12/2010; 02/2012 Reinhard Gruhl markup
text typed (except Publii Optatiani Porphyrii panegyricus) - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

MARCI WELSERI, OPERA IN UNUM COLLECTA.



image: as002

[gap: inscription]

image: as003

[gap: frontispiz]

image: as004

[gap: blank space]

image: as005

MARCI WELSERI, MATTHAEI F. ANT. N. REIP. AUGUSTANAE QUONDAM DUUMVIRI, OPERA HISTORICA ET PHILOLOGICA, SACRA ET PROFANA. In quibus Historia Boica, Res Augustanae, Conversio et Passio SS. Martyrum, Afrae, Hilariae, Dignae, Enomiae, Euptropiae, Vitae S. Udalrici, et S. Severini, Narratio eorum, quae contigerunt Apollonio Tyrio, Tabulae Peutingerianae integrae, Epistolae ad Viros Illustres Latinae Italicaeque, et Proteus satyra continentur. Accessit P. Optatiani Porphyrii Panegyricus, Constantino M. missus, ex optimo Codice a PAULLO VELSERO divulgatus, Praemissa his fuit Praefatio ad Lectorem, de singulis scriptis nunc recusis, juxta virorum eruditissimorum sententias: Nec non VITA, GENUS, ET MORS AUCTORIS NOBILISSIMI. Accurante CHRISTOPHORO ARNOLDO. NORIMBERGAE, Typis ac sumtibus WOLFGANGI MAURITII, et Filiorum JOHANNIS ANDREAE ENDTERORUM. ANNO CIC ICC LXXXII.



image: as006

[gap: praeliminaria; body text of Res Boicae]

image: ds177

MARCI VELSERI MATTHAEI F. ANT. N. PATRICII AVG. VIND. RERVM AVGVSTANAR. VINDELICAR. LIBRI OCTO.



image: ds179

VIRIS NOBILIBVS ET ILLVSTR. JOANNI VELSERO BARTHOL. F. CHRISTOPHORO ILSVNGO MELCH. F. AVG. VIND. II. VIRIS PRAEF. VII. Virûmque collegio.

IAM olim mihi, Patres, dividiae est, eam historiae Augustanae partem depositam quodammodo et deploratam jacere, vetustatisque situ in dies magis ac magis obduci, cujus maxime claritudine omnium oculi debebant perstringi. Gentis et urbis initia dico, rerumque exinde seriem, que per annos amplius quingentos quin quaginta sub Romanis et Gothis, qui Romanos, veluti umbra corpussolet, consequuti sunt, ordine evenere.

Id dum saepe, dum diligenter cogito, factum aliquando, ut aliis cessantibus,


image: ds180

animum tandem adjecerim periculum facere, quatenus in hoc genere progredi liceret, homini necingenio acri, nec doctrinâ praestanti, neque otio profecto admodum diffluenti, qui solius diligentiae fiduciam, reliquorum auxiliorum inops, in subsidium advocaret. Opus itaque audentius quam consultius fortasse aggressus, quid promôrim, in neutram equidem partem debeo statuere: Caeterum amici persuasere, editionem patriae dehonestamento non futuram. Credo quod in magnis interdum domibus viderint, dum marmor et aera, quae aetatem ferant et perennent, apparantur, signa ex argillâ etiam, ne bases vacentinterim, pro tempore collocari. Ego me quantumcumque praestare potuerim praestitisse, hoc scio: exile dicat qui volet licet et tenue, nemo negabit, ausim tamen promittere, neque eo elatus aut arrogans haberi verear, si eodem cives omnes enitantur, eâ quique viâ, qua se patriae plurimum profuturos sentient, nullam antehac fuisse Rempublicam, nullam futuram in posterum,


image: ds181

cui vestra ista sit in visura, quae vestrae non sit in visura. Superest tenello partui, nunc primum in luminis oras enascenti, tutores petere, quorum opefretus, pupillorem salvam fore confidam. Ii vobis sospitibus longius nimirum non conquirendi: quippe cum nemo adeo ex populo civis sit, qui domum, liberos, fortunas denique universas, privatâ suâ curâ quam publico justitiae, aequitatis, prudentiae, fidei, moderationisque vestrae praesidio tutiores existimet, nihil mihi mentis, si potiores alios ullos patronos legere mavelim, ad illam praesertim caussam tuendam, quae profesfione pietatis in patriam, nisi ego mihi frustra blandior, sive laudem, sive ut etiam secius exierit, sane excusationem meretur. Valete, bono omnium publico. Augustae Vindelicorum, Anno post Christum natum MDXCIII. IV. K. Octobr. qui est natalis a coloniâ deductâ, ut in his libris rationesinivimus, millesimussexcentesimus sextus.



image: ds182

ARGVMENTA OCTO LIBRORVM RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM.

PRIMO, exequuti sumus Rhaetiae et Vindeliciae descriptionem: utriusque nominis et populioriginem.

SECVNDO, historiamrerum Vindelicarum ante coloniam deductam.

TERTIO, disput ationem de Augustae Vindelicorum situ, qua contra Aventinum praecipue imus. Conjectur as de urbe Vindelicâ ante coloniam deductam.

QVARTO, quae ad coloniam extra urbis moeniae pertinent. Insignium August anorum uberem explicationem.

QVINTO, coloniae Augustae deductionem: AEdificiae publica et privata; Reique publicae constitutionem, quâ religiosam quâ civilem.

SEXTO, historiam ab anno coloniae conditae primo, ad annum usque CCLXVI. qui fuit annus Christi CCLIV.

SEPTIMO, historiam inde ad annum CHRISTI CCCXCV.

OCTAVO, historiam ad annum Christi DLII.

Adjecimus Vetustorum aliquot scriptorum testimonia, quorum in his libris usus.

Antiqua praeterea monumenta in tres partes tributa.

Quae Augustae extant,

Quae in agro August ano,

Quae alibi ad res Augustanas spectantia.



page 183, image: ds183

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber primus.

AVGVSTANAS origines scripturo, permagnum refert, Rhaetiae et Vindeliciae situm primo loco constituere; id cum ignoratis confinium provinciarum terminis fieri nequeat, hinc potissimum ordiri placet.

Italiam, qua continens, pleraque enim ejus mare ambit, jam inde a priscis temporibus non uno modo acceptam reperio. Qui leges et foedera, populique Romani usum spectavere, Rubicone fluvio terminarunt: Qui rerum naturam et situm, fines ad alpes promoverunt. [note: Pol. lib. 2. Dion. lib. [?] Str. lib. 5. Sol. c. 8. Ptol. lib. 3. c. I. Serv. in 10. Aen. Alpes immittet. Strabo lib. 7. Sol. c. 32. Pto. lib. 2. c. 11. Tacit. de Ger. Plin. lib. 3. c. 5.] Quam sententiam sequuti Polybius, Dionysius Halic. Strabo, Solinus, Ptolemaeus, et ante omnes M. Cato, cujus de alpibus verba apud Servium supersunt, muri vice tuebantur Italiam.

Germaniae magnae terminus Italiam versus optimis et probatissimis geographis Danubius est. Ita Strabo, Solinus, Ptolemaeus: ita etiam Tacitus et plerique historicorum scriptum reliquere. Quos nobis sequendos opinor: Etsi Plinius prodiderit, Aggrippam Germaniae adjunxisse Rhaetiam et Noricum, quae cis Danubium provinciae sunt, et quo tempore Agrippa scripsit, Romanis, uti videtur, nondum parebant. Jam ergo, cum Italia ad alpes, Germania ad Danubium pertigerit, alpes et planities ab alpibus ad Danubium, inter utramque sitae


page 184, image: ds184

fuerunt. Quidam scripsere, id omne spatium Illyricorum [note: Herod. lib. 6.] fuisse. Nam Herodianus prodidit, solos Illyricos discrimen [note: Strabo. lib. 7.] inter Italiam et Germaniam facere: Strabo, Illyrica a lacu [note: Appian. Illyr.] apud Vindelicos et Rhaetos incipere: Appianus clarissime, Romani vero non hos duntaxat, sed Paeones ultraeos, nec non Rhaetios, Noricos, et Mysios qui Europam incolunt, et quoscumque alios his finitimos, qui Istrum a dextra navigantibus se se offerunt, vicissim ut Hellines a Graecis distinguunt, eosque propriis appellationibus separ atim nominant, caeterum communi vocabulo Illyricos omnes arbitrantur. Qua opinione a principio ducti, neutiquam (adhuc in ea persistentes) finem earum invenere nationum, sed ab Istri ortu usque admare Ponticum, quod sub tributo obtinent, Illyrici fines esse voluerunt. Verum hujusce rei nulla apud Latinos scriptores prodita memoria, ideo vix certam affirmare ausim: Appiani eo levior auctoritas, quod sub finem librorum de bellis civilibus, res Illyricas sibi non satis compertas [note: Dion. de situ orbis v. 320.] fateatur. Dionysius Alexand. ad dextram Danubii ripam primo loco Gerras, proxime Noricos, postea Pannonios posuit, ut totum hunc tractum, de quo nobis sermo futurus, Gerrae occupent,

Tot spectant Istro Boream vicinius axem.

At Notii Gerrae veniunt, et Norica castra.

Pannonii ac Mysi ----------------------

Sed Gerrae, gerrae germanae, neque unus Dionysius, a quo omnium scripta dissentiunt, me movere debet: propior existimanti sum, codicem sive librarium, quam auctorem fallere.

Caeteri gentes alpinas permultas enumerant, et cum alpinas dico, sentio tam gentes quae alpes, quam quae campos ab alpibus [note: Pol. libr. 2.] ad Danubium incolunt: nam Polybius olim scripsit, transalpinos ab alpinis non genere, sed loci differentia differre: Has vero adeo confuse et perturbate enumerant, ut iis distinguendis homines docti, haud ita magno cum fructu, hactenus operam dederint. Constat quidem inter omnes, sic ut de eo non possit ambigi, quidquid a Danubii fontibus ad Oenum inter Italiam et Germaniam jacet, pertinere aut ad solos Rhaetos, aut ad Rhaetos una cum Vindelicis; isto ordine, ut Rhaeti ad occidentem, Vindelici ad orientem solem vergant, hi Oeno, illi Danubii fontibus propiores sint. Sed cum utraque gens rursus [note: Plin. lib. 3. c. 20.] in multos minutos populos divisa fuerit (civitates vocat Plinius) nemo hodie est, qui singulorum situs se exacte descripturum vere promittat: nimiopere dissentiunt, quae antiqui de illis scripta reliquerunt, idque mirari magis, quam quid veri sit, discernere queas. Imo cum, ut quisque Rhaetorum Vindelicorumve continebatur imperio, ita Rhaetorum aut Vindelicorum


page 185, image: ds185

nomine censerentur, jam neque istud de omnibus certo possumus cognoscere, ad quam ex alterutrâ gente pertinuerint. Id unum haud quaquam discrepat, limites in universum fuisse, quos dixi. Fuere certissimi Danubius et Oenus: Italiam versus varie a gravissimis auctoribus definiti. Sic tamen, ut ea dissensio nostram narrationem non perturbare possit, Ideo rem mire impeditam accuratius examinare supersedeo. Auctores qui hoc spatium solis Rhaetis tribuere videntur, neque pauci neque obscuri. Inprimis Ptolemaeus diserte ait, Rhaetiam terminari ab occidente monte Adula, et linea, quae inter Rheni et Danubii capita, septentrione eâ Danubii parte, quae est a fontibus ad Oeni ostia, ab oriente Oeno flumine, a meridie alpium montibus supra Italiam extensis. Idem confirmant, quicumque Rhaetos Noricis confines, et Oenum inter utrosque fluere scribunt. Nam Vindelicos, qui inter Rhaetos et Noricos constituendi erant, necessario sive negligunt, sive Rhaetorum partem arbitrantur. At [note: Plin. lib. 3. c. 24. et lib. 4. c. 13. Tac. lib. 3. hist. Arr. in Indicis. Dio lib. 54 Sol. c. 34. Aeth. cosm.] in hac sententia sunt planissime Plinius, Tacitus, Arrianus. Quorum potissima fides, quod priores duo Germaniam, posterior etiam Oenum viderit. Sic Dio sensit, cum Rhaetos inter Noricos et Gallos jacere tradidit; sic Solinus, AEthicus, alii permulti.

Eorum rursus, qui inter Rhaetos et Vindelicos partiuntur, neque numerus neque auctoritas ullâ ex parte inferior. Ptolemaeus etiam hinc stat. Cum enim scripserit Lycum Rhaetos a Vindelicis discernere, ostendit Vindeliciam inter Lycum et Oenum sitam esse: in quâ sententiâ quid ego desiderem, post videro. [note: Plin. lib. 3. c. 20.] Plinius quoque inquit, Noricis conterminos esse Rhaetos et [note: Str. lib. 4.] Vindelicos. Strabo, Rhaetos lacum paullum attingere, amplius [note: Vell. vol. post. Suet. Oct. c. 21. Eutr. lib. 7. Horat. Carm. lib. 4. Odis 4. et 14.] Vindelicos. Rufus, Augustum constituisse limitem per Vindeliciam, Noricum, Pannoniam et Moesiam. Denique hinc stant Vellejus, Suetonius, Eutropius, Horatius, cum prodidere ab Augusto victos esse Rhaetos et Vindelicos. Nam ut uno verbo absolvam, puisquis Vindelicorum unquam meminit, inter Rhaetos et Noricos sitos esse sensit. Quae cum se hoc modo habeant, tamen neque tot probatissimos auctores inter se committendos, neque Ptolemaeum et Plinium tam somniculosos existimo, uta semetipsis dissenserint. Accidit Rhaetiae, quod pluribus aliarum regionum nominibus, duplicem significationem recipere. Exempla illustria in promptu sunt. Asia tertia totius orbis [note: Var. de Ling. lib. 4.] portio, Asia etiam pars Asiae, quam minorem plerique, Ptolemaeus et Plinius Asiam propriam vocavere. Varro, Nam et Asia, quae non Europa, in qua est Syria: et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia, et provincia nostra. Sic Africa altera ex tribus orbis partibus, Africa quoque portio Africae, ad mediterraneum


page 186, image: ds186

mare, Ptolemaeo Africa proprie. Ita Caesar initio commentariorum statim, omnem Galliam in Belgas, Aquitanos, et Celtas sive Gallos dividit. Eodem recidit quod de Italiâ diximus. Et simili plane ratione, Rhaetia est totus iste terrarum tractus, Rhaetia etiam hujus tractus pars quaedam, ad solis occasum spectans, quam Rhaetiam propriam vocabimus, Plinii et Ptolemaei de Asiâ et Africa praejudicium sequuti. Et cum Rhaetia major, praeter Rhaetiam propriam, Vindeliciam complectatur, apertum est recte scripsisse, tum eos qui Noricos a Rhaetis, tum qui a Vindelicis tangi scripserunt, neque has sententias pugnare invicem. Vidit Horatius, quo loco Rhaetos Vindelicos a Druso superatos [note: Hor. lib. Oda 4.] indicat: significat enim Vindelicos in majori quam diximus Rhaetiâ sitos esse,

Videre Rhaeti bella sub alpibus
Drusum gerentem Vindelici --------

Interpretes haec mire torquent: Nonnulli copulam et Vindelici addidere, alii subaudiendam annotavere, quibusdam Vidêre denuo subaudiendum visum. Interim fatentur, copulam ab optimae notae codicibus manuscriptis abesse, neque mihi dubium ex Horatii mente abesse, sensus enim quem sequimur simplex et apertus, tum est certissimus, et nostras rationes apte confirmat. [note: Virg. AEn. 7] Ad eum modum Virgilius Hesperium Latium appellavit, quoniam [note: Luc. lib. 9. Gell. lib. 9. c. 12. Acr. et Porph. in Hor. Serv. in 1. AEn. atque intima tutus.] in Hesperiâ Latium, Lucanus Libycos Mauros, Cinna apud Gellium Poenos Psyllos, et habentur hujus generis sexcenta. Apud Acronem quoque et Porphyrionem, quin et apud Servium Rhaetos Vindelicos legimus, At unus omnium sensus est, omnes quippe Horatium sequuti.

Atque haec quidem satis clara et firma. Sed qui inter Rhaetiam propriam et Vindeliciam limites statuendi, dissentientibus nobilissimis geographis, dubium. Ptolemaeus de Lyco sensit, [note: Str. lib. 4. et 7.] uti retulimus. Strabo contra, Vindelicos ad lacum Brigantinum usque pertingere, non semel, Rhenus quoque in magnas paludes, magnum lacum diffunditur, attingunt Rhaeti et Vindelici. Alio loco, Prope hanc regionem origo est Istri et Rheni, ac lacus inter horum fontes situs, et paludes e Rheno effusae. Lacus in ambitu habet stadia amplius CCC. (numeri correctione indigent, D. aut DC. substituamus licet) inque eo est insula, qua pro receptaculo usus est Tiberius, navali pugnâ cum Vindelicis certans. Rursus, Lacum Rhaeti exiguâ parte, majore Helvetii et Vindelici attingunt. Demum, Primum itaque Illyrica exponamus, quae et Istrum et alpes attingunt, sita in medio Italiae et Germaniae, incipientia a lacu qui apud Vindelicos et Rhaetos. Hinc fit, ut Brigantium, quam urbem Ptolemaeus Rhaetiae propriae, iste Vindeliciae tribuat. Aventinus, et qui Aventinum


page 187, image: ds187

[note: Avent. Annal. Bojor. lib. 2.] ducem clausis oculis sequi constitutum habent, quo Ptolemaeo Strabonem concilient, admonent imperitos apud hunc Vindelicos legere, ipsum Vindoligos scripsisse, quae privata sub Rhaetis gens sit. Verum quid alienius a Strabonis mente excogitari potuerit, nondum reperio. Interdum cogito, Aventinum ineptissimo praecipue commento, experiri voluisse, quam patientes aliquando nacturus esset lectores. Nec enim certum aut clarum quidquam usquam, si quatuor hos Strabonis locos dubios et obscuros videri permittimus. Absurdum est id comminisci, Strabonem tam multa tam diligenter de Vindoligis, obscurissimi nominis populo (iis sane, qui nulli fuere, nihil potest esse obscurius) cujus alius nemo meminerit, litteris consignasse, Vindelicos, quorum maxime illustre per ea tempora nomen fuit, tacitos praeteriisse. Adde quod Licatios illorum esse ait; Licatios aut Licates ad genuinos Vindelicos omnino pertinere, non Ptolemaeus, non Aventinus dubitat: Tum quod optimi codices Vindelicos constanter habent: Denique quod eos Strabo Rhaetis ubique opponit. Sed ego nimis fortasse ineptus, si hunc solem lucere perneganti, rem manifestam rationibus persuadere aggrediar. Videndum potius, cum Ptolemaeum et Strabonem dissentire constet, utrius nobis sententia sequenda sit. Neque magnopere ambigo, posterioris auctoritatem multis momentis in causâ praeponderare. Sive aetatem inspicio, Strabo illius temporis aequalis, quo Rhaeti et Vindelici ab Augusto victi, et perspicue verum, utriusque populi fines tunc liquidius cognosci potuisse, quam cum in unam deinde provinciam conflati, alterum nomen, Vindelicum, ferme obsolevit: Ptolemaeus longo intervallo ab hac memoriâ remotus. Si scribendi rationem, Ptolemaeus pauculis verbis, quae aliud cogitanti potuere excidere, has turbas commovit: Audio ea non nullos inducere tentasse, tanquam adulterina, quo consilio nos molestiâ, illum fortasse notâ liberassent, sed adversus omnium codicum fidem, nunquam mihi tantum licere velim: Strabo sententiam toties repetiit, ut si hanc aliquando controversiam exorituram praesensisset animo, vix puto explicatius et expressius quivisset testari: Quin et navalis pugnae, quam Tiberius cum Vindelicis commiserit, meminit. Haec si vera, ad lacum igitur Vindelici, sin falsa, vanissimum hominem existimabimus, qui non satis habuerit nos falsâ descriptione ludere, insuper mendacibus narrationibus in errore voluerit confirmare; cui tamen culpae nemo unquam affinem suspicatus est. Cum adversario generatim et universe componere, atque uter praeferendus definire, non est animus: Nisi me tamen multa fallunt, valde apertum est, ut Ptolemaeus in mathematicis disciplinis palmam auferat,


page 188, image: ds188

Strabonem in historicis, quae geographiae praecipua lux, longe praecurrere. Rhaetica et Vindelica equidem ab his qui bello cum Tiberio et Druso interfuere, accepisse verisimile fit, adeo distincte pleraque aliis praeterita in litteras retulit; Tiberium etenim eruditorum hominum comitatu in expeditionibus delectatum, ostendit Horatius, et observavere grammatici, ad versum hunc,

Quid studiosa cohors operum struit?

[note: Horat. lib. 1. ep. 3.] Respondendum deinde nonnullis, qui ut ambos culpâ liberent, Rhaetos et Vindelicos aliter Strabonis, aliter Ptolemaei aetate divisos, probe utrumque ad suorum temporum rationem scripsisse existimant. Hi cum se aliquid putent dicere, nihil dicunt. Quod temere fingunt Rhaetos, post Strabonem terminos â lacu ad Lycum protulisse, unde hauriunt, aut quomodo nobis persuadent? Imo quî fieri potuit, cum sub Romanis utrique degerent? An Romani novam divisionem inierunt? At quam late Rhaetia et Vindelicia patuere, unus praeses praefuit (quod docebimus) utroque populo in unam provinciam, Rhaetiae nomine coacto. Neque suberat causa, cur in partes divideretur: si tamen aliqua, cur ab antiquâ divisione, et priscis terminis, qui ante constitutam provinciam, discessum fuisset? Collibuerit ita, certe utraque pars Rhaetiae nomen retinuisset, neque altera Vindelicum postliminio repetiisset. Nam eventus longe post comprobavit, bipartita Rhaetia, primae et secundae cognomina accepit, Vindelicum nunquam recepit. Quin igitur quod res est, Ptolemaei peccatum agnoscimus libere. Volens lubens fateor, nihil a quoquam de Ptolemaeo tam magnifice et splendide dictum, quin ejus excellens ingenium, et solers industria omnia exuperet: Perspectum tamen habeo, multa hoc tantum ingenium latuisse, multa industriam subterfugisse. Neque mirabitur, qui conditionem rerum, quas explicandas sumpsit, universi orbis, tum universam, tum privatas descriptiones, posuerit ob oculos. Si ipse redivivus detur, censuram ultro agniturum, atque inconsideratam eorum levitatem, si qui sunt, qui aliter fieri potuisse persuasum habent, risurum existimo. Quot liceat illius errores manifestos colligere, ab iis, qui Germanica, Gallica, Hispanica, Britannica scripsere, observatos? Quoties hominem Alexandrinum in Italiae descriptione, quâ unâ propter imperii sedem nihil illustrius, suggillant? Exempli loco non praetereo, apud Graecos AEthaliam, apud Latinos Ilvam insulam Italiae adjacere [note: Plin. lib. 3. c. 6.] legerat, duas credidit, quae re verâ una eadem est, binomia Plinio teste, et uti credidit, in tabulas retulit. Neque dissimulo eundem [note: Strabo lib. 2.] in Strabone errorem, nisi codex corrupus, quem interpres eo loco aliâs suspectum habet: nam et mihi vix fit credibilis, in


page 189, image: ds189

[note: Str. lib. 5.] homine qui se Corsicam, Sardiniam, AEthaliam suis oculis vidisse, alibi testatum reliquerit. Sed quidquid hujus sit, Quidquid etiam Ptolemaeus in reliquis provinciis vel recte vel perperam descripserit, horum quae in alpibus et trans alpes sunt, imperitissimum fuisse palam est, nec quisquam tam inepte ejus fautor, quin fateri necesse habeat. Liquido affirmare ausim, nullum esse ab alpibus ad Danubium flumen, nullum populum, nullam urbem, in cujus descriptione multis passuum millibus non aberrarit; sive metiendi rationem, quae ab occidente in orientem geographis longitudo, sive alteram, quae a meridie ad septentrionem [note: Avent. i[?] chorogr. Vindel.] latitudo est, respicimus. Latitudinis errorem Aventinus agnoscit, ex eo pendêre arbitratus, quod maxima alpium pars, ad nos praesertim vergens, neglecta, extima, quae ad Italiam pertinet, tantum observata sit: Hinc evenisse, ut integer assis (gradum appellant) interciderit. Certum habeo, multo largius peccatum esse, et testes chorographicae aliorum tabulae diligentissime confectae in manibus sunt. Sed demus; sane hic unus gradus aliquot centena stadia conficit. Quis ergo tam iniquus, omnes finium regundorum lites isto arbitro decidendas adhuc contendet? Cum praesertim etiam lacum, quem Strabo inter Rhaetos et Vindelicos constituit, ignoraverit, nam Rheni fontem id loci constituisse apparet: Atqui vix est, ut hujus provinciae quidquam perspectum habere potuerit, quem lacus fluctibus, (Virgilii verbis utar) et fremitu marino assurgens latuit. [note: Meia lib. 3. Solin. c. 34.] Mela et Solinus, quamvis geographica brevissimis verbis explicarent, neutiquam praetereundum existimavere. Nec alium credo Nicolaus Damascenus voluit historiarum libro centesimo octavo, [note: Athen. lib. 15.] uti Athenaeus retulit, circa montes alpium lacum esse in multa stadia porrectum. Sic profecto est, Ptolemaeus qui verum terminum lacum nesciret, et praeter Lycum, nullius Rhaetici fluminis nomen inaudisset, hoc substituit, quod verisimile crederet, confines populos potissimum fluvii alveo discriminari. Vt itaque ad principium suum redeat oratio, Vindelici [note: Plin. lib. 9. c. 17. Amm. lib. 15.] a lacu (Bigrantinum Plinii codices nonnulli, Brigantinum Solinus et Ammianus Marcellinus, Acronium sive Acromum Mela appellavit) ad Oenum, qua se in Danubium exonerat, pertingunt, hinc Noricum, inde Rhaetiam propriam et Helvetios spectant: a Germaniâ magnâ Danubio arcentur: Fines in alpibus Italiam versus vix exacte describi posse opinor, Ptolemaeus latissimo alpium vocabulo usus est: Propius tamen vero, extremas tantum et humiliores coluisse, quod Strabonis haec significant, Vindelici autem et Norici montana exterior a tenent, fortassis haec quoque, Omnes, magis tamen reliquis Helvetii et Vindelici montanas incolunt planities. Quae caussa censenda


page 190, image: ds190

cur Vindelici Romanis sero cogniti, neque eorum nomen ante Augusti tempora et bellum auditum: Cum Rhaetorum jam olim Polybius apud Strabonem meminerit. Proximum de utriusque gentis origine, et quod consequitur, nomine quaerere. [note: Diod. Sic. lib. 1.] AEgyptiae vanitatis est quod a Diodoro relatum, extare in Nysâ Arabiae columnam Osiridi Regi sacram, quae illum ad eos populos, qui Arcto subjacent, us que ad Istri fontes pervenisse, et universum orbem peragrasse significet: nisi cui figmento velum demere, Osiridem Solem interpretari libet. Fabulas etiam et obscurorum auctorum excogitandi libidinem sequuti, qui Adulam Istri filium Rhaeticas alpes primum tenuisse prodidere: cum incorruptis historiarum monumentis, antiquissimi habitatores [note: Liv. lib. 5. ab V. C. Plin. lib. 3. c. 20. Just. lib. 20. Stephan. in Onom.] non nisi Rhaeti tradantur. Quos Livius, Plinius, Justinus et Stephanus Tuscorum propaginem consentiunt: Livius sonum linguae, ut ut corruptum, Tuscae originis testem citat. Id perperam quidam de Romano sermone accipiunt, quod Rhaeti ad urbem Curiam hodie, Italicissent nimirum: Aliter res habet, lingua latina Latio olim inclusa, caeteram Italiam non pervasit, [note: Tit. ap. Fest. v. Oscum.] singulae gentes privatâ utebantur, Titinnius, Osce et Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt; neque modicum aliquod [note: Gell. lib. 17 c. 17.] inter has discrimen, quandoquidem Ennius tria sese corda habere jactare ausus, uti est apud Gellium, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret: sed proprii sermonis, praecipue Hetrusci, [note: Liv. lib. 9.] neque ejus rei potest esse dubitatio, Livius, Caere educatus apud hospites, Hetruscis inde litteris eruditus erat, linguamque Hetruscam probe noverat. Habeo auctores, vulgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Hetruscis litteris erudiri solitos. Si quid Rhaetis latinum haeret, est id multo recentius, posterioribus temporibus, cum ejus sermonis usus jam ad alpes proserpsisset, a vicinis Italis, sive post constitutam provinciam, a Romanis magistratibus et colonis invectum, Justinus a Gallis, qui Roma potiti Capitolium obsederunt, Tuscos pulsos, se ad alpes [note: Diod. lib. 14.] contulisse scriptum reliquit. In quam sententiam Diodorus, ab his Gallis mediam Apennini montis et alpium regionem, ejectis Tyrrhenis, qui tum illinc habitarent, occupatam. Notum enim, qui Graecis Tyrrheni, Latinis Tuscos esse. Cum igitur Roma post annos amplius CCCLX. quam condita, capta et incensa fuerit, efficeretur Rhaetorum gentem eo non multo esse antiquiorem. Plinius Gallorum qui Tuscos pepulerint meminit, nec tamen pâtet, num posteriores hos, num priores alios, qui Italiam ante CC. annos Tarquinio Prisco regnante invaserunt, accipiat. [note: Plut. Camillo.] Plutarchus certe Tyrrhenos multo ante captam Romam a Gallis ejectos tradit, ut ad primam illam irruptionem videatur respexisse. [note: Polyb. lib. 1] Idem est Polybii sensus, Gallos post pulsos Tyrrhenos interjectis


page 191, image: ds191

temporibus bellum adversus Romanos instituisse. Atqui primo Gallorum transitu victi sunt Tusci alpibus proximi, quos Rhaetorum conditores existimant, non aeque omnes interiores regno penitus exuti. Accedunt autem hac sententiâ Rhaetorum antiquitati anni circiter CC. Verum enimvero Livius adhuc altiores gentis radices ostendit: Tuscos nullâ vi coactos florente imperio, tum plures in Italiâ colonias deduxisse, tum Rhaetis atque reliquis alpinis gentibus originem dedisse. Cui fidem adhibere me haud poenitet, plerisque quippe populis usu venit rebus prosperrime fluentibus, ob liberorum multitudinem juventutem [note: Var. de re rust. lib. 3. c. 15.] apum more, quod Varro de Sabinis scripsit, in colonias emittere, idque pictor opinor in horum librorum ipso vestibulo voluit, alveo sub Rhaeti pedibus efficto. An alpes tunc temporis vacuas, an habitatas, pulsis prioribus incolis occupaverint, nullus scriptorum prodidit. Nomen a duce Rhaeto inditum, plerorumque antiquissimorum consensus habet. Eorum potissima apud me auctoritas est, cum rectissime facere videar, si eos sequor, quos credibile est nihil temere, sed vetustis instructos commentariis, qui postea perierint, omnia explorata litteris consignasse. Longe inferior aetate Cassiodorus, Retias dictas innuit, quod contra [note: Cass. Var. lib. 7. ep. 4.] feras et agrestissimas gentes (sic loquitur) velut plagarum quaedam obstacula disponantur. Nisi hanc allusionem quam etymologiam [note: Isid. orig. lib. 13. c. 2[?] lib. 14. c. 4. et 6. lib. 17. c. 9.] interpretari malumus. Isidorus plane ridiculus, ait Rhetiam quod sit juxta Rhenum, Rhenum a Rhodani societate, quod ex eâdem oriatur provinciâ, Rhodanum a Rhodo oppido, Rhodum a rosa, rosam quod rutilante colore [note: Bec. in Venet. et Hyperbor.] rubeat, nomen accepisse. Becani recens conjectura, Rheten Cimbricâ linguâ nescio quas rupturas et rimas, inprimis aquarum vi excavatas, significare, Rhetos inde, qui canales alpium, exesos vi torrentium fluminum, teneant. Trojanos aliqui advocavere, qui ex Euganeis, ubi Antenore duce consedere, immigrarint, et Rhaetos a Rhaetejo Troadis urbe dixerint. Sed infinitum est, omnes omnium ineptias scribendo persequi. In nominis scripturâ adeo variatum, ut in nullâ magis: Retiam, Rhetiam, Rethiam, Roetiam, Rhoetiam, Rhaetiam, Raitiam, et [note: Arr. in. Indic.] Raetiam invenio, Arrianus [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] mendose habet: At ex probatissimis nummis et marmoribus, Raetiam caeteris praetulerim. De Vindelicorum origine primi scripsere [note: Serv. in 1. AEn. intima tutus. Porph. in Hor.] Servius et Porphyrio: Prior Liburnos, qui ab Amazonibus principium ducerent, somniat: Alter a Thracibus, quos Amazones patriâ ejecerint, derivat. Servii narratio, qua Amazones attingit, ad claritudinem eximia, avide a nostris hominibus excepta. Sed quando nihil ex vano haustum his commentariis illinere statutum habeo, vereor ne intuenti diligentius, quae de Amazonibus


page 192, image: ds192

feruntur, fabularum loco sint, sive omnia sive pleraque, certe pro rei magnitudine non satis comperta. Etsi quid in illis solidi, nemo tamen operae pretium existimet, fidem de Vindelicis his accommodare, quos apertum est nugandi ansam ex Horatii verbis nactos,

-------------- Vindelici: quibus
Mos unde deductus, per omne
Tempus Amazoniâ securi
Dextras obarmet, quaerere distuli.
Nec scire fas est omnia.

Poeta quaerere distulit, interpretibus divinare placuit, et Penthesilea securium inventrix menti observata est. Quam mallem [note: Quintil. lib. 1. c. 8.] Quintiliano paruissent, qui aliquid nescire, inter grammatici virtutes numerat. Nam si tam tenues conjecturas admittimus, nullus porro conjectorum licentiae modus statuetur. Aliquanto vaniores, qui Vandalum cum Vandalorum tum Vindelicorum [note: Plin. lib. 4. c. 14.] conditorem pronunciant. In Plinio inter quinque Germanorum genera Vindelici pro Vandalis aut Vindilis aliquando lecti, errore a viris doctis dudum animadverso. Aventinus Vindeliciae [note: Liv. lib. 21.] incolas semigermanos a Livio appellatos annotavit, ego nihil hujus in Livio lego; quod ait itinera, quae ad Penninum ferunt, gentibus semigermanis obsepta esse, nimis licenter huc trahimus, verisimilius de alpinis Gallis sensisse. Becanus cum miris argumentis, novâ prorsus ratione, omnium gentium Cimbricas texeret origines, Vindelicos quoque illorum coloniam contendit, colore ex Servii testimonio quaesito, quod Amazones a Cimbris ortas interpretetur. At vero, si ad Rhaetos pertinent, quod iis, quae exequuti sumus est consentiens, alias praeter Tuscorum origines nihil quaerere attinet: sin propria, et prorsus discreta natio, sic quoque Livii verba eos spectare poterunt; nam Livius reliquis alpinis populis (puta qui Gallici non sunt) eandem a Tuscis originem tribuit, et ex Polybio docuimus, transalpinos ad Danubium ejusdem cum alpinis generis. Haec si dubia, non video, quae de adinveniendis primis conditoribus in nostrorum ingeniorum conjecturis spes supersit; quandoquidem antiqui nihil hujus, quod ad hanc memoriam pervenerit, praeterea litteris consignarunt. Cur non has ipsas, ignotas magis quam obscuras origines (ut in mysteriis solenne) veneramur, et vetustissimae nobilitatis indices recipimus? In nominis notione varie lusum. Visum Aventino a Germanico Vndenlec, quod est infra Lycum: Quibusdam a Lyco et Vindis Bojoariae pagis: Becano a Ven et Lyco, interjecto dess articulo Germanico, Ven Cimbris esse loca aquis exundantia, hinc Venetos, Venedos, Venelos, Vennones, aquarum accolas. Sed hoc est, in tenebris ad scopum collimare.


page 193, image: ds193

Eorum magis sententiae sim, qui a Vindae (sive Vindonis rectius est) et Lyci confluentibus opinantur deductum. Quam etymologiam majoribus praecipue placuisse reperio, et plerique [note: Rica. Aust. lib. 2.] litterarum opinione clari homines sequuti sunt. Ricardus, qui Imp. Maximiliani Friderici F. res gestas, non ineptissimis versibus illustravit, commode expressit,

Respicit et late fluvios Vindamque Lycumque,
Miscentes undas, et nomina littoris, unde
Antiquam gentem, populumque urbemque vocarunt
Vindelicam --------------

Clam me non est, haec effuse rideri ab Aventino, et tot cavillis [note: Avent. nomenclat. nomin. German.] exagitari, ut verborum vehementiâ absterruerit multos, ne sibi in veteri sententia persistendum existimarint. Iniquum esse, quodam loco, hoc ipsum attingens argumentum ait, imperitorum negligentiam et inveteratum errorem diligentiae ac virtuti praescribere, at quanto iniquius vim veritati cujusquam auctoritate fieri? Nam si rem putamus, tenue est, quo ille praecipue nititur, Vindam quam dicimus, a Fortunato poetâ Christiano antiquo [note: Paul. l. 2. c. 13. edit. Augustanae. Basil. c. 9. Fortun. lib. 4. de S. Martino.] Virdonem nominari, uti Paulus diaconus in Longobardicis retulit, si Augustanam editionem sequimur, Basiliensis enim id omnino nomen non habet: Mirum, ni eâdem ratione Pauli Lecham pro Lyco cogat recipere. Fortunatus cum libellum e Galliâ in Italiam profecturum pluribus alloqueretur, his verbis usus est, quorum impolitia quin ascribamus non faciet,

Si tibi bar baricos conceditur ire per amnes,
Vt placide Rhenum transcendere possis et Histrum,
Pergis ad Augustam, quam Vindo Lycusque fluentat,
Illic ossa sacrae vener abere virginis Afrae.
Si vacat ire viam, neque te Bajoarius obstat,
Qua vicina sedent Breonum loca, perge per alpes,
Ingrediens rapido qua flumine volvitur Oenus.

Quae Paulus versâ vice narrat, Fortunato per Briones et Augustam civitatem, quam Vir do et Lecha fluentant, iter fuisse in Galliam. Quamquam inversio nostrâ nihil interest. At quod Vir do protulit, sive librariorum incuriae debeat, sive memoriâ lapsus sit, sive analogiam vulgaris sermonis Vverten, aut quod idem est Vvertaha (nam Germani antiquitus fluvios Aha dixerunt, inde plerorumque nomina in has litteras desinunt, quidam minoris rei Aha simpliciter dicuntur) sequi maluerit, sane Fortunatus Vindo scripsit. Si postrema Veneta editio, ex Vaticano codice expressa, sic habet altera vetustior ab Al. Lipomano emissa, [note: Berno in vita S. Vdalr.] sic in Calaritana legi, mihi V. Cl. Caes. Baronius fidem fecit. Astipulatur qui ante annos paullo minus sexcentos scripsit Berno,


page 194, image: ds194

is terminatione diversâ eâdem primâ syllabâ Vindicem dixit, et sit mihi talium testium ab aliquot centum retro annis copia, qui Vindam Vindicemque promiscue appellavere. Sed videor digitum ad erroris fontem posse intendere. Librariorum primum oscitantiâ Vindo in Virido cessit, ut in manuscripto Fortunato apud se extare Ab. Ortelius, quem honoris et amoris caussâ nomino, admonuit, id cum carminis lex non pateretur, sciolus aliquis, extritâ alterâ I, Vir do substituit. Estque ejus rei argumentum, quod viri docti nobisque amici Giphanii codex manuscriptus, qui unus quod ego sciam Virdo praefert, ab homine utique imperitissimo est exaratus; totum enim versum sic conceptum habet,

Pergis Augustam, quâ Virdo et Licca fluentans.

Cui ergo haec Vindelici nominis compositio dura aut coacta, imo [note: Plin. lib. 3. c. 1.] cui non certa et necessaria probabitur? Simile apud Plinium exemplum in Onobâ Hispaniae oppido, quod ab interfluentibus Luxiâ et Vrio Lusturia cognominatum. Est Lyci Vindonisque confluvium (ad rem magnopere spectat) in mediâ Vindeliciâ, ut lacus et Oenus aequalibus utrimque spatiis, circiter M. P. LXXV. distent. Atque Vindo Lycum ab occidente illabitur: ut istam etiam nominis derivationem consequatur, quod supra dictum, Ptolemaeum, cum extremum Vindeliciae terminum versus occasum Lycum fixit, erravisse. Ad scripturam quod spectat, quidam in Strabone Vindoligos, in Ant. itinerario Vindelegos, Vimdelicos, Vendelicos legunt, Paeanius Eutropii metaphrastes [gap: Greek word(s)] scripsit, errore manifesto; emendatiores libri, et lapides antiqui, Vindelicos praeferunt. Nec obstat, quod Ypsilon a Lyco retinenda videbatur, quaedam contra orthographicos canones sibi usus indulget, Licates exemplo, quos a Lyco esse, nemo negare animum inducit, tamen I. Latinâ scribi, Strabo, Plinius et Ptolemaeus documento sunt. Quin Licus a quibusdam eodem modo, aperte contra originationem, in quâ fluminis conditionem spectatam, quod rapacitatem et ingluviem luporum aemuletur, dubium nullum est. Neque enim absurdum, Graeco nomine auta Romanis donatum, aut etiam ante Romanos [note: Tacit. de germ.] usum, siquidem Taciti aetate verum, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Rhaetiaeque adhuc extare: Sin a priscis Vindelicis Lechum, aut Lecham appellatum, a Romanis demum, sonus affinitatem, Graecamque significationem sequutis, in Lycum mutatum existimare malumus, res eodem recidet; nam Vindelici et Licates omnino ad Lyci, haud quaquam Lechi vocem conformati sunt. Ptolemaeus Lyciam aut Lycium, hoc est, lupinum vocavit. Angelius


page 195, image: ds195

[note: Barg. Cyneg. 2.] Pargaeus inter primos hujus saeculi poetas, praecipuis Germaniae luviis annumeravit.

---- pubes generosa Albim, Rhenumque, Lycumque
Quae colit, et gelido septem subjecta trioni est.

Vindonis quoque nomen, huic nostro fluvio proprium, caeteroquin appellativum, ut grammatici loquuntur, fuisse, quamquam significationem ignoramus, ex permultis compositis intelligimus, Vindonissa, Vindomana, Vindobona, Vindocinum, Vindomora, Vindolana, Vindobola, Vindogladia: praeter ea, in quibus [note: Flor. lib. 3. c. 2. Str. lib. 4.] sonus leviter mutatus, ex qua classe Vindelum, Galliae Narbonensis oppidum, a quo Florus praeterfluentem fluvium, qui Straboni Sulga est, nec ad res nostras quidquam pertinet, Vindelicum appellavit. Sed et aliquot per Vindeliciam pagi, Vinda nomen habent. Atque haec in universum de regione, et primis incolis dicta; quae interjectâ tabulâ clariora evadent: mox rerum gestarum narrationem aggrediemur.



page 196, image: ds196

SPECTATOR. HAEC SCIRE TVA INTEREST.

NVLLVM in tabulâ nomen cujus antiquitas dubia, praeter tria: HIL ARA, LOISA, ISARA. Inserta, quod istorum fluminum mentio in historiâ obvia aliquoties, nec nomina prisca in promptu, nisi forte haec ipsa, quod nescio: scio Isaram Strabonis diversam esse.

Omissa quaedam, non incuriâ, judicio: sive antiquitatem nullus idoneus testis tueretur, et novis hominibus (Aventinum praecipue designo) fidem habere minus consultum videretur: sive quam de situ constituendo probabilem conjecturam sequerer, non esset. Parumne ridiculus Aventinus, qui Eponae votum solutum in lapide antiquo legisset, ex Deâ equili praefectâ Coloniam Romanam ausus est concinnare? Restituta contra alia, nunc primum ex vetustatis ruderibus eruta. Pleraque varie jam antiquitus scripta. Exemplo pauca ista; Ambra Ambro: Isenisca Isenisco: Vimania Vemania: fortassis haec quoque, Vinda Vindo: Hilara Hilarus. In quibus, ne certo constituam, obstat geographicorum scriptorum paucitas, codicum inconstantia: Quo animus inclinabat, hoc sequutus sum.

Descriptione et positu locorum, variavi interdum nonnihil ab aliis ante me. Caussas singulatim exequi longum, verbo dicam, quidquid hujus, feci meditate. En specimen. Damasiae nominis reliquiae eaedem ad utramque Lyci ripam superstites sunt: Cur illam, quae apud Strabonem Licatiorum veluti arx, cis flumen in colle non reciperem, potius quam alteram ultra flumen in planicie, ad Ambrae seu Ambronis lacus oram? Batava ad Oeni ostia, potius quam in alpibus auctoritate Eugippii, Bojodurum in adversâ Oeni ripâ Noricâ, ex eodem, contra Ptolemaeum. Ibi Boitrae nomen rivulo adhuc manet. Intervalla superstitiose ad podismum exigi non velim: non a me, non a quoquam antiquario chorographo: nullus praestabit. Laudis species in hoc studio, errare mediocriter. Memineris interim, aliqua falsa videri parum cogitantibus, vera multum. Et sic habe, a Ptolemaeo et Ant. itinerario nunquam temere discessum. Sed profecto Terentiani verbis universe fateri non pigebit, veritatem

Dumos inter, et aspera,
Scruposis sequimur vadis.
Fronte exile negotium,
Et dignum pueris putes:
Aggressus labor arduus,
Nec tractabile pondus est.



page 196a, image: ds196a

[gap: illustration]

page 197, image: ds197

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Secundus.

PRIMVM omnium satis constat, Tuscos, qui Rhaeto duce immigrarunt, non statim a principio totam regionem occupasse, sed imperium protulisse paullatim. Ea enim maximarum rerum conditio, ut a primo ortu haud adultae, temporis accessu evadant auctiores. Et finibus tam late propagandis, magnum annorum numerum intercessisse, pro comperto est. Verum quibus artibus, quarerum vicissitudine, quibusque temporum intervallis contigerit, nos tanto post nati, in veterum silentio divinando non assequimur. Quin et eorum bellorum vetustate memoria abiit, quae a Rhaetis tum in reliquos vicinos populos, tum in eos, qui Romanis parebant, mota: creberrima fuisse, [note: Str. lib. 4.] Strabo locuples testis, qui de Rhaetis, Vindelicis et Noricis in universum loquutus, haec addit, Hi omnes cum Italiae vicinas partes assiduis incursionibus vexaverunt, tum Helvetiorum, Sequanorum, Bojorum, Germanorum. Petulantissimi Vindelicorum habiti sunt Licatii, Clautinatii et Vennones: Rhaetorum Rucantii et Cotvantii. Hestiones quoque Vindelicorum sunt, et Brigantii: Vrbes ipsorum Brigantium et Campodunum, et Licatiorum veluti arx Damasia. De horum latronum in Italos saevitia hoc memoratur, eos pago aut urbe potitos, non modo puberes omnes necare, sed ne infantibus quidem masculis parcere: Imone hic quidem subsistere, sedgravidas etiam mulieres occidere, quas eorum vates dicunt virilem foetum utero ferre. Haec scio haud impune a Romanis lata, sed scriptorum penuriâ premimur, et vix est, ut tenuibus conjecturis quaedam hujus argumenti investigemus. Ex Livio compertum, Cl. Marcellum Cos. alpinos [note: Liv. epit. 46.] Gallos subegisse: Fuit is in magistratu anno V. C. DLXXXIIX.


page 198, image: ds198

ad Varronis chronologiam, quam sequor. In Capitolinis scriptum, Marcellum triumphasse DE. GALLEIS. CONTRVBEIS. ET. LIGVRIBVS. --- --- --- TIBVSQVE. In quibus verbis et si Rhaetorum vestigium nullum, tamen conjectura est, bellum alpinum aliquâ ex parte ad eos pertinuisse, cum praesertim de Contrubeis nihil praeterea constet, et Rhaeticum aliâs Gallico nomine appellatum observaverim; forte an quod Galliae et Rhaeticae gentes mistae in [note: Oros. lib. 5. c. 4.] alpibus habitaverint. Anno DCXI. Ap. Claudius de Salassis alpino populo triumphavit, Orosius indicat. Anno DCXXXVI. Q. Marcius Rex Cos. Sarnios gentem alpinam [note: Epit. 62.] (sic habent vulgati Livianae epitomes codices) expugnavit: manuscripti aliquot Stinos. Anno DCLIX. Coss. L. Crassus Q. Scaevola. Crassum alpinum bellum affectasse, [note: Cic. in Pis.] ex Cicerone intelligimus, L. Crassus homo sapientissimus nostrae civitatis, spiculis prope scrutatus est alpes, ut ubi hostis non erat, ibi triumphi caussam aliquam quaereret. quamquam honore frustratus. An Cn. Pompejus, Magni pater, consul Anno DCLXV. Rhaetos armis aggressus, incompertum, [note: Str. lib. 5.] at cum Strabo prodiderit, eum Comum a supra colentibus Rhaetis afflictam instaurasse, opinamur, vel hanc unam ob causam ad manus ventum esse. Neque non annotatum â viro docto. Q. Metellum Celerem, Murena et Silano Coss. A. DCXCII. rem in alpibus gessisse; sed dubio testimonio nititur, Metellum [note: Epist. fam. lib. 5. ep. 1.] nempe ad Ciceronem scripsisse, Qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero. Quis praestet hostes Rhaetos, aut ex alpinis saltem aliquos fuisse? Id de D. Bruto Cos. [note: Epist. fam. lib. 11. ep. 4] Des. Anno DCCX. probabilius, sic enim etiam iste ad Ciceronem, Progressus sum ad inalpinos cum exercitu, non tam nomen captans imper atorium, quam cupiens militibus satisfacere: quod mihi videor consecutus. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi: multa castella cepi, multa vastavi: non sine caussa ad Senatum litteras misi. De L. Munatio Planco, ferme circa haec tempora, plane certum reddit Cajetana inscripto, TRIVMP. EX. RHAETIS. AEDEM. SATVRNI. FECIT. DE. MANIBIS. Triumphum fasti Capitolini, et plerique scriptores, ex Gallia actum prodiderunt: sive ob caussam quam antea innui, sive quia Munatius Galliae praefuit, cum rem adversus Rhaetos gessit. Actus est An. DCCXI. IV. K. Jan. An. DCCXIII. L. Antonius K. Jan. ex alpibus triumphavit, et si nihil dignum triumpho gesserat, neque omnino illis locis imperium [note: Dio lib. 48.] habuerat, uti Dio prodidit. Verum haec, et quae alia hujus generis ex annalium memoriâ possunt erui, ad Rhaetos Italiae et Galliae imminentes pertinent: transalpinos nostros,


page 199, image: ds199

sive Rhaetos, sive Vindelicos, nequaquam attigere, nisi suspicari placet, quod nullis indiciis assequimur, hos illis quandoque auxilia submisisse. Detransalpinis, Imp. Caes. Augustum palma manebat: imperite enim Appianus, dubiam inter Julium et Augustum statuit, in Illyricis, Rhaetios igitur et Noricos existimo C. Caesarem, dum adversus Celtas depugnaret, subegisse: aut Augustum, Paeones cum aggrederetur, bello superasse. Nec ullum in Rhaetios aut Noricos bellum gestum privatim reperi. Quamobrem cum reliquis finitimis una devictos fuisse arbitror. Caeteri omnes Augusto adjudicant: Et subit mirari, clam Appiano bellum Rhaeticum fuisse, cujus tot anteillum scriptores meminerint. Livius copiose descripsit, ex epitome enim cognoscimus, huic uni librum centesimum trigesimum sextum prope solidum impendisse. Nos principis historici narratione, temporum injuriâ maximâ nostrarum rerum jacturâ destituti, quae ab aliis sparsim prodita, in unum hunc locum collecta comportabimus. Id ut ordine, et ad temporum seriem aptefiat, statuemus inprimis Anno urbis DCCX. C. Julium Caesarem Cos. in magistratu occisum. Postero DCCXI. Pansâ et Hircio Coss. occiso Pansâ, C. Caesar Octavianus Cos. suffectus est, sive XIV. k. Septembr. sive X. k. [note: Dion. lib. 56.] Octob. nam inter Dionem et Vellejum non convenit. Hinc ejus imperium auspicamur. An. DCCXXIII. Antonium IV. Non. Septemb. ad Actium vicit. An. DCCXXIV. Alexandriâ captâ, Aegyptum Romanam provinciam fecit. Fuit is annus a primo consulatu decimus tertius, vel decimus quartus, si Pansae et Hirtii annum Octaviano integrum annumeramus, quod aliquibus placuit. Atque haec inter auctores satis conveniunt. Nobis praeterea, ad illa, quae sequuntur certius prodenda, dies captae Alexandriae constituendus. In kalendario veteri marmoreo Romae, ad VI. k. Apriles scriptum, HOC DIE CAESAR ALEXAND. RECEPIT Id plerique omnes de hac Octaviani victoriâ interpretantur: ego mihi videor docere posse, ad patrem Julium pertinere. Hisce rationibus pridie k. Octobr. Pompejum Magnum natum scripsit [note: Plin. lib. 37 c. 2.] Plinius: pridie natalis sui in Aegypto occisum, consentiunt [note: Vell. lib. 2. Plut. Pompejo.] Vellejus et Plutarchus, qui est dies III. aut propridie k. eo, et pridie k. ante aliquot annos triumphum de Mithridate duxit; nam triumphavit biduo, quod quendam fefellit, qui pridie k. [note: Dion. lib. 42.] caesum observavit, quoniam apud Dionem forte legerat, interiisse die, quo de Mithridate et piratis triumphasset. Mortuo [note: Epit. 112.] Pompejo, Caesar post tertium diem insequutus, ut est in Livianâ epitome. Mox Alexandrinum bellum motum: Ita ex commentariis belli civilis et Alexandrini constat. In quibus etiamsi temporum ratio minus dilucide explicatur, rerum gestarum series


page 200, image: ds200

persuadet, bellum ultra quintum aut sextum mensem nequaquam protractum, exitum in mensem Martium incidisse. Inde [note: Suet. Julio. c. 35.] Suetonius scripsit, gestum, neque loco, neque tempore aequo, [note: App. Civ. lib. 2.] sed hyeme anni. Ac quod in Appiano, Inter has contentiones menses novem absumpsit (Caesar) donec Cleopatram loco fratris Reginam fecit Aegypti, in Nilumque una cum ipsa quadringentis navibus subvectus, perlustravit regionem, et alioqui devinctus feminae consuetudine, fic accipiendum, Caesarem omnino novem mensium moram in Aegypto traxisse: eoque probabilius, sexto mense bellum finitum, VI. K. April. Alexandriam receptam, reliquum temporis lustrando regno impensum. Receptam, non captam dixit (quamquam capi et recipi de re unâ eâdem aliquando dicitur, ut est in Augusti nummis ARMENIA. CAPTA. ARMEN. RECEP.) quia a multis jam annis Aegyptus Romanis foedere obnoxia, et Alexandria ante bellum haud dubie in Caesaris potestate fuerat: Simul illud innuit (nam ut Gabinium spectaverit, a quo Alexandriam captam, cum Ptolemaeum [note: Cic. in Pis. Cic. agr. 2.] reduceret, Cicero scripsit, aut nescio quod testamentum, cujus hic etiam in agrariis meminit, Quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud Regnum testamento Regis Alexandrini, Populi Rom. esse factum? mihi neutiquam probatur) bellum [note: Caes. Civ. lib. 3.] cum tyrannis potius et latronibus (ita Caesar appellat. Photinum, Achillam, Ganymedem) quam cum civitate gestum. Ejusmodi [note: [?]v. lib. 36.] apud Livium exemplum: Accusabant Syracusani Marcellum victoriâ impotenter usum, censuit T. Manlius Torquatus, cum [note: Oros. lib. 6. c. 19.] tyrannis bellum geri debuisse, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi. Julii ergo victoria in kalendario expressa. Octavianum Alexandriam Kal. Sextil. cepisse, [note: Plut. M. Ant.] ex Orosio, quique eum secutus est, P. Diacono in historia miscellâ, certum. Inquit Orosius, Kalendis Sextilibus primâ luce, Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Neque obscurum cum ex hoc ipso Orosio, tum ex Plutarcho, Octavianum, quo die classis ad eum defecit, Alexandriâ potitum esse. Pridie omina et prodigia praecessere, quorum Plutarchus meminit; Antonius inter coenandum, ut fertur, imperavit servis, ut infunderent sibi, et exciperent epulis se liberalius, incertum esse, idem ne facturi postridie essent, an aliis dominis ministraturi, ipse vero extinctus jaceret et exanimis. Paucisque interjectis, Circa noctis illius conticinium fama est, cum silentium et moestitia ex metu et expectatione eventus teneret civitatem, repente omnis generis organorum exauditam symphoniam, strepitumque turbae cum clamore Bacchico, tripudiis Satyricis, velut sacro liberipatris choro, non sine ingenti tumultu erumpente, concessisse hanc turbam, quae ingens


page 201, image: ds201

esset, mediâ ferme urbe ad portam, quae foras ad hostes ducebat, atque ea evasisse. Visum est autem, prodigium hoc reputantibus, a Deo quem praecipue effingere, et ad quem consueverat se accommodare, esse Antonium destitutum. Dein summo mane classis defectio, Antonii fuga et mors, Caesaris victoria, consecuta [note: S. C. extat apud Macrob. lib. 1. c. 13.] sunt. Huc Senatus consultum respexit, quo Sextilis in Augustum mutatus, est inter reliquas causa relata, quod Aegyptus hoc mense in potestatem Pop. Rom. redacta sit. Quae ad Actiacum [note: App. civ. 2.] proelium qui referunt, in duplici errore versantur: Neque ad Actium mense Sextili pugnatum, neque eâ pugnâ Aegyptus in potestatem pop. Rom. redacta est. Quamquam ex veteribus etiam Appianum, victoriam Actiacam cum Alexandrinâ confudisse, in aperto est: Cum scripserit, Ciceronem oratoris filium, Consulem, litteras de profligato ad Actium Antonio pro concione recitasse: At ex Plutarcho et Dione constet, Ciceronem non nisi Alexandriâ captâ, altero post profligatum Antonium anno, Consulem fuisse. Et quidem Idib. Septembr. suffectum, ex antiquo fragmento municipalium fastorum cognoscimus: Vt non sit incredibile, eum de victoriâ in Aegypto K. Sextil. [note: Plut. Cic] partâ, Romae ad populum Idibus Septemb. retulisse. Plutarchus narrat, eo consule Senatum Antonii statuas dejecisse, caeteraque ornamenta abrogasse, id nimirum Appiano imposuit. In hisce porro fastis bellum Alexandrinum inter K. Julias et Idus Septemb. notatum reperio.

