03/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

INTRODVCTIO VNIVERSALIS in omnes RESPVBLICAS, SIVE POLITICA GENERALIS, Autore IOH. ANG. WERDENHAGEN, I.C. [gap: illustration] AMSTERDAMI, Apud GVILIELMVM BLAEV, M. DC XXXII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

SERENISS. ET ILLVSTRIS. Principibus ac Dominis. D. VLDARICO. Christiani IV. Regis Dan. Filio natu medio, haeredi Norvagiae, Duci Schlesvicensi, Holsatiae, Stormariae et Ditmars. Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, etc. ac Dn. RODERIGO, DVCI Virtenbergensi et Teccensi, Comiti Montisbelgardensi, Domino in Heidenheim, etc. nec non Illustrissimo et Generosissimo Dn. D. ANTHONIO GVNTHERO Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, Domino Ieverensi et in Knipphusio, etc. antiquissimae Prosapiae propagini eximiae. Principp. Comiti ac Dnn. suis Clementissimis. S. C. D.

THESAVRVS [correction of the transcriber; in the print TESAVRVS] verus sapientiae omnis in Verbo Dei latet, nec certe aliunde mortalibus, et maxime iis, qui prae cunctis terrigenis salutiferi splendoris titulo Christiano gaudere volumus, petenda erit, si quid recte in fundamento veritatis sapere cupiamus, quod ad hujus et aeternae vitae salutem optime in praxi justa nobis conducat. Etenim hec est sapientia, exclamat, D. Ioan. et hec est sensus, qui habet sapientiam. Quandoquidem penes te est, ait David, fons vitae, et in tua luce videmus lucem. Qui omnia fecisti in sapientia, et terra plena est bonitatis tuae, cujus sapientiae non est finis. Ideoque ipse ita loquitur Iehova, ne gloriator sapiens in sapientia sua, neque gloriator potens in potentia sua, neque gloriator dives in divitiis suis. Sed in hoc glorietur, qui gloriatur, se intelligere me et cognoscere, me esse Iehovam exercentem benignitatem, jus, et justitiam in terra: quia istis delector, ait Iehova. Velut


image: as004

eundem thesaurum sapientiae nobis monstrat. Exaltatus est, inquit, Iehova: quia habitat in excelsis: ille implet zionem judicio et justitia: atque in tuo tempore erit firmitas fidei, robur omnis salutis, Te sapere et novisse: Timor Iehovae est thesaurus ejus. Ac quum ipse Christus sit [gap: Greek word(s)] Verbum Patris, merito omnes thesauros et sapientiae et scientiae in eo depositos docet D. Paul. Ceu Christus ipse liquidissimis verbis de semetipso testatur, ego sum via, Veritas, et Vita, nemo venit ad Patrem nisi per me. Imo, ait, haec est vita aeterna etiam, ut te Patrem agnoscant, esse illum solum Deum, et quem tu misisti Iesum Christum. Nec alia est sane aut vita aut veritas aut via salutis verae, nisi quae per Christi lucem acquiritur. In ipso enim vita est, et vita erat lux illa hominum: Et lux ista in tenebris lucet, ait D. Ioh. Sed tenebrae non comprehenderunt eam. Attamen si in Verbo Dei vivamus, continuo omnes coguntur a nobis abscedere tenebrae, modo in eo rite sanctificemur. Sermo enim Dei est veritas ipsa, ait ipse Christus, et orat subinde pro nobis, ut in eo sanctificemur: Sanctifica eos in veritate tua, ita anxie pro nobis suspirando. Quin etiam ipse blandissime nos ad se invitat verbis plusquam mollissimis et dulcissimis, inquiens: Venite ad me omnes, qui onerati estis, et ex me discite, etc. Ita et Iehova ipse nos allicit ad Verbi sui cognitionem. Heus, ait, quisquis sitit, venite ad istas aquas, et cui est nulla pecunia: Venite comparate, et comedite: Venite, inquam, comparate absque pecunia et absque precio vinum, et lac. Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, ut vivat anima vestra, et pangam vobiscum foedus perpetuum, benignitates Davidis certissimas collaturus sum. En testem nationum constituo eum, Antecessorem, et Praeceptorem nationum, etc. Vnde etiam David ita omnes pios per quam amice compellat: nos filios suos in Christo vocans: Agite, venite, filii, audite me; ego reverentiam Iehovae vos docebo. Quin addit Christus, Qui me diligit, ille servabit sermonem meum, et Parens meus eum diliget, ac nos veniemus ad eum, ac habitabimus cum illo. Et verbum quod auditis non est meum, sed Patris, qui misit me. Namque non ex memet ipso veni, sed ille me misit, quur itaque ejus non potestis sermonem audire, nec ejus linguam agnoscitis? Quapropter


image: as005

si nolimus audire eum, ipsiusque doctrinam lubentes ex Verbo Patris addiscere, aut ejus percipere verba; est Iehova sane qui mandat graviter hoc, cum authoritate fulgurante id intonans: Hic est filius meus dilectus in quo bene placitum est mihi, hunc audite: Et ita accurate ab omnibus, nemine excepto, in Verbo suo cupit agnosci et diligi, ut in cunctis vitae actionibus ejus mandata observemus unice, nec quidquam in iis mutemus. Proinde ait Moyses: Non quidpiam addere debetis iis, quae vobis praecipio, nec quid detrahetis, ut conservetis rite mandata Iehovae vestri, quae vobis praecipio, etc. Itaque conservate hoc et perficite. Namque in eo vestra erit sapientia et prudentia apud omnes gentes; quum audierint haec omnia praecepta, dicent: Vah, quam sapientes et intelligentes isti sunt homines? populus insigniter clarus. Namque ubi gens tam eximia est, cui Deus ullus ita propinquus est; sicut Iehova Deus noster est, quotiescunque eum invocamus? Et rursus ubi tam eximius est populus, cui statuta tam justa et praecepta sint, sicut est tota haec lex, quam ego hodie vobis propono. Proinde cave tibi, et animam tuam in hoc bene conserva, ne obliviscaris rerum illarnm, quas viderunt oculi tui, neque recedant ab animo tuo, vitae tuae ullo dierum, ut notas eas facias filiis tuis et nepotibus tuis. Sic quod Verbum Dei nec ex meditationibus, corde, manibus, aut aedibus etiam apud posteros deponendum sit, toties praecipit severissime: quum ob certitudinem [correction of the transcriber; in the print certitudidinem] et aeternam immutabilitatem semper ubique regulae et normae loco esse debeat, a qua nuspiam in omnibus vitae actionibus ne per latum quidem unguem recedendum sit, Vnde etiam David rex toties omnem vitae hujus beatitudinem illis, qui omnem amorem et cordis delicias in hoc Verbum et ejus usum praxinque ponunt, nocte dieque in ea exercent, toties adscribit. Hinc adeo anxie adsiduus est Regius Dei ille Vicarius in omnibus psalmis votivis, ut in viis Dei et Verbi ejus undique et domi et foris ambulare queat: nec solummodo sibi informator in eo fuit sedulus, sed cunctis etiam suis subditis, quos toties alacritate singulari ad Verbi Dei sanctam et fidelem culturam exuscitat. Aperiam os meum, inquit, Psal. 78. Quae audivimus, et novimus, ut majores nostri nobis narraverunt. Non celabimus filios eorum, generationem


image: as006

posteram, ut nunciarent iis laudes Iehovae, roburque ejus, et mirabilia ejus opera, quae perfecit. Namque ille erigebat testimonium in Israele, quod praecepit majoribus nostris, ut notum facerent filiis suis: Vt sciat generatio postera, filii nascituri, surgentesque iterum explicent filiis suis. Et ponant in Deo spem suam, neque obliviscantur actionum Dei fortis; sed praecepta ejus custodiant. Ac non sint, ut majores eorum, generatio contumax et rebellis; generatio, quae non comparavit animum suum, et cujus spiritus, non fuit constans erga Deum suum, etc. An non haec satis dilucida sint testimonia Iehovae, Christi et spiritus ejus ac Sanctorum ejusdem pro continuatione adsidua Verbi? Numquid adhuc jussio, praeceptio, aut invitatio hac clarior possit uspiam dari aut exigi? Num sit, qui adhuc quid dubii hec in os Dei ulterius movere ausit aut possit.

Quis est ille vir sapiens, qui non intelligat illud, quid expressa voluntas Iehovae Trin-unius hec sibi velit.

Quum igitur, vos Celsissimi Principes, Dnn. [abbr.: Domini] mei gratiosissimi, in aperta et infallibili confessione jam sit omnium, quod Verbum Dei omnibus mortalibus lucem, vitae, viae, Veritatis, vim sapientiae, imo ipsam sapientiae beatitudinem, et perfectionem praeferat, et largiatur: tum et indubitatae Regulae ac normae loco habendum sit, ad quam unice et mentis intimae, cordisque totius, et vitae universae actiones dirigi atque conformari debeant: Quenam fit tamen, quod tam leviter omnes limpidissimum hunc fontem Israelis, non absque perversa turpitudine nostra derelinquamus, et potius ex lacunis ethnicis, ipsisque tenebrarum sordibus, sapientiae imaginativae liquorem haurire; quam ex viva scaturigine coelestis claritatis enutriri, et vere coelica sapere velimus? An quidquam stultius, vanius et insanius dici aut fingi poterit, quod tam obstinati ex tenebris ipsis lucem agnoscere et dijudicare laboremus? An tenebrae comprehendant lucem, et eam informent? Aut lux ex tenebris illustrationem accipiat? An non potius lux tenebras discutit et in iis lucet? Vae illis, qui ex tenebris lucem, et ex luce tenebras conficiunt! An non Iehovae est mandatum severum: Israel viam gentium istarum ne discitote ingredi? An non rectius


image: as007

ait Esaias: Venite vos ex domo Iacobi et in luce Iehovae ambulemus? Quur tamen in potiori, contra mandatum Iehovae expressum, precio habemus tenebras Ethnicorum, quam lucem Verbi et Christi: An non inde condemnatio erit mundi; quod lux haec venerit in mundum, et homines magis tenebras, quam lucem diligant? An non quisque, qui mala agit, odit hanc lucem, nec venit ad eam, ne arguantur opera ejus? E contra qui dat operam Veritati, venit ad lucem, ut manifesta ipsius fiant opera, quod secundum Dei voluntatem facta sunt. Ipse Iehova gravissime conqueritur de obstinatia tanta sui populi et perversitate ejusdem, quod a Verbo ejus et mandatis perpetuo deficiant. Audi, proinde ait Ierem. Verbum Iehovae, domus Iacobi, et omnes familiae domus Israelis, Sic ait Iehova: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quod ita longe abscesserint a me, et sicuti vanitatem evanuerint? Quod si nunc ad Christianismum nostrum fucatum et plena barbarie ethnicismi perfidi obnubilatum, obtenebratum, penitusque involutum oculos convertamus, an non cum Davide idem nobis sit attestandum, quod ille Psal. 14 ait? Iehova ex coelo prospicit ad filios hominum, ut videat, an quisquam ita sapiat, ut Iehovam in veritate Verbi sui quaerat? Sed omnes defecere, et omnes profanitate suae sophiae inepti redditi sunt; nec est, qui bona operetur: imo ne unus quidem; quum nefas grande scandali publici putetur, si quis Spiritui Iehovae se studiis animi sanctis, et vitae pietati sacratiori consecrare cupiat, atque profanitati ethnicismi, carnalitatique petulantiori aut improbitati in simplicitate fideli ac amore puro vivendo, renunciet. Ita plane spiritum Dei a se excluserunt omnes, ut nemo non ferme sibi suae rationis profanae Deus esse, et alta inde potius sapere, quam verae pietati in humilitate regeneratae animae et cordis studere exoptet, Ita Spiritus vertiginis passim inter omnes effusus est, ut merito David ex Christianis hodie quaerat: An non amplius quis eorum, qui iniquitati tantae dant operam, sibi ita conscius est, ut velit animadvertere, quomodo populum meum exedentes devorent? quomodo poculum meretricis Babylonicae, circumportando teneris, eos profanitatis carnalis vanitate fascinando, propinent undiquaque animis? An Iehovam illi vere invocent? Etenim in Spiritu et


image: as008

veritate, nec non aliter vivide adoratur et colitur Iehova. Nihilominus sunt et inveniuntur passim, qui adeo maligne a spiritu Dei abhorreant, ut eidem nullum prope officium in eruditionis informatione ipsi concedant, nisi in ratione externa sub ductu spiritus mundi id habitus per profanitatis notiones perficiat. Atque ut eo potentiores in hac phantasia, non sine magna sapientiae profanae persuasione se cuivis ostentare possint, conceptus metaphysicos sibi ingentes et in minutissima quaeque, absque solida et vera praxi, praeter et contra naturam distinguibiles, confingunt, quibus Verbum Dei misere dilapidando distorquendoque distrahunt, dissecant, et conscindunt, ut efficacia regni coelestis nuspiam ferme vires suas sanctas humilitatis et obedientiae verae, qua captivum duci [gap: Greek word(s)] debet juxta Paul. exerere queat altius. Quum tamen arma nostrae militiae, ait D. Paul. non sint carnalia, sed divinitus valida, et ad subversionem munitionum, quibus evertimus [gap: Greek word(s)] ratiocinationes, et omne [gap: Greek word(s)] (Metaphysice) sublimitatem, quae sese extollit adversus cognitionem Dei, in captivitatem redigendo omnem cogitationem, ad obediendum Christo. 2. Cor. 10. 4. 5. Atque tot intricationibus Verbum Dei pessime involvat, quenam petest fieri, ut non in tot coecitatum errores stulti et miseri nostra culpa incidamus? Et si Spiritus Dei ita turpiter a nobis per petulantiam carnis et ejus ratiocinii vesani ex suo proprio regno expellatur, quomodo pax Dei, quae superat omnem intellectum [gap: Greek word(s)] praesidio sit cordibus nostris, ac mentibus nostris in Christo Iesu? Phil. 4. 7. Occinat talibus pius quisque, quodcunque velit ex Verbo Dei; tamen illi contra nitentes non tantum adeo absurde obstinati sunt, ut aures suas plane aspidis surdae instar, ad saniores monitiones obturent; sed etiam velut serpentes venenum expuant. Imo toto die cotidie dolores consarcinant innumeros, et omnes cogitationes in acerbissimas meliora docentium persecutiones dirigunt. Maxime vero triplicis generis hec se offerunt tales Verbi coelestis dissipatores. Ac ne ejusmodi videantur, quales D. Paul. describit eos, hac utuntur calliditate, ut Angelorum formas repraesentent. Nihilominus sunt (1) alii, qui nil sacri recte ex Verbo Dei rationis intellectui applicari posse asseverant strenue, nisi id fiat


image: as009

per [gap: Greek word(s)] sive syllogismos Christo et Paulo adeo exosos. Inde plusquam millies hi auditi sunt per pulpita, templa, et plateas clamores; quod saepius non sine horrore excepimus ipsi: Doctissimi Domini, quod si sis bonus Metaphysicus, bonus Logicus, et bonus Philosophus (quo Ethnicus ille Stagirensis determinabatur manipulus, quem D. Lutherus Diabolum incarnatum vocat non frustra) possis uno intuitu ea omnia facile percipere quaecunque sacra Scriptura proponit; possis facile et Medicus et Iurisconsultus evadere imo possitis Angelis aequiparari, etc. Nimirum hoc agebatur tanto conatu, ut non tantum animi juventutis male corrumperentur et gloria amorque Dei apud eos decresceret, et quasi in oblivionem traderetur; Sed etiam illi, qui contradicerent in extremas inciderent persecutiones, velut inde quoque statim, quum insignem virum, ceu Christum Pharisaei, ob ethnicismi detestationem insolentius condemnassent, statuta publica confecta sunt ita, quod nemo aut theologus, aut Iurisconsultus aut Medicus dici verus deberet, nec quis ad officium publicum admitti deberet, nisi prius absolvisset, quem cursum illi dicebant Philosophicum. Quae labes insignis seculi fecit, ut admodum plausibiliter hoc venenum plurimos infecerit locos, et epidemicum malum sit undique in receptione tanta redditum. Quasi vero Spiritus Dei intellectum Verbi sui sanctum, non nisi per ethnicismum communicat hominibus. An ethnicismus illustret sanctam lucem spiritus Dei? An illud, quod nihil nisi seductiones novit, nobis viam Dei aperiat, et monstret? An non potius inde est fascinatio mala et a Deo aversio, quam pia et coelestis informatio peti queat? An non venenum pestiferum magis, quam salubrem medicinam tibi acquiras? An non natur satis ethnici sumus, et in eum cum omni prolubio animi irruimus? Vnde sterilitas enim tanta et nausea amoris veri in Deum et ejus Verbum? Vnde tam severe nos retrahit Iehova tot minis gravissimis a cultura ethnicismi, imo et stulta conversatione gentium? et passim apud Prophet. An non Commixti sunt inter gentes, et addidicerunt eorum mores? An non propter mixturam talem et doctrinam gentium fascinatam, taedium Iehova a populo suo accepit, et eos in manus


image: as010

Ethnicorum justo judicio talionis tradidit? Ita quod Iehova minis, poenis, et plagis variis abrogare cupit et prohbet instantissime: hoc isti homines mandant, jubent, adeo strenue, ut etiam praeceptis statutariis id cuivis unice excolere imponant, sub poena exclusionis, et remotionis ab omni eruditione doctrinae, si potius Spiritus Dei ductum, quam rationis profanae sequatur. Cujus veromandatum et authoritas sit potentior? An Iehovae, vel talium in externis litteratorum? Ast Christus ait, Vae vobis litterati, [gap: Greek word(s)] et Pharisaei hypocritae, qui facitis filium gehennae duplo magis quam vos sitis. Vae vobis, qui adsimiles estis sepulchris dealbatis etc. Sed ne tamen res haec specie careat sua, et ut potentiori attractu ratiocinii sui constringant Spiritum Iehovae in Verbo suo. syllogismorum retinaculis ita arcte includendum docent, ut nuspiam ex consequentiis contextis elabi valeat. Atque inde omnem intellectum habitualiter captivatum sibi pro ingenii ex celsi modulo egregie accommodant. Sic divinum intellectum Verbi coelestis, et omnium mysteriorum omnino per hoc medium illuminationis profanissimae intellectus ethnicus, syllogistice bene efformatus, sibi scientifice conciliat, ni fallor. Velut ante paucos annos acerrima digladiatio, nec sine exiguis conviciis ac scandalo coram facie totius Ecclesiae Christi fuit inter Helmst. et Vitaeberg. aliquot, quum iste contra Helmst. quempiam Syllogisticae magnifi centiae aliquid auctoritatis in eo detraheret, quod dubium logicae hoc movisset: An semper in forma, syllogistica de rebus Theologicis sit disputandum? Etenim non inscite negabat, quod mysteria Dei ulli rationis modo possent includi, quum essent incomprehensibiles; tum quoque non necessarium putabat, ut in explicita forma syllogistica semper res Fidei adeoque Verbum Dei taxaretur. Hoc vero ille, qui nonnihil ferventius totius Ethnicismi patrocinium pro auctoritate sua Logicali in se susceperat, plusquam aegerrime ferebat non sine fureris alicujus saevitia, ut nihii verum dari posse clamaret, quin id omne in regno syllogistico ad imperium rationis esset inclinandum detorquendumve. Quippe syllogismum ita omnipotentem in figuris suis fecerant pasim, ut non tantum Spiritui Sancto suum eriperet officum informationis, sed etiam ferme in sua veritate nuspiam audiendus aut admittendus


image: as011

foret, nisi se huic judicio aut tribunali logico, et quidem in explicita forma syllogisticali in operationibus suis divinis exhibuisset censendum. Sic etiam adhuc vesana conclamatio est ferme omnium, quod nihil firmiter credi possit, nec Verbum Dei uspiam accipiendum, nisi fiat mediante profanitate artificiali hac ethnica, quum tamen ipsi in caecitate sua ita misere distrahantur, ut adhuc penitus ignorent, quid proprie syllogismus sit, et in natura sua ficti Entis illis veniat. Sic enim definiunt scilicet: Syllogismus est [gap: Greek word(s)] , in quo positis quibusdam, diversum quid a positis ex necessitate infertur, eo, quod haec sunt.

Dicunt quod definitio realis nihil aliud sit, quam explicatio rei, qua quid res sit in sua natura, notificetur essentialiter. Quid igitur hec explicatur in notificatione rei? Certe ceu res fictitia et nullius momenti ita et ejus explicatio. Etenim realis definitio, qualem hanc volunt, non debet nec potest a suis caussis abesse, quibus natura rei constituitur, quum caussae proprie sint quae denuntiationem suam deferunt ad intellectum rationis externae, ut inde certa scientia sit animo nata rei objectae. Si enim veras haud noscam caussas, rem in naturae suae fundamento genuine et essentialiter constituentes omnino rem ignoro, et est saltem suspicio, conjectura, aut opinio vel etiam error et falsitas, nullaque prorsus scientiae notitia aut cognitio, quae me ita torquet, et in obstinata misere seducit mente. Iam vero quae sunt caussae? AEque sane certae, ac gloriosum illud nomen et magnifice diffamatum SYLLOGISTICVM. Etenim non volunt esse illud inter notiones primas relatum, sed notiones secundas. Quid igitur sunt notiones secundae? Nimirum ipsi dicunt, quod sint conceptus conceptibus primis impositi. Nonne itaque primi priores sunt illis, qui imponuntur aliis? At quomodo illud, quod posterius est in fictione entis sui, possit primum denunciare animo, nisi in eo fundamentaliter sit radicatum? Namque ignis si alicubi lateat, non possit se mihirealiter detegere, nisi exereret suum splendorem Interim tamen, si ego de natura ignis interna cognoscenda sim sollicitus, non illud mihi denuntiabit aut clarum reddet ullus syllogismus, etiamsi milleni conficiantur,


image: as012

quum tam remotus sit iste conceptus a natura ipsat splendor propius quid indicat.

Ramum culpant futiliter, quod haud noverit distinguere inter notiones primas, et secundas. Ipsi vero nec noscunt, primae quid sint aut secundae. Si enim primae inde dicuntur, quod statim remipsam rationi detegant et determinent: quaero ex illis, quid sit Anima? Respondent est [gap: Greek word(s)] : Quid est [gap: Greek word(s)] ? Responsio est, quod est actus primus. Quid vero iste actus? Recurrunt statim ad formam essentialem. Quid haec? Ens coexistens. Quid hoc? summum scilicet Ens. Ita una elusio termini parit alteram, et magis a rei notione, ad generalissima resultat, quum tamen per illorum applicationes syllogisticas mihi internum esse rei per suas proximas caussas denunciari cuperem. Ita patet, quod istae notiones eorum nullatenus vel in natura externa sint primae vel in interna quas ita venditant, quum neque illud proprium rei esse explicare mihi possint, nedum, quod in spritualibus mihi quid valeant detegere. Si enim quaeram, quot gradibus in commixtione elementari distat lignum a lapide aut caro piscium a carne ferina, etc. obmutescunt statim, neque hoc noscunt, nisi confugiant ad occultas qualitates. Interim tamen haec cognitio longe distat ab ea, quam in anima expetebam: Hanc nulla alia notio retegere mihi potest vere, et solide quam spiritus sancti doctrina, quae Verbo De: vivide explicatur: sed nec hoc ita simpliciter tamen; sed quam cognosco anima per Christum unice renata. Etenim in regeneratione omnis vis divinior latet, ut homo plane novus efficiatur in reflexione sui, dum veterem Adamum prorsus deponit, et nova, lingua loquitur in sese, quam externa ratio, quae saltem in tertio Principio spiritui mundi exsosita jacet, id possit assequi; ut ita tandem id percipiam, quodnam novum lumen in incarnatione sua Filius Dei per mortem suam mihi recuperarit cum corpore coelesti Paradisiaco. Hec jam in auxilium omnes convocent syllogisticationes illi profanitatis obstinotiores cultores, concludantque fortiter et dicant, quidnam sit illa cognitio coelestis, et quidnam novae ut magnalia summa Iehovae eloqui potuerint. Logica enim spiritus Dei non est talis, qualem Ratiocinistae illi


image: as013

determinant, quum hic apriori nobis vere omnia detegat et explicet, ut itatum fieri possimus Semidei, et redire in priorem Adami statum quo ille omnibus animalibus ex naturae inspectione sua propria imposuit nomina, si Iehovae ductum et dictamen modo rite sequamur. Non certe hec ulla externae rationis syllogisticatio, prodest quidquam, nec ea quid intime detegit, licet omnia ejus formalia et materialia cumulatim in millenis adhibeat reductionibus et transfigurationibus. Velut etiam ipsa misera illa definitio syllogismi id satis declarat, quae adeo ab omnibus caussis essentialibus verae definitioni abest, ut etiam nihil, nisi indefinitas locutiones inanium terminorum proferat, quae saltem posita quaedam dicat, quae adversum quid a positis ex necessitate crepent. Quaeso enim quibus rebus innitantur posita ea? Quid inferant, si res a priori ignota sit, cui imponantur? Quippe si a priori pateat res, quid opus tali locutione? Ad quid opus necessitate tali, quae ipsa ita caret sua necessitate reali, ut saltem opinionem e longinquo fingat et seductionem a vero pariat nobis? Ideoque illi Antesignano profanitatis hujus philosophicae saepius gratias habere soleo magnas pro ingenua confessione. qua olim in conscientia convictus tandem sic erumpebat non sine indignantia: Quod omnis syllogisticatio esset maximum argumentum summae imbecillitatis rationis humanae. Quur tamen alii et ejus sectatores in tantum fremunt, et colidie illud redintegrant de dictamine rectae rationis. Quaeso quaenam est ea recta Ratio? Aut an [reading uncertain: page damaged] quibus datur, si neque in natura externa et commixtione elementari noscant suae beneficio falsae Philosophiae distinctiones graduum demonstrare? Quid illi possint sibi de rebus Spiritualibus cognitionis vendicare, praesertim quum ignorent prorsus, nec etiam ex experientia credere velint, quod unum quodque elementum suos alat, foveat et gignat Spiritus separatos et diversos, a magno illo spiritu mundi profluentes? Quid illi de his judicent suis syllogisticationibus vanis, quum vero fundamento caussarum in naturali cognitione careant omnino ac nequeant corporeitatis palpbilis saltem differentias ex caussis suis propriis internoscere, aut intueri? Quorsum enim tendat omnis syllogisticationis vanae jactantia, si nihil horum importet, quae


image: as014

fundamento rei super imponi recte queant? An sufficit hec terminos habituales varios confingere; et ex iis structuram syllogisticam aedificare? Non serie longe absimilis est illi, qu confusae inter se gentes magno molimine, in sui gloriam et memoriam aeternam, turrim Babylonicam usque in coelum educere conabantur.

Sed haec est nova prorsus aedificatio qua etiam pridem ex scholis suis omne Spiritus sancti officium, sibi sapientes in carne sua domi propriae, exterminarunt, ait ille. Nolo quoque hec vocabulum [gap: Greek word(s)] in definitione positum, pluribus examinare, quam falso id generis loco habeatur, quum perse pateat, quam longe petitum sit, et ambiguum et hoc loco in coecitate sua vanum ac ingeniis anxiis elusorium, minusque recte applicatum. Quod enim per se suo caret fundamento, nec rem omni syllogisticationum dispositione, uti in se est a priori notificare potest, cui usui [gap: Greek word(s)] superinducatur talis? Quippe notiones sive Noemata rerum quoad cognitionem non sunt saltem duplices, sed plures: quum notiones sint, quae ipsam essentiam internam intuitive monstrent in natura; item quae in commixtione elementari se detegunt; item quae nominis cujusque expressionem in lingua Naturae pariunt, ceu Adam ante lapsum fecit, quum veram originem linguae intellexerit; Sunt etiam notiones, quae superficiei rerum inserviunt ex quibus litteralis lingua compactionem suam sortitur, etc. quod olim quoque Gerson dilucide explicavit. At notiones illae, quibus ad essentiam spirituum penetratur, non absque regeneratione vera homini communicantur, quum novum requirant hominem, cui se sophia coelestis denuo repandit, ceu in Iosepho, Salomone, etc. videre est [sic], et Philosophis sacratioribus, quos olim Magos decebant. Quod si igitur profanos illos conceptus ex medio ethnicismo petitos Verbo coelesti et rebus spiritualibus applicemus, quod aliud fit, quam ut toties fornicationes syllogisticas committamus, de quibus Iehova tam frequentes undique, apud Prophetas effundat querelas, quum nil nisi Idololatricas opiniones et populorum a vero Deo aversiones gignere possint, velut olim uberius in libello nostro de Vero Christianismo explicavimus; quem tam operoso conatu et persecutione durissima illi turris Babylonicae aedificatores e medio tollere toties studebant. Et quaeso,


image: as015

unde tot sectae in Christianismo, si non opinionum distortarum tantus esset cumulus? Spiritui Dei si ad voluntatem Iehovae devotiori cultu se submitterent homines et ad Amoris coelestis gratiam in poenitentia seria et humilitate pia reverterentur, quur non in unanimi sensu vivere possimus. Quid hec nobis obstat, nisi obstinata illa opinio quam ex tantis futilitatum consequentiis in ratione externa conficimus vani, nos ita in mentibus nostris captivos ducendo, ut potius vanis syllogisticationibus, ex Verbo Dei profanissime per fornicationes tantas consutis, quid credamus, quam ad Spiritum Dei nos sancto corde ingeramus debite? Ideoque rectius ille agit Philosophus sacer, qui syllogismum ita definit, quod sit externae rationis in homine Adamico figmentum, quod ex coecis praesuppositis sibi imagines opinionis suae per terminos habitualiter dispositos, conficit, ut iis ita conscientiam captivam includat ne amplius ad sanctiora se elevare, et veritatem coelestem ibi rite quaerere valeat. Quae impedimenta inde Ecclesiae verae objiciantur, tot digladiationes multorum et persecutiones scandalosae satis testantur, quum quisque pro suae sapientiae auctoritate tam fortiter pugnet, ut nolit hec quid abolitionis in carne sua pati. Nihilominus dicit D. Paul. Scriptum est: Abolebo sapientiam sapientum, et intelligentiam intelligentiam e medio tollam. Nam postquam in Dei sapientia mundus non cognovit Deum per suam sapientiam, placuit Deo per cultum praeconium servare credentes. Nec oratio mea et praeconium meum situm est, [gap: Greek word(s)] , in persuasoriis humanae sapientiae rationibus; sed in demonstratione spiritus et potentiae, etc. Nam sapientia hujus seculi aboletur, etc. quum Animalis homo non capax sit eorum, quae sunt spiritus? At spiritualis dijudicat omnia. At Christus toto cordis spiritu gratias agit Patri, quod haec occultaverit a sapientibus et intelligentibus, et ea retexerit infantibus. Quum tamen se sic turgide opponunt Christo et Spiritui tantae sapientiae carnalis studiosi? An non satis dilucide percipiunt, quod tali sapientia aboleri debeant? Si per syllogisticationes ejusmodi quid solide possit in Verbo Dei apprehendi, non Christus de spiritu Dei illud revelatum dedisset, quod


image: as016

ille adveniens nos in omnem ducat veritatem. Quamdiu autem mundani sapientes sumus, non possumus eum recipere. Quia tales nihil [gap: Greek word(s)] fremunt, ait D. Paulus, et obtenebrati sunt in corde, ac nihil nisi quaestiones inanes movere noscunt, etc. Vnde recte olim optimus ille Theologus. D. Dan. Hoffmannus. Anno 1598. id cum D. Paulo adseverabat, quod quanto magis ratio humana ejusmodi philosophicis studiis excoleretur, tanto armatior prodiret, et quo ipsam amaret impensius eo Theologiam invaderet atrocius, et errores pingeret speciosius. Imo addebat etiam hoc: Quum vero hodie circumferimus oculos in orbe Christiano, statum ejus inde miseriorem agnoscimus. quod multi Theologorum ad sapientiam carnis sublimes articulos Fidei revocant, et juventutem adsuefaciunt, ad disputationes, quibus ad Philosophiae calculos exigitur sensus Sacrarum litterarum, etc. An vero non jam status Christianismi longe est deterior quum omnis a pietate sint quasi deterriti? Iehova ipse judicem tam strenuum agere cogitur, nec est, ut in caussas remotiores inquiramus, quum tanta sit Christianorum profanitas, ut ipsos Ethnicos in vita turpissima exuperemus, et barbariores vivamus sub titulo Christi, quam si nullam in eo salutem agnosceremus: Hi certe sunt fructus tam sedulo exculti Ethnicismi, in quo tam alta sapimus.

Namque (2) eo usque ad tam blasphemam insaniam quoque concesserunt homines, ut non tantum, amplius Spiritum Dei in vitae sanctioris ductu audire plane non cupiant; sed etiam Verbo coelesti nescio quam Barbariem objicere ausint. Tanto odio ducuntur Spiritus Dei, ut publice proclamare non vereantur, nihil esse elegantiae in sacris litteris, et quod ille, qui Verbi Dei ardentiorem culturam promovere laboret, nihil aliud agat, quam quod in novam barbariem haec tempora apud juventutem revocare velit. Ideo undique clamor iste auditur. O juvenes huc ite: heic emite, heic est sapientia, quam litterarum elegantia promittit: Humaniores eae sunt litterae, quae linguam rite excolunt: Sic etiam secundum rectam rationem vivitur melius, etc. Exhorresco ad talia, quoties cogito, quod Spiritus Dei sermo ita barbarus censeatur,


image: as017

qui tamen omnium blandissime loquitur intelligentibus. Est enim spiritus mansuetudinis et humilitatis adeo, ut etiam a pueris velit intelligi. Animadvertite, ait David. brutissimi in populo: et stultissimi, quando intelligentes eritis? An plantator auris non audiat? An ille qui formator est oculorum, non videat? An castigator gentium, non reprehendat? Qui docet homines scientiam, an non agnoscat? Sic qui plasmator est linguae, an non ille noscat pro elegantia sui sermonis nos satis informare? An ille doctore aliquo in linguae elegantia indigeat? Haec certe est dies tentationum, dies blasphemiae, sicut in diebus Noae, dies afflictionis: qua Spiritus Dei quoque in derisum factus, est, sic profecto vere conqueritur Christus de suis, quod sapientia a filiis suis justificetur. Num haec sit illa recta ratio, de qua tam obstinate gloriantur mortales? Non sane intelligunt quid proferant, et quid blasphement. Imo quid est recta ratio? An non possit mens in Deo elevata recta dari? In tantum ipsa est recta ratio, in quantum divinae legi conformis extiterit, ait optime Lens. de lib. Christ. Ita enim fit, ut vivere secundum rectam rationem, nihil aliud sit, quam secundum Dei voluntatem et legem in sancta obedientia vivere. An Spiritus Dei non noscat veritatem suam, et quomodo eam efferat, quum ille tamen nos solus in omnem ducat veritatem. Sed ego veritatem vobis dico ait Christus, quum venerit ille (Spiritus Dei) arguet mundum, de peccato, de justitia, et de judicio. Et jam instat tale judicium spiritus ut passim videre est. Quis tamen magis babarus? an ille, qui barbarae profanitati incumbit usque strenuus? an ille, qui sancta Dei pii quaerit elogia et eloquia? Sic etiam ille (3) non minus gravissime peccant, qui Verbo Dei cereum affingunt intellectum. Non etenim Deus est sicut homo. Verbum tuum nihil aliud est nisi Veritas, ait David. Et in seculum est quodque judicium justum tuum. Praecepta tua nihil, nisi mera est Veritas. Ac tua justitia, est aeterna justitia; et lex tua est Veritas. Quia purgatus est sermo tuus valde: justus est Iehova. et rectus judiciis tuis Iehova, in coelis est benignitas tua, et veritas usque ad nubes supremas. Iustitia tua instar montium maximorum fixa. Praecepisti justa testimonii tui, et fidelia valde. Proinde ingentem habent


image: as018

illi pacem, qui tuam amant legem, nec vacillabunt unquam. Quod si vero tectum est Euangelium nostrum, ait Div. Paulus iis, qui pereunt, tectum est: In quibus Deus hujus seculi excoecavit mentes, nempe in infidelibus, ne irradiet eos lumen Euangelii gloria Christi, qui est imago Dei. Non enim nos ipsos praedicavimus, sed Christum Iesum Dominum, etc. Hoc igitur caveat quisque, qui Christianum se venditat, in furo aliquo specie tenus illum afficere tentet. Iehova est justus, et justa judicia ejus: et tamen justus obtinet partes, quamvis a mortalibus judicetur, ait David. Quum igitur tam gravis cotidie sit lapsus mortalium, et eo gravior eorum, quo magis se Christo adstructos cupiunt; et tamen fuerint, qui minus quid graviter committi in politicis putent, etiamsi non omnes actiones eorum cum Verbo Dei congruerent; ideo coactus sum tandem conscientis caussa, ut Politicam hanc Christianam quam olim ex parte, quum adhuc Professorem agerem in Acad. Iulia, conscripsi et publice praelegi, tandem, ad impetitiones plurium etiam summae aestimationis virorum, quibus cognitum erat, quod ad stilum Christianitatis nostrae eam conformassem, in lucem emitterem. Non dubito; erunt plures, quibus, prae carnis nimis delicato studio, sapere haud omnia possint, ceu quoque diabolus tanquam Deus hujus mundi, nihil infensius sibi habet, quam si mortalium actiones ad Verbi coelestis normam et verum conscientiae usum, etiam in externis negociis revocentur: Sed iis suam obstinatam mentem in reprobato sensu relinquam. Et nihil aliud sane obtinebunt, quam ut saltem declaraturi sint, cujus Spiritus filii sint. Ex ungue noscitur leo: ita quoque ex unguibus suis ipsi se prodent. Habui etiam antehac et sensi calumniatores plures; sed Iehovae sit laus qui etiam in medio Leonum, me huc usque conservavit. Dudum itaque hoc mihi propositum fuit sanctum cum Davide, Iehovae laudabo Verbum; in Deo confidam eundem suspirans, nec timebo: Quid faciet caro mihi? Toto die quidem verba mea impugnant: et omnes eorum cogitationes sunt, ut in mala quaevis me praecipitent: Consociati vivunt, et insidiis incumbunt, atque vestigia mea observant, ut animam meam in captivitatem abripiant: Sed tamen in Iehova laudabo Verbum


image: as019

ejus. Laudabo Iehovae Verbum: Imo in Deo confidam, nec timebo. Quid enim faciet homo mihi? Namque qui Deum timent, confidunt Iehovae, atque is auxilium eorum est, scutumque. Ideoque manebit hoc constantissime semper fixum. Non nobis Iehova, non nobis: sed nomini tuo da honorem, propter benignitatem tuam. Quur dicunt ethnici, uibi nunc Deus est istorum ? Atqui Deus nocter in ipsis coelis est: quicquid placet, ille facit.

Quod autem Illustrissimi, Celsissimique Principes, ae Illustrissime Comes, Duces ac Dnn. mei Clementissimi hunc Politicum Christianum V. V. V. C. C. C. inscribere voluerim, caussas habeo plures, Etenim inter alias non tantum piis patrocinio externo in terris, quum Deus ipse Principes asyla mundi hujus constituerit suis, est semper opus; sed etiam ut debitam devotionis, observantiae et affectionis humilissimae significationem demonstrare voluerim. Et queinam quis se rectius obstrictum cupiat, quam quos inter Christianos Principes novit unice prae reliquis Verbo Iehovae addictos ? Quid enim sanctius aut excelsius in hac mortali vita dari poterit, quam si quis se in Verbo Dei assidue sanctificatum exoptet, et praesertim si capita Rerumpublicarum in eo se cotidie sedula cura exerceant? An non David, qui omnium regentum Politicorum primas recte meretur, unice in hoc cotidie exultavit ? Via, testimoniorum tuorum mihi voluptati est, inquiens, quae omnigenis divitiis praefero. Omne gaudium meum in jura tua depono, nec obliviscor verborum tuorum. Tua testimonia oblectationi mihi sunt, haec mihi sunt consiliarii. Indesinenter ambulabo in viis tuis; quia mandata tua quae. Et loquor de testimoniis tuis coram Regibus, nec erubescam: statuta tua mihi cotidie materiam cantionis exhibent in aedibus meis. In summa, Thesaurus iste mihi est, quod verba tua custodiendo servem, hoc mihi haereditatis aternae loco est. Nulla siquidem vitae Christianae in quocunque statu norma vera est aut regula absque Verbo Dei. Ita Deus unice voluntatis suae divinae laudem in actionibus nostris cunctis quaerit.


image: as020

Non dubito igitur, quin ea haec, quae Iehovae laudi et Veritati coelesti ex animo toto minime fucatus in hisce Politicis scriptis consecravi apud Cel. et Ill. V. V. V. C. C. C. etiam gratum et acceptum inventura sint locum. Quod eo magis jam per suasum habere mihi valeo, quum haud obscura antehac Ill. C. C. C. V. V. V. signa benevolentiae mihi partim experta et explorata teneam, quae ad gratitudinis hanc demonstrationem me obligatum pertraxerunt simul. Quam ob rem me spes fovet, quod ulteriorem Clementiam vestram mihi servo vestro humillimo, et istis meis laboribus tutelam competentem, contra quoscunque calumniatores quibus, in hisce perversitatibus suis extremis, mundus plusquam abunde scatet, non sitis denegaturi: Veluti etiam summa contentione animi devotissime id precor: Iehovam simul ex corde implorans, ut Ill. C. C. C. V. V V. Omnis vitae incolumitatem cum prosperitate felicissima ad quaevis instituta actionum et regiminis cum pietate incessibili largiri velit. Datum Lugduni Batav. 1. Novembris, qui est dies omnium Sanctorum Christianorum, Ann. CIC IC XXXI.

S. Illustrissimae et Generosissimae.

C. C. C. V. V. V.

Subject. et hum. S. [abbr.: Servus]

Johan. Angelius Werdenhagen. I. C. C. et q. Arch. Magd. Cons. Int.



image: as021

Benevolo Lectori. S.

AMICE Lector, haud spe lucri aut quaestus, nec nominis alicujus gratia, quod gloriosi, aut qui ventrem potius, quam veritatem quaerunt, facere solent, ut vel industriam acumenque ingenii eo magnificentius ostentent, vel vitae altioris commoditates investigent acrius, ad scribendum unquam veni, nec etiam hac vice id tentabo. Quod alii enim in primis habere gaudent, ut sibi ipsi sint praemio, id mihi ita sordescit admodum. Nec mihi mundana fiunt aliter, quam ut cuncta, [gap: Greek word(s)] , curanda putem. Communis autem vitae calamitas et hominum proterva coecitas, qua error errorem ducit, et quisque quasi Deo Iehovae mortuus vivit in ethnicismo atque obstinatae opinionis Idololatrico cultu, longe aliud mihi suasit: imo et persuasere tandem magni nominis viri, et obtinuere, qui urgebant toties, ut priscae meae Politicae dictata, ad compendium certum revocarem, et publici juris facerem. Vix impetrassent, nisi tot impetitionibus me expugnassent. Etenim novi, vidi et observavi id a pluribus annis, quam quisque sub dulcissimo titulo Christi ab amore ejusdem et veritate Verbi caelestis perversissime cupiat esse alienus. Quin etiam ipsa experientia testimonium hoc mihi apertum suggerere possit, quanta falsitas cordis nunc passim foriosos agitet mortales. Itaque certe exploratum hoc habeo in factis quanto odio ubivis sit cunctis ferme dia Veritas. Imo quoque ex persecutionibus indesinenter perpessis hoc addidici, quanti sit periculi plenum opus, ethnicismum Christianorum pessimum aut eruditum illum, vel in minimis minima tangere aut taxare velle indicatione. Etenim olim vixos, pro publici ratione muneris, aperire inceperam quum in sacratiori Veritatis studio ungues aliorum sentire cogerer. Namque intentionem talem quum Babylonicae turris ferventiores aedificatores persentiscerent, quod Politices studium simul a profanitate ethnica ad Verbi Dei normam cum aliis doctrinis revocare studerem; vah! dici non potest, quam variis machinationibus clandestinis et aperto furore, saepius non sine calumniis atrocissimis ac violentia, Ethnicismi illi fortiores defensores in me fremere et me pessundare funditus conati fuerint. Nec destiterunt etiam hucusque, nusquam non varia et perquam astuta mihi supponendo retia ut tandem exitium crearent ultimum. Pluries a tragico non procul abfui exitu, nisi Iehovae gratia in excelsis fuisset potentior, ita diobolus quoque suas persecutoribus meis suggessit vires et artes. Expertus sum revera toties, quas Regius Propheta David in precationibus suis formas


image: as022

monstrosas in Leonibus, ursis, feris, anguibus, serpentibusque descripserit, nisi et vehementiores fuerint. Verum ego velut mutus eram, qui non audebat os aperire Psal. 39. 10, nec vel oblocutionem in ore teneret ullam: omnes tempestatis fluctus ita patienter sufferebam. Vt tamen aliquo modo compescere possem furorem insatiabilem, editione Psal. 36. potissimum eos ad Christianitatis mitiora revocare studebam. Sed quid Ethnicismus a Christianismo in addiscat? Sic undique semper Stagirensium spiritus extrema in quovis locorum contra me tentare non destitit. Fuerunt haec et talia vestigia, quae me ab ejusmodi genere scriptionum toties deterrere solita sunt. Tum quoque jam incidimus in ea tempora calamitosissima, quae plane abhorrent a monitis piis, ubi cujusque nimis facilis est laesio, et nemo non in titillatione sui vivere gaudet mollissimus, quam libertatem summam vocat, si eam ad libitum animi in detrimentum proximi licenter fatis possit exequi. Vnde adeo vix quispiam [correction of the transcriber; in the print quspiam] invenitur, qui in tanta religionis jactantia aut amori Verbi Dei, aut veritati, ipsive aequitati locum concedere velit: sic facto ipso cordis Deum Iehovam abnegare cuivis lepidissimum et summe liberum videtur. Sic nulli non tantum vitiorum et virtutum amplius dantur limites sed etiam praeposteratio hac perdita est, ut bestialitates pessimae pietati accenseantur summae, et ipsa turpitudo honestati. In tantum omnis recessit pudor, ut confusio et crudelitas dira pro ordine et gratia chara habeatur. Quare etiam non mirum, quod pueri pleniorem sibi sapientiam prae seuioribus, et in experientia viventibus, arrogare ausint. Ideoque fit, ut calumniatores et sugillatores potius nos, qui aedificationi ecclesiae verae communique saluti mortalium, maxime in Christianismo rectius consultum cupimus, pro aequi aestimatoribus rerum nanciscamur ceu nuper quoque Hanseaticis meis id accidit, ut juvenculi et jejuni quidam censores queis ne quidem communis aer notus est, id pestringere petulantius conati fueriut, cujus nec umbram negotii videre poterant. Interim tamen ejusmodi egregie semetipsos produnt, quales in corde sint, qui per promotionem communium vitiorum sibi potius gratiam mortaliam, quum per eorundem extirpationem favorem apud Iehovam quaerere laborant. Vae inquit Iehova, consuentibus pulvillos, pro omnibus axillis brachiorum populi mei, et parantibus confibulas pro capite cujusque staturae advenandum animas. Vae illis, qui bonum malo, et malum bouo aequiparant, Multa olim praesens in faciem praedixi, et quasi vaticinatus sum multis, quae nunc nimis sero rectius ex eventu persentiscunt. Non vult Iehova nos Veritatis suppressores, sed elucidato esse, ita, ne ullius aurae fiat captatio, [correction of the transcriber; in the print ---] Insta


image: as023

tempestivi, intempestive, urge, objurga, exhortare cum omni irae cohibitione, et doctrina ait D. Paul. Obtestor in conspectu Dei, et Dni [abbr.: Domini] Iesu Christi, et electorum Angelorum ut haec observes sine praejudicio, nihil faciens in alterius partem inclinando. An non per conniventiam saltem quis communicat operibus malis alterius. Dic illis, et liberasti animam tuam, ait Iehova ipse. Nec talentum concreditum cuique defodiendum est. Quum sit tandem ratio de omnibus rebus et donis Spiritus S. aliquando cuivis mortalium reddenda, nec sane verba ac cogitata mentis ab hoc debito libera erunt Iehovae. Ideoque me in hoc communi societate mortalium et maxime piis obligatum recte putavi, ut, si quid boni ex hac exili mei propositi opella in communem coetum omnium et praecipue Christianorum derivari possit, id merito ad petitionem factam communicarem aliis publice. Sed quaeso, Christiane Lector, ne te hec ullo praecipites judicio. Recte prius temetipsum tibi in omnibus exploratum redde, ut noscas, an omnia in amorem Dei et proximi sis relaturus, quicquid hec sis cogniturus. Namque profanis et malignis nasutulis nihil in his scriptum volo, multo minus quid calumniatoribus. Velut etiam protestor solemniter, quod in nullius praejudicium, aut detrectationem ex arrogantia quid prolatum voluerim: sed ut omnia aedificationi in praxi vivida inserviant. Non enim sufficit, ut Christum et verbum ejus ore aut lingua argutiisve ratiocinativis quis jactare queat, aut syllogismis id includere strictissime. Diabolus haec quoque cuncta, et quidem in longe perfectiori gradu artificii syllogisticalis novit: Sed nihilominis est et manet diabolus. Quapropter veritatem cordis tibi prius recte probatam exhibebis, quam quid sani judices. Etenim non saltem externus quis habitus litteralis Christianum efficit bonum, ut communiter profani gloriantur: in spiritu et Veritate vivendum est? Nisi cor intus renatum rite cum confessione externa consentiat in vera dilectione proximi, potius abnegatur Christus cum veritate sua, quam quod confessione ulla vere exprimatur. Non certe heri aut nudius tertius primum in negotiis vivere incepi; aliquot in iis consumpsi lustra aetatis meae: pro officii ratione publici plurima vidi observavique in praxi: perreptavi munia Reipublicae cuncta: memini, quid perspexerim: et quam longissime homines in vanitatibus suis a Deo recesserint, imo etiam e Christo sub ejus titulo specioso divortium fecerint: fundamenta quoque errorum in Consiliis publicis agnovi satis expedite. Quot putas me invenisse devia? Religio et libertas magna sunt nomina quidem, et sedulo inculcantur, repetunturque toties: Sed species eorum vix fulget; tum quoque ut plurimum ignoratur;


image: as024

quid sint proprie. Ita magno studio simul hoc agitur, ut publice apud populum earum veritas intime ignoretur. Sic maxima pars mortalium pro Religione obstinatam opinionem saepius aut impietatem ipsam et tacito modo extremam servitutem cum jucunditate persuasionis induit. Regnum diaboli multa continet artificia, et quam latissime se extendit. Vtinam homines non adeo de industria essent cocci? Sed ne sis nescius Christiane Lector. Verbum Dei unice mihi fundamenti loco est in omni vera Politica. Quae cum hoc et voluntate Dei non congruit, vix sibi juste constare poterit. Etenim Verbum Dei aeternum est, et nunquam flexibile adeo, ut cereum possit, ad nutum hominum, nancisci nasum, ceu blaspheme audent loqui plures. Coelum et terra potius transire cogentur, quam verbum Christi minutissimum. Proinde quoque recte ait ille: Potius cum Verbo Dei loqui et sapere cupio ex ore Christi, quam cum Deo superbissimo Stagirensium ethnico ex ore diaboli, qui mendax est. Pater ille mendacii: Plurima enim fuco venduntur veritatis, si ethnicis sumus minus creduli. Et hinc axiomata talia in Politicis confinguntur, quae intus in sese nihil nisi aeternam spirant ac ponunt perniciem. Errant igitur gravissime omnes, qui tantum inter Verbum Dei et Politicam huc usque non veriti sunt facere discrimen, ac saltem ad superficialia in externa ratione, quae honestatis solummodo alicujus speciem repraesentent, actiones omnes publicae retulerunt. Nisi pietas vera sit fundamentum, certe omne regimen mundi cum omni suo splendore se reddit damnabile, quod toties ipsum Verbum Dei testatur. Neminem, qui sanus est, simplicitas ejus commovebit. Spiritus enim Iehovae lenem, amat susurrum, et per eum molliter se insinuat animis hominum, ut cordis verus, exsuscitetur rite ardor erga Deum: unde et toties mihi veram exoptatam scholam Christianam. Qui grandia cum tonitrali fastu spirant, non veniunt amici Deo, nec capaces sunt Verbi eius. Ideoque novi quosdam, quod si non ex communi necessitate cogerentur aliquem Dei Verbo honorem exbibere, qui vix inter artes mundanas ipsi concederent locum, tanto hoc habent contemptui prae Ethnicismo. Hos et ejusmodi similes, si alicubi ad decentius officium pietatis retraham, id non indigne ferent. Etenim norma Politices; non aliunde, nisi ex Verbo Dei petenda manet. Veluti nec mihi Politicus verus est, qui non fit solidus Christianus, probi et integri cordis, homo justus et verax in omnibus. Reliquos, licet gesticulationes morum et hypocriticas artes varias, et magna cum sumptuum jactura apparatus addidicerint, ne pro obulo quidem mihi emerem, ajebat amicus, Si nescis, optime Politicos describit D. Paul. Quod reliquum est, inquit,


image: as025

patres: Quaecunque sunt vera, quaecunque honesta, quaecunque justa, quaecunque pura, boni nominis; si qua Virtus, et si qua laus est, haec reputate. Quae et didicistis, et accepistis, et audivistis et vidistis in Me, haec Facite, et Deus Pacis erit vobiscum. Tales etiam olim mihi, quum adhuc Professorem in Acad. Iulia agerem, expetere solebam Politicos, veluti id tibi, bone Lector, ex sequenti, colligere poteris Programmate, quod aequo animo percense, et vale, ac simul Psalmos Davidis, Proverbia Salomonis et Siracidem undique commendatissi mos tibi fove.



image: as026

DISCIPLINAE CIVILIS AVDITORIBVS SVIS In Academia Iulia. S. P. D. IOH. ANG. Werdenhagen. I. C. C.

ADmodum operose ab initio usque in eo laboravi, ut vobis ostenderem, quid polliceretur, quae solida et pia societate in Republ. habet nomen Politia; salutem videlicet sanctam universi civilis vitae et singulorum civium. Qui, quum finis sit, et hic multa simul in se comprehendat, et ad eum multa ducant: diligenter consideranti fit illustrius, nec paucis, nec uno tempore epxlicari potest. Tamen lucis non purum inde affulget si quis modo recte intelligat, quid et quis proprie verus sit Politicus. Quamvis autem vulgo, cum dicant; qui sit humanitate elegantia externa et urbanitate praeditus, et commodis moribus se conversationi mortalium ingerere noscat, gravis nemini; tamen quum saltem ei accidant, eo nomine prorsus abutuntur, qui Politicum sic appellant, quod se ommium nutibus scite accommodare noscat. Talis enim qui sit nude et simpliciter, vix se a suspicione adsentationis liberare poterit, quum se saltem tempori et fortunae obsequentem proprii lucri caussa reddat, saepius etiam in rebus, in quibus id minime studium veritatis admittat. Inde facile intelligi potest, neutrum Politicum recte dici, quando in omnibus res potius suas, quam publicae salutis, veritatis, et pietatis curant; quum verus Politicus, fere suis rebus neglectis, ex amore sincero in negotiis patriae ita occupetur, ut singula in gloriam unicam Iehovae principaliter ac in utilitatem singulorum redundent. Longissime igitur aberrant a vero, et corruptiones non leves caussant, qui eo nomine exprimunt hominem actutum [perhaps: astutum], versipellem, verbis alia prae se ferentem, alia animo molientem, ac denique e malitia et fraudibus consutum, sive ille privatam vitam agat, sive locum in Repub. teneat. Neque ad rem quid facit, etiam si tales se in negotia Civitatis ingerant, nec raro primo habeantur loco, principesque sint Reipub. quo certe modo pejus se habent publica. Etenim his nequaquam finis verus Reipublicae propositus fuit, nec ea, quae ad solidum pietatis scopum tendunt, in aestimio aliquo habent, nisi primitus sua recte curare, et lucrum domi comparare queant. Veluti ipso a magnis saepius audivi: Diabolus ita inserviat publicis, nisi prius eorum commodum in me redundare valeat. At profecto vir bonus sit qui non ante omnia se Christo vivide in pietate dedat, et inde toto animo id studeat, ut ex amore sancto erga Deum et proximum actiones vitae omnes in Rempubl. profluant: Is sane Politici nomen quoque apud bonos frustra affectet, et hanc sacram appellationem nequaquam


image: as027

mercatur. Etenim non tantum eum bonum in fundo cordis integri esse oportet; sed etiam pietatis verae ita studiosum, ut in omnibas consiliis actionibusque cunctis nuspiam aliorsum, quam ad Iehovam, Verbique ejus culturam sanctam respiciat, adeoque unice imitatorem Christi vividum in imagine pura exprimere velit, ut inde ita salus publica emergat. Non enim alias mala sunt facienda, ut inde eveniant bona, ut ait Apost. His terminis Politicum definiunt: vere sapientes, neque aliter sentit ipsa S. Scriptura, quae omnem politicum statum in regimine suo justo ita depingere cupit. Hoc ipse David Rex ita ex ore Iehovae perceperat per Prophetas, ut nec aliud sibi in toto regiminis cursu quid amplius optarit cotidie, quam ut in viis Dei recte ambulare posset. Consulat quis hec Psal. 25. 89. et 119. ubi per totum nihil aliud expetit. Idem quoque Iethro Mosi suadet, ut non alios praeficiat judicio populi Israelitici, quam qui integritati piae addicti et hostes sint avaritiae, id est incorruptibiles. Qui enim utilitate propria non movetur, quae animos hominum prae cunctis facile expugnat; eum esse in caeteris etiam virum justum, probum et pium oportet: Indequoque prudenter, quae exusu sint patriae, rite prospicit, ceu in Iosepho apertum habemus exemplum, quanta fidelitate fami communis regni prospexerit. Insignis autem iste locus uti proximus, quem explicavimus hactenus: forte etiam nonnihil in profanis notus: sed certe ad verum usum transfertur a quam paucissimis. Etenim admodum pauci nati, aut affecti pauci ita erudiuntur, ut accessurialiquando ad Remp. ad hunc scopum colliment. In quem autem tranferenda est culpa? Si veritatem [correction of the transcriber; in the print veritatatem] confodentius heic tangerem, forte non satis essem omnium invidiae et maledicentiae. Defectus agnoscimus; sed medicinam veram odio habemus stulti. Ethnica nimium sapimus ethnica nimium amamus; et in ethnicis nimium informamtur, O quam saepius anxie Christianismo veram Christanam exoptare soleo educationem, et scholas Verbo Coelesti rectius consecratas. Tetigi ante hac paucis talia; inde talis exortus est, ut vidistis, ut audivistis. Sed num propterea a Christo deficiam? Imo eo audentiorem me excitabo. Neque vero non vel hodie rationem reddere paratus sum, quae, quamobrem, et quomodo docuerim, modo sit justum tribunal, nespotius affectus praecipitent sententiam. Quin iterum verissimum hoc dico, sapientiam divinam sola stabilire regna, et Respub. ac salutem homimum in cunctis actionibus inde dependere. Iehova enim quibus per sum Verbum adsistit, ii certe a beatitudine et hujus et aeternae vitae nullo modo obesse passunt. Indignanter hoc vevbum ferat, quicunque velit, nihil inde aut calumniae aut ignominiae in me redundare poterit. Partes Dei sunt, non meae. Ideo etiam nego, imo et pernego, hanc doctrinam Barbariem ullam importare. Imo ipsi sunt barbari potius, qui Ethnicismum profanissimum Spirtius Dei ductuj praeferre conantur. Iehova sancta loquitur et barbarae


image: as028

agunt nugas, qui tenebras pro luce venditant obstinatiores. Explicavi hactenus ea, quae constituunt integre Rempubl. nunc administrationis verae modum cum requisitis suis subnectam. Ex sacra S. porro enucliabimus [perhaps: enucleabimus] cuncta, et temporibus nostris accommodabimus. Directrix enim ipsa est, et norma vitae, magistraque cum singularum actionum, tum consiliorum, quibus ad Rempubl. in rebus praeclaris agendis opus est. Ne igitur lippitudine mala, coecutiamus. in omnibus vitae sanctioris partibus, juxta sanctum Christi imitamen, operam dare nos oportet. Quo pacto haec cuncta consequamur, divinitus nos docet veritatis coelestis communicator summus, idem verae Dictator sapientiae. Vestrae partes sunt, ut cum vero et pio discendi desiderio attentionem debitam afferatis: ego quod meum erit, praestabo fideliter nec sine cura singulari, vt captui cujusque me rite accommodem. V. P. P. Helmaestadii in Acad. Iulia. Mens. Aug. Anno CIC IC CIXXX.



page 1, image: s001

PROOEMION De notatione Politicae, et quotuplex haec Doctrina sit, quaeque eius dispositio, cognitionisque vera aptatio sive adaequatio. Quaestionibus omnia expediuntur.

1. Politicae quale Nomen?

EST Graecum, quod [gap: Greek word(s)] , id est civitate, quae effectum Reipubl. exprimit, derivatur, et inde usum suum et communi vulgariterque approbato sermone, maxime tamen ad auctoritatem Divini Platonis obtinuit, quum ille, optimus Auctor inter Graecos, insignes 10. libros [gap: Greek word(s)] sive de Republ, conscripserit, qui a paucis recte intelliguntur et cognoscuntur.

2. Quid proinde denotat Politica?

COmprehendit et denotat certam Doctrinam sive systema, ex quo mortales omnes sive multitudo universa hominum informantur, quomodo ad speciem justi et firmi regiminis (quam Rempubl. non incompte dicunt) Societates, pro aptiori vita civili, dirigi, et in ea convenienter digeri possint, ut in ea quilibet tuto, pie ac tranquille cum bona conscientia erga Deum, proximum suum rite diligendo, vivere, ac cum singulis ad invicem debite ac commode conversari queat.

3. Quur ita haec Doctrina vocatur, et an non alio nomine commodiori juxta Latinitatem potuit exprimi?

QVum ex ipso Effectu espeditius maxime judicium sumi queat, quid res in sensu et experientia sit; atque sic vocabulum Graecum [gap: Greek word(s)] Effectum multitudiuis in Vniversitate aliqua mortalium, Civitatis appellatione, commodissime referat; factum hinc est, quod nomen hoc Politices prae Latino in consuetudinem cotidianam abierit. Tum etiam Latini politum illud dicunt, quod cum ornatu fit, et splendidam continet elegantiam, velut in Republica nihil decet inconcinne disponi aut ordinari; unde et congruentiam quandam ac affinitatem rerum politarum depromit. Imo etiam apud Latinos fuisse in usu ex Cic. pater. qui lib. 9. Epist. 3. ad At. theses politicas vocat. It. Epist. 12. ait. Vtinam aliquod in hac miseria Reipubl. [gap: Greek word(s)] opus efficere et


page 2, image: s002

navare mihi Ilceat. Alias tamen et Latini egregiis utuntur vocibus, ut hanc ipsam doctrinam sive Disciplinam (ceu vulgariter et incompte loqui solent) quoque Civilem prudentiam, aut scientiam lib. 1. Epist. 1. ad Fam. Cic. Doctrinam civilem, Reipublicae scientiam, disciplinam, sive artem ejusdem, etc. appellent. Quo nomine etiam Ioh. Bod. et. Pet. Greg. Tholos. non inscite suos de Republ. libros, ad imitationem Cicer. cujus fragmenta adhuc extant, inscribere voluerunt, qui explicationem hujus doctrinae continent. Alii de statu Politico et civili; alii aliter suos tractatus quoque insignire solent. Sed quum non una voce rectius, quam Politicae efferri et pronunciari possit, nec Civitatis nomen apud Latinos quid commodius ex sese generet, usus id ita in hac appellatione retinuit, ut jam dictum est.

4. An non etiam Disciplina Civilis haec Politica dici debet?

SI naturam rei in vocabulorum examine et explicatione recte observare cupiamus, ut confusio invisa eo cautius evitetur, non poterit, nec debet ea proprie dici discipliua, quae Doctrinae ali cujus vices sustinet, nisi id fiat cum certo respectu discentis. Eteuim velut Doctor sive Docens, et discens sive Discipulus longis sime inter sese distant, ita quoque plane diversissima est ratio Doctrinae, ab ea, quae disciplinae in alumnis suis attribuitur. Veluti Cic. in Orat. recte aliam prorsus intelligendi, aliamque discendi disciplinam tradit: licet alias quoque satis abusive hanc vocem sumat: Et in lib. de Divin. Hetruriae popularem disciplinam talem dicit; quasi alia sit publica, et alia privata; sicuti etiam in Orat. pro Pomp. aliam parentum, aliamque militarem facit: Sic et ibidem navalem quandam appellat. Item in 2. de Natur. Deor. bellicam; ac 5. Tuscul. quaest. per abusionem Philosophorum nec non de Clar. Orat. Stoicorum, et ibidem Domesticam disciplinam vocat. Item, 1. de Orat. Iuris Civilis disciplinam. Pro Sex. Ros Patris familias rusticanae, etc. Ita ut omnem imitationem, institutionem ac mores cum adsuefactionibus pro Disciplina habeat, pro Flac. et lib. 1. Epist. 7. Vnde etiam tradere aliquem in alicujus disciplinam, nihil aliud est, quam bonam iustitutionem alicui quaerere, ceu Seneca Epist. 52. affirmat, quod severior disciplina firmet omne ingenium. Proinde divin. Plato quoque in Protagora, longe gravius periculum ponit in disciplinis, quam cibis emendis. Quippe unus quisque moralium, in cunctis vitae actionibus et moribus, praecipue juventus sua justa indiget disciplina. Ac longe ille est felicissimus, qui in prima aut florenti aetate pie educatur et sanctam


page 3, image: s003

nanciscitur disciplinam, in qua prima vitae humanae beatitudo consistit. Ex quo fit, ut tam late se nomen disciplinae extendat, quam diffusae omnis dispositionis, honestatis, coactionis et ordinis decens ac conveniens habeatur facultas, utpote quum alterum absque alterius ope et subsidio subsistere omnino nequeat. Ferocitas enim perversa hominum et extrema protervia tantas libi jam sumpsit vires ut absque disciplina justa et cohibitione nullatenus coerceri queat. Ideoque, ubi non firma adest disciplina, ibi a confusione et rerum subversione vix aliquo usque absumus, quod ipsa rei evidentia et experientia cotidiana satis manifeste edocet, praesertim hisce temporibus ultimis, ubi ferme nullum amplius discrimen virtutum et vitiorum. pietatis et pessimae improbitatis invenitur. Vnde quoque Politices doctrina disciplinam quidem in se continet suam, sed alia ratione, quam ipsi vulgariter adscribitur.

5. An vero Doctrina Politica sibi semper est conformis, aut multiplex?

LIcet ex ipso naturae ductu originem suam trahat, ut infra patebit; tamen experientia satis manifeste testatur, ac ante oculos est omnium, quod propter diversa et inter se discrepantia ad modum ingenia, complexionesque varias homiuum, ex dissimilibus constellationibus causatas; tum ob locorum distractos situs, in particularibus non eadem sit ratio et forma Regiminis, sive Respubl. Sed variet modis pluribus. Ideoque etiam Auctores non potuerunt uniformiter eam concipere; uti id ex Platonis dissertationibus videre est, qui aliquot Respublicas instituendi modos concepit, et gradus quoque perfectionis in iis demonstrat, quod alii pessime ipsi invertunt, et inutilem prorsus, imo absurdam ejus calumniari ausint Rempubl. cujus exemplum nuspiam in coetu mortalium dari queat. De quorum crasso errore alibi agitur.

6. Quomodo igitur distinguitur, Politica aut quotuplex est?

VAriae hec habentur distinctiones, ut alii respectum, ad modum ejus tractandi, habeant, alii ad personarum universitates; alii ad existentiam, alii ad ejus usum, alii ad exempla hominum respiciant. Vnde fit ut nonnuilli aliam faciant,

1. Vniversalem, et aliam Particularem, sive quod idem est Generalem et specialem. Vide Heid. in Polit. pagina. 20.

2. Aliam Idealem, et exemplarem, uti apud Platonem et Thom. Morum videra est.



page 4, image: s004

3. Aliam Perfectam et Imperfectam; Iustam sive Iniquam: vide Plat. qui Politicam suam propterea titulo Iusti in signire voluit.

4. Aliam piam et aliam improbam aut impiam.

5. Aliam Sacram et Profanam ac Gentilem Alsted. Sive Christianam et paganam aut Ethnicam, quod existat in paganis sive genti libus, vel in Christianis intra pomoeria Ecclesiae versantibus. Vide Chr. Dit. in Polemicis Proleg. pagina 2.

6. Distinguitur quoque inter veram et falsam sive hypocriticam. Interquas, haec postrema in frequentissimo adeo est usu, ut vix veram et Sacram uspiam invenias, ceu non immerito Thom. Morus inde commotus est, ut suam conscriberet Vtopiam. Sed quid vetat, quod non Christiana possit esse Vniversalis? Quilibet igitur id proprio facile secum poterit colligere et dispicere judicio, cuinam potius se concredere debeat cum fortunis suis: quum illa quae prorsus pietatem et aequitatem nullam novit, merito cuivis suspecta sit, et minus bonis, praesertim Christianis optabilis.

7. De quanam autem Politica in his acturus es?

DE Vniversali quidem agemus, ut ex ea im omnes reliquas speciales introductio cuivis rectius non tantum patere, sed etiam normam inde sumere queat dijudicationis; Ast proinde verum in ea pietatis sundamentum cum sanctiori origine ex sapientia Spiritus Dei non Spiritus astralis saltein et naturae detegemus corruptae.

8. Quid est Politica igitur Vniversalis haec?

ESt talii doctrina, quae de omni Republ. in genere agit, quomodo ad concegtum Dei in vera pietate constitui inter mortales debeat, ut inde omnibus particularibus eo rectius communicare quid possit de sua effentia, sine qua nihil justum aut legitimum dici aut praedicari in ea valebit.

9. Quaenam est particularis Politica?

ESt ea, quae ex nui versali principia et communicationem suam trahit, atque in singulis populis pro geniorum ratione eam loco suo iutroducit et applicat, ut salus inde publica pro opini one communi illis rite constet. Velut hoc in variis et diversis Rerumupubl. modis, per totum orbem dispersis, videre est.



page 5, image: s005

10. Quomodo Politicae cognitio comparantur?

SIpriucipales ejus partes, de quibus agendum est, et ex quibus tota doctrina constituitur in sequentibus rite observentur, et ad genninum in fundamentis suum transferantur usum, nec praepostere quisse in volvat praeceps.

11. Quaenam autem Politicae partes principales vocantur?

ANte omnia heic advertendum est, ut Praecognita necessaria in fundamentis universalibus bene percipiantur; quae deinde ipsa medioruin tractatio in Systemate Doctrinae excipit: Veluti hinc singula ejus capita Principalia et membra, quae in constitutione, administratione, amplifi catione et conservatione Reipublicae et communis salutis, atque ejus contrariis eorumque remediis consistunt, in certos libros distribuemus, uti in sequentibus id clarius patebit.

12. Praecognita vero quaenam dicis?

ALiis dicuntur prolegomena; Sed non satis convenienter quum coguitioni omni januam ad intuitum penitiorem aperiant. Sunt autem ea, quae non tantum ipsa generalia declarent fundamenta, in principiis recte perci piendis; Sed etiam quasi norinam exhibeant ulteriori cuivis cognitioni, ut ei quasi lucem praeferant, pro judicio recte ferendo de reliquis cunctis, quae in Doctrina proponuntur: Imo ut etiam in qualibet Reipublicae conflitutione et ejus forma, devia quaeque, errores, ac vitia ab invicem facile discerni, atque eadem rite, juxta tenorem conceptum, dijudicari possint.

13. Quare praecognita ita heic requiruntur?

PRaecognita talia quum maxime necessitati inserviant, temere nunquam omitti debent. Etenim non tantum faciliorem cognitionem aperiunt, sed etiam cuivis in cognosceudis rebus manuductionem et certitudinem addunt, ut eo commodius ad ipsum rerum usum, sine quo frustra omnis suscipitur labor et coguitio, possit perveniri. Qui enim solummodo discit, ut sciat et disputer, non, faciat et in actum deducat agenda; is certes sopistam agit, et inutilem rerum exploratorem, aut indagatorem, qui magis sibi et aliis obest, atque scandalum exhibet, quam quod verae salutis aut privatim, aut publice curet commoda, pro sui et proximi aedificatione, ad quod tamen omnia in hac vita unice tendere debent.



page 6, image: s006

14. In quibus igitur haec praecognita maxime consistunt.

ID facile ex jam dictis colligi poterit, quum circa explicationem Necessitatis, Auctoritatis, Veritatis, et Naturae ipsius in hac doctrina, versari debeaut ut simul inde patescat, quem ordinem sive methodum juxta ductum facitioris cognitionis, cui instrumentum hoc suum porrigit, ista sibi requirat.

15. An Praecognita sunt de essentia alicujus Doctrinae?

QVamvis id alii negent; tamen ipsa Naturae ratio et necessitas hoc dictitat. Quum enim de doctrinae alicujus essentia sit, ut hominem informet, et praecognita fundamentum ac principia rei ad cognitionis perfectionem deferant, constat inde satis, quod sit de essentia ejus. Alias enim ubique error cognitioni obtruderetur, et falsum pro vero acceptaretur, si aberretur in principiis rite cognoscendis. Sic in politicis, velut in omnibus rebus agendis res se habet, ante omnia ex natura ejus constare debet, quis finis sit ultimus, ad quem media cuncta, quae Doctrina ea unice intendit, collimare queaut. Finem vero facile suggerit Populus et Societas publica, sive materia Politicae, qui ad normam pietatis et honestatis, sua tranquilla beatitudo procuranda est. Iam media Politica ea erunt, ut in multitudine, non confuse vivatur; sed necessum est, ut pro fine obtinendo harmonia vera observetur, et sint alii, qui regant aut imperent; alii obedientiam praestent. Quomodo autem id fiat legitime et harmonice, de iis agit Politica in sequentibus, ut ita primo libro omnino de praecognitis sit agendum: In reliquis 2. de mediis constituentibus, conservantibus, amplificantibus et curantibus, si labile fiat corpus Politicum.



page 7, image: s007

Introductionis Vniversalis ad Respublicas Sive POLITICAE SYNOPTICAE LIBER PRIMVS. Praecognita necessaria continens.

CAPVT I. De differentia Politicae et Politiae.

1. Num Politiae et Politicae vocabula in eadem significationae conveniunt, an non?

QVamvis utraque a Graeca [gap: Greek word(s)] voce suam deducat originem; tamen veluti derivationis non eadem est ratio, sic etiam maxime inter sese distant significatione. Etenim Politica [gap: Greek word(s)] hoc habet, quod ita dicatur, quum sit ejus doctrina, sive informatio, quam Politia monstrat. Sic [gap: Greek word(s)] civem determinat, qui [gap: Greek word(s)] , id est, administrationem justam suae Reipubl. expetit. Vnde Isocrat. recte ait, [gap: Greek word(s)] . Omnis Politia est anima civitatis; quia in ejus regimine justo et convenienti informatione consistit; Velut anima corpus suum informando regit et gubernat; ita Politia introducit et superimponit populo sive multitudini mortalium Rempubl. cujus administrationis beneficio utatur populus; unde etiam illud [gap: Greek word(s)] est, quod actionem prudentem in administratione Reipubl. declarat,

2. Quot modis igitur differunt Politia sive Respubl. et Politica inter sese?

DVobus potissimum; nominis videlicet acceptione et rei constitutione; velut etiam ex ipsa derivatione hoc jam patet, quantum inter utramque detur discrimen. Politia enim sive alicujus regiminis actus et constitutio ejus accipitur variis modis, ut diducte ostendit Plutarchus in lib. de tribus Rerumpubl. formis; In primis vero aut in abstracto vel concreto, quod alii formaliter et materialiter ita dictum volunt, con sider atur. In abstracto enim significat statum, modum, et formam aut Regimen ipsum, adeoque Reipubl. administrationem ipsam,


page 8, image: s008

et per se consideratam: velut etiam hac ratioue Civilis Politia et Ecclesiastica a nonnullis dicitur. In concreto autem sumitur pro coetu hominum publico, qui certo in loco jure potestatis mutuo inter se consociati vivunt, et certo gubernationis modo cohaerent; Veluti etiam tota Natio Germanica, Polonica, Gallica, Hispanica, etc. hoc significatu exprimi potest. Ex quibus manifestum est, quod Politia talis, in constitutione sui et rei ipsius, Politicam edat ex se doctrinam.

3. An non etiam Politia recte dicitur ordo?

PRoprie non; licet sint, qui etiam ex communi errore Politiam dicant [gap: Greek word(s)] , ordinem quendam inbabitantium civitatem. Si vero Ordinis vocabulum proprie sumatur, quatenus sua virtute ordinationem exprimit, quae ex legibus aut pactis exultat mutuis, ita, ut iustrumentum illud regiminis prodat, cujus beneficio bona dispositio fiat; manifestum est, quod Politiae gennina essentia non possit dari in ordine, quum is officio Reipublicae in informatione sua competat. Alias, quatenus ordo in genere omni opponitur confusioni, ne quid indigestum detur, praesertim in civitate, poterit [gap: Greek word(s)] Politiae adscribi, quod in ea proprium ejus consistat officium et munus.

Cap. II. De Politia et Reipubl. necessitate in vita humana.

1. An non in hoc mundo absque Politia vivere possumus?

MInime, nisi omnis societatis vinculum et conversationem decedentem vitae civilis tollere penitus coneris. Tanta enim necessitas justae et verae Politiae est ac regiminis, vel natura quoque id docente, ut inter mortales hujus non minus quam aquae, ignis, panis, solis et aeris necessarius sit usus: quum ipsi etiam chori coelestes Angelorum suo inter se conveniant Imperio, et hoc in regno sese mutuo gaudeant. Tum quoque ipse Iehova est auctor hujus institutionis sanctae, ut tota multitudo hominum ita rite ad unum redigatur principium, aut in centrum hoc ejus gloriam et propriam sui conservationem deponat. Ideoque D. Paulus ita aperte ejus constitutionem confirmat disertis verbis diceus: Omnis anima potestatibus supereminentibus subjecta esto. Non enim est potestas NB. nisi a Deo; et quae sunt potestates, sunt a Deo ordinatae. Itaque quisquis obsistit petestati,


page 9, image: s009

Dei ordinationi ubsistit: Qui autem obsistunt, ipsi sibi condemnationem anferent. Namque magistratus non sunt metui bona operantibus; sed malis Vis autem non metuere potestatem? Quod bonum est, facito; et laudem ab ipsa habebis. Dei enim minister est tuo bono. Quod li feceris, quod malum est, metue. Non enim frustra gerit gladium. Nam Dei minister est, Vindex ad iram ei, Qui, quod malum est, fecerit. Quapropter necesse est subjici, non solum propter iram; sed etiam propter conscientiam. Propter hoc enim etiam tributa solvitis: siquidem ministri Dei sunt in id ipsum incumbentes. Reddite igitur omnibus, quod debetis, cui tributum debetur tributum: cui vectigal, vectigal: cui timor. timorem: cui honor, honorem. Nemini quicquam debete, uisi hoc, ut alii alios diligatis. Nam qui diligit alterum, legem implevit, etc. Totius ferme Politiae in gubernandi et obediendi potestate et necessitate constitutio cum ejus fundamento et auctoritate heic egregie depingitur, Namque primo asseritur admodum convenienter Magistratum esse a Deo, cen et Gen. 9. vers. 6, Exod, 18. v. 21 idem habentur. Deinde in particulari quoque singulis a Deo potestas confertur, quum omnis potestas ordinationi Iehovae adscribatur, uti et in Dan. 2, v. 21 et 4 vers. 32, id noscitur. Tertio affirmatur cum Psal. 28. vers. 6. Prov. 8. vers. 15. Ioh. 19. v. 11. quod omnem tum potestatem tum dignitatem a Iehova accipiat. Quarto, Hoc officium non hominis, sed Dei est, si quis magistratu fungitur. 2, Paral. 19. v. 6. Quod (5) adeo verum, ut, qui potestatem illam spernit, Deum ipsum spernat, uti idem 1 Sam. 8. v. 7 videre est. Sexto, ipsi quoque imagini Dei consentaneum est, quum Imperio suo totius naturae praeeat nobis. Velut etiam (7) ipsi juri naturae congruit. In omni namque coetu et multidine ita compararum est, ut dux et Rector aliquis sit, qui totum reliquum coetum regat et gubernet, ficuti de apibus et gruibus id constat, quanto ordine regiminis inter se coeant, et cos conservent greges, inter quos nuus tanquam Rex et dux prae caeteris eminet, qui reliquis ducatum Praestat. Quod maxime mortalibus nunc competit in hoc statu corrupto, ne corpus sociabile istud in confusionem et perniciem sui abripiatur, si non adsit concordiae harmonia. Imo (8) et ipsum corpus humanum in dispositione membrorum convenientissima, satis clare id demonstrat, quanta aptitudo ipsi per regimen animae addita fit, ut inutua officiorum connexione harmonice in omnibus operationibus animae inter sese cohaereant. Quod enim anima, vitam habentibus, hoc idem in animatis praestat Harmonia. Ita in corpore politico, seu civitate beneficio reipubl. efficit administratio et concordia omnium illius membrorum, ut juste inter


page 10, image: s010

sese illae curam conservationis sui contineant et comprehendere queant.

2. An quoque regimen et Politia fuisset hominibus in Paradiso, si Adam in statu integritatis permansisset?

VBi datur distinctio et numerus, ibi necessum est quoque ut sit ordo: quia per hujus beneficium distinctio sub sistit, ne in confusionem abeat. Sed necessum est, ut observetur accuratissime, quae fuerit conditio corporis Adamici et Taradisi. Proinde licet regimen et Politia extitisset; tamen in alio incorriipti bilitatis principio, nec Angelorum Politiae ac potestatibus multum absimilis. Velutid sacer ille Philosoph. in lib. de tripl. vitae cap. 5. pag. 118 et 119. docet, cujus verba hec adscribere libet, quum maguam sapiant emphasin loquelae ipsius: Spiritus animae ex una naturae specie constat quidem; attamen omnes naturae species sibi producere potest. Quapropter, quum nihil absolute totum et perfectum sit, nisi tantum Ternarius numerusin Vnitate; reliquum omne distinctum habetur, quemadmodum quoque inultae et diversae sunt Angelorum proprietates. Atque ita Essentiae centri hujus in Deo consistunt cum Angelis in miraculo; Et Deus cum mundo Angelico in creaturali specie manifestatus est. Angeli enim omnes ex Dei essentia sunt. (Loquimur ita saltem de distinctionibus mirabilium magnalium in Deo.) Spiritus Angelici non sunt ex irratiouali essentia procreati; sed ex Centro septem specierum, sive Spirituum Naturae aeternae; ex unaquaque specie Thronus quidam, et ex Throno singulo Augeli sui sive Ministri. Atque propterea cum Lucifero una eurum universum regimen in defectionem a Deo collapsum est. Atque hec proinde ortum suum sive originem trahit regale aut principale regimen hujus mundi. Quin suum proprium constituat Principium; proinde omnes in se coelorum formas continet; Quamvis sint; qui hoc negare au fint; aut credere noliut, etc. nihilominus verum est. Namque strenua potestas hujus Principii ordinationem suam gerit ad modum coelestis formae. Etiamsi vero strenui illi spiritus occulti sigilli in his phiolas irae Dei effundant, et Diabolus ingens inde auferat spolium, quid hoc ad ordinem spectat: Nonne vitam et mortem in conspectu nostro positam habemus? Concessum nobis est omnibus, ut nos convertamns, ad quod cuique placitum est, Quis Deum culpare velit? Cuique via ambulationis suae patet. Cuicunque se quis servum destinat in subjectione sua, illius quoque mancipium est, inque ejus regno perpetuo manebit; sive sit Princeps sive servus. Licet autem nuis superior aut Dux sit in hoc principio; non tamen propterea potestatem Deo similem obtinet? sed


page 11, image: s011

saltem Priucipii istius vicarium agit, atque sub illis est sigillis, quae mirabilia sua sub illius imperio in lucem edunt. Proinde tam Princeps Diabolo in obedientiam cadit suam, quam miser quispiam pastor. Nullum est inter mortales hec discrimen, nisi saltem officii ratio, quod gestat qui addit: Atque hoc officium Deo, non sibimet ipsi gerit. Attamen in aulis Principum et Regum phialae furoris Dei sub occultis sigillis sive spiritibus effunduntur: unde tonitrua, ful gura et bella in terris exurgunt. Ac praesertim talia mala tubis suis efflando concitant hypocritae et adulatores Babylouici, etc. quod unice omnes cavere debent Principes, nisi in sulphureum vorticem aeterni ignis praeci pitari velint, ceu in Apocalupsi D. Iohan. videre est, etc. Ex quibus patet; quis regiminis status ejusque idea ante lapsum, post lapsum hominis, et quoque in futurum sit expectandus. ut nuspiam absque Dei voluntate et ita ejusdem Politia dari queat, etc.

3. An vero saltem a Deo irato imperia proficiscuntur, ut meri juris sit ejus quod positivum dicunt alii?

SVut quidem, qui id ita convincere conantur. Verum si recte ad normam Verbi Dei rem pensitemus accuratius, ipsa harmonia mutuae concordiae, quae in imperii et subjectionis solida dispositione et ordinatione consistit, id satis luculenter demonstrat, quod non tam meri juris sit positivi, quam ipsius clementis Dei ordinatio, qui omaia vult cum voluntate sua congruere, quae cunque creavit; velut etiam propterea in Christo creata sunt, et aeternitati per potestatis adornationem destinata. Paul. ad Coloss. 1. vers. 16. id ita clare demonstrat, dicens: [gap: Greek word(s)] . Nam per cum (Christum Iesum) condita sunt omnia, quae NB. in coelis sunt, et quae NB. in terra; visibilia, et invisibilia; sive throni, sive dominia, sive Imperia, sive Potestates: Omnia (inquam) per eum, et ejus respectu condita sunt. Estque Caput corporis Ecclesiae, estque etiam Principium, et Primo-genitus ex mortuis, ut inter omnes primas teneat. Quoniam in eo placuit (Patri) ut omnisplenitudo habitaret. En habes hec clarum Verbum, veram imperiorum et regiminum sive Politiae originem satis dilucide explicans, qualia sint in coelis et in terra, imo et in futura saeculotum saecula.


page 12, image: s012

Ac ne quid dubites, idem D. Paulus, eadem ad Ephes. 4. vers. 17. et seqq. repetit, inquiens: O [gap: Greek word(s)] , etc. Deus Dominii nostri Iesu Christi, Pater iile gloriae, det vobis Spiritum sapientiae, et revelationis per agnitionem ipsius: Illuminatis oculis mentis vestrae, ut sciatis, quae sit spes, ad quam ille vocavit. et quam opulenta gloria haereditatis illius in sanctis: et quae sit excellens illa magnitudo potentiae illius in nos, qui credimus, secundum efficaciam roboris fortitudinis ejus; quam exeruit in Christo, quum suscitaret eum ex mortuis: et sedere eum fecit ad dexterain suam in coelis. Longe supra NB. omne imrerium, ac Potestatem, et Potentiam, et Dominationem, ac omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, verum etiam in futaro: Atque omnia subjecit pedibus ejus, eumque constituit Caput, ipsi Ecclesis: [gap: Greek word(s)] . Quae est copus ipsius et complementum ejus, qui omnia in omnibus adimplet, etc. Textus iusigniter clarus. quem nemo pius uspiam absque scandalo gravi flectere aliquousque ausit aut queat. Etenim eo ipso quis statim ostendit, quod non habeat [gap: Greek word(s)] , et Spiritum Dei. verum Verbi sui interpretem, qui solus Informator est vere piis, non littera carnis, sive (ut hodie id fert consuetudo) Ethnicae instructionis, quae occidit, ut ait D. Paul. 2. Corinth. 3. v. 6. quum quisque vere sapiens Christianus in Spiritu Dei eruditus esse debeat, ut habet Epist. Paul. 1. Thoss. 4. vers. 9. Iohan. 6. vers. 45. Esai. 54. 13. 1. Cor. 6. 19. Rom. 8. 14. Tit. 2. 12. quum eruditis talibus cognitio vera Dei et voluntati solummodo in illuminatis oculis meutis rite constet, uti D. Paul. heic testatur aperte. Quis igitur Hierarchie abnegare ausit Politiam, ubi Christus Caput sit, quum per ipsum omnis Politia potestatis et Dominii in coelis et terra constet. Sic et in pluribus sacrae script. locis, venti Esai. 6. v. 1. 6. etc. Dan. 7. v. 10. Ps. 18. 11 et 103. 20. 21. Lucae 2. 13. 14. Genes. 32. v. 2. Psal. 34. 8 et 1. Thes. 4. 16. Iudae 9. etc. sit mentio multi tudinis Angeloruml. Chori, Archangelorum, Principatuum, Potestatum, Dominationum etc. quae merito pro Politia, et quod a Deo gratia et dono ejus sin gulari ita ordinata sit agnoscuntur. Quod et D. Athanas. Tom. 4.


page 13, image: s013

Oper. quaest. ita vult explicatum cum sanis Doctoribus. Quomodo enim millia millium et decies centena millia, ut ait Dan. proph. 7. v. 10. ministrent ei, et adsistent, qui Caput est, nisi status ordinis sit? Nonne foret Anarchia, quae mater est confusionum horribilium, et ubique harmoniae quam optime inserviens naturae, contradicit? Quod si igitur Augelis est sua Politia gratinsa, quae unice laudi Iehovae inservit, Esai. 6. et cujus Caput Christus est, quur non etiam eadem competat hominibus in gratia Christi? praesertim quum constet et ed superiaribus manifestatum sit, quod statui primaevo sive integritatis etiam futura fuisset Reipubl. quaedam forma, eo directa, ut in aeternum se homines in cunctis actionibus voluntati Iehovae conformassent, ceu non minus in aeternitate coelesti istud sub secuturum est, uti ex verbo Dei patet. Verum quod nunc positivum jus submixtum sit Politiae humanae, id lapsus facit Adamicus, quum homines libertatem Spiritus ita amiserint, ut prorsus se servos peccati fecerint, et ex ea libertate, qua affecti erant a Deo, fecesserint in potestatem et regnum Diaboli, qui ita statim imaginem voluutatemque sui regiminis adulteratam substituit, ut nihil jam ex amore syncero et sancto erga Deum Ienovam, aut ex corde puro profluat; sed omuia ferme ex amore sui ipsius, calliditate, versutia, ambitione, avaritia et studio proprii commodi consuta constent, et speciem pietatis, probitatis, honesti, salutisque publicae, si rite omnia ad normam verbi Dei examines, mentiantur potius, quam revera id praestent, quod Dei ordinatio requirit; quum nuspiam fere ad voluntatem Dei vividam recte respiciant, sua propria potius in singulis attendentes. Si enim voluntati Dei ex amore pio submitterent sese, odio haberent bella, et omnia quae pacem ac concordiam mutuam divastant vel e medio tollunt. Ideoque factum est, quod; licet post lapsum et amissionem Lucis coelestis iu anima etiam omnes mortales Politiam necessariam quandam pro conservatione generis sui in multitudine tanta, juxta rationis externae, sive Spiritus astralis influxionem agno verint; tamen naturae corruptae ductum juxta carnis voluntatem aut libidinem potius, quam interoi hominis rationem, ejusque stimulum puriorem, et amorem Dei proximique dilectionem spirantem, secuti fuerint.

4. Quomodo hoc probas?

EXemplo maxime illustri in erectione Politiae Iudaicae. Dictas enim ob causas Deus ipse Iehova, quum semen Abrahae ita juxta promissum mult plicatum, in Politiam justam ad voluntatis suae bene placitum colligere,


page 14, image: s014

et a reliquis gentibus fingulari regione et regimine separare cuperet, novas Reipublicae suae sanctae leges ad Archetypum Christi Iesu, donec ipse mortali corpore indotus, temporepraestituto, in mundum veniret, praescribere, ad quas viverent, coactus est; ac propterea gentes cum suis imperii faltis regiminibus extrusit, suoque populo ibi collocavit sedem, ut ejus ita verbo, et volutati in vita tota sanctum et pium praestaret obsequium. Verum quam illi postea Ethnicorum more potius vivere, et novain regni formam in certo visibili capite, temere, imo malitiose rejicientes Archetypum Christi, sibi adoptare studerent, et D. Samuel Propheta ex tanta protervia populi sui dolore ingenti afficeretur, inde respondit Iehova, non te, sed me repudiarunt 1. Sam. 8. v. 7. Nihil ominus Deus ethnicis hisce moribus suam denuo nova benedictione adjicere voluit in Archetupo suo gratiam, et ipsis Caput regium Visibile quidem elegit; sed eidem Auctoritatis suae Regulia in singulari Iuris et praeeminentiae indicium, pro merit?rebellionis suae servitute, addidit, confirmavitque, ut plenioris subjectionis haberent argumentum. Ante hac enim foederis amici nomine per Christum quasi socios susceperat eos charissimos, quum amorem suum in Christi possessione depositum retinerent; sicut etiam cum universo populo foedus icerat tale. Gen. 17. 7. Exod. 6. 4. et 19. 5. et 24. 7. et 34. 27. Levis. 26. 45. Deut. 4. 23. et 5. 2. Esai. 59. 2. et 61. 8. lei. 11. 3. et 24. 7. et 30. 22. etc. quod postea cum Davide, tanquam Capite populi, Christique Archetypo, renovavit, uti ipse Regius Proph. id testatur Psal. 89. v. 3. et seqq. et v. 20. cum seqq. Et quanta mysteria sub foedere tali lateant, satis D. Paul. in Epist. ad. Hebr. 8. v. 6. et 9. innuit, quod alibi rectius explicabitur. Habes hec exemplum exemplorum, et Ideam exactissimam, quomodo Deus ipse Iehova, tanquam auctor unicus verae Politiae, non tantum Iudaicam Politiam ab Ethuicismo legibus suis peculiaribus vindicarit, suae sanctitati per eosdem applicarit, et a vitiis Ethnicorum repurgare volueri t, ut populum sanctum et juste vi ventem haberet, quae in omonibus vitae actionibus Caput archetypi sui repraesentaret, et ostenderet reliquis regnis fundamentum verum.

5. Anne igitur verioris Politiae Ideam exhibet Iudaica sive populi Israelitici Respublica?

NOn tantum ideam bonam et modulationem exhibet, in cunctis internis, quae ad gubernationis et subjectionis sive obedientiae vestigia faciunt, sed etiam basin et fundamentum ipsum largitur, cui super imponi, et ex quo tota Politiae optimae, forina, in legibus fundamentalibus


page 15, image: s015

constiuendis, produci queat. Vtpote, quum Deus ipse in ea nobis voluntatis suae specimen imagiuemque certam proposuerit, atque Christus sit basis istius Politiae. Proinde merito omnis vere Christiana Respublica ad eandem optime conformari, et legibus divinis stabiliri simpliciter potius deberet, quam quod ex ethnicorum opinionibus in multiplicitate construeretur. Etenim Dei voluntas certa et aeterna est; hominum autem praesertim profanorum semper erronea, et sibi tantum carnaliter in proprio commodo in servientia quaerit, ut carni bene sit, quae gloriam veram Dei agnoscere abhorret, nec rite novit, [gap: Greek word(s)] . quoniam id, quod Deo cognosci potest, et veritatem ejus in justitia detinent. Rom. 1. v. 19. et 18. [gap: Greek word(s)] , etc. Vt qui Dei Veritatem mutarint in fal sitatem, et coluerint ac servierint rebus creatis, praeterito Creatore, ib. vers. 25. nec non propterea a Deo tradita sunt in foedos affectus obtenebrata eorum corda, quum vani facti sint [gap: Greek word(s)] et ratiocinationibus suis. An non igitur Veritas Politiae, bonae praesertim Christianae ex institutione Iehovae, ejusque Verbo, quam Ethnicorum vanis dialogismis et auxiis scrupulationibus, quae non nisi stigmata saeva conscientiis inurant, petenda veniat: Iu primis quum sancti et veri amoris ductus hec ubique uormam securam cunctis ponat civilis vitae actionibus, et conscientiam innocuam procreet? Sicut et Christus ipse in vitae humanae vera piaque cultura, nobis mutuain dilectionis regulam, quae verae Politiae legem fundamentale ponat ita praescribit Ioh. 14. et 17. quod adeo verum, ut nemo sine ea civem solidum in tali Politia se realiter profiteri possit.

6. Num Politiae paganorum sive Ethnicorum Deo non placeant, vel non placuerint?

REgna sive Respubl. in naturae radice esse fundata, superius dictum est. Velut arbor bona, quamdiu viribus suis naturalibus implantata enascitur et ad fructus bonos excrescit; non improbatur: Verum si in stolonibus inutilibus luxuriare incipiat, non tantum semetipsam conficit; sed etiam abscinditur et igni deputatur. Ita quoque regna si gloriae Dei in virtutibus suis naturalibus se dedant pro conservatione proximi, et in iisvirides ferant fructus, ut boni in illis tutasub pace vivant, non displicent Deo propter bonorum defen fionem et justitiae verae culturam: Ast si in licentiam potestatis suae et libidinem libertatemque carnalem juxta proprii commodi, ambitionisque aut avaritiae appetitum deflectant,


page 16, image: s016

bellaque inde moveant sub quocunque praetextu, licet speciem religionis et conscientiae auream prae se ferant, ut mos usitatissimus id docet; carni solummodo inservire dicuntur, et Deo nullatenus placere possunt, imo etiam variis subvertuntur plagis ac supliciis. Namque ejusdem condemuationis est, ait D. Paul. ad Rom. 2. et 6. v. 14. 15. sive sub lege aut extra legem peccent homines. Nam quum gentes, quae legem habent, natura, quae legis sunt, secerint; eae legem non habentes, sibimetipsis sunt Lex, quum ostendant opus legis scriptum in cordibus sui, simul attestante ipsorum conscientia, etc. Rom. 2. v. 14. 15. Quid igitur? Peccabimus, inquit, quod non simus sub lege; sed sub gratia? Absit. An nescitis, quod cui vosinet ipsos acconimodatis servos ad obediedum, ejus servi fitis, cui obeditis; sive peccati ad mortem, sive obedientiae ad I ustitiam. Rom. 6. v. 15. 16. Sic ex radice prima Regnorum, aut Rerumpubl. quam Patria potestas, ab exordio usque mundi per annos mille octiugentos ad Nimrodi Imperium solummodo constituerat, accrescente petulanlia et numerositate mortalium, qui sese pateruo imperio regi amplius non ferebant, expullulavit Mouarchia, quam primo omnium ex ordinatione divina nactus est Nimrodus Chusi filius et Chami nepos Gen. 10. v. 9. Vude et robustus Venator coram Domino appellatur, quod non tantum auctoritate potenti, viribus et opibus, nec non prudentia reliquis omnibus autecelleret, sed etiam militiam hominum in disciplinam obsequiumque justum et obedi entiam sui cogere, atque ita imperio Politico omnes cohibere noverit. Quum igitur hinc ex tanta potentia majori custodem disciplinae, legum, et justitiae adversus contumaces rapaces et refractarios quosvis, nec non religionis moderatorem se probaret; inde Venator coram ad spectu Domini fortis a Spiritu Dei vocatus est. Sed faciunt vitia et perversitatis hominum, ut vi et oneribus durioribus, nec raro bello ipso, cogi eos saepius ad obedientiam oporteat. Hinc adeo fit, ut nullum imperium in terris sit tam justum, quin adspersam aliquam habeat labem vel libidinis, vel avaritiae, vel rapacitatis, vel crudelitatis, vel negligentiae, tyrannidis, etc. Tales naevos etiam habuit hoc primum Nimrodi imperium, nec caruit maculis regnum Salomonis, omnium sapientissimi. Quas maculas sive vitia ab Imperio sive Politia ipsa sive ordinatione Dei oportet separari, ut recte ait Dress. in Isag. Hist. part. 1. pag. 105. et 106.



page 17, image: s017

Cap. III. De Vtilitate, et usu Politiae, nec non de ejus doctrinae Veritate et facilitate in addiscendo.

1. Quaenam vero utilitas est Politia sive Reipublicae?

HAEc quidem satis se patefacit ex dicta jam necessitate, ut inde satis clare colligi possit, quam latissime ad totius vitae humanae, in omni civili conversatione et ejus actionibus cunctis, cursum se extendat: Ac praesertim hoc ex fiue Reipublicae optime evincitur. Etenim, quum nemo mortalium detur, qui non sibi in conversatione tali tranquillam felicitatem exoptet, fit inde, ut, quam late excurrat ejusmodi beatitudo, tam late quoque se effundat militas publica et privata, Omnium autem maxime ejus fructum longe utilissimum percipiunt, qui non tantum in regiminis aliquo statu vivunt, sed etiam qui ejus doctrinam penitius introspicere et addiscere rite student; veluti nec minus omni historiarum cognitioni rectissime inservit, ut cum fructu addisci queat. Vnde et a Platone Politica haec [gap: Greek word(s)] omnium doctrinarum et artium Constitutiva appellatur, quia finem ultimum omnium Politica ad extremum gradum deducit, atque adeo ex privata felicitate publicam facit, ut recte dicit Keck. in Pol. Syst. p. 4.

2. Quomodo igitur Politica rite et commodissime addiscitur?

DOctrina et usu, sive, quod idem ferme est, studio verae exercitationis et experientia, quum unice in praxi confistat.

3. Quare hoc?

COgnitio enim heic solida et vera, nihil aliud est, quam realis conjunctio in tellectus, voluntatisque coadunitio cum eo, quod quis addidicit; modo ita addiscatur, ut veritatis congruentiam, cum re, et eandem hinc in vita simul exprimat. Alias enim res talis tecum mortua et inutiliter cognita apparet; imo falsitatis te arguit doctum, qui aliter quid peragendum addidiceris, quam id facias. Tum, Doctrina praxi sua carens, nullius momenti est, nec speculatione digoa, nisi quid ita addiscas, ut inde melior in pietate et probitate vitae evadas; velut recte ait, ille Theosophus: Scire multum non tam vobis prodest; quam illud facere quod pium et justum est coram Deo; ex quo se veritas cordis patefacit, qualis intus tecum sis, et babites non falsus an verus. Velut habent isti versiculi:



page 18, image: s018

Scire volunt omes; et Christi dicere causam;
Ad facere haud quisquam, veramque ostendere praxin.
In probitate pia, quam Ihova verba requirunt:
Tanta est nunc passim libertas carnis in orbe!
Scire nihil prodest. si non procedat in usum
Vitae, quam Christi a quovis imitatio poscit.

4. Itane in omnibus Doctrinis Veritati se quis submittere debet;

SIcuti amore Veritatis nihil prius neque potius in homine datur; ita omnibus et singulis hoc incumbit, ut et unice se dedant toto corde, nec ex propriis vivant opinionibus, in quibus nihil ominus totus confusus jacet mundus. Nam qui in veritate ambulat, in luce ambulate toties dicitur, et inculcatur id in Verbo Dei. At qui sua coeca ratione juxta ductum astralis influentiae ducitur, in tenebris haerere densis cogitur. Velut exfalsa imagiuatione. Primus homo Adam ita se in extremas tenebras externi hujus mundi praecipitavit, et secum omnes posteros abripuit, ut Lucem imaginis divinae in anima cum sanctitate corporis coelestis, et ipsa paradiso amiserit penitis, seseque adeo omni felicitate priv?it, ut in aeterna propterea amissus fuisset et condemnatus morte, nisi sucem splendidam viae, et veritatem, cum vita, Dei Filius et ipse Iehova Christus in nova regeneratione per Spiritum suum nobis clementer reddidisset ac restitnisset. Proinde qui Veritati ex corde studet, et ejus fervido ducitur amore; Ille certe verum agit Christi imitatorem ac Deo rite inservit. Iohan. 24. 14. Econtra vero qui eam odit, ille quoque lucem fugere non tantum dicitur, sed ipse Christus ait, quod ille non ex Deo, sed ex patre sit diabolo, quum ejus cupiditates in hoc expleat. Ioh. 8. v. 44. Inde etiam locutio et vox mendacii omnis ex eo est, omnisque falsitas animi et cordis.

5. Quid autem est proprie Veritas?

CAve, ne simulata quaestio haec sit Pilati, qua Christum ironice per argutias suas quasi explodebat: sed vide, ut ex vero cordissen su hoc proficiscatur [gap: Greek word(s)] In eo enim tota vis latet integritatis et pietatis omnis, quum opinionis tanta semper sit subtilitas, ut ubique pro veritatis cultu haberi velit, quum tamen pessima ejus sit hostis. Ideoque sic responsum accipe. Verbum Dei Veritatis vocabulo omne illud continet, quicquid in animi cordisque conceptu, sermone et facto cum voluntate Dei et ejus obsequio tenendo, etiam in intima creaturae omnis perscrutatione, consentit et fundamentaliter congruit, quae pervidetur jam inde a condito mundo ex rebus factis, ut ait. D. Paul. Rom. 1. vers. 20. sed non per


page 19, image: s019

[gap: Greek word(s)] et ratiocinationes illius Philosophiae, quam ? Paul. ad Col. 2. v. 8. inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et insanientem circa quaestiones ac Logomachias sive verborum puguas, 1. Tim. 6. v. 4. et. 2. Tim. 2. 23. vocat, quum talis sapientia hujus mundi, coram Deo stultitia fit. 1. Cor. 3. v. 19. nec largiatur resipiscentiam, nec ex laqueis Diaboli liberet. 2. Tim. 2. v. ult. sed saltem decipiat nos inanibus sermonibus, ob quos obruitira Dei filios in obedientes Ephes. 5. 7. unde etiam homines vani fiunt in dialogismis, et obtenebratum est desipiens cor eorum. Ron. 1. v. 21. Nihilominus ea ita inundavit hodie mundum, ut Spiritus Dei vix locum pro vera sua Philosophia in cordibus hominum renatis inveniat, quum Spiritus mundi per dialogismos suos adeo undique obtineat imperium regiminis maximi.

6. Quomodo ea veritas doctrinae acquiritur?

NOn ex Spiritu mundi, quem D. Paulus omnino contra distinguit a Spiritu Dei accuratissime, quando dicit 1. Cor. 2. v. 12. et 13. Non enim nos Spiritum mundi [gap: Greek word(s)] , accepimus: sed Spiritum, qui est ex Deo [gap: Greek word(s)] , ut sciamus, quae Deus gratificatus fit nobis: quae etiam loquimur, non sermonibus, quos docet NB. [gap: Greek word(s)] humana sapientia; Sed quos docet Spiritus Sanctus, spiritualia cum iis, quae spiritualia sunt conjungentes. Vde patet, quod omnibus Christianis vere eruditis, illa sapientia Dei competat, quicunque se Christianos confiteri cupiant. Scriptum est enim, ait 1. Cor. 3. v. 19. carpit [gap: Greek word(s)] , sapientes in omni operatione sua. Et rursum: Dominus novit, cogitationes sapientum [gap: Greek word(s)] , quod sint vani vers. 20. Itaque nullus glorietur [gap: Greek word(s)] in hominibus. Scriptum est enim: [gap: Greek word(s)] : abolebo sapientiam sapientum et intelligentiam intelligentium tollam e medio. Adeo est adversa haec sapientia carnis sive hujus seculi Deo, 1. Cor. 2. v. 6. ut plane e medio sublatam ab omnibusvelit, nedum quod quis inde veritatem in cunctis rebus agendis et solidae doctrinae aut veritatis comparare sibi queat, quum spiritualis adeo potens fit in sua doctrina veritatis, ut dijudicet quidem omnia; ipse vero a nemine dijudicetur, 1. Cor. 2. v. 15. Sic in ea veritate consummatio omnis latet, quae propterea etiam libertatem affert Ioan, 8. v. 32. Ne igitur impietatis in ipsa doctrina addiscenda alicujus nos rei fiamus, oportet nos hunc Spiritum Dei in omnibus vitae viis sequi, qui nobis veram voluntatem Dei in Christo patefacit. Quis enim


page 20, image: s020

alias novit mentem Domini, qui instructurus sit eum? ut idem D. Paul. 1. Cor. 2. v. 16. Ideoque frustra convellitur a pluribus D. Plato, quod tam multa de Spiritu mundi sive anima ejus tradiderit, quum Spiritus mundi non sit diabolus, ut multi fingunt, sed ille, qui externam mundi constitutionem regimine suo fovet et cum constellationum astrali influeutia rebus creatis se insinuat, veluti multis in locis id sacer supra dictus Philosophus aperte declarat et demonstrat, in lib. de Myst. Magn. et al?.

7. Quid igitur in Doctrina et studio tali Politices ante omnia observandum est?

ID ante omnia fideliter et curiose admodum tenendum est, ut verum Auctoris boni et fidi ductum nanciscaris, et veritatis adsecutae normam tunc in eo rite sequaris, ne facile iterum in vanitatem relabendo evanescas.

8. Vnde vero Auctoris fidei et integri ductus apparet aut colligitur.

SI ex toto corde Verbo Dei adhaereat, et in eo quoad interiorem hominem, unice delectetur, Rom. 7. v. 22. enutritus in sermonibus fidei. 1. Tim. 4. 6. nec fit secundum carnem, sed secundum spiritum doctus, ut rite ea sapiat Rom. 8. v. 5. Nam quod sapit caro, mors est; quod autem sapit Spiritus, vita et pax, 16. v. 6. Sic se etiam statim exeret in eodem aedificatio Dei, charitas ex puro corde, et conscientia bona ac fide non ficta. 1. Tim. 1. v. 4. 5. Qui vero per tenebras gentiles Lucem veram agnoscere quem jubet, id est per sapientiam mundi laborat Spiritum Dei sibi comparare; nae ille admodum stultescit, ac in logomachias per dialogismos praeceps ruit, quum nulla communio Lucis cum tenebris esse queat, uti loquitur D. Paul. 2. Cor. 6. v. 13. etc. quum talis sit inimicitia, ut Legi Dei non possit subjici. Rom 8. v. 7. Quaeso enim, an teuebrae luci quid luminis addant? Quur non potius administratio, quae Spiritum largitur, illustrationem praestet? 2. Coc. 3. v. 8. Sic a scopo semper longe aberrant, qui diverterunt ad [gap: Greek word(s)] sive vaniloquentiam, volentes esse Legis aut [gap: Greek word(s)] , doctores, sed nil intelligentes, nec quae loquuntur, nec de quibus adseverant. 1. Tim. 1. v. 6. et 7. Ideoque utrobique veritas Doctoris et Doctrinae semper accurate respicienda est.

9. [correction of the transcriber; in the print 2.] Quomodo autem, quod Veritas talis in Doctore sit rite probatur aut sentitur?

QVum plures perpetim in mundo extiterint falsi quam veri Doctores, examinandi sane sunt sedulo, quod duplici fit modo: primo, si eorum fructus vitae et doctrinae respiciamus in ipsis, qu?via ambulent, num filii


page 21, image: s021

Dei sint; et Spiritui Dei obsequium vividum praestent, atque ab omni simulatione vitae probae et piae ab sint, an vero contra sit, ut jam dictum est: Deinde ut etiam nosmetipsos nobiscum intime examinemus, num Spiritus Dei testimonium ferat nostro Spiritui, quod simus filii Dei et magis in amore Dei et proximi quotidie accrescamus, caroque mortificetur, an vero contra. Quotquos enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei, ait D. Paul. Rom. 8. v. 14. Quod tam in Docente, quam discente verum est. Ipse enim Spiritus testimonium intus Spiritui nostro exhibet, nos esse filios. ibid. v. 16. Si vero non simus filii Dei, Spiritus Dei stimulus non admittitur; sed semper in Verbo suo respuitur, ac potius carnalis securitas, et ea, quae caro sapit in sua mundi sapientia, facilius appreheuduntur. Quod cotidie et ferme singulis momentis in quovis mortalium observari licet, quam aegre Spiritus mundi et carnis, in quo praedominatur, veritatem pietatisque testimonium coeleste omne admittat, imo plane ab ea abhorreat, ac maximis viribus in quasvis voluntatis propriae abripiatur obstinatas opiniones. Sic malleus unus alterum excipit, ut sensu facili motum ejus percipias.

10. Veritas autem Doctrinae et ejus solida firmitudo unde petitur et patet?

NOn aliunde certe, nisi ex congruentia cum Verbo et voluntate Dei. Huic enim quae propiora, eadem quoque veriora sunt, uti recte loquitur. Heid. in Sysi. Pol. cap. 6. pag. 953. 9. 5. Quapropter quo quid longius a Verbo Dei recedit, eo quoque falsius in vanitate suae opinionis existit.

11. An vero sic Politica non eum Theologia confunditur?

MInline ommium. Sunt quidem nonnulli Spiritui Dei ita strenue repugnantes, qui ignominiae loco hoc fibi patant, et reputationi politicae plane contrarium clamant, si fundamenta ejus ex Verbo Dei petantur: Alii aperte hac impudenti utuntur locutione, quod homo Politicus non possit aut debeat esse Spiritualis, quum non tantum sic confunderetur utraque doctrina; sed etiam vitae divexsae status et ratio in [gap: Greek word(s)] abriperetur. Veluti ejusmodi argutias plures ex male feriatis et Christo suam denegantibus obedientiam debitam, audias. Verum si rem exactius pensites, deprehendes statim, quod ii carnalem libertatem tam obstinate sequuntur, ut talem licentiam peccandi et quidvis pro libitu statuendi pro conscientiae libertate venditare non dubitent. Vnde etiam hanc frustra fibi confinxere objectionem, ne mortificationi carnis nimium se submittere cogantur. Quamvis enim


page 22, image: s022

in principiis fundamentalibus inter se conveniant pro modo pie et integre vivendi in hac vita; tamen inter se omnino discrimeu in gens habent.

12. Quomodo igitur Politica et Theologia inter se differunt?

MOdo diversitatis, quum nullam inter se habeant repugnantiae naturam. Ideoque hac posita, non necesse est, negari alteram, aut in confusionem arripi, Eteuim tanquam mutuo subordinatae semetinvicem respiciunt, quod maxime ex fine et objecto apparet utrinsque doctrinae. Quippe Theologia hominem considerat ut aeterna salute per Christum beandum; quod Politica ita prorsus non negat, ut etiam eidem in hoc suum praestet officium et hominem in societate civili recte et secundum conscientiae amorem erga Deum et proximum vivendum eidem largiatur. Ex quibus et distinctio et convenientia utriusque Doctrinae facile percipitur.

13. An vero est necessum ut vera Politicae fundamenta ex verbo Dei petantur?

SI hominem Christianum non saltem titulotenus, in profanitate pessima, sed in veritate cordis factoque ipso te profiteri velis, omnino necessum habebis, ut Domini tui, in quo salutem hujus et futurae quaeris ac deponis vitae, praecepta unice observes, et ejus vestigia ubique sequaris sive Theologum, sive Politicum te profitearis. Quid enim putas? An Politici aliud habeant Coelum, quam Theologi? An vero Dei voluntas alia sit in Theologia quam Politica? An non vita pia et justa tam valeat in Politica et civili conversatione quam Theologica? An non omnibus tam Politicis quam Theologis sit hoc dictum Paul. Rom. 8. v. 13. Quod si secundum carnem vixeritis, moriemini: Sed si Spiritu actiones corporis mortificetis, vivetis? An solis id indicatum sit Theologis? An non omnibus subditis in Regno Christi, et civibus hujus civitatis istud edictum sit publicatum? Quicunque membrum aliquod in corpore Christi reprae sentat, cogetur informationi et nutui capitis in officio quovis et maxime interno se accommodare, licet officii externi ratio diversum cuique membro munus et conditionem cum fitu loci adsignarit. Alias membrum putridum putabitur et abscindetur, Si non obsequium et obedientiam Capiti suo praestet; sed semper rebellando ejus iuteritum quaerat. Falsa igitur est illorum distinctio, qui tam ingeni reale discrimen inter Theologum et Politicum ponunt, quasi Politicae nefas sit quidquam pro constitutione principiorum et suae doctrinae ex Verbo Dei sumere? quum tamen ex eo tota constare debeat potius, in Christianismo, quam quod depravationes ex Ethoicismocismo


page 23, image: s023

admittere velit. Quorsum enim illud impar jugum tendat, quod D. Paul, tam sollicite prohiberi studet? 2. Cor. 6. v. 14. his verbis. Ne impari jugo copulemini cum infidelibus. Quod enim consortium justilia eum iniquitate? et quae communioluci cum tenebris: et quae concordia Christo cum Belial? Aut quae portio fidelium cum infidelibus? Et quae consensio templo Dei cum simulacris? Nam vos estis templum Dei viventis, sicut dixit Deus: Levit. 16. 11. Habitabo iu eis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Quapropter exite e medio eorum, et separamini dixit Dominus: Esai. 30. 11. et impurum ne artingite: tum ego excipiam vos. Ierem. 31. 1. Et ero vobis pro Patre, et vos eritis mihi Pro filiis, ac filiabus, dicit Dominus omnipotens. Pudeat ergo nos merito, quod potius ex putidis sontibus velimus haurire et bibere aquas, quam ex puris et limpidissimis Israelis fontibus. Iudicet quivis cui modo aliquid sanae sit mentis, num illi, quibus nihil de voluntate Dei rite et sancte cognitum est, imo nec ipsum Deum aut in cognitione aut cultu noscunt, nobis quid sani possint propinare iu rebus sancte peragendis aut vera sapientia proponenda. De discrimine autem Politici et conven ientia Theologi nemo rectius quid scripsit, quam Bellarm. in aureo lib. de Lachrym. Columb. qui Lib. 2. c. 7. potest in his consuli.

Cap. IV. De Politicae et aliarum Doctrinarum vera ac fundamentali constitutione, quam inter sese communem habent.

1. An ne aliae quoque Doctrinae sic possunt constitui?

OMuino. Quum enim Christianorum status longe sit perfectior in hac vita prae cunctis gentibus, adeo quidem, ut merito exemplum bene ad voluntatem Iehovae vivendi praebere cunctis aliis possint ac debeant, si suo fungi recte et juste velint officio, omnino nos oportet ei incumbere curae, ut nihil teneris animis instilletur, aut juventuti in scholis et educatione publica aut privata proponatur, quod non in quocunque genere discip linarum purissimum et sanctissimum Dei verbum spiret aut sapiat, ne qua in parte videatur disciplina, doctrinaque Christiana inferior, vel minus locuples, quam profana illa Philosophia falsa, ex qua nihil, ni si fascinationes malae, et seductiones carnis oriri, et impietates Christiauorum propagari queunt. Proinde recte dicit Dan. in praef. Pol. Chr. p. 1. Si quo alio ullo in loco gravissime peccari ab hominibus potest, dum a voluntate Dei discedunt, maxime omnium in hac re una.



page 24, image: s024

2. Quare omnium potissime in hac re una ita graviter peccatus?

PRopterea maxime quod fons et origo omnis impietatis et divastationis horrendae exinde in Christianismum omnem ubertim nimis effendatur, et Spiritus Sanctus cum sanctissimis operationibus suis penitus a cogitationibus mentis humanae et omnibus actionibus vitae expellatur, totusque homo denuo regenerationi per S. Baptisma ipsi applicatae perverse surripiatur, et Spiritus aft ralis, imo et Satanae ductui subinittatur, profanitatique et secnritati carnis nimis prompte devoveatur. An non etenim pessime corrumpautur et fascinentur animi juventutis inde, si ita obstinate illis perpetim fabulae et nomina Deorum cum anilitate dialo gismorum sophisticorum et perpetua profauae vanaeque illius philosophiae, ex male intellectis mundi elementis consutae, commendatione occinentur? Si nihil aliud auribus et cordibus eorum insusurretur et implantetur, quam assidua pro fanitas, an non inde pro fanissimi efficiantur technologi et rerum inversores? At quorsum informatio puerorum nisi Christus in iis rite ex verbo suo formatur? An non ad se omnes adduci jubet? Matt. 18. Quur tamen ab eo hos seducimus potius, et meliori sapientia illustrari putamus, si in gentili profauitate maxime exercitatos effecerimus? ad cristas mundauae sapientiae in vanitate perfida ostendendum? ut rite loquitur Stut. Busch. in praef. Theol. Syn. Vnde fit, ait idem, ut, exclusa vera pietate, regnet etiam in medio Christianismo impietas, improbitas, securitas, hypocrisis et diabolica malitia; ut ex gentili doctrina ac iustitutione gentiles quoque nascantur animi, gentilis Spiritus, geotilis etiam vita hominum. Semper enim fere talis est unusquisque, qualem studia faciunt. Ideoque ex profanis studiis, profani etiam affectus confertim sequuntur, ut non immerito cum B. Arnd. asseverare possimus; majora esse lacrumis malailla, et gravissimam juventntis Christianae perniciem, quae ex lectione et inculcatione tot profanorum librorum gentilium apud ipsam existit, etc. Vae igitur illis, qui non in tempore defistunt a tali corruptione, aut non eam penitus expellunt a sese, quum possint et debeant, et vauossuos habitus ipsi Verbo Dei praeferant. Christus Matt. 18. omnes potius vult suffocatos in profundissimo maris, quam ut parvulorum ulli offendiculo sint. Quanta vero hec scandala committuntur cotidie innumera in scholis et conversationibus cunctis? Quaeso, cujus os potius veritatem loquatur, et rectius de rebus cunctis et voluntate sua possit attestari, quid sit, quidque velit, an ille, qui Creator et Auctor est omnium rerum, effectorque operis sui? An opus productum, quodque


page 25, image: s025

se in extremam praecipitavit coecitatem? Au non inde omuis homo mendax, et magis opini onibus vanis carnis susae pessimae quam veritati addictus? Quid rectius? An doceat opus Opificem; an Opifex opus, quid velit effesctum? Christus ait, ego propterea veni, ut de Veritate tester. De coelo, inquit Moses, tibi Iehova audibilem fecit vocem suam, ut te erudiret. Deut. 4. v. 36. et 9. Attende tibi ipsi, et custodi animam tuam valde, ne obliviscaris omnium Verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidaut e corde tuo omnibus diebus vitae tuae. Sic et Deus, 6, 6. et 11. 18. Toto corde, inquit, haec fovebis, et narrabis filiis tuis ac meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens; et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuae, etc. Tam accuratus est Iehova, ut undique Verbi sui directorium in omnibus vitae actionibus et mentis cogitatis a nobis expetat. Multo igitur magis ejus auctoritas firma erit et indisciplinis informatione quavis, quum inde sapientiae omnis fundamenta petenda putamus, ut nostris inserviant Habitibus. Quomodo a Deo felicitatem, aut quo corde eam ab ipso expetere poterimus, si Rempubs. ipsam totam, aut quid in ea contra Dei ipsius expressissimum mandatum, voluntatem, ac consilium instituamus, autsusci piamus? An non potius Deus tandem hanc nequitiam, tot malorum cumulo et bello hotrendo vindicet et puniat severius?

3. Vnde vero tantus in Christianismo originaliter scaturit error informationis personae?

NEmo adeo nequitiose malus est, ut puto, quin agnoscat tandem quod divinae lucis fax ac Veritas Verbi Dei sit semper praeferenda, quum hac duce neque aberrent homines, neque inania et vana pro solidis amplectantur, Sed consuetudo inveterata ita pertinaces causavit et ingeneravit animis opiniones perversas, ut nolint videntes et prendentes mala ab iis absistere, quum stolidi putent, se inde libertati conscientiae quid praejudicare posse. Tanti perversa opinio est passim vigoris, ut videntes potius Diabolo vivere et cum illo obstinatissimi perire, quam sapientiae carnis suae derogare quid velint. Deinde, neque vero, ait Dan. d. praef. Pol. Chr. Verbi divini adjumento ad hanc vel aliam scientiam copiose luculenterque complectendam, et describendam Politici scriptores carebunt, si modo adillud attenderent: Sed homines etiam Christianum nomen profitentes profanorum Auctorum libris litterisque ab ineunte aetate instituti, in iisque postea innutriti diutius et pertinacius, nihil ex sacra scriptura sumi, tradive posse crediderunt, quod ad eas artes


page 26, image: s026

pertineret, quas profani. Philosophi (suo profano modo et conceptu) tractassent. Ex quo evenit, ut et Ethicen, et Physicen, et Politicen ex Aristotelis. Platonis, Taciti, Senecae, Plutarchi, aliorumque similium scriptorum monumentis discerent potius, quam ex Dei Verbo, id est, Lacunas, et eas quidem satis putres, potius, quam ipsum aquae salutaris vivum fontem mallent consectari. Inde tot in quavis Philosophiae parte errores nati, quos etiamnam hodie mordicus Christianae, quae vocantur scilicet, scholae nihilominus tuentur, ac retinent. Tantum abest, quod perversos suos corrigere studeant agnitos errores. Tanta est passim pervicax obstinacia. Inde tot inter Philosophiam et veram Theologiam contentiones ortae; quas omnes facile evitarent homines, si ex uno Verbo Dei sapere, non ex humanis commentis didicissent, ac nunc etiam discerent, etc. Ecquae enim falsae ementitae quae scientiae, obstinatae Opinionis, et falsae doctrinae utilitas? Itaque, quantum quidem potui, ait bene, singulas Philosophiae partes ad Vethum divinum semper revocavi, velut ud verissimam omnis veritatis, atque omnium rerum (de quibus illud Verbum agit) normam: contra quod, si quid extetscriptum, istud et falsum, et blasphemum, et execrandum judico, a quocunque tandem fuerit traditum, et de re quacunque affirmatum. Est enim Divina scriptura non tantum [gap: Greek word(s)] , rerum, quae credi; sed etiam [gap: Greek word(s)] , quae agi debent Regula certissima, et immota, Quare, ut quae sit optima civitatis regendae ratio intelligatur, Politicae scientiae praeceptio, recteque gubernandae civitatisratio vera, ex ipso Dei Verbo, quantum fieri potest ducenda. Hactenusille, nec a scopo vero longe aberrat, modo attendisset rite, quantum inter falsam et veram Philosophiam intersit.

4. Daturne igitur vera alia, et alia falsa Philosophiae?

QVamvis sint, qui Philosophiam aliam Sanam, aliam Vesanam, sive Paganam et Christianam sive Verbalem et Realem facere velint mitiori distinctione; tamen rectius alia Falsa et alia vera dicitur. Etenim in omnium rerum usu et actionibus ennctis apparet, quantum inter sit inter verum et falsum. Imo, an non ipse cultus Dei alius est verus, aliusfalsus et Idolo latricus, de quo toties passim in Propheticis scriptis, et ipse Christuslehova conqueritur, et propterea tam acriter punit ac condemnat mundum?

Sic etiam inde Christianismus est falsus, hypocriticusve alius, et verusalius. Multo igitur magis Philosophia tale patitur oppositionis discrimen, quum tot ex tot opinionibus sibi pariat Opinistas et Habitualistas externae litterae, ut, quo quis loquacior et impudentior in linguacitate,


page 27, image: s027

eo majores secum trahat applausus vulgi eruditi. Spectatores ita fuimus ante 30. annos, quum denuo Verbum Dei ex importuno judicandi modo supprimeretur, et falsae illi Philosophiae gentili ejusmodi adscriberetur triumphus, quod nihilin sacris et aliis cognosci posset Facultatibus, ut vocant, nisi discens ejus Philosophiae absolvisset cursum, et bene se ejus studiis informasset. Ac ne, in vanum laborasse se pro tanta victoria, dici possent illius gloriae captatores avari, ipsique in victoriae talis subsisterent Auctoritate perpetua firmius, hoc curarunt sedulo, ut statuto publico Auctoritatis publicae confirmaretur talis opinionis durioris sententia, cui etiam hoc insertum quod uemo ad officium aliquod facile admitti deberet ni fi talium opinionum habitu se plene induisset. Proinde hoc plenis semper audiebatur clamoribus; Doctissimi Domini quod si sis bonus Metaphysicus, bonus Logicus, et bonus Philosophus, possis uno intuitu faci'e percipere, quaecunquesacra Scriptura proponit: possiae facile et Madicus et Iurisconsultus evadere. Quamvis horrenda sint, quod profanae Philosophiae et paganae attribuatur ita temere officium Spiritus sancti proprium, de quo Christus id aperte affirmat, Ioh. 14. et 16. 13. quod ille nos in omnem ducat veritatem et omnia perscrutetur solus, etiam profunditatem Deitatis. 1. Cor. 2. 10. tamen tanto cum applausu a vanis et coecis hominibus, et inprimis a studiosa juventute arrepta sunt, ut nemo non exinde hujus opinionis praevari cationi se traderet. Vnde insolentius quoque quivis ex falso sapientiae tumore erigere cristas, proh dolor, studuit, ut nihil aeque curatum fuerit in eruditionis cultura, quam quod omnes in Verho Dei et cunctis facultatibus fic profanissime philosophari attentius et logomachias acerbissimas pertinacius exercere laborarint.

