04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

HULDERICUS ZASIUS.

CONRADUS ZASIUS civis fuit Constantiensis locuples. Is filium cognominem, digitis sinistrae manus carentem, patrifamilias ineptum fore iudicans, bonis omnibus in pios usus distributis, filio, quantum ad vitae sumptus frugales quotannis satis esset reliquit. At quia Germaniae Iurisconsultus debebatur, qui eruditione verteribus, auctoritate recentioribus conferri posset: e Plorea familia uxorem duxit. Eo in coniugio natus est Huldericus sive Udalricus Zasius, anno a nativitate Christi millesimo, quadringentesimo, sexagesimo primo. Puer ad literarum adhibitus studia, feliciter ihco, quae tradebantur, arripuit: ut illis temporibus; quibus primum in Germania illucescere, sed subobscure, bonae literae incipiebant. Quamquam vero illa ipsa aetas, in quam puer incidit, inculta adhuc barbaraque esset, eaque de causa pueritiae studia rectius aliis instituere non posset: tamen, cum et literae in dies magis magisque emersissent, et ipse interea adolevisset, ingenii


page 31, image: s063

dexteritate facile effecit; ut omni barbarie excussa in omnibus liberalibus disciplinis eleganter doctus et esser et haberetur.

Iuventutem paulo dissolutionrem cum egisse ferunt, prava societate (quod aetas ista peculiare malum habet) corruptum. Et auditus est ipse aliquoties eius temporis iacturam, apud convictores et suos familiares, deplorare. Postea vero relicta schola, se ad forum et negotia transtulit, consilione an casu, incertum In unmerum ergo Notariorum Constantiensis consistorii, quod isticsane celebre at que fcequens est, concessit: ubi aliquandiu negotiis forenlibus exser cicatus, a Senatu Friburgensi, quod Brisgoiae oppidum est, accersitut et Syndicus eius Rei pub. designatur. Delectabatur ille etiam dum studiis, quae privatim numquam intermisit, et inprimis Iuris civilis amore ac cognitione ardebat: cuius praestantem dignitatem, summamque utilitatem, iam rectius, atque olim, per aetatem intelligere et iudicare potterat. Itaque quod in adolescentia per imprudentiam praetergressus erat; postea meliori consilio, etsi serius, secutus, atque etiam consecutus est.

Provecta iam erat aetate, trigesimumque annum excesserat, cum primum coepit fatali hortatu Ius civile addiscere, Quod quo rectius atque expeditius facere posset, abdicato a se publico illo officio, totum se de nceps Iuris studio addixit atque dedidit. Praeceptores audivit eosd, qui tum Friburgi, quod publicam et primarii nominis scholam habet, profitebantur, ex quibus ipse postea scriptis suis duos potissimum celebravit, Ioannem Knapum Germanum, et Paulum de Cittadinis Patavinum, cuius etiam in familiaribus colloquiis amicissimam mentionem saepe faciebat. Brevi tempore plutimum in iuris disciplina profecit. Erat enim natuta laborum tolerantissimus; memoria summa; iudicio prope tum perfecto: ad quae accedebar illa forensium negotiorum cognitio, quibus iuris civilis rationes usu prius, quam litetis iam didicerat. Quapropter cum Paulus ipse ingenii iudiciiquive dexteritatem in Zasio discipulo perspiceret; eum sibi in ordinaria praelectione, quamquam etiam dum scholarem (ut tunc vocabant) et ob id multis ex professoribus fere tumultuantibus, surrogavit; pro quo tum Titulum de conditionibus Institutionis publice praelegit Hic quod et naturali quadam dicendi facultate praestaret; et praeter aliorum morem, pro sua eruditione, cultius elegantiusque docetet: statim celebrati, et gratus omnibus esse coepit.


page 32, image: s064

Quapropter, ut ptimum Doctoratus insignia tulit, inter ordinarios professores cooptatus, ex eo non scholastica professione tantum; verum etiam scriptis editis deinceps magis magisquive inclaruit; ac quasi sibi certamen ipse indixisset, se ipsum indies eruditione et fama superavit; quam utramque quantam sit consecutus, cum in medio sint eius doctissina atque utilissima scripta, nihil opus est nostro hic iudicio definire.