IMP. CAESAR. IIII. M. LICINIVS K. JVL. C. ANTISTIVS BELLVM ALEXANDR. EID. SEP. M. TVLLIVS

[note: Suet. Octav. c. 17.] Et cum Caesar obsessa Alexandriâ brevi potitus sit, uti Suetonius scripsit, ejusque rei nuntius ante Idus Septemb. Romam pervenerit [note: Plin. lib. 22. c. 6. Mar. an. mundi. 4167. Sigeb. in Chron, an. 438] (nam Idibus Augustum a Senatu obsidionali coronâ donatum, apud Plinium legimus) an non hinc quoque probabilem conjecturam de K. Sextilib. duceremus, si apertis Orosii verbis destitueremur? Sed et Marianus Scotus atque Sigebertus, si qua horum est auctoritas, diserte habent, Antonium et Cleopatram K. Aug. ab Octaviano victos esse: quod ad Alexandriam captam [note: Dio lib. 51.] pertinet, cum ad Actium, Dion teste, IV. Non. Septemb. victi sint. Haec fusius explicanda fuerunt, propter summam eorum auctoritatem, qui de VI. Kal. April. sentiunt. Post Actium et Alexandriam Octavianus Rempub. solus tenuit. An.


page 202, image: ds202

DCCXXVII. Munatii Planci sententia Augustus dictus, a nobis quoque hoc nomine deinceps appellabitur. An. DCCXXIX. Salassos, gentem alpinam, Terentius Varro devicit: quo loco castra habuit, urbem condidit, et tria millia colonorum ex cohortibus praetoriis deduxit, urbs Augusta Praetoria [note: Str. lib. 5. Dio lib. 53.] dicta est. Quae copiose a Strabone et Dione narrata, visum attingere, quod animadverterim, nonnullos cum rebus nostris imperite confundere. Ejus victoriae caussâ Augusto fornix trophaeum ferens (Dio refert) in alpibus positus. Nam trophaeum dealpinis gentibus, quod est apud Plinium, multo posterius. An. DCCXXXIIX. Camuni et Vennonetes, gentes alpinae (Rhaetis plerique annumerant) arma contra Romanos [note: Dio lib. 54.] sumpserunt, victique a P. Silio et subacti sunt. Quod etiam a Dione proditum. Sequenti DCCXXXIX. M. Livio Druso, Libone, L. Calpurnio Pisone Caesonino Coss. Rhaeticum bellum motum est. Quod si non temporis circumscriptione, sed animis, et obstinatione partium metimur, inter gravissima numeremus licet. Verbi invidiam Romani victores lenient: quorum confessione palam est, fortissimam gentem militaribus potissimum artibus et insidiis, non apertae virtuti cessisse. Nam cum Augustus uni huic utrumque privignum, Tib. Claudium Neronem et Neronem Claudium Drusum duces praefecisset, praestantissimos viros legatos addidisset, illi praefidentem, sed inconditam, Rhaetorum Vindelicorumque fortitudinem eâ fregere ratione, ut bellum late per omnem provinciam spargerent, et hostium exercitum in multa minuta agmina diducerent; quo excogitato, dispersos non admodum difficulter vicere, quorum unitae vires invictae [note: Paterc. l. 2.] erant futurae. Ista Paterculi et Dionis auctoritate confirmanda sunt. Hunc in modum Paterculus, Neronem Caesar haud mediocris belli molem experiri statuit, adjutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris penates enixa erat Livia. Quippe uterque divisis partibus Rhaetos Vindelicosque aggressi, multis urbium et castellorum oppugnationibus, nec non directâ quoque acie feliciter functi, gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces, majore cum periculo quam damno Romani exercitus, plurimo cum ear um sanguine perdomuerunt. [note: Dio lib. 54.] Sic vero Dio, Rhaeti inter Noricum et Galliam, ad alpes Italiae finitimas, quis Tridentinas nominant, sedes suas habent. Hi vicinam Galliam Frequenter populati, ex Italiae finibus praedas egerant, Romanosque et eorum socios, iter per ipsorum terras facientes infestaverant. Id quidem consuetudine jam receptum erat, ut in eos, qui nullo essent foedere juncti, ita statuerent: Sed praeter hoc omnes masculos quos comprehendissent, etiam in utero adhuc matrum (id enim quibusdam divinationibus investigabant)


page 203, image: ds203

rantes necabant. Ea propter Augustus principio Drusum contra eos cum exercitu misit, isque Rhaetos apud alpes Tridentinas sibi obviam factos, praelio congressus, haud magno certamine fudit, ejusque victoriae ergo Praetorios honores (honores quidem tunc Praetorios Quaestor, Praeturam ipsam quinto post anno, quo res in Germaniâ [note: Dio lib. 54. Suet.] gessit, accepit, neque id Dio annotare neglexit, caute ergo legendus Suetonius, Drusus in Quaesturae Praeturaeque honore, dux [note: Claud. c. 1.] Rhaetici, deinde Germanici belli, et quod mox ait, confestim post Praeturam Consulatum iniisse, iniit namque Anno DCCXLV.) adeptus est. Deinde cum ab Italia rejecti Rhaeti nihilominus Galliam urgerent, Tiberium quoque contra eos misit. Proinde Drusus ac Tiberius simul, multis locis in Rhaetiam irrumpentes, legatorum operâ, ac ipse etiam Fiberius per lacum navigiis subvectus, exterruerunt eâre barbaros: dissipatos aggressi haud difficulter exiguis proeliis dispersas eorum copias deleverunt; reliquosque inferiores exinde, ac animis collapsos, in suam potestatem redegerunt. Denuo monendum vix existimo, Dionem Rhaetico nomine Rhaetos et Vindelicos complecti. Nam Strabo Tiberium navalem pugnam in lacu cum Vindelicis pugnasse asseverat, loco quem jam antea produximus. Incredibilefacinus, in quo neque patriae et libertatis amor satis laudari, neque teterrima in liberos saevitia, quam nulla belluarum feritas imitetur, satis vituperari possit, [note: Oros. lib. 6. c. 2.] Cheruscis, Suevis et Sicambris ab Orosio tributum, Florus Vindelicorum, [note: Flor. lib. 4. c. 12.] reliquorumque alpinorum feminis ascripsit, Quae fuerit callidarum gentium feritas, facile velmulieres ostendere: quae deficientibus telis, infantes ipsos afflictos humo, in ora militum adversa [note: Ovid. trist. 2.] miserunt. Ovidius in carmine abjectae adulationis, Augustum duobus bellis, Rhaetico et Threicio, timuisse haud quaquam dissimulat,

Rhaetica nunc praebent, Thraciaque armametum.

Cum de reliquis multo lenius loquutus esset.

Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda.

Nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
Parthus eques, timidâ captaque signa manu.
Nunc te prole tuâ juvenem Germania sentit,
Bellaque pro magno Caesare Caesar habet.

Verum, etiamsi Rhaetis dilau dandis omnium auctorum ingenia conspirent, nullum a quoquam ornatius elogium excogitari poterit, quam quod eos

Devota morti pectora liberae

Appellavit Horatius. Quem Acron et Porphyrio, veteres grammatici, prodiderunt post editos tres priores carminum libros, coactum ab Augusto magno intervallo quartum scribere, ut principis


page 204, image: ds204

poetae versibus (Virgilius ante aliquot annos mortem obierat) victoria de Rhaetis et Vindelicis parta illustraretur. Totidem prope verbis Suetonius in Horatii vitâ: Tam certam scilicet spem de versuum ejus aeternitate Caesarem concepisse, ut non modo saeculare carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum: eumque coegerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere. [note: Horat. lib. 4. Car. oda 4. et 14.] Hujus rei duas gravissimas odas testes habemus; quas, cum omnium manibus terantur, neque rerum Augustanarum studioso adire grave sit futurum, huc exscribendas non putavi. Est ad commendationem fortitudinis insigne, quod in iis Rhaetos draconibus reluctantibus aquilae comparat: quod Vindelicas catervas diu lateque victrices fuisse narrat: quod nunc hos nunc illos, Implacidum genus, Veloces, Immanes, Agmina ferrata, appellat: Et quamvis Neronum impetum Aquilae, Austro, et Aufido flumini conferat, facere non potest, quin victoriam arte et consilio potissimum extortam fateatur, De Druso his verbis,

---- ---- catervae

Consiliis juvenis revictae.

Istis ad Augustum,

Te copias, te consilium, et tuos

Praehente Divos. ---- ---- ----

Quin et quod de bello late sparso diximus, innuit: Nam Drusum Genaunos, Brencos, et plerasque alpibus arces dejecisse refert, ---- ---- ---- ---- plus vice simplici.

Quibus incommodis Rhaetorum vires valde accisae. Tamen neque generosos spiritus, neque libertatis amorem posuere. Imo quae tot cladibus superfuere reliquiae. Romanos toties victores directâ acie aggredi ausae, extremam fortunam eventu minus laeto retentavere. Quod ex Dione vix est colligere, sed Paterculus, si verborum seriem attente consideramus, non obscure, admodum manifeste ostendit Horatius, subjungit enim,

Major Neronum, mox grave proelium
Commisit ---- ---- ---- ---- ----

Et commissam pugnam multis, qui sequuntur, versibus mirum in modum amplificat. De loco quid certo asseverem non habeo. Et dissimularem id totum, nisi conjecturas quoque probabiles in medium proferre statuissem; eae prope est ut fidem faciant in campis ad Lycum, immensum patentibus pugnatum esse. Mitto videri a Rhaetis, qui se hactenus arte, non armis victos intelligerent, postremo congressu amplissimam planitiem, quae nihil ad tegendas insidias latebrarum haberet, testandae virtuti delectam: Illud sane credibile, ut quaeque Rhaetiae partes Italiam et Galliam propius contingebant, ita prius victas, atque


page 205, image: ds205

inde consequens, qui ex proeliis alpinis et navali pugna effugerant, se in planitie, cujus hostes postremo potiti, recollegisse. Adde quod Horatius priorioda scripsit, Drusum bella sub alpibus gessisse, posteriori, Tiberium postalpinas demum victorias grave praelium commisisse: Vtrumque de extremo certamine in campis interpretor. Et inde etiam ultimo huic proelio utrumque Neronem interfuisse conjecto. Nescio an ad locum quiddam faciat, quod interpretes sive Vindelicos, sive Rhaetos Vindelicos eâ pugnâ superatos memoriae consignarunt. Horatius semel Rhaetos Vindelicos, iterum Rhaetos tantum habet, Sed eo nomine (saepe dicendum est) uterque populus solet comprehendi. Est tandem nonnullius apud me ponderis, fama jam antiquitus de Romanorum praelio his locis per manus tradita: quantumvis ea incredibiliter, uti fit, corrupta, et nugacissimis fabulis contaminata, in diversam prorsus sententiam detorta fuerit. Sed haec, ut quisque volet, accipiet. Cum victoria a Romanis stetisset, eâ omnino debellatum esse ex Horatii versibus cognoscimus,

---------- Nam tibi quo die
Portus Alexandrea supplex,
Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus:
Laudemque et optatum, peractis
Imperiis, decus arrogavit.

Non melatet quorundam explicatio: Quo die Augustus Alexandriâ potitus, mortuo Antonio, captâ Cleopatrâ, anno post Mutinense proelium decimo tertio, fortunam prosperam omnium praeteritorum bellorum secundos exitus reddidisse. Sed alia est poetae mens, qui totus in celebrandâ Rhaeticâ victoriâ, cur eo revolveretur, ut civilium bellorum finem annotaret? Quin commonstrat, quo die Alexandria capta, eo post tria lustra Rhaetos superatos esse. Hanc sententiam caussali particulâ, quam vocant Grammatici, proximae antecedenti ita conjunxit, ut haudquaquam divelli, neque aliorsum flecti possit. Ideo in re aperta minus certandum interpretum numero et auctoritate: Vetustissimorum tamen verba adducam, Porphyrionis, Evenit, ut post annos XV. Drusus eo die Rhaetos Vindelicos vinceret, quo die Augustus Alexandriam vicerat. Idem Acronis sensus, verum numeri corrupti, Felicitati assignat Augusti (poeta) Drusi victoriam, demonstando ante annos XII. eo die Alexandriam ab Augusto captam, quo Drusus Vindelicos superavit. Tria lustra XV. annos conficiunt, et cum Alexandriam K. Sextil. An. DCCXXIV. captam docuerimus, consequens Rhaetos atque Vindelicos iisdem K.


page 206, image: ds206

Anno DCCXXXIX. fuisse victos. Convenit quod Strabo [note: Suet. Octav. c. 31.] scripsit, Nerones fratres unicâ aestate debellasse. Et Suetonius, Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit, magis quam Septembrem quo erat natus: quia hoc sibi et primus consulatus, et insignes victoriae obtigissent. Plurium numero Alexandrinam et Rhaeticam victoriam notavit. Eodem modo Dio, at in S. C. Aegyptiae tantum mentio. Porro ineptiunt, qui duplices Rhaetos commenti, quorum alteros Romani vicerint, alteros [note: Suet. Octav. c. 21.] coercuerint tantum, ex Suetonii verbis perperam distinctis, Domuit autem partim ductu, partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Dalmatiam, cum Illyrico omni: item Rhaetiam et Vindelicos, ac Salassos, gentes alpinas coercuit. Et Dacorum incursiones, tribus eorum ducibus cum magna copiâ caesis; Germanosque ultra Albim fluvium summovit. Legendum erat, domuit Rhaetiam et Vindelicos, ac Salassos, gentes alpinas. Coercuit et Dacorum incursiones. Confecto bello milites victores honoris causâ ob virtutem donati sunt: Indicant apud Paterculum acclamationes Tiberio factae, ego tecum imperator in Armeniâ, ego in Rhaetiâ fui: ego ate in Vindelicis, ego in Pannoniâ, ego in Germaniâ donatus sum. Quae mire etiam sententiam nostram, de decretoriâ pugnâ in Vindeliciâ ad urbem principem commissâ confirmant, nam milites se in Rhaetiâ quidem cum Tiberio fuisse, at in Vindelicis demum donatos jactant, eoque belli finis quo loco fuerit ostendunt. Regio victa in provinciae formam redacta est, idem Paterculus de Augusto, Rhaetiam autem et Vindelicos, ac Noricos, Pannoniamque et Scordiscos, [note: Vlp. Dig. lib. 50. tit. 6. l. 99.] novas imperio nostro subjecit provincias. Quod Italiae proxima et contigua, continentem ex Vlpiani sententiâ cognominabimus, Continentes provincias accipere debemus eas, quae Italiae junctae sunt. Termini circumscripti, quos in majoris Rhaetiae descriptione delineavimus. Nam Rhaetiam propriam et Vindeliciam in unam provinciam coivisse, plerisque testimoniis confirmare possum, quibus ut in re clarâ abstineo: multa in hanc sententiam orationis nostrae cursus sponte suâ dabit, et eodem facit, qui mox sequitur Taciti locus. Quod vir eruditus Noricum et [note: Tac. hist. lib. 1.] Pannonias adjectas scripsit, aeque multis infirmare licet, sed Tacito contenti simus: Noricum aperte a Rhaetiâ disjungit, quo loco provinciarum motus post Neronis mortem narrat, Duae Mauritaniae, Rhaetia, Noricum, Thracia, et quae aliae procuratoribus cohibentur. De Pannoniis minus adhuc dubitandum. Et qui historias cum curâ legit, haud raro inveniet alios Rhaetiae, alios Norico et Pannoniis praefuisse. Cum vero provincia Rhaetiae nomine appellaretur, evenit ut Vindeliciae vocabulum paullatim desuetudine obsolesceret, nisi qua Augustae cognomen


page 207, image: ds207

mansit. Hinc est, quod qui post Augustum et Tiberium scripsere, nonnulli id nunquam expressere, quanquam crebra esset occasio, sed ubique Rhaetiae nomine comprehenderunt, uti in [note: Tac. Annal. lib. 2.] Dione et Tacito, omnium diligentissimis observare licet. Nam quod Tacitus Vindelicarum cohortium semel meminit, alia ratio, proprium hoc illis a primâ institutione nomen haesit, neque fortasse inepte, qui Augustanas cohortes interpretatus est. In [note: Diolib. 55] Dione incredibiliter errat (obiter moneo) qui Vandalicos montes [note: Xiphîl. Aug.] ex quibus Albis oritur, contra libros veteres, Xiphilini auctoritatem, rem ipsam, in Vindelicos mutat. Nonnulli expressere, sed in historiis Augustaei aevi tantummodo, ut Suetonius, Eutropius, [note: Mart. lib. 9. epigr. 86. Claud. de bel. Get. Sid. Aviti paneg.] Victor, Rufus et Florus. Si qui extra istud discrimen eo usi, praecipue Martialis, Claudianus, Sidonius poetae (Ptolemaei privata caussa est, fecit enim necessario, cum provinciam minutatim describeret) non ideo minus vere in desuetudinem abiisse dixi. De conditionibus, quibus in fidem recepta, haec observavi ex Dione, Quia vero populosa erat gens Rhaetorum, videbanturque bellum retentaturi, maximam ejus et aetate validissimam partem inde abduxerunt, iis relictis, qui et colendae eiregioni sufficerent, et ad rebellandum non satis virium haberent. Reliquos magnâ agri parte mulctatos, ne monendum quidem, et de coloniâ, cui agrorum divisio adnata est, paullo post videbibimus. Tributis praeterea immensis afflictos, fidem faciunt [note: Tac. hist.] Batavorum verba apud Tacitum, Si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri: Sin populum Romanum armis provocent, quotam partem generis humani Batavos esse? Respicerent Rhaetos Noricosque, et caeterorum onera sociorum: sibi non tributa, sed viros indici. Non frustra a Rhaetis et Noricis exempla ducta, praeteritis Gallis propinquis, sed quod illi durius habiti: nam populos eo inclementius post victoriam haberi, quo constantius bello restiterint, in confesso est: Quae tamen ad coloniam, et coloniae territorium non pertinere, suo loco indicabimus. Jurisdictio, et rei militaris procuratio sic ferme constituta. Cum Augustus imperium bifariam divisisset [note: Str. lib. 17.] (auctor Strabo) provincias barbaris finitimas sibi continendas sumpsit, populo Romano pacatas reliquit. Jam quoniam Danubii limes perpetuis excubiis contra Germanos tuendus erat, intelligimus Rhaetiam Augusto cessisse. Aliquanto apertius [note: Dio lib. 53] ex Dione, qui hanc divisionem in annum urbis DCCXXVI. refert, et enumeratis utriusque partis provinciis, subjungit, Quae post id tempus sub Romanam ditionem pervenerunt, semper Imperatori accesserunt. Pervenit multo post Rhaetia, in eam ergo Imperator Praesidem misit. Quâ latissima significatione, omnes omnium provinciarum Rectores continentur. In peculiari nomine


page 208, image: ds208

quandoque variatum. Dio in Italiâ Proconsules et Propraetores, extra Praefectos institutos ait, nisi nos interpres ludibrio habet; certe usus obtinuit, ut multi etiam in provinciis Proconsules [note: Tac. Annal. 12.] et Propraetores, apud Tacitum P. Ostorius unus idem, Britanniae Propraetor et Legatus, paucis interjectis versibus dicitur: Prolegatum Rhaetiae in lapide vidimus, unde etiam legatum colligas: Procuratorem apud Tacitum; Judicem in Afrae actis, [note: Jul. D. lib. 4. tit. 4. l. 41] quod jurisdictioni nempe praeesset. Julianus J. C. Praetorem hoc argumento judicem vocavit, et posterioribus temporibus [note: Theod. C. lib. 1. toto tit. 6. et saepe alibi.] provinciarum Rectores promiscue eo nomine appellatos, crebra in Theodosii codice testimonia obvia. Porro Praesides, Praetorios aut Consulares fuisse (Equites recte addit Strabo) eos, qui ab Imperatore mitterentur, jus gladii, in milites etiam vitae necisque potestatem habuisse, atque militari habitu usos, hoc est, paludatos in provinciam profectos, idem nos Dio docet. Accedebat, quod annuo tempore magistratus non circumscribebatur, sed quousque Imperatori collibuisset praeesse poterant: Caussam [note: Suet. Oct. 47.] Suetonius aperit, validiores provincias annuis magistratuum edictis regi, nec facile nec tutum esse. In Jurisconsultorum [note: Dig. lib. 1. tit. 18. l. 4. II. 12.] denique libris relatum, Praesidem majus imperium in suâ provinciâ habere omnibus post principem: ad ejus officium pertinere omnia provincialia desideria, quae Romae varios judices habent: quandoquidem omnium Romae magistratuum vice fungatur. Quae vero liberâ Republicâ Quaestoris partes, in eas Procuratores aut Rationales (fere equites aut liberti) sub Imperatoribus [note: Tac. in vita Agric.] successere: Hinc provinciales querentes apud Tacitum, singulos sibi olim Reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus Legatus in sanguinem, Procurator in bona saeviret. Procuratoribus enim tributorum cura demandata, et quae ad fiscum praeterea pertinent. Sed invaluit paullatim consuetudo, ut certae provinciae Procuratorum nonnullis (quod genus Rationales nunquam dictos reperio) regendae committerentur, nullo alio Praeside. Id multis exemplis compertum, quocirca unum Pontium Pilatum, Judaeae Procuratorem Praesidis loco, nominasse sufficiet. [note: Cod. lib. 3. tit. 3. l. I. lib. 9. tit. 20. l. 4. tit. 47. l. 2.] Et priores illos, qui de bonis tantum fisco vindicatis ordinariumjus habebant Jurisconsulti, non vice Praesidis agentes, posteriores, Procuratores qui vice Praesidis funguntur, aut qui vicem Praesidis tuentur appellaverunt. Et quoniam ex Tacito intelleximus, Rhaetiam post Neronis mortem procuratore cohibitam, eum vice Praesidis fuisse perspicuum est. Nec valde mirum, Praesidum appellationes sub Imperatoribus saepius mutatas, quandoquidem stante etiam Republicâ eaedem provinciae pro renatâ alias, Consulares, Praetoriae alias. De militari praesidio, visum Aventino prodere, custodisse Vindeliciam praeter


page 209, image: ds209

auxilia, tres legiones, Martiam, Quartam, Quintam Batavam. Sed ejus rei frustra quidquam credi postulat, cujus testem nullum producit, novi quam frivolas conjecturas sequi amet. Mihi persuasum, sub Augusto et deinceps aliquamdiu, nullam legionem in Rhaetiâ stativa habuisse: etsi quasdam interdum immigrasse [note: Tac. hist. lib. I. et 3. Annal. 2. Tac. An. lib. 4.] non negem. In quam sententiam Taciti potissimum auctoritate pertrahor, hic auxilia Rhaetica, alas, cohortes saepe, semel cohortes Vindelicorum nominat, Legionum nullibi meminit. Quin cum XXV. legiones quas Tiberius in armis habuit, [note: Dio lib. 55.] enumeraret (neque plures sub Augusto fuisse Dio testis; nam XLIV. aut XLV. quas Augusto paruisse victo Lepido, scripsere [note: Oros. lib. 6. c. 18. App. civ. lib. 5.] Orosius et Appianus, missione reliquarum ad eum numerum redactae) omnibus extra Rhaetiam locum dedit: Rhenum octo contineri prodidit, tribus Hispanias, Africam duabus, totidem Aegyptum, Syriam quatuor, Pannoniam, Moesiam et Dalmatiam binis singulas. Rhaetiam ergo sequentibus verbis comprehendit, Apud idonea provinciarum sociae triremes, alaeque et auxilia cohortium: neque multo secus in iis virium, sed persequi incertum fuit: cum ex usu temporis huc illuc mearent, gliscerent, numero, et aliquando minuerentur. Eodem modo Dio legionum catalogum concludit. Quibus provinciae locis, alae et auxilia cohortium tunc fuerint disposita, cum se Tacitus ob incertitudinem persecuturum neget, nos inepti, si nunc aetate tanto inferiores investigemus. Hoc tantum non leviter asseverare posse videmur, creberrima per Danubii ripam disposita: qui limes (uti Rufus retulit) inter Romanos et barbaros ab Augusto per Vindeliciam, per Noricum, Pannoniam et Moesiam est constitutus. Incondite nonnulli codices, finesque inter Romanos et barbaros [note: Jorn. de regn. et temp. succ.] Augustus vindicans, per Noricum Moesiamque disposuit. Vnde corruptissima Jornandis lectio fluxit, finesque inter Romanos et barbaros Augustae Vindelicae per Noricum Moesiamque dispositi. Quae in Notitiâ hac de re scripta, ad aliud saeculum pertinent.



page 210, image: ds210

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Tertius.

COLONIA deinde in agros captivos, subsidium [note: Tac. Ann. 12. de Camoloduno. Servii schedae quasa Fr. Modio habuimus Aen. I. Tyrii tenuere coloni.] adversus rebelles, et imbuendis sociis ad officia legum, deducta. Quae sunt Taciti in re simili verba. Coloniae autem quemadmodum apud Servium legimus, veteres definiere coetus eorum hominum, qui universi deducti sunt in locum certum aeaificiis munitum, quem certo jure obtinerent: Alii, Colonia est quae Graece [gap: Greek word(s)] vocatur, dicta autem est a colendo. Est autem pars civium aut sociorum, missa ubi Remp. habeant ex consensu suae civitatis, aut publico ejus populi unde profecta est consilio. Hae autem coloniae sunt, quae ex consensu publico, non ex secessione sunt conditae. Locus in latissimâ planitie clementer editus, prope Vindonis et Lyci confluvium, Danubio ad commoditates vicinus, nec expositus nimiâ propinquitate ad pericula Germanicarum incursionum, Vindeliciae meditullio lectus: Nomen Augustae inditum, Vindelicorum cognomen additum, differentiae aliarum urbium, quae eodem nomine appellatae. Sed ut ea, quae ponimus, certissime demonstremus, copiose et diligenter, de re suâ naturâ minime obscurâ, disputandum erit: quod Aventinus antiquissimos terminos, primus quantum perspectum habeo, loco movere, Augustam ad nescio quos Isarae et Loisae confluxus transferre ausus, qui absurdissimam sententiam sequerentur multos repererit. Adeo plerumque interest, non quid dicatur, sed quâ existimatione qui dicit habeatur. Vt autem veritas sibi semper constat, sic contra mendacio evenit, in varios errores dilabi. Nam qui post Aventinum scripsere,


page 211, image: ds211

alius alio ineptior, mirificas in hac caussâ, multiplicesque nugas excogitarunt, nec omnes inter se, nec singuli sibi ipsis consentientes. Quorum diverticula mihi haud quaquam persequenda opinor. Si evinco, quod in quaestione positum, Augustam Vindelicorum a primâ origine inter Vindonem et Lycum stetisse, consequitur ad Isaram, aut ubivis alibi non stetisse: simul illud, neque Augustam aliam, neque castra Augustana, nec Drusomagum, nec quamvis praeterea urbem, hoc loco stetisse. Id quod profecto ipse iste urbis splendor, tot et tanta antiquorum aedificiorum rudera, quae effodiendis fundamentis occurrunt quotidie, fornices, cloacae, pavimenta, praeterea inscriptiones, scalpturae, statuarum bases, arae, numismata, vascula fictilia, quarum rerum nec vola nec vestigium ad Isaram, non tenuiter indicare, testato denunciare videri possent, nisi hoc argumentandi genus totum remitteremus. Nunc ne quidquam sine locupleti teste asseveremus, docebimus inprimis coloniam deductam, eamqueunicam. Vnus utrumque Tacitus conficiet: Qui hujus eum in modum [note: Tac. de germ.] meminit, ut unam fuisse diserte ostendat. Hermundurorum civitas fida Romanis, eoquesolis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus (obiter verbo ostendit coloniam longiuscule a Danubio dissitam) atque in splendidissima Rhaetiae provinciae colonia: passim sine custode tr anseunt. Et cum caeteris gentibus arma modo, castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus. Si plures in Rhaetiâ coloniae (Rhaetiam quo sensu accipiat explicavimus) nae ille aut colonias dixisset, aut nomen ejus, quam animo conceperat, expressisset. Praeterea nulla in medio ratio, cur Hermunduri in unam admitterentur, excluderentur reliqui. Quod lapidum nummorumque infcriptiones, et ex iis complures Rhaeticas colonias objiciunt: Intelligant, de quibusdam non constare, an ad Rhaetiam et Vindeliciam omnino pertineant, exemplo COL. TIBERIA. AVGVSTA. in quâ nihil afferunt, praeter opinionem suam, cur Reginoburgum potius credamus, quam aliquam earum urbium, [note: Nic. lib. 1. c. 17.] quae diversis aliis locis Tiberio Imp. dicatae, duarum Nicephorus Callistus meminit, opus quoque ejus est Judaeae celebris urbs Tiberias, et quae in Thracia est Tiberia: at isti nostri, nisi conjecturis decipior, opinionem hauserunt ex Leonis III. Pontificis diplomate Anno Chr. DCCIIC. perscripto, cujus haec verba sunt: Juxta muros Tiburniae civitatis, quae a Tiberio Caesare Augusto aedificata est, quae modo vulgo appellata est Reginaspurch, cum Tiberiae sic satis confusum, sed nec Augustae, nec coloniae in iis extet vestigium: De nonnullis constare quidem, ad nomen et situm quod spectat, coloniae jus unquam adeptas non constare; est enim perabsurda persuasio, cum foedâ antiquitatis ignoratione


page 212, image: ds212

conjuncta, omnes a Romanis urbes, aut colonias, aut municipia fuisse: Sint quaedam reliquae, de quibus liqueat hoc ipsum, Eae non tantum Augusto, etiam Tacito aetate inferiores censendae. Neque quarundam cognomen Augustum obstare potest. Quibus Augusta proprium nomen, uti nostrae huic accidit, [note: Vide Fazellium rer. Sicul. Dec. I. lib. 3. c. 4.] si antiquae sunt (nolim enim nobis quisquam de Augustâ Siculâ a Friderico II. conditâ negotium facessat) ad Augustum referendas non negaverim: Quibus nomen proprium aliud, Augusta cognominis loco accedit, posteriores esse nihil prohibet: Quandoquidem cognominum ambitio an adulatio, mire post Augustum crevit, et singulae urbes sibi, quotquot vellent, [note: Dio lib. 54] propriâ auctoritate deligebant, uti Dio notavit. Maneat ergo, quod ex Tacito posuimus. Coloniam Augustam appellatam, ex Ptolemaeo cognoscimus; Vindelicorum ille, Rhaetorum alii dixere, Ambobus recte tribui, ex iis, quae disputata sunt, intelligitur. Vtriusque etiam cognominis ra ionem in lapidibus [note: Observatum a Panvinio et Golzio.] et nummis haberi, observatum. Ideo recte conjunxit Notitia imperii, quo loco Augustam Vindelicensem Rhaetiae urbem dixit. Nam incepta est quorundam diligentia, qui ex unâ geminam constituere maluere, ut si cui Augustam Praetoriam, Salassorum et Subalpinam, in tres urbes placeat distinguere. Vindelicorum autem Augustam esse, quam Tacitus Rhaeticae coloniae circumlocutione designaverit, neutiquam obscurum. Siquidem splendidissima colonia provinciae caput extitit, et in eâ causâ Augusta omnino. Mitto nomen, nullo argumentorum ambitu suffultum, de primariâ urbe fidem facere: [note: Ptol. lib. 8.] Ptolemaeus ad hujus meridianum Vindeliciae diem metitur: Auctor itinerarii, nomen litteris grandiusculis exprimit, et in inscriptionibus itinerum, quae illam attingunt, ejus semper peculiarem rationem habet: Notitia, Praepositum thesaurorum ibi collocat, cujus hodie vestigium sive manet, sive restitutum est. [note: Golz. in thes. c. 18. ex Tib. nummis. Tac. hist. lib. 2.] At haec praecipuae urbi convenire omnes intelligunt. Accedunt nummorum inscriptiones, in quibus coloniae dignitas clare, si ex scriptoribus fides constat, mihi neque nummos, neque eorum delineatam speciem videre contigit. Et quâ ratione Tacitus Rhaetiae provinciae coloniam Augustam intellexit, eâdem alibi Taurinam coloniam dixit, quae Augusta Taurinorum esset. Sequitur situm constituamus. Ptolemaeus, quod Rhaetiam propriam a Vindeliciâ Lyco semel distinxisset, facere non potuit (adeo foecunda res error est, unus paritalterum) quin Vindelicas urbes omnes inter Lycum et Oenum, itaque Augustam necessario ad dextram Lyci ripam collocaret. Inde Aventinus opinionem hausit, ut Augustam, quae nunc est, et quae laevam occupat, ad Vindelicum nomen non admitteret. Strabonem, quem obstare videbat,


page 213, image: ds213

ridiculâ cautione eludere satis habuit. Verum ego, quid Straboni, quid Ptolemaeo in hac causâ tribuendum, disserui. Et cum amplissimâ Strabonis auctoritate constet, Vindeliciam ad lacum Brigantinum pertigisse, Ptolemaeum ei valde magnum agri modum nullo jure abstulisse, deinde rerum aspectu doceamur, hunc im perite in reliquâ descriptione versatum esse, ne miremur si maximis erroribus minutum istum adjunxit, Vrbem ex laevo fluminis latere (quantulum interest?) in dextrum temere trajecit. Commodum extat nescio cujus dictum, si Ptolemaicas descriptiones cum regionum, fluviorum, montium, urbium situ, quavis jacturâ conciliare necesse, satius multo, et minoris operae videri, tabularum lineas, quam rerum immutabilium [note: Ab. Ortelius. Ger. Mercator.] mutare naturam. Eo respexere principes hujus aetatis geographi, quorum unus in veteris Germaniae typo, alter in postremâ Ptolemaei editione, Augustam ad laevam delineantes, rei veritatem prae Ptolemaei praejudicio sequi maluere. Et cur praesentem oculorum sensum, tot saeculorum fide subnixum, prae uno hoc non sequerentur? Si mediae aetatis auctores respicimus, Augusta [note: Beda Mart. 7. Id Aug. Egol. a Pithaeo edit. Incert. A. 787. Frod. A. 948. Diet. lib. 2. c. 6 Vitich. lib. 3. Liut. lib. 2. c. 3. Hon. in Chron. Lamb. Ann. 1047. 10. 73. 1076. 1077. Gottef. p. 17. Chron. ant. a. 832. Herm. a Diocl. 20. Otton. 15. Chr. 1047. 2052. Sig. a. 942. Otto lib. 3. c. 4. 45. Gunt. lib. 7. bis. Liecht. a. 1167.] quae nunc maxime inter Vindonem et Lycum jacet, itidem Augusta est, sine cognominis adjectione, Bedae, Egolismensi, monacho auctori vitae Caroli Magni, Scriptori incerto, qui annales sub Ludovico Pio collegit, Frodoardo, Dietmaro, Vitichindo, Liutprando, Honorio, Lamperto, Gottefredo, multis praeterea: quippe quibus nulla hujus, tanto post exoriturae, controversiae suspicio in mentem venire poterat. At antiquus chronographus Rhabani Mauri temporibus aequalis, Hermannus quem contractum dicunt, Sigebertus, Otto Frisingensis, Guntherus, Liechtenauius, Vindelicum nomen non dubie recipiunt, etsi fere Rhaetici soli urbem dicant. Si recentiores qui sequuti sunt colligere libeat, numerum conficiam, cujus invidia adversarium nimiopere oneret. Plerique inter illos summae auctoritatis atque eruditionis viri, et quod caput est, qui auctores Graecos et Latinos, quos Aventinus, omnes viderint. Antiquiores quaerimus? Fortunatus ante proximos mille annos, versibus quos produximus, nominat,

-- Augustam, quam Vindo Lycusque fluentat.

Provide Vindonem adjecit, ne de adversâ Lyci ad orientem ripâ suspicaremur. Et propiusne poterat Vindelico cognomini alludere? Antiquior Fortunato Afrae martyris historia, (sub Constantino Magno scripta videtur) etiam Augustae ad Lycum meminit. Antiquiores Afrâ quatuor milliares lapides L. Septimio Severo et filiis inscripti, quos merito tot sanctissimos testes appellem: Eorum tres prope Vrsinium antehac extabant, nunc in monasterium illud translati sic habent; Primus quidem,



page 214, image: ds214

VIAS. ET. PONTES. REST.

AB. AVG. M. P. XXXXI.

Secundus,

AB. AVG. M. P. XXXXII.

Tertius,

AB. AVG. M. P. XXXXIII.

Quartus Vilthaimi, haud procul Oeni--ponte,

VIAS. ET. PONTES. REST. AB. AVG.

MIL. PAS. CX.

Cum haec spatia Augustae hodie quoque conveniant, non video, quis de veteri situ ambigendi locus supersit. Nam illa de Augusta Rhaetorum nebula, quam absurde opposuere Vindelicorum coloniae, ut Vindelicis Vindoligos, et quod est in Amphitruonis fabulâ, omnia congeminarunt, hoc sole discutitur. Vnam tantum in viciniâ Augustam fuisse, inde manifeste verum, quod Severus nullum cognomen addidit, addidisset si aliter res hab uisset, ne dubium relinqueret, a qua pontes viasque restituisse intelligendum esset. Accedit ad hanc suspicionem planissime eluendam, Itinerarii Ant. auctoritas, quam tum Ptolemaeo, tum caeteris omnibus (Severi lapides excipuos habeo) tantum praetulerim, quantum experimentum praesentemque intuitum, rationibus et auditui antestare aequum. Exempla quae in manibus, Constantino quidem recentiora sunt, nam meminere urbium, quibus a Diocletiano, Maximiano, et Constantinis nomina: Verum principium et institutum, multo vetustius, et qui a Julio, Aethici verbis persuasi deducunt, me volente faciunt. Nec nuperae urbium appellationes obstant, cum sequutis temporibus, pro re natâ, adjici potuerint. Itineraria autem, praesidiariorum exercituum usui praecipue a metatoribus parata, hinc fides certa: Quae enim fallendi caussa? Fuerit aliqua, tot millia militum, sive fraus sive error, in re praesenti num latuisset? Itaque viri docti, quoties occasio tulit (factum frequenter) hoc testimonium tamquam locupletissimum produxere: ipse ille, cum quo nobis res est Aventinus. Vnus quidam admonuit, ei temere non fidendum. Quo verbo si errores respexit, qui a librariis multi, nihil moror. Eadem ratione nullius, quantumvis optimi auctoris libri sine cautione legendi, haec calamitas omnes pervasit; neque negandum, hunc libellum ob vulgatissimum usum, pejus plerisque aliis habitum: Sin itinerarium novitium, vel aliâs dubiae fidei credidit, patietur eum potius leviter opinari, quam auctores itinerarii temere scripsisse eligamus. Itinera autem quae huc faciant, complura sunt, idque cadit percommode: Et cum Augustae nostrae ita respondeant, ut jam aptius non possint; quid est


page 215, image: ds215

cur rei clarae et compertae tenebras offundere, de ruderibus ad Isaram (quo haec itinera nullo conatu, nullis machinis queant pertrahi) somniare quemquam delectet? Primum est De Pannoniis in Gallias, per mediterranea loca. Inde partem excerpsi, quae ad hoc institutum, et fere ex Aventino interpretor.

Juvavia. Aventino Salisburgum. Certe non procul abfuit.

Bedajo M. P. XXXVI. Nullam valde probabilem conjecturam habeo.

Ponte Oeni M. P. XVIII. Oetinga Aventino, et omnibus. Errat, quisquis analogiam sequutus, Insprugg, ad verbum Oenipontem vertas, accipit.

Isinisca M. P. XX. Isem Aventino, fluvio et pago nomen manet.

Ambra M. P. XXII. Prugk an der Amber Aventino; plures hoc nomine vici ad eum fluvium, sed itineris ratio illi, qui ad monasterium Furstenveld est, favet.

AVGVSTAVINDELIC. M. P. XXVII. Vindelicorum [note: Scal. in Auson. lib. 2. c. 10.] aut Vindelicûm: quidam codices Vindelicus. Nam Augusta probe Vindelicus dici videtur Scaligero, eo modo, quo Mediolanum Santonum, Santonus, Lutetia Parisiorum, Parisius.

Rostro Nemaviae. M. P. XXV. Nihil constituo. An. Rosshaupten?

Camboduno M. P. XXXII. Kempten omnibus. Confirmat lapis antiquus Isnae. Differt a Campoduno Ptolemaei, aut hic insignite errat.

Vemania M. P. XVI. Neque hic quidquam statuo.

Brigantia M. P. XXIV. Bregenz ad lacum, Aventino et reliquis extra controversiam. Proximum iter inscribitur, Per ripam Pannoniae, a Tauruno in Galliam, ejus quoque partem subjicio.

Quintanis. An castris? Videtur. Aventino Kiinzen, et Quintanorum colonia. De loco et nomine recenti assentior: de coloniâ amplio. Est ibi fluvius Quintanica, ex Eugippio.

Augustis. M. P. XX. Videntur Augustana Notitiae: neque dubium, hîc quoque castra subintelligi, quae Danubii ripam tutarentur. Aventino Azelburg, et Augusta Acilia, cujus tamen nominis nullum testem laudat. Ego Atiliam in Azelburg abiisse videri, dixi ad inscriptionem Saturnini, quam inter monumenta agri Augustani XIX. loco posui. Neque tamen abhorret, ad id oppidum castra Augusta fuisse.

Regio. M. P. XXIV. Castra Regina Notitiae opinor. Aventino Roking, Distat a Reginoburgo M. P. XV. Quibusdam Reginoburgum ipsum esse, nomen persuadet.

Abusina M. P. XX. Aventino Abensperg.

Vallato M. P. XVIII. Aventino Pfal.

Sumuntorio M. P. XVI. Aventino Hochwart.

AVGVSTA VINDELICVM M. P. XX.



page 216, image: ds216

Guntia M. P. XXII. Gunzberg ad fontes Guntiae, fluvius enim nomen non mutavit. Quidam Gunzburg ad ostia interpretati: Absurde, nec enim itineris ratio patitur. Transitus Danubii Guntiensis in panegyrico ad Maximianum Aug. is est.

Coelio monte M. P. XVI. Quibusdam Kelmunz, sonus enim accedit, si in Coelio -- mons C. antique pro K. proferas. At quoniam itineris ratio adversatur, conjectura acutior est quam verior, mihi locus ignotus.

Camboduno M. P. XIIII.

Vemania M. P. XV.

Brigantia M. P. XXIIII.

Tertio itinere, Lauriaco Brigantiam aut Brigantium, per mediam Augustam Vindelicorum, Juvaviâ Brigantium usque mansionum nomina a primo nihil differunt, interstitiorum numeri differunt, neque id nullo nostro commodo: Docemur enim, ut loca ipsa ex inscriptionibus antiquis, itinerum ductu, nominum similitudine, fluviis et lacubus adjectis, recte conjiciuntur, ita si intervalla, itinerarii numeris non prorsus respondeant, de errore haud statim suspicandum, quin existimandum esse, hos corruptos, qui tam frequenter vacillent, aut viarum compendia mutata.

Juvavia.

Bedaio. M. P. XXXII.

Ponte Oeni M. P. XVII.

Isinisca M. P. XX.

Ambra M. P. XXXII.

AVGVSTA VINDELICV M M. P. XXXVII.

Rostro Nemaviae M. P. XXV.

Camboduno M. P. XXXIII.

Vemania M. P. XV.

Brigantia M. P. XIIII.

Vltimum Augustâ Veronam sic habet.

Abuzaco M. P. XXXVI. Aventino et aliis Fuessen, ad alpium fauces. Ejus rei cum alia indicia, tum fabula quam oppidani narrant, oppidum conditum a gigante, cui Abuzacus nomen fuerit. Parthano M. P. XXX. Aventino Parthen -- Kirch, Nomen fidem facit, et situs consentit. De iis, quae sequuntur, mihi tenebrae: nec sequi placet quorundam hariolationes, cum praesertim nostrae rationes sine illis constare possint.

Veldidena M. P. XXX.

Vipiteno M. P. XXXII.

Sublavione M. P. XXXII. An Sabona vel Sabiona? An Brixen, Brixina vulgo?

Endideio -- M. P. XXIIII.

Tridento M. P. XXIIII. Notum.



page 217, image: ds217

Ad Palatium M. P. XXIIII. Reliquias in vico diruto Palazzo superesse ferunt.

Verona M. P. XXXVI. Nomen non mutavit. Jam si ad chorographicam tabulam oculos refero, animadverto mansiones unius itineris, haud equidem omnes in rectam lineam incidere: Fert enim exercituum ratio, pontes ob fluminum trajectus, civitates annonae caussâ, etiam per ambages sectari, cujus generis exempla in Ant. per omnes provincias obvia, in praecipuarum maxime coloniarum gratiam. Verum, uti hae caussae a rectâ saepius abducunt, ita retrogradi, et institutae peregrinationi contrariam viam ire, numquam cogunt. Et in Juvaviâ, Ponte Oeni, Isiniscâ, Ambrâ, mediores illos flexus animadvertimus, qui etiam Augustam, Cambodunum, Brigantiam commode complectuntur. Si contra Augustam ad Isarae et Loisae confluentes statuas, mirificos maeandros flexionesque sequaris oportet. Isiniscâ Ambram petens, Isaram fluvium a tergo relinques, Ambrâ rursus ad Isarae et Loisae confluentes profecturus, aliâ quidem viâ, nam ad laevam flectes, retro tamen omnino redibis. Hujus itionis reditionis quae, non dicam necessaria, verisimilis esse caussa potuit? An Iseniscâ ad Isarae confluentes (Augusta ibi stetisset) non rectum patebat iter, quod non fluvius, non alicujus nominis rivus impediret? Reliquorum itinerum similis ratio est. Abusinâ Vallatum, Sumuntorium, ad Lycum ducit, neutiquam ad Isaram. Augustâ Abuzacum et hinc Parthanum, a Lyco non ab Isarâ abducit. Quae tam aperta, ut hodie pleraque non mutatis stationibus in usu maneant. Sed nugas ago, si multus sum, in re, quae se inspectis tabulis statim explicat. Nae in illis, quae Aventinus in Bojoariâ retulit, neminem praeter ipsummet arbitrum dari velim, nam ipsius fere, quae mihi probissimae visae, interpretationes sequutus sum. Vt saepe mirari subeat, quid illam tabulam describenti, et itinerarium legenti, probanti, mentis fuerit, quin addo frontis, Augustam contra hujus sensum, et omnium aetatum consensum alio transferre. Nisi tanti aut novandi lubido, aut quemquam unum hominem cum veritatis jacturâ ab erroris opinione vendicasse. Sed bene habet, nobis verum et rectum, omnibus Ptolemaeis amicius. Stat itaque post longiusculas ambages, quod initio positum. Et cum demonstraverimus, Ptolemaeum in describendo Augustae situ erravisse, fit, ut hoc accedat argumentis, quibus eum in Vindeliciae descriptione lapsum antea ostendimus. Nam principem provinciae urbem extra provinciam stetisse, nemo concipiet. Neque non consequens verisimile, in Licatibus quoque falsum, quos necessario, iisdem vestigiis insistens (uti in catenarum complexione anulus anulum ducit) cum reliquis Vindelicis ad dextram Lyci rejecit. At quam longissime annalium memoria retro repeti


page 218, image: ds218

potest, proxima planities ad utramque ripam, laevam quidem praecipue, Licates campi appellati: Et opinor caussa nulla est, cur Licates aliquando ultra flumen tantum habitasse suspicemur, cum Vindelici, ad quos pertinebant, utrimque colerent. Cujus rei ignoratio Ptolemaeo multis modis imposuit. Quapropter summa haec sit: Augustam coloniam a primâ origine in Licatibus Vindeliciae, quae majoris Rhaetiae pars esset, deductam. Strabonis sententiâ Licatii inter audacissimos et ferocissimos Vindelicorum censi: [gap: Greek word(s)] , interpres non satis splendide vertit, petulantissimi. Coloniae porro aliae in veteres, in novas [note: Hyg. de lim. const.] aliae urbes mittebantur. Hyginus de Augusto, Quibusdam deletis hostium civitatibus, novas urbes constituit: quosdam in veteribus oppidis deduxit, et colonos nominavit. Novarum urbium coloniis nova nomina indita, me tacente intelligitur. Antiquarum retenta quaedam, adjectione quaedam aucta, quaedam omnino mutata. Retenta sunt, frequentissime; Aucta republicâ stante non ita saepe: Eversâ, plurimis Juliae, Augustae, Sebastae, Caesareae, praeter alia ambitiosa cognomina adjecta: Rarenter etiam ante Caesarum tempora mutata, fere ominis caussa, sic Beneventum ex Malevento, Narnia ex Nequino, ex Epidamno Dyrrhachium orta: Postea in nominum mutatione, eadem quae in adjectione ambitio invaluit. Quam harum conditionum Augusta sequuta sit, exquiramus. Patriis annalibus proditum, antiquissimis temporibus Aborigines hoc solum tenuisse. Verissimi enim Aborigines, qui non interrruptâ serie principem hominem Adamum generis auctorem ciere possunt, quod Japheti filiis contigit. Istos post diluvium huc immigrasse, urbem condidisse, sive Vindelicam, sive Cisaram appellasse memorant: Vtrique nomini confluvium caussam praestitisse. Vindelicae ratio in aperto, Cisarae nescio quam exoticam etymologiam ex Hebraeorum sermone proferunt. Verum haec uti auctoribus placuit conficta, nullâ auctoritate, neque probabilis saltem conjecturae specie nixa, nemini paullo cordatiori imponere [note: Liv. lib. I.] poterunt. Inventores si veniam accipiunt, satis habeant: Livio praeeunte, his artibus majorum primordia augustiora facere, sibi licere crediderunt, quae illustrium urbium fortuna est. Nos aliâ coepimus viâ, eâ pergamus: Alte sedeat, nobilitatem originumque splendorem, nullâ re aeque ac veritate commendari: nec committamus, ut falsis ornamentis conquisitis ac assutis, illorum fidem, quae vera ac certa sunt, labefactemus. Hinc quae sequuntur etiam, de Cisarâ anno ante Romam conditam DC. a Marpesiâ Amazonum Reginâ expugnatâ et restitutâ, atque totâ Vindeliciâ gynaecocratumenâ, poeticis fabulis fortassis non indecora, historiam veri amantem ne interturbent. Absurdiora sunt,


page 219, image: ds219

quam ut iis excutiendis operam ludamus. Neque non censendae eodem loco nugae planissimae, de Trojanorum reliquiis, duce Priami nepote Priamo altero, urbe Genauniâ, et quae sibi praeterea indulsit inscita temeritas. Altera eorum sententia, qui de Japheti filiis nihil solliciti, urbem quam isti dicunt, ita retinent, ut de originis tempore non constituant, id asseverent, Cisaram a religioso barbari numinis cultu, Vindelicam a fundo dictam. Neque haec temere excogitasse videri volunt, quando ad ea, quae de Cisarâ narrant, firmanda, producunt fragmentum historicum, quod Augusto an Paterculo olim scriptum dubii, nunc demum in lucem rediisse existimant. Sed mihi constat, ab aliquot [note: Liecht. An. 1168. Otto lib. 3. c. 4.] centum annis hominum manibus versatum, a Liechtenavio paene verbatim in chronicis relatum, Ottoni Frisingensi quoque lectum, et actis D. Afrae, multis phaleris auctum, inscriptione historiae Gallicae praefixum esse; neque Aventinum latuisse satis apparet, sed is parce illo et tecte, suis suspicionibus firmandis usus. In hanc autem sententiam conceptum est. Germanos occupatis Rhaetiis, urbem in planitie sub alpibus, prope Noricorum fines, ad rapidissimorum amnium confluentes constituisse, vallo et fossa sepsisse: Cisaram aut Zisaram, a Cisâ vel Zisâ Deâ, cujus ligneum templum, etiam post deductam Romanam coloniam inviolatum manserit, deinde vetustate collapsum colli nomen dederit, appellasse. T. Annium Praetorem, ut excursiones cohiberet, eam Kal. Sextil. exercitu circumdedisse. Ipsum cum legione Martiâ ad meridiem, qua solum aequo pede, nullo fluvio impeditus erat aditus, castra posuisse: Avarem Bogudis Regis filium, eximiâ indole, graecis latinisque; litteris imbutum, cum equitatu, et auxiliaribus Macedonibus, ad occidentem, qua barbari timerentur, ultra flumen, vallo circumducto, loco angusto consedisse. Post coeptam obsidionem die LIX. qui Cisae sacer, ludum et lasciviam, non formidinem ostentaret, incredibilem barbarorum multitudinem, ex proximis sylvis derepente effusam, castra irrupisse, equitatum omnem cum auxiliis delevisse, Avarem, qui regio habitu insignis in potestatem vivus venisset, foede mactasse. Praetorem auxilio properantem, ab oppidanis interceptum, acri pugnâ congressum, oppidanorum principes Habbinonem et Caccum occidisse, parum abfuisse quin reliquos in fugam verteret, nisi illis socii, adversâ ripâ jam victoriâ potiti, opem ferre maturassent. Vtrosque dein conjunctis copiis Romana castra perrupisse, Praetorem, qui tumulum frustra cepisset, et extremam fortunam fortiter tueretur, obtruncasse, legionem divinam, ut ne nuncius superesset, internecione occidisse, unum Verrem Tribunum, transmisso amne in paludibus delitescentem, honestam mortem subterfugisse: Quam non multo post Siciliae proconsul,


page 220, image: ds220

immani avaritiâ turpem promeruerit. Haec fragmenti narratio. Quam ad Augustam pertinere, valde liquet: neque tot retro annis, ex quo primum prodiit, cuiquam ambigere in mentem venit, praeter recentissimos perpaucos, quibus et ista Isarae confluentibus tribuere placitum: Quod existiment nec Augustam in Norici finibus sitam, nec fluvios, qui ad eam confluunt rapidos, nec paludes, in queis Verres perierit, in propinquo. Sed omnia secus habent. De Norico non eo inficias, quodantea, multis confirmavi, antiquitus ad Oenum pertigisse, neque ultra progressum, quâ ratione Isara nihilo verius in ejus finibus: At cum dein Boji Romanis Vindeliciae partem, quae inter Oenum et Lycum, abstulissent, et ex Norico credo illuc immigrassent, factum ut totus hic tractus cum Bojoariae sive Bavariae, tum Norici nomen acciperet. Quod innumeris [note: Gunth. I. Lig. lib. 2.] mediae aetatis scriptoribus perspectum, si unius Guntheri auctoritas hic firmabit, satis est,

---------- Qua Norica lambit,
Rura Lycus ----------------

Hinc Augusta, solo fluminis alveo divisa, Norico proxima. Lycum et Vindonem qui rapidos negat, rem manifestam negat, cujus Lycaeum nomen admonere debebat, rectius norunt, qui ripas utrimque ingentibus molibus nunquam satis munire possunt. Paludum quoque caussâ non est, cur ad lacus circa Isaram nos vocent, quorum diversa ratio, nos paludes stagnante Vindone in agro Augustano saepe intuemur. Verum enimvero, etsi fragmentum Augustam spectat, et Augusta aliquid inde lucis expectat, cavendum tamen, ne a fumosâ nec lucidâ face, plus aliquanto fuliginis, quam fulgoris inferatur. Inprimis nimis obesae naris est, si quis Augustum aut Paterculum auctorem autumat. Prior ex membranis, quibus HIST. AVG. historia Augustae, aut Augustana scilicet praescripta, irrepsit. De posteriori incertior conjectura; sed quaecumque erroris caussa, plumbum istud longe est ab auro omnis illius aevi. Et si melioris metalli venae intercurrunt, hoc tantum indicant, auctorem, in bonis scriptoribus, non prorsus fuisse hospitem. Aetatem Augusti cur affingimus, quam ille non affectat? Quae de templo narrat, multo post coloniam deductam, quae tamen sub Augusto deducta, contigisse credi postulat: Rhaetias numero plurium appellat, cujus rei Hadriani temporibus usus obtinuit: et quae de Norico notavimus, multis adhuc annis recentiorem, post ejectos demum Romanos scripsisse ostendunt. Quin ab ejectis Romanis, aliquem temporis modum ad hanc scriptionem fluxisse intelligimus, qui sciamus, ista tunc studia mire jacuisse. Si divinare licet, eo feror, ut Caroli Magni tempora sentiam,


page 221, image: ds221

quibus primum cogitationes de litterarum studiis a nostris hominibus susceptae, rudes quamquam et incompositae, nam multa ab illo saeculo falsa veris intermixta turbido quodammodo alveo ad nos fluxerunt. Nescio an inscriptio historiae Gallicae, quam fragmentum aliquando praeferre dixi, suspicionem adaugeat. [note: Otto lib. 3. c. 4.] Sane Frisingensis, qui ante annos plus minus CCCCL. scripsit, Quinctilii Vari caedem cum iis, quae de Annio Praet. fragmentum narrat, vulgato plerisque errore confundens, Tradunt Augustenses hanc caedem ibi factam, ostenduntque in argumentum collem ex ossibus mortuorum compactum (inexplicabilis hujus commenti vanitas est, cum in hoc quidem colle, quem ex ossibus totum constare ajunt, nemo ullum unquam ossiculum repererit) quem in vulgari Perleich, eo quod ibi legio perierit, usque hodie vocant, vicumque ex nomine Vari appellatum monstrant, significat famam, quae ex fragmento tota fluxit, plurium saeculorum curriculis jam tunc confirmatam, Carolo, aut si forte Ottonibus (nemo certum diem scripto tam vetusto et obscuro assignet) inferiorem haud esse. Atque hanc temporum disquisitionem consequitur, auctorem ut ut antiquum, qui Augusto, et memoriâ rerum narratarum procul vixerit, in iis, quae ab antiquioribus monumentis dissentiunt, fidem neutiquam merei: in reliquis, non nisi considerate et circumspecte mereri. Nemo adeo hebes, Verrem Siciliae Praetorem, Anno urbis DCLXXXIII. repetundarum damnatum, hic ferat. Nam Proconsulem imperite appellatum, de morteirrogatâ falsa esse prodita, ne objicio quidem. Commode scilicet interpretantur, et culpam in hominem stolidum, cujus temeritate ista adjecta sint, transferunt: quod mihi non difficulter persuaderent, si tot praeterea manifestae vanitatis vestigia, reliquae historiae impressa non cernerem. At praecipuum caput, clades Martiae legionis, quam itidem vanum? Num credibile caedem laudatissimae legionis, quae una isto cognomine ob virtutem honestata, ut Appianus notat, et [note: App. Civ. 4. Cic. Phil. 4.] quae (utar Ciceronis verbis, nam fragmentum ea respexisse crediderim, cum divinam appellavit) videtur divinitus ab eo Deo traxisse nomen, a quo Pop. Rom. generatum accepimus, reliquis ejus aevi scriptoribus omnibus tacitam transmissam? Tacito etiam, [note: Tac. de Germ.] qui clades a Germanis illatas simul comprehensas, tamquam in tabellâ nobis ob oculos posuit? Quin et iis, qui inter adversa [note: Suet. Octav c. 23.] Augusti Lollianam, majoris infamiae quam detrimenti ait Suetonius, in qua una quintae legionis aquila Vellejo teste amissa, retulere? eam namque Tacitus, quod minoris momenti, praeteriit. Atqui nulla Martiae hujus ab Augusto in historiis memoria. Verum. Ego quoque Martias posteriores, nihil ad istam pertinuisse, istam finitis civicis bellis in legionum numero esse


page 222, image: ds222

desiissesentio: Sed aliis de caussis. Sive quod in Ionio mari perierit, die, qui Cassio in campis Philippicis illuxit ultimus, et est [note: App. Civ. 4.] in eam sententiam idoneus auctor Appianus: sive quod naufragio an navali proelio (in medio cum hoc Appiano relinquimus) superstites reliquiae, mox emeritae militiae praemia perceperint, agris donatae, in coloniam deductae: auctores habeo, qui se coloniae nomen certis conjecturis assequutos opinentur, si nobis id hîc quaerere propositum. Quin constet, etsi contra est, Martiam a Germanis deletam, sive inter Varianas tres, sive alibi, nunquam erit, ut ejus suspicio cadat in bellum Rhaeticum. Rei gestae series, quam ex gravissimorum scriptorum auctoritate retulimus, neutiquam patitur: minime omnium Velleji verba, Victoriam partam esse majore cum periculo quam damno Romani exercitus. Nisi levis jactura XIV. M. militum circiter, periculo quam damno propior. In legione enim pedites paullo supra VI. M. (aliâs alio numero fuisse non ignoro) equites DCC. tantundem plerumque ex sociis peditum, duplum equitum, ut est Polybius auctor, quin et pedites interdum geminati, sic apud [note: Polyb. hist. lib. 6. Liv. lib. 3.] Livium, Hernici et Latini jussi milites dare ex foedere: duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit, ac saepe alibi. Id [note: Vlp. D. lib. 3. tit. 2. l. 2.] est, quod fragmentum exercitum appellavit: Vlpianus, Exercitum autem non unam cohortem, neque unam alam dicimus: sed numeros multos militum, nam exercitui praeesse dicimus, qui legionem vel legiones cum suis auxiliis ab Imperatore commissas administrat. Neque item fieri potest, ut clades ante bellum: nam id commenti quidam, qui dum scribant, quid scribant nihil pensi habent. Strabo et Dio belli caussam memorant, frequentes et foedas Rhaetorum Vindelicorumque; populationes, ex Italicis et Gallicis agris: at multo speciosior titulus ex vindictâ caedis nobilissimae legionis, si caedes praecessisset. Praetereo, quod Germani nondum tunc temporis in his oris, et quae de Rhaetiis ac Norico jam semel dicta. Sed nec post bellum locum vacuum reperiemus: Pacata tunc omnia, Strabo, jam agitur annus tertius supra [note: Str. lib. 4.] trigesimum, ex quo quiescentes tributum legitime persolvunt. Ad hoc, noster coloniam post cladem deductam ostendit: Colonia autem sub Augusto, statim a bello. Historiam ergo, quae omni tempore excluditur, superest manifestae fabulositatis damnemus.