Sed eventus docuit jam, qnod calamitatum cumulus ex tanta insolentia sit enatus, ut neque dum cesset ibi lehovae jnsta vindicta. Sic poenas sentimus graves, nec tamen ex causis verismeliora addiscere cupimus stulti. Deus nos percutit, nec tamen sentimus ait Propheta. An parvum aestimatis esse, si quis Spiritui Dei suum detractet honorem, et habitui profano adscribat?

Meminisse hec egregie oportet, quid Christus de blasphemia et contemptu Spiritus Sancti inculcet Matt. 12. v. 31. et 32. Luc. 12. v. 10. et quam grave fit delictum quod illi, qui quidpiam contra Spiritum sanctum loquatur, neque in hac neque in futura id remittatur vita. Verba sunt certe efficacissimi ponderis. Nonne propter hanc Spiritus sancti respuitionem, et neglectum officium ejusdem mundus diluvio tunc absorptus fuit, quum in tantum concitassent iram Dei? Gen. 6. v. 3. 4. etc.


page 28, image: s028

Nonne etiam eadem jam consecuti sumus tempora, quum quisquetam pertinaciter eidem Spiritui resistat, et ex protervia sua sibi usque adeo alte sapientem in omni carnis studio et voluptate jactitare pergat, nedum quod ad humilitatem et resipiscentiam in seria poenitentia reverti exoptet? Quotus quisque est, qui secum ruminet saltem id, et dicat, quid tandem ago? aut quorsum pergo ferocia mea contra Dei Spiritum? Quando repuerascere intendam, simplicitati puerili me sancte tradendo? Imo ignominiae sibi omnes hoc putant loco haberi, quum Politicam id non sapiat carnalem, si quis meliori cedat vitae, in sanctitatem se penitus recipiens. Sanctitas adeo habetur ludibrio et risui: Ac nihilominus quisque in tanta blasphemia bonum se jactitat Christianum, vitaeque aeternae haeredem, licet luxuriem mundi et ejus crudelitatem fortiter amet et toto corde amplectatur. Hoc adeo efficit libertas carnalis, quae licentiae peccandi undique omnes recludit portas, et tamen audit simul libertas conscientiae, quae merito armis, stragibus, atque furore quovis usque ad internecionem defendenda sit. Eu ejusmodi vesaniam et rabiem concitare audet Philosophia illa pagana; ita hucusque ratiocinationes suas admodum subtiles et phantasticas in tyrannidem temerariam extrusit. Effectus itaque docet, qualis sit ille angelus, qui lucem tenebricosam hanc hominibus objecit.

5. An non statuta sive leges publicae, aut Decreta recte et juste possunt formari et confingi pro Philosophia illa excolenda, ut eo melius Verbum Dei per eam intelligatur, aut illustretur?

VErbum Dei per se et ex se lumen sibi est, et suae lucis vigorem in sese satis continet. Sed hoc semper illi falsae Philosophiae et ethnicae sectatores callide pro confirmatione sui regni et imperii egerunt, ut id per superiorum auctoritatem obtinerent, ne quis ad lucis talis cognitionem admitteretur, nisi per ethnicismi culturam. Quid vero hec aliud fit, quam ut non tantum vera supprimatur Philosophia, sed etiam Verbo Dei suus eripiatur splendor in conscientiis mortalium? Hodie ingens jactatur passim querela de libertate conscientiae, quod ea violentiis variis sit praeclusa hominibus. An vero hoc non est vim inferre conscientiis, et libertate sua eas vera private? Nonne etiam isto modo ipsum Verbum Dei injuria singulari, afficitur, quod non liberum patere debeat piis, nisi per talia statuta humana, et praescriptiones? Gravis certe est D. Pauli reprehensio in Petrum, quod ille ethnicos coactione quasi aliqua retraheret ad vitam ludaicam, ceu vetha ejus sunt: Si tu, quum sis Iudaeus, gentiliter


page 29, image: s029

vivis, ac non Iudaice, quur gentes cogis Iudaizare? Gal. 2. v. 14. Increpationem acrem ejusmodi propterea maxime instituit D. Paulus, quum statuat, quod talis coactionis modus Veritati Euangelii non congruat, uti ipse loquitur, quum libertas vera per Christum unicuique fideli adjiciatur, et ex cognitione sit veritatis. Ioh. 8. v 32. Gal. 4. 31. et 5. 13. Rom. 6. 18. et 8. v. 2. 21. et 1. Pet. 1. 18. et. 16. 2. Pet. 2. 19. Quod si D. Paul. talia hodie praesens cerneret statuta, multo sane graviori culpatione vapularent ab eodem illi talium statutorum formatotes. Etenim undique discipulos suos non tantum ad Verbum Dei deducit; sed etiam orat pro cunctis, ut ex Spiritu Dei accipiant sapientiam, inquiens.

Non desino gratias agere pro vobis, mentionem faciens in precibus meis; ut Deus Domini nostri lesu Christi, Pater Ille gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis [gap: Greek word(s)] , per agnitionem ip fius, illuminatis oculis mentis vestrae, ut sciatis, quae sit spes illa vocationis ipsius, et quae opes gloriae haereditatis ipsius in sanctis, etc. Eph. 1. v. 16. 17. 18. Quaeso, cuinam reve lationem et veram sapientiam attribuit? num Philosophiae paganae; cui depredationem et deceptionem adeo sollicita adhortatione adscribit: Celoss. 2. v. 8. An non inde potius est, quod veritas in injustitia apud Ethnicos detineatur, quo minus veram Dei cognitionem queant attingere? Rom. 1. 18. quum ita filii irae natura msneant, qni tic carnuet rationis Suae voluntatem exPlent. Eph. 2. 3. Imo Christus ipse ad se omnes invitat, et venire jubet, ut ex se et suo ore atque exemplo addiscant omuia. Matt. 11. Velut et Pater ex coelis id jubet unice, ut eum audiamus. Luc. 9. 35. Matt. 3. 17. An non igitur magua haec est inversio praecepti divini, si quis tale statutum institutat? Si propterea statutum quoddam esse formandum; hoc certe rectius foret, quod praecipiat ad voluntatem Iehovae, ut perpetui sint ante omnia adolescentes et Christiani juvenes in Verbo Dei, et hoc unice prius curent, quam mundan am sapientiam, ne quid remorae pariant suae saluti in hac et futura vita, Ethni cisinus enim quomodo rite possit inservire Christi Verbo, et ei lucem afferre? Idem est, ac si ex tenebris lucem accendere adoptaremus; quum tamen sic liberum sit Verbum Dei, ut in universam terram exeat regula ejus Psal. 19, v. 4.

6. An non igitur Philosophia inservit Theologiae, aut Verbo Dei et eidem famulitium in subordinatione praestat sua?

MAgnum fuit toties de hac quaestione certamen hoc seculo inter Ratiocinistas aliquot vehementiores et synceriores Verbi divini cultores sive Christianos sanctiores. Verum; quum ipse D. Paulus illam carnalem


page 30, image: s030

quae inanitate sua, utpote quae maxime logomachiis et inutilibus quaestionibus in litterarum potius, quam terminis realibus, gaudet, ad verbi coelestis et Spiritus Sancti commercium nolit admittere; Sed sedulo ab ea cavendum esse moneat. Coll. 2. v. 8. et 9. ne ab ea defraudentur veri Christiani, et in errores infinitos abri piantur, non potest alii, quam verae Philosophiae et spirituali illi quid loci heic concedi. Ea etenim sola pro dono Spiritus Sancti habetur, quum altera saltem ex astrali Spiritu suas litterales logomachias aut sophismata et ratiocinationes mutuetur, quibus adeo carni in sua sapientia inani et vana abblandiatur: unde facile Sermo Dei falsari potest. 2. Cor. 4. v. 2. E contra vero Spititus Dei est, qui unicum se verae Ecclesiae suae Doctorem exhibet, ut Christus ipse Iohan. 16. ait: quod solus sit, qui nos in veritatem omnem ducat. Proinde recte dicit D. Paul. 2. Cor. 4. v. 3. 4. 5. Quod si [gap: Greek word(s)] tectum aut obscuratum est Euangelium nostrum iis, qui pereunt, tectum est; in quibus. Deus hujus seculi excoecavit mentes, nempe in in infidelibus ne irradiet illos lumen Euangelii gloriae Christi, quj est imago Dei. Non enim nos ipsos praedicamus; Sed Christum Iesum Dominum: nos autem servos vestros propter Iesum. Quoniam Deus, qui dixit, ut e tenebris lux splendesceret, is est, qui splenduit in cordibus nostris, ad praebendum lumen cognitionis gloriae Dei, in facie Iesu Christi, etc. Ex quibus manifeste patet, quam facile hominum mentes possint occoecari ita, ut iis prorsus obscuratum maneat Verbum Dei, quod lumen coguitionis et spleudorem ex Deo non accipiant, in quo se servum tamen suis D. Paul, confitetur Corinthiis et Christianis. Tantum discrimen semper manet inter veram Spirituaelem et falsum sive hypocriticam et litteralem terministicam sapientiam, ut, quum ista ne quidem possit appropin quare ad radioslucis coelestis, nec queat lingnam Spiritus Dei absque falsa interpretationis inversione percipere, nedum quod se ad ser vitium ejus in finuandum accom modare valeat. Quanta euim sit differentia in lingua rite heic applicanda et ejus vero intellectu, id uemo rectius sacro illo Philosopho docet cujus in lib. de trip. vit. c. 5. verba admodum notabilia sunt, ubi de vera natura Trinitatis in Deo cognoscendo agit: Licet nos hec (ait) minus linguam habeamus congruam, ut mysteria ista juxta linguae nostrae sermonem efferamus et in conceptum quendam redigamus; tamen, ceupuer, balbutimus de matre sua. Mater enim ea mentem uostram sibi suscepit, et animus in ejus finum se deponit, unde quasi in luce matrem nostram spectamus, et lallamus ita de domo matris nostrae, ejusque cibo. At licet eam non calleamus lingnam; attamen in mente eam intelligimus, Causa vero, quod eam non obtineamus


page 31, image: s031

Iinguam, inde est, quum nos secundum externnin hominem plane vir alienus in matris nostrae verae aedibus simus, Namque externus homo, non capax, est ejus. Proinde etiam prorsus caret ea vernacula lingua; sed saltem loquitur lingua interni hominis in meute, qui usque ad matrem suam peuetrat. Ideoque omnibus illis heic, qui non ex Deo renati sunt, muti erimus. Namque secundum externum hominem quidem in hoc vivimus mundo; at secundum internum in Deo. Propterea mens animi loquitur de regno coeli; et Spiritus externus, qui ex Priacipio hujus mundi procreatus est, loquitur de hoc mundo. Internus vero, ex Der renatus homo, loquitur de interno mundo. Quum itaque ex utroque simus nati, proinde ex utraque lingua profamur. Atque sic ab utraque lingna intelligemus, in qua alter quis hoc conviciis afficiet; sed alii maxime amabunt. Quisque enim Spiritus sua sibi sumit. Quum autem noscum anima nostra iu alieno habitemus hospitio in hoc mundo; et tamen certissimi noscamus, quod nobis sit hinc migrandum, atque vel ad Deum in coelos, aut in infernum ad Diabolum; nec tamen quidquam commercii cum Diabolo expetamus; inde rite agimus, ut regnum coelorum quaeramus, animumque nostrum cum tota mente eidem in sinuando destinemus. Namque in nos consequimur gemmeam splendidam coronam pro corona hujus mundi, quam nobis cum peccatis imposuit diabolus, ut in superbia, propriisviribus, inque hypocri si in hoc mundo nos extolleremus: Inde abominabimus eam, et Joquemur de corona matris nostrae in patria nostra. Ejus rei sufficlentem iotelli gentiam, si modo nos recte agnoscamus, obtinemus, atque id in anima et corpore deprehendimus, tum quoque in forma et specie corporis, principaliter in animo. Verum Spiritus hujus mundi semet ipsum haut novit, ni si aliud in eo fulgeat lumen, in quo animus se adspicere et agnoscere discat.

Namque Spiritus ex Deo procreatus, qui ex Deo progreditur in divina mente, ille repandit animo intellectum et agnitionem, ut homo in vinculo hujus mundi semetipsum cognoscere queat; attamen nobilitatis suae decusipse non videt; sed in Ternarium sanctum in mundum Angelicum introspicit, et magno desiderio in hoc laborat, inde in assidua haeret lucta inqui etudinis. Etenim a duobus trahitur, nempe a Spiritu Dei, et a Diabolo (qui se spiritui mundi admiscuit) in cujus vinculis etiam juxta externum peccati hominem captus haeret, et centrum ip sius omnino in Cruce positum est, atque in hoc mundo similis est bilanci, ubi mox una pars alteram pondere exuperat in contrariis vicibus, atque saltem in hac miseriarum valle nos curae et anxietates torquent. Quum igitur Deus tam prope adstet nobis, imo in nobis ipse habitet


page 32, image: s032

et ipsius sit; propterea eum quaeremus in nobis, atque si in venire eundem cupiamus, necesse est, ut ex hoc mundo nos reflectamus, et tanquam in sipiens puer fiamus, qui solummodo ex matre dependet sua, ut ita in Deo regen eremur recens renovati in mente et animo; alias ipsum cernere minus poterimus, veluti Christus ipse nos docet, quod tunc lux ip fius in nobis splendeat: Nobis certe omnino ex ratione nostra astrali exeundum est, nec respici endum ad hypocriticas artes hujus mundi (in humana sapientia, quae plane nihil faciunt et conducunt ad lumen hoc; sed potius errores et remoras nobis patiunt undique.

Haec indicamus lectori, ut noscat, quid legst, etc. Sic decet nos loqui de nostrae in fantiae regeneratione in Deo. Namque nostra origo in Cruce est. Nos in Cruce creati sumus secundum animae existentiam; ex inde quoque corpus Crucein repraesentat, atque Centrum, tanquam cor, in medio Crucis insitum existit, et una cum Adamo ex imagine Crucis prodierunt in serpentis imaginem. Ast Virginis filius nos denuo in Cruce regeneravit ad coelestem imaginem. Ideoque hoc Praedicabimus semper nec tacebimus unquam in hoc, quod cernimus et in fundamento agnoscimus. Namque Ci ucis genitura, tenet Centrum in Ternario Sancto. Recte vero hoc percipite, in Sancto Ternario numero, non vero in Majestate ipsa, quae absque substantia constat, sed in differentia Trinitatis, ubi Deitas vocatur Pater, Filius et Spiritus Sanctus; ubi Duo Priocipia se ab invicem separant, Sanctum nempe et Irascibile, ibi fulgur Crucis et evibratione sua edit, et in Cruce generatur Cor Dei, atque simili modo se habet, ceu Cor in corpore, vel sicut Verbum Dei Patris in suo Centro, atque ita aliud Centrum in sese intus conficit fibi, usque ad lucem aeternae libertatis Patris. Propterea quoque ille est Cor Dei: quia virtus Majestatis in eo est, et largitur Majestati, splendorem, robur et gloriam. Ex hoc Verbo eloquitur Pater Spiritum suum, qui egreditur ex Verbo in Mansuetudinem Verbi, et secum producit splendorem Majestatis. Mansuetudo enim originem sumituna cum fulgure, qui separationis terminus est duo. rum Principiorum, etc. Recte certe hoc ita pronunciamus, quod Filius fit Patris Verbum, quod enunciando proferat Pater.

Sed heic profunda animi speculatio quaerit; Quorsum vero hoc essert Verbum? Ecce Verbum istud est Cor, et ex essentiis Patris resonat, quod Cor in ore Patris enunciat, ac in ore ita concipit Spiritus Sanctus Patris in suo Centro, nec non ita progreditur ex Patre et Filio in existentiam, tanquam Virginem Sapientiae Dei iu Ternario fancto. Hoc prouunciatum est imago Sancti Ternarii et


page 33, image: s033

Virgo quaepiam, sed adhuc ab squesub stantia, sed imago Dei. In Virgine hac repandit Spiritus Sanctus admiranda Magna lia Dei Patris, quae occultis ejtis sigillis insunt, etc. In paucis his verbis summa continentur quidem mysteria, et ipsa Dei essentia cum modo creationis in Vniversitate tota rerum creatarum; ac unde sit, quod quaelibet res Creata Trinitatem in sese repraeseutet in sua natura, ex quo D. Paul. Row. 1. 19. 20. ait, quod Deitas in rebus cunctis perspiciatur, si rite observentur, nec in inju stitia detineantur: Sed haec suo loco rectius reservantur: Saltem heic sufficiunt nobis eousque, ut inde constet, quod si verae Philosophiae, quam Auctor iste Virginem Sophiam undique appellat, applicatio ad Verbum Dei in simplicitate fidei et amoris puri erga Deum debita fiat, quod ubique statim nobis radii divini splendor in Verbo Dei affulgeatadeo, ut etiam inde in rebus creatis Dei Trinitas nobis statim et maxime in cognitione nostri secundum internum hominem patescat; quod certe falsa et carnalis illa Philosopha ne quidem in minimis praestare potest, quam nec vocem, nec liuguam, nec sensum Spiritus Dei in Babylonica sua liugua apprehendere possit; imo nec quidem capax sit ejus. 1. Cor. 2. 14. Vnde etiam D. Paul. Timotheum suum adhortatur, ut in sanis Doctrinae verbis maneat. 2. Tim. l. 13. et fugiat disceptationes falso nominatae scientiae. 1. Tim. 6. 20. Pater igitur, quod carnalis falsa, et profaua Philosophia nulli alii nisi carnali et profanae Theologiae inserviat; at vera Verae tantum.

7. Quid vero est vera Philosophia, et quid Virgo Sophia, quae ita heic vocatur?

NIsi homi ne propriarum virium et sui ip sius in ratione coeca tam obstinati essent et perversi amatores, ut inde usque adeo in coecitate sua captivi tenerentur, sed ex voluntate sua egrediendo se submitterent saltem humiliter Spiritui Sancto, id est, suam exuerent superbiam stultam, facile rectiora et sanctiora sapere possent. Convertat se quisque ad Salomonem Regem, ipsius verae sapientiae filium summum, is satis prompte hanc expediet quaestionem, quum non adeo longe ab sit a nobis; imo cuivissese offerat ultro. Ita ait quoque Syraciles. 1. v. 17. [gap: Greek word(s)] , Radix sapientiae est, Timere Dominum, et rami ipsius longaevitas, et vers. 1. [gap: Greek word(s)] . Omnis sapientia a Domino inanat, et apud ipsum est perpetuo, v. 23. Ne respuas Timorem Domini; et ne accedas ad illum corde duplici: Sed nec fi mula pietatem oratione speciosa, etc. Hic est primus introitus ad veram sapientiam; qui hoc non observat,


page 34, image: s034

ille semetipsum ab ea excludit; quamvis prope sit cuivis, ni ait Salomon Poverb. 1. v. 20. etc. Vociferatur in foro sapientia, vicatim vocem edens apud frequentiores turbas: Clamat in portarum ingressibus per urbem, sic verba faciens: Quousque imperiti amabitis imperitiam, et scurrae scurrilitatis erunt cupidi? et stulti scientiam oderint? Convertite vos ad castigationem meam, quae vos afflabo Spiritu meo, vobis mea dicta demonstrans. Quandoquidem clamantem me respuitis, etc. Imperitos sua occidet pervexsitas, stultosque sua perdet felicitas. At qui me audiet, is tutus aget, quietus a pavore mali. Sie et omnes, inter mortales, alloquitur severe Politicos et regentes, lib. Sap. 6. v. 12. Concupiscite ergo sermones meos, et optate eos, ut erudiamini. Pulchra enim est sapientia, et nunquam marcescit, quae facile se conspici sinit ab his, qui diligunt eam, imo invenitur ab his, qui quaerunt eam. Imo praeoccupat cupientes, ut praenoscatur. Qui libenter eam appetit, non magno indiget labore; illam ante fores suas expectautem invenit. Namque eam appetere, illud est nil aliud quam consummatio intelligentiae. Et qui vigilaverit propter eam, citissime securus erit: quoniam se dignosipsa circuit quaerens, et in viis apparet illis hi lariter: Ac in omni meditatione occurrit suis. Initium enim illius veriffima disciplinae concupiscentia, etc. Quibus admonitionibus tandem subnectit explicationem gratio sissimam, quilnam illa sit, et unde descendat?. v. 24. dicens: Quid autem [gap: Greek word(s)] , sit Sapientia, et quomodo orta sit, annunciabo vobis, et non abscondam vobis mysteria. Sed ejus cognitionen a prima origine investigabo, palamque faciam, neque veritatem praeteribo. Neque vero cum invidia tabidis versabor, utpote quum fiut expertes sapientiae. Sapientum autem multitudo, salus est humani generis: Et prudens rex est populi firmamentum. Quapropter verbis meis erudimini, et proderit vobis, etc.

Nemo certe rectius quid de Sapientia vera usque ab origine conscripsit et protulit, quam Salomon iste. Vtinam vero nobis omnes ipsius nobis superstites essent libri, omnia plenius constarent. Sed fecit invidia Diaboli, et hominum carnallum nimia insolentia et securitas, quod nobis perierint: unde Diabolus suam nobis syderalem et logomachicam substituit, quod ita perficere non potuisset, si Salomonis saltem radii in his perinan sissentintegri. Sed non dubito quin ad AEgyptios pervenerint, qui admodum talia scripta in secreto occultarunt, ne abusus ejus detrimento esset saluti omnium. Sicuti Iosephus Patriarcha omnem sapientiae thesaurum ad eos detulit, ut David Psal 105. v. 22. de ipso testatur. Quod in formarit Principes in animae suae nutu, et senes ibi docuerit


page 35, image: s035

sapientiam. Quod in nostra Psalmodia ita expressimus ad vers. 22.

Vt ipsius ille Dynastas
Componeret nutu suo, senesque
In Sophia verae ductu confingeret ejus.

Hiuc factum, ut schola verae Magiae sive Sapientiae nusquam rectius et diutius, quam apud AEgyptios floruerit. Sicut etiam eo tempore, quo Moses natus est, floruit Atlas astrologus, Proinethei Physici frater ac maternus avus Majoris Mercurii, cujus nepos fuit Mercurius Trisinegistus a Graecis ter maximus sic nuncupatus, quod in Philosophia sive Magia vera esset maximus, et sacerdos maximus, et rex maximus, quum alias a suis popularibus diceretur Theut. Mos enim fuit AEgyptiis (uti Plato scribit,) ut ex Philosophorum numero sacerdotes, et ex hoc coetu demum Regem eligerent. Vide Heurnium in antiquit. Phil. Chalda. et Indic.

Iste Trismegistus sive Theut. libros ad diviuarum reram cognitionem pertinentes quam plurimos scripsit, in quibus tam arcana mysteria, tam stupenda oracula detectae fuerunt, ut non cen Philosophus, sed etiam saepius velut Propheta locntus fuerit. Etenim ruiuam priscae religionis, adventum Christi, futurum judicium, resurrectionem seculi, mutationes imperiorum, migrationes hominum, etc. praevidit, et clare de illis cuncta testatus est: Vnde D. August. dubitavit, an ex peritia Sydernm, antrevelatione Daemonum (ceu ille putavit, iguarus sapientiae AEgyptiacae) talia et tam stupenda protulerit. Sed fit saltem respexisset adea, quae Salomon in suis libris de hac sapientia praedicavit, non potuisset tam importunum de tam sublimi Philosopho vero ferre judicium, ex cujus schola etiam ipse prodiit.

Sic Salom habet Sap. 1. v. 7. Orbis terrarum Pleuns est Spiritu Dei, et qui hujusvocem novit. undique est. Cap. 7. v. 21. Ego novi omnia, quae abscondita et arcana sunt. Quippe Sophia, quae omnium artium magistra est, me docet omnia. In ea etenim est Spiritus, qui intelligens est sanctus, unus, etc. omnipotens, omnia contemplaus, et omnes meutis puros tenuesque Spiritus obiens. Nam quovis motu mobilior sapientia haec omnia prae puritate penetrat, obitque. Est enim illa divinae potentiae halitus, et sincera Omnipotentis gloriae effluentia, quo fit, ut nihil in eam cadat polluti. Quippe est illa lucis aeternae splendor, et intaminatum actionis Dei speculum, et imago constans bonitatis ejus. Ac, quum sit una, omnia potest: et, in semetipsa permanens, omnia renovat: et perpetim in sanctas animas se effundit, Deique amicos et Prophetas efficit. Nihil enim amat Dens, nisi Sapientiae hujus contuberualim, etc. cap. 8. 3. Ea geuero sitatis est gloriosae,


page 36, image: s036

Dei convictu utens, et omnium adamata Domino. Est enim secretus consiliarius in scientia Dei, et ejusdem operum praeses. etc. v. 8. Si quis multarum rerum peritiam expetat, haec et antiqua novit, et futura monstrat. Illa obscurorum verborum nervos intelligit, et novit aeuigmata solvere. Monstra et prodigia praenoscit, ac temporum. tempestatumque eventus in horis, etc.

Haec et talis quum sit vera sapientia sive Sophia Dei, omnia quoque suis amicis et cultoribus cominunicat: Sed non nisi piam et castam ingreditur animam, per preces multas. Ideo, ait Salom. d. l. cap. 7. v. 7. rogabam, et mihi dabatur prudentia: Clamabam, et veniebat mihi Spiritus sapientiae; quam ego sceptris et soliisan te pono: Atque divitias, si cum ea conferautur, nihili facio; neque pretiosas gemmas cum ea comparandas duco, etc. Inde etiam est. quod Salomon sapientissimus mortalium fuerit, et simul ditissimus, ceu ipse confitetur, quod omnes divitias cum ea nactus sit. d. c. 7. v. 11. Cum ea, inquit, mihi cuncta simul bona, et ejus opera immensae divitiae obtigere; quibus omnibus delectatus, quod horum auctor essei sapientia, etc. Proinde non errant qui ipsi Tincturam universalem, sive Lapidem benedictum Philoso phorum adscribunt, quem alii fixam Salamandram dicere solent. Quod etiam nostri seculi summus et sacer ille Philosophus de eo et Sapientiae hujus efficacia affirmat in d. l. de tri. vit. c. 9. cujus verba sic se habent:

Omnesnos, quotquot Christum rite agnoscimus, eundem quoque induimus, et corporis ejus membra sumus omnes, etc. Quod si igitur regimen nostrae consideramus vitae, in ea ingentem deprehendimus Iuctam, quam Diabolus adsidue cum anima agitat, sicut etiam Spiritus hujus mundi cum eadem anima semper colluctatur. Namque in Spiritu hujus mundi est quoque scientia quaedam, non divina quidem intelligentia; Sed est scientia matrici et naturae centro implantata. Etenim mundus iste ante creationem in aeterna sapientia tanquam iuvisibilis sigura ab aeternitate extitit: atque haec jam in eum finem, tanquam proprium Principium creata est, ut omnia sua mirabilia et opera in substantiam producat, atque post haec tempora in sua iterum compareat sigura. Hinc ita naturalis est colluctatio in eo cum homine. Nulla etenim creatura mundi mirabilia in lucem edere et producere aeque valet, quam homo. Proinde etiam Spiritus hujus mundi in tantum desideranter anhelavit hominem, eundemque in tantum sibi attraxerit, ut in eo sua mirabilia exerceret, et homo exinde omnes artes et linguas in ipso produceret; eliceretque simul ex terra metallorum Spiritum et cor eorunt, nempe nobilem illum lapidem Philosophorum, qui a tempore usque Salomonis a paucis inventus


page 37, image: s037

est; attamen jam in fine mundi longe luculentior reperietur; quod nos certi ita cognovimus. Nam qui nostra scripta recte intelligit de Centro Naturae, deque ejus compulsione usque ad numerum Ternarium in Cruce, et usque ad splendorem Majestatis, ille in Metallis facile eum reperturus est; non est adeo res difficilis; Modo verum addiscat ingreffum, nec procul a fine aberit; de quo tamen heic nobis nihil indicandam quum id Magis ipsis competat, qui magice prognati sunt: nos tantum de Naturae fundamento loquimur, et de Spiritu hujus mundi, et ostendimus vobis hoc, quod Spiritus hujus mundi cum tali inclinatione creatus sit, ut hab eat naturalem ejusmodi voluntatem, se cum omnibus arcanis detegendi et manifestandi. Quemadmodum quoque jam ante oculos est omnium, quid ille aedificaverit, et quomodo sibi regnum cum regimine in terris erexerit?

Aspicite saltem cursum humanum a supremo usque ad infimum. Hanc totam ordinis dispo sitionem sic Spiritus hujus mundi exaedificavit, et Deus permiffionem suam ipsi concessit. Namque Deus haut est disturbator, sed potins conservator illius, quod ejus potestas erigit; atque pro sua censet ordination. Quippe nihil producitur, quod non in aeternitate extitisset. Sed necessum est, ut haec rite intelligatis. Infernus et ira est abyssus, et sua submiscet mirabilia; veluti id cernitis, ut, ubi bonus ager sit, ac licet sator bonum seminet semen, tamen spinae, vepres et cardui simul succrescunt. Veluti et ipse Christus talem parabolam nobis in satore exhibet, quod diabolus Zizaniam semini submisceat. Quemadmodum idem se in auimo hominis exerit; ita quoque in Spiritu mundi sese res habet.

Sciondum est heic cuique, quod omnis Zizania mala ex vepribus et carduis, nec non ex serpeutibus atque bufonibus, et feris malis, vermibusque originem suam ex acri matrice obtineat. Tempore euim creationis bona mixta malis prodiere; unuinquodque juxta suum genus et proprietatem. In omnibus rebus bonum et maluin continetur, quum regnum irae totaliter in universum se submiscuerit. Ideoque fructus bonus et malus erat, quam ob causam inhibitio Adamo imponebatur, ne ille quidquam eorum comederet. Haec vobis confideranda propino in fructibus terrae, quomodo videlicet omne malum et bonum mixtum fit in se iuvicem, et unuinquodque suam teaeat uti litatem, tam malum quam bonum. Omnia in mirabili Dei operatione adsunt, et subordinata sunt singula ad inserviendum Spiritui mundi: quod unum perdit, illud alterum iteruin sanat: atque hoc iterum mirabile est.

Porro videmus Mysterium illud Magnum in arboribus,


page 38, image: s038

quamvis hae etiam discriminatim et mixtim habeantur, nihilominus tamen in iis Paradisiacam speciem agnoscimus. Namque illae fructus suos in brachiis suis gestant, et fructus aliud quid est, quam ipsa arbor. Arbor amara est, fructus vero dulcis. Inde hoc detegimus vobis quod ad huc hodie Paradi siacas habeamus arbores, nisi maledictio iis inhaereret. Paradi sus inde se subduxit ex iis adeo, ut fructus inde omnis talem praebeat nobis esum, veluti erat pomum, in quo mortem sibi comedebat Eva. Namque sic se regnum irae in horto Eden submiscebat, quod talem progenerabat arborem, quae ejusmodi fructum edebat, veluti adhuc hodie omnes edunt arbores, de quibus edimus. Verum hoc manet heic considerandum, quod homini fructus suus non crescat, nisi prius plantet, ceu in omnibus id vidiere est arboribus in lignis et culmis. Iude homo non appetit terrenam essentiam, nisi herba fit admodum benigna; sed semper expetit secundum genituram ex terra productam, uti in frumentis. Sic et fructus arborum secundam procreationem denotant in concoctione terrae. Ex quibus nostri generis praestantiam cognoscimus. Verum ante lapsum Paradisus per omnes arbores evirescentiam suam exeruit, perque fructus omnes, quos Deus homini crearat. Quuin vero terra maledictioni sub mitteretur, tunc confestim maledictio omnibus se in sin uabat, et bona malis apertius submiscebantur, et in singulis mors atque putrefactio se ostendebat, quae antea saltem in ea erat arbore, quae bona et mala dicebatur. Ideoque in omnibus fructibus mortem comedendo nobis conciliamus, et Spiritus mali atque boni in nobis imperium tenet.

Regnat in nobis Spiritus hujus mundi, et simul diabolus cum Spiritu irae; unde et quisque sua in homine exercet mirabilia, Iugens est colluctatio ob hominis imaginem. Vnumquodque regnum eam appetit sibi. Iufernus ex jure naturae eam fibi adscribit, quum ex ejus radice prodeat: Spiritus vero mundi eam sibi attribuit, quum vitam et victum porrigat eidem. At regnum Dei ait, mihi debetur; namque cor meum ipsi concred di, et regeneratione recuperavi eam mihi, etc. Ita ingens colluctatio semperviget in homine, quod etiam actionibus ipse exprimit suis, quum appetitus ejus praecipue in tribus consistat rebus. Atque haec tria determinant regna, quae ipsum gubernant. In quod igiturjam incidat, aut cui se consecret; in eo jacet victus. Namque si Primo appetat potentiam honores et glorias, ut sibi in iis utilitatem in venlat; idem agit, quod qui diaboli expetit venenum, cui sic militat. Deinde si divitias quaerat, ut pecunias multai et argentum possideat, quae luxuriae ejus inserviant, in eo sequitur ductum Spiritus mundaui, etc. Terrio etiam expetit


page 39, image: s039

regnum coeli; id optat et anhelat quidem, sed valde impoteuter, quum semper in dubitationibus; sepultus jaceat ob peccata sua, etc. Devovet se quidem precibus, etc. Sed duo priora regna potentiori ductu eum obruunt, et carceribus suisita mancipant. ut plurimae animae se in desperationem saepius praecipitent, etc. Sed heic fortiter in Deo resistendum est tentationibus, et sedulo precibus invigilandum, ut victores mali evadamus. Verum precatio quaevis sanctum et ardens correquirit, ne nomine D ei turpiter abut aris. Namque precari, nihil aliud est, quam cum Deo colloqui: atque si heic exaudiri cupias, uecesse est, ut ex domo peccati concedas sanctus in domum Dei, etc.

Quum haec fundamenta Sapientiae verae et ejus originem patefaciant, et quomodo ad eam perveniatur, monstrent, paulo fusius, ex dicto Auctore referenda fuerunt.

8. Vnde autem haec sapientia Dei Virgo dicitur?

LIcet Salomou Rex lib. Sap. c. 8. v. 2. indicet, se tanto amore ejus captum fuisse, ut Sponsam ducere studuerit; tamen ubique ue manet est que virgo. quod autea dictus luculenter idem Philosophus sacer in d. l. c. 5. explicat; cujusverba iterum producemus, quum egregiam illu strationem huic quaestioni addant.

Sapientia Dei, ait, est certe virgo, non mulier q naedam, sed modestia et puritas ipsa absque macula ulla, et se velut imago Dei habet, quum sit effigies Trinitatis; nihil gignit quidem attamen in ipsa Dei miranda magnalia continentur, quae Spiritus Dei excipit, et Verbum Patris per acrem Matricem ceu per Fiat procreat, atque admiranda saipentia revera est absque numero. Spiritus Sanctus in ea effigies Angelorum excepit, velut etiam imaginem hominis, quos Verbum fiat in creatione produxit. Ipsa secretorum in consilio Dei magua est conservatrix atque in Primum Principium tanquam in Iram Patris egreditur, et refignat miranda in secretis sigillis aut speciebus Naturae cum acredine, atque a nihilo comprehenditur. Namque ipsa est imago absque substantia generationis. Per eandem Spiritus Sanctus Tertium Principium excepit, quod Verbum Fiat ex ambabus Matric bus Essentiae corporale creavit, cui substantiae etiam terminum in centro septem specierum praefixit, ut tunc in AEthera suum recedant cum omnibus corporalibus essentiis. Sed tamen utraque Matrix in essentia sua coram Virgine Sophia sub conspectu Trinitatis in aeterna figura ad repraesentationem mirabilium factorum Dei, ejusque gloriae persistent. Ideoque. vos Philosophi, circumspicite rite, ut agnoscatis, quomodo Iehova iu 6. diebushunc mundum crearit. Namque opus cujusque diei est creatura Spiritus uni us, quod iu Teruario sancto agnovimus.



page 40, image: s040

Isthaec Sapientia Dei quae revera est ornatus et imago Triuitatis, est in propria sua figura effi gies aeternitatis, ad similata Angelis et hominibus, atque originem suam sumit ex Centro in cruce, velutiflos germinans ex Spiritu Dei. Quippe ipsa est Spiritus Sancti existentia, quam Spiritus Dei in substantificatione sua fovet, ut quasi vesti mentum reprae sentet quoddam, in quo ipse semet retegendo revelat: alias ipsius species non agnosceretur; quia ipsa Spiritum Sanctum corporalitate exprimit, quum tamen per se nullatenus corporalis quaedam et comprehensibilis existentia sit, velut nos homines; nihilominus tamen essentialis et visibilis habeatur. Namque homines nos de Spiritu Iehovae in aeternum nihil amplius pervidebimus, quam splendorem Majessatis ejus; atque gloriosam ejus potentiam in nobis sentimus. Namque ex ea vitam nostram haurimus. et illa nos ducit. Ast hauc Virginem aguoscimus in omni coelesti imagine, praesertim quando omnibus fructibus corporeitatem ad hibet: non quidem ipsa est corporeitas fructuum; sed ornatus et formositas, quae in illis apparet. Corporeitas enim ex essentia prodit, quae non est ipse Spiritus, sed saltem impotentia quaedam respectu Spiritus Dei censenda, in quo Trinitas habitat. Atque haec talis essentia est Eleinentum Dei, in aeterna Natura, quia vitam in se continet, absque tamen intelligentia. Iu quo ita viget, ut sit quati perpetuum germinans, in quo iugentia Mirabilia Dei continentur juxta omnes essentias in infinitum. Namque unaquaeque species Essentiarum, suum edit fructum, quae per eluctationem rotae summos ornatus et vires suas accipit, sed tamen cum exuperantia sua expirat iterum vel transit. Quia omnia heic se habent in eo, velut eluctatio quaedam ad sidua, ubi un umquodque mox superat et potens est, mox iterum evincitur, dum aliud alterius essentiam promovet et edit. Est sane lusus sanctissimus, fructus Angelorum edensin consummatione voluntatis pro vita cujuslibet.

Verum heic iterum indigeremus lingua Angelica (quum non possint juxta conceptum mentis humanae omnia aeternitatis mirabilia exprimi.) Etenim animus hominis (ceu cupidus sciendi) semper quaerit ubi et quomodo. Quod si locutio sit quaedam de amplitudine absque complexu spacii et numeri, tunc animus semper si bi rem quandam corporalem fingit aut concipit. Quaudo mihi sermo est de Virgine Sapientia Dei, non certe intelligo quid in loco determinatum, veluti idem de Trinitate censendum est; sed intelligo ipsam profunditatem Deitatis absque fine ullo et numero. Ast unaquaeque divina creatura, veluti sunt Angeli et Animae hominum, exprimunt et continent in se Virginem Sapientiam Dei,


page 41, image: s041

simili modo ceu imaginem quandam in lumine vitae: intellige hoc in essentia Spiritus, in quo Trinitas est intus in sese habitans. Namque Ternarium Numerum concipimus nobiscum in imagine tanquam in Virgine Sapientia; sed intellige hoc ita, quod extra personam nostram saltem Majestatem Dei divinam cernamus. Et enim Creatura nulla concipit Ternarium Numerum in oculari aspectu: At Spiritus animae, qui in divino subsistit Centro, aliquo modo id percipit; nec tamen satis plene et perfecte, quum ex una saltem specie Naturae constet, et tamen ex se omnes species naturae edere possit, etc.

Sic etiam cap. 13. d. lib. de eadem Virgine Sophia haec habet: Quod si quis dicat, Christum cibare animas spiritu absque corpore; id nequaquam esse potest. Etenim Spiritus Sanctus per se non singulare sibi pro prium constitnit Principium; sed aererna Dei essentia, in qua Spiritus Dei habitat, et ibi progreditur in forma tot millium insinitarum Esseutiarum: Atque illud per egressum exprimit Virginem purissimae Castitatis, velut aeternam sapientiam, in qua omnia mirabilia hujus mundi ab aeterno usque praevisa sunt. Hoc vero, ut recte percipiatis et fideliter, ita se habet. Illam essentiam, in qua Virgo illa Dei sub sistit, Adam in se continebat: quia Spiritus hujus mundi in ea ipsi erat inditus et inspiratus: At Essentiae erant Paradisiacae, et per Elementum evirescebant, quod complectebatur Essentiam eam, atque eandem Essentiam excipiebat Spiritus mundi in Adam, eam in suam redigens potestatem. A principio autem Coelestis Essentia in Adamo omnem sola obtinebat potestatem; sed quum ille primus homo postea se retro cum imaginatione appetitus sui in externum hoc terrenum converteret, incidebat in terrenam essentiam, et se Spiritus mundi potestati mancipabat, amittendo dona Spiritus Dei in coelesti essentia et lumine Majestatis: Atque hinc est (proh dolor!) quod nostra coelestis Essentia perdita sit, et in terrenam abierit corporei tatem. Ideoque coactus est Deus, ut cum coelesti esseutia in nobis fieret homo. Vude sic Deus in coel esti Virgine et terrena homo factus est, atque de novo ita animae nostrae coelestem essentiam induendo superinduxit, velut suum coeleste corpus, quum terrenum nostrum interea corruptioni et putrefactioni destinetur: at coeleste corpus persistit in aeternum, etc.

Atque hoc est, quur etiam in Christo et nobis Sapientia haec dicatur, quae adeo synceros animos in pietate sua inflammat, ut nemo non in vitae sociam perpetuam hanc fibi adoptet, velut Salomon rexlib. Sap. cap. 8. vers. 8. etiam fibi eam anxie in vero amore adoptavit, quum in rerum uatura non major prudentiae artifex detur ipsa, omnia donans, et libentissime homini adsistens, modo


page 42, image: s042

ipse ejus opem in integritate et absque cordis adulteratione fideliter expetat.

9. Quare autem ita libenter et quomodo haec Sophia Virgo homini tam facile cuivis adsistit?

CAusas certe id habet in signes et mysticas, non omuibus, imo et vix paucis obvias, quum in ipsa creatione hominis lateant. Sed hoc quoque nemo rectius, ui si dictus Philosophus explicabit, cujusverba in d. lib. cap. II. sic habentur; acri adhortatione haec inculcans.

Ecce, ait, ?occoecata mea Ratio; ambos heic aperito oculos, nec monocula id adspicito, velut consuetudo rua huc usque per tam diuturnum fuit tempus, in humanitatis occultatione. Audi saltem quid Moyses dicat, quomodo Iehova in sese considerarit creationem suae imaginis, quae effigiem ipsius in gubernatione omnium creaturarum externarum referret. Atque sic Adamum ex limo terrae condidit. Sic quoque hominem in hortum Eden collocabat statim, quem fecerat, ut huuc conderet, atque rite conservaret. Paradisus enim in eo erat. Quaeso, num hinc percipis hominis mysterium? Sub ipsa creatione ille in Patadiso fuit; quia creatus est in Paradiso. Etenim evirescebat haec per terram, et ex hujus Paradisi limo, cui coelestis quali tatis profluxus inerat, corpus Adami creabatur; quia hoc optime intentioni divinae voluntatis congruebat. Inde ille se repraesentare debebat Dominum terrae universae, ut imperatorem in omnia terrena ageret, ac omnium rerum in terra retegeret mirabilia. Alias enim statim in primordio corpus Angelicum ipsi attribuisset; Sed comprehensibilis sub stantia corporeitatis non ita cum mirabilibus suis detegi potuisset. Ideoque Iehova illi tangibile et comprehen si bile corpus applicavit; non vero in tanta teuebricosa condensatione et animali constricta duritie, veluti jam sumus; sed plane erat Paradi siacum: Quod tibi ita intelligendum est. AEterna illa Virgo sapientiae divinae aderat in Paradiso tanquam figura expedita, in qua omnta mirabilia Dei cognoscebantur; atque haec in sua Figura erat imago in semetipsa, absque tamen substantia, similistunc homini: Atque in ea Virgine creabat Deusterrae matricem, ut esset vi si bilis, sensibilis et comprehen sibilis imago in essentia tali, in qua coelum, terra, stellae et elementa quasi in microcosino essentialiter concurrerent. Vnde sic omne, quodcunque ubique viget et vivit huic imagini perfecte inerat. Matrix terrae nequaquam ipsum subjugare poterat. multo minus externa Elementa; quia gradu Ionge nobiliori ea cuncta exuperabat. Ille incorruptibilem essentiam cum Virgine sapientia in sese acceperat; non quidem Virgo in imaginem eam transponebatur; sed Matrix terrae Paradisiace


page 43, image: s043

in Virgiualem imaginem imprimebatur. Virgo enim ista aeterna est increata, et ingenita. Illa est Iehovae Sapientia, et imago Deitatis in Ternario Sancto, juxta Numerum Ternarium omniaque mirabilia aeterna Centri aeterni, aeternae Naturae; atque taudem in Majestate in mirabilibus Iehovae agnoscitur. Namque ipsa est, quae in lucem, abscondita iu profunditate Deitatis producta sistit.

Ecce charissimi homines, ita cernitis, quid proprie in natura sitis vestra. Iam vero Moyses ait ulterius: Atque Iehova inspirabat illi vivum halitum sive spiraculum in nares ejus, in tunc homo fiebat vivida anima, etc. Fundamentum in hoc latet, etc. Quid vero vos docti heic intelligitis? Num saltem aera subintelli gitis? Non certe is est Spiraculum Dei. Aera enim ipsi per nares inspiravit, ut ait Moyses. At halitus Iehovae non certe per exterio ra inspiratur. Namque Iehova ipsius est ipsa plenitudo omnium rerum, atque jam ibi adest, dum externum saltem advenir.

Vt vero jam ad istud vere et fundamentaliter perveniatis, et in veritate rite heic intellectum solidum percipiatis, id recognoscire, quod superius dictum est, quemadmodum Iehova visibilem substantiam suae imaginis defiderarit secum; et quomodo imago Virginis Sapientiae, iu qua mirabilia effigiata erant cuncta, eam causarit, ut ita una imaginatio conceperit alteram, licet Iehova absque substantia et appetitu tali fit. Etenim appetitus ejus mera est Majestas et Libertas. Ast Centrum Naturae in Cruce mirabilium Dei desiderium concepit tale, ut anhelaret imaginem, quae in Virgine Sapientia conspiciebatur, ubi Spiritus Dei inde progreditur in Sapientiam, ut Sapientia Essentiales substantias canset. Ecce ita erat inspiratio Iehovae: Spiritus Dei super aquas sese librabat, et alis ventorum volando incumbebat, ceu loquitur Scriptura; Ille Spiritum hujus mundi in regimine suo cum Verbo Fiat conceptum tenebat, et eum Adamo inspirabat per nares. Iamqueab externo Spiritus aera ipsi inspirabat, ac semetipsum ab intimo expirabat in Centrum cordis. Etenim non in externo habitat; sed in ipso Centro Naturae, et sic ex interno ex Deitate ipsa in externum progreditur, atque ita recludit retegendo imaginem sui, videlicet juxta Centrum Naturae. Iam antea dictum est, quomodo se rota externae Naturae intus in ima involvat usque ad Solem, et ulterius per ignem in libertatem Dei, ubi et suam subsistentiam conservat, et inde internus appetitus aeterni Centri cum Spiritu Dei se refundit in cor Solis, quod magnam vitam et ignem exprimit, qui lapides et terram eliquat, in quo aeterna Tinctura intime in Novenario Numero agnoscitur.



page 44, image: s044

Ita quoque percipite inspirationem exterui regiminis quod Spiritus hujus mundi persicit, qui usque ad Solem pertingit; inde homini ab externo inspirabatur, tanquam vita externa: Et e contra internum regimeu ex interno igne in 8. numero ex interno in Cor expirabatur. Hoc enim ex aeterno erat igne, qui ad Crucem in 9. Numero penetrat, juxta propriam Tincturam suam, quae ad Ternarium Numerum se extendit, tanquam ad aeternam libertatem. Exinde homo vivida fiebat anima. Namque auima uno gradu profundior Sole exurgit, ex aeterno igne, qui in aeterna voluntate urit, quae voluntas denotat cor Iehovae ad progenerandum; et splendorem Majestatis in mirabilia exaltandum.

Nota.

ATque sic nos recte percipite: Spiritus Iehovae Sanctus vividam animam ex Centro aeternae. Naturae in Cruce exsuscitavit, tanquam proprium suum Centrum; non ex Ternario Numero; sed ex aeterna Natura, ex igne Centri Naturae, in quinta specie Ceutri, ubi duo sese ab invicem separant regna, nempe Iehovae amor et Ira NB. Ibi Spiritus Dei animam exsuscitavit, et ex interno hoc in externi Spiritus Tincturam in sanguinem cordis per semetipsum introduxit. Atque talem essentiam anima vere constituit, quum filia Dei sit. Proinde voluntas ejus semper in voluntatem Dei ad denarium namerum in obedientiaplena directa esse debet, quum sic vere Angelum bonum repraesentet, ac in Deo vivat vere, comedatque de Verbo Dei, de potentia Dei, atque ex vita ejusdem nutriatur. Nec se in Spiritum hujus mundi convertere debet in ignem progenerati effluxus; sed in ignem Trinitatis et Ternarium Sanctum.

Ideoque jam intelligis, ?homo, quid sis, et quid ante lapsum fueris. Quippe tuum Dominium se in Solem et stellas extendebat: omnia erant in tua potestate, nec ignis, aer, et aqua una cum terra te subjugare poterant: nullus externus ignis urere te valebat: Aqua te nulla sub mergebat: Aer nullus te suffocabat. Omne, quodcunque vivebat, te inetuebat. Tu proprio cibo in paradisiaco fructu vescebare, quo vitam externam sustentabas. Vita autem interna animae nutriebatur in Verbo Domini. Inde sic iu aeternum absque dolore et sensu ullius morbi vixisses semper hilaris in mero gaudio et diliciis puris, atque praeterea absque labore et indigentia ulla. Animus tuus erat instar pueri, qui in mirabilibus Parentis sui ludus suos simpliciter exercet. Nulla agnitio voluntatis malae te unquam offendisset: nec senfisses uspiam avaritiamullam, superbiam, in vidiam, ullamve iracundiam, etc. Sed omnia erant tibi in amoris sancti lusu parata et


page 45, image: s045

prompta. Vt vero profundius hoc nobis inculcet, ita pergit: Iehova enim creabat hominem tota Cruce in cranio cerebii, quod Teruarium denotat Numerum. Ipse erat mas et femina simul, neque hoc ita intellectum, sed Virgo plane purain castitate, et in se continebat Spiritum Tincturalem ignis, et Spiritum Tincturalem Veneris in sese. Inde per puritatein suam nnice ardebat Iehovam; ille poterat Virginaliter parere ex voluntate suae Essentiae, absque seusu doloris, et absque disruptione ulla, ejusmodi hominem, qualis ipse erat. Etenim omnia tria Ceutra in sese obtinebat; veluti nec Centrum AEteruae Naturae disrumpebatur, quum Spiritus Dei ipsius animam in Cruce concipiebat, et in Virginem Sapientiam introducebat: Sicuti nec Spiritus hujus mundi disruptionem edebat, quum Spiritus Dei homini Spiritum hujus mundi inspiraret, tanquam vitam externam: Sic nec ipse disruptionem passus esset ullam. Quia habebat corpus tale Paradisiacum, ut posset pertran sire arbores et lapides. Vnde potuisset satis in voluntate Iehovae persistere ac permanere; quoniam illum secum magna in mirabilia produxerat. Nobilis ille Lapis Philo sophorum sive Tinctura Vniversalis tam facile ipsi erat inveniundus, tanquam quivis lapis muralis: unde vitam externam auro, margaritis et gemmis preciosissimis potuisset exornare; et haec omnia in propriam suam laetitiam, et in mirabilia facta gloriae Dei. Nunquam indiguisset animali vestitu. Namque purus incedebat, vestitus coelesti Tinctura. Non habebat ejusmodi membra, quorum pudote afficeretur, quemadmodum lapsus ejus id demonstrat.

Lapsusautem ejus erat talis. Anima ipsius imaginatione sua appetebat externum ignem progenerationis, nimirum Spiritum hujus mundi; et inde se a Deo avertebat, cupiebatque in propria qualitate vivere, atque in eo sese exerere Dominum. Voluntas ipsius egrediebatur prorsus ex Voluntate Dei, et incidebat in extremam Dei inobedientiam; appetebatque terrenos fructus terrenae essentiae comedere. Vnde causabat, ut Iehova arborem tentationis produceret, ut cerneret, quid imago ejus sactura esset: hinc ipsi inhibitio imposita erat, ne tangeret arborem eam. Verum appetitus ejus persistebat in auhelatione terrenae essentiae pro bono et malo tentaudo, in quo Diabolus ipsi adjumento erat, donec Adam evinceretur, et prorsus ex voluntate Iehovae sui egrederetur: in quo demum captivus ita ducebatur a Spiritu mundi. Tunc funditus actum erat: Imago coelestis transformabatur consestim in terrenam; et anima in igne irae Dei captiva derinebatur, quum non coelestem Tincturam et lucem Majestatis divinae possideret, nec amplius posset comedere de Verbo Domini. Inde quoque e vestigio Spiritus


page 46, image: s046

hujus mundi corpus plane terrenum ipsi efficiebat: Paradisus enim retro cedebat in sese, et nobilis illa Virgo Sapientiae sola relinquebatur, etc. Miserrimus certe lapsus hominis.

Adam (ait dict. lib. c. 5. cir. sin.) experebat similis esse Deo in suo regimine juxta tria Principia, et serpens etiam persuaderet hoc Evae, quod si ex hoc fructu terrae quid comederet, statim esset cognitura bonum et malum. Proh dolor, plus quam mali satis, in calamitate, miseriaque et egestare summa, imo in morte 4 Elementorum; Quum 4 Elementa ita confringantur, inde quoque destructio humani corporis exorta est, sicut et animae aeterna mors: quippe ex aeternitate desumpta erat, unde se ex filiatione divinae Majestatis se praecipitabat in aeternam et immortalem miseriam. Hinc etenim (ait idem ibid. c. 8. circa fin.) Iehova Occludebat coelum in anima, ut non posset amplius Majestatis ipsius lucem attingere, nec coguitione ulla assequi. Namque coelum (inquit c. 5.) quod distincti onem inter Dei regnum, et regnum hujus mundi determinat, est Firinamentum cum omnibus speciebus corporeitatis, et est obvelatio in nostris oculis, quum ex lapsu nunc oculos firmamentales habeamus, ut non amplius ad regnum Dei visu possimus pertingere, dum Adam ex puro aeterno Elemento in 4 ejus progenerata Elementa in corporeitatem corruptibilem ingrederetur, tanquam in mortem praesentein.

Ehen? (ait c. 8.) quanta tunc in lapsu tali miseria et calamitas ineffabilis exori ebatur. Quippe an non sit longe miserrimum, aeternam Creaturam agere in alieno Principio; in alieno Centro? Namque vitae verae Centrum ipsis occludebatur in 7. sigillis, et illi in aeterna morte captivi trahebantur: Non poteraut amplius ullam speciem vitae suae in Centro movere. Iacebant in inferno velut ossa mortificata: Draco infernalis fauce medio devorare eos conabatur. Quippe in domo perdita miseriarum obruti jacebant; nemo erat, qui opem praestare poterat, neque Angelus, neque Princeps thronorum, neque ulla creatura; nec animae Centrum poterat adjumentum praestare ullum. Ignis enim sanctae lucis ipsis erat extiuctus. Spiritus mundi absorpserat eos. Atque si matrix hujus mundi confracta esset, uti futurum est, anima ipsa quoque in mortis aeternae tenebris absorpta fuisset.

Hinc igitur jam omne consilium expirarat: formosissima ea Creatura regno infernali destiuata erat et convicta, ut jam diabolus triumphatorem ageret; nisi coeleste corpus quoddam accederet ex puro illo Elemeuto, ceu Adami prius fuerat, et animam humanam in se adsumeret, et hominem ex morte per Crucem in Elementum purum Essentiae divinae coram Deo in Ternarium sanctum reduceret. c. 5.



page 47, image: s047

Hinc jam in tota Deitate non aliud erat consilium, quod restaret, nisi Verbum illud AEternum et Cor ipsum Iehovae fieret Homo, et in 3 Principium profluxionis descendendo ingrederetur in humanam carnem et sanguinem, atque sic humanam animam in sese ad sumeret, ac in morte ad miseram accederet animam, eriperetque morti suam potestatem, qua animam captivam ducebat; ac simul confringeret inferno dirum suum aculeum, qui miserae animae infixus haerebat; demumque educeret miserrimam animam ex morte et inferno in semetipso.

Ex quibus nunc igitur vos cognoscitis, quomodo novus Homo ex Deo natus in inferno mortem confregerit, et auimae humanae iterum Centrum suum recluserit et 7. Sigilla Centri Naturae recluserit, ut anima ita sui potens rursus sit facta. Etenim ille incendebat iterum ignem divinum in anima, ut ex igne proprio suo aeternam Tincturam assequi posset: Atque ita reducebatur in primam matrem in potentia lucis Majestatis, atque vetus Adam pendebat in Cruce tanquam maledictio in opprobrium et ignominiam omnibus diabolis, etc. Cruci fixio haec nihil aliud signat, quam quod anima orta sit ex Cruce in Centro naturae ex Verbo Domini, ubi nomen Trinitatis exprimitur; Ibi Verbum Patris se commovit, et humanitatem ingressum est, atque in Cruce aeternae et terrenae Virginis factum est Homo, ac mortem in Cruce mortificavit, etc. Atque inde aeternus est triumphator, Dominus et Index, etc. Ac velut ipse suum corpus ex morte reduxit sua virtute terren umque abjecit a se Spiritum, ita quoque regeneratos omnes in virtute animae luce coelesti et corpore redonatae resuscitatos beabit, rejecto Spiritu mundi, qui in suum tunc, Iata sententia Christi, redibit aethera, cujus executor erit Spiritus Dei, etc. Namque quando anima in Verbo et Spiritu Christietiam in hoc tempore regeneratur, tunc simulprior substantia, videlicet Animae internum corpus, quod Adam in Paradiso ex aeterna Virgine Sapientiae gestabat, (in qua Adam homo creabatur,) regeneratur, et Christi induit carnem. Istud Corpus novum, in quo regenerata habitat aut infixa haeret anima, im pactum est veteri carni, et tamen est incomprehen sibile et immortale. Verum homo vetus, ex Spiritu hujus mundi conceptus, corruptione consumitur in hac terra, transitque ad matricem suam, quae in extremo die cogetur illum rursus edere et sistere quidem; sed sententia Christi lata, in suum abibit aethera, atque saltem velut figura quaedam coram homine novo erit. Hominem enim in eadem figura omnia opera ejus, quaecunque in eo perfecit. sequuntur. Ita quoque illis qui in hora extremi judicii vivunt, et superslites sunt, vetus homo cum aboletioue mundi in aethera concidet. Quippe omnium improborum


page 48, image: s048

corpora, in matrice sua praesenter sistentur, velut in Spiritu hujus mundi, atque animae suam audient sententiam tunc corpora illa transibunt cum matrice sua, et tanquam figura permanebunt, in qua opera cuncta sequuntur eos usque in infernum, perpetuo eosdem torquentia, etc.

Ex his Philosophi verbis jam constat satis quur Sapientia haec ubique tam fidelem nobis informatricem et comitem per quasvis vitae vias offerat, adeo ut ipsam quoque Salomon Proverb. 8. in via aperte stantem, et ad portas urbium obviam omnibus clamantem, et cunctos mortales ad sese invitantem non temere producat. Quum enim in ipsius Virginitate ad ejus imaginem creati simus, et Iehova a principio instituti sui habuerit, jam olim ante opera sua et ante ortum terrae, ut ibid. v. 22. et 23. pluribus de semetipsa testatur, nec fuerit, qui rectius hoc Philosopho explicarit in fundamentis, ipsum heic quoque loquentem introducere debui. Sapientia haec est, quae amatores suos amat, et qui diligenter hanc casteque quaerunt, facile eam inveniunt, per quam reges regnant, et Principes imperant. Proverb. 8. v. 15. 16. 17. Vnde facile patet, quam perpetuis inerrent tenebris, qui hanc veram ignorant, aut male contemnunt Sapientiam, ex quo fit, quod etiam minus recte societas civilis in vita publica et privata recte constare possit, quum potius falsa, quam vera adametur Sapientia.

Cap. V. De Auctore vero Politicae in Constitutione Reipubl. et ejus Auctoritate.

1. An vero non potius vitae speculativae, quam practicae talis sapientiae inquisitio competit?

MIrum, quod homines tam vanis se involvant tenebris, et semetipsos vana captivent plures distinctione: quum vita hominis in hoc mundo non alii fini in prima statim creatione destinata fuerit quam ut Iehovam in operibus et actionibus sanctis eum glorificemus, uti expresse D. Paul. ad Ephes. 2. v. 10. demonstrat, dicens: [gap: Greek word(s)] NB. [gap: Greek word(s)] , etc. Namque ipsius Opus iumus, creati in Christo Iesu ad opera bona, quae praeparavit Deus, ut in iis incederemus. Ac ne quid de hoc dubitemus, ait etiam ante jacta fundamenta mundi nos ita electos, ut quoque finis ipsius electionis non sit alius. Ephes. 1. vevs. 4. Sicut elegit nos (Pater Domini nostri Iesu Christi) in ipso ante jacta mundi fundamenta, ut simus sancti et inculpati, coram eo in Charitate.

Ideoque ipsa Praecepta Iehovae in Mose et Prophetis


page 49, image: s049

ubique in rebusagendis et faciendis, non ocio et delidia aut nuda animi speculatione, sive Fide aliqua nude speculativa, consistunt; sed necessum est, ut fides ex factis aut operibus affulgeat uti recte D. Iacob ait cap. 2, v. 18. Nam sicut corpus, (uti addit v 26. c. 2.) absque Spiritu mortuum est, ita et fides illa absque operibus mortua est. Fides enim, si opera non habeat, mortua est per se ibid. cap. 2. v. 17. [gap: Greek word(s)] . Vnde et D. Paul. ad Gal 5. V. 6. [gap: Greek word(s)] . Fidem per charitatem efficacem dicit veram, ne fit mortua; quum peccatis debeamus esse mortui, ac vivi Deo in Christo Iesu Domino nostro. Rom. 6. v. 11. velut praesertim hoc Christiano ubique agendum est, ut in vera vita vividus deprehendatur, quod tunc rite sit, si Spiritu actiones corporis mortificet, Rom. 8. v. 13. neque sistat membra sua arma injustitiae peccato Rom. 6. 13. Imo Christus ipse vult ubique ut omnes actiones nostrae ex puro et sancto amore in Deum et proximum profluere atque dirigi debeant, velut etiam inde extremi judicii sententia in omne genushominum sumetur, ut quisque ex factis suis aut praemium, aut poenam sit ablaturus aeternam. Matt. 25. Proinde dicit Salom. Sapient. 6. v. 6. et 7. Ille (Deus) vos horribiliter et celeriter invadet: nam in superiores et exaltatos quosque severissimum exercebit judicium. Etenim infimi venia digni sunt. at in potentes potenter animadvertet: Nec enim personam reformidabit Dominus omnium, nec magnitudinem reverebitur: quippe quum idem et parvos et magnos fecerit, et omnium aeque curam gerat: Hinc itaque est, quod D. Rex Salomon librum suum Sapientiae cum tam emphatico exordio statim, in ipsa allocutione, omnibus in terra Imperantitibus, regibus, et Magistratibus, nec minus subditis, auspicatus sit, et Politicis omnibus, ac universo statui ordinsve Politico hanc suam destinarit Sapientiae descriptionem. Amate Iustitiam, inquit, vos Rectores terrae, etc. Ita quoque Institutioni privatorum maxime librumsuum Proverbiorum inscripsit, ut omni vitae cursui inserviat. Ideoque ait cap. 1. vers 5. Qui sapere studet, ille auscultar et se corrigit: ac qui intelligens est, ille consuli sibi rite sinit. Et cap. 7. vers. 1. 2. Fili mi, ait, oonserva sermonem meum, etc. Conserva praecepta mea; sic vives, etc. Ea et digitis alligata et in tabulis cordis adscripta hubeto, etc.



page 50, image: s050

2. Itane ex Libris Salomonis potest vera Politicae construi doctrina et addisci a regentibus aut subditis?

NOn saltem ex Salomonis libris; Sed etiam ominibus reliquis sacrae Scripturae testimoniis et historiis, sive exemplis; maxime tamen ex ipsis monitorum informationibus. An non etenim ex ore veritatis potius, quam ex dubiis gentium opiuionibus; quid discendum est? Annon ex pietate magis quam profanitate vana quid sit petendum? Vtrum melior; an vera aut falsa Sapientia? Namque jam satis explicatum est, quid vera et falsa sit Philosophia; unde orta utraque, et cujusnam utraque filia; ac quid ab unaquaque expectari queat: vel quaenam carnis securitatem creet, et quae veram aperiat salutem. Quam facile autem sit in quaevis, imo et absurdissima abire vitae devia, et a voluntate Dei secedere, si non Verbum ejus ad sidue in adsiduo cultu observetur, sed propriis se quis destinet voluntatis suae viribus; id ubique cotidie ante oculos est cuivis, et haec praesentia maxime denotant tempora, in quibus usque adeo occoecati sunt redditi homines, ut neque amplius ullum inter honestum et turpe; inter vitia et peccata extrema, ac virtutes; inter libertatem carnalem, quae omnium scelerum et nequitiarum patrociuium hodie amplissimum tenet, atque omneservitium pessimae perniciei cuivis consuit; et inter libertatem Spiritus, quae aeternam nobis parit salutem et gratiam Iehovae in Christo comparat, agnosci queat. Imo tanta est perversitas mortalium, ut in ipsit Iehovae flagris non sentiant damna sua, nec in iis corrigi aut ad poenitantiam reduci patiantur. Inde est, quod omnes sub Politices praetextu sua pessima lasciviae, luxuriae, crudelitati sque crimina, in apertum producere non vereantur. Ita Christianos se mentiuntur pessimi in plus quam ethnica barbarie; nec tamen ethnici barbari audite cupiunt. Politicum agere optabile est quidem nomen, at Christianum simul repraesentare facto odios sissimum. Proh! pudeat nos tam turpispudoris.

3. Vnde vero talis barbaries in Politica exurgit vita et doctrina ejus?

Non certe aliunde, quam ex mera carnali securitate in qua libertatem quisque suam sibi constitnit et deponit firmissime difixam, pro opinionis liberae phautasia. Haec enim tantum Verbi Coelestis mortalibus peperit contemptum, ut semper potiori in precio habeatur Ethnicismus, et fideliori cum cura excolatur, quam ullum alicujus lectionis aliud studium, quum omnem vitae florentis aetatem cum sumptibus profusissimis ei, prae


page 51, image: s051

Verbi Coelestis; et mandarorum ac Imitationis Christi coguitione et cultu, consecremus et sacrificando mactemus. Verum si saltem ad Exempla sacra respiceremus, facile nobis pateret, quanto pudore confunderemur.

4. Quaenam autem remedia heic sunt adsumenda, ut Politicae doctrinae institutio corrigatur.

REmedia ea suut duplicia, adeo ut vel ex ipso Verbo Dei aperto et mandatis Iehovae sumantur vel ex obliquo, ab exemplis petantur, ubi utraque se simul manifestant.

5. Quae igitur sunt ea exempla utriusque conjunctim [correction of the transcriber; in the print conjuctim] sumpta in Politicis.

SVnt quidem plura; sedio primis censenda veniunt Moysis, Iosuae, Gedeonis, Davidis, Salomonis, Hiskiae, etc. Hi enim optimi et maximi fuerunt inter morrales Positici quotquot in terris vixerunt aut regiminibus praefuerunt suis.

6. Quare optimi et maximi fuerunt hi Politici?

NOn tantum propterea quod ab ipso Iehova praepositi et electi fuerint polulo suo; sed etiam quod uon tam ex propriae voluntatis et rationis inventis in regiminis administratione aut Politiae institutione quidpiam, quam exipso Verbo Dei et ejus praescriptis sumere et mutuari voluerint; quamvis etiam non sine odio, ira, superbia, atque aliis affectibus saepius quid subierint damni. Ideoque Moyses ex ipso ore Iehovae, David cum filios Salomone ex ductu et dictamine Spiritus Sancti omnes officii et regiminis sui partes accipere gavisi sunt; imo etiam hoc anxie et unice expetiverunt, ut non penitus saepius in vitae talis vestigiis et rebus confunderentur arduis; uti non solam tota ipsorum historia; sed etiam scripta eorum id luculenter testantur, ac praecipue Psalmi Dav. multa talia firmiter docent, ac longe diviniora continent.

7. Possitne ex locis aliquot insignioribus Psalmorum prae reliquis id declarari, quod Verbum Dei unice in Politicis respiciendum semper?

REcte agis, quod del ibro Psalm. heic maxime fis sollicitus, quum passim ibi veri Christiani, et potissimum solidi Politici regisque ex primatur effigies. Ante omnia autem vel unicus saltem Psal. 119. satis abundanter possit heic id praestare, quod de si deras, quum David Rex in eo nihil aliud agat, quam ut perpetuo firmum vitae cursum in Verbi coelestis tenore sibi conservare exoptat et petat. Etenim aperte testatur, quod consilia, meditationes


page 52, image: s052

mentis, actiones singulae et ipsa justitia in veritate sua auspiam constare rite queant, nisi normam eam in ad siduo amore et adspectu teneat. Proinde quoque [gap: Greek word(s)] . appellat, [gap: Greek word(s)] ; maledictos vocans eos, qui declinent a Mandatis Dei. d. Ps. v. 21. Omnia enim praecepta Dei sunt ipsa Veritas, Ps. eod. vers. 86. et 151. Ac Veritas ea solummodo perpetua est. v. 89. et 90. Estque Lucerna pedum nostrorum, ac viae verae. v. 105. Namque sic gressus nostri vere firmantur; nec dominationem in quempiam injustitia sibi acquirit, v. 13. Inde ait David, eruditione mea omnes exupero Doctores; quia Testimonia tua meditationi mihi sunt. Imo, senes evinco doctrina mea, quum Mandata tua observem, v. 99. et 100. Ita et omnes vitae vias, quae non in Verbo Dei prudentiae sanctae cursum monstrent, ad fal sitatem et mendacia rejicit. Verbum tuum. inquit, me prudentem reddit; [gap: Greek word(s)] , propterea odi omnem viam iniquitatis. v. 104.

Tum quoque, Deus est justus vindex omnis perver sitatis, ceu dicit: Conteris omnes deviantes a jutibus tuis; quia injusta cogitatio eorum v. 118. Propterea directe omnia observo mandata tua, omnemque vitam iniquam odio babeo: imo propterea praecepta tua amavi super aurum et topazion. v. 127. et 128. Lex oris tui, super millia auri et argenti, est mihi pondera. (Qui hoc ex animo rite loqui valet, ille certe verus est Christianus.) v. 27. Thesauri portio haec mea est, quod legem tuam custodiam. v. 57. Quam dulcia faucibus meis Eloquia tua, ultra mel in ore meo! v. 103. Nam prope es tu, Domine, [gap: Greek word(s)] , et omnes viae tuae sunt Veritas. v. 151. Verbum tuum nihil nisi veritas est: Ius omne justitiae tuae durat in aeternum. v. 161. Ideo mandasti testimonia justitiae tuae, et veritatem valde. 139. Iustitia tua, justitia aeterna est, et Lex tua mera vertas. 142. AEquitas testimonii tui iu aeternum viget: erudi me, et vivam. 144. Probitatem, [gap: Greek word(s)] , et disciplinam et cognitionem doce me; quia mandatis tuiscredo. 66. Perpendo vias tuas, et converti pedes meos in testimonia tua, v. 59. Priusquam humiliarer errabam; nunc vero custodio Eloquium tuum. v. 67. Iustificationes tuas doce me. v. 64. Et ne adimas ex ore meo sermonem Veritatis adeo valde; quia in judiciis tuis spem fixi. 43. Lege tua instrue me, Domine, via justitiarum tuarum, et exquiram eam per omne tempus. 33. Averte oculos meos, ne videant disciplinarum vanitatem: Sed me refice in via tua. 37. viam in justitiae amove a me, et lege tua dignare me. Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus, etc. v. 29. 30. et 31. 32. Sic quoque Ps. 25. v. 4. 5. Saltem in viis et trainite ac


page 53, image: s053

veritate Verbi coelestis in formari et edoceri cupit, quum omnes actiones vitae, sic unice Deo probatae solide constent.

8. Itane solummodo ex Verbo Dei actionum omnium politicarum lux, vis, ordo, et norma petenda est?

OMnino: Qui velit enim sibi alias praeter hanc sive ad dextram aut sinistram eligere vias statim in impietatem, mendacia, nugas, peccata errores, scelera, malitiam, vanitates, injustitias, iniquitates et tenebras ignorantiae inscitiaeve incidet, quum reliqua nihil nisi falsitatis contineant semitas. Psalm. 119. vers. 104. Quare Rex Dei Sanctus non tantum anxie a Iehova suo id petit et desiderat in hoc et aliis Psalm. maxime in 25. ut erudiatur a Deo ipso et conservetur in Verbo Dei; sed etiam hoc addendo adseverat sancte, quod nemo juvenum in pueritia viam vitae suae puram ambulare, queat, nisi eam secundum Verbi tenorem stricte quaerat. Psal. 119. vers. 9. Imo vers. 96. hoc addit; quod videat, omni perfectioni adesse finem suum; at Praeceptum Dei durare in aeternum. Sic etiam merito ipsi Veram Sapientiam unice attribuit. vers. 130. dicens: Quod si verbum tuum reveletur, exhilarat quemvis, et Sapientes reddit fimplices. Tum quoque Salutem pacis verae, Politicis piis talibus adjicit, inquiens: Pax multa mauet Legem tuam diligentes; neque unquam illis erit offendicusum. 165. Veluti etiam statim in exordio hujus Ps. 119. eos appellat beatos, qui integri, non more hypocritico, et corde duplici aut fucato, vivant ambulentque in lege Iehovae. Beati, ait, qui testimonia ejus tenent, et toto corde eum quaerunt. [gap: Greek word(s)] . Non enim operantur iniquitatem, qui in viis ejus ambulant. Et quis est, qui timet Dominum? Illi commonstrabit Iehova optimam viam. Anima ejus in bono habitabit, ac semen ejus possidebit terram. Psalm. 25. vers. 12. et 13. Tanti est in pietatis verae actionibus cunctis ac solido Iehovae timore totum eidem et voluntati ejus juxta tenorem Verbi sui se dedere, atque in Christi fideli imitatione obedientiam debitam Parenti praestare summo.



page 54, image: s054

Cap. VI. De discrimine Politici, Christiani et Theologi.

1. Sed anne David Rex haec et talia magis uti vates, seu Propheta Dei, quam Politicus, et loquitur locutus est?

SIc omnes ii, qui potius carni et petulantiae ejus, quam Christo vivide vivere gestiunt, perpetuo varia quaerere solent sophisticationis suae effugia, ut rimas distinctionum aliquas saltem inventant; quibus egregium se Veritati fucum confecisse somniant. Verum, ne quis in blanditiis carnalis suae rationis se decipiat procacius, hoc animadvertendum est cunctis; Quod David non unum vitae piae actum, aut duplicis cordis statum, per semitam viae suae intelligat; Sed cursum totum in fingulis vestigiis actionum omnium complectatur, ne uspiam a Verbo Dei devius videri possit; Namque si ab oc sive Politice sive Theologice aberres, apud Iehovam idem est. Quisquis enim ait D. Iacob. cap. 2. v. 10. totam legem servaverit; impegerit autem in uno reus est omnium. Ideoque petit sic David. Psal. d. v. 33. Ostende mihi, Iehova, viam jurium tuorum, ut ea conservem usque ad finem. Inimicus est Dei omnis, quisquis duplici corde se sistere Deo studer. Psal. 5. v. 7. Quare omnino falsitate sua vana laborat talis distinctio, qua aliud Politice, aliudque Theologice coram facie Dei obfuscare in facto cupiastuo ceu Christianus.

Christi enim quod est, nescit fucum ullum aut hypoerisin; sed ex renato corde omnia syncere edit. Nec Christianus est, aut dari verus poterit, qui non sit spiritus ejus, ac qui non vivat in spiritu ejusdem.

An datur in his Politicum aliquod regnum verum, absque Christiano vere et realiter distinctum? An non omnes Membra sumus in Corpore illo Christi, in quo Christus caput est, quotquot vere Christi ano nomine salutari gaudemus? Ephes. 4. 15. 1. Cor. 12. Christianum Politicum agere velle, absque Spiritu Dei et homine interne renato, idem est, ac si dicerem, aquam esse posse absque humore aut humectatione, quum proprium esse hominis vere Christiani consistat in regeneratione Spi rituali, adeo ut nisi quis ex aqua et Spiritu regeneratus sit, non possit iutroire regnum Dei, uti ipse Christus Ioh. 3. v. 5. affirmat. Quod genitum ex Carne, Caro est: quod genitum ex Spiritu, Spiritus est. v. 6. Ideoque oportet nos renasci. v. 5. si beatitudinem aeternam appetamus. Etenim non ob hujus vitae temporalis commoditates in hunc mundum creati sumus; sed ut aeternae haereditatis simus beati possessores,


page 55, image: s055

et per hanc externam vitam nobis sempiternam coelestem in Christi imitatione fideli et im agine nova ejusdem acquiramus. Misera namque foret ea beatitudo, nec digna nomine, quae propter externa haec coelestem aeternam amitteret sibi. Ideoque haec externa vita in regeneratis subordinata est coelesti, nec in ullo ab eadem separari potest ac debet, sive publicam sive privatam agas vitam in quocunque officii et muneris genere externo. Primarium hoc cuivis homini vere Christiano esse debet, ut in Spiritu Dei vivat renatus, et homo sit Spiritualis, ac sic in Luce Christi vere ambulare ubique possit, ac reliqua mundana omnia tanquam parerga sibi habeat.

Vnde et Christus ait, Matt. 6. v. 33. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, atque tunc omnia adjicientur vobis. In regno Dei itaque, sive Spiritus regeneratione et imitatione aut imagine Christi vere vivida etiam in hoc mundo vivendum est omni, qui velit verum agere Christianum, sive sit Politicus ratione externi babitus et officii, sive Mathematicus, sive faber aerarius, lignatius, etc. sive Iurisconsult. aut quicunque alius Habitualista, in quavis forma exterua, etc. Sive dives, sive pauper; sive privatus, sive publicus; Sive interpres S. Scriptutae, sive Concionator, aut decantator ejusdem, sive mavelit Theologus dici aut doctor litteraturae; in habitu tali magni fice praepollens; In quo gradu necessum erit, ut exemplarem quoque omnibus auditoribus se praebeat personam, nec ulla in parte crudelis, truculentus, aut iracundus, quod regni diabelici proprium est; sed passim Charitatis piae, et humi litatis sanctae in vera humanitate ac mansuetudine studiosus manear, nec temere a praeceptis Christi in dilectione proximi deviet. Alias enim sive ad dextram aut siuistram ab hac Veritati, coelestis et justitiae ejus via declinet, non amplius in regno Christi, sed juxta carnem in regno vivet Diaboli, licet summe sit sapiens, carni summus Doctor, summus inter pres litteraturae omnis, ac inde Theologus, aut Politicus appellari amet. Non et enim in regno Christi vivit, aut ejus beatitudine dignns venit, qui duplicem se satis commode, (ut stultostales saepius audias) agere posse Politicum autumat. Quod vero duplicitatem arguit, id certe quoque divisionem ad mittit sui. An non igitur divi si sint tales et separati reipsa a Christi regno, qui duplicitatem hanc tam frequenter colunt? Imo an non ipse Christus tales a se rejicit aperte, quum ita suam definitivam interpon at sententiam, quod nemo possit Domiuis servire duobus? Matt. 16. v. 24.

Velut enim conscientia unum respicit Deum in Christo; ita quoque homo unus idemque, absque exitio sui extremo, non potest vitae actiones aliter theologice,


page 56, image: s056

et aliter politice (uti absurda hodie id fert communis locutio, et carnale plurium judicium) instituere, ac in bivio tali se gratum Iehovae praestare, ut ejus in oculis acceptus haberi queat. Qui non in Spiritu Dei vivit, ille Spiritui mundi se tradidit, et vivit carni. Ideoque a Spiritu uno omnes corporis partes et membra regi debent, ait D. Paul. 1. Cor. 12. Atque si Christus via, Veritas, et vita est nostra; in eo certe ambulaudum, et ejus vestigiis unice insistendum nobis ubique manet, in quocunque vivatur officio. Alias enim beatitudo politica esset contraria beatitudini theologicae, et homo Politicus nunquam posset ad beatitudinem theologicam perduci eamque attiogere; sed semper ab eadem miserrime separatus exclususque maneret; id est, in regno Diaboli condemnatus perpetuo sub si steret.

Politicus igitur, si membrum Christi in Corpore ejus vere velit referre (modo se ex auimo Christianum ac non fictitie ex hypocrisi profiteatur) passim in quovis vitae instituto Verbo Dei et praeceptis Christi tam obligatus et adstrictus tenetur, quam Theologus. Quisque enim Christianus, sit cujuscunque velit ordinis aut loci, eo ipso, quo Christianus esse cupit, ac est, Spiritualis esse debet. Gal. 6. v. 3. Quare nolite errare, Deus non irridetur, ait D. Paul. Quae enim seminaverit homo, haec etiam metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet perniciem. Qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. Gal. 6. 7, Sic Christus hoc omnibus imponit suis, ut luceant in operibus bonis integre, non dimidiate; quum cor integrum expetat sibi: alias non glorificatur in nobis Pater ejus coelestis. Matt. 5. v. 16. Atque hinc est tandem, quod David Rex ita anxie petat, ut ex gratia Dei et ope ejus ubique possit praecavere, quod in oculis Iehovae iniquum appareat, sive politice sive theologice id perpetret, in quocunque officio. Quod enim semel in ulla parte falsum aut injustum committitur, id nullo, in ullo statu vitae, potest excusari modo aut rite exculparier, quemcumque ipsi colorem aut pallium affingas.

2. Anne igitur nihil discriminis datur inter Christianum Politicum et Theologum?

EX jam dictis satis sufficienterque apparet, quod sane res ista non sit absque justo discrimine suo; et per se id quoque patet, modo similitudo in membris Corporis Christi rite coguoscatur et absque in vidia debite examinetur. Licet enim Spiritus sit idem; distinctiones tamen donorum sunt. 1, Cor, 12. v. 4. Et distinctiones donorum sunt; sed idem est Deus, efficiens ea omnia in omnibus. Vnicuique vero datur declaratio Spiritus ad utilitatem.


page 57, image: s057

Nam huic quidem per Spiritum datur sermo Sapientiae; alii vero sermo notitiae per eundem Spiritum: Alii vero facultates Virtutum; alii vero prophetia; alii discretiones Spirituum; alteri vero genera linguarum; alii inter pretatio linguarum [gap: Greek word(s)] . Haec autem omnia efficit unus ille Spiritus, distribuens privatim illa singulis, sicut vult. Omuis enim donatio bona et omne donum [gap: Greek word(s)] perfectum est superne descendens a Patre luinioum, etc. Iac. 1. 17. et Eph. 4. v. 12. et v. 7, Velut etiam ex ipsis donis cujusque statim aguoscimus ejus vocationem in munere suo, cui destinatus sit. Ex quo D. Paul. dona et vocationem arctissime inter sese conjunxit, Rom. 11. v. 29. ut nequeant divelli, quum Dona et Vocatio Dei ejusmodi sint [gap: Greek word(s)] , quae in poenitentiam illum pertrahere prorsus nequeant, Ideoque discrimen hoc maxime se exerit in perfectione donorum juxta gradus, Bell. de lach. col. lib. 2. cap. 7. et in ratione officii externi, ut docet D. Paul. 1. Cor. 12. 15. 16. Quoad enim Politicus Christianum agit, in eo tam hominem Spiritualem, id est membrum in Corpore Christi vividum, quam theologus determinat, licet hic externo quoque pro aedificatione Ecclesiae praepolleat officio. Imo propterea Politicus Christianus est, quod Spiritus Christi illum cum reliquis inhabitet. Quicunque enim Spiritum Christi non habet, non est ejus. Rom. 8. v. 9. Ac quotquot Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. ibid. v. 4. Et quis est omnium, qui non filius Deipotius, quam diaboli esse vel dicicupiat?

Ideoque ex eo Spiritu quisque actiones suas et doctrinam ubique integre producere tenetur, ne sibi pudori quid putet, quod in qualibet conversatione pietatem synceram exprimat. Si enim vivimus Spiritu, Spiritu quoque incedamus, ait Paul. Gal. 5. 25. Velut etiam inde praecipit omnibus Galatenfibus et Christianis suis passim, nemine excepto, ob muneris alicujus rationem, ut ambulent in Spiritu, quum sic concupiscentiam carnis evitare queant. v. 16. Nec membra putrida corpus Christi nascat. Etenim ait D. Paul. per unum Spiritum nos omnes in unum corpus baptizati sumus, et Iudaei, et Graeci; et servi et liberi; atque omnes potati sumus in unum Spiritum. 1. Cor. 12. 13. Namque corpus non est unum membrum, sed multa. ibid. 14. Quis igitur a tam amabili et coelesti corpore, aut vita aut doctrina in Politicis se cupiat separatum? In hoc certe tanquam in suo proprio centro et principio omnes cohaerere debent, qui salutem Reipubl. suae firmam et stabilem fibi quaerunt; quum reliqua omnia, quae sunt exrra Christum, meras tenebras et calamitates miseras sapiant, et in inconstantia sua semper


page 58, image: s058

fluctuent: at Dei populo tempus est, tanquam in perpetuum, utipse Iehova ait Psal. 81. vess. 13. 14. 15. et 16. Vid. sup. quast. 11. cap. 3.

3. Licetne Politico tam de Verbo Dei ubique agere, quam Theologo? etc.

QVo Verbum Dei magis inter mortales exercetur, eo quoquec eu solis radii magis in omnem splendescit terram Matt. 10. 27. Vode etiam D. Paul. Coloss, 3. v. 16. mandat, et optat, ut Sermo Christi [gap: Greek word(s)] inter nos habitet in copia summa. Velut etiam David Psal. 1 beatum omnem vocat, qui nocte dieque loquatur de Verbo Dei; Illumque arbori fructiferae ad similat, cui perpetua adsit benedictio Dei in omnibus operibus. Verum sunt Habitualistae quidam, qui gloriam vanam et ventris saltem sustentationem in Verbo quaerunt, privati veritate, atque quaestui habent pietatem. 1. Tim. 6. 5. iis, ut soli auctoritate jurisdictionis suae semper praefulgeant, odio fuit, si quis Politicorum mentionem Verbi Dei crebriorem faceret. Ideoque statim clamabant, in alienam messem falcem mitti petulanter, quum tale officium non competat Politico, etc. Ast facilis est responsio, quum vere Christianis non tantum mundana sint parerga; sed etiam quum jure universalis vocationis omnes credentes siut Spirituales et Sacerdotes Deo, Apoc. 1. veis. 6. et c. 5. vers. 10. gens sancta, et populus proprietatis, propterea omnino quasi ex jure haereditario omnibus vere credentibus competit, ut virtutes Dei annuncient, 1. Pet. 2. v. 9. ut ad sidui sint in Verbo Dei et ejus locutione nocte dieque. Psal. 1. vers. 3. ut loquantur inter sese Psalmis, hymnis et cautionibus Spiritualibus, etc. Ephes. 5. v. 19. ut verbum Dei abundanter habitet in cunctis, NB. Docendo et commonefaciendo sese mutuo Psalmis, etc. Coloss. 3. v. 16. et 17. ut moneant inordinatos, consolentur eos, qui pufillo sunt animo, sub levent infirmos, etc. 1. Thess. 5. v. 14. et cap. 4. v. 18. In signis est tertus in Icrem. 31. v. 33. 34. quem omnes meminisse oportet. Nec tantum illis officium generalis vocationis in docendo et commonefaciendo competit; sed etiam maxime iisdem incumbit, ut vigilantes sint observatores in omnem doctrinam et vitam moresque proximi et membri cujusvis in Ecclesia; ita tamen, ut omnia fiant in amore et charitate solida si quem corripiant et redarguant, absque invidia, odio, ira, calumniis et persecutione clandestina aut aperta. Matt. 18. v. 15. Ipse ait Christus, si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum. sic D. Paul. 1. Thess. 5. v. 15. Videte ne quis malum pro malo cui piam reddat: Sed beneficentiam semper sectamini, tum inter vos mutuo, tum erga omnet. Pacem colite inter vos. ibid. v. 13.


page 59, image: s059

Spiritum ne extinguite. ibid. v. 19. Item Matt. 24, v. 4. Videte, ne quis vos seducat. Multi enim venient sub nomine meo, etc. Omnia explorate, [gap: Greek word(s)] ; quod bonum est tenere. 1, Thess. 5. v. 21. Namque omnes vos filii lucis estis, ac filii diei: Non sumus noctis, neque tenebrarum. Nempe igitur [gap: Greek word(s)] ne dormiamus, ut reliqui; sed vigilemus et sobrii fimus; ibid. v. 5. 6. Item, v. 8. At nos, qui sumus diei, sobrii simus; induti thorace Fedei et Charitatis, et pro galea, spe salutis. Item, sermo vester semper cum gratia sit, sale conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos uni cuique respondere. Coloss. 4. v. 6. Ne quis ad versum vos rectoris partes sibi sumat, aut metam intervertat, in demissione animi et cultu Angelorum, pedem inferens in ea, quae non vidit, et temere instatus carnis suae sensu. Colloss. 2. v. 18. Filioli, nemo vos seducat. 1. Ioan. 3. 7. Eph. 5. 6. Ideoque videte, ne quis sit, qui vos depraedetur per Philosophiam, et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum; secundum elementa mundi, et non secundum Christum, ibid. 2. v. 8. Iudicate vos quod aio, [gap: Greek word(s)] Et Christus ait; Matt. 7. v. 15. Cavete a Psendoprophetis etc. Cavete Canes; cavete malosoperarios; cavete concisionem. Philip. 3. v. 2. Et ne commercium habete, cum operibus illis infrugiferis tenebrarum; sed potius etiam redarguite, Eph. 5. v. 11. Inde etiam adeo omnes Christianos Ephesinorum nomine ad armaturam Spiritualem convocat, et eos his corroborari fortiter et sancte cupit: veluti ait: Eph. 6. v. 10. 11. et seq. usque 19.

Quod reliquum est, fratres mei, corroborate vos per Dominum, et per forte ip sius robur. Induite universam illam armaturam Dei, ut possitis stare adversus in sidias diaboli, etc. Quare omnia facite, ait, absque murmurationibus, ac disceptationibus; ut sitis irreprehen si et synceri, Dei filii inculpati, in medio nationis pravae ac perversae, inter quos splendetis sicuti luminaria in mundo, ut sermonem vitae conservetis. Phil. 2. 14. 15. 1. Cor. 14. per totum agitur, quomodo in conventibus publicis iuformationes publicae exerceri ad invicem debeant; aquo modo admodum devii facti sumus in Christianismo, quod merito pudeat omnes. 1. Thess. 5. v. 11. Quapropter adhortamini alii alios et aedificate singuli singulos, etc. Denique omnes estote concordes, mutuo molestiarum sensu affecti, fraterna praediti charirate, ad intimam misericordiam proni, amici comitatis: non reddentes malum pro malo, aut convicium pro convicio; sed contra benedicentes, ut qui sciatis, vos ad hoc vocatos esse, ut benedictionem haereditario jure obtineatis. 1. Pet. 3. v. 8. 9. Estote igitur sobrii et vigilantes ad orandum. Ante omnia autem


page 60, image: s060

charitatem alli in alios intensam habeates. Nam Charitas operiet multitudinem peccatorum, etc. Vt quisque donum accepit, ita alius in alium administret, ceu boni dispensatores variae Dei gratiae. Si quis loquitur. loquatur ut Eloquia Dei: Si quis ministrat, ministret tanquam ex viribus, quas suppeditat Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum, cui est gloria et imperium in fecula seculorum. Amen. 1. Petr. 4. v. 7. 8. 10. et 11.

Ita omnia, quae faciunt in aedificationem proximi et totius Corporis Christi, nuspiam non sunt cuivis vero Christiano etiam in Politica conversatione peragenda, et pro usu communi sustinenda, quod ita firmiter approbat Luth. Tom. 2. Ieu. fol. 244. dicens: hoc ita certum est. Denuo, ut Christianus quilibet jus et potestatem babeat, Verbum Dei praedicandi non tantum, sed etiam teneatur idem docere sub poena amissionis animae, et favoris divini etc. Sic de facultate remissionis culparum vide. Matt. 18. v. 35. Matt. 6. v. 14. Matt. 5. v. 23. 24. 25. et Iacob. 5. 16.

4. Nonne hinc sacrum tollitur aut cassatur prorsus Ministerium Verbi, si cuivis Christiano et Politico quoque de verbo Dei ubique agere licitum sit?

MAlignae inter pretationis proprium est, ut calumni osissime omnia subvertat, praesertim si ad suum impen sius se adstringat commodum proprium. Ita facile avaritia et ambitio in maledicentiam et suspiciones quasvis abripit mortales, ut non agnoscas eosdem esse. Praesertim habitua listarum hoc proprium est, ut nil nisi perversum malitiae extremae exercere in bonos noscant judidicium. Verum heic omnino nihil praejudicat Ministerio S. Verbi hoc, quod omnes credentes simul Sacerdotes vocentur, Apoc. 1. v. 6. et 1. Pet. 3. v. 9. Etenim Generalis vocatio omnino a se non excludit, nec per naturam suam excludere valet specialem sive specisicam; quum Genus inde suum esse habeat, quod contineat species; et corpus inde dicatur corpus, quod per multa constituatur et apta suae compositionis membra. An vero unum membrumconstituere queat corpus? ait D. Paul. Nonne hoc absurdum foret?

Ideoque non nisi per meras calumnias ejusmodi captiosae quaestiones improbi, ut demonstrent hac subversione cujus Spiritus filii sint, confingunt et movent: Veluti idem in Pharisaeis videre est, Matt. 22. 17. Marc. 12. 14. et Luc. 20. v. 20. qui calumnio sissime captio sam hanc formabant quaestionem, de censu Caesari dando. An licitum esset, aut non? Perversus si quis ruiuam technis exquirat, simile quid facile effingit. Prout Spiritus ingenii astralis in


page 61, image: s061

malitiam inclinat, sic sua secum sibi portentacreat, sic loquitur, sic sentit, et omnia sic junicat. Qui Magiltratui obstrictus tenetur, frustra talia quaerat. Vnde etiam Christus hypocritarum illam gentem directe ad usum monetae suae remittit. Quid quaeso igitur judicaret Christus de tali Quaestione? qua quaeritur? An Imperatori aut alii legitimo magist ratui sit parendum, vel non? An non responderet rite et proprio eos refutaret exemplo, quod ipse sub Magistratu vixisset, et in terris ambulasset, ethnico et gentili? Nec tamen ethnicus ille magistratus tam crudelis in eum fuit, quam turba Pharisaica, et gens, quae se Dei jactitabat populum, et nihil ominus fuuditus ex terra deletum, et morte deterrima Crucis sublatum ipsum volebant: sicuti id pertinacissimi in Dei Filio perfecerunt. Ita Pharisaicae quaestiones tales ut Plurimum barbaram crudelitatem secum clandestine important. Quamvis autem sit notorium, et per se constet, quod frustra heic quaestio telis formetur: attamen paucis ulterius pro confirmatione id erit expediendum, quod erat iuceptum.

Et primo ex toto veteri Testamento satis abunde constat, quomodo Ordini sacerdotali familiam totam Levi destiuarit, et ad ministerium sacrum sibi elegerit. Exod. 29. vers. 44. Levit. 8. 18. Num. 1. V. 49. 50. etc. ac quod officium sanctitati vitae eorum obtulerit. Exod. 30. 7. Levit. 10. v. l. 6, etc. et 21. 1. et 21. 1. et 24. 3. Num. 3. 10. et 4. 5. et 10. 8. et 18. 1. 7. Deut. 20. 3. et 21. 5, etc. quibus et ipse Deus pro haereditate erat. Num. 18. 20. Deus. 18. 2. los. 13. 14. Vnde et eorum transgressio vitae graviori poenae devovebatur. Num. 16. 1. etc. 1. Sam. 2. 22. et 3. 13. et 1. Reg. 2. 26. Esa. 3. 11. lerem. 2. 5. et 8. 7. Ose. 4. 6. Malach. 2. 1. et 8. 1. Sic etiam suos lehova ini sit ad populum suum Prophetas extraordinarie, quoties cernebat ordinarios suos ministros deviasse a scopo veritatis, et Spiritum suum nequiter supprimi. Vnde et ipsum stemma Levitarum praeteribat prorsus, et ex genere Pastorum aliquos Spiritu prophetico donabat, ceu in Davide et Amos videre est, (vic Am. 7.) ut rubore confunderentur Ordinatii, quod in Officio essent ita flaccidi, sicut admodum gravis est querela toties de his in Prophetis Esa. lerem. et Ezech. Deinde etiam ipse Christus de missione Ministrorum agit, quod Pater mittat operarios in messem ac vineam. Matt, 11. 10. et 21. 34. 36. et 22. 3. 4. Marc. 1. 2. et 12. 2. 4. 5. Luc. 7. 27. et 10. 2. quodque ipse mittat discipulos et Sanctos suos. Matt. 13. 41. et 24, 31. Marc. 13. 27. Matt. 10. 5. 16. et 12. l. et 23. 34. Marc. 3. 14. et 6. 7. et 11. 1. et 14. 13. Luc. 9. 2. 52. et 10. 1. 3. et 11. 45. et 19. 29. 32. et 22, 8. 35. Ioan. 4. 38. et 13. 20. et 20. 21. Actor. 9. 17. et 22. 21. et 26. 17. et 1. Corinth. 1. 17. Inde tertio D. Apost, Paul. ad Rom. ait. 10. v. 15.


page 062, image: s062

Quomodo praedicabunt, nisi missi fuerinti et l. Cor. 12: 29: de variis ministrorum donis agit, quae missioni verae testimonium expressum exhibeant, ita loquitur: Num omnes Apostoli? Num omnes Prophetae? Num omnes Doctores? Num omnes interpretantur? Et 1. Cor 14. ac Eph. 4. v. 12. ait: Deus dedit quosdam Apostolos, quosdam Prophetas, quosdam Euangelistas, quosdam Pastores et Doctores in opus ministerii ad consummationem Sanctorum. 1. Thess. 5. V. 12. Rogamus autem vos, fratres, ut agnoscatis eos, qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et admonent vos. Sic etiam 1. Pet. 4. V. 8. ait Apost. Si quis ministrat, ministret tanquam ex viribus, quas suppeditat Deus.

Duo autem sunt maxime, quae unumquemque in officio tali complent ministrum Ecclesiae; Doctrina Verbi sana, et vita in pietate omni exemplaris, veluti haec egregie D. Paul. in Epist. ad Timoth. et Tit. describit. Inprimis admodum notabilia sunt, 2. Tim. 4. v. 2. et seqq. Praedica sermonem illum: insta tempestive, intempeltive: argue, objurga, exhotare cum omni NB. lenitate et doctrina. Namque erit tempus, quum sanam doctrinam non tolerabuut; Sed auribus prurientes, ipsi sibi secundum suas illas cupiditates NB. coacervabunt Doctores: et a Veritate quidem aures avertent, ad fabulas vero divertent. At tu vigila in omnibus, perfer injurias, opus perage Euangelistae: Ministerii tui plenam sidem facito, etc. Quomodo autem hoc fiat, id superius c. 2. v. 14. ita posuit: Suggere haec illis (ut fidi sint) obtestans coram Domino, ne de Verbis pugnent, quod nullam ad fert utilitatem, imo auditores subvertit. Stude teipsum probatum sistere Deo operarium, qui non erubescat, et qui Verbum Veritatis recte secet. Item v. 22. Iuveniles autem cupiditatesfuge: sed sectare justitiam, fidem, charitatem, pacem cum iis, qui invocaut Dominum ex puro corde. Stultas autem et ineruditas illas quaestiones rejice, sciens illas giguere pugnas. Servum autem Domini non oportet pugnare, [gap: Greek word(s)] ; Sed placidum esse erga omnes [gap: Greek word(s)] ; aptum ad docendum, tolerantem males; cum Jenitate erudientem eos, qui contrario animo sunt affecti.

Egregia certe Idea heic describitur in vero et Vivido Ecclesiae ministro, quem non decet ullas aut verbis aut facto concitare pugnas, ne solvatur vinculum pacis, quod in unitate Spiritus per Charitatem ubique conservaudum et tenendum est in toto Christi Corpore, uti monet D. Paul. Eph. 4. v. 1. et seqq. Singula ejus membra compellans: Hortor itaque vos ego, vinctus in Domino, ut ambuletis ita, ut dignum est Vocatione, qua vocati estis cum omni sub missione, ac mansuetudine et animi lenitate, tolerantes


page 063, image: s063

vos invicem per charitatem: studentes servare Vnitatem Spiritus per vinculum pacis. Vnum corpus et unus Spiritus, quemadmodum et vocati estis in una spe vocationis vestrae. Vuus Dominus, una Fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnia, et per omnia, et in omnibus nobis. Verum unicuique nostrum data est gratia juxta mensuram donationis Christi, etc. in aedificationem Corporis Christi; donec perveniamus omnes in Vnitatem Fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenae adultae Christi, etc. Igitur perverse improbus sit, qui Ministerium Verbi toIlere velit. Sed manendum est in terminis, juxta D. Paul. 1. Corinth. 14.

Cap. VII. de fundamentali constitutione verae Politicae.

1. An igitur fundamenta Politicae veriora non rectius quam ex S. Scriptura desumi possunt?

QVum proprium hominis officium in eo unice subsistat, ut se in omnibus vitae actionibus, et potissimum in conversatione communi ad voluntatem Iehovae conformet in ejus regno et regimine, necessum quoque est, ut id in Politica doctrina agnoscat, quae nullatenus rectius, si saltem veram, et non a Voluntate Dei deviam expetamus, poterit constitui, aut concipi, quam ex ore ejus, qui ipsum esse, vitam, et spiraculum ejus dedit.

2. Potestne haec ulterius probari sententia?

QVamvis sint, quibus haec sententia nimis adversa et dura videatur: atque eo ipso satis luculenter ostendant, cujus spiritus filii sint: tamen, ut eo mitiores se veritati adsuefacere discant, ex ipsa naturae evidentia declarationem promptiorem talis carnaliter sensitivis depromemus. Etenim nemo ita plane atopos est, qui non vel sensu id dictitante percipiat, quod fons et origo lucis semper tenebris fit praestantior et amicabilior, quum sint contrarie sibi invicem opposita? An non Lux adventu suo et splendore statim tenebras omnes tollit? Quis adoptaret magis vivere in tenebris, quam in luce? Inde Rex David, ait: Penes te, Iehova, fons est vitae vividae, et in luce tua cernimus lucem. Psal. 35. 10. Quare etiam omuem verae vitae viam in Iehovae sui benignitatem deponit, nec ab alio Doctore magis in tota vita sua cupit erudiri, ceu dicit: Bonus et rectus est Iehova: idcirco docet peccatores viam. Facit, ut mansueti ex jure ejus incedant, et docet mansuetos viam suam. Omnes semitae Iehovae


page 064, image: s064

benignitas et fides sunt, custodientibus foedus ejus et testimonia ejus. Ps. 25. v. 8. et 10. Si Doctorem et quis et Ductorem in omni via Iehovam habere possit, quin non potius huuc, quam hominis coecam sequamur rationem aur vanitatem Ethnicorum, qui Deum prorsus ignorant verum? Gal. 4. 8. An nos ille seducere queat, qui Auctor est sui Plasmatis? An ille nos in tenebris rejiciat, qui ipse lux est, et Lucem divisit atenebris? Gen. 1 v. 4. Qui animam ex ipsius Lucis principio produxit, an ille vitam ejus tenebricosam expetat? Quur foederis sui Verbum nobis dedit et aperuit? Quur Spiritum suum dedi nobis, ut ille nos renovet in novo homine animi interni, Eph. 4. 23. et nos ducat in omnem veritatem? Eph. 1. 17. Ioan. 14. et 17. Sed anima misera, quum se magis Spiritui mundi in ratione sua, quam Spiritui Dei destinet, in amoris sui foedas regeritur tenebras, et ita reflectitur obtinate, ut saltem coecae rationis vias pro semita et testimonio Iehovae seligat. Proinde sacer ille Phil. in lib. de tripl. vitae c. 17. omnes revocando a talibus erroribus mortales, rite sic inclamat.

Charissimi mei filii, quaeso, patiamini hoc, ut rectius informemini. Vita quidem haec externa (in lapsu Adamico) Spiritui mundi hujus in suum concessit dominium ut inde terrena appetamus, etc. attamen Anima, ceu ex lucis Principio cordi indita, non ita nude in externa mole habitat saltem: sed poterit reverti in Verbum et vosuntatem Domini, si Spiritui Christi se submittat potius. Dura est admodum animae conditio, dum externa corporeitate captiva ducitur: Voluntas ejus in externum hoc egressa est, ubi continuo impraegnationem ejus concepit in externo regimine: atque ita externum illud regimen se animae penitus infinuavit, propter quod tamen Deus inhibitionem suam homini imposuerat, neille terrenis se imaginatione sua immisceret, aut fructus et vires terrenas appeteret, velut neque iis ulla indi gebat in parte, quum in Paradiso viveret, et ibi Paradifiaco vesceretur cibo, absque ulla indigentia, necessitate et morte. Veluri Deus quo dam modo interris habitat, ac terra eum minus sentit, nec eum comprehendit: ita quoque homo in terra matrice potuisset habitare, et tamen animae essentia manfisset in Deo, atque animae voluntas, eidem cibum divinum attulisset. Verum si jam sit inversus, anima ex Centro Naturae nutrimentum sumit aut cibatur, et externus Spiritus ex terra comedit. Quod si vero anima se convertat, et voluntate sua in amorem Iehovae regressum suum sumat: tunc ex Verbo Iehovae nutrimentum suum quaerit et accipit, ut Christus ait Matt. 5. Externum autem corpus comestionem sui nutrimenti sumit ex benedictione Dei terrena. Namque ubi anima est benedicta,


page 065, image: s065

tunc quoque Iehova benedicit corpori externo. Quippe Anima tunc induit coeleste corpus intus, quod inhabitat Adamicum vetus: unde ejus cibus et potus benedictionem nanciscitur, atque omne, quod talis homo suscipit aut subit actione sua, ac Possidet, mirabili benedictione ipsi augetur adeo, ut nulla ratione id possit assequi. Sed in pietate eidem labores sunt subeundi et opera quaevis suscipienda, quum propterea in hanc vitam externam sit constitutus, ut mirabilia Dei suis artibus et operibus in lucem protrahat.

Omnes status politicae vitae ordinationem Iehovae repraesentant: ceu unusquisque mirabilia Dei operatur. Proinde si modo anima, juxta voluntatem Iehovae, in ejus manum et amorem deponat, tunc protinus Corpus in Dei mirabili benedictione vivit, nec amplius Iehovae displicet in quovis labore, quemcunque etiam Pro cibo et victu acquirendo sancte suscipit. Vitae haec igitur externa in tribus haeret regiminibus. Vnum stellae et astrales influentiae sibi vendicant. Alterum est elementare in 4. partibus, velut in 4 Speciebus cum Igne, Aere, Aqua, et Terra. Tertium est Iehovae: quia Spiritus Dei incumbit aquis super Capsula Matricis. Quicunque igitur hominum Iehovae confidit firmiter cum Dav. Ps. 31. nec cor suum penitus rationi concredit deditum, ille semper in quovis momento Spiritum Dei creatorem habet sibi et suis rebus. Ille in Verbo fiat semper degit, et feliciter in eo operando laborat, quod ipsius animae et corpori indefessam benedictionem adglutinat adeo, ut et foris et domi ubique in opere et munere sit beatus. Quodcunque sic inde suscipit, id Spiritus Dei benedictione sua adauget, omnia ipsi procurando. Et quomodo haec ita non fiant, quum anima ipsius corpore interuo induta sit? Quomodo ille poterit externum hoc deserere corpus, quod mirabilia ejus detegere tenetur? In omnibus rebus beatus est, si modo id agat, quod non ex falso corde profluat nec amorem Dei ac dilectionem proximi infestat. Ac fi quis saltem lapides colligat, eosque in mare projiciat, nec eo labore proximum offendat, sed saltem victum in eodem sibi tincere quaerat, tuncrem itidem gratam Deo praestat non aliter, ac si saciam rem perficiat aliquis homo sacer in cathedra. Namque quorsum Deus indigeat labore? Homo liberam habet voluntatem, ita ut in quovis opere se oblectare possit; quodcunque ipsi placuerit.

Omnia in mitabilibus Dei reposita sunt quaecunque homo suscipit. Pastor Suum aeque ipsi gratus acceptusque est, ac Doctor aliquis, si modo in terminis probitatis se contineat, et in voluntate Dei recumbat fideliter. Simplex in eadem ntilitate ipsi prodest, ac sapiens. Namque sapientia nisu utitur in regimine, et simplici opere aedificat


page 66, image: s066

suum opus. Omnes ejussunt operarii in mirabilibus fuis. Quisque exercet ita vocationem suam, qua tempus vitae transigat. Simili loco omnes habentur: nihilominus saltem Spiritus mundi dignitates suas in iis distribuit juxta potentiam suam, veluti Spiritus Dei in coelis: ubi non minus discriminatim officia habentur juxta donorum dispensationem Spiritus, quibus induta anima ex potentia divina. Sic etiam cuique sua dignitas in coelo et formositas cum splendore praelucens: sed omnia in pari amore et charitate mutua. Quisque Angelorum et Animarum exultat in alterius potentia et formo sitate. Veluti flores terrae ad invicem nihil sibi invident, licet unus altero sit jucundior odore et formosior: sed amabiliter inter sese vigent, et alter alterius virtute afficitur: Ac quemadmodam Medicus varias inter se commiscet herbas, ubi unaque suas vires medicamenti usui communicat, ut aegroto prosint: Ita quoque omnes, quotquot ejus iugredimur voluntatem, Deo acceptissimi sumus: omnes ejus agro insiti sumus. etc. Hactenusille.

Quod si igitur in agro Deiheic nobis est transigenda, quur ejus nos subtrahemus voluntati? Quur stulti in quavis actione ejus Verbi doctrinam et ductum jucundissimum repudiamus? Non certe adeo dura et praerupta calles haec est Dei, sicuti nobis frustra imaginamur, praesertim quum ipse Iehova viae suae vestigia monstrare cotidie cupiat. Si dubitas, iterum omnium Regentum optimum Davidem audisaltem, qualem sibi heic fingat quaestionem, et quale responsum det. Pfal. 25. v. 12. Haec est ejus interrogatio universalis. Quisnam ille est, qui vere Iehovam timet? Ipse Iehova (respondet) Doctor huic erit, monstrando optimam viam. Sic unice optima via est, quam Iehova docet in hac vita, non alia.

3. Quomodo vero viam suam nos docet Iehova?

PEr Spiritum suum Sanctum, quando eum nobis mittendo donat, et super nos effundit, ut ipse testatur toties. Esa. 44. v. 3. Spiritum meum in semen tuum effundam, et benedictionem meam in posteros tuos. it. Esa. 42. v. 2. Ipsi dedi Spiritum meum: Ipse jus inter gentes disperget. Ezech. 39. v 29. Namque ipse Spiritum meum in domum Israelis effudi, dicit Iehova dominus It. Ezech. 36. v. 26. 27. Atque ego vobis novum cor et novum Spiritum in vobis dabo, et corlapideum ex caruevestra tollam, restituamque vobis cor carnis (coelestis. In vos deponam Spiritum meum: ac tales ex vobis efficiam homines, qui in praeceptis meis ambulent, juraque mea servent, et ea peragant, It. Ezech. 11. v. 19, 20. Atque vobis cor unanime dabo, et Spiritum novum in vos deponam, et cor illud lapideum ex corpore vestro auferam ac


page 67, image: s067

carneum cor restituam, ut in meis ambulent statmis, ac Iura mea servent, eademque peragant. Atque sic illi meus erunt populus. Egoque ipsorum ero Deus. Illis autem qui secundum proprias cordis opiniones et abominationes ambulant, in suum caput actiones refundam, ait Iehova Dominus, v. 21. et 12. Ib. Esa. 31. v. 33. 34. Ego praeceptum meum in cor eorum inprimam et animo eorum inscribam: ac ipsi erunt populus meus, atque ego ero Deuseorum. sic etiam Exod. 28. v. 3, et 31. v. 3. Illi sapientis cordis sunt, quos implevi Spiritu Sapientiae etc. Verum qui hoc spiritu donari cupiunt, necesse est, ut iidem cor lapideum, pertinacisque animi et proprii sui amoris voluntatem ac opiniones exuant, et unice spiritus hujus voluntati sese submittant in plenum obsequium; alias Iehovam in nullo politico statu habebunt Deum.

4. Quis autem est ille Spiritus, per quem Iehova voluntatem suam cordibus nostris inscribit?

IN seculo hodie tam perverso prorsus immersi vivimus miseri, in quo Spiritus Sanctus omnino ferme pro ludibrio habetur. Imo in quo etiam sunt, qui non tantum corde toto eum repudient ac factis negent: sed quoque adeo blasphemi in eum exurgant, ut penitus eundem ex orbe expulsum aut exulatum cupiant. quum illi nullam in operationibus suis relinquant effi caciam, ac propriis vanorum habituum suorum viribus ac rationis profanae Libertati carnalitatique suae omnem adscribant sapientiam et fortitudinem in rebus agendis. Vnde tanta malignitas extremae proterviae passim apud mortales cernitur, ut toties cotidie Iehovae nostri verba et querelam acerrimam insusurrari mihi videar; uti Dominus Gen. 6. v. 3. gemitus hos edit: Homines nolunt amplius a spiritu informari aut castigari meo: quia Caro sunt, id est carnali perversitati, et diabolicae vitae se prorsus destinaruut, ut nolint, nec possint in ulla resipiscere poenitentia cordis veri, atque ita ad me per Spiritum meum in Christo et nova interni hominis creatura reverti, ut peccata maneant irremissibilia cuivis. Matt. 12. v. 31. Ideoque pernicies nostra nos jam ante fores expectat, nec erunt anni plures morae alicujus, qui non homines in malitia tanta confundani contidie, velutitoties antehac id praenunciatum est, et ipse furor belli, in Turba magna concitatus, idem aperte demonstrat, quod Deus in nobis Ethnicos suos tam ferventer persequatur, non Christianos. An non potius ethnici sumus, quam Christiani? Negatquis hoc?

Sed ne sis nescius, ?homo, quis Spiritus sit, quem Iehova tam paterne nobis communicatum semper cupit, et quo se nobis omni tempore ita promptum exhibet: nofcas


page 68, image: s068

c as hoc, non eum esse Spiritum Mundi, aut hujus Vniver si lu astrali suo regimine: Sed juxta Esai. 11. v. 2. 3. Spiritum Domini qui est, Spiritus Sapientiae et intelligentiae: Spiritus Consilii et fortitudinis: Spiritus cognitionis et timoris Domini, etc. Spiritus ex centro aeternae Naturae omnia nobis proferens dona: Spiritus vividus Christi, quem nobis merito suo et itione ad Patrem promeritus est Ioan. 16, 7. 13. Spiritus veritatis. Ioan. 14. v. 17. qui nosinhabitare sancte cupit, et per quem docemur atque informamurita, ut non tantum omnes Iehovam agnoscamus, tam parvuli quam magni. velut Iehova ipse dicit. Ierem. 31. v. 34. Sed etiam in Christo beate vivamus undique, et planam incedamus viam. Vnde David ita anxie petit, ut ab hoc per terram rite possit duci, et placitum facere Iehovae. Psal. 143. Doce me facere placitum tuum et Spiritu bono me deduc perterram planam. Per eundem quoque Spiritum Arcana Iehovae piis patescunt, ut idem David id docet, Psal. 25. v. 14. Arcauum Iehovae apud eos est, qui ipsum timent: Et Foedus suum illis cognitum reddit. Vnde etiam tam iutente semper auimum et oculos ad Iehovam reflexos tenet: diceus: oculi meijugiter ad Iehovam respiciunt Psal. 25. v. 15. et Psal. 143. v. 8. Notum fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad tetollo auimum meum. Ita quisque sapiens et vere Christianus non Spiritu Dei in hac vita expetet unquam ullibi vivere, in quacunque conversatione externa, ac ut in ea veram semper teneat pietatis callem, Foedus et testimonium lehovae in ad fiduo conservabit ad spectu, ne damnabilis fiat in vita sua Politicus, et ex gratia Iehovae semetipsum turpiter excludat.

5. Sed quodnam Foedus et testimonium Dei heic dicis, quod in omnibus vitae politicae et Christianae actionibus sequi nos oportet?

ILlud omne repositum est in Christo et ejus imitamine Etenim per hunc Foedus aeternitatis, Gen. 6. 18. et 17. 13. Levit. 24. 8. et vitae solidae nacti sumus: Vnde quoque ejus Testimonio unice allegati tonemur, ita, ut in ea conformitas totius vitae nostrae consistere debeat. Atque certe hoc est, quod Iehova Pater coelitus nobis tam sancte imponit omnibus, quando sic inclamat singulos: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi beneplacitum est: Hunc audite: Matt. 3. 17. et 17. 5. Marc. 9. Luc. 9. Ideoque Christus etiam in voluntate Patris vixit unice, et complevit omnia, ut in eadem nos secum ducere et Patri siltere possit justos sua justitia vestitios, at que in se regeneratos, ceu aperte id testatur Iohan. 5. v. 30. Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, id est Patris: Veluti eitam Sapientes Israelit arum


page 69, image: s069

graviter in hoc culpat, et reprehendit, quod aliunde, quam ex ipso quaerant Testimonium suum, dicens Joh. 5. v. 33. 34. etc. Vos misistis ad Iohan. et is dedit Testimonium Veritati. Ego autem ab homine testimonium non capto: sed haec dico, ut vos servemini. Ille erat lucerna ardens et lucens: Vos autem voluistis pro momento saltem ad ejus exultare lucem. Ast ego majus habeo testimonium, quam Iohan. Opera enim, quae dedit mihi Pater, ut consummatione perficiam: ipsa (inquam) opera, quae ego facio, testantur de me, quod me miserit Pater. Et Pater, qui misit me, ipse testatus est de Me, etc. Ac sermonem ejus non habetis in vobis manentem: quia non creditis huic, quem ipse misit. Vos perquiritis scrutinio Scripturam: quia putatis, quod vitam aeternam in eo habeatis: Atque ipsa est, quae de me testatur, nec tamen ad me pervenire cupitis ut vitam accipiatis. Non ego ab hominibus honorem mihi quaero, etc. v. 42.

Ita longissime a veritate ut aberrent, necesse est, qui ab invicem a sese in vive cultura omni dependent, absque Christo, et testimonio ejus, quod de voluntate Patris sui nobis revelavit, qui ipsi etima omnem auctoritatem et potestatem propterea in omnem concessit ac tradidit carnem. Ioh. 17. v. 2. H Ex qua simul pleni potentia judicium extremum in omnes potentissime cum justissima exercebit excutione Ioh. 5. v. 27. Quapropter omnes passim homines, sint cujuscunque velint, conditionis in Politica hac vita, ex factis et actionibus suis plene judicabit tunc, si non fideliter in Veritatis suae via ab ipso praescripta ambulaverit juxta Voluntatem Patris, quum tamen in eo etiam omnis vis fundamentalis vitae Politicae reposita sit.

6. In quonam igitur consistit Veritatis ejus vis, et ambulatio viae, quam omnibus tenendum ad voluntatem Patris praescripsit Christus?

HAud opus est, ut in longis ambagibus nos diu heic detineamus, aut in vanitatibus profanis nosmetipsos nimis anxie captivos coeci ducamus. Si non stulti oculos studio occludamus, obviam nobis sit statim vis ea Veritatis jucundissima et amabilissima, quae se quatuor litteris continuo ad primum nobis adspectum manifestat, satisclare depicta quidem, sed nihil magis expetit, ne ita in synceritate sua nude derelicta quaeratur, quam ut cordibus nostris in vero et pio ardore possit aduniri et inscribi. In ea enim adunitione fedeli nobiscum unice omnia acquiescunt, et tunc firmissimi muniminis, arcis, turris ac valli instar ubique nobis permanet: Imo et Pacem In Iustitia undique cum saltute sua nobis sociam constanter addit.



page 70, image: s070

7. Sed quodnam est illud 4. litterarum vocabulum, quod in tanto compendio omnem vitae Politicae cursum comprehendit simpliciter?

NIhil certe aliud est, quam quod ipse Iehova in Verbo suo tam sedulo et sanctis inculcat semper praeceptis, et in quo nos unice semper conjunctissimos ad se per Filium pertrahere laborat, ne in ullum odium, invidiam, iram et similia vitia incidamus: diciturque convenientissime Amor, sive Charitas aut Dilectio. Non vero est amor ille, quem omnes homines vulgariter ex Libidine carnali, juxta praedominium Spiritus mundani et affectuum, sibi erga quoddam objectum concitare, et inde sibi coadunitionem carnalem juxta fascinatam cordis pravitatem appetere solent. Cen sunt qui eum in furorem quoque aut rabiem variiscantilenis, pro pruritu vesano irritando, pelliciunt, quibus et ipsorum Poetarum figmenta et scripta venenata abundare legimus. Sed apage hinc cum tali impuritate cordis carnalis. Heic diviniorem et puriorem quaerimus, quem Paul. Tim. 1. vers. 5. [gap: Greek word(s)] dicit, et [gap: Greek word(s)] vinculum pacis, Ephes. 4. 3. ac [gap: Greek word(s)] facit, [gap: Greek word(s)] : quod sit finis mandati et Charitas expuro corde, ac conscientia bona, et fide non ficta. Charitas enim ista (ait 1. Cor. 13 4.) iram cohibet, benigua est, non invidet: non agit perperam, nec inflatur: Non agit indecore, nec quaerit, quae sua sunt, [gap: Greek word(s)] : non exacerbatur: Non cogitat malum: Non gaudet injustitia, gratulatur autem Veritati: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia tolerat; nec unquam desinit, etc. Amor iste tanto fervore et ardore puro et syncero in Deum fertur, ut Verbum ejus ac Nomen omni auro puro et argento praeferat. Psal. 119. Christo et Spiritui ejus totum se committit, nec quid sui causa primario respicit; sed in Deo et cura integra proximi acquiescit penitus. Ideoque etiam Fide et spe major praedicatur a D. Paul. 1. Cor. 13. v. 13. velut quoque dicit: Quod si linguis hominum loquar, et angelorum, Chritatem autem non habeam, factus sum aes resonans, aut cymbalum tinniens: Et si habeam prophetiam, ac noverim mysteria omnia, omnemque scientiam; et si habeam omnem Fidem, adeo, ut montes dimovieam; Charitatem autem non habeam, nihil sum: Et si insumam alendis egenis omnes facultates meas, ac si tradam corpus meum, ut comburar; Charitatem autem non habeam, nulli usui sum, [gap: Greek word(s)] . 1. Cor. 13. 1. 2. 3. Ita in pio et integro Cordis amore erga Deum et homines omnia continentur, quo in unitate Spiritus convenimus, quum sit Vinculum non tantum pacis Eph. 4. v. 3. sed etiam


page 71, image: s071

peifectionis. Coll. 3. 14. Nec tantum est [gap: Greek word(s)] et vera nota vitae aeternae 1. Iohan. 3. 14 Sed etiam ipse Deus est [gap: Greek word(s)] ac Charitas. 1. Ioh. 4. v. 8. Vnde nec ille Deum noscere potest, qui non est [gap: Greek word(s)] , id est, in dilectione vivit. ibid. nec verum electionis possidet fundamentum. Ephes.3. v. 17. Ioh. 13. 34. et 15. 10. Quid igitur tanti amoris et Charitatis dulcedine majus, quum undique in Pace tali se oblectare gestiat, ad qualem Deus ipse nos vocavit. 1. Cor. 7. v. 13.

8. An vero non Amor iste et Charitas Christiana potius ad Ethicam quam Politicam pertinet?

AMoris veri et Charitatis proprium est, non ut in se acqniescat, quum amore sui nihil magis Idololatriae propinquius, ex quo totius mundi corruptela in conversatione communi exoritur: Sed ut ex se progrediatur quidem, non tamen se extendat ad aliud quod objectum, quam Deum et proximum. Alias enim amoris vanitas varia est in mundo, Ideoque illud scitissimum est, quod Amor Dei tunc ingrediatur, quando amor creaturarum exit. Si quis enim mundum diligat, in eo non est Patris amor, dicitur, 1. Ioh. 2. quum amor diviuus in star Solis, imo ipso Sole universalior fit erga omnes homines aequaliter affectus, ac proinde extra culpam. Charitas igitur Dei et proximi una est, et divelli nequeunt. nec Charitas Dei manifestior fit magisque conspicua, quam per amorem proximi 1. Iohan. 4. Arad. in Ver. Chr. lib. 1. cap. 24. Quamvis autem Ethices doctrina, ut vulgariter et satis inquinate traditur, vix aliud quid noscat, quam Amorem sui et mundanum, ac quomodo in appetitu naturali sit iste cohibendus; tamen nec sic satis quid rite explicat, qua ratione verum exercitium in pietate vivida apud proximum invenlat. Veluti omnes ethicos nihil aliud passim decantare audias, quam illud profanissimum: Proximussum egomet mihi; et Iterum hoc, quod or dinata Charitas incipiat a semetipsa; quo communi conversationi in vera politia nihil magis contrarium est: quum nihil aliud quaerere in homine quem doceat; quam semetipsum amando, et lucrum suum sibi componendo. At contra Politica, quae rite Verbo Dei nititur ita amorem in Publicum prodire jubet, ut non ex ea quaerat quae suasunt, sed quae sunt proximi. 1. Cor. 10. 14. et Phil. 2. 4. Etenim Charitas non tantum nullo malo proximum afficit. ut ait Paul. Rom. 13. v. 10. sed etiam adimpletio est Legis divinae. Ibid. Imo A [gap: Greek word(s)] et Charitas Christiana, ad monitum Christi et praceptum ejus, longe altius supra tegis impletionem se extendit, quando inquit: Sed vobis dico, qui auditis; Diligite inimicos vestros: benefacite iis, qui oderuut vos: Benedicite iis, qui devovent vos, et precamini


page 72, image: s072

pro iis, qui vobis sunt infesti. Matt. 5. 44. Luc. 6. 27. 28. Et prout vultis, ut faciant vobis homines, vos etiam facite iis similiter. Quod si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis erit gratia? Nam et peccatores diligunt eos, a quibus diliguntur, etc. Luc. 6. 31. Matt. 4. 7. Ertote igitur vos perfecti, ut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est, Matt. ibid. 48. Haec sane Christus non saltem Ethico cuipiam, sed omnibus simul mortalibus imponit, et maxime qui vitam deguot Politicam in conversatione communi; velut etiam omnem huc tendere Scripturam dicit. Matt. 19. 19. et 22. 39. 40. Marc. 12. 31. Luc. 10. 27. Iac 2. 8. Levit. 16. 19.

Ac ne quis heic sibi ullam in officii sui illa professione exceptionem confingat, ad propriam quemvis conscientiam retundit, ut in hac se examinet, quid sibi fieri expetat, in qua regula et Legem et Prophetas consistere ait Matt. 7. v. 12. Luc. 6. 31. En, habes heic summam normae, methodi, compendii et epitomes cujusvis doctrinae, quae in facti et cordis integritate fundata est.

Iehova enim factores Verbi sui, non inutiles et vanos auditores, speculatores, quaestionarios, disputatores, commentatores, aut glossatores expetir. Alias enim haut omnes, qui dicunt Domine, Domine, introibunt reguum coelorum: Sed qui faciunt voluntatem Patris mei. Matt. 7. 21. Si hoc sciatis, beati estis, si faciatis. Ioh. 13. 17. Effectores estote Verbi, non auditores solum, false ratiocinando decipientes vosmetipsos, etc. Iac. 1. 22. 23. Si vero quis heic nolit rite sequi, in eum merito sibi Politica coactionis speciem arrogat, quum regiminis vis in eo confistat, ut eum compellet, qui ex Amore vero nil peragere velit, etc.

Cap. VIII. De facilitate in addiscenda Vera Politica.