Vitam quod attinet, erat ille honest ssimis et amabilissimis moribus, liberalis, humanus, affabilis, laeti et per quam festivi ingenii, ut qui libentissime semper iocaretur. Dapsilis praeterca, ut loquuntur, erat, et crebro convivabatur, adhibitis plerumque doctis viris, amicis suis: quorum suavissimis confabulationibus animum suum subinde recreabat Nihil enim minus, quam solitudinem ferro poterat. Cibi atque vini nonnihil etat avidior, unde et crassitiem corporis contraxerat: ut mirari non pauci solerent, quomodo vir istis rebus intemperamtior; tantos tamen labores lucubrationesque, quibus plurimum incumbebar, sustinere citra morbum posset. Sed ca eratnaturae, quae fortissima illi contigerat, praestantia.

Conversatio eius reliqua omnis decora et perquam urbana fuit. In profitendo summam gratiam habebat, et actionis vividissimam energiam.

Erat candidi ingenii minimequive invidi. Aliorum laudes non solum libenter admittebat; sed etiam ipse frequenter praedicabat, nec audivit quisquam ullius illum professoris vel ex demortuis, vel ex illis qui tuo tempore celebrabantur, honori nominique unquam obtrectavisse. Pertiacior tamen in defendendis illis, quae semel asseruerat, et reprehensionis im patientior esse nonnullis videbatur.

Cetera vir singularis humanitatis, qua cum alios omnes, tum maxime discipulos suos, et ex illis studiosissimum quemque complectebatur. Nihil erat, quod illis non communicatet ex suis: nihil, quod, si poterat, non praestaret.

A Ferdinando tum Ungariae et Boomiae, dein Romanorum rege, post dedicatam eidem lucubrationum suarum editionem, inter alia hoch privilegio donatus erat; ut quandocumque ei luberet, in otium se literarium recipere et operosum praelegendi laborem a se abdicare posset, salvo nihilominus sibi annuo stipendio sue.

Friburgensis enim schola sub Ferdinandi,tamquam Archiducis Austriae, dominio est.

Ceterum hoc privilegio Zasius numquam usus est: sed amore studiosorum, quorum non paucos im mensis etiam itineribus secutos se videbat, perpetuo, si per valetudinem licebat, praelegebat. Nam podagra saepe impetebatur, et illi etiam senectus ipsa (iuxta proverbium) morbus erat.


page 33, image: s065

Rebus humanis eximitur Iureconsultus et vir optimus iuxta ac doctissimus Friburgi; anno salutis millesimo, quingentesimo, trigesimo quinto, die vicesimo quarto Novembris, aetatis suae anno septuagesimo quarto. Elatus est magno totius urbis luctu, et in summo templo honor fice sepultus, ubi illi ex decreto Senatus et Reip. Friburgensis ad extremam gratitudinis significationem (municipales enim leges eius urbis Zasius omnes illis condidit) elegans monumentum positum est, cum hac inscriptiove:

HULDRICHO ZASIO IURECONS. SUORUM TEMPORUM TOTO ORBE CELEBERR. HUIUS ACADEMIAE ORNAMENTO SINGULARI, ET REI PUBLICAE FRIBURGENSIS IN RESTAURANDO IURE MUNICIPALI IAM OLIM STRENUAM OPERAM NAVANTI, ALIISQUE MULTIS NOMINIBUS DE SE BENEMERITO MAGISTRATUS OFFICII MEMOR FIERI IUSSIT.

CONCESSIT NATURAE, ANNO SALUTIS M. D. XXXV. VIII. CALENDAS DECEMBRIS.

Scripsit et Erasmus Roterodamus ad tumulum illius tale epitaphium:

Siccine mors crudelis, et invida praeripis orbi
Ulrichum Zasium, decus admirabile Iuris
Caesarei simul et sacri (paucissima dixi)
Imo doctrinae titius et artis honestae
Thesaurum, ac mundum locupletem? cuius ab ore
Manabat sermo vel melle suavior omni.
Quid nunc collaudem summum pietatis amorem,
Et mentem caelo dignam? quo iam illa soluta
Corporis involucris fruitur, sine fine beata.
Quod superest, te compello studiosa iuventus,
Tandem pone modum lacrimis, iustoque dolori.
Vocis adempta tibi Zasianae copia: verum
Exstant ingenii monumenta perenniae, quae si


page 34, image: s066

Assidue manibusque teras, oculisque frequentes:
Spirat in his, loquiturque viri pars optima semper.

Uxores habuit duas, ex quarum prima Ioachimum, qui postea ducis Sabaudiensis Secretarius fuit, et filias duas Clementiam mercatori postea, et Catharinam Georgio Funck Constantiensi docto Iureconsulto nuptam, Latinis literis industria sua praeter Germaniae morem eruditam, sustulit.

Sexagenario iam maior secundam duxit, quae illi filios tres, et {* Alii sex liberos.}filiam peperit. Ex illis natu maior Ioann. Udalricus, iu venis ingenii acrimonia, memoriae praestantia, dicendique promptitudine a patre neutiquam degenerans, qui post patris obitum, ad audiendum virum doctissimum Marianum Socinum {Adivitam eius infra.}missus, solitis titulis insignitus rediit: ac paterno otio aulica negotia, suum secutus genium, praeferens, im summa Ferdinandi et Maximiliani Impp. gratia vixit, verumque illud esse ostendit: Principibus placuisse viris non ultima laus est.

Usus est Zasius pater amicitia virorum in Germania et extra eam suo tempore clarissimorum: quemadmodum [Gap desc: Greek words] : inprimis autem cum Erasmo intercessit ei necessitudo summa; et, cum Friburgi idem viret, familiatitas quottidiana. Quamquam ipse conqueratur {* lib. 24. epistolar.}alicubi Erasmus, minus saepe licere sibi illius optatissima consuetudine frui; in causa esse; quod Zasius surdaster, Erasmus parum vocalis esset.

Oranvit autem non solum Erasmum multis et magnis officiis, nec in ipsum tantum gratis fuit officisus; sed in alios quoque, vel notiti a Erasmi commendatos. Nec fuit, ut ibidem Erasmus ad Pirkeimerum, Candidus in Admicos: sed ipse candor: in extrema senecta animus vegetus, iudicio decessit nihil, nihil memoriae. Inde ipse de se {* lib. 2. Respoms.}ailcubi: Ego quantumvis senex, huiusmodi memoriae schedulas sperno: ut cnius memoria Dei beneficio, nondum deflaccuerit, deficientibus etiam caetaris corporis viribus. Orationem habuit ex tempore, sic bonis verbis, bonisque sententiis, nec id sine lepore, scatentem; qualem negat in Italo animadvertisse. Denique fuit in co morum vere Christiana sinceritas: nec ab illius colloquio discessit quisquam ad pietatem non inflammatior: uno verbo, vir priscorum morum et antiquae virtutis rarum exemplar. De doctorum quorundam in interpretandis legibus iniquitate: vere et ingenue haec scripta {* Lib. 1. de intellect. singul. pag. 35. b.}reliquit: Ex his relucet omnium doct error intolerabilis, qui unquam super ea {* L. si prius. de operis novi nunc.}lege scripsere: et quam coacte, quam omnino impertinenter negatoriam actionem in distam legem intruserunt. Sed homines sumus: atque utinam ex Epicteti sententia, idipsum quod homines sumus, cognosceremus: nosque humana pati non dissimularemus! Iam veritati, a quocumque ca


page 35, image: s067

diceretur, crederemus: meliora sentientes sine invidia sequeremur: et reiectis fastuosis Italorum et Gallorum titulis, etiam Germanis docendi gratiam a Domino dari fateremur. Sed sunt qui leges faciles saepenumero ideo obscurant sive quod non omnium facilis sit et expedita interpretatio: sive quod veritatis profundior inquisitio negligatur. Non enim volo adserere, quod ad augmentum stipendiorum aliquando nodus in scirpo quaeratur: videre tamen Baldum poteris in 1, iuris gen § quin imo in vers. urputa post divortium. ff. de pact. ubi nescio, an aequam causam adferat: cur Accursius glossus non semel dedita opera obscurarit. Haec ipse Zasius.

Idem alibi ad Lectorem.

Contestatum ante omnia volo, ex solis metextibus Iuris, verisque et fundatis rationibus, quae vellege, velnatura firmantur pendere, eisque niti et haerere velle. Deinde ad opinionum procellas, quibus teste Cebete, ad scientiam non patet ineroitus, nolle alligari: quae apud me ne minimam quidem auctoritatem habent: nisi vel textu iuris, vel evidenti ratione consistant. Et tertio loco, Accursii, Bartol. Bald. Angeli, et ceterorum auctoritatem, honore tamen eis debito servato, non pluris me facere: quam aliorum quorumcumque Doctorum, qui eruditione prastant: ita ut me nullo premant praeiudicio, etiamsi fuerint ingenio et doctrina inprimis excellentes. Veritas enim turis ex textibus, non ex Doctorum autheritate eruitur. Tandem consiliorum silvam eminus ablegamus: quae saepenumero ad quaestum, et ad persuadendum iudicem plus sunt composita, quam ad veritates textuum asserendas Proinde qui mea perget convellere, textibus iuris, iustisque rationibus mecum pugnet. Nam quicquid praetere a armorum afferet: hac conrestatione, tamquam rem imbellem, aversabor. Haec idem Zasius.