Inde ineptiarum etiam, quod collem a Cisae templo nomen invenisse memorat. Frigidum commentum est, cuiquam homini Romano haec curae, ut scriberet in mentem venire potuisse. Appellationem quae ad Cisam forte fortunâ, uti fit, alluderet, fabulae occasionem dedisse, et auctori asserendi audaciam addidisse, satis video, nisi cuitamen clivus a fabulâ demum, quod fieri nihilominus potuit, videatur indigetatus: nam in censualibus Rei


page 223, image: ds223

publicae libris, clivus Zizenberg inter D. Vdalrici et D. Dominici describitur. Aliis Eisenberg proxime Curiam, cujus originatio a publico carcere, aperte Germanica, visum substituere, quod Cisam eandem Isidem esse comminiscantur. Zusem, Zuseme K, Zusemalten, Zusmerhausen, agri Augustani fluvium et pagos, certus sum non nisi incogitantiâ praeteritos, aptus enim hic se jactandi campus, affinitate inter I. et V. litteras notâ. Porro quem Zizenberg diximus, ridiculo vulgo nomine Affen--wald Simiarum sylva, est, et si nugis habenas libeat laxare, non diffidam aliquibus probari posse, quod nunc maxime in mentem venit, Afrae--wald, exiguâ unius alteriusve litterae mutatione primitus dictum lucum, in quo Afra Venerem Cypriam, plerique enim eam Cisam existimant, coluerit. At nos haec ridere solemus, qui sciamus nomenclatorium istud cacoethes, post Carolum demum invaluisse, pervasisse autem omnes qui reconditas historias docti videri volebant, ut locorum nomina effictis fabulis explicanda putarent, et iis inveniendis confingendisque; promptissimus, maximâ laude censebatur. Longius itaque progressinostri, non a Cisâ collem tantum, sed ab Avare (Varus Frisingensi est aut Avar hic, aut Verres, qui mox sequitur) Habbinone, Cacco, Verre, proximas circa urbem villas, a legione quae perierit, forum deduxerunt. Addidere in eum sensum carmina, sine risu non legenda, insciti homines antiqua, marmoribus descripta, se persuasuros sperabant. Mihi aegrius esset, nisi cognitum haberem, omnes prope alicujus rei et famae urbes hac labe aspersas. Quid ridiculum prae Italicis istis, Vicetiam dictam a Vicis centum, Papiam quasi Patriam Piorum, Placentiam a Placentulo Trojano, Tridentum a tribus dentibus, Cremonam a crumena Jani, Veronam tamquam Romae minantem, vae Roma, et sexcenta, quorum origines si recensere vacet, omnium fabellarum ineptias superent. Barbaro saeculo fidem invenisse vix patimur, in hac litterarum luce feramus? Nemo aures accommodet, neque nostris, neque nuperis illis, qui ad Isaram transtulere campos Perlaich a legionis pernicie, lacus Vvirm--see a Verre, Vvalhen-- see ab Italis caesis, a tegendo Teger - see, nihil est toto genere insulsius. Verum, uti haec aperte frivola, ita insunt fragmento quidam non dubii veri radii: Rursus alia, quae item ex vero nata suspicari libeat, sed obscurius. Sive auctor famam veterem, tunc temporis nondum adeo corruptam, sive (quod potius reor) litteraria monumenta, quibus nos destituimur, prae oculis habuit, eaque additis, demptis, immutatis plerisque, novis coloribus ad hanc speciem, quam cernimus, adumbravit. Eo nomine de patriâ, cui optime voluit, pessime meritus. Dum omnia in majus auget, Vindelicos contra quam res tulit, victores quam victos narrare


page 224, image: ds224

mavult, assequutus est, ut ipse quidem animo suo indulserit, nos quid vere actum sit, vix multa cogitando, legendo, conferendo divinare, quaevero substituit, propemodum omnia commentitia esse, non difficulter scire possimus. De radiis quod dixi, Primo topographia tota probata est: Verum dein Germanos Rhaetias occupasse, sed longe alio saeculo: tum coloniae deductio non dubia: item pugna cum Romanis, diverso eventu licet: Kalendae denique Sextiles commisso praelio nobiles, uti pluribus disseruimus: At auctor proelium quod Vindelicis male cessit, declinatum volens, obsidionem subjecit. Suspiciones obscuriores istae: Vrbem id loci stetisse, quae et a solo, et a Deae alicujus nomine binomia. T. Annium aliquem, Praetorium forte an inter Neronum legatos fuisse, nobilis enim gens Annia multis imaginibus, nec isto praenomine infrequens, Consul Anno DCI. T. Annius T.F. Anno DCXXVI. T. Annius T. F. T. N. Candidatus Anno DCCII. T. Annius Milo, quem aeternitati sacravit Cicero, mitto alios, sub Augusto honoratam, indicio nummi Annii III. Viri A. A. A. F. F. Macedones dein auxiliares, nihil a Romanâ consuetudine abhorrent: Nihil equites Mauri sub Avare, et ipsus sane Avar quam Numidicum [note: Sal. Jugurth.] sonat, fere consonant Aspar et Dabar Sallustii. Bogud notus Romanis historiis, cujus uxor Eunoe amata Julio, Methone [note: Dio lib. 50 Str. lib. 8.] ab Agrippa bello Actiaco interfectum prodidere Dio et Strabo, atque cum regno multo ante mulctatus fuerit, eo verisimilius [note: Tac. Ann. 5] filium armis rem et famam quaesivisse: Talis apud Tacitum Ornospades Parthus, exul quondam, et Tiberio, cum Dalmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator, eoque civitate Romanâ donatus. Litterarum quoque studia (fragmentum horum in Avare meminit) non aliena a calidis Afrorum ingeniis, [note: Plinio saepe.] et quidem Regum: Juba Jubae F. laudatus Plinio, Vitruvio C. [note: Vitruv. lib. 8. c. 4.] Julius Massinissae F. quo cum sermones de philologiâ contulit, et eâdem famâ proxime Abdelmelecus Marocci et Fessae Rex, is qui cruentâ pugnâ cum Lusitanis congressus, victoriae immortuus est. Postremo, quandoquidem Vindelicos ducibus usos necessum, iis tam Habbinonis et Cacci, quam quaevis alia nomina esse potuerunt, et qui rerum exitus, occisos non incredibile. De numero LIX. dierum a Kalend. Sextil. alius dicendi locus incidet. Haec ergo vera, haec verisimilia in caussâ: Sic ut verisimilia, quantumvis quid contra dici debeat non video, vera praestare nequaquam audeam: facerem, si paullo gravior esset fragmenti auctoritas, nunc scio, testi mendacii semel comperto, vera narranti fidem haud facile adhibendam. In urbe Cisarâ equidem, cujus ergo huc progressi sumus, testimonio de nomine tantum stamus, res sine teste in dubium vix venire poterat.


page 225, image: ds225

Nam istud camporum aequor, modicis collibus, tamquam lascivientibus fluctibus interstinctum, coelo maxime temperato et salubri, solo pascuis laeto, agris frugifero, virentibus nemoribus, et pisculentis rivis amoeno, intelligere possumus ex quo hominum cultum Rhaetia regio accepit, habitatoribus non caruisse: Quorum urbem (frequentes per Rhaetiam urbes, tum alii testes, tum Vellejus) in ipsius planitiei acie, ad confluentes majorum fluviorum Vindonis et Lyci, qui maximâ aquarum vi, fossarum in modum pleraque latera muniunt, et commodo tamen interjecto spatio eluvionum metum procul habent, sitam fuisse, situs prope, est ut fateri cogat. Sic sane, nisi quod de Megarensibus Deus respondit, Vindelicos veteres caecos fuisse arbitramur. Nam Germani haudquaquam auctores, quibus nihil tunc [note: Tacit. de germ.] temporis rei cis Danubium, neque ex illorum institutis urbes: Tacitus, Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est, ne pati quidem inter se junctas sedes: Vindelicos magis est ut conditores demus. In aetate constituendâ nihil video, profiteor, cum plausibiles etiam suspiciones destituant: nisi quod antiquitatem, situs, quam diximus, praerogativa arguit. Gentis caput jam tunc extitisse, idem situs suadet, totius regionis umbilicus: tum quod huc coloniam deduxere Romani, cum primarias provinciarum urbes constituendis coloniis deligere consueverint. Hinc Vindelicae quoque nominis fides constat, quando nihil in omni historiâ frequentius, quam principes urbes populorum nominibus appellatas observare. Adjutant disputata de Vindeliciae etymo, quod ex solo ab hac urbe insesso originem traxisse indicavimus. Et Frisingensis verba in istâ testium [note: Fris. lib. 3. c. 4.] penuriâ non negligenda, Drusus Moguntiam in Galliâ, et Augustam in Rhaetia, quae ante Vindelica dicebatur, ex nomine Augustivocatam, fundasse vel instaurasse dicitur. Neque interim alterum Cisarae nomen locum habere non poterat, nihilo secius quam illa a confluvio Lusturia, proprium Onobae retinuit. Si in re simili ludimus, auctor est Stephanus, etiam Syriae Larissam binomiam, indigenis Zizaram appellatam. Quin creditum quibusdam, omnes omnino urbes duplici nomine usas, publico nimirum ac vulgari, tum altero occulto, religioso, et in vulgus [note: Macr. lib. 3 c. 9.] ignoto. Quod Macrobius de Româ prodidit post Plinium; ego [note: Plin. lib. 3. c. 5.] universe nolim asseverare. Id tamen ex Macrobio compertum, omnes urbes in alicujus Dei esse tutelâ, et a Diis tutelaribus plerasque appellatas videmus. Non enumero Alabandum, Tenem, tot alios, in promptu cum sit exemplum urbis binomiae Terracinae, quae Anxur a Jove Anxuro dicta. Idem in Cisarâ accidisse fragmentum (quem magis idoneum testem producam, nunc nullus est) adeo narrat probabiliter, ut mihi cete approbet. Sic interim,


page 226, image: ds226

si quis hanc conjecturam ad priores quas rejecimus, ablegare maluerit, nihil sum succensurus: Existimatio namque rei incertae, in medio relinquenda. Ego, nescio quî fit, testis etiam suspecti, in re valde credibili fidei cogor credere, et cum non videam, cui bono nomen confingi debuerit, neque confictum esse possum animum inducere. Num enim absurdior Cisa apud Vindelicos, quam Asculanorum Ancaria Dea, Volsiniensum Nurscia, Otriculanorum Valentia, Sutrinorum Nortia, quas [note: Tertul. Apolog.] Tertullianus enumerat? At qui Cisam ex Tacito Isidem interpretantur, quoniam is scripserit, pars Suevorum Isidi sacrificat, errant largiter, et turpis chronologiae lapsus, res Vindelicas cum Suevis, qui tanto post immigrarunt, confundere: cui inscitiae fragmenti tamen auctor obnoxius. Quod si Cisa Suevorum Isis fuisset, ineptirent adhuc de muliebrioris specie, parumne testato Tacitus, Signum ipsum in modum liburnae figuratum, docet advectam religionem? Et mox (quo etiam nugas de Cerere aut Cybele, aut etiam Venere refellit, quas Cisae nomine a Suevis cultas ali conjecere, argumento imagunculae, sub scapo coni, qui Augustanis insignium loco) Caeterum nec cohibere parietibus Deos, neque in ullam humani oris speciem assimilare, ex magnitudine caelestium arbitrantur. Cujus rei a Maximo quoque Tyrio proditum exemplum sermone, utrum Diis dicanda sint signa, Celtae, inquit, colunt Jovem: Celticum vero Jovis signum, altissima quercus. Ineptus cassusque labor est, barbara numina Romanis et Graecis conferre velle: Quis Deus Alabando respondet? Aut si Germanica malumus, quis Tuisconi et et Manno, quae Dea Tanfanae? Mihi Minerva Cissaea apud Pausaniam [note: Paus. Corinth. Possev. in ep. ad R. Pol.] lecta, Zizilia Venus Sarmatica apud Possevinum, et scio quibus Germaniae oris Zizen mammae sint. Neque ut ad Cisam aut Zizam (quam Camboduni quoque Vindelicâ urbe cultam, veteribus annalibus consignatum reperio) quidquam horum pertinere [note: Serv. in 7. Aen. Laurente Marica.] arbitrer, ideo inducor. Servius recte annotavit, Topicos deos ad alias regiones numquam transire. Dixi de urbe Vindelicâ, sive Cisara fuit, quam potui maxime credibiliter. Illam Kal. Sextil. in Romanorum potestatem venisse, quidam in litteras retulêre, neque quam auctoritatem sequantur comperio. At convenit, quod his Kal. debellatum demonstravimus, et si coniectura sedet, in istis campis pugnatum, credibile uno impetu urbem captam fuisse. An quod Horatius Alexandriae mentionem injecit, hucallusit? Par utrimque ratio: Alexandriâ Kalendis captâ, Aegyptus in potestate fuit, sic Vindelicia Cisarâ. Victoria victae urbi, quod raro assolet, splendorem et ornamentum addidit. Nam quia coloniâ honestatam intelligimus, scire interest, praecellentem coloniarum dignitatem


page 227, image: ds227

extitisse: Adeo, ut cum praestantissima esset municipiorum conditio, quippe quae suo jure et legibus utentia, muneris tantum honorarii cum Pop. Rom. participia, potiori tamen, et praestabiliori existimarentur coloniae, quae jura institutaque omnia Pop. Rom. haberent: nimirum propter amplitudinem majestatemque Pop. Romani, cujus istae coloniae quasi effigies parvae simulachraque [note: Gell. lib. 16 c. 13.] esse quaedam videntur: Gellii verba sunt. Quo Suetonii locus [note: Suet. Octav. 46.] de Augusti coloniis spectat, jure ac dignatione urbi quodammodo pro parte aliquâ adaequavit. Cum enim in arce rerum humanarum Roma constituta esset, ut quaeque illam urbes arctissimis necessitudinis vinculis contingebant, ita sese prae reliquis maxime extulisse videbantur. Hoc est quod in lege Mamiliâ, perpetuo primo loco coloniae, deinde municipia, praefecturae, fora, conciliabula ordine nominantur. Inde, quod ex Divi Hadriani oratione Gellius memorat, Italicenses, Vticenses, et quaedam alia municipia antiqua, cum suis moribus legibusque uti possent, in jus coloniarum mutari voluisse. Hinc denique, quod inferioris aetatis et sequioris saeculi scriptores Municipiorum nomine minoris rei urbes tantum dixêre. Quoniam vero victoriam anno post Romam conditam DCCXXXIX. partam ostendimus, indicio est illo coloniam deductam: Quatenus nihil attinet ambigere, hoc genus praesidia debellatis populis protinus imposita. Colonias militares dico, cum ex Quiritibus scriptae in aliquot interdum annos post victoriam dilatae sint. Et princeps provinciae civitas Augusti honori hunc in modum cessit; minoribus oppidis, privata victoriae monumenta fixêre Nerones, a majore siquidem Tiburnia, aut si quo alio nomine rectius appellatur; nam hoc sane absonum, Tiberina opinor concinnius, a minore Drusomagum, cujus Ptolemaeus meminit, dicta sunt. Quae si a Strabone praeterita, intelligere possumus eum statum regionis, qui ante provinciam constitutam, et Romana nomina inducta, fuit, sumpsisse describendum. Vindelicae quoque, quam ante provinciae constitutionem stetisse, haud obscuris freti argumentis ostendimus, nullam rationem habuisse non valde miror, cum idem plerisque urbibus, quae populis cognomines, accidisse sciam, credo quia populorum editis nominibus satis indicatae videbantur.



page 228, image: ds228

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Quartus.

SED circa coloniam multa praeterea expedienda. Quae quoniam hic locus a nemine satis perpurgatus est, quo poterimus ordine prosequemur. Primum, nulli nisi lege latâ deducere licuit: ut paullo latiore legis appellatione, tam Senatus, quam populi jussiones comprehendamus. Et stante quidem Republicâ, singulis deductionibus, sive una colonia deduceretur, sive plures simul, singulae leges ferebantur. At Senatus Populique potestate in unum transfusâ, peculiari lege nihil opus erat, quod eâ, quâ Populus in illum unum omne imperium et potestatem conferebat, de coloniis quoque caveretur. Plutarchus de Sullâ, Omnium praeteritorum data ei fuit ex lege impunitas: in futurum autem jus necis, publicationis bonorum, coloniarum deducendarum, urbium condendarum, et diruendarum, jus regna auferendi, et pro libito condonandi. [note: Seneca de Clem. lib. I. c. I.] Hinc verba fluxerunt, quae Neroni Seneca affingit, Quae ruant urbes, quae oriantur, mea jurisdictio est. Atque idem Julio et Octaviano [note: Dio lib. 53.] tributum, definite et nominatim opinor: quamquam quod Dio et alii, Imperatoribus a subditis nihil non concessum prodiderunt, universe jus istud, de quo loquimur, tum reliqua omnia complectitur. Superest in fragmentis legis Regiae ejus sententiae formula, VTIQVE QVAECVMQVE EX VSV REIPVBLICAE, MAJESTATE DIVINARVM, HVMANARVM, PVBLICARVM, PRIVATARVMQVE RERVM ESSE CENSEBIT,


page 229, image: ds229

EIAGERE FACERE JVSPOTESTASQVE SIT. Quodin colonias, quae istâ ratione a Sullâ, Julio et Octaviano deductae, fere Veterani milites missi, eas Vellejus Militares nominavit, et a reliquis deductis jussu Senatus distinxit. In Ancyrano lapide indice rerum ab Augusto gestarum, COLONIAS MILITVM appellatas video; Et vero est apertum, Augustam istarum numero censendam. Quae etsi separatim nullâ lege deduci jussa, duplicem tamen colonicam legem accepit: Augustaeam inprimis, cujus persaepe apud auctores rei agrariae mentio, quâ Augustus generatim praescripsit, quae in coloniarum collocationibus servata vellet: tum privam aliam; quam posteriore loco excutiemus. Augustaeae specimen praebere possunt, cum aliarum hujus argumenti legum reliquiae, praecipue Mamiliae: tum quod ipsius nonnullae, apud auctores, quos jam nunc laudavi, superant, tamen etsi maxima pars interciderit. Eâ enim cautum esse, ut ager assignetur, QVA FALX ET ARATRVM EXIERIT, Hygenus semel atque iterum auctor: explicationem adjicit, Hac lege, suâ interpretatione quidam putant, tantum cultum nominari: ut mihi videtur, utilem ait agrum assignari oportere: hoc erit, ne accipienti sylvae universus modus assignetur, aut pascui. Qui vero majorem modum culti acceperit, optime secundum legem accipiet aliquid sylvae, adimplendum accepti modum. Deinde limitum latitudinem constitutam, ex Hygenoitidem percipimus: Limitibus latitudines secundum legem et constitutionem Divi Augusti dabimus. Decumano maximo pedes XXXX. Kardini maximo pedes XX. Actuariis autem limitibus omnibus decumanis pedes XII. Subruncivis pedes VIII. Haec quo intelligantur rectius: Primo duo limites in coloniarum deductione, agrorumque assignatione, constituebantur: Decumanus Maximus, et Kardo item Maximus, sese rectis angulis mutuo intersecantes, ille ab oriente ad occidentem, hic a meridie ad septentrionem directus: Licet ea ratio nonnunquam mutata, interdum inversa fuerit. Vtrimque dein singulae centuriae (quarum modum non unum reperio, jugerum scilicet L. C. CC. idque frequentissime, CCX. CCXL. et CCCC.) singulis limitibus, qui prioribus illis paralleli, distinguebantur: primus, secundus, tertius, et quartus a Decumano Maximo, Linearii seu Subruncivi appellabantur, quintus Actuarius sive Quintarius, quem etiam sextum non pessime diceres, si Decumanum maximum pro primo numerares, nam quinque centurias sex limitibus comprehendi necesse est: hi autem prorsi omnes. Et quoniam post Kardinem maximum, eâdem ratione transversi quatuor Subruncivi, postmodum Actuarius quinto loco succedebat, sequebatur ut Decumano et


page 230, image: ds230

Kardine maximis, atque duobus illis Actuariis, quatuor omnino rectis lineis, XXV. centuriae circumscriptae essent. Quo deinceps ordine pergebant, Vt Decumanus et Kardo Max. non repeterentur (singulares enim erant, ad quorum normam reliqui exigebantur) sed semper post quintam centuriam Actuarius duceretur: atque totus ager, si sub unum aspectum caderet, cancellatam tessellatamque speciem praebere posset. Quae apud auctores, quos sequor, distincte prodita. Neque tamen perpetuo observata sunt, quoniam agri natura et spatium aliud interdum suadebant. Atque haec agrimensorum erat curatio, qui agros perticâ sive decempedâ, cujus in antiquis nummis adhuc forma visitur, metabantur.

Val. Cato Diris.

Pertica, quae nostros metata est impia agellos.

[note: Prop. lib. 4. el. 1.] Et Propertius,

Abstulit excultas pertica tristis opes.

[note: Cic. Phil. 3.] A decempedâ, Cicero L. Antonium privati et publici agri decempedatorem dixit. Ligneam fuisse arguit, quod talis Quincupeda apud Martialem.

[note: Mart. lib. 14. epigr. 92.] Puncta notis ilex, et acutâ cuspide clausa.

Praeter Decumanum autem et Kardinem Max. per Actuarios iter Populo deberi, jam olim lege Semproniâ Corneliâ et Juliâ cautum erat: Subruncivos itidem coloniarum conditores aliqui publicaverunt, fructus asportandi caussâ. Sed nos Augustaeae legis ossa pergamus legere. Cum haec, quae diximus, non limitibus tantum circumscribenda, sed et terminis firmanda (proprie hîc vocibus istis utimur, cum aliâs confundi soleant, et ut [note: Festus v. Limites.] Festus auctor, limites in agris, nunc termini, nunc viaetransversae sint) ac a vicinorum injuriis vindicanda essent, videtur Augustus de terminorum genere et usu pleraque cavisse. Certe non frustra est, quod agros, uti lege et limitibus Augustaeis, sic terminis Augustaeis assignatos legimus: Latinus et Mysrontius, In locis montanis terminos posuimus rotundos, quos Augustaeos vocamus, pro hac ratione, quod Augustus eos recensivit, et ubi fuerunt, lapides alios constituit, et omnem terram suis temporibus fecit remensurari, ac veter anis assignari. Apud Hygenum nonnullorum species delineatas cernimus: apud alios foveas Augustanaeas, fossatosque Augustaeos observamus, quod terminorum vice essent scilicet. Nescio an ex eâdem lege Hygenus mutuatus, illa quae in hoc genere, iis, quae de limitibus antea attulimus, statim subjungit, neque enim satis pâret, In mediis tetrantibus lapides defigemus ex saxo silice, aut molari, aut ne deteriore, politos in rotundum, crassos pedem, in terram ne minus habe ant pedibus II. S. super terram sesquipedem. Sed nobis de terminis iterum dicendum


page 231, image: ds231

erit. Nunc locum hunc concludemus, si prius annotaverimus, ea quae Hygenus omnes divisionum auctores sanxisse scripsit, ab Augusto non fuisse praeterita, Vti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra, aquae publicae, aquae vicinales, fontes, fossaeque publicae; vicinalesque essent, item si qua compascua, quamvis agridividerentur, in omnibus (siclego, pro, ex omnibus) ejus dem conditionis essent, cujus ante fuissent. Quamquam sepulchra interdum colonorum cupiditati cessisse video, Suetonius Julio, Cum [note: Suet. Jul. c. 81.] in coloniâ Capuâ deducti lege Juliâ coloni ad extruendas villas sepulchra vetustissima disjicerent, idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monumento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inventa est. Neque plura hujus legis capita hactenus eruimus: nam quae praeterea in his ipsis libris supersunt, et hinc manare suspicamur, nullum nomen ascriptum habent, ideo asseverare vetat religio. Edictis deinde pro re natâ obscuriora nonnulla explicata fuisse, idoneus testis Hygenus est, Sunt quoque quaedam Divi Augusti edicta, quibus significat, quoties ex alienis territoriis sumsisset, et assignasset veter anis, nihil aliud ad coloniae juris dictionem pertinere, quam quod veter anis datum assignatumque sit. Praeter perpetuam autem Augusti omnium coloniarum legem, privam, quam dixi, singulatim unicuique a conditoribus praescriptam, exploratum est. Siculus Flaccus, Auctores divisionis assignationisque leges quasdam colonis describunt: Nec non alibi, Leges datae coloniis municipiisque intuendae: Hygenus, omnium coloniarum municipiorumque leges semper respiciendae. Haecfortassis multa continuit: duo aut tria potissimum capita, qua ratio, qua scriptorum auctoritas persuadet. Nam cur non opinemur (etsi rei, quae ad limitum quaestionem nihil pertine. ret, nullum appareat in nostris auctoribus vestigium) primo loco, cum diversi essent coloniarum gradus, ejus cui lex scripta, conditionem expressam? Antiquitus aliae civium Romanorum, Latinae aliae: At Italiâ totâ civitate donatâ, optimo fuere jure, quae Italicum jus adeptae, uti ex Jurisconsultis Vlpiano, Celso, Gajo, [note: Dig. lib. 50. tit. 15. ll. 6. 7. 8.] Paullo haurio: pessimo quae, ut etiam Vlpianus monet, nihil praeter nomen coloniae haberent. Rursus coloniae quaedam immunes, quaedam neutiquam: Italicae fuisse videntur immunes omnes, non contra. Quae caussa, cur Plinius in Italiâ immunium non meminerit, in provinciis meminerit. Qui diverse sentit, cogitet, num fieri potuerit, ut in Italiâ colonia immunis nulla, id enim sequeretur: deinde num concedendum existimet, Tyriorum coloniam, cui Divus Severus et Imperator noster, ob egregiam in rempublicam imperiumque Romanum insignem fidem, jus Italicum dedit, atque Berytensem, Augusti beneficiis, Vlpiani quoque


page 232, image: ds232

[note: God. lib. 11 sit. 21. l. 1.] verba sunt, gratiosam, quam cum postmodum Theodosius et Valent. metropolim decernerent, suis virtutibus coronatam, appellaverunt, immunes nonfuisse, quod in utraque Italici tantum juris fiat mentio: Demum, quid sibi Paulli haec velint, Divus Vespafianus Caesarienses colonos fecit, non adjecto, ut et juris Italici essent. Sed tributum his remisit capitis. Sed Divus Titus etiam solum immune factum interpretatus: Vtego sentio, si Vespasianus jus Italicum dedisset, de immunitate nulla potuisset oriri quaestio. Plenissima porro immunitas, omnium tributorum, soli et capitis, atque publicorum munerum, extra coloniam, remissionem complectebatur. Atqui Augustam Italici juris fuisse, quod dubitemus nihil est: Nisi veterani post percepta praemia, assignatamque coloniam, pejori conditione quam milites in exercitu fuissent, vixêre: In legione namque jure Italico, cives Romani erant. Quin ut mea memoria est, non observo ab Augusto coloniam deductam, praeterquam Italicam. Si coloniae Augustae non Italicae occurrunt, vel antiquiores Augusto sunt, ab illo nomine tantum Augustaeo honestatae, vel fortassis coloniae dignitate nullâ deductione rescripto auctae. Hoc habet, in quas milites missi, quaeque exin Militares appellari possunt, Italicas fuisse omnes. Dabo Strabonis locum, qui edoceat, Militares quantumvis novas et tenues, clarissimas reliquas dignitate et existimatione praestitisse. Quid enim cuiquam largiretur Augustus, ut abnueret militibus, quorum beneficio se imperio potiri, fateri necesse [note: Str. lib. 3.] haberet? Strabonis ista sunt, Hispalis claret, ipsa quoque Romanorum colonia. Ac nunc quidem emporium durat: honore autem, et recenti militum Caesaris eo missorum inhabitatione Baetis praecellit, quamvis non splendide condita. Sed in nostrâ, exemplis et argumentis accedit Taciti auctoritas: Is cum splendidissimam cognominavit, verbo conclusit ornamenta, quaecumque possunt [note: Apul. Apol. 1.] in coloniam cadere. Neque Apulejus (cujus summum circa sermonis proprietatem studium) quod Madaurae patriae tribueret, praeclarius elogium invênit, Veteranorum militum novo conditu, splendidissima colonia sumus: Quae item apud eum Hypata civitas cunctae Thessaliae antepollet, honoris ergo splendidissima [note: Vip. D. lib. 50. tit. L 5. l. 1.] et unica Thessaliae civitas appellatur. Pari sensu Vlpianus, splendidissimam Tyriorum coloniam dixit, quae cum jus Italicum haberet, uti vidimus, tum esset nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis, quod cum Romanis percussit, tenacissima. Exscripsi lubens, quae ob dicta hactenus, et dicenda postmodum, in Augustâ aeque omnia agnoscimus. Jam si coloni cives Romani, idque optimo jure, in tribum relati fuere: neque nos nisi de Fabiâ aut Scaptiâ, quas utrasque Augustus, [note: Suet: Octav. c. 40.] Suetonio teste obtinuit, aut Juliâ, quae ex veteribus una (sive Fabia


page 233, image: ds233

[note: Dio lib. 44.] sive Scaptia opinor) in Augusti honorem, ut Dio auctor est, appellata, suspicari possumus, maxime omnium credibiliter de Juliâ. De linguâ, veste, moribus, institutisque reliquis Romanis si admoneam, ineptus videar. Sequebatur caput legis, quo coloniae jurisdictio et coercitio mandabatur, certisque finibus circumscribebatur. Operae est, formulam ex Hygeno proponere, QVOS AGROS, QVAEVE LOCA, QVAEVE AEDIFICIA, INTRA FINES, puta illos, et intra flumen illud, intra viam illam, DEDERO, ASSIGNAVERO, IN EIS AGRIS JVRISDICTIO COERCITIO QVE ESTO COLONIAE illius, cujus civibus agri assignabuntur. Id spatium regionis nomine expressit Flaccus, Regiones autem dicimus, intra quarum fines singularum coloniarum, aut municipiorum magistratibus, jus dicendi, coercendique est libera potestas. Caeterum Territorii appellatio vulgatior est: Frontinus, Quicquid enim ad coloniae municipiive privilegium pertinet, territorii juris appellant: Flaccus, Territorium dixere, intra quos fines jus ducendi esset: eleganter, [note: Pomp. D. lib. 50. tit. 16. l. 239.] etsi sunt qui malint, juris dicendi jus esset: Et Pomponius, Territorium est universitas agrorum, intra fines cujusque civitatis. Etymologia sive deducenda, ut hîc Pomponius existimat, quod magistratus ibi jus terrendi habeat, sive quod hostis terrendi caussa [note: Varro de lingua L. lib. 4.] constitutum est, ut Aggenus Vrbicus, sive a terendo uti Varro, sive a bobus, quasi terribovium, quemadmodum Cato in originibus, [note: Cato apud Serv. in 5. Aen. Vrbem designat. Isid. lib. 14. c. 5.] sive denique, quod Isidoro placuit, a tauris tauritorium: nos non admodum laboramus. Hoc potius, quodnam Augustae coloniae territorium fuerit. Intelligo difficile ad fidem esse, in tam obscurâ et reconditâ antiquitate, certos limites affirmare: Sed tamen, quod jam aliquoties rebus dubiis fecimus, conjecturas, quas verum proxime existimabimus, assequi concipiemus. Visum nonnullis, fines in universum quantum sacram episcopi jurisdictionem porrigere: neque ego auctoritatem defugio. Homines enim Romanarum ecclesiasticarumque antiquitatum ex aequo periti, haec vestigia alibi lubentes sectati sunt: Cum rerentur, quod episcopis a civitatibus nomina indita, Augustae hîc, alius alterius urbis vocatur Episcopus, fatis esse indicio, Augustae, rerumque Augustanarum, quae territorio proculdubio continentur, inspectionem illi et curam demandatam. Quâ ego occasione illos praeterire non debeo, qui quas urbes episcoporum aliquando dictas inveniunt, in episcoporum potestate fuisse opinantur: Recte si sacram sentiunt, sin aliam, quam profanam differentiae caussa appellamus, nihil imperitius, cum eodem argumento episcopos civitatum paruisse imperio necessario sequatur


page 234, image: ds234

quod utique falsum est, nam ut episcoporum civitates, ita versâ vice civitatum episcopi appellantur, nec obscurus utriusque locutionis sensus. Paulus Apostolus ad Corinthios scripsit, In omni [note: 1. Cor. 1.] loco ipsorum et nostro, neque ille tamen profecto Corinthiorum dominus, sed ut significanter admodum Cajetanus interpretatus, addidit ET NOSTRO, ut quemcumque locum, qui est Corinthiorum invocantium nomen Christi, explicaret esse etiam Apostolorum; quod est verum, non solum propter unitatem charitatis, sed etiam propter extensionem jurisdictionis Apostolicae. Aliorum commentatorum sententias, quae variae sunt, nihil necesse afferre. At quoniam comperi, Carolo Magno Imp. Divo Simperto episcopo, Augustanae ecclesiae dioecesim, quam vocant, auctam, nec non idem saepius vel ante vel postea fieri potuit, vix opinor territorii modum hac viâ recte investigabimus, nisi primo loco de accessionibus sigillatim (quod nunquam futurum vereor) constiterit. Incredibiliter namque errat, quisquis antiquas rationes, ad eum, qui nunc est, rerum statum revocat. Huic itaque subsidio, alia ex rerum naturâ, temporumque conditione petita, adjungenda sunt. Kardinem palam est, septentrionem versus provinciae limitem Danubium haudquaquam transiisse, neque agros in hostico assignatos esse, etsi in eam Germaniae Magnae partem, jam episcopi religiosa jurisdictio porrecta: Ad meridiem ab alpibus initium sumpsisse, neque profecto ullum veteranorum in iis (quamquam in alpes quoque sacra episcope nunc penetret) agros accepisse: quin ad hunc locum pertinet, quod Hygenus quodam dixit, Rupium multitudo limites accipere propter loci difficultatem non potuit: Sed relicta est, ut aut sylvam Reip. praestaret, aut si sterilis esset, vacaret. Aggenus, Haec autem sunt loca quae soluta (ita lego, pro insoluta) dicuntur, quae aut in saxosis et sterilibus locis sunt, aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura, quia dum non esset, quod excoli potuisset, nullis necesse fuit limitum regulis obligari, propterea et soluta loca vocata sunt. Et quamquam materiam olim etiam secundo Lyco ex alpibus devectam, Hygeni verbis consentaneum sit, quas tamen sylvas colonia acceperit, non ausim definire, neque eas extra territorii fines fuisse, absurdum. In Decumano, priscae dioecesis certiora indicia apparent: Adeo, ut intra fluvios, Lycum, qui ab oriente, et Hilaram ab occidente constitisse, in dubium venire prope nequeat: Cum Hilara Augustanam a Constantiensi dioecesi hodieque discriminet, nec caussa sit, cur fines variasse existimemus, ab eo tempore, quo ante Constantiam conditam, episcopi sedes Vindonissae fuit: Lycum ecclesiasticam provinciam altroversum tunc terminasse, etiam perspicuum, eo quod


page 235, image: ds235

Simperto demum episcopo (Aventinus Divo Vdalrico non recte tribuit) Novoburgensem jurisdictionem Augustanae accensam, Novoburgensemque ad Lycum pervenisse, annalium monumentis testatum. Hoc est, quod in vetusto manuscripto codice legere memini, Simpertum Augustanam dioecesim Noricorum finibus auxisse: antiquum namque Noricum (quod jam semel indicavimus) ad Oenum tantum, posterius ad Lycum usque pertigit. Decumani ergo longitudo XXX. M. passuum, plus minus, complectebatur: neque tamen exacta ratio, fluviis non usque quaque parallelis, iniri potest: Kardinis ab alpinum radicibus ad Danubii alveum M. Pass. circiter LXX. Itaque tota territorii area habuit decies centena passuum millia bis millies, et id quod excurrit. Cum Siculus Flaccus scripsit, interdum territoria fluminibus finiri, interdum summis montium jugis, fieri potest, ut de nostrâ colonia ne cogitarit quidem, ejus nihilominus terminos, uti omnino habuere, expressit. Legem denique de rerum divinarum humanarumque curatoribus, sacerdotibus et magistratibus nimirum, decurionumque ordine cavisse, nemo ambigere inducet animum: Vnum ambigo, an privata ista, an publica Augustaea caverit, et fere est ut Augustaeam opiner. Sed quoniam totus hic locus ad colonicae reipublicae constitutionem pertinet, posterius exequemur. Jam cum de legibus plura non occurrant, deinde admonendum est, Coloniam deductam jussu, vel utriusque, Neronis vel quod credibilius multo, alterutrius; Cum patrato bello, ordinandae et constituendae provinciae, ambo tempus non triverint. Ac malo equidem de Druso verum esse, quod et plures tradidere auctores: tametsi antiquiores (ne fallam) [note: Otto Fris. lib. 3. c. 4. Hon. in chron.] Ottone et Honorio Augustodunense nondum reperio. Sed bonum factum, conditoris memoriam, insertâ imagine apud nostros homines novare.

[gap: illustration]

Triumviros qui deducerent (alio aliâs numero fuisse sciens sum) arbitror lectos ex legatis, quorum operâ Dio victoriam partam prodidit; neque his honor cuiquam haberi poterat justius. At hi ignoti sunt, nisi qua Augusti nummus suspicioni rimam adaperit.



page 236, image: ds236

[gap: illustration]

Tribunitia potestas cum anno DCCXXXI. V. K. Julii primum instituta sit, fit ut annus ejus IX. nummo inscriptus, ex iisdem K. anni DCCXXXIX. quo Augustam deductam diximus, sumat initium. Id temporis coloniam aliam deductam, nemo opinor certo testimonio approbabit; eo minus leviter conjecero, si ad hanc coloniae symbolum bovem retulero. Notae II. VIR. de P. QVIN. VARO. M. TITIO. L. COR. BALBO. a quibus coloniam deductam suspicor, accipi neque debent, neque possunt, quî enim tres Duumviri? Verum nummum auctoritate Duumvirûm, qui princeps coloniae magistratus, signatum ostendunt. Quod idem vestigium (an aemulatione Romani moris, quo Senatus auctoritas hisce notis S. C. ascripta?) in multis praeterea colonicis nummis, nec tamen omnibus, varie spectatur. Nude interdum, nullo adjecto nomine, ut Caesaraugustanis quibusdam, CAESAR AVG. II. VIR. Binis nonnunquam additis nominibus, C. HEIO. POLLIONE. ITER. C. MVSSID. PRISCO II. VIR. quae ipsorum Duumvirûm esse nihil ambigo: Ternis saepe etiam, exemplo praeter nostrum, Sebastae nummus, L. FABATO. T. TAVRO. L. PISONE. COL. SEBAS. II. VIR. coloniae incertae alter, AP. PVLCHRO. T. TAVR. L. PISO. CN. F. II. VIR. quae ad coloniae conditores audacter refero. Nam cum Appium, Taurum et Pisonem, Consules sub Augusto fasti prodant, quid illis in coloniâ simul rei esse potuit, praeter hoc unum, si in ejus deductione collegae? Extreme frigidum commentum est Appios, Tauros, Pisones alios a consulariribus, totidem nominibus in coloniâ unâ aiiquâ extitisse. Et ut ad nostra revertar, P. Quinctilium Varum, qui post biennium ordinarius consul cum Tiberio iniit, M. Titium Rufum, qui ante annos XVI. ex Kal. Majis suffectus est, et L. Cornelium Balbum, sive majorem, qui suffectus extremo anno DCCXIV. sive minorem, qui ex Africâ triumphum egit Procos. an. DCCXXXV. VI. K. Aprilis, III. Viros Coloniae deducendae, agrisque assignandis, a colonis Augustanis hoc nummo posteritatis memoriae pie et grate commendatos interpretor. Nam consularia et


page 237, image: ds237

triumphalia singulorum ornamenta, de legatione quae diximus probabiliter confirmant. A triumviris vero coloni [note: Cato apud Festum. v. spatiator. Serv. 5. Aen. Transcribunt urbi matres.] scripti, Cato in M. Coelium, In coloniam mehercules scribere nolim, si triumvir sim, spatiatorem aut fescenninum. Servius notavit, transcribere hac in re solenne verbum. Transcripti enim in colonias deducebantur. Ad colonorum numerum constituendum, in tantâ veterum scriptorum disperditione, et omnis antiquae memoriae, quod toties conqueri necesse habeo, abolitione etiam haeremus. Aliqui ter mille missos scripsere: sed hos similitudo [note: Strabo lib. 5.] nominis in errorem duxit, ut quae Strabo de Augustâ Praetoriâ prodidit, ad nostram detorquerent. Alii duplum, vel paullo amplius volunt, nam integram legionem, sine auxiliis, missam [note: Tac. An. 14.] conjiciunt. Aut hîc, aut nullibi, Taciti verba locum habere, Olim universae legiones deducebantur, cum tribunis et centurionibus, et suis cujusque ordinis militibus, ut consensu et charitate Rempublicam efficerent. Ego frequentes ad firmitatem provinciae missos assentio, et numerum VI. millium non abjudico. Quod si quis, probabili subnixus ratione, de ampliore censuerit, in ejus sententiam me pedibus iturum, jam nunc profiteor. Si enim anno urbis conditae CCCCL. nomine AEquorum prope ad internecionem deleto, proximo Albam in AEquos sex millia colonorum scripta, quod [note: Liv. lib. 9. et 10.] Livius annotavit, si anno DXXXVI. Placentiam totidem deducti, in quibus equites deducendi fuit caussa, ut opponerentur Gallis, qui eam partem Italiae tenebant, quod ex Paediano cognoscimus, [note: Paed. Orat. in Pis.] non est cur hic numerus in Vindelicâ coloniâ, quae coercendis provincialibus recens domitis, tum reprimendis vicinis Germanis, praecipue Suevis, jam tuncimminentibus, instruenda esset, non exiguus existimari debeat: eo potissimum, quod a militaribus praesidiis, per provinciam dispositis, auxilium non adeo magnum, ex Italiâ interjectis alpibus, nullum omnino, nisi serum admodum sperari poterat. Equites eadem quam in Placentiâ Paedianus caussam notavit, persuadet, deductos, ut opponerentur Germanis, qui Gallis haud paullo acriores hostes essent. Colonorum nomina nemo expectabit. Si ex triumviralibus tabulis maxime in promptu essent, huc attexere odiosam diligentiam argueret. Indicabo tantum, monumenta antiqua, quae nostros commentarios sequentur, videri nonnulla ad primos colonos pertinuisse, nonnulla ad eorum posteros: sed ut illa, quae legionem tertiam Italicam, multo post institutam respiciunt, non annumeremus. Hîc placet subsistere, et putare animo, quam foedas plerasque historiae labes antiquitatis inscitia asperserit, quae levi ejus cognitione rursus detergi possint. Ilio cremato AEneam profugum in Italiam venisse, regnum constituisse, posteros Romam condidisse, omnium consensione convenit.


page 238, image: ds238

Neque discrepat, qui a Romanis descenderint, sibi et reliqua Romanae nobilitatis decora, et Trojanam originem recte ac merito asciscere. Quin coloni Augustani asciverint, nihil caussae est: nam cunctas gentes laudis appetentiâ vicêre Romani, nec laus ulla, publico populorum consensu, aeque ac Trojanae originis fama appetita est, eo usque ut multi, qui vere non possent, per mendacium [note: Plin. lib. 35 c. 2.] in eam inseri voluerint, opinati credo, quod Plinius enuntiavit, mentiri clarorum imagines er at aliquis virtutum amor. Hujus ergo rumoris cum nescio quid majores nostros afflasset, neque facile rationem invenirent, qua Trojani in has oras appulissent, excogitarunt inscitissimam narrationem, cujus verbo ante meminimus, nunc uberius explicare nullum operae pretium: Multo labore assequuti, ut rem perspicue veram, a Trojanis Augustanos ortos, nemini unquam fuerint persuasuri. Neque vero Vindelicorum stirps ideo sublata, sed mixta Romano sanguini, veluti laeta arbor insitione aucta est, cujus rei symbolum in limine horum librorum sub Drusi imagine expressum. Nam multas hoc genus colonias collocatas prioribus civibus nequaquam pulsis, certum. Exemplo ne longius abeam, Vbiorum oppidum, in quod colonia Agrippinae nomine deducta, non eo minus se plerique civium Vbios, origine Germanos ferebant, ita [note: Tac. hist. lib. 4.] Tencterorum legatis apud Tacitum respondent, Vt vobis caeterisque Germanis consanguineis nostris jungeremur, Et mox de Romanis colonis, Deductis olim et nobiscum per connubium sociatis, quique mox provenêre, haec patria est. Nec vos adeo iniquos existimemus, ut interfici a nobis parentes, fratres, liberos nostros velitis. Atque in libello de Germanis, Vbii quidem, quamquam Romana eolonia esse meruerint, ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine non erubescunt. Porro colonos sub militaribus signis deductos, ut exercitus speciem praebere possent, obscurius alii, aperte Hygenus significat, Cum signis et aquilâ, et primis ordinibus ac tribunis deducebantur. Territorium aratro ambiri consuevisse, videtur [note: Cic. Phil. 2.] innuere Cicero, cum in Casilini deductione Antonio portam Capuae, aratro circumducto, vomere paene perstrictam, et florentis coloniae territorium imminutum objicit. Sequebatur territorii divisio et assignatio. Nam agro, quâ ratione [note: Festus v. centuriatus et limitatus.] prius dictum est, centuriato et limitato (utroque verbo Festus utitur) singulis colonis agri modus tribuebatur viritim, idque sortito. Sortitionis morem pluribus verbis Hygenus, tum uno aut altero exemplo prosequitur. Neque tamen inquit Siculus Flaccus, omnibus aequaliter datus, sed et secundum militiam modus est datus. Permagna autem territorii portio, colonis neque divisa, neque assignata. Excipua enim primo loco, quae complectitur


page 239, image: ds239

caput legis Augustaeae, quod ultimum ex Hygeno posuimus, et hîc paullum mutatis verbis, ex Flacco repetimus, cum lucem antiquariis tenebris collatione inferri existimemus, Qui agri delubris sepulchrisve publicis, qui solis, itineris, viae, actus, ambitus, ductusque aquarum, qui publicis utilitatibus servierint, ad id usque tempus, quo agri divisiones fierent, in eâdem conditione essent quâ ante fuer ant. Subseciva deinceps, quorum duo genera, Flacco et Frontino; sive cum in extremâ assignatione centuria expleri non potuit, sive cum in mediâ assignatione, et inter ipsas centurias, spatia, superfuere, nomen manavit, quod a reliquo corpore subsecta essent quodammodo. Evenit hoc autem ideo, quoniam militi veter anoque cultura assignatur, si quid enim amari et incerti (an inertis?) soli est, id assignatione non datur. Vt Aggenus prodidit, haec aliquando auctor divisionis aut sibi reservavit, aut aliquibus concessit, aut Reip: aut privatis personis. Vespasianus pleraque vendidit, reliqua Domitianus, iis, qui tunc possiderent, donavit: [note: Suet. Domit. 9.] Quod praeter agrarios istos scriptores, Suetonius memoriae consignavit. Ad hoc, Subsecivorum itidem conditionis erant, Relicta et Extraclusa: sic dicta, quae in assignationem omnino nunquam venerunt, sive ob locorum asperitatem, uti de Subsecivis diximus, sive quod conditori quacumque de caussa ita collibuisset. Haec si intra coloniae fines sita, territorio certe accensebantur; sed nisi alicui aut homini, aut urbi, aut locis sacris et religiosis attributa essent, remanebant jure in ejus potestate qui assignare potuerat, re inquit Aggenus, plerumque proximi possessores invadunt, et opportunitate loci irritati, agrum obtinent. Quasi Subseciva etiam Compascua, sive loca quae proximi quique vicini, id est, qui ea contingunt, pascua habent, uti Flaccus: Tum fluviorum alvei, et ad ripas utrimque spatium, eo usque interdum, quousque inundationes possent alluere, uti hic ipse Flaccus, et plenius Aggenus scriptum reliquere. Accedebant agri sacerdotum collegiis, et certis sacris dedicati, in quibus quoque luci, aedes, templa: Agri vectigales, sive Pop. Rom. sive coloniae, qui mancipibus locabantur, vel in annos singulos, vel in lustra, vel in annos centenos, ut fructus partem praestarent quintam, aut septimam, aut etiam pecuniam pro soli ubertate, proximi quique possessores rursus a mancipibus conducebant, quod ex Hygeno affero: Agri praeterea provincialium nonnulli, nam provinciales non omnes pulsos, et patrimonio exutos, Siculus Flaccus ostendit, nec tamen omnibus personis victis ablati sunt agri, nam quorundam dignitas, aut amicitia, victorem ducem movit, ut eis concederet agros suos. Omnia denique loca publica, quae Aggeni verbis enumerare satius est, loca autem, quae sint publica, videamus. Sunt sylvae, de quibus lignorum copia in lavacra publica ministranda caeduntur. Sunt et loca publica,


page 240, image: ds240

quae in pascuis sunt relicta, quibuscumque ad urbem venientibus peregrinis. Sunt in suburbanis loca publica, inopum destinata funeribus, [note: Festus Paulli v. Culina] quae loca culinas appellant. (Festo Culina vocatur locus, in quo epulae in funere comburuntur) Sunt et loca, noxiorum poenis destinata. (Capitales enim animadversiones fere extra urbes, nisi quae spectaculo in theatris et circis propositae. Huic rei in Augustano agro antiquitus Lyci fluminis insula, quae postmodum in continentem abiit, addicta: quod ex Afrae martyris actis jam [note: Tac. An. lib. 15.] olim observatum, in Vindeliciae tabulâ expressimus, Tacitus credo locum servilibus poenis sepositum Romae appellavit.) Ex his locis, cum sint suburbana, sine ulla religionis reverentiâ solent privati aliquid usurpare, atque hortis suis applicare. Sunt autem loca publica coloniarum, ubi prius fuere conciliabula, et postea sunt in municipii jus relata. Sunt et alia loca publica, quae praefecturae appellantur. Nam et pomoeria urbium, de quibus jam superius suo loco disputavimus (dixerat Pomoerium esse certae mensurae spatium ante urbis muros, aliquando etiam intra muros, propter fundamentorum custodiam, quod privatis operibus occupari non oporteat, neque ullo jure alienari possit) publica esse noscuntur. Horum igitur omnium, cum nihil ad colonos privatim pertineret, singulorum nomine portionem aliquam detractam necesse est: multo maximam subseciva et vectigales agros abstulisse crediderim, nam ad Lycum multa millia sterilis et amari soli [note: Suer. Oct. cap. 46.] jugera et vectigalibus Augustum colonias suas largiter instruxisse, scripsit Suetonius. Hinc quamquam rei dubiae nulla esse potest certa asseveratio, opinor tamen, colonis interdum minus, cum plurimum, ultra semissem agri colonici assignatum non esse. Quo Hygenum refero, multis coloniis immunitas agri, vicit assignationem: aperte namque agros immunes, qui in assignationem non venerunt, denotat, cum alii immunes assignati essent. Acsi integrum territorium millies mille passus bis millies comprehendisse recte disputavimus, assignationi non plus dimidio, passuum decies centena millia millies cessisse consequetur. Pedum etiam rationem inde non difficulter inibimus: cum passus quinos pedes longitudine contineat, fit ut passui quadrato, cujus singula latera quinque pedum, pedes quadrati (planos quoque et constratos [note: Var. de Ling. lib. 4] appellabant, Varro pedes magnos) insint viginti quinque, itaque ex superiori summa proveniant, vicies quinquies millies mille pedum millia: quorum numerorum ratio, nisi meditato vix queat animo concipi: Jugera autem (ad quae calculus revocandus est) paullo supra octingenta sexaginta octo millia: siquidem jugerum Romanum, vicies et octies mille atque octingentos pedes complectitur. Vnde apparet, sex millibus colonis dari potuisse in singulos jugera centena, ut in universum ducenta sexaginta


page 241, image: ds241

octo millia jugera superarent, inter Centuriones, Equites, et Benemeritos partienda. Nam Centurionibus et Equitibus, liberâ etiamnum Republicâ, liberalius quam caeteris militibus assignari [note: Liv. lib. 35. de Vibone lib. 37. de Bononia lib. 40. de Aquileja.] consuevisse, frequens testis est Livius; idem postea in reliquis militarium dignitatum gradibus obtinuisse, Flacci quae attulimus verba fidem faciunt. Benemeritis extra ordinem fundi modum quantus conditori placuisset concessum, addito insuper privilegio, ne quo munere coloniae obstrictus esset; ex Hygeno in Augustaeâ lege cognovimus: eo referenda Aggeni verba, Legimus in quibusdam locis ab uno mille et trecenta juger a fuisse possessa, [note: Cic. Phil. 2.] Et quod Cicero Antonio objicit, Medico tria millia jugerum, quasi te sanum fecisset; Rhetori duo, quasi disertum facere potuisset. Nam ut quisquam existimet, tam immodicas ullas divisiones fuisse, quae tot jugera assignarent viritim, frustra erit: quin de centenis adhuc exempla quaero, nunc praeter unum Appuleji Saturnini, de quo auctor de viris illustribus, ut gratiam Marianorum militum pararet, legem tulit, ut veter anis centena agri jugera in Africâ dividerentur, aliud ad manus nullum est. Sed quod anno DLXIV. et DLXXI. in praepingui et opimo Italiae solo, Bononiae et Aquilejae, quinquagena divisa invenio, minus incredibile visum tanto post, aetate, qua prisca parsimonia ita laudabatur, ut rideretur, in transalpinâ provinciâ, bello recens partâ, duplum ejus fuisse assignatum. Atque haec, quae nos omnibus vestigiis indagamus, olim in Caesaris tabulario pinacibus delineata, et libris distincte perscripta, tum aeneis tabulis, quas in Capitolio fixas opinor, insculpta erant: Istas agrorum formas appellabant, [note: Vlp. D. lib. 48. tit. 13. l. 8.] ita Vlpianus, Qui tabulam aeneam legis, sormamve agrorum continentem refixerit, vel quid inde immutaverit, lege Juliâ peculatus tenetur. Plura ejusdem rei nomina adducit Siculus, Quamvis unares sit forma, alii dicunt perticam, alii centuriationem, alii metationem, alii limitationem, alii cancellationem, alii typon; quod ut supra diximus, una res est forma. De Caesaris tabulario idem Siculus, Omnium enim agrorum, et divisorum et assignatorum, formas et divisionem, et commentarius et principatus in sanctuario habet: qualescumque enim formae fuerint, si ambigatur de earum fide, ad sanctuarium principis revertendum erit. Hygenus aeris libros nominat, atque eorum exempla etiam in coloniis constituta significat, Librosaer is, et typum totius perticae, linteis descriptum. (an lineis? verius est linteis, ad aenearum scilicet tabularum exemplar [note: Const. C. Theod. lib. II. tit. 27. l. 1.] adumbratis, eodem modo Constantinus delege quadam, aereis tabulis, vel cerussatis, aut linteis mappis scriptâ) secundum suas terminationes, ascriptis affinibus, tabulario Caesaris inferemus: et si qua beneficio concessa, aut assignata colonie fuerint, sive in proximo,


page 242, image: ds242

sive inter aliis civitates, in libro beneficiorum ascribemus. Et quidquid aliud ad instrumentum mensorum pertinebit, non solum colonia, sed et tabularium Caesaris, manu conditoris subscriptum, habere debet. Paullo ante dixerat, Omnes significationes et formas aeris tabulis inscribemus: Data, Assignata, Concessa, Excepta, Reddita, Commutata pro suo, veteri possessori, et quaecumque alia inscriptio singularum litterarum in usu fuerit, et in aere permaneat. Sed multa ad haec apud auctores istos de aereis formarum tabulis loca extant. In Capitolio fixas suspicatus sum, quod id legum tabulis observatum scirem, eoque colonicae leges indubitate pertinuerint, neque formarum caussa diversa videretur. [note: Suet. Vesp. c. 8.] Inde Suetonius tria millia aerearum tabularum, quae cremato Capitolio perierunt, et a Vespasiano, undique investigatis exemplaribus restituta sunt, instrumentum imperii pulcherrimum ac vetustissimum appellavit. Quoniam autem agrariae ratiocinationis principium et originem a pede duximus, memoratu haud indignum fuerit, in pede, cujus nunc Augustae usus, certum antiquitatis vestigium residere, neque videri dubitabile, quin ad ejus mensuram colonis agri divisi. Non quod existimem hunc legitimum Romanum pedem esse, quem plerique omnes scriptores latini nudo pedis nomine intelligunt, qui Graeco semunciâ brevior, et ad cujus rationem amphora, sive quadrantal constitutum: nam video, quae viri eruditi de istius modulo disputant, nec improbo, et intelligo nostrum tantillum longiorem esse: sed quia pluribus praeterea pedum generibus Romanos usos scio, ad quorum aliquod unum noster referendus. Nomina, caussas, et differentias sigillatim exequi, nunc fortassis nemo possit, at res in universum sicuti dixi habuit. Indicant cum pedes sepulchris antiquis aliâ atque aliâ magnitudine insculpti, tum eorum moduli aerei, quandoque e ruderibus Romae eruti, affabre confecti, palmis, unciis et digitis distincti, claviculis ita aptati ut complicari, et rursus explicati, fibulâ contineri porrecti possint, qui commensu inter se haud quaquam conveniunt. Praeterquam quod Hygenus tres species expresse numerat, et nominibus distinguit, Monetalem, Ptolemaicum et Drusianum: quorum secundus primum semunciâ, tertius sescunciâ excedit. Nam Drusianum saltem a Romanis esse, evincit appellatio. Ptolemaicus si idem cum Graeco, quo inclinat animus, legitimus Romanus Monetalis erit, Graeco semunciâ contractior; et haec caussa fortassis, cur Hygenus istos posteriores cum illo comparare voluerit. In nominis origine parum video, nisi inde est, quia in Capitolio, ad Monetae mensura proposita, ad quam hi pedes exigerentur: suspicionem movent, quae in congio antiquo leguntur, IMP. CAESARE. VESPASIANO. VI. T. CAES.


page 243, image: ds243

AVG. F. IIII. COS. MENSVRAE. EXACTAE. IN. CAPITOLIO. et quod amphoram simili de causâ in Capitolio [note: Fan. de pond. et mens.] positam memini, Fannius,

---------------- quam, ne violare liceret,

Sacravere Jovi Tarpejo in monte Quirites.

[note: Capit. Maximinis] Vnde Capitolinus pari sensu, Capitolinam amphoram dixit, quae justae et exactae mensurae esset. Neque vero, quod ad pedum differentias praeterea pertinet, placet quorundam cogitatio, labente imperio mensuras et pondera aucta, recentissima quaeque maxima esse: Facilius dicuntur ista, quam probentur. Rem nummariam sensim mutari, in pejus scilicet, pondere decrescente, et vilioris metalli portione admixtâ, in plerisque Rebus publicis vidimus: At pondera et mensuras, raro nisi eversis imperiis et victoris populi legibus receptis, neque id semper. Vtapud Romanos aliter acciderit, eodem modo utraque imminuta, non aucta, suspicaremur rectius. Caussas igitur quaeremus alias: Vel diversis artificum collegiis diversos pedes fuisse, quo modo Graecorum medicorum pondera a veterinariis differunt: aut Romae quidem unius generis fuisse, Romanis autem per varias provincias varios: cui ego potissimum accedo sententiae, et eo Hygenus, Ptolemaicum Cyrenaicae, Drusianum [note: Sym. lib. 10. ep. 26.] Tungris ascribit. Atque idem in ponderibus usu venisse Symmachus innuit, cum Theodosio Mille sexcentas auri libr as Senatus nomine offert, urbanis ponderibus conferendas, id est, trutinae largioris examine. Nam quod dissimiles pedum modulos Romae erutos, et sepulchris incisos scripsi, nihil obstat, neque consequitur, [note: Lib. 7. tit. 13. l. 3.] in illâ urbe omnes usitatos: Quin quod ex Theodosii codice habemus, In quinque pedibus et septem unciis usualibus delectus habeatur, contra indicio est, pedes alios non usuales fuisse. [note: Mar. lib. 1. c. 7.] Vt porro eo redeam, Augustanum a Romanis esse, ex Marliano, qui antiqua urbis monumenta diligenter observavit, deprehendi: prodidit enim columnam a se dimensam, cujus Graeca inscriptio n [gap: Greek word(s)] novenos pedes significaret, ejus longitudinem in tot aequales partes divisam, mensuram confecisse, quam ille libro inseruit, ego ad oram delineavi, quae cum Augustanâ [note: Phil. in Vitruv. lib. 3. c. 3. Paetus de mens. et pond. lib. 1.] prorsus est eadem. Meminit hujus Philander quoque, et ex Luca Paeto didicimus, superesse ex aere aut orichalcho antiquum modulum, diligentiâ quam paullo ante memoravimus confectum, cum columnae ratione consentientem. Quod vir doctus ex inscriptione conjectat, columnam ad Graecorum pedem exactam, errat, quandoquidem legitimum Romanum, noster iste nonâ tantum, aut septimâ, aut quartâ (varie haec scribo, quia de legitimo Romano aliquot scrupulorum tenus, nondum convenit) aut si plurimum, tertiâ unciae parte superat, cum Romanum a Graeco


page 244, image: ds244

semunciâ vinci, sit in confesso. Ac ne non omnes divisionis reliquias persequamur, extant in agro Augustano, ad certos pagos propter viam, colliculi exigui, quos manu aggestos satis apparet, ita in orbem compacti, ut torno rasi videri possint: Eos ad limitum rationem pertinuisse arbitror, adductus Fausti et Valerii verbis, qui auctoribus, quos in hoc argumento crebro laudavimus, succenturiati accedunt, In limitibus vero, ubi rariores terminos constituimus, monticellos plantavimus de terrâ, quos Botontinos appellavimus. Et saepe praeterea Botontinorum nomen per illos libros occurrit: neque aliter accipio, quod de agro Ausculino in Apuliae et Calabriae civitatum enumeratione proditum, Finitur per terminos, et terrarum tumores. Iis carbones, cineres, testae contusae et calx subdi consuevere, quorum fortassis adhuc aliqua, terrâ paullo altius effossâ, invenirentur. Aliis quoque terminis ejus generis, quae tempori non facile cederent, signa (sic appellabant) substrata fuisse observo, neque id tamen perpetuo. Siculus Flaccus, Quibus dam placet et videtur, ut sub omnibus (terminis) signum inveniri oporteat, quod ipsum voluntarium, non necessarium est. Si enim essent certae leges, aut [?]onsuetudines, aut observationes, semper simile signum sub omnibus inveniretur: nunc quoniam voluntarium est, aliquibus terminis nihil subditum est, aliquibus vero aut cineres, aut carbones, aut testas, aut vitrea fracta, aut ossa subcensa, aut calcem, aut gypsum, [note: Aug. de civ. lib. 21. c. 4.] invenimus; quae res tamen, ut supra diximus, voluntaria est. De carbonibus egregie, ut omnia, Augustinus, Nonne miranda res est et tanta infirmitas, ut ictu levissimo frangantu[?], pressu facillimo conter antur, et tanta firmit as, ut nullo humore corrumpantur, nulla aetate vincantur, usque adeo, ut eos substernere soleant, qui limites figunt, ad convincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora extiterit, fixumque limitem non esse contenderit? At ego cur jam non rideam perversam impostorum hominum impudentiam, qui quo cupidis et credulis quibusdam os oblinant, excogitavere stropham istam, ubicunque, se dant obviam, latentium thesaurorum, qui non nisi impiis caeremoniis adhibitis in lucem possint erui, certa et indubia indicia esse, ab iis, qui pecunias olim condiderint, constituta. Quem plerisque perniciosum


page 245, image: ds245

errorem, antiquitatis etiam notitia eximit. Aliquanto illustrius a primâ coloniae constitutione, et agrorum divisione, uti sentio, monumentum superest, quod cum in omnium oculos incurrat assidue, a nemine hactenus satis est observatum, aut certe explicatum. Saxum intelligo, altitudine quinquepedali circiter, quod ante aliquot multos annos terrâ effossum, ad D. Vdalrici nunc spectatur; cujus effigiem vetustate arrosam hîc repraesentare fuerit optimum, cum praesertim Augustanorum insignium speciem referat, et nos de iis quoque, secus quam alii factitarint, disserturi simus.