1. An non talis Politicae praxis nostras exuperat vires?

DVra quidem satis, et forte nimis rigida videtur illis, qui carnis libertati aut potius servituti se ita strenue dedicarunt, ut Spiritui hujus mundi praedominio in affectibus pravis nihil prorsus derogatum velint: sed tamen non ita impossibilis est, ut facilitate careat sua, modo fuudamentum, quod a Politicis aliis ita plane derelictum videmus, paulo attentius observare haud gravemur. Etenim quid volenti possit esse difficile, qui se non saltem prorsus imitationi Christi abnegaverit?



page 73, image: s073

2. Quodnam autem illud est praxeos Politicae fundamentum?

VT sapiens architectus rite quaerit et ponit aedifica tionis suae fundamentum; ita quoque Politices verae studiosus meritio de eo sollicitus est. Verum universale fundamentum totius vitae humanae quodnam sit, supra dictum est, et D. Paul. id luculenter docet 1. Cor. 3. 11. et 12. Nam fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter hoc, quod positum est, quod est Iesus Christus, Quod si quissuper struit super hoc, aurum, argentum. Iapides preciosos, ligna, foenum, stipulam, cujusque opus manifestum fi et. Istud quidem fundamentum semper immobile manet omnibus, et qui in hoc radicati non sunt, quicquid stulti aedificabunt, id arenae super imponent, id difflabit facilis ventus, uti ipse monet Christ. Matt. 7. 26. attamen particulariter cuivis applicatum fundamentum est illud, quod in Charitate et Amore paulo ante monstravimus; ex eo certe aureum sibi conficiet aedisicium vitae. Atque quod duo haec combinari facile queant, ipse Christus a parte sui omnes mortales ad so placidissime invitando declarat, dicens Matt. 11. v. 30. Venite ad me omnes et discite ex me, qui onerati estis, etc. quia jugum meum facile est, et onus meum leve. Sic etiam a parte nostra Charitas omnia nos facile docebit. Haec enim est Charitas Dei, ut praecepta ejus observemus, et praecepta ejus non sunt gravia. 1. Ioh. 5. 3. Si gravia non sunt praecepta Dei, et fundamentum non adeo a nobis longinquum abest, sed nobis inhaeret potius, quur quisque igitur sibi ipsi tantum creat onus? Error sane est stultorum crassus.

3. Vnde autem error iste tantae difficultatis exurgit Politices studiosis?

EXcoeco amore sui et nimio mundi. Qui enim Carnalitati suae liberum concedunt furorem, illis omnia adversa sunt, quae ad veram in Christo pietatem conducant: Vnde etiam iisdem difficillima videntur et durissima, quae amori mundano et carni non inserviunt.

4. At quomodo ab eo errore revocantur homines?

NOn profecto rectius, quam ut amorem profanum et vanum hunc mundo et carni nostrae eripiamus, ac in sauctum convertamus, unice et solum modo Christum, exemplumque ejus in sancto imitamine respiciendo, et ardenti corde fovendo. Quod si sic carnalem appetitum tecum mortificaveris, ut ait S. Scriptura et Spiritui mundi penitus re subducere tentaveris, facilius nihil dari potest, quin ea laetus lubentissime perficias, quae ad gloriam


page 74, image: s074

Christi, inque ejus regno ad veram conservationem vitae omnis faciant, etiam juxta Politicam conversationem. Namque ante omnia hoc est semper unice intendendum. ut amore tuo toto tecum vere Christo et Verbo ejus possis implantari, habeasque ejus sermonem intus in te habitantem. 1. Ioh. 5. 38. Sic nihil quoque tibi erit difficile factu: sed eris vir sapiens illequi aedificavit domum suam supra petram. Matt. 7. v. 25. Alias nec nosces eum, nec speciem illius videbis, 1. Ioh, 5. v. 37.

5. Sed quomodo quis poterit Christo et Verbo ejus implantari?

ID omnium optime docet D. Ioh. 1. Epist. 1. v. 7. Quod si in Iuce ambulemus, sicut ipse Christus est in Iuce, communi onem habemus cum eo mutuam, etc. Si igitur velimus ipsi implantatos dici, necessum est, ut communionem cum eo habeamus. Communio autem talis non aliunde est, quam ex coadunitione, quae sit, si animus rite conjungatur cum aliqua re, ita ut ejus vividam in sese repraesentet speciem, cui adsimilari cupit: atque sic potest etiam dici, quod veram ejus rei habeat cognitionem.

Cognitio enim talis nihil aliud est, quam congruentia mentis cum objecto, quae vivide id exprimere semper et ubique possit, si velit. Si etenim rem non possit exprimere aut in factum producere, cujus conceptum sibi attribuit, cognitionem atque communionem ejus nondum vere et vivide secum obtinet, Ideoque dicit Ioh. 1. Ep. 1. v. 6. Si dixerimus, nos communionem habere cum Deo, et ambulamus in tenebris, mentimur, nec syncere agimus. Sic et cap. 2. v. 4. ait: Qui dicit. Novi eum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in eo non est Veritas. Nemo enim aliquid vere cognovisse potest dici aut per veram cognitionem rei implantatus, ni si rem cognitam in vivida exprimat Specie: alias mendacii reum convincit scientem. Ita quoque si vis Christo vere implantari, ejus speciem exprimere facto teneris, alias manebit tibi historica talis cognitio, quam juxta litteram externam conceperis, Verbum mortuum, nec habebis Christum et ejus sermonem in te habitantem: Cen ipse dicit Matt. 7. v. 27. 1. Ioh. 2. 5. 6. et 7. Qui servat sermonem ejus, Vere in hoc Charitas Dei adimpleta est: Per hoc scimus, nos in ipso esse. Qui dicit, se in illo habitare, debet, prout ille ambulavit, et ipse ambulare. Et vetus est hoc mandatum, quod habuimus a principio. Atque ita non tantum res est facilis. Politicam vitam omnem et ejus Doctrinam ad nutum Christi et sermonem ejus conformare; sed etiam ex Mandato hoc ejus undique severissimo habemus.



page 75, image: s075

Cap. IX. De Plenitudine et Perfectione Doctrinae Politicae.

1. Num potest ita totius Politicae constitutio, ex S. Scriptum plene haberi?

QVoad ea fundamenta, uti jam dictum est, omnino; quum perfectio S. Scripturae id satis demonstret. Etenim nihil est in Verbo Dei neglectum, juxta fundamenta interna, quod ad conservationem vitae hujus necessariam et promotionem solidam aeternae faciat. Veluti D. Paul. id expresse attestatur Actor. 20. 27. dicens: Non subterfugi quidquam, quo minus vobis omne consilium Dei annunciarem, Sic et Psal. 19. 8. Lex Domini perfecta est, convertens animas: Testimonium Iehovae fidele, sapientiam praestans parvulis. Item, 2. Tim. 3. v. 16. Vtilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in Institia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum instructus, Item. 1. Ioh. 4. v. 6. Ex hoc cognoscimus Spiritum Veritatis et Spiritum erroris. Psal. 119. 104. Verbum tuum me Sapientem reddit; inde omnes vias falsas odi. Ac Lucerna est pedibus meis et lumen semitis meis. Christus ait, Ioh. 15. 15. Omnia quae a Patre meo audivi, nota feci vobis. Inde Canon et regula est omnis divinae veritatis. Deut 4. 2. et 12. 32. Esa. 8. 20. et 1. Tim. 6. 3. Cal. 6. 16. Deus Lux est, ait Ioh. et tenebrae non sunt in eo, 1. Ioh. 1. v. 5. Ideoque in tenebris ambulaut, qui Iuce hac in Verbo suo non uruntur. Ibid. Sic et Mich. 6. 8. Dictum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Iehova a te expetat, videlicet Verbum servare Dei, et exercere Charitatem, et humilem te praebere coram Deo tuo, Sic nec ullibi ab eo deviandum est. Vnde Deut. 5. 32. Custodite et facite, ait Moises, quae praecepit Dominus Iehova vobis: Non declinabitis neque ad dextram, neque ad sinistram. Ibid. 12. v. 32. Prov. 30. 5. Sic etiam undique Prophetae in Bibliis et viri Iehovae tam Reges, principesque cum consiliariis suis, et universo senatu quam subditos in vitae actionibus cunctis reprehendunt, corriguntque, ac historiae varia producunt exempla vitiorum et virtutum, ut nuspiam non ea siut legenda per totam S. Scripturam, quae ad vitam piam in conversatione mortalium faciant, unde plenam colligere queas doctrinam Politices. Imo summus Politicorum et Sapientissimus Rex Salomon in Prov. cap. 8. Sophian suam Iehovae ad omnes mortales et praesertim Christianos aut potius vere renatos ita producit ut alliciat, miro ad se quem vis clamore et inclamatione, nec non invitatione supra modum blandissima.



page 76, image: s076

2. Quaenam vero est ea blanda ad sese invitatio Sapientiae Salomonicae, et quomodo ea sese habet?

VOs, o viri praestantes, inclamo, etc. Audite, inquit, nam praestantiae eloquar, etc. Intelligite, etc. Iusti sunt omnes sermones oris mei, nihil est in eis contortum aut perversum, illi omnes sunt obvii prudenti, et recte iis qui consequuntur scientiam: Accipite eruditionem meam, ac non pecuniam et scientiam potius quam aurum effossum lectissimum. Nam melior est sasientia carbunculis, et omnia oblectamenta non possunt aequari ei. Ego sum sapientia, cohaereo prudentiae, et scientiam summae solertiae praesentem habeo, Reverentiam Iehovae, odium mali: fastum et elationem, viamque mali, denique os perversitatibus deditum odi. Meum est consilium, et quicquid est, mea est prudentia, meum robur. Per me reges regnant, et dominatores decernunt justitiam. Per me principes gerunt priucipatum, et ingenui omnes judices terrae. Ugo amantes mei amo, et studiose quaerentes me inveniunt me. Divitiae et honor penes me sunt, substantia perdurans et juititia. Melior est frustus meus effosso, et quidem purgatissimo et proventus meus argento Iectissimo. Per iter justitiae deduco, per medias semitas juris, efficiendo ut possideant, amantes mei id quod est, denique thesauros eorum impleo. Iehova possidebat me principio viae suae, ante opera sua, ante ullum tempus. Ante seculum inuncta fui, ante principium ante primordia terrae. Quum nollae essent abyssi, edita eram, quum nulli essent fontes graves aquis. Quum nondum factum esset ut montes demer si incumberent terrae, ante colles edita eram. Adhuc non fecerat terram, aut rura: imo principium, pulveres orbis habitabilis. Quum aptaret coelos, ibi eram, quum statueret ambitum in superficie abyssi, Quum fortificaret superiore, nubes superne, quum roboraret fontes abyssi, Quum imponeret mari statutum suum, et aquis, ne transgrediantur praestitutum oris ipsius; quum statueret fundamenta terrae. Cum itaque sim apud eum, educans, et sim deliciae quotidianae laetificaus coram eo omni tempore laetificans in orbe habitabili terram ejus atque delitiis meis filios hominum: Nunc igitur filii auscultate mihi: beati enim sunt qui vias meas observant. Audite eruditio nem et sapite, et ne vos abstrahite. Beatus homo qui auscultat mihi, sedulo insistendo foribus meis quotidie, observando postes ostiorum meorum. Nam qui consequitur me, consequitur vitam, ut provehit


page 77, image: s077

benevolentia a Iehova. At qui peccat in me, vim facit animae suae: omnes osores mei amant mortem.

Insignis et plusquam illustris iste locus est, atque exquisita ipsius Sapientiae divinae invitatio, qua omnes ad se accersit, quam merito meminisse cotidie oportet, qui verae prudentiae in Politicis sunt studiosi. Cui cor sapit, ait idem Salom. c. 10. 8. Proverb. is admittit praecepta; Cui vero labra desipiunt, vapulabit. Qui bona fide graditur tuto graditur: Qui vero perverse se gerit, deprehendetur, etc. Ideoque hoc unice agendum, ut sanum huc adferas intellectum, non eum, qui omuia in malignam abripiat interpretationem. Sapientia haec et Verbum Dei cuncta tibi suggerit, quae ad Politicum faciant institutum in omnibus, si scopum eius rite attendas.

3. Num igitur nuspiam in Politicis a Verbo Dei deviandum est?

SApientia hominis, extra S. Scripturam, stultitia et vauitas merito dicitur, quum non ad vitam, sed mortem ducat, si respicias metam ejus. Omnis euim Sapientia, cognitio et eruditio, quam homo extra Verbum Dei et sine ejus ductu sibi acquirit, non ad Deum, sed ad mundum ducit nec ex Deo, ceu vero Sapientiae fonte manat; sed alios sibi fodit fontes in hominis coeca ratione, Spiritu mundi, et creaturis extra Deum. Me fontem, ait Iehova, vivum derelinquunt, et fodiunt sibi hiuc inde cisternas, etc. Ier. 2. 13. Perversae imaginationes longe absunt a Deo. Sap. 1. 3. Sic ex gentili illa Philosophia, quam vulgo sic venditant, quid boni inde exurgat, nisi perpetuae auxietatum et disputationum in scrutiuiis dubiis latabrae? Proinde dicit Salom. Sap. 9. 6. Etiam si quis perfectus sit (in Sapientia vana) inter filios hominum, nihili tamen aestimandus est, si sit sine illa Sapientia, quae venit ex Deo, Item, v. 14. et 15. Mortalium cogitationes incertae et fallaces sunt, etc. Psal. 49. v. 14. 15. Haec ipsorum via (qua quisque semetipsum in suo proprio quaerit commodo et prudentia semper) mera stultitia est: Iacent in inferno velut oves, et ipsorum gloriatio perit. v. 20. Ideoque sequuntur parentes suos, et nunquam ad lucem perveniunt. Bar. 3. v. 11. 12. 13. Qui fit Israel, quod inter eos compuraris, qui descendunt in niferuum? NB. Haec fcil. causa est, quod dereliquisti fontem Sapientiae: Si permausisses in viis Domini, perpetuo in Pace habitasses. Sic et v. 27. et 28. talia habet et similia, etc.

4. Num vero nihil in Politicis sic desideratur, quod ad ejus constitutionem hoc tempore faciat?



page 78, image: s078

QVod ad fundamenta interna attinet nihi I de siderari aliud debet aut potest: At quoad externos mores hominum, quum tanta sit dissimilitudo gentium et tam fervens undique libertatis carnalis studium omnium, ut ubique homines semper in vitiis et criminibus suis luxurient, inde cujusvis constitutio Reipubl. interne quid particularius iu mediis disciplinarum adornandis requirit. Itaque distinguendum est heic inter actiones homiuum, et constitutiones mediorum externorum. Actiones imperantium et subditorum non ex alio fundamento, quam amore vero eliciendae sunt nec edendae, si saltem pietate niti velint. Constitutiones vero mediorum externorum pro ratione hominum et temporum circumstantias alias in disciplina melius obtinenda admittunt. Tum etiam in Verbo Dei non omnium artificum instrumenta et modi quid conficiendi in qualibet arte determinantur, quum haec ex industria artificis et ejus labore dependeant, ac ejus ingrediantur manuductionem, quam experientia ipsi dictitat cotidiana. Sic quilibet artifex sui artificii instrumenta, et modum in iis se exercendi, ac inde artificium conficiendi suum, non ex S. Scriptura petit; sed id pro ratione subjecti, loci, temporis, etc. sibi comparat, inque regulassuae artis deponit, ac in eo se exercet, ut sup. c. 7. q. 2, id explicatum est quodammodo. At si scopum eum intendat, qui malus sit, et Dei gloriae adversus, aut fundamentum internum Dei relinquat, regni Christi filius aut membrum amplius esse nequit, quum Deum repudiet secum. Sic quoque Israelitae repudiabant Iehovam, quum ab ipsius Reipub. institutione recederent, et fundamentum aliud in externis quaererent, ceu ipse Iehova ait 1. Sam. 8. 8. et 12. 12. Tam facile in his peccatur quidem; sed si mediorum usus in externis particularia plura exigat, nec pietati et dilectioni proximi repugnent, ab aliis quoque talia peti, et modis applicari suis possunt, ut inferius mox pluribus patebit.

Cap. X. De Adminiculatione aliorum in Politica Doctrina, quomodo et quousque admittenda.

1. Anne igitur praeter S. Scripturam aut Verbum Dei alii quoque admittendi sunt auctores Politici?

QVi veri et pii sunt doctores Politici ab hac institutione non quidem sunt excludendi, sed ita tamen, si ea doceant et inculcent suis praeceptis, quae nihil a Sacra Scriptura dicant aut ponant alienum. Superius enim hoc ex Verbo Dei monuimus, quod ea sint admittenda, ubique, quae cum Verbo Dei consentiant, Quippe huic quae propiora


page 79, image: s079

sunt, eadem quoque veriora manent. Quae autem vel parum ab hac via recedunt, statim falsa inferunt axiomata, etiam Christianismum non amplius sapiunt. Quamvis plurimi sint, qui de Politica constitutione integra conscripserint superiori tempore systemata; tamen maxima cautio est adhibenda in talium lectione et cognitione, ne temere ex inconsulto in Ethnicismum a pietate justa deviemus aut prolabamur, quod ubique S. Scriptura sedulo nobis inculcat. Et quur non potius ab ipso Auctore vitae et animae nostrae ea petamus, quae nobis in doctrinis prosint et viam verae vitae ac salutis monstrent, quam ab iis, quos in tenebris ambulasse suis satis liquido constat? An non etiam omnis homo mendax toties in Sacra Scriptura proclamatur, si vel minimum a praeceptis Iehovae aberret? Quis rectius nos ducat, quam qui Sapientiam aeternam Patris sui coelestis ex sinu ejus uobis adduxit et revelavit? Ioh. 14. Novimus enim certi, quod sola Veritas Iehovae in aeternum duret Psal. 119. Quapropter optimo ille nobis praeivit labore suo qui Triumphum Biblicum in talibus disciplinis egregie consignavit, quum absque Verbo Dei nemo vere Sapiens, doctus, aut erudite prudens dici queat. Si quid solidi in doctrina tali quaeras, ad Verbum Dei in veritatis sancto amore, ut te recipias undique, necesse est.

2. An vero non quid doctrinae Politicae aut alii adjiciendum est, quod non expresse in Verbo Dei contineatur?

SI Christus fundamentum solidum semper maneat, et omnia ex vera vividaque Charitate et amore, regulae aut normae indisruptae loco profluant, ut aedificatio justa in omnibus rectius observetur, pro honestatis et salutis externae ratione facile quid adjici poterit salubritatis, quod commodo sit tempori, et disciplinae necessariae inserviat. Charitas enim aedificat, ait D. Paulus 2. Cor. 8. et 1. Cor. 14. 12. Omnia ad aedificationem fiant. Item, ad Phil. 4. v. 4. 8. et 9. De caetero fratres, quaecunque sunt vera: quaecunque pudica: quaecunque justa: quaecunque fancta: quaecunque amabilia: quaecunque bonae famae: si qua virtus: si qua laus disciplinae, haec cogitate, etc. haec agite, etc. Vbi expresse D. Paul. eam libertatem suis discipulis concedit, ut ea facile possint auctione grata extendi, quae ad disciplinam faciant, si tales respiciantur fideliter conditiones, quas ibi adjecit. Vti etiam ipse Christus id docet Matt. 23. v. 3. quando non improbat ea, quae ex Mosis Cathedra ab ipsis Pharisaeis et Scribis sive doctoribus pro informatione mortalium docentur: Sed sedulam eorum praecipit observantiam, modo non imitentur eorum facta, quum aliud docerent, aliisque praescriberent, aliam vero in communi vita praxin ostentarent,


page 80, image: s080

dum humeris aliorum satis onerosa talia imponebant, quae ipsi ne quidem minimo digitulo tangere studebant ni si quoad exterius splendorem pro auctione austoritatis praealtae ipsis adjiceret: ceu hodie id passim quoque in usu creberrimo est, ubi tanta carnalitatis procax securitas in petulantia viget et fervet. Memorabilia sunt verba Christi, et aeterna applicatione nostratibus et nobis dignissima: In cathedra Mosis sedent Scribe et Pharisaei, Proinde omnia, quae dixerunt vobis, ut observetis, observate et facite: Sed secundum opera eorum ne facite. NB. Dicunt enim et non faciunt. Ligant enim onera gravia difficiliaque portatu et imponunt humeris hominum digito autem suo nolunt attingere. Omnia vero opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, etc. Si impositiones tales, quae ex officio publico Mosis proficiscebantur ab iis, qui tamen intus pleni ambitionis, avaritiae, rapiuae et intemperantiae erant, aedificationis et concordiae publicae causa servandae tunc fuerunt, ad jussum Christi, quur non etiam ob honestatem externam in disciplina publica retinendam Magistratus boui et Politici Consultores pii, pro nata rerum, morum, dissolutae vitae, proterviaeque coercendae occasione, moderamina justa vitiis et coercitiones ejusmodi mortalium adjiciant in doctrina Politica et regiminis arte?

An non id cotidie in ad fiduo usu haberi cernimus a nauclero quovis? Scopum enim cursus sui dum quidem observare tenetur, interim tamen tempestate de subito exorta, ue pereat in mediis undis, miris modis saepius suum flectere iter et retinacula cum velis dirigere cogitur, ut ab sorbitionem fluctuum, scopulos et vertices, vertigines ventorum aquarumque et vadosa loca cautissime evitare queat, ac tandem metam navigationis assequatur. Saepius tamen interim dum in labore est. Iehovam in corde spirat, et in pietatis exercitio firmo omnia prudenter dirigit. Proinde etiam D. Paul. 1. Cor. 10. v. 31. cotidiano victui idem applicans, undique gloriam Dei praesuppositam loco regulae vult, dicens: Sive igitur editis sive bibitis, sive quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite. Sed gloria haec in Charitate consistit. Nam Charitas ex Deo est, ait 1. Ioh. 4. v. 7. Quisquis diligit, ex Deo natus est, et novit Deum. Imo v. 16. Deus est Charitas: et qui manet in Charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Inde, qui diligit fratrem suum, in luce manet, et offendiculum non est in eo. 1. Ioh. 2. 10. Ex hoc fonte promanare debent omnia, alias fixum et firmum permanet Christi Effatum. Matt. 5. 20. Nisi abundaverit vestra Iustitia plusqum illa Scribarum et Pharisaeorum, nequaquam ingredietis regnum coelorum. Quare multo minus temere nos ethnicismo immergere et foetide commaculare debemus, quum facile


page 81, image: s081

fascinent talia animos confirmatos, multo magis teneros: ubi David Rex id suis exprobrat Iudaeis Psal. 106. 35. Commiscebant se cum gentibus, et discebant opera sive mores earum.

Cap. XI. De Auctorum distinctione et selectione in Politicis.

I. Quinam autem habentur Auctores Politici inter mortales potiores nominis?

IN duplici aut potius triplici sunt tales differentia. Aut enim, alii usu, aut scriptis, aut usu et scriptis simul in doctrina Politica praevalebant. Nam principio, quum arbitria principum pro legibus essent ut ait Iustinus, propria et peculiarem sibi eam habuerunt, quum non tam praeceptis in formam artis redactis, quam ipsis rebus gerendis expresserunt, qualis fuit extra Ecclesiam S. Nimrodus, Ninus, etc. apud Graecos Pericles Epaminundas, Solon, Socrates, Licurgus, etc. apud Romanos Numa Pompilius, Fabius Maximus, Catones, Scipiones, Loelius, etc. In Ecclesia Ioseph Psal. 105. v. 21. et 22. Daniel et alii plures. Qui vero usum cum scriptis edebant, erat Moyses, David, Salomon, Nehemias, Esdras, etc. in Ecclesia. Inter Scriptores vero communiter juxta excellentem gradum, palmam omnibus praeripuit Plato, qui ob divinam fingularis doctrinae intentionem, ingeniique vim sacratiorem merito divinus ab antiquitate celebratus fuit. Veluti et ideam Reipub l. triplici, imo et quadruplici modo, prae cunctis Ethnicis, perfectiorem concipere ausus fuit, quasi ipse in multis imitator Christianismi syncerus fuisset. Etenim tanti (quod admiratione summa dignum est) amoris et Charitatis fundamenta ubique ponit, ut nihil nisi amorem scire aut novisse et practicari in cunctis vitae mortalis actionibus et politia sua velit. Vnde apparet, et ipsa quoque ejus scripta sacratiora testantur, longe aliud quid divinoris constitutionis illum sapuisse, quam propter malitiam hominum, (quum exemplum Socratis innoxie ob veritatis divinae studium indefessum e medio sublati ipsi aute oculos vigeret) depromere apertius ausus est. Etenim educatus in Schola filentiaria Mysteriorum et verioris Philosophiae AEgyptiorum, in qua Abrahami, Iacobi Iosephi et Trismegisti inter secreta maxime florebat sophiae, longe diviniora et sublimiora prae cunctis sapiebat.

Sed perversitas mortalium et Idololatria nequitiosa Ethnicorum ex diaboli instinctu non poterat lucis clarioris perferre splendorem. Ideoque frustra. eum in Ideis purioris intelligentiae suis Stagirensis ille Aristot. Philosophia sua terminali tam atrociter passim ex invidia


page 82, image: s082

oppugnat. Ideae enim mentis divinae, de quibus toties agit Plato divinus longe aliud quid intendunt, quam Stagirensis ille sua animali id potuit assequi loc utione, quod rectius hodie Chymici nostri et Magiae Sacrae cultores, nec non verae Philosophiae studiosi exprimere noscunt. Rempubl. autem exactiorem quum juxta normam amoris divini in mortalium coetu expeteret, eam quoque aliquot perfectionum gradibus adornare voluit, ut clementius et verius judicium Heiderus in Polit. sua doct. de diversa constitutione talium Rerumpubl. ferat, quam elementari illi philosophiae addicti solent, qui ne quidem corticem rerum lambere noscunt in astrali eruditione sua. Moris enim (ait Heid.) est in omnibus disciplinis, ut Ideae quaedam, et perfectae rerum formae, species, effigies, imagines et exemplaria, quae non reperiuntur in rebus singularibus, sed in pluribus dispersae sunt, et quasi discerptae, colligantur in animis artificum, et ita conjunctim describantur, etc. Sed tantum de Platone divino hac vice. Hunc secuti sunt Xenophon, Aeschines, velut et Laertius meminit, quod Aristoteles aliquot Politicos conscripserit libros. Quos secuti sunt plures. Inter Latinos primus ferme fuit Cicero; qui expresse de Republ. scripsit cujus fragmenta saltem supersunt; Vestigia quoque ejus redolent Iul. Caesaris commentaria, quos alii non pauci exceperunt, quos inter praecipui sunt Plutarchus, Seneca, Valerius Maximus, Tacitus, etc. In propioribus autem seculis maximus se exeruit numerus talium scriptorum, qui potius nominis claritatem quam rei tam eximiae veritatem sequi, exceptis paucis, ambireque visi sunt. Inter quos sunt tranflatores, et interpretes, item cominentatores et glossatores dogmatici ac Quaestionarii varii. Nec tamen omnes plene quid conceperunt; Sed multi saltem partem sibi abscindere ex tam diffusa materia gestierunt, prout gloriae et commodi sui ratio quemque ducere posset. Iuter translatores non ultimum sibi vendicant locum, Argyropylus, Perconius, Turnebus, Lambinus, etc. velut et uberiorem interpretationem sibi vendicarunt, Donatus Acciacolus, Lern. Aretinus. Thomas Aquinas, Petrus Victorius, Sepulveda; Montecatinus, Camerarius, Zvvingerus, Giphanius, Casus, etc. Inter scriptores autem, qui plenam Politices materiam pertractare studuerunt praecipui habentur, Franciscus Patricius, Io. Bodinus, Patr. Gregorius Tholosanus, Thomas Morus, Lamb. Danaeus, Iacob. Semancas Epis. Pacensis, Herm. Kirchnerus, Theoph. Golius, Barth. Keckermannus, Althusius, Otto Casinannus, Philip. Hoenonius, El. Setzerus, et qui ejus vestigia sequitur Arnisaeus, Schonbornerus, Christoph. Besoldus, Wolfg. Heiderus, Michael Piccartus, Iacob. Bonnitius, Clemens Timplerus, Ioh. Crugerius,


page 83, image: s083

Carolus Scribanus, Iohan. Roterus, Ioh. Gerhardus, Reinhard. Koningius, Ioachim, etc. Inter omnes tamen absolutissimum opus conscripsit Adamus Conzius, quod variis illustravit Stephanus, Henricus Volstemius, Ioh. Avenarius, Iacob. Middendorpi, exemplis historicis. Sunt etiam praeterea, qui de Politicis materiis particularia conscripserint opera, in vario genere, ceu sunt tractatus de officio magistratus et Principis educatione, informatione, et doctrina, Erasmi Roterodami, Conrad. Heresbachii, Hieronymi, Osory, Vincentii Castellani, Iusti Lipsii, Machiavelli, Marci Antonii, Naltae, Fr. Patricii, Sebast. Foxii, Ioh. Ioviani Pontani, Franc. Petrarchae, Phil. Beroaldi, Raphel, Volaterani, Iacob. Wimpheliugii, Ioh. Sturmii, Lelii Zechii, etc. De Iure eorum publico et Majestatico, ac Territoriali, Matthiae Stephani, Henrici Boceri, Andreae Kinchii, Richardi Dieteri, Thomae Michaelis, Ioh. Nordermanni, Tob. Paurmei, Dan. Ottonis, Dom. Arumaei, Sixtini, Andr. Petr. Wolfrunii, Erisidelii, Eberh. Wehii, Franc. Roselli, Chr. Mingii, etc. De urbibus, Iohan. Boteri, Matthei Dresseri, quem imitatus est Petr. Bretius, Abr. Suarii, etc. De Aulis et aulicis, Hippolit. de collibus, Balth. Castalionis, Henr. Petraei, Wilh. Insulani, Eberh. a Weihe, qui se Durum de Pascalo tum vocabat. De Tyrannis Stephani Iunii, etc. de Foederibus: Waremundi ab Ereabergii, Sap. Gentilis, Dom. Arumaei, Gryphiandri, Remigii Feschii, etc. de formis Rerump. et statu earum Phil. Ioh. Treutleri, Ioh. Iacob. Vintheri, Henr. Bruningii, etc. De Iure subditorum, Anonymi, Ioh. Hensleri, etc. De Lege Regia, et Capitulationibus, Thomae Lansii, Bernh. Reneccip, etc. De pace et bello Besoldi, Hug. Grotii, Henr. Boceri, Pet. Syringii, Iohan. Hensleri, Albert. Geutilis, Eliae Scroderi, etc. De Comitiis Dom. Arumaei, Bernhardi Bertrami, etc. De nobilitate, Ios. Noldeni, Petr. Fritrii, Sinibaldi Vbaldi, etc. De consiliis, Consiliariis, et Assessoribus, Frid. Furii, Hippol. de Collibus, Georg. Windheri, Casp. Pansae. etc. De peregrinatione, D. Loysii, etc. De legationibus, Franc. le Vayr, Octav. Magii, Scio. Gentil. Herman. Kirchneri, etc. Sic et de variis materiis disputat. congesserunt: Alii Quaestiones varias consarcinant, ut Stephan. Iun. Avenar. Velsten. Machiav. Bozius Clapmarius. Melch. Iun. Ioh. Gethard. etc. Alii Aphorisinos et Observationes colligunt Politicos sine ordine; quod facit insigni labore D. Chockier, Francisc. Guicciardiuus Georg. Richterus, Iohan. Balencius, Michael. Piccartus Iust. Reifenbergerus, etc. Denique sunt etiam varii auctores, qui peculiariter singulis Rebuspl. Regnis et Imperiis suam propriam applicationem conscripserunt, velut Iohan. Rosinus de Rep. Rom. et D. Petr. Scriv. nuper auctores minores edidit ejus, Petrus Bembus de Republ. Venet.


page 84, image: s084

Caspar. Contarenus, Iohan. Cottovicus, etc. quorum comparationem explicavit Guerinus Piso Soacius; De Republ. Helvet. Iosias Simlerus, etc. De Regn. Gall. Bodiu. et Ioh. Latius, De Polonia Mart. Cramerus. De Anglia varii inter quos Thomas Smitius compendium edidit; De Imperio Turcico Lonicerus, Levendavius, Nicolaus Honiger, Salomon Svveiggerus, etc. De Scotia, Iohan. Leslasus, de Moscovia L. Bar. Herbersteinius, et M. Boxhornius, etc. De Imperio autem Rom. Germ. plurimi egerunt, uti Ioach. Chitenius, Schonborn, Ottonius, Koniugius, Arumaeus, Reiukingius et alii, qui pro dignitate ejus quoque splendidissime plurima conceperunt, ut impossibile sit paucis talia comprehendere, et omnes enumerare auctores; quum eorum numerus cotidie crescat.

2. Quum tot sint varii auctores Politici qua methodo sua conceperunt scripta et quo ordine sunt cognoscendi?

NImis ampla est haec quaestio, et plurima continet, quae alibi rectius explicantur, quum acre exigat judicium mentis. De methodo saltem hoc verum est, quod quisque prope sui sequatur conceptum et dispositionem ingenii; licet in eo quam plurimi conveniaut, quod ex finis natura de mediis sit dispiciendum; attamen in fine non omnes consentirent proprie sic loquendo. Vero, quod interim ad cognitionem Doctrinae Politices attinet, verum est, quod selectio quaedam inter tot auctores sit habenda, quum nonnulli propius ad scopum veritatis collimeut, qui Doctrinam hanc nonnihil arctius S. Scripturae adstringunt, dum Methodum quoque commodam non aversautur. Accurate tamen (ait Besol. l. 1. pol. c. 1. n. 47.) discernendum esse autumo, inter Methodum Vniversalem, qua tota disciplina disponitur, et inter particularem, qua partes disciplinae ordinantur, et in quibus potest esse Syntheticus ordo: etiamsi disciplinae systema in se totum, suo principio ac fine, non nisi aualytice disponatur. Quum igitur ipsa natura intentionis monstret finem, ob quem quid suscipiamus, mediorum quoque ratio facilius inde haberi poterit, ut totius et maxime in Philebo id Di. Plato circa finem, libri inculcat.

3. Quinam autem sunt illi auctores Politici, qui proximo ad S. Script. accedent?

PRout quisque Spiritus astralis genio ducitur, ita quoque rem cum appetitu apprehendere aut concipere, judiciumque carnale de eadem ferre solet. At qui Spiritul Iehovae vivere et Christo se dedere in humilitate renati rectius noscunt, nil potius in precio habebunt, quam Verbum Iehovae, et hinc [correction of the transcriber; in the print hiuc] ipsi facile censere poterunt auctores; quum nemo sit, qui non suis inhaereat erratorum


page 85, image: s085

affectibus. Attamen si ad priscos respiciamus Sapientes, Plato est unicus, qui palmam in divinioribus, praeripit reliquis; In praesenti autem tempore inter omnes sunt hoc modo praecipuae aestimationis, Christophori Besoldi, et Clementis Timpleri Politica. Item, Caroli Scribanii Politico-Christianus, Politicorum lib. 10. Contzenii, Danaeique Polit. Christiana, Heideri. Petri Cunaei, nec non Althusii. Sed quum adhuc propius cum Sacra Scriptura faciat Iohan. Henric. Alstedius in Politica sua sacra, praedicti omnes ad ejus tenorem referri possunt, velut eximia ejus intentio ex utraque praefatione apparet, cujus sermo certe admodum memorabilis est, et bene notandus bonis omnibus Politicae studiosis venit.

4. Quaenam talia sunt Verba Alstedii notatione tali digna?

IN praefatione 1. Triumphi Biblici Mentem suam ita paucis explicat: Duo mihi proposui hoc in opere: unum, ut animum meum exuerem opinionibus Philosophicis, quae non possunt non adhaerescere iis, qui vulgarium Philosophorum scripta, sepositis Scripturis Sacris, evolvunt, eaque sibi proponunt canonum loco, etc. Satis mihi fuerit, si hoc assecutus fuero, ut Praeceptores discipuli tandem NB. aliquando intelligant, a Bibliis Sacris esse incipiendum, inque illis desinendum, etc. In praef. 2. pag. penult. Ita enim sit, ut juventus sibi reddat familiarem hunc sacratissimum codicem (Bibliorum) et conjungat pietatem cum eruditione, et ab his certissimis initiis adsurgat ad apicem, Philosophiae sobriae et solidae, etc. Videlicet Verae, non fucatae in terminis vanis ludentis. Paucis his sane ingentem pudorem incutit omnibus, qui tam diu in ethnicis potius haerere studuerunt tenebris, quam in medio die solem lucidum adspicere Christianitatis: An non enim potius nobis competit, ut [gap: Greek word(s)] simus, quam vani umbrarum et erronearum opinionum Sectatores? Christiani discant, quae Christi discipulos decent. An non quoque timor Domini initium Sapientiae? Vnde vero iste vere hauritur? An Spiritus Christi informari possit, a Spiritu mundi? Quur itaque adeo stulti et coeci hunc anteponimus perverse Spiritui Iahovae, ut ille potius nobis ductorem et ducem ad Sapientiam veram agat? An non mera est inversio? Quomodo coecus ducat coecum; nonne ambo in foveam incident? Spiritus ethnicismi num addat lucem Spiritui Iehovae? Quaenam haec perversitas I Ideo recte dicit Alstedius, cui ob hoc verbum ingentes habere soleo gratias, quod ex certissimis Sacrae Scripturae initiis ad veram Sapientiam perveniatur, et a Bibliis Sacris sit incipiendum, inque illis desinendum; quod Iehova ter Sanctus


page 86, image: s086

in cunctis confirmet hominum cordibus, Amen. Qui oculos habet ad videndum, videat.

Cap. XII. De Natura vera Politices. Quid sit et quae ejus divisio ac partes in mediis constituendis,

1. Politica igitur vera quid est?

EST Prudentia, sive doctrina civilis Prudentiae, ex radiis divinae Sapientiae profluens, quae monstrat et docet quomodo recte, pro firina et felici societatis humanae conservatione, in pietate ac vero timore. Dei, Respublica sive Politia constituenda et administranda sit.

2. Quid heic considerandum?

DEfinitum et Definitio.

3. Quid in definito?

DVo, Nominis derivatio, et ejus significatio. Sed quum de derivatione superius in Praefal. q. 1. 2. et 3. partim, et lib. su. c. 1. q. 1. actum sit, non opus est, ut heic talia repetantur.

4. Quid in significatione observandum?

QVod Politicae vox [gap: Greek word(s)] , generatim aut speciatim accipiatur. In genere apud Philosophos praesertim Platonem, prae cunctis Graecis et profanis alias longe saniori Veritatis modo philosophantem, propter excellentiam suam, qua omnibus disciplinis praeest et manutentionem illis exhibet, vocatur [gap: Greek word(s)] omnium disciplinarum constitutiva, atque ita sumitur pro toto ambitu disciplinarum, quae praxin intendunt certis regulis, ex natura quasi natis. Vnde et eidem Platoni in dialogo Politico est [gap: Greek word(s)] quae actiones omnes hominis rite gubernet: ac in lib. de Amore Scientiae, juxta quam bene inhabitentur civitates, quae causa est, quod et Civilis Scientia, imo et Sapientia dicitur. Sed [gap: Greek word(s)] ; rite usurpatur, pro ea doctrina, quae homini prudentiam eam communicat duplicem, ut non tantum alios informare possit quomodo optimus societatis communis status sive Respublica sit instituenda et coordinanda; Sed etiam Republ. jam facta et constituta in gubernatione, amplificatione et conservatione administranda et ab omnivi legitime protegenda sit, etc. ut ita multitudo universa populi et cohabitatio mutua rite foveri queat, et eidem gradus perfectionis alicujus, quibus ex privatis publici fiant, addantur.



page 87, image: s087

5. Quid vero in Definitione considerandum?

ITidem duo: Ejus videlicet constitutio naturae, et resolutio ejusdem in contentis suis.

6. Quid in Definitionis constitutione notandum?

In ea statim primo intuitu occurrit Genus doctrinae examinandum, quum in eo tam mire varient Auctores, ut alii scientiam, alii artem, alii cum Cicerone rationem aut modum gubernandi Rempubl. alii disciplinam Practicam, alii doctrinam et habitum tantum, alii Prudentiae actum vocitent. In quorum tamen numero, ad definiti hujus naturam quam proxime accedunt. qui ejus proprium esse in Prudentia, aut doctrina prudentiae, quum Respublica nulla dari absque ejus adsistentia queat, exprimunt; licet etiam artis vocabulum in Systematis talis constitutione, quo proprie ars refertut, non inique heic tolerari queat.

7. In Resolutione autem definitionis quid examinandum est?

DVo, videlicet Causae et Effectus,

8. [correction of the transcriber; in the print ---] Causae quaenam sunt?

IN duplici quum sint differentia, ita quoque ordo earum observandus erit.

9. Quomodo igitur distinguuntur?

IN Externas et Internas. Externae dicuntur Efficiens et Finis. Internae, Materia et Forma.

10. Quae est causa Efficiens?

EA nimirum, quae primariam originem aperuit, ut inde effectus ille, quem Civitas exhibet, exurgere et nasci potuerit. Quum igitur Deus ipse auctor sit humani generis, absolute merito ipsi originis ejus primas adscribimus, quod ex nutu ipsius principaliter haec dependeat. Secundus vero partes mutuus consensus mortalium in Politia prudenter constituenda juxta usum publicum et communem sibi vendicat, qui in his radiis divinae sapienriae accomniodat in omni dispositione sua, si legitime procedere velit. Sicuti in Patriarchis Noacho, Abrahamo et Mose istud videre est, quanta cura ubique nutum et dictamen Spiritus Sancti observare ubivis in publicis suis studuerint, etc.

11. [correction of the transcriber; in the print ---] Finis quis est?

Is iterum se duplicem heic nobis offert, ut alius sit Internus, et alius Externus, sive, quod rectius dicitur alius


page 88, image: s088

Subordinatus aut propinquus, et alius Vltimus sive remotus aut ultimatus.

12. Quis est finis interne subordinatus?

ESt Respublica, quae cum forma eatenus incidit, quatenus videlicet ei Instrumenti loco est, aut eidem Instrumentum exhibet, per quod bonus gubernandi modus in populo aut multitudine hominum possit obtineri, et civibus introduci, quum Respubl. sit illud Medium, ut per hoc Civitas in bona cohabitatione queat conservari, et firma ac durabilis administratio illi imponi. Vnde etiam quasi animae spiraculo adsimilatur rectius, per quod bona gubernatio suas exerat vires et virtutes per totum corpus politicum.

13. Quis est finis externus sive remotus?

IS iterum vel primarius est, vel secundarius,

14. Quis finis Primarius?

QVem merito etiam Vltimatum dicunt, quum ille subordinationes rerum omnes ita recipiat, ut in eo terminum sui illis figat, utpote propter quem omnia, quae suscipiuntur in actionibus et dispositionibus cunctis, fiunt, et propterea Bonum Politicum, sive felicitas ejus pia a nonnullis vocatur, quum alii vitam in honestate tranquillam, propter publicum pietatis et virtutum ex ea dependentium exercitium, appellant. Alias etiam pia et felix Conservatio Civitatis haud incongrue potest dici, quae comites adsistentes immediate secum ducit, Pacem internam, Verum Iehovae timorem et cultum, dilectionem proximorum, animorumque tranquillitatem, ac honorem publicum in statu Politico. Quia absque his requisitis honesta et Maxime Christiana vita, ne quidem fingi aut excogitari valebit.

15. Quis est finis Secundarius?

ESt bonorum eorum, quae ad vitae externae sustentationem, ac corporis victum et amictum faciunt, et ipsa necessitas sustentationis in Civili Societate requirit, procuratio et affluentia, ut ita in promptu sit ad manus, quodcunque totius Civitatis sustentaculum sibi poscit, quum alias nequiret durationem ullam suis exhibere civibus et gubernantibus. Vnde Prudentes Politici semper loci qualitatem bene considerare prius soleant, quam Reipubl. fundationem suscipiant. Dicitur autem Secundarius, non propterea, quod cirta corruptionem Civitatis abesse a Politia queat: ut alii inscite putant: Sed quod cura carnis, tanquam inferius et ignobilius quid, non potior haberi debeat, prae animae cultura et ipsa honestate in pietate radicata.



page 89, image: s089

16. Quas dicit definitionis causas internas?

VT ex q. 9. patet, Materiam sive objectum, quod alii etiam subjectum ex quo dicere solent, et Formam, quae medium sive modum constitutivum essentiae suae in Politico regimine largitur.

17. Quaenam igitur est Materia ex qua, sive objectum Politicae?

ESt populus, sive multitudo hominum cohabitationem et legitimam ac publicam conversationem inpietate ambientium, quam alii Societatem humanam sive civilem dicunt. Non vero est Civitas ipsa, veluti multo. rum crassus id fert error, qui objectum ab Effectu suo dist inguere nesciunt, licet alias se satis acutos venditent. Quia illud objectum et materia proprie ab omnibus dicitur, in quod forma proprie operatur pro sine suo obtinendo: Veluti heic patet, quod Respublica non alii ob jecto, quam multitudini hominum et Societati communi introducatur.

18. Forma autem Politicae in quo consistit?

IN ipso actu et essentia pie et bene constituendi et administrandi rempublicam, in qua ipsi Respubl. instrumenti principalis loco est, per quod finis Vltimus in Societatis Civilis Conversatione obtinetur. Vnde etiam factum, quod multi ipsam Rempublicam pro forma hujus Doctrinae habeant in Politicis. Ac licet non multum aberrent, tamen Respubl. est illud medium per quod modus bene ordinandi et administrandi populum habetur, ut ita quid diversi intersit inter utrumque, nec semper quadret opinio eorum, qui volunt, quod finis internus et forma in practicis semper coincidant, et unum sint. Proinde etiam errant, qui formam hujus Doctrinae faciunt, Vitam civilem, aut modum bene in Civitate vivendi, aut recte instituendi civilem vitam, aut quicquid sit aliud. Longe autem absurdiores sunt, qui Civitatem ipsam nobis pro forma hujus obtrudere non verentur. Sed haec de Causis definitionis sufficiant, sequitur nunc effectus.

19. Effectus autem Politices quis est?

NOn est unus, sed duplex, aut Vniversalis aut Particularis maxime se in individuo exerens.

20. Quis est Effectus Politices Vniversalis?

ESt quod ex dictis jam causis coagmentatum in opere manifesto relinquitur, et inde exurgit compactum: Veluti inde etiam talis conli...io [reading uncertain: print faded] [note of the transcriber: perhaps: conligatio] per Rempubl. confecta


page 90, image: s090

et multitudini mortalium in Societate Civili introducta appellatur Civitas, Graecis [gap: Greek word(s)] est, quae non inscite sic [gap: Greek word(s)] posset den ominari, quod post multum coagmentationis motum et versuram, in hanc congestionem commodam sit redacta. Quando enim Respublica Societati communi, aut populo universo introducitur, tunc statim inde exultat effectus hic, Civitas videlicet, quam alii non bene juxta communem opinionem objecti aut materiae loco habuerunt, ut supra jam dictum est.

21. Quis Effectus est particularis Politices in individuis suis?

VT hominem illum, qui hac doctrina sit informatus et in ea edoctus Politicum vocent. Sed magnus heic quoque intercedit abusus communis locutionis, quando inde alius Verus, et alius falsus exurgit Politicus, ex ambigua hujus vocis acceptione quum adeo late extendatur ad omnes versutos duplicistas, et malignos simulatores, ac hypocritas.

22. Quem vero dicunt Verum Politicum?

VEluti bonus Medicus ille recte vocetur, qui optime suam artem in omnibus exercere studet; ita quoque in vera et propria significatione sua ille appellatur Politicus, qui in hac doctrina juxta verae pietatis Christianae regulam institutus, hinc prudentia pia ita pollet, ut ex integritate cordis nihil aliud quaerat, quam ut dilectionem proximi in omnibus et quavis conversatione ad Salutis et pacis publicae tranquillitatem ex optato dirigere queat. Veluti etiam decet bonum Politicum; ut ubique quoque sit solidus Christianus, quum statim malus evadat Politicus ille qui hominem duplicem et non solidum Christianum in corde gestet; Ita inseparabilem comitem secum semper ducit Bonus Politicus, quem optime poteris cognoscere in Syrac. 39. v. 1. usque ad 12. etc.

23. Quid vero est Politicus in inlata significatione?

QVamvis proprie Politicus non possit dici alius, quam jam descripsimus: tamen vulgus ita hoc vocabulum in abusum protraxit, ut variis etiam nequitiis quidem applicetur et vitiis hominum: nihil ominus aliquot gradus pro versutiarum pravitate dentur, velut si inquias, Versutus, Versutior, Versutissimus, quasi in hac arte alter prae altero nequitiam suam in excellentiori gradu aestimet. Sic Cas. in Propol. p. 11. primum facit politicum in quo plus aliquantulum salis sit, quam in aliquo de vulgo, nec sit rerum imperitus. In secundo gradu


page 91, image: s091

habet, qui paulo sunt nequitiores et proterviores adeo, ut se cum astutia quadam aliorum sese ingerere noscant negotiis, et de cunctis rebus in Civitate sibi sumant judicium, aliosque censoria virga notare noscant. In pessimorum numero habet Artifices simulationum, Adulatores, et morum agyrtas, qui variis sophi sticationibus suis incumbunt dolis, et impudenter sunt mendaces. Sed quis noscat omnium referre vitia. Recte ait Besold. in Syn. Pol. praec. n. 45. Minime hoc egregium nomen merentur ardeliones, qui omnium horarum homines esse volunt: et qui hodie ea sub larva latitantes, orbem Christianum onere gravant, omniaque Imperia turbant, et tandem atheisinim introducunt.

24. Qualem autem Ethnici faciunt Politicum, aut quomodo cum vocant?

OMnium honestissune eum Plato divinus descrip sit, qui, quando bonum patriae civem, et Politicum describere voluit, eum [gap: Greek word(s)] appellavit, quem nos hodie pium. integro corde praeditum, et conscientiae ac honestati prudenter addictum, id est veri Christianismi studio sum appellare valeremus. Sed novem ubi sunt? ait Christus.

Nota.

EX his patet, quam inepte illi quaerant, qui dubii in eo sunt: An Politica, propter amplitudinem rerum, recte definiri queat?

Cap. XIII. De Contrariis et Divisione Politicae.

1. Quid, definitione examinata, nunc sequitur?

VT opposita ejus et divisionem Politices perlustremus paucis.

2. Quaenam autem contraria habet Politica?

PErquam multi ejus sunt hostes et oppugnatores, quorum alii directe ei opponunt, alii per obliquum: alii in universum, alii pro parte. Inter eos, qui in universum eidem contrariantur, est maximus hostis [gap: Greek word(s)] et confusio, Libertas carnalis, et omnes qui paritatem statuunt, Pacis turbatores, Discordia. Item Calumnia, Mendacium, Sophistica protervia, etc. Inter eos, qui pro parte repuguant, sunt primarii rebelles, superbi refractarii, infideles, concordiam concordiam dissipamtes, fallaces duplicistas linguae et cordis, ete. Ita quoque magua injuria hauc


page 92, image: s092

Doctrinam afsiciunt qui, hodie Politici nomen tam late extendunt, ut nomine hoc omnes duplicistas, et clandestinae nequitiae simulatores, subdolos, versutos, et hypocritas includant, ut omnes ferme politici nunc vocentur ac praedicentur, qui ultimam hanc faecem mundi in meras praecipitant technas et tyranuides, ac quemvis bonum defraudant pessime.

3. Quomodo autem dividitur Politica?

IN duas partes, quas alii varie sumunt, ut faciant nune Primariam nunc Consequentem. Primariam dicunt Fundationem et Conservationem: Consequentem Amplificationem Reipubl. et ejus Curationem. Alii tres, alii 4. partes faciunt, alii plures. Sed quum nimis longe petita partim haec sint, et per se pateat, quod, qui Constituat Rempubl. etiam dispo sitionem ejus et ordination emponat: Sic et qui Administrat, ejusdem queque conservationem et curam expetat; inde etiam duas heic ponemus partes.

4. Quaenam eae sunt?

COnstitutio videlicet Reipubl. et Legitima ejus Administratio.

5. Quid est Constitutio heic Reipubl. in Politica?

ESt anterior, sive prima pars Systematis Politici, quae et Constitutrix aut Constitutiva dicitur, ac docet quomodo populus sive Communitas Societatis humanae solidam suam, pro nutu Dei et felici pertate personarum, rerum et actionum ad vitam civilem pertinentium, fundationem, ordinisque statum in dispositione justa per Rempubl. tanquam per legitimum Medium sive instrumentum suum semetipsam communicaudo, acquirat et accipiat.

6. Constitutrix talis sive haec prior pars Systematis Politici in quibus consistit?

VTi ex definitione hujus partis apparet, Contenta ejus maxime in duobus consistunt membris; in Scopo universali ejus, nimirum Fine vere praenoscendo, et Medio, finem hunc legitime introducente, rite cogno scendo. Quum vero in Republica Medium hoc unice exprimatur, omnino hinc dispiciendum erit, quomodo ea Societati humanae superimponi debeat ac queat, ex quo facile patebit, quod haec duo, tanquam Materia et Forma, toti huic tractationi locum priorem sint adsiguatura.



page 093, image: s093

7. Quid est administratio in Politica?

ESt altera sive posterior Pars Politicae doctriuae, quae alias et Admini stratrix aut Administrativa dici potest, actradit modum sive rationem bene regendi et conservandi statum Reipubl. integrum, aut curandi eundem inturbato rerum usu.

8. Administratio talis in quibus consistet?

ITidem in duobus maxime membris, uti ex supradicta descriptione apparet. Namque omuis gubernatio pia et vera, juxta imitationem Iehovae in Christo et Spiritu ejus S. suscepta, aut adornata, concernit statum Reipubl. integrum inconcussamque, aut turbatum. Si status sit integer et inviolatus, semper intendendus est Primarius ejus Scopus conservationis piae pro vera et solida Dei gloria ac proximi amore: aut Secundarius, qui praeservationem mali, aut amplificationem legitimam justamque, subministrat aliquam, sed ut voluntati Iehovae uspiam et Verbo ejus minus repugnet. Si vero concussus et male affectus sit status ejus, indiget curatione itidem legitima, aut declinatione et detersione plurium ingruentium malorum, pro recuperatione verae salutis, et sanitatis pristinae in Corpore Politico. Ex quibus totius Politicae methodus compendiosa, et dispositio cuivis facile patere valet, quum Corpus Politicum in Vniversitate sua se aliter non habeat, quam constitutio Corporis humani, quod si hoc aegritudine aut morbo aliquo corrumpatur, medicus suo officio ita utitur, ut in priorem sanitatem recte per medicamentum restituatur. Ita quoque cura Corporis Politici in justo suo processu ubique teneri et observari debet. Certum est enim, quod alia ratio, citra jacturam divinae clementiae, ullis modis aliis illi adhiberi non debeat: nec plus uno verum esse potest. Quum itaque omoes, qui aliqua rerum intelligentia praevalent, in hoc inter sese consentiant, quod omne artificium verae Politicae in ea virtute coelica lateat, nuspiam ab ea veritate deviandum aut dessectendum erit, quum Cynosurae instar sese habeat in dilectione Dei et proximi.

9. An vero non opinionibus communibus in re aliqua dubia heic innitendum est?

VErum quidem est, quod obstinata mortalium pervicacitas, multos secum trahat errores, et saepius opinionibus dubiis implicetur, praesertim quum totus ferme mundus opinione potius regi, quam Verbo Dei se submittere debite gaudeat; attamen qui docilitati verae et


page 94, image: s094

piae se adstringere non verentur, memores erunt, quod Verbo Iehovae nuspiam sua auctoritas sit deroganda. Quapropter Amor sui et amor mundi, tanquam pessimi seductores totius generis humani, et maximi hostes boni publici in Societate civili, plane exuendi sunt, et in sua vanitate relinquendi, quum exiisdem omnium opinionum ubertim emergant scatebrae. Quod si hoc rite observetur, et quisque ante omnia, se dominum ac imperatorem affectuum Carnalium praestare gestiat, facile etiam adminicula decisionum ex S. Scriptura in dubiis admittet, quum easola abunde vere intelligentibus fundamenta solida, et cum voluntate Iehovae congruentia Iargiatur. Etenim quod cum voluntate divina in actionibus humanis et Constitutionibus Politicis non consentit aut con formatur, Iehovae certe nostro nuspiam gratum esse poterit; sed regno irae destinatum manet. Ita penitus in cunctis semper vitae actionibus sive privatis aut publicis ad voluntatem Dei et obsequium ejus in sancta puritate cordis et summissione humili revertendum est, ut in Ethica vere Christiana eju smodi proprie declaranda veniunt.

10. An non his Ethicae et Politicae potissima consistit Differentia?

REcte hoc censes. Licet enim alias natura artium et doctrinarum ex subjecto, fine et mediis potissimuin aestimari, in suis distinctionibus so leat, velut Ethicaunuinquemque hominem juxta affectuum carnalium purgationem, pro honesta vita per virtutis culturam in vera pietate commode consequeuda, informat: attamen, quod a paucis notatum est, in hoc maxime vis differentiae inter utramque doctrinam perspicitur, quod Politica circaexternam distributionem et dispensationem in publicis verseturactionibus et communi vitae conversatione: Ethica vero ad interiora quemque reflectere in sese et suae malitiae, amorisque proprii purgationem aut extinctionem prius doceat, quam inde possit aliquid boni in coetum hominum protrudere. Etenim queiuam valeat quis aquam puram et limpidam, ex olla impurissime mac ulata, et sordibus omnigenis completa, effundere, nisi prius sit alia infusione intus et omni conaminis labore expurgata? Ita necessum est, ut Ethicae verae, non falsae aut hypocriticae gentium ac nudam superficiem habiturum saltem concernentis, expurgamentum accuratissimum semper ad internum hominem, in nimio Amore sui et mundi plane occoecatum malitiaque omni infectum, praecedat, quam Politrcum opus bene in externo homine succedere possit. Atque hinc est, quod toties S. Scriptura tam severe et streuue de mortificatione affectuum in veteri Adamo


page 95, image: s095

commemet, ut eo rectius novus homo in novam creaturam exsurgere et inde excrescere queat.

11. Itane Ethices Doctrina antecedit Politicam, et prior est addiscenda?

NEmo sanus id infiteri poterit quidem, uti ex fimilitudine allata et ipsa necessitate hoc satis clare patet: Sed Ethicam vere Christianam dico, quam nemo adhuc recte tetigit, aut explicavit, quum tamen adeo sit necessaria in Christianismo litteratorum, ceu vita et eruditio ipsa. Nam quid prodest vivere si non pie et Sancte Deo ad nutum voluntatis suae in veris et haut fucatis, aut nude habitualibus vivatur virtutibus? Quid prodest eruditio omnis, si non ad aedisicationem veram in dilectione proximi solida tanquam ad verum usum vitae dirigatur? Quid prosiut igitur, et quorsum tendant vanae illae terminorum futilium speculationes et disputaces quaestiones cum dialogismis suis, ut ait D. Paul. si vitae correctio et Charitas erga proximum inde perdatur? Pudeat certe omnes, qui publice aut privatim nutriunt se et nutriuntur in litteris (ut vocant) quod non magis iis studiis et culturis animi vere piis et Christianis addicent aetatem, unde morum et vitae correctio in cunctis actionibus hominum peti, atque odium, invidia, ira, lis, rixae, bellumque e contra consopiri, penitusque tolli e medio queant; quam vanitati impetuosae et superbae tam inscite iucumbaut. Vae itaque cunctis, qui dediscenda potius in tanto docendi et discendi ardore excolunt, et in iis vitae tempora tam turpiter, imo saepius impiissime consumunt.

12. Sed num ita recte Politices doctrina in Constitutricem et Administratricem dividitur?

QVamvis sat multi jam olim, et nostro etiam seculo de rebus Politicis scripserint; tamen vix aliqui fuerunt, qui de vera ejus distributione sollicitam susceperint curam. Vnde tot confusiones in tam variis cognoscuntur tractatibus, ut nulli ferine vera constet methodus: sed quisque suae opinionis et mentis sequatur ductum, qui discentes mire torqueat. Timplerus vero inter omnes accuratior methodi naturalis censor, recte hanc doctrinam in [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] primus partitus est, quem merito sequimur, quum ex natura, sine, et subjecto, ipsoque medio genuino sit deprompta, et integrum Systema in sua rite juxta dispositionem convenientissimam, distribuat membra: Dum reliqui partim ex effectu in causas, partim ex subjecto recipiente, partim ex adjunctis aliisque accidentibus, distributionem suam sumpserunt, et inde nunc tres, nunc plures libros aut partes aut capita


page 96, image: s096

confecerunt, ut supra ostensum est: Quod tamen pro ratione Doctrinae in systema certum reductae minus convenienter fit aut factum est, quum quaevis doctrina, systematice considerata, non possit nec debeat suo ordine, quam in Sinthesi aut Analysi consistere volunt, privari: siquidem meliori discentis cognitioni inservire debeat. Sed hanc distinctionem inde quoque justam dicunt, quod totius dispositionis rationem ex scopo universali sumat, et in eundem reduci possit, modo ad ejus normam media undique rite in Rep. et vita civili universa dirigantur.

Cap. XIV. De Scopo Vniversali Politicae.

1. Quisnam igitur est Scopus ille Vniversalis Politicae, et vitae civilis?

LIcet is ex definitione superius posita in Finis explicatione aliquo modo sit expressus; atiamen, quum Cynosurae se instar habeat, ut nuspiam in ulla parte hujus doctrinae ab eo sit deflsectendum, imo et ipsa media mensuram inde suam atque perfectionem accipiant, nec ex memoria discenti excidat, paulo accuratius iterum heic in distinctione sua inculcemus, ut eo firinius inhaereat auditorum aut legentium animis. Etenim, quod apicis et supremi signi loco se habet, saepius adspiciendum est, praesertim quum et ipsius Reipubl. finis cum eo incidere debeat, ubi mox patebit. Sed quum subordinatos habeat quoque comites, non uniformis est.

2. Quotuplex igitur est iste Scopus Vniversalis?

DVplex; alius supremus, omnia sibi vindicans, ad quem lingulae directiones tendere debent; et alius iubordinatus.

3. Quisnam est ille Supremus?

ISte, qui hoc unice expetit, ut juxta voluntatem Iehovae in ejus gloriam unicam vere conversatio hominum, in civilem consuet udinem coeuntium, civiumve pro multitudinis suae ratione, in mutua amoris pii vividique, ac tranquilla felicitatis concordia aut consociatione fida et fideli integre conglutinari et conservari queant. Si enim non justum ad sit ubique Amoris vinculum, omnia corruendo concidunt, et in confusionem turpiter abeunt suam.

4. Quis est vero Scopus huic subordinatus?

QVum duplex iterum ille sit, alius Principalis et alius minus Principalis, uti supra declaratum est, talis distiuctio etiam heic accurate obsesvauda manet.



page 97, image: s097

5. Quis est scopus Principalis hujus subordinationis?

IS fundamentum partim internum partim externum concernit. Internum autem rursus largitur vera et solida cordis humani pietas, quae verae Religionis sive Verbi coelestis, Iustitiaeque ex dilectione proximi haud fucatam institutionem et propagationem complectitur.

Externum autem in honesta et tranquilla pacis, civiumque vita consistit.

6. Quis vero minus principalis?

QVi Principalem ipsum concomitatur aut in ministerio suo eundem sequitur adversus injuriarum et invasionum violentias, ut legitima defensione adversitates omnigenae diverti et declinari per eundem queant. Pro cujus obtentione, bonorum externorum in vita civili sufficientia est necessaria, quae juxta dispositionem loci et natutam ejus dispici rite et comparari debet, sed non aliis, quam legitimis mediis. In his igitur tota summa, vis, nervus, norma et forma totius constitutionis Politicae consistit, adeo, ut quicquid cum hoc scopo universali non directe consentiat, aut ad eum collimet vel reducatur, id omne non verae sed falsae Politicae adseribendum sit. Etenim qui vel minimum scopum aliter transponendo constituerit, aut subduxerit, is statim peccabit et impinget in ipsum fundamenti omnis principium et ejus vinculum. Sic qui ex miuus principali Scopo sibi universalem, aut principalem consiciet, et proprio commodo, aut carnis suae vuluptati et gloriae, in avaritia, ambitione et deliciis, suum sibi ventris conficiet, carnique suae talem adstringet Deum; is non tantum in Iehovam Idololatriam perfidam committet, ceu olim Theophrastus Idololatricam ita conscripsit Theologiam, eximie talia delineantem; Sed etiam Tyrannidem hac inversione extremam in semetipsum et suos exercebit. Quare necessum est, ut in omni dispositione Politica, omnium finium Scopus iste semper fixus praefulgeat: Verbum scil. et Voluntas Dei Iehovae, et dilectio cordialis et pia Proximi, etc. Sed Praecognitis his absolutis, quorum fundamentum in vera Verbi Dei Charitate sive dilectione depositum manet, ut huc usque deductum est, Nunc ad Instrumentum mediorum sive Reipubl. ipsius constitutionem pro assequendo Scopo jam dicto est deveniendum; quod plane succincto fiet modo, pro temporis ratione, donec pleniora sequantur.

Finis Libri primi.



page 98, image: s098

LIBER SECVNDVS. POLITICAE Primam ejus systematis partem Constitutricem continens et explicans.

CAPVT I. De Republ. sive Medio vero, et Instrum. quo finem et Scopum Civilis Societatis adsequimur; et de vera Reipubl. definitione, ejusque examine.

1. Quid in hac anteriori Politices parte pertractatur?

ID non tantum inscriptio indicat, sed etiam ex lib. 1. cap. 13. quaest. 5. et 6. Definitione hujus partis ipsa satis clarum est, quod Fine ac Scopo Politices universali recte deterininato, nunc ad Medium et Instrumentum verum sit progrediendum, quo finem ipsum et superius dictum assequi rite possimus.

2. Medium vero illud quodnam est?

HOc ex Definitione universali Politices, velut aperte satis propositum et indicatum, constat, quod sit Respubl. quae nimirum ipsum esse introducit illud, sine quo Societas Civilis prorsus nuspiam sibi vere subfistere et diu in soliditate firma cum rebus suis coacervari ac conservari valet. Etenim quod in Ethica doctrina vera, est Virtus Christiana, sive virtus ea, cujus vivida informatrix existit pietas Fidei Christianae; id quoque heic in Politicis praestat Respubl. rite et legitime universitati aut multitudini mutuo consensu conglutinatae et compactae introducta. Ideoque etiam, veluti in Ethica vera Virtus non saltem nude et habitualiter, juxta [gap: Greek word(s)] externam, fucata, sed in Cordis vivide renati pietare sua firmiter radicata expetitur; ita etiam non adulteratam, aut coloratam, nec proprio commodo in avaritia aut ambitione nitentem aut tyrannicam Rempubl, sed ex legitimis membris in corpus solidum pie constructam et coinpositam in Vera Politica quaerimus.

3. Quid igitur in Republ. ante omnia considerandum venit?

DVo haec; videlicet ejus natura, et distinctio in Specierumdivisione.



page 99, image: s099

4 Quomodo ejus Natura explicatur?

VT intelligamus quid sit; quod fit bene et vere definiendo; et quaenam habeat opposita aut pugnantia.

5 Quid igitur est Respublica

VT recte definiatur ad normam Verbi Dei talis, nec alia erit, quam in parte 2. Cap. 6. et 9. de Rebuspubl. Hansaeis delineavimus. Est itaque apta et sacra universi populi, sive societatis publicae coadunitio in sancta potestate, per quam imperantes et subditi mutuo amoris et dilectionis consensu ita in unum corpus cum rebus suis solide coalescunt, ut certum statum firmitudinis salubris recipiant, et inde salutis beatitudinisque causa civitas, cum et in statu suo Politica, resultet.

6. Danturne aliae quoque definitiones Reipublicae

AVariis variae quidem consinguntur; ceu sunt, qui affirmant, quod sit, multarum familiarum rerumque inter se communium summo civilis potestatis imperio moderata multitudo. Sive, quod sit ordo civilis multarum Societatum sive familiarum, consistens in regimine summae potestasis per medios Magistratus secundum leges honestas: Alii aliter, interquos Timpler. cap. 2, l. 1. Pol. Syst. hanc habet, quod Respubl. sit Communitas hominum et rerum civilium magistratus Politici imperio subjecta, etc. Vide Siman. de Repub. l. 2. c. 1. et 2. plures referentem definitiones: Sic et Danae l. 1. c. 2. Pol. Christ. vult, quod sit, Politia publice sancita, honeste vivendi agendique ratio, quam universus aliquis coetus sibi ex justa causa delegerit, et bonispostea legibussanxerit: Ita etc Besold. in. Pol. l. 1. c. 1. n. 36. ? 6. dicit, quod fit hominum plurium, ac rerum privatarum, tum inter se communium. summa cum potestate ac ratione gubernatio. Kerchn. Disp. 1. de Republ. th. 3. brevissime eam contrahens, ait, quod sit; Societas populi, legitimo civilis potestatis imperio coalita, etc. Sed quum hae definitiones partim nimis confuse naturam Reipubl. proponant, partim non rite proprium ejus genus exprimant, sed inter sese nimium in eo fluctuent ut adminicula legum pro principali causa habeant, partim effectum cum causa sua, id est Rempublicam cum Civitate confundant, et, quod potissimum est, internum esse ejus, quod norinae constitutivae loco in omni dis positione Reipubl. sancte tenendum diximus, omiserint; penitusque profanitati magis, quam verae pietati et dilectioni proximi destinarint, proinde supradicto loco utrumque definieudi modum mutua collatione ita moderati sumus, ut inde jam dictam definitionem confecerimus, quae simul effectum liquide demonstraret, et


page 100, image: s100

Rempubl. Christianam tanquam Veritati Verbi coelestis maxime congrueutem, a profauitate dirimeret.

7. Quid vero in hac definitione considerandum est?

DEfinitum ipsum, et Definitionis resolutio.

8. Quid in Definito notandum?

DVo iterum, videlicet [gap: Greek word(s)] sive nominis explicatio; atque ejusdem significatio, aut acceptio.

9. Quomodo se habet Nominis hujus explicatio?

ID maxime patet ex derivatione ejus, Non enim est simplex, sed Compositum, quum a Re et Publico quasi populico ita dicatur, uti Cic. aliquoties habet, in Or. pro Sest. Rescommunem utilitatem continentes, quas publicas apellamus 1. de Inv. Versari in publicis rebus, lib. 1. ep. 14. ad Att. Quid dicam in publica re? 1. Off. Nam et erudierunt multos, quo meliores cives in Rebus suis publicis essent. etc. Sic et in 1. lib, frag. de Republ. ait Respublica est res populi, quum bene ac juste geritur, etc. Appellatio autem Rei adeo late heic suinitur, ut denotet res, persouas et actiones Thol. lib. 1. de Rep. p. 1. Sic et Publicum, qnod Graecis [gap: Greek word(s)] est, denotat id, quod sit populi; unde Cic. 1. de Inv. ait; Publicum est, quod universa civitas de aliqua caufa frequentat. Ac Festis Publica sacra dicit, quae publico sumptu pro populo fiunt; ut hinc Respublica sit quasi populica, ceu Res ad populum pertinens, vid. Div. Aug. lib. 2. de Civit. Deic. 22. Kirchn. de Rep. d. 1. th. 3. l. c. Licet Busius l. 1. c. 2. n. 2. de Rep. a Re, id est, Imperio publico hoc nomen derivatum velit, quum Rei signisicatio tam late pateat, juxta Dd. in leg. 205. ff. de V. S.

10. Quot modis autem accipitur Respublica?

MAgnus est nominis hujus usus, in diversa tamen significatione, quod bene notandum venit, quum aequivocatio tanta in eo lateat, ut nunc generaliter in lata significatione, et nunc stricte ac speciatim sumatur, Communiter enim omnibus imperiis, regnis et regiminibus una cum materia et subjecto simul sumpto applicatur, ubicunque regiminis quaedam forma invenitur in coetu consociatorum hominum. Sic et Respubl. Christiana vocatur, quae omnia regua et populas fidei Christianae addictos determinat, quum eodem modo universae nationes huic nomini possint includi: ceu passim legitur Respubl. Gerrnanorum, Gallorum, Polonorum, Hispanorum, Hungarorum, turcarum, etc. Velut et generalissime accipitur pro quovis statu Politico, qui ad vitam Civilem in Societate humana ordinatus reperitur, sive locum obtineat


page 101, image: s101

in urbe, sive in provinciis ac regnis, quacunque in specie aut modo Monarchico, Aristocratico, Democratico, aut mixto inveniatur, Stricte vero ac specialiter nunc pro Civitate ac effectu ipso accipitur, ut tit. C. de Iure Reip. etc. nunc pro Civitatis cominuni salute et bono l. 4. C. eod. nunc pro gubernatione Polyarchiae, opposit a Monarchiae: unde alii regimentale in Principatum et Rempubl. id est plurium gubernationem distiuguunt. Zechi. lib 1. Pol. cap. 4. Ex quibus facile patet, quomodo vel in abstracto pro forma nuda et administrationis modo Respubl. et vel in Concreto cum coetu hominum conjuncto simul sumatur, uti supra in Politiae explicatione monitum est.

11. Quae vero in Definitionis resolutione animadvertenda veniunt?

NEc minus duo: causae videlicet ejus et Effectus, in statu et Civitate rite agnoscenda.

12. Causas Reipubl. quasnam dicis?

VElut id ex cap. 12. lib. 1. patet, in duplici sunt semper differentia, quum aliae externae, aliae internae ex concursu suo in rei constitutione alicujus dicantur.

Cap. II. De Causis externis Reipubl. Efficiente videl. et Fine.

1. Quaenam sunt causae externae Reipublicae?

VTi in superiori dicto loco Cap. 12. explicatum est idem, in duplici sunt differentia, ut alia Efficiens, alia fit Finalis; ubi Efficiens sibi primum merito vendicat locum.

2. Efficiens quaenam est igitur Reipublicae?

QVum ea quoque suas habeat subordinationes et gradus, ex quibus constituitur, duplex haec iterum sese exerit, ut alia fit prima siveprimaria; alia Secunda aut secundaria; quae ordine erunt heic perlustranda.

3. Quae est causa Efficiens primaria in suo ordine?

PRimaria est, aqua Respubl. primario quidem in origine fundamentali depeudet; Sed quum ea partim in Vniversitate sua, et partim in constitutione proxima refulgeat, fit inde, ut non incongrue ab aliis in Vniversalem et Particularem dividatur.

4. Quaenam est ergo Causa Vniversalis Reipubl. in hoc ordine?

VNiversalis est, a qua Reipubl. Origo universaliter et remote exurgit: Atque haec est Deus non tantum


page 102, image: s102

ut summus mundi Monarcha, sed etiam ut Creator hominis et auctor in ejus propagationis multitudine, velut ipse Iehova hoc benedictionis sanctae et perpetuae Verbum Efficacissimum in Adamo et Eva huic generi adiecit Gen. 8. v. 28. dicens: Crescite et multiplicamini, ac adimplete terram, eamque vobis subjectam reddite, etc. Sic etiam Noachum denuo ex cataclismo mundi in hanc benedictionem sanctam Verbo suo potentissimo revocavit. Gen, 9. v. 1. 2. 3. Itaque Noae, et filiis ejus foecunditatem dedit Iehova, dicens: Foetificate, et terras numerosaprole complete. Timori etiam et terrori este omnibus, tum rerrestribus bestiis, tum aereis volucribus. Imo omnia moventia, quaecunque terra edit, omnesque pisces aquatiles, in vestram potestatem permittuntur, etc. Simili modo etiam Abrahami Patriarcbae et Credentium omnium Parentis semini legitimo non tantum foedus singulare cum benedictionis talis repetitione adjecit, ejusque posteris Gen. 17. v. 1. 2. his verbis, ut hahet textus: Deinde 99. annum agenti (Abrahamo) apparuit Iehova, et sic cum eo locutus est: Ego sum Deus (Iehova) omnipotens: Vive NB. ad meum praescriptum, et esto integer, atque faciam foedus tecum, teque majorem in modum valde multiplicabo, etc. cap. 22. v. 17. Semini tuo benedicam, atque id multiplicabo, velut stellas in coelo, et sicut arenam in littore maris. Item c. 26. v. 4. et 24. idem Isaaco repetit bis: Nec non Iacobo. Gen. 35. 11. et cap. 48. 4. Iosepho eandem adjicit. Gen. 39. 5. Sed etiam Semini extra conjugium legitimum Abrahami eandem benedictionem addidit, Gen. 16. 10. et 17. v. 20. Exod. 32. v. 13. Deut. 1. v. 10. et 10. v. 22. etc. Quae Vniversalis benedictio durabit in semine hominum, quam diu mundus non in dissolutionem sui incidet, quum gratia Iehova et misericordia ejus cotidie se cum surgente sole benigniter multiplicet. Psal. 36. 8. ut pudeat eos merito, qui tam leviter et saepius spurce, non sine scurrilitate in contumeliam tam sanctae benedictionis divinae, de progeneratione hominis, pro libidine animi carnalis declaranda, loquantur, ac venereas inde sibi conficiant turpiter cantilenas: Namque certe sanctum est omnino opus, quod Deus propagatione prima Adamo et Hevae benedixit, ut inde sic primum familiae, deinde populus et multitudo, ac demum hinc Respubl. diversae constituerentur, ut videre est Gen. 17. v. 20. 21. et c. 25. v. 2. 3. 4. 12. 13. etc.

5. Quid est Causa Efficiens particularis Reipublicae?

ESt haec non uniformis sed duplex, una quam alii causam impellentem sive impullivam vocitare solent, altera Instrumentalis.



page 103, image: s103

6. Quid est Impulsiva Causa Reipublicae?

ESt, quae alias propinqua movens dicitur; quod propius ipsis hominibus concitationem et stimulum procreat; atque ea iterum propter impulsum suum urgentem est duplex, aut Interna aut Externa.

7. Causa impellens Efficientis interna quaenam est?

ESt ipsa Natura, quatenus per eam intelligitur ac sentitur naturalis hominum ad Societatem et vitam civilem inclinatio ac propensio, ut inde quoque alii Hominem a Graeco quasi [gap: Greek word(s)] dictum velint, quod videlicet semper Societatis fit studiosus suae et incohabitatione multitudinis amans. Thol. 1. de Rep. cap. 2. Gilken. lib. 1. Pol. cap. 2. Ex quo fit quod etiam hanc causam Naturalem nonnulli appellent. Instit. de Iur, natur. ff. l. 1. de Iustit. et Iura.

8. Quotuplex est haec causa Naturalis Impulsiva?

AVt est Spontanea sive voluntaria; aut coactiva, quam alii Principalem aut minus Principalem faciunt.

9. Quid est Spontanea sive Principalis?

ESt quae ex pia industria hominum prodit, ac facit, ut homines mutuo et legitimo inde consensu ita inter se certi conveniant, ut vita Civilis in singulis membris totius Corporis Politici ex mutua Charitatis obligatione firmiter coalescere et rite coli quaet.

10. Quid est causa ex impulsu coactiva?

ESt ea, quae ex necessitate conjunctioni mutuae imperata exurgit, quatenus non tantum indigentiam rerum necessariatum, quae ad vitam in consociatione sustentandam faciunt, concomitantem ducit, sed etiam singula Corporis membra, mutua obligatione legibus, corroborata et munita fovet, uti videre est Exod. 14. v. 25. et 26. et sequenti Cap. unde leges fundamentales partim exurgunt, quae Formae Reipubl. maxime inserviunt, uti infra patebit.

11. Quid est propinqua in impulsu suo Externa?

QVum haec partim vitae civilis commoditatem, et in institutione sua imitationem quandam honestam conceruat, duplex itidem inde conficitur, ut alia fit, quae utilitatem publicam inculcet; et alia Exemplaris, quae normae loco est, ut secundum eam Respubl. bene institui et conformari possit: Veluti jucundum imitamen habemus in Republ. Hebraeorum, quam populo suo ipse Iehova in Mose praescripsit et Iosua. Sed haec de causa Efficiente Reipubl. primaria sufficiant: Sequitur nunc Secundaria.



page 104, image: s104

12. Quidnam est Causa Efficiens Reipublicae Secundaria?

QVum causae alias hae juxta communem locutionem dicuntur per accidens, inde hoc nomen habet, quod sint tales, a quibus Respubl. secundario dependent.

13. Quaenam vero eae sunt causae secundae aut secundariae?

MEtus, et Indigentia. Primo enim ex metu prima urbium conditarum origo fuit, sicut ex urbe prima Henochia a Caino propter metum ejus extructa, ut videre est. Gen. 4. 17. Danae. 1. Pol. p. 2. Deinde quoque indigentia loci et victus aliquid requirit. Siquidem homo magis appetit Conversationem universi, quam sui saltem; quum bonum fit praestantius: unde et appetitus in illud, propter praestantiam majorem, ferventius fertur. Qui vero appetit aliquid, ille certe indiget isto, quod appetit; quum omnis appetitus fit rei absentis. Sicut quoque recte affirmavit Plato de amicitia, quod ejus origo maxime ex indigentia scaturiat; velut Societatis Politicae indigentia secundario hoc efficit, ut ad Rempubl. et ejus Salutem feratur. Tantum de Causa Efficienti Impulsiva, nunc sequitur Instrumentalis.

14. Quae est Causa Instrumentalis Reipublicae?

ESt Ordo sive [gap: Greek word(s)] , cujus beneficio vel adjumento justa fit dispositio sive digestio omnium membrorum et rerum in Republ. Quippe tale est instrumentum hic ordo regiminis, ut maximam cum potestate et legibus adeoque ipso munere regentis conjunctionem teneat. Vnde etiam vulgo dici solet, quod ordo hinc referatur ad unum primum, a quo caetera dependeant?Vti in Reipubl. ordine caput et principium fit summa potestas, quae caetera omnia subordinet. Quod si igitur ad primum potestatis caput in Imperio ordinatio referenda erit, patet inde satis manifeste, regentis muneri et officio tunc eam competere, quando populi potestatem iu sese translatam nactus fuerit. Atque tunc Ordine tali utitur tanquam adminiculo sive instrumento, per quod dispositionem vi aut virtute potestatis suae exerceat in populum.

15. An non Ordo et Ordinatio inter se conveniunt, ita ut sint unum quid?

SVnt quidem nonnulli, qui maximam heic confusionem sibi pariant, dum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Ordinem et Ordinationem pro uno habent, quum tamen ab invicem ita late dissideant, ut alterum alterius munere fungi


page 105, image: s105

prorsus nequeat. Etenim Ordinatio actum dispositionis ipsum indicat; Ordo autem iste est res modi, non ut vulgo putatur, modus ipse ratione temperatus, qui se instrumenti instar habeat, cujus beneficio dispositio perficiatur, ut determiuet rem tam actu confistentem, quae in Polit. ad Statum Reipubl. pertinet. Tum quoque maxime concernit materiam tam in quantitate, loci et numeri, quam in qualitate dignitatis. Vnde duplex est Ordo; rei videl. et dignitatis, qui ex tali coordinatione profluit, et effectum ejus se praestat. Quantaigitur differentia est inter causam et effectum, tanta quoque datur inter Ordinationem et Ordinem, uti antea diximus talem esse inter Rempubl. atque Civitatem.

16. An non igitur Ordo generis loco, potest haberi in definitione Reipublicae?

MInime omnium. Instrumentum enim num res ipsa possit esse, quilibet dijudicet. Nihilominus sunt non pauci, qui mordicus id defendere pergunt, quod Ordo generis loco possit haberi in definitione Reipubl. quum formam determinet. An vero materia potest haberi juste pro forma absque extrema rerum confusione? Sic misere collabascunt, qui inconfiderate se praecipitant praejudiciis suis. Quum vero heic quaestio sit de natura gennina Reipubl. et haec ex regentibus et subditis combinetur, id accurate distinguendum est, quod ad corporis Politici ralis in societate communi constitutionem sive fundationem essentialem faciat: Sicuti id in legitima coadunitione, unde status potestas effulget et exultat, subsistit et tandem obrinet, ut vi potestatis suae caput regiminis officium suum in harmonica ordinatione exerere valeat. Vnde generis loco in definitione nil aliud constitui potest in fundatione tali, quam Vnio, quod recte monet Bornit. partit. Pol. lib. 1. c. 2. Vnio enim ab unire dicta, idem significat, ae rectissima quaedam conjunctio et diversorum Connexio legitima, ut Vnum in corpore existant.

17. Finis ergo Reipublicae quis est?

QVod superius de fine Politices in ejus distinctione monuimus et inculcacimus discentibus, id nunc iterum quoque heic tenendum est, finem duplicem esse, subordinatum et Vltimatum; quum Reipubl. finis cum Politices ipsius ferme coincidat.

18. Quis est finis subordinatus Reipubl.

SVbordinatus, quum se non uniformiter habeat, iterum vel primarius est aut secundarius. Primarius igitur consistit in vera et vivida proximi dilectione, quae libenter


page 106, image: s106

in vita tranquille se Dei Verbo submittit, et ejus propagationem in mutua Societatis Civilis admonitione concordia fida et pacis amore folido quaerit. Secundarius autem consistit in communione bonorum naturatium, necessitatem et utilitatem in vita humana pertinentium, quatenus cum lege Iehovae nou repugnat, sed cum ea congruit. Veluti magnum, inter bonorum usurpationem et eorundem possessionem, est, daturque discrimen, quod sedulo observandum manet.

19. Quis est finis Reipubl. ultimatus?

QVum is in cunctis absolutum et in mediis ordinandis relatum habeat respectum, duplex inde efficitur, ut alius sit absolutus; alius Relativus.

20. Quis est Reipubl. finis absolutus?

AD quem omnia in Politici Corporis dispositione unice dirigi debent, unde salute publica determinatur, cujus felicitas visque in vita tranquilla, pia, honesta et Deo semper dicata consistit.

21. Quis est Reipubl. finis relatus?

QVi in ad siduo Verbi divini, Iustitiae verae et educationis Sanctae exercitio fundamenta colit, ac vitam tranquillam non in ocio et delitiis Iuxuriosam, sed in labore industrio, et necessitatis propulsione commoda, pro beatitudinis suae ratione inde fatigate expetit. Sed quum haec etiam in superius dicto fine et Scopo universali explicata sint, utpote quae cum eo satis congrue coincidunt, non opus est, ut pluribus repetantur. Proinde nunc ad Causas Reipubl. internas prorediendo nos convertimus.

Cap. III. De Materia et Objecto Reipubl. et primum quidem de Populo in genere.

1. Quaenam sunt Causae Internae Reipubl. juxta positam definitionem?

EXaminatione Causarum Externarum absoluta, merito nunc de Internis agitatur quaestio, quae sunt. Materia sive objectum et Forma.

2. Materia igitur Reipubl. quaenam est?

VTi supra quoque indicatum est, quum haec fere toti doctrinae dispositionem cum Forma sua largiatur, non alia potest esse, quam partim multitudo hominum in Societatum suarum concursu Civili, quae uno vocabulo


page 107, image: s107

satis commode, nimirum Populus ab aliis exprimitur; et partim res Populi.

3. Quidnam est Populus, et quid per eum in Politicis heic intelligis?

QVod fit Coetus Civilis, et universalis hominum Iustitiae et communis salutis causa in honorem Dei ex societatibus suis legitime et juste digestus ac compositus. Velut, ut D. Aug. lib. 7. de Civit. Dei cap. 12. idem fere testatur et de eodem sic loquitur: Quod Populus non fit omnis multitudo, sed coetus Iuris consensu, et utilitatis cominunione sociatus, etc. diciturque alias Societas Civilis, sive publica.

4. Quid in hac definitione observandum?

DVo: videlicet Populi Natura, et ejus, distinctiones.

5. Quid in Populi natura perquirendum est?

ITerum duo. Nominis acceptio, et ejus Complexionis ac compositionis Causae, in descriptione allatae.

6. Quid vocas nominis acceptionem in Populo?

VT Populi veram significationem et ejusdem intelligamus Synonyma. Etenim ejus significatio non uniformis est, quum nunc pro indigesta quavis multitudine hominum et turba sumatur, Matth. 13. v. 2. 11. v. 36. nunc pro plebe, ut apud Pl. in poen. nunc pro gente aliqua certa in latiori figuificatione, nec non interdum pro natione alicujus regni aut regionis certae; nunc pro vulgo caeco et vulgari turba; unde Cic. Orat. de fal. leg. ait: Populus sane turba est ut res omnium instabilissima ac imprudentissima, ut in mari fluctus flexibilis et inquietus. Sic et in Cla. Orat. dicit: populus sine comparatione probat; esse melius, non sentit: Illud quod est, quasecunque est, probat. Vnde nos opinionibus vulgi rapimur in errorem, nec vera cernimus, ait. 2. de leg. Et sic est vulgus, ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. Pro Rosc. Velut etiam proverbium est. id populus curat scilicet, quum vulgus omnia despectui habere soleat. Sic in Sacra Scriptura populus tenebrarum, gentiles et ethuici dicuntur, qui Lucem Veritatis in Christo non vident. Matt. 4. E contra populus Dei, Israelitae et Christiani vocantur, quod per Christum siut adsumpti, et membra ejus corporis vivida esse debent. Deut. 4. 20. et 7. 7. et 29. 13. 2. Sam. 6. 21. 1. Pet. 2. 9. Rom. 9. 25. Apocal. 18. v. 4. Sicut et [gap: Greek word(s)] dicitur Luc. 6. 17. Sic etiam apud Romanos solemnis erat titulus Populi,


page 108, image: s108

praecunctis gentibus propter statum popularem; Vnde Cicero admodum poinpose hoc infert de gloria et potentia hujus populi: In Ant. Cic. populus Rom: Victor Dominusque omnium gentium: Vbi totam cominunionem cum republ. comprehendit, quamvis alias populus ibi multitudinem saltem civium denotet, ut ex publica auctoritatis formula id apparebat, quum scriberetur. S. P. Q. R. Ex quibus patet, quod admodum illi errare videantur qui populum pro civitate iterum accipi volunt, ut infra explicabitur pluribus. Quum igitur tam varie accipiatur, vario quoque nomine exprimitur ut nunc [gap: Greek word(s)] nunc [gap: Greek word(s)] , etc. apud Graecos dicatur: Sic et apud Latinos, indifferenter multitudo, turba hominum, coetus, plebs, natio tota, Societas indeterminata, etc. nunquam vero, civitas dicatur, ut Timp. habet hunc errorem. Pol. lib. 1. Cap. 4. q. 2. Quando antem in politicis loco subjecti habetur, pro coetu tali universitatis accipitur, qui conjunctionem aut unionem capitis cum membris singulis commodam admittat, ut solido coeant consensu tali, qui statum firmum formet. In qua acceptione populus quoque quam optime a Graecis [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] ligo dicitur, quum certa unionis ligamento coeant inter sese, qua tot diversi homines quasi unum fiunt justa status et potestatis dispositione. Inde et Societas Civilis appellatur cum vox Societatis quid specifice simul includat.

7. Causas vero Populi quas dicis?

QVum illae sint in duplici differentia, ut aliae Internae unt, quae ex Complexione ingeniorum patescant, et aliae Externae, quae ex natura congenita suxta situm loci prostuant; ut inde combinatio ac functio imperantium et obsequentium promptior exurgat, uti q. 5. hoc Cap. dictum est; ideo etiam discriminatim habendae sunt.

Cap. IV. De causis internis in populi natura.

1. Quaenam igitur sunt Causae Internae ex Complexione profluxae?

TAles partim Astronomice in singulis, partim in Vniversitate observantur, quae hominum indolem formant, et eam juxta inclinationem suam fovent.

2. Quaenam sunt Causae Complexionis Internae?

QVae inclinationem homini ex positu et influxione astrorum aut constellatione occulte in procreatione sua infundunt, ut juxta praedominium cujusque proprietatis,


page 109, image: s109

quae septem juxta Planetarum naturam numerantur, se voluntatis suae ductui submittat eidemque obnoxium reddat. Ex quo fit, ut ejus habenis sequacem se maxime praebeat in affectibus suis, cujus Proprietas Astralis Spiritus praepotentia in quovis praepollet.

3. Annon hoc manifestius paulo potest explicari, quomodo se res habeat?

SAtis commode, modo heic rite audiatur iterum, quem supra induximus Sac. Phil. cui totius naturae janua quasi inspeculo aperta et obvia fuit; Is in lib. de 3. vita hom. de hac re et Proprietatibus Planetarum plane fingularia conscripsit, unde in 9. cap. et 7. haec ejus partim sunt verba nobis repetenda:

Si scire expetamus, quid homo sit, et quur aut unde tam ingens sit discrimen inter mortales, quod alter ab altero tam mire in actionibus dissideat suis, et quod etiam in forma et specie alter ab altero ita diversus sit; tunc necesse est, ut ad intimum fundum aut fundamentum de progeneratione hominis penetremus, et haec rite consideremus; inde nobis patescent mox omnia. Namque si homo in Deo sit ita renatus, ut in luce quid vera perspicere possit, tunc de origine sua sollicitus est: Ac si in ea se recte exercere incipiat, tunc Spiritus animae in omnibus 3. Principiis scrutatur et perquirit, quid in unoquoque sit. Veluti nos idem agnoscimus, nec possumus aliud quid proferre, quam quod in imagine Spiritus, atque etiam corporis, omnium 3. Principiorum saltem unicum regimen in nobis contineamus, sed hoc in tribus motibus originariis qualitatum consistit. Quia juxta unumquodque Principium Spiritus et Corpus movetur et impellitur: ac secundum quod alterum Principiorum praedominium obtinet in homine, ut se huic totum homo cum voluntate sua appropriet, secundum istud ipse sua conficit opera, atque reliqua ab illo saltem dependent absque sufficienti refistentia. Quod si vero de tali imagine nobis quid pronunciandum fit, perlustraudum nobis est, quoduam et quale ejus sit fundamentum. In fimilitudine autem hoc maxime clarum est. Etenim nos semine aliquo in agrum seminamur, in Matricem nimirum. Iam considera hoc, quid antecedat; nihil sane, nisi quaedam voluntas appetitiva viri et mulieris ad commixtionem; nec tamen semper fructus appetitur, ceu in scortis et scortatoribus talia habentur exempla; imo et in conjugio. Iam quaeritur, quaenam est causa urgens in mare et foemina omnium generum; tum quoque in homine? Hoc ita animadvertite: In aeternitate omnia in una essentia fuerunt, veluti Tinctura, quae centrum est, et originalis causa vitae, etc. atque Essentialitas, quae ex Tinctura progeneratur, etiam omnes Species


page 110, image: s110

Centri continet, sed absque igne: quia illa est depressio, nec valet vitam in sese incendere: illa est corporeitas quasi, et corpus quidem efformat, non autem vitam, quum ignis vitam procreet, etc. Sic vir habet Tincturam, foemina vero essentialitatem, veluti Matricem, quae ex Tinctura procreatur. Atque ita hoc cernite: In aeternitate omnia in se invicem erant unum, ac mundus iste tanquam figura quaedam in ea involutus persistebat: quia Sapientia tincturam obumbrarat, et in se absorptam quasi tenebat ita, velut Corpus Spiritum, nec poterat invi fibilem prodire substantiam coram Angelis, nisi Iehova commoveret aeternitatem, etc. Iam vero quum se Iehova commoveret, sunul commovebatur Centrum Naturae in aeternitate, inde omnia procreabantur substantialia essentialiter. Tinctura efficiebatur existentialis et dominabatur, atque existentia reddebatur materialis; nec tamen separatio fieri poterat, quum unum constitueret Essentiam. Quum itaque Iehova Fiat suum in materiale essentia excitaret, ut Verbum suum in essentialitatem pronunciaret, etc. tunc ex materiali essentialitate prodiebant duae Species in uno tamen corpore. Namque Tinctura existentiam per Verbum Domini induebat; ac Spiritus existentiae Corpus adsumebat; atque ita binae erant Species, Corpus Tincturae Centrum vitae in sese continebat, at Corpus existentiae nondum Centrum ignis excitarat: habebat quidem vitam, sed admodum imbecillem.

Hoc demonstramus vobis in simili, Ferrum candens adspicite Hoc binos a se propellit Spiritus; veluti unum ferventem, qui Centrum fovet, et alium incendere valet ignem et excitare; atque alterum aereum, ex quo aqua prodit; atque ille quidem omnes vires ignis continet; at Tinctura in eo non est ignis; sed est quasi aeterna inclusio, ut nequeat in eo esse ignis, et tamen est ignis Spiritus, qui ex igne originem tenet, vitamque aequalem igni fovet: quia in aeternitate mors non datur. Atque sic vobis duarum specierum fundamentum declaramus, masculinae et foemineae. Namque quum Iehova materialem existentiam crearet, continuo omnes essentiarum prodibant species in Centro naturae, secundum omnes proprietates. Veluti ut in stellis agnoscitis; quomodo unaquaeque aliam exerat proprietatem prae altera, quae omnes ex Centro naturae juxta materialem existentiam creatae sunt, etc.

Stellae autem (a it cap. 7. ejusd. lib. circa finem) omnes causas hujus mundi in sese continent. Omne, quodcunque vitam alit, et vegetationem sentit, NB. ab ipsarum proprietate exsuscitatur, et ad vitam producitur. Quippe non tantum iguis et aqua sunt. licet ignis et aqua in illis


page 111, image: s111

principalia sint; sed etiam duritiem, molitiem, tenebras, acerbitatem, acetositatem, dulcedinem et omnes vires naturae in sese continent, quascunque terra habet. Namque unaquaeque stella suam propriam, suaiu singularem obtinet Proprietatem, atque id omne juxta essentias aeterni Centri Naturae. Cuncta enim in Creatione ipsae sunt apprehesa et in existentiam producta, prout tantum proprietatis sibi tum in eo momento in rota Naturae patuit, quum se aeternitas commoveret ad creationem; atque aer est Spiritus ille cum omnibus speciebus commixtus.

Quemadmodum calor ex igne egreditur, ita aer ex igne expirat semper cum omnibus viribus. Ideoque adeo inconstans est, dum mox speciem hanc in Centro Naturae excitat, mox aliam, atque ita perpetim in lucta est et victoria: nunc ad ima deprimitur, nunc ad superlora rursus emergit.

Vniversa profunditas inter terram et stellas instar animi se habet in homine, ubi protenus oculi aliquid intuentur, et voluntatem in eo concipiunt, ad producendum essentiam vel saltem celeritate cogitationum, vel etiam opere aliquo certo, ut os et manus simut id apprehendant. Ita quoque Profunditatis animus est, qui mox in hac stella sibi adspectum concipit, nunc in alia. Atque Solrex est et Cor universae profunditatis, qui splendorem exercetet operatur in ea profunditate: Reliqui vero 6. Plauetae conficiunt sensus et intellectum in profunditate, ut omnia in conspectum veniant, ceu Spiritus vividus. Hoc in exemplo auimalium observatu vobis facile erit, quae Spiritum suum in eo hauriunt?Velut et in avibus idem apparet, ac in nobis hominibus ipsis secundum Adamicum hominem.

Ast Imperium hujus regiminis et Spiritusiste non habet divinum intellectum et sapientiam: quia exordio et fini obnoxius est, Quodcunque vero initium et sinem obtinet, non est Spiritus aeternus aut divinitas ipsa; Sed naturale externum ac proinde corruptibile permanet; veluti in Vento id cernitis, quam cito in uno exsuscitetur loco atque iterum mox conso piatur; mox in alio exoriatur, et sic consequenter. Tum etiam Constellatio Causam exhibet omnis ratiocinationis, artium, Philosophiae suae, argutiarum, et origo est simul Ordinum suorum in regimine hujus mundi inter mortales post lapsum; sic etiam animalium et avium: nec non causa est, ac exsuscitat herbas, et metalla sive mineralia, atque arbores, ut crescant. Quippe in terra omnis concentratio astrorum involuta jacet, atque ea continet in sese, quicquid astra continent; unde constellatio inflammat terram, et tamen, auus est Spiritus id omne, unum regimen, quod tertium


page 112, image: s112

appello Principium: quia tertiam exprimit vitam in Deo, videlicet quum vita haec fit excitata, et non aeterua, et c. cap. it. 9. ait: Ita ulteriusvobis detegimus Centrum Naturae hujus mundi: Partus vel Progenitura vitae se involvit in semetipsam instar rotae, et quando ad intimum pervenit punctum, tunc libertatem apprehendit, nec tamen Iehovse sed Tincturam, in qua vita urere incipit. Namque quodcunque Deum apprehendere cupit, per ignem fieri necessum est; quia nulla existentia apprehendit Iehovam, nisi sit inigne, sed proprium ejus intelligas ignem. Quod si his ingnis se inflammaret, statim mundus colliquesceret. Non vero heic intelligimus ignem procreaturae, qui ignisvere non est, quum sit saltem acris furoris fervor, qui externam essentiam, quae ex aqua exurgit, in opposito suo consuinat, velut lignum, carnemque ac tamen igternum ignem in lapide minus tangat.

Libertasvero, de qua diximus, extra naturam hujus mundi, est solummodo AEtenitas absque essentia. Iam autem velut Centrum aeternum ex appetitu aeternae voluntatis semetipsum procreat; ita quoque Centrum alterum. 3. Principii per verbum Fiat in procreatione se ex: aeterno edit. Namque ex prima creatione primi diei. Centrum externum Naturae (intellige priusquam Sol cum stellis Corporalis creatus est) se ter invertendo circumvolverat, et 6 acceperat proprietates, tres videlicet supra, et 3. infra Solem, et c.

4. Quaenam igitur sunt eae proprietates Planetarum, ac quomodo sese habent?

SAturnus cum sua acerbe strenua, attractione et frigore primam constituit speciem et Spiritum in Centro naturae: Ille abyssum concludit, et tenebras efficit in profunditate, atque ad se essentialitatem externae virtutis in hoc Principio attrahit, et Centrum se hinc vertit instar rotae; tunc contractum illud quasi rota apparet in oppositione vel quasi eregione Saturni, atque tunc vocatur Luua, propter proprietatem suam, et c. Postea se ulterius intus involvit in sese, et Iovem efficit. Namque Saturnus sua attractione appetit libertatem divinae Essentiae; ac cerebrum procreat: quia appetitu suo virtutem libertatis intercipit, nec ad libertatem divinae Majestatis ipsius, ut pote quae sine Essentia est, admittitur. Quum vero in Virtute tali sit intelligentia, et tamen vis hujus in propria potentia non possit intellectum excitare; proinde Iupiter vitam in viribus suis expetit, atque in circuitu rotae est Mercurius. Namque rota perpetuo in circuingyra tione viget. Vnde Mercurius est metor, propulsator et crepitator, quia non habet vitam, quum haec ex igoe originem


page 113, image: s113

sumat. Ideoque admodum fervida impetuo sitate hoc expetit, ut ignis ex concussione sua excitetur: Atque hinc in rotae Circuitu viget Mars, qui saevus est turbator et concussor.

Sed jam neque dictae 4. Species in igne sub sistere possunt, quum Essentialitatem habeant, quam ignis adsumendo devorat. Imo nec ipse ignis per se subsistit, nisi habeat quod in nutrimento consumere queat. Proinde oleagiueam mansuetudinem expetit, atque eam reprae sentat Venus; quum sit externae naturae mitigatio sive mansuefactio, quae amorem gignit. Vnde in ea reliquarum dictarum 5. Specierum appetitum in se recipit: Quippe unaquaeque species in sese involvitur, et libertarem Dei expetit, quae mitis mansuetaque adeo est, ut sit quasi nihil quoddam, quum tamen omnis in omnibus sit. Atque si sex isti Planetae obtinuerint inansuetudinem, quae aquam quoque producit, tunc densitas aquae exoritur, quae lucis illustrationem anhelat admodum, unde quoque praegnans redditur conceptus sui appetitu, ut sic mansues udo Veberis proprium nanciscatur lumen prae reliquis in firmamento stellis. Namque appetitus talis jucundus concipit lumen.

Verum quum lux absque essentia sit, saltemque in tranquillitate mansueta, vitam inde unice ambit et expetit Spiritum: Sed nihilominus ex aqua et mansuet udine omnino prorsus nequit aut vitam aut Spiritum haurire: Ideoque Venus sua mansuetudine et luce Cor appetit, id est Vim omuium Specierum. Ex hoc quoque Concipit Cor illud, quod in rotae circuitu ac puncto ejus Solem determinat, qui omnium 6. Specierum et Planetarum Cor vere exprimit, quae etiam e contra Cordis sui species constituunt, unde sic omnes in una coeunt vita, et c. Sed quando ignis acritudo in Sole se ita reflxione mutua torquet, ut in libertatem erumpere gestiat, per fulgur evibrat splendorem suum, ut inde radiorum sit perpetua assiduitas in jucunditate summa et c.

Veluti autem ejusmodi proprietates in totius Vniversi Constitutione naturali se habent, ita quoque in mortalium procreatione et instillatione proprietatum astralium talis processus observatur, quem paulo post d. l. sic describit.

Ecce supra Solem, (quem Cor Vniversi dixit) positus est Mars, qui in concussione excitator est ignis, et inflammator Cordis, nec non simul destructor Essentiarum, ne densitas essentialis contecta maneat; ille confringit hanc, ut ita Spiritus suos fensus possit excitare. Quia in Sole Tincturam parit. Supra Martem vero positus est Iupiter, qui est ipsa potentia et robur Cordis, cui Mars sui communicat ignis vitam, quod ille ex Corde Solis accipit,


page 114, image: s114

inde Cerebrum conficit pro habitaculo Martis. Supra Iovem positus est Saturnas, qui virtutes proprietatum talium contrahit omnes, et Spiritui domum aedificat, videlicet Cranium, velut etiam sub stantiam in Corporis Capite contrahit; unde ita vita externa supta Solem Caput repraesentat, habitaculum videlicet Spiritus rationalis, qui in cordis igne originem fovetsuam, et incolit Caput in quinque Sensibus vitae aereae.

Inferius autem e contra infra Solem, Venus adest, quae ex protrusione ignis ex Tinctura originem sumit. Ideo suum proprium habet lumen, ac procreat aquam amoreinque, quum sit depressio et causa existentiaein Sole, quae inceptamentum constituat inferiori Corpori: tum quoque continet. Tincturam ut causa originaria seminis ipsi competat in alio Centro ad propagationem directa. Namque corroborat se virtute superiorum et secum Spiritus speciem aufert tam ex corde quam Cerebro. Inde omnes species eam appetunt et se cum ea commiscent. Nihil aliud est, nisi Amor et mansuetudo dulcis. Atque ita omnium specierum virtutes in se tenet, ac hilarem cantatricem agit, et c.

Infra vero Venerem Mercurius positus est, cui Venus vim suam communicat depressione: Ideoque tam hilarem se praebet, ac libenter de scientia naturae loquitur. Ille est expeditus excicator semiuis, quod ipsi a Venere communicatur. In hoc enim totus est, ut Corpus excitatum et resolutum efficiat. Quum vero multiscium se veuditet, per omina ambulare cupit fugax; Corpori linguas donat, et exsuscitat idem, sensus ipsi suppeditat, praesertimin Corebro, et in Matrice seminis.

Infra Mercurium situs Lucae est, ubi depressio subsistere cogitur, et mixtura est omnium, quum inde quoque corpus plenum det, et quaecunque ad id spectant. Omnia quasi utre accipiendo corradit, ut totam effigiem formet animalem. Est sua vitas ipsa, in quam proinde corruit Venus. Omnia conservat, ne quid ulterius deprimatur; unde et perpetim in timorevivit, ne cadat alicubi terra, quae ipsi incumbit. Quippe iram Iehovae terrae impresiam sentit. Ideoque metuit sibi, nec quid ulterius deprimi sinit; sed celericursu properat semper, ac si esset in perpetua fuga. Inde fallax est, quum superiorum et inferiorum amicitiam expetat. Ex quo fit, ut tam cum Centro terrae, quam cum Centro Solis hyprocrisin suam exerceat. Atque veluti jam hocregimen in semetipso est compositum; sic et onnium creaturarum regimen et vita viget praesertim in homine, qui inprimis post lapsum ad iufluentias stellarum Spiritui mundi obnoxiusvi vit, ut natura sua quidem propellatur ad conservationem consociationis in vita ommuni; sed hoc cavendum, ne Constellationi


page 115, image: s115

Astrorum se penitus dedat, et c. Etenim hinc est, quod Astrologi veri per thematum erectiones, cuivis mortalium de toto vitae cursu non inconcinne, si homo semper ductum Spiritus astralis sequatur, juxta influentias ejus, praedicere in prognosi aliqua possint; licet magnus heic saepius interveniat abusus, qui magnopere cavendus est, quum Diaboli instinctus non minor sit, quam influentiarum, imo et fortioribus se insinuet viribus, uti suo loco explicatur. Sed veluti in singulis individuis magna est potentia Planetarum, ita quoque toto regimine prodeunt in universas regiones et hominum nationes, praesertim si Zodiaci sive Coronae Coelestis signa in adjumentum arripiant. Vnde non inique faciunt Astrologi, qui certis signis certas regiones in subjectione sua applicant, quod maxime in Politicis notandum.

5. Regiones igitur terrae quaenam sunt, quae certis Signis coelestibus subjectae feruntur?

MAgna certe in 12 Zodiaci signis latent mysteria, quum Zodiacus non tantum, ut ait Sac. Phil. lib. d. 3. vit. c. 9. animum in profunditate hujus mundi et creaturis omnibus detertminet, sed etiam duoregna, unumquodque cum 6. specierum partibus constituat, unum juxta Tincturam coelestem vitae, alterum juxta Tincturam aeris et Spiritus mundi. Vnde et origo litterarum 24. ac 72. linguarum ipsi in computatione justa accensetur, ut idem docet Phil. dicens: Quod si hunc (24 litterarum) numerum ternario multiplices, velut se Ternarius tribus regnis is manifestat, et omnia in Ternario conveniunt, exurgunt inde 72. quibus tot linguae significautur in Babylonia, admirabili perplexitate vertiginis. Quad si heic pergeremus, posset vobis meretrix cum bestia facile demonstrari, de quibus Apoc. Ioh. agit: praeterea detegeremus vobis omnia mirabilia a tempore mundi facta. In his magnum illud latet Arcanum, et vocatur Mysterium Magnum: latet heic quoque omnis lis de Fide, et inde exurgit, omnium quoque voluntas mala et bona. Namque septem Spiritus, in quibus figura Filii hominis juxta Apocal. consistit. 7. sunt Spiritus Naturae, quorum unus (Sol) regnum tenet, et 6. Centrum Naturae, qui in duplicatione 12 conficiunt juxta 2. regna Dei et mundi hujus, ex quibus credentes progenerantur; qui iterum in duplicatione 24 conficiuut, et tunc sunt 24 Spiritus, qui 24. Seniore et exprimunt ante thronum Dei, qui ibi adorant Agnum mactatum. Apoc. 4. et c. Quisque haec ulterius in timore Dei dispiciat. Adscriptio autem sigriorum in quavis regione juxta Astrol. ita sehabet.



page 116, image: s116

Aries habet Germaniam, Angliam, Syriam, Palaestinam, Poloniam minorem. Burgundiam superiorem, Sueviam, Silesiam superiorem, Neapolin, Florentiam, Capuam, Ferrariam, Veronam, Patavium, Brunsvicum, Vltrajectum, Cracoviam, Massiliam.

Taurus habet Parthiam, Mediam, Persiam, Cyprum, Asiam minorem, Poloniam majorem, Russiam albam, Campaniam, Rhetiam, Helvetiam, Franconiam, Lotharingiam, Hyberniam, Bononiam, Mantuam, Tarentum, Caput Histriae, Pormam, Parusium, Sevas, Panormum, Herbipolim, Carolstadium, Metim, Brixiam, Bosnam Lipsiam et Tigurum, etc.

Gemini habent Hircaniam, Armeniam, Cyrenaicam, Marmaricam, AEgyptum inferiorem, Sardiniam, Brabantiam Ducat. Wirtenberg, Flandriam, Longobardiam, Turinum, Villacum, Hasfordiam, Londinum, Cordubam.

Cancer habet Numindiam, Africam, Bithyniam, Phrygiam, Colchidem, Carthaginem, Regna Franciae, Scotae, Granatae, Comitat. Burgundiae, Prussiam, Hollandiam, Zelandiam, Constantinopolin, Venetias, Mediolanum, Genuam, Lubecam, Trevirim, Magdeburgum, Gorlizium, Bernam, etc.

Leo habet Phoeniciam, Chaldaeam, Italiam, Galliam togatam, Siciliam, Apuliam, Bohemiam, Turciae partem, AEmiliam, Sabinos, Damascum, Romam Ravenam, Syracusam, Cremonam, Pragam, Vlmam, Confluentiam, Linzium Chremisium.

Virgo habet Mesopotamiam, Babyloniam, Assyriam, Graeciam, Achaiam, Cretam, Ciliciam, Croatiam, Carinthiam, Silesiam inferiorem, Rheni partem, Rhodum, Alexandriam, Hierosolymam, Corinthum, Papiam, Brundusium, Vtatislaviam, Erfordiam, Basileam, Heidelbergam, Lutetiam, Lugdunum.

Libra habet Bactrianam, Triglodyticam, Sabaudiam. Delphinatum, Placentiam, Argentoratum, Vieunam Paunon. Francofur, Moenum, Spiram, Halam Suevorum, Landshutum, Arelatum, Lysibonam.

Scorpius habet Cappadociam. Syriam, Iudaeam, Idumaeam, Mauritaniam, Norvegiam, Sueciam, Occident. Bavariam super Foro-julium, Trapezuntium, Alkairam, Aquileiam, Sedanum, Monacum, Viennam Allobrogum, Valentiam Hisp.

Sagittarius habet Arabiam felicem, Celticam, Hispaniam. Portugalliam, Hungariam, Dalmatiam, Moraviam, Coloniam Agrip. Stutgard. Rotenburg. Budam, Toletum, Noriberg.

Capricornus habet Indiam, Macedoniam, Thraciam Albaniam, Bulgariam, Graeciam, Lituaniam, Massoviam,


page 117, image: s117

Saxoniam, Thuringiam, Hassiam, Stiriam. Brandeburg Augustam Vindelic. Constantiam, Mechliniam, Orchades Insulas.

Aquarius habet Sogdianam, Arabiam Petraeam AEthiopiam, Sarmatiam, Tartariam Magn. Daniam, Russiam Rubeam, Walachiam, Pedemontium, Westphaliam, - Montferrat, Pisaurum, Tridentum. Hamburg. Bremam, Salisburgum, Ingolstad. Bavariae partem.

Pisces habent, Garamantes, Lydiam, Pamphiliam, Ciliciam, Calabriam, Portugalliam, Ratisbonam, Wormaciam, Rthomagum, Compostellam, Hispalim, etc.

6. Anne potest homo se Constellationi Astrorum et eorum influentiis aliquousque subducere?

ETiamsi in mortales omnes ingens sit Spiritus mundi hujus per constellationum influentias inperium, ut eos, si secundum carnissemper vivant ductum, jugo suo penitus cohibere possit; attamen non tanta est fortitudo, vis et robur ejus, quin valeat, remedio prompriori, quod nobis per Spiritum Christi communicatur largiter, infringi, si modo quis non sanctiorem mentem fibimetipsi neget, vel non semetipsum coecum reddere cupiat. Omnia enim reposita heic apud nos sunt in receptione Christi vivida, ut in ea se humiliter quis submittat voluntati purae Iehovae, nec se Spiritui ejus ipsum deneget, aut studiose subtrahat. Ad quem omnibus patet liberrimus aditus in vera pietate. Quotquot enim eum, ait Iohan. exceperunt, iis dedit hoc jus, ut filii Dei sint facti, uempe iis, qui credunt in Nomen ejus. Ioh. 1. v. 12. Ideoque recte monet omnes, Sacer ille Philos. lib. dict. cap. 8. his verbis. Quaeso, ?homo, temetipsum confidera saltem: quaere temetipsum, ac te invenire disce: Egredere ex hac periculosa vita, ex numero aspidum et serpentum secede in aeternum illud, quod omnino in tua habes potestate plena. Qui aliter docet, et loquitur, ille ex Satana docet, qui non vult hoc concedere, quod homo potestatem habeat, in filium Dei evadere. Iehova certe hominibus in Christo potestatem dedit, filios Dei fieri: ac ipse Iehova vult, ut omnibus hominibus auxilium suum praesto sit: nec Deus est talis, qui mala velit, et cui impietas sit complacita; velut etiam Ezech. testatur cap. 33. 11. Quam vere ego vivo, non expeto mortem peccatoris; sed ut se convertat et vivat. Ac Dav. Ps. 5. v. 5. et 6. Odisti omnes operantes iniquitatem. Perdis loquentes mendacium: Virum sanguinolentum et dolosum abominatur Iehova. Ita ait D. Petr. Inter omnes populos, qui Deum timet, et recta agit, ille Deo est acceptus. Namque non alia in Deo est voluntas, quam salvationis, ut


page 118, image: s118

saluti reddatur, quodcunque perditum est. An non Christus propterea e coelis descendit? Ideoque nemo mortalium desperet. Namque si animae Spiritus rite se attollat ad Deum, certe ille Deo fortior est, ita, ut eum in Verbo suo evincat. Ira quoque De quidem est, et potentissima vis Dei; sed hanc facile evincit in Christo. Inde longe potentior est, quam inferni abyssus. Montes valet transponere absque intempestate, saltem nuda voluntate sua. Namque voluntate sua Iehova Coelum et terram creavit. Talis quoque voluntas tam potens in anima simul latet occulta: et tamen natat in miseria, in magna impotentia et immersione mortis; ubi adstricta haeret, et se circumduci patitur, cen misere capta creatura, se ex uno luto foetido in aliud provolvens, ut tanquam maculatus pannus sordescat, plena sorditie. Omnes stellae venenum suum in corpus sic effundunt, et commaculant corrumpendo funditus animam, quae ita omnium animalium sodibus adspergitur. Corpus enim carnem auimalem devorat, qua misera anima vestitur. An nosti, quam ob cansam Iehova Iudaeis suis abstinentiam a multis prohibuit carnibus? Incende adipem talium, et confidera proprietates eorum, tunc sacile persentisces. Misera anima est ignis quidam, qui urit ustulando; Quod si igitur talis proprietas penetretin ignem animae, quid censes, num Iehova in ea habitare queat? Quapropter Christus per Apostolum suum nos docet, et dicit: Estote sobrii et temperantes incibo et potu: Vigilate ac orate, etc. Namque adversarius vester diabulus tanquam Leo rugiens vos obambulat, et quaerit, quem devorare possit. 1. Pet. 5. 8. etc. Committe Iehovae vias tuas. et confide in eum, ipse faciet. Ps. 37. 5. Quia Iehova est Rex in aeternum semper Ps. 10. 16. etc. sed nunc de causis externis agemus paucis.

Cap. V. De Causis Externis in populi natura.

1. Quaenam sunt causae externae in populo?

VEluti unusquisque mortalium in se consideratus influxionibus stellarum in hac vita est expositus, et quisque in iis semetipsum facile examinare potest, cuinam proprietati et inclinationi, num Saturni in avaritia, invidia, ambitione, etc. an vero Martis in crudelitate, sanguinolentia, iracundia, etc. An Mercurii in fallacitate, mendaciis, astutia, calliditate, etc. aut Veneris, etc. maxime si addictus, ut in eo semetipsum corrigat, appetitumque perversum mortificet, uti ait D. Paul. Ita quoque aniversi populi aut natio aut indoles communiter dignosci


page 119, image: s119

poterit, ut secundum ejus rationem corrigi im Reipubl. fundatione, aut in melius revocari queat. Talia autem vel ex plaga aliqua in mundi situ universim, aut ex regionis particulatim et regni sede alicujus dijudicantur, sub certo climate, etc. Veluti etiam non exiguum discrimen ex Seminum commixtione, et linguarum confusione dignoscitur, quae barbariem non levem saepius peperere populis.

2. Quid autem vocas mundi plagas?

LIcet Plagae vocabulum admodum sit [gap: Greek word(s)] adeo, ut octo ferme peculiares habeat siguificationes, ut nunc percussionem, ictum, vulnus, nunc arboris incisionem, nunc retia rariora, insidias, discrimina, nunc impulsionem, determinet, nec non pro capitis linteo tegmine, et lecticaria quoque sindone etc. sumatur; tamen hac locutione heic uitmur juxta Geographorum sententiam pro regione aut tractu terrea amplissiomo; quando in ea acceptione tales terrae partes, modo climata, modo Zonae appellautur. Est itaque Plaga mundi sive Zona in hoc usu, spacium ad similitudinem zonarum Coelestium in supersiciem terrae detractum, eademque proportione heic inter duos circulos minores sphaerae comprehensum, ut ita directe coelestibus Zonis in quinque partibus sit subjectum. Proinde latitudo plagarum ejusmodi tanta est, quantum distantia circulorum refert, quae 24. gradibus ferme absolvitur. Harum prima autem [gap: Greek word(s)] dicitur media illa terrida et intemperata quae inhabitabilis ferme habetur, propter nimium calorem et ardentes aestus, quos Sol illic excitat. Duae vero Intermediae temperatae sunt, unde et Graecis [gap: Greek word(s)] vocantur, quarum altera Borealis, altera Australis, quum Tortidae utrinque vicine, sint, et ad Polares se extendant. Extremae igitur frigidae Intemperatae in extremis globi polis temperatas dictas claudunt.

3. Quur ita terra in plagas distinguitur?

PRopter insignem ejus utilitatem, quam praecipuam largitur et suppeditat in discernendis locis, ut eo rectius non tantum discernantur loca Orbis habitabilia ab incultis, sed etiam varia locorum et regionum accidentia nobis patescant, ut inde mortalium ingenia et affectiones rectius dignosci queant. Sic etiam causae inde redduntur vel frigoris majoris in diversis locis, dissimilitudinis item in Quantitate et initiis dierum artificialium, etc. vid. Haldes. in Mund. Cathol. cap. de Circ. pag. 51.



page 120, image: s120

4. Quomodo vero ingenia populorum hinc dignosci rite possunt ex loci situ?

QVum locorum et regionum tanta sit diversitas, ut non tantum aeris, coelique et terrae, sed ita etiam alimentorum qualitates varientur; non mirum erit, quod ingens ingeniorum sit inde discrepantia. An non enim ipse sensus dictitat, quod illi, qui in frigida terra aut vastis montium sylvis vivunt, non possint ejus esse conditionis in studiis et naturae donis, quam qui sub Zona torrida aut temperata nascuntur et degunt? Sic illi, qui Septentrionis frigore duro constrictas plagas inhabitant, apparent quidem animositate non ultimi, attamen quum minusculti sint, et in barbarie vivant satis rigida, importunitate eindiscreta avari omnia in volvere solent. Propter antiperistasin enim, in humido radicali calor non ita benigne illis favet. Sanguinis copia quidem abundant, unde statura eminent, indurati corporis viribus ex victu crassiore, libertatis ferocioris appetentes: Sed quo viciniores Zonae polari vivunt, eo constrictiori corpore, propter nimis intensum frigus, conspiciuntur. Ac pront austera spiracula ventorum habentur, ita quoque minus sunt tractabiles, et mansuetudinis ignari: sed potius, dum pro victus ratione duros subeunt labores, in piscium captura et venationibus perpetuo occupati, aliquid callidae feritatis sapiunt, uti cosmographi id notant. Est tamen juxta situm regionis aut Insularum magna differentia populorum; veluti quoque populi Regi Britanniae hodie subjecti non ejusdem sunt ingenii, quum diversa dispositio loci, diversitatem morum creet. Ita Boemus de rit. et mor. gent. lib. 3. cap. 25. Anglos supra modum ex formositate, humanitate, pietate, hospitalitate, liberalitate et fortitudine commendat, atque propterea ex ore Gregorii Papae Angelis ad similat, quum vultu non saltem niteant; sed etiam adeo pietati sint addicti, ut oporteat, illis ministrar iter salutis aeternae. E contra Hybernorum barbaros mores ita describit ibidem, dicens: Gens inhospita, inculta, crudelis; sanguine interemptorum hausto prius, victores vultus deturpant. Fas atque nefas eodem animo ducunt. Puerpera, si quando marem edidit, primos cibos imponit gladio mariti, etc. Qui cultui student, dentibus marinarum belluarum insignium ensium capulos exornant: Candicant enim ad eburneam claritatem. Viris praecipua gloria in armis est, etc. Vnde specimen disparitatis in eodem regno sumere licet; quanta sit discrepantia inter eos, qui in plaga mundi intermedia, et qui in Septentrione vivunt. Quantae praedae et spoliis quoque olim ac ferocissimis ausis addicti fuerint Normanni, id tot eorum


page 121, image: s121

excursiones et invasiones in vicina regia, de quibus alibi actum est, in Reipubl. nost. Hansaea, abunde testantur. Sic d eMosco vitarum natura, quis Boter. Cosm. lib. 1. pag. 154. consulere potest, unde reliquos faciles censere poterit.

5. Quid de Meridionalis plagae populis sentiendum est?

SI non tautum physicis rationibus, perpetuae solis Instrationi, sed etiam historiis, imo et experientiae quid fidei habendum est, non poterit negari, hos intelligentiores paululum et artificio siores ut plurimum quidem esse, sed belli non ita austere et crudeliter cupidos cum tanta saevitia, nisi necessitas cogat. Etenim quum poros habeant laxiores et patentiores ac sanguis ob circumstantem et corpus undique ambientem calorem sublimetur quasi, melancholiae adstringuntur magis affixi, ob imminutionem sanguinis. De Abyssinis tamen hoc habet Bot. lib. Cosm. pag. 223. quod nulla in re ingeniosiores sint, quam in spoliis et furto committendo, nec non in re bellica; quod inde est, quum ita assidue Praesidem, ex loco in loco migrantem, sequi cogantur. Sed tamen commixtio sanguinis naturas confundit etiam, ceu Boem, de morgent. lib. 1. p. 62. de Echthyophagis non diffitetur. Nudi, inquit, per omnem vitam degunt, uxores filiasque communes habent, bestiis similes; ut qui neque voluptatis, neque doloris ullum, si naturalem sensum percipiant, neque turpis, neque honesti discrimen norint. Quos etiam merito inter postremos habet, qui ad meridiem habitant. Tantum valet perversa vivendi ratio, ut etiam ipsas subvertat in naturae conditione mentes hominibus, et bestiis prorsus eos ad similet. Sed quum extremae sint utrinqueplagae, extremisquoque laborant vitiis, juxta Geographorum opiniones. Ideoque melior ratio vivendi in medio terrae loco constabit.

6. Quales autem populos plagae mundi intermediae alunt?

VElut duorum extremorum optima mixtura in medio concurrit, et ibi tempera mentum efficit gratius; ita quoque idem heic non immerito de natura et ingeniis populorum, mediae plagae mundi subjectorum, statui posset, modo non intervenientia mala et damna tot plurimas interturbarent commoditates, quae in istis plagis quam optimae habentur. Veluti sic, AEgyptus. Italia, Graecia, Gallia, Hungaria, Polonia, et prae cunctis vicinis regionibus Civiles maxime sunt, et magna Imperia artibus Politicis auxerunt et gubernarunt. In primis autem Orientales populi felicitate ingeniorum et sapientiae sanioris studio cunctis antecellebant olim, ut illis, quicquid sanioris doctrinae, omne debeatur. Magnam laudem


page 122, image: s122

in his et talibus. Bot. Cosm. lib. 3. pag. 214. Aegyptiis adscribit. Olim ante aliquot secula, ait, de AEgyptiis fuit gloria, quorum celebritas praepollebat aliis in sapientiae studiis et artibus. Namque juxta communem opinionem, primi Geometraim invenere, quum cogerentur media invenire, quibus ab inundatione Nili agros suos et limites defendere, et fructus terrae suae salvare possent, nec confunderentur possessiones; sed sua cuique arva, aquis dejectis, et ablutis discriminatim restituerentur. Infignes quoque fuerunt Astrologi, partim ob coelum semper serenum, quum nullae ibi sentiantur pluviae, partim ob Clementiam aeris. Vnde ipsi primi fuerunt, qui Solis cursum observarunt et conscripserunt, et annum in certas ordinis digesserunt partes. Excoluerunt etiam singulariter Magiam sive Philosophiam, cujus abusum quoque cernero licet in admirandis illis artibus, quibus se Moysismiraculis opposuerunt. In rerum sacrarum et divinarum Scientia admodum fuerunt praecellentes; sicuti id apparet ex auctoritate Sacerdotum et Magorum eorum, et ex scriptis Mercurii Trismegisti, nec non ex peregrinationibus, quas Pythagoras, Plato et alii Philosophi saniores ad AEgyptios susceperunt in hunc unicum finem, ut eorum sapientiam et artes addiscerent, etc. Verum quomodo haec res sese habeat vere, et in quantum heic erret Bot. id superius lib. 1. ubi de Salomonis Sophia egimus, explicatum est. Nec enim AEgyptii talibus claruerunt solum artibus, sed maxime Chaldaei, Phoenices, Arabes, et Bactriani, etc. Ac testatur Reg. Proph. David Psal. 105. quod Iosephus suam et Parentis Sapientiam ad illos pertulerit, eosdemque in talibus exercuerit sedulo. Nec etiam hodieibi desunt, qui saniori praevaleant Philosophia; sed non omnes ad sacra talia arcana admittuntur. undenec concedunt, quod typis publicis divulgentur, nec admitrunt quempiam, qui typographiam exerceat, sub poenaignis: cen ante paucos annos ex Belgio mittebatur quispiam, qui ferme hanc subiisset condemnationem, nisi fuga se salvasset, ut ipse mihi retulit. Licet autem in his plagis sint populi, qui barbaram feritatem non plane exuerint. ut Boem. lib. 3. cap. 6. de Ruthenis, et cap. 5. de Thracibus refert, quos homines feros, asperos, numerososque adeo facit, ut si unius imperio regerentur, autidem sentirent, inexpugnabiles forent, et omnium gentium multo validissimi: tamen populi maximi virtutibus variis et praesertim Christianismo praevalent: Valut nec suam laudem Polonis inter alios invidet, Bot. lib. 1. Cosmo. pag. 144. his verbis: Poloni inquit, quoad staturam corporis ut plurimum pulchri et hilares sunt adspectu, concinnis membris, amabiles in moribus et gestibus. Libenter varias addiscunt linguas, et variis modis vestitum mutant.


page 123, image: s123

Sed maximum vitae tempus ditiores in mensa consumunt, quum ibi ebrietasin tanto sit usu. Vestimenta amant preciosa, variisque utuntur coloribus. Elati proinde sunt animi, propria mire aestimantes, unde quoque rot adulatoribus delectantur, quosplendide alunt, etc. Cui adstipulatur Boem. lib. 3. cap. 9. Gens ait, in universum prudens, multaque comitate in hospites, Bibacissimum genus hominum; ut tota Septentrio: sed rarus vini usus, ignotusque genti omnis vinearum cultus. Factitia ex tritico, allisque generibus seminum potio in usu est, etc. Sed sufficiant exempla haec. Germaniae tamen interim quanta sit praepollentia, non opus ut multis ostendatur, quum de ejus populis in Reb. pub. Hans. par. 3. pluribus sit actum. Nec prodest, ut in profanitatis studiis suis gens multum jactetur. Vnicam et veram commendationem, quae instar omnium est, meretur pietas et probitas, quae tamen tam frigide ad auctoribus passim praeteritur. Quaeso num virtuspossit uspiam vera dari absque Pietate vivida in dilectione mutua. Vtinam Germania hodie non tantis in suis visceribus laboraret discordiis? Qualis haec pietas et Christianismus, quae potius ore fremitur, in vanis gloriationibus et disputationibus, quam factis cordialiter et syncere piis praestatur? Quid etiam non ebrietas defignat? O Germania, omnia obtineres vitae commoda satis feliciter, si tanta non laborares discordia, nec Verbo suo tam turpiterin profanitatibus vanis Doctorum ac Scholarum eluderetur Christus. Verum tantum hac vice de Populi natura, quum jam ex c. 3. q. 4. methodo ad distinctionem Populi sit properandum.

