De humorum praeparatione.
Post obitum prodiit eius Gynaeciorum commentariolus ex bibliotheca Schenckiana. Latere etiam alicubi dicuntur eius ducenta circiter responsa et consilia; quae illustribus et potentibus aegris ad varios morbos dedit: ea qui adservant, et posteritati invident, nae illi non amice faciunt.
Sed nobis haec sufficiunt de Guintherio ex carmine Heroico, quo vitam Guintherii descripsit Georgius Calaminus Silesius: elogiis doctorum virorum: Thuani historia: aliis. Vide et in vitis Philosoph. vitam Lamberti Hortensii, eius condiscipuli.
VOLCHERUS COITERUS popularis magni illius Rodolphi Agricolae fuit, natus Groningae, nobili Frisiorum metropoli, cum naturae stimulis ad medicinam elegantiorem ferretur; adeo feliciter in artis ipsius studio et anatomiae exercitio, per Germaniam, Italiam, Galliam versatus est: ut operam eius inclita Norinbergensium res pub. honesto stipendio conduxerit. Sed anatomicum celeberrimum immatura mors nobis cito nimis subtraxit. Gallicanam .n. expeditionem secutus, castrensis medicus factus est: ut corporum dissecandorum occasione, abstrusorum morborum abdita et intima, ut sic dicam, penetralia cognosceret. Ibi dum agit, vitam cum artis medicae et anatomicae iactura posuit, medicus et chirurgus felicissimus, circa annum
Edidit observationum anatomicarum, medicarum et chirurgicarum miscellanea varia, ex humanis corporibus tam sanis quam male affectis, tam vivis quam mortuis deprompta.
Fallopii item lectiones de partibus similaribus humani corporis, ex diversis exemplaribus collectas: quibus iconas selectorum brutorum in aes incisas adiecit.
Tantillum de hoc medico Germano Io. Schenck. D. in praefat. observationum medicarum de capite humano: bibliothecae variae.
ADRIANUS IUNIUS vitam hanc orditur Hornae, civitate Batavica, anno a Messia exhibito, millesimo, quingentesimo decimo tertio, cal. Iulii. A puero Musis et Gratiis cum sacra fecisset, moribus atque ingenio suo meruit favorem omnium. Et quia quantum caeci cedunt videntibus; tantum praestant peregrinati numquam egressis patria: peregrinatus est per Italiam, Galliam, Germaniam,