Reliquit multa praeclare scripta, quorum quaedam ultimam manum accepere, et ab eo edita sunt: ut Intellectus legum singulares: commentaria in legem secundam, Digest. de origine Iuris: Tractatus substitutionum: Tractatus de ludeorum infantibus baptizandis; Apologia contra Eccium, Item contra stellam Aureliensem, et Epitome in usus Foudales.

Reliqua vero post mortem illius edita sunt a discipulis, confusa adhuc, incorrecta et reliquis scriptis propter ultimae manus defectum, prope dissimilia: de quorum numero sunt: Summa in Digestum vetus. Lecturae in aliquot Titulos primae partis Digesti veteris: Et in titulum,


page 36, image: s068

si certum petatur, in secunda parte. Item super titulum de actionibus in Institutis. Item consiliorum libri duo. Illa autem omnia si ab eo ipso fuissent emendata, haud dubie longe aliam faciem fuerant habitura, quam nunc habent. Cuius Fichardus coniecturam ex Tractatu Substitutionum, ab eo ipso postea evulgato, facere se scripsit: qui tantopere distet ab illo, quem in scholis Auditores, inter quos et Fichardus, ex illius ore exceperant, ut lecturam prae illa editione vix agnoscere possis Zasii fuisse: tam multa istic immutata, tam multa etiam recisa, tam multa denique ex integro illustrata sunt. Ex qua quidem editione plane perspexit: zasium hoc fere emendationis genus in usu habuisse, quod Horatius in {* lib. 1. sat. 10.}Satyris describit, dum ait:
Detereret sibi multa; recideret omne; quod ultra
Perfectum traheretur: et in versufaciendo
Saepe caput scaberet; vivos et roderet ungues;
Saepe stylum vertens, iterum quae digna legi sint
Scripturus. -- -- -- --

Alias enim in lecturis fuit multo effusiot et minus concinnus, et verborum quibus saepenumero inquinatis, significantibus tamen, utebatur, fere negligens. Qua de causa Zasium sinceri lectores ecusatum habebunt, sicubi in posterioribus editionibus eum sibi ipsi dissimilem in venient, et illius, quod apud Nasonem est, humaniter meminerint:
Emendaturus, si licuisset, eram.

Est in hunc Zasium, Ioann. Thome Freigii distichon huiusmodi:
Corpore crassus eras; sed mentis acumine Zasi
In summo sacri vertice Iuris eras.

Item Ioannis Fichardi olim discipuli Zasiani, Sapphicum elogium prolixum; hoc:
Hac leveis ergo tenus, et iocosas,
Sit satis mecum retulisse nugas,
O Iovis proles, veneranda Clio,
Nata supremi.
Nunc virum laudes age maximorum
Grandior tandem,, superas ad auras
Effer, et cantu celebrare tenta,
Diva canoro.
Ergo quis cunctos potior canendus
Inter heroas, quibus hoc perenni
Inclitum fama superat Friburgum,
Venerit unus?
Anne qui primus latices latinos,
Primus et Graios latices Latinis


page 37, image: s069

Rettulit, dicam numeris ERASMUM
Roterodamum?
Nemo quo maior, similisque nemo est,
Proximus rarus: monimenta cuius
Nostra mirantur, subitura semper
Saecla stupescent
An magis magni comites Erasmi
Te canam Vatem GLAREANE nostri
Temporis clarum, Latiam hacque linguam
Urbe docentem?
Teve LUSCINI? genus omne doctum
Disciplinarum, triplicesque linguas,
Hisque tradentem sacra, laude summa,
Dogmata Christi?
Aut vetustatis potius (tenebris
Quae velut densis latuit, latetque)
Vindicem doctum memorem, Ioannem
Forte SICHARDUM?
Inter hos rite fueras referri
Dignus insigni quoque tu camena
Qui doces sacros canones, AMELI,
Ore diserto.
At rapit totum sibi me, tenetque
Fama grandaevi moritura numquam
ZASII, quo nemo peritior nunc
Iuris et aequi.
Nunc tuis ergo, mea Musa, plectris
Subice, hunc clara celebrato voce:
Hunc virum plenis, age, Diva, solum
Laudibus effer.
Ille Germanis, Italis, Britannis
Notus, et cunctis celebratus oris
ZASIUS, nostri decus et perenne
Ille Friburgi.
Ille quem totis bene conferendus
Gentibus, magna veneratione
Diligens, unum solet anteferre.
Divus Erasmus.
Cuius ex omni, prope somper, orbe,
Gratia pubes venit audiendi
Docta, quae magna veteri refulget
Stemmate, parte.
Nemo qui leges profitetur usquam
Doctius; nemo meliore tradit