Cap. VI. De distinctione Populi et Societate ac Personis istius in genere.

1. Quidnam in hac prima parte Objecti sive materiae, populum concernentis in Republ. ulterius est considerandum?

NAtura Populi ex definitione huc usque explicata, necessum est, ut ad ejus distinctionem ex supra dictis perveniamus.

2. Quomodo igitur Populus distinguitur?

QVum Populus sit collectivum quid, et totum tamen ejusmodi, quod ex digestione coordinationis juxta modum Reipubl. suam integritatem perfectam in universitate Corporis Politici accipiat, si membra homogenea sive simisaria cum heterogeneis sive dissimilaribus recte cohaereant aut apte ad usum suum in regimine sive


page 124, image: s124

Republ. destinatum connectantur, sit proinde, ut partes non habeat uniformes, sed alia sit pars ex Quantitate, quae Quantiatativa est; et alia ex Qualitate orta, quae et Qualitativa dici poterit.

Quidnam est pars Populi Quantitativa?

ESt, ex qua pro ratione numeri et collectionis congregatio inultitudinis in Populo constat; Et quum alteri statim rei ac mentis communicationem, juxta solidam conjunctionem adjicere debeat, dicitur ex inde hominum sive humana Societas, quod sociorum tam arcta sit conglutinatio in omnibus, ut ubique illis in mutua dilectione conformitas integra competat, velut in bestiis quoque naturalis talis apparet conjunctio; Sed nos heic de Societate humana agimus.

4. Quid ergo in Societate humana ante omnia considerandum est?

DVo haec, ipsius videlicet Natura, et divisio ejusdem.

5. Quomodo ejus natura cognoscitur?

VT intelligamus quid sit, et quae ejusdem cognata et opposita sive contraria.

6. Quid igitur est societas humana?

QVum sit admodum generalis ejus et diffusa acceptio, non una, sed triplex ejus habetur descriptio. Inde Societas [gap: Greek word(s)] ita accepta, dicitur, Corpus hominum plurium in unam conjunctionem collectorum. lib. 1. parag. ult. lib. 2. l. 6. parag. 3. lib. 7. parag. 1. ff. Quod cujusque Vniversitat. nom. etc. Ast quum heic non tatum sit figuratum genus, sed nec solide essentia in causis suis exprimatur, aut depingatur, alia magis specifica sic habetur: Quod sit personarum aliquot certarum unio per quam, ex instinctu naturae et vinculo mutuae dilectionis ac consensus homines communicant inter sese intentionis suae commoda ad justam et piam participationem, prout vitae necessitas id et honesta conditio in side syncerarequirit. Tertia est quam I. Cti. in negotiis et commerciis. contractibus ex consensu constantibus annumerant. inst. lib. 3 tit. 26. et lib. 17. ff. tit. 2. vid. Myns. in Ist. d. tit. et Wesenb. paratit. d. l. Sed de hujuscontratus definitione, quae magis ad speciem penetrat infra agemus.



page 125, image: s125

7. Quid heic notandum in dicta definitione Societatis Politicae?

DEfinitum et Definitionis explicatio.

8. Quid in Definito observandum venit?

NOminis notatio, et ejus Synonyma.

9. Quid in nominis Notatione?

EIus derivatio et significatio.

10. Vnde igitur descendit Societatis vocabulum?

AB amabilissimo et dulcissimo nomine Socii. Nihil enim naturae humanae magis appropriatum contingere potest, quam Socii alicujus jucunditas in quavis adfistentia, quum non tantum in imgine mortis haereat, qui desertus sit ab omni consortio; sed etiam solitudo ipsum sit malum, velut ipse Iehova ait: non est bonum, hominem esse solum. Gen. 2. v. 12. Addit itaque statim: Faclamus ipsi adjutorium, simile sibi. Ita vitae sociam in adjutorium adglutinat firmissimum Adamo, ut in similitudine inseparabiliter conjuncti maneant et vivant. Ideoque Socii vocabulum (quod alii a sequendo derivarum volunt, quum non idem cum eodem sit; qui enim secundum me est, non est idem mecum, ut sit quasi Comes; quamvis Vall. lib. 4. c. 3. Comitem discriminet a Socio, quod Comes minor sit, at Socius alteri par. alii rectius a secando ducunt, quum genus speciem in se secatam foveat, sive species genus secet, quod in Tinctura hominis dissecata apparet, ubi homo in virum et foeminam fuit dissecatus quasi) dextre accipiendum est, ne in malam abripiatur partem. Sic enim I V. 5. Cic. ait, Sociiputandi sunt, quos inter res communicantur, et pro S. R. Qui Socium fallit, in virorum bonorum numero non est habendus, et lib. 1. Epist. 9. Me quidem, inquit, certe tuarum, sententiarum voluntatum, rerum denique omnium Socium comitemque habebis, et 1. I. Flaccus socius atque adjutor consiliorum periculorumque meorum. Pro Dom. Fidelissimus socius ad comparandam aliqum rem. Item. is mihi socius atque amicu semper fuit. Sic etiam Esau fratri Iacobo, se socium itineris offert. Gen. 33. 12. et vult, ut ipsi Socii in via remaueant, Ib. 15. Imo Iehova ipse dicit, quod operi suo nominatim destinarit sapientem artisicem Beselelem, cui socium addiderit Oholiabum. Exod. 31. v. G. et 38. v. 23. Sic et Iosua recensuit


page 126, image: s126

socios. I os 8. 10. et 10. 18. 27. Atque Ezechiel ait: Allocutus est me Iehova hunc in modum: Tu vero, fill hominis; sume lignum unum, et in eo inseribe, Iudaeorum et Israelitarum, et eorum sociorum, etc. 37. 16. Ac veluti sociorum hoc proprium, ut omnia fideliter inter sese communicent; ita quoque summe necessum est, ut sociorum ratio in electione accurata cum prudentia habeatur, ne vitiis illorum se suamque commaculent conversationem. Quippe non abs re est, quod vulgari habetur Prov. Noscitur ex Socio, qui non cognoscitur ex se.

Proinde etiam Iehova plane improbat talem consociationem, quae cum impiis habetur, ceu Israelitiois suis inhibitionem hanc severam dedit, ut ab stinerent a populis improbis in omni consortio, inquiens: Nec inibis cum eis foedus etc. Neque sociabis cum eis conjugia. Deut. 7. v. 3. Ex sociorum igitur conjunctione dicitur Societas, quae, si cum bonis contrahatur fructus quoque tales edit; si cum malis, a pravitate aut corruptione non abest sua; Sed participat tandem quoque pericula et poenas. Vnde Germanis est optimum hoc Proverb. Wer sich bey einem guten niedersetzet. Der stehet auch beym guten vieder auff etc.

11. Quot modis igitur in significatione sua accipitur Societas.

SOcietatis hoc vocabulum, non tantum propter nimiam in generalitate sua extensionem, est [gap: Greek word(s)] ; sed etiam rebus inanimatis una et divinis accominodatur. Namque nti Cicer. pro Marc. Consilia socia vocavit; his verbis: Semper mea consilia pacis et ocii socia, non belli et armorum fuerunt; ac Pro Font. Vitae sociam Virtutem, mortis comitem, et gloriae fecit: Nec D. Paul, nos vult fieri socios daemonum. 1. Cor. 10. v. 20. sed potius gaudii sui coelestis nos expetit socios. Phil. 1. v. 7. qui Deo agglutinentur et unus cum eo simus Spiritus. 1. Cor. 6. 17. Ita quoque Societatis significatio latissime se effundit ad bona et mala, nec non ad res corporales et incorporeas in hisque iterum ad divinas et divinis contrarias; quum talis communio et participatio possit esse tam respestu vitae temporalis, quam etiam respectu coelestis et aeternae. Facere enim Societatem omuium rerum cum aliquo possumus, ait Cicer. in Orat. pro Quin. 2. Sic et pro Font. Socium omnium fortunarum participem facit. Imo et diabolus suos undique fovet socios, Ideoque haec et ejusmodi paucis erunt pernoscenda.



page 127, image: s127

12. Quomodo igitur vita temporali Societas in bonam partem adscribitur?

QVando vel amicitiae externae, aut concordiae studio, aut conversationi familiari et convictni mutuo vel etiam confoederationi aut sodalitati attribuitur. Vnde Syr. cap. 41. v. 24. ait Amicus et Socius auxilia sibi mutuo praestant; at multo magi conjux suo marito. Sic 1. Maccab. cap. 8. v. 17. amicitiam et Societatem Iudas Mac. cum Romanis contrahit, v. 20. 22. et cap. 12. 3. 8. 16. et 14. 18. 25. et 15. 17. Item 2. Macch. 4. 11. et 5. 11. Cic. 4. de fin. ait. Nati sumus ad Societatem communitatemque generis humani, et 1. Offic. Societas hominum conjunctioque servetur. Item, de Clar. Or, dicit: Vir egregius, conjunctissimus mecum consiliorum omnium societate. Et 1. Offic. Societasquae cum Republ. est, unicnique nostrum competit. I bid. Gradus Societatis hominum constituit. Et 1. A. Nulla societas optimis civibus, cum importunissimo hoste, foedere ullo confirmari potest, Sic et in corporeis rebus, ceu sunt Virtus, Consilia, cogitationes, etc, Societatem adscribit. 2. deleg. ait: Difficillima illa societas gravitatis cum humanitate, etc. Sic etiam passim S. Scriptura de societatibus bonis sectandis, et malis fugiendisagit. Gen. 12. 15. Levit. 7. 7. 19. Num. 16. 25. et 25. 4. Ios. 23. 12. et 2. Sam. 22. 27. et 2. Par. 19. 2. Ioh. 31. 1. Psal. 26. 4. 8. et 37. Item Psal. 18. 26. 27. Prov. 1. v. 10. 15. et 4. 14. et 6. 25. et 13. 20. et 22. 5. 24. et 24, 1. et 29. 27. Ier. 16. 8. Eccl. 6. 35. et 8. 1. 18. et 9. 21. et 12. 10. et 13. 2. Tob. 1. 5. Matt. 7. 15. Actor. 19. 9. et 2. Cor. 6. 14. Eph. 5. 11. et 2. Tim. 4. 14. Apoc. 18. 4. Proinde omnibus actionibus, negotiationibus. commerciis, et in iis cunctis, qui unam aliquam certam habent intentionem, etiam in artisicialibus applicatur etc. Vnde apud 1. Ctos singularis contractus speciem parit Societas. Inst. lib. 3. tit. 26. et ff. lib. 16. tit. 2. pro Socio.

13. Vbi autem et quando rebus divinis Societatis Vocabulum attribuitur?

QVando pietati destinantur, merito Sancta etiam vocatur. Sic quidem Cie. 1. Off. sanctam dicit Societatem, et 5. 1. V. Sancta est, ait, religio Societatis, etc. Verum Ethnicis talia fuerunt incognita, quae de sua Societate coelesti nobis S. Scriptura praedicat. Ita D. Paul. verbaplane aureasunt, et firmiter piis Societatum cultoribus observanda, nbi dicit. Fidelis est Deus, per quem vocati estis, in Societatem Filii ipsius Iesu Christi, Domini nostri. Sic et hauc Lucis Societatem appellat. qnam


page 128, image: s128

penitus a tenebris contrariis separat, 2. Cor. 6. v. 14. dicens: Quae Societas luci est cum tenebris? Velut et Societatem Spiritus hanc appellat. Phil. 2. 1. Quam etiam Iohan. nobis annunciat. 1. Iohan. 1. v. 3. ut et vosait, Societatem habeatis nobiscum. et Societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Iesu Christo. Item v. 6. et 7. Si dixerimus nos Societatem cum eo habere, et in tenebris incedimus, mentimur, nec syncere agimus. Quod si in luce incedimus, sicutipse est in luce, Societatem habemus cum eo mutuam, [gap: Greek word(s)] . O vere beatamillam Societatem, qua cum ipso Iehova tam arcte conjungimur, modo stulti refractarii et perfidi rebelles nosmetipsos ab ea non excluderemus ita turpiter perversitate nostra.

14. Sed quomodo Societatis Vocabulum etiam rebus malis applicatur?

QVum ita amabile et amicabile sit hoc nomen, uti jam dictum est, merito dicimus, quod id fiat per pessimum abusum, Praesertim quum regula juris sit. quod rerum turpium, nulla detur Societas l. 53. l. 57. ff. pro Socio. l. 35. parag. 1. ff. de con. empt. Ideoque Iehova Deut. 7. v. 4. per Moisen suum a tali Societate tam sedulo deterret Israelitas. Et recte dicit 1. sid. lib. 2. Soliloq. Melius est habere malorum odium, quam consortium. Sicut bona multa habet communis vita Sanctorum, sic plurima mala Societas affert malorum. Idem Chrys. super Matt. cujus haec verba sunt: Rerum natura sic est, ut quoties bonus malo conjungitur; non ex bono malus melioretur: Sed ex malo bonus contaminetur. Diversitas enim rerum nunquam potest habere concordiam, et multos sollicitat societas nefanda, etc. Ennod. in vita Beat. Ant. c. 5. Diu humanae conversationis mixtus illecebris, Societatem Contagionis haurit, etc. Proinde lacob non voluit una progredi cum fratre suo Esau. Gen. 33. v. 12. 13. Et David Ps. 101. plaue abhorret a talium conversatione et Societate; Velut et passim in Sacra Script. ejusmodi habentur exempla et monita. Ioh. 30. 29. et 2. Thess. 3. v. 14. etc. Sic etiam prudentes Ethnici conscientiae cansa abstinuerunt a pravis Societatibus; uti in hoc laetatur Cicer. in Orat. pro S. R. dicens: Nullam Societatem, neque sceleris, neque praemii cum ullo coivi. de Arusp. Clodius nefarias cum multis scelerum pactiones, Societatesque conflavit. 1. C. Latrones scelerum foedere inter se, ac nefaria Societate conjuncti, etc. Alias tamen et medistrebus Societas quoque applicatur, velutipericulis, laboribus, mensae Eccl. 6. v. 10. Ioh. 17. 5. Et Cic. pro Rab. dixit, quod quoque cum aliquo Societas periculi et laboris


page 129, image: s129

coeatur, etc. Sed haec de acceptione Societatis diffusa sufficiant, paucis nunc sequantur Synonyma.

15. Quaenam Synonyma habet aliasve appellationes Societatis hoc Vocabulum?

QVum multas et varias res comprehendat, uti jam dictum est, plurimas quoque tam in Graecis, quam apud Latinos sortita est Societas appellationes. Namque alias Consociatio, Consortium, fraternitas, Sodalitas, Conjunctio, Communio, Participatio, Communitas, Commercium, Conspiratio, Comitatus, pactio, foedus, liga, Ordo, etc. dicitur. Graecis vero est [gap: Greek word(s)] . etc. Sed nunc ad Definitionis perlustrationem redeundum est.

16. Quid vero in definitione notandum venit?

DVo, Causae videlicet ejus, et Effectus, quibus essentialia ejus requisita constituuntur.

17. Causas quasnam heic vocas?

HOc ex cap. 2. q. 1. et cap. 3. q. 1. hujus libri satis constat, ut talia non sint temere toties repetenda, quum semper aut externae aut Iuteruae aut quaepiam earum intelligatur.

18. Quae causa efficiens in definitione constituitur?

NOn una, sed duplex. Namque et cansa movens aut urgens et Priucipalisin ea indicatur.

19. Quae est causa movens aut impulsiva?

HAEc expressis verbis continetur, quod sit partim instinctus naturae; partim mutua dilectio quae in hanc profluit promotionem. Etenim facit naturalis inclinatio ante omnia, quod homines sint proni ad Societatem ineundam; Inst. de Iur. nat. lib. 1. ff. de Inst. et Iur. priusquam etiam ipsa dilectio postit inflammari, quum ex ea appetitu et voluntatis de siderio suam trahat originem. Quicquid euim in natura hujus vitae est, id adspirat quid perfectius, quum vanitati mundi sit subjectum. Rom. 8. v. 19. 20. et 21. Maxime autem homo, quum ille non tantum servitutem corruptionis introduxerit. d. l. v. 27. sed etiam ipse animae suae veram amiserit in lapsu primo lucem, et plane in coecitate sua captivus ducatur, ut ex corrupta natura nunc id habeat, quod non absque ignominia sua animal sociabile vocetur. Bod. lib. 3. de Repub. c. 6. Zech. 1. Pol. c. 1.



page 130, image: s130

20. Quae est causa principalis Societatis hujus?

PRincipalis iterum duplex est, aut [gap: Greek word(s)] principalis, aut Mediata.

21. Quae est kuri/wj Principalis?

QVae in determinatione Personarum introducitur, ut Persouse sint diversae, quae Societatem constituant.

22. Quid vero est Persona?

REcte hoc loco id quaeritur, quum tanta ex tot temporibus de vera Persouae constitutione et quid fit ea, inter Grammaticos, ICtos, et Theologos fuerit concertatio et controversia. Alii enim volunt individuam substantiam rationalem dici, alii statum hominis, alii ipsum hominem, alii qualitatem hominis, adeoque ejus accidens, etc. Vnde miris semetipsos confundnut dispurationibus, quoties de Trinitatis essentia et natura ventilatur quaestio, quae certe non sine scandalo committitur. Verum ne communis heic error erretur, necessum est, ut prius significationem Personae variam intelli gamus, tunc rectius haec possunt percipi. Interim [gap: Greek word(s)] quasi dictum volunt, quod notandum.

23. Quot modis igitur Personae vox accipitur?

COmmuniter 10. modis significationem Personae exprimi volunt. Sed ut rite hoc percipiatur, prius noscendum est, quid apud Graecos [gap: Greek word(s)] quod ab [gap: Greek word(s)] , id est, video componitur, unde [gap: Greek word(s)] oculus et visus dicitur, denotet, [gap: Greek word(s)] igitur Graeci dicunt id quod ante oculos est, ut istud visu tuo possis assequi, veluti Christus quoque [gap: Greek word(s)] faciem, vultum et coeli constitutionem dicit eam, quae in aspectum nostrum se in sinuet, qua Pharisaei serenitatis indicium sibisumerent cum hominibus. Matt. 16. v. 3. quod inconsiderate in Catachresin Rhetoricam alii, et quidem duram ex ore Christi convertere conantur. V. Inst. Rh. l. 4. c. 6. quod ipsi videant, quam bene fingant tibi tam praeceps judicium de Christi sermone. Hinc itaque consectarium est, quod primo recte Persona apud Latinos, pro individua naturae rationalis substantia accipiatur. sive ut loquuntur ICti. pro homine ipso l. 1. et l. 4. C. de dignit. l. 2. C. de Episcop et Cler. Velut etiam D. Paul. [gap: Greek word(s)] donum ex multis personis id est hominibus in se collatum praedicar. Deinde, quum etiam D. Paul. 2. Cor. 2. v. 10. dicat, quod condonationem suis Corinthiis praestiretit [gap: Greek word(s)] in Conpectu aut praesentia Christi, inde quoque locutio haec ipsi Iehovae et Sanctae Trinitati attributa fuit ita, ut quidem una essentia et natura


page 131, image: s131

Dei sive divinitatis sit, sed tamen [gap: Greek word(s)] ; et Personae in ea tres subsistant. Distinguunt renim, ajunt, non vero separantur personae, uti homines tres sepa antur ab invicem, quamvis specie unum sint. Ratio est, quia Divina essentia infinita est atque impartibilis, Ideoque tota in singulis Personis. Velut Deut. 6. 4. Moises dicit: Audi Israel, Deustuus Vnus est, et 1. Cor. 8. v. 4. Scimus quod Idolon in mundo nihil est, et nullus Deus alius nisi Vnus; [gap: Greek word(s)] , quum alias locutio talis expressa de Personis in S. Scriprura non fit; sed proprietates et operationes ad intra et extra discrimen ejusmodi nobis suppeditent. Gen. 1. 6. 26 et 3. 23. et 11: 7. Matt. 28. 29. Marc. 3. 16. Luc. 3. 22. Tertio etiam Persona pro spacie externa, qua homo ab homine differt, corpore, divitiis, aetate, fortuna, et auctoritate accipitur. Ita Deut. 1 v. 17. Moyses alloquitur Populum suum et hoc illis praeceptum Iudiciarium proponit: [gap: Greek word(s)] , ne respectum personarum in judicio habeatis: Item, ne sententiam dicas adrespectum sive personam hominis: [gap: Greek word(s)] . Quia judicium Dei est. Item Levit. 19. v. 32. ait ipse lehova. Ad personam senioris consurges, et honorabis personam senioris. Sic; ibid. v. 15. Ne exercetote perversitatem in judicio, ne accipite personam tenuis, neque honorem exerceto personae majori: Iuste judicato proximum tuum? Quia, ait Mois. Deut. 10. v. 17. Iehova summe formidabilis non accipit personam; neque recipit munus: Ceu et passim S. Scriptura personarum acceptionem illicitam prorsus iuclamat. Deut. 17. v. 2. et 1 Sam. 16, 7. et 2 Par. 19, 7. Ioh. 34, 19. Prov. 18, 5 et 24, 23 et 28, 21. Sap. 6, 8. Eccles 35, 15. 16. Esa. 11, 3. Mala. 2, 9. Matt. 22, 16. Marc. 12, 14. Iuc. 20, 21. Actor. 10. 34. Rom. 2, 11. Gal. 2, 6. Ephes 6, 9. Coll. 3. 25. et 1 Pet. 1, 17. Iac. 2, 1, 9, etc. Quarto etiam pro toto habitu aut statu et intentione alicujus ponitur, uti Luc. 9, 22, 53. de Christo dicitur: misit nuncios ante personam suam, id est, priusquam ille venerit illuc. Ibid. Mats. 11. v. 9. etc. Sic, non receperunt eum, [gap: Greek word(s)] quia persona ejus erat abitura, id est, jam in succinctu erat, ut Ierosolymam peteret. Sic Cic. pro Quint et. lib. 7. epist. 33. Petit oris personam suscipere, accusatoris deponere dicit. Quinto velut ab externa specie; ita etiam ab internis animi qualitatibus Persona delineari solet, qui modus frequentissimus apud latinos in usu est, et Ciceroni saepius phrasis haec genuina est; suscipere personam boni viri, et sustinere. Item, pro Mureto. Ego has partes lenitatis et inisericordiae semper egi libenter; illam vero gravitatis et severitatis personam non appetivi, Sexto. Noutantum uni homini, sed etiam toti populo applicatur [gap: Greek word(s)] et perona, uti


page 132, image: s132

lud. 11. v. 25. et 26. dicit Legatus Iephthae, quod a pertona populi sui ejectus sit Amorraeus, quod faciem interpretantur alii. Ita et apud Xenoph. in Paed. Cyr. 1. in exercitu prima acies aut frons [gap: Greek word(s)] dicitur. Septimo etiam officium, munus et partes personae vocabulo adscribuntur. Ita Cicer, de Cl. Or. ex Magistratu personam facit, et 1 de Orat. quod quis amicorum personam tueri possit, Item 1. Offic. Magistratus gerit personam Civitatis. Proinde quoque fit, quod in Iure tota Vniversitas tanquam Vna persona consideretur. L. Si municip. parag. si quid ff. quod cujusque Vnivers. nom. l. 9. parag. 1. ff. Quod. met. caus. l. 19: de nox. act. l. 6. parag. 1. ff. de rer. divis. l. 29. ff. de V. obl. l. 36. et seqq. ff. de aed. de. l. 195. de V. sig. Ged. l. 1. obs. 57. n. 7. Pet. Frid. l. 1. c. 3. de Proc. Ex. Rom. 12. 5. Eph. 4. v. 4. et 1. Cor. 12, 13. Gen. 34, 16. Iud. 20, 1. 2. Coloss. 3. 15. et 2 Sam. 19. 15. Quam ob causam haec collectio et conjunctio saepe unius personae vice fungitur, seu unius loco habetur. l. 22. ff. fidejuss. l. 25. ff. ad muni. l. 1. parag. ult. ff. de acqui. poss. l. 9. ff. de acqui. poss. l. 9. de pact. tit. Si fam. furt. feciss. dic. l. 9. ff. de Iurisd. l. 29. ff. de Verb. obl. l. 6. parag. 1. ff. derer. devis. l. 3. ff. de duob. reis. Veluti singulari appellatione plura ejusdem generis significamus. l. 158. et l. 148. ff. de Verb. sign. Vnde Cic. in I. A. aits Magnum est in Republ. tueri personam Principis. et 1. Off. Ipsi autem quam personam gerere velimus a uostra voluntate profici scitur. It. I. A. Ita veni in senatum, ut meminissem quam personam a vobis impofitam sustinerem. Eadem quoque ratioue singuli in unum Corpus conjici possunt. l. 36. ff. de aedit. edict. Et unus plures potest sustinere personas, uti Cic. ait 2. de Orat. Tres personas unus sustineo, meam, adversarii, Iudicis, etc. 1. Off. Ac duabus his personis, quas supradixi, tertia adjungitur, quum casus aliquis vel tempus imponit. Similiter una duabus, aut tribus, aut quatuor persouis illud corpus repraesentatur et conservatur. l. 7. parag. ult. ff. quod cujusque Vniv. l. 16. ff. de haered. Inst. etc. Octavo veluti [gap: Greek word(s)] dicitur, quod quasi in conspectu est Actor. 25, 16. Gal 2. v. 11. Ita quoque aliis rebus applicatur, sicut [gap: Greek word(s)] quoque terrae additur Luc. 21. v. 25. et Matt. 16. v. 3. Coelo, quod supra indicavimus. Eodem modo quoque [gap: Greek word(s)] navium dicuntur prorae, teste Eust. Nono peculiari prorsus signi ficatione Personae dicuntur eminentes illae in sedificiis figurae, quae aquas ore aut mentula per fistulas effundunt, eoque varios gestus et vultus exprimunt, quae alias salieutesvocantur. l. 15. et l. 17. ff. de act. empt. Decimo deuique Persona Latiuis quoque est facies conficta. histrionica, sive apposititia, ut sunt histrionum personae aut larvae in scenis, Cic. de Orat. Saepo vidi, quum ex persona mihi ardere oculi hominis histrionici


page 133, image: s133

viderentur, et I. A. Exultabat gaudio persona de Mimo, modo egens, repente dives. It. Att. lib. 15. epist. 1. Quid est autem. qunr ego personatus ambulem? Parumue foeda persona est ipsuis senectutis. Vnde proverb. est, Personam malle, quam faciem, id est, potius videri cupere, quam revera esse, etc. Ex quibus variis significatis apparet jam, non temere confu sionem rerum cum accidentibus faciendum, et ICtorum optimam esse sententiam, quod omne Ius vel ad personas, vel ad res pertineat, etc. l. 1. et 2. ff. d. stat. hom. Inst, de 1. nat. gent. Ideo etiam recte statuunt, Personam tam hominem ipsum, quam qualitatem et conditionem ejus significet. Velut inde Personales actiones recte dicuntur, quae in personam hominis, qua cum eo agimus, qui nobisobligatus tenetur datur, l. 24 parag. 1. ff. de Obl. et act. Item Ius Personale, aut Privilegium Personale, aut Personales Constitutiones, quae in certae personae gratiam, vel in certam causam factae sunt. l. 1. ff. de Const. Princ. Personalia beneficia, certis personis concessa, l. 15. ff. Sol. matr. Personalia munera l. fin. ff. de mun. et hon. Personale pactum, quando persona adicitur, l. 7. parag. pactorum. ff. de pact. Personales praerogativae, in c. 1. ne Cler. vel mo. lib. 6. Personalia interdicta, quae personam magis quam rem concernunt, l. 1. parag. fin. ff. de interdict. etc.

24. Quid igitur est Persona ita proprie heic in Politicis dicta?

PErsona heic nobis est homo fingulus Societatem in negotium vel factum deducens l. 1. l. 4. C. de dign. l. 2. parag. 1. C. de Episc. et Eler. Hujus causa omnia creata sunt. Gen. 1. v. 26, 28. 1 Cor. 11, 7. Psul. 8. Sirach. 17, 6. Sap. 9, 2 et 1 Tim. 4. Actor. 10, 13. Eph. 2. v. 10. et omne jus introductum, ut infra patebit, ut sit julta disciplina, per quam omnisimpietas a. Societate abarceatur. l. 2. ff. de stat. hom. parag. Inst. de Iur. nat. gent. l. 28. ff. de usur. et ipse Iehova quoque suo populo selecto suas praescrip sit leges. Levit. 18. et c. 19. et 20. et seqq.

25. Quomodo distinguuntur homines inde et Personae?

ALiud est distinguere homines quoad naturam aut sexum et aliud quoad personam. Personae enim, uti jam dictum est maxime adhaeret conditio status insita. Praeterea aliter homo juxta partes essentiales dividitur, quam secundum status conditionem. Sic et alia est innata qualitas, et alia adventitia, juxta quae singula potest distinctio haberi. Velut ita homines respectu Personae alli sunr liberi, alii servi, et liberi iterum ant ingenui, aut Libertini: Seivi rursus quoque aut per totum, ut Mancipia,


page 134, image: s134

aut conditionati, aut iufra patebit. Sic et alii Morbidi aut aegroti, alii sani. AEgri iterum aut mente aut Corpore, etc. Ratione officii alia Persona publica alia privat a parag. ult. Inst. de Attil. tut. l. orphan. C. de Episc et Clor. Ratione dignitatis, alii sunt nobiles, alii ignobiles et plebei; sic ex possessione rerum, aut divites aut pauperes; atque Iure domicilii aut cives aut peregrini, etc. de quibus infra suo loco plenius, quum heic saltem indicium hoc fuisse sufficiat, et nunc ad causam mediate effi cientem ex q. 20 progrediendum sit.

26. Quae est Causa efficiens Societatis Mediata?

EX cujus interventu et mediatione coalescit Societas inter personas, quod fit consensu mutuo, per quem conjunctio talis coalescit; sive ille fit express us aut tacitus.

27. Quae est causa Societatis finalis?

DE ultimato fine non heic ageudum est, sed de ea causa, quae in scopo suo quam proxime concernit Societatem, quae in fida et justa participatione commodorum ad vitae necessitatem facientium consistit. Non enim nobis nati sumus sed proximis nostris, Phil. 4, 4. 1 Cor. 10, 24. et Gal. 5, 14. l. 2. de leg. l. Servus. ff. de Serv. l. 1. parag. 15. ff. de Vent. in poss. l. 19. parag. filius ff. de capt. et postl. Cic. c. 1. Off. Nati sumus ad Societatem communitatemque generis humani, etc.

28. Quae vero est causa Materialis aut subjectum Societatis?

SVnt partim ipsi homines quatenus se communicationi subjiciunt, et partim commoda intentionis quae tam res, operas et negotia atque actiones vitae in sese continent et exprimunt.

29. Quae est causa formalis Societatis humanae?

QVam ipsa unio et conjunctio juxta pias et honestas conditiones determinat, prout quoque necessaria conservatio requirit. Ideoque Societatis hujus genus rectissime unio constituit, pias et honestas conjunctionis conditiones in consiliis, auxiliis mutuis et ordine necessario complectens. Haec enim necessaria sunt requi fita, si Societas legitime componi et vinculis suis rite constringi debeat, quod et ipsa corporis ratio in sustentatione sui et membrorum omniumita postulat. Vid. Gen. 16, 2 et 21, 3. et 2 Sam, 13. Psalm. 72, etc. Sed causis jam explicatis, nunc ex ordinatione q. 16. pernoscemus quoque effectus Societatis humanae.



page 315, image: s135

Cap. VII. De Effectibus et Cognatis binis prioribus Societatis humanae. Videlicet Conscientia et Tranquillitate animi.

1. Quosnam vero effectus ex se edit Societas humana?

CErte quam plurimos et quidem necessitate sua insigues. Sunt autem in duplici differentia, ut alii saltem consequentiam respiciant, alii ex ipso actu Consolationis resultent, ex quorum numero saltem hos ex primemus et sunt Amicitia atque Concordia, quam necessarrio Pax sequitur felix, propter in hae sionem essentialem.

2. Quid est Amicitia?

ESt praecipuus Charitatis mutuae in hac Societate effectus mutuis animorum rerumque officiis et integritate totius cordis absque fuco ad uormam syncerae pietatis destinata. Haec vera est amicitia, quae non commodum proprium, sed proximi semper inclusum tenet, adeoque syncera et solida nititur pietate. Ideoque omnis amicitia, quae vel in minimo sui potius quam proximi respectum habet, non est solida, nec vera sed hypocrisi extrema laborat, saltemque occafionem lucrandi ex pectat; hac obtenta in odium se aut invidiam turpiter convercit. Proximum euim ficut nos ipsos amare praecipimur. Lev. 16, 19. Matt, 17, 9 et 22, 39. Marc. 12, 31. Luc. 10, 27, Iac. 2. 8. Vnde et sacrificiis praefertur dilectio proximi. Marc, 12, 33. quia Charitas ex Deo est, et quisquis diligit ex Deo natus est, ac uovit Deum, 1 Ioh. 4, 7. Atqui non diligit non novit Deum, ibid. v. 8. Deus est Charitas, qui manet in Charitate. in Deo manet, et Deus in eo. ibid. 16. At qui non diligit fratrem, manetin morte ibid. cap. 3. v. 15. Proinde ait, Filioli mei, ne diligamus Verbo, nec lingua solum, sed facto et Veritate: Et per hoc cognoscimus nos esse ex Veritate. Ibid. c. 3. v. 18, 19. Act. 4. v. 20. Si quis dixerit: Diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? Proh Deus! O quam multi igitur in mundo hodie vivunt mendaces. Indene totus mundus nonne scateat plenis mendaciis? etc. Sed de his in Eth. Christ. egimus. Graecis est [gap: Greek word(s)] .



page 136, image: s136

3. Quid est Concordia?

ESt alter Societatis verae in mutua conjunctione effectus propter similitudinem pietatis et morum initus, mutuis verae benevolentiae exercitiis utilitatem publicam et proximi promovens, ut inde tranquillitatem animi in bona conscientia obtineat. Vnde [gap: Greek word(s)] Graecis dicitur, quod homines sive superlores dignitate aut inferiores, una mente inter sese, quasi in una anima spirantes, correspondendo vivere debeant. Veluti tale concordiae studium nobis passim in S. Litteris commendatur. Ps. 133, 1. Prov. 18, 19. Eccl. 35, 2. Matt. 5, 9. Rom. 12, 16 et 15, 6. et 1 Cor. 1, 10. et 2 Cor. 13, 11. Eph. 4, 3. Phil. 1, 27 et 2, 2. et 4, 2. et 2 Thess. 3, 16. Tit. 3, 2. Hebr. 10, 24 et 12, 14 et 1 Pet. 3, 9. In primiis heic perpetua meditatione cordis coquendum, et praxi solida respiciendum est, aureum illud Sap. Syrac. dictum c. 25. v. 1. ubi ait: In tribus placitum est Spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus. Concordia fratrum, et amor proximorum, ac si vir et foemina bene inter se consentiant. Tria vero genera odit anima mea, et infensus sum valde vitae illorum: Si pauper sit superbus, et dives meudax, ac senex moechator, ac nulla intelligentia praeditus. Sed tantum de effectu Societatis, pauca ex quaest. 5. h. c. nunc de cognatis ejus et Contrariis dicenda restant.

4. Quaenam habet igitur cognata Societas talis?

QVamvis plurima habeat, tamen heic sunt consideranda non remota, sed maxime propinqua, talia sunt Bona Conscientia, Tranquillitas animi, libertas et sedulitas in officiis praestandis, quae Vigilantia aut diligentia et Constantia consistit.

5. Quid intelligis per bonam Conscientiam?

ILlud quod D. Paulus Act. 23. v. 1. de se egregie testatum facit his verbis: Ego omni bona conscientia servivi Deo ad hunc usque diem ut in vera obedientia erga Deum et dilectione proximi omne servirium conscientiae situm sit. Vtinam ita hodiequoque in fide vivida mortales viverent, ut suae conscientiae testimonium ita in piis factis cuivis proximo probare possent, non tam diriter totus divastatus jaceret status Reipubl. Christianae. Sed quum homines non amplius agnoscant conscientiam, imo et laudem sibi putent, si eam prorsus ignorent, fit inde, quod Spiritum Dei carnalis vitae perversitate malitiosa a se penitus, et tam turpiter in propriam pernitiem expellant. Sunt tamen, quam plurimi, quibus nihil usitatius est, quam perpetua jactautia oris de conscientiae


page 137, image: s137

nomine multa gloriari et ad eam semper provocare: sunt etiam, qui fibi ex stulta inscitia conscientiam de re tali confingunt, quae non est verae conscientiae; at in quibus fibi eam constituere debent, de iis plusquam securi inveniuntur: Sunt quoque et potissimi, qui judicium aliquod ex Esd. 15. v. 3. et 1. Cor. 11, 31. versiculo definitionem conscientiae fibi frustra pariunt, ut se non absque pudore in erroribus suis admodum confundant. Proinde magna cautione hic opus est et examine justo, ne definitionem aliquam somniamus nobis; quae minusrem attingat, aut rite penetret cordiscogitationes.

6. Vnde igitur tot errores Conscientiae in vera definitione ejus evitantur aut corriguntur?

SI eos Sacrae Script. Iocos rite exploremus, quae nobis vim et nervum Conscientiae bonae proponant et detegant, ut intelligamus firmiter, in quibus virtutis ejus essentia et vis lateat tota, quae nos coram Deo tam adsidue et potenter commendet aut reos convincat intus, et condemnet funditus. Sicut etiam talem Ethuici cordis sti mulum in animae punctionibus mutuis agnovere; unde Ciceronis admodum emphatica est haec locutio, quando dicit: Attic. lib. 13. Epist. 20. In omni vita sua quenquam a recta conscientia transversum unguem non oporter discedere, et 3. de Natur. Deor. Et virtutis et vitiorum, fine ulla divina ratione, grave ipsius Conscientiae pondus est: qua sublata, jacent omnia. It. pro Mil. Magna vis est Conscientiae in utramque partem, ut neque timeaut, qui nil commiserint, et poenam semper ante oculosversari putent, qui peccarint. It. 1. de Finib. Quod si quis satis opibus hominum fibi contra conscientiam septi esse et muniti videntur; Deos tamen horrent: Easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctes atque dies exeduntur, a diis immortalibus supplicii causa importari, putant, etc. Atque ita ex effectu facile quidem potuerunt secum convinci, quod stimulus menti et animae fueritin situs, qui quemque ob malefacta torqueret duriter: Velut etiam D. Paul. ad Rom. opus legis cordibus eorum inscriptum dicit cap. 2. 15. quod ibi quasi in capsula reconditum latet, quamvis legem non habeant: Sed quid proprie et unde sit, non potuerunt invenire, quum veritatem Dei adeo usque in falsitatem transmutassent, cultu vero Dei et Conditoris sui rejecto. Rom. 1. v. 25, et 26. Ideoque tradidit eos Deus foedis affectibus suis, ut quando hossuo habitnali virtutis studio et superficiali, juxta conceptas propriae mentis opiniones, nonnihil a spurcitie externa purgassent; se Conscientiae satis factionem et libertatem praestitisse suam arbitrarentur. Sed quum inde in semetipsos et


page 138, image: s138

sui amorem nimium recurrerent, Idololatrici longe deteriores facti sunt. Etenim hac falsa consolatione non tantum se liberos a peccatis fingebant, in conscientia sua carnali; Sed etiam Deum mendacii arguebant secum 1 Ioh. 1. v. 10. quum tamen non animalem cogitationem, sed Iehova puritatem cordis simplicem a quovis expetat, et e contra [gap: Greek word(s)] superbam extremo odio habeat. Propterea maxime verae conscientiae natura ex dictis Sacrae Scripturae addiscitur.

7. Quaenam sunt ea Sacrae Scripturae dicta?

PRimum est D. Paul. 2 Cor. 1. v. 12. ubi dicit: Gloriatio nostra haec est; testimonium videlicet Conscientiae nostrae quod cum simplicitate et sinceritate Dei, non cum Sapientia carnali, sed cum gratia Dei conversati simus in mundo, quam plurimum antem apud vos. Deinde alterum 1 Ioh. 3. v. 18. et 19. Filioli mei, ne diligamus verbo, neque lingua solum; sed facto et veritate. Et propter hoc cognoscimus, nos esse ex Veritate, et coram ipso secura reddemus corda nostra. Nam si noscondemnet Cor nostrum, potentior est Deus corde nostro, et novit omnia. Dilecti, si Cor nostrum nos non condemner, fiduciam habemus apud Deum, etc. v. 20, 21. Item, Si diligamus nos invicem, Deus in nobis habitat, et Charitas ejus perfecta est in nobis [gap: Greek word(s)] Per hoc cognoscimus nos in eo habitare. et ipsum in nobis, quod de Spiritu suo dedit nobis. 1 Ioh. 4. v. 12, 13. Ltem v. 16, et 17. Deus Charitas est, et qui manet in Charitate, in Deo manet, et Deus in eo. NB. Per hoc perficitur Charitas nobis, ut fiduciam [gap: Greek word(s)] habeamus in die judicii; quod NB. qualis ille est, tales et nos simus. Et per hoc scimus, quod ipsum novimus; si mandata ejus observemus. Qui dicit novi eum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in eo non est veritas. 1 Ioh. 2. v. 3, 4. Qui servat sermonem ejus, vere in hoc Charitas Dei perfecta est. NB. Per hoc scimus nos in ipso esse. Qui dicit, se in eo habitare, debet, sicut ille incessit, ita et ipse incedere, etc. Atque sic per totum nihil aliud D. Iohan. docet et monstrat, quam quae conscientiae obligationem in Deum et proximum quemque nobis in tali ejus descriptione monstrent. Vnde etiamin [gap: Greek word(s)] et fiducia nostrae conscientiae certi sumus, quod Fili Dei simus, et omnia possidemus in Christo; ceu dicit c. 5. v. 14. Et haec est Fiducia, quam habemus apud Deum, quod ipse nos, si quid petierimus secundum voluntatem ejus audiat; velut idem c. 3. v. 22. asseveraverat: Si Fiduciam habemus apud Deum: Et quicquid petierimus, accipimus ab eo: Quare? Quoniam, ait, praecepta ejus custodimus, et ea, quae ipsi


page 139, image: s139

placent, facimus. Haec enim est Charitas Dei, ut mandata ejus servemus; NB. [gap: Greek word(s)] , et mandata ejus gravia non sunt, etc. Sed quaeso, quibusnam gravia non sunt? Nimirum bonae conscientiae filiis, et qui vere ex Deo nati sunt, ac mundum cincere non definunt; uti etiam verba ejus id ulterius monstrant; quoniam quicquid natum est ex Deo, vincit mundum. v. 4. Namque eoipso dum mundum vincere laborant, facili intentionis Fiducia ad victoriam aspirant, et eo propius ad Deum accedunt, ut omnia illis levia in labore tali actionum illis videantur. Quicquid enim in cupido lubentis animi ardore quis subit, nullatenus grave alicui est. Verum filiis hujus mundi et qui semper Spiritus astralis ductum in carnali sua libertate, quae verae libertati Spiritus Dei ubique resistit, sequuntur, nihil potest durius occini aut praedicari: imo neque Spiritum Dei, nec Verbum ejus patienti aure excipiunt, quin statim effervescant. Tertio nec heic. D. Pauli dictum egregium ad Rom. 2. v. 13, 14, 15. omittendum est, quod non tantum Conscientiae definitionem, sed etiam distinctionem eam, quae inter Ethnicos et Christianos datur, mire illustrat, quando dicit: non enim qui audiunt Legem, justi sunt apud Deum; sed qui legem praestant, justifi cabuntur. Nam, quum Ethnici qui legem non habent, natura, quae legis sunt faciant; isti legem non habentes, sibi metipsis sunt [gap: Greek word(s)] , lex. Vt qui ostendant opus Legis scriptum in cordibussuis, una testimonium reddente ipsorum [gap: Greek word(s)] Conscientia, et cogitationibus sese mutuo accusantibus, aut etiam excusantibus: In die, quo judicabit Dominus de latebris hominum, etc. In his perquam eximie de natura et essentia Conscientiiae agitur, quibus addi potest. Gen. 3, 8. Esai. 66, 24. Matt. 24, 12. Marc. 9. v. 44, 46 et 48.

8. Quomodo igitur hinc conscientia proprie sic dicta, potest definiri?

REcte heic quaeris de Conscientia proprie sic dicta. Etenim veluti supra hujus cap. 9. 6. de Societate humana id inculcavimus, quod alia sit nuda in genere descriptio, quando res nimis late accipitur, et alia rei strictior definitio: ita etiam heic illud observandum est; qnum tam late extendatur Conscientiae vocabulum, ut etiam Ethnici se heic simul inclusos velint, non levi Conscientiae testimonio, ut Cic. 2. I. A. dicit: In ipsa conscientia recte factorum satis magnus laborum fructus est. Et 2. in. Cat. Homo audacissimus Conscientia convictus teticuit. Item 3. Offic. Hunc tu, quas Conscientiae labes in animo habuisse, censest? Quae vulnera? Ideoque si


page 140, image: s140

prius [gap: Greek word(s)] , ea quae ita dicitur nominalis, proferatur definitio, poterit deinde altera realis subnecti rectius.

9. Qualis autem est nominalis conscientiae definitio?

HAnc satis apposite adducit, Hug. lib. 2. de anim. c. 9. inquiens: Conscientia est Cordis scientia. Cor enim et se novit sua scientia et alia multa. Quando novit se, appellatur Conscientia; quando praeter se alia, nominatur scientia. Alii dicun: cognitionem sive scientiam ad vitae actiones applicatam. Alii Intellectus judicium, quod dictat bonum quid aut malum in vita esse. Communiter alias dicitur, quod fit animi quaedam ratio, vis et lex, a qua et de recte factis et secus admonemur, Graecis [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] est, ab [gap: Greek word(s)] video, quod conscia intus facta in corde perspiciat hominis, examinetque, quomodo se habeant. Hinc poeta dicit;

Hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi nulla pallescere culpa.

Inde etiam thesaurus cordis a Christo vocatur Matt. 12. v. 35. ubi dicit bonus homo e bono thesauro cordis, profert bona, malus homo ex malo thesauro profert mala, ubi fimilitudinis ergo tali thesauro aequiparatur Conscientia, quod bona et mala inde edantur; Sed non essentiam ejus impenetrat.

10. Quid vero in propria sua essentia realiter est Conscientia?

ESt nil aliud, quam centralis quidam animae igniculus secundum primam creationis legem cordi hominis inditus, ut ad ejus praescriptionem perpetuam in syncero obedientiae amore voluntati, Iehovae constanter obnoxius vivat, et in omnibus actionibus vitae proximi ubique dilectionem intendat. Alii dictamen rectae rationis inde dici volunt: sed quum nec rationis esse proprium nec ejus lucem amissam intelligant, merito alibi refutantur.

11. An non igitur per notitiam, cognitionem, aut judicium definienda est Conscientia?

ALiud est de rei essentia loqui, quid intus in se et sua natura sit, et aliud de ejus proprietatibus adjunctis aut qualitatibus agere. Quum vero notitia, cognitio et judicium saltem qualitatem quandam intellectui animae maxime competentem, ponant, per se patet, in quantum illi aberrent, et aberrarint a scopo, qui tantum per nudam notitiam aut cognitionem Conscientiam definire voluerint. Longe autem crassius peccarunt, qui judicii genus ipsi proprium adsignare non veriti fuerunt, quum judicium non sosum posterius sit omni cognitione et notitia;


page 141, image: s141

sed etiam ipsum effectum cognitionis determinet. Quemadmodum igitur causa non potest dici nec esse effectus absque aliquo sui, aut figura locutionis, ita neque heic proprie definitionem potest ingredi. Illi, qui verioris Philosophiae studio dant operam, ex ipsa natura hoc exploratum habent, quod anima coelestis sit quidam ignis; sed certe non elementaris, qui saltem effluxum ignis aeterni in acredine suo exprimit; iidem quoque facile percipiunt, quomodo in hoc igne (in quo fedem suam fixem etiam post lapsum retinuit) conscientia latiter ac se in eodem recte conservare studeat, ne alicubi titubet, aut contra normam et dictum amoris infiti iterum heic illic impingat. Regulae enim loco aeternae sese in cordis dictamine habet, unde notitias suas ab anima in objecta emissas, recte operari cupit, ne falso splendore imaginationis conceptae decipiantur, quum luce sua vera in lapsu Adamico sit privata, quam Christus unice restituit, et regeneratione in Spiritu suo nobis vult denuo applicari. Quod si igitur Verbo et voluntati Iehovae se obedienter ex stimulo aut suggestione Conscientiae suae anima, quam alii falso rationem dicunt, submittat; est certe quod inde sibi Conscientia de rectitudine ea congratuletur, unde bona exurgit conscientia; sin minus, omnino cauteriata ut D. Paul. 1 Tim. 4. v. 2. aut vulnerata, ut Cicer. 3. Off. loquitur, inde exoritur. Veluti id in Adamo videre est, qui ex lapsu suo ita in se et sua conscientia convincebatur, ut confestim se a facie Iehovae abdere et abscondere cuperet, quasi morti ipso facto se condemnatum protenus sentiret. Gen. 3. v. 8, 9. Etenim e vestigio non tantum cogitationes notitiarum sese mutuo apud eum ferventer in ignis aeterni combustione accusare, sed etiam ad invicem in corde animam ipsam cum attestatione sive testimonio exhibito conscientiae condemnare incipiebant, ut sic optime et accommodatissime D. Paul. ad Rom. 2. v. 15. loquitur. Hinc itaque sane vermis ille malefactorum nunquam fuisset in Conscientia moriturus nec ignis potuisset extingui, ut Esa. 66. v. ult. et Marc. 9. v. 44, 46 et 48. testantur, nisi Christus hoc intercepisset Iehovae judicium, et tam fidelem loco nostri semini nostro generatione nova immiscendo, mortem subeundo, ab aeterno condemnationis igne nos liberando, ac Spiritum suum restituendo et donando se salutis nostrae reparatorem exhibuisset, utdenuo in Conscientiae salvaremur penetralibus imis. An non igitur ipsi omne in vivos et mortuos justum competat judicium, si Spiritui ejus et voluntati Patris, gratiosae in Conscientiae studio pio ac dilectione proximi vera vividaque, ut D. Ioh. undique in cunctis hanc requirit, se reddere penitus abnegent mortales? O fastum plus quam atrocem hominum,


page 142, image: s142

et Spiritum refractarii ordinis pessime perversum.

12. Sed quotuplex est Conscientia?

MIra heic multarum iterum se exerit discordiarum turpitudo, ut alii non tantum duplicem, sed etiam triplicem, imo et quintuplicem, aliam videlicet nunc publicam et privatam; aliam rectam, probabilem, erroneam, dubiam, et scrupulosam faciant; quum tamen Conscientia in homine non tantum in conformitate uniformi centraliter sese habeat in corde hominis unico, non duplici, etc. Sed etiam non alium auctorem, siquidem bona esse velit, quam Deum unum respicere in cunctis viribus actionum, et cordis unici [gap: Greek word(s)] suis debeat. Vnde quidem non potest alia in natura sua esse quam una; quum sit [gap: Greek word(s)] stipulationis vinculum cum Deo unicum 1 Pet. 3, 21. nec aliud respicere debeat, quam Deum: at respectu hominis, in quo viget, aut bona aut mala erit, non diversimode distracta aut ulterius sibi dirempta, quum nemo possit duobus simul servire dominis, ut ait Christus, aut calicem ejus et daemoniorum simul bibere, 1. Cor. 10. Sed sicuti illa intingitur aut inficitur ab hominis imaginatione aut bona aut mala, ita quoque sese habet in eodem et affecta stat cauteriata aut rectitudini suae innixa, veluti ex D. Paul. 1 Tim. 4. v. 2. apparet, et recte docetur inde, quod Conscientiae vis fit quasi opus quoddam sua natura medium, si bona sit, bonum reddat; fin mala, malum. Ideoque D. Paulus tam sedulo nos monet, quod Conscientia dubia nihil fit aggrediendum. Rom. 14. v. 13. Sed semper Conscientiae solius Dei imperio debeant esse subjectae. Rom. 6. 17 et 14. v, 4, 8, 9, 10. et in sua libertate conservari. 1 Cor. 7, 35 et 14, 40 et 2 Cor. 1, 24. Gal. 5, 13. Coloss. 2, 16, 2. et 2 Thess. 3, 4. et 1 Tim. 4, 1. 2 Tit. 1, 15. Iacob. 4, 12.

13. Quid ergo bona dicitur Conscientia?

BOna sive recta in hac significatione Conscientia est [gap: Greek word(s)] illa notitiae ex recte factis in se reslexae, quam homo secum in pectore gestat ad normam Fidei vividae aut honestatis piae ut inde tranquillitatem animi in se beatam foveat. Quanti autem haec aestimanda sit docet passim S. Scriptura monitis, exemplis et fructu. 2. Cor. 1, 18 et 10, 27, 28 et 12, 19. et 1 Tim. 1, 19 et 3, 9. et 2 Tim. 1, 3. Hebr. 10, 22 et 13, 18. et 1 Pet. 3, 13. 16, 17, 21 et 1 Ioh. 1, 7 et 3, 19, 20, Exempla in Virgine Maria, Luc. 1, 46. in Zachaeo. Luc. 19. 8 in D. Paulo Actor. 18, 6 et 23. 1 et 24, 16 et 1 Cor. 4, 4. et 2 Cor. 1, 12 et 2, 17 et 4, 2 et 7, 2. et 1 Thess. 2, 3, 4. Heb. 13, 18. in Fructu Proverb. 15, 14 et 28, 1.



page 143, image: s143

14. Quid vero Cauteriata est aut dicitur Conscientia, sive mala?

CAuteriata, sive carnalis, quae et turbata vulnerata aut prorsus mala vocatur, est Saturninus stimulus animae testimonio malefactorum intus impressus, ex cujus punctionibus secum homo sentit, quod divinitus cordi inscriptas leges contra Dei amorem et proximi dilectionem variis modis et maxime hypocritica falsitate ac simulatione transgressus fuerit, indeque cum tremore condemnationem sui patiatur. De perturbata Conscientia tali egregie sic agit, Salom. Sap. 17. v. 11. Res timida est improbitas, ait, teste proprio condemnata, et semper res graves praesumit, dum constringitur Conscientia, etc. vid. Prov. 28, 1. Esa. 66, 24. Marc. 9, 44, 1. Tim. 4, 2 et 6, 10. Tit. 3, 11, etc.

15. Quid in his definitionibus notandum?

VTraque haec bonae et malae Conscientiae definitio. in plurimis quidem indigeret justa explicatione et illustratione; Sed alii loco talia reservanda sunt; saltem hac vice sufficiat indicasse, quod utrobique gradus aut bonitatis aut malitiae inveniantur. Velut enim ingens est differentia inter eos, qui ex ignorantia, et ex proaeresi studioque obstinato peccant; Ita quoque discrimen est non multum absimile inter illos, qui exlumine gratioso Fidei, prout regeneratos decet, constanter in Conscientiae bonae tramite vitam piam transigunt, atque gloriae Dei in Christo haut fucatim vivunt, et inter eos, qui ex naturali instinctu conscientiae simplici ardore cordis per honestatis piae vestigia et severum virtutis conatum se ad Deum erigere cupiunt, anxieque hoc integritatis studiis cotidie absque sui commodi et avaritiae respectu quaerunt. Conscientiam bonam et regeneratus et non regeneratus utrobique sibi adoptat atque id strenue agit, quatenus bonus ipse est et solide pius; sicuti Cic. Lib. 13. epist. 20, ad Att. attestatur, quod in universa vita ne quidem transversum unguem a recta Conscientia discedere oporteat. Senec. in lib. de mor. Conscientiam magis, quam famam attendendam esse. Falli enim saepe, ait, potest fama, Conscientia nunquam. Et ibid. dicit: Mala conscientia saepe tuta est, secura nunquam. Itaque nihil ei commiseris, nisi quod amico committere possis. Inde ita cuique hanc admonitionem addit, inquiens: Sic vivendum est, tanquam in conspectu vivamus: Sic cogitandum, tanquam aliquis pectus intimum prospicere possit. Tam accurati sane in medio Ethnicismo inveniuntur saepe Conscientiae suae observatores in rectitudine vitae, ut nullo prope seandalo obnoxii esse cupiant et qui hodie in


page 144, image: s144

multis palmam Christianitati addictis eripiant, in quibus nil nisi inane saepius reperias nomen. Sic et e contra inveniunt mortales, qui tam laxas libertati Christianae habenas concedunt, ut quaevis crimina nefaria, perver sitates ac flagitia cum crudelitatibus omnibus libere et plus quam libere absque pudore perpetrare non vereantur; nec tamen putent, quod ulla macula Conscientiae intus inuratur, imo optimos victores in eo se ostendere et venditare audent. Quae causa? Conscientla aliquousque tacet. Inde securi ira in quibuslibet vivunt nequitiis. Sed non aeque semper tacebit. Namque si tandem evigilet, earnalitatis studio et ejus fervore abluto, certe vermem se exringuibilem aeternumque praestat Conscientia; prout quisque eam concitavit et informatione infecit, ita quoque praemio suo afficit cultores, et carnificem agit perpetuum, Gen. 4, 6, 7. Esa. 66, 24. 1 Tim. 1, 19. Ideoque quisque curet sedulo, ut D. Ioh. monita supra dicta, unice anxie sibi observet.

16. Sed quaenam est differentia inter Christianorum et Ethnicorum conscientiam?

AE Qualiter se rem hanc Conscientiae non habere, ad proximam quaestionem explicatum est. Ideoque heic accuratissime distinguendum est tam inter Christianos bonos aut veros, et malos aut falsos, quam etiam Ethnicos bonos et malos aut perversos. Licet enim utrobique mali et perversi dentur, uti in propatulo est, tamen hoc verum est, quod Christiani opinabiles malilonge deteriores imo ipsis pessimis ethnicis sint profligatioires, atque proinde in malae conscientiae constitutione longe deterrimi. Namque servus, qui voluntatem heri sui novit, nec eam perficit, multis plagis afficitur prae altero. Luc. 12 47. Anuon et Tyro et Sidonis tolerabilius erit in die judicii, quam talibus? Matt. 11, 21. qui juxta carnem vivunt, et tamen Christianos ac in Christo renatos se dicunt? Terrae Sodomorum tolerabilius erit, quam istis Matt. 10, 35. Ac Christus dicit Pharisaeis: propter hoc gravius accipietis judicium, Matt. 23, 14. Qui irritam fecerit Moi sis legem, absque misericordia ex duorum ut trium testimonioi moritur. Quanto putatis acerbiore supplicio diguus censebitur, qui Filium Dei conculcarit, et sanguinem foederis, per quem fuerat sanctificatus, profanum duxerit, et Spiritum gratiae contumelia affecerit? Hebr. 10. v. 28, 29. An non illi Christiani perversi, qui sub eo titulo omnes carnis nequitias et protervias exercent, conculcent filium Dei potius, et Spiritum gratiae blasphement, quam quod quid veniae mereantur? Satius certe fuisset eis, non cogno visse viam justitiae, quam cognita


page 145, image: s145

illa, regredi a sancto mandato sibi tradito. 2 Pet. 2, 21. An non igitur Ethnicis conscientiae rectae norma appetentibus et sequentibus, melior quoque sit conditio sasutis futura, prae expresse condemnatis? Sicut enim boni Christiani per Christum in Deum se erigunt; ita boni Ethnici per honestatis simplicem culturam ex dictamine rectae Conscientiae ad Deum tendunt, ait Sacer. Phil. d. l. de 3. vit. c. 11. Vnde etiam hoc verissimum, quod quo simpliciori sinceritate, et fideliori probitate, absque ullo mundi respectu ad Iehovam pergant, eo quoque gratiori vultu aut favore excipiantur hospites. Etenim bonus et Clemeus est Dominus; ait David Psalm. 25, 8. Ideo docet aberrantes in via. Qui vero deflectunt in curvas vias suas, sibi poenae loco vivunt undique in duplicitate cordis sui serpentini. Apud Iehovam enim nullus est personarum respectus, nec ad adspectum oculorum saltem judicat: Esai. 11. v. 3. Malach. 2, 9. Matt. 22, 16. Marc. 12, 14. Luc. 20, 21. Sed cordis screutator sagax est, Psal. 5. et uti D. Petrus ore aperto dicit, in quavis gente, acceptus ei est, qui eum timet, et operam dat justitiae. Actor. 10. 35. Rom. 2, 11. Gal. 2, 6. Eph. 6, 9. Coloss. 3, 25. et Iacob. 2, 1, 9. quum citra respectum ex cujusque opere judicet, 1 Pet. 1, 17. Namque justus est Dominus; et ejus est clementia: inde certe rependit cuique secundum opus suum, Psal. 62, 12.

Quum igitur serpentini prorsus generis homines illi duplicistae, et duplicis cordis simulatores, omnium bipedum sint sceleratissimi et cunctis apertis host ibus crudeliores, quo loco habendi sint, atque quid praemii ex Iustitia Iehovae expectaudum illis veniat, hoc ex ore Dei in Conscientiis suis ipsi dijudicare poterunt; Licet libertatem Conscientiae et Religionis centies mali praetendant artifices.

17. Num homo potest semetipsum examinare, an vivat in bona Conscientia?

OMuino facillime, fi saltem se exploret, secum, num Deum ex toto corde amet et proximum suum.

18. At quomodo poterit secum sentire talem amoris affectionem?

SI ardor vividus talis ejus cordi insit, ut cotidie cum Davide, Psal. 40, 9, 10. et 50, 5. 14. 15. ex animo coram Iehova possit effundere haec verba et vota: Tuam voluntatem; ?Iehova, lubenter perficio, et ita lubenter tuam praedico populis justitiam, ut osmeum mihi nunquam obturari patiar: Sic semper in veritate tua ne obsecto, ut cotidie tibi vota mea gratias agendo, te adorando et proximum diligendo, offeram. Haec enim 3. sunt munia vera synceri amoris, quae nemo non sentire secum


page 146, image: s146

poterit. Si in iis non vivat, judicium malae Conscientiae secum sumet protenus.

19. An vero cuiquam mortalium in Conscientias imperium aut judicium quoddam competit?

IEhova est Deus Deorum, et Dominus Dominantium. Deut. 10, 17. Rex Regum, et Imperator Imperantium. Apoc. 19. v. 16. Quia Deus magnus est Iehova; et Rex magnus supra omnes Deos. Psal. 95, 3. Ipse in coelis stabilivit thronum suum: et regnum ejus est cum omni dominatione Psal. 103. v, 19. Nam omues dii populorum sunt vanitates. Iehova autem coelos fecit. Psa. 96. 1. Majestas et decorcoram eo: robur et decusin Sanctuario ejus, ibid. 6. Montes tanquam cera liquescunt, ad conspectum Iehovae, ad conspestum Domini totius terrae, Psalm. 97, 5. Quippe Coeli Coelorum sunt Iehovae: terram autem dedit hominibus incolendam. Ps. 105, 16. Sit nomen Dei igitur benedictum a seculo usque in seculum. Nam sapientia et potentia ejus est: Et ipse mutat tempora et tempestates; transfert reges, et constituit reges: Dan. 2, 20, 21. et ita quidem, ut ministri sint Auctoris sui; nec alia cum potestate ordinationem hanc accipiunt, ut ait D. Paul. Rom. 13. 14. Quapropter in terrestribus ejusmodi terminis cuivis perfistendum erit magistratui. Veluti Christus quoque ipse coeleste et Spirituale suum regnum a terrestri imperio discriminat, quando dicit, date Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei. Matt. 22, 21. Marc. 17. Luc. 20, 25. Stabilitum ita quidem firmiter vultregnum cuivis Regi et maxime Caesari ante omnes, tanquam Capiti summo terrae: sed tamen sibi et Patri Iehovae reservat ipsa, interna et coelica in homine, id est animam cum sua conscientia, quum ita ipsi data sit omnis potestas in coelo et terra: Matt. 28, 18. Ioh. 10, 22. ut Spiritibus non tantum imperet. Marc. 1, 27. et peccata remittat Marc. 2, 10. sed etiam animas servare et perdere possit cum corporibus suis. Matt. 10, 28. quam facultatem trucidandi animas, omnino ibidem potestatibus terrenis denegat. Ideoque rationes sibi tanquam supremus judex reddi vult ex illo thesauro cordis, quam Conscientia obtinet, et quidem exigit eastam accuratas, ut etiam ex singulo verbo otioso, quod ex ore egrediatur, liquidatio et justificatio debeat fieri. Vnde sane patebit satisabunde, qualemthesaurum cor cujusque in Conscientia sua adser varit sibi: et inde ipse Christus suum exercitaturus fit judicium in omnes, pro thesauri sui modio, et mensura Matt. 25, 41. Actor. 17, 31. Rom. 2 5 et 14. 10. et 2 Cor. 5, 10. Iud. 14. et 2 Tim. 4, 1. Col. 3, 3. Sap. 5, 1 et seqq. Ioh. 3, 18 et 12, 48. Rom. 2, 16. Velut


page 147, image: s147

et ipsos potentes suos judicabit, pro officii ratione sui, juxta notabilem text. Sap. 6. v. 4. et seqq. ubi ait: Data vobis potentia fuit a Domino, et potestas ab Altissimo; qui quaestionem habebit de operibus vestris, et Consilia perscrutabitur. Quandoquidem, quum ministris sitis regni ipsius, non judicastis recte, neque observastis legem, neque NB. ex Consilio Dei ambulastis. Horribiliter et celeriter instabit in vos: Nam judicium severum exercetur in eos, qui praesunt. Minimus enim quivis Condonationem habet misericordiae; potentes vero potenter exquirentur, etc. Interim tamen hoc a nemine abnegari potest, quin cura Religionis aut Verbi Dei sedula juxtadilectionis norman concessa sit Imperantibus cunctis, utpote quum custodes sint utriusque tabulae. Deut. 17, 18, 19. et Ios. 1. v. 18. Ps. 2. 10. Levit. 10. Num. 3, et 10. Mat. 7 expressa habeantur mandata Dei, ac David in Psal. 119. ubique id testatur, quantae curae ip si fuerit Verbum Dei, quod semper promovere studuit ad populos et gentes Psal. 56, 5 et 11. et 66, 5 et 71, 15 et 77, 13 et 95, 1 et 96, 2, 3, etc. Ita etiam 2 Chr. 34, 33. omnes abominationes, ex omnibus regionibus suis amovit, et cultum verum Dei indixit subditis. Sed quum fidem non possit indere cordibus, et regenerationem illis sua addere potestate, non eousque suam potentiam violentiori modo sanguinis aut ensis extendere conabitur, quum Christus ipse, ejusmodi persecutiones non legitimis signis boni magistratus, sed prodigiosis extremum diem antecedentibus attribuat. Matt. 25. v. 9. Luc. 21, 12. Imo et Matt. 13. v. 30. nolit, ut Zizania evellatur, quum occulta Conscientiae non possint dijudicari ac nedum cognosci ab hominibus, ac ipse propterea hoc officium evulsionis Angelis suis tempore essis sit commendaturus. Vnde nec discipulis quid rigoris in precibus contra incredulos concedere volnit. Luc. 9. v. 54. Quam diu igitur quisque Conscientiae malae et perversae fructus non in apertum effundit aut libertate carnis, quae semper magistra et matervitiorum ac nequitiarum est, disciplinam publicam disturbent, non poterit quid Iuris sibi in Conscientias sumere: sed potius ex sui regiminis terminis in regnum Christi et ejus auctoritatem tranfilit, ac ultra commissum agit commissarium sui muneris, quod potenter in quovis potenti Iehova puniet. Quod si vero ad rebelliones et seditiones publicas aut ejusmodi crimina et scandala, bonam disciplinam et ordinem Reipub. confundentia, aut turbantia proruant; disciplinae ordinem auctoritatemque suae et officii rationem debite perficere memor erit. Certe in rectitudine ac pietate solida animi consistunt omnia; nec ulla se heic difficultas exeret amplius. Bene observetur Christi mandatum, ne quis temere condemnet


page 148, image: s148

aut judicet quenquam, ut ab eadem sorte sit liber. Matt. 7 1, 2. Luc. 6, 37. Sed tantum de Conscientia, nunc alterum Societatis Cognatum ex cap. h. q. 4. Tranquillitatem paucis adspiciemus, quam sequitur Libertas.

20. Quid est Tranquillitas animi?

ESt bonae Conscientiae effectus, quo animus ab omni exulceratione affectuum ad lectam [gap: Greek word(s)] in sui recreationem et securitatem piam reducitur ac dulciter componitur, ut nullo offendiculo externo se facile exponat. Vid. Sen. de tranq. an. plenius.

Cap. VIII. De cognatis reliquis Societatis humanae, videl. Libertate, etc.

1. Quid in Libertatis explicatione hoc loco observandum?

DVo; nominis acceptio, et ejusdem definitio.

2. Quot modis accipitur Libertas?

LIbertatis quum tam blandum et jucundum nomen ubique in animis aut potius aurium opinionibus sit apud mortales, ut ex ejus quoque auditu statim vel solo sibi quid recreationis in corda infinuari illi existiment, quod carnis cupiditati libidinem quid vis perpetrandi expleat; (unde tot belluina saepius bella et funestissimae interneciones, ac Rerumpubl. eversiones exoriuntur, dum potius falsissimae carnalis, quam verae libertatis studio usque atrociter et pertinaciter incumbunt singuli) nonnihil accuratius, sed conciso admodum modo, hujus vera natura, prout loci istius compendium admittit, nobis erit heic delineanda. Vt igitur vocabuli hujus blandissimi [gap: Greek word(s)] acceptio recte percipi possit, prius de nomine ipso agemus, unde sit.

3. Nomen libertatis unde est?

HAbetur ejus derivatio diverfimode, veluti sunt, qui libertatem a voce liber directo dictum volunt?alii a libero potius per indirectum derivari posse eam, ob nobilitatem operis, putant, quum non tantum cotidie in orarione Dominica precemur, ut a malo liberemur; (quando extrema est servitus malo obnoxium et subjectum vivere) sed etiam ipse Christus Ioh. 8. libertatem inde suis destinet, et vere liberos pronunciet, si filius eos liberaverit. Sunt etiam, qui liberos sive natos inde dicant, quod liberati et immunes essent ab oneribus servorum; et liber ita a libare sit, quod cum Graeco ferme convenit [gap: Greek word(s)] , id est libo, unde [gap: Greek word(s)] libatio, atque, quum haec spontanea


page 149, image: s149

aut ultronea fuerit, et esse debeat, quod inde factum sit priscis Liber, et hinc porro derivatio Libertatis, descendat, sed quomodo haec sint intelligenda, patebit inserius.

4. Quaenam vero est Libertatis significatio?

ACceptio autem significationisita se habet, ut sumatur duobus modis, vel [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] quando avibus et feris adscribitur l. 44. et 55. ff. de acq. 7. domi. Sed hinc vicissim dupliciter accipitur, respectu hominis vel nimis late, vel nimis anguste. Nimis late, quod iterum duplici fit modo: Primo quando omnis abusus et licentia carnalis quidvis perpetrandi ac faciendi omne quodcunque cuivis libitum fuerit, huic Libertatis dulci nomini injustissime imo non sine extrema calumnia adscribitur, ubi non verentur etiam pessima perversae cupiditatis bestialis et crudelitatis improbae sub hujus venditare titulo, si modo aliquali specie juxta carnis libidinem et affectum possint colorari: Veluti etiam sectae aliquot inveniuntur, quas hanc sibi fictam et nugatoriam libertatem, non pudet extremis defendere vitae et fortunae periculis.

Deinde sumitur etiam a nonnullis Libertas in Arbitrio libero pro ipsa rationis et voluntatis substantia; qua significatione hominem quemvis Libertatem arbitrii habere, nemo sanus negare poterit, nisi qui eum intellectu et voluntate naturali destitutum esse, comminisci velit.

Tertio a nonnullis quoque liberatio ab obedientia Magistratus, Legum et onerum civilium sub eo nomine introducitur pessime.

Nimis anguste vero accipitur ab iis, qui hominem suis facultatibus voluntatis et intellectus ita prorsus dispoliant et exeunt, ut eum; praesertim in Spiritualibus et divinis, imo et vitae hisce actionibus nonnullis, quae ardua quaedam spectant, quasi truncum faciunt, et plane incapacem ullius boni, quasi saltem undique malo per fati necessitatem sit ex natura corrupta mancipatus, et plane, ob privationem hujus, ab omni gratia Dei exclusus ita, ut recipi in eam nequeat, licet toties pietatem toto expetat corde etc. quum omnia saltem decreto Dei absoluto sint adstricta, ut inde tandem homini regenerato communicetur, et quidem ita firmiter, quod nec iterum ex gratia Dei excidere possit, si semel sit vere et realiterreceptus, agat quodcunque velit, pro libertate receptionis applicatae.

[gap: Greek word(s)] vero vocabulum libertatis accipitur omnino faslae et nugatoriae illi libertati communi vitiorum omnium nutrici oppositum et ab eadem contra distinctum,


page 150, image: s150

ut in sua propria et genuina nobilitate et excellentia permaneat; Idque dupliciter iterum fit, vel [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)] rursus vel in sua originali ac principali excellentia (videlicet in Deo) ita accipitur; Vel sicmi ex ea prodit, ac aliis rebus creatis nempe Angelis et hominibus praesertim communicatur. Vnde recte aut increata Dei Iehovae aut creata dicitur ac temporalis, etc.

5. Quid est increata Dei illa Libertas?

ESt aeterna et incomprehen sibilis illa, ac nunquam commode satis effabilis, aut hominum mente conceptibilis, carens Principio et fine, quae et in qua Deus ipse est ip sius, et voluntas sui proprie liberrima. Quamvis haec cogitationes hominum omnes exuperet, nec satis eloquio ullo linguae possit explicari; tamen non abs re erit, si heic Philos. quendam Sacr. de ea inconceptibili Libertate pauca disserentem iterum audiamus, qui lib. de 3. Vit. cap. 2. mysteria profunda talia ubi Primi Principii natuxam juxta 4 Species inferni declaraverat, ita delineat; inquiens: Iam vobis explicavimus illud de Essentiis, quomodo in Voluntate generentur, et qua ratione voluntas eadem in Essentiis illis in tenebras quasi detrahatur, ac quomodo tenebrae in gyro aut rota anxietatis per fulgur ignis aeterni dispergantur, nec non quomodo voluntas haec in 4. species perveniat, quae quidem in origine saltem sua una sunt: attamen in ignis fulgure in 4. apparent speciebus: ac tandem quomodo fulgur ignis ex primat, quod ita antecedens sive prior voluntas in ferventi duritie sese exacuat, ut Libertas voluntatis in fulgure appareat. Vbi vobis simul hoc detegimus, quod antecedens sive Prima voluntas in fulgure ignis appareat, ac consumens fit) intellige hoc de anxia acredine) ubi illa voluntas in acredine permanet, et alteram sive consequentem Voluntatem in semetipsa concipit, videlicet in Centro acredinis, ut ex acredine hac egrediatur, et in semetipsa habitet in aeterna Libertate absque qualitatis origine aut modo. Proinde nunc porro haec ad cognoscendum proponiums, quod ista altera reconcepta Voluntas, ex acredine ad prodeundum a natura (videlicet de ejus strenuitate) omnimode libera sit. Namque in Centro in semet ipsa est, et omnem potentiam sive virtutem et speciem Centri ex Essentiis consistentem in semetipsa continet. Etenim virtus et potentia est prioris Voluntatis, et generatur in prima Voluntate, atque ita in Libertate primae Voluntatis Centrum procreationis 4 Specierum, in antecedenti Voluntate, incomprehen sibiliter conficit: atque altera ista Voluntas, progenerata in priori Voluntate,


page 151, image: s151

Cor est primae voluntatis, et se in prima Voluntate se instar Verbi habet, quod in semetipso viget, atque aeternum perman et in genitura primae Voluntatis, Namque ejus est Filius aut Cor. atque propterea a prima voluntate discernitur, quod singulare Centrum ia sese contineat. Iam igitur Parens, tanquam prima Voluntas, res omnes per Verbum suum pronunciando, tanquam ex centro libertatis effert, et ille progressus ex Patre per Verbum est Spiritus. et vis Verbi in Patre, qui format prolatum secundum Spiritus modum, ut velut Spiritus appareat. Namque in acerba matrice, velut in Fiat, omne concipitur; ac Spiritus Verbi format id in Centro Essentiae, in quo se Parens movet, et per Verbum effertita, ut in Essentia fit et maneat. Namque quod ex aeterno formatur, illud est Spiritus, et aeternum; sicuti Angeli et Hominum sunt animae.

Quod si vobis in descriptione horum Mysteriorum muti videamur et incognoscibiles, quum conceptus harum rerum non consistat in Spiritu hujus mundi, jam ulterius tres reliquas coelestes species vobis monstrabimus, et quomodo eaeprogenerentur: In quibus praecipue, Iehove, regnum Coeli, Paradisus, et Angelicus mundus intelliguntur, si fortasse menti Lectoris haec possint imprimi. Non autem haec ita intelligenda sunt, quasi eo modo Deitas principium et mutationem sumat; sed ista scribo eum in modum, qua ratione saltem doctrina de Deo posset aliquatenus addisci. Quippe impossibile est, ut Angelicis utamur verbis heic. Ac licet iis uti vellemus; attamen omne id in hoc mundo creabiliter ad modum creaturae apparet, et praeterea terreno ac mundano animo terreuum. Namque nos etiam non quid ulterius, quam particulare sumus ex toto, proinde nec totali locutione uti valemus; sed balbutimus in partibus resectis; quod unice considerabit Lector. Namque Mens divina in Corde Iehovae solummodo totum quid constituit nec ulterius quid. Quippe omnia reliqua in essentiis subsistunt: Ac Iehova solus Liber est et ipsa Libertas, ac praeterea non quidquam aliud. Ideoque nos loquimur ex parte frustratim, et interim in animo concipimus totum: quia haud nobis concessa est lingua talis, ut totum illud possimus efferre: Lectorem saltem quasi in scala adducimus litterarum.

Si recte de Deo loqui aut scribere velimus, nobis de Luce et flamina amorissermo erit concipiendus. Namque in hoc Iehova omnium rectissime percipitur. Non possumus ipsi dicere, quod Ignis origo lux sit: sed tantum videmus, quod lux ex igne proluceat. Iam vero vobis antea explicavimus de origine ignis hoc, quomodo nimirum in rota essentiarum ex dura anxiaque acredine progeneretur,


page 152, image: s152

et affulsionis ex ordium ex AEterna sumat Libertate, ubi Libertas in natura aigitatur ita, ut ex Libertate exsuscitatio fiat, quae sit ignis. Sic etiam vobis explicando enarravimus, quomodo fulgur prorsus penetret rotam essentiarum, et Crucem pariat; illi non amplius rota Essentiarum in Circumgyratione agitatur; sed temulans subsistit in fragoris sonitu, unde omnes essentiae robur ac virtutes suas in fulgure Crucis accipiunt. Namque fulgur directo penetrat, et discriminat essentias rotae, et Essentiae inde transversim tendunt ad fulgur. Quippe fulgur earum Spiritus est, qui in acerbitate sulphuream speciem efficit. Atque ita partus hujus transversus est in genitura, instar Crucis, et sic ab inferiori parte ipsi Centrum est pro partu, in superiori vero fulgur se exolvit, quod urget et promovet totam parturam instar adultae accrescentiae, quam ignis internus propellit; et essentiae Spiritui igneo concomitanter sequelam exhibent, veluti proprio Spiritui, qui illas attrahit et appetit. Etenim ipsi cibi instar sunt et nutrimento earum alitur, quum ipsarum vita sit; nec alterum absque alterius ope esse possit; alias nihil foret.

Iam nos accurate percipite de fulgure ignis, sive explosione ejus, quae certe admodum terribilis et consumens est, atque exsuperat omnes essentiarum omnium species. Namque simulac fulgor prosilit, continuo omnes speciestenebrarum consumuntur, et obstupescit quasi tenebrosa acerbitas, ceu mors strenua coraum vitae throno, et retrocedit quasi mortua et convicta; atque ex duritie molitiem induit tenuisque redditur, simulque gravedinem edit quasi impotentiam snam, quae non ipsa sit fixa: unde pondus in natura progreditur. Namque acerba matrix tennis et levis efficitur videlicet Spiritus aqueus, ex quo aqua progenita est. Iam ille fulgor acerbitatis in tenebrosa morte ingentis est fulgor gaudii. Namque ex tenebris in lucem emergit, atque si proinde fulgur acerbitatis aculeatae, in hac semetipsum conspiciendo concipiat, multo vehementiori attonitu efficitur, quam mater ejus videl. acerbitas; non tamen obstupefactio talis est hostilis fulgoris: sed perquam laetabundus fulgor ingentis laetitiae, quod ita matrem suam tam attenuatam, mollem et lenem inveniat, ex quibus ipse suum igneum amittit regnum, atque in Libertate aeternae voluntatis in Centro suo albus, lucidus, clarus, splendens, amabilis et laetabundus efficitur, Atque hinc ita in quintam abit speciem Naturae, nempe in gratiosissimum Amorem. Hunc et enim fulgor cum magno expetit desiderio, ut mater ejus hoc cibo foveatur: unde vitae etiam verae exurgit origo: quia est in flammatio lucis in acerba Matrice, ubi strenua acerbitas se in lenitatem amabilem convertit.



page 153, image: s153

Quod ex similitudine potest rectius percipi: quasi oleum in lenitate se progigneret, ex quo lux constanter refulgeret, et semper permaneret, dum fulgur Ius suum amittit, sit ex ejus specie Lumen et splendor, in quo singulare consistit Centrum ex quo regnum laetum libertatis exurgit: nec minus 4 species priores suum proprium retinent Centrum. Quippe tenebrae quasi inclusa quaedam essentia, manent: at in luce libertas est, et lux in tenebris lucet, nec tamen tenebrae eam apprehendunt. Ioh. 1. 5. Sunt proinde 2. Principia, atque ea ex hac causa, quum mansuetudo ex priori voluntate aeterna oriatur, quae per se a Matrice libera est, et in tenuitate sua se quasi nihil habet, ac tranquilla est. Iam vero quodcunque in se tranquillum et absque essentia est, non habet tenebras, sed pure est tranquillum, lucidum, clarumque gaudium absque essentia: Atque hoc est aeternitas absque aliquo, et prae aliis cunctis vocatur Iehova; quia nihil mali in eo est.

Ita (nos percipite) Deus Pater in semetipso est absque nomine: quum in semetipso sit splendida lucida et clara aeternitas libertatis absque essentia: si modo de pura luce Dei loquamur: Si autem absque essentia nolit esse, tunc intelligimus ejus voluntatem, quam ille in semetipso ex nihilo concipiat, nisi pure sumpliciterque ex atque in semetipso. Per voluntatem autem ejus intelligimus appetitum, et in appetitu Centrum Matricis, in qua essentia progeneratur, quod fit per Verbum, quod in Natura causatur, per Spiritumque effertur, etc. Sic inde nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti exurgit. Nifi enim aeternalibertas essentiam Naturae in lucem produceret, non esset Pater procreator, sed nihil. Quum autem essentiam naturae procreet, inde Progenitor Pater nominatur, ex quo procreatur. Atque sic lucet lux in tenebris, et tenebrae non comprehendunt eam, uti dicit Ioh. Atque ita non tantum tenebrae eppositae sunt luci, sed lux quoque Dominus est tenebrarum, ut sit ita vinculum aeternum, sine quo nihil posset ad essentiam produci, etc.

Haec vobis dicta sint, ?Scripturae cognitores, ut lucem veram agno scatis. Rectius S. Scripturam perpendite, et mirabilia Iehovae aliis adspicite oculis. Considerate prius quid Iehova in amore et ira sit: atque inde animadvertite, quomodo 2. Principia aperta sint, quorum unumquodque appetitu suo viget. Relinquite naturalem sapientiam hujus mundi vani, et perpendite naturam aeternam, tunc vere invenietis Iehovam et regnum ejus coelorum. Vestrae regulae et praecepta nunquam id assequuntur: longe aliud heic requiritur studium, si Iehovam vere agnoscere optetis. Vobis ex Babylonia discedendum est, ut Centrum Filii Dei apprehendatis: tunc in mansustudine


page 154, image: s154

et Charitate regenerati eritis, etc.

Item, Cap. 3. Lectorem heic omnem fideliter admonitum cupimus, ne nostram mentem in sapientia hujus mundi vana quaerat; sed in luce aeternae naturae, quo etiam illum remittimus, velut in novam regenerationem, in vitam Christi: alias ipsi muti sumus et inperceptibiles: nec extra illam, quid reprehensionis in hac Scriptura suscipiat, aut cibo primi Principii cibabitur, et ignominia ejus in igne propriae vitae ipsum consumet, etc. Ante hac indicata est procreatio 4 Specierum in aeterna Natura; unde percipi poterit, quomodo ea ex aeterna immutabili Voluntate aeternae Libertatis Iehovae prodeat. Vbi simul ostensum, quemadmodum aeterna Libertas extra naturam in tranquillitate lucidum sit gaudium, absque splendore tamen; et quomodo aeterna Libertas Lucida in acerba strenuitate sese exacuet, ut velut ignis fulgor hinc splendescat, et tenebras dissipet, ac adstrictae strenuitati suum auferat robur, etc. Sed haec alibi planius pertractantur. Ex quibus vere sapienti facile patebit, quid aeterna, increata Lucida voluntatis immutabilis Iehovae Libertas sit, et in quo consistat; quod quisque penitius secum examinabit.

6. Quid vero est Creata Libertas?

ESt facultas voluntatis et appetitus, principalibus creaturis a Deo insita, ut juxta legein creationis et conscientiae perpetim viverent ac mirabilia Dei ad gloriam ejus unice in luce manifestarent.

7. Quidnam in hac definitione examinandum?

DVo; definitionis Analysis et Divisio.

8. Quid in Analysi percensendum est?

EIus causae, quarum efficiens in Creatione Dei exprimitur: Finis duobus modis constat, in subordinatione et ultimo scopo, ut nimirum non tantum juxta conscientiam viveret; sed etiam mirabilia Iehovae ad ejus gloriam undique in luce manifestaret, quum nihil creatum sit, quod non Iehova suae gloriae devoverit. Materia autem duplex heic indicatur, quam partim principales Creaturae, veluti sunt Angeli, et qui ex hoc numero exciderunt, ac nimia libertate voluntatis ultra legem creationis transcendentes, se proprio motu in aeternam praecipitarunt tenebrarum extremarum servitutem, nempe Satanica cohors, et Homines declarant: partim etiam subjectum heic refert Voluntas principalium creaturarum:


page 155, image: s155

Cui Formam suam imprimit facultas juxta legem creationis et conscientiae insita.

9. Quotuplex ea Libertas in creaturis principalibus est?

LVxta effectum si eam distinguere velimus dulpex est; ut alia sit amissa et in falsitatem prorsus mutata; alia vero constanter in tenore veritatis suae retenta.

10. Quidnam est libertas amissa et in quibus Creaturis Principalibus?

ESt perditio Voluntatis cum imagine Dei liberae, in Diabolis et hominibus, qua se, legem creationis et conscientiae illi sponte hi ex persuasione et falsa depravateve imaginatione transgrediendo, in aeternam partim et temporalem praecipitarunt servitutem.

11. Num eadem est conditio amissae libertatis in Diabolo et hominibus?

NEquaquam; et ex descriptione ipsa apparet, non certe eandem esse. Namque veluti in lapsu utriusque est diversitas ingens; ita quoque inde discriminis satis aperta distantia affulget, quod Satanicae cohorti reparatio plane nulla detur salutis sed igni tenebrarum in aeternum condemnata manere ac vinculis abjectis inhaerere cogatur; quum tamen homini libertas per Christum sit restituta, ut inferius mox declarabitur. Consule in his etiam Selnec. in Expl. Symb. pag. 143. qui recte ibi dicit, quod suo consilio et arbitrio sine alterius impulsu Deum non tantum contumaciter contempserit, sed etiam supra Deum ejusque mansuetudinem se extollere blasphemus studuerit. Non igitur alterius ope juvari debuit, qui neque dum vult velle, ut resurgat, etc. Homo autem aliunde impulsus cecidit, unde Deus eo promptius ipli reparatorem dedit ad bonum, etc.

12. Quis igitur est lapsus Diaboli?

ILlum Sac. Phil. lib. de 3. vit. c. 4. ita depingit; gravissimum Lapsum infernalis heri jam vobis detegimus, quod voluntatem suam retrorsum in ignis matrice atque sic in Centro conceperit, et se a voluntate aeternae mentis, quae ad cor Iehovae extensa est, plane averterit; urpote cupiebat in radice Tincturae, velut in matrice imperatorem agere in cor Dei. Strenua enim ignis potentia ipsi magis arridebat, quam mansuetudo in tranquillo aeternitatis gaudio. Ideoque retro in tenebricosam matricem anxii animi et in depressionem mortis praecipitabatur, etc. Itemc. 14. ait: Iehova soluminodo bonus est, unde et nihil mali creavit. Sic Deus nec infornum, nec Diabolos


page 156, image: s156

creavit: Sed Lucifer a mansuetudine se diversum egit, et supra Crucem Ternarii numeri evolavit, et in fulgure sibi ignem irae concitavit, qui ab aeterno absconditus fuit. In eo nunc infernum suum et habitationem obtinet, ac proinde nil aliud putest, quam avarum odio plenum, anxium et iracundum se praestare. Nec est alia exsuscitatio in eo. Namque propria ipsius Mater, ex qua exsuscitatus est, ipsum ita vinculatum tenet, ut diabolua fit una cum legionibus suis. Quare ?dilecti filii, quum hoc noscamus, quot ita inferno et diabolorum coetu inciucti haereamus in ira Dei; certe unice necessarium hoc est, ut in mansuetudinem confugiamus. Vnde etiam Christus severissimis nobispraecipit verbis hoc, docendo mansuetudinem, dilectionem et misericordiam, etc. Vtuos mutuo inter nos amemus, nec tanto studio nos Spiritui hujus mundi et ejus insinnemus artibus. Diabolus etenim iis se quoque insinuat, ac decipit nos fraudulenti ssime (quum accuratissime hominis complexionem, et quis Planetarum praedominium in eo habeat, observet) Ante omnia igitur nobis a superbia abstinendum est, et Ira: qui diaboli gladius est, quo tot perficit interneciones. Item cap. 10.

Atque sic Diabolus penes nos habitat, et tamen Principis regimen longe profundius obtinet, propius versus astrorum positum in medio, ubi tenebrae sunt maximae. Quippepropinquitatem splendoris in astris perpeti nequit, quum sit ita incarceratus, nec ausit 7 Regimina, Verbi fiat attiugere, imo nec ullam in iis habeat potestatem. Vnde certe miserrima est Creatura omnium. Item. c. 8.

In aeternitate quidem nunquam mors fuit, nec erit unquam, quod tamen mors aeterna appellatur, est inclusio Tincturae. Quando enim Tinctura retrocedit instar figurae, tum Centrum, tanquam iguis exsuscitatio, manet in tenebris, et scaturiginem suam evomit in merum fervorem in semeripso; et quamvis ad Tincturae apprehensionem adspiret; tamen caret ea potentia. Namque ea potentia unicetincturae est, quae ignem inflare queat. Iam heic iterum memores sitis inferni et mortis aeternae; quia ita se prorsus habet, quum Diaboli Tincturam mansuetudinis omnino amiserint; unde nunc saltem fremens iguis fervor absque essentia commoda existunt. Carent enim Corpore, etc. Ita vobis per hoc admodum care repandimus lapsum Luciferi, qui in Centrum naturae, in acerbam Matricem se reflectebat, atque tandem exsuscitabat, ut contraheret subistantias, quae terram et lapides sic produxit. Dicis heic; quare Deus hoc ipsi concedebat? Ipse Princeps et Angelus throni erat, primaque creatione producebatur. Inde, quum esset causa tertii Principii


page 157, image: s157

(videlic. partus profluxi) vocat illum Christus Principem mundi. Ipse enim itidem libera voluntate donatus erat, veluti nos homines. Nos etiam saepius opera conficimus, quae Deo contraria sunt aut aemulatoria, saltem ut nobis ad voluptatem, fastum, luxum et gloriam inserviant; veluti vestigia ejus in magnificis conspiciuntur arcibus et aedium structura. Ita quoque Lucifer quasi Deus et Creator novus videri cupiebat, quod quidem condonari ipsi potuisset, quum non genuinum ejus lapsum determinet. In hoc vero ejus proprie lapsus consistit, quod ignis Matricem concitaret, et Dominium sibi in Cor Iehovae appeteret. Hoc ipsi inferni loco est, et infernum hunc Iehova coeli circuitu incarceravit, tanquam ignis matrice, quum locum hujus mundi igne inflammare cuperet, etc.

13. [correction of the transcriber; in the print 3.] Quis vero lapsus est hominis.

DE lapsu ejus in praecognitis supra actum est ex Phil. Sacr. attamen pauca ex eodem repetemus, quae habet. d. lib. c. 1. ubi ait: Nostrae animae in parentibus primis admodum obstupescendus est lapsus, quod in Spiritum hujus mundi ingressi sunt in alienum plane hospitium, unde deseruit lumen divinum in quo ipsa Angelus et Dei filius erat; cupiebat in proprio vivere dominatu, ac voluntatem suam avoluntare Iehovae dirimebat superba inobedientia. Ideoque necessum habet, ut ex Spiritu astrali et elementari in novam creaturam vitae divinae revertatur. Quum autem Auimae id esset impossibile, proinde vita Dei ex mero amore et gratia in carne nostra ad nos accedebat, et animam humanam in se recipiebat, in vitam divinam, virtute lucis, ut inde heic denuo in tali vita novae generationis in Iehovam penetrare valeamus, etc. Namque (ait paulo superius) anima nostra non tantum ex astrali et elementari vita prorumpat, sed etiam ex propria ejus vitae exsuscitatione sanctiori, et voluntare suam ex vita Iehovae hauriat, ut in ea sit. Ista attracta voluntas Iehovae etiam a Deo recipitur, atque Deus in ea habitat. Atque ita Lumen divinum et vita redonatur animae, fitque filius Dei in Christo, etc. Verum, (ait cap. 14.) ah! quod misera anima in tantum occoecetur, ut gravia admodum vincula agnoscere nequeat, in quibus capta haeret. Ignis iufernalis usque ad os certe eam ambit: totus mundus laqueos undique suppo sitos fovet, quos diabolus clam adornavit ad in sidiosam animae miserae capturam. Quod si homini externo paterent oculi recte, supra modum exhorresceret. Omnia, quaecunque adspicit et tangit homo, plenissima sunt laqueorum et retium Diaboli. Ac nisi Verbum Domini, quod homo factum est, non esset mediatoris in loco, ut ita occulta aeterna


page 158, image: s158

Essentia Verbi Corpus sit, nemo mortalium beatitudiui restitui posset: diabolus sibi omnes animas captivas ab riperet et devoraret animas. Quapropter, ?dilecti filii, recte ait Christus, quod regnum Dei tam exignum velut granum sinapi in nobis sit; qui vero omui conatu virium sanctarum voluntatis in illud operando penetrat, illi accrescit hoc instar arboris, quam diabolus nequit evellere, licet saepius frondes ab ea deutiat; tamen stipes cum steminate manet, etc. Sed tantum de acceptione vocabuli cujus, quando [gap: Greek word(s)] sumitur, nunc restat dicendum, quomodo [gap: Greek word(s)] sese habeat in significatione sua.

14. Quomodo igitur ei)dikw=j Vocabulum Libertatis accipitur?

QVando soli homini et ejus voluntati in anima, nec non conjunctioni societatis alicujus applicatur, de qua plurimae et satis coecae habentur inter mortales eruditioris sortis digladiationes, quum tam gravem primus Adam lapsum omnibus posteris graviter praejudicialem ccmmiserit, quid in suis viribus libertaris jam sit et futurus idem. Sed qui caute loqui cupiunt, non immerito distinctionem adhibent, quod homo sit aliter considerandus ante lapsum, post lapsum in statu corrupto, et per Christum restitutus ac conversione regenerationeve donatus, uti mox patebit, Vnde libertatis aliae quoque acceptiones habentur, ut pro liberatione a legis ceremoniis 1. Cor. 9. v. 19. Item, pro primo gradu vivificationis 2. Cor. 3, 17. etc. sumatar. Tantum vero de acceptione varia Libertatis; nunc ad definitionem ejus erit pergendum.

15. Quid ergo est Libertas proprie in homine ita et ei)dikw=j accepta?

DEfinitio ea facile construi potest, est q. 4. h. c. jam paulo ante allata; quod nempe sit facultas sive potestas mentis et voluntatis humanae, juxta legem creationis cordi inscripta, ut ex conscientiae dictamine pio peragat et constanter operetur omnia, quae saluti propriae et gloriae Dei perpetuo conducant.

16. Quaenam in hac definitione observanda veniunt?

DVo; Definitionis explicatio, et inde emergens divisio.



page 159, image: s159

17. Quidnam in explicatione animadvertendum?

Elus causae sunt 1 Efficiens, cujus virtus prior in Creatione Dei sub sistit, altera in facultate voluntatis, quae ipsi in creatione fuit in sita. 2 Finis duplex, quorum gloria Dei ultimus est ad quem omnia in libera actione dirigi debent, quum alias non tam fit libera quam blasphema et maxime serva, naturamque libertatis verae prorsus amittat: at subordinatus in salute propria hominis libertatem talem recte exercentis requiescit. 3 Materiam autem huic definitioni exhibet voluntas hominis et appetitus in ea in actionibus consistens humanis, quatenus circa eas sit occupata. 4 Forma in Legis divinae et conscientiae dictamine sese exerit, ut ea rite a facultate animae observetur in directione facti, aut operatione animae vividae. Libertas enim vera omnium virtutum, quas solida et vivida pietas informat, praesidio constat, ut recte ait Ioh. Lensaeus in lib. 8. c. 2. p. 382. qui peculiarem de Liberr. Christ. conscripsit librum, ubi etiam vere demonstrat, quod verae libertatis cognitio nequaquam ex Philosophis peti possit, quum illi non tantum prorsus ignorem, quid naturae nostrae liberandae sit consentaneum; sed etiam illis falsa sit sapientia. Idcirco et veteres Propheticam hanc et Apostolicam sequuti doctrinam, docuere legis divinae mandata non modo impossibilia non esse; verum etiam facilia observatu. Quid enim (inquit beatus Chrysost.) lex praeceptis grave et onerosum? Lensae. ibid. c. 6. Veluti id ex 1 Ioh. 5. v. 3. etiam patet, qui mandata Dei levia dicit, quod volentis non adeo exuperent vires, ut clamor refractariorum fert, et qui carni prorsus vivunt mancipati. Liberos igitur (ait lensae. d. lib. 1. de Chr. Libert. c. 2.) nos condidit Deus, qui justos vectosque creaverit: ipsamque hauc animi libertatem, in quadam etiam corporis dignitate voluit elucere; quum fit homo statuta celsus, vultu decorus, Caesarie gratus, non in alvum caeterorum animantium more prostratus; sed ipso naturae Iure sublimis, qui in coelum libero spectet obtutu, nulla captivae cervicis servitute depressus in terram. At dum inconsultius utitur bonis, evenit, quod Propheta deplorat: Homo quum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis, etc. Imo etiam ex Paradiso extrusus est, et corporis mole terrestri perfusus, ut ait Sac. Phil. etc. Nihil ligitur praetexitur impudentius, quam divinam Legem observatu difficilem aut impossibilem esse, etc. Lens. lib. d. 8. cap. 5.



page 160, image: s160

18. Quid de aliis sentis definitionibus Libertatis?

QVamvis sint plures definitiones, quae circum feruntur; tamen maxime commendatur Cic. 5. Parad. et 1. offic. it. 5. Part. ubi vult, quod Libertas sit potestas vivendi, uti velis; Sicut et lib. 7. epist. 2. ad Att. [gap: Greek word(s)] vocat, quod sit libertas suis legibus vivendi. Heic disputatur a nonnullis, au recte facultas aut potestas dicatur, quum Epictetus affirmet, ea nobis propria esse, quae in nostra sint potestate, uti nostrae sint actiones?facultatem autem maxime fortunae bonis esse obnoxiam. Sed certe isti non recte interpretantur Epict. nec vim vocis Facultatis perci piunt, et in quo differat a potestate; quum Potestas, si genuine accipiatur, includat dominationem externam cum Iure Imperandi, Rorra. 8. et l. 57, ff. ad. L. Aquil. l. 167. et l. 157. l. 169. ff. de R. I. De animae facultatibus autem communis est acceptio, quum formae hominis insit, uti Picol. de Rer. diff. tit. de Num. habet, ubi ejus verba ita sonant. Nam competere alicui facultatem, contingit tripliciter, vel tauquam causae, vel tanquam signo, vel secundum propriam formam, etc. Itaque perperam quidem acceptiones tales in vertuntur, attamen non adeo est difficultas magna, si potestas hoc loco facultati aut potentiae animae aequiparetur. Sic etiam volunt id ex Plat. lib. 8. de Repub. pro Ino praetextu desumptum, quod ille libertatem [gap: Greek word(s)] dicat; quum tamen Philosoph. ibi de vitiosa potius Reipubl. administratione et ejus Injustitia et confusione agat. Alias tamen Plat in Definit. [gap: Greek word(s)] , etc. dicit. vnde etiam recte Lensae. lib. n. 8. c. 1. refutat eos, qui ex libertate modum absolutum vivendi faciunt, ut velis. Falsum enim id quidem, ait. Velle enim quod non deceat, id ipsum miserrimum: nec tam miserum est, non adipisci, quod velis, quam adipisci velle, quod non oporteat. Quod si non possit effe beatus, qui vivat, ut velit, si multa male, et nequitervelit; profacto et infelicissimae servitutis vinculis teneri is, qui vivat pro suo quidem arbitratu, libidine incitante, etc. Nec enim (ait porro) secundum seipsam mens etiam recta vivere debet; sed secundum Deum, qui mente longo superior est. Quippe in tantum ipsa recta ratio est, in quantum divinae legi conformis extiterit, etc. pag. 381. Quare non ita tam definitioni alicui firmae; quam descriptioni muneris et officii, verba dicta attribui poterunt, licet in saniori accipiantursensu; nec tamen quid plene ponunt, ut ex allatis jam pater. Sequitur nunc ut. pancis de distinctione Libertatis agamus.



page 161, image: s161

Cap. IX. De Divisione Libertatis in genere, ac de libertate Christiana.

1. Quomodo fit divisio Libertatis?

AB auctoribus variae afferuntur distinctiones. Plate. epist. 7. duplicem facit libertatem, aliam moderatam aliamque immoderatam, sive extremam licentiam, in qua ferme quilibet absque selectu sibi quid proprii arrogat in Republ. Iuris, quidvis faciendi, quam non tantum omnino rejicit, sed etiam ceu pessimum damnum habet in Republ. Alii altius adscendendo in ipsam sublimitatem, Spiritualem et corporalem sive civilem constituunt: Alii Coactionis, quae Deo absolute subjiciatur, et rebus caeteris infra Deum secundum quid; ac Contradictionis faciunt, quae vergat in utrumque oppositum, ut possit agere, et non agere, prout visum fuerit: Nunnulli Christianam et secularem libertatem volunt; ita tamen, ut Christiana et Euangelica, quum haec Christanam Libertatem a jugo Legis Mosaicae liberet in hominibus, et proinde solis fidelibus attribuatur, iterum inter sese distinguantur; quos recte refutat Lensae. d. lib. 8. c. 12. Alii sibi pariunt libertatem Religionis et Politicam; atque hanc iterum vel perfectam, aut imperfectam: tum quoque personalem aut realem, etc. Sed quum potius opinandi libertatem in fide tales ambiant, quam Veritatem fidei Christianae quoad religionem, non desinit quoque Lens. d. lib. 12. c. 5, 6. et 7. eosdem refellere. Sunt etiam, qui ipsam Religionis libertatem in Conscientiae et exercitii divisionem abripiunt: de quibus Lens. d. l. 12. c. 15. agit. Alii, veluti Iuris-Consulti eam Privatam et publicam, sive propriam et communem esse volunt; Alii alias fingunt distinctiones, ut non mirum sit, quod tot confusiones in tam avidum Libertatis appetitum cujusvisirrepserint, quum quisque in suas partes suae libidinis eam abripere studuerit. Demum quam plurimi sunt, qui veram et falsam constituunt, aut quod ferme idem est Spiritualem et Carnalem; Quum vero hi non longe a scopo et natura verae distinctionis aberrent, inter omnes, rectius poterimus sequi eos, qui ductum essentiae imitantur. Etenim in omni distinctione potius natura subjecti, ceu prius quid, quam adjunctorum sive accidentium aut Effecti advertenda venit, ut vulgo dici solet.



page 162, image: s162

2. Quotuplex igitur est Libertas?

DVplex. alia Spiritualis sive gratiae coelestis, et alia Naturalis sive mundana, aut corporalis.

3. Quid est Spiritualis sive gratiae coelestis libertas?

ESt [gap: Greek word(s)] sanctae motionis, vel [gap: Greek word(s)] ; quae ex Creatrice gratia Iehovae, homini peculiariter cum principalibus et Angelicis creaturis a principio communicata fuit, ut quidem ad voluntatem Dei in lucis et justitiae ejus gloria semper et in aeternum viveret aequalis sibi: sed postea ex lapsu misere perdita fuit, nec minus a Christo Salvatore nostro plene restituta.

4. Quid est Naturalis libertas?

ESt [gap: Greek word(s)] animae ex corporea copula illius volitioni et motioni subordinata. ut opera externa vitae juxta dictamen conscientiae ad legem creationis ipsi insitam ubivis in gloriam Dei revocare et continere doceat 1 Tim. 3, 13. Sed haec definitio maxime concernit hominis statum integrum; quae vero sit in statu corrupto sequenti capite explicabitur.

5. Quid in istis definitionibus observandum?

PLura heic quidem declarari pro verum necessitate possent; sed quum sit alterius loci, jam saltem ad enumerationem specierum, quae ex tali distinctione utrinque oriuntur, pergemus.

6. Quomodo ergo Spiritualis dividitur ulterius?

IN Positivam, quae modum in prima creatione et veritatis intentionem ac fundamentum in libertatis implantatione aut applicatione determinat, diciturque vera unice: ac Negativam sive falsam, qua homo se voluntati Iehovae simplici et ejus obedientiae contra leges Creationis ipsi impressas, ex instinctu Diaboli et propriae imagiuationis se Iehovae suo subducebat, et in propriae voluntatis multi plicitatem ac libidinosam superbiam extremae servitutis inobedienter praecipitem agebat; distinguitur.

7. Positiva autem libertas Spiritualis quotuplex?

DVplex iterum; Namque est aut Originaria, aut Restituta per Christum, sive vere Christiana.



page 163, image: s163

8. Quae vocatur Originaria?

EA, quae homini cum beatis Spiritibus in creatione ad bonum tantum in sita, pro iis officiis praestandum omnibus, quae Conscientiae rectae in legibus divinis conveniebant.

9. Quaenam vero Libertas per Christum nobis restituta dicitur?

ESt Spiritualis ea, qua homo a depravatae imaginationis et cupiditatis aut voluntatis dominatu proprio, atque ab ipsa quoque peccati servitute et tyrannide Diaboli seu vinculo damnationis et mortis aeternae per Christi incarnationem et satisfactionem plene exolutus divinis praeceptis in amore novo Spiritus Sancti vivi ficantis lubenssequitur: ut alacriter tam animo quam corpore Deo serviat in justina et sanctitate, Rom. 4, 12, 13, 14. Lensae. lib. 6. de Chr. lib. c. 1. Item, 1 Cor. 9. 27. Hinc non tantum vere Christiana libertas, sed etiam gratia coelestis dicitur.

10. Quae causae hujus sunt Libertatis?

1 EFficiens Principalis est Iehovae misericordia: Meritoria autem Solus Christus Iesus Liberator, Ioh. 8, 32, 36. Gal. 3, 4, 5 et 4, 31 et 51, 13. Rom. 6, 18 et 8, 2, 21. et 2 Cor. 3. 17. Coll. 1, 14. Tit. 2, 11, 12, et 1 Pet. 1, 18 et 216, et 2 Pet. 2, 19. hanc enim libertatem precioso suo sangnine nobis paravit. Colloss. 1. 14. 1 Pet. 1, 18. [gap: Greek word(s)] Spiritus Sanctus 2 Cor. 3, 17. ubi Spiritus Domini, ibi libertas, qui idem ejusdem arrhabo et testis est.

2 Deinde Instrumentales, partim est Verbum Dei, sive veritas Euangelii, quo nobis offertur haec libertas, Ierem. 34, 15. Ecce ego praedicabo libertatem. Et Ioh. 8, 32. Cognoscetis veritatem, et veritas vos in libertatem vindicabit. Partim Fides, qua accipitur ea. Rom. 5, 2. Fide adductisumus in hanc gtatiam, qua stamus.

3 Subjectum, omnis credens, et Spiritui Dei se submittens, sive Graecus, sive Iudaeus, sive mas, sive foemina, sive servus, seu liber, 1 Cor. 7, 22. Gal. 3. 28. unde patet, expresse, quod cum servitute carnali aut potius corporali non pugnet.

4. Forma hujus Spiritualis libertatis in regeneratione et donatione Spiritus Sancti maxime consistit, qua per meritum Christi et operationem Spiritus ejus gratiosam pristinae integritati restituuntur homines, et penitus illuminatione nova Christum induendo reformantur, ac Conscientiae Fide purgantur ab operibus mortuis ad serviendum


page 164, image: s164

Deo viventi, Hebr. 9. 14. ut quisque ita sit [gap: Greek word(s)] nova creatura. Gal. 6, 15 et 1 Pet. 2, 13. ac novus homo. Eph. 4, 24. novus Adam, etc. qui secundum Deum conditus sit ad justitiam et imaginem veritatis ac vitae sanctitatem. Ibidem, 1 Cor. 15, 45. Vide Arnd. de Ver. Christ. lib. 1. c. 3. et 7.

5. Finis et fructus hujus Libertatis in eo consistit, ut in Christo ejusque vestigiis undique sancti et inculpati vivamus, Gal. 2. v. 20. 2 Cor. 5, 15. Luc. 20, 38. Rom. 6, 8 et 14, 8. Colloss. 3, 3. nec non in Spiritu ejus ambulemus. Gal. 5. ac Dei donis pacata conscientia utamur, proximi aedificationem et dilectionem in singulis actionibus vitae respiciendo. Tit. 3, 1, 2. ut justificati illius gratia haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Tit. 3, 7.

11. Quomodo dividitur haec libertas Christiana?

DVplici modo: Vel enim respectu liberationis a malo; vel respectu hominum ipsorum, ex illorum conditione Sancta.

12. Quaenam est libertas Christiana respectu liberationis a malo?

DVplex est, alia gratiae libertas, qua Iustitiae Servitus Christique Liberatoris suave portatur jugum: et alia est gloriae, qua filii Dei quidem sumus in hoc mundo; at in futuro complebitur seculo. Nam quum duo generatim sint mala; unum, ex quo mali et pravi sumus ipsi, alterum ex quo plus quam miseri, ac perpetuis conflictationibus usque ad mortem obnoxii; pars una est nostrae libertatis, qua liberamur per Christum a peccato, eoque ipso a diaboli tyrannide, malitia et furore: altera vero, qua ex miseriis quidem et morte aeterna educimur; sed tamen sub Crucis signo nobis usque ad exolutionem hujus vitae militandum est. Vnde posterior illa Libertatis pars potius in spe, quam re obtinetur, ut ait D. Aug. in Enchir. cap. 106. quum gloriae iibertas non prius ad nos plene perveniat, quam a servitute corruptionis totaliter homo liberari, ac corruptibile hoc incorruptionem induere queat.

13. Quaenam vero est Libertas Christiana respectu hominum ipsorum?

EA Duplex est, vel Communis omnibus fide libus, tam in Veteri quam Novo Testamento: vel Propria Fidelium tantum in novo Testamento. Vide Lensae. lib. 8. de lib. Chr. c. 11.



page 165, image: s165

14. Quomodo communis a Propria differt?

PRopria Libertas quidem, omnia in se continet dona liberationis, quae pei Fidem in Christum obtinuere veteres, cen sunt manumissio a Iure peccati, Rom. 8. 2 Eph. 1, 7. Gal. 1, 14. Hebr. 9, 13. ab ira Dei liberatio. 1 Thess. 1, 10. a rigore et damnatione Legis Gal. 3, 13 et 4, 5. atyrannide diaboli. Hebr. 2, 14. et morte aeterna. 2 Tim 1, 10. Sed tamen ista hanc peculiarem, prae communi libertate promissionis obsignationem habet, quae consistit in praedicatione Euangelii et in donatione et m'ssionevi vifica Spiritus Sancti, inchoantis in nobis novam obedientiam, et vitae aeternae in imitatione Christi vivida, verum simulacrum. Rom. 8, 13. 15, 19. 2. Cor. 3, 17. Velut Christus inde dicit: Ioh. 16. v. 7. Bonum est vobis, quod ego abeam. Nisi enim abiero Advocatus ille non veniet ad vos: Sin autem abiero, mittam eum ad vos. Itemver. 13. Quum antem venerit ille Spiritus Veritatis, ille vos in omnem introducet Veritatem. Ille me glorificabit, quia de meo accipiet, et vobis annunciabit; [gap: Greek word(s)] , ut in eo Vis Euangelii vera consistat, quae ex dictamine unico Spiritus Sancti, non ullius Ethnicismi ratiocinatione et terminis intellectualibus profluit. Esa. 44. 3. Ezech. 36, 26; 27 et 37, 5, 6, 7, etc. Vile Lensae. lib. 8. de Lib. Ch. c. 10, 11, et 12. in reliquis.

15. Quid est haec novi Testamenti aut Euangelii Libertas?

LIcet ex superioribus id satis constet; attamen, quum maximus heic propter camalem et nefariam illam licentiam quidvis sibi arrogandi, pessime sese ac nequiter valde, imo astutissime immisceat ac intercedat abusus; denuo id heic loco definitionis inculcandum venit, quod essentialem notam et normam veram huic libertati exhibeat. Non est igitur, quod quis se somniare velit prorsus ab omni disciplina legum honestarum exemptum, ut quidvis pro adiaphoris sibi singere studuerit, quodcunque ipsi pro carnisratione arguta et Sophisticatione hypocritica libitum fuerit, ne uspiam bona opera proximo, et in iisdebitam obedientiam Deo praestare teneatur. Nec est, quod quis opinionis suae obstinatam proterviam Verbo Dei affingere, et eidem extrema vitae impendere pericula velit. Si nescis, aut ex superioribus addiscere noluisti; Regnum Dei, est meri amoris sancti regnum, nec ullas novit austeritates, vel atrocitates. Si non habes amorem cordis syncerum, in Euangelii libertatevera, nunquam certe vives: sed potius ex imaginatione opinionis propriae


page 166, image: s166

in quasviste facile praecipitabis vitae pugnas, tibi ipsi in tua gloriositate vanus et noxius. Agnus enim immaculatusille Christus, 1 Petr. 1, 19. nos quidem eripuit de potestate tenebrarum et in suum transtulit regnum propterea, non ut opera tenebrarum operari amplius pergamus: sed ut fidos ipsi nos sistamus gratiae ministros, et alter alteri vivide et efficaciter ex toto corde serviat. Quippe in veritate et virtute facti, non in unda syllogisticatione et connexione verborum aut nundinatione sermonis saltem, regnum Dei consistit, ut sine metu e manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus ipsi, cum sanctitate et justitia in ipsius conspectu, cunctis vitae nostrae diebus, ait D. Zachar. Luc. 1. v. 74 et 75. Estote igitur imitatores Dei. ut filii dilecti, et incedite cum charitate: sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et victimam Deo, in odorem bonae fragrantiae. Ephes. 5, 1, 2. Haec enim vera est Libertas Euangelica, ut in Christo toti vivamus, quum in eo resurrexerimus, et vitam in ipso obtinuerimus; atque propterea ex ipso nos invicem sine mendacio et fuco cordicitus integre amemus, mutuoque nobis inter nos inserviamus, quum membra sancti illius simus corporis, non mortua, sed vivida; unde ne Fides saltem verbalis aut confessionaria, sed realis et facti vividi plena esse debebit, Eph. 4. v. 24 et 25. Professio enim vera et confessio Dei in hac libertate non saltem est soni aut linguae, sed facti. Deum profitentur se scire ait D. Paul. Tit. 1. v. 16. sed factis negant, quum sint abominandi, et rebelles, et ad omne bonum opus rejectanei. Namque non propterea sumus liberati, ut carni et ejus cupiditatibus vivamus; sed justitiae Christi, et quam ille in nobis requirit; sic vere liberi erimus. Ioh. 8. Liberati enim a peccato, mancipati sumus Iustitiae Rom. 6. v. 18. quae in Charitate se exerit per fidem, ut Paul. ait 1 Cor. 13, 2, 3, etc. quum Charitas sit maxima, quae usque in aeternam efflorescit vitam, atque cuique sua ante oculos in conspectu commonstrat opera, ut in Apoc. habet, quod opera nos sequantur usque in aeternitatem. Vide Lens. lib. 8. de lib. Chr. c. 12.

16. Anne haec quoque Libertas ea, quam Religionis dicunt?

NOn est alia; sive enim Euangelii nunc appelles, sive novi testamenti, sive Verbi Dei, sive Iustitiae, sive Christi, sive Spiritus Dei, et Christi, sive Religionis etc. vocites, eadem est semper, et manet, nec potest mutari, si non saltem proprios conceptus falsi animi; aut opinionis phantasticae nomine Religionis venditare labores. Vbi enim Spiritut Dei est, ait Apost. 2 Cor. 3. ibi libertas.



page 167, image: s167

Quippe hujus Spiritus dono, inquit, D. August. quo justificamur, fit in nobis, ut non peccare delectet, ubi Libertas est: Sicut praeter hunc Spiritum peccare delectat maxime, ubi Servitus: a cujus operibus abstinendum, id est, Spiritualiter sabbatizandum est. Aug. lib. de Spir. et litt. c. 26. Spiritus itaque Sanct. qui spirat, ubi vult, et a cujus potentia, ac calore nemo est, qui se abscondat; dejectam servitute voluntatem erigit, duplicique peccati constrictam vinculo solutam et liberam reddit. Namque a cupiditate seculi vitisoque amore, quo quasi vincta et incurvata tenebatur, correctam atque immutatam, primum liberat, ut amet veritatis et justitiae bonum, quod detestabatur; Errorem vero et iniquitatem, quam amabat, execretur: quae sane mutatio est dexterae Excelsi. Tum vero contractum ob priores offensas reatum solvit, charitatem infundens, vereque Dei Filium et amicum efficiens: qui deinceps Patri coelesti lubens atque alacris obtemperet. Quum enim ait B. Basil. lib. 1. de bapt.) data fuerit remissio peccatorum, tunc accipit homo Libertatem a peccato, etc. Lens. lib. 6. de lib. Chr. c. 3. Quam libertatem habere nos Apost. cupit, dum his adhortatur verbis Rom. 6. v. 12. et seqq. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Neque sistite membra vestra arma injustitiae peccato: sed sistite vos Deo ut ex mortuis vivos, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim non dominabitur vobis, quum non fitis sub lege, sed sub gratia. Quid igitur? Peccabimus, quod sub lege non simus, sed sub gratia? Ab sit. An nescitis, quod, cui sistitis vos servos ad obediendum, ejus servi estis, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obedientiae ad justitiam? Tunc enim (uit D. Aug. Epist. 90.) ipsum nostrae voluntatis arbitrium verae fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino: si vos filius liberaverit, vere liberi eritis. Ioh. 8. Etrursum Epist. 144. Non est libera dicenda voluntas humana, quam diu est vincentibus et vincientibus cupidltatibus subdita. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est.

17. Quotuplex est haec Religionis aut Euangelii libertas?

DVplex, ex usu et obedientia vera erga Christum efficitur; aut enim Perfecta aut Imperfecta dicitur, quum gradus tales in Fide dentur 1 Cor. 3, 2. Hebr. 5, 12. 13. qui unicuique per totum vitae Christianae cursum opera non alia quam Charitatis requirunt; ne Fides sit mortua, ut D. Apost. ait, et nudo nomine inanes vel maligni deprehendamur Christiani. Iacob. 2, 26. Gen. 15, 6. Marc. 16, 16. Luc. 1, 45 et 8, 47. et 23, 41. Ioh. 5, 24 et 17, 3.


page 168, image: s168

Act. 13, 38 et 16, 31. Rom. 3, 22 et 4, 3, 21 et 5, 10. et 1 Pet 2. Heb. 4, 3. Ier 39, 8. Matt. 7, 5. Namque facto idquisque Christianus praestare debet, quod nomine cupit audire: Velut D. Iacob. ait. 2. v. 18. ostende mihi Fidem tuam, etc. Attamen, quum extra controversiam sit, pleniorem multo fore libertatem in futura vita, in hac vita non poterit dare absoluta a peccatis Libertas, uti id quoque docet Lens. lib. 6. cap. 8. 9 et 10. qui ibi consulatur.

18. Quomodo Perfectio aut imperfectio Libertatis in obedientia Christiana accipitur?

VAriis et quidem duodecim ferme modis apud Auctores quid perfectum aut imperfectum statuitur, quos omnes heic recensere jam non tempus nec locus admittit. Sufficiat saltem heic novisse, quod non ita absolute perfectio talis sumatur, ut carnalitatis nimio studio addicti proterviores homines, pro sui exculpatione, id praetendere solent, ne nec essum habeant, Spiritui Dei meliorem operam bonis operibus renovati cordis dare: Sed comparatione graduali ad invicem instituta heic sic utimur hoc nomine, ut stimulus sit ferventior paulum in imitatione Christi, et repraesentatione ejusdem perfectiori. Velut ipse Christus semet ipsum exemplo nobis proponit, quod in omnibus actionibus vitae imitari eum debeamus, quando dicit Matt. 11. Discite ex me, [gap: Greek word(s)] , quia mitis sum, et humilis corde. Ille vult, et mandat, ut ex eo discamus omnes vitae nostrae mores, doctrinas et actiones. Quomodo? ais. In mansuetudine et humilitate cuncta. An non hoc non pudore et rubore summo confundat, quod ille tam obstupescendo modo amabiliter mansuetum se nobis offerat, ut velit suo exemplo et praeceptis nos informatos? Quur nos non potius illi nostra sponte praeveniendo offerimus coeci et stulti, qui omnis salutis nostrae fous, origo et auctor est? Quid somniamus nobis? An praecepta ejustam dura et impracticabilia sint, ut vulgo carnalitatis studio si clamant? Divus Ioh. id plane negat 1 Ioh. 1. quando dicit: Mandata ejus Ievia sunt: nec sunt gravia certe volentibus. Nam Imperia lubens et ex amore Iustitiae excipit, omnem servitutis partem effugit, ait Senec. Epist. 62. Ideoque D. Paul. 1 Cor. 9, 29. ait commonendo nos strenue: [gap: Greek word(s)] , currite ut comprehendatis metam hanc perfectionis. Et Christus, Mat. 11. v. 12. vult ut vis regno Dei in nobis inferatur. An non etiam quicquid ex Deonatum est vincit mundum? 1 Ioh. 5, 4. Et qui opera Iehovae fideliter et in veritate cordis ac timore Domini perficit, an non ille sit perfectus?


page 169, image: s169

2 Chron. 19, 9. Esai. 38, 3. Et quid potius optet homo vere renatus, quam ut Salvatoris sui exemplum in imitatione forti et sancta ubique lubens cum auxilio Spiritus Iehovae sequatur? Quid possit ipsi utilius aut esse beatius? In factis enim et actionibus suis consistit omnis perfectio, non in nuda disputationum vaniloquentia et linguae impudenti et habituali garrulitate; uti eo ad praxin vividam vitae Christus adolescentem nasutulum remittit, qui tanta effervescebat gloria sui, Matt. 19, 21. Si vis perfectus esse, ait, vade, et vende bona tua, ac da pauperibus. Ita in praxise exerit prifectio ea solummodo, quam expetit Christus. Veluti etiam talem adsimilat aedibus, quae saxo infinguntur, Matt. 7, 25, 26. Luc. 6, 48. Namque in ea petfectione amicitia vera nobis cum Deo constat. Vos amici mei, inquit, estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. Ioh. 15. Phil. 3, 11, 13.

19. An potest homo noscere perfectionem sui in Amore erga Deum et proximum?

OMnino, et hoc quidem ex propriae conscientiae testimonio atque judicio.

20. Quomodo?

OPtimam secum in semetipso inveniet probam, si cor exploret suum intus, num ad eam pervenerit perfectionem, ut juxta mandatum Christi, Matt. 5, 44. Luc. 6, 27. et etiam hostes amare suos, et ab omni vindicta esse vacuus, v. 23. ac pro hostibus precari ad Deum: Imo num praestare possit hominibus id, quod ipse boni a quovis expectat. Matt. 7. 12. Proba certe melior aut firmior perfectionisdari nequit. Rom. 8, 16.

21. An vero non Christi merito inde quid detrahitur, si bonis et libertatis operibus attribuendo quid nitamur?

HOc sane omnium et commune effugium; et totus ab iis, qui nihil prope Charitatis in corde habent, decantatur cotidie, ut tot clamoribus perversis ferme ex tote Christianismo in durissimum omnia bona opera ejecerint exitium, et penitus a se profligarint. Inde est, quod totus tam sterilis sit mundus et prorsus vacet a bonis operibus praesertim cum tanto quoque id studio peragant, qui ministros Verbi se profitentur, dum toties publice rejiciunt acerbis quasi detestationibus Sanctos operarios in vinea Christi, quasi sanctitas operum omnino Fidei et merito Christi repugnet, ejusque auctoritatem et perfectionem imminuat. Hoc vero quum toties tam acerbe detestabile in animis mortalium reddatur, inde quisque


page 170, image: s170

propriorum bonorum et amoris sui plus quam strennus videri cupit possessor, ne quid temere in proximum effundat beneficii, aut prodigus charitatis videatur suae. Idcirco tam fortiter unusquisque praesidet sibi et affectibus suis, in tam firma et obstinata potestate, ut quoque durissimam iis servitutem servire non vereantur, quum ex opinione falsa sibi se somnient liberos. Veluti id aperte videre est in Mammonae et libidini servientibus, ut licet hoc servitium sit admodum horrendum et damnabile Idololatricum, tamen illi haud noscant tam dira Iura dominatus, sed ipsi sibi jugum detestantur servitutis eo atrocius imponant et ipsismet imperent. Neque enim justa est potestas, sed longe in justissima servitus, quae cum aeternitatis igne ferventissimo connectitur, Div. Ambr. lib. 8. in Luc. c. 67. Nec tamen injucunda ulli talis videtur servitus perfidae carnis, quum ipse sibi talia conficiat praecepta in bonis suis et malitiacordis secum adservanda. Quare? Cotidie ille audit ad aures sibi insusurrarier istud verbum, de Sola Fide, quod non sine corruptione gravi aut forte non sine crimine falsi textui biblico ad Rom. 3. v. 28. insertum et intrusum est a nonnullis, qui id mordicus contra auctoritatem Spiritus Sancti: aut D. Paulum sibi contradictorium forsan faciant, defendere non verentur. Vid. Haf. in com. Th. lib. 3. st. 3. loc. 8 q. h. Colligimus igitur, ait Apost. [gap: Greek word(s)] , id est Fide justificari hominem, absque operibus legis: ubi certe nusplam vocabulum [gap: Greek word(s)] aut simile invenitur, ut ita simpliciter omnia bona opera velit a Fide Christiana separari D. Paul. quasi Fides nusquam bonis operibus in declaratione sui efficaciter indigeat: Sed potius ille omnino includit cum fide bona opera hominis, qui in nova et filiali vivat obedientia regeneratus, non in servili gloriosa jactantia, ceuv. 27, 4. quoque propterea Legem Fidei expresse ponit, quod ea ase gloriationem operum omnem excludat, non ipsa opera: quando quaerit. 1. Vbi igitur gloriatio? Respondet sibi: Exclusa est, inquiens. 2. Quaerit exinde porro, quum gloriatio ea, quam Pharisaica justitia homines Legi serviliter obnoxii sibi imputare solent ex operibus praestitis, exclusa omnino sit a vera Iustitia Christi, quam ille merito suo nobis comparavit, unde et quomodo fiat talis exclusio? Respondet ad hociterum sibi; fieri quidem talem exclusionem per Legem ipsam. Verum quum duplicitate homo ipse heic laboret, quaerit, tertio, per quam Legem respectu hominis exclusio talis fieri possit?

Hinc 3. iterum respondet distinctive, et adseverat, quod Lex operum non excludat gloriationem aut gloriosum hominem a justitia Christi: sed quod Lex fidei hoc faciat. Verba expressa sunt. Fides enim vera regeneratum


page 171, image: s171

in corde praesupponit hominem, et omnem a se excludit hypocriticam gloriationem justitiae, quum ipsa ex simplici amore et proximi dilectione sancta praestet syncera opera, non corde Phari saico et duplicis conscientiae larva, ut inde gloriationem Iustitiae suae sibi conficiat.

Preinde ita sit, ut duo licet idem faciant, non tamen idem sit aut esse possit; quia diversitas operum ex corde dependet et perspicitur, quum Cor hypocritae et servi legis non ea rectitudine et fidelitate quid praestet in operibus, quam cor solidum vere pii et renati, qui omnia ex mero et simplici amore ac pietate interni hominis perficit opera syncerus et integer juxta filialem obedientiam erga Deum, non ex metu servili aut commodi proprii studio, sed ex filiali puritate et Fide erga legem parentis et ardore vero aut infucato erga proximum. Internus enim homo si non sit vere et vivide renatus, non praestat opera Fidei, sed Legis externae saltem opera fuco tenus ex amore sui proprio, non ex vivida dilectione proximi.

Idcirco etiam solemnissime quasi protestatur D. Paul. v. 31. quod legem nullatenus inanem faciat per Fidem; Sed potius stabiliat legem, ut omnis qui ita bona opera ex fide praestet, sive Indaeus sit, sive gentium quispiam, ille habeat et inveniat Deum justificantem se. Locus iste igitur D. Pauli nihil aliud agit, quam ut dictum Christi, Matt. 5. v. 20. plenius explicet, ubi Christus ad discipulos ait: nisi Iustitia vestra [gap: Greek word(s)] abundaverit plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non ingrediemini regnum coelorum, Luc. 11, 39. et Matt. 6. v. 1. Attendite, ne justitiam vestram exerceatis coram hominibus, ut spectemini ab eis: alioqui mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, etc. Quippe gloriatio et jactantia sibi imputat justitiam, quam non habet, quum fundamento Fidei et amoris sancti careat, nec Christi meritum attingere possit. Veluti nec ulla caro aut homo carnalis ex operibus legis justificari potest, quum homini interno et in Fide viventi gratia ea per Christum sola concessa sit, cui Christus ipse quidem suam justitiam imputat. Rom. 4, 6. Gal. 2, 16. Eph. 2, 8. Rom. 3. 23. sed ita, ut ejus vestigia sequamur assidue et in ejusdem imitatione nos perficiamus cotidie, velut ipse praecipit. Mait. 5. v. 48. et Luc. 9. Estote igitur vos [gap: Greek word(s)] , perfecti, ut Pater vester, qui in coelis perfectus est. Magnam certe heic perfectionem in nobis expetit, sed non impossibilem; uti homines carnales clamant, quum ipse merito suo eam in nostris bonis operibus perficiat, si in exemplo ejus rite vestigia ejusdem sequamur, 1 Pet. 1, 15 et 2 Pet. 2, 21. Namque propterea ex gratia sumus servati per fidem, ut ipsius simus opus, conditi in Christo Iesu ad opera bona, quae praeparavit


page 172, image: s172

Deus, ut in iis incederemus, Eph. 2. v. 8. et 10. Quare qui gratiam Dei hanc in tali proterva carnalis opinionis Fide ita habitualiter arripiunt, quod ore Fidem sonare et verbis disputabilibus venditare, ac aeternam ea beatitudinem sufficienter per Iustiriam Christi impetrare possint, licet nihil bonorum operum ex Charitate praestent; ipsi certe finem creationis ipsis sibi met abscindunt, et beatitudinem derogant, quam Christus omnibus pacificis, misericordibus, malapatientibus, et bona quaeque operantibus. Matt. 5, 6 et 7. per totum apponit; et ex quibus ultimo die quemvis juxta merita actionum et vitae judicaturus est, Matt. 25. Inde ex numero beatorum semetipsosturpiter et protervissime excludunt, quum potius carni vivere, quam Deum incorpore suo glorificare et protare velint. 1 Cor. 6. Interim tamen crassissime errant, in eo, quod inter opera meritoria Christi, et propriae perfectionis nesciant distinguere, unde illis totus constat iste lapsus, qui tot conscientiarum giguit securitates. Nihil enim meretur homo suis operibus coram Deo, Luc. 17. v. 10. quum Christus id absolutissime praestiterit suo merito Matt. 6, 17. Sed, ut in imitatione Christi se perficere cotidie studeat, alli gatus est omnino ad opera bona in fructibus Fidei vividae, non mortuae, perpetuo exerenda et exercenda. Namque si justum est, homines servire hominibus dominantibus, quod hoc utile sit rite servientibus, quum sic improbis auseratur in juriarum licentia, domitique se melius habeant, quia indo miti se deterius habuerunt: quanto aequius est hominem in vera pietatis obedientia et conscientiae libertate Deo servire; non modo, quid ipse verus et legitimus piusque et gratiosus Dominus est; verum etiam, quia totum hoc ipsum Servire Deo, non illi, sed nobismetipsis incredibilem affert utilitatem! Sicut enim, qui versatur in lumine, nihil ipsi quidem lumini praestat beneficii; sed ab eo potius beneficium accipit: Sic et filialis servitus erga Deum, inquit Irenae. lib. 4. contrahaeres. c. 28, Deo quidem nihil confert, qui bonorum nostrorum non eget: ipse antem sibi servientibus vitam et incorruptam beatitudinem praebet. Et idcirco exigit ab hominibus servitutem, ut, quoniam est bonus et misericors, benefaciat eis, qui in ejus servitutis perfectione perseverant. Bene igitur D. Prosver. Cont. Collat. c. 21. ait. Nemo servit; nisi cum aliqua libertate; et nemo liber est; nisi cum aliqua servitute, dicente Apostolo. Hinc ex mera charitate servos nos suos fecit is, qui suo sanguine nos liberos reddidit in imitamine sui sancto, ex quo beatitudo unice sequitur, veluti David vere eos passim praedicat beatos, qui ita in viis ambulant Iehovae. Psal. 1, 1 et 2, 12 et 32, 1, 2 et 33, 12 et 34, 9 et 40, 5 et 41, 2, 3 et 56, 5 et 84, 5, 6, 13 et 89, 16 et 94,


page 173, image: s173

12 et 106, 3 et 112, 1 et 119, 1, 2 et 127, 5 et 128, 1, 2 et 137, 8, 9 et 144, 15 et 146, 5. Sed quid opus, ut pluribus haec expediantur. Ipse D. Paul. sic tandem toti huic informationi hanc imponit conclusionem absolutam c. 6. v. 18. Quum jam liberati sitis a peccato, servi facti estis justitiae, et c. 7. v. 6. ita, ut serviamus in novitate Spiritus, ac non in vetustate litterae. Nulla igitur, ait porro Rom. 8, 1 et 4. nunc est condemnatio iis: (Quibusnam?) qui in Christo Iesunon secundum carnem NB. incedunt, sed secundum Spiritum 1 Cor. 14, 1. et Eph. 5, 1, 2 et 1 Thess. 4, 1, 2. Proinde tandem quam optime D. Iacob. 2, 24. hanc decisivam sententiam huic toti negotio subnectit, aperte ita hoc attestans: Videtis igitur ex operibus justificari hominem non ex Fide NB. [gap: Greek word(s)] tantum? Et v. 16. ad pondus rationis. Nam ficut corpus absque Spiritu mortuum est; ita et fides illa, quae est absque operibus mortua est; quia caret charitatis perfectione, ut supra dictum est. Vide heic exhortationes tot sanctas ad perfectionem nos allicientes. Gen. 17, 1. Deut. 18, 13. Matt. 5, 48. 1 Cor. 1, 10. et 14, 20 et 2 Cor. 13, 11. Eph. 6, 13. et 1 Pet. 1, 13. Vide Lensae, Lib. 8. de lib. Chr. c. 5. et lib. 6. c. 5. et 6. pertotum optime haec explicantem. Item, lib. 6. c. 12. et lib. 7. c. 4. Item, lib. 8. c. 4.

22. Quis usus seu Effectus hujus Libertatis?

VT credentes et renati pacatam habeant Conscientiam, et ad carnalitatem exhorrescant omnem, quae libertati Christianae se semper submiscere cupit, ut homines in licentia vivendi securos reddat, dum suis obstinatis adhaerent opinionibus, quas pro Fide venditant: Vtque demum imitationi Christi beatae non subducant, sed lubenter pro ipsius libertinis ad omne charitatis opus per ficiendum se agnoscant promptissime. Ibi enim verar et nobilis libertas, ubi recti facti laetitia; simul et pia servitus, ubi obedientia praecepti divini prompta. Aug. lib. 1. cont. 2. Epist. Pelag. c. 3. Sed haec de libertate Spirituali sufficiant: Nunc ad alteram libertatis partem ex cap. h. 94. properandum: Interim tamen hoc iterum bene notetur pro Regula absolutissima, quod undique scientiae et doctrinae factum Christus requirat unice. Matt. 5, 19. in hominibus; alias omues speculationes et disputationes argutae in suam vanissimam abeunt vanitatem, et scire illud magis condemuat, quam prodest. Ideoque bene notetur id 1 Ioh. 3. v. 7. ubi ait: Dilecti, nemo vos seducat: Qui justa agit, justus est, velut ille justus est. At qui peccat ex Diabolo est.



page 174, image: s174

Cap. X. De Libertate Naturali.

1. Quid est libertas Naturalis?

AD hanc quaestionem quidem superius c. 9. q. 4. responsum est: sed quum absque gravissimi lapsus humani determinatione ibi quid positum sit: accuratior ratio ejus haberi nunc debebit. Namque statim post creationem, saue homo ingentem, et, plusquam credi potest, miserabilem, ex natura aeterna ac regno aut mundo Paradi siaco essentiae purae et subtilis, in hoc externum corruptae naturae corpus crass-condensatum, ac regnum animale imaginatione et appetitu suo falso, saltum perfecit. Ah quid miserabilius potest fingi aut dici, quod homo falsa persuasione sui, exinstinctu Satanae, tam pervicaciter et turpiter ex aeterno omnis boni vigore ac beatitudine ipsa, in tam miserum corruptionis omuis utrem et statum sese praecipitarit, ac propterea non tantum animae lucem in corpore coelesti prorsus amiserit, sed etiam in ipsam peccati voraginem desolutorium desperabunde fecerit saltum! Nunquam certe satis haec deplorari potest calamitas summa, et in aeternum foret nobis cum aeterno tenebrarum cruciatu deploranda, nisi Christus amissa nobis restituisset bona perfectissime. Ideoque recte faciunt ii, qui hominis statum diversimod e considerant 1. In natura Instituta, id est in integritate ante Lapsum. 2. In natura destituta aut corrupta per peccatum, quum Iehovae maledictio ei in terris excreta accederet, Gen. 3, 17. ante regenerationem. Act. 3. in natura restitui coepta per conversionem, in hac vita, et liberata a malis. 4. Demum plene restituta. Menz. ad art. 18. Aug. C. Div. Aug. in Ench. c. 30. et Epist. contra Pelag. et Cost. part. 2. Th. Sch. tr. 1. c. 2. q. 9. Quum itaque ex hoc lapsu nobis in hoc mundo nostrae vitae hujus transigamus tempora, in admodum gravi coecitate mentis et voluntatis imbecillitate extrema, donec Iehovae misericordia nosad meliora transferat, corporea vi moleque hac corruptissima abjecta: non erit heic questio, de statu integritatis aute lapsum, quo in homine vere libertas fuit pleue absoluta in facultate omni, non minus circa res Spirituales, quam morales actionum omnium. Sed neque nobis sermo est de consummata illa perfectione, quae demum in altera vita erit, ubirestituta [gap: Greek word(s)] mentis et luce animae cum coelesti corpore, sic in illa confirmabimur, ut ab ea per Christum in aeternum dimoveri nequeamus. Verum hoc quaeritur, quae libertas nunc homini in natura sua corrupta, et viribus humanis, quibus se Spiritui mundi obligatum reddidit, ante conversionem, sive regenerationem superstes relicta sit. Namque de statu hominis renati post


page 175, image: s175

conversionem, et quomodo ex regimine astrali ejusque influxionis malo per regenerationem in Christo liberetur, ac quid talis libertas in eo requirar, hucusque pro loci ratione actum est. Maximas heic et non sine acerbissimis conviciis digladiationes, illi quise Theologos ad imitationem Divi Ioan. Euangelistae dicunt, et dici amant, exercent, ac sese miris modisin vicem condemnant; quo Iure autem, ipsi videant, quum nec Christus ipse Matt. 7. v. 1. et 2. Marc, 4, 24. Luc. 6, 37. illis hoc concedat, nec Apostoli ejus Rom. 2, 1. nec Divus Ioh. in his exemplum iis exhibeant; sed potius testerur hic aperte quod omnis, qui non proximum diligat, haud noscat Deum 1 Ioh. 4. v. 9. sed sit mendax. 1 Ioh. 2. v. 4 et 4. v. 20. maneatque in morte. cap. 3. v. 14. imo fit ex diabolo c. d. v. 10. et homicida c. d. v. 15. Velut Cain. Nihilominus ex nimia disputaudi libidine hinc in coecitate sua tot sibi confingunt sectas, ut nunc Pelegianos aliquos, vel Semipelagianos, vel Synergistas, vel Servistas arbitrii, vel pure Passivos, aut Truncistas nonnullos Enthusiastas, Naturalistas, Neutralistas etc. mutuo se vocitent absque omni mansuetudine contra Christi et Pauli doctrinam, Mat. 5. et 2 Tim. 2, 24 et 2 Cor. 10, 1. Non vero nostram heic nobis hanc faciemus litem; vivant suis opinionum affectibus quousque velint; judicio Iehovae nemo se surripiet, qui tanta belli scaudala in coeca malitia movet; imo et alios ad funesta, contra naturam animae, protrahunt aut concitant arma. Vae illis, qui tot crudelitatum sanguinolentarum, propter uudas opiniones sunt auctores aut patroni? Si juxta D. Pauli monitum. Eph. 4. v. 3. tam seduli essent ad culturam onitatis in Spiritu per vinculum Pacis, et se Spiritui Iehovae prae Spiritu propriae libidinis ex animo rite submittere studerent, facili coirent inter sese amicitia et amore, quod toties D. Ioh. exoptat. Dum enim tanta serunt litigia, an non in hoc ipso actu et facto confirentur realiter, quod Libertas haec sit potius carnis, et falsa quam Spiritus, qui unitatem amat Eph. 4. v. 3. An non praeter decorum se nimis liberales in conviciis et condemnationibus exerunt? An non etiam hoc ipso suae quisque depravatae naturae in corde est ipse proditor? Non certa haec simpliciter animalis est, sed plane ferina ferocitas. Etenim vulgariter homo definitur Animal rationale. Qui haec asseverant, certa vix intelligunt, qualis sit haec locutio. Quippe primus homo adeo miseram sui commisit ruinam, ut ex coelesti et Paradi siaco statu se in terrenam detruderet ac Spiritui mundi plane obnoxium efficeret et gravissimae inde Corporeitatis corruptioni se imaginatione sua animaliter immergeret, atque ita prorsus in servitutem extremam libertatem coelicam commutaret. Vnde nec amplius ejus naturae est


page 176, image: s176

Libertas, quae antea in corpore Paradi siaco et plane ab ullis obstaculis libero erat. Vt vero hoc eo rectius percipiamus, paucis noscendum est, quid proprie heic in hac natutalitate nomen naturae importet.

2. Quid igitur intelligis heic per Naturae vocabulum?

ARduum est ad modum, id recte explicare velle, quid Natura proprie in suo esse sit, ut ipsius etiam naturae lingua heic omnino indigeremus. Imo ipsa est, quae [gap: Greek word(s)] rei alicujus exprimit, et se sistere facit. Namque, ait Sacer ille Phil. lib. de 3. vit. c. 4. in prin. res omnes et omnia in Voluntate consistunt, et in voluntatis motione urgentur. Namque si ego non concipiam vuluntatem ad prodeundnin, corpusabsque motu meum fixum haeret. Ideoque voluntas mea me fert: atque si non aliud appetam loci in me, nec mihi adest voluntas talis. Si vero aliquid anhelem, tunc id essentiarum cansat voluntas. Iam autem Essentiae nil aliud desiderant, quam conservationem et aedificationem corporis: quia corpus est nutrimentum aut cibus earum, ut ita essentiae essentiarum omnium nil aliud sit, quam ad sidua et perpetua desiderii expletio, et ex completo alicujus rei nova generatio, velut hoc evidenter apparet in speciebus spirituum, quomodo unaquaeque perpetuo alteram appetat in desiderio, atque si eam nanciscatur statim alteram novam procreet; nec tamen prior erit; sed altera in priori se format alia imagine, et tamen ambae nua in altera atque ita unaquaeque suam retinet peculiariter proprietatem. Veluti hauc necessitatem inutuam in 6 specierum Naturae deductione explicavimus, quum corporeitas heic septimam naturae speciem determinet, et c. Sic cap. 8. habet hoc: Tinctura, est, quae essentiam efficit, cujus Centrum mitissimum est, et se instar depressionis habet, velut ignis e contra semper exsurrectionem intendir. Quum vero lux, tanquam Tinctura Essentia litatem efficiat in descensu suae inclinstionis, quae ita essentiam aquae similem in luce exprimit, nec tamen aqua proprie, sed Spiritus talis et scaturigo; proinde ignis essentiam illam in se devorat, et hinc fremitus ejus extinguitur, atque sic exurgit in essentialitatem, et mit velutignis in oleo. Atque haec proprie est vita vera naturalis omnium creaturarum, vocaturque Tinctura, et c. Et paulo post ait.

Haec vita jam dictae est animalibus simplex; quum originem sumat ex principio hujus mundi in Matrice Naturae, quae undiquaque talem spiritum exhibet et talis vita in semetipsa est; at in homine duplex existit. Namque homo quoque vitam hujus Prinicipii in se continet. Verum ille desiderat etiam aliam superiorem et meliorem


page 177, image: s177

hac. Vbi igitur appetitus desiderans est; ibi Matrix simul, quae desiderium ipsum in appetitu deterimnat. Nullus enim appetitus semetipsum conficere potest, nisi ex Voluntate aliqua causetur, et Voluntasea ex Tinctura, quae voluntatis vita est. Atque sic scimus ac ex fundamento percipimus, quod in Tinctura Principii hujus mundi adhuc alia altior et sub limior Tinctura consiftat, in qua renatus quisque vivere optat, ut ita in Renato vita vere triplex sit, Ternarium referens numerum, et c. Vnde patet, in quantam abyssum arcanorum impenetret, qui naturae determinationem quaerat in proprio suo intuitu, ut non ita facile possit Natura ex primi, ceu vulgus in superficie vocabulorum philo sophantium putat. Ideoque Lactant. adeo sollicitus heic haeret in ejus definitione, et lib. 2. Div. Iust. Naturam a nascendo vocari quidem dicit: sed vim ejus vix percipi, quum non sit nisi ex re externa perceptibilis. Ita D. Aug. lib. de Spir. et Anim. Cap. 42. Natura, inquit, vis quaedam est et potentia, divinitus rebus creatis insita, quae unicuique rei omne suum (videlicet existentiae proprietates) tribuit, sive bonum sive malum sit. Sed longe adhuc a scopo abest, quum creata ab increata dependeat. Ideoque Seneca hoc videns lib. 2. de benef. Naturam Deum divinamque rationem toti Mundo et omnibus ejus partibus insertam, severavit. Alii volunt, quod natura sit id, quod unicuique existenti rei ex nativitate inhaeret, et naturales ipsi industrias suggerit. Sed quum ueque haec conceptio sufficiat, propterea Piccol. hanc pronuntiat Naturae conditionem, ut sit essentia rerum, natura constantium, et principium internum naturalium ear um operationum; quod quum quam latissime se effundere putet, plusquam 13 acceptiones Naturae explicat. Quum vero haec naturata omnia, ex causa Naturante sua dependeant, necessum est, ut illud summe Naturans detur, de quo variae quidem habentur quaestiones, quomodo id sit intelligendum; sed non sunt hujus loci. Sufficit heic novisse jam saltem naturae differentiam.

3. Quomodo distinguitur Natura?

TAm multiplex quidem est naturarum diversitas, quam multiplex est eorum quae sunt, et existunt passim varietas: sed quum maxime Priucipiatum a suo Principino distet, necesse erit, ut quoque in hac distinctione id observetur.



page 178, image: s178

4. Quotuplex igitur est Natura?

DVplex; Non facta una, sed aeterna, Interna et Increata, altera facta et in externum esse creatione producta, quae iterum aut perpetua est aut temporalis.

5 An natura locum habet in Deo?

QVatenus vis quaedam innata et insita Naturae attribuitur. Deo nullatenus id applicari poterit. Nihilominus tamen recte in ore omnium est Natura divina, velut etiam Cic. lib. de natur. Deor. conscripsit: Et Pet. talia nobis promissa data esse, dicit, per quae divinae naturae reddamur consortes. 2. Pet. I, 4. Nam quomodo verum hoc esse poterit, si natura in Deo non esset? Et D. Paul. Gal. 4, 8. Sed tunc quidem quum ignoraretis Deum, serviebatis iis, qui natura non sunt Dii. Ita ethnici ex opinione falsa pro Diis habuerunt, qui non sunt tales natura sua. Quum igitur Deus natura sit Deus, utique illi in est Natura, et ipsi principaliter competit ita, ut ab omni reliqua in aeternum fuerit sitque separata, in qua ille opificem se declarat unice summum aeternum, et Cena...ralem [reading uncertain: print faded] .

7. Sed quomodo heic in Libertate extrinseca natura accipitur?

ADmodum corrupta, infecta et perdita, quum non tantum vanitati adeo sit in creaturis suis obnoxia, ut mundus totus anxia spe liberationem et tantacorruptionis servitute expectet. Rom. 8, 20, 21. Sed etiam propter transgressionem Adami maledictionem Gen. 3. v. 17. et poenam peccati simul tolerare cogatur. Quippe Spiritui mundi et ejus regimini, cui se undique Satanas submiscet 2 Cor. 4, 4. Ioh. 12, 31. Eph. 2, 2 et 6, 12. subjesta est per totum. Vnde Libertas etiam ejus nulla amplius est syncera et vera: sed summis impuritatibus et falsationibus servitutibusque extremis commixta, variasque sortitur appellationes.

8. Quaenam eae sint appellationes Libertatis naturalis?

ANonnullis vocatur Libertas servilis, mundana, corrupta, amissa, Spiritui mundi subiugata, adulteriua, minus libera, depravata, in peccatismortua, sepulta, sauciata, vulnerata, clandicans involuta, obtenebrata, impedita, languida, imbecillis, perversa, quum Corporeitati iuclusa, aut corpori animali addicta, itemque Captiva in eo facta sit, quod propter corporis iuclusionem quasi captiva duoetur, et inde non solum perpetuis subjugetur impedimentis:


page 179, image: s179

sed etiam ex se in aversionem a Deo propter defectum sanitatis semper inclinet. Rom. 8, 7. et Psal. 5. v. 3. non est, qui exquirat Deum, omnes deflexerunt, et c.

9. Quaenam autem impedimenta haec sunt talis Libertatis Corporalis aut minus liberae?

VAria ea sunt: Proinde vel universalia, vel particularia. Vniversale enim est ipsa corruptio. 2. Diabolus, qui in non renatis maximam suam habet efficaciam, 3. Spiritus mundi cum Planetarum influxionibus. 4. Vulueratio donorum quae in natura sunt reliqua apud homines et alias res, et c. Inter Particularia sunt 1. errores, qui se ex ignorantia et coecitate mentispassim in deliberationibus exerunt; unde eventus et successus non potest in hominum malorum esse potestate, quum semper praedominium in iis sibi princeps mundi arroget. 2. est Impietas, et propriae voluntatis prolubium ac libido, sive caro ipsa quae homines cumulatim a viis Iehovae seducit; ut nemo ferme sit, qui voluntati Dei se ex animo submittere cupiat. Propterea admodum gravis Iehovae querela est apud David in Psal. 82, 6, 7, 8. Non corrigi se patiuntur, et nihil curant: Semper in tenebris ambulant, unde omnia fundamenta terrae corruunt. Ego dico; dii quidem estis, et filii excelsi omnes: sed velut plebe ejus moriemini, et velut tyranni funditus concidetis. Ps. 81, 12, 13, 14. Non audit vocem meam populus; Israel non acquiescit mihi. Quapropter dimi si eos ambulantes ex lententia animi sui, dicens: abeant cum pravis consiliis suis. O si populus meus auscultasset mihi; si Ifraelitae ambulassent in viis meis: Vel momento inimicos eorum fuissem depresurus, quum in hostes eorum convertissem manum meam. Osores Iehovae mendaciter se dedissent ei, et futurum fuisset tempus istorum seculum. Denique cibaturus essem eos adipe tritici, etiam ex rupe satiaturus essem eos melle, et c. Ita attestante Iehova ipso, in hominem ipsum undique suae averfionis culpa redundat.

Illi quoque qui saniori Philosophiae dant operam in ipsa natura hoc satis liquido monstrare possunt, quod etiam vita ipsa sitveneno suo intricata, propter exaltationem et concursum Martis et Mercurii, qui semper acerbitatis auctores sunt, nisi a Iove et Sole aut Venere corrigantur. 3. Est securitas, quae maxime obest, ne homines ad sanam a peccatis se revocent Conscientiam, quum tamen propter variarum tentationum pericula semper sic vigilandum, uti Christius sedulo monet: vigilate et orate, ne in tentationes incidatis: Spiritus enim promptus quidem; sed caroinfirma. Matt. 26, v. 41. Vide Lensae. lib. septimo, de libertate Christiana, c. 7. et 8, et 9. nec non c. 11, et 12. eodemlibro.



page 180, image: s180

10. Quousque vero se extendit libertas haec naturalis sive corporalis?

ADomnes quidem res objectas: sed maxime externas et civiles, sicut etiam ad disciplinas, id est diligentiam et prudentiam gubernandi externas actiones et coercendi extera membra, juxta praecepta Decalogi. Nam menti etiam non renovatae tribuit D. Paul. Rom. 1. v. 20. cogitationes bonas, agnitionem et veritatem, si maneat in fimplicitate, et c. Quo pertiuet inventio variarum artium: uib non impie dicitur, insignes artifi ces in invenieudis et illustrandit artibus peculiari quodam afflatu excitari. Exod. 31, 2 et 25, 31. Esa. 54, 16. Sic et in voluntate remansit ea libertas, ut possit eligere ea, quae ab intellectu vel etiam externo rationis judicio, adeoque conscientiae dictamine sunt monstrata. Vnde discrimen est virtutum et vitiorum, item instinctu pietatis et probitatis ad res honestas etiam apud non renatos. Et Apost. affirmat, esse Iustitiam aliquam carnis. Rom. 2, 14 et 10, 3. Phil. 3, 4. 6. Sic dicit legem esst objectum liberi Arbitril etiam in injustis. 1 Tim. v. 9. Vnde D. Aug. lib. 5. de Civ. Dei. c. 15. scribit Deum externam disciplinam quoque in non renatis remunerare temporalibus praemiis Mentz. Verba sunt in Exeg. Aug. Confess. ab Art. 18. Inde Originem simul traxit Legislatorum disciplina, et poenarum constitutio; secundum quae non tantum Seniores vixerunt; sed etiam coetus hominum, integrasque Respubl. gubernarunt, dicente sic Sigvvart. in. disputat. Theol. 9. th. 13, 14. et Selnec. in Expl. Symb. Apost. pag. 145. Hinc est, quod libertas etiam de rebus pronuncietur, ceu aedes liberae habentur. I. si quis ad ff. de serv. urb. eadem forma qua libera rustica praedia dicuntur, quae servitutem non debent, et nulli sunt obligata, vel nexu pignoris liberata l. 8. 1. 51 parag. ff. de act. empt. l. 6. ff. com. praed. Velut et libertatem naturaiem recipiunt aves ac ferae et auimantia bruta, quum in naturalem laxitatem pervenerint, l. 44. l. 55. ff. de acquir. rer. Dom. Iur. Cons. enim tam late extendunt libertatem naturalem; quonsque excurrit usus rerum, quae hominis dominio sunt subjectae, quum Iehova mundum hunc humano imperio et potestati subjecerit. Gen, 2. v. 17. et Ps. 8. ut mox ex divisione libertatis naturaiis patebit.

11. Quid vero est reliqua libertas naturalis in homine non renato?

ESt Facultas in mente penitus servituti et pravitati suae ex forti regimine Spiritus mundi mixtim involuta, atque in corpore adeo corrupta, ut licet homo non quidem


page 181, image: s181

voluntate privatus sit prorsus, tamen ad peccandum prona inclinatione ubique, praesertim si astrorum influentiae et Diaboli iustinctus ad perversitatem concurrant, fervidus feratur, et a Deo in omnibus viribus suis aversum se agat. Ideo D. Bernh. ait, simpliciter velle hominis est; male velle, corruptae naturae; bene velle, supernaturalis gratiae; quum voluntas hominis non renati et serva et libera fit, diverso respectu. Serva propter lapsum, quo se praecipitavit in servitutem peccati et Spiritus mundi; quum egressus sit ex voluntate Dei libera propter voluntatem propriam. Ioh. 8, 33. omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. Et vers. 36. Si filius liberaverit, vere eritis liberi. Vide Hoier. Disp. Theol. 10. Th. 45, 46.

12. Num potest hoc plenius ex S. Scriptura probari?

OMnino, et per quam dilucida hubentur dicta passim, quorum indicationes heic jam nobis satis hut, Veluti, Gen. 3, 17 et 6, 3, 5 et 4, 7. Deut. 12, 83 et 30, 19. Ios. 24, 15. Ps. 27, 9. Sap. 9, 10. et 1 Sam. 7, 3. et 1 Paral. 12, 14. Ps. 10, 17 et 73, 13. Prov. 16, 1, 5, 9. Eccles. 2, 20 et 15, 18 et 31, 10. Esa. 1, 6, 16, 18 et 40, 3 et 46, 8 et 56, 6, 7. Ierem. 3, 1, 12, 22 et 4, 3, 4, 14 et 7, 3 et 18, 8, 11 et 25, 5 et 26, 13 et 32, 15. Ezech. 18, 21, 22 et 27, 28. 30, 31 et 33, 14, 15, 16, 19. Zach. 1, 3. Malaeh. 3, 7. Matt. 3, 2, 3. et 11, 33 et 12, 28 et 16, 17. Marc. 1, 3. Luc. 3, 4. Ioh. 1. v. 5. 9, 12, 13, 23 et 7, 37 et 8, 34 et 15, 4, 5. Actor. 3, 19 et 8, 22 et 9, 6 et 10, 35. Rom. 2, 1, 3, 5 et 3, 5 et 5, 9, 13 et 10, 13. et 1 Cor. 3, 9 et 7, 37 et 15, 10. et 2 Cor. 7, 1. Ephes. 5, 14. Phil. 2, 12, 13 et 4, 13. Coll. 1, 29 et 3, 9, 10. et 1 Tim. 4, 16. et 2 Tim. 2, 21, Hebr. 4, 16 et 12, 13. Iac. 4, 8. et 1 Pet. I, 22. et 1 Ioh. 33 et seqq. Apoc. 3, 20.

13. Libertas haec naturalis quotuplex?

DVplex vel civilis, et Policica, quae et seculi hujus dicitur, aut Carnalis, et corruptioni semper in haerens.

14. Quid est Civilis Libertas sive Politica?

ESt, quae Conscientiae et ordinationis divinae causa lubenter se totum cum omnibus membris, disciplinae virtutum et pietatis aut legibus inde promanantium in quavis vitae actione accominodat, ut dilectio et cohabitatio proximi rite in tranquillitate conservetur, proinde veritati pro posse ubique studet. Quam ob causam etiam Obedientialis, aut coactiva dicitur, si necessum sit, ut in ordinem alicubi redigatur. I. Cor. 8, 9. l. 15. C. de testam. l. 21. Code nupt. l. 3. C. de Iur. dot.



page 182, image: s182

15. Quomodo haec Civilis aut Politica libertas, dividitur?

DVplici modo, et hoc tam ratione Subjecti, quam Adjuncti.

16. Quomodo ratione Subjecti distinguitur?

VEl in partes aut Species.

17. Quaenam sunt ejus Partes?

DVae, corpus et mens sive animus.

18. Quid est libertas Civilis Corporis?

ESt, qua jure Civili usus membrorum corporis liber conceditur, ita, ut facere, tractare et agere cuilibet liceat, quaecunque Iure naturali sunt concessa, 2 Cor. 9, 7. et 1 Cor. 7. 36, 37, 38 et 6, 12 et 8, 9. et seqq. et 9, 4, 5, 6. Deut. 30, 11, Sirach. 33, 20. Act. 5, 4. Eph. 5, 29. l. 48. ff. de V. S. l. 9, l. 10. ff. ex quib. caus. mai. l. 3. l. 5. l. 44. l. 48. ff. de acq. rer. dom. parag. 1, Inst. de. Iur. pers. l. 4. ff. de stat. hom. l. 197. ff. de R. 1.

19. Quodnam ejus contrarium?

INcarceratio, custodia, uexus vinculum. Ierem. 40, 1, 2, 3. l. 9. l. 10 l. 28. parag. 1. ff. ex quib. caus. mai. l. 48, ff. d. V. S. l. 8. parag. 9. ff. de pan.

20. Quidnam est civilis Libertas animi?

ESt, qua quis omnia, quaecunque Iure naturali sunt concessa, etiam velle atque de iis libere disponere potest. Exod. 21, 5, 6, 7. Rom. 7. 18, 19, 20. et 1 Cor. 7, 36, 37 et 9. 1, 2, 3, 12. Iacob. 1, 4, parag. 1. Inst. de Iur. pers. l. 4. ff. destat. hom. l. 9. parag. hae ff. de acq. rer. dom. l. 21. C. Mand. l. 16. C. de Iur. delib. l. 4. C. de O. et A. Inde libera potestas volendi, eligendi, nolendi, et repudiandi dicitur: Prov. 15, 14. Ioh. 8. 32, 33, et c. Gen. 4, 7 et 1 Cor. 7. 37. l. 17. ff. Commod. l. 76. ff. de. R. 1. l. 15. C. de testam. l. 8. In sin. C. qui test. fac. poss. l. 22. ff. derit. nupt. l. 22. l. 10. l. 11. l. 12. l. ult. ff. de curat. furios.

21. Quodnam ejus Contrarium?

VIs, coarctio, deceptio, fraus, dolus, mendacium, fal sitas, metus, Ezech. 46, 18. Prov. 11, 2, 4. Ps. 105. 5. Ier. 5, 26 et 6, 13. Marc. 10, 19. Luc. 19, 11. et 1 Cor. 6, 8. et 1 Pet. 2, 1. Ierem. 9, 6. Psal. 53, 30. Proverb. 1, 17 et I Thess. 4, 6, Exod. 20, 16. Deut. 5, 20, et c. 32.



page 183, image: s183

22. Quaenam sunt species libertatis hujus Politicae?

QVae statum hominis concernunt, et sunt duae: Est enim quaedam Libertas plena; quaedam non plena, sed limitata, et imperfecta.

23. Vnde haec distinctio ita desumpta est?

MAxime ex formatione status hominis, qui in Socistate Civili omni observandus est. Etenim ex eo tempore, quo hominum multitudo accrescere in terris et se per omnes mundi angulos in familiis diffundere coepit, necessum semper fuit, ut pro vitae et loci ratione munerum ordioumque haberentur gradus, et ita nimium diffuse dispersa Libertas, pro gratiori vivendi commoditate, certam et distinctam acciperet formam sive modum, per quem cuique suus respectus agendi in Societate communi subsisteret integer. Vnde factum est, ut libertatis ederentur gradus, et alter alterum in justo metu et conservatione amoris detineret, eoque promptius negotia necessaria vitae expedire posset. Quapropter juxta status hujus conditionem in personis dimensio libertatis facta est, ne ex aequalitate in tot individuis dispersa oriretur confusio licentiae et proterviae perversae; velut id in mortalibus ante diluvium repertum fuit, uti ipse Iehova conqueritur Gen. 6. 13. quod talis nimis laxa procacitas finem omni carni imponat, et hinc terram in confufi one violenta perdere cogatur. Ex cujus rei memoria postea Noachus et posteri ejus Libertatis constrictiones et graduum dimensiones in divisione regionum confecerunt, ut ita quasi per vincula catenatim rectius cohaererent in mutuo respectu mortales, ne iterum ruina et interitus inde causaretur, ceu Gen. 10. v. 5, 9, 19, 20 et 11, 1, 6, 7, et c id satit luculenter docetur, sicut et in his. Myst. Mag. Sac. Phil. ad hunc locum consuli poterit.

24. Quid est plena Libertas civilis?

VTi ipsius vocabuli plenitudo, quae heic completionem significat, indicium facti, est status hominis in legitimis externae vitae requisitis perfectus, ex quo secuudum jura ingenuitatis, familiae et Reipubl. sive Civitatis in Societate publica pro uti litate communis boni feliciter degat, Gen. 10, 9. Exod. 18, 19, 20. Deut-20, 10, 11, 12. Ios. 9, 19. et I Reg. 9, 20, 21, 22, 23 et 2 Cor. 11, 22. Coloss. 4, 12. parag. 3. Inst. de li bert l. ult, ff. de cap. minut. parag. 1. Inst. de Iur. pers. parag. 1. Inst. de cap. min. l. unic. C. de Lat. Lib. toll.



page 184, image: s184

25. Quaenam dicis vitae aeternae requisita?

QVae non tautum ad vitae Naturalis sustentationem in communi Societate faciunt; sed etiam aliquem auctoritatis respectum et libertatis praerogativam ipsi addunt, sine quibus Libertas plena in Societate publica et conversatione civili rite exerceri aut conservari omnino nequit. Sunt autem maxime tria: Ius ingenuitatis, familiae et Reipubl. quod communiter Ius civitatis dicunt.

26. Quid est jus ingenuitatis?

ESt libertatis plenae pars ex natalibus, vel privilegio aliquo, aut favore superioris vel etiam virtutis studio alicui competens. Graecis dicitur [gap: Greek word(s)] , Latinis ingenuitas, quasi synceritas ingenerata, et ipsius honestaris probitas, quae in aequitatis integritate perspicitur, unde Cic. de Amic. ait: Aperte vel odisse ingenuum magis est, quam fronte occultare sententiam. A qua tamen uativa integritate, homines hodie multum defecerunt; ut vix ad majorum generositatem in iis vix quid conferant non sine magno sui pudore, quum omnia crimina ad Politicum teginen conjecerint, aut pallium Christianitatis, quasi sub ea specie omnis generis nequitiae optime possint colorari. Sed Iehova habet vindicem oculum, et nequiter agitur cum tali ingenuitate. Germanis quondam haec laus peculiaris ad signata fuit prae omnibus gentibus, quod ingen vitatem talem quasi fronte ostenderent absque duplicitate cordis, unde dicebantur, Die redliche Deutschen, Sed quae non secula progeniem deteriorem exhibent inter omnes populos? Num, 13. v. 2, 3 parag. fin Inst. de Iur. per. l. 5. ff. de stat. hom.

27. Quotuplex est ea Ingenuitas?

DVplex, ut ex definitione constat. Alia nativa sive innata, et alia lata in princ. Inst. de Ingen. Quid innata sit quodque ex parentum nativitate profluat, per se, patet. Data autem a supelore, vel principe, vel patrono alicui adscribitur. Gen. 49, 16, l. 1. l. 2, 3, 5. ff. de nat. restit. l. 3, 4, 5, 6. ff. de Iur. aur. annul.

28. Quid Ius est familiae in hac libertate?

ESt Libertatis plenae pars, qua alicui facultas untendi et fruendi omnibus iis, quae ad familiam aut cognationem ipsius pertinent, conceditur et obfertur, diciturque alias Ius sanguinis aut sanguinitatis, Gen. 29, 14, 15. 19, et 24, 9, 16. Levit, 27. Iud. 11, 4, 5, 6, 7. Rom. 3, 2, 3 et 9, 3,


page 185, image: s185

et 9, 3, 4, et c. et 11, 1, 13, 14. Act. 10, 24, 33 et 13, 26, 32. l. 8-ff. de R. 1. l. 4. ff. de grad. et Aff. l. 34. ff de pact, l. 15. parag. 3. C. Com. desuccess. l. ult. ff. de 1. dt Iur. Noell. 188. Quae commoda autem inde sint, cognosce Deut. 22, 1, 2, 4, 3. et 13, ?, et 2 Sam. 19, 13 et 18. 33. Iud. 11, 2 et seqq. 1 Tim. 5, 4, 8. Rom. 9, 3 et 10. 1, 2. l. 5. prrag. 2. ff. de lib. agnos. et alend. l. 8. ff. quod met. caus. l. sin. C. de Curat. furios. Quae vero ibidem onera subsint, lege Gen. 37. 22, 26 et 47, 12, 13 et 44, 5, 11 et 50, 21. Iud. 19, 24. et 2 Sam. 10, 12 et 23, 8, 9. Ioh. 6, 13, 15 et 19, 13, 14. Esther. 4, 15. Nehem. 2, 2, 3 et seqq. 414 et 55. Prov. 18, 24 et 1 Tim. 5. 8. 16. l. 4. ff. ubl pupil. ed. 1. 2. C. de pat. potil. l. 2. l. 7. parag. ult. l. 9. ff de Injur. l. penuit. ff. delib. agnos. et al. Vid. Menoch. lib. 2. praes. q. 52 et lib. 5. praes. 16.

29. Quid est Ius Reipubl. aut Civitatis in hac libertate?

ESt Libertatis plenae pars, qua alicui politiae, sacrorum Religionis, morum, legum, judiciorum, magistratuum, suffragiorum, munerum, privilegiorum et aliarum rerum publico usui destinatarum communio mediante inscriptione, homagiique praestatione participatur et conceditur. Gen. 34, 9. Ruth. 1, 8. et seqq. Phil. 3, 4, 5. Act. 22, 25 et seqq. 16, 21, 37, 38. Matt. 17, 25, 26. Rom. 9, 3, 4. et seqq. 10, 6. et c. l. 1. ff. de Iust. et 1. parag. stum, et seqq. Iest. de rer. divis. l. 15. ff. de V. S. l. 1. l. 2. ff. ne quid in loc. publ. Tholos. lib. 1. C. 1. lib. 4. c. 5. de Republ, Sigon. de antiq. Iur. Rom. lib. 1. et 2. Onera et commoda, quae hinc emergant, et ut sint communis omnibus membris istius corporis, Vide Gen. 45, 18. et 47, 6, 11, 15, 17. et seqq. 2 Sam. 10, 12 et 23, 8, 9, 10, Nehem. 2, 3, 4, 5, 6. Esther 10, 3. Ierem. 29, 7, et 28, 6. et 1 Macc. 13, 2, 3. et seqq. 16, 1, 2. et seqq. 2. Macc. 14. 4, 5, et 1 Cor. 12, 13. et 6, 12 et 10, 23. Eph. 2. 10. Phil. 3, 2. Hebr. 12, 22 et 13, 14 et seqq. l. 1. parag. 16. ff. de vent. inspic. l. 19. parag. 7. de Capt. et posti. Menoch. lib. 5. praes. 12. Sigon. de ant. 1. Civ. et Rom. lib. 1, 2, et c. Qui vero tale Ius Reipubl. non obtinent, Extranei, peregrini aut hospites dicuntur, suo loco patebit.

30. Quidnam est non Plena Libertas?

ESt status hominis non ita in omnibus requi sitis vitae externae perfectus, unde haut omni Iure sui in focietate publica, uti valet, sed in aliqua ejus parte diminutus exstat. Gen. 31, 14. 15. para. 1, 2, 3. Inst. de c. dim. l. penuls. ff. de var. et extr. coh.



page 186, image: s186

31. Quotuplex est Libertas non plena?

DVplex, una ex diminutione libertatis, altera ex consumptione Civitatis aut familiae. Et diminutio nihil aliud est, quam qua quis sui usum aut Parentibus, aut Patronis et superi orburs debet: velut obedientiam et honorem liberi suis debent parentibus. Exod. 20, 12. Deut. 5, 6. Levit. 19, 3. Syr. 3, 4, 5, 6. Prov. 1, 8, 9. Eph. 6. 1. Coloss. 3, 20. et sic obligatius est Officiarius Superiori suo, 2 Reg. 22, 3, 4, 8. Ioh. 4, 47, et c. Ac Libertus Patrono Act. 6, 9. et 1 Cor. 7, 22. til. ff. de oper. Libert. et tit. ff. de Iur. patr. Vocatur Libertinitas, unde libertas, qui usum sui et operas suas suo debet patrono, l. 2. parag. i. ff. Silib. ingen. esse dic. l. 2. C. de Iur. annul. l. penult. C. ubi de causs. stat, Dicuntur inde liberi, quod libertatem ex conditione habent dependentem. l. 1. l. 9. parag. 1. ff. de stat. lib. 1. C. qui dare tut. velcur. p. Hodie tamen plenissime omnes liberi fiunt. l. 17. ff. de stat. hom. Ac nuda Libertas dicitur, quae caret bene ficiis Iuris Civilis l. unic. C. de mult. quae se prop. Serv. junx.

Consumptio Civitatis est, qua usus et jus civitatis alicui desit, licet voluntatem conservet, alias media capitis Diminutio dicitur apud I Ctos inpr. Inst de cap. minut. l. 20. parag. 7. ff. qui test. fac. pos. Sic familiae consumptio est, qua Ius familiae alicui inter dicitur in capitis minutione minimae, parag. 3, inst. de cap. min. l. ult. ff. eod.

32. Quae est altera libertatis civilis divisio?

QVae in consideratione Adjunctorum se exhibet.

33. Quotuplex igitur est?

DVplex: vel enim proprietates essentiae ejus inhae rendo concernit, aut intime ipsi inhaeret: vel Conomitantia Adjuncta.

34. Quid est Adjunctum Libertati Civili inhaerens intime?

ESt quod in Iure Libertatis, aut in facto ejus consistit, diciturque alias Libertas Iuris aut facti. Per facta autem potissimum Privilegia exprimuntur, quum propter aliquam naturalis aequitatis causam contra commune Ius introducta sint, de quibus alibi plenius, quum sit materia longe utilistima.



page 187, image: s187

35. Quid est Ius Libertati Civili inhaerens?

ESt quod vel concernit personam aut res ipsius.

36. Quale Ius in Libertate Civili inhaeret Personae?

QVo non tantum statum sui ipsius sibi habet, ut usum Voluntatis judi ciumque liberum in se conservando et dimittendo teneat; Sed etiam res legitime possidere possit; Vnde et libertatis ac status possessio dicitur. Genes. 9, 2, 3, 11. Exod. 21, 7. Matt. 18. 25. Levit. 25. Act. 52, 4, 5. et 1 Cor. 7, 37. Deut. 15, 12, l. 23. ff. delib. caus. l. 2. ff. de lib. hom. exhib. l. 2. C. de capt. et postl. Sirac. 33, 20. 1 Thess. 4, 4. ad Philem. c. I, 20, 22, 23. l. 28. l. 24. in fin. l. 25. para. 2. l. 10. l. 12. ff. de lib. caus.

37. Quis est Libertatis Civilis Ius inhaerens rei?

ESt quo non tantum homo rem legitime possidet, sed etiam in eam libera ad ministratione, cura et dispositione a nullo alio, quam a semetipso pendente, utitur ita, ut etiam absque alterius respectu alienare possit, Gen. 9, 2, 3. et c. Matt. 20, 15. l. 2. ff. si quis par. manumiss. l. 9. para. haeff. de acq. rer. dom. l. 70. ff. de rei vin. l. 15. qui test. sac. pos. l, 3, 4, 5. ff. quod cum eo, qui in alt. potest.

38. Quae sunt Libertatis Civilis concomitantia adjuncta?

IN duplici sunt differentia: Aut enim ejus famam et honorem nominis; aut vitae corporis incolumitatem et inculpationem concernunt.

39. Quaenam ejus famam et honorem concernunt?

DVo sunt potissimum, vel Existimatio hominis liberi, aut ejus dignitas.

40. Quid est Existimatio?

ESt status libertatis in homine illaesae opinionis, fama, Legibus, et moribus comprobatus integris, 1 Sam. 1, 3. Matt. 6. Prov. 22. et 1 Cor. 11 et 14, 17 et 17, 8, 9, et 8 Cor. 10. Philip. 4, 8. Rom. 14. 4, 10, 13. Gal. 5, 26 et 6, 3, Iacob. 2; 1. l. 15 parag. 34. ff. de Injur. l. 3. C. Injur. l. 2, 5, 6. C. de Proxim. l. unic. C. de infam. et 13. C. ex quib. caus. infam. irrog. Freher. tract. 1. suo de infam. et c. Habet haec sua tam commoda Prov. 22. 1. Sirac. 41, 15, 16. Gen. 6. 9. et 2 Reg, 20, 3. et 2 Cor. 15, 12, 17, et 6. 4. l. Iulianus, ff. si quis omcaus. test l. 104. ff. de R. 1. l. 8. C. ex quib. caus. infam. irrog. Quam onera. Gen. 31, 1 et 38. 22 et 39. 17. 18. Ios. 22, 21. 1 Sam. 12, 13, et 1, 14. Ierem. 37, 12, 13. Iohan. 8, 46.


page 188, image: s188

et seqq. et 18, 22, 23. Act. 2, 15, 16, et 7, 2, et 28, 17, 1 et 22, 25, 26 et 23, 3, 6, 7, 10, 11. Syrac. 10, 12, et c.

41. Quid est dignitas Libertatis civilis in hoc adjuncto?

ESt ex cellentia in homine libero aut praestantia, qua alius alium aut in naturae dotibus et virtute, aut accessione Civilis praeminentiae antecellit, et dicitur communiter Nobilitas. Tranquil. de nobil. c. 2.

42. Quotuplex est ea dignitas in Libertate Civili?

DVplex, alia est naturalis, alia Civilis.

43. Quae est naturalis?

ESt excellentia, qua quis ob eximias animi corporisve dotes in veris virtutibus praeeminentiam meruit. Prov. 28, 6. Syrac. 10, 26, 27, 33, et 11, 1 et 17, 2 et 18, 28. Psal. 113, 7. Gen. 41, 37, 41. et 1 Cor. 12, 4, 5. et seqq. et 13, 14. tit. C. ut ord. dign. serv. Habet haec quoque tam commoda sua. Gen. 41, 39, 40. Esth. 3. 2, 5, 6. et c. Dan. 5, 7. 29. Tholos. lib. 4. c. 4. de Repub. Quam sua onera. Gen. 38, 21, 22. Syrac. 32, 12, 13 et 24, 5, 6, et c. 2 Cor. 6, 3. Gal. 6, 4. et 1 Tim. 4. 12. Tit. 1, 6 et, 2, 3, 4. l. 19. ff. de off. praes. l. 9. parag. 2. ff. de Off. procons.

44. Quae est civilis dignitas in adjuncto Libertatis hujus?

ESt praecellentia et privilegium externum, quod testimonii, praemii et indicii publici causa a superiori in signum virtutis alicui adjicitur. Psal. 113, 6. Syrac. 46, 15, et 44, 2, 7, 8, 10. Dan. 2, 48. Esth. 8, 11, et 3, et 5. Rom. 9, 7, l. 1, 2, 3. ff. de Senat. l. 12. parag. 3. ff. de admin. tut. tit. C. deperfectiss. dig. tit. C. ubi Senac. vel clariss. tit. C. de equest. dign. tot. lib. 12. Cod.

45. Quaenam est vitae corporisque incolumitas in hoc libertatis adjuncto?

ESt, quae invitae virium internarum conservatione pura et integra, tum quoque in earum usu legitimo et exercitio virtuoso consistit, quarum ptior Castitas sive virginitas. 1 Cor. 6, 18, 19 et 7, 36, 37. Rom. 1, 24, 5. l. 9, 8. C. dr adult. Altera corporis rectitudo quoque dicitur. Exod. 22, 4, 21, 5, 6. Iud. 3, 8 et 4. 2 Eph. 5. 19. 1 Cor. 6, 17. Sirac. 23, 21. parag. 3. Inst. de Inner. De his tamen plenius alibi. Sed tantum hac vice de libertate Politica; nunc ex hujus cap. quaest. 13. Carnalis libertas nobis quoque paucis noscenda et examinanda venit.



page 189, image: s189

Cap. XI. De Libertate Carnali et oppositis reliquis Libertatis.

1. Quid vero est Libertas Carnalis?

SVpra quaest. 11. et 13. praeo. cap. satis luculenter explicatum est, quae natura sit et conditio libertatis, quam arcte inter se quidem Civilis et Carnalis commixtae involvantur, ut quemadmodum peccatum ab homine naturali non potest separari nisi per Christi Sanctum beneficium: quod ita nec corporatis libertas valeat redigi in ordinem nisi per disciplinam civilis virtutis et potentiae, de qua nunc egimus. Quum vero carnis atrox malitia semper hujus modi sit, ut potius ex libidine et luxuria sua vivere cupiat, quam se potentiori Sanctitati submittere, adeoque Spiritui Iehovae in actionibus cederesuis velit, sit proinde quod semper [gap: Greek word(s)] sua et prolubio pleno in furorem effervescentem et licentiam peccandi quamvis rapiatur, ac semper contradicat bonae et renovatae conscientiae, ut nequeat corrigi peuitus; Imo etiam id in falsitate sua pro recta ratione et splendore summmo libertatis summae non absque obstinata protervia sub habitu virtutis fictae magnifico venditare ausit. Vnde etiam D. Paul. luctam hanc assiduam dicit, qua se tam petverse caro opponit in veteri homine Spiritui, ut ei semper praeripere laboret habenas suis habitibus nitentibus fictae sanctimouiae et eruditionis: Nam caro, ait, concupiscit adversus Spiritum; Spiritus autem adversus carnem, [gap: Greek word(s)] : haec autem inter se oppo sita sunt, ut non, quaecunque volueritis, eadem faciatis. Gal. 5. Ita perpetua est haec lucta, ut hostem se semper Caro Spiritui ex malitia peccati et libidine propria exhibeat, nec tamen id sentire, aut ex Verbo Dei vero addiscere, sed semper ex Ethnicismo summe phantastica habitualiter sapere velit: quum tamen gentibus ex terra Iehovae pereundum sit. Psal. 10, 16. Quid igitur inde aliud expectetur, quam diguum ejus praemium in morte? Nam quod caro sapit mors est: quod autem sapit Spiritus, vita et pax. Quoniam quod sapit caro inimicitia est adversus Deum. Legi enim Dei non subjicitur. Nam nec potest quidem. Ergo, qui in carne sunt, Dec placere nequeunt. Rom. 8, 6, 7, 8.



page 190, image: s190

2. Tantane vero est Libertas Carnis, ut prorsus nolis Legi Dei subjici?

IMo tanta ejus est perversitas, ut Liberntatis nobilis vocabulum non nisi per abusum huc transferatur.

3. Vnde autem est libertatis hujus in carne perversitas ?

QVod tam procaciter semper peccato mancipata vivere cupiat, et dolorem externum fugiat, nil curans interni hominis salutem. Vnde etiam perpetuo [gap: Greek word(s)] ipsi illud, resurgit, et se semper Spiritui Dei contumaciter reluctando opponit; ac, si nequeat vincere, in fremitum secum abit pessimum, atque sibi quidvis ex eo lubitum esse fingit. An non igitur incortigibilis sit, et in quaevis flagitia prorumpat sedulo adeoque, ut neque vitii virtutisque aut impietatis et honestatis amplius discrimen noscat? Velut im extremo hoc mundi seculo passim vicdere est, in quo homines, ex hujus Libertatis carualis praedominatioae, neque amplius quid moniti boni, quod ex syncero corde quis pius inculcat, perferre possiut; quin statim abeant in rabiem furore plenissimam. Quum igitur correctioni se omni subducat, nequit constituere speciem eatenus naturalis Libertatis; sed dicente ipso D. Paulo, ad opposita Libertatis referenda est, et merito Contradictoria sic appellatur, quum nec disciplinam quidem civilem perpeti aut tolerare velit.

4. Itane omnis Libertas Carnalis ad opposita verae Libertatis est referenda?

REcte quidem hoc dicis, quod verae libertati opponatur. ob fal sitatem suam nimiam. Etenim verae Libertatis hoc proprium est, ut Legi Dei, Creationis et naturae rectiori sive disciplinae ejus se lubenter accommodet, quum etiam in eo hujus consistat Libertas: At huic falsae Carnali (quae ob id recte quoque falsa et ungax suisque blanditiis persuasoria vocatur) hoc unice semper voluptati est, ut titulum verae Libertatis non tantum undique affectet; sed etiam quaevis pessima sub ejus splendore perpetrare gaudear. Vnde omnes passim homines in tantum Libertatis carualis studiosi sunt, et amatores ejus fortes, ut etiam quaevis obvia, quae non carnis blanditias sapiant, bello atrocissimo statim expugnare velint, ceu nunc inde totus sic furit, et furore suo ardet mundus, ut nequeat sibi amplius pacem aut requiem invenire.



page 191, image: s191

5. An igitur omnis belli causa ex Libertate Carnis oritur?

FAlsitas mentis, et opinionis carnalis vanitas in plurima ambiendo; parit quoque tam falsam et perverse atrocem Libertatem, ut homines potius crudelitatem belli atrocissimam, quam regularem in obedientia legitima et debita subire adament humilitatem. Vnde quoque quemvis sibi, pro malitiae suae protervia praetextum, virtutis et constantiae nomine confingunt, ut voluptati carnis et libidini suae satisfaciant, Iac. 4, 1, 2. et seqq.

6. Quis vero iste in libertate hac est praetextus carnis?

HVnc sibi maxime in specie religionis consuunt, qua tamen nil aliud quaerunt, quam ut disciplinae justae et Legi Dei se subducant in falsa sui persuasione. Interim tamen simul eo ipso facto ostendunt, quam nullam prorsus in cordis conscientia foveaut religionem, nifi omuino sit falsa.

7. Vbi autem est Religio vera?

NVspiam alibi, quam ubi dilectio Dei et proximi rite viget in pace sancta, id est in facto pio vivida, non saltem in nudis sermocinationibus oratoriis aut disputatoriis refulget. Scire enim et dicere non sufficit heic quidquam, sed facere maximum est, in quo se pietas vera exerit, et ex quo sola noscitur. Velut ipse Salvator Christus hanc unicam notam quae facto pioamorem verum exprimat, ei applicavit; Ioh. 13, 34. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; ficut vos dilexi, ut vos etiam invicem diligatis. Ex hoc omnes [gap: Greek word(s)] NB. Cognoscent vos esse discipulos meos, v. 35. It. Ioh. 15. v. 12. Hoc es praeceptum meum, ut vos invicem diligatis, ficut vos dilexi. Et v. 10. Si praecepta mea servetis, manetisin amore meo, etc. Ioh. 14. v. 27. Pacem relinquo vobis, pacem illam meam do vobis, etc. Inde ait quoque Ioh. 14, 21. Qui praeceptum meum habet, et id servat, ille est, qui me amat, ut ita veritas religionis unice in sancta facti praestatione consistat. Ita Ioh. 15, 14. Vos, ait, estis Amici mei, si faciatis, quae vobis praecipio. Atque hoc praeceptum est quoque ipsius Parentis Iehovae: ideo sic hoc attestatur Patri. Ioh. 17. v. 14. Ego illis dedi tuum Verbum, etc. Quapropter falso sic omnes acriter digladiantur intersese, qui notas alias Ecclesiae veras, quam dilectionem mutuam ex Verbi efficacia profluentem, affingunt, quae nunc toties undique venditantur, ne factores Verbi, se praestare necessum habeant, quos ita graviter quoque Iacob. 4. reprehendit.



page 192, image: s192

8. Quid ergo proprie sub Libertate carnali intelligitur, aut quid ea est revera?

LIcet voci Carnis alias ultra 26. significationes vulgo adscribantur, de quibus alibi agitur; tamen heic non aliter, quam Christus et D. Paul. in hosti litate contra Spiritum id fecerunt, accipimus. Est itaque facultas voluntatis depravatae regimini Spiritus mundi prorsus obnoxia, et ita dedita, ut ex quavis occasione quid vis perpetrandi licentiam pro libidinis appetitu sibi sumat, nec ulla disciplina se corrigi patiatur.

9. Quaenam ulterius Libertas habet pugnantia et opposita?

1 PRoterva libido, 2. Licentia peccandi si vea busus Libertatis Christianae. 3. nec non Privilegi orum civilium, 4. et Servitus peccati, ac quatenus non pro officio sitate aliqua accipitur. 5 tum quoque manci patio et mancupium agere.

10. Quid est proterva libido?

ESt improtuna dissolutio animi, qua homo absque respectu turpitudiuis ex instinctu arnis libidinosae in quamvis procaciam impetuose fervidus prolabitur. Coloss. 3, 5. Rom. 13, 12. 13. Gen. 6, 1. et seqq.

11. Quid est licentia peccandi?

ESt dissoluta vastitas animi, qua homo absque respectu honestatis et discrimine ullo, cum insolescentia fastuosa quasi, in quamvis actionem sibi conducibilen proruit, et id pro rectitudine scopi astute fingit. Gen. 6, et 42, 34. Esther 3, 8. et 1 Cor. 6, 12. et 8. 9, et 10, 23. Ideoque contumeliam et contumaciam sive Rebellionem semper sibi socias habet, de quibus et eorum fructibus perditis agitur Deut. 21, 27. et 1 Sam. 15, 13. Esai. 45, 24. Exod. 16, 20. Num. 14, 4. et 26, 9, Deut. 9, 23, 24. Sic et de Contumelia, Matt. 5, 22. Rom. 1, 30. et 2 Sam. 10, 3. et 4. Esdr. 10, 22. Ioh. 7, 20. et 8, 48. et 9, 24. Recte ab aliis immoderata et perversa vocatur Libertas per inversionem. Ideopque de hujus abusu nos toties S. Scriptura deterret Rom. 14, 15. 16. et 1 Cor. 6, 12. Gal. 5, 13. et 1 Pet. 2, 16. Diciturque propterea libertas prava. Ioh. 11, 14. Ier. 34, 15. Ose. 7, 16 et 2 Pet. 2, 15, 18.

12. [correction of the transcriber; in the print ---] Quid est Privilegiorum abusus?

QVid proprie privilegium sit et unde descendat, id alibi videlicet in 2. part. c. 10. de Reb. p. Hans. explicatum est, unde peti poterit. Interim velut exemptionem


page 193, image: s193

quandam sonat, ita quoque multis cristas erigit, qui ex praero gativa hac Iuris sui facile offendiculum tam acerbum haurire queunt, ut nec belli clades tyranni cissime movere saepius non vereantur. Inde tantus undique per orbem terrarum de Privilegiis suis clamor, quasi poeniteat homines, quod carnis libidini nuspiam sat libertatis et potentiae acquirere valeant. Sed quum Privilegium nil debeat derogare. Iuri publico, et saltem Intendere utilitatem cominunem. l. ult. C. si cont. Ius vel util. pub. proinde optime dicitur, quod Privilegia contra Ius naturae et utilitatem publ. non magis sint Privilegia, quam tyrannis sit lex quaedam. Item, quod causa cessante, cesset quoque Privilegium, ne in rebellionem abeat, vid. c. Abbate in fin. de Verb. sign. Inst. de auct tutot. parag. ult. l. fin. C. de mil. testam. 63. dist. c. quiasanct. parag. verum 61. Dist. c. stamus. parag. bis omn. etc. fi. de vita honest. Cler. etc. Et absurde faciunt superiores, qui ni miis privilegiis inferiores armant potentia contra semetipsos, unde pro beneficio sibi atrociores conquirunt hostes, ait Seb. in tract. de Priv.

13. Quid est Servitus?

SErvitutis vocabulum quamvis odio sissimm vulgo videatur; tamen in Sacra Scriptura et alibi ejusno minisvis non adeo adversa est, ut undique oppositum contrarium possit dici Libertatis, veluti quando 1 Cor. 7, 21, 22. et Eph, 6, 5. pro vocatione officii habetur, et 1 Pet. 2. v. 16. et 18. liberis personis aequantur Servi Dei. Muneris enim et officio sitatis ratio, semper includit quid Libertatis, quum sit ministerium; Licet enim quis operas suas ad tempus elocet; tamen manet in se proprii juris. Sic etiam se habet omnis servitus legis, et virtutis, quod si bene in obedientia fida his serviatur, inde quis beatum reddit se in liberrate vera. Vnde etiam Christus omnia sanxit, quae ad Reipubl. Christianae gubernationem faciunt; tum quoque ad externam obedientiam toties admonentur homines superioribus praestandam: de quibus omnibus optime agit Lensae lib. 9. c. 1, 2, 3, 13, et lib. 10. c. 4. de lib. Chr. Tales igitur, [gap: Greek word(s)] et servitutes quum adjumento sint naturae et cum natura faciunt, de iis nobis heic nihil sermouis est in hac lata significatione; sed de ea, quando magis stricte accipitur pro jugo illo, quod primi Parentes generi mortalium sua inobedientiae et superbiae culpa contra creationis legem et harmoniam, imposuerunt et induerunt sibi: Primum enim hominem, ait Innoe. l. in lib. 3. Luc. Libertas ita decepit, ut dum indusgentius fraenis ejus uteretur, in praevaricationem summam concideret. Haec proinde quadri partita est, propter peccati


page 194, image: s194

Spiritus mundi, diaboli, ac mortis dominatum, quus his vero et naturali Domino derelicto, tanquam alienis Dominis, contra naturam mancipari coeperit. Atque hinc est, quod Iure Civili definita sit servitus, ut ea sit, qua quis asieno domino contra naturam subjiciatur Inst. 1. tit. 3. de Iur. pers. Et prima quidem haec Servitus (ait Lens. lib. 1. de lib. Chr. c. 2.) verissima est, vitiis parere, et eo, quo impulerit cupid itas, voluntate ferri. Quae pars servitutis, habet inprimis nobilissimae mentis indignissimam captivitatem. Quid enim indignius magisque contra naturam? Quid turpius, quam id voluptatum illecebris inescatum et captum fieri mancipium vitiorum, quod cum omui homine principatum obtineret, ac velut in arce collocatum et sum muin esset, dominari potius atque regere debuerat? etc. Ita etiam iu externis se habere hic servitutem, quod naturae sit plus quam onerosum, quum omnis servitus talis sit quasi captivitas quaedam sub regno corruptionis et mortis, poenaeque loco sit addita inobedientiae, id ipse testatur Iehova in sententia Adamo lata, Gen. 3, 18, 16 et 15, 3 et 27, 37 et 30, 26 et 47, 19. Exod. 6, 6 et 13, 3, 1 t 4 et 20, 2. domum Pharaonis servitutis domum vocat, juxta regulam regalium 1 Sam. 8. regum. Quare errant, qui hauc corruptionis servitutem naturalem facere conantur, ait Lens. lib. 3. 6. 2, 3. delib. Chr. quod etiam vidit D. Imp. Autoninus, qui omnia Orbis Romani membra non tantum libera, sed etiam civem quemque voluit esse, l 17. ff. de statu hom. ut ex misericordia aliquam illis adderet sublevationem tanti damni et mali naturae.

14. Quotuplex est igitur haec Servitus?

DVplex, alia Spiritualis et interna quae omnium pessima Rom. 8, 15. Gal. 2, 4 et 5, 1. Hebr. 2, 15. Luc. 1, 14. alia Corporalis (non carnalis ut alii volunt) et externa, Lev, 25, 30. Deut. 5, 6 et 12, 6. Gen. 9, 25. et passim alibi, quae iterum suas habet subdistinctiones, de quibus alibi agitur. Hae cuique loco et specie libertatis opponuntur, de quibus suo loco plenius, quum jam ex methodo Cap, 6. quaest. 5. etc. 7. 1. 4. nobis ad ultimum Cognatum Societatis, et ejus pugnantia sit progrediendum. Interim de servitute plenior information ex part. 1. c. 5, 6. 7. Rerumpub. Hans. poterit peti.

15. Quis usus hujus doctrinae?

VT quisque mortalium sibi caveat a falsa libertatis persuasione, ne in illam aut contra Deum aut Magistratum suum incidat rebellionem, quum hujus seculi penlantia tam vecors sit, ut ex quavis suspicione non vereatur


page 195, image: s195

sibi extrema confingere, unde justum sibi et suis belli atrocissimam causam somniet, cujus tamen ipse Deus vindex esse solet justissimus, Ezech. 25, 14. Rom. 12, 19.

Cap. XII. De Societatis cognato ultimo et ejusdem oppositis.

1. Quale cognatum ultimum Societati supra cap. 7. quaest. 4. constituisti?

VT amica duratio Sociatatis humanae et solida conglutinatio ejus feliciter obtineri possit, necessum est ut astiduitatem in mutua officiorum cultura habeat, quam proinde merito sedulitatem sive diligentiam in officiis praestandis vocamus.

2. Quid est proinde Sedulitas in officiis praestandis?

ESt industriosa cura animi, per quam sollicite et constanter in fide bona perficimusea, quae ad conservationem Societatis mutuae faciunt.

3. Quae in hac definitione observanda?

DVo, Synonyma ejus, qua curiositas, alacritas, sollicitudo, diligentia, vigilantia, laboriositas, fidelitas operandi, etc. dicitur, et explicatio quidem definitionis; sed quum nimis longum foret, et sint non omnia hujus loci, saltem distinctionem Sedulitatis hujus subjungemus.

4. Quot ergo habet sedulitas partes?

DVas potissimum; Vigilantiam, et Constantiam.

5. Quid est Vigilantia?

ESt alacris solertia animi pia, ad ea prompte et ad siduo cultu fideliter peragenda, quae rerum necessitas in operibus et factis undique requirit. Ideoque sibi opposita habet [gap: Greek word(s)] , negligentiam, [gap: Greek word(s)] pigritiam, [gap: Greek word(s)] torporem: Alias enim merito observandum illud [gap: Greek word(s)] , Re ipsalaborem, non solum verbisama.

6. Quid est Constantia?

ESt immotus animi solidi et pii conceptus, omnibus rebus tam prosperis quam adversis aequabilitatem conservans, ut singula quaeque fideliter ad justitiam et


page 196, image: s196

veritatem dirigat, inque his mores animi, consilia et omnes vires imperterritus confirmet. Vid. Eth. nost. cap. 4. lib. 2. Plura non libet addere; attamen notandum, quod Lips. de constant. lib. 1. c. 4. dicat eam, rectum et immotum animi robur, non elatum externis, aut fortuitis non depressi. Licet semetipsum in hac definitione explicet, quod robur pro firmitudine animi accipiat; tamen quum sit tropica locutio in genuino genere defiuitionis constituendo, vix locum poterit invenire. Iud. 9, 14, 2 Cor. 17. Eph. 4, 14. 2. Pet. 1. 12.

7. An non etiam Fidelitas his adsocianda est Virtutibus?

MErito quidem, quum Sedulitas absque Fidelitate nihil efficiat, sed semper eam sociam sibi adoptare et secum ducere cogatur, si quid feliciter effectum velit, unde etiam quasi formae loco in Diligentiae et Constantiae determinatione habet.

8. Quid igitur est Fidelitas?

ESt Virtus, quae pia et integra animi firmitudine ac iutentione ubique in rebus secundis et prosperis ea perficit, quae officii et amicitiae vocatio et officia requirunt. Vide in pluribus Eth. nost. lib. 2. Sect. 3. c. 2. Sed tantum de Cognatis Societatis, sequuntur nunc paucis opposita ejus ex c. 6. quaest. 5. sup.

9. Quaenam sunt pugnantia cum Societate, vel ejus Opposita?

OPposita quidem plurima habet, quum undi quaque se ei hostem atrocissimum exhibeat Diabolus, tam in naturae rerumque naturalium adversitatibus, quam omnium maxime in hominum genere supra modum distorto illo, qui nihil, quam perpetuas lites, odia, inimicitias, insidias, austeritates, fallacitates, mendacia, invidiam, etc. Serere inter semetipsos invicem noscant, ut homo merito aliter alteri dicatur diabolus. Etenim mortalis nemo offensiorem hostem habet saepius, quam sui similem, unde fit, ut nimio Amore sui, non tantum Proprium Commodum sese exerat principali perniciei omnis Societatis; Sed etiam hanc discordia subsequatur, quae Misanthropiam, aut vitam Solitariam comitem ut plurimum ducit.

10. [correction of the transcriber; in the print ---] Quid est Amor sui qui et Philautia dicitur?

ESt animae virium in sese reflexio, qua semet ipsam in sui appropriatione ita arcte unitam et captivam detinet, ut omnem sui admirationem, dulcedinem et gaudium secum deponat et in omnibus rebus sibi praemio gloriaeque soli et Deus suus esse cupiat.



page 197, image: s197

11. Quid heic considerandum?

DVo; natura amoris et ejus effectus.

12. Quid in natura amoris?

VT noscamus, an verus sit, an falsus iste amor, quo quisque adeo fortiter in se reflectitur, ut cum propria sui dulcedine et gaudio uniatur. Etenim Amoris proprietas nihil aliud est, quam cum re amataunum, inque eandem transformatum se reddere. Quod si vero ad se convertat, necessum est, ut ab eo prorsus penitusque sit aversus et alienatus, a quo conditus est. Namque ex ipso sui exordio hoc exploratum habet, quod non sit a semetipso, sed saltem creatura quaedam exilis et vana, quae cotidie iterum cogatur sui expectare mortis interitum et corruptionem extremam. Quare homo, qui in propria vanitate sua se amando sibi voluptatem parit, non ei poterit ullam referre gratiam aut gloriam, a quo vitam, animam et omnia dona accepit vitae: sed sibi est Deus, et inde Idololatra perfide pessimus; atque exinde summum laesae Majestatis divinae crimen committit, cotidieque lapsu suo diaboli efficit socium. Quod si igitur Socius Diaboli hostis erit extremus Dei. Arnd. de Ver. Chr. lib. 2. c. 23. Quia Deus est principium et finis omnium rerum. Idcirco etiam primus et summus hominis amor non alii, quam Iehovae debetur. Hunc vero si quis alio transferat, certum est, ut hoc quoque sibi constituat Deum, quae omnino est summa inimicitia ad versus Iehovam, quo nihil et miserabilius et horribilius, et damnabilius. Vid. Arnd. Lib. 4. v. Chr. c. 31.

13. Quotuplex ergo est Amor?

DVplex: verus et falsus.

14. Quis verus?

QVi ad Deum ita dirigitur, ut cum eo plene uniri cupiat per Christum in Spiritus ejus operatione, et inde ad proximum profluat. Arnd. lib. 4. Ver. Chr. c. 22. Scrib. lib. Pol. Chr. c. 27. n. 7.

15. Quis falsus?

ESt Amorsui ipsius sive Philautia, cujus falsitas inde satis constat, quod sibi suas vires, robur, facultates, sapientiam, favorem, etc. attribuat, et Deo suffuretur Arnd. d. l. 2. c. 33. Vnde perpetuo capitali inimicitia Deo suo extreme reluctatur, nec ulla prodest hypocrisis, licet aliquo usque id secum dissimulare velit. Arnd. lib. 4. c. 32. Cernant igitur quam egregii sint juventutis defraud atores, qui Philautiam tantopere ceu necessariam commendare


page 198, image: s198

solent: quum tamen fons, origoque et pestis sit omnium rerum ac confusionum in Societate humana, et communis conversationis, ex qua omnia ubertim profluant vitia et crimina.

16. Quis vero effectus Philautiae hujus?

NImirum ut se non tantum Dei hostem cum Diabolo efficiat: sed etiam aeternae condemnationis reum ducat hominem, quod pluribus, Arn. lib. 1. de Ver. Chr. c. 31. explicavit, quem quis ibi consulet pius.

17. Quid est Proprii Commodi Studium?

ESt proximum Philautiae censequens et quasi ejus filia, sive Saturniuus appetitus, quo homo, quicquid in Creatis rebus est in suam semper studet redigere potestatem, ut solus ejus possessorem se magnifice venditare queat. Namque, quum homo, ait Arnd. d. l. 4. c. 31. ante omnia semetipsum amare gestiat, inde quoque omnia primario propter semeti psum amat, quum alias cuncta propter Deum absque ullo alio respectu amare deberet. Ideoque homo miser totum cor fundamentumque amoris sui fibimetipsi consecravit, quem potius Iehovae devovere totaliter debebat, unde fit, ut saltem suae voluntati vivat et voluntati Iehovae prorsus se abueget. Quippe ex Philautia etiam exurgit propriae voluntatis ductus, qui in omnibus rebus suae gloriae, honoris, possessionisque commodum quaerit, et fit occisor gloriae Dei et boni publici, ut pestem venenatissimam in omnem mortalium vitam nimis abunde effundat.

18. Quid est discordia?

ESt actus odii et invidiae summus, quo omnia, quae ad Societatis et proximi salutem ac pacem faciunt, per dissensionem malitiosam quivis malevolus disrumpit et in perversam voluntatem retrahit. Vid. Conz. Pol. lid. 9. c. 20. num. 2. Eaque duplex est, aut Aperta, aut Claucularia, de quibus suo loco.

19. Quid est misanqrwpi/a ?

ESt actus Voluntatis prorsus inversus, quo homiuum conversationem aperto odio quis ita profequitur, ut omnino ab iis et eorum abhorreat negotiis, plane more ferae belluae. Componitur autem, a Graeco [gap: Greek word(s)] odium et [gap: Greek word(s)] homo, quod plane ab hominibus abhorreat.



page 199, image: s199

20. Quid vero per vitam solitariam intelligis?

ESt vita talis, qua se pius aut sapiens, a tumultu populi et scandalis publicis sece: nere solet, ut eo rectius a communi vitiorum crimine conservare tutum se ac immaculatum possit. Estque duplex iterum, aut eorum, qui sine certo domicilio et foco circumvagantur, et [gap: Greek word(s)] dicuntur, aut in certo loco aut solitudine sibi sedem figunt levem sibi habitant quasi sub dio, velut de Erimitis id in aperto est.

21. Num vita talium est probanda, vel toleranda an non?

SVnt qui affirmant, alii negant, adeo ut etiam Scalig. de re poet. c. 3. monstrosum genus hominum tales vocet, velutetiam inde plures sunt, qui eos non sine injuria et calumniis pessimis irridere soleaut pro affectuum libidine, et odio, quod contra Catholicos, ut vocant, tam obstinate conceperunt. Sed quum decisio non ex cujusque austeritate et rigore petenda sit, quin potius ex veritatis scopo ac fine, ideo nemo rectius sententiam judicii sui heic ferre poterit, quam ipse Christus, qui de negotio hominis cum uxore ambigentibus sic respondet Matt. 19. 11. 12. inter reliqua: Sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propter regnum coelorum: Qui potest capax esse, capiat. Quae sane locutio, non caret emphasi singulari. Non enim ita temere quenquam oportet judicium ferre de conscientia alterius. An non sint, qui se ex ardore erga regnum Dei castrare possint? Vide, o homo, ne inex cusabilis fis, dum damnas alios, ait D. Paul. Rom. 21, 1. et ex tuo ingenio censuram de aliis facis. An non quoque D. Paul. idem cum Christo dicit: 1 Cor. 7, 7. Velim omnes homines esse, sicut ipse sum; Sed unusquisque donum habet ex Deo, alius quis ita, alius aliter, etc. Quod si igitur scopum regni coelorum soli: arii ejusmodi habeant, res per seclara est, quod non fit necessum, ut [gap: Greek word(s)] quis propterea in Deum aut bestiam degeneret. An non amor Christi fortior sit et potioris roboris in vere renatis, quam amor mundi; Inde D. Paul. etiam ipse votum addit, ut qui soluti sint, possint mauere, sicut ipse manserit. 1 Cor. 7, 8. Quare inutiliter ejusmodi agitantur quaestiones. An vita solitaria in Repub. sit toleranda, quum res sit contra Conscientiae Libertatem pugnans, si quis solitariae vitae amatores, ex sua expellere vellet civitate; quum tamen ipse Christus summae virtuti id adscribat, qui tauto in dono contiuentiae se innocuum conservare possit; Scrib. de Pol. Chr. lib 1. c. 4. Sed hactenus de Societatis natura in genere, nunc ex c. 6. quaest. 4. sequitur; ut ad divisionem ejus progrediamur.



page 200, image: s200

Cap. XIII. De divisione Societatis humanae.

1. Societas quotuplex est?

DVplex. Alia enim est simplex, alia Composita, quae et Similaris aut Dissimilaris dici potest, quum Corpus Politicum, quam optime ad corporis humani constitutionemquadret, et membra cuncta ad actiones certas habeat destinata.

2. Suntne etiam aliae divisiones Societatis?

IMo habentur plures et ex diversae conditionis respectu etiam ab aliis aliter distinctiones confinguntur.

3. Quaenam eae sunt?

QVando Societatem humauam quidem duplicem confitentur: Sed eam rectius in Naturalem et Civilem diuingui putant: alii in Domesticam et Civilem Kirchm. disputat. thes. tertia, Lib. 6. de Rpub. alii Privatam et publicam eam efficiunt: nec tamen id uno sensu, quum Iuris Consulti hoc invertendo ex interpretatione l. 3. ff. de 1. et 1. naturalem omnium hominum cognationem, contra propriam l. 5. ff. derer. div. ff. de acq. rer. dom. etc. alias acceptionem, Publicam dicant; Politici vero e contra rectius Publicum illud statuunt, quod communi universitati in communicatione sui publice et immediate aut primario protenus inservit, ceu Publicum Ius et Publica lex inde diciturquod totum populum concerna l. 1. parag. hijus. ff. de 1. et 1. l. 1 parag. 1. ff. ad l. Corn. de sic. Publica utilitas, l. 12. parag. Vnde Cicer. 1. de Invent. recte ait, Publicum est, quid Civitas universa aliqua de causa frequentat, et 2. Cont. Rull. Sunt loca publicaurbis, sunt Sacella, etc. et ibidem. Agros, qui in publicum Campanum incurrebant, pecunia publica coemit, etc. Velut quoque [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] Graecis est publicum, quod ad omnem spectat populum, quum fiat cum potestate et imperio. Alias tamen Societas contractus speciem refert in bona fide rerum lucra et damnac concernentium, de qua Inst. lib. 3. tit. 26. et ff. lib. 17. tit. 2. agitur, et huc raferri nequit.



page 201, image: s201

4. Quid vero proprie est Privatum?

PRivatum est, quod peculiariter spectat ad singulos in singulis, unde Graecis est [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] . proprium et peculiare; licet sint, qui Privatum [gap: Greek word(s)] , quod semper rationem habeat cum altero, dictum velint. Sic Festus privatas ferias vocari dicit, quae sint sacrorum propriorum, velut dies natales, operationis, deneciales, etc. et Macrob. lib. 1. Satur. ait, sunt praeterea feriae propriae familiarum, etc. Vnde Privatus is in Iure vocatur, qui caret Iurisdictione l. 3. ff. deoffic. praes. Et res privatae quae sunt singulorum. l. 1. ff. derer. divis. a verbo antiquo privus, quod singulos significat, quo et Cato in lib. de re rust. utitur. Ac privatum Ius dicitur, quod ad singulorum utilitatem peculiariter pertinet immediate, l. 1. parag. ult. ff. d. 1. et 1. Vnde fertur rite, quod privata promissio non mutet Ius publicum l. jus. ff. de testam. et de pact. Ac privati commodi et publicae vindictae separata est persecutio. l. sin. ff. de furt. It. Privatorum commodum non debet praejudicari communi uti litati. l. si aut. parag. fin. ff. de acq. pluv. arc. Vide plur. de his in Repuub. Hans. nost. part. 1. c. 3. memb. 5. etc.

5. Quae vero potius heic retinenda est distinctio?

PRima optima inde censetur, quum apposite et convenienter in se includat primariam Societatis omnis originem ac seminarium ipsum primum omnis Politiae, ut ex hoc potiorem merito mereatur locum. Alias enim domestica illa distinctio quoque concernit disciplinam Oeconomicam, quum tamen heic Societates simplices considerentur quatenus justae raditis loco esse possint in Politia.

6. Quid igitur est Simplex Societatis pars?

PArtes simplices eae dicuntur, quae originale fundamentumm constituendae Reipubl. supponunt, quum non saltem priucipium, ex quo Populus constat: sed etiam perpetuitatem in progenie et conservarione ejus cum Reipubl, eidem exhibeant.

7. Quotuplices sunt hae Societates?

IN duplici iterum differentia ratione originis; unde alia dicitur Primordialis, oliae secundariae, sive ex prima ortae, ut est Societas [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] sive herilis.



page 202, image: s202

8. Primordialis autem quaenam est Societas?

QVam [gap: Greek word(s)] sive conjugalem aut conjugialem dicunt, vulgo alias dicitur propagationis intuitu Conjugium, Matrimonium, G [gap: Greek word(s)] , a consuetudine autem singulari Latinis quoque Connubium dicitur, quod Virgines sponsae auti quitus obvelarentur velamine quodam et flameo, quasi fi lameo lutei coloris, ne pudor virginis proderetur. Vnde et in Sacris Litteris volunt Legi, quod uxores velari sunt solitae Genes. 24. 65 et 1. Cor. II. Iur. Cons. quoque nuptiae dicuntur a nubere, quod proprie est operire. c. foeminae, etc. nec illud 30. quaest. 5. Inst. tit. 10. lib. 7. et Consortium, quum maritus et uxor ejusdem sint sortis: nec non Copula Sponsorum, etc.

Cap. XIV. De Societate originaria Politiae vel de Conjugio.

1. Quidnam in Conjugio considerandum est?

VT ejus cognitionem et usum in Politicis rite nobis comparemus.

2. Quomodo id rite obtinetur?

COgnoscendo, quid sit in definitione sua, et quae ejus opposita.

3. Quid igitur est Conjugium?

AVariis variae quidem definitiones ejus afferuntur; Sed inter omnes maxime 3 habentur celebriores: quarum prima Iurisconsultorum est, quae ita se habet. 1 Quod sit viri et foeminae legitima conjunctio, indi viduam vitae consuetudinem, pro officiorum debitorum communicatione et sobolis procreatione continens. Inst. lib. 1. tit. 10. l. 1. ff. hoc tit. 2. Aliis est; Individica unius viri uniusque foeminae, eorumque puberum, et legitime in unam carnem, juxta Dei institutum consentientium conjunctio, mutui adjutorii causa facta, ad procreandos liberos, et in Dei timore et Reipubl. honore educandos. Buc. d. conjug. loc. th. 12. q. 29, 3. Nonnulli eam ita contrahunt dicendo: Conjugium est indissol ubi lisunius viri et foeminae legitime consentientium in unam carnem conjunctio, ad mutuum adjutorium in sobolis generatione.



page 203, image: s203

4. Quid heic considerandum?

DEfinitionis explicatio sive analysis, et Divisio rei.

5. Quae ratio in explicatione Definitionis tenenda?

VTinde causae et Effectus rite cognosci queant.

6. Quae [correction of the transcriber; in the print Qua] igitur est causa Efficiens Conjugii?

HAEc non una, sed duplex est. Prima, et secundaria. Prima ipse est Iehova, Deus noster Zebaoth, qui Evam suo statim Adamo adduxit et copulavit, ubi eam ex ejus costa condiderat, Gen. 2. v. 22. Magna certe in eo et sacra ipsius Trinitatis latent Mysteria ac miracula, quae non profanis adspicienda et cognoscenda sunt oculis. Etenim; quum homo, ait Phil. Sac. de 3. vit. c. 6. ex integritate et luce regni Paradi fiaci se ita in regimen Spiritus mundi et damnum extremum praec ipitasset, ut omnia cum donis Tincturae nobilis suae in ipso essent perdita, usque ad Gratiam Iehovae et misericordiam ejus, quae solmmodo superstites erant, huic lapsui gravissimo; Causata inde non tantum est disruptio et separatio utriusque Tincturae igneae et aerae vitae; sed etiam necessum fuit, ut denuo in carne una medicinae loco consociarentur, mas et foemina, et divisio illa, exlapsu Adami orta, in unitatem justam rediret, propter generationem sui fimilis, ne ita aeterna imago Dei in homine prorsus aboleretur; sed potius in semine 3 Principiorum ita coalescerent, ut anima procrearetur. Namque aeternitas nil aliud progenerat, quum sibi simile. Ideoque nulla Creatura in coelis ant in hoc mundo est, in quo omnia 3 Principia ita manifeste pateant. quam in homine, etc.

7. Quae est secunda Causa Efficiens Conjugii?

IVs consensus Legitimi, et quidem gemini; contrahentium videlicet, qui principalis dicitur, quum expressus esse debeat l. nuptias ff. d. R. I. et eorum, in quorum sunt potestate, qui etiam per conniventiam fit, si non ii contradicant, aut evidenter dissentiant. l. 2. ff. de rit. nupt. Inst. parag. 1. h. 1. Nam 30, 6. Deut. 7. 3. Ier. 29, 6. Eccl. 7, 27, et 1 Cor. 7, 37. Caus. 30. q. 5. c. aliter. Ipsum quoque naturae implantatum defiderium et ratio hoc requirit, ut legitimus fit consensus. Magnum iterum heic subest mysterium, de quo haec Sac. Phil. lib. d. c. 9. ad fin. habet verba. Sic natura anhelat semper aeternum, inquit, ut a vanitate possit liberari; Sic quoque causatur ardeus appetitus in


page 204, image: s204

muliebri et virili sexu omnium creaturarum, ut alter cum altero se commiscere desideret; Namque corpus hoc non intelligit, nec Spiritus aereus, nisi binae Tincturae virilis et foeminea id percipiant. Animal enim haut novit, quid faciat, nisi id noscant Tincturae, quae ita urgent et movent appetitum: quia Fiat ita Fortiter in iis operatur. quum mirabilia Dei sic manifestare debeant. Etenim Spiritus Dei incumbit aquis Matricis in Venere, et in Iovis Matrice, tanquam matrice Cerebri, ac Fiat illud dirigit. Quippe in corde Veneris matrix, et in Cerebro Iovis habitat aut sedem suam haber. Atque sic Spiritus Dei suis venti alis fertur in suo Principio, sed ex Patre et Filio simul procedit, ac detigit mirabilia, quae ab aeterno in Sapientia sunt praevisa. Ideoque ille opifex est omnium rerum, et propterea a Deo missus, etc. Vnde constat, quod conjugium non tam res carnalis sit, ut multi opinantur, licet carualis copula sit medium et instrumenti loco se habeat in procreatione Sobolis.

8. Quae est causa materialis Conjugii?

LEgitimae duae personae, [gap: Greek word(s)] vir sive mas et foemina. Namque alias, si aut natura, aut Lex positiva id prohibeat, non poterunt contrahere matrimonium, nec erunt legitimae satis, sed potiusillegitimae censendae, ac inhabiles, aut incapaces.

9. Quomodo ex natura illegitimae censentur personae conjugii?

DVobus modis. 1 Propter certum aliquem defectum aut Corporis, aut animi. 2 Ob sanguinis reverentiam.

10. Qui habentur heic defectus Corporis?

SVnt vel in aetate, quum adhuc sunt impuberes, mas videlicet nondum plene adsecutus sit 14 annos, et foemina 12 non egressa. Novel. 100. c. 2. l. 9. ff. de Spons. l. 4. ff. de rit. nupt. Vel in morbo, qui aut sonticus erit et incurabiliter contagiosus. l. 60. ff. de re Iud. l. 113. ff. d. V. S. qualis est paralysis, elephantiasis lepra, morbus Gall. radicatus, etc. aut ipsa impotentia ad munus conjugale inhabilis prorsus. l. pen. C. ult. C. de his, qui accus. non poss.

11. Qui sunt heic defectus animi advertendi?

QVales habentur in furiosis. l. 39. parag. 3. ff. de poen. in mente captis. Bald. ... [reading uncertain: print faded] l. 25. C. de nupt. fatuis l. 16


page 205, image: s205

ff. de rit. nupt. in rationis judicio carentibus l. quoniam. C. de testam. in nimia ebrietate obrutis. c. 8. v. si tamen caus. 22. q. 4. in immenso iracundiae calore concitis. l. quicquid calore. ff. de. R. 1. in minoribus, et prodigis l. 3. C. aerest. in int.

12. Quomodo ob sanguinis reverentiam incapaces habentur personae Conjugii?

RAtionenimiae vicinitatis et propinquitatis, quae perspicitur vel in consanguinitate, aut affinitate. Nota; quod etiam Legalis sit consanguinitas, de qua postea.

13. Quomodo vero in consanguinitate Capaces hahentur?

SI arbor sanguinis recte et juste in lineis et gradibus suis, secundum generationis normam et dimensionem observetur. Namque ibi sunt regulae certae quam tam lineae rectae descendentis aut adscendentis?quam transversae secundum gradus suos prohibitionem justam monstrant, ut eo faciliorem informationis suggestum cuique porrigant.

14. Quaenam sunt eae regulae prohibitionem in conjugio personis monstrantes?

HArum 1. lineas quae generationum sunt series adscendeures et descendentes concernit, et vult ut conjugia heic in infiuitum sint prohibita. Gen. 2. 24. levit. 18, 6, 7. Eph. 5, 31. Levit. 20.

2 Turpitudo patris et matris non est cooperienda, nec tangenda inter fratres et sorores, quum uno gradu distent et quasi iidem sint, Levit. 18. vers. 12. et 20, 17 etc.

3. Prohibitio conjugii inter Parentes et liberos aeqve se habet, ut in transversa quoque linea non possint legitime duci in matrimonium inaequales, qui sibi invicem sunt parentum aut liberorum loco l. 39. ff. de rit. nupt. l. 17. C. de nupt. Id est, unico duntaxat gradu a communi stipite, quae semper fundamenti loco est, distant.

15. Quibus autem nominibus lineae et gradus describuntur in consanguinitate?

1 IN linea ascendente a stipite ita est numeratio; ut sit in primo gradu, qui semper generationem determinat, Pater mater, Avus avia, Proavusproavia, Abavus abavia, Atavus atavia, Tritavus tritavia, etc.



page 206, image: s206

2. In linea descendente: Filius filia; Nepos neptis; Pronepos proneptis; Abnepos abneptis; Atnepos atneptis; Trinepos, trineptis, etc.

3. In linea transversali arboris a dextra parte, quae aguationis est a parte Parentis: Patruns amita; Patruelis amitiuus, amitina; Patruelis Amitini filius, filia; Horum nepos et neptis, etc.

4. In linea a parte Avi, Patruus magnus, Patrua magna; Propior Sobrinus, Sobrina; Sobrinus Sobrina; Horum filius filia, etc.

5. In linea transversali a parte Proavi; Propatruus, proamita; Propatrui, et proamitae filius, filia, etc.

6. In linea transversali a parte Abavi; Abpatruus abamita; Horum filii, etc.

7. In linea transversali aut collaterali a parte matris, quae dicitur linea cognationis; Avunculus, Matertera; Consobrinus, Consobrina; Consobrini Consobrinae filius filia; Consobr. nepos, etc.

8. In linea transv. Aviae Avunculus magnus, Amitamagua; Propior Sobrinus, Sobrina; Avunculi mag. nepos; Sobrinus Sobrina, etc.

9. In linea trans. Proaviae Proavunculus, Promatertera, eorum fil. etc.

10. In lin. trans. Abaviae, Abavunculus, Abmatertera, Horum fil. etc.

11. In linea Stipitis a dext era parte; frater Consangnineus; Fratris, Sororis filius filia; Horum nepos; neptis; Pronepos Proneptis, etc.

12. In linea Stipitis a finistra et parte matris: frater uterinus Soror uterina; Fratris Sororis uterinae filius, filia; Horum neposneptis, etc.

Ex his facile juxta dictas regulas supputatio fieri potest communis, ne incestus fiat sanguinis, quum Consanguinitas sit vinculum personarum ejusdemsanguinis carnali propagatione connexum.

16. Quid est Affinitas.

Affinitas, quae quasi duorum ad unum finem unitas dicitur, est vinculum certarum per sonarum utriaque ex novis nuptis contractum, ut: Isaac et Laban. Quamvis heic tria genera affinitatis ex defuncto alterutro conficiantur: tamen, quia primum, tanquam verum genus attenditur, nec secundum et tertium genus nuptias impediat, de primo quoque genere affin. supradictae regulae accipiuntur.



page 207, image: s207

17. Quae vero sunt nomina affinium?

1 MAriti vel uxoris pater, appellatur Socer, mater Socrus; Mariti vel uxoris avus, vocatur Prosocer, vel socer magnus: avia vero, Prosocrus, vel socrus magna.

2 Filii uxor appellatur nurus; filiae maritus gener. Nepotis uxor vocatur Pronurus: neptis maritus vero Progener.

3 Mariti frater vocatur Levir: maritisoror, Glos. Fratris uxor dicitur Fratria: Sororis maritus vero Sororius, Sororum mariti Congeneri appellantur: fratrum uxoresvero Connurus.

4 Posterioris matrimonii superinductus maritus, liberis prioris matri monii Vitricus appellatur: Superinducta vero uxor, dicitur Noverca. Inter liberos prioris matrimonii filii Privigni, filiae vero Privignae vocantur. Horum liberi Proprivignus, et Proprivigna, etc.

Quod si contra prohibitionem dictarum regularum heic quoque nuptiae contrahantur incestae appellantur identidem ac nefariae.

18. Quomodo vero ex Lege positiva persanae conjugii inhabiles censentur?

HOc fit vel ratione cognationis Legalis, quae ita dupliciter accipitur in adoptione l. 14. l. 17. ff. de rita nups. et Sacramento baptifinatis. l. 26. C. de nupt. c. murtinus, etc. T. de cognat. Spiritual. Vel ratione status, puta inter servos et liberos, l. 14. parag. serviles, ff. de rit. nupt. vel ratione inaequalis dignitatis l. 16. l. 44. ff. de rit. nupt. l. 38. l. 6. l. 65. ff. de ritu nupt. vel propter diversitatem religionis. Deut. 7, 2. l. 6. C. de Iudaeis et Coelicol. vel ratione Clericatus juxta canones recentiores, c. 2. 4. 5, 6. distinct. 27. v. 40. caus. 27. q. 1. etc. Alias tamen prisci canones Clericis conjugium admittebant c. qui sine distinct. 26. in fin. c. 2. dist. 27. c. 14. et 15. dist, 28. c. 13. dist. 31. c. 34. caus. 12. q. 2. Velut etiam 1 Tim. 3, 2. Novell. 6. et C. 1, 4. 6. Novel. 123. Ose. 4, 6. Malach. 2, 7. Tit. 1, 6. fit, unde in Ecclesiis non omnibus ea est observantia Juris Cauonici: Vel ratione delicti. c. 5. 22. T. de poenit. et remiss. vel demum ratione luctus, ut annus honestatis causa in eo observetur, arg. l. Sancimus. C. de testam. c. fin. T. cesecund. nupt. Sed tantum de materia; sequitur nunc, ut formam quoque perlustremus.



page 208, image: s208

19. Quaenam in causa formali conjugii sunt observanda?

DVo, Formae proprietas, et ejus Auctoritas et in solemni persectione.

20. In quonam forma Conjugii consistit?

IN legitima unione personarum, qua duo siunt caro una. Conjunctio enim animorum efficit legitimam copulationem, in qua ita arcte mutua Tincturatum voluntate coeunt, ut singulare Dei mysterium in ea appareat. Alias enim sola copula carnalis non sufficit fi haec imprina animorum unio non veram conjugio formam imprimat, quum ei, qui citra promissionem matrimonii, foeminae stuprum iutulit, eandem dotasse, sufficiat. Exod. 21, 16 et seqq. c. 1. et 2. T. de adult. l. 30. ff. d. R. 1. l. 32. parag. 13. ff. de donat. int. mar. et uxor.

21. In quonam Sancta auctoritas conjugii juxta solemnitates consistit?

TAm in Verbis apertis, non dam, sed palam, et jam coram testibus, c. 1, 2, 3, 4, 5. caus. 30. q. 5. quod etiam per epistolam fieri potest, l. ult. et ibi Dd. ff. de Sposal. Quam in ceremoniis externis completur, ceu sunt Sponsalia c. penult. T. de Spons. l. 2. ff. de Spons. et solemnitates nuptiarum, quae fiunt partim deductione ad templum ne sint absque benedictione publica, pro cujusque lici consuetudine: unde olim receptum erat, uti in attestatione nativitatum in den geburts briesse necessum esset, expresse mentionem fieri zu Kerchen vnnd zur strassen; alias non reciperentur in soda litatibus liberi talium; unde saepius magnas lites exerceri vidi; sed male, partim traductione solemni ad domum Sponfi l. 5. ff. de rit. nupt.

22. Quis est finis Conjugii?

FInis non est unus, sed alius ultimus et primarius; alius subordinatus.

23. Qvis est finis ultimus?

ESt [gap: Greek word(s)] , sive procreatio liberorum, qui conservent speciem. Nam, quae in individuo se conservare nequeunt, iis Deus hoc suggessit, ut per propagationem in specie rectius conserventur. Vnde natus est appetitus Veneris non homini solom; sed etiam vita libus excellentioribus cunctis commuuis. In homine tamen longe divinior est ratio, uti antea dictum est, quum omnia tria Principia in sese contineat. Proinde si Adam non incidisset in lapsum; sed utramque Tincturam absque vitio


page 209, image: s209

secum conservasset, modo plane coelesti quoque in sese concipere imaginem et ex se progignere similem sui potuisset, in quo magnum mysterii coelestis latet arcanum et mirandum, ut ait Sac. ill. Phil. in lib. de 3. vit. c. 6. In hac vita (inquit) non quidem domi sumus: Nihi lominus per hanc vitam externam et temporalem ita ex hac copula exsuscitamur, ut inde anima, aeternitatis Idea, progignatur; licet externa haec vita ex se nullam gignat Animam; sed potius Interna. Etenim semen hominis cum cuuctis tribus Principiis seminatur, ut ita tres sese exerant matrices, ubi unaquaeque pullum suum producit. Haec facultas autem vi copulae hujus, aut mediante ea, homini propterea concessa est, ut fibi similem aeternitatis animam progignere queat; licet sit, quod imago Dei non a principio ita extiterit. Namque Adam ante Evam suam ipse erat illa castissima virgo, non mas nec foemina; sed ille possidebat utramque Tincturam et igneam et illam in Spiritu humisitatis. Vnde potuisset coelesti prorsus modo absque ulla disruptione gignere, si saltem in proba tentaminis sub sistere voluisset. Sic homo es homine procreatus esset in tali modo, velut Adam in virgineo suo modo Hominis forma et Imago quaedam fiebat. Namque quod ex aeterno est, id quoque aeternum gignendi modum habet: Essentia ejus omnino totaliter ex aeterno promanare debet alias nihil in aeternitate subsistit. T. l. d. c. 17. Quid sibi haec locutio velit id optima veri intelliguut Chimici, Gen. 1, 28.

24. Quis est finis subordinatus?

NEque is se uniformiter habet; sed alius per directum fini principali et ultimo, alius per obliquum inservit.

25. Quis est finis subordinatus per directum?

VT sic ustio omnis depellatur, et medicinae loco sit omni libidini, sicuti D. Paul. 1. Cor. 7. v. 2. ait, propter fornicationem evitandam, unusquisque suam u. xorem habeat. 1 Thess. 4, 3. c. 6. caus. 32. quaest. 2.

26. Quis finis alter subordinatus?

VT uxor sit viro adjutorium, et inter se sint individui totius vitae Socii, Gen. 2, 24. Matt. 19, 5, 5, Marc. 10, 8. et 1 Cor. 6, 15, 16. c. alt. caus. 33. q. 5. l. 1. ff. de rit. nupt.



page 210, image: s210

27. Quis est Effectus Conjugii?

DVplex, quorum unusconditionem personarum, alter officium eorum respicit. Conditio personarum est, ut statim completio matrimonii et maritum et uxorem efficiat quasi in una persona. Gen. 2, 23, 24 Matt. 10, 7. 8 et 1 Cor. 16, 16. c. 21. caus. 27. q. 2. Ceuinde matrimonium recte divini et humani Iuris communicatio dicitur, l. 1. ff. de rit. nupt. et l. 17. parag. ibil. Inde repudium non admittit ceu Christus id cassavit Matt. 19, 9. contra Deut. 24. Sed totius vitae spacium in cohabitatione requirit.

28. Quis effectus in officio cernitur?

DVplex iterum, quorum unus communem possessionem communicationemque bonorum in alimentis curandis et successionem in bouis l. 7. ff. de bon. dumnat. l. 7. ff. sitat. null. tst. extat. respicit, l. 8. ff. pro Socio. l. 43. ff. d. V. S. Alter educationem et potestatem liberorum, et curam familiae, ut pie et honeste ita Reipub. inserviatur. Vbi sedulo observandum, ut in toto cursu vitae socialis maritus sit caput, 1 Pet. 3, 5, 6 et seqq. 1 Cor. 7, 3. seqq. quum per matrimonium potestatem maritalem nactus sit Eph. 4, 25, 26. Gen. 7, 16. 1 Cor. 14, 34. et 1 Pet. 3. Eph. 5. 22, 23. Sex ex q. 4. sequitur nunc divisio.

29. Quomodo dividitur Conjugium?

DVplici modo. Alia enim distinctio sumitur ex conditione Personarum sive materiae; alia ex modo Consensus sive formae.

30. Quomodo fit distinctio ratione personarum?

ITerum duplici modo, ut vel personarum status respi ciatur, vel actus.

31. Quotuplex est conjugium ex statu personarum?

DVplex, Etenim aliae sunt nuptiae licitae seu justae et legitimae; Alise illicitae seu injustae.

32. Quid sunt Legitimae nuptiae?

QVae secundum jus naturae et Legum sunt contractae, ut supra ostensum est, l. 1. Dig. de rit. nupt.

33. Quotuplices sunt hae Legitimae?

DVplices, aut initiatae, aut consummatae.



page 211, image: s211

34. Quid initiatae sunt?

QVae solo consensu de praesenti inter marem et foeminam contrahuntur. arg. l. 30. ff. d. R. 1. c. 5. 35. et 37. caus. 27. q. 2.

35. Quid consummatae sunt nuptiae?

QVae corporum commixtione inter conjuges perfectae sunt. c. 36 et 37. caus. 27. quaest. 2. Cypr. d. Iur. Con. part. 2. c. 3. parag. 4. n. 2.

36. Quae vero sunt illicitae nuptiae aut Conjugium?

QVod Iure divino et Iure naturae refragante contrahitur, arg. l. fin. ff. derit. nupt.

37. Quotuplex est conjugum illicitum?

DVplex, Aut enim incestum et nefarium est, aut inutile.

38. Quid incestum vocas conjugium?

QVod inter ascendentes et descendentes consangnineos, item collaterales primi et secundi gradus lineae inaequalis contrahitur, l. fin. ff. de rit. nupt.

39. Quid inutile vocas?

QVod contra praecepta Iuris civilis aut Canonici contractum est, et in quo aliquis defectus causarum dictarum aut error perspicitur, arg. rubr, C. de incest. et inut. nupt. etc.

40. Quotuplex est conjugium ex actu personarum ita conceptum?

DVplex iterum, aut verum, aut praesumptum.

41. Quid est verum Conjugium?

QVod non tantum secundum leges expresse contractum est inter personas decentes, sed etiam probationibus veris ostendi potest. arg. l. 30. ff. de R. 1. l. 15. ff. decondit et demonst. l. 22. C. de nupt.

42. Quid est praesumptum Conjugium?

QVod tacito consensu contrahentium et ex probationibus praesumptis inducitur, c. 30, 31. T. de Spons.



page 212, image: s212

43. Quotuplex autem est Conjugium ex modo consensus promanans?

DVplex. Aut enim in tempus praesens vel futurum concipitur, l. 1. ff. de rit. nupt.

44. Quid est Conjugium in futurum conceptum?

ESt mentio et repromissio de futuris nuptiis inter contrahentes facta. l. 1. ff. de Spons. c. nostrates. n. 30. q. 5. unde dicuntur Sponsalia a spondendo; quoniam veteribus moris fuit, spondere et stipulari sibi futuras uxores. l. 2. ff. de Spon. l. Sponsio ff. de V. S.

45. Quid est Conjugium in praesens?

QVod nuptias et consummationem statim inducit parag. 1. Inst. de patr. pot. l. 1. ff. de rit. nupt. inde etiam Nuptiae vocatur matrimonium ipsum.

46. Quotuplex hoc Conjugium?

DVplex iterum, vel primum aut secundum.

47. Quid primum est Conjugium?

PRimum ita dicitur respectu casus, si contingat, ut alter conjugum moriatur, et viduus aut vidua ad alias tendat nuptias, l. 63. ff. de cond, et demon.

48. Quid est secundum?

QVod vidnitatem prioris insequitur, quo nomine etiam in signiuntur plura sequentia, nec ullo testamento inhiberi valet, licet non benedicatur c. 3. T. de secund. nupt. tamen viduis difficultates objicit. Novell. 44. et C. de Indict. vid. toll. Sed nunc de oppositis agendum restat.

49. Opposita igitur Conjugium quaenam habet?

DVplicis sunt generis. Alia enim oblique opponuntur, alia sunt contraria.

50. Quaenam sunt oblique conjugiis opposita?

OMnia ea, quae conjugii integritatem, pietatem et auctoritatem infringunt, aut ex parte aliqua imminuunt, uti est contemptus conjugii, scaudala incontinentiae, rigor et austeritas, clandestinae machinationes, error fortunae. c. unic. parag. fin. caus. 29. q. 1. suspeosio a magistratu indicta ob litem l. post diem ff. de lege commiss. coactio parentum. c. 14. T. de Sponsal. nimia dilatio c. 10. in fin.


page 213, image: s213

l. 22. T. de Spons. Coitus nimius et vitiosus, Exod. 19. v. 15. 16. et 1 Sam. 21, 4. et 1. Cor. 7, 5. prohibitio ex temporis ratione. c. 7, 8. 9, 10, 11. caus. 33. q. 4. Prohibitio ratione luctus. l. 1. et l. 11, ff. de his qui infra. not. Sterilitas Gen. 30. 23 et 1 Sam. 1. 6. Luc. 1. 36. l. Sancim. C. de nupt. Novell. 22. c. 40. Novell. 39. c. 2. parag. fin. omissio ceremoniarum et deductionis l. 5. ff. de rit. nupt. l. 24. C. de nupt. denegatio dotis, l. 13. C. de repud. domicilii mutatio nuptiae praesumptae, c. 30, 31. T. de Spons. dissidium, dispositio odiosa l. 4. ff. de fund. dotal. in fidelitas 1. Cor. 7, 12, 13, 14. c. 17. caus. 27. q. 2. delicti remisio l. 3. in fin. ff. de reb. dub. arg. l. AEmil. ff. de monor. Compensatio delicti, c. 6. T. de divort. l. viro ff. de solut. matrim. Impuberis promissio princ. Inst. de nupt. l. 24. C. cod. C. un. parag. 1. de Spons. Votum temporis, et abusus Coelibatus, Concubinatus, l. 4. ff. de Concubin l. 31. ff. de donat. Contractus ad Morganaticum feudi. l. 44. ff. de ritu nupt. Conjuges putativi l. 17. ff. de rer. amot. l. 13 parag. 4. ff. ad L. Iul. de ad. Injusti l. d. 13. Pellicatus l. 143. ff. de V. S. Lupanaria l. 15. ff. docontit. Inst. l. 1. 25. ff. d. V. S. fornicatio simplex c. 2. caus. 36. q. Communio mulierum, etc.

51. An coelibatus non est ex natura oppositorum Conjugii.

PEr quam graviter certe heic errant, qui ita coelibatum accipiunt, quasi Conjugio simplicicer opponatur, quum coelebs vita non tantum per se sit virtuosa; sed etiam Deo et Christo mirifice approbetur Esai. 56, 3. 4. et seqq. Matt. 14, 11, 12 et 19, 11, 12 et 1 Cor. 7. 32. 34. et ult. Quare admodum inique agunt illi Castitatis fervidi osores, qui cum tanto fervore in rem virtuosam ex praeconcepto odio in alios fremunt, quod inde fit, quum ignorent, quod proprie sit Coelibatus.

52. Quid igitur est Coelibatus?

ESt proprie principalis virtutis continentiae aliquis effectus, qui ex ejus efficacia ita profluit, et sese in homine exerit ut eo synceriori pietatis studio Deo rite iuservire queat. Velut etiam peculiare donum ejus, et non omnibus datum appellatur Matt. 14, 11, 12. et 1 Cor. 7, 7. unde etiam ipso rite conjugio auteponendum ducuut, juxta D. Paul. 1. Cor. 7, 27. et 40. Quapropter ingentem errorem Ethici omnes committere solent, qui Poenitentiam, Patientiamque cum Continentia inter semivirtutes referre solent, quum istis palmarium potius


page 214, image: s214

esset constituendum vere prae caeteris. Non tamen prop. terea loco cultus Dei superstitiose habendus est coeliba. tus; sed eum in finem potissimum sancte fovendus, quod quisbeatior sic in servire Deo expuritate Cordis et Fidei in nova creatura possit, quum castitate vera in Continentia nihil gratius pro victima offerri Deo possit: Veluti passim ea ratione in S. Scriptura commendatur. 1. Cor. 7, 34 et 2 Cor. 7, 1. Gal. 5, 22. et 1 Thess. 5, 23. et 1 Tim. 5, 22. Tit. 2, 2. et 2. Pet. 1. 22. Ideoque quam optime illi faciunt, qui regni coelorum causa in coelibatuvivere, et se ita castratos reddere gestiunt, juxta Christi laudem encomiumque et exemplum, Matt. 19, 17. Qui potest capax esse, ait sancte, capiat. Qui vero velit uxorem ducere, ducat, quum sit res merae et liberae voluntatis, si ab sit abusus, 1 Cor. 7. qui alias conjugium ipsum commaculat, et impurum reddit. Interim hoc notandum, quod alioquin Iure divino et Canonico, c. 4, 9, 10, 11. caus. 32. q. 4. etc. Concubinatus prorsus improbatus tam laicis quam clericis, usque adeo, ut Clerici Concubinarii propterea etiam, vel adulterium, Novell. 5. c. 8. sacri legium, c. 5. distinct. 28. Concil. Trident. sess. 24. Can. 9. stuprum imo incestum committere, et contra naturam peccare censeantur c. 2. in fine. c. 5. Vers. cavendum dist. 28. Atque hinc est, quod etiam Clerici ob concubinatum pro qualitate rei poenis afficiantur c. 17. caus. 6. q. 1. Concil. Trid. sess. 25. c. 14. Menoch. lib. 2. arb. cas. 418. Coelibatus autem in certo hominum ordine apud Iudaeos et Ethnicos fuit receptus olim Ioseph. l. 13. c. 13. Phil. antiq. l. 18. c. 2. Eus. l. 18. de praep. Plin. lib. 28. c. 2. et Nicol. 2. Fecit tandem quoque effrenis lascivia, ut ad votum Ecclesiae alligarentur Clerici a Leone 9. per resignationem conjugii, ceu et aliae subsunt causae c. 16, 17, 18, 19. caus. 27. quact. 1. cap. 12. T. de offic. Iud. ord.

53. Quaenam vero sunt contrarie opposita conjugio aut pugnantia?

IN duplici sunt differentia; Aut enim illud ita vitiant, ut poenam saepius mereantur, aut dissolvunt, debentve dissolvere.

54. Quaenam sunt primi generis opposita?

IN eorum numero sunt 1 violata fides, aut Iudibrium malitiosum, quod sub poena perpetui coelibatus retrahitur, c. 10. sub fine etc. 22. T. de Spons. l. fin. C. de Spons. (2) Clandestina matrimonia l. ult. ff. de ritu nupt. l. 1. C. de interd. matrim. (3) fraus et dolus c. 26. in fin. T. de Sponsal. (4) Conditio impossibilis, (5) conditio turpis et inhonesta, c. tua nos. T. de Spons. c. ult. T. de conditi, (6) votum Deut. 23. 21. 1 Tim. 5, 11. (7) annullatio, c. 4. l. de frigid.


page 215, image: s215

et malefic. (8) mors civilis l. 1 ff. de divortiis, bannum Imperiale. l. 24. C. de don int. viv. l. 1. C. de repud. (9) deportatio l. 13. parag. 1. ff. de rit. nupt. (10) vis (11) Metus. tot. tit. quod met. caus. (12) error personae, c. unic. parag. error. caus. 29. q. 1. (13) Prostitutio l. 2. parag. 5. ff. ad l. Iul. de adult. Stuprum. Exod. 21, 16, c. 1, 2. t. de adult. l. 30. ff. de R. 1. l. 32. parag. 13. ff. de don. intermarit. fornicatio Deut 22, 21. Matt. 5, 32 et 19, 9. Eph. 5, 3. Raptus etc. Communio mulierum, seu Sodomia l. 31. C. ad l. Iul. Novell. 77. Paederastia commixtio cum brutis Levit. 18, 20, etc. Exod. 22. 19. Polygamia, Incestus. Nov. 12. c. 1. tot. t. C. de Incest. etc.

55. Quaenam vero est dissolutio?

QVum disso lutio non uno expediatur modo, duplex est respectu Sponsaliorum et matrimonii, diciturque repudium et divortium.

56. Quid est repudium?

QVod a re pudenda non incongrue; Verrius sic appellari putat. Est conjugii nondum consummati sive Sponsalium dissolutio, et causas sumit ex fornicatione, malitiosa desertione, illusione, dolo manifesto, superveniente furore. l. 30. ff. d. R. I. morbo sontico et infanabili infidelitate 1, 2, T. de divort. haeresi c. 7. T. de convers. conjug. inimicitiis capitalibus. c. requisivit. T. de Sponsal. deformitate enormi cum privatione alicujus excellentis membric. c. 24. T. de Iurejurand. delictis commissis c. 7. exde divort. conditione honesta non servata c. de illis. T. de condit. appos. etc. Vbi tamen distinctio observatur in decisionibus, quae habetur inter Sponsalia de praesenti, et futuro. Vid. Bez. de Rep. et divort.

57. Quid est Divortium?

ESt dissolutio consummati matrimonii, qua aut natura dificiente, aut malitia hominis causante, perficitur. Ideoque duplex est iterum, vel enim morte dissolvitur aut inter vivos.

58. Quomodo morte dissolvitur?

QVando alteruter conjugum aut morte naturali non civili Inst, de pub. Iud. obit aut ex delicto publico capite plectitur, quo referenda veniuut crimina crimina capitalia quaevis. C. de Iud: publ.



page 216, image: s216

59. Quomodo conjugium inter vivos dissolvitur?

DVplici modo iterum, quando vel minus plene, sed saltem sit separatio quoad lectum et habitationem, manente interim vinculo matrimoniali, diciturque ob id Separatio tori. Vel quando plene ipsummet vin culum conjugii dissolvitur. Alb. Gentil. de nupt. lib. 6. c. 5 et 6.

60. Quaenam ad divortium minus plenum referuntur?

SAEvitia nimia, arg. l. 8. parag. 2. in fin. C. de repud. junct. l. 5. parag. ult. ff. ad L. Aquil. c. 8, 13. in fin. T. de rest. Spol. Impotential. 6. parag. ult. ff. de aedil. edict. l. 39. par. ult. ff. de Iure dot. l. 128. ff. de V. S. l. 10. C. de retud. Novell. 22. c. 6. Affiduae vitae infidiae, etc. In casibus vero talibus, non conceditur alteri alias subire nuptias.

61. Quaenam vero ad divortium plenum requiruntur?

DVo tautum sunt; Adulterium Matt. 5, 32 et 19, 9. et malitiosa desertio 1 Cor. 7, 15. In quibus casibus psene probatis, innocenti parti conjugium alterum contrahere licet. Sed si causa captivitatis subsit, quinquennium aut septennium expectandum manet; tunc enim mortuus babetur, qui tam diu abest.

62. Quis usus hujus doctrinae?

VT sanctum Dei iustitutum in debita observantia et honore conservetur; ideo Dd. et magistratus ub que adeo solliciti sunt in hoc bonae fidei contractu, ne temere scandalum aliquod admittatur, praesertim quum maxime ex usu fit Reipubl. et ipsis hominum Conscientiis conducat, ut pietas et externa honestarecte per conjugium floreat. Quapropter omnes conjuges meminisse heic semper oportet, quid eorum sit officii, ut pie in dilectione mutua casteque debita munia invicem praestando, vivant inter sese, ne in Diaboli casses incidant, et monstrum illud odii, quod Satan omni cura ex omnibus vitiis collectum inter conjuges excitare consuevit. Etenim, si alicubi uspiam, certe in conjugio omnium vitiorum et criminum concursus sese exerere solet. Verum ex praeced. c. quaest. 7. nunc ad Secundarias Societates pergendum nobis erit.



page 217, image: s217

Cap. X V. De Societate Parentum et Liberorum Potestateque paterna.

1. Quaenam est altera Societatis simplicis pars?

QVae ex fundamentali origine jam dicta, videlicet conjugio suum accipit progressum, et ex fine ultimo Conjugii ejusque officiis et effectu feliciter resultat, quam antea in duplici differentia potestatis nimirum Paternae et Herilis affulgere diximus. Etenim homo, per Conjugii sacrum opus et constitutionem, a Deo ad tantam gloriae et dominii sub limitatem in hoc mundo est evectus, ut quasi Rex sibi et imperator parvus sit domi suae constitutus, ex qua omnis regiminis boni idea refulget. Ideoque in hoc statu memores sint pii Parentes, ut vere et vivide ubique ejus imaginem in duratione omni matrimonii hujus repraesentent, qui tam beato munere procreaudi subolem eos affecit,

2. Quid est igitur Societas patrikh\ ?

ESt Societas conjugalis, qua conjuges maritus et uxor, sibi invicem devincti, Iure cohabi tationis non solum communicant commoda et onera vitae; sed etiam in pietate debita liberorum curam sui et salutis publicae causa rite gerant, ut honori Dei recte vivant.

3. Quid in haec Societate Parentum rite observandum?

DVo maxime correlata inter sese, Parentes videlicet et liberi.

4. Quid in Parentum statu examinandum aut cognoscendum?

DVo iterum; Quid sint proprie in sue statu, quaeque eorum potestas aut Iuris facultas sit.

5. Quid igitur sunt Parentes?

SVnt personae, ex quarum Legitima et sacra cohabitatione Liberi vitam vitaeque sustentationem habent, quibusque e contra liberi obedientia debita in omnibus actionibus obstricti tenentur gratitudinis et amoris ergo mutui.

6. Quid in hac definitione notandum?

DVo potissinum. Nominis tam nobilis dignitas et Officium Parentum.



page 218, image: s218

7. Quid ergo sibi vult nominis hujus altera [correction of the transcriber; in the print alta] ratio?

PErquam jucunda certe est ejus commemoratio. Etenim tam gratiose acceptum habetur hoc nomen, ut ipse Deus quoque Pater gaudeat dici, et ipse Christus Matt. 6. hunc ea allocutione adorare et salutare jusserit Patrem nostrum, quum ille non tantum omnium rerum Auctor et Genitor ter sancte summus sit, sed etiam omni Creaturae et maxime hominum curam gerat accuratissimam, ut confidenter quisque piorum eum inclamare possit Abba, id est Pater, Gal. 4, 6. et Rom. 8, 15. Sic enim omnes nos in Christo ceu filios suos fovere cupit, si in Spiritu ejus vivamus debite. Ex tam amabili nomine ipse Adam statim dici meruit Parens, quod generis humani esset propagator in sui similibus. Et postea omnes Sancti, Patres duplicis officii ratione vocati sunt, quod non tantum familiae posteris suae in pietate exemplo essent sed etiam ad summi voluntatem Parentis Iehovae per Christum cotidie informatione fideli revocarent. et quali secum in fide gignerent, ut ait D. Paul. Gal. 4, 19. Filii mei, quos iterum parturio usque quo (NB) formetur Christus in vobis. 3. Cor. 4, 15. Phil. 1. 10. veluti etiam triplices faciunt in hoc officio Patres Ecclesiae, ut alii sueriut ante Legem, quos Patriarchas dicunt; alii sub lege, qui Prophetae vocantur, et alii post Legem, ceu sunt Euaugelista et Apostoli, eorumque successores. Quemadmodum inde etiam hodie Patres vocamus merito, qui nobis in doctrina vera Verbi coelestis vivide, non in pietate opinionis saltem suae, sed in factis Fidei sanctis et solida charitatis veritate praelucent. Sic et majores nostrae nationis aut familiae Patres dici solent, unde et avus abavus etc. nomine Patris. Gen. 10, 21 et 15, 15 et 17, 4, 5 et 19, 37, 38 et 22, 21 et 47, 3, 9, 30 et 48, 15, 16, 21. Exod. 4, 14, 16 et 23, 13. Levit. 25, 41 et 26, 39. Deut. 1, 8, 11, 21, 35 et 6, 10, 18, 23 et 7, 8, 12, 13. et passim in vet. iestam, Luc. 1, 17, 32, 50, 70 et 6, 23, 16 et 11, 47, 48. Ioh. 4, 20 et 6, 31. l. justa interpret. in fin. ff. de V. S. l. 44. par. 1. Dg. derit. nupt. l. 20. D. de adult. Ac quam tam arduum officium parentum cernerent gentes passim, quod nec minus summum mereretur respectum, in amore laboris praestandi; inde quoque Patres appellati sunt Senatores apud Romanos, a curae maxime similitudine, quod ita Reipub. utilitati, et commodo invigilarent, aut invigilasse videri cuperent, velut Patres decet omnem impendere solicitudinem liberis. Salust. in Cat. conjur. Ita et Pater Civitatis vocatur. quem alias quoque Patrem Patriae appellant l. 3. C. de iis, qui Spons. mun. quod publicis operibus praesideat, l. 1. C. de rat. ob. publ. l. ult. C. de inf. exp. l. 1. C. de aleat. l. 1. C.


page 219, image: s219

quib. mun. exc. l. 2. C. de debit. civ. Novell. 17, 85, 128, 60. Graeciquoque adl. curatores ff. de damn. iaefect. Curatorem Reipubl. Patrem civitatis interpretantur. Cic. pro Rab. ait: Quem vere Patrem patriae, Parentem, inquam, Reipubl. possumus dicere Nec tantum Reipubl. Praesidi et Senatori ita hoc jucundum applicabatur nomen; sed etiam omnibns, qui Reipubl. causa adjuncti erant his; Sicut Patres copscripti vocabantur, qui ex equestri ordine Patribus adscribebantur, ut numerus Senatorum expleretur. Vnde et Senatoribus quoque ille titulus attributus fuit, ut Patres conscripti appellarentur Cic. Ad Heren. Demus operam, Quirites, ne omnino Patres conscripti circumscripti putentur. Ita sane cura vera ac fidelis Reipubl. maximam similitudinem habet cum vigilantia et dispositione rei familiaris, ut vere exemplum sive imago parvi Regni possit dici: Imo ex ea Regni species exurgit, ut undique ipsi hoc vere quadret dictum; Reguum pietate et virtute parandum ac conservandum. Etenim velut heic basis et fundamentum est pietas ac mutua dilectio conjugum et liberorum; ita Regni et Reipubl. cujusvis vinculum firmissimum benevolentia subditorum, unde et Imperia moderata durant. Nec regua ferre socium, nec taedae queunt. Hinc Pater familias, inquit, Vlpian, l 195. Dig. de V. S. est, qui in domo dominium habet; recteque hoc nomine gaudet, licet filium non habeat. Denique et puberem vel impuberem pupillum patrem familias appellamus, si paterfamilias moriatur, l. 4. ff. de iss. qui sunt sui 1. Verum heic de Patre naturali agimus, utait Cic. I. A. qui parens, et cum conjuge Parentes dicuntur ac genitores, quod pepererint sive genuerint liberos. At quum potissimas partes ex igneae Tincturae nobilitate gerat Parens, generator, genitor, procreator, sator, educator, altor, etc. Graecis [gap: Greek word(s)] , est, unde et Papae nomen formatur.

8. Quid vero est proprie Parentum officicum?

NOn uniforme est; sed maxime in duobus consistit; nempe ut aliud sit, quod respicit durationem Conjugii, et aliud ex respectu liberorum.

9. Quid intelligis per durationem?

TOtum hoc et universum tempus a primo nuptiarum ingressu, usque ad hujus vitae corporisque terminum conclusivum, quum non ulteriusse talis duratio in alteram extendat vitam, ut olim cum Saducaeis plurimi somniabant, qui hoc invento resurrectionem mortuorum eludere studebant, quos tamen ipse Christus Mutt. 23, 20,


page 220, image: s220

satis convenienter refutat, quum ibi non sit talis vitae status, velut in hoc mundo viget.

13. Quaenam sunt igitur officia Parentum inter sese duratione [perhaps: durationis] hujus respectu?

HAEc iterum sunt Duplicia. Quaedam enim Communia utriusque conjugis, quaedam vero propria alterutrius.

11. Quaenam communia utriusque partis?

EX ipso fine Conjugii facile evincuntur. Etenim quum pium et tranquillum Conjugium praecipua pars sit felicitatis privatae et publicae, patet satis, quod ita quoque omnis inde dispositio vitae piae dependere debeat. Exordium enim et finis per totum spacium hujus cursus pietate vera et vivida cordis connecti ante omula debent fideliter. Deinde, ut perpetuus maneat ardor in Spiritu, ad siduae et frequentes sint preces, quum nullus odor Iehovae acceptior possit offerri, quam humilitas cordis in precibus. Ideo D. Paul vult semper simus in devotione hac 1 Thess. 5, 16, 17, 18. Semper, inquit, gandete. [gap: Greek word(s)] , inde sinenter orate. In omnibus gratias agire. Haec enim est voluntas Dei per Christum lesum erga vos. Ad quod maxime etiam conducunt, hymni, Psalmorum et cantilenae sacrae domesticae. Tertio honeste et carte inter se vivant, ut sub Deo unum sint in mutuo amore, et mutua atque illibata fide, et consuetudine conjugali, quae maxime se exerit in iis regulis, quas Medici saniores praescribere solent, ut tempus lunare in plenilunio rite observetur, pro generatione aut conceptione. Tum enim firmioris valetudinis proles, propter minorem humorum et seminis mutationem, concipitur, quum Luna praedominium in tali actu sibi vindicet, quod rectius dignoscitur in Solis exaltatione. Quarto mutuam [gap: Greek word(s)] sive benevolentiam absque morositate inter se colant. Amicitia enim vera, sine [gap: Greek word(s)] nulla est. Ideoque quinto offensi ones sedulo cavendae sunt, quam [gap: Greek word(s)] optime ubique conservat. Sexto Alter alterius toleret infirmitates, et sciat sibi cum homine negotium esse. Septimo fides conjugii nou est frangenda adulteriis, quorum dedecus summum, et certum exitium ante fores viget. Octavo Simul cohabitent in mutua tolerantia, et Consolationem mutuam exhibeant in communibus aerumnis et afflictionibus ferendis. Proinde etiam nono nimia curiofitas in dictis et factis inquirendis absit. Decimo In conjugio nihil proprium cuiquam esse debet; sed omnia communia tam quoad interna, quam externa bona in sacultatibus atque divitiis. Demum mutuam operam


page 221, image: s221

conferant in educandis liberis, nec tantum alendis, quod etiam bestiae faciunt, sed etiam instituendis in Fide et vera pietate. Vnde nunquam a sedula lectione Verbi Dei abstinendum. Quia liberi sunt fructus Conjugii, qui metito sibi primas partes in conservando amore et conciliando vendicant. Proinde dicit Apost. 1 Thess. 4, 3, 4. Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, utsciat unusquisque vestrum suum vas, id est Corpus, poffidere in sanctificatione et honore, etc.

12. Quaenam sunt alterutrius officia?

ITeram duplicia sunt; alia officia visi, alia vero uxoris.

13. Quaenam sunt officia viri?

1 VT uxorem instituat in veri Dei et Iehovae metu et cultu. Deut. 11, 19. et 1 Cor. 7, 4, 16. Eph. 3, 28, 29.

2 Non aegre ferat fi primo mulier difficilem se praebeat, sed mansuetudine eam vincat.

3 Non sit [gap: Greek word(s)] ; sed Caput ux orisse debite ubique demonitret, ad praestandam uxori protectionem et defensionem: Sic ut foveat eam tanquam carnem suam amabiliter et cum honesto respectu non tyrannice.

4 Nec tamen sit amarulentus, ceu prohibet D. Paul. soloss. 3, 19. nec eam tanquam servam aut ancillam tractet; sed memor sit, se vitae sociam adsump fisse sibi Gen. 29, 10. Gal. 4, 22, 36.

5 Vxori et familiae, juste vocationi incumbendo, de necessariis prospiciat.

6 Demum afflictae uxori commiserando et consolaudo adsit, adeoque partem jugi in se libenter derivet, quum sit pars debilior. 1 Pet. 3, 7.

14. Quae vero sunt uxoris partes in maritum?

1 PRudens semper sit in pietate et Cor ad Deum ha beat ubique erectum. Nam sapiens mulier aedificat donum; infipiens destruit. Prov. 14. 1. Atque (2) ut hoc eo rectius expleat, semper comitati studeat, honore debito virum afficiens, nec formae aut doti uspiam fidat. Syrac. 26 26 (3) Non fit impetiosa, sed semper obsequens in subjectione liberali, Eph. 3, 22 et 5, 22, Col. 3, 18 et 1 Pet. 3, 2, 6. (4) Non cupiat esse semper mundula aut gemmis ornata, ut aliis placeat, aut vestitus genus mutet, speculum semper amando, sed potius ad placitum viri mores cunctos accommodet. (5) In venustate sit blanda, si commode vito uti velit, et gaudeat solummodo cum viro in publico


page 222, image: s222

conspici. (6) Ideoque non oberret per plateas circumcursitando alienas visitans aedes; sed suae domus sit fida custos. (7) Non garrula eliminatrix, sed decenti et parco sermone omnia expediat, ut suis maneat in auctoritate. (8) Quare nec facile effervescat bile nimia tumens, potius ad iram tardissima progrediatur (9) Bestiae sunt et Furiae, quae maritis insultant in adversis: Proinde medicinae loco sit viro in malis morbis vitae et sortis. Sic (10) mariti vitia non tentet uspiam conviciis taxare aut maledictis, sed blanditiis magis corrigere et ebtegere. (11) Omnino a vetulis et garrulis mulierculis abstineat, quum plurimum fascinent, obstinaciam causent, et bonas quoque in malos mores abripiant. (12) Denique non sit dilapidatrix, sed pie et fideliter curet liberos ac familiam, ac in pietate exerceat suos, ut honori undique sit Christo et marito. Vide plura de his. Prov. 31, 10. et seqq. Syrac. 26.

15. Quis potissimus usus hujus doctrinae?

VT maritus et conjux in fundamentali hoc vitae suae statu Liberis et posteris semper exemplares sint personae, ex quibus nihil mali profluat; sed potius ab omni abstineant scandalo, quod tot parit cotidie corruptelas. Matt. 18. condemnabiles.

16. Quaenam autem sunt officia Parentum ex liberorum intuitu?

DVplicia iterum sunt; alia communia, et alia altex utrius. Item, propria, sive particularia.

17. Quaenam sunt Communia Officia in Liberorum ratione habenda?

EA sunt, quae vel naturae numus exigunt, vel dilectionis informationem; sequuntur.

18. Quaenam munera naturae heic dicis?

QVae curae generationis legitimae et nutritionis justae impenduntur.

19. Quomodo officia in generationis cura se habent utriusque?

VT sint aetatis vegetioris, non admodum juvenculi, aut nimis defaecati, qunm tales edant debiles corpore et animo stupidos, uti ait Plato. Deinde ut non sint nimis gulosi et repleti. 3 Temporis et constellationis rationem habeant in plenilunio potissimum. 4 Nec unquam absque vera intentione liberorum congrediantur. 5. Tempore gestationis uteri ab omni commotione auimum


page 223, image: s223

turbante abstineant, quum praesertim iracundia maxime sit noxia, etc.

20. Quomodo in nutritionis cura?

VT alimenta non desint, quae ad sustentationem vitae faciant, et curam in educatione promovenda prospiciant 2 Cor. 10, 14. Parentes filiis thesaurizare debent.

21. Quodnam officium dilectionis informatione sequitur?

HOc maxime se exerit in [gap: Greek word(s)] illa, qua Ius naturae hoc exigit, ut quod ex quoque natum, id ita quoque in digna charitate et amore foveatur, ne facile infantes exponant, aut a se abigant parentes: imo nec ullum curent abortum, quo nihil nefandius dici poterit. Deinde omni conatu piae et debitae educationi incumbant, et suo tempore de elocatioue maritali iterum sint solliciti in posterorum propagatione sui.

22. Quaenam sunt officia particularia Parentum?

QVae cuique parentum proprie competunt in foemina sive uxore et marito aut viro.

23. Quaenam sunt uxoris officia?

VT mater ipsa lactet infantes suos, si ulla ratione fieri possit, quum nihil infanti tenello salubrius, quam cognatum et familiarem haurire succum, et adsueto calore fuveri, qui ipsi in sanguinem nativum convertitur, unde omnis vitae consuetudo emanat. Quod si vero per morbum, aut lactis proprii nequeant matres hoc praestare defectum, et nimium sint imbecilles, ut ex tali necessitate cogantur adbibere nutrices; seligant ejusmodi, quae non sint serviles, aut impudicae, futiles, leves, gulosae, temulentae, tristes, negligentes, iracundae, invidae, virulentae aut maledicae; sed ingenuae, castae, temperantes et mansuetae etc. Tum etiam ab incunabulis provide curent, ne in vitia corporis incidant, infantes, sed ut halueis et lotionibus pro regionis constitutione foveantur, et motus corporis justi illis adhibeantur, nec quid obscoeni addiScant in pueritia, etc. Foeminei autem sexus si fuerit instans, adultior facta, in pietate et honestate ad certum opus sempereducetur et exerceatur adsidue in cura domestica rite tenenda, etc.



page 224, image: s224

24. Quae sunt officia Parentis proprie?

QVae informationem piam morum liberis ad dant et honestam vitae sustentationem iisdem debite procurent.

25. Quid est informatio pia Parentis?

ESt educatio talis, quae in pia directione liberorum eorundemque defensione consistit.

26. Quotuplex est educatio?

VTi ex defiuitione patet, Duplex, quae partim directionem, partim defensionem liberorum piam et juste debitam concernit.

27. Quid est directionis officium in Parente?

QVa curat, ut non tantum liberi bene instituanturs sed etiam a vitiis, quibus natura omnes homines inhaerent, deterreantur penitus, et corrigantur accuratius ad normam Verbi coelestis.

28. Quid est institutio?

ESt informatio liberorum moralis, quam non tantum ex naturae lege sed etiam ex mandato Dei iis debent, ut animo et corpore recte ad pietatem et vitam humanam honeste degendam instruantur. Eccl. 7, 25. Eph. 6, 4. Quia stultitia colligata est corde pueri, et virga disciplinae fugabit illam. Prov. 22, 15.

29. Quotuplex est haec institutio?

ALia interna curans animi dona, alia externa in mundo ad vitae sustentationem facientia, unde nonnulli hanc mundanam dicunt, illam religiosam.

30. Quomodo Institutio talis perficitur?

SI Parens rite indolem et ingenium naturaeque dona examinet, et tunc in tempore debito, aut ipse eam suscipiat institutionem piam, aut per alios pios, fidos, et integros praeceptores et ductores id sedulo fieri curet, quos etiam paedagogos nominant aut magistros in suo anificio. Vnde duplicem onficiunt hanc Institutionem, ut paterna sit alia sive Magistralis, et alia ministerialis, quae fit per praedagogum, quivices parentis in boc sustinet.



page 225, image: s225

31. Quid est Paedagogus aut Magister talis?

ESt persona libera inculpatae vitae studio praepollens, qui singulari peritia pietatis in arte sua ita excellit, ut cum sana doctrina eam discipulo suo pro rectiori cultu vitae loco parentis vivide instillare queat.

32. Quae in paedagogo potissimum requiruntur?

DVo haec principaliter, ut vir probat sit vitae et fidei, ac officium suum dextre ex peritia artis praestare possit ac noscat. Nam quod

Quisque parum novit nemo docere potest.
Et turpe est doctori, quem culpare larguit ipsum.

33. Quid in doctrina Praeceptoris notandum?

DVo, Qualitas Doctrinae et modus ejus.

34. Quid in qualitate doctrinae observandum?

QVum fous et radix vitae humanae imo et ipsa prima felicitas probitatis omuis in eo sita sit, ne quis male fascinetur in opinionibus primis, ac inde in perversi tatem carnis prolabatur obstiuaciorem, necessum est, ut ante omnia id rite curetur, ne in profanitatem temere quis abripiatur in prima juventute. Etenim tanta vis est primae educationis, ut facile imprimat cordi venenum suum quod totam vitam et ejus rationem sanctiorem dissipet nec homo amplius sui compos esse possit. Quod ethuici etiam pervidere pridem, ut Fabius inde lib. 1. C. 1. proclamat. Natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus annis perdidicimus; nec testa recens suum odorem primum facile amittit. Ideoque optima doctrina semper teneri aetati primo implantanda est, ex qua reliquae omnes, vitae actioues formantur.

35. Quaenam autem optima est doctrina?

HAEc non aliunde potest rectius dari aut proficisci nisi ab eo, qui ipse est optimus. Christus respondet ipse Primati cuidam. Nemo est bonus, uisi onus, nempe Deus. Luc. 18, 19. Ergo necessum est, ut ipsius quoque doctrina nuice sit bona imo et optima. Namque in ea omnis sapientiae thesaurus latet, velut ipse Christus nobis hanc attulit. Proinde etiam ut ait D. Paul. Col. 2, 3, 4. quod in eo sint omnes thesauri Sapientiae ac notitiae conditi. Et addit sancte. NB. Hoc antem ideo dico, ut ne quis falso ratiocinando vos fallat, sermouis probabilitate.


page 226, image: s226

Sic omnis ratiocinatio et ratio ipsa se fallit, ac falli se statim sinit, si ab hoc deviet panlum per suas ratio cinationes proprias, aut falsi doctoti. Ne vero hoc fiat, ideo ipse Rex David noluit ab ullo alio, quam a Deo suam addiscere doctrinam Psal. 119, 26, 27, 35, etc. Verbum tuum me sapientem reddit, propterea omnium odi falsam viam, ait ibid. 104. Et addit. Quando Verbum tuum aditur, tunc illuminatione exhilarat, et prudentia instruit simplices. ibid. v. 130. Thesaurus enim est hominibus, qui nunquam deficit: quo, qui utuntur, cum Deo contrahunt amicitiam, donis ex eruditione profectis commendati Sap. 7, 14. An igitur instituti one hac quid possit perfectius dari? Et quis non potius ex ore et Verbo Dei vivere amet, quam hominum quum constet, quod quisque homo sit mendax potius et ex sua opinione vivat, quam ex veritate?

36. Quomodo vero ad hanc doctrinam aditus patet solidus?

AVdi heic consilium Sapientissimi mortalium Prov. 7, 1, 2, 3. ubi ait: Fili mi, observa sermones meos, et praecepta mea reconde apud te. observans praecepta mea vives, doctrinamque meam ut pupillam oculorum tuorum. Alliga ea digitis tuis, et inscribe ea tabulae cordis tui. Dic sapientiae, soror mea es; et affinem prudentiam voca. Id est, ita Verbi Dei amatorem te facias tibi, ut nuspiam alias respicere velis, ac precationibus apud Deum insta adsiduo, quod consilium Sap. 8, et 9. invenis.

37. An non etiam aliunde acquiritur Sapientia?

MVndanus Spiritus mundana in potiori habet precio quam coelica et vere Christiana; unde nec facile admittit hanc loquelam. Sed qui ad amicitiam Dei adspirat, id puro cordi inscriptum fovet, ut huic principali unice affixus maneat, et mundana non aliter, quam velut parerga curet. Alias enim ingens sub iis venenum pestiferum, ut sup. lib. 1. c. 4. explicatum est partim, latet, nisi praecaveantur seductiones, quae ex ethnicismo profluant. Ideoque summe necessarium est, ut ingens selectus habeatur auctorum, qui hominem in externis informent antibus. Inde David Psal. 105, 35, ait: Et illi sesubmiscobant gentibus, et eorum addiscebant mores. Tam facilis est omnis Ethuicisini corruptio.



page 227, image: s227

38. Qualis autem heic requiritur selectio informatorum?

VTnon nisi cum sana mente audiantur ii, quibus nil nisi perpetua commendatio Ethnicismi vani et luxuriosi in ore est. Velut ipse Plato, quamvis Poetas in Lyside [gap: Greek word(s)] patres quasi et duces Sapientiae vocet, tamen fabulosa eorum scripta de Diis et heroibus non tantum vult reijci lib. 2. de Republ. sed etiam lib 9 et 10. penitus ex Republ. exterminanda profert, adeo, ut etiam 50 anuis natum velit, qui saniora legere velit poemata. Hoc judicium Sapiens ethuicus de sui generis aucto ribus tulit, quid vero sentiret de nostratibus, si esset Christianus natus? Nonne magis nos detestaretur, si cerneret, quod tanto prolubii conatu omnes in quamvis Idolo latriam ethnicismi condemnatissimam proruamus? Nonne inde corruptissimi mores carnis se quantur? An non inde sumus turpiter ethuici Christiani? In primis maximo nocumento ingenuis animis est blasphema Poeticae idolomania, quae tamen passim in Scholis et Acad emiis fervido excolitur studio eousque, ut perpetui spurcitierum talium audiantur commendatores et patroni contra expressum Iehovae mandarum.

39. Quale est illud Iehovae mandatum?

QVod Exod. 23, 13. populo suo hisverbis publicavit: [gap: Greek word(s)] . Omnia quaecunque dixi ad vos, custodietis: et nomen Deorum alienorum non memorabitis, nec audietur ex ore vestro. Quid clarius potest hoc mandato proferti? quid manifestius? Nihilo minus vix est, qui severam voluntatem Dei Iehovae in hoc agnoscat. An putamus Iehovam esse sicut homines? Certe severus erit vindex tantae Idololatriae. Imo et jam sedet Iudex justus pro tribunali, et inde tam duro gladii bellique flagello nos percutit.

40. An nondum in tam clara luce Euangelii quiescit Idoloatriae Ethnicae commendatio?

NOndum certe. Namque non adeo pridem prae Sacris Litteris quis ausus fuit Senior ita commendare ex Dione Homerum ut omni aetati abunde sapientiam praestet. Is, inquit, et medius, et ultimus et primus est, omnibus pueris, et viris et senibus tantum a se largiens, quantum unusquisque accipere potest. Hoc vero ego ad omnes vitae actiones recte transferam. Est enim ille NB.


page 228, image: s228

NB. revera Oceanus, non ex quo primum omnes fluvii et maria omnia manant. Atque omnes etiam fontes, amplaeque paludes; sed artium, salutaris consilii, rationum, sermouis et virtutum, ac parum abest, quin divinioris alicujus sapientiae etc. En quanta vesania et coecitas perversa hominum mentes coeperit! En talia acandala in Christianismo media toleramus! Quare? Quia nostri sapientes Opinistae haec tradunt. Si tanto Studio Verbum Iehovae commendaretur, esset quod gauderemus. Sed, proh dolor, coeci esse cupimus omues. Iehova misereatur nostri. Sed de his in pluribus cognoscas eximium nostri temporis Theologum Statium Buscherum in praefat. Synop. Theo!. quam in calce libri hujus invenies, ubi monstrat naevos insignes talium, et quae cautiones ulterius habendae.

41. Modus autem Doctrinarum in quibus consistit?

IN duobus maxime, in commoda videlicet applicatione et exercitiis justis.

42. Quid per applicationem intelligis?

VT res cujusque facultatis perspicue proponantur, ac usui accommodentur vero.

43. Quae sunt requisita perspicuitatis?

PLura quidem sunt, sed hac vice sufficiat novisse quosdam Auctores sanioris Philosophiae et Medicinae; qui Veritatis normam propius sequuntur, inter quos primas merito quis deferat Salomoni, et ejus imitatori Teutonico; Est et Paracelsus, Quercetanus, Hartmannus, Nollius, ac Petraeus etc. ne exiguum filum rudioribus ingeniis Ramus in disposit ionibus rerum etc. pro faciliori cognitione acquirenda duxit in externis, et qui eum rite sequuntur, ut sunt Pfaffradius, Buscherus, etc.

44. In quibus autem usus consistit?

IN exercitatione ingenii et Corporis: Ingenium in cognitione Linguarum et rerum primitus, sed in pietate exerceatur semper. Corporis exercitia habentur vatia quidem; sed non omnia probanda, praesertim quae levitati morum quid superbiae aut insolentiae adjiciunt, quum omnia potius sint retrahenda ad modestiam.

45. Quam vero dicis Institutionem mundanam?

QVae internae subservit ita, ut per eam sibi liberi comparent art es ad vitam externam rectius sustentandam, quas faciunt vel liberales, vel illiberales in corporis


page 229, image: s229

laboribus et manefacturis maxime consistentes; de quibus alibi.

46. Quid vero ex q. 27. per Correctionem intelligis?

ESt officium parentum morale et summe necessarium, quod consistit in prohibitione omittendorum, ut inde liberi castigentur, si male vivant.

47. Quotuplex est hoc officium correctorium?

DVPlex, aut verbale aut reale.

48. Quid est Correctio Verbalis?

ESt actus reprehen sorius parentum, quo verbis durioiribus aut moderatis, pro captu liberorum, eos corrigunt, et peccata iisdem ob oculos arguendo ponunt, ut cautiores esse et voluntati parentum sese accommodare rectuis ducant. Gen. 34, 30. et 1 Sam. 3, 13. Prov. 13, 24, et 23. 23 et 29, 17. Hebr. 12, 7. etc.

49. Quid est Correctio realis?

ESt actus rigidioris processus, quando parentas a verbis ad verbera aliave media, pro ratione perpetrati, progtediuntur, ut liberos ad munia justa poenitentiae et paritionis revocent,

50. Quotuplex est haec Correctio?

RVPlex: Alia enim fit propriae auctoritatis expeditione et plerumque virgis in minorennes, Prov. 13 et 22, 15. Sirac. 30, 12. alia cum auctoritate publica, et est Iuris po sisivi aut consuetudinarii; quo referenda est, Abdicatio quae opponitur adoptioni. l. 6. C. de patr. potest. et exhaeredatio tit. Inst. de exhaer. et l. 81. ff. de lib. et posth. de quibus paulo post.

51. Quid tandem est ex q. 25. defensorium officium Parentis, sive ipsa defensio?

ESt aequitati naturali consentaneum munus, quo Pareus ab omni externa vi et injuria liberos tutos et salvos praestare tenetur, ne quid damni in honore, valetudine aut fortuna patiantur: Velut etiam in brutis animantibus simile quid contuemur. Hujus contrarium est filiorum derelictio Levit. 19, 29. Sed tantum hac vice de parentum statu eorumque officio, dum pauca adhuc ex q. 4. h. c. de potestate parentum et ex q. deliberis noscenda restant.



page 230, image: s230

Cap. XVI. De Potestate Parentum et Patria ac de Liberis.

1. Potestas viri unde est in Conjugio?

EX ipso effectu Conjugii promanat, ut supra cap. 14. q. 27. dictum est, quum conjugio ita arcte inhaereat, ut statim contractis nuptiis simul inde resultet. Etenim quum caput referat uxoris, etiam tale Ius in eam; et quicquid ex lumbis eorum nascitur, ut ait S. Script. Gen. 3, 16. Vnde autem proprie sit haec vox infra lib. 3. c. 2. q. 2. explicabitur.

2. Quid est vero potestas Conjugalis?

ESt Iuris conjugalis effectus principalis, marito tanquam capitis Deo et naturali aequitati attributo, ut eo pleniori auctoritate dominium pro qualitatis constitutione in terris ipsi commissum convenienter expediat, et vitae sua ad gloriam Dei accommodet. Gen. 3, 16. 1 Cor. 11, 3, 10. arg. l. 11. para. 5. l. 2. ff. delib. exhib.

3. Quotuplex est haec Potestas?

DVplex, alia maritalis, et alia Patria sive Paternae. Sirac. 33, 20. et seqq. l. 1. ff. de Senator,

4. Quid est Maritalis potestas?

ESt jus libertatis et facultatis sociae, sive dominii. quod ex conjunctione mutua marito in subjectam fibi conjugem competit. de qua d. Gen. c. 3, 16, et 1 Cor. 14, 34 et 1 Pet. 3. Eph. 5, 22. Num. 30, et 1 Cor. 11, 3, 10. Sirac. 1, 28 et 33, 20 Prov. 17, 11, 29. l. 195. parg. 3. ff. de V. S. tit. tot. ff. de his quisui vel. alien. Iur. sunt.

5. Quid est patria Potestas?

ESt Ius liberae facultatis et dominium quod Parens habet ex naturali procreationis aut civili adoptionis auctotitate et lege in liberos suos, ut ejus recte vivant nutui. Exod. 22, 16, 17 Num. 30. Deut. 22, 16. Eph. 5. 23, et seqq. 1 Sam. 18, 20, 21, 27 et 2 Sam. 13, 13. Inst, de patr, petest.

6. Quid heic observandum

SYnonyma hujus potestatis et ejusdem divisio.



page 231, image: s231

7. Quae sunt ejus Synonyma?

QVando vocatur quoque nexus patriae potestatis l. 3. C. de castr. pecul. mil. lib. 12. nesus paternus l. 6. parag. quum C. de hon. quaelib. vinculum patriae potestatis l. 17. C. de donat. Sacra parentum l. pen. C. de adopt. l. ult. C. de tur. furios. l. ult. C. de inoff. test. Sacra patris l. ult. parag. ult. C. de inoff. test. Sacra et pietas patris l. in conjunct. C. de nupt. l. 5. ff. ad Leg. Pompei. de patr. l. ult. ff. si quis a par. man. Ius in liberos l. 8. ff. de his, qui sunt sui aut. parag. 1. Inst. de pat. pot. Dominium in liberos, l. 3. l. ult. C. de infan. expos. l. 6. C. de spectar. et Scen. lib. 11. Ius patrum, l. unic. C. de emend. pro l. 132. ff. de V. O. Ius patriae potestatis. parag. 2. Inst. depat. pot. l. pere. C. de adop. domus patris. Num. 30, 3, 16. Imago Dei et patriae potestatis coelestis Matt. 23 et clem. depatr. pot. potestas inaestimabilis l. 114. parag. S. ff. de Leg. 1. et Ius moribus receptum l. 8, l. 3. ff. de his, quisunt sui, etc.

8. Quotuplex est haec potestas paterna?

DVplex; alia est Iuris rigorosae auctoritatis, et alia utilis possessionis.

9. Quid Ius rigorosae auctoritatis?

QVod ex barbarica olim consuetudine, et leg. 12. parentibus Ius erat liberos omnes relegandi, vendendi et occidendi ex causa fufficienti 2 Reg. 3, 27 et 16, 3 et 17, 17 et 21, 6. et 2 Chron. 28, 32. Ezech. 16, 20, 36 et 20, 31 et 32, 27. l. 20 et seqq. ad L. Iul. de adol. l. 5. ad L. Pomp. de parric. l. 3, 4. et ult, C. de patr. pot. Rosin. lib. 8. antiq. Rom.

Quod tamen non tantum a Deo prohibitum fuit Levit. 11, 21 et 20, 2. sed etiam posteriori plane sub latum est. l. ult. et l. 1. C. de emend. propinq. l. 5. unica. C. dehis, qui par. vel. lib. l. 4. l. 1. parag. 2. ff. ubi pupill. educ. l. 12, 13. parag. 2. ff. de adm. tut.

10. Quid est Ius utilis possessionis paternae?

ESt detentio cum naturali affectione, qua liberos omnes cum nepotibus sibi appropritatos tenet, ut eos Iehovae usui in pietate recte destinare queat. l. 8. ff. quod met. caus. l. 195. ff. d, V. S. Sirac. 23, 18, 19. Prov. 23, 22. Vnde liberi inter bona parentum suorum etiam Inre Iudaico numerabantur. Exod. 21, 7 et 2 Reg. 4, 1, 2. Num. 30. Ioh. 3, 5. Matt. 19, 25. Velut et haereditas parenti dicuntur. Ps. 127, 3. quum Ius ducendi, habendi, et utendi liberis habeat. Exod. 3, 22, 23 Num. 30. ult. Deut. 22, 16. abdicandi, dimittendi illos, vindicandi, et exhaeredandi. l. 1. parag. 2. ff. de rei vind. l. 55. parag. 1. ff. de lib. exhib.


page 232, image: s232

Sam. 14, 24, 29. 33 l. 6. l. pen. C. de patr. potest. Novell. 115. c. 3. Gen. 49, 4, 5. et 1 Chro. c. 5, 1, 2, 3. Deut. 22, 16 elocandi, matrimonnio jugendi. Deut. 22, 16. Ios. 15, 16 et seqq. Iud. 1, 12. Ius distrahendi, vendendi. et alienandi eos tempore necessitatis. Gen. 31, 15 et 29, 18, 27 et 42, 19, 14. Exod. 21, 7. Deut. 15. 12. Ierem. 5. l. 10. C. depatr. potest. l. 13, 7. C. de lib. caus et tit. C. de patrib qui fil. distrax. parag. fin. Inst. de nox. act. Nehem. 5, 5, 8. et 2. Reg. 4, 1. Matt. 18, 25. quod tamen in Iure Civili ita restrictum est, ne fiat in praejudicium libertatis l. ult. C. de patr. qui fil. dist. parag fin. Inst. de nox. act. l. 11. C. de O. et. A. Vnde etiam omnes operas, officia, ministeria liberorum sic continent. Gen 22, 6 et 28 et 21, 9. et 37, 13, 14. Prov. 23, 22. Iud. 11, 36, 37. et 1 Sam. 1, 24 et 2, 26. Luc. 2, 51. Eph. 6. 1 Coloss. 3. 20. Matt. 15, 4. Marc. 7. 10. Exod. 20, 21. Deut. 5, 16. et 2 Sam. 13, 6. tot. tit. C. de obseq. parent. alib. praest. Sed heic notandum, quod parens non possit exhaeredare filium nifi justam ob causam.

11. Quae autem sunt Causae exhaeredationis justae.

QVatuordecim a Iur. Cons. numerantur 1 Si manus violentas intulerit filius parenti. 2 Si injuria gravi eum affecerit. 3 Si criminaliter eum accusaverit, et non fit contra Rempubl. 4 Si cum maleficis conversatus fuerit. 5 Si insidias vitae struxerit. 6 Coitus cum noverca vel concubina Patris. 7 Delatio damnosa. 8 Recusatio fidejussionis pro patre incarcerato. 9 Prohibitio testamenti faciendi. 10 Adfociatio cum mimis. 11 Vita luxuriosa filiae, propter quam respuit matrimon. honestum. 12 denegatio alimentorum patri furioso. 13 Non redimens patrem captivum. 14 Haeresis filii. tit. Inst. h.

12. Quotuplex est exhaeredatio?

EXpressa, et tacita si heic plane praeteritus in testamento fuerit tot. tit. C. de lib. praeterit. Exhae redatio autem talis concessit in locum abdicationis filiorum immorigerorum ex Veteri Iure.

13. Quomodo autem solvitur Patria potestas?

ORdinarie ex consuetudine totius fere orbis Christianae hoc fit per emancipationem, quum Parentes libe ris permittant tunc statim propriam alere familiam. Zas. in l. 106 ff. de V. O. Forst. de Iurisd. fol. 279. Vbi tamen hoc notandum, quod Civium Romanorum propria quaedam et nobilis fuerit potestas talis, quod illegitimos liberos, spurios et Naturales pro suis non haberent. l. 11, 23, 24, ff. de 1 et 1. Sed nunc de liberis ipsis ex praeced. c. q. 3. quid agendum est.



page 233, image: s233

14. Quid heic de Liberis notandum?

DVo: nempe Definitio, et officiorum conditio.

15. Quid igitur sunt Liberi?

SVnt personae ex parentibus commodo posteritatis progeniti, quibus e contra ita omnem vitae rationem post Deum debent, ut iis omni honoris, amoris et obedientiae, gratitudinisque reverentia obstricti teneautur.

16. Quid heic observandum?

DVo: Nominis ratio et ejus cognominationum differentiae.

17. Quaenam est Nominis ratio?

PRocreatio sobolis quam cara et res sancta sit, id superius explicavinus: Ideoque Cic. heic non admittendus est impuro admodum et carnali juditio, quando 1 Offic. ait: Liberis dare operam re honestum est, nomine obscoenum. Ethuici vani non nisi ethnicum de re sancta ferre possunt judicium, id est, ubique corruptionibus suis involutum. Ipsa enim nominis ratio contrarium monstrat, quum vox haec liberorum adeo fit optabilis, ut statim prima appellatione indicet, quanta libertas sub sit in hoc tam inaestimabili dono Iehovae. Et quod Liberorum procreatio donum eximium Dei fit, toties id S. Scriptura declarat. Gen. 1, 28 et 4, 1, 25 et 16, 2 et 20, 17, 18 et 25, 21 et 29, 30, 31 et 30, 22 et 48, 9, Ruth. 4, 13, et 1 Sam. 1, 19, 27 et 2, 21. Psal. 113, 8 et 127, 4. Esa. 66, 9. Proinde merito hoc dulciffimum libertatis nomen ipsis competit, quod non tantum libere procreati fint; sed etiam liberum regimen sibi conciliarint, quando cum auctoritate Dei in hanc prodierint lucem, ut adeo Parentes cum liberis suis Imperium regno fimile colant.

18. Quae habent liberi cognomina cum differentiis suis?

QVumpii parentes liberorum procreandorum animo ac voto suas ducant uxores, ut non solum filios et filias; sed etiam nepotesac ex iis posteros in diuturnitatis memoriam relinquere possint, fit inde, ut Liberorum appellatione nepotes et pronepotes, caeterique ex his descendentes contineautur Paul. inl. filii ff. de V. S. ficuti superius id de Patris et majorum locutione affirmavimus. Continentur autem hoc nomine pignora utriusque sexus, filios et filias, de quibus proprie hoc loco agitur; ac dicuntur alias proles, soboles, prolificum semen, progenies; quamvis et haeclocutio posteros simul exprimat. Filios


page 234, image: s234

tamen [gap: Greek word(s)] dictum volunt; ab amicitia, qua inter parentes et filios naturali vinculo constricta et colligata tenetur, unde et liberi vere qui ceu libero et liberali ingenio parentes sponte amant; sin minus; barbari sunt et servi, id est barbarico ingenio praediti, imo et monstra naturae vocandi. Alias tamen Chaldaeis Bar et filium et frumentum siguificat, quod filii parentes unice amare, et parentes iis alimenta praestare debeant. Sic et Bar puerum ac castum denotat, quo indicatur tum vere puros esse, si parentes rite honorent. Graecis [gap: Greek word(s)] liberi sunt Matt. 9, 2. et 15, 26. a [gap: Greek word(s)] pario; unde [gap: Greek word(s)] partus et usura Matt 25, 27. Luc. 19, 23. quum non tantum liberi ex parentibus progignantur, sed etiam eorum usura in parentes iterum redundare debeat, velut pecunia in usuram deposita. Sic etiam [gap: Greek word(s)] Matt. 21, 42. [gap: Greek word(s)] non iucommode derivatur quod et stillo, sive instar pluviae decido, et irrigo, refocillo est, quum ex Iehovae benedictione per parentes quasi coelitus in terram destillentur liberi, ac velut ex sanguine pluvinli prodeant, unde merito refectionem et recreationem iis referre debant omni gratitudine mentis et actionum. Matt. 1 loh. 3, 35. Luc. 18, 38. et Apoc. 12, 5. Veluti commodissima inde est locutio Tob. 5, 23 et 10, 4. quod filius senectutis vocetur baculus, qui auxilium denotat Psal. 23, 4, et 2 Reg. 18, 21. et Esa. 36. 6. ut mutuo anxilio quam optime Parentes et liberi cohaereant. Vnde constat quaenam officiorum catena sit arctissima, qua inter se isti utrobique conglutinentur.

19. Quaenam est officiorum conditio?

HAEc non rectius, nisi ex ipso Dei Verbo peti valet, ceu peculiare habetur in Decalogo mandatum Exod. 20. 12. Deut. 5, 6. Levit. 19. Eph. 6. 1. Colos. 30. 20. ubi omnia officia debita uno honorationis verbo includuntur cum eximia promissione omnis felicitatis in hac vita, et excluduntur inde omnia contraria, quae quasi hinc sunt expresse prohibita, ut duo sint rite heic observanda: Mandati divini in verbo reverentiae contenta, et Prohibitionis vis ac severitas, in contrariis se manifestans.

20. Quaenam igitur sunt contenta in honoratione parentum?

HAEc omnes operationes auimi internas, et corporis externas honoratio continet, id est, solummodo in benefaciendo consistit. Honorem enim deferre, nil aliud est in S. Script. quam benefacere, Matt. 15, 5, 6. Marc. 7, 10, 11, 12. Imo et ipsam bonitatem exprimit, quum filiis nil aliud competat, quam ut undique bonos se in parentes


page 235, image: s235

praestent, Proverb. 10, 1 et 13, 1, et 15, 20, et 23, 24.

21. In quibus autem maxime ea bonitas rebus exprimitur?

IN his 6 maxime, Pietate, Amore, timore, reverentia, obedientia, et gratitudine, quae omnia ubertim explicantur, Gen. 9, 23 et 23, 27 et 27, 1 et 28, 7 et 37, 14, 15. Exod. 20, 12 et 21, 17. Levit. 19, 3, 32 et 20, 9. Deut. 5, 16 et 21, 15, 18 et 27, 16. Iud. 4, 1. et 1 Sam. 2, 11, 18 et 3, 1, 7 et 8, 1 et 18, 5 et 1 Reg. 2, 10, et 2 Reg. 2, 23 et 12, 2 et 22, 1. et 2 Paral. 34, 3. Eccles. 3, 1, 8 et 6, 18 et 7, 29 et 8, 7, 11 et 22, 3 et 25, 10 et 32, 24. Tob, 4, 1 et 14, 5. Ioh. 1, 4 et 8, 4 et 32, 4, 6. Prov. 1, 8 et 4, 1 et 6, 20 et 10, 1 et 13, 1 et 15, 20 et 19, 26 et 20, 11, 20 et 22, 15, et 23, 19, 25 et 28, 24 et 30, 17. Ierem. 35, 16. Ezech. 22, 7. Matt. 7, 20 et 10, 35 15, 4 et 19, 19. Marc. 10, 19. Luc. 2, 48 et 18, 20. Act. 7, 14 et 22, 3. Eph. 6. et 1 Col. 3, 20, et 1 Tim. 5, 1. et 1 Pet. 5, 5. etc. Namque parentum personae tam intus animo, corde et memoria sunt sanctae et reverendi considerandae liberis, Lev. 19, 3. Deut. 5, 16. Prov. 23, 22. Matt. 15. 4 et 19, 19. l. 4, 5. C. depatr. potest. l. ult. parag. 4. C. de bon. quae lib. l. 4. ff. dein jus voc. 1. 8. ff. de probat. l. 1, 2. et tot. tit. C. de obseq. parent. a lib praest. Quam verbis et factis amorem sincerum et obedientiam integram sibi a liberis requirunt, 1 Reg. 19, 20. Matt. 8, 22. Ioh. 19, 27. l. 28. parag. 3. ff. de lib. legat. l. 50. in fin. ff. de legat. 1. Qua non tantum omnia consensu et consilio parentum peragunt eorundem educationi justae debite submittunt. Num. 30, 5, 6. Gen. 28. l. 2. 3 et 29, 19, 20 et 2 Sam. 13, 27 et 15, 8, 9. l. 25. l. 35 ff. de rit. nupt. l. 11. ff. de stat. hom. l. fin. ff. de O. et A. et castigationem paternam libenter suscipiunt, Gen. 34. 30. Deut. 21, 18. et 1 Sam. 3, 13. Prov. 3, 12 et 13, 2, 4 et 23, 13, 14 et 19, 18. l. 16. parag. 1. ff. de poen. l. 1. C. de emend propinq. l. 3, 4. C. depat. potest. Hebr. 12, 7. Sed etiam naevos et dedecus parentum obtegunt, Gen. 9, 22. et 1 Pet. 2, 18. alunt eos in necessitate, ac tandem honeste sepeliunt. Gen 47 et 49, 32. et seqq. Tob. cap. ult. l. 23. ff. dehis qui not. infam.

22. Quaenam inde praemia filiis constant?

IN Iehovae mandato Exod. 20, 12. id clare videre est. Tam sancte enim ejus observationem expetit in liberis, ut primum sit praeceptum inter omnia, cui adjecerit repromissionem. Eph. 6, 3. Ac licet generalis sit ejusmodi, quae omnem benedictionem in se contineat, ut ex Deut. 5, 6, et Syr. 3, 9, 10. patet; tamen maxime in his


page 236, image: s236

eminent. 1 Bona conscientia. 2 Dei praesentia in adversis. Syr. 3, 16, 3. Prudentia Prov. 4. 4 Longaevitas Exo. 20, 12, 5. Honores Syr. 23, 18. Prov. c. 8, 6. Incrementum rei familiaris cum [gap: Greek word(s)] Syrac. 3, 5, 6. Ethnici hinc quoque dicere soliti sunt Eurip. in Heraclid.

Quisquis in vita sua parentes colit.
Hic et vivus et defunctus Dis charus est.

Cujus translationem Christiano stilo ita facere libet.

Vitae suae qui cuncta Parentibus
Synceri amoris munera destinat;
Et vivus et defunctus ille
Charus ubique viget Iehovae.

23. Quaenam his sunt Contraria officiis?

LIcet ex oppositione id facile patescat; tamen quia etiam expresse habentur prohibitiones eum poenarum annexu, paucis attingere eas non iniquum est.

24. Quae igitur sunt?

SVnt vitia et crimina omnia, quae nomine inobedientiae continentur, unde etiam immorigeri, contumaces, et rebelles dicuntur: Numinatim vero sunt: 1 Odium. 2. omnis conatus refractarius et rebellis. Exod. 21, 15. unde 3 molestia affertur parentibus aliqua; quod adeo caute evitandum, ut 4 neque maledicendum illis Exod. 21 17. multo minus 5 manus violentae inferendae sint. sub poena ibid. 21, 16. Levit. 20, 9. Matt. 15, 4. Marc. 7, 10. nec 6. ulla ratione nocendum. Prov. 28. 24. aut 7. contumaciter resistendum, vel 8 impatienter quid ferendum ab iis. 2 Sam. 15. etc.

25. Quali autem poena filii contumaces aut rebelles afficiendis?

PRo diver firate delicti, diversimode puniuntur. Iuxta legem lehovae in Veteri Testam. filius contumax maledicus publico Iudicio populi tradebatur, et lapidibus obruebatur, Exod 21, 15, Levit, 20, 9. Contemptor parentis maledictus Deut. 27, 16. Qui torvo vultu eos adspiciat, dignus oculorum privatione. Prov. 20, 20. Si quem parentum quis liberorum vita spoliaret, et parricida evaderet, huic poena erat, ut primo virgis sanguineis verberaretur, postea culeo insneretur, cum cane, gallo, vipera, et simia, in profundo maris submergeretur. Inst. depubl. Iud. hodie etiam igueis fornicibus discerpuntur. Parentes tamen habent quoque suos castigandi modos, quorum extremum est, ut exhaere datione perfidos puniant lib. 3. Inst. h. tit.



page 237, image: s237

26. Sed daturae casus aliquis, in quo non sint parentes honorandi?

NVllus certe dari potest casus in secunda tabula Decalogi, quum nulla possint esse impedimenta legitima servandi praecepta Dei, nisi ea, quae majoris justitiae et pietatis observantiam, qua Deo omnes obligatissimi in conscientia tenemur, impediant. Inde enim Deus in prima tabula suum sibi plenissime reservavit amorem et honorem; ac in secunda primas statim partes Parentibus, et Magistratui, attribuendo adscribit, ut nemo temere in ullam rebellienis excusationem incidat. Namque licet parentes duri, intractabiles, ebrii, adulteri, blasphemi, impii, et malefici sint, tamen amor et patientia omnem vindictam et indiguantiam exuperare debet, quum omnis vindicta Iehovae committenda sit. Gen. 15, 14 et 50 19. Levit. 19, 18. Deut. 32, 35. Iud. 8, 20 et 16, 20. Psal. 7, 7 et 9, 13 et 49. 1 Prov. 17, 11 et 20, 22 et 24, 29. Rom. 12, 19, etc. Ita quoque patet quid de Magistratu iniquo et tyrannico sentiendum, quum similis aut par fit ratio, et nullus rebellionis praetextus heic valeat in secunda tabula mimus obser vanda. Nam velut nihil impedit liberos, quo minus et Deum diligant unice, colautque renati, et simul honorem parentes, etiamsi sint impii. sic etiam nihil impedit subditos, quo minus fide renati respiciant patientia et spe in Deum, ac simul debita praestent Magistratui impiissimo, etiam si quid adversi propter Christi confessionem sit tolerandum et usque ad mortem exuperandum more martyrum. Quippe ita perfectus et absolute amor noster in lehovam elevatus et directus esse debet, quotquot veri Christiani esse in veritate cupimus facti, ut nihil omnino, vel profundi vel alti aut persecutionis ullius quidpiam, nos separare queat ab amore Dei in Christo Iesu Rom. 8. 38. et 2 Cor. 6, 3, 4, 5. Vnde etiam Christus, ait Matt. 10, 37. qui amat patrem aut matrem supra me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam supra me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, ac pone me sequatur, non est me dignus. Tantum abest, ut quis heic ad rebellionem recedere et armain superiores propter Christum movere possit, quum potius omnecruciaminis genus subire in patientia debeat, quam vindictae propriae incumbere. Velut etiam propterea addit Christus Matt. 10, 39. Qui invenerit aimam, id est servare ita vitam studuerit, perdet eam: et qui perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam. Proinde etiam tam acriter rebellio omnis damuatur. Deuteron. 21, 27. et 1 Sam. 15, 23, 15, 23. Isa. 45, 24. Et Christus ait ad Petrum, quum illum in acerrima persecotione sua et captura Iure et vi gladii


page 238, image: s238

(ut hodie eloquuntur) defen dere cuperet: converte gladium tuum in locum suum. NB. Quicunque enim gladium acceperint, gladio peribunt. Matt. 16, 52. Quod ita videns. D. Ignatius Episc. Antiochenus, quum 3 persecutio sub Trajano tam furiose ferveret, Epist. 4. ad Tarsenses scribit. Nihili pendo supplicia haec, neque tanti facio vitam meam, ut eam plus amem, quam Dominum. Quare paratum me offero igni, feris, gladiis, cruci (tot enim variis suppliciorum generibus tum plus quam tyrannice saeviebatur in Christianos et Christi confessores) dummodo Christum inveniam aut videam, Salvatorem et Deum meum, qui propter me mortuus est. Non ait, paratum me offero armis contrariis. etc. sed patientiae destinabat summae se ex mero amore erga Christum, ut hunc, imitando ejus mortem, in quovis genere crucis videret, ne alias impatientia aut resistentia violenta illum sibi abnegaret. Velut etiam Christus, ut potius fuga cedant persequentibus, quam resistere velint. Matt. 10. v. 23.

27. An non vero magis ita sit abnegatio Dei?

MInime emnium. Abnegatio enim Dei non in tali consistit interpretatione, velut hodie passim juxta frivolam carnalis hominis mentem, a multis accipitur, qui ita mire torquent sermonem Christi, ubi Matt. 10, 33. ait. Quisquis autem [gap: Greek word(s)] abnegaverit me coram hominibus; abuegabo [gap: Greek word(s)] eum et ego coram Patre meo, qui est in coelis. Heic abnegare Christum audent dicere, statim illum, qui non cum opinione, quam sibi concepere ferventiores, in omnibus consentit. Verum Christi lucutio nihil tale indicat, quum potius vitam sanctam et fidelem in imitatione cuivis vere pio inculcet, et reali confessione quemlibet, quae in sancto vitae facto consistit, Patri suo denunciare et offerre cupiat. Ideoque recte percipiendum est prius, quid proprie fit abnegatio Dei, ne cum talibus in vano carnis judicio nimium aberretur.

Quid igitur est proprie abnegatio Dei?

HAEc certe non in orali nudo aut verbali linguae sono; sed in facti malitia et propria carnis voluntate consistit, ut ille Deum omoino abnegare dicatur in corde, et coram hominibus, qui non ambular, sicut Christus ambulavit, 1 Ioh. 2. v. 6. Sed in debita imitatione Christi et praestatione sancta facti se ipsi abnegat, ac non manet in eo, praecepta ejus servando in mortificatione sui. Namque ipse Christus ait Luc. 9, 23. et Matt. 16, 24. Si quis me sequi velit, abdicet semetipsum, et attollat crucem


page 239, image: s239

suam cotidie, ac sequatur me. Vnde D. Apost. 1. Ioh. 3, 7. inquit: quicunque juste agit, ille justus est, velutipse justus est, et ibid. v. 5, 6. qui in ipso manet, ille non peccat. Qui vero peccat, non agnovit eum, nec vidit. Et 1 Ioh. 1, 6. Si dicamus, quod communionem cum eo habemus, et in tenebris ambulemus, mendaces sumus, nec veritatem facimus. Sicut ipse Salvator Christus factorem Verbi sui adsimilat viro prudenti, qui domum aedificat supra petram. Matt. 7, 24. Ita enim vere radicati et aedificati in ipso sumus, si in illo ambulemus ait D. Paul. Col. 2, 6. Quare omnis qui veritatem Verbi juxta Spiritus S. ductum in mortificatione sui non sequitur; ille abnegat vere Deum, quum regeneratio sive fides in eo non fit efficax per amorem. Gal. 5, 6. Sint igitur mandata pareptum aut Migistratus quaecunque veliut, licet fint atrocia admodum; tamen amor in eos nobiscum extingui minus aut minimum debet ita, quin eosdem honoremus fide liter, quum proximum amorem post Deum illis prorsus debeamus ex liquidissimo Iehovae praecepto. Sin vero quid velint primae tabulae contrarium, tunc memores erimus, quod primum gradum amoris omnis nobiscum fibi Deus reservarit, quem potius quidem sequemur quam parentes; sed tamen ne patientiae nostrae officium deseramus perfide aut turpiter, resistendo; quum imitatio Christi id non admittat, sed contrarii essemus ipsi Christo, nec ampularemus sicut ille ambulavit, qui nunquam magistratui se opposuit ferociter.

Cap. XVII. De secunda Societatis ortae parte; videlicet de Domino et Servo sive potestate herili.

1. Quaenam est altera Societas ex primordiali illa orta, quae nunc restat explicanda?

HAnc supra cap. 13. q. 7. [gap: Greek word(s)] diximus; sive herilem, quod inter dominum et servum constet, quum ex duabus istis partibus compunatur; ac vocatur alias Dominica.

2. Quid considerandum venit. Primo in haec dominica Societate?

DVae hae correlationis partes, nimirum Dominus sive herus, et servus.



page 240, image: s240

3. Quid in Domino prius noscendum est?

PErsonae coguitio et ejus Potestas.

4. Quid in Persona Domini explicandum?

NOmen et defiuitio.

5. Quid in nomine?

EIus etymolo gia et significatio.

6. Vnde igitur dicitur Dominus?

SVnt, qui duplicem notationem ipsi adscribunt, ut vel a domo, do mare, dicatur, quod coactionem aut gubernationem in aedibus suis quafi praesidem agendo exerceat, et in familiam imperium perficiat; vel a domo et habitatione ipsa sit, ut is proprie Dominus vocetur, cui regimen domus suae competat: alias tamen a dominando communiter dictum volunt, quod dominium in alios exerceat, quod a [gap: Greek word(s)] id est aedifico vel a [gap: Greek word(s)] compesco nonnulli deducunt. Hebraeis Adon est sust entator domus aut familiae, quasi basis et fulcrum. Alias et Latinis dicitur Herus dominator, Pater familias, et ita appellatur, licet non habeat filium. l. 195. ff. d V. S. gubernator [gap: Greek word(s)] , item [gap: Greek word(s)] Monsieur Gall.

7. Quomodo in significatione sua se habet hoc vocabulum Domini?

LAtissime sane patet ejusacceptio, ut etiam in S. Scriptura nihil usitatius sit, quam quod Iehova, Deus Sabaoth. [gap: Greek word(s)] nomen Domini sibi attribuat ipse Gen. 15, 7 et 17. 1 Exod 6, 2, 7 et 16, 12 et 20, 5. et ita gaudearsalutari in gloria sua aeterna, Psalm. 137. quum sit Dominus dominantium et Rex regum omnium Deut. 10, 7. Apoc. 19, 16. Dominus enim sic reipsa unus est. 1 Cor. 8, 6. Eph. 4, 5. Per similitudinem autem postea multi sunt. 1 Cor. 8, 5. Sed nemo potest Dominis duobus servire inter se repugnantibus Matt. 6, 24. praesertim quum etiam diabolus suum undique tanquam aemulator Iehovae extendat imperium. Sic etiam Dominus dicitur, qui in reguum aut Rempubl. aliquam imperium obtinet; uti Cic. 3. Off. loquitur: Ecce tibi qui Rex Pop. Rom. Dominusque onmium gentium esse concupierit. Inde etiam omnes, qui praesident Reipubl. hoctitulo gaudent, velut Cic. mo Senatum, mox Popul. Rom. universum hoc nomine insignit 3. de ll. ait, Senatus est Dominus


page 241, image: s241

publici Con filii: et in orat. pro D om. Populus Dominus regum, victor atque Imperator omnium gentium, etc. Dominus quoque passim in Feudillicis libris appellatur is, qui Fendum alteri confert lib. seu. 2. tit. 8. parag. 3. Domini quoque nomine solebant veteres aliquem honoris gratia salutare l. Nesennius D ig. ad l. Falcid. Hinc vir et uxor testandi conjugii causa sese invicem appellabant Dominum et Dominam l. 41. D ig. de leg. 3. Novell. 74. Et in Iure Civili fit quisque rei suae Dominus, qui proprietatis nomine quid possidet l. nunquam D ig. de acq. rer dom. l. tradition. C. de pacto. Ast Dominus proprie dicitur, qui herum domus snae agit, unde etiam abusive filiusfamilias et liberi caeteri Domini dicuutur. l. 56. parag. 8. Dig. de fur.

8. Quid igitur est Dominus hoc loco?

ESt persona sui Iuris, quae pro familiae suae et possessi onis ratione servis imperat, et in eosdem dominium legitimum exercet, Prov. 27, 23, et 2 Tim. 5. 8. l. 195. et l. seqq. ff. de V. S. l. 1, C. de emend proping.

9. Quid heic considerandum?

QVod potissimum est, consistit in officiorum ratione; Sed quum haec se optime iu potestate Domini exerat, id nunc erit ponderandum.

10. Quid est ergo Potestas Domini?

ESt Ius dominii sive possessionis cum facultate sufficienti, quo utitur vir tanquam caput et princeps in domesticas personas familiae, ut admiui strationi suae eo rectius inseiviatur. Gen. 12, 16, et 20, 8.

11. Quotuplex est haec potestas?

DVplex, alia Dominica sive herilis, et altera patronatus sive patronalis.

12. Quid est Dominica potestas?

ESt dominium plenum doinesticum, quo jus gubernationis et prop rietatis in hominem fibi obligatum, et ejus bona exercet, Le vit. c. 25, 44, 45, 46, par. 1. Inst. de Iur. pers. l. 4. par. 1. et l. 5. par. Dig. de stat. hom. Dicitur servitutis dominium, l. 7. par. 3. l. 24. Dig. de liber. caus. possesfio servitutis l. 12. par. 1. l. 32. Dig. de lib. caus. et inde homo, in quem Domino tatis possessio competit servus proprie nominatur. tit. C. demincip. et col. lib. 11. l. 96. Dig. de V. O. vocatur et plena potestas.

13. Quid est Potestas Patroni aut Patronalis?

ESt ejusmodi dominium, quod ex usu aut nsufructu certis modis praescripto in personas domesticas suai


page 242, image: s242

Domino competit juxta obsequia et opetas praestandas. Num. 30, 11, 14, et 2 Reg. 4. 1. Matt. 18, 25 l. 1. parag. 1. ff. de rei vind. l. 2. ff. de lib. exh. l. 215. ff. d. V. S. ubi Goed. Cuja. in parat. tit. de lib. hom. exhib. Vocat qua si proprietatem, diciturque alias minus plena potestas. Item Ius patreni in Libertum. l. 19. ff. de nat. rest. l. sin. ff. de Iur. aur. annul. Ius patronatus. tit. ff. et C. de Iur. patron.

Quid heic observandum?

DVo, definitionis explicatio, et divisio.

Quid in explicatione?

LIcet multa heic occurrerent, tamen quum ex nominis ratione multa constare queant, in eo jam ac quiescemus. Etenim Patrouus olim quasi pater dictus fuit, eodem modo quo Matrona ex l. 12. tabul. Nihilominus et latius patebat acceptio, ut defensor, tutor, custos, et qui in fidem suam alios receperat, esset simul patronus: unde Cic. 3. de Off. Qui civitates aut nationes in fidem cepissent, eorum patroni erant more majorum et pro Syll. Hic patronus, custos, et defeosor illius provinciae. Ex qua ratione etiam clientes, quasi colentes suos habebant, et tantumdem putabatur, si quis clientem, ac si filium fefellisset. Vnde in Iure Civili Patronorum nomen varie accipitur, uti est Patronus sisci, in Ecclesiis, qui Ius sibi beneficiarii nomiuandi retinuit, etc. Sed heic patronos intelligimus eos, qui suos ad libartatem perducere poterunt, nut manumittere, Eph. 6, 8. et 1 Tim. 6, 1, 2. l. ult. C. de emancip. l. manumiss. D. de 1. et 1.

16. Quotuplex est haec potestas Domini et patroni?

DVplex ratione objectorum, concernit enim velres vel personas.

17. Quomodo sese in rebus exerit?

PArtim se in bona, partim in operas extendit, velut mancipia et servi proprii etiam bona suo debent Domino. Operae autem ejusmodi sunt officialesvel obsequiales et fabriles sive artificiales, ex quibus locu pletationem sibi Dominus adscribit. Genes. 30, 3. 9. Exod. 21. 4. Ios. 9, 21. Coloss. 3, 22. et 1 Pet. 2, 18. l. 2, l. 22. D ig. de oper. libert. tit. D ig. de obseq. par. et patron. praest. Prov. 24, 28. Sir. 27, 21 et 7, 24, et 24. 7.



page 243, image: s243

18. Quomodo in personas se extendit?

PArtim ut debitum obtineat obsequium suorum, partim ut eos castiget aut remuneret et beneficio afficiat, sive sit manumissio, sive alia quaedam libertatis donatio, etc. Exod. 21, 2, 3. Levit. 25, 40, 41. Deut. 15, 12, 20, 10. Ier. 34, 14, et 1 Reg. 9, 20, 21. Sed de discrimiue servorum, mox agemus; saltem regulam unam pro pia et Iustu Dominorum gubernatione subnectemus.

19. Quaenam est ea regula?

D. Paul. ad Coloss. 4, 1. eam ita pouit: Domini, quod justum est et aequum, servis praestate, scientes, quod et vos Dominum in coelis habeatis. Eph. 6, 6. idem. Eriam hoc cogitandum, quod Cromer. L ib. 19. habet: Indignum esse Christiana pietate, Christianos invicem in servitute possidere. Inde Ius Dominii pleuum, quod olim vitae et necis erat, hodie in coercitione et castigatione consistir. Exod. 21, 7. Gen. 16, 6, 8. Sirac. 42, 6 et 33, 26. tit. C. de emend. servor. Menoch. de Arb. c. 364.

20. Quid vero est Servus?

ESt persona libenate sua externa ita carens, ut ex defectu Iuris ejus Domino suo vel toraliter ad plenum nurumvel pro parte modi cetri subjecta et obstricta teneatur.

21. Quid heic considerandum?

DEfinitionis contenta et Effectus potestatis.

22. Quid in Definitionis contentis?

VT contractim heic pro ratione intentionis quid suscipiatur. Nomiuis vis et divisio detegent satis necessaria cognoscenda.

23. Quae ratio in nominis latet vigore?

DVo sunt potissimum, quae in eo consideranda veniunt, nempe derivatio et significatio. Etenim sunt, ab [gap: Greek word(s)] id est custodio qui id vocabuli dictum volunt, ut inde sit tam servio, quam servo. Servio autem, quod Graecis [gap: Greek word(s)] est, tam late se extendit, ut ad omnes resquoque narurae creatae excurrat. Sic res rei servire dicitur in natura, quae cunque auctioni aut accommodationi alicujus in combinatione incumbit, quod fit ex instinctu amabili naturae, quo altera alterius conservationi studet. Vbi autem quid ex actu praedomin ante Ali quid alteri violenter imperat, ibi sit


page 244, image: s244

repercussio talis, quae luctam ad invicem causat usqne ad [gap: Greek word(s)] et contra naturae rationem sibi servire quid cogit passione invita alterius inferioris: Inde quoque vislibertatis eidem infringitur, ut hinc exurgat fervitus, contra naturam pugnans insitam, quum ressua libertate plane privetur: Quam itaque quid eo modo captivitatisuae includatur, voluntinde, quod etiam a servando servitus rei dicatur. Simili ratione se quoque servire illud in homine habet. Nam, quum homo a principio ad dominii libertatem sit creatus, nec tamen in eo statu permauserit, servum se fecit alterius violentiae obnoxium, quae ipsum contra naturam supprimendo devinctum et evictum tenet. Vnde Cic. in Parad. ait: omnibus grave servitutis jugum esse debet in libertate educatis, et ibid. Servitus est sicut obedientia fracti auimi, etc. Servi igitur acceptio alia est generalis et alia specialis. In generali acceptione servire hoc medii loco se habet, ut in bouam et malam partem possit converti. Quodcunque enim ex affectione bona et amore fit inserviendo, id ad conservationem rei rendit: Quodcunque autem ex tali non profiuit mutuae affectionis combiuatione, id malitiam prodit, et bonitati contradicit. Atque inde est, quod Christus dicit, non posse duobus domiuis si mul serviri videlicet in contrariis. Et D. Paul. Gal. 4. 3. mundo eramus servientes antea v. 9. Item, Gal. 1, 10. Quomodo denuo servire vultis? Vt manifestum sit, quod differeutia contrarii in hoc servitio ipso se exerat adversantis. Servitium enim bonum cum natura procedit, quum in ejuscommodum et conservationem tendat; at malum naturam pppugnat bonitatis. Alias tamen etiam in hac generali significatiore servire accipitur pro deditum esse aut colere, velut Iu litha 16, 17. in hymuosuo ita cantat: Tibi serviat omnis creatura tua; quia dixisti et facta sunt: misisti Spiritum tuum, qui aedificavit, neque est, qui obsistere possit vocituae. Et Tob. 14. 10 ait; servite Domino iu verirate. 3 Esdr. 5, 30. omnessacro servientes. ibidem 8, 5. templo servientium. Haec et talia fiunt actu et motu qua fi spontaneo, quae pro abusurei in malitiam convertuntur cultu abutentis. Vnde etiam D. Paul. dicit: Rom, 6. 16. An nescitis, quod cui vos filtitis servos ad obediendum, ejus servi estis, cui auscultatis: sive peccati ad mortem, sive obedientiae ad justitiam? In specali autem acceptione servire illud mere passive se habet, ut ex coactione aliqua necessum fit alicui, ut serviat; ceu in bello fit, ut illi inde servi dicantur, quod a servatoribus servati fiut, propter corporalem servitutem praestandam, Aug. lio. 19. de Civit. Dei. c. 15. l. 1. par. 4. Dig. de stat hora. Inst. par, 1. de Iur. pers l. 129. Dig. de V. S. Alias quoque et servus emi potelt. Deut. 21, 11. Notada interim sunt


page 245, image: s245

quod non tantum totus populus simul vocetur servus, uti Esa. 44, 26. Recordare, ait Iehova, horum Iacob et Israel, quum servus mens sis: formavi te: Servus meus est Israel; non traderis oblivioni a me. Et Cic. non adsimilis locutio est: I. A. Populum Romanum servire fas non est: sed etiam fundus dicatur servus, l. 20. par. Dig. de acq. rer. dom. quod serviendo fructus suos edat et largiatur domiuo: Sic etiam ex praediis servitutes sumuntur Synonyma servo sunt minister, famulus, mini strator, pedissequus, mancupium, verna. libertus, etc. [gap: Greek word(s)] , etc. Sed cum differeutia. ut mox patebit. Alias quoque nomen humilitatis est, ut hodie est locutio vulgaris vostre Servuteur,

24. Quotuplex ergo est servus?

DVplex, ut ex allata interpretatione manifeste apparet. Vel enim est Spiritualis, aut Corporalis et mundi. Spirituales vocantur alias servi Dei, quorum Caput Christus est: unde et ipse velut Mediator noster ratione intercessionis et redemptionis, quam in statu humiliationis implevit Servus Dei et David (qui typus Meffiae fuit) apud Prophetas non tantum vocatus est; sed etiam ipse hoc ministerium sibi sauctum servitii adscribit, dicens: Filius hominis non veuit, ut sibi ministraretur; sed ut ministraret. Marc. 10. 45. Esa. 53, 11. item Esa. 42, 1. Matt. 12, 18. Phil. 2, 7. Cognitione sni, ait Iehova Pater, justificabit justus servus mens multos, quorum iniquitates ipse bajulaverit. Vnde omnia quoque ip fius memora servi lusstitiae appellantur. Rom. 6. 18. ceu sunt omnesfideles cum Patriarchis suis, licet sub externo mundi jugo et servitute passim vivant, 1 Cor. 7, 22. Eph. 6, 5, et 1 Pet. 2, 16. Quamvis autem Christus vere libertati eos resticuerit secundum hominem internum; tamen quia in mundo hoc mortale tempus transigendum adhuc mauet, servi inde sunt, ut in cunctis vitae actionibus ex toto cordis amoreinque Fide recte serviant, et aservitute peccati et catnis, quantum fieri potest, sancte abstineant.

25. Quid est Corporalis servus?

ESt maxime talis, uti supra quaest. 20. explicatum est. Qui iterum duplici ratione distinguitur. Aut enim legilis, aut. prorsus ica sibi captivus est in carne sua, ut nadique peccato serviat et libid ini suae servus vivat plane oppositus Spiritui Del: Velut in hac signi fic atione et Domiuns et servus saepius conveniunt, ut in ec dem mortis vivant judicio.



page 245, image: s246

26. Quid est servus legalis?

ESt persona denegatae aut fractae libertatis, quae certis ex causis Domini potestati subjecta est, vitamque suam ad nutum et arbitrium ita componere cogitur, ut omnia in commodum et honorem heri redundent.

27. Quid heic considerandum?

Officiorum servilium sive ipsius servitii conditio et servorum divisio.

28. In quibus consistit conditio servitii?

IN obedieatia fideli et Integritate pia, quae Castitatem et taciturnitatem includit 1 Tim. 6. 12. Prov. 25, 13. Mait. 24. 45. Gen. 9, 25 et 24, 2 et 31, 38, etc.

29. Quomodo dividitur legalis servus?

VTalius sit abso lute prorsus contra naturam subjectus, alius conditionatus, aut cum conditione serviens.

30. Quis est absolute subjectus?

QVi prorsus contra naturam libertatis ita devinctus haeret domino ut etiam vitae proprietate ei sit alligatus, vocaturque alias mancupium aut mancipium, quod quafi manu sit captus, et proprietarius in servitute ita natus, aut emptus, aut damnatus, adeo ut etiam in commercio esse dicatur Exod. 21, 7, 32. Lev. 24, 17, 21, 44, 45, 46. et quadrupedi aequiparetur l. 2. parag. 2. ff. ad l. Aquil. Gen. 30, 43 et 47, 25, 25, 26. nihilque proptii habeat, ac mortuo comparetur. l. 209. ff. de P. l. Deut. 15, 17.

31. Quotuplices sunt aut fuerunt proprietarii servi?

QVum varia eorum ex domini voluntate ipsis essent imposita servitia laborum, inde quoque eorum sumebatur differentia, ut alii essent Dispensatores, Actores, Atrienses, qui suppellectilem aedium mundabant. l. 8. ff. de Inst. leg. 1. hostiarii, ordinarii, vicarii, ministratores, mediastini, obsonatores cubicularii, lecticarii, cursores, notarli, nomenciatores, calculatores, socarii, villici, muliones, tonsores, scopiarii, saltvarie, capsarii, amanuenses, diaetarii, aquarii, topiarii, textores, tabellarii, operarii. agricolae, alii novitii, alii veteratores, pistores vestiarii, coqui, et complures alii. Ita magua fuit luxuria veterum in aiendisservis Gen. 14, 14, et 1 Reg. 4. Sic Milo Romae uno die 300. manuinisit, ne torquerentur pro caede


page 249, image: s247

Clodii. Sed non prodest Reipub l. si numerus servorum exuperet cives. Sic Athenis peregrinorum fuerunt 10000, civium 20000, servorum 400000. uno tempore. Vid. l. 203. ff. de V. S. Levit. 24, 17 et 25. Deut. 15. Ierem. 34. Coloss. 3. etc. Vltimi inter servos erant venales, quorum alii pileati, qui nil praestabant emptori; alii coronati qui captivi erant ex bello.

32. Quid et quotuplices sunt Conditionati servi?

SVnt in quos Dominus non ita plenam habet potestatem, habenturque in duplici differentia, ut sint aut usuarii l. 15. ff. de serv. urb. l. stipulat. parag. si quis ff. de V. O. l. 8. ff. de acq. et aqua. pluvi. coerc. aut conductitii.

33. Vsuarii quotuplices?

DVplices aut adscriptitii et censiti. tit. C. decol. palaest. lib. 11. tit. C. de agric. et censit. lib. 12. aut manumissi. 2. Sam. 9, 14 et 1 Reg. 9, 20. Hest. 2, 55. Ne hemiae. 7, 60.

34 Quid Adscriptitii sunt?

HI quamvis liberi sint; tamen eorum libertas potius fictitia erat, et tam duris conditionibus adftricta, ut pro servis haberentur; nomen inde gerentes, quod glebae ita essent litteris obligatoriis pro agro coleudo adscripti l. 19, 20, 21 et ult. C. agric. et Censit. Cujac. lib. 12. obs. 35. hodie possent dici freye Schlaven. Varii generis sunt in rustica gente, pro loci consuetudine. Vid, Hans. part. 7. c. 4 Coloni. Palaestitni, Palaestini, patrimonisles, saltuenses, emphiteucarii burgarii, Inquilinarii, dominici, fiscales, tamiaci, murileguli, etc. tit. C. dicol. Palaest. et seqq. lib. 11. inde Fronaienste hand, und pflug frone, Kotner, hufner. Ios. 9. 26. Iud. 16, 22. Huc referri possunt Vernae, sive nati ex servis.

35. Quid manumissi sunt?

QVos domini ex servitute manumiserunt, ut libertate essent donati et cives fierent, l. in orbe. ff. de stat. bom. Novell. 7. c. 2. Exod. 21. 2. Lev. 25. 39. Deut. 15. 17. Psa. 40, 7. Heb. 10, 5. Eorum fueruut 3 genera. Cives Romani, qui vindicta id est virga, censu, aut testamento, nullo Iure impediente manumissi erant: alii Latini Iuniani, qui ex lege Iunia inter amicos erant libertate donati: alii Dedi itii qui poeuae causa viucti aut stigmate inusti erant. et quoquo modo manumissi: Fuerunt et castris et turribus ad siguati unde mos Germanorum die Lassen, quasi in Provincia relicti. unde nobilitatis origo maxime. Propagatio Religionis Christianae fecit, ut servi


page 248, image: s248

cum numero manumitterentur, quum dedecus esse pritaretur, Christi libertate non plene frui: Tum quoque accessit hoc, quod Mahumetes suae legis vigore homines liberos pronunciasset. Vnde circiterann. 1250 omnis prope fervitus in desuetudinem apud Christianos abiit, licet plurima ejus vestigia restent passim. Vid. Resp. Hans. d. l.

36. Quid discriminis est inter Libertos et Libertinos?

QVamvis iu effectu ferine idem fit libertus, quod libertinus; tamen ita differunt, quod libertus semper referatur ad patronum, qui eum dimi sit; Libertini vero nomen absolutum est, quum sit quoque ex libertis natus. l. 1. D ig. de excus. Inst. tit deingen. et manum. Graecis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] liberti et libertini dicuntur.

37. Quid sunt Conductitii servi?

IS usas hodie frequentissimus est, et adeo in Christiaui smo communiter approbatus, ut omnes ferme Patres et matres familias iis utantur servis et ministris; ob quod beneficium sane qui vis Deo gratitudinem referre deberet, modo tanta non esset coeca mortalium insania. Namque olim non tantum quid sibi acquirere, nec testis esse, nec te stamentum facere nec judex esse poterat, et omnibus beneficiis Iuris destitnebatur, sed etiam vitam et necem debebat Domino. Sunt autem Conductitii servi, qui annuo aut pro ratione temporis certo precio et mercede ad operas domesticas a dominis contrahuntur, ut illis adjumento sint in re oeconomica quidvis perticienda, l. 7, Dig. loc. cond. Inst. tit. 25. lib. 3. l. 209. Dig. d. R. 1. l. 1. par. igitur Dig. de his, qui sui, etc.

38. Quotuplices sunt?

IN utroque sexu et masculino et foeminino habentur in duplici differentia, ut vel ad dies aliquot operas suas elocent alieno hero, et dicuntur operarii, servi alieni, aut mercenarii, [gap: Greek word(s)] , l. 1. par: fi fil famil. D ig. de vi et vi arm. vel ad certum annorum tempus, et vocantur non servi. sed ministri, famuli, pedissequi, ancillae, famulae. In aulis quoque habentur varia officiorum et munerum servitiorumque genera, quorum alia nobilia alia ignobilia, tamen omnia iugenua sunt, quum hodie ex statu Chrislianismi tales servitutes solummodo legitimae censeantur merito Etenim nec aequitati, nec humanitati, multo minus pietati fideli consentaneum esso videtur, prisco modo tam indigne miseros homines, qui ejusdem nobis cum sunt originis, ejusdem precii, et spei tractare, Ier. 34, 17. Xenoph. lib. 1. de dict. et fact. mem. Socrat. Macrob. l. 1. Satur. c. 11. praesertim quum bellica et


page 249, image: s249

venalitia servitia detestanda appareant, ut merito ex Christiano orbe sint exterminata.

39. An servus quoque naturalis datur, aut natura?

SIc in gratiam Stagirensis sui non sine ansteritate et torvo vultu id multi contra Iur. Cons. Imper. l. 5. par. 2. Dig. de stat. hom: quum servitutem contra uaturam esse dicunt, evincere et defendere conantur: Aiunt enim, danturrationis expertes in sipientes, mentis non compotes, stupidi et hebetes, etc. qui ab ipsa natura ad servitium merito sunt destinati, quum eos ad serviendum ira finxerit potius, quam ad regendum. Absurdum certe, quum inter defectum, morbum, vitiumque naturale et naturam peccantem in subjecto corpore nesciant distingnere. An morbosi status et servi est idem? Et quis dominus tam foret sibi contrarius, ut eum sibi optaret servum cujus vigilantia, adsiduitas, prudentia, fidelitas, perspicacia, taciturnitas, industria, etc. esset nulla, nec iis uti posset in rebus oeconomicis aut negotiis; An non potius misericordia et medicina digniveniant, ut gratis alantur potius, quam quod rebus gerendisapplicare debeant pro tali muneris ratione. Num servitus est medicina morbi? An non auimae conditio aequaliter se habet in quovis homine juxta statum libertatis, modo semetipsum quis non deformet sibi? Ideoque falfa est distinctio, qua servum naturalem alium, et alium legitimum faciunt. Constat enim quae servitus conservationis ad naturam prosit et quae contra naturam libertatis tanquam ejus oppositum a Iur. Cons. recte statuatur. Sed hae sunt futiles et inutiles, inanes et aniles fabulosaeque stagirensium in litteris compactis, logomachiae, quae in suum remittimus locum. Nunc ad effectum progrediemur.

40. Vnde servus hoc habet, quod servus dicatur?

EX munere et servili statu tanquam ex effectu potestatis nimirum per servitium hoc ipsi imponentis, ut talis sit Itte autem in Servitute emergit.

41. Quid in Servitute considerandum?

HAc vice non ulterius extendi potest ejus cognitio, quam ut noscamus, quid sit, et quotuplex?

42. Quid igitur est Servitus?

ESt effectus potestatis dominicae, quo servitium praestatur, cui libertas plenior cum Iure ejus competit. eamve obtinet. Notandum heic quod Servitus tam late ad omues res extendat, quemadmodum id supra quaesti 23. de


page 250, image: s250

verbo servire explicatum est, unde etiam apud Iur. Cons. Servit us rei alienae usus dicitur l. 5. l. 17. parag. 1. Dg. de Scrvit. quod qnis ea pro suo commodo et utilitate juxta praescriptum legis modum utatur l. 15. l. 12. C. deusufruct, l. 6. par. 2. Dig. si serv. vind. Proinde etiam in corporalibus oneri est talis praestatio, l. 3. C. de Serv. Vsusautem servitutis talis participatur tam servienti quam dominanti. l. 8. ff. de ast. empt. l. 14. par. 1. Dg. deservit. l. 23. par. 2. ff. de servit. rust. Significat tamen et cultum. Eccl. 2, 1. Gal. 5, 2. Coll, 3, 5. Vide in reliquis supracap. 11. quaest. 13.

43. Quomodo dividitur Servitus?

IN Spiritualem et Corporalem, uti sup. c. 11. q. 14. ex S. Script. id explicatum est. Vnde et Servitutis ac adoptionis Spiritus a D. Paulo ipse Spir. Sauctus vocatur. Rom. 8, 15. Gal. 2, 4 et 4, 24, et 5, 1. Heb. 2. 15.

44. Quid est servitus Spiritualis?

NIhil aliud, quam dulce illud jugum Christi, quo nos ad libertatem eam, quam nobis ipse plens recuperavit, pertrahere cupit, Matt. 11. v. ult. ut in solido et flagrantissimo amore cordis renati per ipsum cooperante Spiritu Dei, Patrem in vita nova ejusque imitatione sancta vere et vivide colamus. Haec servitus omnibus fide libus unice ita competit, quod si eam in sanctitate piaobservent debite, etiam inde libertati amissae penitus restituantur, cum sic coincidit, ut tales servi Christi, etiam in libertate coelica vivant undique. Proinde quoque sibi oppositam habet et libertatem et servitutem carnalem qua homines indomabili cupiditate rapiuntur, et vitiis dominantibus turpiter in carne serviunt, actauquam ultro prostituti mortiferis ejus vinculis alligantur. Certe utcunque auimo corrupto grata, utcunque aliis splendida libertas videatur: vera tamen et funelta est cervitus, libidini potius, quam virtuti parere, ut ait Lensae. lib. 8. de libert. C hr. c. 1. Servitus autem haerenati hominis alias dicitur liberationis Deut. 5, 6. Hebr. 2, 15. a peccato Rom. 6 18. et Iustitiae servitus, ibi. v. 18, 20 et 8, 2. adoptionis ibid. v. 15. haereditatisaeternae, 17. ibi. et Sanstimoniae, etc. Rom. 8, 19, Gal. 5, 13, et 1 Pet. 2, 16.

45. Quid est Servitus Corporalis?

ESt effectus sive jugum potestatis dominicae, quo servitium ei praestatur, qui dominii sui vindex et possessor est. Gen. 15, 13 et 17, 12 et 27, 17 et 30, 26, 29 et 42, 18 et 47, 19. Exod. 6, 6 et 13, 3 et 20, 2. Levit. 25, 19, los. 24, 16, lud. 6, 8.



page 251, image: s251

46. Quotuplex est haec servitus?

DVplex; alia externa, alia interna et carnis.

47. Quid est externa?

QVae corporali actu ex onere impofito superiori in commodum et utilitatem ejus vergens praestatur. l. 9. Dig. de servit. l. 13. parag. 1. Dig. si. Com. praed. l. 6. par. 2. Dg. si serv. vind.

48. Quotuplex est haec servitus?

DVplex iterum, vel Realis, aut Personalis. l. 1. Dig. de Serv. l. 8. par. tale. Dig. delib. legat. l. 32. Dig. de usufr.

49. Quid est realis?

QVae a praedio aut fundo Domino praestatrr, l. 18. Dig. com. praed. l. 3. Dig. de serv. Rurst. Diciturque servitus praedialis. l. 1 par. fin. D. de usufe. Inst. de reb. corp. et incorp. l. 3. Dig. de serv. sive urbanum fit, sive rusticum praedium, l. 198 et 211. ff. de V. S. l. 1. ff. com. praed. et includit pertinentia cuncta ad usum servitutis l. 23. parag. 8. ff. de usufr. unde individua quoque sua natura fertur, quod nequeat separari a re, cui inhaeret, l. certo par. 1. Dig. de serv. ff. rust. quo referuntur, aqua, pluvia, stillicidium, fenestrae, viae latitudo, etc. ligna secundi, etc. Cloacae, etc. Haec iterum aequa aut iniqua est, de quibus suo luco.

50. Quid est servitus personalis?

QVam persona praestat in usum personae dominantis, eamque in operis aut bonis persolvit. l. 7, 57. Dig. de usufr. quo etiam pensiones, contributiones, et alia quaevis onera referuntur, tit ff. de oper. libert. et tit. de bon. libert. Haec iterum, aut justa, aut injusta est, ut suo loco patebit. Quae enim de hominibus heic dicitur servitus, est conditio eorum satis dura, qui talis servitute, plus quam nimium premuntur; unde recte dicitur constitutio Iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subjicitur, l. ff. de stat. hom. Vnde patet, quod aliorum distinctio in naturalem et legalem admodum fit manca servitutis.

51. [correction of the transcriber; in the print ---] Quid servitus interna carnalis?

HAEc merito inter omnes Servitutum species ultimum meretur locum, quam certe omnium sit deterrima et exhorrescenda plus, quam ratio hominis coeca percipere valet: ad quam homo quivis secum attonite in tremorem et timorem extremum concidat. Si etenim


page 252, image: s252

hujus pessimum venenum et aeterna ejus tormenta satis nosceret, non ita in securitate perversissima sui viveret, nec ita jucundum foret, tam pessime voluptatibus carnis peccando indulgere cum tanta pervicacia. Pr dolor! ad hunc modum ita miserrime animati sunt homines carnales ut perditissimam hanc servitutem, etiam libertati adscribere summae non vereantur perversi [reading uncertain: print faded] , quum tamen interim suae perniciei desperatissimi sint servi. Est itaque ista servitus nil aliud, quam Effectus potestatis diabolicae, qua Satan homines in libidinibus suis perversis sub regimine acri Spiritus mundi intime in omnibus nervis viribusque animae et cordis adeo captivos insensibiliter detinet, ut ab amore Dei prorsus et verbi ejus dilectione aversi cum voluptate animi perfidi vivant, mendaciis falsitate cordis obstinate adhaereant, et ubique serpentino animi studio id quaerant, quod carnem perditam blanditiis suis vanis et superbiam expleat sicut inde omnium os perfidia, et manus fraudibus plenae sunt. Psal. 144. v. 11. et tamen pro recta ratione et libertate summa in sui perversissimam defraudationem haec omnia nequiter habere verentur, uti in Iudaeis id videre est, Ioh. 8, 34. Rom. 1 et 6, 20. Vocatur etiam Servitus, diaboli, carnis, mortis, peccati, mundi, etc. O miserrimam servitutis et perditissimam speciem in aeternum, nisi mature resipiscere discant mortales, et Spiritus Sancti rationem pro illa falsi Spiritus astralis ratione recta induant citissime.

Cap. XVII. De Composita Societatis humanae parte 1. nempe de Familiis.

1. [correction of the transcriber; in the print 7.] Quid est Societas composita?

HVc usque de Societate fimplici egimus, merito nunc ad Compositam ex ratione methodi cap. 13. q. 1. transeundum est. Suntque istae Societates nihil aliud quam mixtura et compofitio quaedam ex simplicibus coordinata, unde et mixtae partes dicuntur.

2. Quotuplices sunt hae Societates?

DVplicesaut particulares aut Vniversales.

3. Quae sunt Particulares?

HAs partim Familias, et partim Collegia constituunt,



page 253, image: s253

4 Quid est Familia?

FAmilia, quae et olim famelia a femel aut famul id est servo dicebatur, est prima ortae multitudinis coacervata Societas qua homines decenti ratione inter se corporis cujusdam vinculum constituunt. ut eo rectius in pietate vitae cotidianae necessitatem sibi conquirant et conservent. Gen. 10. per tot. et 19, 37, 39. Levit. 22, 13.

5. Quotuplex est familia?

DVplex. Aliae enim familiae sunt domessicae et civiliter privatae: quum communio esus ad institutum civle faciant: aliae stemmaticae et communes.

6. Quid est Domestica familia?

ESt Societas particularis hominum sub unini Patris familias imperio in una domo ita viventium, ut res pro vitae sustentatione et liberorum educatione pie administrentur.

7. Quid in ea considerandum?

DVo; ejus videlicet constitutio et gubernatio. Quum enim fundameutalis idea et imitamen sacrum) totius regimin is universalisin ea contistar, in bis binis partibus omnino bene ponderanda et examinanda venit, praesertim quum pauci id rite observarint. Gen. 11, 35.

8. Constitutio in quibus consistit?

IN causarum justa confluentia. Quoad igitur externas causa: Efficiens doplex est Principalis et Instrumentalis. Principalis iterum naturalis et Civilis. Naturalis, quando persanguinis rationem ex justis nuptiis inceptive familia per Patrem familias suum exordium sumit. Civilis, quando ex tenore Iuris Libertati insiti per adoptionem personae commodae in familiae communionem adsciscuntur. Insirumentalis vero est justae disciplinae constitutio, quae in statutis domesticis sese exerit unice.

Finisiterum duplex, quem Psal. 144, v. 12, 13 et 15. rite in gradibus exprimit. Est enim ultimus et ultimatus: Vltimus rursum subordinatus, et subordinationi inserviens: Iste est sustentatio personarum familiae, quum unicuique alimentum suum ex eo debeatur, unde naturaliter originem trahit; velut sic Patrifamilias incumbit, ut suis nutrimenta praestet. d. Psal. v. 13. l. unusquisque cap. de infant. expos. Subordinatus in eo exprimitur, ut filii nostri sint sicut plantae, ait David. d. Psal. 144, 12. quae creverunt in adolefcentia, quod in educatione bona pia et accurate fideli consistit. Vltimatus sive finis finalis


page 254, image: s254

beatitudinem talem continet in Ps. d. 15. ut populus hinc sit bisbeatus, cujus Iehova Deus est. Id est ut in omnibus vitae actionibus, et operarum intentionibus saltem unicae merae loco sit Deus, maneatque Iehova noster.

9. Quaenam sunt causae internae?

IN harum nuinero prior est Materia, quae res et personas simul complectitur ac earum posseffionem requirit. Etenim cura rei familiaris non tantum bona necessaria cum habitatione commoda exigit, sed etiam possessorium. personarum certarum indicat, sive liberae sint aut servae. Si liberae tresad minimum familiam constituunt, l. 40 ff. d. V. S. uti id quoque in collegio apparet Sin vero ad servos quoque extendatur, uti necessum est, quatuor personae ad minimum pro usu in liberis conservandis, non quidem ad esse, sed ad bene esse, requiruntur, Gen. 5, 9, 21 et 12, 5, 13 et 13, 5, 8, 9, 10 et 26, 2, 12, 14, 15 et 31, 4, 16 et 32, 5. Psal. d. v. 13, 14. l 2 parag. 6. l. 4. par. rixam D. vi. bon. rapt. Matt. 13, 27, 52 et 20, 1, 10. Forma familiae consistitiu decenti et pia gubernatione ac regimine, quae duo complectitur membra, Auctoritatem et Disciplinam, ut negotia et rem familiarem omnem rite disponere, et in commerciis dirigerepossit, ne damuum clades, aut querela sit in nositris plateis, d. Psal. 144, 14. Gen. 12, 1, 6, 7 et 13, 4, 18.

10. [correction of the transcriber; in the print 12.] Quis Effectus familiae?

IVs possessionis et auctoritatis, quae in potestate Patris familias se exerit.

11. Gubernatio autem Familiae in quibus consistit?

MAxime in his duobus, nempe in Potestate, et Disciplina Patris familias: Potestas tamen ex auctoritate et Possessione exurgit. Etenim auctoritas Ius insitum sibi habet jubendi, et Possessio vim sive robur addit exequendi et perficiendi quid per Disciplinam piam et bonam; uti necessario in omni regimine aut privato aut public haec quatuorrequi sita essentialia, nimirum rerum Possessio propriarum, Auctoritasquae Ius continent suum et Disciplina cum Potestate, quae factum exptimunt, concurrere debeant; alias nulla decens Communio aut cohabitatio dari poterit: Itaque nemo Patrum familias ista sibi derogari aut infringi sinet, velut nec Rex aut Magistrautus in publicis. Veluti in lacob. Gen. 31. videre est, qui potiuscum bonis et uxoribus ac liberisa socero discessit, quam quod haec sibi aut vi aut calumniis infringi


page 255, image: s255

vellet. Ita tota S. Scriptura abunde hoc praessat, ut tantum publicis et privatis regiminibus fundamenta monstret, quibus tuto superaedificari possim omnia, quae ad hujus vitae faciant regimen et sustentationem, nisi homines ex malitia se Spiritui Dei subducere, eundem rejicere, ac potius Spiritui mundi submittere velint.

12. Quid est Stemmatica familia?

ESt Sotietas laxior et communio hominum agnationis vinculo inter se devinctorum, cujus capita quidem plures Patres familias, participatione tamen sanguinis cohaeren.

13. Quotuplex est haec familia?

DVplex; aut enim est Coguatorum, autaffinium.

14. Quid est familia cognatorum?

ESt Societas particularis hominum ab una stirpe per generationis naturalis succeffionem ortorum, idem que nomen gentilium usurpantium. Ios. 2, 12. et 6, 20. l. 195. par. 2. Dig. de V. S.

15. Quomodo autem hae successiones rite agnoscuntur?

EX gradibus generationis, quorum alii sunt superiores, alii inferiores, alii collaterales, uti supra Cap. 14. quaest. 14. id explicatum est.

16. Quis est effectus hujus familiae?

IS maxime in dommunione se exerit et propagatione ejusdem, ut, si valde sit propagata et in, subfamilias nimis extensa, inde gens oriatur. Gen. 10.

17. Quid est familia affinium?

QVae etiam secundaria dicitur Societas, est hominum affinitatis vinculo inter se colligatorum, quo etiam adoptati homines referri possunt.

Cap. XIX. De Collegio.

1. Quid est Collegium?

ESt Particularis conversationis Civilis Societas, in qua homiues ejusdem status et conditionis, maxime unius professionis, propter mutuam communicationem rectiua observandam, boni publici causa Prov. 1, 19. consociantur ex superioris consensu et auctoritate, Gen. 37, 25.



page 256, image: s256

2. Quid heic animadvertendum?

DEfinitionis resolutio et divisio.

3. Quid in Definitione?

NOminis ratio et causae.

4. Quid in nominis ratione?

EIus acceptio et synonyma. Etenim sunt, qui hoc colligando dictum volunt, quod complexum amicitiae, quae unice inter collegas vigere debet, contineat, ut vinculati quasi inter se cohaereant. Esa. 25, 7. Dan. 3, 32. Ose. 12, 13. Vnde apud Iur. Cons. Collegiati dicuntur fratres, inter se . Abb. c. 4. de his, quae si. a maj. part. Cap. et collegae habentur, qui simul habitant. Alii ab eligendo dicunt quasi in unum munus collectos haberent. Var. lib. 5. deling. lat. Godd. l. 85. Dig. de V. S. Exod. 5, 7, 11 et 16, 4, 16, 18. Num. 11, 8. Deut. 11, 14. Esa. 10, 14. Inde et in genere ac specie accipitur. In genere significat congregationem quamcunque, l. 173. Dig. d. V. S. Sic et contutores collegae dicuntur l. 14. l. 46. Dig. de admin. tutel. nec non qui itdem munus et onus subeunt. Velut etiam maligni et ardeliones in conspiratione sua hoc nomine gaudent. In specie vero consociationem bonorum ejusdem sortis collegium constituunt ex superiorum concessione, l. 4. Dig. decollig. et corp.

Synonyma habet, ut, Coetus legitimus, Conventus. Sodalitas, Concilium, Societas, [gap: Greek word(s)] , Synodus, Synagoga, Sodalitium, Consortium, etc. ac Graecis est [gap: Greek word(s)] . Sic. Cic. 3. off. Praetorium Collegium et pro Dom. Tribunorum plebis Collegium vocat, et de Leg. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sanae mentis sit? ut indicet, quod collegia non ex vanis constitui debeant hominibus! Vnde collegae ejusdem officii, et fratres, et soucii, et sodales, etc. vocantur.

5. Quaenam sunt causae Collegii?

Efficiens est vel principalis aut minus principalis. Illa est consensus hominum ad collegialem hauc Societatem adfpirantium; Lita est concessio superioris quum alias collegia forent illicita. l. 2. Dig. de Coll. et corp. Ideoque nullusrex aut Princeps tam sui et suae auctoritatis erit oblitus, ut ipse non praesidem aut per de legatum suum agat. 1 Cor. 12, 25, 26 et 13, 5. Finis est iterum duplex; ultimus et subordinatus. iste est bonum commune Colegiiipsius;


page 257, image: s257

alter usus publicus Reipubl. in promotione commodi evidentis aut status, praesertim ut et favorabilius tributa et impositiones colligi queaut.

Materiam sive subjectum referunt personae collegiali vinculo inter se copulatae, quae collegae proprio nomine dicuntur, quorum tres ad minimum constituunt collegium, l. 85. Dig. de V. L. ubi God. duo autem conservant l. 7. par. 2. Dig. quod cujusque unjv. nom. Inter hos unus superior, qui Praeses dicatur, seu Praefectus, Primicerius, [gap: Greek word(s)] , et jus convocandi, proponendi, colligendi que vota habeat. tit. Cod. de Primie. et secun do cer. lib. 12. Matt. 9, 18. Mare. 5, 22, 23. Luc. 8, 41, 47. Cujac. in parat. lib. 12, ad d. tit. C.

Forma in legitima communicatione, rerum, officiorum, consiliorum et auxiliorum juxta auctoritatem et modum concessionis aut privilegiorum praescriptum, consistit, et consequens necessarium secum includit, ut suoshabeant Conventus, et locos publicos, in quibus sua consilia, deliberationesque agitent.

6. Quomodo hoc collegium dividitur?

DVplici modo vel ex ratione formae, vel ex ratione Personarum.

7. Quomodo dividitur ex ratione formae?

QVando aliud licitum aliud illicitum habetur. Etenim Licitum esse equit, si non secundum concessionem Legum aut Superioris, vel etiam in communione rerum licitarum fiat. Vnde illicitum quale sit facile dijtidicari potest, ceu sunt monopolia, quae Compagnia mercatorum potissimum exercere solent.

8. Quomodo ratione personarum dividitur?

DVplici modo iterum vel ex statu dignitatis, vel ex gradu ejus.

9. Quomodo dividitur ex statu?

VT ex earum statu et conditione aliud sit simplex, aliud mixtum: Simplex iterum aut respicit statum ecclesiasticum, sive secularem: Mixtum vero ex personis utriusque status est compositum, velut egregium horum collegiorum repraesetat collegium Electorale Imperii Romano-Germanici: huc referunt nonnulli etiam Scholas et Academias.



page 258, image: s258

10. Quotuplex est ex gradu dignitatis sumptum?

DVplex: Vel est superiorum Collegium quod alii primarium dicunt; vel inferiorum, quod secundarium quoque faciunt.

11. Quid est Primarium?

ESt quod spectat ad magistratum, totiusve corporis univer si tatem, Cujusmodi est Collegium, Principum, Consulum, Primorum Populi, Senatorum, etc.

12. Quid est secundarium?

QVod concernit subditos, et privatos, qui artis unius professionem aut cognatam tractant.

13. Quotuplex est hoc Collegium?

MVltiplex esse potest; primis tamen autsunt Nobilium, aut litteratorum, aut Mercatorum quales sunt Societates in Specie sic dictae, et hodie Compagniae vocantur: aut opificum, quae vulgo tribunitia collegia appeliantur: et sodalitates, ant tribus zueffen in mingen, velut aute excidium suum Magdeburgi habebantur, et hodie Coloniae Agrippinae laudabiliter vigent 22. Gaffeln. Alias tamen quoque urbes habere solent ad belli dispo sitionem suas Curias, vel quatermones, velut olim Romae 35. tribus a Romulo ita in Curias dividebantur.

14. Quae Collegiorum opposita?

COllegia illicita, dissensus aut dissidia interna, Corruptio collegiorum et totalis eorum dissolutio. Et tantum de Societatibus particularibus, sequuntur Vniversales.

Cap. XX. De Societate Vniversali.

1. Quid est Societas universalis?

ESt Societatum diversarum communio, qua diversi status hominum in unum corpus quasi coeunt.

2. Quotuplex est haec Postestas?

DVplex, aut enim Legitimis mediis Politicis et civilibus cohaeret, dicitui que Vniversitas, aut saltem ejus sceleton refert in corpore ex foedere, diciturque alias holopolium, aut Vniverersitatisaemulatio.



page 259, image: s259

3. Quid est Vniversitas?

ESt Plurium diversi status hominum, familiarumque omnium, et collegiorum juris communione, civiliumque commodorum sociata ita multitudo, ut corpus aliquod in connexione mutua repraesentet; in loco ubi habitat. Talem coagmentationem populus Indaicusinter sese repraesentavit in et AEgypto, et priusquam in solidam coalesceret Rempubl. Exod. 3 et 4 et 5. etc. Diciturque alias Communitas; die Gemeinde, aut Gemeinheit, Gen. 34, 16, 22. Exod. 11, 2, 3, 4. Deut. 13, 12, 13, 15. l. 2. l. 7. par. Dig. quod cujusque Vniv. l. 30. Dig. de usucap. tit. C. de Collegiat. lib. 11. et tit. Dig. deprivat. Corp, Vrb. Rom. Losaeus lib. de Iur. Vuiversal.

4. Quid heic observandum?

DEfinitionis contenta in nominis explicatione, et ejusdem divisio.

5. Quid nominis contenta indicant?

IDexplicatione nominis detegetur, quae in derivatione et acceptione ejus patescet. Etenim Vniversitas quidem ab uno dicitur, sed ita tamen, ut in amplitudine sua tam late extendatur, quasi illud unum in totum quoddam commune convertat. Velut Cic. mare universum Dixit, et universam eloquentiam, universam gentem, vitam et nationem, ut inde universi omnes dicantur, quibus singuli opponuntur. 4. in Ver. Ergo ab universa provincia, generatimque a singulis ejus partibus diligitur, etc. Hinc universitas [gap: Greek word(s)] dicitur, velut etiam ipse mundus universi et Vniversitatis appellatione exprimitur; Cic. 1. de Nat. Deor. Vniversitas rerum, qua omnia contineutur. Item si totum Vniversitatis corpus planum et aequabile explicaretur. Ita et pro toto genere humano accipit 2 de Nat. Deor. Licet enim contrahere univer sitatem generis humani, eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos. Sic Colum. de rusticationis universitate, non attinet jam plura dicere. Et Quintit. Si quando in partibus laborabimus, univer sitate puguandum est. Quum itaque universitas meram generalem contineat dispolitionem, ut non aptis per totum inter se conveniat firmitermembris quidem, quae quasi in cute coheareant universaliter; nihilominus Vniversitatis talis homines vocanturcives, contribules, oppidani, incolae et municipes tit. Dig. ut null. ex vicam. tit. C. non licere hab. metrocom. l. 1. C. ut nemo ad suum patron. Sic etiam


page 260, image: s260

apud Iudaeos universitatem quandam constituebat quaelibet tribus, quae rursum suas habebat familias, Deut. 16, 18 et 29, 10. Ios 23, 2, 6, 24 et 19, 47, 48. et 2 Chron. 30, 1, 2, 3. Habent itaque aliquod politeuma, sed non plenum, quo tameu inter uti possunt aliquo usque. Sunt interim, qui Vniversitatis nomen specialiter certae formae regiminis super inducere solent, velut apud Lensaeum et ejus imitatorem Brunigium videre est, qui heicconsulantur ulterius.

6. [correction of the transcriber; in the print ---] Quomodo dividitur autem Vniversitas?

QVum non solidam conformatinnem et stabilem sui referat talis Vniversitas, sed variis et fluxibilibus obnoxia sit casibus atque dissolutionibus, non aliam divisionem nisi gradualem admittit; unde sunt, qui pro loci capacitate in majorem et minorem eam distiuguunt, ut majori accenseant, urbes, oppida, etc. minori universitati vicos, pagos, etc. de quibus postea agendum erit. Sic etiam per abusum Academias vulgariter Vniversitates vocant, forte respectu scholarium particularium et trivialium. Germani dicunt hohe Schulen altiores scholas, quod forte inde in Vniversitates disseminentur artes; Vbi certe diligenter cavendum, ne puteus sit Apoc. cum locustis. Apoc. 9, 2, 3.

7. Quid est corpus foederatum sive holopolium?

QVod et [gap: Greek word(s)] dicitur, est communio Societatis universalis, quae pactione publica inter populos de amicitia, pace, et commerciis mutuo exercendis, et conservandis, aut libertate retinenda initur.

8. Quotuplicia sunt?

DVplicia; aequalia vel inaequalia, etc. Sed quum de iis in Rebuspub. Hanseat. part. 2, c. 8 et 11 ac seqq, actum sit, atque etiam ad alium locum inferius spectet, non amplius eorum menrio heic facienda erit dum jam ad Ordines populi ex cap. 6. q. 2. nos convertimus.

Cap. XXI. De ordinibus Populi et distinctione maxime civium.

1. Quid sunt Ordines populi?

ABsoluto ita tractatu de priori divisione populi; delicet quantitativa, sequitur nunc qualitativa, quae ordines determinat: Hi igitur nihil aliud sunt, quam Classes distinctae hominum, in quas populus commode distribui


page 261, image: s261

poterit, pro meliori disciplina et respectu in Republ. undiquaque habenda.

2. Quid heic observandum?

NOtatio nominis et subjecti applicatio.

3. Notatio nominis in ordine quaenam est?

Aptissimum sane rebus est vocabulum ordinis, quum nihil prorsus discriminis dari possit sine ordine. Ac res quae non ordinem accipiunt aut admittunt in confusione sua pereunt; quod adeo verum, ut neque actioues ullae sine ordine possint edi. Nec tempus, nec modus ullus caret ordine: imo ex ordine viget et vivit ipsum tempus, nisi quod in inferno tenebrae eo careant, ubi umbra mottis et nullus ordo, ut ait Ioh. 10, 22. Ideo que patet inde, quod ad omnes res, quae prius et posterius aliquod aut distinctionem quandam admittunt, ordo excurrat et spectet, quum nihil aliud sit nisi congruens dispositio rerum et collocatio singulorum in suo loco. Nolline ordiuem coeli? ait Ioh. 38, 33. et ordinem Lunae ac stellarum Ierem. 31, 35. in gloriam Iehovae collaudat propheta. Quamvis autem Ordinis acceptio tam late pateat; tamen recte faciunt, qui ejus proprietatem homini potissimum accommodant, quum homo tanquam Microcosmus omnes mundi ornatus et ordines in sese contineat, uti etiam loquitur Xenophon in Oecon. nihil hominibus praestantius nec utilius ordine. Attamen aliter ipsi interne aliter externe applicatur, ut etiam in cogitationibus et consiliis ordo esse debeat Bart. in l. ff. ad Vell. Sed in Politicis maxime externis qualitatibus et eorum conditionibus attribuitur, velut etiam ordo ministerii dicitur. Num. 7, 5. et 1 Reg, 10, 5. Psal. 110, 4. et 1 Cor. 14, 40. et 15, 23. Hebr. 5, 6, 10 et 7, 11. Hinc ordined tam inter regentes, quam subditos dantur, quum, in omui hominum coetu, necessum sit ut gradus conditiouis spectentur, velut Cic. 1 Oecon ait. Nihil esse pulchrius in omni ratione vitae, dispositione atque ordine. Sic et status cujusque Reipub. apud magistratum et subditos ordinem aestimationis suae requirit. Vnde Cic. pro Flac. ordinem Senatorium magni aestimat, et pro Dom. Ordinem equestrem: et I. V. Si cuiquam ordini, sive oratorum, sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit. et Ub. 13. epist. 9. Ordo publicanorum lib, 10. epist. 12. omnium generum atque ordinum consensus, etc. ut ita cuique generi vitae suna ordo apud Latinos adscribatur. Hoc autem cum difficile sit, itajuste digerere, propterea or dini huic seriem clossium in definitione attribuimus


page 262, image: s262

quod maxime valet in hoc subjecto incolarum et civium l. nemo. C. de oper. publ.

4. Quibus vero ordo talis in Republ. adscribitur?

VTi jam ex nominis explicatione patet, tam regentibus, quam subjectis et subditis. Sed de regentibus suo loco agetur. Vide quid de ordine in republ. Hans. par. 3. c. 8. actum sit.

5. Subditi qui vocantur?

OMnes in singulis personis, qui a regiminis statu sunt exclusi, licet nondum fixum agnoscant locum alicubi: nihilominus quocunque veniunt, coguntur superiores recognoscere suos, qui loco illi praesunt.

6. Suntne vero in aliquo discrimine?

OMniuo, Sunt enim [gap: Greek word(s)] , qui certo in loco superiores recognoscunt, alii vero nondum sibi fixam compararunt sedem, sed vel adhuc peregrinantur, aut in circum vagatione errant, et Graecis dicuntur [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] est, cui undique locus amplus est. Germani dicunt: Nirgentheim. Erro, vagabundus, peregrinus, etc.

7. [correction of the transcriber; in the print 5.] Quotuplices autem sunt superiores in certo loco recognoscentes?

ITerum in duplici sunt differentia: aut enim ordine Civium aut Advenarum comprehenduntur. Cives vero iterum sunt duplices: Aut enim veri, aut analogice cives vocantur. Gorl. lib. 2. obs. 35, 1.

8. Quid est Civis proprie sic dictus?

QVum Cic. Civem a coeundo vocatum sic velit, quod vinculo Societatis quodam cives in unum coetum coeant, et sub iisdem legibus vivant, ceu Graecis etiam [gap: Greek word(s)] , est, merito dicitur: quod sit Socius, qui eum familia sua in consociatione familiarum juxta respectum superiorum bene vivere intendat.

9. Quid heic notandum?

DVo: divisio Civium particularis, et ratio Iuris locorum.



page 263, image: s263

10. Civis proprie ita dictus quotuplex?

DVPlex: vel est plenus, vel semiplenus et saltem ex parte.

11. Quis plenus civis?

QVi Iura civitatis ex toto ita obtinet, ut omnibus Iuribus et commodis loci, in quo vivit, frui, uti et ejus membrum rite referre Possit- Dana. lib. 2. Pol. c. 4. fol. 98. Sic olim civis Rom. erat, qui in civitate Rom. domicilium, censum, tribum et publicorum gerendorum potestatem habebat. Sigon lib. 1. ant. Iur. Civ. Rom. Et apud Hebrae. qui ex semine Iacobi genitus, et ad omnia sacra aptus esset. Deut. 23 Ios. 5. Iud. 14, 11. et 1 Reg. 21, 11, et 2 Reg. 23, 17. Luc. 15, 15.

12. Quotuplex hic iterum?

VEl natus, sive originarius et naturalis [gap: Greek word(s)] , indigena; vel factus, adsumptus et adscriptus.

13. Quid est originarius?

QVi nativitate civis est, vel a patre, et avo, ant ex utroque parente, vel alterutro tantum proguatus ibi. l. 1. par. 2. ff. ad municip. Estque iterum ratione familiae vel Patritius, vel Plebejus.

14. Quid est adsumptus civis?

QVi consensum Magistratus per obligationem expressam Ius Reipubl. et civitais est adeptus. l. 1, 2, 7. C. de incol. Graece dicitur [gap: Greek word(s)] juxta habitans, Latine iucola; quem Germani ein Pfofburger vocant, id est, civis voluntarius. Accipit autem plenum Ius si homagium praestet seu Iuramentum subjectionis, quod etiam nobiles detractare nequeunt. Vbi hoc sedulo notandum, quod quisque locus suam ferme habrat consuetudinem aut statuta, quae cuivis peregrino perquirenda sunt, quomodo plenum jus Reipubl. acquiratur. Sic Venetiis 14. annos incolere necesse est iis, qui Iura plebeiorum adepisci velint. Frustra heic anxie quaeritur, utrum expediat peregrions Iure civitatis donare. Qui nolit credere commodum, abeat ad Belgas, et facto ibi refutabitur satis feliciter. Ignorantes et Idiotae in Politia scrupulos ita inanes movent, et sua Iura ficta consuetudinis absurdae nimisalte venditant. Rectius sapiunt, qui humanitatis cultui propius accolas se praebent. Arrogans superbia, ubique odiosa manet, quum ipsa sibi sit exitio. Ius plenum civis vocatur, Das grosse burgerrecht.



page 264, image: s264

15. Sed quid est Semiplenus civis ?

EX parte civis est, qui Iura civitatis obtinet ex toto, sed pro parte ita, ut vel in civitate habitans partiale jus habeat, vel alibi habitans, cum civitatis Republ. confoederatus fit, ac proinde ex parte sit inquilinus, vel extraneus.

16. Quid est civis inquilinus ex parte?

ESt, qui vel in civitate habitans saltem uno aliquo pleni civis Iure; non autem omnibus privilegiis et Iuribus ejus Reipubl. uti potest: Sic sunt, allectos quos dicunt, qui aliunde ad civitatem certam ob causam accesserunt: eosque maxime recipiunt ii; qui Imperii amplificationi magis, quam tranquillitati student, ait Besol. inm Syn. Pol. cap. 11. Sic et Proselyti apud Hebraeos erant, Exod. 12, 48. Et tali Iure vivunt Hamburgi hodie exterae nationis mercatores cum certis pactis libere discedendi, absque decurtatione bonorum quibusquoque Seniores sui loco semimagistratus sunt, etc.

17. Quid est civis partialis extraneus?

ESt confoederatus talis, qui Ius civitatis ex foedere in quibusdam adeptus est; veluti talem correspondentiam inter se Bernates et Genuenses fovent.

18. Quomodo autem se habet Ius civitatis ex ratione locorum?

DVplici modo id constitutum viget, ut sit vel Vniversale respectu totius imperii, vel particulare, respectu Provinciae aut certae urbis. Sic licet de Iure communi inco latus tempore decennii acquiratur l. 2. C. de incol. tamen in continenti quoque acquiritur, quando quis re et facto animum manendi declarat, puta: si domicilium elegerit. l. domicil. ff. ad municip. Item sic in civitatibus Germaniae passim incolatu, ex consuetudine, vel statuto, post annum acquiritur, et non patiuntur advenam diutius ibi commorari, si elapso anno Iura civium redimere nolit. Geil. lib. 2. obs. 31. n. 8. Et Hansae civitates sua Iura septimo anno saltem transferunt, uti explicavimus part. 4. c. 11. de Rebusp. Hans. Ex Iuribus talibus civesquoque alii dicuntur Vniversales, vel particulares.

19. Quinam sunt cives universales?

QVi totius alicujus imperii aut regni sunt cives; veluti hoc modo omnes Germani sunt cives Imperii Romani, Act. 22, 26, 29.



page 265, image: s265

20. Quinam sunt particulares?

QVi vel proviuciae aut Civitatis suntalicujus certae cives; qui iterum vel Vrbani sunt vel suburbani in suburbiis habitantes, etc. Levit. 19, 18 et 21, 1 et 24, 16, 19. 22 et 25, 14. Num. 15, 30. Deut. 15, 3. Iud. 17, et 4. Esdr. 9, 45 et. 10, 2.

21. Quinam sunt analogice cives?

CIvis per analogiam et improprie sic dictus est inquilinus, qui negotiorum suorum causa in civitate aliqua habitatita, ut praeter Ius habitaudi nihil in eadem obtineat; ceu olim Magdeburgi erant Latitatores ex Hamburgo, quos Liggeros dicebant. Hi iterum sunt aut Forenses, aut Honorarii.

22. Quid sunt cives honorarii?

QVi honoris et meriti ergo a Regibus aut Principibus titulotenus civitatis nomine donantur absque omini subjectione et domicilii translatione, quo Iure Franciae regesdonati sunt ab Helvetiis Commen. lib. 6. Et Venetianis ita mos est, ceu ipse novi quosdam, qui hoc titulo gaudent.

23. Quid vero est Forensis?

ESt, qui saltem in nundinis ad forum accedit, ut commerciorum juresecundum leges et mores civitatis aliquousque uti potest vel etiam alterius ministerii causa degit in civitate. Inde talis iuquilinus vel liberior est, vel adstrictior.

24. Quisnam liberior?

ESt quisque liberae ingenuitati vere et pie studet, unde et talis dicitur studiosus, nobilis, miles, vel alia quaepiam persona peregrinans.

25. Quis adstrictior?

HIs inquilini accensentur tales, qui opificum aut artificium, aut tale quid exercent, et in iis sua tractant negocia.

26. Quid est Advena tandem?

EVm indigetant, qui saltem transeundi solum, et hospitandi commoditatem quaerit, quorum cutam Deus accuratam vult haberi, sub certa poena Deut. 10, 19. Esai. 58, 2. Matt. 20, 35, 36. Luc. 14, 13. Rom. 12, 13. et 1 Tim. 3, 2. Tit. 1, 8. Hebr. 13, 2. et 1 Pet. 4, 9. Iac. 1, 27.



page 266, image: s266

27. Suntne etiam aliae divisiones civium?

IMo. Namque tam cives quam incolae ratione relationissexus, aetatis, dignitatis, habitus, facultatum, et status in varios ordines distribuuntur, quorum accuratam rationem Politicus tenere cogitur. Veluti ex relatione alii sunt magistratus, alii subditi, de quibus infra: Ex sexu, alii mares allae foeminae: ex aetate, alii Iuniores, alii Seniores: Ex dignitate aut eminentia nobiles, vel ignobiles: ex eruditione docti, indocti, vel litterati et illiterati, et rursus, ex habitu agricolae, opifices, mercatores, etc. Ex facultatibus, divites aut pauperes: Ex statu liberi servi: et rursus idiotae qui pravatas res curant, aut officiarii. qui publicum gerunt munus, sunt, agricolae, coloni, rustici, etc. de quibus alibi.

28. Quae opposita habet civis?

OPponuntur tam civibusquam incolis, peregrini, hospites, vagabundi, etc. qui in civitate, in qua commorantur, neque usum privilegiorum habent, neque domicilium; sed aliunde advenientes diversorio ad tempus utuntur. Sed nunc ex cap. 4. distinct. ad res Populi nobis pergendum est.

Cap. XXII. De re Populi, et praesertim immobilibus ejus.

1. In dispositione Politices, quid nunc porro examinandum venit?

VT methodi ratio recte observetur ex cap. 4. absoluta videlicet prima parte materiae, quae in personarum consociatione, numero et ordine consistebat, necessum est, ut nunc ad alteram materiae partem in Republ. perveniamus, quae in Re aut Rebus populi sese exerit.

2. Quid in re Populi considerandum?

EIus natura in definitione et divisio cumcontentis suis.

3. Quid est res igitur Populi?

ESt omne bonum externum, quodcunque in possessionem hominis alicujus privati aut Societatis publicae, pro ejus institutione ac conservatione cadere potest.



page 267, image: s267

4 Quid heic natandum?

ANte omnia duo haec, nominis notatio et ejus acceptio, ex quibus ipsa definitionis explicatio patebit, quum compendio se heic sit agendum.

5. Quae est notatio nominis rei?

QVumtam late se ejus conceptus extendat, ut etiam rei notatione determinetur, quicquid vel saltem nudis cogitationibus assequi potest ita, ut ei quidditatem aliquam sive esseutiam abstractam imponat, admodum sane mirabilem ejus derivationem Scholastici constituerunt. Scot. in Repat. 2. dist. 1. q. 2. ejus etymologiam ita describit, inquiens: Res dicitur dupliciter, a reor, reris, et a Ratitudine. Primo enim modo quodlibet potest dici Ens, sive sit opinabile, sive existens: quia Reor hoc Verbum importat actum intellectus et rationis: ideo etiam res dicitur de Entibus, quae non habent firmum esse reale. Secundo modo dicitur Ens ratum, inquit, firmum, quod habet veram Entitatem, et illud non dicitur de impossibilibus esse, nec de puris fictitiis, ut Ens. Sic et Constant. Sarn in direct. Theol. Bellov. tract. 2. c. 14. Tom. deverit. q. 1. art 1. Sed de ralibus vanis et fictitiis rei et Entitatum derivationibus nihil constat Politico, quum illud potius respiciat, quod Graeci [gap: Greek word(s)] Actor. 5, 4. et 1 Cor. 6, 1. Iacob. 3, 16. aut [gap: Greek word(s)] Act. 5, 1. Matt. 19, 22. dicunt, et ita sub sensum cadat, ut possideri valeat Matt. 10, 9. Luc. 21, 19. Act. 12, 28. Ac licet Graeciplurima habeant vocabula, quibus Rem exprimere conentur, ut sunt, [gap: Greek word(s)] , tamen nihil convenientius heic quadrat, quam [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] . Namque non expetimus res, ut ait Cic. ad Heren. quae moveant risum, aut 4. Acad. sint commentitiae, 1 Acad. inusitatae, aut Tuscul. q. lib. 4. formidolosae: sed res evidentes 4. Acad. et 3. off. ad vivendum necessariae, et 1 Ac. res ante oculos positae, vocenturque, ad Att. 9. epist. 4. Res privatae, publicae, forenses, domesticae, 1. off. res prosperae, et ad voluntatem nostram fluentes in negociis gerendis 4 Acad. Interim tamen non errant valde, qui affirmant, quod res et Ens Synonyma sint; nec ulli rei Res valeat accommodari. in quam non quadret etiam Ens. Res enim enunciatur de Ideis vel rationibus seminalibus; de iisdem quoque Ens, quia, ut habent essentiam, ita Entis nomen, quod essentiam ex primit, quoque participant, ut aiunt, etc.



page 268, image: s268

6. Quot modis autem res accipitur?

GRammatici ultra 20 singunt ejus acceptiones, quum adeo generale sit, ut et corporeo et incorporeo esse imo nugis et fabulis ipsis adsimuletur. Heic vero non ea, quae extra seusum vel interuum aut externum sunt, sed maxime in sensusexternos communiter atque eorum communicationem et commercia incurrunt, curamus in Politicis. Ideoqque recte instituta est quaestio de Rebus Populi, et non de mentis fabulis aut allis nugamentis, ut, maxime contineat, opes, bona, et ejusmodi substantialia, quae realem possessionem declarare possint. Velut inde quoque Rempublicam haut incon venienter dici, antea ex Cic. monuimus.

7. Quotuplex igitur est res populi?

DVplex: Partim enim res animatas partim inanimatas complectitur; licet heic alii res velint publicas quae communes sint omnibus hominibus quoad usum, et privatas velint dici; de quibus alibi.

8. Quaenam Res animatae heic intelliguntur?

REs animatae partim sunt homines et inter eos maxime ministri publici, qui sunt ignobilioris et servilis conditionis, partim bestiae, sive cicures, sive ferae; sive terrestres aut aquatiles, sive volatiles, quatenus usui communi inserviunt, et possessione acquiruntur.

9. Quaenam sunt res inanimatae?

SVnt [gap: Greek word(s)] ejusmodi, quae vel motum non admittunt, et dicuntur immobiles, aut sunt mobiles?

10. Quae res mobiles heic intelliguntur?

NOn heic intelligimus motum privationis aliquem, aut actum actuationis a termino ad quem in 8. speciebus, ut loquuntur terministici illi Sophici; sed res tales, quae de loco in locum salvae et integrae absque laesione transportari nequeunt. Suntque vel naturales, vel artificiales.

11. Quaenam res sunt naturales?

QVae ex naturae suae constitutione in usum publicum suppeditantur, suntque vel sunplices; velmixtae.



page 269, image: s269

12. Res quasnam heic vocas simplices?

NOn eas, quae in suorum elementorum principia sunt resolutae, sed aquae et terrae principaliter proximam constitutionem indicaut. Itaque vel sunt fluidae, ut maria, flumina, stagna, lacus, fontes, thermae, et id genus aliae: vel solidae, ut agri, prata, valles, montes, littora, ripae, etc.

13. Quas vero res Populi dicis mixtas?

QVae partim sunt supra terram, ut sylvae, vineae, horti, pascua, viridaria portus; viae publicae: partim infra terram, ut fodinae metallicae, lapicidinae, salinae, etc.

14. Quaenam res sunt artificiales?

QVae artis opera compactae aut constrictae comparantur, dicunturque alias Continentia receptacula personarum civiliter sociatarum. Suntque vel prima, vel a primis orta receptacula, aut continentia.

15. Quodnam est Primum Continentis receptaculum?

ESt, quod primo momento naturae civilis Societatis inservit, et a quo reliqua continentia sive receptacula originem trahunt, ut est Domus et Pagus.

16. Quid est domus?

ESt habitaculum patris familias, ejusque domesticorum habitationi et usui cotidiano commodioris vitae destinatum, quod adeo necessarium, ut etiam Deo domus attribuatur mystice. Gen. 28, 17, 22 et 35. 7. Exod. 23, 19 et 34, 26. Deut. 23, 18 et 25, 13. Sicut ipse Iehova voluit sibi tabernaculum ad cultum externum exaedificari. Ios. 9, 23. Iul. 18, 31 et 19, 18 et 20, 26. et 2 Sam. 7, 5, 6, 7, 13 et 14, 20. et 1 Reg. 2, 36 et 5, 5, 18 et 6, 1. et seqq. Vnde et Ecclesia domus Dei vocatur. Ioh. 14, 2. et 2 Cor. 5, 1. et 1 Tim. 3, 15. Hebr. 3, 25 et 10, 21. et 1 Pet. 2, 5 et 4, 17. Sic et pro gentilibus ejusdem sauguinis est, Luc. 1, 27. Matt. 15, 24. Matt. 10, 12. Pro hospitio. Matt. 9, 28. Sic domus coelestis et terrestris habetur, 2 Cor. 5, 1. et 2 Pet. 1, 14. Habitatio autem constituta ibi dicitur simul ubi fortunam suam cum commerciis quis exercet. l. cives. C. de incol. l. 5. 27. par. 1. ff. ad munic. Hinc mulier est custos domus. 1 Tim. 5, 13. Tit. 2, 5.



page 270, image: s270

17. Quid est Pagus?

PAgus Graecis [gap: Greek word(s)] est multitudo domorum in receptaculum Societatis politicae ita redacta, ut homines promptiori congressui adsint sine tamen muris, vallis et fossorum cinctu. Quamvis a [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] id est fonte dictum velint, Gen. 14, 7 et 16, 7. et 24, 13, 62 et 21, 25 et 23, 11 et 25, 11 et 26, 18. tamen apud Germanos longe aliud fuit pagus, qui totum distractum jurildictionis continebat, ut moustravimusin Rebuspub. Hanseat. part. 2. Qui Pagum a Graeco [gap: Greek word(s)] id est Saxosum deducunt, contradicunt expresse, Gen. 26, 18. Quur tamen nolunt potius a [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] laqueus vel a [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] glacies. Annon rectius sic [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] firmus, compactus? Videant illi.

18. Quid est continens a primo ortum?

QVod a contineute primo originem trahit latiori circuitu ac spacio; estque receptaculum minus aut majus, videlicet urbs et regio.

19. Quid est Vrbs.

ESt receptaculum societatis civilis ex domorum et vicorum multitudine ita constans, ut cominuuibus munimentis et securitate murorum, fossarum turrium ornamentisque publicis ac juribus sit exormtum, Gen. 4, 17 et 11. Num. 35, 2, 3. Deut. 13, 15, 16. Ios. 21, 2. Cujus partes aliae sunt primariae, aliae secundariae, continenturque hoc nomine oppida, licet differentiam a minoratu aliquam accipiat.

20. Quaenam sunt partes primariae.

QVae consistunt in aedificiis ad utilitatem extructis, quae sunt vel publica vel privata.

21. Quaenam publica vocantur?

QVae ad publici usus possessionem sunt destinata. Suntque alia sacra, alia profana.

22. Quaenam sunt sacra?

SVnt aedificia ecclesiastica et loca publica, in quibus homines se mutuo congressu pietatis adinvicem informare deberent pro vita Christiana recte in dilectione Dei et proximi ardenter instituenda, uti Paul. 1 Cor. 14. monet. Sed hodie longe aliud quid consuetudo abformis obtinuit. Suntque vero templa et Scholae. In templis exercitium religiouis habetur; quod totam vitae praxin dirigat. In Scholis publica exercetur educatio. Vtinam vero non magis in profanis, quam sacris, aut fidem saltem somniativam et opinabilem, sed veram et in spiritu sancto operativam ac efficacem.



page 271, image: s271

23. Quae vero vocantur profanae aedes publicae?

QVae externo regimini ad conventus solemnes sunt destinatae. Suntque vel conventionales, aut subsidiariae.

24. Quae sunt aedes aut aedificia conventionalia?

QVae conventibus publicis inserviunt; cujusmodi sunt Curia. theatra, domus publicorum consiliorum, Cancellaria, aedes tribunales, Praetoria. aedes pubicorum conviviorum, tribuum, etc.

25. Quae sunt subsidiaria?

QVae ad subfidium publicum ordinata sunt; cujusmodi sunt, diversoria, Oenopolia, granaria, aeraria, armamentaria, bibliothecae, Portuaria, molendina, aquae ductus, Phylacteria, Archiva, et omnis generis promptuaria, etiam [gap: Greek word(s)] , Gymnastica sive exercitatoria, pergulae, balnea, thermae, etc.

26. Quaenam sunt privata aedificia?

QVae privatis hominibus negociisque eorum et commerciis sunt destinata, pro cujusque usu.

27. Quaenam vero sunt secundariae partes Vrbis?

QVae ministeria accommodatiora pro firmitudine et promptitudine primariis praebent. suntque Moenia et spacia publica.

28. Quid sunt Moenia?

SVnt partes urbis lapideae, quibus haec adversus injuriosos et hostiles impetus ferarum aut hominum cingitur ac munitur?

29. Quid sunt spacia Vrbis publica?

QVae communi societati ad congressus mutuos aut sepositiones alias commoditates inserviunt suntque vici plateae, portae, pomoeria, coemeteria, etc. Vici autem sunt spacia publica urbis, domibus utrinque septae, per quae incolae transeunt; quibus adsimilessunt plateae sive viae publicae. At fora sunt loca publica, in quibus commercia. et judicia exercentur: Vnde etiam aliud forum venale, aliud judiciale dicitur. Portae suntingressus spacia per quae omnia importantur et exportantur, Pomoeria sunt spacia moenibus ex utraque parte vicina, aedificiisque destituta. Coemeteria sunt spacia mortuorum sepulturae destinata?



page 272, image: s272

30. Quotuplex est Vrbs?

DVPlex, aut est metropolis, vel urbs oppidumve communiter sic dicta. Metropolis vero est urbs primaria, quam reliquae omnes originis. directionis, defensionis et honoris aut eminentiae gratia respiciunt, Germanis est ein haupstatt, diciturque Vrbs Regia alias, quod reliquae ab ea dependeant. Ios. 18, 28. Iud. 19, 10. et 1. Paral. 11. 4. Item Gen. 14, 18. Psal. 76, 3. Matt. 4, 5 et 5, 35 et 27, 53. Num. 35, 6. Deut 4, 41 et 19, 2. Ios. 20, 2.

31. Quid est Regio?

ESt universitas domorum, pagorum oppidorum aut urbium, ad unam Rempublicam pertinens, et medii loco se communicat inter provincias, ut regna, quum Principatus et Ducatus quoque contineant unde tandem Imperium suam nanciscitur amplificationis latitudinem, etc.

Cap. XXIII. De rebus mobilibus Populi.

1. Vnde dicuntur et quid sunt res mobiles Populi?

INde res mobiles maxime dicuntur, quod non tantum sint loci mutationi, sed etiam vicissitudini corruptibilitatis obnoxiae, atque a vanitate sua non larum unguem quocunque tempore absint, si Turba magna sit commota in fervore suo, ut ait Phil. sac. et Eccles. 1, 2, 19. Esa. 40, 6. Ierem. 12, 12 et 45, 5. Eccles. 2, 2, 15, 17, 21, 26 et 3, 19, et 5, 6. Eccl. 14, 20. Ioh. 34, 24. Dan. 2, 21 et 4, 14, 29. Ierem. 27, 5, 6, etc. Sunt vero res hae vel corporales, velincorporales.

2. Quid sunt Corporales?

HAbentur in duplici differentia, ut sint vel Instrumenta publica vel reditus publici.

3. Quaenam dicuntur Instrumenta publica?

HAEc iterum sunt quae vel necessitati inserviant, et vocantur Necessaria, vel in deliciis habentur ac dicuntur Voluptuaria.



page 273, image: s273

4. Quaenam sunt necessaria instrumenta?

DVplicia sunt: vel enim memoriae in annotatione rerum et actionum inserviunt; cujusmodi sunt annales, Reipublicae acta judiciaria, Protocolla, libri observationum, acceptorum et expensorum, librique alii ad authoritatem publicam facientium, quum semper memoria hominis sit labilis, et tamen praeteritarum rerum semper utilis. Exod. 22, 21 et 23, 9. Levit. 19, 34. Deut. 10, 19 et 15, 15 et 16, 12. Velut ipse Iehova non tantum jubet monumentum hoc inscribere libro, Exod. 17, 14 et 34, 27. Deut 27, 8. sed etiam ipse digiris suis inscrip sic tabulis binis mandata sua, Exod 31, 18 et 32, 15. Deut. 4, 13. et 5, 22 et 9, 10 et 10, 2. et jussit ominia bene adservare, et custodite tenere. Levit. 11, 2. et Deut. 6, 2 et 11, 20.

Vel etiam sunt usualia, quae publico usui ad res et negoria expedienda prompte inservire possint, cujusmodi sunt currus, naves, arma, et alia praearamenta, quibus indiget actionum necessitas. Gen. 49, 13. Iud. 5, 17, et 1 Reg. 22, 50. et 2 Chronic. 8, 18 et 9, 21 et 20, 36, 37. Psal. 104, 26 et 108, 23. Gen. 41, 43 et 46, 29, et 50, 4. Exod. 14, 10, 17, 18 et seq. 15, 4, 19.

5. Quaenam ducuntur voluptuaria instrumenta.

QVae delectationi inserviunt, cujusmodi sunt tapetes, auleae, omnisque generis mirae res et exoticae, tam naturales, quam artificiales, quae ad splendorem Reipubl. faciunt. 1 Reg. 7. per tot. Eccles. 2. per tot. Psal. 45 et 2 Chr. 8. per tot.

6. Quidnam sunt Reditus publici?

SVnt omnis generis bona, quae Respubl. percipit, et in communem usum justo tempore convertit, aut reservat: Eorumque acquirendorum media alia sunt naturalia, alia civilia.

7. Quanam media naturalia vocantur Redituum.

QVae circa res naturales sive animatas, aut inanimatas versantur, ex quibus maxime fructus in usum publicorum redituum pro subtilis inventionis ratione convertuntur.

8. Quae vero media Cuvilla talium sunt redituum.

QVae circa res civiles occupantur; eaque sunt vel generalia vel specialis.



page 274, image: s274

9. [correction of the transcriber; in the print ---] Quid vocas media generalia?

QVae ad rem pecuniariam in genere pertinent, cujusmodi sunt monetae percussio, signatio, valvatio, metatio, etc.

10. Quae vero sunt specialia rerum civilium media?

QVae ad rem pecuniariam rite et absque sensibili aut evidenti gravamine et jugo oneris procurandam in specie faciant. Suntque vel ordinaria, aut extraordinaria.

11. Quaenam dicuntur media ordinaria?

SVnt ea, quae juri divino non tam repugnant, quam etiam approbata ab eo videntur. 1 Sam. 8, 14. Matt. 17, 27. et 1 Reg. 10, 14. Rom. 13, 6. quum ad Reipubl. conservationem faciant unde et tributa cum regibus natadicuntur: suntque iterum vel primaria. aut secundaria.

11. [sic] Primaria quae sunt?

QVae ordinaria consuetudine passim ex jure gentium omnium ita observatae habentur exactiones publicae: suntque vectigal et Tributum. Matt. 27.

12. Vectigal quid est igitur?

ESt reditus publicus ex mercibus aut iis rebus, quae circa merces vigent, perceptus, cujusmodi res sunt homines, equi, currus, et naves, ac quod istis ad vehitur aut exportatur. Estque istud aut honestum, vel inhonestum, Vocaturque telonium a Graeco.

13. Quid honestum est Vectigal.

QVod licite a supriori cum consensu publico exigitur pro loci dispositione a rebus in commercium honestum venientibus. Estque duplex vel quod loci aedificatio communis postulat, aut res portatiles concemit.

14. Quaenam ex loci qualitate petuntur?

SVnt ea, quae vel ex portubus vel transitu pontis aut fluminis percipiuntur l. si quis ff. d. don. int. vir. et uxor. l. 3. C. de Vest. dicunturque Portaria, Pedagia, vel Pedatica, et Guidagia, item Passagia, Germanice Fahrgelt, Fahrzins, Bruchgelt, Weggelt.



page 275, image: s275

15. Quae vectigalia sunt rerum translatilium?

QVae pro avectione aut invectione mercium dantur l. ex praestat. 7. C. de vectig. olimque erat 20 pretii pars postea facta fuit octava. Plin. in Paneg. Trajan. l. sin. C. de Vect. Est etiam duplex, vel vectorium, vel nauticum. Strabo lib. 7. facit [gap: Greek word(s)]

16. Quid est Vectorium?

QVod ex mercibus curru advectis percipitur l. 17. parag. 1. ff. de V. S.

17. Quid est Nauticum?

QVod ex mercibus et rebus venalibus navi advectis solvitur, quod, quantum solvi debeat ex consuetudine honesta discitur. l. 9. parag. earum l. pen. C. de vect.

18. Quid est inhonestum?

ESt duplex, quod inhonestis rebus, quae potius punibiles sunt, ut in monopolis partim imponitur, partim etiam nimis gravia parit onera, sicut subditis maxime odiosum est, quod imponitur rebus ad cotidianum pertinentibus victum Besold. de aerar. pub. cap. 4. n. 15. Vbi haec notanda veniunt duo, primo, quod honestissimum tamen genus Vectigalium reputetur, quod iis rebus imponitur, quae ad luxum, delitias, pompamve spectant, et morea corrumpunt, Bod. 6. ae Rep. 2. fol. 1034. Deinde, quod utrumque vectigal in commerciis vel sit intraueum, aut extraneum, quum illud a civibus ipis; hoc vero a peregrinis exigatur, Interim et varia sunt vectigalium nomina, et plurimuin pro nomine mercium. etc.

19. Quid est Tributum?

ESt reditus publicus a tribuendo dictus, quem subditi ex suis possessionibus in usum Reipubl. juxta placitum et consuetudinem communem conferunt; unde et collatio nuncupari solet: solviturque vel ex immobilibus, aut mobilibus.

20. Quodnam est Tributum rerum immobilium?

QVod datur ex fundis, praediis, agris et aedificiis ex communis consensus statuto.

21. Quod est rerum mobilium

QVod datur ex iis rebus, quae de loco in locum salvae transportari possunt; cujusinodi sunt vinum, cervisia, trumentum, etc.



page 276, image: s276

22. Differentia quaenam est inter vectigalia et Tributa?

DVobus haec datur modis; nomine videlicet et re. Etenim vectigal a vehere et vectura proprie sic dicitur: Tributum autem ab iutributione, vel ex eo, quod militibus tribuebatur, l. ager. ff. de V. S. Var. lib. 4. de ling. lat. sive quod tributim proportione census exigeretur. Cives enim Rom. in tribu sua tributum contribuere solebant, Liv. lib. 1. Ideoque Vectigalis nomen generaliori modo usurpatur pro quovis emolumento, quicquid fisco vel Reipubl. imperii nomine praestatur, ut inde etiam pro Tributo accipiatur, Besol. de aerar, pub. c. 4, 13. Attamen differentia est quoque in rebus vectoriis et aliis; tum etiam vectigal est quid perpetui, quum Tributum ob causas stipendii maxime dependeat, et causa cessante tolli quoque possit aut debeat. Vnde tum Tributa sunt coepta postquam Augustus cum populo provincias partitus fuerat, ut ad belli subsidium frueretur iis l. 13. ff. impens in reb. dotal. fac. l. 46. parag. qui compens. ff. de Iur. fisc. Sed tantum de pri nariis mediis.

23. Secundaria autem media quae sunt?

QVae vel viventes, vel mortuos respiciunt; ex quibus priores versantur partim circa mulctas partim circa bona confiscata; partim circa bona ereptitia; Posteriores partim circa vacantias; partim circa bona caduta, quae cedunt Reipubl. ex haereditate eorum. qui fine haeredibus obierunt; partim circa legata ReiPubl. facta.

24. Quae vero sunt media extraordinaria?

QVae ex necessitate aut casualiquo urgente sumuntur, et vel ex parte Principis, vel ex parte subditorum promanant; eaque collectas vulgo dicunt.

25. Quaenam ex parte Principis?

SI vel matrimonium sit ineundum, aut haereditatis ratio et difficultas, aut donatio, vel Ius belli id ita exigant.

26. Ex parte subditorum quaenam?

SI pro ratione Status provinciae aut regni quid perficiendum sit inevitabile, aut damnum commune amoliendum



page 277, image: s277

27. Quibus autem mediis tunc utuntur.

QVamvis sat varii sint, et cotidie novi inveniuntur a lucripetis adulatoribus; tamen quatuor haec maxime in usu tunc sunt: Iugatio, Capitatio, Hospitatio et Caminatio.

28. Quid vero his intelligitur mediis?

IVgatio est contributio extraordinaria, subditis pro magnitudine numero, et qualitate possessionum et jugerum agri indicta. Capitatio, quae in singula personarum capita constituitur, non inspecta possessionum quantitate. Graece [gap: Greek word(s)] . Hospitatio est, qua subditi obligantur ad hospitium aliquandiu militibus praebendum, aliisve personis Reipubl. ministerio addictis. Caminatio, qua spiramento aut vaporario cujusque domus certi quid oneris solvendi imponitur, qui usus est hodie maximus in Belgio. Verum sic de corporalibus rebus mobilibus. Interim tamen huc referendae sunt Accisae, Gabelta. contributiones, Imperiales, Provinciae; Augariae, Parangariae, etc. Wagegelt, etc.

29. Quaenam heic cavenda?

NE Respubl. temere a praedonum manibus stranguletur in civibus. 2. Et quod absque extremitate summa nulla sit suscipienda populi emunctio, quum infruita subtegantur heic inconvenientiarum mala. 3. Vectigalia variis potius rebus indici debere, quam ad Tributa procedatur. 4. Memor sit, quod Tributum non necessarium, saciat saepius, ut necessarium praestari non queat. 5. Vt collectas aliasque exigere praestationes est Iuris Mejestatici; ita quoque ad illud pertinet, immunitates concedere. 6. Sic iis rebus imponendae sunt contributiones, quae minus sensu percipiuntur, ut vitetur indignantia et aversio animorum, Sed restant nunc res incorporales videndae.

30. Quasnam res heic incorporales intelligis?

NOn tautum quae tangi nequeunt; sed etiam Iuris naturam inhaerentem fovent, et jure quasi consistunt: quae sunt vel sacrae, vel seculares.

31. Sacras quas dicis?

QVae hominem internum maxime concernunt, veluti est Religio sive pietas et Verbi coelestiscura, ac res literariae reliquae; ubi unice hoc respiciendum, ut


page 278, image: s278

praecaveatur ethnicismus impurus et idololatricus in falsa et nugaci philosophia terminorum futilium 1 Tim. 6, 20, et 2 Tim, 2. 14. 15, 16. Tit. 1, 16.

32. Seculares quas vocas?

QVarum aliae sunt primariae, aliae secundariae. Illae sunt disciplina civilis; consilia leges, et judicia: Hae vero potissimum consistunt in jure commerciorum communi. Sed tantum de materia Reipublicae. Sequitur nunc forma.

Cap. XXIV. De forma Reipubl.

1. In Forma Reipubl. qui observandum?

DVo; Natura illius et divisio ejusdem.

2. Quid igitur est forma Reipubl.?

CEu supra id aliquoties indicavimus nihil aliud est, quam legitima et harmonica singularium partium in Republ. coadunitio, et ad unum corpus firma redactio, ut statum certum constituat, ex quo modus regiminis in qualibet specie desumitur.

3. Quidnam heic observandum?

DEfinitum, et definitionis explicatio genuina.

4. In definito quid?

SVmme illud venerandum vocabulum mysticum unionis. Etenim in eo omnis vis sacra latet, quum unio haec Trinitatis ejusmodi aemulationem repraesentet, quae ex trino spiret unitatem aliquam, ut cernant illi omnes, qui summitatem in Republ. obtinent geruntque, quam sanctae rei imaginem in se sustiueant. Quippe Harmonicus ille concentus Vniouis, non tantum spirat statum et ordinem, sed etiam per eosdem in se cuncta requisita imperii ad se retro convertit, ut ita vere Respublica unum quid in se sit et constituat, quum qua si Anima se habeat, in centro cordis, quae inde vitam spiritalem exerat in omnibus totius Reipubl. membris. Quod si igitur anima non sit pura, sed falsa et vitiis impietatis commaculata, quomodo non indeperperam in turpitudine dissolvatur, et in licentiae pessimae ac rebellionis omnis luxuriam abeat vita politica? Dulcedo animae sanctitas est, ait Salom. Prov. 16, 24. Inde quoque gloriatur, quod tam anxie veram sapientiam coeli a puero usque quaesierit. Eram autem, ait Sapient. 8, 19 et 20. puer bonae indolis,


page 279, image: s279

animamque bonam nactus eram, ac quum bene informarer; in corpus impollutum veniebam. Ita in cuncta Reipubl. bonae specie animae puritas, quae in solida Vnione consistit, recte curanda est, ut inde optimi status per suos ordines profluant operationes, et Iehova, auctor unus omnis Reipublicae, vera afficietur sui nominia gloria: Atque sic etiam politia instar Vnionis pretio sissimaae, sive margarirae, se recte habebit, ac lapisille philosophicus in pace cuivis vere obvius erit, quem nobis et piis omnibus Christus refert. 1 Cor. 1, 10. Phil. 1, 27 et 2. 2 Eph. 4, 3, 13, et Pet. 3, 8,

5. Definitionis autem explicatio in quibus consistit?

IN his duobus maxime, in statu et ordinatione harmonica.

6. Quid est status Reipublica?

ESt ipsa vis sancta et jus firmitudinis, quod Vnionis formae in haeret adeo arcte, ut etiam per istud sit Vnio sui compos sibi unice. Proinde sit, quod si status ille sive [gap: Greek word(s)] ; ut Graeci dicunt, paululum concutiatur, aut violentiam externam patiatur, ipsa Reipubl. quoque ratio in discrimen abripiatur summum. Quod prae cunctis Politicis quam optime observavit Kirchner. in Reip. disp. 3. et propterea haut male statum sic describat. quod Vniversum Reipubl. systema, omnisque ejus formae, modus, ratio et conditio Status dicatur. Alias tamen acceptio hujus vocis 10 modis apud Grammaticos et Rhetores usurpatur; sed quum non sit hujus loci, ea explicatione jam supersedebimus. Vid. Voss. in Inst. Orat. lib. 1. c. 6. n. 4. 5, 6, 7, 8. et seqq.

7. Quotuplex vero est status?

DVplex, alius internus, et alius externus.

8. Quis est internus Reipubl. status?

QVi in ipsis superioritatis gubernationisque juribus vel auctoritate majestatis, magnificentia, splendore et ejusdem conditione secundum proprietates regiminis sese exerit, unde etiam species Reipublicae in Monarchia aut Polyarchia resultant. Kerch. d. disp. Reip. Ph. 5, et 6.

9. Quis est externus Reipubl. status?

QVi magnitudinem Reipublicae exprimit in quantitate, finium longitudinisque extensione; et effectum proprie Reipubl. cum civitate repraesentat, ut mox patebit.



page 280, image: s280

10. Quid est Ordinatio Reipubl. hoc loco?

ORdinationem heic cum ordine ipso non esse confundendam supraexplicavimus, quod ferme faciunt omnes. Etenim ordo est instrumentum Reipublicae. Ordinatio autem [gap: Greek word(s)] sive convenientiam harmonicam efficit, ut per eam omnes hominum actiones, in una Republ. viventium, juxta eorum conditionem justam obtemperentur et dirigantur. Ideoque multo minus ullus ordo Phyficus, in loco et numero consistens heic admitti potest, perinde ac si domus ordine collocatae RemP. constituerent. Nullatenus. Etenim veluti forma rei essentialis, immutabilis est, ita etiam ordinationis hujus conditio firma et sixa manebit. Ordo vero loci et numeri variis obnoxius est mutabilitatibus pro rerum variatione. Quare errant graviter, qui [gap: Greek word(s)] pro forma Reipubl. venditare solent. Sed de his alibi pluribus, quum jam ad divisionem properemus Reipubl.

Cap. XXV. De speciebus Reipubl.

1. Quomodo dividitur Respublica?

QVum totaregiminis ratio in forma consistat, quae instar generis se habet, non poterit in partes, sed in speciesdividi.

2. Quotuplex igitur est Respubl. ?

SI species genuine ejus introspicias, duplex affulgebit, ut alia sit simplex, alia composita sive Mixta.

3. Quid est simplex?

SImplex Respublica est, quae ex aliis diversis Rebuspublicis non est conflata, sed ex sua forma propria proximam trahit originem: estque respectu imperii vel Monarchica aut Polyarchica.

4. Quid est Monarchica Respubl.

ESt imperium unius ex auctoritate Dei ut consensu populi legitimum, qui commune bonum in vera pietate salutemque omniumrite obtemperantium, ita anxie quaerat, ut juxta voluntatem Iehovae ejus imaginem in potestate sua quam optime exerceat. Deut. 17, 15. Prov. 29, 4 et 1 Sam. 12, 13. et 1 Reg. 10, 9 et 2, 3. Ps. 3, 10 et 82, 6. Prov. 20, 26. Esa. 49, 23. Ioh. 10, 34, 35. Rom. 13. 1 Pet. 3.



page 281, image: s281

5. Quid heic considerandum?

DVo: Nominis notatio, et Definitionis resolutio.

6. Quid nominis notatio importat?

VT intelligamus, quid proprie sit, et unde ortum habeat. Graecum enim est verbum et in usum latinum transpositum, quum [gap: Greek word(s)] unus et [gap: Greek word(s)] principium sit, quod optime congruit imperantibus, quod summitatem suam quasi in centro Principii constitutam foveat, a quo tanquam ab imagine Dei minus recedere debent, sed semper se in pietate ad voluntatem Iehovae conservare, ceu David semper cupit sedulus ambulator, in viis Iehovae reperiri Psalm. 25 et 191. pertot. In sacra scriptura tamen [gap: Greek word(s)] quatuor Monarchiis, quae a Deo prae caeteris regnis fuerunt potentia summa instructi, et ad gloriam terrenae dignitatis evectae.

7. Quid definitionis explicatio importat?

VT rite causae percipiantur. Efficiens enim est alia universalis, quae Dei est clementia, quum non sit potestas nisi a Deo, Rom. 13. Alia particularis vel remota, quam ipsa naturae ratio exigit, ut supra aliquoties ostensum est, vel propinqua, quae ex populi consensu effulget. Materiam vero ipsa persona imperans exhibet. Forma in tali gubernatione consistit, ut ubique imaginem et locum Dei cunctis repraesentet. Finis duplex, internus, salus populi, non proprium commodum aut suae carnis recreatio; quae hodie in helluationibus, morum gesticulationibus, venationibus adsiduis et rebus cruentis, aliisque voluptatibus libidinosis apud omne ferme magnates, qui officii sui rationem sanctam turpiter negligunt, et despectui habent, cernitur. Externus, unicus Dei respectusin pia vita exemplari, ac propagatione Verbi Dei et nominis ejus.

8. Quotuplex est?

DVplex; imperium ita proprie dictum, aut Dominium.



page 282, image: s282

9. Quid est Imperium?

ESt quod in regni ditione ampla consistit, estque vel Regis, aut Principis.

10. Quid est dominium ?

ESt Respublica quae in minori distractu et territorio exercetur, estque vel Comitatus, aut Baronatus, aut similis et inferioris etiam.

11. Quid est Polyarchica Respubl.

ESt quae ad definitum jam modum plurium imperio et regimini subjecta est, idque vel Artistocratia, aut Democratia.

12. Quid est Aristocratia Respubl. ?

ESt Respublica a primoribus, aut optimatibus gubernata.

13. Quid est Democratia?

ESt quando ex omnibus, vel saltem plerisque ordinibus populi etiam iuferioribus ad jus Majestaticum evecti sunt.

14. Quid est mixta aut composita Respublica?

ESt quae ex simplicibus Rebuspublicis constat, quando plures status in unum conjunctione legitima contrahuntur, quod tribus potissimum juxta conbiuationem simplicium fieri potest. Attamen alia est primaria et essentialis jura Majestatis, Statibus aut Ordinibus communicans simultanee: Alia accidentalis et secundaria, quae magis dispergit jura, ut suo loco ostendemus clarius.

15. Quae vero Respubl. omnium est optima et maxime durabilis?

NOn potest simpliciter ad hanc quaestionem responderi, quum multa requisita heic consideranda veniant: Vrbibus autem nulla est convenientior quam Democratia, si Magistratus crebro ambulatorius habeatur, eo modo. ut inRebusp. Hans. p. 3. et 4. explicavimus, quum justitia rectius in vigore non possit observari, etc. Exemplo nobis ante oculos est in tristi excidio Magdeburgensi, quam stulte ipsi vix ante annum ibi Democraticum suum statum in Aristocratiam mutare conati fuerint, quod etiam contra omnem rationem misere perfecerunt. Nihil absurdius suscipi potuit, uti ipsis luculenter demonstravi, ad oculum illis ruinam et fatum ultimum praenuncians. Proh dolor! quod nimis verus illis aliisque


page 283, image: s283

extiterim vates. Novi plura, quae experientia edidici firmissima, et vidi praesens. Sed suo loco de his. Annon Coloniensium optima in hoc statu duratio? Sed st. vid. Resp. Hans. part. 4. c. 1. pag. 792. et seq.

16. An igitur confoederationes non etiam constituant Rempublicam?

MInime, nec per naturam rei id fieri potest, quum summae potestatisratio in justa regiminis forma tota, non solum reclamet quum Confoederationes omnino ignorent, sed etiam cujus natura omnino sit, ut, penitus nullum sibi adjunctum nisi sociam in paritate sua admittat: sed nunc ad effectum Reipubl. tendimus, ex lib. h. c. 1. q. 11.

Cap. XXVI. De effectu Reipubl. videlicet Civitate et statu externo.

1. Quis effectus est Reipublicae?

VT supra aliquoties id ostendimus, non est alius, quam Civitas ipsa cum statu externo, licet alii satis operose hucusque Civitatem proprie sic dictam, pro subjecto Reipubl. sibimet ipsis contrarii venditare voluerint: Res tamen plana est. Quando enim forma Reipubl. multitudini hominum aut populo alicui certo superinducitur, an non statim inde exoritur Civitas, quum nullatenus uspiam civitas appareat, antequam ita perficiatur? Nec sane Cicero: heic audiendus est, qui civitatem cum Republ. confundit, quando 1. de Repub. ait. Omnis Civitas, quae est constitutio populi, Respubl. est.

2. Quid ergo est Civitas?

ESt Reipublicae effectus, hoc universae societatis Politicae statu et potestate Majestatica coacervatus et coadunitus, ut sub ejus auctoritate quisque civium cum familia sua et bonis pie, inque vivida Iehovae proximique dilectione juxta bonae conscientiae tenorem tu to ac tranquille vivere possit. Haec et non alia est verae atque honae civitatis justa definitio.



page 284, image: s284

3. Quid hic igitur notandum?

DVo; nominis acceptio, et definitionis resolutio.

4. In nominis acceptione quid?

QVum de ejus derivatione, quod quasi civium unitas reputetur superius actum sit, heic ejusdem significatio, quomodo ea se habear, enucleanda paucisvenit. Etenim nimis ampla est, et pervagatur etiam coelestes meatus, ideoque et mystice et externo modo accipitur. Mystice pro Ecclesia triumphante seu civitate coelesti Hebr. 11, 10, 16, et 12, 22. Apoc. 3, 12 et 118, 13 et 14, 22 et 16, 16 et 17, 18 et 18, 16, 18 et 20, 9 et 21, 2, 10, 11 et seq. Externo modo iterum formaliter aut materialiter Materialiter rursus aut abusive, aut magis proprie. Abusive sit multis modis quando non tantum cum Republica confunditur et pro rudi Plurium familiarum et pagorum informique congregatione, quae nondum in ordinem redacta sit, habetur. Heid. cap. 2. pol. in princ. sed quoque toti mundo hoc nomen applicatur, uti Cic. 1. deleg. ait. Vnde etiam universus hic mundus, una Civitas communis deorum atque hominum existimanda. Homo ethuicus, ethuicum de Deo profert judicium. Sic et conventicul a nuda hominum pro civitatibus habet. in orat. pro. sest et de som. scip. Concilia coetusque hominum jure sociati, quae Civitates appellantur. Ea ratione etiam latissimo significatu universum Reipubl. corpuscomprehendit dd Quer. Catil. 3 Romanam Civitatem totius terratum orbis, et clarissimi imperii domicilium vecans, Quod tamen rectius. l. in. orb. ff. destat. hom. et l. Rom. ff. admunicip. distinguitur, quando ibi non urbis, sed orbis Romani sit mentio, quod omnibus communem largiatur patriam Vsitatissimum est quoque, quod in S. Scriptura cives et incolae nomine civitatis sigurate exprimantur. 1 Sam. 4, 13. dicitur, et ululavit omnis civitas. 2 Sam. 4, 13 dicitur, et ululavit omnis civitas. 2 Sam. 14, 14 et 1 Reg. 1, 41, 45 et 2 Chr 14, 14 et 15, 6. Esth. 8, 13. Esa. 1, 21, 26 et 14, 31 et 19, 2, 18. Icrem. 4, 29 et 32, 31, et 33, 5 et 52, 6. Ezech. 22, 2, 3. Marc. 1, 33 et 5, 14. Luc. 4, 42 et 8 34 et 10, 12. Act. 13, 44 et 14, 21, etc. Magis autem proprie accommodatur quidem imperii totius determinationi, et Reipubl. adeo ut etiam in arctissima significatione multitudinem civium moenibus iisdem conclusam notet. l. 2. ff. de V. S. l. 2. ff. de reb. dub. quae plane ab urbe differt, quod urbs in aedisiciis, in muris et externis adjunctis civitatis consistat: Attamen ptopriissime pro effectu expresse Reipubl. sumi debet, ut hoc loco. vid. Alth. in Dicaed. c. 33. lib. 1. n. 3. Quando autem formaliter


page 285, image: s285

accipitur; sit duplici modo; ubi Civitas aut Ordinationem et jus, quod cives habent, designat. Heid. d. l. et Kerch. de Rep. d. 7. th. 2. aut pro potentia ipsa et potestatis viribus nabetur. Apoc. 16, 49 et 3. Esdr. 2, 18, 19. 22 et seqq. 4, 48, 53 et 8, 60 et 4. Esdr. 3, l, 25, 27 et 5, 25 et c. Tob. 1, 1, 11, 16 et 3, 7, etc.

5. Quomodo se definitionis habet resolutio?

VT causarum cognitio rite percipiatur. Efficiens igitur patet, quod sit Respublica vi Majestaticae potestatis. Materia est duplex, remota et propinqua. Remota societas politica cum familiis et bonis suis. Propinqua quisque civium. Forma status auctoritate summa coadunitus in mutua dilectione et jure. Finis internus vita vivide pia et bonae conscientiae conformis erga Deum et homines: Externus tuta tranquillitas, etc. Non enim profana et vana colluvies omnium viciorum esse debet civitas, sed solida conjunctio, quae ad voluntatem Iehovae se in omni pietate operativa cotidie (non saltem verbali hypocrisi aut nugaciter ac sophistice fuco disputabili,) exerceat, quaeque nihil aliud in omnibus vitae actionibus, quam Dei amorem sanctum et dilectionem ex toto corde integram proximi unice quaerat: Sicut ipse Christus, non voluntatem suam, sed ejus videlicet Patris. qui miserat eum, perfecit, Ioh. 5, 30 et 6, 30 et 4, 43. Quid? Annos fimus Christo potiores aut libertate aliqua insigniores, quod tam pertinaciter spiritum ejus repudiamus, et in inobedientia superba nobis, nostrae voluntatis pessimae viasseligamus, spiritusque mundani ductum gratiorem habeamus. An non omnis libertas a Christo nobis profluit et communicatur si in voluntate Dei operative non nuda opinione, sed vividis factis incedamus, et fideliter pieque in iis nos exerceamus? Quid ex voluntate carnis boni emergat? An non cotidie precari jubemur, fiat voluntas tua sicut in coelis et in terra? Itaque contra nosmetipsos preces nostras dirigimus, quoties nostrae voluntatis ductum sequimur obstinatiores, non Dei viis constanter insistendo.

6. Quisnam est status in effectu Reipubl. ?

EVm supra c. 24. q. 7. et 9. indicavimus, quod sit ille qui magnitudinem Reipubl. et sublimitatem in externa potentia et multitudine provinciarum ac copia urbium sese exerat, unde reputatio auctoritasque ejus conspicitur externa.



page 286, image: s286

7. Vnde Status talis externus et alius internus dicitur?

TVm quod in sensus externos omnium cadat; tum quod in externo Reipubl. quasi corpore contineatur. Internus vero inde est, quod Reipubl. [gap: Greek word(s)] ; ut appellantur, contineat; quae non nisi in Reipubl. ad ministratione versantibus cognita esse possunt, et in forma Reipubl. interna continentur abscondita. Kerch. l. 3. th. 3.

8. Cognata quae sunt Civitatis?

MAxime corpus, et Vni versitas politice accepta, de quibus supra. tandem ad opposita. exc. 1. q. 4. conclusio hujus libri dirigenda est.

Cap. XXVII. De oppositis Reipubl. et ejus speciebus.

1. Quaenam habet Respubl. opposita?

PLurima quidem. Sunt enim quae directo eam cum suis speciebus oppugnant; nonnalla ex obliquo. Sed nos paucis erimus jam contenti.

2. Quae vero ea sunt?

QVae Rei publicae contraria habentur; sunt 1. [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] confusio et perturbatio rerum. Item [gap: Greek word(s)] uihil ordinis et disciplinae fereus. Item Libertas carnalis, ubique sibi magisterium libidinis et licentiae quidvis perpetrandi cum procaci protervia impudentissime adscribens. Item [gap: Greek word(s)] , illi, et sconfusione gaudentes, qui nihil proprietatis in possessione rerum cui quam concedunt, quales olim fuerunt Essaei et Carpocratini, hodie Anabaptistae et qui iis adhaerent. vid. Holnon. disp. Pol. 3. th. 1. Dan. lib. 6. Polit. Chr. c. 1. Iun. part. 1. Pol. q. 7. Templ. lib. 2. Pol. c. 1. q. 2. Zepper. del. Mosae. c. 5. cor. Imp. Item [gap: Greek word(s)] Phil. lib. 3. de vita M. Xenoph. de Hell.

3. Quae vero specialiter opponuntur speciebus Reipubl.?

MOnarchiae opponitur Tyrannis Oligarchia, quaodo optimates quidam sibi omne imperium attrahunt, pugnat cum Aristocratia; ut cum Democratia pugnat Ochlocratia quando omnes pariter impetrare cupiunt


page 287, image: s287

vultque parere nemo, sic et Holopolium obliquo cum omnibus pugnat: ut omnes confusionum demum amatores perfidi, quibus nulla concordiae cura est, sed semper rebelliones urgent, movent, appetunt, atque alios ad tale studium perversitatis instigant aut clam aut aperte. Item proprii commodi minus studio si, qui propterea undique monopolia sibi constituere gaudent, ac oninem exuerunt proximi dilectionem in communi vita. Sed Deus est vindex justus suo tempore, et certe Iehova unicuique rependit secundum opus suum. Pals. 62, 12. Vtinam et hoc intelligerent omnes. D. Euang. Ioh. Auoc. 14. 13. cuivis monendo serio imprimere cupit, quando dicit, quod opera sua queinque in alteram sequantur vitam. Iehova enim rependit retributionem cuique secundum malitiam et opus manum, Psal. 28. v. 4. Hoc igitur cogitet cotidie quisque sedulo, quanta longitudo absque finali exten sione sit aeternitatis, et quam infinitum damnum aeterni laboris et doloris. Ergo caveat, ne in opetibus suis aut factis Iehovam cum Verb suo habeat pro ludibrio. Veras est et justus ubique et in aeternum is talis manet. De tyranuis autem vide interea. Prov. 28, 15. Ierem. 27, 8. Psal. 14, 4. Esai. 33, 1. Gen. 6, 4, 10. etc Cas. in Sph. lib. 4. c. 2, 3. et lib. 5. c. 10. Thol. de Republ. lib. 6, 11, 12 et 4, 18, 19 et 6, 9, 3, etc. Contzium Pol. lib. 1, 16, 6. et seqq. Scrib. Pol. Chr. lib. 2. c. 6. etc. alios plures. Inprimis Stephan. de Tyran. Iam ad alteram partem Politices nobis est transenndum.



page 288, image: s288

INTRODVCTIONIS Vniversalis ad Respubl. Sive POLITICAE GENERALIS LIBER III.

De Administratione vera Politices. CAPVT I.

1. De quibus rebus agitur in secunda parte Politicae Doctrina?

NOminis ratio hoc facile uno intuitu detegere poterit.

2. Quomodo igitur vocatur?

VT in divisione hujus doctrinae istud a principio introduximus, appellatur ea Administratrix, vid. lib. 1. 13. quaest. 7.

3. Quid eo nomine indicatur?

QVod altera haec pars doctrinae Politicae tradat modum et rationem Rempublicam constitutam bene administrandi.

4. An hoc ita fieri necessum est?

OMnino. Quum enim Respublica ex duobusvinculis connectatur, quorum alterum potestatis, et alterum subjectionis est, et non sufficiat, ut noscamus quid sit Respubl. et quomodo constituatur; sed etiam quomodo conservanda atque in morbis suis propter durationem curanda sit, ne facile in disso lutionem sui aut ruinam abeat; ipsa necessitas hoc exigit, ut quoque regiminis modum, qui in mutuorum officiorum praxi, quam imperaus et subditus inter sese cotidie et inde sinenter exercere debent, confistit, recte intelligamus. Medicus enim non erit Medicus, nisi curationis partes bene exequi noscat.

5. Quid ergo in hoc Politices parte posteriori tractatur?

DVo sunt: Veluti duae Reipubl. partes et membra dantur; unum eorum qui praesunt; alterum qui subsunt; ita etiam de utriusque officio nobis id constare oportet, quid alter alteri debeat, et quousque pro consecutione finis ultimi et conservatione status ut utrinque ambo obligati teneantur.



page 289, image: s289

6. Annon exinde de imperante parte aut Membro prius erit agendum?

HOc non tantum, ipsius naturae et dignitatis, sed etiam melioris cognitionis atque methodi ratio exigit; quum illud ante omnia ita sit censendum, quod et naturae et faciliori perceptionis inserviat modo.

7. Quidnam igitur priori loco est considerandum?

OMnem imperantium aut gubernautium vim et virtutem in eo maxime consistere, ut officium suum recte subditis applicent, id superius dictum est. Quippe Respubl. ea. et regnum illud justum solummodo ceusetur, in quo non propria regis, principis aut optimatum; sed subditorum salus suprema lex est, quum subditi non tam sint propter Magistratum, quam Magistratus propter subditos. Velut ipse Iehova Mosen, Iudices, Saulum, Davidem propter populum suum elegit, et eidem praefecit. Verum ne idem imperantibus accidat, quod Sanlo, Ieroboamo est aliis obtigit, nec ob suminitatem diguitatis in superbiam suae potentiae vires convertant, ac ipsi eo rectius intelligant, quid sint proprie loco Dei constituti, et. et subditus quivis noscat, quid ab iis, qui praesunt, proprie espectari possit ac debeat: Proinde prius naturam potestatis ejus, quomodo videlicet in Auctoritate sua consistat, et usum sive applicationem officii explicabimus quod etiam postea in secundo Membro subditorum idem observabitur itidem.

8. [correction of the transcriber; in the print ---] In natura autem Potestatis quid advertendum?

DVo: nempe quid sit, et quot modis eam summitati dignitatis in populo quis determinet, id est, quotuplex fit.

Cap. II. De Potestate Regiminis.

1. Quid est Potestas?

EN [gap: Greek word(s)] , Est summi auctoritas juris cum facultate Dominica efficiendi omne, quod supremi status ratio pia et justa in subditos exigit.

2. Quid heic observandum?

DVo: Nominis vis genuina, et definitionis explicatio.



page 290, image: s290

3. Quid ergo nomen Potestatis continet, et unde est?

SAcrum certe et divinum plane est verbum, quod etiam suo modo cum Dominico coincidit, ut supra lib. z. c. 17. q. 7. indicavimus. Etenim primatio et proprie ipsi Deo Iehovae nostro competit adeo, ut non solummodo Deitati in Trinitate sua passim attribuatur universaliter Luc. 12, 5. Iudae. 1, 25. Apoc. 16, 9. sed etiam distincte et Patri Deo Act. 1, 7. Apoc. 5, 13. et Filio Matt. 9, 6 et 28, 18. Marc. 1, 27 et 2, 10. Luc. 5, 20 et 21, 27. Ioh. 10, 18 et 17, 2. Apoc. 5, 13 et 12, 10. et Spiritui Saucto. Ioh. 26, 13 et 33, 4. Psall 143, 30 et 139, 7. Esai. 11, 2. Ezech. 1, 12 et 3, 12. et 1 Thess. 1, 5. et Thess. 2, 13. Hinc ex plenitudine absoluta pro auctoritate accipitur Dei. Matt. 7, 29 et 21, 23, 24, 27. Matt. 1, 22 et 11, 28 et 29, 33. Luc. 4, 32 et 20. 2, 8. Ioh. 5, 27. Item pro robore, Psal. 62, 12 et 90, 11. Apoc. 5, 13. Prov. 27, 24. Eccl. 8, 4. ac pro fortitudine Psal. 71, 16. Item pro Dominatu. Ioh. 25, 2. Dan. 4. 23, 31 et 5, 21 et 6, 26. et 7. 14. Zach. 9, 10, Nec non pro dominio. Ps. 114. 2. Mich. 4, 8. Item pro Iure ipso, Exod. 8, 21. Deut. 15. 3. Esar, 5. 9, Ioh. 1, 12. et 1 Cor. 9, 12. Apoc. 22, 14. Vnde quoque Angelis communicata est, Apoc. 18, 1 Eph. 1, 21 et 3, 10. Coloss. 1, 16 et 2, 10. et 1 Pet. 3, 22. Velut etiam postea ad homiues derivatur. Gen. 3, 16, et 34, 10 et 39, 9 et 41, 35. Levis. 22, 13. et 2 Reg. 22, 7. Esdr. 7, 24. Esth. 2, 14 et 9, 13. Dan. 7, 6, 27. Matt. 8, 9 et 10. 1 Rom. 13, 1. Vbi Div. Paul. expresse dicit, quod non sit potestas interris, nisi a Deo, et quiresistat potestati, Deo resistat. Adeo euim sanctificata est, et a Deo nobilitata, ut non liceat ei rebellionem ullam movere, qui semel sit ad auctoritatem eam evectus. 2. Cor. 13, 10. Tit. 3, 1 Eph. 1, 21. Apoc. 2, 26 et 6, 8 et 9, 3. Veluti etiam Christus suam Apostolis particulariter communicavit et concredidit potestatem imperandi in Spiritus impuros, malignos morbos, eitam mortuos. Matt. 10, 1 et 20, 25. Marc. 3, 15 et 6, 7. Luc. 9, 1 et 10, 19. Vude adeo homiuibus simul in externis a Deo coacessum est donum peculiare, quod in regiminis statu se exerit: licet potestas mari quoque in esse dicatur, propter elevationem fluctuum. Psal. 89, 10. Eodem modo nec levis est Satanae potestas. Act. 26, 18 et Cor. 15, 24, Eph. 2, 2 et 6 12. Coloss. 2, 15. Verum haec potestas tenebrarum dicitur, et infernalis est ex principio ignis furvi, non ex lucis vigore ideoque Diabolus semper aut maxime amat eam in turbis, bellis, nugis. falsitatibus, discordiis, litibus, crudelitatibus et saevitia exercere, ac ejus larvam induunt omnes, qui in hac nequitia eum sequuntur. Luc. 22, 53. Coloss. 1, 3.


page 291, image: s291

Quum autem homini ea sit coelitus communicata, et luci redditus et tenebris liberatus, uti quoque ea debet in honorem et gloriam Dei ac proximi salutem, non in proprium convertere cominodum voluptatis, aut ullius uequitiae aut calliditatis. Velut inde quoque sibi Dominationem hinc profluentem concreditam habet. Esa. 22, 21. Ier. 22, 30. Dan. 5, 29 et 10, 3, 39. Vnde et potestas talis non tantum pro dominatu. 1 Reg. 9, 19 et 2 Chr. 8, 6.- Ierem 51, 28. Dan. 7, 12. 14. Sed etiam dominio ipso habetur, 2 Chr. 9, 26. Psal. 136, 8, 9. Ierem. 34. 1. Dan. 4, 19. Ideoque ipsi simul synonyma sunt Potentia, vis, robur, dominatio. Dicitur enim a posse, ut quasi possit suum a Deo sibi attributum conservare statum; Graecis est, [gap: Greek word(s)] . Vnde Romae quoque nomen tam altae potentiae aut potestatis inditum fuisse volunt.

Sed hoc inprimis heic notandum venit, quod etiam non frustra pro potentia, et appetitu anima sumatur. Prov. 23, 2. quod facile imo facillime in vitium possit tanta potestas flecti, nisi bene in virtute Verbi Coelestis et pietate solida sit roborata firmiter. Nec sane leves lapsus committunt, qui in potestatis summae apice constituti.

Nam vitii labem tanto conspectius in se.
Crimen habet. quanto major qui peccat habetur.

Vnde merito inquit D. Aug. lib. 3. de Trin. Optandum est, ut potestas non detur, nisi contra vitium; propter quae vincenda, potentes nolunt esse homines, et volunt propter vincendos homines; Vt quid hoc? nisi ut vere victi, falso vincant, nec sic sint veritate, sed opinione victores. Hanc igitur potentiam plane optet unusquisque; atque appetat, ut potens sit in semetipso, et miro modo adversus semetipsum, pro seipso, etc. Etenim profecto ille in potestate divina maxime praevalet, qui imperatorem se affectibus suis importunis imponere novit et potest. Interim et hoc notandum, quod [gap: Greek word(s)] potestas quoque pro regionibus imperio subditis accipiatur. Luc. 4, 6. et pro symbolo dominii, 1 Cor. 11, 10.

4. Quomodo se habet definitionis explicatio.

POtestas quae in Deo subsistit uti est plane incomprehensibilis, et ineffabilis, sed aliquatenus saltem in Creaturis perceptibilis, ita nec potest explicari; At quomodo sit hominibus a Iehova vicario modo concredita, id jam dictum est. Caute tamen utenda venit et plusquam, circumspecte, ne cum diabolo in abusum ejus incidamus, quum ex eo potissima ejus gravissimi lapsus caussa exulret. Res est magui quidem momenti, sed admodum tenerrimae


page 292, image: s292

et sacerrimae fidei. o homo habes heic instrumentum et salutis et perniciei aeternae quisquis ad hanc summitatem eveheris. Quatuor enim summa sacraria in potestate hac confluunt. Auctoritas, summum jus, facultas Dominica, et Modus efficiendi quid pro status ratione. Haec ordine sunt cognoscenda, quid sint; deinde statim subuectenda est divisio potestatis.

5. Quid est Authoritas?

ESt vis sanctae gravitatis ex semet ipsa vigore solemni in conspectum promanans, quum non aliunde dependeat. Hinc etiam Authoris nomen, ex quo authoritas denominationem suam accipit, nolunt ab aliquo alio derivatum; sed recte dicunt ex sese natum esse, si recte scribatur cum H. aspiratione; Quod si vero cum CT. notetur, ab augeo est, nec vim hujus assequitur, ideoque recte faciunt, qui hanc distinctionem inter auctoritatem et authoritatem observant. Magnae enim efficaciae est exspiratio in lingua naturae quae Spiritus Dei operationem exprimit in creationis modo. Vnde illi, qui H. non inter litteras referendum putant, iguorantiam suam produnt, quod fundamentum verum et originem litterarum minus intelligant. Etenim omnis vis efficaciae quam lingua naturae ex origine sua profert, in hac exspiratione ita latet, ut nec tono aut sono littera ulla formari aut exprimi evibrarique possit in aerem, uisi hujus id praestaret virtus; veluti in voce IEHOVA alibi id explicavimus latius, in qua ingentia latent mysteria, et totius creationis modus eadem exprimitur, siinulac liogua naturae, in eadem se expandit, ex cujus etiam scientia Adam omnibus rebus creatis suum genuinum nomen juxta naturalem cujusque rei essentiam imposuit. Sic etiam vox haec sacra A VTHOR in naturae liugua non multum ab similis est a voce IEHOVA, nisi quod R. thronum regium repraesentet, propter quem luci cum tenebris pugna est; quum T. triplex 1. referat, et patrem Iehovam denotet, uti id partim in part, 1. c. 2. Rerumpubl. Hans. declaratum est. Inde quam optime Iehova author rerum indigetatur omnium, ac Dux aut princeps populi recte Authori ad similatur, veluti etiam Graece [gap: Greek word(s)] ; dicitur; ac Christus [gap: Greek word(s)] Author et pertector fidei. Hebr. 12, 2 et 2, 10. qui et Act. 3, 15. Author vitae appellatur. Sap. 12, 6. et 1 Reg. 22, 7. grandis est; Authoritas. Proinde valeant vitiorum et seditic nis authores. Act. 24, 5. quum sint a diabolo.



page 293, image: s293

6. Quid vero per summum jus intelligitur?

ITidem sacrum est nomen, in lingua naturae, et internam vim Authoritati insitam denotat; quum I. sit progenitum I. in nomine IESV. et V. Spiritus sancti Character in tribus apicibus, ubi lux et vita in amore per Christum vivide confluant; ac S. quasi ad duplex CC sibi impositum receptionem gratiae per Christum aperte loquatur, si modo illud IES Vsummum et sacrum, in sancto suo IVSSV recte excipiatur atque factis piis cordis absque falsitate aut duplicitate exprimatur. Nam sic vere jus a jubendo dicitur, quum [gap: Greek word(s)] et Author id ita saucte praecipiat et jus sit Dei opus. Prov. 16, 11. Ideoque non violandum. Prov. 20, 10. Vnde etiam apud ICtos jus summum est, certa honestatis sententia. Schurd. in lex ad h. V.

7. Quid autem Facultas Dominica importas?

ESt vis sancta exequendi id, quod in Anthoritate per jus suum fuit conceptum. Etenim Authoritati cum jure ipso facile suus collabasceret respectus, nisi voluntatis executionem simul complecteretur. Inde supra diximus, quod ex societate Domini et servi originalis Idea omnis imperii esset desumenda; quae plenior iu fatniliae regimine se exprimit.

8. Quid vero est modus efficiendi?

ESt summae aequitatis moderamen, quo omnia ad imitationem Dei in amore perficiuntur pio. Amor sanctus est Doctor et informator actionum omnium in vita vivide Christiana perfectissimus, ut ille, qui hunc doctorem in corde rite foveat radicatum, omnia absque acerbitate et injustitia facile expedire possit. Nam ille in pia vivere gestit conscientia, et unctioni sanctae spiritus Dei se submittere ubique ita studet, ut in ea doctus sit; nec habeat necessum, ut ab alio doceatur, 1 Ioh. 2, 17. Spiritus euim omnia sic nos docet. Ioh. 14, 26. En habes heic effigiem potestatis, quasi quis vere utatur in regimine cuncto, imitatorem Christi et Davidis se optimum probabit, et facili conscientia quaevis adversa declinare poterit, pie longis ambiguitatum ambagibus sit opus.

9. Potestas igitur Regiminis quotuplex est?

DVplex, aut Majestatis aut imperii. Majestas vero ipsum esse internum et ejus superioritatem concernit in constituendo, unde de ea primo loco ita agendum est, ut simul ordinationem complectatur; Imperium autem proprie officium regentum exprimit.



page 294, image: s294

10. Quid igitur in Majestate considerandum?

DVo: Natura Majestatis propria; et ejus consecutio aut obtentio in ordinatione sua legitima.

Cap. III. De Majestate et juribus ejus.

1. Quid in Majestatis natura considerandum?

DVo; [gap: Greek word(s)] ejus, et definitio.

2. Quid in onomatologia?

VNde dicatur, et quae habeat synonyma. Proinde quum culmen summum supremae dignitatis in hoc Iateat recte Bodinus lib. 1. de Reip. c. 8. et Thol. lib. 8. de Rep. c. 3. n. 4. vocem hanc Majestaticam a majoritate status derivant. Etenim hac dignitate nihil majus aut excelsius homini in terra concedi potest, quum ipse Deus hoc gloriae suae titulo gaudeat Majestatico, uti videre est. Exod. 40, 35. Num. 14, 22. Dcut. 5, 14, et 1 Chr. 7. 1. Psal. 29, 3 et 72. 19. Prov. 25, 27. Esa. 2, 10, 19 et 3, 8 et 6, 1 et 60, 7 et 63, 12. Ezech. 43, 12, Matt. 14, 18 et 24, 30 et 25. 30, 32. Luc, 9, 26, 31, 32 et 21, 27. Hebr. 1, 3. Apoc. 15, 8. Vnde Sac. ille Ph. lib. de 3. vit. c. 9. explicans imaginem Apocal. ait: Ita effigies in Apocalyp si 12. stellas in corona gestat. Namque imago haec siguisicat Deum: Est Iebovae simulacrum, in quo ipse se manifestavit, et in quo habitat. Corona significat virtutem Majestatis Iehovae, simili modo uti Rex coronam in capite gestat, quae regimen et Majestatem exhibet, etc.

3. Quaenam habet synonyma?

APud Graecos plura, quando dicitur [gap: Greek word(s)] . Suprema potestas, diguitas gloriae. anima et vita regni, spiritus vitalis. Sen. lib. 1. de clemen. Sceptrum Gen. 49. Hebr. Schebeth, Italis Signoria, Hispanis Majoria, Praeeminentia dignitatis aliis.

4. Quid est autem Majestas?

ESt summa et fundamentalis emiuentia sive sastigium Potestatis, legibus soluta, quae dispositione sui splendoris per Regalia se insubditos diffundit pro vinculo Reip. arctius in concordia constringendo et incolumitate pia continendo.



page 295, image: s295

5. Quaenam heic consideranda?

DVo; Definitionis resolutio, et divisio Majestatis. Resolutio consistit in caussarum explicatione, quarum.

1. Efficiens duplex est, principalis et instrumentalis. Principalis iterum aut immediata, ut Deus; aut Mediata; quae iterum duplex aut per successionem, aut electionem populi sive Ephororum regenti traditur accommodaturve.

2. Instrumentalis sunt leges fundamentales, sive Capitulatio, per quam imperii ratio non tantum initur, sed etiam Majestas confertur in superiorem.

3. Finisitidem duplex est; internus, qui in conservatione concordia per leges et media consistit propria; et externus, quam incolumitas vel salus pia exhibet.

4. Materia sub sistit in persona una et pluribus quibus superioritas committitur.

5. Forina Majestatis duplex generalis et peculiaris: generalis est superioritas vel supereminentia, quae ipsi cum quovis magistratu est communis, cujus respectu dicitur [gap: Greek word(s)] D. Paul. ad Rom. 13. Peculiaris autem consistiti obligatoriis Iuribus suminae superioritatis, quae et Reservata suprema regni aut imperii in effectu declarant, ut mox sequenti capite explicabitur.

6. Quis est effectus Majestatis?

SVnt Regalia ipsa.

7. Quotuplex est Majestas?

DVplex, partim enim rei inhaeret, et dicitur realis; partim ipsi personae, et personalis est.

8. Quid est realis Majestas?

ESt Reipublicae statui ex nativitate quasi sua coaeva, nec propter legum fundamentalium naturam ab ea separari potest, quum ipsius complexionem ingenitam referat. Num. 27, 20.

9. Quid est Personalis?

ESt, quae in personam confertur administrationemque justam et piam in res et personas subjectorum continet, quae etiam in Democratia invenitur, quum populus simuI sumptus personam quandam repraesentet in hoc facto. Num. 27, 21. Legum autem fundamentalium inferius exemplum adjungemus.



page 296, image: s296

Cap. IV. De Regalibus.

1. Quid sunt Regalia?

SVnt jura superi oriatis ei, qui superiorem non recognoscit, in signum supremae eminentiae, ad commuem imperii utilitatem tributa vel competentia.

2. Quid heic considerandum?

DEfinitionis in nomine potissimum explicatio, ex enumeratione quum reliqua constare possint, et divisio Regalium.

3. Quid in nominis explicatione notandum?

EIus derivatio, et synonyma: Etenim haec duo maxime ad rei proprietatem intelligendam conferunt. Dicuntur autem Regalia a rege, quod ipsa vocabuli enuntiatio satis testatum facit. Et si quoque hoc nomen alias Latinis adjectivum sit, tamen heic substantivi naturam ex feudalis juris et Canonici authoritate induit. Nihil ominus cum ipsis Reguis jura haec exordium sumpserunt, quamvis jus civile Regalia nomine hoc non noscat. Deut. 17, et 1 Sam. 8. veluti id quoque synonyma ipsa demonstrant. Appellantur enim a nonnullis mere Regalia, personae Principis adhaerentia, ipsi coronae annexa, sacra sacrorum, sacra regni, jura imperii, jura Regia [gap: Greek word(s)] , a Germanis. Reservata imperii, quod praeeminentiae, potentiae, authoritatis et uti litatis publicae regni intendant, et ex jure fundamentali Reipubl. dependeant, ut infra cap. 15. patebit plenius.

4. Quot sunt Regalia?

ID vix definiri posse dicunt ICti, quum varia a variis adducantur, adeo, ut alii 208 alii 413. numerarint, Ajunt enim; quemadmodum solet ex infirmis principiis multa ad potentiam producere tempus, quod ita quoque successu multa alia sibi accumularit regalis dignitas, et superioritas nulli obnoxia. Eins de Reg. c. 1. n. 2. Et jura quae olim non fuerunt regalia pro Regalibus hodie haperi. Carp. de Reg. th. 10.

5. An vero sic debet fieri?

NVllatenus certe. Etenim ipsa sacra scriptura docet, quod Rex omnino quivis ad praecepta Dei debeat esse alligatus, ne alicubi dextorsum aut sinistorsum ab iis recedat; nec cumulare sibi debeat equos et simlia videlicet, quae ad luxum et scandala imo suppressionem subditorum faciant, Deut. 17, 15. 16 et seqq. Prov. 29, 4


page 297, image: s297

et 20, 26, 28. Esa. 49, 23. Sed adulatorum numero, multa suppeditantur aulicis mala.

6. Quotuplicia vero sunt Regalia?

VAriae habentur divisiones, aut alii Regalia quaedam majora, quaedam minora faciant: alii quaedam ad essentiam Majestatis, quaedam vero ad existentiam spectantia dicant. Rectius tamen dividuntur io Principalis et minus Principalia, et haec iterum in consecutiva aut veritati consona, et falsa aut impertinenter conficta, vel etiam absurda et crudelia.

7. Quaenam dicis principalia Regalia?

QVae Verbo Dei et juri naturae sunt consona 1 Sam. 8 11 et seqq. nec cum conservatione subditorum pugnant, qualia sunt. 1 Potestas condendi leges et abrogandi. 2 Creandi Reges et Electores. 3 Conferendi dignitates. 4 Ius nobilitandi. 5 Constimendi Magistratus. 6 Ius legitimandi. 7 Veniam aetatis tribuendi. 8 Restituendi famam et henores. 9 Extrema provocatio. 10 Vis concedendi jurisdictionem. 11 Erigendi scholas publicas. 12 Ius Comitiorum. 13 Nova vectigalia erigendi. 14 Cudendi monetam. 15 Ius belli gerandi pacem faciendi, foedera ineundi, 16 Constituendi fiscum. 17 Vias publicas in tuto conservandi. 18 Fidelitatem ab omnibus exigendi. 19 Iure vel injuria damnatos liberandi. 20 Securitatem commerciis praestandi. 21 Flumina publica navigabilia conservandi. 22 Religionis synceritatem in Verbo Dei conservandi. Deut. 17, 8, 23. Legatos mittendi. 24 Immunitatem atributis concedendi.

8. Quaenam dicis minus principalia?

QVae secundario communi bono inserviant, qualia sunt. 1 Postas sive cursus publicos instituendi. 2 Portus adornandi. 3 Metallorum fodinas et salinas recte curandi. 4 Reditus piscationum legendi. 5 Mulctarum poenarumque compendia. 6 Bona vacantia transferendi. 3 Bona damnatorum et praescriptorum arrogandi, aut confiscandi. 8 Sic et bona committentium crimen laesae Majestatis. 9 Dimidium thesauri in loco publico inventi 10 Armandias instituendi. 11 Ripatica et ripas muniendi. 12. Praestationes Angariarum et perangariarum, etc. 13 A juramento absolvendi. 14 Libertare absolvendi, 15 Vrbes extruendi, 16 Monetam aestimandi.



page 298, image: s298

9. Quaenam consecutiva Regalia vocas?

QVae pro temporis et necessitatis ratione sunt bono publico provisionis ergo accommodanda: veluti sunt 1. vectigalium ratiocinabilium exaggerationes. 2. Collectae aequitati non contradicentes. 3. Extraordinaria collatio in iter necessarium etc. veluti apud Germanos sunt, Romer Such Reicssanlagre, etc. quae communi consensu imperii approbantur.

10. Quaenam dicis impertinentia?

QVae praeter necessitatem pompis fastuosis impenduntur, aut rebus voluptuariis, aut victum subditorum imminuunt, seu ab surdas impositiones contra naturam loci in lignis communi usui destinatis vidimus confici, in mirabilibus sylvarum prohibitionibus, mitt nievven holdtz ordenungen, et agriculturis, etc. Huc referri possunt onera et gravamina varia subditorum, et caussae quibus talia amittuntur regalia, quod fit per deportationem, abusum, denegatio tituli, etc. vid. Einsid. de Reg. c. ult. et corp. de Reg. cap. 5, etc.

Nontandum Regulae loco est, quod ubi desinit debita charitas, regnet ibi iniquitas. Ideo nunquam a charitate deflectendum in omni regimine Reipubl. Et omnem exuere illi pudorem ac proximi dilectionem, qui hodie tot Regalia confingunt Principibus, quot census; et ut in ea confictione magni videantur tot conscribunt libros, quos spacio duorum et non amplius mensium (ex aliorum dictamine scilicet) se conscripsisse jactitant, quum vix intanto tempore allegata notari queant. Sed facile est aliorum inventa sua facere.

Cap. V. De Ordinatione sive evectione ad dignitatem Potestatis in Republ. et in specie de Electione.

1. Quid est Ordinatio?

ESt constitutio superioris potestatis legitima, qua quis ad regiminis statum evehitur, ut Reipubl. pium in omnibus necessitatibus praesidium praestet. Estque vel divina aut humana.



page 299, image: s299

2. Quae est divina Ordinatio.

QVae sit a Deo vel immediate, aut mediate tanquam prima omnis regiminis causa efficiente. Psal. 68, 14. Quando Iehova ordinat Reges, albescunt omnia velut nix Salamonis, id est lux ex tenebris redit. Quippe a Deo omnis bonus magistratus 2. Paral. 2, 11. Ioh. 19, 11. Esai. 22, 20. Dan. 2. 37. ait: tu es Rex Regum: cui Iehova ex coelis, regna potentiam, robur, et gloriam dedit, et omne ubi habitant homines, et praeterea animalia in campis ac volucres sub coelo in manus tuas concessit, et omnem potestatem tradidit: Tu es aureum caput. etc.

3. Quae est humana?

QVae fit consensu subditorum vel tacito aut expresso; estque Ordinaria aut extraordinaria.

4. Quaenam est Ordinaria?

QVando per legitima et consueta remedia superior quispiam pro capite Reipubl. constituitur. Illaque est rursus duplex simplex et mixta.

5. Quid est simplex ordinaria?

ESt talis ordinatio, quae fit per electionem aut successionem.

6. Quae est electiva?

ESt actus publicus, qua superior quis secundum leges et consuetudines in unaquaque Republica receptas eligitur, sive hoc fuit a populo, aut ab ephoris populi vicem gerentibus: ac dicitur Graece [gap: Greek word(s)] .

7. Quid in ea considerandum?

DVo, partim caussa, partim subjectum.

8. Quae est caussa electionis?

HAEc non una, sed duplex est potissimum, quae ab istis modis, qui observantur, denominationem accipiunt, ubi est vel principalis efficiens, vel instrumentalis.

9. Quae est principalis efficiens electionis?

SVnt homines; quibus eligendi jus et potestas est commissum, sive sit rotus populus, aut pars primaria


page 300, image: s300

populi: ubi notandum, quod priscis temporibus imperatorem milites eligere sint soliti sub armis.

10. Quid per instrumentalem intelligis?

MEdia talia in efficiendo, quae vel sunt principalia, vel minus principalia.

11. Principalia quae dicis?

QVae vel a lege praescripta et consuetudine diu in Republ. recepta et approbata dependent, vel a suffragiis.

12. Quid in suffragiis attendendum?

VT libere ea fiant ab eligentibus absque praejudicio et affectus ullius interventu, ubi regulae loco etiam in omnibus in ferioribus electionibus id omnino est tenendum consilium, quod non tantum Ioseph Regi Pharaoni Gen. 41, 33. de probo et prudente viro AEgypto praeficiendo suggerit; sed etiam Iethro in primis Mosi genero strenue inculcat Exod. 18, 21. ubi ait: Tu autem provideto ex toto hoc populo, et curato eligi viros ex corde honestos, timentes Dei, viros veraces, osores turpis lucri, quos constitues super eos, etc. Quod adeo in desuetudinem abiit hodie, ut saltem argutos, et fallaces loquaculos passim adoptent mortales, unde tanta confusio rerum, quum talibus potius Politiae scientia, quam probitati adscribatur. Ita probitati et pietati nullus ferme jam locus in orbe amplius patet, quae infiniti damni et calamitatis caussa est summa. Imo si quis probus vocetur idem poene est, ac si stultum dicas. Tam ebulliens est passim perversitas in malitia sua!

13. Quae minus principalia sunt?

QVae in modo electionis per fortem consistunt; suntque duplicia iterum, vel sunt certa autincerta.

14. Quaenam sortis certa dicuntur?

QVando electio fit per distributionem calculorum sive schedularum signatarum, quae tum ut plurimum adhibetur, quando discordibus eligentium sunt nomina i. qui genere virtute et opibus pares, habentur. Mordus iste non illaudabilis est, si prius solide pii sint electi, qui postea sortem ducant. Vid. Notam. th. 19. Velut Matthias in locum Indae per sortem est electus, Act. 11, 6. et idem de successoribus Alexandri Magni refert Iust. histor. lib. 13.



page 301, image: s301

15. Quae vero sunt incerta?

QVando fit per rem fortuitam, uti de Dario id refertur Herod. in Thab. et de Gordio rege Phrygiae Iust. lib. 11. et laeso rege Polonis Chron. Pol. lib. 1. c. 1. Herbol. Sequitur nunc altera causa finalis in electione.

16. Quid est caussa finalis electionis?

ESt legitima unius personae aut plurium idoneorum ad Reipubl. gubernationem constitutio.

17. Quid est subjectum electionis?

SVnt personae ad capessendum regimen et subeundum habiles ac capaces, sive ex toto populo, sive ex certo ejus genere et ordine eligantur.

18. Quae vero in tali electione personae caussae spectanda sunt?

MAgna quidem regni electitii prae successivo est praerogativa et excellentia; verum quum in ipso electionis actu saepius ita graviter secundum communem stilum aberretur, ut potius affectio, aut aliud quid proprii etc. quam pietatis respectus ullius contra Iehovae mandatum Deut. 17, 14, 15, etc. observetur; fit proinde, quod successio, firmior habeatur. Etenim verae virtutes, quae in subjecto eligendo, proprie requiruntur, vix hodie merentur apud mortales respectum, quum Iehovam omnes in suae voluntatis praecepto tam turpiter negligant. Nihil ominus tamen non tam externa fortunae bona, quam interna Dei dona respicienda sunt firmissi me et unice, si vera et legitima esse debeat.

19. Quaenam vero sunt ea Iehovae dona?

Ea habentur claris verbis, Deut. 17. a v. 15. usque ad finem. It. Exod. 18, 21, 21, 25. Quod debeant esse Deo electi, id est amantes Dei sive pii et probi, qui non alio, quam ad Deum in omnis vitae praxi respiciant sua, et adfidui sint in Verbo Dei operarii per omnes vitae dies, uti v. 19. id explicatur. Deinde non sint alienigenae, sed populares. 3 Sint prorsus alieni ab omni superbia et avaritia, ne ambitione aut opibus fastuosis incumbant; sed humilis et integri cordis. 4. Nec novitatis aut Iuxuriae in prodigalitate studiosi, ut alias versus AEgyptum meditentur regiones aut nationes, sed fidi suis et probitati dediti ex auimo. 5. Non sint libidinosi aut voluptati inhientes; sed infideant solio justi in legibus, qnas semper in conspectu habere debent, id est ut undiquo semper justitiae sint cupidi in puritate syncera. 6. Ac uc forte in electione aberrari possit vitae exemplum


page 302, image: s302

introspiciendum erit, num Verbum Dei et statuta ejus, saltem ore clangant, de eo disputent, aut inutiliter absque effectu glorientur, sintque lubrici et flexiles hypocritae, aut inconstantes in pio proposito, facileque moveantur ad nutum venti: vel num potius factis id exprimere laborent, et apud omnes propagare satagent. Vid. Iud. 1, 1, 2, 8, 22 et 11, 16. et 1 Sam. 9, 2 et 12, 13 et 16, 1, 13, et 2 Sam. 2, 4 et 5, 2, 3. et 2 Reg. 11, 31 et 20, 14. et 2 Reg. 10, 3 et 1 Paral 28, 4 et 2 Paral. 9, 8 et 19, 5, 6 et 30, 5 et 1 Esdr. 1, 8 et 7, 24. Luc. 6, 15. Act. 1, 24 et 6, 5 et 13, 2, 3. Rom. 1, 1 et Tim. 5, 7. et 2 Tim. 1, 6. Tit. 1, 5. Hebr. 5, 4. Ideoque gravissime errant omnes Electioni destinati, qui non ante omnia ad voluntatem Iehovae in his respiciunt sed processum Dei prorsus in vertunt, ac potius externa spiritus mundi, quam interna dona Spiritus sancti aestimaut. Vnde postea tot confusionum calamitates ubertim ita resultant, ut miseriarum nullus sit finis. Regis enim ad exemplum totus componitur orbis. Si Rex aut prseses regiminis non sit pius et ex corde intimo probitati addictus, abundat vitiis omnis ditionis angulus. Quare cavebunt omnes eligentes, ne garrulis, audaculis, et ampulsas magnas sapientiae loquacitate semper jactitantibus cum nugacitate, (vulgo hodie Auffschneiders vocantur) sua adjiciant suffragia; sed devoti prius Deo se sistant in ardore vero Spiritus precum, ac juxta mandata ista Dei electionem sancte absque respectu nimio gloriae mundanae aut favoris ullius, quae saltem externae habitudini inservit, suscipiant, atque certo credant, quod ille sit vere eruditus, et a Deo electus, qui Verbum ejus nocte dieque unice colit, et factor est Verbi. Hic [gap: Greek word(s)] .

20. Quae vero sunt bona heic externa?

SVnt secundaria illa requifita, in facultatibus mundanis et possessionibus rerum consistentia, quae non aliter quam [gap: Greek word(s)] in justa et legitima electione regiminis sunt observanda. Proinde haec regula firma est: Quod, qui hunc processum Iehovae in electione ulla subvertant; et ex parergis vel secundariis faciant primaria, ac priocipalem scopum Iehovae apud mortales subvertant, auctores sint infinitarum Calamitatum apud subditos.



page 303, image: s303

Cap. VI. De successione in Republ. sive Regno.

1. Quid est Successio in Republ. aut regno.

ESt actus publicus, per quem sibi quis jus defuncti praesumpto aut tacito populi consensu in Republ. aut regno acquirit: Estque duplex, vel haereditaria seu Patrimonialis, et Gentilitia seu legitima, ut vulga discriminatur.

7. Quid est haereditaria successio?

QVando ex Testamento, vel eo non condito ex canssa intestati, sed habito tautum respectu ultimi successoris, sicque haereditario jure transinittitur regnum. Estque ea ratione duplex, vel ab intestato, vel testamentaria.

3. Quaenam est successio ab intestato?

QVando acquifitio fit ex jure naturae vel in linea recta, aut collaterali. Num. 27, 8.

4. Quae est lineae recta successio?

QVae in descendente maxime consistit, et spectat ad liberos utriusque sexus, fillum et filiam; et tamen distincte habetur in filiis.

5. Quomodo fit successio filiorum?

VT, quando plares sunt filii, primogenitur regime cum ditione sibi acquirat, ita tamen, ut teneatur fratribus suis tantum ex reditibus adscribere aut adsiguare, quantam pro status ratione decore possint vivere. Vnde jus primogenitur emergit.

6. Quid vero est proprie primogenitura?

QVae et primogeneia dicitur, nihil aliud est, quam primigeniti successio in regno, et pertinet ad eum, qui primum est natus etiam ante adeptum Patris imperium.



page 304, image: s304

7. Vnde est illud jus Primogeniturae?

QVamvis hunc succedendi ordinem, jure naturae divinaeque legi, et omnium ubique gentium juri consentaneum recte dicat Bod. lib. 6. de Rep. c. 5. n. 7. 28. tamen quoque ipsa Reipubl. ratio et bonum publicum hanc quasi legem introduxit, nepotentia ejus, opulentia, dignitas et auctoritas distraberetur, atque subditi ad mendicitatem exactionum frequentia redigerentur, jus hoc adeo firmum etiam est, ut neque naturae vitio, neque corporis deformitate tolli possit. Thol. lib. 7. c. 5. et lib. 15. c. 1. de Republ.

8. An idem manet ius etiam si sit inhabilis, ob mentis vitium, captivitatemve, etc.

OMnino. Administratio enim committitur tutori vel curatori, qui proximus est rotissimum ex agnatis Quin et primogeniti praemortui filius, avo adhuc regente, secundo genitis jure repraesen tationis praefertur. Iacob. a Sua. de Iur. Primog. Desiciente vero primogenito, succedit proximus aguatorum ex linea collaterali.

9. Quid est testamentaria successio?

QVae fit, quando antecessor deficientibus Iegitimis, lege, pactoque populi permittente, aliquem testamento delignat.

10. Quid est legitima successio sive gentilitia?

QVae universae familiae sive genti confertur secundum legem Regni fundamentalem, fereque Feudi imitatur naturam juxta sanguinis praerogativam, et respicit inde testamenti factionem, quam haereditarium admittit regnum. Ideoque in hoc non poterit pater scribere haeredem, alterive, quam cui lex defert, relinquere Regnum; velut jam passim in usu est: mente captus tamen heic praeteriri valet, sed non ejus filii.



page 305, image: s305

Cap. VII. De Mixta sive Composita successione; et inauguratione.

1. Quid est Mixta successio ordinaria?

ESt actus, per quem quidem fit successio in regimine exjure haereditario, sed electione quasi temperata ita est, ut etiam praeter jus sanguinis consensum Ordinum et approbationem subditorum desideret, quod tamen majoris favoris caussa fieri solet. 1. Reg. 12. et 2. Reg. 4.

2. Quodnam est proximum consequens Ordinationis omnis?

QVod juxta mores populorum plerumque in Ordinaria regiminis inauguratione constitutum est, ut certis symbolis quasi novus praeses publice insigniatur, quamvis et sine ceremoniis talibus fieri possit.

3. Quid est inauguratio?

ESt principalis actus constitutionis ordinariae, in quo per ritum publicum et solemnem recens Praeses regiminis creatus subditis coram sistitur: eique certis ritibus imperium traditur et committitur.

4. Quid in eo considerandum?

PRaecipue ejus finis et partes.

5. Quid in fine observandum?

QVid sit et ejus adjuncta.

6. Quis finis est inaugurationis?

ESt duplex. Etenim fit propterea, ut partim novo praesidi regiminis major auctoritas apud subditos concilietur; partim ipse et subditi ad mutui officii praestationem eo commodius adhortentur.

7. Quaenam ejus adjuncta?

SVntduplicia: vel principalia vel minus principalia.



page 306, image: s306

8. Quaenam principalia adjuncta?

COrona, sceptrum, globus aureus et amictus regalis.

9. Quaenam sunt minus principalia adjuncta?

FAscia, diadema, pileus, gladius, hasta, etc.

10. Quae sunt partes inagurationis?

DVplices: primariae et secundariae.

11. Quaenam sunt primariae?

QVae in pompa et convivio consistunt.

12. Quaenam sunt secundariae?

TItuli et insignia, quas sequitur effectus.

13. Quis est effectus inaugurationis?

ESt publica superioris ad bene imperandum, et subditorum ad bene parendum affectio et obligatio: diciturque alias et vulgariter ejus forma Homagium, de quo nunc paucis agendum.

Cap. VIII. De Homagio.

1. Quid est Homagium?

ESt obligationis conventio, qua alter alteri juxta promissionem mutuo factam fidelitatis et mutuae defensionis fidem praestare tenetur. Exod. 22, 11. Levit. 5, 4. Num. 30, 3, 4, 5, 6. et 32, 11. Deut. 1, 35 et 7, 8, et 9, 5 et 11, 9 et 29, 14. Ios. 2, 17 et 6, 22, etc.

2. Quid heic observandum?

DVo: Notatio nominis et definitionis resolutio.



page 307, image: s307

3. Quid in nominis notatione?

ITerum duo: vocis hujus derivatio et ejusdem acceptio.

4. Vnde igitur dicitur Homagium?

NOn incommode illud derivant a Graeco verbo [gap: Greek word(s)] , id est juro, seu ab [gap: Greek word(s)] simul, aut ab [gap: Greek word(s)] , quasi commune sacrum, aut communis fidelitatis promissio. Borchol. de Feud. c. 2. n. 26. Hakelm. de feud. part. 1. n. 15. Germanis est Huldigung, quasi Geding, hold vnd trevv zu sein.

5. Quod modis accipitur?

VNdecim modis. Nam (1) accipitur pro investitura Giph. de feud. c. q. n. 6. Atque adeo (2) pro instrumento super investitura, et consequenter super homagii contractu memoriae caussa consignato Bocer. de invest. feud. c. 1. n. 12. Nec non (3) pro ipso praestandi homagii actu solemni. Bocer. d. l. (4) pro jure, quod vasallus Domino praestare tenetur. Giph. de feud. c. 19. n. 14. (5) pro quavis veneratione et reverentia aut obedientia, qua inferior superiori tenetur. Giph. d. l. n. 14. (6) Pro ipsa, quae solet promitti, fide. c. 1. parag. fin. per quos fiat invest. (7) Pro securitate et salvo conductu ad purgandum innocentem. Welhn. Cons. 25. n. 8. (8) Pro ipso obsecquio et servitio, quod pro beneficio praestatur. Pro subjection (9) quae fit praeter naturam liberorum. Giph. c. 10. n. 14. (10) Pro ipsius fidelitatis promissione. (11) Demum pro juramento in fidelitatis assecuratione. Alth. in pol. c. 20. num. 5.

6. Quae sunt caussae homagii externae?

1 CAussa Efficiens est vel remota vel propinqua, Remota est jus homagialia pacta approbans mutua voluntate naturae. Propinquam conficiunt homines, dominantes et obedientes, qui haec pacta ineunt ad testificationem Dei. 2 Reg. 11, 17. et 2 Chr. 23, 16, et 1 Sam. 16, 12. Ios. 1, 2.

2 Finis est, ut fides pactorum servetur utrinque debite, quod ex ipsa lege naturae ita quoque debetur. l. 1. in princ. ff. de. paci. Quamobrem etiam populus summam Reipupl. ordinandae potestatem deferens alicui, ea mente, eaque lege deferre censetur, ut servet leges imperandi, si non plures, saltem illam communem: Salus populi suprema lex esto.



page 308, image: s308

7. Quae sunt caussae internae?

3 MAteria duplex est. Vel a parte superioris, aut a parte subditorum censenda venit. A parte prima versatur circa ea in administratione, quae consociationi universali sunt necessaria et utilia, quae spectant ad jus regui, quod est vel Eccle siasticum vel seculare. Prius consistit in religione et pietate: posterius in justitia suum cuique tribuendi.

A parte subditorum versatur circa obedientiam, ministeria, et auxilia praestanda.

4 Forma homagii spectat ad legem fundamentalem regni, quum sub hac homagialis combinatio in Republ. constituatur. Haec forma secum ducit modum praestationis Homagii, qui collective aut separative observatur. Collective praestatur ab universo populo in hunc finem collecto. Separative sive sigillatim a singulis praestatur homagium, aut ab originariis, aut a peregrinis.

8. Quomodo dividitur homagium?

HOmagii ita definiti et explicati tot aiunt posse constitui species, quot inveniantur negotia, in quibus alter alteri mutuam illam fide litatem et defensionem valeat praestare. Proinde aliud faciuut publicum, aliud privatum sive correspectivum. 2 Aliud universale, aliud particulare. 3 Aliud absolutum, aliud conditionatum respectu restrictae potestatis in districtu; diciturque limitate subjectivum. 4 Aliud spontaneum, et aliud coactum. 5 ratione formae, aliud expressum, aliud tacitum. 6 ratione subjecti, aliud Ecclesiasticum, aliud seculare. 7 ratione adjuncti, aliud juratum, quod mediante corporali fit juramento, aliud non juratum. 8. Aliud denique perpetuum, quod semper durat, aliud Temporaneum, quod ad tempus tantum contrahitur. De quibus alibi plenius agetur, quum vera aut falsa sint: Saltem heic etiam notetur, Politicorum eorum error crassus, qui ordinationi Reipubl. legitimae etiam bellum recensere solent. Quod enim cum injuria cuipiam erigitur per vim, nunquam poterit legitimum dici: quum vis ipsa sit injuria, nisi fiat ex mandato Dei expresso. Exod. 20, 17. Quid bellum? An non monstrum naturae Contrarium? Gen. 4, 7. Num. 14, 43. Deut. 1, 43, 44. etc.



page 309, image: s309

Cap. IX. De extraordinaria constitutione regentum.

7. Vnde sequitur nunc extraordinaria constitutio Superioris?

EX cap. 5. quaest. 3. distinctione formata; jam de hac nunc merito agitur.

2. Quid est Extraordinaria Constitutio?

QVa aliis quam consuetis modis praeter electionem et successionem regimen in superiorem transfertur: quod fit duplici modo; qui est vel spontaneus, qui et togatus fertur, vel violentus ac armatus dicitur.

3. Quis est spontaneus modus in extraordinaria constitutione regentis?

QVando per interventionem contractus aut jure obligationis alicujus superioritas obrinetur in regimine.

4. Quinam sunt isti modi?

HI in duplici habentur differentia, ut alii dicantur in legalitate sua principales, alii minus principales.

5. Quinam principaliores dicuntur?

HOrum 4 numerantur. 1 Est emptionis, quando titulo oneroso hoc regimen aliquis acquirit sibi. 2 Est donationis inter viros, quo modo populo Romano multa acquisita sunt regna: ac Regi Galliae Delphinatus per principem Vinbertum Ann. 1349 hac addita lege, ut filius regi natu maximus Delphinus diceretur, et ditionem illam tanquam imperii feudum ab imperio recognosceret. Thed. Nihem. lib. 2. hist. c. 25, 3. est Cessionis, quo modo Diocletianus et Maxim. Ann. 304. et Carolus V. ann. 1556. imperio se abdicarunt. 4 Iure dotis, sic Gratianus in Imperii societatem adscitus duxit Constantii Imperatoris filiam.

6. Quinam vero habentur modi minus principales?

1 ESt permutationis, quo modo territorium Carolstein in alium est translatum Wehn. de mutat. regim c. 26. Deinde 2 Oppignorationis est, quo modo Vale sius Delphinatum 40000 aureorum oppignoratum habuit.


page 310, image: s310

3 Confoederationis et Confraternitatis. 4 Huc pariter potest referri Vnio, quando nempe ex pluribus oppidis exilioribus unam magnam constituunt alii civitarem, vel quando Respubl. et regna in unum coalescunt unperium.

7. Quinam vero modi armati aut violenti dicuntur?

DVplices habentur iterum, vel expressi aut impliciti.

8. Quis modus implicitus dicitur?

QVi ut plurimum fit per subagitationem ac in technis et sollicitationibus animorum consistit, cujus exemplum in Absolone habetur. 2 Sam. 15, 2, 5, 6. vel in largitionibus, per quas multa occupantur regna et ditiones: vel in protectione, ex qua videmus saepe fieri offensionem.

9. Quis modus expressus appellatur?

IS duplex habetur, vel probabilis, aut aperte injustus.

10. Quis modus probabilis dicitur?

DVplices sunt. 1 Quando barbari homines, qui fine imperio licentiose aut dissolute vivunt, imperio alterius armorum vi subjiciuntur eo fine, ut a vitae morumque immanitate et pravitate ad humanitatem, probitatem et pietatem reducantur absque fraude. 2 Quum tempore belli novus magistratus in aliqua civitate a victore extra ordinem justa de caussa constituitur, priore imperio abdicato.

11. Quis est modus aperte injustus?

QVando rex vel allus sua Republ. exuitur bello, et plane suo excutitur territorio. 2 Quando quis sine aliqua verifimili caussa, ex solo superbiae stimulo alterius ditionem et regnum invadit, et ex sola libidine imperandi occupat, regnumque suum amplific andi caussa. Hoen. disp, 3. Pol. th. 9. Heic regulae loco notandum, quod omne regnum vi armata acqui situm in effectu subditis semper in duriores servitutis conditiones abripiat, licet a principio dulcedinem prurientibus spirare videatur. Ideo cunctis hoc cavendum, ne temere se seduci patiantur.



page 311, image: s311

Cap. X. De Contrariis. In Ordinatione superioritatis.

1. Quaenam Ordinatio talis habet contraria?

DVo maxime: Namque vel Aversionem animorum in populo, aut Abducationem continet.

2. Vnde conspicitur aversio?

MAxime ex contemptu superioris, qui totius gubernationis pestis et mors est. Nam veluti vires imperii in consensu obedientiae et affectione subditorum potissimum sitae sunt; ita contemptus et vilispen dentia superioris omnia dissolvit vincula, et nervos constringentes Reipubl. dissipat, unde ruina sequitur tandem certissima.

3. Quae autem caussae sunt contemptus hujus?

POtissimum ex his duobus ori ginem trahunt, ut vel ipsa vitia, et minus rigorositas eum pariat; aut levitas et ineptitudo ad gubernationem feliciter praestandum.

Heic Regulae loco tenendum. Vtiregni vinculum firmissimum benevolentia subditorum, ita hi cavebunt ne ulla rebellione ruinam sibi caussent. Reusn. in hort. pes. lib. 1. cap. 7.

4. Quid est abdicatio?

ESt depositio superioris, quando ex suo deturbatur statu, et officii extruditur throno: estque vel legitima aut violenta.

5. Quaenam est legitima?

ESt duplex, quando vel Deus ipse immediate aut manifestis poenae signis aliquem regiminis praefidem repudiat, et ineptum reddit, ut nequeat amplius officio praeesse suo, ubi tunc curatores substituuntur tamdin, donec redeat ad saniorem mentis statum et potentiam: ut in Nabuchodonosare factum. Dan. 4, 30. item in Saulo. 4. Sam. 13, 13. vel ipse majestatem suam exuit ac depouit proprio motu ex caussa sibi soli optime cognita.



page 312, image: s312

6. Quae est violenta abdicatio?

QVando ex intolerabili tyrannide, aut a vera religione depulsione ad mani festam idololatriam subditos Reipubi. suae praeses subvertere ita conatur, ut in facto ipso ad omnia extrema recurrendo, deprehendatur, nec corrigi aut moneri se patiatur; unde ille throno suo exuitur, quod fit vel temporaliter, aut in perpetuum.

7. Quid est temporalis abdicatio?

QVae fit quando ad certum tempus, donec se convertat, ex regno excluditur, et certis modis interregnum aliis committitur: atque hoc vel artificio aliquo latente, aut aperto perficitur modo?

8. Quomodo artificio aliquo id praestatur?

QVando in ambulatorio Senatu praeteritur electione et confirmatione nova, quod vidimus hisce temporibus quoque practicari in Republ. urbica.

9. Quomodo aperte id perficitur?

QVando ab Ephoris aut supplicibus populi univerfi, aut partis ejus totiesfuit, monitus, et ipse monitiones aut preces non admittit, sed in furorisrabie insanire pergit, et ipse tunc ab ipso regimine suspenditur aliquo usque, donec spes melior effulgeat. Ceu nostris quoque temporibus vidimus exempla in duobus Principibus, quae intelligentes ipsi percipiunt.

10. Quaenam est perpetua abdicatio?

QVae usque in finem vitae alicujus durat, nec unquam recipitur abdicatus, licet poenitere velit, sed alius novo homagio adsumitur: quale exemplum olim in Christiano II Rege Daniae affulsit. Et facit etiam nimia gentium petulantia ac extremae libertatis carnalis diffluentia, quam Christus Matt. 25. praedixit, ut hodie etiam in tales motus effrenes absque ullo discrimine subditi plures inclinent ex crassa inscitia, nihil pensi habentes, an Verbum Dei id concedat vel non. Nihilominus sub pretextu spetioso Christianismi praetendere semper solent malos superiorum mores, et quasi mala eorum opera contra Verbum Dei pugnent: Ideoque eos non tolerandos, sed deturbandos, etc.



page 313, image: s313

11. Anne autem mala opera Magistratus quaedam expresse in Verbo Dei depinguntur?

OMnino. Si enim rite examines S. Scripturam, invenies sat multa; quum acta publica inde satis luculenterconstant, quam variis modis aberrarint in officii administratione supetiores. Attamen praecipua 5 modis describuntur potissimum.

12. Quaenam vero sunt ea?

1 RApere sibi jus dominandi ex ambitione sine Dei, et eorum penes quos est potestas, voluntate et consensu. Iud. 9, 5, 6. et 2 Sam. 15, 10, 11, et 1 Reg. 1, 5, 6 et 16, 9, 10. et 2 Reg. 15, 25. Oscae. 30. Eccl. 7, 6, 3.

2 Idololatricos cultus instituere, Idolis templa aedific are, et sacrificare. 1 Reg. 11, 7 et 12, 26, 27 et 22, 54.

3 Ob veritatis confessionem, odisse et persequi Christianos veros, et fideles. 1 Reg. 13, 4 et 16, 7, 10, et 2 Paral. 25, 15, 16, 17. Ierem. 20, 2 et 37, 35 et 38. 6. Dan. 3, 19.

4 Imitari; vel etiam superare majorum suorum Idololatiam. 1 Reg. 15, 26 et 16, 25, 26 et 22, 53. 54. et 2 Reg. 3, 2 et 13, 2 et 21, 2, 20 et 24, 9, 19.

5 Verbo Dei, et legi naturae contraria promulgare, ac im innocentes variam necando exercere tyrannidem. Exod. 1, 15, 16, et 1 Reg. 12, 27, 28 et 22, 26, 27. Dan. 3, 5 et 6, 7, 8. et Maccab. 2, 17, 18, etc.

13. Anne tales et alias ob caussas Tyranni juste removentur ab officio?

SIS. Scripturamrecte examinemus, non invenietur, quod has et similes ob caussas ex officio suo summo regens ullus, a subditis poterit legitime deturbari. Exemplum in saulo rege clarum est. Licet enim hunc Iebova ipse elegisset, et ob malefacta adeo eum rejecisser. 1 Sam. 15, 11. ut etiam Davidem ipsi substitueret in futuram successionem, 1 Sam. 16, 7, 12. attamen nolnit illum de throno regio detrudere ipse David nec uspiam in tot acerbissimis persecutionibus manus in eum conjicere: quamvis socii toties illud in eo urgerent pro nata occafione; sed potius judicio Iehovae illum tradidit, 1 Sam. 24, 13. ceu importunitatem stolidam in sociis suis mitissime reprehendit, 1 Sam. 24, 7, 8. dicens; absit hoc mihi a Iehova: an facerem rem hanc Domino meo, uncto Iehovae, extendendo manum meamcontra eum? Nam unctus


page 314, image: s314

est Iehovae. Iustissimam quidem habuisset caussam juxta jndicium mundi, qui spectat ea, quae ante oculos sunt 1 Sam. 16, 7. attamen noluit tam absurdo facinore manus polluete suas. Sic nec Achab aliique ob tyrannidem perpetratam statim extrusi sunt. 2 Reg. 10, 42. sed in vindicta Iehovae relicti sunt. Nec sane semper seccata in Magistratu sunt animadvertenda, quum ipsa crimina et apud populum magis resideant, ob quae malis subditis malusrex justa Dei ira saepius imponitur. 1 Reg. 12, 24. Iob, 34, 40. Prov. 28, 2. Era 3, 3 et 19, 10. Ezech. 14, 9. Oseae. 13. 11. et 2 Thess. 2, 11. Vnde etiam Magistratui pro fauissimo parendum manet. Ierem. 27, 8. Matt. 17, 27 et 22, 21 et 23, 3. Luc. 20. 25. Rom. 13, 1. Tit. 3, 1 et 1 Pet. 2, 13. suo tamen omuipotenti Iehovae servato illibato honore cordis. Dan. 3, 14, 15 et seqq. et 6, 9, 10. Act. 4, 9, et 5, 29. Eten im sane nec Magistratibus quidquam detrahendum. Exod. 22, 28. Quod, si impia vero mandent, contra conscientiam, ea sunt exmajori metu et obedientia erga Deum nullatenus perficienda; sed patiendo potius, quam rebellando declinanda. Exod. 1, 17, et 1 Sam. 12, 17. Dan. 3. 18 et 6, 10, 11. et 1 Maccab. 2, 19 et 2 Maccab. 7, 2. Act. 4, 18, 19, 33 et 5, 28, 29, 40, 41. quum non sint sine vindicta Dei gravissima. 1 Sam. 19, 11, 15, 16 et 22, 18. Dan. 3, 4. Etiamsi quis praeses Reipubl. ita [gap: Greek word(s)] sit improbus, ut omnia pietatis, juris ac honestatis repagula nefarie refringat; tamen non ab am oredesistendum est, quum etiam inimicos amare jubeamur a Christo, et obedientiam omnimodam exigat. D. Paul. quoque erga mirabiles. 1 Pet. 2, 18, 19. et orandum esse mandat pro iis 1 Tim. 2. 2. Tantum ab est, ut illis quid calumniae inferendum. 2 Pet. 2, 10. nedum quod vim adjicere deceat, aut deturbationem de throno Reipublic. addere.

14. An ergo subditis non licitum vel religionis caussa arma contra Regem capessere?

QVis filio contra patrem etiam degenerem arma praebeat? Praesto est edictum Christi: fugiant in aliam civitatem, Matt. 10, 23. Si alio fugere non datur, vitae potius, quam Deo renuncient. Hebr. 6. 6. v. 6. Crucifigantur potius quam Christum vicissim crucifigent. Regibus comissus est gladius, non privatis. Christus ipse Angelicas legioues exauthoravit, exarmavit, prohibuit, ne vel tantillum obedientiam illam, in qua nasci voluit, turbarent aut impedirent. Male igitur agunt, (ait Avenar. inquaest. Nom. Fol. 114.) exules, qui asuis magistratibus in exilium pulsi, bella ipsi sindicunt pessime rebelles? quia id nullo jure eis licitum est, et consequenter non bella gerunt; sed


page 315, image: s315

potius latrocinia exercent. Subditi enim, sen privati, non habent jus gladii. Matt. 6, 52. Quin potius cogitent, propter sua peccata regnare injustos Principes, et contra hos non manibus, sed genibus flexis opus esse. Vnde D. Paul. vel Neroni ipsi singulis Christianis obediendum docuit, etc. At longe pejus agunt et Theologi et Politici, qui tam perverse obstinatos hodie sub nomine pietatis et religionis obfirmant in rebellione contra superioressnos. Veluti in medio sunt Concionatorum et seditiosissima scripta, clamores, et blasphemi libri, quos Manualia bellica, item Religionem bellicam vocitare audent. Quaenam haec portentosissima Religio, quae necare docet homines? Quasnam heic precationes animis sanguinolentis et vindictae cupidis instillare aut accommodare poterunt? An non in Spiritu et veritate orandum est? 1 Cor. 14, 15. Iud. 20. Rom. 8, 27. 2 Tim. 1, 7. Rom. 8, 15, Hebr. 10, 29. Ast au non Spiritus Dei est Spiritus pacis et amoris gratiaeque? An non igitur quoque pro inimicis orandum nos totum jubet Verbum Dei et ipse Christus? Num. 16, 22. Maccab. 3, 33. Matt. 5, 44. Luc. 6, 28 et 23, 24. Act. 7, 60. Et pro magistratibus 1 Tim, 2, 2. Quid elevatio manuum cruentarum ad Deum pro fit, quae sanguine pollutae sunt? Esai. 59, 2, 3, 6. Quid hypocritae obtineant precibus suis fucatis? Esat. 1, 15. Matt. 6, 5 et 23, 14. Marc. 12, 40. Luc. 20, 47. Ioh. 9, 31. quum impiis his factis pietatem strenuam praetexere soleant. Gen. 37, 35 et 1 Reg. 21, 12. Matt. 15, 3, 8 et 16, 3, 8 et 16, 3 et 21, 27. an non reus fiat propriisceleris, et preces eorum convertantur in peccata? Psul. 109, 7. An non orationem Dominicam contra semetipsos in sui perniciem moveant et sibi omnem remissionem peccatorum apud Deum occludant? Matt. 6. v. 14. O Israel, in quantum doctores et ducestui te seducunt? Esui. 9, 16. Ierem. 50, 6. Quur verba humana pro voce Dei excipis? 1 Sam. 24, 10. An non jam sunt ultimi diesseculorum? Quia heic maxime praecavendum monet Christus? An non ait, Et multi Psendo prophetae exorientur. et seducent multos? Matt. 24, 11. Videte, ne quis vosseducat. Multi enim venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christusille, multosque seducent. Matt. 24, 4, 5. Marc. 13, 5, 6. Videte ergo ne seducamini, Luc. 22, 8. Non certe Christus in talium rebellionum, et succentatorum latebris invenitur, aut habitat. Ideoque si quis vobis dicat? Ecce heic est Christus, aut heic, necredite. Matt. 24, 23. Ille est pacis verae dator; et ait semper, paxvobis, Ioh. 20, 19, 21. et pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, Ioh. 14, 27. et mutuo diligite vos invicem, sicut vos dilexi, Ioh. 13, 34. Pessimi vigilatores animarum sibi ipsis seditiosi pereunt. Num. 16, 49. O quam speciosi igitur pedes eorum,


page 316, image: s316

qui pacem annunciant, Rom. 10, 15. et proximum ubique diligendum monent! Mihi vindictam, ait Iehova, ego retribuam, Rom. 12, 19. vide Oseam 5. v. 1 et seqq. Vaeigitur illis belli instigatoribus ad siduis, et syllogisticationum auctoribuscruentatis, qui malum bono accensere adeo impudentissime, contra normam Verbi Dei et propriae conscientiae attestationem non verentur. Iehovae judicium justum est. Regulae loco heic sit: Homines sanguinarii et falsitati addicti, non ad medietatem vitae per venient. Psal. 55, 23, 2. Reg. 9, 21. Reverere Iehovam sisi mi, et tegem: Cum variis ne commisceto te. Prov. 24, 21.

Cap. XI. [correction of the transcriber; in the print II.] De Imperio sive legitima officii functione Regentum.

1. Quid nunc in dispositione Politicae hujus sequitur?

EGimus huc usque de Potestate Majestatis, et iis, quae ab ea dependent proxime; nunc igitur ex cap. 2. hujus lib. q. 9. nobis pergendum est ad imperium, sive officium, curam, modum, actum et formam regendi in regimine bono; quum haec omnia imperium in se practi [gap: Greek word(s)] et vivide contineat, quae satis ampliter se extendunt, ut officium regentis non ita res levis sit, ut vulgo putatur, si conscientiamrite conservare, et in viis Dei recte ambulare velit.

2. Quid in Imperio considerandum?

DVo: Nominis ratio et natura ejus.

3. Vnde dicitur et quot modis accipitur imperium?

IMperium Graecis [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] uti ab imperare derivatur, Mandatum sive praeceptum denotat. Hine non solummodo ad dominium sed etiam potestatem ipsam pertrahitur, quum mandatum nullum absque efficacia possit dari sua; Gen. 36, 42 et 49. 3, et 1 Chr. 16, 28. et 1 Sam. 2, 10, et 1 Chr. 29, 3. Psal. 86, 16. Esai. 45. 24. Ezech. 24. 21 et 30, 6. Dan. 2, 27. Luc. 1, 1. et 1 Cor. 7, 6 et 1 Tim. 6, 16. Tit. 2, 15, et 1 Pet. 4, 11. Hebr. 2, 14. Alias quoque pro ipso regno et territorio accipitur, quod poffidetur, ut Gen. 36, 42. Vnde Senatus Ctivariis digladiationibus inter se coeunt, diver fimode nomina Potestatis, Majestatis, Imperii et Iurisdictionis, mireque ita confundendo, ut ipsi se extricare satis nequeant. Sed quid simplicius dici potest, si saltem imperium in impetando agnoscamus, recte ait, Tilem. de Iurisd. p. 4.



page 317, image: s317

4. Quid est Imperium?

ESt legitima regiminis potestas, qua in officio commisso ita juste imperator pieque fungitur, ut juxta legum praescriptionem bonam subditi sancta in pace secuti vivere atque ab omni vi tuto in territorio suo defendi possint.

5. Quid heic considerandum?

DVo: Caussa definitionis et Divisio ejusdem.

6. Quaenam sunt caussae Imperii?

Efficiens multa complectitur. Ideoque alia est principalis, alia instrumentalis. Principalis complectitur Confilium et Curam.

7. Quaenam est Instrumentalis?

HAEc quum non fit uniformis iterum in internam et externam dividitur. Interna leges et jurisdictionem continet. Externa Magistratum et aerarium.

8. Quis finis Imperii?

QVum maxime vitam temporum diversorum concernat, aut primarius est et ultimus qui in pace consistit; alter vero secundarius defensionem justam, quam ut plurimum bellum respicit, complectitur.

9. Materia vero quaenam est?

HAnc duo illa correlata imperans videlicet, qui et imperator, inde vocatur, ac subditi cum territorio omni constituunt, ut prior referat materiam ex qua, alter circa quam, etc.

10. Quaenam est forma?

ESt ipsa officii justa usurpatio et functio in regimine, quatenus ex potestate legitima et conscientia immaculataprofluit.

11. Quis est effectus Imperii?

HArmonica correspondentia regentis et subditorum, adeoque mutua dilectio pia ac maxime debitum in metu filiali quasi et observantia obsequium, aut obedientia.



page 318, image: s318

12. Quotuplex est hoc Imperium?

DVplex: absolutum quod continet Regnum et Dominationem; nec non subalternum. De singulis his cum pertinentibus suis ordine nunc agendum est.

Cap. XII. [correction of the transcriber; in the print IX.] De efficiente caussa prima Imperii: nempe de Consilio Consiliariis et legatis.

1. An imperium hominis in hominem est naturale?

PRaeterquam quod imperare et parere sint de necessitate, utsupra lib. 1. c. 2. explicatum est; tamen merito ad jus conditionemque naturae nihil tam aptum esse censetur, quam imperium; sine quo nec domus ulla, nec civitas, nec gens, nec universum genus mortalium stare; nec rerum natura, nec ipse mundus subsistere valet. An non bestiae secundum naturam parent homini? Animae corpus? an non haec inferiora superioribus obedientiam suam in communi naturae sustentatione porrigunt? Confusio confufionum continuo exurgeret, nisi imperans esset et obediens debite. Sed haec omnia bonitate officil consistunt, ut bene imperetur et obsequium praestetur bonum ac fidum: quod non aliunde in firmitate petitur, quam ex Verbo Dei, ex quo consilia omniarecti et jufti regiminis in pietate omnimode desumi oportet, quod antegressum in quovis regimine merito obtinet et normam ipsam.

2. Quid est igitur Consilium?

COnsilium [gap: Greek word(s)] ita sumptum, est ratio et modus cogitandi ac deliberandi secum ad bene et pie quid juxta conscientiae rectum dictamen faciendum, aut in externis actionibus omittendum, Graecis est [gap: Greek word(s)] deliberatio, cogitatio, animadversio, cogitatum mentis. Vnde et a silentio derivatum volunt, quod prius mente concipiatur tacite, nec fas sit illud, antequam in effectum deducatur, prodere. Cic. 2. de Inv. appellat Consilium, aliquid faciendi, vel non faciendi excogitatam rationem, et 2 de Orat. gradus Consiliishos applicat, dicens: Consilia primum, deinde acta, postea eventus sequitur.



page 319, image: s319

3. Quaenam ejus sunt requisita?

DVplicia sunt; quaedam interna et alia externa.

4. Quaenam sunt interna?

MEns pia et sancte sana, quae unice in Verbo Dei sit bene edocta, ceu David ait Psal. 119, 24. Cupiditate testimoniorum tuorum unice ducor: quia Consiliarii loco mihi sunt, v. 15. loquor quae tu mandasti, et ad tuas respicio vias. It. v. 13. Veluti et Cic. tria hinc ponit requi sita. lib. 11. epist. 29. In consilio capiendo prudentia, in dando fides requiritur, et religio. Atque lib. 8. epist. 11. ad Att. Tibi consilium dahimus quod non prudens fuerit; at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. Verum unde fit prudentia, optimusque animus, fides et religio, nisi ex Verbo Dei profluat? Heic enim certitudo, heic veritas, heic firmitudo et prudentia talis, ut etiam in sipidos reddat sapientes. Psal. 19, 8, 9, 10, 11, 12. In humanis enim alias omuia sunt falsa, et ipsa falsitas Psal. 119, 29, 37, 67, 69, 86, 101, 104.

5. Quaenam requisita externa?

SVnt quidem plura, sed bona applicatio ad res optima est, et tempori riteaccommodata.

6. Quotuplex est Consilium?

DVplex: Divinum Ioh. 15, 8. Psal. 35, 10. Esa. 5, 19 et 19, 77 et 40, 14 et 46, 10. Atque humanum Gen. 27, 8 et 41, 37 et 45, 8. Exod. 18, 19. Deut. 32, 28.

7. Quid est Consilium Divinum?

REspectu hominis nihil aliud est, quam voluntas Iehovae in Verbo nobis revelata, quae in actionibus cunctis et rebus gerendis nobis per spiritum Dei communicatur. Psal. 106, 13 et 107, 11. Prov. 1, 25, 30 et 3. 21. Ierem. 23, 22. Zach. 6. 13. Esai. 11, 2. Luc. 7, 30. Act. 2, 23 et 20, 27. Eph. 1. Hebr. 6, 17.

8. Quid est humanum?

DIvino rite subordinatus conceptus animi, qui ex inde cogitation ibus piis tam ad internas quam externas actiones juxta conscientiae custodiam profluit et cum administris amicis fideliter communicatur. Gen. 27, 8. Num. 24, 14. Iosu. 9, 24, Iud. 20, 11, 32 et 21, 19. et 1 Sam. 5, 9. et 2 Sam. 15, 31, 34 et 16. 20, 23 et 17. 6, 7,


page 320, image: s320

11, 14 et 1 Reg 1, 12 et 12, 6, 8, 9, 13 et 20, 25. et 2 Reg. 6, 8 et 18, 20. Prov. 2, 11 et 12, 15, 20 et 13, 10, 16. Ecel. 12, 11. Esai. 44, 26. Humanum iterum duplex, aut bonum, aut aberrans: atque hoc iterum aut simpliciter falsum aut malitiosum, de quibus alibi. Cognoscatur quoque in his Besold. de Consil. Polit. Habentur aliae quoque distinctiones, quae aliud necessarium aliud non necessarium dicitur.

9. An Consilium semper necessarium in Imperio?

SEmper certe et ubique atque adeo, ut neque per momenti spacium a bono regimine deliberatio pia consiliorum abesse possit. Qui ab imperio consilia aufert, aeque facit, ac si solem a die removere velit. Vnde David ita ad sidue anxius est, ut Consiliarium et ductotem optimum undiquaque Iehovae spiritum et Verbum Dei secum habeat, neque cordis sinu sui perpetim in cunctis vitae viis et ambulationibus actionum cunctarum circum gestare secum queat. Psal. 25, 4, 5 et 26. 3 et 43, 3 et 51, 12 et 61, 5. Psal. 119. per tot. Quod exemplum unice omnibuspiis imperantibus imitandum manet. Etenim in imperio quovis nihil aeque necessarium est, atque cotidiana Dei invitatio et preces, quae ipsa sapientia sunt firmiores, veluti in Salomone videre est. Ideoque etiam fidi consultatores et pii nunquam ex oculis demittendi sunt, cum quibus consilie communicentur. Nec ulla cura Rei publ. prodest, nisi Consilium pium praemittatur continuis actibus, ne in Ieroboami perver sitatis vertiginem abripiatur.

10. Quotuplicia autem haec sunt consilia?

ALia privata; alia publica et maxime cum administris communi cabilia, de quibus alias pluribus.

11. Quaenam ad Consilia talia requiruntur?

QVoad actum et eorum effectum duo potissimum: Consultatio et deliberatio in Conciliis sedula, ac personae pietate, probitate, fidelitate, et prudentia praevalentes.

12. Quid est Consultatio?

ESt deliberatio sancta, quae in concilium coeunt ii, qui de rebus necessariis ad normam verbi Dei consultent, quae ad utilitatem spectant publicam Reipubl. Exed. 10, 17 et 18, 46 et 33, 34 et Iud. 20, 13, et


page 321, image: s321

1 Sam. 3, 9 et 12, 14, 20 et 15, 6. et 1 Reg. 12, 13 et 12, 3. Psal. 101, 6.

13. Quaenam sunt personae, quae consiliis adhibentur?

ILli dicuntur alias Consiliarii, Graecis dicuntur [gap: Greek word(s)] , quod uua mente et uno ipiritu duci debeant in publicis. ut ait D. Paul. 1 Cor. 1, 10. Phil. 1, 27 et 2, 2. Ac sunt administri regentum proximi, qui illis in Reipub. gubernatione sunt adjumento sideli. Suntque vel ordinarii aut extraordinarii. Ordinarii iterum vel superiores vel inferiores.

14. Quinam Superiores Consiliarii?

QVi proximum gradum ab imperante obtinent, suntque vel loco gubernationis adstricti, aut legati; in quibud semper spectanda tum electio, tum officium, tum distributio.

15. Quid est electio?

ESt constitutio Consiliariorum, in quibus eligendis semper non tam ad externa, quam interna respiciendum est, ut pii, id ves Verbo Dei semper addicti, et probi, id est integritatis ac fidelitatis studiosi, et avaritiae hostes sint, ne quenquam loquacitas, aut externae sapientiae elementaris sive astralis aliaque persuasio falsa, unde animus efflatur, seducat, ut supra monuimus, cap. 5, 9. 19 et 20. Omnia enim ibi ad sunt bona, ubi vera et non fucata adest pietas, quum corona sit virtutum omnium.

16. Quid est officium Consiliarii?

HOc proprie consistit in eo, ut semper juxta Verbi Dei et conscientiae bonae praescriptum imperantibus consilia pia suggerant, ne quid damni Respubl. patiatur, et nunquam a dilectione proximi devient, 2 Paral. 20, 20 et 23, 4 et 25, 7 et 28, 9 et 30, 6 et 1 Esdr. 10, 11. Nehem. 2, 17 et 5, 10, 11. Esth. 4, 14. Ierem. 36, 25 et 38, 17, 20 et 42, 10, 14. Dan. 4, 24, etc.



page 322, image: s322

17. Quaenam est distributio Consiliariorum?

VT pro ratione materiarum rebus convenienter praesiciantur velut inde sunt, Secretiores et intimi Ecclesiastici; Curales, Aulici et in civitatibus Syndici, etc.

18. Quinam dicuntur Extraordinarii?

SVnt quorum consiliis imperantes non semper, sed tantum vel urgente nccessitate, vel pro ratione temporis ad deputationem utuntur, dicunturque ut plurimum Commissarii aut Deputati.

19. Legatus unde dicitur et quid est?

QVamvis legare verbum significet proprie mittere; tamen volunt aliqui cum Varrone, quod a legendo potius dicuntur legati, quod singulariter electi et selecti ad talem expeditionem adhibeantur: et quum nemo sine speciali mandato ablegetur, Mandatarii quoque non inscite appellantur. Est itaque legatus Mandatarius publico negotio conficiendo solemniter missus ab eo qui potestatem legandi in plena libertate habet, ceu Romani nulli subjectorum hoc jus concedebant Kerch de ea 3. n. 6. In eo enim legati forma consistit, quod et solemniter et juste missus sit. Alias tamen est differentia inter Mandatarium Iuris privati, et Nuncium, velut et internegotiorum, gestorem, Agentem, Residentem, Deputatum, Selectum, Ablegatum, Caduceatorem, [gap: Greek word(s)] , et legatum, sive Ambassadenrem ut hodie loquuntur ex Gallico, quod Graecis [gap: Greek word(s)] id est mittere.

20. Quotuplices igitur sunt legati?

QVum duo Imperiorum sint tempora, pacis nempe, et belli, ita et duo legatorum genera faciunt, ut alius sit togatus, alius martialis quem et in indicendo bello Fecialem peculiariter vocarunt. Deinde sunt et alii perpetui et Temporarii, qui ad Tempus emittnutur. Residentes vero non ex jure gentium, sed ex pacto, quum jure legationis fieri nequeat, ut quis din in alterius regno aut ditione refideat. l. 4. C. de comme-. et marcat.



page 323, image: s323

21. Quale autem proprie officium est legati?

HOc in duobus maxime consistit, ut non tantum personam recte ejus repraesentet a quo missus est, sed etiam fidei commissa fideliter et diligenter juxta verba et normam mandati et instructionis expedita reddat, et singula acta bona fide ac authentica in forma cum subscriptione ejus apud quem fuit, si fieri potest, referat. Prov. 13, 17. et 25, 13. Esai. 18, 2 et 57, 9. Ierem. 49, 14. et 2 Chrom. 9, 14. Psal. 68, 32. Ezech. 46, 17. Iud. 3, 1. Gen. 32, 5. et 2 Chr. 32, 21. Luc. 14, 32 et 19, 14. Iosu. 22, 21, 30.

Regulae loco observentur.

1 Consilium bonum cum Verbo Iehovae congruens omnino sectandum, reliqua etiam speciosissima deserenda. Prov. 12, 15 et 13, 10, 16 et 15, 22 et 19, 20 et 24, 6 et 27, 6. Namque frustra Consiliarii aluntur, si non debite audiuntur; Frustra datur consilium, si non admittitur, frustra admittitur, si non usurpatur.

2 Pietas fucata Consiliariorum, verbisque non opere celebrata, venenum est melle conditum, et aureo propinatum poculo, ab amica manu, talesque merito impostotes dicuntur.

3 Experientiae simplici et senioribus plus semper credendum, quam carnali vanitati juvenculorum, licet speciosissime sua colorent: Velut et perniciosissimi consiliarii existunt, qui licet religionem sancte simulent, et tamen interim suae student utilitati; quum conscientiae morsus et rectitudinem nondum aestimare noscant. 1 Reg. 11, 8.

4 Hoc certissimum, quod malum consilium consultorim sit undique pessimum, 2 Sam. 13, 5 et 16, 21. et 1 Reg. 12, 10, 27, 28 et 14, 2 et 21, 7, 10 et 22, 13. Nam Deus vindex justus. Nec tamen ab eventu, sed a priori consilium aestimandum, quum saepius peccata populi subeat.

22. Num etiam huc alii referuntur ministri?

IMo, sunt enim et aulae praesides, Mareschalli, cubicularii etc. Atque rei bellicae praefecti, equitum, peditum, armorum et ejusmodi de quibus alibi.



page 324, image: s324

23. Quinam sunt administri inferiores?

QVi officii dignitate aliis sunt minores, ac propterea proprie possunt dici Ministri, quorum distinctio sumitur partim ex officiorum, partim dignitatum et locorum diversitate. Ceu sunt Secretatii Scribae Praefecti urbium, pagorum, commeatus aulici, culinae praesides, etc.

Caput XIII. De Cura Religionis.

1. Quaenam est altera caussa Principalis efficiens in officio Imperii?

CVra Religionis, et Educationis.

2. Quare ita dicitur?

QVia duo haec principalissima fulcra aut firmamenta potissima omni Reipubl. cujus vis regiminis subministrant, adeo ut iis, qui uno dictamiue spiritus Iehovae vivant, et ad voluntatem Dei in Verbo coelesti recte et sancte enutriti atque vivide probeque fuerint, ad obedientiam Christianam et dilectionem proximi, legibus positivis vix sit opus. Etenim primae institutioni tanta vis inest, ut non tantum totius vitae statum meliori ductu formare, sed etiam in vividae pietatis exercitio conservare quear. Vnde etiam homines tenerrimae efficiuntur conscientiae, qui semper in cunctis vitae humanae passibus et vesti giis in timore ac tremore sancto erga Iehovam nec minus in amore ejus ferventer ardenti vivere eidemque inservire gestiant. Psal. 2, 11. qui omnium securissimus modus est, in voluntate Iehovae per Christum juxta ductum Spiritus sancti se obedienter conservandi. Ideoque bene heic et cum singulari cura attentissime inter noscendum est, quid vera et quid falsa Religio atque eadem itidem educatio sit, ubi in voluntate Iehovae incedatur; atque ubi ad regnum diaboli devietur pessime. Sed de Religione prius.

2. Daturne Religio?

MAledicta illa carnalis libertas in tantam perversitatis securitatem conjecir hodie moratlium maximam partem, ut ferme non sentiant conscientiae ullius secum stimulum, aut quoque eam prorsus quasi ejusrarint. Hinc adeo passim tantus conspicitur atheismus, ut vix quispiam


page 325, image: s325

amplius sit qui non sui sibi et Dominus et Deus esse cupiat: atque a contra in corde suo verum neget Deum. Psal. 14. quum quisque adeo obstinate semet ipsus sibi esse cupiat: Vnde certe etiam Babylon haec ad tantam malitiarum omnium summitatem excrevit. Credam vix ethnicos unquam intanta conscientiae vixisse ejuratione, quam nunc reperias eos, qui sese bonos Christiano vocitant, quum vix titulum ejus mereantur: Sic corde iutus ipsis Sodomitis et Gomorrhaeis sunt duplici modo pejores. Qui adhuc nonnihil religiosi apparere satagunt, non tam in honorem id et timorem veri Dei faciunt, quam potius in sui amorem atque honorem, ut ipsi sibi in amore gloriae propriae, ventris, avaritiae nominis sui et authoritatis int Dii sui. Atque hoc nihilominus audent dicere Religionem, pro qua fortiter pugnandum et moriendum sit. Ita miseri prorsus ignorant quid proprie ea sit, et et quomodo pro eadem vita amittenda. Matt. 10, 37 et seqq. non ut quis ipse in desperatam vindictam proruat, sed patientiam summam exerceat, et pro hostibus precetur. Quod si quis talibus speculum vitae Christi, in vera dilectione proximi, abnegatione sui, et imitatione vera ejus, cujus nomen tam gloriose quidem, sed plusquam inutiliter in mero abusu venditant, ob oculos clarius ponat, eosdemque ad sanctiora et mansuetiora munia cordis nimis efflati retrahere conetur, continuo ille omnium dirarum persecutionibus extreme crude libus exponitur: usque adeo cunctos in impotentissimum sui furorem rabiemque videas abripi. Experientia quid magistra mecum bonosque pluresedocuerit, novimus. Vngues non hominum sed leonum et draconum fuerunt, quitentarunt plurima: nec frustra Deus est vindex fortis. Ethnicos his longe meliores fuisse in suo cultu. ex Cic. appavet quii. de nat. Deor. ait. Pietas, sanctitas, Religio, quae omnia pure et caste deorum numini tribuuntur. Ast ubi nunc Christianorum puritas, sanctitas, integritas, castitas, etc. An non ludibrio habentur, qui in opprobrium correctionis hoc Christianis vanis adducunt? Inde ait Christus: Dico autem vobis, multos ab Oriente et Occidente venturos et discubituros cum Abrahamo, Isaaco et Iacobo in regno coelorum: Filii vero regni ejicientur in tenebras exteras, ubi erit fletus et stridor dentium. Matt. 8, 11, 32. Propterea ethnici puriores erunt quoquetales perversorum Christianorum judices. Luc. 11, 19. Et hinc Capernaum haec, quae usque ad coelum sibi elata videtur, usque ad infernum deprimetur. Matt. 11, 23. Quin etiam dico vobis, ait Christus, terrae Sodomorum tolerabilior erit conditio in die judicii, quamtua. Matt. 11, 24. Nihilominus in summa coecitatis suae sapientia profana se supra Solem splendescere homines multipro fiteri audent,


page 326, image: s326

affirmantque insuper nulla tempora fuisse clariora, quum tamen tenebrae vix antehac fuerint iu crassitie sua absurdiores.

3. Vnde autem est tanta Religionis inversio, et Conscientiarum oblivio.

EX duabus caussis maxime oritur, quae suas habent contrarias comites in tanta pernicie mortalium, quas tamen nemo agnoscere cupit: imo eas magno cum sumptu operosissime alunt passim mortales.

4. Quaenam vero sunt?

PRima est falsae sapientiae persuasio, quae tot tantosque syllogisticarum gloriationum cumulos parit in animis hominum; altera nimia carnis licentia et ferocitas, quae superbiam fastuosam spiritusque Iehovae blasphemum contemptum, et securitatem perversam, omnisque bonae conscientiae latronem dirum pro comitibus secum undique ducunt. 1 Tim. 6, 20, 21. Col. 28.

5. Anne autem remedium huic tam extremo male potest dari?

QVur non? Facillimo quidem modo, si imperans vere illuminatus, et bene consulentes in eo audiat, ut falsa illa nominata scientia Ethnicorum turbare et corrumpere tandem desinat animos hominum in regno Christi, atque potius spiritui Iehovae fores Ecclesiae suae reserantur, Verboque Dei suus restituatur houos genuinus debite in scholis publicis, et exterminetur turpissimus Ethuicismus. Veluti Iehova ipse admodum severe, Deut. 17, 18, 19. per suum servum Mosen mandat, quod Rex quivis cotidie adsiduus esse debeat, in lectione et exercitio Verbi sui dicens: Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplum legis hujus in volumine, ex eo qui erit in conspectu Sacerdotum Leviticorum: Et habebit secum; legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba, et ceremonias ejus, quae in lege praecepta sunt. Sic et Iehova ex coelo ipso clamat, jubendo, ut Filium ejus audiamus: Hunc ait audite, Matt. 17, 6. Luc. 9, 26. Marc. 9, 7. Non certe Iehova regentem ullum cum subditis suis ad phantasticas ethnicorum syllogisticationes, et falsam illam terministicam scientiam, ut hodie fert mos insanus, aut ad Ethnicismum ullum reminit; sed ad suum et Filii sui vocem ac Verbum revocat omnes et singulos, ut inde vitae verae rectirndinem in omni addiscant


page 327, image: s327

pietate. Ideoque necesse est, ut quivis imperans ante omnia internoscat, quid falsa sit religio et quid vera, quam suo patefacere velit regno, et universae Reipubl. adornare. Ab hoc enim fundamento ita perdite passim receditur, ut nemo ferme in solidis veri Christianismi vestigiis, juxta sanctum spiritus Iehovae ductum syncere inveniatur: sed omnes in coecae rationis habitus et opiniones varie articulatas abeant, ut prope confusio antediluvialis sit ante oculos, in tot innumeris sectarum formis: Quisque sibi veritatem adscribit, quisque sibi verae Religionis speciem singit, unde tam variae et mirae digladiationes calamorum huc usque visae sunt, quae nunc hunc extreme tragicum introduxerunt Christianismo statum horrendae confusioni non absimilem. Etiam Ethnici olim sibi verum Religionis cultum adscribere non verebantur, uti Cic. ait 2. de Divin. Sacris, ceremoniisque retinendis majorum instituta tueri, sapientis est. et in Orat. postquam in Sen. Mecum Deorum omnium, sanctitatesque omnes, et Religiones affuerunt, etc. Verum omnis vis Religionis in eo latet ut statum verae Religionis rite noscamus et intelligamus.

6. Quis vero est verus Religionis status?

ARdua est haec quaestio: et ferrum vere candens repraesentat, quod adeo caute omnes evitare student, ne alicubiulcus grave pal passe aut tetigisse videantur. Ideoque ex ipso nomine Religionis prius addiscendum est aliquid veri, quam ut veram notam exprimere possimus. Non enim opinio quaevis devota Religionem efficit, sed sanctior est spiritus Dei in corde renati operatio, ut mox patebit.

7. Religionis igitur nomen sacrum unde est?

DIssident quidem auctores in derivatione hujus vocis ut Cic. 1. de nat. Deor. id velit a relegendo dictum, Macrob. lib. 3. Satur. c. 3. a relinquendo; sed quum haec plaue aliena ab ipsa rei sacrae natura videantur, merito sequuntur potissimi, D. Aug. lib. 55. de vera Relig. et l. 1. de Civit. Dei. c. 4. velut et Lact. lib. 5. Instit. cap. 28. qui a religaudo eam dictam affirmant, quod per hauc Deo unice adstringamur, ut huic debiti cultus servitia praestemus, ceu ille tanquam creator et salvator omnes sibi arctissime obligatos tenet. Vnde etiam foedus illud, quod Iehova cum Abrahamo. Gen. 17, 10, 11. Act. 7, 8. et cum populo suo. Exod. 6, 4 et 19, 5 et 24, 7, 8 et 3, 27. Levit. 26, 45. Deut. 4, 23 et 52. iniit, colligationem hanc arctissimi instar vinculi continet, quo Iehovae omnibus viribus animae


page 328, image: s328

et corporis unice obligati haeremus; veluti etiam recte, D. August. Epist. 29. auctor est, illam propriissime [gap: Greek word(s)] dici.

8. Quot modis autem accipitur?

TRibus potissimum modis, latissime, late et stricte. Latissime pro metu et timore quovis apud Latinos, ac quovis conscientiae scrupulo: Late pro quavis fide religiosa tam vera quam falsa, adeoque pro omni superstitione; ceu 2 Reg. 17, 20 videre est et Cic. pro Flacc. ait: sua cuique civitati religio est; nostra nobis Stantibus Hierosolymis, pacatisque Iudaeis; tamen istorum Religio sacrorum a splendore hujus imperii, gravitate nominis vestri, majorum institutis, abhorrebat. Nunc vero hoc magis, quod illa gens, quid de nostro imperio sentiret, ostendit armis. Quam vero caro Diis immortalibus esset, docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta, etc. Ita Iudibrio habet Iudaeorum et populi Dei Religionem prae Romana, quam inde juxt a mundi judicium carnale veram putat, quod Dii Romanorum longe potentiores in victotia fuerint prae Iehova totius universi creatore; quum Israelitas ad elocationem servitutis compuleriut. Ita Ethnici passim longe sanctiores in pessima Idololatria se sua censebant, verum Deum non sine extrema blasphemia contemnentes: et tamen interim quaeque civitas sui Deastri veriorem defendebat cultum, ceu nunc adhuc inter sectas Christianorum talis habetur digladiatio. Stricte autem pro Religione Christiana accipitur. Verum heic in varias iterum tot sectae abeunt partes, velut olim inter Iudaeos factum fuit, quod D. Paulus ipse consitetur, se strenuum Pharisaeorum fuisse sectatorem. Act. 26, 5. Quum tamen vera Religio munda et immaculata sit apud Deum et Patrem. Iacob. 1, 27. Nec aliter, quam Fide vivisica ex corde renati hominis per spiritum Dei in Christo ad Deum Patrem se erigere et exerere queat, ut sic inde Christiana rite, genuine ac propriissime vocetur. Reliquae vero Religiones omnes fucatae, falsae, et Idololatricae sunt; nec regnum Christi noscunt: licet Cic. non minus pie Religionem definire cupiat, quando 2 de Inv. ait, Religio est, quae superioris cujusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniamque affert. Nimis generalis est, etiam juxta externum hominem talis Religionis descriptio concepta. Sed quum neque ad gratiam Spiritus Dei, neque Verbi coelestis ductum in fide quid faciat, nedum quod Christum ullo modo sapiat, merito Ethnicismum in sua linquimus profanitate, et ad Christianam nos convertimus Religionem propius.



page 329, image: s329

9. Quid igitur est Christiana Religio?

AB aliis ita definitur. Quod sit notitia, vel sapientia agnoscendi, colendique Deum; ab ipso Deo profecta, et hominibus electis in spirata, ad gloriam et laudem ipsius, hominum vero electorum salutem. Verum quum haec non tantum generalis quoque minus sit, sed etiam quam plurimis laboret defectibus, ac nonnulla essentialia omittat, aliorum quoque adducemus: quarum duae adhuc potioris habentur vigoris, naturam veram Religionis propius explicantes.

10. Quaenam eae sunt definitiones?

PRima est, qua dicitur, quod sit saucta Spiritus Dei per Verbum coeleste informatus cultus, quo homo in novo Fidei Iumine regeneratus, et in Christo radicatus, vividum amorem in Deum et proximum pro consequenda vitae aeternae beatitudine sancte ubique heic exerere cupit.

Altera est, qua Religio vera Christianitatis sic definitur: Quod sit ardor per illuminationem Spiritus sancti cordi renato, mediante Verbo coelesti, exuscitatus, per quem homo totus unice in Christi merito cum fide radicatus nusquam alio respiciendo voluntati Iehovae ita conformare, sese ubique laborat, ut in amore Dei et dilectione proximi semper heic vivendo, tandem ad aeternam salutem beatus transire possit, Rom. 7, 22. et 2 Cor. 4, 16. Eph. 3, 16 et 4, 24, Col. 3, 10, 15. et 1 Pet. 3, 4. Iste homo, qui ita juxta voluutatem Dei in regimine Spiritus sancti vitam suam in amore Dei et proximi degit, vere in regno Christi vivere dicitur.

11. [correction of the transcriber; in the print ---] Quid heic notandum?

