Postea cum Erasmus Friberga discessisset Basileam: ipse de patris sententia se contulit in Academiam Viennensem, in qua magis, quam alibi tunc floruerunt eruditioris Philosophiae studia; cum reliquae scholae adhuc occupatae essent magna ex parte barbarico caeno doctrinae scholasticae. Mathematicas artes Academia Viennensis diligentia praecipua excoluit atque illustravit; et prima solaque reliquae Germaniae impertivit, auctoribus Georgio Purbachio et Ioanne de monte regio. Inde cum postea ceu coloniae mathematicae deductae essent in Academias ceteras: paulatim alibi quoque propagatae sunt. In Wittembergensem Academiam primi disciplinas illas invexerunt Volmarius et Milichius: quas cum adolescentes cupidissime amplecterentur, et urgerent, et persequerentur certatim magno et alacri studio, invitati scilicet certitudine doctrinae, et evidenti utilitate, et praecipue exemplo atque auctoritate Philippi Melanchthonis, qui propter causas gravissimas extollere eas veris laudibus, et ab adolescentibus severe exigere solebat; brevi tempore ita creverunt in illa Academia: ut ceteras his facile superarit et obscurarit: et laudem illustratae Matheseos aliis praereptam suam fecerit.
Milichius ergo inter praecipuos fuit, qui studia Mathematica in Wittembergensi Academia excitarunt. Habuit autem praeceptorem, et in his et in arte medica Georgium Collimitium Tansteterum, insignem doctrina virum, et artis medicae cognitione usuque celeberrimum. In Graeca lingua Ritheimerum, et familiaris fuit inter ceteros Casparo Ursino Velio Poetae excellenti, Philippo Gundelio, Wolffgango Lazio, Vienna discedens venit Wittembergam anno Christi, millesimo, quingentesimo, vicesimo quarte, invitatus potissimum studio verae doctrinae de DEO et philosophiae purioris; quae repurgari tunc et instaurari coeperant, et fama nominis Philippi. Ubi quod unice expetiverat, cum sese insinuasset in familiaritatem Philippi Melanchthonis et Simonis Grynaei; quem eadem reviviscentis omnis doctrinae politioris fama eo pellexerat; in eam venit apud utrum que opinionem et admirationem, propter ingenii et iudicii rectitudinem, animi candorem, doctrinae pro ea aetate varietatem, discendi ardens et inexplebile studium; ut ad extremum vitae usque utrique fuerit carissimus.
Nam magni cum fecit Melanchthon: multoties in gravissimis consiliis eius, et dulcissimis ac pietatis atque sapientiae plenis sermonibus magna cum suavitate acquievit; multoties de