[gap: illustration]

Hanc formam quoniam in duo membra commode partimur, nequaquam dissentio, conum, qui scapo nixus est, resiniferae alicujus arboris (pini strobilum ut definite pronunciem non adducor) nucem exprimere: infra coni scapum, columnae capitulum esse, cujus abaci mediae areae scapus insistat, nemo ibit inficias, quisquis quid columna, quid capitulum, quid ejus abacus sit, cognitum habet. Neque non fatebitur, quamquam rudi operâ elaborata sunt omnia, ob lapidis scabritiem, nimirum, nam ex silicum genere est, Corinthiae tamen, aut sane Italicae architecturae, quam mixtam vel compositam appellavere, manifesta in capitulo


page 246, image: ds246

vestigia extare. Jam columnam capitulo olim fuisse subjectam, ne monendum quidem, cui enim capitula usui, nisi huic uni? Columnam, quae capitulum istud sustineret, nullum potuisse fulcire aedificium, verissimum quoque est, quando planum, in quo episty lia sive trabes considere solent, scapo et cono occupatur: Restat ergo, sub dio statutam fuisse credamus. Quod si sic est (nam mihi sine ullâ dubitatione videtur) cogitabimus, quem porro usum habuerit: Ego terminum fuisse mihi dudum persuasi. Mitto, antiquissimos terminos conorum formam [note: Homer. Iliad. 12. Virg. Aen. 12.] tulisse, tale esse apud Homerum saxum, quod Hector in Graecorum munitiones jaculatur, idque Virgilium, qui Homerum aemulatus, terminum interpretatum,

Saxum antiquum ingens, campo qui forte jacebat
Limes agro positus ------------------------

Nostra ad Romanorum mores examinare magis est. His innumeras prope terminorum differentias fuisse hinc animadverto, quod pleraque nomina auctores de limitum constitutione recensuere, species supra quadraginta unus Hygenus delineavit, cum [note: Boet. geom. lib. 2.] interim permultas iis praeteritas Boetius nominet. Ex Augusti lege pauca et obscura hujus argumenti fragmenta supersunt, aliunde itaque auxilia corroganda. Flaccus scripsit, nonnullarum coloniarum territoria finiri lapidibus positis presignibus, qui a privatorum terminorum formâ differunt: Interdum ararum specie, Hygenus, Aris inscriptis conditoris nomine, et coloniae finibus, paullo post, Aras lapideas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno latere perticae applicito, finem coloniae demonstrat. Et mox, Has utraeque civitates constituant. Ad fines enim eisdem locis, nomine Imper atoris, et finium suorum inscriptionibus, aras consecrare debebunt. Sed id neutiquam perpetuum. Nam praeter quod lapides praesignes Flacci arae non sunt, videmus quoque inter schemata, quae Aggenus Vrbicus libello de limitibus subjecit, hujus generis terminos cipporum aut columnarum formâ, quibus vel statuae, vel nescio quae alia, nec enim satis discerni possunt, sint imposita. Existimaverim autem territoria iis bifariam munita fuisse, prope coloniam statim a pomoerio, ubi agrorum assignatorum principium, et ad sines, in agrorum extremitate. Atque quod dicere coeperam, eo tum capitulum et conum, tum columnam quae periit refero: haud paullo credibilius, quam alii in Drusi cenotaphio, aut Cybeles simulachro luserint. Nam Boetio inter nomina lapidum finalium, est circulatus pyramus, item acuto similis. Item pyramus vitae (alii viae legunt, mihi in utroque nomine tenebrae) praecisae similis: quae de cono interpretemur licet. Quamquam in nostro caussa accedit alia; uti a Fausto et Valerio annotatum per Gallias et Africam, atque circa urbem Romam,


page 247, image: ds247

olivastellum (minutam olivam accipio) et cotoneum (malus cydonia appicta est) terminorum loco fuisse; ita strobilos apud nos eâdem occasione usurpatos verisimile est, quod Rhaetia coniferarum arborum, Abietis, Pini, Pinastri, Piceae, Laricis admodum sit ferax. Quod si illae per Gallias, Africam et Latium, oliva atque cydonia malus, verae fuere arbores, haudquaquam ex lapide imitatae, non quidquam prohibet in Rhaetiâ, quoque genuinas larices, pinus, abietes, simili ratione saepe statutas: nec interim absurdum, ab illis qui perpetuitati, quantum ejus fieri potest, consulebant, lapideos terminos strobilorum formâ positos, cum arbores totae non satis commode ex saxo fingerentur: et id praecipue, qua publico coloniae nomine fixi, praesignes, et formâ, uti Flaccus scripsit, a privatis terminis discretâ. Nisi lapides caput aquilae, caput vituli, quorundam animalium ungues et ungulas (discimus ex Latini librorum de terminis reliquiis) praeferre potuerunt, speciem ejus fructus, qui per totam provinciam frequentissimus, non potuerunt. Nec icunculam in capitulo mirabitur architectonices peritus, varietatis enim lenocinio laudem aucupare soliti sculptores: itaque videmus in capitulis antiquis Romae sigilla diversorum generum, trophaea militaria, copiae cornua, fulmina, equos alatos, aquilas, gryphes, ora monstrorum quorundam, deorum etiam capita, denique quid non? Idque sive temere, sive certâ ratione: nam cum in Jovisaede, inter acanthi folia, aquilas ad capitulorum angulos, in medio fulmina sub ipsius dei capite scalpserunt, quid spectarint palam est: quid in nostro consilii fuerit, eo difficilior conjectura, quia parieti adhaerescit, et unum tantummodo latus conspicuum est, neque an reliqua simili formâ scalpta scire possumus. Subdubitandi ansam dedere verba ex Dolabellae libris, ab iis, qui auctores de limitibus collegere excerpta, Omnis terminus ab oriente limpidum latus habet, ab occidente roscidum latus habet, istae dein subjectae figurae,

[gap: illustration]

Quae in universum, de omnibus terminis vera non sunt: Dolabella, credo, de aliquo terminorum genere, aut certis provinciis loquutus, eo omnis terminus retulit, et ostendit, ortum versus os solis radiatum, ad occasum lunam cornutam scalpi consuevisse.


page 248, image: ds248

Quod si in capitulo de quo quaerimus, aversum latus solem habet, imaginem quam cernimus lubens accipiam pro lunâ, quae sine cornibus frequenter ficta fuerit, et sic qua hîc habuit, vetustate possint conjici detrita: Sin hanc eandem effigiem praefert, simpliciter ad architectorum quae diximus ornamenta revocabimus. [note: Torellus Sarayna rerum Veron. lib. 2. delineavit.] Elegans ejus generis antiquum capitulum Veronae ad D. Caeciliae extat, in quo etiam feminae effigies pectore tenus, inter Amaltheae cornua, quae ad angulos excurrunt. Quam religiose autem terminus coleretur, nihil attinet dicere, ejus rei veterum libri pleni sunt: ex Siculo Flacco tantum ponendi ritum ascribemus, Cum enim terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram collocabant, proxime ea loca, quibus fossis factis defixuri eos erant, unguento velaminibusque et coronis eos coronabant: in fossis autem, quibus posituri eos erant, sacrificio facto, hostiaque immaculatä caesâ, facibus ardentibus, in fossâ cooperti sanguinem instillabant, eoque thura et fruges jactabant; favos quoque et vinum, aliaque quibus consuetudo est terminis sacrum fieri, in fossâ adjiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias collocabant, atque ita diligenti curâ confirmabant, adjectis etiam quibusdam saxorum fragminibus circumcalcabant, quo firmius starent. Tale ergo sacrificium, domini, inter quos fines dirimebantur, faciebant: in publico, opinor, magistratus. Et quoniam hac superstitione termini omnes [note: Prud. in Sym. lib. 2.] imbuti, odio impietatis a Christianis, cum primum rerum potiri coeperunt, aeque ac Deorum simulachra sublati sunt, Prudentius,

------------------------------ lapis illic
Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error
Fasciolis, vel gallinae pulmone rigare,
Frangitur, et nullis violatur terminus extis;
Et quae sumificas arbor vittata lucernas
Servabat, cadit ultrici succisa bipenni.

Quae observo, quo caussam aperiam, cur ex tanto terminorum numero, tam pauci ad nos pervenerint. At quamquam haec fortassis non absurde disputata sunt, nihil tamen adhuc dictum, cur terminum in urbis symbolum abiisse suspicemur: Nec ego illuc ibam. Verum, si de saxeo cono quae diximus constant, probabilis de caetero erit existimatio, in coloniae symbolo easdem caussas valuisse. Provincias enim urbesque rerum, quarum maxime feraces sunt, praeferre symbola, incredibile dictu quot exempla in medio. Quis nummariam antiquitatem unquam attigit, quin perspectum habeat Africam elephante, aut scorpione, Arabiam camelo, Aegyptum crocodilo, et has omnes, uti etiam Alexandriam, Tyrum atque Judaeam, palmâ, vel palmae ramo designari? Quis pisces in nummis maritimarum urbium Syracusanorum, Catanensium, Thuriorum, Massiliensium: spicas


page 249, image: ds249

et frumenti grana, fertilitatis argumento, in Hispaniâ, Africâ, ac plerisque Siciliae et magnae Graeciae urbibus non observavit? Propius ad res nostras Mamertini, Martis capiti (Mars Oscâ lingua [note: Festus v. Mamers. Str. lib. 6.] Mamers dictus, ait Festus) piceae fructum addiderunt, quia ad eorum urbem sylva ferens picem optimam, uti Strabo notavit. Jam cum alpes, et Rhaetia reliqua (uti dictum) plurimas coniferarum [note: Plin. lib. 16 c. 10. Virg. cc. 7.] arborum sylvas habeat, ac Plinius prodiderit, laudatissimam abietem in alpibus et Appennino nasci, eoque forsan Virgilius respexerit,

---------- Abies in montibus altis,

Deinde alpina larix Romanis prope miraculo fuerit, quippe quam flammis non obnoxiam, falso licet, crederent, quod Vitruvius, [note: Vitruv. lib. 2. c. 9. Plin. lib. 11. c. 19. Plin. lib. 16 c. 39. et 40.] Plinius, Palladius referunt: Ideo Tiberius, concremato ponte naumachiario, larices adrestituendum caedi ex Rhaetia jusserit, inter quas fuit amplissima arborum ad id aevi Romae visa (Plinius memoriae consignavit) trabs e larice, longa pedes CXX. bipedali crassitudine aequalis. Quo intelligeretur vix credibilis reliqua altitudo fastigium adcacumen aestimantibus: Quid est cur dubitemus, quo strobilus in principe provinciae urbe pertineat? Caussae conjectionem nihilo difficiliorem autumo, quam si Tyrum et Alexandriam palmae signo hactenus uti, semperque usas fuisse constare posset: Nam neque nos antiquorum nummorum auctoritate deficimur, quos postea videbimus. Quin pari de caussa M. Aur. Antonini nummus, uti Ortelius acute observavit, abiete Germaniam designat, cum Germanicarum [note: Tac. de Germ. Str. lib. 7.] sylvarum vastitas veterum scriptis celebrata sit, et Tacitus terram frugiferarum arborum impatientem appellaverit, Strabo nescio quam illius oram alpibus comparans, ejusdem materiae feracem [note: Plin. lib. 37 c. 3.] dixerit. Nam quod Plinius scripsit, in Germanicis insulis pini lacrymam electrum gignere, fabulosum. Quae si se hoc modo habent, in symbolo Augustano strobilum tantum considerabimus, reliqua parergorum loco ducentes, sive strobilus columnae capitulo imponatur, sicuti elegantiae caussâ vulgo fit: et capituli quidem icunculam turritam fingunt, quo si Cybelem hîc olim cultam innuunt, non probo si coloniae, aut etiam provinciae, illam imaginem esse volunt, non valde improbo; etsi malim nihil a saxeo termino, aut a nummis, utrumvis sequi placeat, mutari, quod eam antiquitati venerationem deberi existimem: sive pediculo insistat minoris operae, tornatili specie, qualem in nummis aspicimus, qualemque majores praetulisse intelligimus, publicum quippe signum, quo Respublica etiam nunc utitur, ita sculpendum curaverunt. Spicae, quod exemplum laudavimus, etiam non uniusmodi, nunc singulae, nunc plures, solutae, colligatae, canistro extantes, et per solum projectae


page 250, image: ds250

in nummis visuntur, cum omnium una sit significatio, frumentariam ubertatem respiciens. Sed operam recte colloco, si ostendo cum symbolo, symboli quoque nomen, utut mutilum, a Romanis ad nos pervenisse. Patrio sermone urbes Pyr dicimus, nec eam particulam ullâ casuum inflexione variamus, eo pyrum, quod quidam opinati, significare non potest, Bir enim, quo pro pyro in recto utimur, in obliquis Biren est, adde quod Bir Biren foeminino, Pyr neutro genere efferimus: et num lusciosi adeo majores nostri, qui pini conum pyrum putaverint? Verius multo, Pyr a Pyramo, quae apud Boetium termini rotundi acuti appellatio, esse reliquum, atque hinc generatim ad symbolum transiisse. Quoniam vero, ut nunc usus habet, insignia non tam rebus, quam certis coloribus constant, quibus et clypeorum, et symbolorum imagines distingui solent, videtur ejus rei initium a Romanorum aevo et moribus neutiquam petendum. Quamvis Romani, et omnis ante Romanos antiquitas, symbolis, quae signa et insignia dicimus, uti consueverit, quippe [note: Veg. lib. 3. c. 5.] nec exercitus sine aquilis, draconibus, vexillis (muta signa Vegetio, ad distinctionem vocalium et semivocalium) neque fere heroes apud poetas sine clypeorum imaginibus, neque signatoriae gemmae sine caelaturâ, neque pleraeque urbes absque symbolis: haec tamen ad unum aliquod idem praescriptum cum nostri aevi insigniis non exigenda sunt, falluntur admodum qui exigunt, et res, quas ex eodem fonte, naturae parentis instinctu haustas fatemur, sed alio atque alio ritu, prout temporum ferebant consuetudines, constitutas fuisse videmus, imperite confundunt. Quin leges quae hodie, opinione an certo jure, insignia circumscribunt, ut antiquissimae sint, Carolum magnum non praevertunt, a quo primum adumbratas, sub Henrico demum Aucupe et posteris, perpolitas arbitror. Fortissimi Imperatores, militarem virtutem, cui toto pectore incumbebant, hoc ornamento honestatam voluere: Vnde cly pei et cassidis nata species, nomen quoque, nam vernaculis quibusque linguis ARMA appellamus. A militibus, ad reliqua postea hominum genera fluxere, tam effuse, ut cum Europam omnem pervaserint, Asiam usque penetrarint: Vidimus ex Sinis parmulam advectam, in quâ tum alia, tum auro pictum scutum erat, pantherâ conspicuum, scuto incumbebat galea aperto hiatu, cancellis fenestrato, laciniis sive vittis utrimque dependentibus tecta, supra galeam plumea crista surgebat, prorsus ad Europaeum morem. Sive cui credibilius Sinas haec ab Europaeis nequaquam accepisse, quin iis idem quod nobis suâ sponte in mentem venisse; id enim profecto de bellicis tormentis et chalcographiae arte nulla propemodum verisimili ratione negari potest. Sed nobis in orbitam redeundum. Vti ergo in


page 251, image: ds251

Caesarum aquilis Romanas veneramur, etsi alterum caput Constantinopoli sero adnatum, aureum clypei, nigrum aquilae colorem a Francis aut Germanis esse scimus: Sic certum itidem habemus, coloniam jam olim strobilum praetulisse, ut is viridi, qualem natura ante plenam maturitatem fert, scutum rubro et candido, jucundissimis omnino coloribus exornaretur, longo post tempore instituisse: eaque in re antiquos Germanorum mores [note: Tac. de Germ. Vide Pec. Hierogl. lib. 7. Val. lib. 52. Amb. Hex. lib. 4. c. 16. Geop. lib. 11. c. 11. Artem. lib. 2. c. 25. lib. 5. c. 74. Oleaster io genes.] esse sequutam, de quibus Tacitus, nulla cultus jactatio, scuta tantum lectis simis coloribus distinguunt. Vt praeterea ad colorum significationes diligentius expendendas, ac pleraque strobilorum mysteria, etiam philosophis, et nobili in primis theologo D. Ambrosio celebrata, explicanda digrediar, aut ut fabulam de puellâ a Borea et Pane amatâ in pinum versâ ex geoponicis, somniorum de pino, et strobilis interpretationes ex Artemidoro afferam, utve pino Noeticam arcam hominum servatricem asseram, quod Gopher in sacris litteris eo quidam modo interpretati, ut denique varios nucum in medicinâ usus ex Theophrasto, Dioscoride, Galeno conquiram, mihi non indulgebo: neque item, ut de aeneâ pini nuce antiqui operis disputem, quae Romae in Vaticano visitur, quam nonnulli in fastigio sepulchri Hadriani Imp. stetisse, quidam inepte prorsus, ex aeneâ pinu, honorario Scipionis monumento superesse opinantur; cum nux in multorum pedum altitudinem assurgat, arboris immanis magnitudo animo concipiatur necesse est, quae profecto, aenea potissimum, omnia totius orbis miracula longo intervallo vicisset; sed hae nugae sunt, nec ad res nostras pertinent, nihilo magis quam lapis ille [note: Tac. hist. lib. 2.] glandis formâ, ut ajunt, Mogontiaci, quem Drusi cenotaphium existimant: aut quod Tacitus de Paphiâ Venere scripsit, Simulachrnm Deae non effigie humanâ. Continuus orbis, latiore initio, [note: Herod. lib. 5.] tenuem in ambitum, metae modo exurgens, et ratio in obscuro: aut Herodianus de Elagabalo, Simulachrum vero nullum Graeco aut Romano more manufactum ad ejus Dei similitudinem. Sed lapis est maximus, ab imo rotundus, et sensim fastigiatus, propemodum ad coni figuram. Nos quae ad urbem pertinent, deinde prosequemur.



page 252, image: ds252

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Quintus.

ROMANAE urbis effigies parvas simulachraque colonias appellavit Gellius, ut vidimus: Inde usu venit, ut plerosque omnes ritus, quos Romulus Româ condendâ vel primus instituit, vel ut Varronem accipio, ab Etruscis est mutuatus, posteri in coloniarum [note: Var. de ling. L. lib. 4.] collocatione religiose servarent. Eo Varro generatim universeque dixit, oppida, quae prius erant circumducta aratro, ab orbe et urbo, urbes: et ideo coloniae nostrae omnes, in litteris antiqueis scribuntur urbes, quoditem conditae ut Roma: Nos prolatis certorum scriptorum testimoniis, sigillatim planum faciemus. [note: Cic. de div. 1.] Hoc primum: cum Cicero scriptum reliquerit, nihil publice sine auspiciis, nec domi nec militiae gerebatur, consentaneum fuit rem tantam, quanta coloniarum deductio semper habita, auspicato aggredi: Varro, hoc faciebant religionis caussâ [note: Cic. agrar. 2.] die auspicato: Cicero contra Rullum, Jubet auspicii coloniarum deducendarum caussâ, Decemviros habere pullarios: in Antonium, Negavi in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset [note: Cic. Phil. 2.] incolumis, coloniam, novam jure deduci. Sed et sacrificia adhibita: cui rei ara intra spatium, quo colonia constituenda, [note: Ovid. Fast. 4.] solemnibus caeremoniis, quas Ovidius explicat, posita, Fossa fit ad solidum, fruges jaciuntur in ima, Et de vicino terra petita solo est.

Fruges jactae ubertatis omine: terra de vicino solo, terra est ex patrio solo petita, in patriae nimirum memoriam, nam Roma a vicinis populis condita.



page 253, image: ds253

Fossa repletur humo, terraeque imponitur ara,
Et novus accenso finditur igne focus.

[note: Plut. Romulo.] Plutarchus ejus fossae Romae in Comitio meminit, quo intelligimus, aram futurae urbis meditullium occupasse. Dein ambitus aratro circumscriptus. Fidem faciunt permulti colonici nummi, in quibus arantis species, et in promptu aperta Varronis [note: Serv. 5. Ae[?] Vibem designat.] verba, quae attulimus. Modum Servius ex Catonis originibus minutatim descripsit, Condituri enim civitates taurum in dextrâ, vaccam intrinsecus jungebant (futurae foecunditatis spe) cinctiritu Gabino, id est, togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent. Et ita sulco ducto, loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum, ne portae eâdem qua muri religione consecratae [note: Carmin. 2. Italic. apud Macrob. sat. lib. 5. c. 19.] manerent. Ex Plutarcho et Carminio habeo, vomer fuisse aereum: credo quod aes perpetuitatis symbolum, etsi alias caussas Macrobius profert. Boves albos lectos ex Ovidio,

Alba jugum niveo cum bove vaccatulit.

------------------- Vtrumque circumaratâ coloniâ, cum multis praeterea victimis mactatum, [note: Dionys. lib. 1. Cic. de div. 1.] Dionysius Halicarnasseus prodidit. Lustratio sequebatur, cujus apud Ciceronem mentio, In lustrandâ coloniâ ab eo, qui eam deduceret, et cum Imperator exercitum, Censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias deducerent, eligebantur: Bona nomina, ex quibus faustum omen ducitur, qualia apud Festum Valerius, Salvius, Statorius. Lustrationis hic ferme [note: Fest. v. lacus Lucrinus.] ritus. Hostiae majores, taurus, aries, verres, circum condendae urbis spatium ter ducebantur, eas Sacerdotes, Triumviri, et coloni fausta ominantes sequebantur, primus deinceps Triumvir, aut [note: Var. lib. 5. de ling.] is cui sors obtigisset, sic enim de Censoribus Varro, inter se sortiuntur, uter lustrum faciat, Jovem, Martem, Vestam, Deum vel Deam, in cujus tutelâ colonia, Deosque reliquos conceptis verbis veneratus, adaram immolabant. Nam circuitum verbi etymon [note: Non. c. 4. v. Lustrare.] exprimit, siquidem lustrare circuire est, quod Nonius notavit: inde ab urbis ambitu dictum Amburbium etiam, pari significatione, [note: Vopisc. Aurel. Luc. lib. 1.] Vopiscus, Lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum; neque non Lucanus utrumque nomen, qua poetae licuit, conjunxit,

Mox jubet et totam pavidis a civibus urbem
Ambiri, et festo celebrantes moenia lustro etc.

[note: Dionys. lib. 4. Virg. georg. 1.] Ternarius numerus ex Dionysio est, qui in lustro Romano servatum ait, Virgilius in Ambarvali,

Terque novas circum felix eat hostia fruges,
Omnis quam chorus, et socii comitentur ovantes.

Quorum versuum posterior, vulgus hostias faventibus linguis


page 254, image: ds254

comitatum confirmat: de facerdotibus, ratio vincit multo magis, et Lucanus in Romano Amburbio sacerdotum seriem bene longam, per collegia distinctam, civibus conjungit. Cantata [note: Paul. v. Am burbiales.] carmina Vopisci, chorus et sociiovantes Virgilii, fausta omina sunt. Hostias Amburbiales dictas Paullus ex Festo habet. Majores, [note: Cato de re rust. tit. 141 Serv. 1. georg. Felix eat hostia.] exemplo Romani lustri scire possumus: cum Ambarvalibus contra lactentes immolatas Cato fidem faciat, etsi Servius, saepe de porcâ foecundâ et gravidâ fieri consuesse scripserit. Suem, ovem et taurum mactatos, testes Festus et Asconius; unde quoque Suovetaurilia majora appellata, quemadmodum in Fratrum [note: Fest. v. Solitaur. Ascon. in divin. Fratr. Arval. inscript. 12 ap. Vrsin. Valg. de quaes. per ep. ap. Charis. lib. 1. Ovid. 4. Fast.] Arvalium monumentis legimus; Festus et Valgius maluere Solitaurilia. Jovi, Marti, Vestae et Diis tutelaribus supplicatum quod dixi, Ovidium (Dionysius et Lucanus Martis tantum meminere, nec enim omnes omnia exprimunt) sequor, apud quem Romulus,

------------ Condenti Juppiter urbem
Et genitor Mavors, Vestaque mater ades,
Quosque pium est adhibere Deos ----------

Postremis verbis tutelare numen comprehensum interpretor, cujus neque praeteritio in hoc sacrificio ferenda, nec nomen ex [note: Plin. lib. 28 c. 2. Plut. Problem. Macrob. Sat. lib. 3. c. 9. Tertul. de Idolol.] Pontificum disciplinâ enuntiandum, nisi nos a Plinio, Plutarcho, Macrobio fallimur. Inde tot arae inscriptae Tutelae urbium et Geniis, nullo expresso nomine, sic et Tertullianus, ille mihi Deos suos, vel coloniae Genium propitios imprecetur. Atque eâdem precatione, censeo, coloniae nomen inditum, nam non loco, non tempore commodiore fieri poterat. Exemplo etiam persuadeor: lustricis diebus lustrabantur infantes, quibus nomina [note: Suet. Ner. c. 6. Fest. P. Lustrici dies. Macr. Sat. lib. 1. c. 16. Serv. 1. Aen. Foribus eardo strid. Ovid. 1. Fast.] accepisse, Suetonius, Festus, et Macrobius referunt, Tertullianus inde solemnitatem nominalium appellat. Praeeunte autem sacerdote solemne carmen, Triumvir aram tenens, praefatus Janum, cui, ait Servius, consecr atum est omne principium, ideoque mos, quem Ovidius tangit, obtinuit,

---------- Quamvis aliorum numina placem.
Jane tibi primum thura merumque fero.

Deos inde quos diximus, hisce verbis obsecrasse creditur: Te Juppiter Opitule Stabilitor, Marspiter Quirine, Vesta Mater, seu queis aliis nominibus appellari voltis, Et te, sive Deus, sive Dea es, in cujus tutelâ hoc solum, vos caeteros item Deos Deasque immortales omnes precor, quaeso, obtestor, utei sitis volentes propitii: Quae a me, collegisque meis gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea Imp. Caes. Divi, F. Augusto P. P. Pontif. Max. conjugi, liberis, gentique ejus, Pop. Rom. Quiritibus et Decurionibus, Colonis, Incolis Coloniae Augustae Vindelicorum agrique Augustani Vindelicorum, intra regionem et fines, quos me sentio dicere,


page 255, image: ds255

uteique rectissume sentio, conjugibus, liberis, familiisque eorum, bene verruncent, vos omnia salva servassitis, sicut velim ea salva servata sint, bene juvetis, prosperetis, bonis auctibus auxitis: Viduertatem, vastitudinem, famem, morbos, pesestatem, intemperias, calamitates, vim, populationem hostilem et obsidium, prohibessitis, defendatis, averruncetis: Perduelles terrore, fugâ, squalitate, miseritudine, morte afficiatis, eorum ulciscendorum copiam faxitis. Harumce rerum ergo, coloniae agrique lustrandi, lustrique faciundi ergo, macti hisce Suovetaurilibus majoribus immolandis estote. Augustae nominis observatio tacite non transmittenda. Scio quibus urbibus conditores, quod eas florentes, potentes, valentes et pollentes futuras aut sperarent aut optarent, inde nomina indidêre, at augustum, auspicatissimis quibuscumque grandius sonare et sanctius, palam est. Majestatem eo aestimare possumus, quod maximus principum, disertioratoris consilio, eruditissimo saeculo, Augustus, [note: Dio lib. 53] quasi hominis naturâ amplior, inquit Dio, cognominatus est: Augusta enim ea, quae honore dignissima ac sanctissima sunt, dicuntur. Neque me interim praeterit, eâ urbes esse conditione, ut non primigenio, sed derivato ab Octaviano honore, hoc nomine fuerint insignitae: Verum inter praecipuas dignitates id ipsum censum, Octaviani praecipue aetate, cum quorundam postea licentia, nimium multum in hoc genere sibi indulserit, utrumque [note: Dio lib. 54.] Dionis fide, Paphiis terraemotu afflictis, largitus est (Augustus) jussitque ut urbem Augustam nominarent. Id non eo a me refertur, quasinon aliis quoque urbibus multis, prius ac postea, in simili infortunio Augustus ac Senatores auxilium tulerint, quas si quis omnes enumer are velit, res in infinitum se extenderit: sed quod cognomina etiam urbium honoris caussâ Senatus eis imposuit, et non, quod nunc fit, ipsae sibi nomina quotquot vellent delegerunt. [note: Virg. 5. Aen.] Paphus anno, quo colonia nostra condita, instaurata est. Nec Virgilius hunc imponendae concedendaeque appellationis morem annotare neglexit,

Vrbem appellabunt, permisso nomine, Acestam,

Vt vero Augusti nomen honoris ergo inditum, sic contra contumeliae poenaeque aliquando ademptum, cujusmodi Agrippae exemplum [note: Dio lib. 54.] apud Dionem, cum multos milites amisisset, multos propter rem male gestam ignominiâ notasset, nam praeter caetera, totam legionem quae Augusta vocabatur, eonomine uti prohibuit. Jam illud ab aliis observatum, nullam dubitationem habet, quaecumque urbes Augustae a populis cognomina accepere, quemadmodum Taurinorum, Veromanduorum, Rauricorum, multis praeterea, inprimis Vindelicorum aut Rhaetorum Augustae accidit, istorum eas populorum principes fuisse et capita, uti Aeduorum


page 256, image: ds256

[note: Tac. An. 3.] Augustodunum appellat Tacitus. Visum vero memorabile, ex innumeris prope hujus ordinis, quarum splendore plerasque provincias Octavianus illustravit, unam Vindelicorum superesse, quae nomen non mutaverit, et coloniae dignitatem post tot saeculorum aetates adhuc tueatur: Cum reliquae quotquot fuere, omnes aut perierint funditus, aut nomine, aut libertate, aut utrâque re mulctatae fuerint. Subvereri interdum soleo, ne, quae disserimus, parum propria et accommoda argumento instituto videantur: Quod quidam liberâ Rep. non multo aliter habuisse, ritusque quos protulimus servatos, fortasse consentiant, sed non perinde opinentur ad Augustum referendos, cujus aevo pleraque veterum instituta sint perversa, leges contemptae. Rursus alii neque antea quidem colonias, quae in vetera oppida ducerentur, circumarari consuevisse, sed eas tantum, quibus [note: Cato apud Isid. lib. 15. c. 2.] nova aedificabantur, quod Cato scripserit, Qui urbem novam condit, tauro et vaccâ aret, ubi araverit, murum faciat. Vtrisque occurrendum: nostrâ enim interest, quae scribimus vera et solida videri, uti sunt, non ad inanem speciem et ostentationem conformata. Priores, quod Reip. formam versam ajunt, nihil errant, palam est sub Julio et Augusto, imperium a pluribus ad unum migrasse: Verum publicas privatasque consuetudines, praesertim condendarum coloniarum rationes, idcirco immutatas, quî fit consequens? Nemo unus Augusto antiqui moris retinentior, [note: Suet. Octav c. 40.] ut Suetonius observaverit, etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuisse: In religione superstitioni quam neglectui propior, neque omina et auspicia, neque somnia vel sua, vel aliena de se [note: Suet. Octav c. 90. 91. 92] neglexit, et caeremonias veteres ac receptas reverentissime coluit. Atqui quae circa coloniae deductionem fiebant, ad religionem pertinuisse vident omnes: Nihil ergo caussae, cur quas jure optimo deductas voluit, aut non auspicato deduxerit, aut non circumaraverit, aut non lustraverit, in iis denique eorum quae enumeravimus minimum aliquid praetermiserit. Posterioribus Varro satisfacit, ,quem asserentem audivimus, colonias omnes urbes dici, quod eo quo Roma modo sint conditae: cum uno verbo omnes comprehenderit, fieri non potest, ut quae in vetera oppida missae, quaeque novas numero longe superabant, excluserit. Adde quod Berytum, Caesaraugustam, alias quasdam, antequam coloniae fierent, diu stetisse exploratum habemus, quarum tamen nummi nihilominus boves junctos cum aratro, pone nescio quem stivae innixum praeferunt, et circumarationem perspicue significant. Nec istud Cato convellit: ut scriptum reliquerit, quo ritu novae urbes condendae sint, non indicavit, eo uti nefas esse, deducendis coloniis in oppida jam extructa: Quin si nomen presse accipimus, et in Varronis etymologiam intuemur, hae


page 257, image: ds257

quoque novae urbes sunt, ideo usus obtinuit, ut coloniae in antiquissima oppida missae, non minus condi dicerentur, quam quibus [note: Apul. apol. 1.] nova a solo et fundamentis fuere exaedisicata: sic Apulejus, cum Madauram Syphacis oppidum appellasset, novo dein conditu, coloniam evasisse subjunxit. Vno differebant vetera, muro jam antea usa, quod is in sulco noviter ducto statui non poterat, sed aratrum vel muro applicitum, vel proxime pomoerium circumactum existimo: sin muro carerent, nam quaedaem aggere tantum, aut si forte vallo munita (haec de Vindelicâ fama manet, etsi vetustate obscurior) moenia ex ipso sulco excitabantur, prorsus ad eum modum, quem Cato praescripsit. Primum coloniae ambitum ut tamquam radio describam, nemo exiget, ejus enim memoria cum veterum moeniorum vestigiis deperdita: quae mediâ prope urbe murorum reliquiae a S. Crucis ad Marianam portam, et hinc ad D. Aegidii superant, Augusti aevum longo intervallo non attingunt: quique conjecere muros ab Aegidii, per clivum, cui hinc nomen Maurberg manserit, ad turrem, quam Regiam appellant, inde per forum olitorium, ac per depressum vicum, Valleculam ex re dictum, ad S. Crucis portam rursus pertigisse, Triumviros hosce fines circumscripsisse, nimis tenuiter de amplissimâ coloniâ, tot ornamentis instructâ sentiunt: Commodius sensuri (fuerit is aliquando ambitus) si posterioribus temporibus tribuere maluissent, quibus, collabente imperio, et afflictis provinciarum praesidiis, multarum urbium cives, munitiones quo facilius tueri possent, in arctum contraxêre, si occasio ferret, iterum ex porrecturi. Quod et nostrâ aetate Romae accidisse scimus, cum nonnullis locis novo opere urbs muniretur. Inter Marianam quam diximus portam, et novos muros, tot antiquorum aedificiorum rudera effossa vidimus (neque plura ullibi) ut id spatium ad coloniam olim pertinuisse, nihilo magis quam de coloniâ ipsâ sit ambigendum; Etsi profecto D. Vdalrici aetate, qui anno Christiano CMLXXIII. obiit, urbe neutiquam fuerit comprehensum, annales enim eum templum S. Stephani non longe a civitate construxisse memorant, quod nunc intra muros est, et hoc ipso spatio, quod coloniae tribuimus, continetur. Momentum adjicit D. Galli aedicula (hoc nomine nunc celebris est, cum antiquum ignoremus) quam omnium primam Christianis sacris Augustae dicatam, multorum saeculorum consentiens fama prodidit, ea longe extra interiorem ambitum, proxime novos muros posita. Id non negaverim, qua se urbs in meridiem erigit, aliquantum ultra veterem modum esse porrectam: argumento etiam, quod id loci, ubi SS. Vdalrici et Afrae templum jam visitur, Christiani sepulcra (aream aut coemeterium,


page 258, image: ds258

antiquis ecclesiae vocibus, appellemus licet) Diocletiani aetate habebant, [note: Ex XII. tab. Cic. 2. de div. Imp. Hadr. ab Vlp. D. lib. 47. tit. 12. l. 3. Impp. Diocl. et Max. C. lib. 3. tit. 43. l. 12.] cum in civitate sepelire neque per XII. tabulas, neque per Imperatorum rescripta liceret. Item aliis saepe locis pro rerum temporumque rationibus sive promotam sive contractam fatendum. Porro quoniam circumaratione, et caeteris illis ritibus coloniae constituebantur, ratione factum, ut natalem inde auspicarentur. Et quamquam paucis omnino certum originis diem assignare possumus: nam praeter Brundisium, quam [note: Cic. ad Attic. lib. 4. ep. 1. Liv. lib. 37. Paed. or. in Pis. Fest. v. Satic.] Non. Sextil. conditam ex Cicerone intelligimus, Bononiam, quam III. Kalend. Jan. ex Livio, Placentiam Prid. Kal. ex Paediano, et ipsis Kal. Jan. Saticulam ex Festo, nescio num aliae litterarum monumentis consignatae: unum tamen Brundisinorum exemplum, cujus Cicero meminit, dubitare nos non patitur, quin et reliquae natalem sanctum celebratumque habuerint, ac Romana Palilia aliqua ex parte fuerint aemulatae. Vt in nostrâ ex obsoletâ antiquitate eruere, et ad fidem queamus constituere, metuo: at ne qua susceptum munus destituam, quaerere et indagare pulchrum existimo. Repetamus ergo animo, Rhaetici belli exitum in Kal. Sextil. incidisse, videtur consequi deductionem ante proximam hyemem maturatam, medium autumnum huic curae impensum. Ac cum vulgatâ famâ, aliquibus etiam monumentis testatum sit, IV. Kal. Octobr. ex omni memoriâ religiose Augustae cultas, quid est cur non haec potissimum coloniae encaenia suspicemur? Incidunt in LIX. diema Kalend. Sextilib. quem Cisae sacrum tertii libri fragmentum monuit: Vti pleraque reliqua narratio, ita fortassis haec pars, veri istud refert vestigium, etsi perturbatum et confusum. Perspeximus Kalend. Sextilium annotationem haudquaquam inanem fuisse, quantumvis fragmenti auctor ad frivolam fabulosamque narrationem detorserit) eo minus erit, ut LIX. dierum numerum, accurate adeo proditum, ex vano haustum adducar credere. Nam quod postea princeps ecclesia eo die Christiano cultui dedicata, certo consilio factum autumo: Fuit jam olim in more positum, superstitiosos Deorum cultus, substitutis Christianis caeremoniis, quae priorum loco in vulgi oculos incurrerent, publico consensu abrogare, sive verius expiare. Cujusmodi, si res postulet, multa suppetant exempla. Hîc piâ prudentique cogitatione, quae sacra Jovi Regi, Terrae matri, et Genio coloniae fiebant annue, in Deum Opt. Max. Virginem matrem, et Spiritus coelestes tutelares, quibus omnibus ecclesia sacrata est, sanctiori ritu versa interpretor. Quin et ludos, qui equorum decursu celebres ad nostram aetatem prope urbem duravere, ab usque Coloniae constitutione eâdem occasione originem ducere existimaverim. Nisi conjecturis plus aequo indulgeo, quod mihi quidem non videtur.


page 259, image: ds259

Moenibus delineatis, sequebantur platearum directiones, edium sacrarum, fori, et reliquorum locorum, quae ad publicum usum pertinent designationes, arearum privatis domibus aedificandis divisiones. Quae quia natali absolvi omnia nequivere, in posteros dies rejecta sunt. Viae (nam reliquiae [note: Liv. lib. 41.] indicio sunt) silice in urbe, glareâ extra urbem stratae, ad Romanum exemplar, quod ex Livio cognoscimus. Earum caeteroquin [note: Liv. lib. 5.] rationem, ut nunc res habet, nullam inire possumus, formâ urbis (quod Livius Romae quoque, post bellum Gallicum instauratae, accidisse scriptum reliquit) occupatae magis quam divisae simili. Sive prior urbs nullo certo ordine aedificata, curam vicos dirigendi non admisit: Sive, quod vero propius reor, quae â conditâ coloniâ multa et foeda sequuta sunt incendia, bella, vastationes, et ipse tot saeculorum cursus, priscam designationem ita immutavêre, ut ejus vel nulla, vel obscura, nec agnoscenda vestigia supersint. Ad aedificia quod spectat, in publicis interdum a coloniis non res tantum, sed et appellationes ad Romanum exemplar conformatas animadverto, sive dominae urbis imitatione, et ad ejus quodammodo praejudicium, sive tacito naturae instinctu, quo ad patrii soli memoriam omnibus [note: Virg. Aen. 3.] modis revocamur. Sic Helenus apud Virgilium, ------------ parvam Trojam, simulataque magnis Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum Constituit, et Aeneas,

[note: Virg. Aen. 5.] ---------------- hoc Ilium, et haec loca Trojae Esse jubet. -------------------------- Inde est, quod in quibusdam coloniis campum Martium, et nescio [note: De lap. capit. Suet. Tib. c. 40. Cajo. 57. Benev. Id. de gram. Orbilio. Nol. Ado. martyr. 14. Jan. Pomp-Vitruv. lib. 3. c. 2. Raven. Rub. hist. 1. Brix. acta SS. Faust. et Jovitae. Flor. et Med. Borgin. orig. Flor. Carth Cyp. ep. 55. et de laps. Constant. Gyl. Top. lib. 3. c. 7] quae hujus generis reperimus, sed frequentissime Capitolia: nam Capitolia habuisse illustres urbes Capuam, Beneventum, Nolam, Pompejos, Ravennam, Brixiam, Florentiam, Mediolanum, Carthaginem, Constantinopolim, Nemausum, Tolosam, Narbonem, Augustodunum, Treveros, Santones, Agrippinam, locupletes testes prodidere: Neque nos eo ornamento destituti, meminere Capitolii Augustani acta Afrae martyris semel atque iterum. Quâ urbis regione steterit, nullis suspicionibus assequor, nisi quod summam, Vitruvii auctoritas tuetur, Aedibus vero sacris, quorum Deorum maxime in tutelâ civitas videtur esse, et Jovi, et Junoni, et Minervae, in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae distribuantur: In Capitoliis quippe cum conjuge et filiâ cultus Juppiter. Vnde ad Capitolium primam nostrarum inscriptionum pertinuisse autumo, Jovi optimo maximo, aeterno, conservatori, et caeteris diis deabusque ejus loci, a nescio quo Praeside provinciae Rhaetiae dedicatam,


page 260, image: ds260

[note: Nemaus. Pold. antiq. Nem. c. 16. Tolo. Greg. Tur. de glor. mart. cap. 48. Narb. Sid. de laud. Narb. Augustod. Eun. paneg. Trev. vita S. Tyrsi. Sant. Pith. advers. lib. 2. c. 18. Agrip. nomen adhuc manet. Vitruv. lib. 1. c. 7. Arnob. lib. 4. Varro de ling. lib. 4. Hier. de lo cis Hebr. et comment. in Is.] ut ego quidem lego. De filiâ Arnobius, Nonne vides in Capitoliis omnibus virginales esse species Minervarum? de patre et Junone conjecturam a Romano mutuamur: hinc Varro auctor, Capitolium vetus (diversum a Capitolio Tarpeji montis) nomen accepisse, quod ibi sacellum Jovis, Junonis, Minervae, et ad hoc exemplar in Augustodunensi, ut est apud Eumenium, aras habuere Jupiter pater, et Minerva socia, et Juno placata. At quamvis Capitolium Romae multa comprehenderit, Arcem, Asylum, Curiam Calabram, Romuli casam et pleraque templa; unum tamen inter haec Jovis Capitolinia Tarquinio Prisco votum, a Superbo exaedificatum, ita enituit, ut Capitolii nomen saepe solum sustinuerit, quod, qui antiquos scriptores attigerit, non est negaturus. Eâ ratione in reliquis urbibus, Capitolium fortassis interdum arcem complectebatur, eo S. Hieronymus Babyloniae arcem Capitolium vocavit, sed id neutiquam perpetuum, nec scio an in nostro verum: de templo certe primario et maxime splendido, ubi ubi Capitolii nomen occurrit, dubitare non possumus, tum quod scriptores, quorum ad oram nomina hoc indicant, ex quibus Eumenius in panegyrico, Apollinis templum atque Capitolium Augustoduni, appellat fana longe omnium in hac urbe pulcherrima, tum quod concilium Eliberi habitum, [note: Concil. Elib. can. 59. Zeno serm. de spirit. aedif. dom. Dei.] prohibet, ne quis ad Idolum Capitolii sacrificandi caussâ ascendat: S. Zeno, Judaeorum Synagogas, et gentium Capitolia Christianorum ecclesiis comparat: et ad Augustanum ut accedens sacrificaret, Gajus judex Afram hortatus est: Neque aliter Saturninus Apollinarem martyrem Ravennae, uti acta habent notae vetustatis; quae eo libentius exscribo, quod de templo, ejus splendore, Jovisque cultu dicta, simul confirmant, An ignoras sacrum nomen Jovis, qui magnus est habitator Capitolii urbis hujus, cui te oportet supplicem fieri? B. Apollinaris respondit: Quis sit ille habitator nescio, nec templum ejus novi. Pontifices dixerunt: Veniergo, et vide magnificum fanum, mirificeque exornatum, videbis illic invictissimi Jovis simulachrum. Extra Capitolium aedes sacrae praeterea aliae, quarum non omnium memoriam intercidisse, [note: Vide inscript. August. parte 1.] inscriptionibus, quae hos commentarios sequuntur, debemus. Silvani templum, cum signo vetustate collapsum (quod ex illis cognoscimus) Sext. Attonius Privatus restituit: Plutoni et Proserpinae aedem Flavia Veneria Bessa, visu monita statuit: Mercurio, cujus sedes a tergo ejus inscriptionis fuere, Appius Claudius Lateranus votum solvit, item M. Bassinius Vitalis: Marti Crispus Rhaeci filius: Marti et Victoriae, contubernium Marticultorum: Diis Deabusque omnibus, Adjutorius Romanus. Quamquam marmora, quae votum solutum tantummodo indicant, ad templa pertinere affirmate non dixerim,


page 261, image: ds261

quod vota persaepe, positis simulachris loco non sacro reddita. Aedis incertae nescio cujus, nomen enim temporis injuriis concessit, cum suis ornamentis, meminit Antonii Aeliani lapis: De Cisâ suspiciones in medio: Veneris aliquod delubrum extitisse, Afrae historia innuit: Augusti, Suetonii verba, [note: Suet. Octav. c. 60.] Provinciarum pler aeque super templa et aras, ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt, nam inter plerasque has provincias, eae sine controversiâ imprimis numerandae, quae etiam totas civitates Augustaeo nomini dicatas habuere. Sed templa profecto complura alia, deperditis jam nominibus, partim cum coloniâ nata, partim sequentibus temporibus constituta sunt. Situm vix scio an ullius recte indicabimus. Viam eo munirent lapidum inscriptiones, si quibus locis singulae erutae, annotassent majores, nunc eo auxilio deficimur. Mercurius tamen credo in [note: Vitruv. lib. 1. c. 7.] foro cultus, sententiae Vitruvium auctorem habeo: qui, quod Martis et Veneris fana extra urbem, Hetruscam disciplinam sequutus, collocat, video ejus ne Romae quidem semper rationem habitam. Plutonis et Proserpinae haud procula Salvatoris templo stetisse, visum aliquando, argumento arulae illiteratae exiguae, in proximo Societatis Jesu collegio erutae; memineram Vitruvium [note: Vitruv. lib. 4. c. 8.] Jovi, omnibusque coelestibus excelsissimas praescribere, humiles Vestae, Terrae, Marique, inde humillimas inferis tribuendas procul dubio censebam. Sed quam ancipites et incertae hariolationes istae, nec ignoro, nec diffiteor. Inepte etiam quidam, quoniam Silvano lacte factum legerant, in lacticiniorum ei foro quod nunc est, locum dedere. Fori colonici area statim a principio designata, ad aedem maximam Virginis genitricis, nisi nos vestigia quae odoramur decipiunt. Occupasse censeo, cum spatium quod id loci ad orientem solem hodieque patet, tum quidquid aedi post primam constitutionem ex eâ parte adjectum, Magni operis aedificium intelligo, quod ab alterno divinarum laudum concentu chorum, ab aetate novum, cum vulgo dicimus. Favet Vitruvius, qui foris media urbe locum tribuit: multo validius fama vetus, cujus fidem persaepe nugis et fabulis intermixtis [note: Vitruv. lib. 1. c. 7.] dubiam, raro ex toto vanam mendacemque expertus, qua ferri potest, nunquam elevare consuevi: narrat haec, ubi nunc aedes est, stetisse Romanis temporibus Xystum, amplamve porticum, ego basilicam interpretor, in quâ magistratus jus dicerent, et mercatores [note: Vitruv. lib. 5. c. 1.] maxime per hyemem convenirent; nam basilicarum loca adjuncta foris, ex Vitruvii praescripto scio, quem in architectonico argumento saepius laudare necesse habeo. Et quidni fuerit basilica porticus, quam basilicarum dimensionibus constitisse ex vestigio colligimus? Siquidem chalcidicum novum (chorum appellavimus) et extremas utrimque testudines (cum aedes quincuplex


page 262, image: ds262

sit) latitudine inter se haud quaquam consentientes, cogitatione paullisper sejungimus, harum enim symmetriae vitium, certo mihi argumento, a Romanis non esse. Reliquae interiores tres, simul junctae, duplam longitudinis ad latitudinem proportionem habent, et mediana, triplâ fere latitudine singulas laterales excedit: ad occidentem in hemicyclo, ubi jam Episcopi solium lapideum, tribunalis locus. A quibus rationibus nihil dissentiunt basilicarum ichnographiae, in architectorum libris deformatae. Verum, etiamsi areae circumscriptio convenit, absurde tamen, quisquis aestimat testudines tres interiores, quas diximus, cum Romanam architectandi rationem neutiquam referant, ex basilicâ superesse: ferri possit, quod quidam probabilius conjecêre, superesse ex eâ pilas quadratas, sive columnas Atticas lapide structas, utrimque octonas aut novenas, quibus fornices incumbunt ad dimidiam circinationem arcuati, medianam testudinem sustinentes; nam antepagmenta lateritia pilis adpressa, hinc medianae, lateralibus inde testudinibus subservientia, postea accessêre, quod apertum est, cum peripsa epystilia hac de caussâ incisa excurrant: Reliquam basilicam omnem dudum disjectam, ejus fundamentis ecclesiam inaedificatam existimamus, exterioribus porticibus jam tunc, at longo post tempore chalcidico, adjectis, cum de chalcidico ex annalium monumentis constet. Quod enim Christianis usibus ecclesiae in longum porrectae etiam antiquitus aptae viderentur, cujus rei testimonium [note: Clem. Apost. constit. lib. 2. c. 57.] Apostolicae constitutiones dicunt, sit aedes oblonga, ad orientem versus navi similis, subinde accidit, ut vel basilicae, utpote hac formâ, in ecclesias verterentur, quo fortasse Ausonius respexit, [note: Aus. orat. ad Gratiam.] Basilica olim negotiis plena, nunc votis: vel ecclesiae dirutarum basilicarum spatia occuparent. Et hinc potissimum manasse crediderim, quod maximis et amplissimis quibusque ecclesiis id nomen [note: Isid. orig. lib. 15. c. 4. Ammal. lib. 3. c. 2. Walfrid c. 6. et 7. 10. Steph. Durant. lib. 1. c. 1.] passim inditum: quamquam Isidorus, et quidam sacrorum rituum interpretes, aliam appellationis caussam assignant. Num quae praeterea veteris basilicae reliquiae extent, diu multumque vestiganti, occurrit frustum columnae striatae in proximo episcopii atrio, crassitudine diametri duorum pedum cum quadrante circiter, quod inde esse conjiciebam: ejus altitudinem ad Corinthium genus aestimantibus, scapus columnae cum basi et stylobatâ, cumque capitulo, epistylio, zophoro et coronâ, in triginta sex pedes assurrexerit, aliquanto minus, si ad Doricas, aut Ionicas, aut [note: Vitruv. lib. 5. c. 2.] etiam Hetruscas dimensiones vocemus. Quia vero Vitruvius ostendit, basilicas supra contignationem columnas habuisse inferioribus minores, hanc superiori ordini tribuo, Atticis quippe illis longe graciliorem. Conjuncta deinde foro aerarium, carcer, curia: de aerario et carcere nihil praeterea affero, nisi


page 263, image: ds263

cui tamen credibile, monetae officinam, quae proxime aedem maximam stetit, ad annum usque abhinc centesimum quinquagesimum plus minus, aerarii locum occupasse. Curiam profecto in viciniâ ad turrem Regiam fuisse, prodidere majores, et eo argumento conjecturae de fori regione minus poenitet. Hanc ipsam turrem (reperio aream id loci inaedificandis aedibus, tradidisse beneficii nomine, Othoni Bogenario Augustano civi Gottefridum comitem Hohenloensem, anno post Christum natum MCCXL VI. IV. K. Septembr. Conrado illustri, Romanorum in Regem electo coram, uti in litteras relatum, quibus scribendis Henricus Velserus testis affuit) hanc inquam turrem, sunt qui Romanum opus opinentur, nec ejus rei praeter vetustatis speciem indicium ullum habent: mihi Germanicum aut Francicum, aut ut vetustissima sit, Gothicum sapit, et vel Theodorici, vel Pipinorum et Carolorum tempora subolent. Curia ubi nunc est, Praetorium, Praesidum antiquitus usui paratum, fuisse certis rationibus persuadeor, atque ita interpretor, quod in vetustis tabulis Amthaus appellatur. De thermis et amphitheatro non certus index, non satis clara indicia superant, argumentis in suspiciones trahimur: nam ut tunc mores erant, illae ad lavandi usum voluptatesque, istud ad oblectamenta spectaculorum propemodum necessaria: Et paucae sine utrisque coloniae, tenuiores dico, ne de [note: Salv. de provid. lib. 4. et 5.] maximâ florentissimaque ambigamus. Salvianus episcopus, qui se vixisse ostendit quo tempore Romana Respublica vel jam mortua, vel certe extremum spiritum agebat, in theatra et ludos asperius invectus, diserte ait, illas solas ludis carere urbes, quae vel in barbarorum potestatem redactae, vel miseriâ et egestate ita attenuatae, ut faciendis sumptibus vires non sufficiant; superesse tamen in his adhuc loca ipsa, ac diversoria ludicrorum, hoc est theatra; quam ego nunc vocem generatim capio. Ante non multos annos, in hortis ad D. Stephani quibusdam, scrobe altitudine trium aut quatuor pedum forte effossâ, detectum apparuit pavimentum tessellatum sectile egregii operis, in quo quadratis spatiis delineati gladiatores, ascriptis nominibus, bigae, metae, alia id genus, ut satis appareret aedisicio splendido, qualia in opulentis urbibus, homines praepotentes et perdivites, ad luxum atque magnificentiam comparare solent, inseruisse, hoc cum per aliquot menses nivibus. gelicidiis et omni hyemis injuriae, magno antiquitatis neglectu sub dio patuisset, terrâ iterum est obrutum: Mihi aliud ex alio cogitanti, in mentem venit, thermarum videri posse vestigia, sed rei incertae certus esse auctor nolim, etsi probe cognitum habeo, balnearum loca omni ornamentorum genere, pavimentorum [note: Plin. lib. 36 c. 25.] inprimis, fuisse vestita; et memini apud Plinium legere, Agrippam in thermis, quas Romae fecit, pavimenta novo invento,


page 264, image: ds264

ex humo etiam in cameras transtulisse. Amphitheatrici cadaveris nec ossa conspici, non velim quisquam nimis miretur: quot eâ fortunâ Romanae urbis monumenta, insanis sumptibus in spem aeternitatis structa, prae quibus quid fuerint aedificia coloniae, quantumvis splendidae? Pleraque senium solvit, nam et saxis sua mors imminet, multa subruerunt manus inimicae, quaedam amicae: En [note: Tac. hist. 2.] amphitheatra, Placentinum Vitelliano bello, Tacitus testis, obsessâ [note: Cass. lib. 3. ep. 49.] urbe incensum conflagravit: altâ pace Catanense, Theodorici Regis concessu (rescriptum in Cassiodori variis legitur) reficiendis moenibus impensum. Et scio hanc frugalitatem pluribus antiquis operibus fuisse exitio. Lapideorum tamen membra, quamquam alio translata, formâ quadantenus agnoscendâ mansere, lateritiorum neutiquam. Quae meo animo caussa inter primas, cur pauca veterum aedificiorum fragmenta Augustae possimus ostendere, plura alibi, in quibusdam minoris rei et famae urbibus. Cum enim in propinquo lapicidinae nullae essent, lapides magno constitisse verum est: a colonis itaque (etsi impensae cum usus ferret non pepercisse, et pilae ex basilicâ reliquae, et columna striata, praeter alia indicant) factum prope necessario, quod Reges et civitates locupletes nonnullas, firmitatis [note: Vitruv. lib. 2. c. 8.] perpetuitatisque gratiâ fecisse consulto Vitruvius et Plinius scripsere, [note: Plin. lib. 35 c. 14.] ut lateritia pleraque opera, publica privata, statuerent: quibus semel disjectis, uti excisis arboribus nihil nisi radices, sic praeter fundamentorum vestigia, nullius rei indicium relinquitur. Nam quae ex lapide ornamenta accessisse credibile est, cum pro modo singulorum aedificiorum pauca fuerint, in calcem soluta, aut alios usus versa, priori formâ amissâ minus apparere, non videtur incredibile. Fundamentorum vero rudera multa et magna, duritiâ ut ferro vix cedant, diversis urbis locis fodientibus nunc quoque occurrunt, ex quorum accuratâ observatione, periti architecti inaedificatorum olim operum speciem, non difficulter animo conciperent, si haec eâ, quâ aequum esset, curâ curarentur. Est, exempli caussa, haud ita procul a pavimento quod thermis tribuimus, vicus in crescentis prope lunae modum incurvus hortorum utrimque parietibus inclusus, quibus si fundamenta subsint, quae tanti aedificii fidem sustinere possint, de amphitheatro profecto conjecturam ex formâ sumam. Ductus demum inducendis educendisque aquis, a primis colonis videntur. Rivos, qui perpetuis fossis, ex Lyco et proximis quibusdam amnibus, magno civium commodo in urbem derivati, atque cloacas eluendis sordibus subterraneas fornicatas intelligo. Nam rivos, tacentibus domesticis annalibus rei insignis auctorem, cui quam Romanis tribuimus rectius? quibus hoc genus opera mire usitata, uta ductis fossis nonnullae urbes nomen


page 265, image: ds265

[note: Eum. pro schol. instaur.] invenerint: hinc Eumenius, Imperatores sui temporis commendat, qui resides aquas, et novos amnes, veluti aridis fessae urbis (Augustoduni) visceribus infundant. Cogitavi aliquando Fortunatum eo scripsisse, Augustam a Vindone et Lyco fluentari, quod de Lyco per canales istos verum sit, in Vindone poeticâ phrasi propinquitatem spectaverit. Non nego posterioribus saeculis novos rivos additos, veteres varie mutatos esse, sed hîc principium indicamus. Cloacarum, praeter sordium expurgationem, eaedem [note: Isid. lib. 15. c. 2.] quae Romae caussae, Has primum Romae fecisse dicunt (ait Isidorus) Tarquinium Priscum, ut quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus, planitiem vel fundamenta urbis strages [note: Plin. lib. 36 c. 15.] aquarum subverteret. Etsi Plinio Romanas operum omnium dictu maximum appellare visum, nec Augustanae quidem pro coloniae modo contemnendae: nam quod ille miratur unice, dur ant tamen a Tarquinio Prisco annis DCCC. prope inexpugnabiles, altero tanto nostrae, et aliquanto amplius, a conditâ coloniâ ad hanc [note: Liv. lib. 5.] aetatem perstitere. Quod Livius de Romanis prodidit, ut primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, istis itidem contigit, certo antiquitatis indicio, formâ urbis hodie valde immutatâ. Atque publica in hunc ferme modum habuere. De privatis unum moneo, domos aut domorum areas, sorte fuisse divisas, ita AEneas apud Virgilium,

[note: Virg. Aen. lib. 5.] Sortiturque domos -- -- -- -- --

In quem locum Donatus, dabantur autem sorte, propter locorum differentiam, ut enim quaeque foro proxima, ita situ maxime commoda et opportuna censebatur. Nunc, quoniam coloniae corpus, quâ fieri potuit delineavimus, restat animam (Reipublicae constitutionem me dicere palam est) describere. Haec in duo membra disparata, divina et humana complectitur. Nobis de religione universim eo minus dicendum, quod colonos patria sacra, Romana videlicet, coluisse nemo ambigat: ludis tamen, festisque quibusdam diebus variasse [note: Cic. agrar. 2.] docet Cicero, quod inter Romanae urbis commoda, ludos et festos dies numerat, quibus Quirites in colonias missi sint carituri. [note: Tert. de Spectac.] Et Tertullianus ait, aliquas ludorum species ex municipalibus fastis super stitionibusque caussas originis habere. Curatio sacrorum Sacerdot ibus demandata, inter quos eminuere Pontifices. [note: Vide inscript. Smetii f. 44. n. 15. et f. 159 n. 10. et saepe capite Magistratuum municipalium] Extant fasti marmorei Pontificum coloniae Juliae Sutrinae; C. Virius quidam PONTIF. ET DECVR. in antiquâ inscriptione legitur, et plura hujus generis, praeter Ciceronis verba, quae mox dabimus, nos de colonicis Pontificibus dubitare non patiuntur. Singulorum deinceps Deorum Flamines, Augures, Haruspices, AEditui etiam, Tibicines, Popae, ministri alii.


page 266, image: ds266

Quorum omnium numerum grandiorem fuisse, quam hodie quisquam facile cogitatione concipiat, persuasum habeo. Nec [note: Pac. in paneg. Theod] defuere dignitatis ornamenta: Latinus Pacatus Naronenses Theodosio Imp. gratulantes describens (Illyrici ea colonia) nominat Reverendos municipali purpur â flamines, insignes apicibus sacerdotes: [note: Tertul. de Idol.] Tertullianus, cognoscendae antiquitati inprimis bonus auctor, addit auream coronam, quae provincialium sacerdotum insigne fuerit proprium, uti praetextae, vel trabeae, vel palmatae, certis dignitatum generibus Romae: inde apud Epictetum nescio [note: Arriani Epict. lib. 1. c. 19.] quis, Augusti sacerdotium Nicopoli ambiens, At auream coronam gestabo. Ad politiae rationem quod spectat, coloniam leges ab Imperatore et Triumviris accepisse dixi, nec muto: Sed et alias a colonis, pro re natâ latas, compertum, sic [note: Virg. Aen. 5.] est ad Virgilii verba,

-- -- -- patribus dat jura vocatis,

Apud Servium, Dat condendi juris potestatem, his quos appellaverat patres: res firmat, nam quî prospicerent Triumviri eventura tam acute, ut novis in dies legibus opus non esset? Superant quaedam hujus generis aereae et marmoreae reliquiae, sive decretorum sive legum nomine inscriptae, sive coloniarum sive municipiorum, quod eodem in hac caussâ recidere arbitror. Legum porro cura ad publicum consilium pertinuit: publicum consilium Decurionibus constitit. Hos nomen accepisse existimant [note: Pomp. D. lib. 50. tit. 16. l. 239.] quidam, ait Pomponius, quod initio cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducer entur, consilii publici gratiâ conscribi solita sit. At errant profecto isti quidam, nec est ut in bene constitutâ Republicâ ullâ, decimus quisque civis Senator ferri possit. Scilicet Romae ad Sullae Dictaturam usque Senatus trecentorum numerum non excesserit, in coloniis nonnullis quadringentorum, [note: Cic. agrar. 2.] quingentorum, sexcentorum expleverit? Cicero Rullo objicit, Quinque millia colonorum Capuam scribi jubet: Si decimam deducimus, quingenti proculdubio Decuriones provenient, At aliter ille, Huc isti Decemviri, cum numer um colonorum ex lege Rulli deduxerint, centum decuriones, decem Augures, sex Pontifices constituerint. Totidem ego Augustae crediderim [note: Prop. lib. 4. el. 1.] constitutos. Ad Romanae originis hâc quoque in parte similitudinem, Propertius,

Centum illi in prato saepe senatus erat.

