04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 319, image: s352

IOANNES BORCHOLTEN.

INTER nobilissimas in Saxonia familias eminet ea, quae Borcholtorum, vel a Borcholten appellatur: utpote ec qua prodierunt non pauci praestantissimi; et omnis memoriae elarissimi viri. Ioannes hic, de quo in praesentia agimus, lucem aspexit sub annum millesimum, quingentesitnum, trigesimum septimum, Lunaeburgae, oppido inferioris Saxoniae celbri: quod ab idolo lunae, olim ibi culto, nomen adeptum volunt.

Cumque parentes lege divina et humana non solum nutrimenta liberis suis debeant; sed educationem etiam honestam: sui quoque parentes Borcholtum hunc filium a puero bonis imbuendum moribus et liberalibus crudiendum artibus curarunt.


page 320, image: s353

In quo virtutum seminario, hoc est ludo literatio, dum agit; statim manifestum ingenii lumen ostendit Nam quemadmodum in herbis, ut proverbio dicitur; cito se vis prodit; ita et in aetare puerili indoles.

Ad publica igitur Academiarum spatia mature progressus, plurim um in humanioribus artibus profecit: tum vero iurisprudentiae sese totum dedidit. Ea in scientria aliquot annis cum industria versatus, publicoque Academiarum more insignibus Doctoralibus ornatus, ad legum professionem in Academia Rostochiana, publico civitatis stipendio, fuie invitatus. Hanc Spartam suam multis annis cum ornasset; anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, ab illustriss. principe Iulio conditore Academiae Helmstadianae, ex Rostochiensi Academia, ad praelectionem Pandectarum in illustre illud Athenaeum vocatus est. In eo officio unice id spectavit; ut ea faceret: quae ad incrementum Academiae pertinerentinon unam atque alteram legem; sed integros Pandectarum titulos iuris studiosis ea fide, diligentia, de assiduitate proposuit: ut amplius aliquid ab ipso, aequi bonique iudices; flagitare nec debuerint, nec potuerint. Atque ut sub ipsum effiorescentis Academiae Iuliae initium, tum suo principi, tum studiosae iuridicea iuventi diligentiam et assiduitatem suam illustriori argumento probaret: iura feudalia; quae si quod res est dicere volumus, sacri Romani Imperii fubcrum sunt, Pandectarum explicationi adiunxit: ita tamen, ut ordinariis laboribus parum aut nihil detraheret: sed dies extraordinarios, quibus alii dulcissimo otio vacant, utilissimae et amplissimae feudorum doctrinae tribueret: atque perspicuo orationis silo certoque ordine argumentum, alias incultum et diffusum, explicaret.

Discedit ex hac vita iureconsultus praestanrissimus anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo quarto, mense Novembri, aetataris suae quinquagesimo septimo, Helmstadii, filio Statio supeistite relicto. Successit ei Valentinus Forsterus, iureconsultus itidem clarissimus.

In usum posteritatis literatae monumenta eruditionis suae haec reliquit: commentaria in tit. 34. lib. 4. C. de usuris: commentaria in tit. 14 lib. 4. Pandect, depactis: itme Tractatum de transactionibus; de in litem iurando, et de iureiurando, voluntario; necessario, et iudiciali: Tractatum de gradibus, in quo de matrimonio et successionibus ab intestato agitur: Commeniaria in tit. ff. de verbor. obliga: et in rit. C. de nautico foenore. item de compensationibus: Commentaria in insignem tit. Pandect. de acquirenda vel amittenda possessione: ad tit. Pand. de rebuscreditis et condict. item ad tit. de obligationibus et actionibus.


page 321, image: s354

Sunt eiusdem Consilia et Disputationum iuridicarum partes duae cum obiectionibus et responsionibus: et Commentaria in consuetudines feudorum, quibus adiuncta est singularis explicatio: C. unici, quae sunt regalia.
Et haec de Berchtoldo ex ipsius scriptis: