Quicquid a medica tam professione, quam praxi, nactus fuit temporis subsecivi: id omne Musis mansuetioribus impendit: saepeque dixit: cum non est, quod agam medicus: curo ne desit, quod agam musicus: et ad Posthium scribit alicubi ita:
Scripta ab ipso edita sunt haec: Hippocratis Aphorismorum, id est, selectarum maximeque rararum sententiarum paraphrasis poetica: cui submisit eiusdem Hippocratis prognosticorum itidem paraphrasin poeticam.
Sunt et hymnorum ecclesiasticorum libri tres, ab Ellingero emendati: cum in iis saepe carminis leges essent neglectae.
Oratio de dicto Hippocratis:
Carmina epicedia et epitaphia de obitu I. Wilhelmi, ducis Saxoniae: qui obiit anno septuagesimo tertio, die secundo Martii, aetatis quadragesimo tertio.
Vertit et carmine evangelia Dominicalia: ut ex Posthii parergis videre est.
Est denique Ellingeri elegans oratio de Aphorismis Hippocratis, habita ab ipso Salveldiae: ubi anno millesimo, quingentesimo. septuagesimo octavo, iussi fuga declinare grassantis Ienae contagii vim, consederat cum Academia. Est autem Salveldia oppidum in eiusdem fluminis ripa, supra Ienam quinque milliaribus.
Et tantum de hoc communis patriae ornamento eruimus ex ipsius monumentis et epistolis.
BADENAE Helvetiorum Thomas ERASTUS natus est sub annum Christi, ut Pantaleon autumat, vicesimum quartum, supra millesimum, quingentesimum. In patria primis litterarum rudimentis perceptis, Basileam anno quadragesimo concessit: ibique et bonis artibus et linguis praeclaram navavit operam. Ibidem anno