Nam Capuae exemplo opinionis alterius ineptiae satis superque patefactae. Etymon igitur a curiâ, quae est Isidori in originibus [note: Isid. lib. 2. c. 4.] interpretatio, aut de curiis deducere verius. In decurias enim Decuriones tributos suspicor; inde Decemprimi nati, quorum praesignis prae reliquis dignitas, meminit Cicero oratione [note: Liv. lib. 29.] pro Sex. Roscio Amerino: Livius in historiâ secundi belli Punici,


page 267, image: ds267

Decreverunt ut Consules magistratus, denosque principes Nepete, Sutrio, Ardeâ, Calibus, Albâ, Carseolis, Sorâ, Suessâ, Setiâ, Circeis, Narniâ, Interamnâ (eae namque coloniae in eâ caussâ er ant) [note: Firm. lib. 3. c. 12.] Romam accirent: et hisce Julius Firmicus, Faciet claros, et gloriosos, civitatibus praepositos, aut maximarum civitatum Decemprimos; [note: Hermog. D. lib. 50. tit. 4. l. 1. Arca. et Hon. Cod. lib. 1. tit. 3. l. 12.] hinc Hermogenianus Decemprimatum dixit. In curiâ convenisse, clarum: Itaque posteriores, Curiales pro Decurionibus promiscue appellavere, uti est in Arcadii et Honorii lege, tum saepe alibi. Primos a Triumviris coloniae deducendae lectos conjicio: vacantibus deinceps locis allecti vel a Censoribus, [note: Plin. lib. 10 ep. 113. 116 Inscript. Smet. f. 161 n. 9. f. 83. n. 5.] quod minoris Plinii auctoritate assero, vel ab ordine ipso, uti lapis antiquus habet, HVIC. ORDO. SENIENSIVM. ORNAMENT. DECVR. PRIMO. DECREVIT. siquidem Decurionum ornamenta decernere ad eos, qui legerent, pertinuit: vel a Decurionibus, Augustalibus, et Plebe, sic est in Suessanâ inscriptione, HONOREM. DECVRIONATVS. GRATVITVM. DECREVIT. ORDO. DECVRIONVM. ET. AVGVSTALIVM. ET. PLEBS. VNIVERSA. Imperatorum denique jussu plerosque Decuriones et magistratus constitutos, scio neminem ambigere, at id praeter consuetum morem contigit, nec nobis hoc loco de Principum auctoritate, quae infinita fuit, disputandum. Allecti pecuniam quandoque erogabant, ita Cn. Sulpitius in vetusto marmore, [note: Sulpicii inser. in Aldi Orthogr. v. circumvenio. Plin. lib. 10 ep. 113. 116.] DEDIT. DECVRIONATVS. NOMINE H-S. M DC. sportularum scilicet ratione, pro introitu ait Plinius: ex quo intelligo, in quibusdam civitatibus lectos a Censoribus, hoc honorarium non intulisse, sed supernumerarios tantum, Imperatoris indulgentiâ adjectos, in quibusdam utrosque; Trajanus rescripsit, id ergo quod semper tutissimum est, sequendam [note: Plin. lib. 1. ep. 19. Diocl. Cod lib. 10. tit. 32. l. 1. Jurisc. D. lib. 50. tit. 2. l. 2. 3. 6. 7. 9. 11. 13. et tit. 4. l. 8] cujusque civitatis legem puto. Ex Plinio constat, Decurionum censum centum millium fuisse: ex Diocletiani et Maximiani rescripto, libertos in curiam non admissos, nisi qui jus aureorum annulorum assequuti, vel natalibus suis restituti essent: Ex Jurisconsultorum libris, neque lectos minores vigintiquinque annis, nisi ex certâ caussâ, qui tunc sportulas quidem Decurionum accipiebant, interim suffragium ferre non poterant: nec majores quinquagintaquinque invitos, nisi illis consuetudo obstaret: nec in totum surdos et mutos: nec relegatos ad tempus et reversos, nisi Principis accederet permissio: nec navicularios. [note: Cic. fam. lib. 6. ep. 18 Grat. C. lib. 10. tit. 31. l. 33.] Cicero significat, exclusos item, qui praeconium facerent, non qui fecissent. A Gratiano et collegis Imperatoribus, Decuriones Senatores suae curiae nominatos observo, additâ cautione, si sic dici oportet, quod Senatoriae vocis majestatem, praeterquam principi principis urbis consilio, convenire vix existimarent:


page 268, image: ds268

[note: Nov. lib. 4. Nov. 1.] a Leone et Majoriano minorem Senatum, Curiales nervos esse reip. ac viscer a civitatum nullus ignor at, quorum coetum recte appellavit antiquitas minorem Senatum: est in lapidibus diserte, SENATVS. P. Q. TIBVRS. S. Q. NOLAN. SENATVS. POPVLVSQVE. SIGNINVS. et plura [note: Plin. lib. 10 ep. 83 84. 115. 116. Liv. lib. 27.] ad hunc modum, quibus sane Decuriones Senatus appellatione dignati, quod Plinium pariter atque Trajanum sequutum video, et olim Livium, ubi de XII. coloniarum defectione agit: abstinuere tamen pleraeque coloniae, aut Ordinis, aut Decurionum [note: Cic. pro Caelio.] inscriptione contentae. Cicero de Puteolanis verba faciens, amplissimum ordinem vocavit. Plinius in Bithynicis et Ponticis civitatibus, Graecâ Buleutarum appellatione usus est. Quo quisque [note: Vlp. D. lib. 50. tit. 3. l. 1. 2.] loco in album relatus sententiam dixerit, Vlpianus docet, Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sedsi lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo or dine, quo quisque eorum maximo honore in municipio sunctus est: puta qui Duumvir atum gesserunt, si hic honor praecellat (utitur exceptione, propter municipia, in quibus Dictatores, aut summo loco AEdiles, id enim Arpini consuevisse, ex [note: Cle. fam. lib. 13. ep. 12.] Cicerone scimus, is enim magistratus in nostro municipio, nec alius ullus creari solet; et credo etiam in aliis interdum municipiis, non item in coloniis, quae Dictatores nullos, AEdiles infra Duumviros habuere) et inter Duumvirales antiquissimus quisque prior is: deinde hi qui secundo post Duumviratum honore in Republica functi sunt: post eos qui tertio, et deinceps: mox hi, qui nullo honore functi sunt, pro ut quisque eorum in ordinem venit. In sententiis quoque dicendis idem or do spectandus est, quem in albo scribendo diximus. Sed intererat, quâ quis ratione dignitatem assequutus, Nomina ante scribi oportet eorum, qui dignitates principis judicio consecuti sunt: postea eorum, qui tantum municipalibus honoribus functi sunt. Et patrem, non habenti filios [note: Diocl. C. lib. 10. tit. 31. l 9. Arc. C. lib. 10. tit. 31. l. 46. Scaev. D. lib. 50. tit. I. l. 19. Marc. D. lib. 50. tit. 9. l. 2. Vlp. l. 3.] anteferri, Diocletiani et Maximiani lege cautum. Decurionum partes duas, totius curiae instar exhibere, Arcadio et Honorio placuit. Quod major pars curiae effecisset, pro eo haberi, ac si omnes egissent, Scaevola interpretatus est. Nam Decreta, quae non legitimo numero Decurionum coacto facta sunt, non valere Marcianus annotavit: et ordinem non aliter habendum, quam duabus partibus adhibitis, ante Arcadium ex municipali lege Vlpianus prodidit. Vti vero Senatus consulta Romae duabus singularibus litteris S. C. ita Decurionum Decreta totidem D. D. notabantur: eo L. D. D. D. in fragmento Augustanae inscriptionis, monumento Locum Datum Decurionum Decreto significant. [note: Vide C. lib. 10. tit, 31. l. 38. 51 55. D. lib. 50. tit. 8. l. 2. lib. e. tit. 2. l. 6. C. lib. 4. tit. 65. l. 30.] At quoniam Decuriones pleraque Reipublicae munera suo periculo tractare cogebantur, inferioribus maxime temporibus, eis


page 269, image: ds269

militiâ, vectigalium publicorum, alienarumque rerum omnium conductione et procuratione interdictum, ne hisce curis a proprio munere avocarentur. Itaque usu venit, ut honor tot oneribus implicitus, a paucis ambiretur, eum plerique enixe fugerent, etsi praerogativis quas enumerabimus auctum: Statuere ideo Imperatores [note: Impp. C. lib. 10. tit. 31. l. 22. 26. 32. 35 36. 37. 41. 43. 48. 50. 62. 66.] plurimis constitutionibus, ne publica munera negligerentur scilicet, Decurionum filios curiis necessario obnoxios, cujus rei antiquitus nec suspicio incidit: quin nec Christianos eximos habuerunt, Christianos namque Judaeorum nomine intelligit Vlpianus, [note: Vlp. D. lib. 50. tit. 2. l. 3 Arc. C. lib. 10. tit. 31. l. 49.] quo loco scripsit, Eis, qui Judaicam superstitionem sequantur, Divi Severus et Antoninus honores adipisci permiserunt: sed et necessitates eis imposuerunt. Arcadius et Honorius omnium superstitionum asseclas admisere; Julianus clericos etiam invitos addixit, [note: Soz. lib. 5. c. 5.] ut est apud Sozomenum. Postea prohibitum a Gratiano et [note: Grat. C. lib. 10. tit. 31. l. 38.] collegis, ne quis supplicii loco curiae deputaretur, gravi addita sententiâ, cum utique unumquemque criminosum, non dignitas debeat, sed poena comitari. Praerogativis praeter sportulas, hisce [note: Paul. D. lib. 50. tit. 2. l. 7.] propemodum usi sunt: Nullum in coloniâ magistratum majorem [note: Vide C. lib. 10 tit. 31. l. 21. ti. 34. per totum, lib. 2. tit. 11 l. 5. lib. 9. tit. 41. l. 16. D. li. 48. tit. 19. l. 9. 15. 18. lib. 50. tit 18. l. 3. lib. 28. tit. 3. l. 6. lib. 49. tit 4. l. 2 C. Theod. lib. 5. tit. 2. l. unicâ D. lib. 50. tit. 2. l. 8.] nisi Decurio gerere poterat, quia Decurionum honoribus plebeji fungi prohibentur, quae Paulli verba sunt: Extraordinariorum munerum omnium immunitate fruebantur: et Theodosii lege, mortuo Decurione, extraneis relictis heredibus, qui ad curiam non pertinerent, quarta facultatum portio cedebat beneficio reliquorum Decurionum; nullo legitimo successore relicto, bona omnia ordinis utilitati proficere Constantinus rescripsit: Decurionibus facultatibus lapsis alimenta decerni permissum, Hermogenianus prodidit: Non fustibus, non quaestioni subjiciebantur, nisi majestatis rei, capitali propositâ poenâ judici, qui contra tentasset: non in metallum dabantur, nec in opus metalli, nec in opus publicum, vel ad bestias; nec furcae subjiciebantur, nec vivi exurebantur: ac omnino capite non damnabantur, nisi si qui parentem occidissent: gravioris facinoris rei, a Praesidibus non puniebantur, sed carceribus tantum diligentioris custodiae caussâ mancipabantur, deque iis ad Imperatores referebatur. Vlpianus ait, Decurionem punire sibi Praeses permittere non debet; sed recipere eum in carcerem, et principi scribere de poena ejus. Quae privilegia et Decuriones, et eorum parentes atque liberos complectebantur, quod ex Imperatorum, Jurisque prudentum ad oram notatis locis planum. Sed et alia pleraque de Decurionibus ascribi poterant, nos capita delibavimus. Augustanorum mentio in nostris monumentis obvia aliquoties, duorum tantum, aut si plurimum trium nomina reliqua, Antonii AEliani, C. Juliani Julii, et Adjutorii Romani, nam de postremo mihi minus constat. Magistratus colonici fuere multiplices:


page 270, image: ds270

Majores, minores. Majores hîc voco, qui rem publicam respiciebant universam, minores, qui certa corpora et collegia. Priores, ut observasse videor propemodum annui, est in fragmento municipalium fastorum, ab Apiano edito, saepius praescriptum, EX. K. IVL. AD. K. IVL. et EX. K. IAN. AD. K. IAN. interdum EX. K. IVL. AD. K. FEB. aut EX. K. IVL. AD. K. IAN. Credo quod ii, quorum nomina subscripta, in magistratu mortui, vel se ante statum tempus abdicaverint. Excipio tamen Quinquennales, quos inter majores infra numerabimus, [note: Const. C. lib. 10. tit. 31. l. 18. Arist. 2. de Rep. c. 7.] cum alii minores sint: et Duumviros, qui nominati aufugissent aut latitassent, hos repertos, biennio integro onera Duumvir atus ferre, Constantinus coegit: a summo quippe philosopho sapienter proditum, magistratus dignis tribuendos esse, sive volentibus, sive nolentibus etiam. Magistratus in curiâ a Decurionibus ex ipso [note: Diocl. C. lib. 10. tit. 31. l. 2.] ordine lectos, Diocletiani lege satis liquet. Prout quisque Decurio creatus, ita magistratum adipisceretur, Divorum fratrum [note: Vlp. D. lib. 50. tit. 4. l. 6.] rescriptum cavit: Vlpianus interpretatus, non locum habere, [note: Mod. tit. e. l. 11.] nisi cum omnes aeque idonei et sufficientes: Modestinus, ita quoque municipales leges intelligendas, quae de certorum hominum honoribus constituant. Vt gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad majores perveniatur, epistulâ Divi Pii [note: Diocl. lib. 10. tit. 42. l. 2. et 3.] ad Titianum expressum. Majoribus honoribus functos, ad minores devocari non oportere, rationis esse, visum Diocletiano et Maximiano: Neminem item ad eadem munera revocandum, si [note: Liv. lib. 34.] aliorum civium sit copia. Praetextae honore usos, Livius docet, Magistr atibus in coloniis municipiisque, hîc Romae infimo genere magistris vicorum, togae praetextae habendae jus permittemus, nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur. Vestis purpurâ praetexta, caeterum alba, nam de municipali [note: Juven. sat. 3.] magistratu apud Juvenalem est,

-- -- -- clari velamen honoris
Sufficiunt tunicae summis Aedilibus albae.

In tunicis ne quis vim faciat, generatim pro veste poeta dixit. Ineuntes quandoque spectacula edebant; exemplo Thyasus Corinthius [note: Apul. lib. 10.] in Apuleji Milesiis, Vt ejus prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus, Quinquennali magistratui fuer at destinatus: et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduanis spectaculis pollicitus, latius munificentiam [note: Smet. f. 82. n. 13.] suam porrigebat: Et L. Fladii Pieri basis Allifae, QVI. OB. HONOREM. DECVR. EODEM. ANNO. QVO. FACTVS. EST. GLAD. PARIA. XXX. ET. VENATION. BESTIARVM. AFRICANAR. ET. POST. PAVCOS. MENSES. DVVMVIRATV. SVO. ACCEPTIS. A. REP. H-S.


page 271, image: ds271

XMX. N. VENAT. PLENAS. ET. GLADIATORVM. PARIA. XX. EDIDIT. ITEM. POST. ANNVM. LVDOS. SCAENICOR. P. S. F. AGI. Quod ne cui mirum, privati quoque et extremae conditionis homines, ambitiosâ tantum vanitate impulsi, munerum interdum in coloniis [note: Mart. lib. 3. epig. 58.] editores, Martialis,

Sutor cerdo dedit tibi culta Bononia munus,
Fullo dedit Mutinae, nunc ubi caupo dabis?

Summus autem magistratus Duumviri, quorum per omnia litterarum monumenta, scripta, sculpta, percussa, frequens memoria, [note: Cic. agr. 2.] ut stultum sit inhaerere singulis. Nihil planius Ciceronis verbis, quibus Campanum fastum notat, cum caeteris in coloniis Duumviri appellentur, hi se praetores appellari volebant. Caeterae coloniae, coloniae omnes sunt, nec contra est, quod in quibusdam tum coloniis tum municipiis Quatuorvirorum graves scriptores, [note: Cic. ad Attic. lib. 10. ep. Epistola tua. orat. pro Cluent. fam. lib. 13 ep. 77. Inscript. Sme tii. f. 73. n. 6. f. 74. n. 13. f. 77. n. 1. f. 159 n. 18. f. 160. n. 16.] aut etiam lapides meminere, quod Cicero IV. Viros Neapolitanos, Cumanos, Larinates, et Fregellanos nominat, quod in lapidibus Nepesini, Spoletini, Vrbinates, Veronenses, alii multi sunt: neutiquam enim consequitur, quod nonnullis placuit, diversis Rebuspublicis II. Viros aut IV. Viros praefuisse: forsan potior sententia utrosque fuisse in omnibus, certe in aliquibus, principe loco Duumviros, inferiore Quatuorviros; quin et III. Viros et IIII. Viros quos non raro observamus. Neapolitanos siquidem, [note: II. Viri. Neap ap. Smet. f. 84. n. 1. 9. f. 164 n. 15. 18. Pat. inscript. apud Scardeon.] quibus IV. Viros Cicero tribuit, II. Viros habuisse, multorum marmorum scimus testimonio, et Patavinae inscriptiones II. Viros IIII. Virosque promiscue praeferunt, nec plura exempla colligo. Sed praefuerint alicubi IIII. Viri (non enim pernegandum credo est) cogitavi fieri potuisse, ut nomine a II. Viris differrent, re essent iidem, et bini per vices annuum, omnes simul integro biennio magistratum gererent. Leviter in hanc cogitationem traxit exemplum [note: VI. Viri Mediol. ap. Smet. f. 158 n. 16. 17.] VI. Virorum Mediolanensium, quos in Seniores Junioresque tributos ex inscriptionibus compertum, nec sat scio, an istâ de caussâ, Seniores scilicet, qui anno suo jam functi, nam hoc distinctionis genus in magistratibus pleraeque hodie etiam [note: Inscript. Hisp. Occonis pag. 27. n. l. Fabric antiq. monum. lib. 1. Mariana hist. Hisp. lib. 4. c. 4.] Germaniae Respublicae tuentur. Confirmavit aliquanto validius tabula aerea, in qua Vespasianus Imp. SALVTEM. DICIT. IIII. VIRIS ET. DECVRIONIBVS. SABORENSIVM. cum ad finem duorum tantum expressa sint nomina, II. VIRI. C. CORNELIVS. SEVERVS. ET. M. SEPTIMIVS. SEVERVS. PVBLICA. PECVNIA. IN. AERE. INCIDERVNT. Simile propemodum est quod apud Fulvium Vrsinum in aeneâ item tabellâ Senatusconsulti municipalis, M? ACILIVS. PLACIDVS. L. PETRONIVS. FRONTO. IIII. VIR. I. D. appellantur.


page 272, image: ds272

[note: Pol. ap. Cic. fam. lib. 10. ep. 32.] Asinii Pollionis apud Ciceronem de Balbo verba an ad hanc sententiam faciant, neque pro confesso, neque pro vano posuerim, Quatuorvir atum (Gadibus) sibi prorogavit: comitia biennii biduo habuit. Eandem fere rationem habet, quod in Republicâ nostrâ nunc quoque experimur, Consules, ut vulgo appellant, sive Praetores si ad Romanos mores accommodamus, VI. Viri Juredicundo si ad colonicos verius, sex, annum ita partiuntur, ut quaternis vicissim mensibus bini jurisdictionem exerceant. Jurisconsultorum [note: I. C. D. lib. 2 tit. 3. l. unica. lib. 3. tit. 4. l. 6. lib. 15. tit. 1. l. 3. lib. 27. tit. 8. l. L. lib. 38. tit. 2. l. 4. lib. 47. tit. 2. l. 52. tit. 10. l. 13. lib. 50 tit. 1. l. 38. C. lib. 3. tit. 1. l. 16. lib. 6. tit. 9. l. 9. lib. 10. tit. 31. l. 53. lib. 11. tit. 35. l. 3. lib. e. tit. 29. l. unica Alexander A. IIII. Viris et Decur. Fabret. Caes. de bei. civ. lib. 1. IV. Viri I. D. saepe. VI. Viri I. D. ap. Smet. f. 158. n. 9. f. 159. n. 12. II. Viri Praef. ap. Occon. inscrip. Hisp. pag. 13. n. 9. p. 15. n. 5. p. 16. n. 2. 9 Aus. de urb. 13. Cic. agr. 2. Apul. de Asin. lib. 3. Arc. lib. 10. C. tit. 31. l. 53.] absque dubio libri, Duumviros maximum inter municipales magistratus usurpant, minimum duodecies, Quatuorviros, quod sciam, semel. Caesar etiam generatim, Duumviris municipiorum omnium imper at, ut naves conquir ant, Brundusiumque deducendas curent. Quod Jurisdictionem exercerent. II. Viri Juredicundo appellati sunt: quamquam et alii magistratus, puta IV. Viri et VI. Viri, Juredicundo: Isti etiam eximie II. Viri Praefecti, et II. Viri Praefecti juridicundo, quod lapidum auctoritate fisus profero, itaque frustra est quidam, qui in nummis coloniae Victricis Juliae Leptis L. NER. L. SVR. PR. II. VIR. et A. P. SALPA. M. FVLV. PR. II. VIR. Praetores Duumviros interpretatur: frequentissime tamen nude II. Viri. Quod vir doctus Consulum nomen affectasse annotat, non persuadet, et nimis elate Ausonius, si se Burdigalae II. Virum lectum verbis istis intelligi voluit,

Diligo Burdigalam: Romam colo: civis in hac sum,
Consul in ambabus. -- -- --

Mihi perplacet, -- Consul in hac sum, Civis in ambabus -- est enim ad veritatem expeditius, et proximo confirmatur hemistichio-- cunae hîc, ibi sella curulis, sed librarius varium pronominis usum non percepit. Duumviros antiquitus lictores duo cum bacillis anteibant, nam id ex Cicerone colligo, et Apulejo, qui postea auctâ ambitione in fasces crevere, si Arcadio et collegis Impp. credimus, Duumvirum impune non liceat extollere potestatem fascium, extra metas territorii propriae civitatis. Etsi Cicero idem jam olim Campanos ausos indignatus. Augustanorum Duumvirûm puto antiquissimam memoriam extare in Augusti nummo, quem quarto libro expressimus: ad eos praeterea refero imagines duas togatas, quas inscriptionibus inseruimus. Quinquennales coloniarum Censores, non obscuris usus argumentis, interpretor. Parum caute confundit cum summis Duumviris, vir eruditus, quem paullo ante diximus: distinguit clare C. Hedii lapis. II. VIR. II. VIR. QVINQ. Rursus alii a Quatuorviris, en C. Vesidieni iste, IIII. VIR. IVR. DIC. IIII. VIR. QVINQ. A. Quintilii alter, IIII. VIR. IVRE. DIC. IIII. VIR. QVINQ. et quos praeterea recensere longum: in quibus Quinquennales tum Duumviros, tum Quatuorviros observo. Cogitabimus,


page 273, image: ds273

an eâ ratione, quam dell. Viris et IV. Viris Juredicundo proposimus. censores censumque in coloniis fuisse, vel ex S. C. [note: Liv. lib. 29.] de XII. Coloniis quae Quintis Fabio et Fulvio Consulibus abnuissent milites dare, quod apud Livium extat, in promptu est, Censumque in iis coloniis agi ex formulâ a Romanis Censoribus data: dari autem placere eandem, quam Populo Romano: deferrique Romam ab jur atis censoribus coloniarum, priusquam magistratu abirent. Haec quia his coloniis nominatim jussa, apparet de caetero, censorias coloniarum tabulas Romam non fuisse [note: Plin. lib. 10 ep. 83. Smet. f. 85. n. 2.] delatas. Plinius scripsit, in Bithynicis civitatibus Senatum a Censoribus lectum, ut indicavimus. Legimus in marmore, CENSITOR. CIVIVM. ROMANORVM. COLONIAE. VICTRICENSIS. item CENS. ET. DVVMVIRATV. [note: Occ. inscript. p. 23 n. 2.] BENE. ET. E. R. P. ACTO. Praecipuam eam dignitatem fuisse, cui primores, fere Duumvirales prae, fecti, Romanum exemplar monet: hinc Apuleji verba fluxere, permensis honoribus, Quinquennali magistratui suer at de destinatus; caeteroquin enim hic idem Apulejus, summum honorem Duumviratum [note: Apul. apol. I.] fuisse, diserte confirmat, In qua coloniâ patrem habui loco principe Duumvir alem, cunctis honoribus perfunctum. Cujus ego locum in eâ republicâ exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener, pari spero honore et existimatione tueor: atque Spartianum de Hadriano ita accipio, In Hetruriâ Praetur am Imperator egit: Per latina oppida Dictator, et AEdilis et Duumvir fuit: Apud Neapolim Demarchus: in patria suâ Quinquennalis: et item Hadriae Quinquennalis, quasi in alia patriâ: et Athenis Archon fuit. Nomen nactos quod Romanorum more per quinquennium magistratum gesserint, non video cur dubitemus: cum praesertim coloniarum lustra ex lapidibus alii dudum observaverint. [note: Const. Theod. C. lib. 13. tit. 3. l. 1.] Sed accedat conjecturae pondus a Constantini lege, quâ medicis et professoribus immunitatem tribuit, Si quis eos vexaverit, centum millia nummorum aerario inferat, a Magistr atibus vel Quinquennalibus exactus. Magistratuum nomine summos, id est II. Viros (neque hoc infrequens) Quinquennalium Censores, ad quos census ratione immunitatis cognitio et tuitio pertineat, omnino complectitur. Fascibus usos, non est cur denuo ex Apulejo [note: Duo AEdil. in fastis municipalib. Apiani. Quatuor. ap. Smet. f. 73. num. 10. f. 75. n. 11. f 82. n. 7. Tab. Caer. ap. Smer. f. 15. Suet. de clar. Rher.] repetamus. Jam in AEdilibus, coloniae matrem non minus imitatae sunt; quos itidem binos quaternosve, variae inscriptiones indicant, quamquam quaternos saepius, hoc nonnunquam modo, IIII. VIR. AED. POTEST. et breviori scripturâ, A. P. AEdilitiâ potestate: tabula municipii Caeritum, unum AED. IVRIDIC. alterum AEDIL. ANNON. habet, et est apud Suetonium, C. Albutium Silum Novariensem aedilitate in patriâ fungentem, jus pro tribunali dixisse. Annonae


page 274, image: ds274

[note: Apul. de As. lib. 1.] certe illis cura mandata, Apulejus, Annonam curamus, ait, et Aedilem gerimus: et si quid obsonare cupis, utique commodabimus: [note: Alf. D. lib. 19. tit. 2. l. 30.] et balnearum, Alfenus, Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lavarentur. Aedificiorum praeterea curam gessisse: a nobis ne monendum quidem, nomen monet. Sed et hos virgis Apulejus ornat, Et lixas et virgas, et habitum prorsus magistratui congruentem inte video. Augustae Aedilis et Aedilitius fortasse fuerit (quamquam Quinquennalitium quoque suspicari licet) C. IVLIANIVS. IVLIVS. IIII. VIRALIS. cujus in vetustis nostris monumentis nomen superat. Quaestores demum in coloniis et municipiis: C. [note: Gracch. ap. Gell. lib. 10 c. 3.] Gracchus oratione de legibus promulgatis, Quaestori Sidicino M. Mario datum estnegocium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur, paullo post, suae civitatis nobilis simus homo M. Marius, deinde, Ferentini ob eandem caussam Praetor noster Quaestores arripi jussit. In lapidibus hac notâ Q. crebri sunt. Miror fefellisse [note: Turn. Advers. lib. 11 c. 10.] eum, qui in titulo quodam, AEDIL. Q. IIII. VIR. I. D. maluit Aedilem quinquennalem, quam Aedilem, Quaestorem et Quatuorvirum interpretari: Quinquennales cum brevissime, duplici tamen Q. Q. scripti. Atque Duumviratum, Quinquennalitatem, [note: Smet. f. 82. n. 11.] Aedilitatem, Quaesturam, distincta munera esse, per se clarum, clarissimum Allifanâ M. Granii inscriptione redditur, II. VIRO. TER. QVINQ. AED. Q. nam hic omnibus functus. Quaestores annuos fuisse, in municipalibus fastis videmus. Cum pecuniae publicae et aerarii curam [note: Smet. f. 157 n. 19.] gesserint, fit ut eos ipsos II. VIR. AER. in Genevensi inscriptione dictos autumem. Augustales quo loco reponerem dubitabam: inter Sacerdotes, suadebat Tacitus, Idem annus novas caeremonias accepit addito Augustalium sodalium sacerdotio; vetabant lapides, in quibus sodalium nomen [note: Smet. f. 80. n. 6.] nunquam additum, et a Flamine Augusti unus aperte distinguit, FLAMINI. DIVI. AVG. VI. VIRO. AVGVSTALI. Nec enim unus aliquis ejusdem numinis flamen et sodalis: diversum ergo visum Taciti sacerdotium, cum unum nomen [note: Veget. lib. 2. c. 7.] multas significationes admiserit, Vegetius Augustales in legione milites vocaverit, qui ordinariis ab Augusto juncti, et notus Augustalis Aegypti praefectus sit: Inter magistratus, juvabant quaedam alia, tum in speciem valide Petronianus locus, Quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum unam partem embolum navis aeneum finiebat; in quo erat scriptum: G. POMPEIO. TRIMALCIO NI. VI. VIRO. AVGVSTALI. CINNAMVS. DISPENSATOR. Obstabant multa, in primis duo, quod eos ubique non tam post magistratus, quam post Decuriones etiam


page 275, image: ds275

[note: Smet. f. 73. n. 1. 4. et 11 f 74. n. 13. Smet. f. 74. n. 14. f. 75. n. 12. f. 81. n. 7.] positos reperi, DECVRIONES. ET. AVGVST. ET. POPVLVS. DECVR. AVGVST. ET. POP. DECVR. AVG. PLEBS. idem est, DEC. VI. VIR. PLEBS. quodque iis sportulas parcius datas, OB. DEDICATIONEM. EARVM. DEC. XV. VI. VIR. XIII. PLEB. X. II. DARI. IVSSIT. item, DECVRIONIB. SING. H-S. XXX. SEX. VIRIS. ET. AVGVSTALIB. SING. H-S. XII. PLEBI. SIN. H-S. IIII. et, DECVRIONIB. MVLSVM. ET. CRVST. ET. SPORTVL. H-S. X. N. ITEM. PVER. CVRIAE. INCREMENT. ET. VI. VIR. AVG. QVIBVSQ. V. V. E. CRVST. MVLSVM. ET. HS. VIII. N. Quae eos infra Decuriones collocant. Petronii secures facile hebetamus, nec enim Augustalitatis insigne, sed ad ostentandum mirificum Trimalcionis luxum et sastum, atque uti nescio quis annotavit, ad terrorem et supplicium servorum, a mimico Regeid loci fixas, praecipua illa narrantis quoque admiratio innuit. Eo facit ipsum Trimalcionis nomen regium aut triregium [note: Eun. vit. philos. Forphyr. Mart. lib. 3. epig. 81.] verius, Eunapius quippe prodidit, Malchum Syrorum linguâ Regem sonare, inde Martialis ridicule de Zoilo,

Hos Malchionis patimur improbi fastus.

Cum de caetero patronos Reges a clientibus adulatoribus audisse, [note: Mart. lib. 1. ep. 113. lib. 2. ep. 18. 68. lib. 3. ep. 7. lib. 4. ep. 84 lib 5. 20. 23 lib. 10, ep. 96.] multa hujus epigrammata ostendant. Istius originis sunt in sacris literis etiam Melchias, Melchon, Melchisedech, et in communi credo usu Melchior. Quod itaque de Augustalium officio minus liquere potest, in medio sit: Haec satis liquent, dignitatis id genus inter Senatum, sive Decurionum ordinem et plebem constitisse, sex numero fuisse, quod tam multa marmora loquuntur, ut nec Duumvirûm, nec Censorum, nec Aedilium, nec Quaestorum, neque plane horum simul omnium plura meminerint: [note: Alc. in 10. lib. C.] A Decurionibus creatos, VI. VIR. AVGVSTALIS. QVI. INTER. PRIMOS. AVGVSTALES. A. DECVRIONIB. AVGVSTALIS. FACTVS. EST. Pecuniam ejus causâ quandoque solvisse, Hic. PRO. SEVIRATV. IN. REM. P. DEDIT. [note: Smet. f. 74. n. 4. f. 83. n. 7. f. 159. n. 17.] H-S oo oo. Eam interdum remissam, HVIC. ORDO. DECVRIONVM. OB. MERITA. EIVS. HONOREM. AVGVSTALITATIS. GRATVITVM. DECREVIT. item IIIIII. VIRO. AVGVSTALI. GRATVITO. D. D. Perpetuos demum non fuisse, [note: Smet. f. 49. n. 7.] at honorem aliquos repetivisse. FAVSTVS. TITIVS. LIBERALIS. VI. VIR. AVG. ITER. Apud nos Augustales, Sext. Attonius Privatus, qui Silvani templum restituit, et Tib. Cleuphas purpurarius. Equitum


page 276, image: ds276

duo fuisse genera, quorum unum in re militari peditibus responderet, alterum in civitate senatui et plebi, notius est quam ut hîc exequar. Prius illud, locum in coloniis habuisse dudum diximus, [note: Liv. lib. 34. lib. 37. lib. 40.] neque aliter capiendus Livius toties, tria millia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites. et tria millia hominum sunt deducta, equitibus septuagena jugera, caeteris colonis, quinquagena sunt data. Item, tria millia peditum quinquagena jugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. Caussa cur Augustam hujus classis equites deductos existimare debeamus, suo loco explicata. Sed nec de posteriori genere in coloniis dubitemus, cui Equitum Romanorum, Equestrisque [note: Monob. ap. Oc. p. 25. n. 8.] ordinis nomina peculiari modo fuere propria, Monobricensis lapis, II. VIRI. VNACVM. ORD. EQVEST. [note: Lugd. ap. Parad.] ET. POPVLO. Lugdunensis, DECVRIONIB. ORDINI. EQVESTRI. IIIIII. VIRIS. AVG. Plures paucioresve, pro coloniarum splendore et magnitudine fuisse, Curiis multum dignitatis iis Decurionibus accessisse, nemo neget. Senatorium etiam Romae locum persaepe assequutos, innumeris per omnes scriptores locis in comperto, nobis uno [note: Tac. vita. Agric.] aut altero comprobare satis: Tacitus, Cn. Julius Agricola, vetere et illustri Forojuliensium coloniâ ortus, utrumque avum Procuratorem Caesarum habuit: quae equestris nobilitas est. Pater Julius Graecinus Senatorii ordinis. Expressius Claudius Imp. oratione super civitate Gallis dandâ, quae aeneis tabulis incisa Lugudini [note: Ex Paradino.] extat, DIVVS. AVG........................ ET. PATRVVS. TI. CAESAR. OMNEM. FLOREM. VBIQVE. COLONIARVM. ET. MVNICIPIORVM. BONORVM SCILICET. VIRORVM. ET. LOCVPLETIVM. IN. HAC. CVRIA. ESSE. VOLVIT. paucis interjectis, ORNATISSIMA. ECCE. COLONIA. VALENTISSIMAQVE. VIENNENSIVM. QVAM. LONGO. IAM. TEMPORE. SENATORES. HVIC. CVRIAE. CONFERT. EX. QVA. COLONIA. INTER. PAVCOS. EQVESTRIS. ORDINIS. ORNAMENTVM. L. VESTINVM. FAMILIARISSIME. DILIGO. Apudnos, ANTONIO. AELIANO. EQVITI. ROMANO. quem inter Decuriones Augustanos numeravimus, vetusta inscriptiotestimonium praebet. Et alium nostrorum quempiam (nomen periit) cui PEREGRINIVS. BELLICO sus titulum posuit, Consularibus ornamentis auctum, ex fragmento, quod in hunc modum restituendum videbatur, CONSVLARES. HOnor. adept. colligebam. Minores magistratus collegiorum licite coeuntium appellamus.


page 277, image: ds277

Hos per quinquennium praefuisse, indicio nomen Quinquennalium, aut Magistrorum Quinquennalium, nam utroque usi; et inde [note: Smet. f. 32. n. 5. f. 96. n. 2.] est lustrorum mentio in lapidibus, qui ad illos pertinent, MAG. QVINQ. COLL. FABR. TIGNAR. LVSTRI. XXVII. item, MAGISTER. QVINQVENNALIS. FABRORVM. TIGNVARIORVM. OSTIENSIVM. LVSTRI. II. Videntur iidem, quos Lampridius in Alexandro Defensores dixit, Corpora omnium constituit, Vinariorum, Lupinariorum, Caligariorum, et omnino omnium artium, [note: Grat. C. lib. 1. tit. 51. l. 4.] hisque ex se se Defensores dedit. Gratianus et collegae Impp. quinquennii spatium Defensoribus diserte praescribunt, In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec forma, et tempus quinquennii spatium metiendum. Quamquam ea lex Defensores generatim universos, non hos collegiorum privatim complectitur. Collegia quod pecuniam communem haberent, [note: Smet. f. 159 n. 15. Vlp. D. lib. 40. tit. 3. l. 1.] Quaestores etiam habuere, Q. COLLEGI. CENTONARIOR. Vti ab Vlpiano proditum, Divus Marcus omnibus collegiis, quibus coeundi jus est, manumittendi potestatem dedit. Augustae multa hujuscemodi collegia esse potuere, et vero fuere, sed de singulis difficiles obscuraeque conjecturae. Negotiatorum certe collegium aliquod extitisse credibile, nisi eos in multa collegia divisos credibilius; meminere lapides nostri negotiatorum aliquoties, MVNICIPI. AEL. AVG. NEGOTIATOR. quantumvis hujus nomen vetustate evanuit, FLABIA. CVNANIO. SERENO. NEGOT. item, VICTOriO. VICTORiANO. neGOTIATORI. Aug. In duobus negotiorum genus expressum, IVL. VICTOR. NEGOTIATORI. QVONDAM. VESTIARIO. TIB. CLEVPHAS. IIIIII. VIR. AVG. NEGOTIATOR. ARTIS. PVRPVRARIAE. Quinquennales autem magistros, non a Decurionibus, quod in majoribus magistratibus observatum diximus, seda collegiis creatos crediderim; ex ipsis collegiis lectos, Lampridii verba ostendunt. Non ignarus sum, plures praeterea utriusque generis magistratus in coloniis fuisse, sed neque perpetuos, quin pro re natâ varie mutatos, neque eosdem in omnibus: nos illos enumeravimus, quibus fere Reipublicae constitutio comprehensa. Judicia ab ordine universo in curiâ exercita, Judices non alii a Decurionibus: [note: Cic. pro Cluentio.] sic de Oppianico Cicero, Illum tabulas publicas Larini Censorias corrupisse, Decuriones universi judicaverunt. At operae [note: Apul. lib. 10. de As.] pretium est judicandi formam in rei capitalis cognitione, ex Apulejo afferre, id compendi facturi, ut obiter nonnulla etiam, quae antea diximus, comprobemus: Magistratus interim, metu periculi proprii, ne de parvis indignationis elementis, ad exitium


page 278, image: ds278

disciplinae civitatisque seditio procederet, partim Decuriones deprecari, partim populariter compescere: ut rite, et more majorum judicio reddito, et utrimque secus allegationibus examinatis, civiliter sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis, veltyrannicae impotentiae, damnaretur aliquis inauditus: et in pace placidâtam dirum saeculo praeberetur exemplum. Placuit salubre consilium, et illico jussus praeco pronunciat, Patres incuriam convenirent. Quibus protinus dignitatis jure consueta loca residentibus, rursum praeconis vocatu, primus accusator intendit: tunc demum clamatus inducitur etiam reus. Vtriusque partis orationes sibi parum compertas esse ait; sed quae plane concepi, ad istas litteras perferam. Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque, probationibus certis instrui, nec suspicionibus tantam conjecturam permitti placuit: atque illum promptissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius ille, vel fortunâ tam magni judicii, vel confertae conspectu curiae, vel certe noxiâ conscientiâ suâ deterritus, quae ipse finxerat, quasi vera asseverare atque asserere incipit. Deinceps subdolam confessionem prosequitur. Nec quisquam Decurionumtam aequus remanserat juveni, quin eum evidenter noxae compertum, insui culleo pronunciaret. Cum jam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo, in urnam aeneam deberent conjici: quo semel conditis calculis, jam cum rei fortuna transacta, nihil postea commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis: unus e curiâ senior, prae caeteris compertae fidei, atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens, ne quis mitteret calculum temere, hoc adordinem pertulit: Sequitur medici oratio, de servo quaestio, et pueri, quem mortuum credebant, in judicium productio: Jamque liquido servi nequisimi, atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas: et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur; et omnium consensu, [note: Apul. lib. 2.] bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. In theatra interdum judicia translata ob loci amplitudinem Aupulejus alibi ostendit, Jamque sublimi suggestu magistratibus residentibus, jam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consonâ voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, judicium tantum theatro redderetur. Populi partes in his rebus publicis quae fuerint, non admodum clare dispicio; videtur in nonnullis leges jussisse, Decuriones legisse: ad utrumque pertinere potuit lex tabellaria, quam M. Gratidium in Arpinati municipio [note: Cic. 3. de leg.] tulisse, Cicero scriptum reliquit, et supra adduximus inscriptionem,


page 279, image: ds279

quae popularem Decurionum lectionem confirmaret. Sed haec vetustiorum temporum, postea potestas omnis, si recte observo, in Senatum, et Magistratus translata: quod si qui lapides Senatus populique, aut Decurionum et plebis meminêre, opinor populi assensum applausumque, haudquaquam scitum significant. Quamquam fatendum, ista conjecturis probabiliora, quam auctoritate nobis compertiora. Nunc, quoniam tota hac disputatione, municipiorum et coloniarum exemplis usi, rationes ex iis promiscue collegimus, cum differentia, [note: Gell. lib. 16 c. 13.] a Gellio potissimum prodita, in omnium ore versetur, edocendum profecto accuratius, quid nobis ita visum confundere. In primis caussa illa honestissima, quod itidem veteres probatosque scriptores fecisse animadvertebam. Neque hi colonias tantum sed et Praefecturas et Foederatas civitates, uno municipiorum nomine complexi. Haud equidem quod minus luculenta sit Gellii distinctio, nihil eâ verius, verum quia vocabulum ipsum multiplicem vim laxioremque interdum significationem [note: Liv. lib. 26.] obtinuit, Livius, per Appiae municipia, quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Soram, Lavinium praemisit: At Setia et Sora coloniae jam tunc temporis. Cicero oratione pro Plancio, Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas, et mox, iisdemque nunc e municipiis adsunt Equites [note: Cic. fam. lib. 13. ep. 14.] Romani. Idem in epistolis, L. Castronius Paetus, longe princeps municipii Lucensis: Cum Luca Anno urbis DLXXVI. colonia [note: Liv. lib. 40.] deducta fuerit, Livii etiam auctoritate. Item pro L. Vareno, [note: Pris. lib. 7.] nisi levis Prisciani fides est, C. Ancharius Rufus fuit e municipio Fulginate, post haec, in praefecturâ Fulginate. Foederatam demum Neapolim (Neapolim antequam civitatem acceperit foederatam, [note: Polyb. lib. 6] ut nullus alius, idoneus testis Polybius est) municipium [note: Cic. fam. lib. 13. ep. 31.] Cicero vocavit, L. Manlius est Susis; is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis Romanus factus, Decurioque Neapoli, erat enim ascriptus in idmunicipium, ante civitatem sociis et Latinis datam. Sed ut elevemus horum nonnulla, quando cognitum municipia in colonias interdum mutata, et vicissim colonias in [note: Paul. in v. Municipium.] municipia, nihil omnino apertius iis verbis, quibus Paulus in Pompejanâ epitome municipia tripliciter ita distinguit, ut tertium genus, municipia proprie dicta, et colonias simul comprehendat, Tertio, cum idgenus hominum definitur, qui ad civitatem Romanam ita venerunt, ut municipia essent sua cujusque civitatis, et coloniae, ut Tiburtes, Praenestini, Pisani, Arpinates, Nolani, Bononienses, Placentini, Nepesini, Sutrini, Lucenses: Quibus si [note: Gell. lib. 16 c. 13.] subjunxero unum Gellii locum, Quotus enim fere nostrum est, qui cum ex coloniâ Pop. Rom. sit, non se municipem esse, et populares [note: Vlp. D. lib. 50. tit. 1. l. 1.] suos municipes esse dicat? Vlpiani alterum, Nunc abusive


page 280, image: ds280

municipes dicimus, suos cujuscumque civitatis cives, ut puta Campanos, Puteolanos: Nullus qui nos pungat supererit scrupulus, quin permulta de municipiis allata testimonia, ab eorum auctoribus de coloniis dicta fuisse consentiamus. Nam et Augustam coloniam in nostris inscriptionibus municipium appellatam saepe invenio, nec necesse, rei clarae et testatae aliarum lapides in eundem sensum conceptos ascribere. Non absurdior illa, quam deinde caussam sequuti sumus: Vtmunicipia etiam proprie, et quâ a coloniis differunt consideremus, rerum publicarum formae, quantum vestigiis odorari potuimus, perparum plerumque a coloniarum rationibus distabant, et oppido credibile, iis quotidie propius conformatas, sive quod coloniarum politiae a Romanis conditoribus sapientissime institutae, et ut pulcherrima quaeque aemulemur naturâ fit: sive quod in dominae praecipue urbis gratiam, disparilitatem quae intercederet exuere, et se ad similitudinem harum, quae Romae effigies et simulachra essent, componere, quam a majoribus tradita instituta retinere maluerint, nam et hoc naturâ fit. Sane Dictatores municipiorum sensim obsoluere, nec de caetero aliae differentiae valde in conspicuo. Vnde nimirum fluxit, quod cum Jurisconsultis de civitatum constitutionibus saepe praescribendum fuerit, municipalium legum nomine, tum municipales, tum colonicas intellexerint. [note: Vlp. D. lib. 50. tit. 1. l. 27.] In transcursu admonendum, quod Vlpianus colonias contra muncipia distinguit, Si quis negotia sua non in coloniâ, sed in municipio semper agit: in illo vendit, emit, contrahit: eo in foro, balineo, spectaculis utitur: ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum, fruitur: ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causâ (quidam codices, colendi ruris causâ, legunt) diversatur; non ad urbanas [note: Vlp. D. lib. 43. tit. 8. l. 2.] colonias, sed ad rustica praedia pertinere, quo sensu alibi, vias quae post Consularem excipiunt, in villas, vel alias colonias [note: Paul. D. lib. 19. tit. 2. l. 24.] ducentes, putem etiam ipsas publicas esse: et sic quoque Paullus eâ voce usus est, nec enim semper liberabitur dominus, eo quod secundo vel tertio anno patietur fundo frui. nam et qui expulsus a conductione, in aliam se coloniam contulit, non suffecturus duabus, [note: Scaev. lib. 33. D. tit. 7. l. 20.] neque ipse pensionum nomine obligatus erit: item Scaevola, quaesitum est, an reliqua colonorum, qui finita conductione, interpositâ cautione de coloniâ discesserant, ex verbis suprascriptis legato cedant. Neque porro dissimulabimus, quantumvis coloniae, Reipublicae constitutione quam explicavimus usae, non obscuram libertatis speciem aspexerint, multis tamen modis Praesidum potestati fuisse obnoxias. Id in nostrâ historiâ approbant acta Afrae martyris, quam Praeses Augustae capitis damnavit: Et multo creberrima sunt Jurisconsultorum testimonia, ex


page 281, image: ds281

[note: Strabo lib. 4.] quibus id ipsum constituamus. Quod Strabo scripsit, Nemauso nihil negotii esse cum praefectis Româ missis, aut absolute verum non est, aut eximium ejus coloniae privilegium fuit, nam et [note: Plin. lib. 10 ep. 56. 57.] Plinii epistola et Trajani rescriptum ostendunt, Praesides coloniarum rationes cognovisse, nisi privilegium, aut mos vetustus, arbitrio suo Rempublicam administrandi obstaret. Quod si placet similitudine quâdam conferre inter se, res magnitudinis differentiâ valde dissitas, ut colonia, Decuriones, Duum viri et mastratus reliqui, Dominae urbis, Senatus, Consulum, totiusque Rom. Reip. vestigium referebant, sic praesides Imperatorum vicem praestabant, et quem Imperatores Romanis libertatis modum largiti, eo propemodum colonias per Praesides usas sentiendum. Nec postremo illud disconvenit, quod Imperatores sedem imperii orbis terrarum Romae, praesides provinciae in coloniâ, si una esset, aut in coloniarum praecipuâ, si plures, figere soliti, quod multis exemplis in promptu: sic tamen, ut pro rerum temporumque statu, reliqua suae jurisdictionis loca peragrare non intermiserint. [note: Cod. Theod. lib. 1. tit. 6. l. 4. et 5.] Vtrumque ex legum praescripto; Vnus quisque judex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto esse rectorem. Et, Provinciis praesidentes per omnium villas sensim [note: Cod. just. lib. 1. tit. 41. l. 14.] atque usitatim, vicosque cunctos discurrant. Morabantur in civitatibus quibus palatia aut praetoria erant, in his ipsis, caeteroquin in privatorum civium aedibus. Rhaetiae Praesides Augustae sedem habuisse cum in dubium revocandum non sit, neque argumentis hîc nobis comprobandum video. At deinceps, converso Romani imperii statu, in provinciis Praesidum loco Reges aut Principes successere, et factum eâdem occasione, ut innumerae per omnes regiones coloniae, mero illorum dominio concederent. Augusta, et paucae praeterea, admirabili et memorabili in omni fortunâ fortitudine, per tot saeculorum ordines eluctatae, una cum caeteris civitatibus, quas liberas vulgo quoque appellant, iis hodie legibus vivunt, quibus nec Praesides, qui isto sensu jam nulli sunt, neque Principes, praeter summum unum, cui imperanti Romanus orbis pâret, respiciant: Quin communi probataque doctorum hominum sententiâ, ipsae [note: Vide Ant. Gail. Observ. lib. 2. Observ. 57. num. 7. et Doctores quos allegat.] Principis jure habeant, Principisque vicem obtineant. Et quandoquidem terminos quos nobis ab initio panximus, Romana scilicet et Gothica tempora, orationis quodammodo curriculo sumus praetervecti, visum isto deinde loco, priusquam ad lineam redimus, annotare exortae postmodum dignitatis genus, quod cum non tam iis quae memoravimus saeculis, quam constituto etiam in Germaniâ Imperio plane sit recentius, antiquum tamen eo usque est, ut auctoris et, omnino originis memoriâ vetustate abierit, constet interim aliquot multis retro aetatibus hominum


page 282, image: ds282

existimatione apprime viguisse. Lecti nimirum quaterni ex singulis, quos hoc Imperium complectitur ordinibus, ii qui auctoritate et potentiâ caeteris sui ordinis antestantes, tanti Imperii majestatem columnarum veluti more fulcire, sive in membrorum modum illi subservire possent, nam utrâ que appellatione honestatos reperio: coeptum a Ducibus primum, quorum summa post Imperatorem habita potestas, per omnes ordine gradus descensum est. Inventae itaque quatuor ex liberarum urbium omni numero (is superiori quidem aevo aliquanto quam nunc est fuit amplior) quae reliquo uti par est credere consentiente et deferente collegio, columnis quas, appellavimus, accensae, eximie urbes, sive ut quidam vertendum existimarunt metropoles dictae sunt. Eas inter Augustâ relatâ, magnum id ipsum dubio procul haberi poterat, at cum relata fuerit praeterea loco omnium principe, quid Germaniae de illâ universitas senserit, abunde profecto testatum reliquit, neque ei rei cujusquam interpretatione opus. Nobis ad Romanos mature revertendum.



page 283, image: ds283

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Sextus.

QVONIAM vero inter egregia Romanorum [note: Dionys. lib. 2.] instituta, illud ab usque romulo manavit, quod coloniarum et sociarum ac amicarum civitatum, et bello subactarum quaeque (Dionysii verbis haec referimus) suos habebat Patronos, quoscumque vellet e Romanis civibus, et saepenumero Senatus controversias civitatum acgentium, ad earum Patronos remisit, eorumque judicia rata habuit, cujusmodi tum multa, ex libris, tum infinita numero ex lapidibus suppetunt exempla; quin Augusta Drusum potissimum adoptaverit, in cujus se clientelam dederit, in ambiguo nimirum essenon debet. Is provincialibus et colonicis rebus compositis, redux exquisitis honoribus ab Italicis urbibus acceptus est, quod versus in ejus funere Liviae consolandae scripti innuunt,

Funera ducuntur romana per oppida Drusi,
(Heu facinus) per quae victor iturus erat,
Per quae deletis Rhaetorum venerat armis,
Hei mihi, quam dispar huic fuit illuditer.

Praetoria ornamenta Augustus, durante adhuc bello, ob pugnam [note: Dio lib. 54.] in Tridentinis alpibus feliciter commissam detulerat, uti ex Dione cognovimus. Triumphus non ipsi, non fratri Tiberio, quidquid causae fuerit, decretus, neque omnino Vindelici unquam triumphati sunt. Quod Eusebius anno Augusti XXXVIII. retulit, Tiberius de Rhaetiis, Vindeliciis, Armeniis ac Pannoniis triumphavit; de Pannoniis (etsi diverso anno) verum est, de Armeniis,


page 284, image: ds284

Rhaetis et Vindelicis neutiquam, siquidem in hoc argumento [note: Vel. vol. 2.] potior Velleji auctoritas, et Vellejus diserte narrat, Tiberium ter triumphasse, bis ex Dalmatiâ, et Pannoniâ, ex Germaniâ semel, quatuor praeterea triumphos meruisse, nec egisse, unum minorem, ex Armeniâ receptâ, et ex Rege ei praeposito, tres majores, Vindelicorum Rhaetorumque victorem, et rebus in Germaniâ iterum tertiumque bene gestis. Quid ergo Eusebio de [note: Suet. Tib. c. 9.] Armeniaco scribere in mentem venit? In Rhaetico et Vindelico, ex Suetonii verbis errandi ansam accipere potuit, quae de Tiberii bellis haec sunt, Rhaetico atque Vindelico gentes Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico XL. millia dediticiorum trajecit in Galliam, juxtaque ripam Rheni, sedibus assignatis collocavit. Quas obres et ovans et curru urbem ingressus est: At neutrum ad Rhaeticum et Vindelicum, utrumque [note: Oros. lib. 6. c. 21. hist. miscel. lib. 7. Freculph. tomo 1. lib. 7. c. 16.] ad Pannonicum et Dalmaticum, atque Germanicum bellum referre debebat. Orosii etiam errorem, quem plerique sequuti, hac occasione notare fuerit operae: Cum scripserit Pisonem adversus Vindelicos missum, quibus subactis victor ad Caesarem [note: Vel. lib. 2. Dio lib. 55. Flor. lib. 4. c. 12.] Lugdunum venerit, Thraces ex Vellejo, Dione, Floro substituendi, Vindelici ex pungendi sunt. Anhominem fefellit, quod Vindelici Pisone consule a Neronibus victi? Anno post Romam conditam DCCXLV. a coloniâ deductâ VI. (temporis rationem, ex numero annorum Tribuniciae potestatis Augusti inimus) numismata, quae hodieque extant, hac specie signata,

[gap: illustration]

Ea quin ad Augustae symbolum, quâ conum praeferunt, referam, Augustaeque percussa fuisse existimem, caussae nihil est, cur ita existimem, caussae graves sunt aliquot. Nam quod coloniae nomen non expressum, symbolum pro nomine est: Quomodo Julii nummos, qui parte adversâ Bellerophontem et Chimaeram habent, Corinthiis omnes tribuimus, etsi Conrinthiorum nomen non omnes exhibent, et Antonii Triumviri leone insignes, Lugdunensium sunt, tam qui coloniae nomen habent, LVGVDVNI. A. XL. quam qui eo destituti, ANTONIVS. IMP. A. XL. Fit nimirum propriarum rerum fiduciâ, utnostra aeque omnibus nota, aeternumque futura nobismet facile persuadeamus. Nec quod his annis bellum in Germaniâ gestum, cui Drusus immortuus, et quod Germaniam abiete notari


page 285, image: ds285

diximus, ideo strobilus, Germaniae tribuendus. Victos populos nummi hostilibus fere expressis armis et trophaeis designant, aut alatis victoriis et coronis, aut captae provinciae specie, aut captivis et supplicibus barbaris, aut arcuum fornicibus, et quadrijugis curribus, denique litteris rei bene gestae indicibus, quorum hîc nihil est. Accedit, quod TI. SEMPRONI. TI. F. GRACCVS. LEG. PROCOS. (Graccus sine aspirationis [note: Quint. lib. 1. c. 5.] notâ, antiquitatis affectatione, Quintilianus, Diu deinde servatum, ne consonantibus aspiraretur, ut in Graccis et triumpis) Germanico bello interessenon potuit, siquidem id Drusus primum Praetor, dein Consul gessit, cum Gracchus interim legatus Proconsulis fuerit, et ut legatum Proconsule interpretari malimus, ineptientis est opinari, Praetorem aut Consulem legatis Proconsulibus usos. At Gracchum utrovis nomine Rhaetiae Praesidem egisse, non quidquam vetat, cum constet, quod de III. Viris docuimus, colonias Praesidum quoque nomina nummis honoris caussâ impressisse, fidem Augustaei isti astruunt, P. CARISIVS. LEG. PROPR. COL. TOLET. P. CARISIVS. LEG. PROPR. EMERITA. prior caput faeminae turritum, posterior muros coloniae et portas praeferunt, sic nescio cujus coloniae nummus, laureae coronae inscriptum habet, SISENNA. PROCOS. subjectis Duumvirorum nominibus. Caeterum Sempronius Gracchus is ipse videtur, qui Juliae Augusti F. adulterio nobilis, in Cercinâ Africi maris insulâ exul sub [note: Vell. lib. 2. Tac. An. 1.] Tiberio caesus: meminere Vellejus et Tacitus; nummi alii Quaestoris et IIII. Viri titulos adjiciunt. Numismata Augustae signata posuimus, sequuti praeter vulgarem unam rationem, quâ non est credibile, colonicos nummos, extra eam coloniam, cujus aut nomen aut symbolum gerunt percussos, privam aliam; quia videlicet certae in provinciis constitutae urbes, quibus non tantum honorarii nummi isti, sed et pecunia ad quotidianos usus, [note: Cic. fam. lib. 13. ep. 30.] publice feriretur (eo Ciceronianum pertinet, cum signaretur argentum Apolloniae) atque Augusta inter eas opinor: suadet tum splendor coloniae, tum multo maxime Notitia, quâ Romani imperii forma post Constantinum descripta, nam nominat Praepositum thesaurorum Augustae Vindelicensis, quem et vectigalibus Rhaeticis, et pecuniae signandae praefuisse; non incommode conjicio. Neque illis accedo, qui perpaucis tantum locis, quibus Notitia Procuratores Monetae constituit, pecuniam percussam sentiunt, cum numismatum notae plerasque praeterea [note: Cambd, Britan.] urbes indicent. Inventa Constantii Londinio, uti Camdenus observavit, sic inscripta, P. LON. S. quod pecunia Londinio signata nimirum, cum tamen Notitia Procuratorem monetae in Britanniâ nullum habeat, habeat vero praepositum thesaurorum


page 286, image: ds286

[note: Marc. lib. 27.] Augustensium, siquidem Londinium Augustam dictam Marcellinus auctor. Sequentis anni hunc nummum habemus,

[gap: illustration]

Quem nemo imperitus adeo Germaniae transcribet. Mulier sellae quadratae insidens, turribus comas cincta, dextrâ pineam nucem, laevâ cornu copiae ostentans, plane florentis quiescentisque coloniae, haudquaquam barbarae et hostilis, bello oppressae provinciae signa praetendit. Tales [gap: Greek word(s)] . sub Antonino Pio, et [gap: Greek word(s)] . sub Caracallâ signatos nummos vidimus, nisi quod altera pro nuce victoriolam, altera dextram inanem porrigit. Praetereo plerasque sive civitates sive provincias, stantes cum Amaltheae cornu expressas, sed semper amicas, honoris commendationisque ergo, inimicas nunquam; idque comprobarem pluribus, si cui haec aliquando in dubium ventura addubitarem. Iam unum non invitus concessero, coniferam imaginem non tantum coloniam Augustam, quamquam hanc inprimis, verum Rhaetiam quoque omnem designare, quemadmodum Alexandrini nummi Aegyptum non minus respectant, utique ob consensionem inter caput et corpus reliquum. Ad annum coloniae VIII. (annos Tribuniciae potestatis cum annis coloniae deductae ita concinnamus, ut quam vis illa V. K. Julii occeperit, haec, ut existimamus, IV. Kal. Octobr. deducta fuerit, ejus tamen differentiae nobis rationem non habendam putemus) nummus, qui subjectus est, pertinet,

[gap: illustration]

Vindelicum esse si mihi liquere pronunciem, fallam, sin me non inanissimis adductum suspicionibus, hunc in modum arbitrari, fidem merear, et spero faciam. Libro secundo ostendimus Praesides


page 287, image: ds287

Rhaetiae pluribus annis praefuisse, ne quis solidum triennium a Graccho in magistratu exactum aspernetur, ut hac depositâ provinciâ, mox aliam regendam acceperit, nimio minus probabile est. At si hactenus Rhaetiae Praeses, quaenam alia a Vindelicorum urbe colonia Julia Augusta, quando idoneus valde auctor Tacitus, unam hanc Rhaetiae coloniam id temporis fuisse perdocuit? Julii nominis adjectio, Augusti honori, quem in Juliam gentem adoptatum scimus, tributa, quâ ratione Juliam Berytum, [note: Vide Golzii thesaurum.] Juliam Corinthum, Juliam Carthaginem, Juliam Parmam, Juliam Dertonam, Juliam Fidentiam, Juliam Valentiam, denique Juliam Augustam Taurinorum, et multas ad hunc modum in antiquis monumentis legimus; quin satis credo, colonias Augusti Julium cognomen omnes ascivisse, ad splendorem saltem et pompam, haudquaquam ad quotidianum usum et consuetudinem. II. VIR. ITER. nummum jussu Duum virûm, qui refecti essent, signatum ostendit. EX. S. C. Senatusconsultum respicere nemo nescit, sed id quod vulgo adeo consentiunt, hujus notae numismata omnia Romae percussa, palam falsum est, nisi si quis ferre potest, Duumvirorum et coloniae potius Romae, quam Senatus consulti in coloniâ rationem habitam, cum hoc profecto conveniens, illud absurdum sit. EX. S. C. nos interpretamur, Senatum ejus facti, quod Augustani honestando Graccho nummo impressêre, extitisse auctorem; neque non quale id fuerit, ex Julii Caesaris nummo quodam intelligere possumus; cum enim ille parte alterâ sic inscriptus sit, COL. CASILIN. TI. SEMPRON. GRACCVS. Q. DES. [note: Cic. Phil. 2.] ITER. indicat Gracchum Casilini deductioni (Casilinum coloniam a Caesare deductam Cicero scripsit) praefuisse, et eo in nostro boves juncti aratro, cum arante ritu Gabino cincto pertinent, ne quis de coloniâ ipsâ Augustâ suspicetur, nam et alii Gracchi hujus nummi visuntur, coloniarum symbolis vexillo, aquilâ, aratro, decempedâ insignes. Eodem anno Tiberius Claudius Nero Consul II. Imp. II. Kal. Januariis de [note: Dio lib. 55] Germanis triumphavit, uti est apud Dionem et caeteros, cujus ergo nummus hîc cusus.

[gap: illustration]

Aperte noster: Quî enim ad Germaniam hunc strobilum vocemus (in quâ me tamen opinione aliquando versatum, non diffiteor)


page 288, image: ds288

cum utique rei natura, devictarum gentium symbola triumphantium curribus imponi, cogitare non patiatur: recte illud, imponi eorum symbola, qui nummossignavere; ad manum exemplum L. Aquilii Flori, is quo cognominis originem ostenderet, aut ad illud, uti fit, alluderet, quibusdam nummis florem bene magnum impressit, uni, quo Augusto triumphum aliquem gratulatus, nam haec est inscriptio, AVGVSTVS. S. C. et parte alterâ, L. AQVILLIVS. FLORVS. III. VIR. quadrigam triumphalem impressit, et quadrigae flosculum minutum imposuit. Cui omnino geminum Augustanorum consilium, Tiberii triumphum effictâ quadrigâ coluere, interim additâ pineâ nuculâ, nummus ubi percussus esset significarunt. Quod si hostile solum pinea referret, imo erat sine dubio loco ponenda, quemadmodum in navalibus interdum triumphis navium rostra, et in Siculis spicas sub equorum pedibus videmus. currui honoratissima quaeque imposita, aut victores ipsi, aut numina, quorum ope se vicisse crederent, aut symbola quae nummorum auctores indicarent, nihil inimicum, nisi victor triumphans hostium spolia manu praetenderet; opima praesertim Virdumaro detracta in Marcelli nummis observo. Anno demum coloniae IX. si nobis in numeris Pliniani librarii non [note: Plin. lib. 3. c. 20.] imponunt, Augusto, QVOD. EIVS. DVCTV. AVSPICIISQVE. GENTES. ALPINAE. OMNES. QVAE. A. MARI. SVPERO. AD. INFERVM. PERTINEBANT. SVB. IMPERIVM. P. R. REDACTAE. SVNT. trophaeum a S. P. Q. R. positum, in eo perscripti LICATES nostri, et nomina praeterea gentium XLII. Anno X. aut duobus proxime sequentibus, nimirum ante Consulatum Augusti XIII. nummus iste exiit,

[gap: illustration]

Quem nobis eo minus audacter vendico, quod pleraeque coloniae Juliae Augustae; indicandus tamen visus, quoniam et nostra inter illas. Manus junctas, caduceum et copiae cornua, concordiae, pacis, abundantiaeque esse argumenta omnes scimus. Anno [note: Caes. Baronii ratioaes in anno nativitatis Christi sequimur.] coloniae XIII. Cn. Cornelio Lentulo, et M. Valerio Messallino Cotta Coss. VIII. Kal. Januarii IESVS CHRISTVS


page 289, image: ds289

Dominus Deus noster ex virgine Mariâ natus, proximis Kal. Januarii Imp. Caes. Augusto XIII. et M. Plautio Silvano Coss. [note: ANNUS CHRISTI.] circumcisus est. A circumcisione fasti Christiani initium capiunt, quos mihi porro sequendos sumo, cum omnis externae historiae collatio ex iis in proclivi sit. Annos colonicos qui annumerare maluerit, intelliget a natali coloniae ad Christi natalem intercessisse annos XII. menses II. dies XXVII. ad circumcisionem annos totidem, menses. III. dies IV. Anno Christi XVI. XIV. K. Septembr. Augustus obiit. De quo si recte opinatus [note: Suet. Octav. c. 47.] Suetonius, non est, ut opinor, provincia, excepta duntaxat Africâ et Sardiniâ, quam non adierit, eum Rhaetiam adiisse consequitur, atque de coloniâ inde quod suspicemur habebimus. Est [note: Suet. Oct. c. 77 Virg. georg. lib. 2.] apud Suetonium, eum vino Rhaetico maxime delectatum, quo Virgilium respexisse nonnulli sentiunt,

---- ---- ---- et quo te nomine dicam
Rhaetica? ---- ---- ---- ---- ----

Quamquam alioversum trahat Servius. Sed quid quid hoc vini, [note: Cato apud Serv. S[?]rab. lib. 4. Plin. lib. 14. c. 10 2. 6. Mart. lib. 14. ep. 100.] Catoni quoque, Straboni, Plinio, et Martiali laudati, in Rhaetiâ quae ad Italiam vergit nascitur, ad res nostras minus pertinet. L. Pisonem Rhaetiae Praesidem sub Augusto retulit Aventinus, primum ait post Claudios Tiberium et Drusum: quod cum scriberet, Orosii locus, a nobis correctus paullo ante, menti obversatus est, nam praeter eos quos fefellit Orosius, Pisonis in Rhaetiâ nemo meminit, nec quis quam item Claudios Rhaetiae Praesides unquam dixit. Sunt tamen apud hunc, et apud quendam, qui vanissimâ item temeritate perpetuum Rhaetiae Praesidum catalogum edere professus, alii adhnc inanioribus nixi suspicionibus, de quibus si sigillatim suis quibus que locis dixero, meo me simul et lectorem otio video abusurum: Quid enim, exempli caussâ, in eo verba perdas, qui M. Antonium Praesidem sub Imp. Claudio ausus obtrudere, quod in Eusebii chronico legisset, M. Antonius Liberalis Latinus Rhetor, professionis hoc nomen ad Rhaetiam pertinere arbitratus? quapropter semel moneo, quos Aventinus et alter ille prodidit, omnes a me visos, omnes pensiculate examinatos, eos tantum receptos, quorum fides certis probatorum auctorum testimoniis subsisteret. Caeterum tempora nominibus Imperatorum, quibus Rhaetia paruit, et annorum numeris distinguere satis habui. Augusti locum Tiberius tenuit, cujus initia legionum ad Rhenum seditio excepit; eâ per [note: Tac. An. 1.] Germanicum compositâ, inquit Tacitus, Veter ani haud multo post in Rhaetiam mittuntur, specie defendendae provinciae, ob imminentes Suevos; caeterum ut avellerentur a castris, trucibus adhuc, non minus asperitate remedii, quam sceleris memoriâ. Vidi, qui hoc loco ad pseudo-Vellejanas nugas firmandas abuteretur,


page 290, image: ds290

mire ineptus, nec enim ullum est verbum, ex quo Suevos provinciam irrupisse appareat; Germanicus imminentes tantum verbo praetexens, cum verior alia subesset caussa, praesidium non necessarium submittere voluit, quo colore quaesito castra exhauriret. Praetereo quantivis stuporis esse, haec cum illis, quae ante coloniam deductam contigerunt, confundere, et Tacitum tam supinum historiae scriptorem existimare, ut veteranos in Rhaetiam ablegatos accurate litteris consignaverit, internecione paullo post caesos silentio dissimularit. At nec imminentes quidem Suevi otiose transmittendi, qui jam id aevi Rhaetiae proximi coluerint, ad Martianum videlicet nemus, quod Hercyniae sylvae [note: Aus. epigr. 4.] pars est prope Danubii fontem, cui Ausonius aliquot post saeculis haec verba affinxit,

---- ---- ---- fontem mediis effundo Suevis.

[note: Strab. lib. 7.] Nam et Strabo, maximam Suevorum gentem, partim in Hercyniâ, partim extra habitare, a Rheno ad Albim, atque adeo ultra [note: Tacit. de germ.] Albin pertingere scripsit, et Corn. Tacitus, Suevorum non unam ut caeterorum gentem esse, majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suevi vocentur. Nos in tabulâ Suevos, qui postea Alemani appellati, eo sane loco posuimus, nec procul inde confinium Germaniae Rhaetiaeque, ab hoc quoque Tacito memoratum. Et haec monuimus, ne quem ancipitem haberent, Suevi a diversis auctoribus ad Rhenum, ad Danubium, ad Albim, ad Oceanum Suevicum, quin et in Sarmatarum finibus collocati. Vt item proclive esset intelligere, quid ita Danubii fontes auctores Rhaetiae, Sueviae, Germaniae promiscue ascripserint. Anno XVIII. post Christum natum, Germanicus Arminium ad Visurgim flumen magnâ pugnâ vicit, qua bonam fortemque operam Romanis Rhaeti et Vindelici navavere, [note: Tac. An. 2.] Tacitus, Insignis Arminius manu, voce, vulnere, sustentabat pugnam: incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Rhaetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa objecissent. Nisu tamen corporis et impetu equipervasit, oblitus faciem suo cruore, ne nosceretur. Quidam agnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus, emissumque tradiderunt. Dixi dudum, videri cuidam, Vindelicor. cohortes pro Augustano Vindelicis accipiendas esse, nec vane: Hoc plane indubium, ut Rhaeticae et Vindelicae cohortes milites interdum peregrinos, qui provinciae praesidio erant, significent, sicuti Syriacae et aliarum gentium legiones eâ de caussâ dicuntur, ita Rhaetorum Vindelicorumque cohortes de provincialibus [note: Strabo lib. 4.] ipsismet intelligendas. Anno XX. Strabo de Rhaetis, Vindelicis, Noricis prodidit, Jam agitur annus tertius supra trigesimum, ex quo quiescentes tributum legitime persolvunt.


page 291, image: ds291

Anno XXXIV. IESVS CHRISTVS, Dominus Deus noster cruci affixus, pro hominum salute mortuus [note: Golz thes. c. 18.] est. Anno XXXIX. Tiberius obiit: cujus nummos hisce inscriptionibus extare, COL. AVGVSTA. VINDELICOR. et COL. AVGVSTA. RHAETORVM. alienâ fide scribo, si bona et certa, leviter enim subdubito, uterque nostram coloniam, quamquam diverso cognomine intuetur: caussas differentiae multo ante explicavimus. Sub eo, qui successit Cajo Caligulâ, nihil de rebus Rhaeticis, quod ad nostram cognitionem pervenerit, litteris consignatum. Etsi enim Aventinus Fabianum nescio quem Tiberii et Caji temporibus Vindelicorum Rectorem ex patriis annalibus, quos faciles nimis et obsequentes habere solet, eruit, assensum sustineo: siquidem annales isti, antiquissimi ut sint, ante aliquot centum annos, non adeo multos, ab imperitis hominibus scripti sunt, nec nos alia ad commentandum potior caussa impulit, quam ut eorum rubiginem et situm detergeremus. Adde quod saepenumero observo, quaedam ex cariosis istis obscurorum auctorum scriptis a nonnullis audacius quam consideratius colligi, quae tantum ab ipsorum sententiâ, quantum ipsi a veritate abscedant. Anno XLIII. Cajo occiso, Claudius iniit: quo imperante Petrum Apostolum Romam venisse, innumeris sanctissimorum hominum testimoniis a sacrae historiae scriptoribus comprobatum video. Anno LVI. Nero rerum potitus: sub quo Paulus in Italiam appulit. Atque ab his Apostolorum principibus, Christianae religionis radios aliquos jam tunc temporis in Rhaetiam immissos, non est improbabile. Praecipue a Petro, sive per ministros, quos Romae sedens ablegaverit, [note: Suet. Claud c. 25.] sive per ipsum, quo tempore edicto Claudii, cujus Suetonius meminit, cum caeteris Judaeis Româ pulsum, evangelii lucem per Italiam vinicasque provincias circumtulisse credendum. [note: Paul. ad Rom. 15. Paul. ad Rom 10. ex. ps. 18.] Nam Pauli nobilis locus, Ita ut ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim evangelium Christi, vereor ne ad res nostras parum faciat. Sed quod in eâdem epistolâ Davidis vaticinium, in omnem terram exivit sonus eorum, effectu vel tunc confirmatum asseverat, ostendit profecto, plerasque provincias jam aut apostolos, aut apostolorum discipulos, qui homines ad pietatis studium cohortarentur, inaudivisse: Et si conjecturis quidquam licet, id de Italiâ, Italiaeque proximis, inprimis existimare aequum, cum de perlonginquis multis indubium sit. Sin vero de Petro, Petrique discipulis non ita liquet, Petri tamen successoribus evangelium a Rhaetiâ deberi pro comperto est; his enim Innocentius Pontifex, epistolâ ante annos prope mille ducentos scriptâ, omnium Italicarum ecclesiarum constitutionem [note: Innoc. ep. 1. ad Dec.] diserte tribuit, Italiae autem Innocentii aetate Rhaetia accensa,


page 292, image: ds292

Manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interiacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos vener abilis Apostolus Petrus, aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Nec quisquam tam absurdi ingenii est, quin monitus sibi persuadere patiatur, permultas illustres civitates, Christianae religionis cultores, eorumque praefectos episcopos, dudum ante ea tempora habuisse, quae nunc ex privatis annalibus vetustissima possunt erui, nam memoriam tot saeculis intercidisse num mirum? cum praesertim Diocletiani dein Imp. jussu incredibilem numerum librorum, quibus ecclesiastica monumenta comprehensa, ignis absumpserit. Neronis apud nos nuper aereus nummus effossus, circa caput hisce notatus litteris, NERO. CAESAR. AVGVSTVS. parte aversâ sub figurâ sedente et dexterâ pateram praetendente, SALVS. S. C. Ejus interitum anno LXX. Galbae paucorum mensium imperium consecutum est, a quo desciscendi initium Germanicae legiones fecere: eas sequuta Rhaetia, contactu [note: Tac. hist. lib. 1.] valentiorum agebatur, ait Tacitus, neque in militaribus copiis per provinciam dispositis mora, quo minus statim adjungerentur. Itaque a Galbâ (Othone nunquam recepto) principio anni sequentis LXXI. in Vitellii nomen juravere, Porcio Septimio Procuratore praeeunte. Aventinus Septimium et Sevastum Rhaetiae Vindeliciaeque legatos sub Nerone nominat, cum Sevastum Aquilejae [note: Vide acta Hermag. apud Vincent. lib. 8. c. 116. Pet. de Nat. lib. 6. c. 86. lib. S. c. 291. Candid. hist. Aquil. lib. 2.] Fori Julii civitati praesedisse acta Hermagorae episcopi ostendant. Porro iis bellis, quae Vitellius cum Othone et Vespasiano gessit, fortem fidelemque Rhaetorum operam expertus est, adversantibus Noricis. Cum partium Vitellianarum dux Caecina, per Helvetios in Italiam iter faceret, tumultuantibus Helvetiis, missi ad Rhaetica auxilia nuncii, ut versos in legionem Helvetios a tergo aggrederentur. Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere. Exitiosum adversus veter anos praelium, intuta obsidio, dilapsis vetustate moenibus. Hinc Caecina cum valido exercitu, inde Rhaeticae alae cohortesque, et ipsorum Rhaetorum juventus, sueta armis, et more militiae exercita; undique populatio et caedes. Ipsi in medio vagi, abjectis armis, magna pars saucii, aut palantes in montem Vocetium perfugêre. Ac statim immissâ cohorte Thracum depulsi, et consectantibus Germanis Rhaetisque, per sylvas, atque in ipsis latebris trucidati. Multa hominum millia caesa, multa sub coronâ venundata. Cumque direptis omnibus, Aventicum justo agmine peteretur, missi qui de derent civitatem, et deditio accepta. Hic oservo Rhaeticas alas cohortesque, a Rhaetorum juventute distingui,


page 293, image: ds293

illas esse alas et cohortes inter auxilia conscriptas, hanc non scriptam provincialem voluntariorum juventutem, cui egregium militaris fortitudinis testimonium perhibetur. Pergens in itinere Caecina, quia praesidio alae unius latissima pars Italiae defendi nequibat, praemissis Gallorum, Lusitanorum, Britannorumque cohortibus, et Germanorum vexillis, cum alâ Tauriana ipse paululum cunctatus, num Rhaeticis jugis in Noricum flecteret, adversus Petronium Procur atorem, qui concitis auxiliis, et interruptis fluminum pontibus, fidus Othoni putabatur. Sed metu, ne amitteret praemissas jam cohortes alasque, simulque reputans plus gloriaeretentâ Italiâ, et ubicumque certatum foret, Noricos in caetera victoriae praemia accessuros, Poenino subsignanum militem itinere et grave legionum agmen, hibernis adhuc nivibus, traduxit. [note: Tac. hist. lib. 2.] Othonis autem exercitu Bedriaci victo, ipsoque mortuo, Fl. Vespasianus de imperio cogitans, sibi quoque Rhaetiam occultis artibus adjungere tentavit, deprehensi cum litteris edictisque Vespasiani, per Rhaetiam et Gallias militum et centurionum quidam, ad Vitellium missi necantur: plures fefellêre, fide amicorum, aut suomet astu occultati. Consilium id tamen frustra fuit, [note: Tac. hist. lib. 3.] Rhaetiâ in fide persistente; itaque occupata a Flavianis Veronâ, magno adjumento summae rerum existimatum, obstruxisse saltem aditum per Rhaetiam Juliasque alpes. Atque labentibus Vitelli deinde rebus (sive haec ante Veronam captam, quod viro [note: Lips. no. ad 3. lib. hist. Tac.] docto et amico I. Lipsio non ab re videri video, contigêre) Vespasiano adjunguntur, et trahuntur in partes, Sido atque Italicus, Reges Suevorum (eorum qui apud Sarmatas et Iazyges, [note: Tac. An. lib. 12.] haud quaquam in Rhaetiae finibus, nam de Sidone aperte ex Taciti annalibus colligas) quibus vetus obsequium erga Romanos, et gens fidei commissae patientior. Opposita in latus auxilia, infestâ Rhaetiâ, cui Porcius Septimius Procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei. Igitur Sextilius Felix cum alâ Aurianâ et VIII. cohortibus, ac Noricorum juventute, ad occupandam ripam Oeni fluminis, quod Rhaetos Noricosque interfluit, missus; nunc illis aut his proelium tentantibus, fortuna partium alibi transacta. Quibus explicandis mirifice quidam nugatur, cum lectori non ignavo sensus satis constet: opposita scilicet a Flavianis auxilia, quod illis Rhaetia adversa, cui Septimius Procurator Vitellianarum partium praeesset, missum ergo Felicem, Oeni ripam Noricam insedisse. Flavianis autem quotidie magis invalescentibus, et Caecinae proditione jam patefactâ, adhuc ingens [note: Tac. hist. lib. 3.] Germanorum vis per Rhaetiam timebatur, auxilium latura Vitellio, Rhaetiae Praeside transitum per provinciam perlubenter concessuro: sed haec maturato Vitellii exitio irrita, idque Antonius Primus, ut suâ virtute perfectum, Vespasiano inter praecipua


page 294, image: ds294

beneficia imputavit, suâ constantiâ perruptas alpes, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Rhaetorumque auxilia. Vitellio demum occiso, Rhaetia cum reliquâ Republicâ in Vespasiani potestate fuit. Neque inde fidem Germanico bello, quod Civili Batavo duce motum, exuit: eo Sextilius Felix; Romanis ad Rhenum subsidia adducens, ex Norico cum auxiliariis cohortibus, [note: Tac. hist. lib. 4.] per Rhaetiam iter tenuit. Anno LXXII. Hierosolyma a Tito, Vespasiani filio, capta et excisa: ejus rei hanc in Hebraeorum libris chronicis memoriam reperio, Venit Aspasianus [note: Seder Olam Zuta.] (Vespasianus est) devastans templum, transtulitque Israel, et familias multas de domo David et Jehuda in Aspamiam, quae est Hispania. Quid hic sibi Hispania sola velit nescio, nisi auctor Hispanus patriae tantum rationem habere voluit: Rectius [note: Ios. de decem captiv.] Josippus, Veniens Vespasianus Caesar atque Titus filius uxoris suae, devastaverunt domum secundam, transtuleruntque Israelem Romam, Romae nomine Romanum imperium intelligit; nam [note: Prud. Apoth. adv. Iud.] Judaeos illa clades non tam in unam Hispaniam, quam reliqua terrarum sola, quae praesertim Romanis parerent, disjecit,

---- ---- ---- ---- per omnes
Terrarum pelagique plagas tua membra feruntur,

[note: Rutil. Itiner.] Ait Prudentius, totam gentem alloquens: quo Rutilius scripsit, Latius excisae pestis contagia serpunt.

Nec improbabile credo est, eâdem occasione nonnullos Augustam delatos, ubi diutissime consedisse multis Hebraicis characteribus inscriptis monumentis, et privatorum annalium auctoritate compertum. Benjamin quidam Tudelensis, qui ante annos [note: Ben. Itiner.] CD. scripsit, inter Germanicas urbes, quae Judaeorum Synagogas habeant, Davir Asburk posuit vulgarem Augsburg enunciationem, uti videtur, sequutus, subjungit autem, in quibus etiam metropolibus multi ex Israelitis sunt, sapientum discipuli ac divites. Quo fortasse Davir respicere cuipiam videatur, nam Hebraeorum lexica Dabir interpretantur oraculum. Porro si ex primis Judaeis unum aliquem tamquam protento digito indicare cogar, TIB. CLEVPHAS. IIIIII. VIR. AVG. NEGOCIATOR. ARTIS. PVRPVRARIAE. cujus titulus apud nos extat, certe extitit, hujus potissimum conditionis [note: Luc. c. 24. Joan. 19.] videatur; Cleuphae enim vel Cleophae nomen Hebraicum esse, divinarum litterarum monumentis proditum, Tiberii praenomen, in Romani alicujus clientelâ fuisse indicat, sic Flavii Josepho accrevit, et purpurariam factitasse ab homine Palaestino non alienum. Anno LXXXI. Titus patre mortuo imperavit. Ad utrum horum pertinuerit basis praegrandis, Vespasiani nomine elegantissimis litteris inscripta, quam ante annos circiter XX. cum horreorum ad Marianam portam fundamenta


page 295, image: ds295

damenta locarentur inventam, terraque denuo operarum incuriâ adobrutam, et ei inaedificatum esse audio, non admodum scio; quandoquidem quos magistratuum titulos numerosque praetulerit tunc, haudquaquam observatum, neque nos nunc comperire possumus. Filii est nummus aereus inter pulcherrimos, qui unquam Augustae eruti, T. CAES. VESPASIAN. IMP. PON. TR. POT. COS. II. parte aversâ eques, CAESAR. DOMITIAN. DES. COS. II. S. C. Post Titum Domitianus anno LXXXIII. imperium suscepit; a quo L. Antonius, superioris Germaniae Praeses, [note: Suet. Dom. c. 6. Xiph. Domit.] ut Suetonius habet, defecit, quem L. Maximus, ait Xiphilinus, bello vicit et cepit. Eo bello Norbanum (Praefectum Praetorio postea) pro Caesare stetisse, et Vindelicis in oris degisse, cum apud Martialem reperiam, fortassis eum Rhaetiae Praesidem fuisse minus insulse suspicer, quam de plerisque aliis quidam fecerint; sed multae praeter hanc caussae Norbano esse potuerunt veniendi in [note: Mart. lib. 9. epigr. 86.] Rhaetiam, quapropter nihil assero, Martialis versus isti sunt,

Cum tua sacrilegos contra Norbane furores
Staret pro domino Caesare sancta fides:
Haec ego Pieriâ ludebam tutus in umbrâ,
Ille tuae cultor notus amicitiae.
Me tibi Vindelicis raptum narrabat in oris,
Nescia nec nostri nominis Arctos erat. etc.

Nisi quis tamen amphiboliam illuc trahat, ut haudquaquam tibi Vindelicis narr abat in oris, verum me Vindelicis raptum in oris componat, quod a poetae sensu existimo alienum. Quae Aventinus de Vindeliciâ, Rhaetia, Norico, his temporibus a Germanis vastatis, nullus veterum prodidit, ideo nec memoratu digna credidimus. Occiso Domitiano anno XCVIII. Nerva imperium non toto biennio tenuit. Vidimus ejus nummum argenteum, in Augustano agro repertum, IMP. NERVA. CAES. AVG. P. M. TR. P. COS. III. P. P. parte aversâ manus junctae, cum signis militaribus, CONCORDIA. EXERCITVVM. Et quamquam aliorum etiam Imperatorum nummi, sive Augustae, sive in viciniâ reperti multi extent, eos tamen, qui argumentum nostrum nihil juvarent, parce, neque nisi si qui dum haec maxime commentaremur eruti forte quadam in manus venissent, indicandos duximus. Anno C. Trajanus excepit: is quam vis vigesimum annum attigerit, nihil tamen eo Principe de rebus Rhaeticis annotatum animadverto. Hadrianus anno CXIX. successit. Qui pleraque in imperii constitutione novavit, Victor in epitome, et [note: Hist. mise. lib. 10.] auctor historiae miscellae eum secutus, officia sane publica et palatina, nec non militiae, in eam formam statuit, quae paucis per Constantinum


page 296, image: ds296

immutatis, hodie perseverat. In Rhaetiâ multa ejus rei vestigia observo: quae tum aliunde, tum ex Notitia imperii caute sublegenda, nec omnia promiscue confundenda sunt; uti illi procul dubio fecerunt, qui dimidiam Notitiam edentes, hoc est indicem occidentis tantum, Hadriani ei aetatem ascripsêre, cum interim Gratianenses, Valentinianenses, Honoriani, alia sexcenta inscripta nomina, totis saeculis Hadriano posteriorem esse vincant. Nam quod Notitia Consulares octo per Italiam describit, Spartianus de Hadriano palam dissentit, quatuor Consulares per omnem Italiam judices constituit, et quaedam alia hujus generis, ab illis non animadversa minus miror. Verum quod ex hac ipsâ Notitiâ appâret, Italiam divisam in septendecim provincias, quarum Rectores Praefecto Praetorio Italiae, sive ejus Vicariis omnes paruerint; et quidem duas fuisse, Rhaetiam primam, et Rhaetiam secundam, sub singulis Praesidibus singulas; Rem militarem procuratam ab uno Duce in utrâque Rhaetiâ, qui Rhaetici inde limitis Dux dictus, sub dispositione Magistri peditum fuerit: Fiscum a thesaurorum Praeposito, qui Augustae constitutus, Comiti sacrarum largitionum rationes reddiderit: Horum ut opinor nihil est, quin ex Hadriani institutione, etsi leviter fortassis postmodum mutatum inflexumque, ducat originem. Quae maxime insignia, Provinciae divisionem, et militaris sive Comitis sive Ducis institutionem, ab Hadriano manasse, hâc potissimum ratione colligo, quod cum imperii descriptionem semel atque iterum post Augustum mutatam cognitum habeam, ab Hadriano primum, a Constantino secundo loco, necesse sit ea, quae post Hadrianum denique, neque antea, ante tamen Constantinum obtinuisse observamus, Hadriano ascribere: At Rhaetiam unius numero, auctores Hadriano vetustiores constanter ubique omnes habent, [note: Tac. de germ.] Strabo, Vellejus, Plinius, Tacitus, Suetonius, et qui Livianas epitomes scripsit, quem non ex suo, sed ex Liviano aevo censeo: nisi cui tamen Taciti locus scrupulum objicit, Germania omnis a Gallis Rhaetiisque et Pannoniis, Rheno et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu, aut montibus separ atur; sed intuenti diligentius, apparet haec gentium, haudquaquam provinciarum esse nomina, et eâdem inflexione nonnulli apud Justinum legunt, ex nomine ducis gentes Rhaetiorum condiderunt, [note: Just. hist. lib. 21.] ubi ego tamen Rhaetorum, in Tacito Rhaetis, longe malim. Alioquin [note: Tac. An. lib. 1. hist. 1. 2. 3. ter. 4. de Germ. bis.] Tacitus Rhaetiam novies minimum, singulari numero diserte scripsit, plurali nunquam. Post Hadrianum autem Rhaetiam et Rhaetias promiscue reperio: certe Capitolinus in Pertinace, Vopiscus in Probo Rhaetias nominant, neque, eorum qui post Constantinum scripsere, Ammiani, Zosimi, Cassiodori, plurimorum


page 297, image: ds297

aliorum, nunc mihi ratio habenda. Vti ergo cum Galliam et Hispaniam interdum, saepe Gallias et Hispanias apud auctores legimus, utramque multiplicem fuisse intelligimus, sic absurdum est, ex quo tempore Rhaetiae nominatae, simplicem provinciam cogitare: quod si duplex, duos itidem Praesides habuisse consequitur. Neque ob id negandum, utramque, prout Imperatoribus collibuisset, uni potuisse committi, cujusmodi et alibi gentium exempla prodita. In agro Veronensi lapis extat, quem inter externa monumenta, quae ad res Augustanas pertinent, retulimus, inscriptus Q. CAICILIO. CISIACO. SEPTICIO. PICAI. CAICILIANO. PROCVR. AVGVSTOR. ET. PROLEG. PROVINCIAI. RAITIAI. ET. VINDELIC. ET. VALLIS. POENIN. Is Hadriano posterior, siquidem Augustorum meminit, nec omnino anterior M. Antonino et L. Vero, qui primi Augusti pariter appellati, indicat Caecilium Rhaetiam, Vindeliciam et vallem Poeninam simul rexisse (nam singulas deinceps rexisse vereor nemini probare posse) sed eum in modum indicat, ut distinctis nominibus tres provincias significet, Alpium scilicet partem, quae septendecim Gallicis provinciis in Notitiâ hoc titulo annumerata est, Alpes Poeninae (Penninae quibusdam codicibus) et Grajae, atque Rhaetias duas, primam Rhaetiae ipsius, secundam Vindeliciae nomine: nam C. Ligurius qui inscriptionem posuit, antiquitatis uti videre est affectator, prisco Vindeliciae vocabulo pro Rhaetiâ alterâ, non aliter ac AI diphthongo pro AE usus. Atque hinc in illas conjecturas sum propensior, quae Rhaetiam secundam iisdem, aut plane non multum diversis terminis, quibus olim Vindeliciam constitisse volunt. Memini cum motus voculâ PROVINCIAI. Rhaetiam Vindeliciam Vallem Poeninam, unam Provinciam accepi: nimis leviter: [note: Goltz. thes. c. 12.] nunc corrigo. Sic est in lapidibus PROCVRATOR. PROVINCIAE. LVGDVNE NSIS. ET. AQVITANIAE. item PROCVRATOR. AVGVSTAE. VIAE. OSTIENS. ET. CAMPANAE. cum Lugdunensis et Aquitania duae tamen provinciae, Ostiensis et Campana duae viae sint. Sed et illud muto, quod PROCVR. Procuratorem, qui vice Praesidis jus dixerit, aliquando interpretatus; verius est ex Rationalium classe fuisse, ejus generis quod Notitia Praepositum thesaurorum appellat, Augustaeque Vindelicorum in secundâ Rhaetiâ sedem habuisse ostendit. Quandoquidem PROLEG. eo spectat, illum absentibus aut mortuis harum provinciarum Praesidibus Legatisve, eorum officio pro tempore esse functum, idque a PROCVR. utique distinguit. Vtramque Rhaetiam Italiae attributam, Notitiae auctoritate dixi, cujus


page 298, image: ds298

fidem per se certam et spectatam, firmat provinciarum libellus. [note: Paul. lib. 2. c. 15. edit. Aug. lib. 2. c. 11. edit. Basil.] et Longobardica Pauli historia; neque enim hunc auctorem soleo contemnere, quem multis optimis libris, quibus nos deficimur, usum sciam. Caussa cur haec, et quaedam aliae provinciae sectae, cur item rei militaris procuratio separatim sub duce habita, fuerit velambitio, quo magistratus et honores ad plures pertingerent, vel Imperatorum cautio, ut vires immodicae Praesidibus acciderentur, quo nimirum pacto Aristophanes in Platonis Symposio homines insolescentes a Jove in duas sectos partes [note: Claud. in Eutr. lib. 2.] memorat: nam infamis illa postremorum temporum, quam Claudianus elegantissimis versibus, sub Aurorae personâ, in Eutropii eunuchi invidiam expressit,

Aula choris epulisque vacat, nec perdita curans,
Dum superest aliquid: ne quid tamen orbe reciso
Venditor amittat, provincia quaeque superstes
Dividitur, Geminumque, duplex passur atribunal,
Cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
Sic mihi restituunt populos, hac arte repertâ,
Rectorum numerum terris pereuntibus augent,

Hadriani aetati, rebus Romanis maxime florentibus, minus convenit. Quantumvis autem Notitia Praesidum sedes non expressit, quoniam tamen Augusta Rhaetiae secundae attributa, pro explorato credo afferre possumus, illius partis ibi Praesidem consedisse: Primae tribunal Curiae fuisse, et nomen indicio est, et quod ea urbs perpetuo ejus provinciae caput habita. Nam quod quidam Constantii demum aetate conditam existimant, infirmis admodum suspicionibus persuasi sunt. Alterum caput, Ducis nimirum institutio, ex Notitiâ aeque in aperto est. Sed hîc etiam docendum, Rhaeticos Duces ante Constantinum fuisse, quod ex Notitiâ, cum posterior Constantino sit, scire non possumus, [note: Vop. Aurel.] Vopiscus ostendet, ex libris Acholii, qui Magister admissionum Valeriani Principis fuit libro actorum ejus IX. Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, assidentibus tum aliis quos enumerat, tum inter eos, Fulvio Bojo Duce Rhaetici limitis: Et in Bonoso, duxit ordines, tribunatus egit, Dux limitis Rhaetici fuit. Inde eodem argumento quod in provinciae divisione sequuti, originem ad Hadrianum referimus, quando Valerianus et Bonosus ante Constantinum. Neque tamen inficias imus Comitem rei militaris primum appellatum, qui postea nomine tantum mutato [note: Acta S. Faust. ap. Sur. tom. 1. Martyr. Adon. 15. Febr. Spar. Hadr.] in Ducem abierit, quandoquidem acta Faustini et Jovitae, qui sub Hadriano pietatis rei, Italici Comitis Rhaetiarum meminere. Atque Spartiani de Hadriano verba ad hanc rem universe facere crediderim, post Caesarem Octavium, labantem disciplinam incuriâ


page 299, image: ds299

superiorum principum, retinuit, ordinatis et officiis et impendiis: Proprie nummum istum,

[gap: illustration]

In quo minutum quiddam observo, inter militaria signa nullam conspici aquilam, quoniam necdum ulla legio in Rhaetiâ stativa habebat, legiones autem tantum aquilis usae, et si forte Praetoriae [note: Tac. An. 2.] cohortes, uti ex Antonii Triumviri nummis cognovisse videor: apud Tacitum Germanicus, aquilas Romanas aves, propria legionum numina appellat. Eques dextrâ elatâ Hadrianus est, [note: Xiph. Hadr] ut vel hinc certi reddamur, ejus quod jam antea ex historiis subolebat, Hadrianum Rhaetiam adiisse; ait Xiphilinus, Hadrianus in alias ex aliis provincias, regionesque et urbes proficiscitur, visendi caussâ. Spartianus, peregrinationis ita cupidus, ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum, praesens vellet addiscere, Gallicam Germanicamque profectionem praeter caeteras, nominatim memorat, quarum utrâque Rhaetiam attingere potuit. Victoris epitome, Immensi laboris, quippe qui provinci. is omnes pedibus circumierit. Sed et coloniam adiisse, quin et ornasse credimus. Haec in commune ex Dione Xiphilinus, Socias urbes, atque subditas imperio Romano, ex quibus multo plures, quam ullus unquam Imperator vidit, magnifice juvit; easque aquis, portubus, frumento, operibus publicis, pecuniâ, honoribus, caeterisque rebus auxit, atque ornavit. De Augstâ privatim fidem facit, quod Aelium ab illo praenomen mutuata, sic enim in antiquo apud nos lapide bis legitur, AEL. AVG. Aelia Augusta, cum credibile neutiquam sit, urbes hujus generis nomina, nisi insignitis beneficiis affectas ascivisse, [note: Smet. fol. 145. n. 8.] sic est in Veronensi lapide, COLONIA. AVGVSTA. VERONA. NOVA. GALLIENIANA. quod MVRI. VERONENSIVM. FABRICATI. EX. DIE. III. NON. APRILIVM. DEDICATI. PR. NON. DECEMBRIS. IVBENTE. SANCTISSIMO. GALLIENO. AVG. N. Quodnam Hadriani in nostram beneficium extiterit, definite pronunciari non potest. Sciens sum Imperatores praeterea aliquos Aelios dictos, quin et Caesarem Hadrianus Aelium adoptavit, cujus aereum numisma inventum Augustae, L. AELIVS. CAESAR. inde spei typus, TR.


page 300, image: ds300

POT. COS. II. S. C. sed civitates Aeliae, quantum observo, Hadrianum qui id nomen privatus tulit spectarunt, testes, [note: Golz. thes. c. 18.] COL. AELIA. CAPITOLINA. COL. AEL. HADR. AVG. COL. AELIA. HADRIANA. AVG. ZAMA. REGIA. MVNICIPI. T. AELI. HADRIANI. AVG. CIVILITAN. et opinor, COLONIA. AELIA. AVGVSTA. THAENIT. quarum omnium aera et marmora meminere. Sed neque quod antea Augustam Juliam appellatam conjecimus, nunc Aeliam dictam, lapidi non credere nequimus, novum est; ascititia enim haec nomina, quasi exemptilia emblemata, pro tempore sumebantur, ponebantur. Plerasque multo etiam magis istâ ambitione luxuriasse videmus; Aventicum, aut Avanticum, ut Ptolemaeus habet, est in Domitianinummo, [note: Lips. auct. ad Smet. p. 26.] COL. IVLIA. AVANTICOR. in lapide, COLONIA. PIA. FLAVIA. CONSTANS. EMERITA. AVENTICVM. HEL VETIORVM. FOEDERATA. Contra in antiquissimo marmore simplicissime, [note: Stumf. lib. 8.] COL. HEL. Colonia Helvetiorum, proprio nomine non expresso, quomodo videlicet Tacitus Rhaeticam coloniam dixit. Matidiae, quae Sabinae Hadriani uxori soror fuit, statua hoc tempore Augustae posita, cujus basis nunc quoque superest. Anno Christi CXL. Antoninus Pius imperare [note: Just. colloq. cum Tryphone.] coepit. Sub quo Justinus, Christianus Philosophus et martyr scripsit, ne una quidem natio, vel Graeca vel barbara, vel quocumque tandem censenda vocabulo, ne ex his quidem, quae pro domibus plaustris utuntur ac tentoriis, agentes vitam pastoricam, tam aliena est a Jesu crucifixi nomine, ut nec preces, nec gratiarum actiones in eâ dirigantur, ad omnium patrem conditoremque. Ergo conjecturae de Claudii et Neronis aetate ut minus sedeant, sub Pio tamen homines Christianos in utrâque Rhaetiâ, paene suburbanis provinciis, fuisse, ne disquirendum quidem amplius. Pius Faustinam Annii Veri F. uxorem habuit, cujus nummus argenteus, dum haec commentamur, Augustae repertus, nobis allatus est, DIVA. FAVSTINA. AVG. parte unâ inscriptus, alterâ AETERNITAS, ipsius Piiaereus magnus, ANTONINVS. AVG. PIVS. P. P. TR. P. XII. inde, ANNONA. AVG. COS. IIII. S. C. uti enim Capitolinus ait, vini, olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo, et gratis populo dando sedavit. Avidium Cassium Rhaetiarum legatum [note: Vulc. Avid. Cass.] tunc temporis annotavit Aventinus, ex Vulcatio Gallicano venatus, cujus de Cassio verba sunt, Cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria, centurionibus suis auctoribus, tria millia Sarmatarum negligentius agentium, in Danubii ripis occidissent: at piget pudetque ineptiarum, quas facere non possum quin,


page 301, image: ds301

praeter quod proposueram, interdum castigem. Vt quis nimirum exercitum prope Danubium duxit, Rhaetiae statim legatus aut Praeses fuit? Quamquam ferrem conjecturas utcumque, si pro conjecturis se ipsae ferrent; nunc tam tenuia nugamenta pro certo et comperto, velut ex tripode pronunciari, neque lectori dubitandi investigandique occasionem relinqui, ferendum non est. Anno CLXIII. M. Aurelius Antoninus Philosophus et L. Verus simul iniere. Sub his fieri potest, ut Q. Caecilius Cisiacus Septicius Pica Caecilianus, Rhaetiarum Prolegatus, Augustorumque Procurator fuerit. Etsi enim saepe posthac duo pluresque simul Augusti, antiquaria tamen scribendi ratio, quam in istius elogio notavimus, inferioris saeculi vix videtur. Cum Catti in Rhaetiam irrupissent, contra eos Aufidius Victorinus, vir Senatorii ordinis praecipuus, Marcique condiscipulus, missus [note: Capi. M. Ant.] est, uti apud Capitolinum legimus. Philippum episcopum hâc tempestate supplicio ob Christianam fidem Augustae [note: Prim. in topogr.] affectum, prodidere Primus Cabilonensis, et Franciscus Irenicus: [note: Iren. in exeg.] quorum tamen non gravissima apud me fides, quod auctores quos sequuti non laudant, quod hujus episcopi in nostrarum ecclesiarum monumentis memoria nulla extat, quod denique his ipsis Imperatoribus Philippus Gortynae in Creta episcopus [note: Eus. hist. lib. 4. c. 24. Hier. de script. eccles. mart. Rom. Bedae. Vsuar. Adon.] vitâ et litteris illustris vixit, cujus Eusebius, Hieronymus et martyrologia meminere; atque fieri potuerit, ut affinitas inter Cretae et Rhaetiae nomina imposuerit, nam id aliâs contigisse certus sum. Anno CLXXI. L. Vero mortuo, Marcus imperium solus tenuit; quodque barbari provinciam denuo [note: Maur. 3. Id-April.] incursarent, P. Helvium Pertinacem, qui Commodo in imperio successit, Praetoriis auctum ornamentis, cum legione primâ submisit, [note: Capit. Pertin.] is confestim Rhaetias et Noricum ab hostibus vindicavit. Ex quo, eminente industriâ, studio Marci Imperatoris consul est designatus. Pertinacem consulem sub Marco fasti nulli habent, itaque nec ordinarium, sed suffectum interpretor, anno Christi CLXXVII. quo Piso et Julianus ordinarii consules, nam in Didio Juliano Spartianus ait, fuit consul cum Pertinace; inde credibile rem in Rhaetiâ gestam, anno priori CLXXVI. qui victoriâ contra Marcomanos et Quados, Christianorum militum precibus divinitus impetratâ celebris. Quamnam primam legionem Pertinax adduxerit, cum plures fuerint, non ausim definire. Quoniam vero Marcus Germanos Rhaetiis et Norico magis magisque inhiantes animadvertit, neque sufficere populationibus prohibendis auxilia per praesidia disposita, nec vicinarum provinciarum copias adesse in tempore, novas legiones instituit duas, Secundam et Tertiam Italicam, quarum prior in Norico, in [note: Dio lib. 55] Rhaetiis posterior stativa haberet, sic enim Dio prodidit. Neque


page 302, image: ds302

moror inscitiam cujusdam, qui legiones tertias Italicam, Augustam, Alpinam et Felicem differre non sensit. Italicae, aliqua in agro Augustano, sed et frequentia in urbe monumenta extant, quae Legatum, Tribunum, Aquiliferum, Alae Decurionem Militesque respiciunt. Verum ab instituto nihil discessero, si rem omnem militarem Rhaeticam, oblatâ occasione ex Notitiâ brevissime descripsero; quantumvis enim non eam inficias, a Marco ad Notitiae aevum quaedam mutari potuisse, et vero mutata fuisse, quia tamen de iis sigillatim per temporum momenta non constat, hic commodus visus locus totius illius rationis semel explicandae. Omnes ergo copiae Duci, (qui a Praesidibus proculdubio diversus, nonnunquam tamen Principum voluntate idem erat, sic Valerianus apud Pollionem, Transrhenani limitis ducem, et Galliae Praesidem Posthumum fecimus) Dux Magistro peditum, qui quod prope Imperatorem ageret Praesentalis dictus, parebat. Spectabilis viri nomine insignitus, Perfectissimis et Clarissimis superior, Illustribus inferior erat, nam has dignitatum differentias, ex Imperatorum legibus, Jurisconsulti [note: Vide Briff. et Hotoman. de verb. signif.] observant. Officium, id estc, ohortem comitatumque, hocce habebat; Principem ex officiis Magistrorum militum praesentalium, alternis annis (vicissim scilicet ex officio Magistri peditum et Magistri equitum) Numer arios duos, ex utrisque officiis praesentalibus singulos. Commentariensem, ex utrisque officiis alternis annis. Adjutorem. Subadjuvam. Regerendarium. Exceptores. Singulares. Et reliquos officiales. Peditum equitumque praesidia circiter viginti utriusque provinciae locis disposita, Coloniâ Augustâ immuni. Nam id insignis beneficii loco quibusdam aliquando urbibus concessum, est in plebiscito, quo Thermenses Majores Pisidae immunes facti, NEI. QVIS. MAGISTRATVS. PROVE. MAGISTRATV. LEGATVS. NEV. QVIS. ALIVS. MILITES. IN. OPPIDVM. THERMESIVM. MAIORVM. PISIDARVM. AGRVMVE. THERMESIVM. MAIORVM. PISIDARVM. HIEMANDI. CAVSSA. INTRODVCITO. NEIVE. FACITO. QVO. QVIS. EO. MEILITES. INTRODVCAT. QVOVE. IBEI. MEILITES. HIEMENT. NISEI. SENATVS. NOMINATIM. VTEI. THERMESIVM. MAIORVM. PISIDARVM. IN. HIBERNACVLA. MEILITES. DEDVCANTVR. DECREVERIT. Simili propemodum formulâ Augustanis Vindelicis cautum crediderim. Caeterum legionem Italicam in quinque Praefecturas tributam video, cum Praefectus ejus unus sive Castris Reginis, sive Vallato egerit; alter Sumuntorio, cui cura ripae Danubii, inibi primae


page 303, image: ds303

ut videtur appellatae, credita: Tertius Camboduni, qui Vemaniâ Cassiliacum usque curavit: quartus Foetibus, specierum transvectioni praepositus; nam quae antiquitus fruges, frumentum, vinum, oleum, postea species dictae: quintus Terioli, hoc ipso titulo fuit, praepositus scilicet annonae, quam ex Italiâ Transpadanâ importatam credimus, meminit Annonae Rhaeticae D. [note: Aug. de civit. lib. 18. c. 18.] Augustinus, etsi commentator in clarissimâ luce caecutiens, nescio quid proeâ nugarum obtruserit, Quasi somnia narrasse, quae passus est, caballum se scilicet factum, annonam inter alia jumenta bajulasse militibus, quae dicitur Rhaetica, quoniam ad Rhaetias deportatur: Extra legionem deinde, Praefectus militum Vrsariensium Guntiae: Praefectus numeri Barbaricariorum Confluentibus aut Brigantiae, quamquam ad meum sensum Barcariorum rectius, cum et alibi classem Barcariorum Notitia nominet, et barbaricarii non milites, sed fabri fuerint, qui cassides auro, argento, aere ornabant. Tribuni Cohortium septem, Cohortis nimirum Novae Batavae Batavis: Cohortis III. Brittonum Abusinae: Cohortis VI. Valeriae Rhaetorum Venaxamadoro, nisi nomen corruptum: Cohortis I. Herculeae Paroduni, quod pro Parthano accipio: Cohortis V. Valeriae Phrygum Pinianis: Cohortis III. Pannoniorum Caelio: Cohortis Herculeae Pannoniorum Arbore. Quibus octavum addamus licet, Tribunum gentis per Rhaetias deputatae Teriolis. Notum autem inferioribus temporibus gentes et gentiles dictos barbaros, quorum magna vis in Romanorum castris; id indignatus Synesius, Reipublicae aliquando interitum allaturum praevidit, et luculentâ illâ oratione, quae est de regno ad Arcadium, praedixit. Equitum, Stablesiani seniores Augustanis, Juniores partim Ponte Oeni aut Febianis, partim Sumuntorio: Alae praeterea tres sub totidem praefectis, Ala I. Flavia Rhaetorum Quintanis: Ala II. Valeria Singularis Vallato; Ala II. Valeria Sequanorum Vemaniae. Atque has stationes in chorographicâ tabulâ singulas notavimus, paucis omnino exceptis; nam Foetibus, Venaxamadoro, Pinianis et Febianis, quis situs tribuendus sit, necdum scio. Quendam, qui plerasque praeterea legiones temere in Rhaetiâ collocat, et omnium ineptissime magnam vim peditum equitumque, quam Notitia Magistro militum praesentali Orientis tribuit, ex alio orbe huc transcribit, nihil moramur, quandoquidem ea motae mentis [note: Cels. lib. 3. c. 18.] somnia sunt; Celsus ait, Fere vero antiquitales aegros in tenebris habebant, idem si ad rem nunc litterariam conferantur, magno [note: Hanc reg. success. vide apud Galf. Mon. lib. 4. c. 16. 17. 18. 19.] reipublicae bono fiat. Anno CLXXIX. Eleutherus Pontifex Soteri Romaesubrogatus: Sub quo Lucius Britannicus Rex, cui patrem Coillum, avum Marium aut Manium, proavum Arviragum ejus gentis historici prodidere, Christum professus


page 304, image: ds304

[note: Pontic. Vir. lib. 5. Polid. lib. 2. Beda hist. lib. 1. c. 4. et de sexaet. Ado in chron. Mar. Scot. in chron. lib. 2. Sigeb. in prol. chron. Dam. in Pontif. Martyr. 3. Id. Dec. Sig. Meisterlin. chron. m. 5. p. 4. c. 1. Aeg. Scud. de Rhaet. c. 15. Stumf. chron. lib. 10. c. 15. ex tabulis eccles. Cur. Martyr. R. 3. Id. Dec. Pet. de Natal. lib. 1. c. 24.] est, uti vetustus valde auctor Beda, praeter multos alios scriptum reliquit. Itaque ejus rei dubium nullum esse potest. Sed quod Britannici scriptores eum in patriâ sine liberis decessisse affirmant, neque cum annalibus privatis nostris, neque cum tabulis ecclesiae Curiensis, quae nonnullis publici juris auctoribus juvantur, convenit. His quippe relatum, Lucium relicto regno, cujusmodi exempla prisca aetas plura tulit, magna terrarum spatia obivisse, ut pietatem, quâ ipse imbutus, alios doceret. Eâ occasione in Rhaetiam et Augustam venisse, ubi cum de religione sermones serenti fidem multi adhiberent, inter quos Campestrii viri primarii nomen hodieque celebratur, cives reliquos odio Christiani nominis adactos, hominem hospitem primo conviciis incessisse, lapidum dein jactu petiisse, in puteum demum male mulctatum deturbasse, unde piorum auxilio aegre semianimis extractus, in alpinam Rhaetiam concesserit, ibique post diligentem operam, revocandis ab impietate populis impensam, demum occubuisse. Vtriusque narrationis dissidium ut quidam tollerent, sibi asserendum existimarunt, Lucium qui Augustae, et in reliquâ Rhaetiâ egit, diversum a Britannico, aetate priorem, aut Cyrenensem fuisse, [note: Act. c. 13. Rom. c. 16.] cujus Lucas in actis meminit, aut alterum illum, si tamen alter, cujus Paulus in epistolâ ad Romanos; neque ego non aequo animo assentirer, si opinioni, quam verbo ponunt, pondus ab auctoritate gravioris antiquiorisque alicujus testis adderent, nunc cum ejus nihil sit, quid definiam incertus feror, et in rebus vetustis et obscuris adeo, interdum caligare fas esse arbitror. Eorum nugae, qui Cyrenensem cum Britannico miscent, nec temporis quanta intercapedo sit vident, responsione indignae sunt. Aediculam, quam secundo ab hoc libro Augustae antiquissimam haberi diximus, hoc tempore positam autumant: ea perexigua nunc quoque, minor aliquanto a principio constituta, multis post saeculis aucta, a Leone IX. Pontifice Max. Anno Christi MLI. D. Gallo Abbati dicata est, dedicationi Henricus III. Imp. affuit. Anno CLXXXII. M. Aur. Antonino mortuo, filius Commodus successit. Vtrum Lucius Christo sub eo demum, an sub patre nomen dederit, quidam in diversum auctores trahunt, de patre tamen plures tradunt: qui Veri [note: Plat. praeter citatos.] nomen adjiciunt, in errore versari hinc apparet, cum Eleutherus, ad quem Lucium scripsisse omnes consentiunt, non nisi octavo anno post Veri mortem inierit, et Commodi postremum attigerit. Annus CXCV. tres Imperatores vidit, P. Helvium Pertinacem, M. Didium Julianum, cujus hic argenteus nummus Augustae ad S. Crucis erutus, IMP. CAES. M. DIDIVS. IVLIAN. AVG. RECTOR. ORBIS. et L. Septimum Severum: Priores duo paucorum mensium,


page 305, image: ds305

posterior multorum annorum fuit. Ejus maxima beneficia extitere, tum generatim in universam Rhaetiam, tum privatim in Augustam coloniam. Aventinus Vindelicorum legatum sub [note: Xiphil. Sev. Herod. lib. 2. Spart. Sev.] Commodo fuisse quod scribit, errat ut solet, largiter; Xiphilinus quippe et Herodianus, Pannoniis praefuisse prodidere, Spartianus Carnunti imperatorem appellatum, Capitolinus ab exercitu [note: Capitol. Albino.] in Illyrico, quae eodem pertinent. Aventinus si patria carmina opponit, haec enim semper in tempore morigera ad manus sunt, nemo stomachum cohibeat. Ego ea non hic tantum contemno, sed omnino in Romanâ Rhaetiae historia (quod semel dicendum est) nullibi audienda existimo. Scio, esse qui contra [note: Tac. de germ.] sentiant, cum Tacitus carmina unum apud Germanos memoriae et annalium genus appellet: At cisdanubianae provinciae nondum tunc temporis Germanicae: sumpserint a Germanis vicinis morem, aliâ sunt usae linguâ: condonemus id etiam, num porro credibile, tot saeculis vertentibus, tot barbarorum gentibus inundantibus, tot urbibus eversis, et quidem toties, carmina, quae nullis litteris, solâ memoriâ aeternitati mandabantur, hominibus curae fuisse? Sed fuerint (quamquam non fuerunt, nam quae habemus, aetatem Longobardicam vel Gothicam, ut antiquissima sint, loquuntur) iis tamen ab auctoribus inscitiae involucris, veri falsique commixtione, rerum, nominum, temporum personarumque perturbatione convoluta sunt; ut qui nudam intro aspicere veritatem, mihi Lynceus, idem ex anilium fabularum narratiunculis, penitissima philosophiae arcana eruere posse videatur. Rhaetiam tamen Septimio in adipiscendo imperio favisse, inde fit ut credam, quod id Herodianus non obscure de exercitibus omnibus senserit, qui pro ripis Danubii Rhenique excubantes coercendis barbaris, Romanum tuentur imperium. Ex Spartiano discimus, illummagnificentiae dignitatisque, quae ab aedificandi studio est, fuisse percupidum; sunt, inquit, per plurimas civitates opera ejus insignia, exempla dein subjungit. Et Augustae superest fragmentum inscriptionis, positae anno CXCVII. ut ego conjicio, pro incolumitate Imperatoris, ob restitutos aut muros, aut pontes, aut fornices collapsos, aut denique quidquid aliud, nam rei restitutae nomen abest. Anno CXCVIII. Claudius Lateranus, quem Victor inter praecipuos Severi amicos numerat, XV. Vir Sacris faciundis, Consul designatus, Legatus Propraetore Legionis III. Italicae, Mercurio votum apud nos solvit, cujus titulus adhuc visitur. Anno CCIII. Severus et Antonini filii, insigni provinciae commodo, vias et pontes per Rhaetiam restituerunt, ab Augustâ quidem Italiam versus passuum millia minimum CX. nam hoc numero inscriptus cippus in alpibus extat, praeter proximiores tres, qui


page 306, image: ds306

XXXXI. XXXXII. XXXXIII. praeferunt: a Camboduno millia passuum XI. lapidis etiam auctoritate, qui a reliquis unâ in re differt, quod Septimii et Aur. Antonini nomina habet, Getae non habet. Restituerunt autem, quoniam jam antea a prioribus Imperatoribus institutae munitis terreis aggeribus et injectâ glareâ. Aggerum credo per provinciam alibi multae supersunt reliquiae, sed insignes, quod constat, ad Augustam [note: Cod. lib. 11. tit. 74. l. 4. I sid. lib. 15. cap. 16.] urbem, stratae vernaculâ quoque linguâ appellatae, cum vias publicas, Consulares, Praetorias et Militares, posterius saltem saeculum stratas dixerit. Anno CCXIII. Q. Epidius Rufus Lollianus Gentianus, et Pomponius Bassus Consules fuere, ad quos jam olim suspicatus sum pertinuisse litteras pergrandes et pulcherrimas marmori insculptas, et sic integritati reddendas, gentian O. ET. BASSO. COs. ex Zophoro aedificii alicujus publici, si recte aestimamus, Augustae reliquas. Isto ipso anno Severus (cujus nummos argenteos in agro Augustano, et urbe ollulâ fictili conditos, effossos vidimus, parte aversâ FORTV. REDVC. IVSTITIA. et typo BONI. EVENTVS. insignes) in Britanniâ mortuus, filios successores habuit; quorum major M. Aur. Antoninus Caracalla anno proximo CCXIV. fratre Getâ per summum scelus occiso, summam rerum ad se traxit. Ejus statuae basim mancam habemus, Antoninorum, Hadriani, Trajani et Nervae, quos sibi pater majores adoptaverat, nominibus praescriptam. Collocatam credo, quo tempore circa Rhaetiam non paucos barbaros interemit, [note: Spart. Carac.] Spartianus auctor, militesque suos, quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. Barbari, Alemanni fuisse videntur, nam et alibi Spartianus Caracallam Alemannicum dictum asserit, quod Alemannos vicerit. Ad Syllae mentionem quod spectat, [note: Herod, lib. 4.] Herodianus, Laudabat autem ex omnibus ducibus praecipue Syllam Romanum et Afrum Hannibalem, Spartianus, Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit, rursus, Syllam se etiam ostendens futurum. Anno CCXIX. Macrinus et Diadumenianus Imperatores facti. Anno CCXX. Antoninus Elagabalus, quem fere Heliogabalum scriptores appellant; Aviae memoria in nummo argenteo apud nos reperto extat, IVLIA. MAESA. AVG. parte alterâ femina sedens, cum epigraphe PVDICITIA. Anno CCXXIV. Severus Alexander, Juliae quoque Maesae nepos: Qui primus ex Imperatoribus Christum coluit, impie tamen cum Apollonio, Abraha, Orpheo, et quibusdam aliis in larario conjunxit, quod [note: Lamp. Alex.] Lampridius tradidit, quin et Christo templum facere voluisse, quod Hadrianus jam antea cogitaverit. Res eo principe in Mauritaniâ Tingitanâ a Furio Celso gestas, apud hunc quoque legimus.


page 307, image: ds307

Quo fieri potest, ut T. Varii Clementis Rhaetiae Procuratoris inscriptiones respexerint, PRAEF. AVXILIARIORVM. TEMPORE. EXPEDITIONIS. IN. TINGITANIAM. MISSORVM. item PRAEF. AVXILIORVM. IN. MAVRET. TINGITAN. EX. HISPANIA. MISSORVM. Anno CCXXXVII. Julius Maximinus Thrax a militibus lectus. Anno CCXL. Gordianus Gordiani Africani nepos, a Senatu. Nam Gordianorum priorum duorum, uti et Balbini atque Pupieni, qui Maximino vivo Imperatores fuere, hic rationem non habendam duximus. Anno CCXLVI. Philippus rerum potitus. Quem cum filio, Imperatore quoque Christianum fuisse, [note: Eus. lib. 6. c. 27. Oros. lib. 7. c. 20. Vinc. advers. haer. cap. 23. Mart. 14. Maji in Pontiano.] antiquissimi auctores Eusebius, Orosius, Vincentius Lirinensis, et martyrologia consentiunt. Quod ejus in Gordianum perfidiam fidem abrogare quidam existimant, frustra opinor sunt: quot enim perfidi ex Christianis? Quamquam est etiam credibilius, eum post scelus demum patratum Christianum effectum. Sub Philippis fortassis Varius Rhaetiae Procurator fuit, cujus proxime meminimus, nam in lapide AB. EPISTVLIS. AVGVSTORVM dicitur, nec id a tempore Tingitanae expeditionis abhorret. Anno CCLIII. utroque Philippo interfecto, Decius cum filio imperavit. Anno CCLIV. Gallus et Volusianus successere. Galli nummum his annis, una cum quibusdam aliis posteriorum Imperatorum, Augustae erutum vidimus, sic utrimque inscriptum, IMP. C. C. VIB. TREB. GALLVS. AVG. LIBERTAS. PVBLICA. Video jejunam et sterilem. hanc scriptionem plerumque videri posse, multorum Imperatorum nudis propemodum ascriptis nominibus, sed ejus in nobis culpa nulla residet: cum de Augustanis Rhaeticisque rebus plura quae proderemus non essent, neque profecto erat, cur de caetero copiosi haberi vellemus; cui enim bono Caesarum historiam, quâ ad res nostras nihil pertinet, inani ostentatione exequeremur? Quod id vulgo etiam a privatae urbium populorumque historiae scriptoribus fieri animadvertebamus, sequi von visum.



page 308, image: ds308

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Septimus.

RHAETIA deinde anno Christi CCLV. Romano [note: Or. lib. 7. c. 22.] orbi Imperatorem Valerianum dedit: Orosius, Valerianus in Rhaetiâ ab exercitu Augustus est appellatus, totidem verbis [note: Eut. lib. 9.] Eusebius in Chronico. Eutropius, Licinius Valerianus in Rhaetiâ et Norico agens, ab exercitu Imperator, et mox Augustus est factus. Quae verba interpretatus Aventinus, Bata[?]ae, in confinio Rhaetiarum, Vindeliciae et Noricorum lectum existimavit. Absurde admodum: nec enim in Rhaetiâ et Norico agens, sibi aliud vult, quam eum Rhaetiis et Norico simul praefuisse, cum uni plures interdum mandarentur provinciae, uti jam antea observavimus, viris primariis praesertim, qualis Valerianus, S. C. [note: Treb. Pol. Valer.] auctoritate, quod apud Pollionem extat, Primus genere, nobilis sanguine, emendatus vitâ, doctrinâ clarus, moribus singularis, exemplum antiquitatis. Simile est, quod ab hoc Valeriano Ragonium Clarum Illyrici simul et Galliarum Praefectum constitutum [note: Pol. Balista.] Pollio scripsit. Nam ut quo tempore imperium adiit, in Rhaetiâ et Norico una fuerit, intelligi non potest, ne si in Batavis quidem. Minus fortassis aberrat nostra suspicio, adiisse in urbe Rhaetiae principe, Augustâ coloniâ. Id a plerisque Imperatoribus [note: De Vitel. Tac. hist. lib. 1. Sev. Spart. Nigro. Herod. lib. 2. Saturn. et Procul. Vopisc.] factitatum scio, qui Romae non possent, ut in splendidissimis urbibus, quarum claritudine sibi commendatio accederet, imperium aufpicarentur. Nam exempli caussâ, Vitellius in colonia Agrippinensi iniit, Severus Carnunti, Niger Antiochiae, Saturninus Alexandriae, Proculus Lugduni. Adde ex Victoris historiâ Augustâ locum, milites, qui contracti undique apud Rhaetias


page 309, image: ds309

[note: Vict. edit. Schotti.] ob instans bellum morabantur, Licinio Valeriano imperium deferunt: Quippe cum Aemilianus in Moesiâ res novas molitus, [note: Zos. hist. lib. 1.] Italiam infesto agmine peteret, Gallus, ut Zosimus refert, Valeriano negotium dederat Gallicas Germanicasque legiones trans [note: Zonar. Aemil.] alpes cogere, et auxilio adducere, unde Zonaras Valerianum transalpinarum legionum ducem appellavit: Jam in Rhaetiâ colligendis copiis locus aptior nullus, quam qui prope Augustam ad Lycum campi sunt, ubi etiam Germani Caesares posterioribus temporibus, in Italiam moturi fere exercitum contrahere soliti. Senatus interim Romae Gallienum Valeriani F. Caesarem primo, dein Augustum dixit. Cujus initia, quod inter auctores satis constat, laudatis Imperatoribus conferenda, reliquum vitae ignavissimum fuit et foedissimum. Patre enim anno CCLXII. a Persis capto, luxui se totum mancipavit, Rempublicam incredibili inertiâ et socordiâ prope pessundedit, ut eum Julianus in Caesaribus apte stolâ et incessu molliori mulierum ritu utentem introduxerit. Itaque triginta per omnem Romanum orbem tyrannis imperatorium nomen invadendi audaciam addidit, et occasionem rati barbari, provincias quique finitimas [note: Oros. lib. 7. c. 22.] populati sunt. Germani (Orosius scriptum reliquit) Alpibus, Rhaetia totaque Italiâ penetr atâ, Ravennam usque perveniunt. Vrbes ubique plurimae captae, direptae, dirutae, paullatim postmodum a popularibus instauratae, in pristinum splendorem assurgere non potuere; hic ipse Orosius, qui annis circiter centum quinquaginta posterior vixit, extant adhuc, inquit, per diversas provincias in magnarum urbium ruinis, parvae et pauperes aedes, signa miseriarum et nomina servantes. Rhaetiae tamen minora tantum oppida hostium injuriis patuisse, coloniam Augustam restitisse; inde fit ut credam, quod non adeo multos post annos gravi obsidione cincta, par esse, et suppetias ab Aureliano Imperatore expectare potuit, quod incolumis et florentis urbis indicium habeo. Defensam opinor praesidio Legionis III. Italicae et reliquarum militarium copiarum quae per provinciam dispositae, sive a Fulvio Bojo, quem Rhaetici limitis Ducem fuisse Memmio Fusco Consule, [note: Vop. Aurel. Vict. edi. Schotti.] id est, anno Christi CCLXI. ex Vopisco scimus, sive ab Aureolo tyranno ex XXX. quem Victor in historiâ prodidit, imperium contra Gallienum sumpsisse, cum per Rhaetias legionibus [note: Treb. 30. tyr.] praeesset, Trebellius Pollio, cum regeret Illyricianos exercitus, sed utrumque simul verum esse nihil vetat, nam solius Rhaetiae viribus subnixum purpuram ausum attentare, supra fidem. De Aureoli fortasse Tyrannide sensit incertus auctor in Maximiani panegyrico, cum Rhaetiam sub Gallieno amissam scripsit, nisi verisimilius Germanicam irruptionem respexisse, et rem oratorie verbo auxisse. Quod est in Victoris epitome, Aureolum Mediolani dominatum invasisse, caute legendum, cum Imperii insignia ibi non sumpserit,


page 310, image: ds310

sed pugnâ victus sive Mediolani, sive ad pontem Aureolum prope Mediolanum occubuerit. Et longe credibilius, Mediolanum ex proximâ Rhaetiâ, quam ex Illyrico venisse. Anno CCLXIX. Claudius imperium accepit. Anno CCLXXI. Claudii frater Quintillus: eoque intra XVII. diem interfecto, Aurelianus. Quem liberatorem est Augusta experta, [note: Vop. Aurel.] siquidem Vopisco teste Vindelicos obsidione barbaricâ liber avit, neque haec verba de gente generatim capi possunt, sed ad urbem principem pertinent, usitatâ bonis auctoribus scribendi ratione. Idem inter Aureliani elogia post mortem in Senatu jactatum, Ille Vindelicis jugum barbarae servitutis amovit. Vt inde, quo admodum delectari soleo, simul coloniae dignitatem, cujus periculum Imperatorem auxilio exciverit, liberatio illi ornamento fuerit, simul oppugnationis impetum, qui leviorioperâ depelli nequiverit, [note: Zos. lib. 1.] liceataestimare. Hostes Vopiscus non nominat, ex Zosimo Alemanni credendi, Imperator intellecto, Alemannos cum remotioribus et finitimis sibi nationibus Italiam incursionibus vexare decrevisse, non absre de Româ vicinisque urbi locis magis sollicitus, satis magno Pannoniae relicto praesidio, versus Italiam perrexit (Italiam Rhaetias tunc complexam memoriâ repetendum) et in extremis ad Istrum partibus conserto proelio, multa barbarorum millia delevit. Convenit Alemannos, cum alpes transcendere et Romam versus instituissent pergere, Augustam, quae prima obstaret, obsidione cinxisse, eâ Aureliani adventu solutâ, domum repetentes circa Danubii fontes esse caesos. At haec Zosimus ante Zenobiam victam, Vopiscus postea contigisse scripsit. Addit Zosimus Aurelianum Rhaeticis auxiliis adversus Zenobiam usum. Anno CCLXXVIII. Tacitus: Ducentesimo septuagesimo nono Florianus: Eoque ipso paullo post, Probus Imperatores dicti. Hic Germanos Galliâ exegit ultra Albim et Nicrum fluvium, urbes et castra in hostico posuit: etiam barbaros qui Rhaetias denuo lacesserent, repressit, quod Vopiscus, [note: Vop. Probo.] ejus ex Galliâ in Illyricum iter describens, innuit, post haec Illyricum petiit: et priusquam veniret, Rhaetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret. Saturninum, [note: Vop. Bonoso.] Proculum et Bonosum tyrannos extinxit. Quorum Bonosus aliquando Dux limitis Rhaetici fuit: et, siid quoque scire interest, bibit quantum hominum nemo. De hoc Aurelianus saepe dicebat, non ut vivat natus est, sed ut bibat. Quem quidem diu in honore habuit caussâ militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsis propinabat, ut eos inebriaret, atque ab his per vinum cuncta cognosceret, ipse quantum libet bibisset, semper securus et sobrius, et ut Onesimus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. Habuit praeterea rem mirabilem,


page 311, image: ds311

ut quantum biberet, tantum mingeret, neque unquam aut ejus pectus, aut venter aut vesica gravaretur. Quod Auentinus Bonosum sub Aureliano Rhaetiarum fuisse Ducem asserit, a conjecturâ est: Quodhîc Ducem Legatumque confundit, passim alibi Duces, Legatos, Praesides et Procuratores, ab imperitiâ. Probi nummum Augustae erutum vidimus SOLI. INVICTO. inscriptum. Anno CCLXXXIII. Carus Augustus, silii Carinus et Numerianus Caesares appellati. Sub iis Ejulasrum [note: Vide Cuspin. Austt. Brusch. de Laur. veteri lib. 1. Hundii metrop. de episc. Patav.] Vindelicis et Noricis praesedisse tradit Aventinus, quoniam scilicet in actis Maximiliani martyris nomen Ejulasii, qui Celejam (Norici aut Pannoniae est oppidum) Praefectus a Numeriano missus; sed id ad Vindeliciam quid pertinet? nisi quod Aventino familiare, Rhaeticis et Vindelicis Norica, interdum quoque Pannonica miscere. Annus Christi CCLXXXIV. primus Diocletiani fuit, qui collegam Maximianum, Augustum, Caesares plures ascivit: Sibi immani saevitiâ, qua religionis odio in omne Christianum nomen est grassatus, aeternas infamiae notas, caeteroqui non pessimus princeps, inussit. Maximiano occidens demandatus: ea occasio Alemannos perpetuos Rhaetiae hostes invadendi fuit, quos in propriis sedibus aggressus, capto Rege, vastatis agris vicit. Facinus memorabile panegyricorum [note: Paneg. incerti Maxim. dict[?]. Rhen. rer. German. lib. 3.] scriptores varie celebrarunt, captus scilicet Rex ferocissimae nationis, inter ipsas quas moliebatur insidias: et a ponte Rheni (Magontiacensi) usque ad Danubii transitum Guntiensem (lectionem istam Rhenano debemus, cum prior Continensem aut Continentem inepte haberet) devastata atque exhausta penitus Alemannia: Item, Partho quippe ultra Tigrim redacto, Daciâ restitutâ, porrectis usque Danubii caput Germaniae Rhaetiaeque limitibus. Danubius a capite, hoc est a fontibus, ad Oeni usque ostia vetus Germaniae et [note: Paneg. Maxim. dictus a Mamert. ut existi[?].] Rhaetiae limes, quem Alemannos perrupisse appâret: Maximianus restituit, neque restituisse satis habens, ulterius promovit; hinc in alio panegyrico est, Ingressus es nuper illam quae Rhaetis est objecta Germaniam, similique virtute Romanum limitem victoria protulit. Mamertinus in Genethliaco, Taceo trophaea Germanica, in mediâ defixa barbariâ: transeo limitem Rhaetiae repentinâ hostium clade promotum. Eâdem ratione Rhaeticae laureae expeditionisque semel atque iterum meminit, huc videlicet respiciens. Quae Rhaetis objecta Germania, nunc quoque, ob limitem tunc prolatum, Rhaetiae nomen circa Nerlingam imitatur, Riess vernaculo sermone appellata. Atque hoc genus incrementa provinciarum [note: Tac. de germ.] Tacitus attigit, de agris decumatibus scribens, non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum, et inopiâ audax, dubiae possessionis


page 312, image: ds312

solum occupavere. Mox limite acto, promotisque praesidiis, sinus imperii, et pars provinciae habentur. Tale est, quod de Probo paullo ante memoravimus: et haec caussa, cur multa trans Rhenum transque Danubium Romani nominis monumenta. Rhaetiam vero Transdanubianam non multo post in Germanorum iterum potestatem concessisse, Alemannicae quae consecutae sunt expeditiones reddunt credibile: sic tamen, ut et Romani non raro, prout belli alternabat alea, ibi rursus pedem figerent. Imperatores porro, quamquam Christianis nullo non tempore infensi, eos semper afflixerint, multisque modis miseros habuerint, omnem tamen humanitatis sensum non mox a principio exuere, neque statim in deterrimas belluas converti potuere, sed se ipsis paullatim truculentiores efferatioresque effecti, ultimam demum impietatis et crudelitatis lineam anno CCCII. attigêre, cum novis in piorum perniciem excogitatis edictis, innumera extremae diritatis exempla improbissimorum Praesidum ministerio, provinciatim et oppidatim, paeneque vicatim edidêre, nulloneque aetatis, neque sexus, neque dignitatis habito respectu: nisi quod Episcopos, quorum operâ rem Christianam potissimum contineri, et in dies augeri scirent, acrioribus quam caeterum vulgus odiis prosequuti, atrocioribus etiam cruciatibus exercuere. Ejus ergo [note: Mart. c. 10.] ordinis multi, divini praecepti memores, cum autem persequentur vos in civitate istâ, fugite in aliam, quo tam tetram procellam declinarent, longe dissitas regiones, patriis relictis sedibus adierunt. Quae caussa Narcisso episcopo cum Felice diacono Augustam veniendifuit. Is dum latebras profugus quaerit, certâ Dei voluntate, quod postea apparuit, mulieris meretricis domo, omnium ignarus receptus est. Mulieri nomen Afra, mater Hilaria, Hilariae majores Cyprii fuere. Hi Augustam quacumque occasione delati (nam bellum, quod quidam inter Cypri Atticaeque Reges commenti, nec extitisse, nec istis temporibus extare potuisse, nemo ab omni historiae cognitione tam alienus, quin perspectum habeat) Cypriae simul Veneris mysteria attulere. Quibus initiata Afra matris consilio, patrium sequuta morem Deam vulgato corpore coluit. Narcissi vero, tum accommodatis ad pietatem sermonibus, tum ostentis quibusdam permota utraque, Venere valere jussâ, Christo nomen dedit. Accessere Afrae ancillae, Digna, Eunomia, Eutropia, et Hilariae frater Dionysius, cum reliquâ omni familiâ. Narcissus Hilariae domum in ecclesiam vertit, Philippo et Jacobo Apostolis, ut vetus fama habet, sacravit, eam quae postea S. Martini dicta; nam templorum nomina mutari novum non est, et Martini praesertim memoriae Franci multis post saeculis, quod eum enixe colerent,


page 313, image: ds313

ubicumque rerum potiti, cum nova exaedificarunt, tum vetera persaepe [note: Vita S. Fridol. auct. Canis. et Scud. de Rhaet. Alp. c. 15.] addixerunt, quo exemplo Curiae Hilarii episcopi aedes etiam Martini titulum accepit. Narcissus praeterea Dionysium presbyterum constituit (in Augustanorum inde episcopum evasisse, nostrae ecclesiae tabulis credimus) ac nono quam Augustam venerat, mense in Hispaniam profectus, Gerundae supplicio affectus est. Anno, quantum ego certis rationibus aestimare possum, CCCIII. Gajus Praeses vel utriusque Rhaetiae, vel secundae tantum, Augustae jurisdictionem exercuit; et cum in Christianos acerbam quaestionem haberet, Afram, cujus sanctimonia inprimis eminebat, minis blanditiisque varie tentavit, neque tamen ut diis honorem deferre, aut Christianam religionem ullo vellet pacto laedere, quivit impellere, quocirca vivam exuri praecepit. Quem illa dirum saevissimae mortis cruciatum, non solum forti constantique, sed et lubenti atque gratanti animo, futuri certa, sustinuit, eo loco, qui noxiorum poenis destinatus, olim Lyci fluminis insula, nunc in continentem abiit, et conditâ ecclesiâ veteris facti memoriam tuetur. Matrem et ancillulas ad ejus sepulchrum excubantes, brevi postea igne quoque extinctas proditum: nec non Dionysium episcopum eodem lethi genere interiisse creditum; Afrum Afrae patruum jam antea capite plexum, quod Praeses eo potissimum spectaculo mulieres frangi posse speraret. Verum quae nos hîc jejune et tenuiter per capita consulto attingimus, distincte et copiose in vetustâ historiâ explicata, quam ad calcem horum librorum rejecimus, inde lectores priscam et simplicem, non calamistratam, non cerussatam pietatis speciem hauriant censeo. Neque persecutionis tempestas intra hunc numerum detonuit: sed quod per reliquas item provincias contigit, innumeros praeterea, quorum memoria sive temporum sive adversariorum injuriâ funditus deperdita, abripuit. Id sibi verba initio passionis Afrae non dubie volunt, Apud provinciam Rhaetiam, in civitate Augustâ, cum Christianorum esset saeva persecutio, et omnes pro Christinomine variis suppliciis afflicti adsacrificia traherentur. Vigintiquinqueeo, quo Hilaria, die exusta, capite obtruncatos ferunt, nomina duodecim, vel si plurima quindecim superant, varie edita, quae in vetustis codicibus invenimus, haec sunt, virorum quidem, Quiriacus, Largio, Crescentianus, Eutychianus, Charito, Philadelphus, Petrus. feminarum Nimmia, Juliana, Diomeda, Leonide, Agape, addidere quidam Emblasium, Eyriam, Faustam, Reliqua X. intercidêre. Nos olim, cum uberes commentarios in Afrae acta scriberemus, pleraque constituendae et interpretandae huic omni historiae accurate observavimus, quae qui adire operae pretium existimat,


page 314, image: ds314

quandoquidem rebus Augustanis illustrandis faciunt, in promptu habet, nam publici juris dudum sunt, cur huc denuo ascriberemus, et actum ageremus, non erat. Vnum quod tunc timide attulimus, nunc visum firmare validius: spatium basilicae Afrae et Vdalrici, in quâ tum horum martyrum, quod satis constat, corpora condita, tum plurimorum aliorum pro Christo necatorum (nisi levis censenda quae de re tantâ semper obtinuit, et nobis a majoribus per manus tradita opinio) ex eo jam tempore [note: Liber ms. ex biblioth. S. Vdal.] Christianorum sepulchris fuisse dicatum. Incidi in librum manu scriptum, cujus auctor ante annos paullo supra centum vixit, at antiquissimis usus codicibus (majori vellem interdum judicio) id de quo quaerimus saepe et diserte affirmat: quibusdam etiam locis subobscure et tamquam aliud agens, mihi tamen illis aeque fidem facit ac apertis aliis, nam AREAE voce absolute utitur, [note: Tert. ad Scap. c. 3.] quam coemeteriis convenire scio, Tertullianus ad Scapulam, Cum de areis sepultur arum nostrarum acclamassent, areae non sint, areae ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt. [note: Acta Hipp. apud Baron. an. 259 Gesta a Masson. edita.] Sic est in actis Hippolyti et sociorum martyrum, Finxit se Christianum esse, ac stipe egentem, et veniens in Coelium montem ad aream Carbonianam, mansit ibi mendicus. Item in gestis purgationis Caeciliani Felicis, cives in areâ martyrum fuerunt inclusi, et post aliquot pagellas, tollat aliquis de vestris in area, ubi orationes facitis. Deinde, hanc diu Episcopis nostris sedem vivis, sepulchrum mortuis fuisse reperio, quod a coemeterii conditione [note: Vide Panvin. de coemet.] nihilo plus abhorret, qui enim istud argumentum diligenter exequuti, annotarunt episcopos in coemeteriis antiquitus synodos coegisse, mysteria divisisse, de rebus divinis sermonem fecisse, omnia quae ad pietatis cultum pertinerent egisse, multos in eis Romanos quoque Pontifices habitasse, et monumentis locum legisse. Demum, quod sacram aediculam statim ab Afrae morte inaedificatam liber quem sequimur refert, quis nescit coemeteria ecclesias habuisse? Haec pro temporum varietate saepe disjecta, saepe restituta, in basilicae denique amplitudinem quam nunc oculis conspicimus excrevit, et urbe pomoerio prolato recepta est. Neque ego tamen idcirco Christianos ejus aevi in hoc omnes coemeterio sepultos contenderim, quin contra suspicor plerosque etiam martyres intra urbem, legibus quantumvis vetantibus, in privatis piorum aedibus clam conditos, cum hoc genus exempla crebra passim alibi per sacras historias sint obvia. Atque quod certorum hominum fide ad me perlatum, ante non plurimos annos, cum fundamenta jacerentur domus, quae templo D. Joannis adhaeret, inventum forte cadaver clavo trabali transfixum, cogitabam hominis videri posse illo supplicio Christianae pietatis caussâ mactati. Nam nulla est tam immanis crudelitatis


page 315, image: ds315

species quâ impietas in Christianos grassata non sit, istâ [note: Mart. R. 22 Dec. Eus. lib. 6. c. 34.] quidem ut est in Romanis martyrum fastis, et Dionysii Alexandrini episcopi epistolâ apud Eusebium, Ischyrion, praeacutâ sude per media viscera transverberatus, interiit. Accedit quod Christiani instrumenta suppliciorum (qui item Judaeorum mos, uti ex Thalmudicis libris observatum, nec gentis opinor praeterea alterius ullius) una cum martyrum corporibus condere soliti, [note: Amb. exhort. ad Virg. Maff. hist. Ind. lib. 8.] nam ejus rei inprimis illustre documentum Domini nostri Jesu Christi crux cum clavis ab Helenâ reperta, sic Ambrosius de Agricolâ, nos legimus martyris clavos, Maffejus lanceae cuspidem cum Thomae Apostoli corpore inventam prodidit, et Coloniae Agrip. aliquot Britannicarum virginum capitibus sagittas adhuc inhaerere audio. Quae uti a me cogitata prolata sunt, non inscio nihil temere statuendum in caussâ, religionem ullâ ex parte attingente. Ne quid autem incuriâ praeteriisse videamur, monendum, eos qui Victorem inter martyres Augustanos sub Diocletiano numerant, sequutos esse codicem Reginonis perperam [note: Reg. lib. 1.] distinctum, Albanus apud Massiliam: Victor apud Augustam: Afra cum matre suâ Hilariâ in Rhaetiâ. Meliores libri habent, In Britanniâ Albanus: apud Massiliam Victor: apud Augustam Afracum matre suâ Hilariâ in Rhaetiâ. Massiliae Victoris memoria hodieque celebris. Anno CCCIV. Diocletiano et Maximiano abdicatis, imperium in Constantium et Galerium translatum, Constantio Italia, quâ utraque Rhaetia comprehensa Africa, Gallia, Hispania et Britannia cessit, Galerio Oriens, Asia, Aegyptus et Illyricum. Atque Christianorum vexatio in Constantii provinciis remissa paullulum, nec omnino sublata: licet Imperator piorum caussae non obscure faveret, aversi adhuc erant populorum et Praesidum multorum animi. Anno CCCVI. Constantinus Constantii filius patri successit. Is anno CCCXII. contra Maxentium, urbem Romam intolerandâ tyrannide prementem movit. Dum exercitum cogit et bellum instruit, Augustae interdum moratum, auctor libri manuscripti quem laudavimus asserit, inque eam rem citat epigramma tunc temporis repertum, quod nunc nullum extat, ut exemplo doceamur, scriptoribus non vetustissimis fidem nec temere habendam, nec semper abrogandam, si quid cujus aliunde auctoritas neutiquam constet proferunt, nam multa omnis generis monumenta quorum illi vestigia sequuti, [note: Zos. lib. 2.] nostrorum hominum negligentiâ perierunt. Zosimus explicans Maxentii de bello consilia hunc in modum ait, viâ quâ itur ad Rhaetos proficisci cogitabat, velut hac natione tam Galliae quam Illyricanis exercitibus proximâ. Quod itidem Constantinus, cum Augustae ageret, spectare potuit. Victo Maxentio, et


page 316, image: ds316

Licinio postmodum, leges Reipublicae salutares in Christianorum commodum, jam Christianus ipse, multas condidit. Demartyrum [note: Eus. de vita Constant. lib. 2. c. 21.] bonis aequissimam unam, quae est apud Eusebium, Sanctorum Dei martyrum fortunas, qui in fidei confessione supremum diem vitae egissent, a cognatis possideri praecepit. Quod sinullus ipsis superesset sanguinis communione conjunctus, ut ecclesiae eorum haereditates adirent. Ecclesiae itaque opibus valde auctae. Afrae et Vdalrici ecclesia plerarumque circa domorum sola, quae solarii pensionibus nunc obnoxia habet, hac tunc lege adjudicata accepisse sentiendum, cum Afram possessiones id loci habuisse famâ sit proditum. Ad hoc etiam aevum refero, quod libro quinto de Coloniae basilicâ in primarium templum versa disputavimus, incredibile namque Imperatoris studium in istud [note: Eus. de vita Const. lib. 3. c. 49.] pietatis genus extitit, Civitates item, ait Eusebius, quae apud caeteras gentes videbantur vel maxime propter splendorem excellere, templis egregiis magnificisque exornandas curavit. In nostro indubia vetustatis vestigia apparent, cum sedes episcopi marmorea aliquot gradibus sublimis, affixa absidi chori ut appellant veteris, quae maxime occidentalis templi pars est, tum e regione non longe ara summa, ad quam sacerdos sacris operaturus orientem, uti et sedens episcopus respiciat, omnemque per ecclesiam populum prospiciat, populus autem eo obversus, sacerdotis et episcopi vultus adversos solemque occidentem intueatur. Quae constitutio esse solet antiquissimarum aedium, aut earum quae semel collapsae, ad veterem quodammodo speciem reaedificatae sunt: testimonium dicunt nobiles illae tres Salvatori, Petro et Paullo a Constantino Romae hac formâ positae: atque de episcoporum sedibus [note: Aug. ep. 203.] sub tholis collocatis Augustini praeterea verba, In futuro Christi judicio, nec absides gradatae, nec cathedrae velatae, quod nimirum stragulis honoris caussâ integerentur. Constantini nummos sive singulos, sive plures simul Augustae erutos inspeximus, sic interdum notatos, D. N. CONSTANTINI. MAX. AVG. VOT. XX. item, GLORIA. EXERCITVS. multorum litterae aerugine exesae leginon poterant. Obiit anno CCCXXXVII. tribus filiis relictis haeredibus: Maximus natu Constantinus Galliae, Hispaniae et Britanniae imperavit, medius Constantius Asiae et Orienti, minimus Constans Italiae, Africae et Illyrico: In hujus ergo potestate Rhaetia et Augusta fuit. Neque diuturna fratrum concordia, Constantinus divisionis fidem primus labefactans, provincias quae Constanti obtigerant aggressus (Rhaetiam, Vindeliciam et Noricum interpretatur Aventinus, neque ea interpretatio incredibilis, quoniam hae ex Constantis provinciis Constantino proximae) anno CCCXL. prope Aquilejam caesus est. Constans inde Galliam cum Hispaniâ et Britanniâ sibi adjunxit.


page 317, image: ds317

At decimo post anno Christi CCCL. imperio vitaque simul exutus Magnentii fraude periit. Magnentium Rhaetici Vindelicique limitis ducem appellat Aventinus, sequutus hoc unum, quod homines nonnulli docti, errore nominis decepti, [note: Hier. in chron. Oros. lib. 7. c. 29. Zos. lib. 2.] Augustae purpuram sumpsisse prodidêre, cum Augustoduni sumpserit, id quippe magnis constat et certis testibus Hieronymo, Orosio, Zosimo, praeter minorum gentium innumeros; Zonaras urbem Augustalem nominat, quod nescio an quosdam fefellerit. [note: Eutr. lib. 10.] Magnentius porro (Eutropius et Orosius consentiunt) Africam, Gallias et Italiam, quodque consequitur Augustam obtinuit: quousque anno CCCLIII. a Constantino multis proeliis victus, tyrannidi, quam scelerate invaserat, foedâ morte finem imposuit. Ad Constantium igitur totius Reipublicae cura devoluta, quae Alemannorum incursionibus misere afflictabatur. Hi late per ea florentes tempora, a Moeno utpote flumine ad Guntiensem usque trajectum Rheni Danubiique ripas praetexentes, Romanis provinciis imminebant. Et quamquam Gundomadus et Vadomarius illorum Reges, qui proximas vastaverant Gallias, anno CCCLIV. obviam profecto Imperatore pacem componere non detrectassent, paullo tamen post Lentienses pagi (partem Alemannorum eam esse ex [note: Am. lib. 15] Ammiano Marcellino, quem in hac historiâ sequimur, scimus, hodieque gentis reliquiae nomine non admodum mutato in Rhaetiâ, in quam posterioribus saeculis cum reliquis plerisque Alemannis immigrarunt, superant) Romanis denuo perruptis limitibus Rhaetias populati sunt. Qua injuriâ excitus Constantius, in campos sive Caninos sive Cavinos cum exercitu progressus, inde Arbetionem Magistrum Equitum, validissimâ exercitus parte attributâ, ad lacus Brigantini legendam oram praemisit. Qui non exploratis hostium consiliis profectus, mox in paratas insidias incidit, ut magno militum numero, et decem desideratis Tribunis, vix ipse opacae noctis beneficio evaderet. Alemanni sublatis fausto principio animis, Romana castra indies licentius insultare, strictisque in conspectu gladiis, minas impune jactare: cum moti rei infamiâ scutarii, omnium primi temere palantes aggressi, aliquot supervenientium cohortium auxilio in manifestam fugam vertêre, reliquus inde exercitus castris effusus, victoriae paucorum virtute partae institit, et stragem eâ die ingentem dedit: Neque Alemanni fortunam ulterius tentare ausi. Constantius itaque laetus ovansque Mediolanum in hiberna rediit. At pervicax quietisque impatiens hostis, provinciam anno CCCLVI. infestus repetiit. Imperator Romae agens, assiduis nunciis terrebatur et certis, indicantibus Suevos [note: Am. lib. 16.] Rhaetias incursare. Nempe Suevorum aliqui Alemanniâ comprehensi,


page 318, image: ds318

plurimi sejuncti, atque hinc est, quod illustres auctores Alemanniam Sueviamque sive miscent, sive distinguunt. Tum quoquea Constantio coerciti pacem impetrasse videntur, quod Ammianus in historiâ proxime sequentis anni ostendit, nam comparans eum cum anno nuper emenso, id est cum eo; de quo nobis hîc sermo, ait hoc Alemannos tum aliis modis, tum Imperatore urgente per Rhaetias, varie fuisse distentos, postea vero pace [note: Am. lib. 17.] datâ Imperatorem discessisse. Anno CCCLVIII. novabarbarorum manus erupit, Iuthungi Alemannorum pars, Italicis conterminans tractibus (Rhaetiis scilicet, nam plerique Alemannorum Galliae viciniores) obliti pacis et foederum quae adepti sunt obsecrando, Rhaetias turbulente vastabant, adeo, ut etiam oppidorum tentarent obsidia praeter solitum. (quod huc spectat, Rhaetias excursionibus permultis divexatas, Augustam ab Aureliani aevo spatio annorum circiter LXXX. obsidione nunquam tentatam invenio.) Ad quos repellendos cum validâ manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus Magister: ignavus, sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erectâ, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, res suas non sine lacrymis reviserit et lamentis. Huic pugnae Nevita postea Consul, equestri praepositus turmae, et affuisse, et fortiter fecisse memoratur. Constantius post illa, communitis aditibus Rhaeticis, quod in oratione, quae apud Ammianum extat de se ipso narrat, in Pannoniam abiit. Anno CCCLX. Julianus Caesar Galliae praefectus, quem multae et insignes de Alemannis relatae victoriae clarum reddiderant, a militibus Parisiis Augustus appellatus est. Sequenti [note: Am. lib. 21.] CCCLXI. Alemanni a Vadomarii pago vastare confines Rhaetiis tractus exorsi, re primum bene gestâ Vadomario inde simulatione amicitiae per fraudem a Romanis capto, repressi, pacem [note: Am. lib. 22 item lib. 18] pepigêre, firmam ratamque habituros polliciti. Confines Rhaetis Rauraci, Marcellini testimonio, amnis vero Danubius oriens prope Rauracos montes, confines limitibus Rhaeticis; e Rauracorum regione, ut is quoque ait, Vadomarii regnum, cum universae genti octo minimum Reges praeessent, tot enim Regum nomina uno simulloco edidit, Sumarii, Hortarii, Macriani, Herobaudi, Vadomarii, Vrii, Vrsicini, Versalpi, praeter quos Regales et Regulos appellat. Julianus tum deinde aestate jam provectâ, [note: Am. lib. 21 Greg. in Jul. invect. 1.] e Rauracis contra Constantium in oriente agentem movit, Profecturus itaque per Martianas sylvas (quod Gregorius Nazianzenus voluit, mir â celeritate tum regionem suam, tum nonnullam barbaricae orae partem emensus, transituque fallendo potius quam vincendo patefacto, Alemannorum enim Martiana sylva) viasque junctas Istri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus


page 319, image: ds319

id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem: quod ne fieret, consilio solerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota, quosdam proper aturos cum Jovino misit et Jovio, alios per mediterr anea Rhaetiarum, Magistro equitum Nevitae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri pr aeberent immensi, formidineque cuncta complerent. Ipse, cum ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen (ad transitum Guntiensem credo) lembis ascensis, quos opportune fors deder at plurimos, per alveum, quantum fieri potuit ferebatur occulte: ideo latens, quod toler anter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat incaute. Non multo [note: Zos. lib. 3.] aliter Zosimus, Navigiis fluvialibus aedificatis, ipse cum tribus millibus Istro secundo devectus est, viginti millia Sirmium itinere terrestripetere jussit. Et quia remigatio continua, cum fluminis impetu conjungebatur, etiam ventis adjuvantibus, quos Etesias, velut anniversarios vocant, undecimo die Sirmium venit. Sed [note: Mam. paneg.] longe elatius Mamertinus, ut videre sit, quid ab historici fide oratoris encomium differat, Longissimo cursu placuit Istrum navigari: proh sancta divinitas, quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem (Rhaeticam, Noricam, Pannonicam) inclyti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret: despiceretur ad laevam in miser abiles preces genu nixa barbaria: omnes urbes, quae Danubium incolunt, auditae, omnium audita decreta, levati status, instaurataeque fortunae, innumer abilibus barbaris data venia, et munus pacis indultum. In mediterraneum ite, rquod Nevita [note: Anton. itiner.] tenuit, Augustam incidere Anton. ostendit, ea ergo Juliano tunc adjuncta; in cujus potestate mox simul ac Constantinus mortuus, imperium universum fuit. Quamquam ad modicum temporis spatium, eo quod anno CCCLXIII. bello Persico impietatis in Christum et perfidiae poenas luerit. Jovianum successorem sortitus, quem nummus apud nos nuper erutus praeferebat, D. N. JOVIANVS. P. F. AVG. parte alterâ in coronâ querceâ habebat, VOT. V. Sed caduca fuere et irrita, nam VIII. imperii mense obiit. Proximo CCCLXIV. Valentinianus Imperator lectus, Valentem fratrem allegit, eique oriente attributo, sibi occidentem retinuit, Mamertinum Praefectum Praetorio Italiae, Africae et Illyrico praefecit. Variae per ea tempora barbarorum gentes, veluti classico [note: Am. lib. 26. 27.] excitae, ait Marcellinus, proximis perruptis quaeque limitibus, se Romanis superfudere provinciis: Pannonias Sarmatae et et Quadi, Britannias Picti, Saxones, Scoti et Attacotti, Africam Austriani cum reliquis Maurorum populis, Thracias Gothi, Persae


page 320, image: ds320

Armenias infestas habuere, neque defuere occasioni stati rerum nostrarum hostes, Gallias Rhaetiasque simul Alemanni populabantur. Quorum anno postero CCCLXV. acrius exarsere irae, quod missis ad Imperatorem legatis, consueta et praestituta munera parcius et illiberalius solito praebita, ea cum sordes aversati projecissent, Vrsacius officiorum Magister, homo asper, impotens, iracundus, verborum insuper contumelias addiderat, neque gens bello innutrita injuriam moderate ferendam, sed armis quam primum vindicandam statuit, Gallico Rhaeticoque bello decreto. Quomodo expeditio in Rhaetiam ceciderit, nullis, quae ad nostram memoriam duraverint, litteris consignatum: Gallicae is fuit exitus, ut barbaros praedâ et secundis aliquot proeliis exultantes, demum Jovinus equitum Magister, primo et secundo imparatos, tertio paratos aggressus, plurimis occisis in fugam verteret, Regem captum milites ducis injussu patibulo suffigerent. Anno CCCLXVII. Gratianus Valentiniani filius Caesar, Augustus a patre appellatus. Trecentesimo sexagesimo octavo Valentinianus bello Alemannico ingenti [note: Am. lib. 30.] apparatu suscepto, Rhenum una cum filio trajecit, et regione late vastatâ, ad Solicinum pugnâ difficili et diu ancipiti victoriam consecutus est: quâ, si Marcellino fides habenda, universam gentem delere potuit, nisi paucos aliquot noctis tenebrae [note: Aus. epigr. 4.] per fugam abstulissent; Ausonius sub Danubii nomine eam pugnam celebrat,

Salvere Augustos jubeo, gnatumque patremque,
Armiferis alui quos ego Pannoniis.
Nuntius Euxino jam nunc volo currere ponto,
Vtsciat hoc superûm cura secunda Valens:
Caede, fugâ, flammis stratos periisse Suevos,
Nec Rhenum Gallis limitis esse loco.

[note: Aus. edyl. 7.] Ejus belli praeda credo fuit Ausonii delicium, quam Suevam virgunculam appellat,

Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,
Conscia nascentis Bissula Danubii.
Capta manu, sed missa manu --- ---

Imperator vero prudens et cautus, edoctus praeteriti temporis experimentis, barbaris facultatem et vires deesse posse, voluntatem animosque invadendi Romanas provincias superfuturos, neque sperandum, ut iis cohibendis foederum religio et jurisjurandi [note: Am. lib. 28.] reverentia sufficiat, magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Rhaetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus communiebat: quod Ausonii quoque versus indicant, nonnunquam etiam ultr aflumen aedificiis positis, subradens barbaros fines. Atque eo tempore, qui fuit annus


page 321, image: ds321

CCCLXIX. immensi operis munimentum ad Nicrum statuit, flumine interim militari potissimum labore averso. Id ultra Danubium inter Alemannos, haud ita procul Nicri fontibus ut conjecto, Rhaetiae ampliandae et tuendae positum. Nomen, nisi valde aberro, apud Ausonium extat Lupodunum, nam versum, qui sequitur de victoria Alemannica, ita interpretor, ut simul memoriam operis, quo se Valentinianus mire extulit, conservatam existimem,

[note: Aus. Mosel.] Hostibus exactis Nicrum super et Lupodunum.

Eis ergo, qui Lupodunum cis Danubium collocant, non accedo. Non item illis, qui plerosque Alemannorum populos jam tum sedes in Rhaetia fixas habuisse scripsere, quorum sententia necauctoritate nititur, nec rationibus, nec omnino vera est. Verum Alemannos Rhaetiam perpetuis incursionibus fatigasse, agros et indefensa quaeque vastasse, sed vitatis fere munitis locis, in quibus praesidia quae enumeravimus disposita, et ut interdum oppidorum expugnationes tentaverint, id enim sub Gallieno, Valeriano, Constantio contigisse observavimus, praedam tamen domum avexisse, de provincia incolenda non cogitasse. Quod frustra docerem pluribus, cum unus ex Ausonio versus conficiat, Danubius Augustos alloquitur,

[note: Aus. epig. 5] Totus sub vestr â jam ditione fluo.

Intelligimus Romanam ripam Imperatoribus totam paruisse a fontibus ad ostia, quod sequentes versiculi per partes explicant. Anno CCCLXX. Valentinianus Burgundiones in Alemannos excivit, neque tamen illis, quod pollicitus, in [note: Am. lib. 23] tempore auxilio affuit. Interim Alemannos gentis ante dictae metu dispersos, aggressus per Rhaetias Theodosius, eâ tempestate Magister equitum, pluribus caesis, quoscumque cepit, ad Italiam jussu principis misit, ubi fertilibus agris acceptis jam tributarii (ait Marcellinus) circumcolunt Padum. Clades haud dubie ad Nicrum illata, quo Rhaetiae limites nuper promoti, non enim fieripotuit, ut Alemanni hostium terrore maxime perculsi, Danubium trajecerint, et se in veterem provinciam Romanos ultro lacessituri [note: Pac. pareg.] intulerint. A Latino Pacato, oratione ad Theodosii hujus filium Theodosium Augustum dictâ, censetur inter bellicas patris laudes, compulsus in solitudines avias omnis Alemannus, in Martianae videlicet sylvae latibula. Sed et sequentibus annis res gestae in Alemannia inferiori illa ad Rhenum Galliae objectâ, quarum narratione abstinemus. Anno CCCLXXV. Valentinianus supremum diem obiit. Ejus filii Gratianus jam olim, Valentinianus minor tunc primum Augusti dignitate aucti, Occidentis Imperium partiti sunt, Gratiano Gallia, Hispania et Britannia, Valentiniano Italia, Illyricum


page 322, image: ds322

[note: Zos. lib. 4.] et Africa cessit, quod Zosimus retulit; nam nobis hae divisiones diligenter annotandae, quo appareat, in cujus potestate res Augustanae, et universim Rhaeticae usque fuerint. Anno [note: Am. lib. 31.] CCCLXXVII. Lentiensis Alemannicus populus, tractibus Rhaetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia populatione turbavit, fiduciâ inflatus, quod Gratianum Valenti patruo auxilio in Orientem profecturum intellexisset. Proximo CCCLXXVIII. occasioni instandum rati, non tam uni Lentienses, quam et pagi reliqui, Rheno per Februarium mensem glacie strato, in Galliam ingenti conflato exercitu trajecere, XL. millia hominum fuisse, qui minimum, LXX. qui plurimum, Imperatoris gloriae faventes prodidêre. Eos Gratianus coactis quas potuit, et revocatis quas Pannonias versus praemiserat copiis, ad Argentariam memorabili proelio devicit, adeo, ut Rege Priario interfecto, ex reliquâ tantâ multitudine vix V. millia fugâ evaserint. Quod quidam existimant de hac pugnâ Ausonii versus paullo ante adductos accipiendos, parum vident, quod palam est, eos Valentiniano majore vivo editos. Gratianus postmodum institutam in Thracias profectionem prosequutus, per Rhaetiam iter tenuit; Arborem felicem, ad Brigantini lacus oram oppidum est, attigisse Marcellinus scripsit, neque praeterea significavit, an inde Danubii littus legerit, an per mediam provinciam perrexerit; duplicem enim militarem viam, his regionibus distinctam, inter Pannonias et Gallias Antoninus descripsit, quarum quoniam utraque tum Arborem tum Augustam ducit, Gratianum Augustam tunc venisse necesse est. Valens eo non expectato cum Gothis congressus, misere periit, et Reipublicae vulnus prope lethale inflixit. Initio insequentis anni CCCLXXIX. cum Gratianus se unum fulciendis ruinis collabentis Imperii imparem, nec fratris Valentiniani aetatem tantis curis idoneam cerneret, consilium non tam salutare, etsi salutare maxime, quam necessarium iniit, Theodosium, cujus inprimis togatae armataeque eminebant virtutes, in Valentis locum substituit, illique Orientem tuendum commisit. [note: Aus. grat. act.] Ipsemet incredibili celeritate iter per Illyricum, Venetiam, et insuper abilia Rhaetiae, ut est apud Ausonium, remensus, se in Galliam retulit, Alemannis pro more turbantibus obviam iturus. Aventinus Majorianum, avum ejus, qui postea imperavit, Vindeliciae Praesidem sub Gratiano annotavit, quod [note: Sid. pan. Major.] Sidonius scilicet scripserit, illum

Illyricum rexisse solum, cum tractibus Istri.

[note: Limes Mysiacus et limes Scythicus Cod.] At clarum est versum ad Orientis Imperium pertinere, cui pars Istri et Illyrici attributa, limitis Mysiaci Scythicique titulo, Theodosio enim Majorianus utriusque militiae magister. Anno


page 323, image: ds323

[note: Th. lib. 7. tit. 17. l. unicâ Delusoriis Danuvii.] CCCLXXX. Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius AAA. ad Hypatium P. P. de excusationibus munerum rescripsere V. Id. Decemb. Antonio et Syagrio Coss. Sordidorum [note: Cod. Theod. lib. 11. tit. 16. l. 15 Cod. Just. lib. 10. tit. 47. l. 12.] vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum, nec conficiendi pollinis cur a mandetur, aut panis excoctio, aut obsequium pistrini: nec par averedorum hujusmodi viris, aut parangariarum praebitio mandetur: exceptis his, quibus ex more Rhaeticus limes includitur, vel expeditionis Illyricae, pronecessitate vel tempore, utilitas adjuvatur. Sensus est, eos qui privilegio a muneribus excusentur, non ideo excusari a praebendis equis et vehiculis transvehendis hominibus, armis, annonae, Rhaetici limitis et Illyrici usui, quod nimirum quotidianae hostium incursiones hisce locis vacationem nullam admitterent. Quae velim impensius considerent queruli quidam, priorum temporum laudatores, cum nostram aetatem eo miseriarum recidisse existimant, ut prae illâ omnis antiquitas perpetuum Saturni saeculum appellari mereatur. Anno CCCLXXXIII. ineunte Theodosius in Oriente Arcadium filium imperii consortem [note: Soz. lib. 7. c. 13.] ascivit. Gratiano tunc bellum contra Alemannos gerente, quemadmodum Sozomenus prodidit, Maximus in Britanniâ tyrannidem arripuit. Merobaude et Saturnino Coss. qui in hunc annum incidêre, contigisse Marcellinus Comes in [note: Socr. lib. 5. c. 11.] chronico, et Socrates in historiâ scripsêre, Cassiodorus et Prosper in proxime sequentem rejecerunt. At Gratianum prope Lugdunum in Galliâ dolo circumventum occisum fuisse, plerique omnes [note: Hier. epit. Nepot. Ruf. hist. lib 11. c. 14 Oros. lib. 7. c. 34. Socr. lib. 5. c. 11. Pros. Marc. et Cassiod. in chron. Zos. lib. 4.] consentiunt, Hieronymus, Rufinus, Orosius, Socrates, Prosper, Marcellinus et Cassiodorus: Vnus Zosimus de militum proditione, Imperatorisque fugâ eadem quae reliqui, de mortis loco valde dissentit, ait enim, versus alpes aufugiebat. Eas cum nullo praesidio munitas reperisset, versus Rhaetias, et Noricum, et Pannonias, et Mysiam superiorem tendebat. Hac illius fugâ non neglectâ Maximus, Magistrum equitum Andragathium, oriundum e Ponto Euxino, qui esse peramico in ipsum animo videretur, cum equis laborum toler antissimis, ad eum persequendum mittit. Is impetu continuo Gratianum persequens, cum Sigiduni pontem transiturum apprehendisset, occîdit. Singidunum Ptolemaeus appellat, et in Mysiâ superiori collocat. Sed ego ad plurium sententiam transeo. Gratiani nummi Augustae inventi hanc inscriptionem praeferunt, D. N. GRATIANVS. AVG. a tergo, GLORIA. NOVI. SAECVLI. milite dextrâ litteras implexas, quae Christi nomen denotant, sustollente. [note: Amb. Resp. Symm. relat. et epist. 27.] Ejus anni feracitas praeteritorum aliquot sterilitatem compensavit, tum alibi, tum praesertim in Rhaetia, sed eadem barbaros allexit, uti ex Ambrosio cognoscimus, Foecunda


page 324, image: ds324

[note: Amb. Resp. Sym. relat. et epist. 27. Sol. c. 34.] Rhaetia fertilitatis suae novit invidiam: nam quae solebat tutior esse jejunio (annis proxime praeteritis nimirum, cum caeteroquin soli naturam Solini verba, ager Rhaeticus bonus frugibus, opimus et ferax, ab hac infamiâ satis vindicent) foecunditate hostem in se excivit. Et alio loco, In medio Romani Imperii sinu Iuthungi populabantur Rhaetias. Quibus Valentinianus, prudenti et felici Bautonis consilio, Hunnos et Alanos opposuit. Victoriâ tamen quae prae manibus erat uti non ausus, ne Maximo, quem minime offensum vellet, suspicionum ansa praeberetur; eleganter itaque Ambrosius ad Maximum, Adversus Iuthungum Hunnus ascitus est: Idem tamen, quia de finitimo proterebat Alemanniam, etiam de viciniâ mali urgebat Gallias, coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Et acrius insistens, Tu fecisti incursari Rhaetias, sive re verâ Maximi fraus intervenerit, sive quod credo verius, barbari fiducia civilium armorum, quae ille commorat, limitem perruperint. Victorem postea filium Caesarem Augustumque designavit: et constitutis in Galliâ atque caeteris Gratiani provinciis rebus ex sententiâ, animum adjecit Valentinianum Italiâ exturbare, et Occidentem universum in potestatem redigere. Quod anno CCCLXXXVII. non admodum difficulter consecutus, Valentiniano famâ solâ perterrito, neque hostem exspectare auso, sed una cum Justinâ matre fugâ in Illyricum elapso. Quia vero Maximum Rhaetiam et Augustam coloniam, cum reliquâ Italiâ subegisse necesse est, neque credibile illum hostili provinciâ a tergo relictâ, ad Sisciam usque Pannoniae urbem progressum (ubi cum Theodosio pugnam commisisse ex Pacato haurimus, eo forte loco, quo proximâ aestate Rudolphi Caesaris copiae, numero exiguae, florentissimum Turcarum exercitum occidione occidêre) conjiciebam filii nummum argenteum, qui apud Peutingeros sic inscriptus, D. N. FL. VICTOR. P. F. AVG. VIRTVS. ROMANORVM. A. V. P. S. Augustae esse percussum: nam si S. M. TR. signatam monetam Treviris, S. M. LVG. signatam Lugduni, aut TR. P. S. AQ. P. S. Treviris et Aquilejae pecuniam signatam, ac pleraque alia ad eum modum in numismatum inscriptionibus interpretamur, non video in quae verba notae A. V. P. S. aptius mitti queant, quam si item Augustae Vindelicorum Pecuniam Signatam explicemus. Reliquas pariter urbes hosce tyrannos adulationibus demeruisse, indicio columna, quam primo a Bononiâ lapide hoc titulo superesse [note: Sig. de occid. Imp. lib. 9.] Sigonius scripsit, DD. NN. MAG. C. MAXIMO. ET. FL. VICTORI. PIIS. FELICIBVS. SEMPER. AVGVSTIS. BONO. R. P. NATIS. Anno CCCLXXXVIII. Maximus aliquot proeliis victus ad


page 325, image: ds325

tertium ab Aquilejâ lapidem, Victor in Galliâ caesus, Valentiniano Occidentis Imperium a Theodosio restitutum est. Victoriâ miti et clementi admodum, si Pacato credimus, nullius bona publicata, nullius mulctata libertas, nullius praeterita dignit as imminuta, nemo ...... affectus nemo notâ, nemo convicio, aut denique castigatione perstrictus, culpam capitis aurium saltem molestiâ luit. Cuncti domibus suis, cuncti conjugibus ac liberis, cuncti denique innocentiae (quod est dulcius) restituti sunt. Neque haec praeter institutum annotamus, cum Augusta adversarum partium [note: Cod. Theod. lib. 11. tit. 16. l. 18] fuerit. An. CCCXC. Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius AAA. III. Non. Jul. Mediolani ad Tatianum P. P. denuo rescripsêre, paraveredorum et parangariarum praebitiones, quas Rhaetiarum limes, expeditiones Illyricae, quas pastus translatio militaris, vel pro necessitate vel pro solemnitate deposcunt, nemini omnino remittendas. An. CCCXCII. Valentinianus Arbogastis, ut tunc creditum, fraude interiit. Eugenius in Galliâ tyrannidem invasit. Huic totus Occidens, quâ in Valentiniani potestate fuit, paruisse videtur. Quod ad res Augustanas pertinet, Italiam favisse, multis argumentis manifestum [note: Ruf. lib. 11 c. 33.] est; Rufinus prodidit, Romae homines paganos, Praefectum urbis inprimis Flavianum, pro ejus salute impia sacrificia instaurasse, qui S. Ambrosii vitam scripsit Paulinus, illius concessu Victoriae aram in curiâ esse restitutam. Cum Alemannorum et [note: Greg. hist. lib. 2. c. 9.] Francorum Transrhenanis Regibus foedera iniisse, Gregorius Turonensis ex Sulpitii Alexandri historiâ retulit. Sequenti CCCXCIII. Theodosius alterum filiorum Honorium Augustum dixit. Hinc CCCXCIV. Eugenium ad fluvium Frigidum, divinis potissimum, quod aperte constitit, usus auxiliis, imperio dejecit, et vitâ privavit. Itaque uuiversus Romanus orbis in unius iterum jura concessit. Ipse initio CCCXCV. non tam annis, etsi sexagesimum aetatis attigerat, quam rerum gestarum gloriâ onustus, rebus humanis exemptus, omnibus bonis magnum sui desiderium reliquit, quod eae, quae sub adolescentibus Imperatoribus calamitates consecutae sunt, indies magis exacuerunt.



page 326, image: ds326

MARCI VELSERI RERVM AVGVSTANARVM VINDELICARVM Liber Octavus.