page 38, image: s070

Vel fide, vel iudicio parique
Cum gravitate.
Dii, quibus celsa residens cathedrae
Hic modis, nec dum satis orsus, in se
Omnium menteis oculosque vertit
Voce potenti.
Quam docet multo iuvenum favore
Afficit quanto penitus stupore
Singulos, quidam tria ceu superstes
Saecula Nestor?
Ille seu sensus sibi singulares
Proferat, multa ratione firmos,
Rectius legum quibus indicatur
Vera voluntas:
Sive Doctorum dubias priorum
Dissipet pugnas: male seu professor
Arguat, sive explicet implicatos
Denique casus.
Quae quidem tanta simul et Latinae
Copia prastat phrasis, atque luce
Quanta vel priscos decuisset ipsos
Iure peritos.
ZASIUM porro celebrato Masa,
Quem student rebus dubiis, et ipsi
Caesares, Reges proceresque primum
Consuluisse.
Quique longinquis petitur ab oris
Indies: cuius domus urbis atque
Omnium oraclum est, dubio suum quos
Sollicitat ive.
Qualis et quondam senioris illa
Mutii Legum fuerat periti
Civium sempter celebrata turba,
Ianua Romae.
Ipsa quid tandem monimenta dicam,
Laudis aeternae, meditationes?
ZASIO famam meruere quantam?
Nomina quanca?
Nil quibus vel doctius esse quicquam,
Nec potest vel tersius esse quicquam.
Et nihil fundatius esse quicquam,
Splendidiusque.
Illa dum caelo variantur hora,
Et regent terras sacra Iura stabuns


page 39, image: s071

ZASII servantia, clara cunctis
Nomina saeclis
Hinc suo tantum neque vate quondam
Pindaro Thebae, neque Iwn Homero
Fulsit, hoc quantum duce nunc Friburgum
Nobile claret.
Arduum iactant velut ALCIATUM
Galliae: iactat Marium superba
Roma: Germanis ita regnat unus
ZASIUS oris.
ZASIUS clarum iubar ille Legum:
ZASIUS linguae decus et Latinae:
ZASIUS praestans titulis quibusvis
Inclitus Hero.s
Ergo Nelidae tria saecla vitam
Vivito felix, venerande ZASI,
Et diu nobis (superos precamur.)
Ipse supersis.

Richardus autem Sbrulius Foroiulianus. Poeta Caesareus, in laudem illustris iuris interpretis Udalrici Zasii Germani hoc epigramma reliquit.

Quid sequeris balbos pubes Germana magistros,
Cum sit natali turba diserta solo?
Quid tibi cum Scythicis proles generosa colonis?
Quin tua Romanos patria fortis alat.
Ah pudeat tristes luci praferre tenebras!
Ah pudeat Glaucam prae sue nolle deam!
Ut sileam multos, tibi Zasius optima tradit
Quaeque, decem tabulas explicat ille virum
Somnia non vobis, folium legit ille Sibyllae;
Tullius eloquio, legibus ille Solon.
Quid plus eloquio? quid vos plus iegibus ornet?
Haec duo praecipue quemque beare valent.
Zasius et calamo vos et sermone iuvabit:
Sive domi cupitis vivere, sive foris.

Adversarios autem expertus est inter alios Petrum Stellam et Ioannem Eckium, cui respondit super quaestione: quo loco fides hosti non esset servanda apologia edita. Et haec de Zasio desumpta ex vitis recentiorum 1ctorum Ioann. Fichardi: Zuingeri theatro: Erasmi epistolis, ipsius Zasii scriptis et aliis.


page 40, image: s072