fuisse praestantissimam, aut lapidem philosophicum putant. Idem Oporinus affirmavit, saepe eum vino madidum noctu stricto gladio per dimidium horae fere cum larvis depugnare, non absque metu et periculo ipsius, qui accubabat, amanuensis, solitum: inde hunc ad dictata excipienda excitasse: quae tam expedite recitarit; ut daemonum instinctu ea suggeri dubium non fuerit. Sed Oporino hac in re quantum tribuendum sit, candidus lector iudicet.
Quantum principio Theophrastei ingenii noverit, et quantum epistolae cuiusdam eum paenituerit: clam aliis non est. Unum hoc eidem Theophrasto non ab uno obicitur et probro datur, quod breviter referemus. In Alsatia prope Colmariam aliquando ad rusticum, extreme laborantem, vocatus vesperi, propter compotationem cum rusticis coeptam, in matutinum usque venire distulit. Ingressus aedes illius mane severo vultu, ecquid sumpsisset cibi aut potus interrogavit. Qui astabant, corpore Domini excepto, nihil, responderunt. Tum Theophrastus: Ergo, inquit, si alium medicum quaesivit, mea opera opus non habet: seque propere foras proripuit. Quod si ex animo ita sensit, quis non impietatem blasphemam detestetur? Sin autem excusatione hac uti voluit, ne prioris felicitatis famam, iam morituri exitu corrumperet, ac remedia sua [corr sic="infamamaret" resp="transcriber"] infamaret: non magis prudens et urbanus fuisse videtur, quam ille; qui mortem metuenti aegro; , respondit, Quidam cum hoc grano salis interpretantur: ac si dixisset: Hem! si iam sacerdotem ad se vocavit aeger, sentit utique se non supervicturum; ac proinde medicus frustra arcessitur. Denique et vitae brevitas a nonnemine ipsi exprobratur: ut qui de vita longa scripserit, atque aliis eam pollicitus sit. Verum hi tales curiosi sciant, principio certum cuivis a Deo praescriptum esse vitae curriculum, et ut caelestes aiunt litterae, certos Deum unicuique circumdedisse fines, quos transilire nefas sit. Accedunt huc, frequentissimae eius peregrinationes, quibus a teneris assueverat, ubi victus ratio saepe mutanda fuit: ut de largiore, quo gavisus videtur, potu nihil dicamus. Ad extremum subicere libet exempla duarum epistolarum, quarum alteram Paracelsus ad Erasmum, alteram hic ad Paracelsum scripsit: cum minus in vulgus eae notae sint. Sunt autem eiusmodi:
Theologorum patrono eximio D. Erasme Roterodamo doctissimo, suoque optimo Theophrastus Paracelsus.
QUAE mihi sagax Musa et Astoos tribuit medica, candide apud