PLurima quidem heic observanda forent in iis, quae heic cumulatim concurrunt; verum alibi rectius explicantur. Ideoque saltem hoc unice notetur, quod vita hominis Christiani non nude sit speculativa, aut sermocinalis; sed in pietate vivida ubique et actionibus sanctis consistat, ne fides in homine mortua dicatur Iacob. 2, 17, 20. Etenim inde vera nota Ecclesiae efficax elicitur, ut cuivis innotescat, ubinam ea proprie vigeat.



page 330, image: s330

12. Quaenam igitur est vera nota Christianismi?

NOn alia, quam fidelis servatio Verbi Dei, Ioh. 14, 23. quae consistit in vivido amore Dei et dilectione proximi, Ioh. 13, 34, 35. quum in Christo Iesu neque circumcisio nec praeputium quid valeat, nisi fides sit talis, quae efficaciam suam in Charitatis operatione ad sidua demonstret. Gal. 5, 6. Ideoqne nimis lata est ea locutio, qua notas Ecclesiae saltem in praedicatione Verbi, et vero Sacramentorum usu alii constituunt, quum sub eo praetexru omnes impii, hypocritae, et fal si Christiani latere possint; veluti etiam quisque sibi tales notas adscribit, et mordicus usque ad sanguinem sub falso Christi titulo defendit. Hanc autem veram unice notam vix tangunt, quum tamen ipse Christus hanc solam expresse constituerit adeo, ut ubi haec nota cum norma sua Verbi coelestis non inveniatur, nec ibi regnum ejus aut Ecclesia veri Christianismi rite dari possit. Fallunt itaque omnes, et falluntur, qui alia signa sibi ejus, quam ipse Christus in his fructibus exponit, ceu ipse falsos vocat Prophetas. Matt. 7, 15, 16. Si aliter doceant. Etenim non Verbalis loquacula eruditio, et profanis syllogisticationibus, ex Ethnicismo petita, uti hodie id mos habitualiter nudus fert, sed in Christo Spiritus Dei filios Dei veros efficit. Rom. 8, 14. quum alias etiam Diabolus talem habitualem inscientia nuda fidem obtineat. Iacob. 2, 19. imo et longe artificiosiorem, quum a principio in eo se exercuerit maxime, Ioh. 8, 33, 44. Qui solummodo puritatem Dei in voluntate amoris ejus expetunt, et indignos se ipsius gratia putant, omni proprietati suae aut propriationi et voluntati carnis mortui, et unice in Spiritus sancti informatione laudi Iehovae vivere gestiunt, isti veram constituunt Christi Ecclesiam: Reliqui saltem turrim Babylonicam extruunt in suis opinionum imaginibus, ait, Sac. Phil. in Mist. Mag. c. 36.

13. Quomodo vero Religionis cura talis recte perficitur?

DVobus modis, introductione sancta Verbi Dei, et conservatione ejusdem.



page 331, image: s331

14. Quomodo id sit introductione?

SI malae consuetudines et perversi cultus impietatis atque Idololatriae et huicae et sapientiae carnalis, puguaeque logomachiarum abrogentur in tempore, verumque Verbi coelestis exercitium eo modo, uti dictum est, restituantur ut juxta normam voluntatis divinae in amore sancto erga Deum et dilectione proximi tranquille quoque vivere possit: veluti in exemplis Iosaphati, 2 Chr. 17, 3. Hiskiae 2. Reg. 18, 3, 4. Iosiae 2. Reg. 22, 3, 4, etc. patet, qui potius voluntatem, quam idolo latricam et pravam consuetudinem majorum in expediendo hoc sancto negotio respexerunt. Voluntas enim Iehovae absque mora expedienda est. Hodie, inquit Propheta quando vocem Domini audieritis, non obduretis corda vestra, etc. Psal. 95, 8. Hebr. 4, 7.

15. Quot modis sit conservatio?

DOctrinam veram Verbi coelestis per disciplinam Christianam in ministris et subditis rite fovendo, et juventutem bene pieque ad normam pietatis, remoto omni Ethnicismo in puro lacte verbi educando. Psal. 78, 5, 6 et 106, 35. Regulae loco heic observetur, quod nullus ethnicismus sit absque infectionis veneno, quum etiam fermentum veteris malitiae referat 1 Cor. 5, 7. Matt. 16. 6. ??uc. 12, 1. Gal. 5, 9. ac picis naturam gestet. Prov. 13, 1. et inprimis inflatos reddat homines, 1 Cor. 8, 3. Col. 2, 18. in quibus mirus artifex spiritus stagirensis, qui omni fervet crudelitate et persecutione, si alicubi concitetur, ut Magistrum se exerat insolentiorem. Deinde hoc verissimum: Ex assuefacto Ethuicismo Verbum Dei judicare velle, absurditas mundi est, nec potest Spiritum Dei attingere.

16. Quaenam opposita habet Religio vera?

PLurima habet, sed pauca indicabo: ceu sunt, impietas, securitas, carnalis libertas, hypocrisis, simulatio, error, opinio, Ethnicismus, haeresis et falsa Religio, Pharisaismus communis, Christi negatio in factis piis, etc.



page 332, image: s332

Cap. XXIV. De Educatione.

1. Quid in Educatione praecipue notandum?

EDucatio bona quanti sit momenti, quamque summe necessaria sit, ut ante omnia tenera aetas recte et pie ad Dei honorem in verbo ejus sit enutrienda et excitanda, id superius dictum est. Iam vero heic saltem regula haec pro primo optime teneatur.

2. Quaenam ea est Regula?

QVod, artem omnem potius ex Spiritu mundi, quam ex Spiritu Dei addiscere velle, Christianismo vero plane res indignissima et turpissima sit, nec sine corruptione mentis id accidat.

3. Quid est Educatio?

LIcet educationis nomen se etiam ad enutritionem vitae tenellae spectet; tamen heic stricte ita accipitur, ut saltem ad informationem sanctam eorum spectet, quae ad fundamentalia totius vitae spectant; Eaque sit aut domi, aut foris, unde alia est privata, alia publica.

4. Quomodo sit aut perficitur domestica?

SI in timore et amore Dei ac reverentia parentum recte instruantur erudiunturve sedulo, juxta Dei mandatum, Exod. 12, 24 et 13, 14. Dan. 4, 9. Prov. 22, 15 et 23, 13. nec scandala illis praebeantur. Vti regula D. Paul. ad Eph. 6, 4. ubi ait: Et vos Patres, ne provocate ad iram liberos vestros, sed educate eos in disciplina et admonitione ad Dominum. Gen. 9. 23 et 19, 16 et 37, 20 et 42, 2.

5. Quid est publica educatio?

ESt quae sit a praeceptoribus in locis publice ad Indum litterarium potissimum destinatis, ut in iis unice pietati et honestati consecrentur: Vocanturque ea vel Scholae aut Gymnasia, et Academiae in quibus munus tam praeceptorum et docentium, quam discipulorum, et discentium, aut alumnorum bene observandum venit?



page 333, image: s333

6. Quodnam est munus docentium?

PRimum est, ut noscant, et in conscientia bene obfirmatum sibi teneant, se plantas non sibi aut parentibus saltem suis, sed ipsi regno Christi et coelesti educare; unde rationes Iehovae sint ipsi aliquando reddituri. Ideoque (pro secundo) hunc scopum sibi semper ante oculos praefixum habeant, quo unice ad Deum per Verbi sui vestigia veniant; et ab omnibus abstineant scandalis in ethnicismi cultura, quae modo tamen perversissime ita introducta videtur, ut etiam Verbo Dei ipso et auctoritatem et cognitionem adsiduam frequentemque surripiat, quum potius hodie ex ethnicismo quisque magnifice sapere, quam in sacra scriptura aliquem intellectum quaerere gestiat. Imo sunt, qui nequidem quid elegantis stili Spiritui sancti in suo Verbo concedere aut relinquere volunt, quum adeo simplex et humilis absque siguris pomposis. Rhetoricis, et bombardice rixosis syllogisticationibus ingentem sanguinis effusionem spirantibus incedat. Ita blasphemo judicio impune afficitur sapientia a filiis suis. Matt. 11, 19. quum omnes potius in tantum nimis efflatae et elatae abierint scientiae tumorem, ut in vanis nugis et fabulis deiectationes summas animi deponant, proque exqui sita satis experientia eas venditent. Miserum tamen est, et plus quam dolendum, quod insignis excellentia et ingennitas libertatis Christianae in tantam et tam duram servitutem Ethnicismi ab hominibus turpiter praecipitetur, quod se potius opinionibus habitualiter vanis Stagriritae adstricti futilis, et ejus mancipia vinculata, quam veritati Spiritus Iehovae dediti dici velint. An non stulta coecitas et vaesania est hominum? Sed bene se habet, quod ante 100 annos pridem D. Lutherus Aristotelem incarnatum dixerit diabolum ut ejus tam strenui sectatores videant, cujus Patres filii aut successores sint. An vero per gloriam Stagiritae vani perveniat quis ad gratiam Christi veram? An ita gloriam suam partitus est cum Stagirita Christus, ut nolit agnosci et cognosci, vel etiam coli aliter nisi id fiat per conceptum ex Stagiritae vani doctrinae petitum? An Iehova pater ex coelo clamat: Audite prius Stagiritam, et ex ejus informatione accedite tunc ad filium, ut ita meliori habitu vestiri possitis ab eo percipi? An magis clamat directe hunc audite? Mats. 17, 6. Marc. 9, 7. Luc. 9, 25. Quemnam Doctorem veritatis nobis Christus constituit, an Stagiritam, vel Spiritum suum? Ioh. 16, 13. An non tali doctrina et seductione perversa magis coelum juventuti occluditur ab iis, qui ipsi nolunt ingredi? Matt. 23. 13. Quaenam heic libertas virtutum verarum et studiorum sacrorum Christianis


page 334, image: s334

relinquitur? Vae talibus Doctoribus seducentibus clamat Christus. Matt. d. l. An non etiam ita proselytum faciant, et hinc filium gehennae duplo magis, quam sint alii? Ipsi videant, ne prohibeant pueros, quo minus ad Christum accedant. Matt. 19. 14. Marc. 10, 11. Luc. 18, 15. Ab sit arrogantia omnis, et mature deponatur error perversus, ceu mouita sacra, et D. August. quoque habent, qui ipse tot praevidit in Ethnicismo scandala seductoria.

7. Quodnam illud est monitum Divi August. pro scandalo tantae seductionis avertendo in educatione.

OPtime id Lens. lib. 8. c. 2. de lib. Chr. id refert, quod ita se habet. Quae potest virtutis libertas esse in eo, qui sibi putet semetipsum sufficere, omniaque ad bene beateque vivendum necessaria, pernicio sissimo errore in se posita esse ducat? Neque enim libera virtus esse potest, nisi ei serviat a quo tributa est: Neque humana mens vera potest libertate frui, si non secundum Deum a quo facta est, sed secundum seipsam vivat. Idcirco D. August. Serm. 13. de verb. Apost. et hos philosophos secundum carnem vixisse dicit; eo. quod secundum animam carnalem viverent; quae nisi Deo subjecta sit, ejusque gloriam quaerat solum, spiritualis esse non potest. Sicut enim caro debet secundum animae informationem vivere, ex qua vitam habet: sic anima vivere debet secundum Deum, ex quo ipsa vivit. Quid igitur (ait D. August. Epist. 131. ad Memor. Episcop.) aliud dicendum est eis, qui, quum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in S. litteris vere liberalibus legimus. Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam, quae liberales disciplinae ab eis, qui in libertatem vocati sunt, appellantur, quid in se liberale habeant noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum Veritati. Vnde et ille ipse Filius; Et veritas, inquit, liberabit vos. Non ergo illae. NB. innumerabiles et impiae fabulae, quibus Vanorum plena sunt Carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati: Non Oratorum inflata et NB. expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae [ex syllogisticis phantasiis conflatae:] qui vel Deum prorsus non cognoverunt, vel, quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipienscor eorum; et dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorrupti Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, etc. vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti,


page 335, image: s335

coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam Deo creatori. NB. Absit omnino, ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error, recte NB. liberales litterae nominentur, hominum scilicet infoelicium, qui Dei gratiam per Iesum Christum Dominum nostrum, quam sola liberamur de corpore mortis hujus, non cognoverunt, nec in eis ipsis, quae vera sunt senserunt, etc. Haec D. August.

8. Quid audio? An igitur Ethnicorum scripta vana non sunt liberales littera dicendae?

D. Aug. ita ex ipsa S. Scriptura. Rom. 1. id attestatur, et ponderosissimas rationes addit, quum litterae hae illiberales Christiano libertatem suam in servitutem omnium vitiorum carnalium, superbiam gloriosam, iniquitatem, impietatem, eruditionem illiberalem et ethnicam coecam (quae nihil congruum habeat cum Veritate, sed opinionibus garrulis, mendaciis syllogismorum ex polutis phantasticis, et simulacrorum imaginibus deditis unice nitatur) instultosque extremi ethnicismi errores convertant nec Deum verum noscant, aut gratiam Christi, quae sola liberos nos et in suo studio liberales efficiat. Verum nec solus D. Aug. id vidit pridem ante aliquot secula, sed etiam Pontii Paulini Epistola ad Mag. Ausonium Burdigal. quae hujus opusculis annexa est, idem loquitur, licet a paucis perpendatur. Rogo, ut omnes cognoscant et legant consideratius: dignissima est cunctorum lectione, ut inde conscientiae examen rectius secum evolvant: Negant Camoenis, nec patent Apollini, Dicata Christo pectora, ait: Se cogitari, intelligi, credi, legi: Se vult timeri et diligi, etc.

9. Quur itaque tam manifesta abrogatur in Scholis Ethnicismi insana seductio?

INsulsa et crassa consuetudo ac superba perversorum pertinacia ad poenitentiam et conscientiae morsus tales, neminem nisi nimis sero tandem pervenire sinunt. Inde quisque et superior et inferior ad poenas festinat suas, ex justo Iehovae judicio, quum tam pervicaciter Christum in facto humili et sancto imitamine vitae rejiciant, et non nisi per syllogisticum ethnicismum in arte recipere ac scire saltem veliut. Sicuti non frustra belua et monstrum Apocalypticum in sui perniciem duriorem quisque adorare gaudet. Apoc. Ioh. 13.



page 336, image: s336

10. Quid est Academia?

ACademiam, (quam et Vniversitatem vulgo dicimus) quum nuper amicus Encomio mihi ornatam dederit, ex eo poterit id cognosci, quid esse debeat, si non scit.

10. Encomium hoc Acad. quale est?

NE sint putei Apocalyptici, qui nocivas ranas et locustas ex se effundendo in omnes mundi angulos dissemiuent, Apoc. 9 et 16, 13, etc. sed sapientiae verae arcem, ac veritatis vividum templum determinent: thesaurum verum ex Verbo Dei in Spiritu coelesti depromant: moderationis et humanitatis in dilectione Dei et proximi Palaestram edant; ac amicitiae et solidarum virtutum officinam renatis praebeant: Hortum spiritualium donorum ad omnes vitae actiones nitentem proferant; ut sic fonsuniversae foelicitatis in terra, ac aurora quaedam, aeternaeque salutis prodromus et anteambulo sit quaevis Vniversitas. Iam quisque ad hoc Encomium tales examinet locos, et bene circumspiciat, num veritas dicti heic cum Veritate rei congruat: Sin minus habebunt singuli probioris vitae studiosi, quod mecum extreme deplorent.

12. An vero possit contrarium in talibus locis inveniri?

QVod experientia ipsa loquitur, id sibi quisque in testimonium rei adducere tuto poterit. Luth. in Orat. depos. Rect. Acad. Iud. non pauca perstringens, ait: Hac ratione, dici non potest, quanta morum corruptela invehatur, quamque omnis disciplina corruat, et amor litterarum plane refrigescat, etc. Certe, (addit) quos novi, multi, ob hanc petulantiam, et nequitiam, liberos suos, quos corrumpi nolebant, ad nos mittere veriti sunt etc. Pudet haec nos scribere ait Prorect. Acad. Ienens, in Program. sub dat. 3. Decemb. ann. 1610.) de nostri ordinis hominibus; sed tamen ipsa necessitas, ne id dissimulemus, efflagitat. Sic et plurima Acad. Rostoch. in Prog. 30. Iunii ann. 1611 Confitetur, ac Heid. in Orat. de Vulpec. Scholast.



page 337, image: s337

13. An vero non potest remedium huic malo inveniri?

PRomptum satis, et duplex quidem si gubernantis auctoritas ita interveniat, ut Hiskiam poenitentem repraesentet in hac muneris sui ratione cum effectu solido, et deinde consilium illud Consiliarii Norici, D. Georgii Remi, amici mei summi pro primo Medicamine rite malis applicetur consuetudinibus, donec saniora Habituum pro fanorum amatores nimium fervidi et petulantes ipsi videant in pertinacitate tanta sepulti.

14. Quodnam illud est D. Remi consilium?

VErba ejus in proemio in Salom. Prov. sic se habent. Omnium nostrum vel maxime interesse, plos et sapientes nos in hac vita evadere, extra controversiae aleam positum existimo. Quo vero tandem viae compendio ad illam pietatem ac sapientiam (quarum perpetuae comites et adseclae, foelicitas, Animique tranquillitas) perveniatur; hoc opus, hic labor est agnoscere. Neque id tamen satis, nisi quisque [gap: Greek word(s)] quae didicerit, observet, exprimatque. In reconditiisimis gentilitiae philosophiae penetralibus, scriptis grande sophos audientium, Platonis eloquentissimi, Xenophontis Musas cum Marte conjungentis, Ciceronis disertissimi, acutissimi Senecae, copiosissimi Plutarchi, ipsiusque viri Stagiritae libris, fere aliud nihil, praeterquam umbratilem sapientiam, et spinosa acumina reperire est. Sola vero ex solida sapientia (quae pietatis basis est) sacro Codice habetur indeque promanat; unde promant, queis datum est. Datum vero iis indubie, quicunque ad fontes Verbi Dei. sicut cerva anhelans ad rivos aquarum venatu fatigata; admitti desiderant.

Eorum autem fontium non minima portio Salomonis Proverbia, Graece [gap: Greek word(s)] sunt, etc.

Haec sane primum gradum reformationis addens, ut cum precibus ardentibus, Spiritus Dei denuo Scholis reconcilietur, et sic [gap: Greek word(s)] efficiantur, quales nos Christus ipse, Ioh. 6. 54. ex Ios. 54, 13. expetit. cum D. Paul. 1 Thess. 4, 9. Errant itaque crassissime Politici, qui primarium opus in educatione aedificiis commodis deputant, et secundarium faciunt ipsam informationem. Quasi aedes tales publicae non sint propter homines, et non potius homines propter aedes, etc. Sunt quidem boni plures, qui saniora vident; sed quum diras perferant undique persecutiones ab Ethoicismi duris cultoribus suppressi et coangustati non agnoscuntur nec emergere inde valent.



page 338, image: s338

15. Quodnam est munus discentium?

HOc partim in obedientia eorum erga praeceptores, partim in docilitate discipulorum consistit. Nam verissimum principium illius est disciplinae cupiditas. Cura autem disciplinae est charitas, et charitas observatio legum illius: Attentio vero ad leges est incorruptae vitae firmamentum. Vita autem incorrupta facit, ut simus propinqui Deo, ait Salom. Sap. 6. v. 18, 19, 20, 21. quum docilitas sit insigne donum Dei. Deut. 29, 4. et 1 Reg. 3, 9. Esa. 50, 4, Ierem. 27. Ezech. 11, 19 et 36, 26. Luc. 21, 15 et 1 Thess. 2. 13. Sic et obedientia ex fide nascitur. Rom. 16, 26. Hebr. 11, 7. Iud. 5. Ier. 35, 18. et 2 Cor. 9, 1 et 10. 6. Eph, 5. 8, 10. et 1 Pet. 1, 22, 1 Ioh. 2, 3 et 4, 6. Sed de his in calce libri hujus plura ex Rusch. informatione insigni addisci poterunt, quum interim nobis ad caussam instrumentalem imperii sit progrediendum, et primo ad internam.

Cap. XV. De Legibus, et Statutis.

1. Legis unde nomen?

CEu jus quasi a jubendo, ita lex vel a legendo, quod ab omnibus legi et cognosci debeat: vel a ligando, quod vel ad obedientiam, vel ad poenas obliget. Graece [gap: Greek word(s)] , quod suum cuique tribuat; unde sunt, qui a vocula [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] deducunt nomen, quod bona cum mentis observantia ab omnibus utrinque sit ejus vistenenda. Quia, qui paret legi, Deo paret et obtemperat; quum normae officium sustineant leges, quae affectibus importunis compedes quasi injiciant. Cic. lib. 3. deleg. Vnde etiam nonnulli legem ita a legendo dictam volunt quod sit selecta ex pluribus statutis sententia, ad nutum cujus sit vivendum; et Cic. 1. deleg. a diligendo fingit, quod delectum faciendarum aut fugiendarum actionum monstret.

2. Quot modis accipitur?

SI recte hujus nominis acceptionem juxta tenorem S. Scripturae examinemus; potest clare explicari, quod 22. modis ibi usurpatur, quum in genere tam late se extendat, ut pro omni doctrina, quae aliquid aut expresse aut facile praescribit, vel interdicit, habeatur. Rom. 3, 20, 27. Gen. 26, 5. Sed nos hoc loco eam speciem nobis in Politicis adscindimus, quae in mutuo administrandi Rempubl. et parendi officio medium detegunt?



page 339, image: s339

3. Quid ergo Lex est?

ESt regulae conceptae et notificatae sententia quae faciendorum vel omittendorum, ad salutarem et piam Reipubl. administrationem pertinentium, normam praescribit et determinat.

4. Quae caussae sunt hujus definitionis?

1 EFficiens est vel Vniversalis, ut Deus Iehova anthor legum undique, vel particularis, ut homines in pietate vera aut prudentia externa exercitati, qui leges Reipubl. utiles invenerunt.

2 Finis duplex subordinatus, qui [gap: Greek word(s)] pietatis et honestatis conservationem complectitur: ac ultimus salutem Reipublicae cum gloria Dei conjungit.

3. Materia legis continetur in cunctis actionibus, quae utrinque in Republ. requiruntur.

4 Forma consistit in directione actionum civilium, prout leges id exprimunt, et publicatio promulgationis aut sanctionis quodlibet exigit. Attamen Vltra posse viri non vult lex ulla requiri.

5. Quomodo lex Reipubl. dividitur?

DVplici potissimum modo, vel ratione efficientis caussae, vel subjectorum.

6. Quomodo dividitur ratione Authorum?

VT lex vel sit divina aut humana.

7. Quid est divina?

QVae vel immediate a Deo lata est, ut decalogus in monte Sinai, vel cordi hominum inscripta, ut lex naturae: Estque haec iterum duplex, vel primaria aut secundaria.

8. Quae est lex naturae primaria?

QVae cum natura hominis immediate ad posteros semper propagatur immutabili ratione; unde ad eam homo in primo naturae momento disponitur.



page 340, image: s340

9. Quae est lex secundaria naturae?

QVae legi primaria originem suam debet, ejusque consecuti vuum est, quum ad hanc statim homo in secundo momento naturae disponatur, quatenus membrum humanae refert societatis; ex qua jus gentium et omnium populorum elicitur.

10. Quid est lex humana?

ESt sanctio talis, de qua homines inter se ad certum constitutionis modum, pro pio et tranquillo vitae usu, obtinendo conveniunt. Vti haec pro maxima tenendum, quod omnis lex iniqua, quae non voluntati et Verbo Dei conformis sit, et non ad amorem et aedificationem vergat proximi.

11. Quomodo ratione subjectorum lex dividitur?

QVando lex alia dicitur Vniversalis et absoluta, aut particularis et determinata.

12. Quaenam est Vniversalis?

ESt constitutio juris universum Reipubl. corpus concernens sine circumstantiae alicujus certa determinatione.

13. Quotuplex haec lex Vniversalis est?

DVplex; aut enim juris est publici, aut civilis et singulos in privato attingens. Publicum iterum vel jura imperii, aut Majestatis concernit.

14. Quid est jus publicum Imperii?

SVnt leges, quae immediate ad statum totius Reipubl. spectant, atque alias leges fundamentales proprie appellantur. lib. 1. Inst. tit. 1. Quamvis autem omnes leges imperii fundamentales cuique Reipubl. dici possint; tamen hoc nomen potissimum iis aitribuitur conventionibus et pactis, quae regentibus et subditis mutua obligatione, cum in electionibus et subjectionibus intercedunt, ita quidem ut illi juste pieque imperent, et hi debite fideliterque pareant, ut sit quasi vinculum internum, quo colligati inter se teneantur arctissime. Vnde et Consensum regni Communem, Approbationem et sanctionem populi, aut regnicolarum, sive Communes Constitutiones


page 341, image: s341

hauc legem appellant. De juribus autem Majestatis, quae quasi rivuli a prioribus deducuntur, antea, cap. 3. actum est.

15. Quid est lex Civilis?

ESt legitimae potestatis edictum cum decreto ad tuendam Reipubl. pacem, moresque ac judicia regenda, publice factum, cui obligatio vel ad obedientiam vel poenam addita urget. Atque in hac duo maxime notanda veniunt, Modus, et partes. Modus iterum vel in sanctione aut promulgatione attenditur.

16. Quid est Sanctio legis?

ESt opus Magistratus Politici, quo certae leges in Repuhl. sancte observandae pro illius necessitate et utilitate constituuntur.

17. Quid est Promulgatio legum?

ESt opus Magistratus, quo leges conditae et scriptae rite in publico actu proponuntur, ut subditis innotescant singulis, quum ad singulorum utilitatem spectent.

18. Quae dicuntur partes legis?

TRes vulgo habentur, 1 Exordium, quod authoritatis majoris ergo legibus praemittitur, 2 Capita, sunt summa eorum, quae in legibus mandantur, aut prohibentur, uti in dialogo videre est. 3 Poena transgressoribus destinata; quae et animadversio dicitur poenalis?

19. Quid est lex determinata?

ESt constitutio specialis per statuta loco suo certo juxta facti rationem accommodata, ut jus ibi singula faciat, diciturque alias statutum a statuendo, quod deliberationis illius effectum quasi constituat.

In statutis hae regulae observandae. 1 Quod debeant intelligi in vera et propria significatione. l. 12. ff. Qui et a quib. monum. 2. Quod semper quantum fieri potest ad jus commune debeant reduci. l. 2. C. de noxal. act. 3 Quod casus omissus maneat sub dispositione juris communis. l. 6. ff. de cond. cau. dat. etc. 4 Quod in judiciis alias accurate veniant observanda. l. 3. C. de aedific. privat. c. 19. de Iurejuran. 5 Salutem, tollens jus singularium personarum, non valet, nisi ipsi consentiant tacite


page 342, image: s342

vel expresse, l. 13. parag. ff. Commun. praed. 6. Statuta laicorum non ligant Clericos, si sint contra libertatem Eccles. Auth. cau. de Sacrosan. Eccl. c. Eccl. 10 de Const.

20. Quae sunt pugnantia legibus?

MOrum feritas, dissensus hominum, libertas carnalis, Confusio rerum; Abrogatio legum, Contraria consuetudo, et legum mutatio, quae tamen non facile admitti debet, quum nunquam sit absque periculo.

Factae autem sunt leges, ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter improbos inuocentia, et in ipsis improbis, formidato supplicio, refraenetur nocendi facultas. Isid. lib. 2. Etymolog. Inde justo lex posita non est. 1 Tim. 1, 9.

Cap. XVI. De Iurisdictione, Praemiis et Poenis, etc.

1. Vnde derivatur Iurisdictio?

IN nominis hujus notatione admodum variant quidem ICti inter sese, quum sint aliqui, qui vocem hanc a jure et ditione deductam putent. Vasq. lib. 1. Ill. q. c. 3. n. 10. quod tamen ditionis significatio vera non admittit. Alii vero volunt rectius, quod a jure dicundo sit. Donell. lib. 17 Com. cap. 6. inpr. quum ille olim, qui Iurisdictioni praeesset, jusdicere vere perhiberetur, l. 10. ff. de Off. Procons. l. 16. ff. de Off. Praes. Et ille ex imperio habebat communicatam sibi talem potestatem, sive in privatis sive in publicis ipsi quid secundum leges erat perficiendum. Etenim hoc omnino necessitas, ita postulabat, nisi lex carere debet executione et vigore suo: quum alias esset quasi campana aut nota sine pistillo. Sunt qui audent id confidenter affirmare, quod jurisdictio cum imperio ita arctissime cohaereat, ut nihil sit imperii, quin idem sit jurisdictionis: nec quidquam jurisdictionis, quin sit imperii, unde non levis confusio utriusque orta est; adeo, ut nunquam ex ea se satis extricare potueriut. Verum si saltem intellexissent jurisdictionis naturam, quod instrumenti loco inserviret imperio, multossat commode evitassent errores.



page 343, image: s343

2. Quid igitur est jurisdictio?

ALii dicunt, quod sit authoritas et potestas statuendi id quod jus est cum imperio Donell. ad l. 5. ff. de re jud. vel quod sit potestas cognoscendi judicandique de qualibet re cum judicati ex exequendi potestate conjuncta. Idem. lib. 17. com. c. 6. Verum quum jurisdictio ita insit Imperio, ut ejus caussam instrumentalem se demonstret, ac nequaquam totum imperium complectatur ut multi somniant, paulo aliter definiendum erit. Etenim imperium suam disciplinam et vim executionis mediante jurisdictione perque eandem obtinet, ac non econtra. Proinde rectius ita definitur, quod sit instrumentalis actus sive notio imperii, per quem Magistratus Politicus subditis suis juxta legum et aequitatis normam jus dicit atque id exequitur.

3. Quomodo dividitur jurisdictio?

NEque heic satis inter se ICti absque necessitate omni conveniunt, sed, quando imperium et potestatem cum Iurisdictione, velut animam et spiritum cum corpore confundunt, miram sibi conficiunt mixturam, atque adeo se involvunt, ut plane ignorent, quaenam vera tandem statuenda et retinenda sit divisio. Difficultates inde maxime oriuntur, quod Romae olim propter nimiam imperii amplitudinem, tam varie cognitio causarum et executio saepius non sine vi et jure gladii inter Officia publica et delegata fuerit distributa, unde jurisdictionis nomen in legibus civilibus tam vagabunde dispersum reperitur et cum imperio commixtum, ut differentiam aliquam et discrimen vix potuerint invenire quum, quisque leges suas salvare studeat.

Quare maxima pars ICtorum dividit hanc generalem jurisdictionem, in specie ita dictam, sive specialem jurisdictionem, et imperium; Atque ut eo clarior talis appareat distinctio, hanc specialem jurisdictionem caussarum cognitioni deputant absque imperio, quum hoc in coercitione positum dicant. Imperium proinde iterum duplex faciunt, Merum et Mixtum.

Merum non inde dicunt quod summum esse debeat, sed potius a jurisdictione speciali prorsus separatum, ne uspiam illi insit, quum gravitatem coercitionis longe digniorem et severiorem contineat, quam quae speciali jurisdictioni attribui queat, quippe quum animadversionem in facinorosos habeat. l. 3. ff. de Iurisd. Et hoc iterum sit duplex, plenum vel minus plenum. Plenum quod habeat omnimodam animadvertendi potestatem in facinorosos.


page 344, image: s344

Minus plenum, quod saltem partem imperii teneat abscissam pro varietate delictorum sibi attributa. Vnde et Modica postea exurgat in corpus coercitio, quae sit quandoque imperii, quandoque simplicis jurisdictionis l. 23. d. c. ff.

Mixtum vero imperium appellent inde, quod quasi innata conjunctione magistratui et officio ejus adhaereat, et proinde in leviori seu modica coercitione consistat. l. ult. ff. de off. ejus, etc. Hujus distinctiones iterum variae habentur, ut alii ejus sex gradus constituant juxta, Bart. ad l. 3. n. 17. ff. de Iurisd. alii duos, quorum primus sit majorum Magistratuum, Praesidum, Praetorum, etc. Secundus minorum, uti sunt Magistrat. Municipales. Alii nolunt in gradus distingui, sed potius in species, quum mixtum quid de imperio insit jurisdictioni, et aliquid saltem jurisdictioni adhaereat: unde prior species Mixta imperii jurisdictioni inesse, altero vero cum ea cohaerere dicatur. Alth. lib. 1. c. 33. n. 21. Diceol. quod non adeo probat, Boc. 4. n. 17. de Iurisd. gradibus adsistens.

Iurisdictio item specialis iterum mire torquetur et in varias partes apud ICtos discinditur. Namque (1) sunt, qui jurisdictionem in simplicem et criminalem distinguant, unde etiam negant, generali jurisdictionis nomine contineri Merum imperium, Obrecht. de Iurisd. c. 2. n. 13, 12. Scip. Gent. d. tr. c. 2, 3, 4 et 24. et statuunt potius, mixtum imp. cum speciali jurisd. idem esse. Alii hanc (2) specialem jurisd: in contentiosam quae in invitum exercetur et voluntariam, quae in territorio etiam alieno possit expediri, dividunt. Sunt (3) qui etiam Ecclesiasticam et secularem ratione subjectorum distinguant. tot. Tit. Ext. de foro competenti. sic (4) et allodialem et feudalem faciunt. Rursus (5) dicitur quaedam ratione processus simplicis querelae, alia ex caussa appellationis. Alii (6) in communem, quae ex jure communi in aliquem et negocia ejus cuidam competit; et singularem peculiari privilegio datam dividunt. Sic et (7) alia mandata aut aliena, quae ex alieno beneficio cuidam competit; alia propria Magistratur jure dicitur. Hodie (8) aliam ordinariam et delegatam faciunt. Sic et (9) alii ordinariam et extraordinariam eandem vocant. Alii (10) cum Bart. in magnam, mediam et minimam sive parvam gradualiter dissecant. Alii (11) extraordinariam iterum sive alienam in vicariam et compromissoriam vel prorogatam ex consensu partium, quae et devoluta dicitur. ex tit. C. de Offic. ejus, qui vicem alt. ger. dividunt, ac ordinariam sive propriam, regularem, perpetuam et Vniversalem dicunt. Paus. lib. 1. c. 10 n. 28. de Iurisd. faciunt. Demum (12) alii duplicem ita statuunt, ut prior in cognitione et dijudicatione caussae consistat. Posterior in cognoscendo negotio, quod mixti


page 345, image: s345

imperii est. ex l. 4. ff. de Iurisd. Sic mire se semper involvunt ICti dum ad fundamentum Politicos non recte respiciunt; sed potius ex nomine aequivoco juris sui rationem quaerunt, quasi res verbis, non verba rebus inserviaut. Errores tot alii, videre pridem. Ideo in Altam et Bassam discernunt: Galli in regiam et beneficiariam. Rectius Saxones in Superiorem et Inferiorem. Col. de Proc. exec. par. 2. c. 2. n. 18.

4. Quomodo igitur apud Politicos jurisdictio dividitur?

REctius sit, quando jurisdictionem supra definitam in extrajudicialem sive disciplinarem, quae et disciplina civilis vocatur, et judicialem sive juridicam Politici distinguunt. ex Luc. 10, 16. et 1 Pet. 2, 14. l. ult. C. misenat. vel clarib. l. 1. ff. de Const. princ. Novell. 15. c. 3.

5. Quid est Extrajudicialis Iurisdictio?

ESt constitutio disciplinae talis, qua magistratus subditos suos ex nobili officio, sine processu judiciario, in pietatis et honestatis ordine conservat, iisque praemia aut poenas imponit. Eaque peragitur vel immediate, aut mediare.

6. Quando haec exercetur immediate?

QVando imperans ex se pro absoluta authoritate et pia prudentiae affectione jus et justitiam, juxta Verbi Dei praescriptum et conscienti verae dictamen cuique sine aliorum opera, administrat, aut praemia et poenus dictitat. Num. 17.

7. Quando haec mediate exercetur?

QVum imperans aut superior Commissarios aut Deputatos subdelegatosve cumulative constituit, qui nomine ejus pro commodo publico quid dirigant, ac perficant, aut jus et justitiam juxta praescriptum modum et piae conscientiae tenotem administrent, ac praemia vel poenas aequitati consentaneas dividant.

8. Quid est cumulative concessa Iurisdictio?

ESt ea, quae mandatur quidem et conceditur Commissariis, sed ita, ut non soli cognoscere et exercere jurisdictionem possint, sed concedens eaudem et sibi majorem retineat, simulque exercere possit. perl. 1. C. de defens. civit. Novell. 15. c. 3. Myns. cont. 6. obs. 99.



page 346, image: s346

9. Quid sunt Praemia?

SVntremunerationes bonorum ad augendam pietatis, virtutis et fidei observationem erga Rempubl. publicitus factae. 2 Sam. 5. 8. Eth. 6, 3. Dan. 2. 6, et 4. Esdr. 2, 35. Tob. 4, 10. Sapient. 4, 2. l. 1. C. pro quib. caus. serv. pro poen. Eaque consistunt vel in retributione honorum, privilegiorum, aut douationibus bonorum externorum et c. de quibus vide Besold. de praent.

10. Quid est Poena?

EStretributio justa, quae cuique homini noxio pro merito suo in debitum sibi conciliatum recompensatur, Gen. 38, 25. Exod. 21. Ioh. 9. 23 et 10, 17 et 16, 10. et 2 Thess. 1, 9. et 1 Ioh. 4, 8. Iud. 1, 7. Iud. 6, 6. Sap. 15, 5 et 14, 31 et 18, 11. Eccl. 21. 11 et 2 Marc. 4, 38. Alibi appellatur haec poena castigatio, supplicium, ultio, vindicta, noxa, et debitum, uti in Orat. Dominica est; Remitte nobisdebita. Matt. 6, 12 et 18, 27, 30, 32, 34. Rom. 11, 7. et 1 Cor. 7,3. Proverb. 22, 26. l. 244. ff. d. V. S. l. Stichum. ff. de solut. in print. Inst. de Act. Graecis est quoque [gap: Greek word(s)] . Matt. 20, 28. Marc. 10, 45. et 1 Tim. 2, 6. Eaque est vel definita, aut indefinita. Definita, aut civilis in mulcta confisteus. l. 1. C. de mod. mulct aut criminalis, haec iterum aut capitalis ant non capitalis, quae iufamiam errogat, sine vitae periculo, et c. de quibus alibi.

11. Quid est judicialis Iurisdictio?

ESt, actus imperii potestate competens, quo Magistratus subditis suis per ordinarium judicium a se juxta Dei ordinationem constitutum et exercitum pro conscientiae et legum dictamine pio jus dicict, Exod. 18, 16. Levit. 19, 15. Deut. 1, 16 et 16, 18. Ioh. 7, 2. 4. Iu qua duo considerauda, Modus et personae.

12. Quid heic vocas modum Iurisdicundi?

QVi partim in cognitione caussae et in ejusdem executione confistit. Nihil enim magis firmat et ornat Rempubl. quam servata justitia, ut loquitur imperator in princ. Novell. 163. Et frnstra Iuderetur in omni processu, nisi executio adderet effectum.



page 347, image: s347

13. Personas Iurisdictionis judicialis quas dicis?

EAE sunt vel principalesvel minus principales. Principales caussis praesidet, hi casibus dubiisconsilium suum adjiciunt, quod undique juxta Verbum Dei et legum congruentium eidem, sed non conscientiae piae finceritatem, et non aliter fieri debet. Omne enim judicium, quod intermoriales, constituitur aut exercetur, non est hominum, sed Dei Iehovae ipsius, qui homiuibus tantam concessit potestatem. Levit. 18, 4, 5, 26 et 20 [reading uncertain: page damaged] , 22 et 25, 18. Deut. 1, 17 et 16, 18 et 26, 16, 17 et 33, 10 et 2 Sam. 22, 23. et 1 Reg. 6, 12 et 9, 4 et 11, 3, 3. et 1 Chr. 22, 13. et 2 Chr. 7, 27 et 19, 8. Esa. 56, 1. Ier. 5, 4, 5. Ezech. 5, 6, 7. et 11, 12, 20 et 18, 9, 17 et 20, 11 et 13, 16, 19, 21 et 36, 27 et 1 Cor. 6, 5. Ideoque nullae legesaliae conscientiam mortalium salvare coram facie Iehovae poterunt, quam quae quam proxime cum statutis divinis in rebus arduis maxime conveniunt. Fingant sibi alii excusationes et effugia aut colores, quoscunque velint: Iud cium certe (quod iterum inculco sedulo) non est hominum, sed Iehovae; et quod quisque propterea in proximo male judicat, in eo se reum omnino convictum sistit Deo. Ose. 4, 45. Zach. 7, 9 et 8, 16. Matt. 7, 1, 2 et 19. 28. Luc. 6, 37. Ioh. 7, 24 et 8, 15. Rom. 2, 1. 2, 3, 12 et 14, 4, 10, 13. Cavebunt igitur omnes. ne sint [gap: Greek word(s)] , et c.

14. Quae sunt Personae minus Principales?

SVnt scribae, notarii, referendarii, libellenses, Protocollistae. tabelliones, nuncii, citatores, Cursores, lictores, et id genus alii.

13. Quid est vero Iudicium?

ESt actus legitimus coguitioni caussarum sub jurisdictione justa destinatus, ut in eo litigantes sine praejudicio. affectu, munerumque acceptatione pie juste et iucorrupte audiantur eorumque caussae; juxta uormam Verbi Dei et proluentium inde legum ditimantur.



page 348, image: s348

16. Quotuplex est Iudicium ita acceptum?

DVplex; aliud enim est summum sive supremum, quod etiam respectu inferiorum Appellatorium dicitur, et intermedium aut subordinatum, a quo fiunt, provocationes ad superius in quo omnes appellationes acquiescunt. De quibus alibi plenius, quum filum texere heic cogamur ultimum.

Cap. XVII. De Officiis Reipubl. in genere, et juramentis.

QVum regiminis et Reipubl. universae Praeses summus quivis [gap: Greek word(s)] quidem fit; sed [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] omnino nequeat esse, multo minus [gap: Greek word(s)] ; necessum est, ut imperandi onus ita per instrumenta sua et vicarios perficiat, uti ex parte jam patet, Maxima autem pars in Magistratibussuperest et Officialibus similibus. Etenim velut sine oculis, non potest extare officium et munus oculorum, ut ait Cic. 4. de fin. ita nec oculus quid prodest, nisi qui vicarii agunt manca sit, et fallat, impossibile est, quod corpus imperii et Reipubl. diu absque ruina molis suae superesse possit. Ideoque quum in his tanta sustentationis aut corruptionis Reipubl. vis sub fit, pauca de Vicariorum talium Officiis et ligamento fidelitatis eorum quaedam nobis praelibanda erunt.

1. Vnde ergo est Officii nomen?

ILlud dicitur nonnullis, quasi officium, vel ad efficiendo, vel ab officiendo, quasi ob faciendum, ceu verbum fuit olim melioris notae, unde et D. August. ait, Officium esse, quod sit faciendum, ob finem certum, propter aut ob quem sit faciendum. Et recte dicitur, quod unusquisque id efficere debeat, quod nulli officiat juxta Christi regulam, ex jure naturae sano desumptam. Matt. 7, 12. Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vosfacite eis, et c. Quamvis alii officium, quasi opificium dici velint. Sed quomodo debeamus omnes esse, non tautum S. Decalogus satis declarat, sed etiam Christus. Matt. 5 et 6 et 7. maxime suis praescribit imitatoribus et discipulis, qui in ipso hujus et aeternae vitae salutem cum immaculata conscientia quaerere velint. Graecis est [gap: Greek word(s)] ait Cic. lib. 16. epist. 2. ad Att. Item [gap: Greek word(s)] , et c.



page 349, image: s349

2. Quot vero modis accipitur officium?

ADmodum variis habetur modis, quum nihil sitinter res creatas, quod non suum proprium habeat officium, atque id juxta constitutionem suam exequi teneatur. Sic stellarum officium est, Iucere, ac longe splendidissimum, amplissimumque est officium solis. 4. de fin. Cic. cumque amicitiae officium applicat, quod, ait, se diligenter et sancte observasse. Interdum etiam beneficium et merita designat: Ceu officia debet meminisse is in quem collata sunt. Proprie autem cujusque munus determinat, in quo constitutus est, uti Medici ICti, et Oratoris officium dicitur, ut id praestent facto, quod profitentur. 1 Off. ait Cic. Peregrini est officium, nihil praeter negotium suum peragere. et Ibib. Nullum est officium tam sanctum atque solemue, quod non avaritia comminuere et violare soleat. Vnde patet quod duplici modo officii ratio susurpetur, interne vel externe. Interue naturae et ejus viribus inhaeret: Externe respicit usum conscientiae in functione aliqua.

3. Quid est ergo officium externe sumptum?

ESt vocationis certae sanctio, qua quis communisocietati hominum munus suum ex conscientiae ductu praestat; atque hoc est aliud publicum, aliud privatum. Exod. 28, 25 et 31, 10. Num. 2, 17 et 4, 2, 30, 33, 4, 7 et 7, 8 et 8, 22, etc. De officio Ecclesiastico agemus alibi plenius.

4. Quid est Officium publicum?

ESt muneris publici vicaria functio, qua quis superioritatis authoritatem aliquam cum ejus potestate repraesentat; sic hac ratione sacerdotes in Sacris vicarios Dei referebant. Num. 18, 8. et 1 Sam. 2, 13. et 1 Chr. 23, 26 et 25. 1. et 2 Chr. 7, 6 et 8, 14 et 29, 28, et 30, 21 et 35, 2, 10. et Luc. 1, 25. Hebr. 9, 6. Atque hoc iterum est, vel perpetuum, vel temporarium. De quibus egimus, in nostris Rebusp. Hans. par. 3. c. 1. et aliis locis. Dicuntur hi proprie Officiales aut Officiarii. Quomodo in his semper pia probitas, quum specimen Regulae loco id heic notetur, quod omnis Respublica corruptissima merito habeatur, ubi officia venalia, quum non tantum Avaritia radix omnium malorum, 1 Tim. 6, 10. Sed etiam pessima idolorum sit servitus. Eph. 5, 5. Coloss. 3, 5. Vnde stulte heic dubia moventur.



page 350, image: s350

5. Quid est Officium privatum?

QVod extra publici juris authoritatem communicatur et deputatur. licet aliquibus superiorisrespectum mereatur. Gen. 23, 3 et 40, 13 et 41, 13. Deut. 20, 5. 6. Ruth. 4, 16 et 1 Reg. 14, 28 et 2 Chr. 9, 4 et 19, 11 et 26, 18. Nehem. 12, 19. Esth. 16, 5. tales plerumque ministri in strictiori significatione dicuntur. Quum autem securitas humana et cordis fal sitas in tantum a se pieratem veram rejecerit, ut conscientiae vix vivatur, quoties alicui quid dignitatis adjiciatur. Proinde usu hoc ita receptum est, ut juramenta officiis annectantur.

6. Quid est Iuramentum?

ESt rei legitimae adseveratio, in qua Deus ipse animi nostri testis invocatur, quod fallere in ea re nolimus de qua juramus, et ultor constituitur, si contrarium admittamus. Deut. 6, 13 et 10, 29. Ios. 23, 7. Esa. 65, 16. Ierem. 5, 7 et 12, 16. Ideo et cultus divini species dicitur. Esa. 45, 13 et 48. 1. nec jurandum est temere. Matt. 5, 34. diciturque jusjurandum, [gap: Greek word(s)] , et sacramentum apud Iurisconsultos.

7. An licitum est Iurare?

IVrare quatenus liceat, vel non liceat, vedere est. Gen. 14, 22 et 21, 24 et 22, 16 et 24, 3 et 25, 33. etc. Exod. 13, 19 et 20, 7 et 12, 11. Levit. 5, 4 et 19. 12. Num, 14. 21 et 30. 1. Deut. 6, 13 et 7, 8. Ios. 1, 12 et 6, 21 et 9, 15 et 23, 7. Iud. 21, 17 et c. Zach. 8, 17. Matt. 5, 33 et 23, 10, 16, 20. Hebr. 6, 13, 16. et c.

8. Quomodo dividitur juramentum?

VAriis modis quidem dividitur. Sed potissimi quadruplex facinut, ut sit juramentum religionis, fidelitatis, Veritatis et liberae voluntatis. ICti autem pro litis decisione triplex statuunt. Voluntarium, judiciale et necessarium, de quibus consuli potest Eli. Getzerus, qui egregium de juramentis conscripfit tractatum. Nobis jam ulterius progredi non licitum est in hoc compendio.



page 351, image: s351

Cap. XVIII. De Magistratibus, et Senatu.

1. Magistratus unde dicitur?

IN Principio heic statim bene distinguendum est, inter summam potestatem et Magistratum, ut recte monet, Kerch. de Republ. disp. 8. lib. 1. et Matt. Steph. de Iur. lib. 2. p. 1. c. 3. n. 2. Sunt enim qui Magistratus nomine ita late utantur, ut etiam summum imperium simul includant, quum vocabuli natura id non concedat, praesertim si a sapientibus Persarum, quos Magos dixerunt, derivetur, aut ab adverbio magis, cen ministrum quoque a minus dictum adseverant. Iuxta Festum tamen magistrare idem est, quod moderari; unde Magistratus quasi publici patres coli quoque debent; alias magistri et Doctores, et Praefecti habentur. Gen. 38, 36. 1 et 1 Macc. 6, 37. et 2. Macc. 6, 10.

2. Quid est Magistratus?

ESt summae potestatis vicarius cum dignitate tali constitutus, ut Reipubl. res in pietate et justitia recte gerat. Alii sic definiunt: Quod sit potestas a Deo ordinata et ad rerum civilium administrationem certis personis commissa, ut justiriae tranquillitas et disciplina publice privatimque conservetur, ac turbae coerceantur. Prior personas includit, et accuratior quoque est in contentis, quum haec posterior pietatem, partem principalissimam vix agnoscat, quae tamen omni Politiae verae fundamentum suum unice substernere debet, alias falsa erit hypocritica, ac nequaquam Christiana, sed mere Ethnica. 1 Pet. 3, 13.

3. Quae sunt definitionis caussae?

EFficiens principalis est Deus in institutione sua. Gen. 9, 6. Prov. 8, 15. Dan. 2, 21. Rom. 13, 1. Ioh. 19, 11. Exod. 18, 21. Mediata summa potestas supremi Ordinantis. Finisbonum publicum subditorum. Rom. 13, 4. Materialis, Vicariae personae in dignitate constitutae. Formalis, pia gubernatio, quae in omnibus justitiam respicit. Vnde etiam S. Scriptura 14. opera potissimum Officii boni magistratui adscribit (1) ut Dei gloriam unice ante omnia in vera religione promoveat. Num. 27. Ios. 3, 5, 6, 7. et 1 Sam. 10, 10 et 20, 21. Psal. 2. et passion (2) ut aboleat Idololatriam gentilium. 1 Reg. 15, 12


page 352, image: s352

et 2 Reg. 10, 25, etc. (3) Reformationem instituat verae doctrinae. 2 Reg. 17, 26, etc. (4) ipse in pietate suis praeeat. 1 Reg. 15, 11, 12. (5) sit nutritius Ecclesiae. Gen. 47, 5, 6. Dan. 14, 1. (6) justitiam colat. Gen. 47, 23, 24. (7) Pastores ordinet. 1 Reg. 2, 26. etc. (8) In rebus agendis omnibus Dei consilio utatur. Num. 27, 20. et 1 Sam. 10, 8. (9) In publicis calamitatibus subditos ad poenitentiam cohortetur. 2 Paral. 20, 3, 4, 18, 19. Ioh. 3, 6, 7. (10) Publicarum aedium curam gerat. 1 Reg. 5, 4, 5 (11) cum piis et probis conversetur. Psalm. 101. (12) Priuscognoscat caussae veritatem, quam sententiam serat. Iud. 20, 3. (13) Amicitiam cum viciniscolat. Gen. 21, 27. (14) Sit vindex mali et boni undique tutor. Rom. 13, etc. Iuprimis (15) pauperum et peregrinorum curam gerat. Exod. 23, 11. Ievit. 19, 10 et 23 22. Deut. 15, 11. Prov. 21, 10. Matt. 25, 40. ut sint, bona hospitalia domus sustentoriae. Nosocomia, Xenodochia, derelictorum susceptiones Wesenheuser, ut Hamburgi nobilis mos est, Castigatoriae, Zuchtheuser, decrepitorum, et aegrotantium alimentoria, uti Amsterdami Iaudabiliter videre est, et c. Ante omnia (16) discordias et fimultates avertat, et componat, Prov. 6, 19 et 15. 18. Matt. 12, 24. Luc. 11, 17. et 1 Cor. 14, 33. Gal. 5, 15. (17) Luxum in vestitu aut cibo et potu, non admittat, et c. Esa. 3. Eccl. 10, 17. et 1 Pet. 4, 3.

4. Quomodo dividitur?

DIvidunt Magistratum ita, ut alius sit analogicus, et alius proprie sic dictus. Ad Analogicum referunt Ecclesiasticos.

5. Quis Magistratus proprie dictus?

QVi politico regimini praefidet tempore pacis aut belli. Is iterum aut Ordinarius vel extraordinarius. Ordinarius vel eminentioris dignitatis, aut inferioris conditionis, quem alii Majorem, qui summae potestati subsit, et Minorem, quae su perioris imperio tenetur, faciunt, Deut. 17, 1, 2.

6. Quid est Ordinarius?

ESt cujus jurisdictio lege aut voluntati supremi Priucipis certa est definita. Vult. lib. Iurisp. Rom. cap. 2. Tales fuerunt Romae, Senetores, Consules, Praetores, aediles, Tribuni plebis, et Quastores, Censores, qui duplices sunt, in emendatione morum, et censura publica facultatum et numeratione civium, et c.



page 353, image: s353

7. Quid extraordinarius Magistratus?

ESt qui necessitate postulante extra ordinem creatur, et ea cessante de finit, cujus Majores erant, Interrex, Dictator, Magister equitum, Decemviri, et c. Minores Duumviri perduellionis, Quaestores parricidii, Praefectus annonae, et c.

Quomodo autem electione aut alia ratione, et quis constituendus, id alibi dictum est. Interim fixum manet, quod pietas vera et proba integritas si cum Experientia conjungantur, merito semper, omnibus veriutis loquaculis, et duplicistis cordium palmam eripiant undique, et firmiori nitantur fundamento, quod toties observavi, licet stultus mundus potius gloriosos Vffschneiders in sui perniciem potius amet. Effectus autem Magistratus quum in Senatu et Concilio consistat, id quoque paucis detegendum est.

SEnatus, (ait Salesbericus. ficut majoribus placuit, officii nomen est, et habet aetatis notam; siquidem sic dicitur a senectute. Eum vero Athenienses [reading uncertain: print faded] Areopagum dicebant eo, quod in illis totius populi virtus consisteret, et quum ab illis praeclara plurima inventa sint, nihil salubrius, nihil gloriosius institutum est, quam Senatus. Quid enim nobilius est coetusenum, qui emeriti a vulgaribus officiis ad consilii et regiminis officium transeunt? et c. Eorum mique tantus honos extitit apud Graecos, ut duces Reipubl. nusquam procederent, nihil egregium ageretur, quod senes instituti non inducerent, aut approbarent. Ac, quod magis est, initio Vrbis conditae, nomina eorum aureis litteris scripta sunt, ipsique Patres Conscripti appellati, qui alios sapientia, aetate, et affectu paterno Praecedebant; penes quos Consiliorum erat authoritas, et omnium publice gerendorum, et c. Ex quibus paret et quod sit, et quae authoritas ejus. Sunt tamen, qui a sinendo Senatum dicant: quia Magistratibus non plus licebat, quam Senatus concederet et fineret, 2 Maccab. 1, 10 et 11, 27. Proverb. 31, 23. Dan. 6, 7.



page 354, image: s354

3. Quomodo dividitur Senatus?

ALius a numero personarum et dignitate, qui dicebatur Major, aut Minor: Alius vero solemnitate conventus, ac appellabatur vel Legitimus, vel Indictus, Legitimus vel Lege vel more certis semper diebus habebatur: Indictus, quireliquis diebus mensis, qui modo comitales non erant, Magistratuum vocatu cogebatur. Eorum decreta, Senatus Consulta vocabantus, quae firma erant; si adderetur Authoritas, sigillo aut iuscriptione.

10. Quid Concilium vero? quid Comitia?

COncilium erat, quando potior pars populi ad concionem convocata compareret, a concalando id est vocando dictum. Comitia autem dicebantur, quando universus populus cum tribubus aut statibus suis suffragiorum caussa conveniebat; unde Comitium locum illius conventus dicebant. Sed nunc paucis de aerario tanquam instrumento Reipubl. et imperii sustentivo agemus praecipuo.

Cap. XIX. De AErario, Gazophylacio, et Fisco imperii.

1. Quid est AErarium publicum?

AERarium, quod Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, est adservatio aut repositio pecuniae publicae et redituum, quae certo in loco deputata habetur. Vulgo dicitur. Schatzkammer, Renskammer. Gen. 47, 14. Ios. 6, 24 et 1 Maccab. 3, 28 et 14, 49. et 2 Maccab. 3, 6, 23, 28, 40 et 4, 42 et 5, 18.

2. Quotuplex est AErarium?

VAriis quidem modis constitui potest prout compendia publica aut privata conficiuntur. Vulgariter autem aliud AErarium civile, quod populo aut Reipubl. thesauro attribuitur; aliud Fiscum dicunt, quum proprie hic Principi attribuatur. Cujac. ad t. de Iur. Fisc. Deinde aliud Gazophylacium est, quod rebus sacris et earum proventibus est destinatum, et aliud AErarium militare, quod bello deputatur. Thesaurus vero est parcimoniae penus, in divitiis repositis consistens. Matt. 13, 52.



page 355, image: s355

3. In quo confectio AErarii consistit?

PArtim in legitima auctione, partim in ejusdem conservatione. Estque auctio aerarii alia generalis alia specialis.

4. Quaenam est generalis?

QVae fit partim per legitimam Monetae procusionem et augimentationem: partim per vectigalium et tributorum exactionem.

5. Quid est Moneta?

MOneta est pecunia ex materia metallari praesertim auto et argento ad publicum Reipubl. usum a magistratu confecta. Gen. 23, 8, 13, 16 et 42, 25, 27, 35 et 43, 12, 15 et 44, 1 et 43, 23 et 47, 14, 15. Exod. 21, 11, 21 et 22, 7, 17, 27 et 30, 16. Levit. 25, 37. De vectigalibus ex portorio vectorio, et venditorio supra lib. 2. c. 23. egimus: velut et de Tributo, quod a populo ratione personarum, vel facultatum exigitur. Heic vere noscendum, quod utrumque tam vectigal, quam tributum sit vel Ordinarium aut extraordinarium.

6. Quid est Ordinarium?

QVod semper justo suo tempore secundum communem Reipubl. ordinationem exigitur.

7. Quid est extrordinarium?

QVod non semper, sed in casu duntarat necessitatis extra ordinem persolvi jubetur. Quomodo autem, quantum, quando, unde, ex quibus artificiis, et quur exigenda siut haec ac ubi in usu sint plenius in nostro tractatu de Arcanis Rerumpubl. cum reliquis in venti onibus, et ubi sint in usu, explicatur: non est hujus loci, nec omnibus ea scire expedit.

8. Quanam vero est Specialis auctio AErarii?

QVae fons et scaturigo AErarii perennis et quoque antiquissima honesta, legitima et tutissima imperantibus inveniendae pecuniae ratio est: ceu sunt elocation fundorum publicorum ad cives, unde Landtgarben, Bodenrins ac mercaturae promotio publica, et c. de aliis suo loco, quum arcana repraesentent.



page 356, image: s356

9. Quid est conservatio AErarii?

QVae consistit partim in cavenda et vitanda injusta alienatione bonorum publicorum; partim in prudenti et recta eorundem dispensatione: quae non alio, quam ad meliorem Reipubl. gubernationem, munitionem, et defensionem dirigi debet. Sed ut AErarium Reipubl. recte florere possit, necessum est ut negotia subditorum recte promoveantur, de quibus nunc quid subnectemus.

Cap. XX. De negotiis et operibus Civium et subditorum, nec non de Commerciis.

1. Quid est negotium?

ESt res circa quam versatur; vel potius est munus peculiare cujusque privati hominis, in quo ita actiones et curas circa rem certam exercet, ut in eo vitae victum et necessaria sibi comparet: diciturque alias provincia, opusve. Graecis [gap: Greek word(s)] est, quae in actu est Negotiatio.

2. Quomodo dividitur?

QVamvis variis modis possit dividi, tamen potior heic est, quae ex objecto sumitur et modo agendi: diciturque vel ars; vel ejus negotiatio et Mercatura. Ars autem duplex est, vel liberalis autilliberalis. Illiberalis iterum vel in terrestribus ac pecuariis se exercet, ut sunt agricultura, mineralia effodiens, pecuaria, hortuaria, et c. vel in opificiis et manuariis, victum quaerit, eademque aut necessaria, aut communia, aut utilia, aut voluptuaria sunt.

Liberales inde dicuntur, quod maxime ingenuitati hominum in formatione ingenii et civilioris vitae statu ac nobiliori inserviant: Vulgo 7 numerantur, quarum Regina et dux est studium Pietatis, et sacrarum litterarum praxis juxta ductum et informationem Spiritus Dei, quae merito ars artium et scientia scientiarum, ac fic merito Theologia dici posset, fi potius ex Verbo Dei per spiritus informationem, quam nudam habitualem opinionem externae et nunquam renatae rationis in spiritus astralis ductu sancte et vivide addisceretur. Verum quantus heic undique committitur error, ut spiritus Dei nunc prope nuspiam tolerari possit. Quotiessunt, qui prius


page 357, image: s357

mentionem faciunt, et homines ad hunc fontem sanctum Israelis revocent: videas homines continuo in plenam converti rabiem. Ita potius habitualiter sapere aut magis insanire et sophisticari cupiunt omnes, quam obere. Ita se res quoque habet in philosophicis, ut nunc magis ethnica et fucata, quam verae sapientiae consona adamentur. Imo quo quis hodie impudentior et loquatior. Idem error vexat Medicos. Ac, quum domi natas herbas et plantas sub suo climate progenitas rite examinare nesciant, ad exotica pharmaca recurrunt.

3. Quid est Mercatura?

ESt negotiatio, quam cives inter se aut cum peregrinis exercent mercium, pro vitae usu rectius sustentando, commutandarum gratia. Gen. 37, 28. et 1 Reg. 10. 15. et 2 Chr. 1, 16. Prov. 3, 14 et 31, 18.

4. Quotuplex est?

ALia licita et justa cijus informatrix est justitia commutariva, alia illicita et injusta. Licita iterum auintranea aut extranea. Intranea est, quae terrae aut jurisdictionis fines non transit. Extranea in libera commeandi et contrahendi facultate consistit, a magistratu libere concessa, ut ultro citroque merces convehi et avehi possint.

5, In quonam finis commerciorum subsistit?

VT rerum necessariarum ad rempubl. pertinentium omnia genera aliunde in communem usum adverhantur, et superfluarum iterum fiat exportatio, quae cujusque indigentiam abigant.

6. Subjectum quodnam est?

Aliud commerciorum subjectum est recipiens, aliud occupans. Recipiens exhibent mercatores partim domestici, partim peregrini. Occupans sunt merces. Vt autem opus mercaturae recte perficiatur, varia exigit requisita, partim publica partim propria. Publica sunt, viae publicae securae, flumina libera, postae, portus, tutus comeatus, jus stapulae, nundinae, et c. de quibus in rebuspubl. Hans. part. 3. c. 19, 20 et 21. egimus. Propria partim sistunt. De quibus in tractatu nostro de Mercatura et jure Commerciorum plenius egimus.



page 358, image: s358

7. Quaenam opposita sunt Mercaturae?

VIs, fraus, dolus, fallacia, corruptio et adulteratio mercium, et pessima monopolia, et c. Sed tantum de caussa Efficiente imperii; sequitur finalis, quam duplicem facimus, primariam et secundariam.

Cap. XXI. De pace, Foederibus et Bello.

1. Quid in pace observandum?

EIus patura et cognata atque opposita contraria.

2. Quid in natura?

DEfinitio et ejus divisio.

3. Quid est Pax?

ESt quieta et felix tranquillitas, in qua quisque sua Christiana conscientia libertateque tuto ita frui possit, ut ad gloriam Dei et proximi salutem pie vivere ac vitam sancte trausigere possit, Graecis dicitur [gap: Greek word(s)] , et publica alias quies, ac beatitudo externa, sive vitae hujus commoda felicitas, quum ejus adminiculo omnia nobis possidere possimus dona et bona, quae ad necessariam sustentionem optime faciant, iisque in bona conscientia frui, Habet alias plures significationes, ut nunc veniam, determinet, nunc propitiationem, nunc filentium. D. Paulus passim hoc nomine mutuam inter se dilectionem et concordiam, item protectionem, et omnimodam benedictionem comprehendit. Rom. 12, 18 et 14, 19 et 1 Cor. 7, 15 et 14, 33. et 2 Cor. 3, 11. Gal. 5, 22. Eph. 4, 3. Col. 3, 15, et 2 Tim. 2, 22. Hebr. 12, 14.

4. Pax quotuplex?

DVplex, aliaspiritualis et aeterna, et alia corporalis, sive externa mundi. Gen. 13, 6, 8 et 26, 22 et 45, 24. Levit. 26, 6. Num. 6. 27. Eccl. 25, 2 et 28, 15. 19. Ierem. 29, 7. Matt. 5, 9. Marc. 9, 50. Luc. 14, 32. Act. 9, 31. et 1 Cor. 14, 33. Pax coelica quae sit inter Deum et amicos ejus fideles docet, Esa. 2, 4 et 9, 6 et 11, 6, 7 et 66, 12. Ose. 2, 14. Mich. 4. 3. Zach. 9, 10. Luc. 2, 14 et 14, 36. Ioh. 14, 27 et 16, 33 et 20, 19. Ipse Iehova ita gaudet Deus pacis dici. Rom. 15, 33 et 16, 20. et 2 Cor. 13, 33. Phil. 4, 9. et 1 Thess. 5, 23. et 2 Thess. 3, 16. Hebr. 13 20.


page 359, image: s359

Vnde etiam hanc Oden Pacificam ante aliquot annos Iehovae dedicare volui, quum tam inique sub Pacis fuco viderem alios perniciosissime bellum cruentissimum appetere, ut dissuaderem obstinatis aliquot suas technas: quod tamen plane inverso modo ita acceptarunt, ut in odium mei pergerent bellica eo insolentius quaerere. Sed semetipsos, non ne deceperunt vani et insanimis.

Divae Pacis culturae sacrum.
Pax et Amor Deus est, nec quid nisi Pacis Amator:
Vnde beata salus
Profluit in cunctos; Hanc qui non pectore toto
Expetit et sequitus
Verus homo minus est; sed bruto saevior omni,
Et venit asperior
Tygride censendus, qui crudelissima semper
Perpetret et sataget.
Quaeso, terrarum Domini, magnique Dynastae,
Imperii et Proceres.
Quur ita ferventi semper brutalia monstra
Diligitis studio?
Quur vos terribilis tam dirainsignia larvae
Suaviter officiunt?
Num, quaeso, Christos deceatse vivere Christe?
Quae ratio ista viae?
Haud vos ignorare decet, quo nomine quivis,
Quae ratio ista viae?
Haud vos ignorare decet, quo nomine quivis,
Atque sit ef figie
In lucem positus tantam, cujus quoque Regis
Exprimat inde vices.
Haud sibi quis natus, multo minus imperat orbi,
Vt sibi, vel genio
Serviat hinc ventris. Ihovae tam munere summo
Officium geritur
In mundo: populos hic sceptris destinat aequis,
Constituitquesuis
Reges Unperiis; Hujusque incitamine duci
Quemque decet Procerum.
Si dignus jolio velit isto Censor haberi,
Sive Pater Patriae,
Quilibet excelso quo sese nomine magnum
Venditatin populo.
Est pietatis opus summae, bene Praesidis ute
In patriam titulo.
Nilis crudeli tentat molimine; nusquam
Esse cupit rigidus,
Qui servire Deo per vitam rite laborat:
Coelica suadet Amor.
Id toties pridem dixi, prius omnia sanctis
Consiliisque piis.


page 360, image: s360

Tentanda esse, truci quam se committere bello,
Sanguinis et macula
Vel nisu temere se conspurcare cruento.
Vis dira armorum cordi, neque Ihova lconem
Quem cupit, aut rapidos
Forteursos, vel equos, neque pardos esse, luposive:
Nomine sed placido
Os homini sublime dedit, Christumque tueri;
Praecipue id Dominos
Terrarum jussit, quibus hinc concredidit ip sam
In pietate sua
Iustitiae lancem, ne vis praeponderet aequo,
Aut populetur agros.
Moenia qui subvertat, et exculta omnia foedet,
Quoslibet ense potens,
Barbarie Schytica nostrum quoque compleat orbem,
Non meritis patriae
Defensor praestans, poterit neque dicier Heros,
Iuris ad arbitrium.
Vae vobis Mystae, quipersuadere Dynastis
Talia, per gladios
Savitiaque gravi multos, factisque tyrannos
Efficere haud fugitis?
Nonne satis natura hominis crudelia quarit
Improbitate sua?
Quaeso, quid prodest immensas posselucrari
Totius orbis opes?
Intereaque animae jacturam pessime avara
Ambitione pati?
Non bene Rex Christo nec sanctis rite vocatur.
Vsque libidinibus
Qui vivit propriis cuncta ut per fasque nefasque,
Quae velit heic subeat.
Ac justum statuat quidvis, rationis et ensis
Pro libitu vario.
Ast heus tu, quivis, moriere, tuoque peribis
Ipse tibi exitio.
Ni pietate cito transformes pectoris aestum.
Nemo profecto etenim
Sanguine pollutis manibus conscendit ad astra.
Quis pius arma gerat?
Si mihi nil credis, quae Christus mandat, id audi;
Qui gladii fremitum
In Petro damnat, neque vult defendier armis.
Pax in Amore viget:
Pax et Amor Deus est, nec quid nisi Pacis Amator;
Solus et ipse Salus.


page 361, image: s361

Summam consilii mei heic cernis, quod suasi sedulo, quam diu in publicis vivere datum fuit. Nihilominus fuerunt, qui impudentissime perversitatem sui ingenii mihi imputare ausi sunt, et non tantum injuriosissimi ad Ordines, Principes et Reges, sed eriam ipsum imperatorem fal fissimes me detulerunt, imo et apud S. Pontificem Romae me usque exposnerunt odiofissimum. Hoc scilicet artificium est mundi extremum, ut, nifi aliter alicui incommodare possit, album in nigrum, et lucem in noctem, pietatemque ipsam in summum convertat flagitium, magna interim et fucosa se vestiens specie quod calumniatorum proprium est: Nec ego credidissem unquam in hominestam impudentissima posse cadere mendacia cum hominestam impudentissima posse cadere mendissem. Velut etiam sunt inter ipsos Politicos scriptores, qui sub specie Pacis atrocissima belli spirant venena, hoc praetendentes, quod pax sit sinis belli. An vero mala facienda ut inde eveniant bona? Rom. 3, 8. Quur non potius domi nata pax sancte et debite conservatur, nisi peccata mortalium malittis suis obstinatis Ieho vae exto rquerent sua flagella? Quur non potius ad cordis poenitentiam quisque in sese revertitur, ut per internam pacem Iehovae, externae restitui possimus quieti? Sed odio habetur, qui veritatem in portis dicat, et homines in de correctos velit: ita sermonem sanctum abominantur omnes, ait proph. Am. 5, 10. Quocirca haec dicit Dominus: Quia abalienati sunt homines usque ad ignominiam et iugressi sunt Beelphegor. Venerunt dies ultionis; venerunt dies retributi onis, quibus affligetur Israel. Ideo ecce ibunt e miseria AEgypti, et suscipiet eos Memphis, ac sepeliet eos Machnus: Argentum eorum interitus possidebit, spinae in taberna culis. Nec est quod laeteris Israel, aut glorieris ficut populi: Siquidem scortatus es a Deo tuo: dilexisti mercedem meretriciam in omnibus ar eis frumentariis, Oseae, 9, 10, 7, 6, 1. Haec ante 15 annos praedixi Germanis meis, et attestatus sum toties ex Verbo Iehovae: sed quum noluerint fidem habere dictis Iehovae adeo, ut etiamnum perversitates non absque horrore summo audiam, quod nolint secundum Deu jussum submittere; sed potius in sui furoris pergere conceptu; perget sane Iehova fortiter, donec homines discant quod ipse sit potentior mortalibus et mundi unicus Plasmator. Non frustra haec scribo. Verissima sunt, et nostratium, qui vero Christianismo addictos se dicunt, fermo facit, ut ita exhorrescam adhuc ad audita perverso ex ore. Cavete igitur ab iis omnes Politicis, qui sub pacis nomine, bellica tantatam absurde quaerunt, specio sissime satis rationi externae sua toxica propinantes.



page 362, image: s362

5. Quae cognata habet Pax?

MVlta quidem, sed pauca in honore digno habentur, ut sunt, Amicitia, Concordia, Vicinitas, et c. Sed Confoederatio et defensio violenta potissimi ducuntur vigoris et juris ad quas quisque prae Iehovae auxilio ubertim concurrit, et in iis ultimum suum quaerit refugium.

6. Quid est Foedus?

QVum de iis egerimus in part. 2. Rerumpubl. Hanseal. cap. 11. usque ad 21. Interim tamen foedus ita definitur, quod sit pactio publica inter personas illustriores, populos aut civitates, quibus competit, de mutuisauxiliis, amicitia, paceque ineunda vel conservanda aut alia commoditate communicanda solemniter conventa. Namque in pangendis foederibus, recte ait Erasm. Roterod. de Instit. Princ. Christ. p. m. 136. non alio, quam ad publicam utilitatem spectandum est. Alioqui cum hoc agitur, ut commodius habeant Principes, populi rebus attenuatis, non est foedus appellandum, sed conspiratio: Si quidem qui hoc sunt animo, duos populos ex uno faciunt (procerum et plebis) quorum alter alterius malo melius se habeat: Verum ubi id fit non est Respublica. Inter omnes Christianos Principes et status arctissimum simul et sanctissimum foedus est; vel ob hoc ipsum, quod Christiani sunt. Quorsum igitur attinet cotidie tot foederibus agere? Perinde quasi omnes omnium fint hostes, et humanis pactis id sit impetrandum, quod non impetrat Christus? Vbi multis syngraphisres agitur, argumentum est, non optima agi fide; Et saepenumero fieri videmus, ut ex his plurimae nascantur lites. Quum fides intercedit, et inter bonos agitur non est opus admodum multis et anxiis syngraphis: Quum inter improbos, ut malae fidei homines, res agitur, etiam syngraphae pariunt litis materiam. Itidem inter bonos et sapientes principes, etiamsi nullum intercedat foedus, Constat amicitia. Inter stultos ac malos, ex ipsis foederibus, quae in hoc adhibebantur, ne bellum exoriretur, bella nascuntur, et c. hactenus Erasmus, non opus est plura heic inseramus: fundamentalia quisque ibi percipiet, dum tempus jam plura non admittit.



page 363, image: s363

7. Quid per defensionem violentam intelligis?

QVam alii aperte bellum dicunt, et pro promptissimo remedio habent omnia acquirendi, et sub titulo aliquo in possessionem quid redigendi suam.

8. Quid est igitur bellum?

BEllum, quod prae cunctis aliorum derivati onibus recte Festus a belluis deducit, quod belluarum stultissimarum, non homiuum sit, in mutuum ita turpiter saevire exitium, non incompte ita a Timpl. definitur, quod sit actio, aut dissidium tumultuosum et violentum hostium publicorum vi aperta ad arma profilientium.

9. Quae caussa belli?

CHristus admodum dilucide ad hanc respondet quaestionem. Ioh. 8. v. 44. quod Diabolus sit necator a principio, nec inveritate substiterit, quum veritas non sit in eo. Quando vero a Deo admittitur, sit hoc propter peccata populi, qui poenas tunc per diabolum exigit ab eo. Levit. 26, 24, 15. Deut. 28, 36, 49. Iud. 2, 13 et 3, 1, 8 et 4, 1 et 6, 1 et 10, 6 et 13, 1 et 1 Reg. 8, 33. Esa. 5, 25. Ierem. 5, 15. Diabolus tunc egregium concitatorem promotorem agit apud mortales. 1 Reg. 22, 21. Ioh. 1, 12, 15. Ideoque heic bene notandum, quod Christus de scandalis. Matt. 18, 7. affert. Necessum quideum est (ob peccata mortalium) ut eveniant offendicula; sed vae homini illi per quem offendiculum evenit: Ast Iehovae jussio omnia corrigit si necessitas extrema accedat, quae quasi mandatum est naturae.

10. Quotuplex ergo est bellum?

DVplex, aliud justum, et aliud injustum.

11. Quid est justum?

NOn aliud, quam quod Iehova mandat, aut in ultima necessitate naturalis defensio exigit. Gen. 14, 14. Deut. 3. Ios. 1, 2 et 5, 13 et 8, 1, 2 et 9 et 10 et 12, et c. Iud. 1, 2 et 20, 18. et 1 Sam. 14, 37 et 28, 5, 6 et 23, 2 et 30, 8 et 2 Sam. 5, 19. et 1 Paral. 14, 20. Psal. 89, 11, et 106, 10 et 15, 1. Ideoque omnes illi falsi sunt scriptores, qui vindictam bello justo submiscent, quum saltem cognatum referat, nec alii proprie quam Deo competat.


page 364, image: s364

Rom. 12, 19. Deut. 32, 35. nisi Phineae animus sit, Num. 25, 8. Psal. 106, 30.

12. Quae habet bellum cognata?

ODium, ira, offensae, dolus, falsitas, praedatio, captivitas, obsidio, praelium, vallatio, inprimis Vindicta Stratagema, vis illi adsunt, et c. De vindicta, quae publica et privata est, alibi, sic et de stratagemate, quod militarem clandestinam obruitionem et expeditionem denotat, et quousque sit licitum vide heic Palirg. in Capricor.

Ocaeci, omiseri quid bellum pace putatis
Dignius aut melius? Nempe hoc nil turpius, et nil
Quod magis humana procul a ratione vecedat, etc.

Vide porro hunc et Casm. Polit. cap. 36. cum seqq. et Chr. Matt. disp. pol. 7. ubi varii cavendi errores. Tantum quoque jam de fine imperii: Sequitur Materia ex cap. 10. lib. h. q. 9.

Cap. XXII. De Objecto Imperii.

1. Quid est Imperans?

QVi regiminis potens est in Republica, et authoritatem cum potestate efficiendi quid vis habet, juxta leges Dei, naturae et fundamentales Regni capitulationes: atque si sit in Monarchico statu, dicitur imperator, qui in Romano imperio quoque a primo authore Caesar, et ejus successore Augustus semper dicitur ex Gratia Dei, ut constet inde, quod post Deum Iehovam neminem agnoscat superiorem in terris, et c. In reliquis Reipubl. aut imperii speciebus, dicuntur Dominatores. Regentes, Imperantes, Magistratus, Superiotes, et c.

2. Quid sunt subditi?

SVnt partes imperii, quae summae potestati quoad omnia sua obligatae tenentur, propter quod etiam omnibus imperii privilegiis fruuntur; ac quoties superiori suo adsurgunt in contrarium rebelles dicuntur. Sed de his alibi plenius. Deut. 21, 27. et 1 Sam. 15, 23. Esa. 45, 24, et c. Iam ad formam imperii tendimus.

Cap. XXIII. De Forma Imperii.

1. In quonam consistit forma Imperii?

AVt in absoluta dominatione, aut in subalterna, quae et legitimae dicuntur.



page 365, image: s365

2. Quodnam est absolutum?

ESt dominatio talis, quae extra suum territorium superiorem non habet, ac ita nemini, nisi immediate Deo sub est.

3. [correction of the transcriber; in the print 2.] Quod est subalternum Imperium?

ESt Dominatio quae vel populo aut Principi simul communicata inhaeret, adeo, ut ejus Majestas comiter observanda sit cunctis inferioribus subditis, unde nec superiores Reipubl. formam mutare facile valent. Huc etiam referuntur tributaria regna; nec non Feudalia, ac quoque Status et Ordines, qui imperatorem in suis territoriis repraesentant, exceptis iis, quae superiori singulariter sunt reservata, unde et territorialisjurisdictio a potestate absoluta differt: attamen Status tales Comitialiter ad consilia publica regni aut imperii convocari debent. Sed de his supra lib. 1. cap. penult. judicium factum est: Habent autem communes et proprias affectiones.

4. Quae sunt regnorum affectiones?

HAE consistunt maxime in eorum arcanis, simulacris et privilegiis.

5. Quae sunt Arcana?

GRaecis [gap: Greek word(s)] vocantur, Latinisvel ab arce; quod tutissima esse debeant, vel ab arca, quod clausa in conciliis serventur. Sunt enim occulta consilia, et medicamenta, aut machinamenta, per quae potissimum jura imperii aut regni tuentur, eorumque authoritas sovetur. Quorum communia omnes Reipubl. formas et species permeant. Propria autem sunt singularia, quae unicuique speciei Monarchiae, Polyarchiae, aut Mixtae peculiariter pro ratione status sui et temporis applicantur. De quibus singulis in Arcanis Reipubl. nostrae agitur.

6. Quid sunt simulacra?

QVae ab arcanis his quidem dependent, sed speciem inanem in facto pro amplificatione auctoritatis et conservatione durationis, referunt. Atque haec simulacra tot edunt species quoque, quot sunt formae Rerumpubl. de quibus itidexi in nostris egimus Arcanis.



page 366, image: s366

7. Quid vocas Privilegia?

DE his, quid et unde sint, ac quodomo communicentur, consule Respubl. nostr. Hanseat. part. 2. cap. 10. Atque hactenus de imperii propria applicatione egimus; nunc de usu officii penes subditos quid fundamentale subnectemus, ne longis opus sit ambagibus.

Cap. XXIV. De Officio subditorum.

1. In quo officium potissimum subditorum consistit?

NOn opus est, ut longis disquisitionibus id inquiratur, quum Christus ipse, Matt. 22, 21. et Marc. 12, 17. Luc. 20, 25. aperto mandato tali; quod nullam exceptionem in externis habeat, absolutam obedi entiam nobis imponat; dicens: Date Caesari, quaesunt Caesaris; ac Deo, quae sunt Dei. Quod itidem, D. Pet. 1 Pet. 2, 17. ita his constrictissimis verbis complectitur, inquiens: Deum timete, Regem honorate. Velut etiam D. Paul. Rom. 13, 1. adeo profunde in hoc cor homiuis penetrat adserverans; quod [gap: Greek word(s)] ; omnis Anima potestatibus supereminentibus debeat esse subjecta. Sub quo praecepto Vniversali omnes non tantum, cuiuscunque status, conditionis et Ordinis fuerint, comprehendit; sed etiam ad intimam hominis partem super spiritum mundi penetrat, ut animae obedientiam poscat a singulis, ne quis fuco tenus supremam postestatem honoret, quum animae fuco tenus supremam potestatem honoret, quum animae obedientia: id est cordialis intima requiratur. Vnde certe non absque nefario scelere, ait Matt. Chr. in pol. d. ult. illi resistunt Verbo Dei, qui heic subterfugia quaerant nonnulla, utsaltem carnali libertati potiori vivant in observantia. Sed certe Deo resistit, qui Magistratui non debite paret. Rom. ibid,

2. An vero vox Christi Matt. 22. a)po/dote non parit exceptionem obedientiae?

SIc quidem dubium aliquod movere heic conantur, qui libertati carnali adeo studiose incumbunt, unde et nolunt, quod Date dicatur, quum potius Reddite sit, adducuntque Erasmi interpretationem et explicationem. Sed frustra. Non etenim Christi exemplum solummodo id docet, qui etiam Ethuico Magistratui plenam in vita externa obedientiam praestabat? sed etiam Matt. 17, 27 tributum et censum solvebat, a quo ceu filius patriae potuisset liber esse. Ne vero scandalum inde alii acciperent, etiam ex ore piscis prius solvere voluit staterem,


page 367, image: s367

quam ulli mortalium offendiculo esse. Tam cante egit ipse Dominus Dominantium, cui coelum et terra cum omnibus creaturis inserviunt. Au non satis in hoc absolutam obedientiam erga Magistratum demonstravit? Deinde quod ad vocem [gap: Greek word(s)] attinet etiam pro simplici in usu passim est apud Graecos, ceu apud Demost. [gap: Greek word(s)] est dare jusjurandum, inde non [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] dixit, quod reddite proprie sonat: imo et in aequitante etiam applicat illam vocem ipsi Deo, ut ceu Deo suum est tribuendum in corde, ita et Potestati externae et Caesari. Namque ipse usque ad mortem obediens erat Magistratui, et tamen ait Ioh. 8, 48. ego honoro Patrem.

3. An vero obedientia omnis complectitur officia in subditis?

OMnino. Qui enim hanc secum perfecte, fovet, in eo regnat et pietas, probitas, fidelitas, reverentia, concordia, dilectio, et quicquid tandem officii ulterius requiritur, quum totum cumulum vel cohortem virtutum secum ducat omnium: Quippe vera ob edientia ex Fide est. Rom. 16, 26. Hebr. 11, 7. Iud. 1, 5. Proinde D. Paul. omnes ad perfectionem aniti jubet, dicens, Phil. 4, 8, 9. Quod reliquum est, fratres quaecunque sunt vera, veneranda, justa, pura, amabilia, boni nominis; si qua virtus, si qua laus, ea expendite. Et quae didicistis, ex accepistis, et audivistis, et vidisti in me, haec facite: et Deus pacis esse vobiscum. Ita omnibus sensibus hoc inculcat sancte.

Cap. XXV. De Amplificatione et Curatione Reipubl.

HActenus de officio proprio et proximo imperantium et parentium cura reliquorum, ut non opus sit jam de pluribus quid suscipere. Tum etiam heic multa, quae ad amplificationem faciunt, referuntur in arcanis nostris Rerumpubl. Qui vero diu velit imperare, ac in imperii statu florere suo; quique cupiat felix in subjectione vivere: illi utrinque Dei Verbum ex toto animo observent, et voluntati Iehovae sese submisse ingerant: in Christo vivant; Spiritui Iehovae suis opinionum nugis aut profanis rationis externae habitibus ex Ethnicismo et astraliductu petitis, non resistant; sed in omnibus actionibus vitae dilectionem Dei et proximi quaerant. Sic, contra omnia mala ingruentia, remedia tutiissima apud Iehovam invenient. Namque Iehova jus amat, nec sanctos suos derelinquit: in aeternum conservantur: Semen vero improborum exscinditur. Iusti haereditario jure possidebunt


page 368, image: s368

terram; et in aeternum inhabitabunt eam. Psal. 38, 28, 29. Alias Iehova ipse transfert Regna, ni bene imperes, aut pareas, et hostes concitat. 1 Reg. 11, 23, 31. Ioh. 12, 18, 23 et 34, 18. Dan. 4, 14, 22. Reliqua suo loco invenies plenius.

Cap. XXVI. De oppositis Imperii.

1. Quaenam habet pugnantia Imperium?

PLurima quidem, ceu supra lib. 2. c. 27. indicatum est, ex quibus partim morbus partim interitus et ruina totalis aut subversio imperio et regno cuivis enascitur, ceu sunt invidia, ambitio nimia, superbia, contemptus, aemulatio interna et externa, in curia, securitas, seditio, Rebellio sive denegatio debitae obedientiae, hostilitas aperta aut clandestina et quivis motus perversior, et c. Omnium autem maximus hostis est Babylon, quam toties nobis inclamat et detegio Verbum Dei; sed nemo audit, nec percipit hanc vocemclarissimam, quum quivis se ab hac Babylouia putet exemptum, et gravissime indignetur, si quisdicat, quod simul in hoc Babylonico numero sit comprehensus. Omnes sibi aliam fingunt Babylonicam, quasi Romae, aut in Turcia, Hispania, Septentrione tantum etc. resideat; et nemo sentit, se in meditullio fitus et a dilectione Dei maxime devians, in erectionem turris Babylonicae multos, operarum suarum conferat lapides cotidie et singulis momentis.

2. Dic igitur, quaenam est illa Babylon, in qua quisque tam grandem opinionis suae obortum facit?

NOn sane ego, nec alius quispiam tibi possit rectius explicatum dare, quam Sac. ille Philosoph. cui illa sapientia Dei talem loquendi formulam in os imposuit; is tibi audiatur, et cognoscatur animitus. Cave, ne heic transitorie saltem percurras. Verba sunt cordi vivido inscribenda.

3. Quaenam igitur ejus verba sunt?

ILle in Myst. magno suo cap. 36. ita scribit. Amicissime lector in dulcissima dilectione te admonitum volo, ne mentem nostram secundum affectus, in contumeliam aut calumniam alterius, ex nobis percipere velis, multo minus ut inde possit alicujus status imminui: Sed solummodo generalis nostra erit locutio, ut quisque eo rectius semetipsum sibi examinet: veluti hac ratione mysteria


page 369, image: s369

turris Babylonicae quivis in semetipso deprehendere poterit, et numerum quoque falsae bestiae; modo patienter quisque mentem nostram intelligat, et semetipsum simul sub hanc numerationem includat: veluti certe revera homo mortalis et terrenus nunusquisque ad hunc textum referendus ets. Ideoque notificabimus heic, quodcunque tempus heic procreando produxit manifeste. Etenim tempus heic procreando produxit manifeste. Etenim tempus omnino progenitum est, nec ullo obstaculo iuhiberi poterit. Iehova supremus suum opus in propatulum producet.

Moyses ait, Nimbrodum, filium Chami regnum suum Babyloniae incepisse, qui primus dominium suum in terris post diluvium instituerat, ac author turris et urbis Babylonicae extiterat. Verum hoc non ita intelligendum est, quod Chami liberi soli turrim eam erigere voluerint, sed etiam Iapheti et Semi filii: quia isti omnes adhuc inuna vi vebant consociatione, atque simultaneam turrim aliquam condere constituerant, cujus vertex coelum ipsum tangeret; ut inde gloriam nominis magni sibi conficerent. Turris ista, cui adjacebat ingens urbs Babyloniae, figuram exhibet defectionis in terreno homine, qui in suitatem secessum fecerat, et formatum Verbum Dei in Idolum sibi transformarat. Namque proprietas turris haec erat, ut ubi quasi singulare se haberet miraculum, quod homines in sua confinxissent opinione, per quam propriis viribus usque ad Deum adscendere possent. Atque ita indicat haec amissam hominis rationem, de Deo, de habitaculo ejus et essentia.

Homo cum ratione sua per appetitum se in suitate sensualis linguae compegerat, et in suam proprietatem detruserat, in quo conceptu verus Spiritus mentalis linguae ex 5. vocalibus ab eo secessum fecerat. Quod tamen non ita intelligendum est, quasi Spiritus plane creatura sua secessisset; Sed libera voluntas hominis. in formato Verbo mutarum litterarum, in quibus Spiritus 5. vocalium se manifestabat, se ex abnegatione informati Spiritus, in suitatem et voluntatem propriam, velut sibi proprius Deus, deduxerat, cujus effigiem repraesentabat turris illa, in qua homines, juxta propriae voluntatis conceptum et cogitationes rationis suae, suis viribus ad Iehovam adscendere conabantur. Ipsimet omnes a Spiritae Dei desciverant, et inde Regnum Dei per proprias vires in ipseitate sua sibi constituere et apprehendere studebant: imo perversissime in bono et malo, in propietatem divinae sanctitatis cum voluntate propisa ex semetipsa genita ingredi conabantur, velut id expresse dissipata lingua indicat, ubi unaquaeque proprietas in suam ipseitatem et priprium intellectum ex communi sensuali lingua se introduxit, ut nemo amplius alterum percipere


page 730, image: s370

posset, quum sic intellectus conceptu suo captivatus in proprietatem suae singularitatis abiret ex et secundum 3. Alphabeta.

Hanc conceptivam linguam Spiritus sanctus die Petecostes in Sancti Petri concione reclusit, ubi D. Petrus ex reclusa sensuali lingua in una prolatione linguae omnes linguas pronunclabat; atque haec lingua quoque Adami erat, ex qua omnibus creaturis nomen suum genuinum imposuit. Proinde nos heic recte percipite, quidnam Babylon, et turris Babylonica proprie sit. Vrbs Babylon, est homo Chamicus, qui urbem hanc in terris exaedificavit; Turris vero ipsius proprium sibi appropriatum Deum, et cultum Dei denotat. Omnes Rationalistae autrationaliter edocti ex schola hujus mundi istius turris Architecti sunt: Omnes certe quise doctores profitentur, et ab hominibus ab hoc munus absque Spiritu Dei vocantur, illi cuncti operarii et collaborantes sunt in erectione hujus turris et Idoli a principio usque mundi; nemine excepto. Omnes enim sibi saxeas et ligneas imagines ad hanc Turrim exsculpunt: Velut et nomen Nimrodi per quam clare in suo proprio sensu formati Verbi id indicat, quod propria secumque concepta, et sibi compactata sit vosuptas, quae se quasi proprius suus sibi Deus in sublime tollendo evibrat, cujus imago turris erat.

Ideoque Deus hominibus in suo confuse concepto intellectu figuram talisformatae proprietatis exaedificare finebat, ut esset effigies et testimoniu, quid homo coram Deo in absurditate sua inde esset, et c. Namque tenebrosus mundus irae Dei in homine se manifestaret, ex quo crassa terrenaque proprietas progenita erat, quae etiam plane captivum ducebat hominem, et ita sistebat imaginem suam quoque tanquam proprium Deum. Inde Toris illa imago erat tenebrosi mundi, quum homines ibi in tenebrosa sua ipseitate ex se Deum adspicere cuperet. Quod induat terrenum hominem, qui coram Deo velus turris existit, et exhibet imaginem divinae adspectionis juxta malum et bonum quasi in similitudine factae sibi vitae. Quippe vera hominis vita erat formatum Verbum, quod in propria cupiditate evadebat in sui ipsei tatem et salem imaginem coram Deo, uti turris ista id indicat. Mortales omnes usque ab Adamo, quotquot de Deo docuerunt absque divina inspectione Spiritus Dei in sese, illi cuncti ex hac Turri confusae linguae locutisunt, et docuerunt. Atque exinde controversia de Deo et voluntate ejus, essentiaque exorta est, quod quisque ex hac ipseitatesui concertationem de Deo moverit. Ideoque alius voluit, ut tegatae ad aedificium hujus Turris afferrentur; alius xaxa et lapides, tertius bitumen, quartus ligna,


page 371, image: s371

aqua, aut alia necessaria; sic multi varii extitesunt archtecti, dum quisque ex proprietate linguae suae laborabat: Quisque turrim hauc in suo fundamento proprieratis suae exaedificare studuit, ut ita quilibet ex sua materia solus sibi eam erigeret pro admirando mirabili suo, et sic totius mundi oculos in se converteret.

Sed quum aliae gentes reliquarum regionum cernerent quidnam iste vel ille exaedificasset, continuo id contempserunt dicentes, quod suae regionis materia longe aptior esset ad ejusmodi turrim erigendam, etc. Vnde hoc eo usque duravit, ut quilibet in superbia sua ad litem tantam excresceret, quae illos mire dissiparet, imo et eos ad invicem ad caedes mutuas provocaret ob Cognitionem istius turris Babylonicae. Hinc tot persecutiones et interneciones variae exortae sunt, ut quaecunque pars superior evaderet, denuo eandem turrim ex suis viribus reaedificare iuciperet, etc.

Ita mira erat confusio, propter linguarum confusiones et dissipationes, ut intellectus uniformis nequiret resuscitari, quum quaelibet gens putaret, quod altera pars in virtute intellectus sanioris non esset sufficiens juxta formatum Verbum. Atque hinc tandem exsurrexit contemptus Religionis, velut agnitionis Verbi. Nam sensualis lingus secundum multitudinem se compactam exerebat, atque sic Idola in lite hominum compacta enascebantur linguarum, seque ira aeternae Naturae, atque in hac habitaus Princeps Diabolus cum legionibus suis submiscebat, ut ita Antichristus imperium obtineret, qui turrim Babylonicam plene repraesentet, quum sit propria voluntas Chamici hominis in templo Iehovae, quae locum Spiritus sancti pessime occupavit. Namque Templum Dei Verbum ejus est formatum in Eloquio humano et lingua intellectus humani, veluti Scriptum est: Verbum tibi prope est, nempe in ore tuo et corde. At oppositum ejus et habitatio Diaboli monstrosa est proprietas ex tenebroso orta mundo.

In Verbum hoc formatum intellectus divini Antichristus, velut voluntas suitatis ex proprietate naturae sibi imperium acquisivit, et inde insolentiam suae proprietatis naturalis mirifice ostentat, quasi ipsa esset Deus, quum tamen mere condemnatus et execratus sit filius, qui morti destinatus est, qui nequit haeredem agere regni coelestis: quia non ex voluntate Dei creatura facta est; sed ex voluntate suitatis prodiit: sicuti Diabolus qui Angelus erat primi principii atque inde ex superbia sua diabolus, evadebat: Ita quoque idem nobis hoc de Antichristiana Babylonica bestia propriae rationalis voluntati intelligendum est, quae se divinam vocitare gaudet, quum tamen saltem sit monstrum veri hominis, qui in Adamo sanctae


page 372, image: s372

magini Dei et Spirituali mundo emoriebatur; atque in Verbo, quod rursus in humana proprietate per Christum se manifestabat, debet omnino de novo renasci, aut plane sanctum Verbum, tanquam informatum Verbum divinae virtutis ad spicere nequit.

Hoc sanctum Verbum in compactam ensualem linguam redire debet, eamque discerpere, ut totalis intellectus omnium linguarum in una rursus manife stetur, velut Christus de lapide angulari loquitur, qui rupes offensionis erat; in quem autem incidat, quod illum conterat.

Atque sic jam percipite, quidnam Antichristus aut Baby lonica meretrix cum Draconali bestia (uti in Apocalypsi apparet) proprie sit. Quisque mortalium, qui non ex Deo renatus est, signum bestiae et falsae meretricis secum gestat. Bestiam animalis homo Chamicus refert, tanquam ex limo terrae, secundum crassitiem ejus et malitiam, qui ex tenebroso mundo natus ortum suum habet, et in maledictione Dei stat. Bestia haec cum Adamo et Eva, quum imaginatione sua malum bonumque appeterent, exorta est, et in proprietatem sui propriam a Dei potestatem flectendo concessit, unde saltem coram Deo bestiam refert. Hanc bestiam Diabolus infecit misere suis cupiditatibus, et plane monstrosam fecit, suamque ipsi introduxit libidinem, ut solummodo perditam vanitatem appetat, ceu vacca gramen.

Meretrix autem bestiae est misera in vanitate sua captiva anima, quae in Formato Verbo 3. Principiorum constituta fuit, quae imago Dei erat; haec per bestiae libidinem sibi propriam peperit voluntatem, quae a Deo desiciendo in suam ipseitatem ingressa est sibi, ceu sibimet ipsi progenita creatura, quum ea agat, quaecunque ipsi placeant, nec ea, quae Spiritus Dei velit aut jubeat. Hinc ista propria atque a Deo deflexa voluntas, est revera Meretrix Bestiae, quae cum semet ipsa insuperbiae libidine et ipseitate sua perpetuam exercet fornicationem.

Iam vero misere captiva anima in crassa hac Bestia, et in proprie progenita voluntate, tanquam in Meretrice extreme vincta jacet, et anhelando suspirat Deum, ex quo egressa erat, ac quaerendo auxie circumspicit, ubi verae illius patria quietis inveniri queat. Sed quum Meretrice hac in vestita et obvoluta sit, hujus meretricis voluntate unice ducitur, et ista opinione eam afficit, quasi in animae cupiditate formo sissima silia Dei sit, cui possessio coeli deputata sit: unde Sanctam se proclamat admodum, et quasi Deum maximum se gestat, cui omnes debeantur honores et adorationes. Quum vero haec Scorti progenies, nempe falsa ipseitatis suae voluntas, prorsus nequeat ex se locum Dei adspicere, proinde stulta voluntas ista in viam proprietatis suae relabitur, et se in revelatum Verbum


page 373, image: s373

litteraliter cum habitu suo ingerit, se filiis Dei illis accensens, qui ex vivido Verbo locuti sunt, quum tamen saltem externo litterali habitu se vestiant, et nihilominus clamitare ex protervia ingenti ausint: Heic locus Dei: Heic coeli janua: Heic Deus manifestus, etc. Sed est progenies Scorti etc. Atque eadem bestiali monstroso homini iusidet, et equitando eum sic agitat, ceu equum proprium; estque dimidiatus diabolus cum bestia animali. Vnde necessum est, et debet omnino mori, aut anima nunquam potest liberari ab ea, ut sic redux vultum Dei adspiciat.

Meretrixista vires sui intellectus ex natura mali et boni compacta, nempe ex tenebroso et externo mundo mutuata est; sed nobilem imaginem Dei ex coelesti Ente, penitus sibi absorpfit, ut vix sit porcarius, in filio perdito a Christo adumbratus. Atque sic intelligimus, quaenam Antichristiana Babylonica meretrix in homine sit, quae ex divisione proprietatum et lingua exorta est, etc.

Ideoque noscatis etiam hoc, quod multitudo Fidei opinabilis ex divisis linguis progenita sit, unde quaelibet gens in propri as suas opiniones se deduxit, ut ita in iis confusio consistat, ceu mysterium ingentis Babyloniae, quae in ignem aeternum praecipitabitur, nisi per Spiritum Dei ad Christum mature revertatur, etc. Hujus meretricis ipseitate omnes falfi spirituales vestiti incedunt, qui absque Spiritu Dei habitum docendi mysteria regni Coelestis sibi arrogant; quum saltem ab externo litterale Prophetarum et Apostolorum Verbum induerint, et inde testimonium Bibliorum sibi adscribant: Verum sensum proprium ex Meretricis Ente huic intruserunt, et bestialis ipseitatis vim juxta carnis opinionem locuti sunt. quam Daniel Propheta per Moasim ex primit. Huc totum illud caput Danielis referendum est, etc.

Iam nos ob hujus imagines pugnamus stulti, ubi quisque opinatur, se meliorem habere, quando vero ejusmodi imagines omnes in unam linguam reducuntur, et imagines tales mortificantur; tunc statim vivificans Verbum Dei, quod omnibus rebus vitam et robur largitur, manisestatur, et omnis pugna concidit, Deusque omnis in omnibus est. Quapropter dicimus, veluti id ex gratia Vnius istius nobis detectum est, quod omnium mortalium opinio et scieutia de Deo, de ejus Essentia et voluntate absque lumine divino hoc, Meretricis istiuis bestia sit, quae ex compacto spiritu habituali litterarum exorta est, ubi solummodo litigium litteralis intellectus fervide agitatum fuit.

Misere certe 5 Vocales in Alphabeto ami fimus, quae spiritus litterarum omnes in harmoniam introducunt: sed 5 vocales quasi mutae respectu reliquarum litterarum


page 374, image: s374

redditae sunt, quum tamen illis vitam praebeant: quia unlla efferri potest littera, nisi vocalis sit, quae exprimat. Proinde nobis nullum aliud restat consilium amplius, ad conjunctionem novam, quam ut prius nobiscum, in nobis reflorescat concordia, et unus simus populus, una arbor, quasi unus homo in anima una et corpore; quod facile fiet, si imagines litterarum conftingamus et mortificemus, nec ulli vitam relinquamus distractionis; nec aliud quid de Deo scire et velle expetamus, quam unicum istud unum, quod Iehova in nobissciri velit, et sic animae esuriem et desiderium unice et solummodo absque ulla alia scientia in 5 vocales immergamus, in quibus maxime sanctum nomen IEHOVA aut IESVS, videlicet vivum Verbum, quod omnibus rebus vitam ingerit, manifestum est, ac non secundum naturae externae proprietatem in distincta multitudinis voluntate; sed in unico amorissole solus patet; veluti externus Sol toti mundo lucem cum virtute largitur.

Sic etiam unicum hoc nomen in sua virtute cunctis litteris vitam et intellectum communicat, etc. Litteralis forma in sensuali lingua est bestia mala, quae in propria potestate dominari cupit. In malam hanc bestiam Spiritus 5 Vocalium, nempe nomen IEOVA, qui IESVM cum H. suo inspiravit, se immisit, et bestiam seu voluntatem propriam mortificavit cum spiritibus Consonantium ac naturalem hominem verum, Tinctura Sanctissimi nominis Vocalium aut IESVS tingendo imbuit, et mortem sive necatorem in litteris suis amore interfecit, ipsique voluntatem suitatis confregit, ne amplius spiritus litterales possint in compactam sensualem linguam introducere. Quia ipsi sunt mortui et Spiritus IEHOVA in IHESV vita est facta, ut non amplius ipseitati suae in natura irae vivant; sed omnes quot vivunt, Deo vivant, etc.

Iam omnia in eo sita sunt homini, ut ipse quoque imagini litterarum in semetipso moriatur, et ex omni rationali scientia naturae maledictae et Babylonicorum architectorum vocentur, ut ut velint, excedat, et unicam hanc IHESV vitam ingrediatur, nec ullam hujus viae caussa disputationem ineat, ubi sit, sed simpliciter cogitet hoc, quod intus in ipso sit, et omnia propterea relinquat, sive ars sit Syllogistica aut scientia, ut ita sibi sit undique concors; se Vnitati dedat, nempe Voluntati Iehovae, etc. omnemque doctrinam in hoc unum introducat, ne quid ulteriusdoctrina addiscere facere et loqui velit, quam quod Deus per ipsum velit. Sic omnes imagines in eo moriuntur, et vita animae in vividum Dei Verbum incidit, quod in humanitate nostra se denuo manifestavit. Etenim ingens Bestia Meretricis Babylonicae in nobis


page 375, image: s375

haec est, quod nos in imagines litterarum introducamus, et inde opiniones nobis compingimus, quae nil aliud nisi haec bestiasunt: A quibus ita plane abstinendum, ut nostram suitatem nuspiam agnoscere velimus, ut Iehova solus in nobis suam undique reportet gloriam, et ipse solus sua digne recipiat dona ac munera.

Sic Sol divinus ex nobis rite relucebit per nos, simulque operabitur pro suo nutu. Similiter nosquoque vires eas, quas Sol divinus in nobisoperatur, in alios spargere debemus absque ullo recompensationis respectu aut uti litatis ullius: attamen quid prodest nobis in vita, huic gratitudinem reponamus; sed nemini hypocrisiu propter authoritatem suam veudamus, ne splendore ipsius falso nos commaculemus: puri simus; ceu sol aequalibus radiis et virtute terram tiugit, omnibus vitam et vires largiendo. Ex talibus jam cognosci potest, num quis Doctor a Deo missus sit, aut saltem litteralis servus spiritus. Si ex sancta dilectione renatus prodit, in lumine cognitionis divinae vivit et intellectu ejus, et loquitur ex Ente divino. 5 vocalium ac Spiritu Dei; docet et redarguit potenter, nec opinionis imaginem sibi fovet; quia ex Spiritu Dei docet. Quod si vero sit Architectus turris Babylonicae, ex litterali habitu uatus, hypocritam adulatorem, gratiae humanae receptatorem, et eorum, qui Maozin cum eo colunt in habitu opinionis suae, fautorem agit cum duplici lingua; superbiam amat cum argento, invidia, calumnia, sui ignarus; gloriator suae sapientiae, nec tamen eam callet, sed solummodo Architectus ets Babylonicae turris, qui figuram suam alios docere cupit, ipse indoctissimus in Deo, qui saltem compactum litterarum habitum profiteatur pro opinione Religionis in turri Babylonica: Ac qui ipsi se adsociant, et compotes ejus siunt opinionis referunt civitatem Babylonicam, ceu filios Nimrothi, qui per hanc turrim in coelum conscendere satagunt, et quidem perpetui sunt in hoc labore; sed quando fiuis constellationis externarum litterarum instat, corruit turris, et homo externus cum opinione sua, ubi tunc nil consilio restat, nisi ut in Spiritum Dei et vocalium ad Christum revertatur, etc.

Atque haec dicta sint de Turri Babylonica, veluti Spiritus Dei haec nobis suggessit, unde Lectorem monemus, ut in amore se examiuet; tunc se inveniet, ubi sit. Non haec in contumeliam ullius scripta sunt: Sed Spiritus Iehovae ita aperto ore loquitur, et indicat, quid hoc omne sit, et in quem finem cuncta sint facta. Quod vero tam multa de Bestia et Meretrice Babylonica scribantur, Caussa haec est, quod finis ejus instet, et confringi debeat prorsus. Vt haec mortales agnoscant, inde manifestari oportet, etc. Omnes imagines opinionum cum Bestia et


page 376, image: s376

Meretrice concident; alia nulla adest remedii medicina. etc. Ideo concident sectae omnes cum hac Meretrice, quae ejus signa gestant, etce. Quisque mortalium cogetur opinionis suae imaginem et Idola confringere in sese. Ac nisi hoc velint, Iehovae certe hoc efficiet fervor, etc.

Inde captivit. 41. ad sin. ait: Haec non ego dico, sed spiritus mirabilium apud omnes po pulos. Quare succinge te, tu Antichristiana Babylon, et devora multum sanguinis. Namque ipsa es, NB. quae tu temetipsam consumendo devoras. Tibi ita nullum prodest consilium, quum omnis poenitentia a voluptate tua absit. Sed filiis Dei sub jugo tuo haec scripsimus, vel agnovimus, et vidimus eos. Quaeris Babel ubi sint? etc. Sub tortura tua in miseriis suis illi progenerantur, ac tu stulios eos vocas, nec nosti illos. Nemo alienigeni Adventum expectet. Tempus jam adest natum, Vale.



image: s377

M. STAT. BVSCHERI Theolog. Hannov. PARAENESIS EXIMIA. Monstrans egregie quam turpiter Christianismus cum Ethnicismo in educatione juvenili commisceatur, cui medicinam in tempore justam anxius quaerit.

Christiano Lectori.

SIcut omnibus hominibus haec meta unice praefixa esse debet, ut a maximo malo: in quo haerent ad summum bonum transferantur, id est a peccato ad justitiam, a miseria ad beatitudinem, a diabolo ad Deum; Ita in scholis Lector optime, ceu officinis proprii hominis boni id unum praecipue spectandum, et agendum est, ut flexilis adhuc aetas per peccatum a Deo unico et vero bono separata, ad malum vero proclivis, et adamantino nexu cum ipso devincta, ad Deum omnis boni fontem, abnegato et excusso peccato reducatur.

Huc directae erant ex Dei mandato in Ecclesia Israelitica publicae scholae Sacerdotum, quorum munus inter caetera erat, docere filios Israel omnia statuta Domini, et custodire doctrinam, ut ex ipsorum ore, ceu Angelorum Domini, legem divinam, cognoscerent; tum etiam prophetarum, qui juventutem a vanitate et malitia seculari avocabant, ad cognoscendum et amandum Deum, sicut Salomon institutus erat in schola Nathanis; ut intelligi potest ex ejus proverbiis et Ecclesiaste; Flisaeus inschola Eliae, ut ipsius historia ostendit. Quin et domestica institutio singulis patribus familias demandata hoc unum praecipue requirebat, ut enarrarent filiis suistum statuta tum opera Domini ad veram pietatem et timorem Dei ipsis instillandum [reading uncertain: print faded] . Ita in novo Testamento Christianorum liberos Paulus Eph. 6. v. 4. vult educari, in disciplina et doctrina seu monitis Domini, quae nempe ad Dominum ipsos ducant. et in Christo gratos Deo filios parturiant.

Quod si finem publicarum scholarum post Apostolorum tempora inter Christianos erectarum respicimus, certe alius is nullus, nec esse debuit, quam ut verus Christianismus in iis propagaretur, et juv entus a gentili profanitate ad veram pietatem revocaretur: Quorsum enim informatio puerorum, nisi Christus in ipsis formetur?


image: s378

Ad diaboli enim filios enutriendum ubique scholis opus non est: Habet enim ille ad eam rem scholam sat frequentem, sat celebrem, sat magnificam; mundum nempe, ejusque vanitates: quin et Magistros fideles, industrios et laboriosos, impios; nempe uni versos exterius ore et opere pessima quaeque docentes, et congenitam cuique pravam concupiscentiam interius suggerentem, et instigantem. Quid ergo Christianorum scholae, si ab isto tenebrarum principe ad Christum veram lucem non sollicite ducunturadolescentes? Si e Diaboli schola ereptinon transplantantur in coelestem Christi Academiam? Hi non abjecta gentili vanitate in gloriae mundanae aucupiis, in ostentatione falso celebratae scientiae, in aurium inani tint illatione sive ex verborum incrustatis ampullis, sive subtilitatum ingenio sis nixibus, ad solidam in Christo gloriam ad sapientiam spiritus, ad amorem Christi omni humana sapientia meliorem et augustiorem prae omnibus aspirare vita et voce docentur?

Summum hominis bonum est animae salus, et exinde nascens Dei gloria; huc juventus duci debebat a tenerrimis ungniculis per doctrinam Verbi Dei. adminiculo inslitutionis publicae et privatae; in hoc praecipua et maxima educationis cura insumenda erat: Quod fieret utique ad hujus etiam vitae necessitates, seu publicas seu privatas et facilius et utilius informari possent adolescentes; ubi enim regnum Dei primo quaeritur, ibi hujus vitae bona facile adjiciuntur, et majori cum tranquillitate ac facilitate possidentur et usurpantur: Quanto plures ergo erunt in civili societate, sive Magistratum spectes, sive subditos; Parentes aeque et familiam, huic regno vere, et ex animo addicti, tanto minus erit injustitiae, lasciviae, superbiae, belluinarum voluptatum, atque ex his nascentium molestiarum, turbarum et calamitatum: plus vero aequitatis, temperantiae, modestiae, humilitatis patientiae atque hinc existentis pacis et tranquillitatis, quum alioqui tot leges et poenae vix unam et alteram virtutem ab hominibus, extra Christi regnum constitutis, extorquere possint, ut ait Lutherus: in lib. de Constit. Schol. ad Civit. Germ. Tom. 2. H. Ien. Vnde serio hortatur idem, ut ubi ad propulsandam Turcarum rabiem aureum unum impendimus, hic necessitate maxima compulsi vel centum erogemus, saltem unius adolescentis recte educandi gratia, quem in virum vere Christianum evasurum speremus; Atque hunc in finem praecipue in scholis omnibus, sacra tractari e re aestimat.

Sed uti ille tum temporis aliquo usque quidem rem promovit, ut loco monasteriorum scholae passim exstruerentur, ad instituendam juventutem, qui autem consilium ejus in pueris ad Christum praecipue ducendis, sequerentur, paucissimi inter Praeceptore, reperti sunt, dum plerique


image: s379

omnes in decretis Aristotelis et reliqua gentili profanitate inculcanda toti nihilominus fuerunt, vere Christianam autem pietatem levi tantum brachio contrectarunt. Ita minus mirandum hodie, plerosque omnes in scholis toto nisu profanis studiis incumbere, de Christo obiter tantum, velut canis e Nilo degustare; ubi Lutherus, prae fastuosa carnis sapientia, adeo vetet multis, ubi pietatis Christianae studium, ut leve et facile aestimatur sapientibus hujus seculi. Ita levi tantum brachio et perfunctorie tractatur, ubi Christianae fidei doctrina profanis et inanibus Ethnicorum inventis servire cogitur; Vnde sit, ut exclusa verapietate, regnet etiam in medio Christianismo impietas, securitas, hypocrisis et diabolica malitia; uti ex gentili doctrina ac institutione gentiles etiam nuscuntur animi gentilis spiritus, gentilis etiam vita hominum. Semper enim fere talis est unusquisque, qualem studia faciunt. Ideoque ex prosanis studiis profani etiam affectus confertim sequuntur, ait vere Melanchthon. ut non immerito cum B. Arndo asseverare possimus, majora esse lacrymis mala illa, et gravissimam juventutis Christianae perniciem, quae ex lectione et inculcatione tot profanorum librorum gentilium apud ipsam existit.

Olim Israelitae ex conversatione vicinarum gentium induebant ipsarum etiam mores, superstitionem, omnemque omnino impietatem: Et nos speremus, teneram aetatem etam solicita gentilium authorum praelectione et instillatione non colorem aliquem gentilis malitiae ducturos? siquidem vivunt adhuc in libris ipsorum etiam vitia, quae eo facilius adhaerescunt incautis animis, quo magis, naturali privati cognata sunt, et non raro sub maximarum virtutum nomine non ab ipsis tantum, sed a nostris etiam hominibus venditantur. Lutherus (Tom. 1. G. Ien. p. 310. ex 2. Maccab. 4.) de sui aevi scholis queritur, quod nihil aliud sint, quam Gymnasia Epheborum et Graecae gloriae, in quibus regnet coecus Aristoteles, unde etiam profanam hominum catervam e scholis exire ait, juventutem in medio Christianismi misere perire, eo quod Euangelium et sacrae litterae, cum ipsis assidue non urgeantur, et exerceantur; Dann es muss alles verderben, inquit, das nicht Gottes vvort ohn vnterlass treibet.

An non etiam hodie in scholis Christianis (quae esse merito debebant) praecipua cura convertitur ad gentilem salsam Philosophiam et virtutes, imo vanitates etiam et turpissima vitia cognoscenda? sides et vita Christiana extremis tantum digitis attingitur? An non plus temporis impenditur ad Graecam gloriam ex Aristotele ejusque similibus ancupandum, quam ad cognoscendum et amandum Christum? Quid ergo mirum, si mundo ejusque bonis plerique educantur


image: s380

adolescentes, coele et divinae gloriae paucis fimi? si tot profanae belluae e scholis Christianis exeunt in omne vitae genus Ethnicis ipsis in vita et studiis saepe deteriores? Vt illud Prophetae (Esaia. 17. v. 11.) hic merito usurpare liceat. Quia oblita es, inquit, Dei salutis tuae, propterea plantabis plantas amarissimas, et palmitem extranei seminabis. In die plantationis facies, ut adolescat et lemen tuum mature germinet: At tempore messis cum fructus metendi et possidendi erunt, cumulatim dimetes dolorem desperatum et aerumnosum.

Annon in plerisque Christianorum scholis, dum prima et potissima cura tribuitur Aristoteli, Ciceroni, Virgilio et id genus pluribus profanis et damnatis Ethnicis. Deus salutis nostrae oblivioni traditur maximam quidem partem? Annon Christus cum sua sapientia collocatur post gentitem vanam illam Philosophiam? Lumen post laternam? Annon extranei palmites magno cum labore et impensis e spinetis Ethnicorum ab ecclesia longe lateque dissitis transferuntur in scholarum Christianarum solum; vernaculi autem palmites e Christo germinantes negliguntur, defringuntur et proteruntur? Annon amoenissimae mundi plantae conseruntur in scholarum seminariis, quae subtiliter disputando, comtis et calami stratis voculis, imo impexis nonnunquam ac horridis superbiendo, et nulla non fere gentilis gloriae parte sese ostentando mature satis adolescunt, et florent? sed, cum solidi fructus ex hisce tam anxiis studiis tandem decerpendi sunt, ad vitam vere Christianam et beatam, tum nihil aliud exinde sperandum restat, quam splendida miseria et dolor desperatus.

Nimirum homines exinde nascuntur in vita publica et privata ad gentilem jactantiam et ostentationem omnem suam sapientiam referentes nomine quidem et professione Christiana, sed animo et vita plane gentili. Quorsum ergo suaves illi et frequentes in scholis ingeniorum flores, si nulla ibi Christi cognitio, nullus amor, nulla imitatio, sed inflans tantum mundi sapientia, lasciviendi, potandi, superbiendi, mentiendi, otiandique libertas? Quid aliud ejusmodi scholae, quam juvenculorum vitulantium stabula, imo leonum, canum, porcorum, quin etiam incarnatorum Diabolorum seminaria? Ita sat floridae, sat celebres erat quadringentae illae Hierosolymitarum scholae sub Christi adventum, ceu templa sapientiae totius orbis terrarum; Sed in rei veritate vanitatum secularium omnisque impietatis et malitiae diversoria existebant. Vnde postmodum, ceu e Diaboli sterquilinio ex his egrediebantur nocentissimae vespae et crabrones, ad Diaboli regnum complendum; Christum autem ejusque discipulos pungendum, persequendum, occidendum; Vti historia Christi, et Apostolorum ostendit.



image: s381

Quod si in nostris scholis, quae Christi nomen praeferunt, Christus magis quaereretur, quam gentilis profanitas, et secularis vanitas, utique ex iis non tam multi exi issent hactenus et adhuc exirent, qui in Ecclesia, in Republica et privata, adeoque in ipsis etiam scholasticis officiis, post modum mundo magis et inferno viverent, quam Deo servatori suo Christo. Nunc cum amisso Christo, ad captandum vulgi plansum, ad faciendum lucrum, ad aucupandum discipulorum animos, ad cristas mundanae sapientiae ostentandum plerique omnia referunt, atque ita quidvis indulgent, nunc discipulis, nunc sibi; mirum certe non est, ex hisce basilisci ovis pessimas excludi viperas ut ait Propheta, homines nempe pesti lentissimos in omni vitae genere, qui nihil sciunt, quam alios calumniari et persequi, et tantum non carnifices bonorum fiunt, ut ait Lutherus; in com. hui. l. Qui suam in omnibus gloriam quaerunt, non Dei: sua se scientia in flant, proximum inficiunt, in vita belluis, quam hominibus similiores, labes et maculae, deliciis affluentes in conviviis luxuriantes, oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti; inescantes infirmorum animas, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii, fontes sine aqua, et nebulae turbinibus agitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur; Quomodo B. Petrus eos describit.

Ejus farinae multos, et nunc passim in Ecclesiis Rebuspublicis et scholis Christianis, sub ipso pietatis pallio, inveniri et vitio institutionis publicae et privatae tales evadere, res ipsa loquitur: Quando fontes istorum in puerili et juvenili aetate nondiligenter obstruuntur, nec ad Christum discendum, et amandum cura educationis praecipua convertitur. Quomodo enim ad Christum discendum ducant alios, quiipsimet Christum non noverunt? Quomodo ad vitam Christi imitandum instruant, qui Christum ipsi non imitantur. sed Diaboli vestigia sequuntur, ejusque vivam imagiem in maxima vitae suae parte exprimunt, libere et palam helluando, lasciviendo, superbiendo, mentiendo, calumniando, lucrum captando et similibus? Quomodo hi fontes vitiorum in discipulis obstrudant, quos in semet ipsis ubertim propullare patiuntur? Tales enim nunc in scholis praeceptores publica pecunia conduci et enutriri et piis et probis non raro etiam praeferri, clamat quotidiana ex perientia. De erudito praeceptore interdum quidem solliciti sunt aut esse certe videri volunt nonnulli scholatum curatores, quamvis nec desint in doctissimis quibusque et ignavissimis sui ubique promotores, qui eos ceu inutilia pondera saepe magna vi ad tam ardua et sancta officia devolvunt et intruduntur. Alii nominis celebritatem magnam in praeceptore, bonum esse judicant; morum elegantiam non pauci etiam maguopere requirunt in delegendo


image: s382

praeceptore; Aliique alia studiose attendunt: At de pio probo et modesto praeceptore juventuti praeficiendo, quis unquam serio cogitat? si doctus est, si eloquens, si moribus seculi accommodus, hoc nobis nunc sufficit ad bene informandos adolescentes; ut bene peritus sit doctrinae Christianae, ut ipse etiam pius et Deo devotus Christianus, id ipsius conscientiae committitur, si salvari velit. Hinc eruditos quidem illi discipulos nonnunquam mundo gignunt, sed pios coelo gignere non possunt: Quales autem ipsi sunt in vita tales plerumque evadunt discipuli, saltem aliqua ex parte, sive jactabendi Thrasones, siveloqua es scurrae, sive inutulium stropharum et quisquiliarum aucupes, sive stvenui patatores, sive Eucliones, sive quicquid aliud in praeceptere viti ihaeret, id transit paulatim in discipulum etiam nescientem; eaque ratione in scholis suam cloacam Diabolus eadificat et infernali spurcitie implet, in quibus Christo sanctum domicilium struendum et purissimo auro sincerae pietatis exornandum erat.

Hoc ergo Diaboli regnum, hic profanus Ethnicismus ut destruatur in scholis Christianis, et econtrario Christi regnum, et Verus Christianismus aedisicetur, opera danda fuerit iis, ad quos Scholarum cura pertinet, ut praeceptores una cum Christiana disciplina et Christianae etiam vitae vivis et praesentibus exemplis quam diligentissime inculcent juventuti doctrinam Theologicam, de fide et vita Christiana, tum enarratione librorum sacrorum, tum exercitationibus sacris in scribendo, disputando, declamando et similibus, tum etiam locis Theologicis praecipua Christianismi capita complectentibus, diligenter cognoscendis, imbibendis et in usum convertendis, ut intelligant, non exteriorem tantum malitiam in verbis, gestibus et factis, sed praecipue etiam interuorum affectuum pravitatem, ceu radicem amaritudinis, sursum ad pessima quaeque opera germinantem, usque et usque compescendam et corrigendam, infernales illos fructus in herba ipsa resecandos, et propriam sapientiam, amorem, honorem et voluntatem, ceu veri Christianismi pestes et venena in semet reprimenda, et plane abneganda esse, ut Christi discipuli esse possint, ut summum suum bonum maximasque ejus partes deliciis quaerere discant non in ostentatione saecularis sapientiae et eloquentiae in dignitatibus et honoribus mundi, in favore hominum, in divitiis, voluptatibus, et id genus aliis regni tenebrarum fumis; Sed in solo Christo, in quo omnes verorum bonorum thesauri viva in ipsum fide inveniantur et possidcantur, a quo vera sapientia, verus honov, verae divitiae, et nunquam destitura voluptates exspectandae, a quo vita Christiana regula petenda, ut Deo vivant non


image: s383

munso, ut Christusin ipsis regnet non diabolus, atque ita vivere doceantur Theologice, et Christiane non disputare tantum, nonscire modocum Diabolo, ejusque simiis, sed cum Christo et sanctis etiam agere; non inlingua tantum, in calamo, in syllogismis circumferre Theologiam Christumque ipsum, sed imis sensibus pectoris, affectu, studiis omnibus et vitae actionibus pro viriliexprimere. Haec enim doctrina legendo, audiendo, quaerendo, respondendo, plene percipi non potest, agendo autem rectissime intelligitur.

Quid sit nominis divini sanctificatio, quae bona regni Dei, quid voluntatis divina impletio. nemo rectius unquam novit, quam qui nomen Dei in vita sua sanctificat, qui regnum ejus in se deprehendit, qui voluntatem divinam studiose exsequitur; Reliquis illa omnia per somnium et nebulam tantum apparent; Ideoque, cum de iis sive cogitant, sive loquuntur, sunt velut aes sonans et cymbalum tinniens, quod nullum sonitus sui vesti gium relinquit.

Quae si recte expenderentur, aliter opinor, instituerent multi pietatis studium, ac fieri plerumque assolet dum illud vel aliorum studiorum velut [gap: Greek word(s)] quiddam existimant contra Christi regulam. Matt. 6. v. 33. Vt omnes fere illi faciunt, qui mundanae sapientiae totos semet addixerunt; vel si ex professo Theologicis studiis sese manciparunt, ita tamen eatractant, ut erudiores quidem, et ingeniosiores ad nominis famam comparandam, seu subtiliter disputando, seu pompose declamando; simpliciores vero ad lucrandum panem et alimoniam corporis demerendum; plerique omnes certe ad vitae secularis commoditates aliquas et desideria iis abutantur. Nec aliter fere possunt improvidi adolescentes, quin ad captanda ejusmodi bona mundi studiorum suorum labores referant, quando quotidianis moribus et exemplis undique observantibus illuc abripiuntur, quando vocibus etiam parentum, praeceptorum, aliorumque bene ipsis cupientium, stimulantur insuper; Age, inquiunt, intende ingenii nervos, ut acumine disputandi, dicendi gloria, immortali nominis fama, publicae dignitatis splendore isti Theologo Doctori, Magistropar esse possis, ut habeas, unde vivas; in omnium sis oculis; ut locupletem parochiam prae aliis assequaris.

Inter has curarum mundanarum spinas dum adolescit Andiosa juventus, verbi divini semen apud eamsuffocari necesse est, ut maturitatem suam assequi non possit, ad solidos et constantes fructus proferendum: unde porro pro vero Christianismo Ethnicismus nascitur in doctrina aeque ac vita; semper discentes, sed nunquam ad agnitionem veritatis pervenientes, [gap: Greek word(s)] elati, blasphemi, profani, avari, calumniatores, incontinentes, [gap: Greek word(s)] . voluptatum magis


image: s384

amatores, quam Dei, speciem quidem pietatis habentes, sed virtutem ejus abnegantes; uti novissimorum eorumque periculo sissimorum temporum Pseudo-Christi anos vere describit Apostolus, I Tim. 3. v. 3. seq.

Sic ergo sit, ut quae doctrina vitiosos illos affectus reprimere et sedare in homine debebat, ea velut obtorto collo ad eosdem pascendos, et palliandos pertrahatur, et pro odore vitae ad vitam, multis evadat odor mortis ad mortem.

Etsi vero Lector Christiane, tantum ego mihi non arrogo ut communem istam studiorum Scholasti corum et [gap: Greek word(s)] consiliis et laboribus meis me emendaturum sperem qui non ignoro, quam acriter pro gentili sua Helena decertet Diabolus, ut amoribus ejus i