[note: Zos. lib. 5.] HONORIVS patris voluntate occidentem, Arcadius orientem regendum accepit; nomine quidem tenus, ait Zosimus, uterque, re autem verâ, occidens in Stiliconis, oriens Rufini fuit arbitrio, quousque ambo numini superbiae et perfidiae vindici meritas poenas dederunt. [note: Cod. Theod. lib. 11. tit. 19. l. ult.] Anno CCCXCVIII. Imperatores Firmino Comiti sacrarum largitionum rescribentes, Valentiniani constitutiones de Rhaeticis oneribus iterum ratas esse jusserunt: Rescriptum Mediolani VIIII. Kal. Jun. in haec verba datum, Qui praedia patrimonialia et emphyteutica, privatae quoque rei, perpetuo jure retinent, et dominici actores, augmenti, et superindicticii, et onerum Rhaeticorum dicuntur mediam nolle solvere pensionem. Igitur jubemus, ut moniti rationales, sciant ea, quae a divae memoriae Valentiniano constituta sunt, quam primitus esse servanda. Per ea tempora Stilico, foedera [note: Claud. de 4 Cons. Hon.] cum Transrhenanis barbaris icturus, iter fecit per Rhaetiam, uti Claudianus ad Honorium scripsit,

Hunc tamen inprimis populos lenire feroces,
Et Rhenum pacare jubes. Volat ille citatis
Vectus equis, nullaque latus stipante catervâ.
Aspera nubifer as quâ Rhaetia porrigit alpes
Pergit, et hostiles, tanta est fiducia, ripas
Incomitatus adit.

Et paucis interjectis,

--- --- juratur Honorius absens,
Implor atque tuum supplex Alemannia nomen.



page 327, image: ds327

Sicambros praeterea, Francos, Basternas, Bructeros, Cimbros et Cheruscos, quibus pax data sit, recenset. Annus quadringentesimus Gothorum Alarico duce in Italiam irruptione memorabilis, Rhaetiae non minus bellorum motibus infestus fuit, quod et Claudianus ostendit,

[note: De bel. Get.] ---------- perfidiâ nacti penetr abile tempus,
Irrupêre Getae, nostras dum Rhaetiavires
Occupat, atque alio desudant Marte cohortes.

Consuetos hostes Alemannos provinciam vastasse credibile est: Verum ut ego sentio, accessêre insueti alii, Vandali, quod ex Claudiano itidem colligo, in enumeratione copiarum Stiliconis haec scribente,

Accurrit vicina manus, quam Rhaetia nuper
Vandalicis auctam spoliis defensa probavit.

[note: Claud. editio Vicetina Anni 1482.] Sequor enim vetustam lectionem, cum vulgo Vindelicis habeant, idque ferri vix possit, nam Rhaetia quî defensa, si Vindelicis ablata spolia? Nominum affinitas credo imposuit uti assolet, sic alibi in legionum catalogo a nonnullis Rhaeti,

[note: Epith. Pal. et Ser.] Quae saevis objecta Rhetis --- ---

Pro Getis recepti, carminis legeimperite neglectâ. Vandalos Gallias paucis exin annis, atque Hispanias postmodum invasisse [note: Jorn. de reb. Getic.] compertum, et cum Jornandes sit auctor in Pannoniâ a Constantini (malim Constantii) aetate sedes tenuisse, neutiquam mirum, si intermediam Rhaetiam impressionibus aliquando infestavere. Certe hic idem Jornandes ait, finitimos depraedantes, non adeo fixas sedes habuere, quin eos jam antea sub Gratiano in Galliam irrupisse ostendit, neque hoc genus irruptiones sine interjectarum [note: Celt. lib. 3. oda. 20.] provinciarum malo et damno. Addere poteram Celtis conjecturam, Vindam fluvium a Vandalis dictum, sed ea multis nominibus absurda est. Sin quis tamen Vindelicis tuetur, intelligendum spolia Vindelicorum a barbaris capta, a Romanis recepta esse, sic Sidonius quodam loco,

[note: Sid. pan. Major.] Praedae praeda fuit --- ---

Video qui in litteras retulerit hoc anno, aut proximo CDI. (non exigendum, ut in tam dubiae vetustatis tenebris temporum ratio inter omnes aeque consentiat) Rhaetos Gothici belli fiduciâ ab Honorio descivisse: sed ego nihil adhuc ex monumentorum antiquorum memoriâ eruere potui, quod ejus fidem faceret. Est apud Claudianum,

[note: De bel Get.] ---- ---- ---- jam foedera gentes
Exuerant, Latiique auditâ clade feroces
Vindelicos saltus, et Norica rura tenebant.

At signantur foedera, quae ante triennium a Stilicone pacta, nunc Alemanni occasione abusi rupêre. Gentes et Gentiles illa aetas,


page 328, image: ds328

[note: Cod. Th. lib. 1. tit. 14. l. unicâ lib. 7. tit. 15. l. 1. lib. 12. tit. 12. l. 5. De 4. Cons. Hon.] quod jam antea monuimus, absolute barbaros dixit, uti videre est in Notitiâ passim, et in Theodosii Codice, neque aliter quaedam in Claudiano capienda, cum

------ misto turbine gentes
Jam deserta suas in nos transfunderet Arctos.

Item,

[note: De bel. Get.] Discite vesanae Romam non temnere gentes.

Hinc nimirum fluxit, quod cum barbari postmodum in devictis provinciis meliori quam Romani jure uterentur (cujus vel una [note: Leg. Rip. tit. 38.] haec ex Ripuariis legibus fidem facit, Si quis Ripuarius advenam Francum interfecerit, CC. sol. culpabilis judicetur. Si quis Ripuarius advenam Burgundionem interfecerit, CL X. solidis mulctetur. Si quis Ripuarius advenam Romanum interfecerit, C. solidis mulctetur. Si quis Ripuarius advenam Alemannum, seu Frisionem, vel Bauvarium, vel Saxonem interfecerit, CLX. solid. culpabilis judicetur.) gentilitatis nomen dignitatis existimationem induerit, paullatimque res eo prolapsa sit, ut gentiles homines absolute pro nobilibus dicerentur, quae in Italiâ et Galliâ consuetudo, item Hispaniâ et Britanniâ quodammodo, ad hoc aevi tenet, atque ut ineptias inanium opinionum rideas, si quem ibi gentilem compelles, honori deputet, si, quod idem est, barbarum, insignitam sibi illatam contumeliam opinetur. Alia [note: Bud. in pand.] scio originatio est a Budaeo allata, quanto magis antiquaria et elegans, eo a barbarie saeculi, quo hoc vocabulum usurpari coeptum, alienior. Sed ad Claudianum redeo; etiam exemplum quo Stilico oratione ad hostes usus, Romanis et Carthaginiensibus de summâ rerum dimicantibus, Philippum, Regem temere tumultuantem, poenâ non dilatâ castigatum esse, recte Alemannis, qui Romanis non parebant, uti nec Philippus paruit, Rhaetis provincialibus minus convenit. Eadem ratio carminum, quae sequuntur,

Hoc motu pariter nascentia bella repressit,
Et bello quaesivit opes, legitque precantes
Auxilio, mensus numerum, qui congruus esset,
Nec gravis Italiae, formidandusque regenti.

Siquidem de barbaris loqui, quorum magnus contra Alaricum usus fuit, admodum manifestum. Sed quoniam Stilico Alemannorum motus pacaturus, per Rhaetiam rursus proficisci necesse habuit, non pigebit versus adscribere, quibus Claudianus occasionem nactus, regionis situm eleganter ob oculos posuit: Partem primo quae Germaniae magnae obversa,

------- sublimis in Arcton
Prominet Hercyniae confinis Rhaetia sylvae,
Quae se Danubii jactat Rhenique parentem,


page 329, image: ds329

Vtraque Romuleo praetendens flumina regno.
Alteram deinde alpinam, quae veterem Italiam respicit,
Sed latus Hesperiae quâ Rhaetia jungitur orae,
Praeruptis ferit astra jugis, panditque tremendam
Vix aestateviam, multi ceu Gorgone visâ
Obriguere gelu, multos hausereprofundae
Vastâ mole nives, cumque ipsis saepe juvencis
Naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
Interdum subitam, glacie labente, ruinam
Mons dedit, et tepidis fundamina subruit astris,
Pendenti malefida solo -- -- --

Anno CDII. Alaricus adversis proeliis fatigatus, belli reliquias ex Italiâ ultra Alpes in Rhaetiam aut Galliam transferre cogitavit,

[note: In 6. Hon. Cons.] -- -- -- occulto tentabat tramite montis,
Siquas per scopulos subitas exquirere posset,
In Rhaetos Gallosque vias -- -- --

Verum Stiliconis consiliis exclusus, in Illyricum, unde venerat, pedem referre coactus, Rhaetiam turbine et procellis tempestatis [note: Soz. lib. 9. c. 10. Zos. lib. 6.] jam jam impendentis, liberavit. Anno CDVII. aliquot in Britanniâ et Galliâ contra Honorium tyranni exorti, ex quibus Marcus et Gratianus statim occisi, Constantinus rempublicam diutius afflixit, filium Constantem quoque Imp. dixit. An. CDVIII. Arcadius cum supremum diem obiisset, Theodosium filium orientis haeredem reliquit. Anno CDIX. Maximum tyrannum Hispania dedit; Attalum senatus Romae Alarici jussu in Augusto solio, ut Zosimus ait, collocavit. Mihi haec, et quae postea evenere intuenti, ad Gallieni quodammodo aetatem, innumeris prope tyrannis divexatam, videor revolutus: sed ut in morbo multum interest, a florente et valente, an a corpore sive constitutione languido, sive aetate attenuato excipiatur, ita rei Romanae accidit, ut aegritudinem sub Gallieno contractam, Claudii et Aureliani virtute non difficulter depelleret, pristinumque colorem mox recuperaret, sub Honorio autem semel inclinata, et in pejus semper prolapsa, antequam ad extremum praecipitium delata est, non subsisteret. Rhaetia interim, tot ebullientibus bellorum motibus, praeter morem pacata, altâ et securâ quiete sub Generido, homine quantumvis barbaro, et vanâ Deorum superstitione [note: Zos. lib. 1.] imbuto, perfruebatur; hunc enim Honorius, ut Zosimus auctor, Dalmaticis militibus universis praefecit, eundemque caeteris etiam, quicumque apud Pannoniam superiorem, et Noricos, et Rhaetos, et quidquid horum est usque ad alpes in praesidiis erant, ducem constituit. Is cum milites continuis laboribus exercitatos,


page 330, image: ds330

beneficentiâ atque liberalitate benevolos haberet, formidini barbaris finitimis erat, et omnem securitatem nationibus, quarum ei commissa fuerat defensio, praestabat. An. CDXI. Jovinus: Quadringentesimo duodecimo ejus frater Sebastianus, tyrannidem invasere: nec non et Heraclianus Africae Comes hostis appellatus. Attalus per hoc tempus purpurâ saepius indutus exutusque, in quo Alaricus Imperatore facto infecto, refecto ac defecto, citius his omnibus actis paene [note: Oros. lib. 7. c. 42.] quam dictis (Orosii verba sunt) mimum risit, et ludum spectavit Imperii, anno demum CDXVII. ab Honorio in triumpho ductus, et in exilium est actus. Anno CDXX. Honorius Constantium, cujus virtute et prudentiâ tyrannos ferme omnes extinxerat, et plerasque barbarorum gentes devicerat, Imperii consortem dixit. Is postero CDXXI. non exacto vitam cum morte commutavit. Eumque [note: Socr. lib. 7. c. 23.] Honorii exitus consecutus anno CDXXIII. Post quem Joannes, princeps inter Imperatorios scribas, ut est apud Socratem, regnum sperare ausus, Occidentem invasit. Neque vero dubium, hunc Italiam cum Rhaetiâ in potestate habuisse, [note: Prosp. in chron.] quandoquidem Prosper retulit, animum adjecisse longe dissitam Africam a Bonifacio, qui eâ potiebatur, bello reposcere. Verum [note: Procop. de Vand. lib. 1.] anno CDXXV. trucidatus (Procopii, qui quinque annis praefuisse scripsit, contra scriptores reliquos omnes nulla esse potest auctoritas) Valentiniano, Constantii nuper Imperatoris, ex Placidiâ filio, locum cessit. Ad istud aevum Theonestum sociosque martyres Sigebertus refert, cum aliam alios temporis rationem inire sciens sim: Ex quibus Vrsum, Mediolano Magontiacum [note: Vide Pet. de Nat. lib. 5. c. 133. lib. 10. c. 97] proficiscentem, Augustae ab Arianis occisum, ut ut quaedam in reliquâ historiâ vacillent, satis convenit. Sed vereor, nostrorum aliquos nominis errore ductos de Vindelicorum urbe perperam interpretari, quae ad Praetoriam Salassorum pertineant. Pro Praetoriâ enim argumenta non obscura sunt aliquot: Consultae tabulae ecclesiae Buraniae, quae sub Torcellensi episcopo prope Venetias est, et hos sanctos, quod pleraque eorum corpora ibi condita, solemni cultu veneratur, plane habent, civitatem Augustam, quae sita est ad radicem montis, qui dicitur Jovis: deinde locuples auctor Antoninus, in itinerario iter Mediolano Magontiacum describens, Augustam Praetoriam quintae mansionis loco posuit: tum antiquissimum ad eam monasterium titulo S. Vrsi superesse audio: nobis contra, neque itineris ratio suffragatur, neque ullam nostra ecclesia Vrsi memoriam retinet. Quocirca (quod huc usque cavere curae fuit) ornamento peregrino abstinemus. Anno circiter CDXXXIII. ante victoriam scilicet, quam Aetius de Burgundionibus reportavit, in Rhaetiâ


page 331, image: ds331

[note: Sid. Avit. paneg.] tumultuatum esse, Sidonii versus indicant, nisi nos librarii fallunt, quod propter incredibilem ejus auctoris scabritiem, et obscuritatem persaepe accidit,,

Jam post Vithungos, et Norica bella, subacto
Victor Vindelico, Belgam, Burgundio quem trux
Presserat, absolvit -- -- -- --

[note: Rhen. german. lib. 1.] Loquitur, uti existimo, de Aetio, in cujus comitatu Avitus: Rhenanus credidit de Avito, qui Vithungos Norico et secundâ Rhaetiâ, hoc est, Vindeliciâ expulerit, sensisse. Quod si obtinet, improprie valde Vindelico subacto victorem appellavit eum, qui Vindelicos hostibus pulsis liberavit. Nescio an credibilius, Vindelicos tot calamitatibus coactos, cum Romani lenta et invalida auxilia submitterent, quarundam provinciarum exemplo suâ sibi sponte consuluisse, nec consulto Imperatore foedera cum barbaris pepigisse, quae Aetius utrorumque clade irrita fecerit: nescio inquam, an hoc credibilius, mihi nihil admodum liquere, id unum scio. Anno CDL. Theodosio vitâ functo, Marcianus Orientis accepit imperium. Sequenti CDLI. Attila Hunnorum Rex, maximum et apparatissimum in Galliam [note: Greg. hist. lib. 2. c. 7.] exercitum duxit: ex Pannoniâ movisse Gregorius Turonum episcopus scripsit; an per Germaniam Magnam, an per Romanas provincias Noricum et Rhaetias iter tenuerit, inter auctores parum convenit; quando enim antiqui id minus diserte explicarunt, posteri temere hac illac, qua suspicionum aura impelleret, conjecturis divagati sunt. Mihi inprimis probatur, numerosissimas copias utramque Danubii ripam opplesse, nam de Romana [note: Procop. de aedif. Justin. lib. 4.] Procopius fidem facit, cum ait, Attilam subvertisse propugnacula, ab Imperatoribus olim fluvio imposita. Aventinus Theodericum Veronensem Triarii filium, et Macrinum Anthemium, qui dein imperavit, Consulem, Valentiniani Imperatoris generum, Danubiani limitis Duces, harumque provinciarum Legatos, pacem cum Hunnis firmasse, et exercitui clausis oppidis itineris faciundi potestatem concessisse prodidit. At brevi verborum gyro tot in unum errorum naevos coegit, ut per immensum opus sparsi, haud dubie toti simul dehonestando corpori satis futuri fuisse videantur. Theodericus Italiae postmodum Rex, Veronensis vulgo (de quo multae et insulsae apud [note: Aim. lib. 1. c. 10.] Aimonium fabulae) post Attilam demum mortuum, patre Theodemiro [note: Jorn. Get. et de Regn. success. Evagr. lib. 3. c. 25.] ex Amalâ gente, matre Erelievâ natus, uti apud Jornandem est: longe diversus Theodericus Triarii filius Strabo (Scytham Evagrius appellat, et bellum, quod Zenoni movit, mortisque genus, eodem fere, quo Jornandes et Marcellinus, modo narrat) eum ne gentis quidem cognatione attigit; nam quod Ado in chronicis Theodericum Italiae victorem, quem


page 332, image: ds332

Valamerem uti et Marcellinus cognominat, Triarii filio in regno successisse scribit, falsum. Sed neque Strabo, quamquam Marciani amicitiâ floruit, ab Orientis tamen Imperatore Occidentis provinciis praefectus credendus. Aeque commentitium, [note: Bonfin. Dec. 1. lib. 4. Ritius lib. 1. Olahus Attilae c. 4.] quod in Vngarorum annalibus reperio, Theodericum Veronensem sub Attilae signis militasse, quî enim potuit nec dum natus? Theodemirum patrem ex Jornande substitutum oportuit. In Anthemio multis itidem modis lapsus Aventinus, cui cur Macrini nomen addiderit, inquirere non vacat: alibi Perhennum dixit, [note: Sid. lib. 1. ep. 5.] Sidonium perridicule interpretatus, Interveni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cuifilia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur, codices nonnulli nihili vocem perhennum habent, cum Sidonius perennem, eo modo, quo perpetuum Augustum illa aetas, dixerit: sane consulem non nisi quadriennio post Gallicam Hunnorum expeditionem lectum, ex fastis scire poterat, Vxorem habuisse non Valentiniani sed Marciani Imp. filiam, [note: Jorn. Get. Evagr. lib. 2. c. 16. Sid. Pan. Anth.] ex Jornande, Evagrio, aliis: Indeque consectarium, Sidonii verba,

-- -- Comitis sed jure recepto,
Danubii ripas, et tractum limitis ampli
Circuit -- -- --

Spectare Danubium quâ ad Orientis imperium pertinuit, neutiquam, quod Aventinus existimavit, ad Rhaeticum limitem. In quam sententiam plures is panegyricus versus aperte habet. Quid quod conditionem de clausis oppidis, Attila, omnium post homines natos mortalium maxime ferox et superbus, qui obvia quaeque fulminis in morem protrivit, disjecit, nequaquam admisisset. Quapropter nihil est quare excogitatas fabulas pluris faciamus, quam privatos Augustanorum annales, qui consentiunt Vrbem ejus tempestatis vi concussam, foede vastatam, aediculam, quam coemeterio post Afrae mortem additam diximus, inflammatam, nec quidquam praeterera de tantâ clade memorant. Inter anni propemodum initia contigisse, persuadet, quod Gregorius natrat, Hunnos in ipsâ sanctae Paschae vigiliâ ad Metensem urbem, reliqua depopulando pervenisse, itineris enim cursum ob incredibilem gentium colluviem, et perpetuas Vrbium oppugnationes, expugnationesque, crebro impeditum retardatumque [note: Beda. eccles. hist. lib. 1. c. 13.] necesse est; eleganter Beda, adeo intolerabilis Reipublicae remansit hostis (Attila) ut totam paene Europam excisis invasisque civitatibus atque castellis corroderet, quibus ostendit, longe plures eam calamitatem civitates afflixisse, quin et oppressisse, quam quarum famam publica historiarum monumenta ad hanc aetatem prorogarunt. Est autem corrodendi verbum ad Rhaeticas Vrbes perappositum, quandoquidem haec provincia Italiae in


page 333, image: ds333

limbi modum praetexta. In Oriente per ea tempora Chalcedonense concilium celebratum, cui Gradum presbyterum vice Eustachii Augustae Vindelicorum episcopi interfuisse, nimis leviter a quodam creditum, litterisque consignatum. Res [note: Arnold. Merman. theat. convers. gent.] se hoc modo habuit: Eusebius Mediolanensis episcopus, coacto coepiscoporum conventu, assertionem fidei, quam Leo Romanus Pontifex ad Orientem transmiserat, approbavit, et rei [note: Extat inter epistolas Leonis, tomo Concil. 2.] testandae epistolam emisit, cui cum primus ipse, tum caeteri qui interfuere ordine subscripsere; inter hos ergo, Gratus (sive Gradus, sive ut quidam legunt, Gerardus) presbyter directus ab episcopo meo Eustasio ecclesiae Augustanae, vice ipsius in omnia suprascripta consensi, et subscripsi. Sed cum Mediolanensis episcopus conventui praesederit, Grati subscriptionem Ticinensis, Taurinatis, Eporediensis nomina antecedant, Laudensis, Comensis, Curiensis subsequantur, quis nisi locorum vehementer imperitus, non videat, Augustam Praetoriam significari? Proclive erat multos praeterea ex conciliorum libris Augustanos Episcopos enotare, sed qui, cum Augustae prope innumerae fuerint, id ad nostram urbem nihilo magis pertineant. Extat apud Molanum Grati etiam confessoris nomen, nescio an hujus, nam Augustensem eum episcopum cognominat. Anno CDLV. [note: Mol. Vsuard. martyr. edit. sec. 7. Sept.] Valentiniano occiso, Maximus Maximi nepos imperium Occidentis invasit. Eoque mox sublato, Avitus successit. In Oriente Marcianus anno CDLVII. diem obiit: Cui Leo suffectus est. Is Marcellino teste Majorianum, a Marciano antea destinatum, ut ex Jornande licet colligere, Occidentis Imperatorem dixit, quoniam Avito a Ricimere abdicare coacto, in Italiâ interregnum erat. Quam suis cupiditatibus fenestram Alemanni apertam rati, provinciam, cui animis semper [note: Sidon. Major. paneg.] inhiabant, tacitis dolis aggressi sunt,

-- -- -- Conscender at alpes
Rhaetorumque jugo per longa silentia ductus,
Romano exierat populato trux Alemannus,
Perque Cavi quondam dictos de nomine campos,
In praedam centum novies demiser at hostes.

Seda Burtone, quem Majorianus ante sumptam purpuram, militum adhuc Magister illis obviam miserat, repressi et in fugam acti, unde Sidonii ad Majorianum versiculi,

Jamque Magister eras: Burtonem dirigis illo,
Exiguâ comitante manu, sed sufficit istud,
Quod pugnare jubes, certa est victoria nostris
Te mandasse acies, peragit fortuna triumphum,
Nonpopulo, sed amore tuo. Nolo agmina campo,
Quo mittis paucos, felix te respicit ille


page 334, image: ds334

Eventus belli: certatum estjure Magistri,
Augusti fato -- -- -- --

Alemannos nihilominus ex illo jam tempore, Romanis quantumvis invitis, in Alpibus resedisse, Jornandes indicio. Cum enim Suevos et Alemannos Leone imperante a Theodemiro Gothorum Rege inopinatâ irruptione victos memoret, his eos quodammodo lineis circumscribit, Regio illa Suevorum ab oriente Bajobaros habet, ab Occidente Francos, a meridie Burgundiones, a septentrione Thuringos. Quibus Suevis tune juncti Alemanni etiam ader ant, ipsique Alpes erectas omnino regentes, unde nonnulla fluenta Danubio influunt, nimio cum sono vergentia. Neque ego nego fieri posse, ut Alemanni Alpium Rhaeticarum partem aliquot ante annis, sub Attilae fortasse transitum occupaverint, stabilemque ibi sedem fixerint, sed vestigium isto vetustius nullum reperio. Regio illa Suevorum est late quaqua versus porrectus tractus, quem Sueviam Alemanniamque prisci auctores promiscue dicunt, hodie et Suevia magnae Germaniae, et Franconia credo; unde Alemanni veluti colonias in Rhaeticas Alpes atque proximam cis Rhenum Galliam duxêre. Habuit tunc (nam ob Germanicarum gentium frequentes ex migrationibus mutationes, nihil fere perpetuum in limitum ratione potest constitui) ab Oriente Bojos, qui sive intra sylvam cognominem Bojohemi regionem colebant, sive extra Danubium, quâ ille infimam Rhaetiae partem et Noricum praefluit, praetexebant: ab Occidente Francos, maximae Galliarum partis dominos: a meridie Rhaetos Jornandi praeteritos, et Burgundiones, quorum laxi fines, plurimam ejus, quae jam Helvetia est, portionem complexi: a septentrione Thuringos, qui Thuringiam propemodum Hassiamque [note: Greg. hist. lib. 2. c. 9.] simul, uti nunc loquitur, tenuisse videntur; siquidem Gregorius Turonensis Duisburg ad Rhenum infra Agrippinae coloniam, [note: Proc. Goth. lib. 1.] Dispargum castrum appellat, in termino Thuringorum. Idem auctor est, Francos, priusquam in Galliam migrarent, Rheni primum littora, postmodum Thuringiam habitasse, ibique juxta pagos vel civitates Reges crinitos super se creavisse, quae historica prolepsis est; nam Francia tunc dicta, a Thuringis successoribus demum Thuringae nomen accepit. Procopius delineatâ priscâ Francorum regione ad Oceanum circa Rheni paludes et ostia, ait inde adverso flumine versus orientem solem Thuringos sedes habere, et ab iis haud procul Burgundiones ad Notum vergentes, Suevos deinceps et Alemannos gentem validam, liberos omnes, qui ea loca jamdiu incolant. Itaque haud difficulter intelligimus, cur aliquando Franci, aliâs Thuringi, secus Rhenum Alemannorum confines. At nobis via ex diverticulo repetenda. Crebrae posthac Imperatorum mutationes ingenti


page 335, image: ds335

Reipublicae malo consequutae. Anno CDLXI. Majorianus Ricimeris perfidiâ extinctus, Severus substitutus est. Post Severi excessum, qui in annum CDLXV. incidit, interregnum in Occidente priore diuturnius fuit. Donec anno CDLXVII. Anthemius, Leonis potissimum nixus auctoritate, rerum habenas suscepit. Hunc anno CDLXXII. Anicius Olybrius: Olybrium CDLXXIIL Glycerius sequutus. Anno CDLXXIV. Leo Orientis Imperator obiit, Leonemque juniorem, nepotem ex filiâ, successorem habuit. Cui paullo post defuncto, Zeno pater, etsi a Basilisco interpellatus, heres fuit. Julius Nepos Occidentis Imperator a Leone majore dictus, Glycerium purpurâ exuit. Et ipse quoque abdicare coactus, anno CDLXXV. Momyllo Augustulo locum fecit. Quis interim Rhaeticarum rerum status, definite et distincte designare in tantis priscorum monumentorum angustiis nemo, generatim conjecturam capere perfacile omnes queant: Nihil ad summum calamitatis et miseriae cumulum defuisse, cum et Transdanubianis hostibus, et iis, qui in alpibus proxime nidulati, inde paullatim proserpentes omnem cis Lycum provinciam sunt postea adepti, animi insolenti audaciâ quotidie augescerent, eorum contra, qui Romanis rebus praeerant, vires, discordiâ socordiaque pariter jamdudum attenuatae, ad nihilum prope recidissent. Hinc provinciae populationes continuae, provincialium, qui sibi vel fugâ vel munitionibus minus consulerent, captivitates et mortes, frequentes cum hostibus pactiones, iniquae, foedae, calamitosae, ad eorum libidinem ratae irritae. Ab Eugippio profecto istorum temporum aequali, Norici et Rhaetiae quae trans Lycum est, aerumnae vix credibiles narrantur: At in dubium nemo vocet aeque deploratam cis Lycum conditionem fuisse. Nam cum Alemanni, quorum tunc in his oris reges Gibuldus et Chunimundus, Rhaetiam ulteriorem ad usque Quintana et Batava, quin et longe dissitum Noricum perpetuis incursionibus turbaverint, pleraque oppida ceperint, [note: Eugip. c. 19. 22. 25. 27. 31.] capta diripuerint, quod Eugippius in describendâ vitâ S. Severini, qui illis tunc populis in tantâ rerum caligine tamquam propitium sidus affulsit, commemorat, fieri non potest, ut citerior haec provinciae pars, Augustam coloniam circum, Alemannis hostibus proxima, quaeque eos sinu quodammodo contineret, non miserrime habita, innumera barbarae crudelitatis exempla experta fuerit, prohibente quippe nemine. Anno CDLXXVI. Odoacer Rugus (Jornandes auctor) Turcilingorum, Scyrorum, Herulorum instructus copiis, Momyllum potestate exuit, privatamque vitam adegit vivere, ipse primus Italiae Rex appellatus est. Quo nomine Rhaetias quoque, quâ Romanis


page 336, image: ds336

adhuc paruerant, rexisse intelligimus, nam Theodericus ejus postmodum successor, harum etiam adiit possessionem. Alemanni sub eos dies Rhaeticis Noricisque populationibus minus obsaturati, cum Italiae partem pervasissent, a Childerico Francorum Rege, et Odoacre sive Rugo, sive Saxonum quodam regulo, quod [note: Greg. lib. 2. c. 19.] Gregorius Turonensis sensit, victi sunt. Theodericus autem anno CDLXXXIX. Italiam Zenonis auspiciis aggressus Odoacrem ad Sontium primo, secundo prope Veronam vicit, [note: Cass. chron] quemadmodum a Cassiodoro proditum, qui huic bello per aetatem interesse potuit. Post iteratam victoriam Veronam illico, [note: Diaconi haec laudat Cuspin. in Coss.] pavore civibus consternatis invadit, uti Paulus diaconus retulit: Et quam verisimile est, Veronensis cognomen tunc vulgi appellatione nactum, quod hanc primam Italicarum urbium, maximum ad reliqua momentum, occupasset: Ennodius eo credo in panegyrico illum alloquutus, Veronam tuam dixit. Anno CDXC. Odoacer ad Abduam tertio victus. Quarto, anno CDXCI. noctu Ravennâ erumpens, cum arctâ obsidione premeretur. Zenone interim mortuo, Anastasius in Oriente Imperator appellatus est. Ravennate autem obsidione in annum CDXCIII. extractâ, Odoacer Italiae imperium, icto foedere cum Theoderico communicavit. Theodericus sive deprehensis collegae insidiis, quod credi volebat, sive impatiens consortis falso calumniam intendit, Odoacrem paucis interjectis diebus sustulit, et Gothorum in Italiâ Regnum princeps constituit. [note: Sigeb. chro nogr.] Anno CDXICX. (Sigebertum sequimur) Clodoveus Francus, Alemannorum Rege caeso, gentem difficili et cruentâ pugnâ vicit, cum rebus suis jam inclinatis, aciem illustri edito voto restituisset; Christo enim, quem Crothildis uxor coleret, victor nomen dare pollicitus, Christi praesentem opem [note: Greg. lib. 2. c. 30.] expertus est. Neque tamen, quod plerique Gregorium parum caute interpretati existimant, victoriae Alemanni omnes cessere, ex Procopio quippe vidimus, Alemannos Justiniani adhuc aetate liberos, et ut huic quantum quisque volet tribuat, illud certis testibus compertum, quod paullo post ex Agathia visuri, Theoderico quosdam fuisse subditos. Nam quamvis tam Procopius [note: Procop. Goth. lib. 1 Agath. lib. 1.] quam Agathias infinite de omnibus scripserint (nisi interpretes fallunt) rerum tamen diversissimarum natura cogit utrumque finite de aliquibus accipere. Theoderico paruêre, qui Rhaetiam incolebant, et in viciniâ fortasse, qui Danubium praetexebant, nonnulli: Clodoveo, tum ii qui cis Rhenum in Galliâ Argentoratensem tractum occupaverant (cujus rei multa sunt indicia) tum, si quid conjecturae in rebus dubiis licet, qui proximam Thuringis oram tenebant, quam Franconiae eo nomen accepisse credimus, (non nescii, quas nugator Hunibaldus hujus vocabuli occasione fabulas


page 337, image: ds337

obtrudat) cum antiquae Sueviae et Alemanniae pars fuerit; inter utriusque autem Regis ditionem prioris libertatis reliquiae superesse potuere. Sed aliorum quidem nobis ratio praeterea non [note: Agath. lib. 1.] habenda, de Theoderico Agathiae verba dilucida sunt, Hos nimirum (Alemannos) Theodericus olim Gothorum Rex, cum totius Italiae potiretur imperio, tributarios fecer at, et gentem hanc subeger at universam, quae quomodo intelligenda sint diximus. At isti rursus in duplici differentiâ; partim ultro se in Gothorum clientelam dedere, quo a Francis horum patrocinio tuti agerent, quod [note: Cass. Var. lib. 2. ep. 41] ex Theoderici ad Clodoveum epistolâ perspicuum, Jure gratiae merentur evadere, quos adparentum vestrorum defensionem respicitis confugisse. Estote illis remissi, qui nostris finibus celantur exterriti. Mox, Et meis petitionibus satis fecisse videamini, nec sitis solliciti ex illâ parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. Partim cum hostilem impressionem fecissent, bello victi in Italiam translati, quod Cassiodorus et Ennodius ostendunt; hoc modo [note: Cass. Var. lib. 12. ep. ult.] Cassiodorus, Additur Alemannorum nuper fugata surreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum junxisset et exitum, quasi salutaris ferri execatione purgata: quatenus et male praesumentium vindicaretur exedssus, et [note: Ennod. paneg.] subjectorum non omnino grassaretur interitus. Sic vero Ennodius, Quid quod a te Alemanniae gener alitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est? cui evenit habere Regem, postquam meruit perdidisse. Facta est Latiaris custos Imperii semper nostrorum populatione grassata. Cui feliciter cessit fugisse patriam suam, nam sic adepta est soli nostri opulentiam, adquisita est iis, quae noverit, ligonibus tellus adquiescere. Atque hanc irruptionem et victoriam in annum DVI. quo numerabatur [note: Cass. Var. lib. 12. ep. 7.] indictio XIV. incidisse, alius Cassiodori locus persuasit, Illi vel illi, Suevorum incursione vastatis fiscum decimae quintae Indictionis serenitas Regalis indulsit: Alemannos in Italiam [note: Var. lib. 3. ep. 50.] translatos per Noricum iter tenuisse, Theoderici ad Noricos edictum, Praesentibus decrevimus institutis, ut Alemannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari nobiscum liceat, minores quidem membris, sedidoneos ad labores: ut et illorum profectio sanioribus animalibus adjuvetur, et vestri agri armentis grandioribus instruantur. Quibus porro limitibus Theodericus Alemanniam sive Sueviam a Rhaetiis distinxerit, certo constituere nunquam potui: Credibile visum, Sueviam aut Suaviam, ut plerique codices habent, appellasse tum quicquid ejus regionis in Germania magna possidebat, tum portionem aliquam Rhaeticae provinciae, quam circa Danubii fontes et in alpibus Alemanni dudum invaserant. Id plane constat, diversos


page 338, image: ds338

[note: Var. lib. 4. ep. 49. lib. 5. ep. 14. 15.] Rhaetiae et Sueviae Rectores praefecisse, scribens Vniversis provincialibus et capillatis, defensoribus et curialibus Suaviâ consistentibus, Fridiladum eis quendam praefecit; Vniversis item possessoribus in Suaviâ constitutis Severinum aut Severianum; [note: lib. 7. ep. 3.] Comitis quoque Gothorum in Suevia et Vicedomini meminit, sed ex formula Comitivae intelligimus, hos Comites Gothos tantum spectasse, ut inter duos Gothos soli jus dicerent, inter Gothum et Romanum collegâ Romano adjuncto, caeteroqui in provinciales imperium non haberent. In priori autem epistolae praescriptione, provinciales, defensores et curiales qui sint, in promptu, Capillati fortasse non adeo: etsi promissâ caesarie [note: Plin. lib. 3. c. 5. et 20. Jorn. de reb. Get.] Germani olim prope omnes, et in his Suevi, Capillatos tamen absolute dictos non reperio, neque huc quidquam pertinent populi circa Liguriam, quos Plinius Capillatos non tam nominat quam cognominat; ex Jornande ergo interpretatio petenda, qui ostendit, eo vocabulo Gothorum vulgus significari, ait Diceneum sacerdotes apud Gothos instituisse, Pileatosque appellasse, reliquam vero gentem capillatos dicere jussit, quod nomen Gothi pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur. Rhaetiis proprius Dux datus, quem cum procuratione rei militaris jurisdictionem quoque exercuisse, ex Formulâ Ducatus [note: Cass. var. lib. 7. ep. 4.] Rhaetiarum, quae apud Cassiodorum legitur, et quam totam ascribere operae duximus, potest intelligi, Quamvis Spectabilitatis honor unus esse videatur, neque in his aliquid aliudnisi tempus soleat anteferri, tamen qualitate perpensâ, multum his creditum videtur, quibus confinales populi deputantur. Quia non est tale pacatis regionibus jus dicere, quale suspectis gentibus assidere: Vbi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt, nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. Rhaetiae namque munimina sunt Italiae, et claustra provinciae. Quae non immerito sic appellatas esse judicamus, quando contra feras et agestis simas gentes, velut quaedam plagarum obstacula, disponuntur. Ibi enim gentilis impetus excipitur, et transmissis jaculis sauciatur furibunda praesumptio. Sic gentilis impetus vestra venatio est. Et ludo geritis, quod vos assidue feliciter egisse sentitis. Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes, per illam Indictionem Ducatum tibi credimus Rhaetiarum: ut milites et in pace regas, et cum eis fines nostros solenni alacritate circumeas. Quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tuâ creditur sollicitudine custodiri. Ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus jure civili, nec insolescat animus, quise sentit armatum, quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. Quos ideo constat appositos, ut intus vita felicior securâ libertate carpatur.


page 339, image: ds339

Quapropter nostro responde judicio, fide nobis et industriâ placiturus: ut nec gentiles sine discussione suscipias, nec nostros adgentes sub incuriositate transmittas. Adnecessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. Privilegia [note: Var. lib. 1. ep. 21.] vero dignitatis tuae nostris tibi jussionibus vindicabis. Sed et haec Theoderici ad Servatum Rhaetiarum Ducem extat epistola, Decet te honorem quem geris nomine, moribus exhibere: ut per provinciam cui praesides, nullam fieri violentiam patiaris: sed totum cogatur adjustum unde, nostrum floret imperium. Quapropter Maniarii supplicatione commoti, praesentibus te affamur oraculis, ut sireverâ mancipia ejus Breones irrationabiliter cognoveris abstulisse, qui militaribus officiis assueti, civilitatem premere dicuntur armati, et ob hoc justitiae parêre despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram: quapropter omni proterviâ remotâ, quae de praesumptione virtutis potest assumi postulata facies sine intermis sione restitui. Ne per dilationis incommoda, eorum videatur supplex odisse victoriam. Breones aut Briones qui fuerint, ex iis quae sequuntur auctorum [note: Fort. de vita S. Mart. lib. 4.] verbis quadantenus capimus: Fortunatus cum Augustam nominasset, haec addit: Quâ vicina sedent Breonum loca. [note: Diac. edit. Aug. lib. 4. c. 4.] Paulus Diaconus, In regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit, et intra Oeni (sic legendum) fluvii aquas rivulus cruoris emanavit. Itaque consectarium, eos inter Lycum et [note: Greg. de glor. martyr. lib. 1. c. 42.] Oenum sitos. Gregorius Turonensis, Brionas Italiae castrum appellavit, credo quod Italiae Rhaetiae accensae. A Freculpho [note: Frec. tom. 2. lib. 5. c. 14.] Ripariolibriones inter gentes Aetio contra Attilam auxiliares numerantur, ubi Riparioli Briones, non dubie restituendi, et ad [note: Jorn. de reb. Get.] eundem modum apud Jornandem Riparioli, Ibriones, quondam milites Romani, tunc vero jam in numero auxiliatorum exquisiti, lego Riparioli, Briones. Anno DVIII. Bojos Theodone Duce irruptionem in Vindeliciam, quae inter Lycum et Oenum, fecisse, atque ejus multo maximam partem ejectis Romanis occupasse, Aventinus annotavit: Sed expeditionis consilia, aggressionem, progressionem, et denique exitum satius ex illius annalibus hauriri, quam ad ipsius praescriptum hîc pertexere; [note: Val. lib. 4. c. 1.] nam mihi quidem Q. Scaevulae apud Valerium perplacet sententia, Ita sibi credi oportere, si et alii idem assever assent.: quoniam unius testimonio aliquem credere pessimi esset exempli. Ad quam rationem cum me expendi non nolim, tum ego vicissim non unum Aventinum, sed omnes historiarum scriptores, qui res suâ memoriâ multis temporum spatiis anteriores sine vade, sine teste proferunt, soleo expendere: Vt enim ipsis fides constiterit fieri fortasse potest, utipsi nobis constare faciant, neutiquam


page 340, image: ds340

potest. Nec is tunc rerum temporumque cursus fuit, ut Gothos, quorum res agebatur, inultos a Bojis lacessitos facile credendum, quin si quis hujus quidquam persuadere voluerit, locupletum et gravium testium auctoritate evincat oportet. Anno DXVIII. Anastasius Imperator Constantinopoli fulmine ictus periit, atque Justinum successorem habuit. Anno DXX. Aventinus Boici belli eventa narrare pergit, Legiones Romanas internecione in campis Perilachis caesas, Augustam Vindelicorum eversam et solo aequatam esse: Neque vero nostram hanc, sed commentitiam illam alteram ad Isarae et Loisae confluentes, quam quâ facilitate inaniter architectari, eâdem, cum libitum, e rerum naturâ evellere potuit: Voluisse, est, cur patriae quodammodo nomine gratias habeam. Rex Theodericus anno DXXVI. rebus humanis exemptus, Athalarico ex filiâ Amalasuentâ nepote, admodum puero herede destinato. Multae et magnae Theoderici virtutes enituere, sed liventibus interdum vitiorum maculis fuscatae. Animus in homine Gothico priscae Romanae magnitudinis capax, ac gloriae oppido avidus: ergo et veteris splendoris aedificia cum curâ servavit, restituit, et ad eorum imitationem nova, quâ per saeculi barbariem licuit, instituit, vere opinatus, [note: Cass. Var. lib. 1. ep. 28.] quod quodam loco scripsit, laudem esse temporum, reparationem urbium vetustarum. Totius praeterea regni constitutionem ad eam, quae sub Imperatoribus fuit, formam proxime attemperavit, quippe qui se Imperatorum in Italiâ vices tamquam beneficiario jure agere videri vellet. In praecipuis urbibus Curiales, atque antiqua magistratuum nomina Duumviros et Quinquennales, item Defensores sive Syndicos retinuit, quod ex duobus capitibus [note: Edict. Theod. c. 52. 53] edicti ab illo propositi cognitum, observatione dignum existimavimus. Athalaricus sub regni initia Osum an Osvinum Comitem Dalmatiae simul et Suaviae praefecit: nonnulli [note: Cass. Var. lib. 9. ep. 8. 9.] Cassiodori codices Sueniciam habent, quidam Saviam, quae Pannoniae pars, probabiliter corrigunt; sed est apud Jornandem [note: Jorn. de reb. Get.] locus, qui priorem lectionem juvet, Dalmatiis Suevia vicina erat, nec a Pannoniis multum distabat, praesertim ubi Gothi residebant, quo incredibilis Sueviae amplitudo datur intelligi. Anno postero DXXVII. Justinianus Imperator, ille Juris quo hodie utimur conditor, Justino avunculo successit. Athalaricum Theodahatus, Amalasuentae dignatus conjugio, in Italiae regno anno DXXXIV. subsequutus. Extant nummi argentei, in quibus D. N. JVSTINIANVS. AVG. hinc scriptus, inde D. N. ATHALARICVS. REX. atque etiam D. N. THE ODAHATVS. REX. ii, quod innuimus, Gothos Imperatorum majestatem comiter


page 341, image: ds341

conservasse, testimonio sunt. Ad haec quidem tempora usque, quod enim postea Gothis a Justiniano bellum illatum, quodque hunc Theodahatum inprimis, dein quinque qui ordine successere Reges exercuit, neque nisi regno exciso, gente subactâ constitit, omnia obsequii et reverentiae juxta atque amicitiae vincula dsirupit. Vitiges, Theodahato, interfecto regnum anno DXXXVI. auspicatus. Ildobaldus DXL. Araricus, et mox Totilas DXLI. Omnium ultimus Teias DLII. cujus propemodum morte bellum per annos circiter XVIII: variâ fortunâ continenter gestum, finitum est. Romani Belisario potissimum et Narse ducibus usi, quorum priorem Germanum fuisse, Hubertus Giphanius juris scientiâ, omnique politioris litteraturae laude clarus, nam hoc testimonium veritati, non amicitiae damus, edito proxime de Justiniano commentario docuit, tum nominis notationem, tum multo magis Procopii auctoritatem sequutus. Teritur quorundam manibus epistola Justiniani Imp. nomine inscripta, quae centum viginti Titiones sub haec tempora, Gothicam Vandilicamque crudelitatem perosos, sponte sibi ipsis indicto exilio, Româ relictâ Vindelicos Rhaetiosque petiisse narrat: Ejus nos exemplum post hos libros dedimus. Sed nemo quisquam tam obesae naris, si attentius paullo inspiciat, quin supposititium foetum multis actutum indiciis deprehendat. Ego ex diplomate Philippi Mediolanensium principis, anno Christiano MCCCCXVIII. ad faciendam fabulae fidem, uti fit perscripto, cognitum habeo, Titionum illustrem apud Insubres familiam esse, quae antiquae nobilitatis famam his originibus tueatur, ut jam inde neutiquam obscurum, in cujus gratiam mimus non satis concinnus sit excogitatus. Quem priminominis Jurisconsulto cuidam imponere potuisse, impense miror. Gothi interim Italici belli curâ praepediti, transalpinis provinciis animum adjicere non potuere: excusso itaque jugo, et dispulso qui prius coercuerat timore, Alemannorum in Rhaetiâ res valde invaluisse verisimile, neque mihi dubium tunc primum facultatem nactos, quod crebris prius excursionibus saepe tentaverant, omnem fere, quae cis Lycum provincia est, Germaniae magnae quodammodo prolato pomoerio, tamquam vacuam possessionem occupasse, ratumque ad posteros Alemanniae sive Sueviae nomen transmisisse, Rhaetico in eas iterum circa Curiam alpium angustias coacto, ex quibus olim prodiisse proditum. Idem de Bojis ultra Lycum, probabilius aliquanto quam quod Aventinus scripsit, opinari non pigeat, usque adeo, donec certorum auctorum fide de opinione deducar. Rem equidem in controversiam nemo vocet, de temporis ratione leviter fortasse possit ambigi. Huc [note: Paul. lib. 2. c. 15. edit. Aug.] spectat, quod Paulus Diaconus habet, Inter hanc (Liguriam) et


page 342, image: ds342

Sueviam, hoc est, Alemannorum patriam, quae versus Septentrionem [note: lib. 3. c. 29.] est posita, duae provinciae: id est, Rhaetia prima et Rhaetia secunda intra alpes consistunt, in quibus proprie Rhaeti habitare noscuntur. Item, Noricorum siquidem provincia (Rhaetiae partem, quae ultra Lycum est, Norici etiam nomine complectitur) quam Bajoariorum populus inhabitat, habet ab Oriente Pannoniam, ab Occidente Sueviam, a meridie Italiam, ab Aquilonis vero parte Danubii fluenta. Eginhartus in Caroli vitâ, Ad Lechum amnem cum maximo venit exercitu. Is fluvius Bajoarios ab Alem annis dividit. Cum jam antea ex Jornande cognoverimus, Suevos istos et Bojos in Germania magnâ sic confines coluisse, ut Suevi occidentem solem versus, Boji ad Orientem vergerent, hinc intelligimus superato Danubio Romanas provincias eodem servato plagarum discrimine divisisse; quod et deinceps ad hoc aevi, per annos amplius mille, tenuit. Quantum vis autem Augustam coloniam Alemannis, a quibus undecumque cingeretur, obnoxiam fuisse vix negandum, mores tamen dedisse quam accepisse magis credam, nam profecto hos mansu efactos, illam [note: Agath. lib. 1.] non efferatam videmus: Idcirco quae de gentis barbarie Agathias, quae alii retulere, ut aliena praetereo. Franci porro ad omnem prolatandi imperii occasionem parati, Alemannorum spem diutius luxuriare non passi, Gothorum auxiliis destitutos opportune aggressi, armis brevi universos su begere. Agathias hunc in modum de Theodeberto Theoderici F. Francorum Rege verba facit, Paterno suscepto jam regno, et Alemannos bello prostravit, et gentes alias viciniores pervicit, nam et audacissimus erat, et turbulentissimus, ac praeter modum cupidus discrimen omne adibat. Distinctius postea, cum rationem, quâ Alemanni in Theoderici Gothorum Regis potestatem venissent, indicasset, haec subjungit, uti scilicet a rudi interprete inculte admodum et horridereddita, Vbivero is humanis excessit, et Justinianus Romanorum Imperator et Gothibella inter se vel acerrimagererent, Gothiipsi, cum Francis interea adulando gererent morem, et enixe quavis arte machinarentur, ut amicos hos sibi et benevolos conciliarent, quam maxime vel ex aliis pluribus suis ejecti sunt locis: Jamque Alemannorum gentem reliquerant, nam undequaque cogendas sibi tunc vires esse existimabant, et subditos omnes, quos supervacaneos ducerent et nil opportunos, mox omittendos, perinde haud quaquam de imperio et gloriâ decertaturi, proque ipsâ Italiâ, ne ad internecionem deperderentur, propulsaturi discrimen: Vnde cum futuri temporis periculum animo percepissent, voluntariam fecerant necessitatem. Sic itaque Alemannorum gentem per Gothos dimissam, Theodebertus in deditionem accepit. Quo mortuo (ut supra jam diximus) ad Theodebaldum


page 343, image: ds343

baldum filium cum caeteris et hisimul in potestatem cessere. Nec ulterius in hoc senticeto progredi fert animus. Eâdem operâ Augusta, quae per annos a colonicâ deducta circiter quingentos quinquaginta Romanis et Gothis paruisset, sub Francorum imperium ditionemque recidit. Quam ab initio usque istius scriptionis propositam metam quoniam semel attigimus, cursum sistimus. Non ignari, pleraque popularius tradi potuisse, si quae verisimilia et probabilia nos arbitrari, suspicari, conjecturis assequi, saepenumero testati, pro compertis afferre, plausibiles quorundam exemplo fabulas recipere, et scriptorum verbis, quae orationem identidem intersecant, abstinere, perpetuoque sermone uti maluissemus. Sed neque vulgi auram captare didicimus, neque ingenii et doctrinae lumina ostentare nostrum est; si in argumento difficili et, vere dicam, aliis sive incuriâ, sive contemptu, sive quod vero maxime simile honestissimumque videtur, successus desperatione intentato, paucis meliorum probamur, si omnes fidei et pudoris, quibus locupletum testium verbis identidem allatis, relictisque in medio suspicionum caussis abunde consultum, aliquae diligentiae et laboris rationes constabunt, satis superque habituri sumus. Si quis vero plura, certiora, meliora denique, aut cultiora saltem et elaborata magis afferet, adeo non aegre laturi, ut hoc quidem unum omnis in hos libros collatae operae praemium flagitemus.



page 345, image: ds345

VETVSTORVM ALIQVOT SCRIPTORVM TESTIMONIA, QVAE IN HIS LIBRIS SIVE SEQVVTI SVMVS, SIVE REIECIMVS; VISVM SVBIVNGERE, VT EO LECTORI FIDES CONSTARET CERTIOR.



image: ds346

[gap: blank space]

page 347, image: ds347

LIBRO tertio usi auctoritate Itinerarii Antonini Augusti, itinerum nonnullorum particulas attulimus, quae nunc damus integra, cum alias rationes sequuti, tum unam inprimis, ut quod tunc diximus apparêret, in inscriptionibus itinerum, quae Augustam attingunt, ejus nominatim rationem habitam. Lectionem in magnâ codicum varietate illam reddidimus, quam probissimam credidimus.

DE PANNONIIS IN GALLIAS PER MEDITERRANEA LOCA, ID EST, A SIRMIO PER SOPIANAS TREVIROS VSQVE. A SIR MIO LAVRIACO M. P. [note: CCCCXXXXII.] CCCCXXXVII. AVGVSTA VINDELIC. M. P. [note: CCIX.] CCXVI. AD FINES M. P. [note: CXXXVII.] CXXXVI. AD TREVIROS M. P. [note: CXCI.] CCXXXI.

[note: Pannonia inferior.] Vlmos M. P. XXVI.

Cibalis M. P. XXIIII.

Mursa M. P. XXII.

Antianis M. P. XXIIII.

Sopianis M. P. XXX.

Limusa M. P. XXII.

Cilicenis M. P. XVI.

Valco M. P. XXVIII.

Mogetiana M. P. XXX.

[note: Pannonia superior.] Sabaria M. P. XXXVI.

Scarabantia M. P. XXXIIII.

Moteno M. P. XII.

Vindobona M. P. XXII. Al. XXV.

Comagenis M. P. XXIIII.

[note: Noricum.] Cetio M. P. XXIIII.

Arlape M. P. XXII.

Laco Felice M. P. XXVI.

LAVRIACO M. P. XX.

Ovilabis M. P. XXVI.

Laviaco M. P. XXXII.

Iuvavia M. P. XXVIII.

Bedajo M. P. XXXVI.

[note: Vindelicia.] Ponte Oeni M. P. XVIII.

Isinisca M. P. XX.



page 348, image: ds348

Ambra M. P. XXII.

AVGVSTA VINDELIC. M. P. XXVII.

Rostro Nemaviae M. P. XV. Al. XXV.

Camboduno M. P. XXXII.

[note: Rhaetiae.] Vemania M. P. XVI.

Brigantia M. P. XXIIII.

Arbore Felice M. P. XX.

AD FINES M. P. XX.

[note: Gallia Maxima Sequanorum.] Vindones Leg. M. P. XXX.

Arialbino M. P. XXIII. Al. XXVI.

Monte Brisiaco M. P. XXX.

Argentorato M. P. XXXVIII.

Tabernis M. P. XIIII.

Decempagis M. P. XX.

[note: Belgica prima.] Divodoro M. P. XX.

TREVIROS M. P. XVI. Al. XIII.

ITEM PER RIPAM PANNONIAE ATAVRVNO IN GALLIAS AD LEG. XXX. A TAVRVNO LAVRIACO M. P. [note: DCXXVIII.] DLXXXVII. INDE AVGVSTA VINDELICVM M. P. [note: CCXXIII] CCXXI. ARGENTORATO M. P. [note: CCCXXXIII.] CCCXXII. AD LEG. M. P. [note: CXLI.] CXL. SIC. A TAVRVNO,

Ritti. M. P. XXXIII.

[note: Pannonia.] In medio Aciminci M. P. XXV.

Cusi M. P. XXX. Al. XXXIII.

Bononia M. P. XVI.

Cucci M. P. XVI.

Cornaco M. P. XVI.

Teutiburgo M. P. XVI.

Mursa M. P. XVI.

Ad Novas et Aureo Monte.

Antianis M. P. XXIIII.

[note: Valeria.] Altino, in medio Leg. M. P. XXV.

Ad statuas, in medio Alisca, ad latus Ripa alta M. P. XXVIII. Al. XXXVIII.

Lussunio M. P. XVIII.

Anamantia, in medio Jntercisa. M. P. XXVIIII.

Vetus Salina, in medio Matrica M. P. XXI.

Campona, in medio Aquinquo Leg. II. Adjut. M. P. XXIIII.

Laco Felicis, in medio ...... M. P. XXXIII.

Crumero Asao, in medio Bregetione Leg. I. Adjut. M. P. XVIII.

[note: Pannonia inferior.] Ad muros et ad statuas, in medio Arrabona M. P. XXX.

Quadratis, in medio Flexo M. P. XXII.

Gerulata, in medio Carnunto M. P. XXX.

Leg. XIIII. Gem.

Aequinoctio et Ala nova, in medio Vindobona M. P. XXVIII. Leg. X. Gem.



page 349, image: ds349

Commagenis M. P. XXX.

[note: Noricum.] Cetio M. P. XXX.

Arlape M. P. XX.

Laco Felice M. P. XXV. Al. XXII.

LAVRIACO M. P. XXV. LEG. III.

Ovilabis M. P. XVI.

Ioviaco M. P. XXVII.

Stanaco M. P. XVIII.

Bojoduro M. P. XX.

[note: Rhaetia secunda.] Quintanis M. P. XXIIII.

Augustis M. P. XX.

Regio M. P. XXIIII.

Abusina M. P. XX.

Vallato M. P. XVIII.

Sumuntorio M. P. XVI.

AVGVST A VINDELICVM M. P. XX.

Guntia M. P. XXII.

Coelio monte M. P. XVI.

[note: Rhaetia prima.] Camboduno M. P. XIIII.

Vemania M. P. XV.

Brigantia M. P. XXIIII.

Arbore Felice M. P. XX.

[note: Gallia Sequanic. Provinc.] Finibus M. P. XX.

Vitoduro M. P. XXII.

Vindonissa M. P. XXIII.

Rauracis M. P. XXVII.

Artalbino M. P. XVII.

Vruncis M. P. XXII.

Monte Brisiaco M. P. XXIII.

[note: Germania prima.] Helveto M. P. XXVIII.

ARGENTORATO M. P. XXIX.

Brocomago M. P. XX.

Concordia M. P. XVIII. Al. XX.

Noviomago M. P. XX.

Bingio M. P. XXV.

[note: Germania secunda.] Antonaco M. P. XVII.

Bodobrica M. P. XIX.

Bonna M. P. XXII.

COLONIA AGRIPPINA LEG.

Durnomago Leg. VII. Ala.

Burungo Leg. V. Ala.

Novesio Leg. V. Ala.

Gelduba Leg. IX. Ala.

Calone Leg. IX. Ala.

Veterib. Leg. XXI.

Castra Vlpia Leg. XXX.

Burcinatio Leg. VI. Ala.

Aranatio Leg. X. Ala.

ITEM ALAVRIACO PER MEDIVM AVGVSTA VINDELICVM BRIGANTIAM M. P. [note: CCCXII.] CCCXI. SIC,



page 350, image: ds350

[note: Noricum.] Ovilabis M. P, XXVI.

Laviaco M. P. XXXII.

Iuvavia M. P. XXVIII.

Bedajo M. P. XXXII.

Ponte Oeni M. P. XVIII.

[note: Vindelicia.] Isinisca. M. P. XX.

Ambra M. P. XXXII.

AVGVSTA VINDELICVM. M. P. XXXVII.

Rosiro Nemaviae M. P. XXV.

Camboduno M. P. XXXIII.

Vemania M. P. XV.

BRIGANTIA. M. P. XIIII. Al. XXIIII.

ITEM AB AVGVSTA VINDELICVM VERONAM M. P. CCLXXII. SIC,

Abuzaco M. P. XXXVI.

Parthano M. P. XXX.

Veldidena M. P. XXX.

Vipiteno M. P. XXXVI.

[note: Rhaetia.] Sublavione M. P. XXXII.

Endidejo M. P. XXIIII.

Tridento M. P. XXIIII.

Ad Palatium M. P. XXIIII.

VERONA M. P. XXXVI.

Libro itidem tertio, de fragmento historico, quod Martiam Legionem caesam narrat, varie in utramque partem disputavimus. Ejus disputationis cum J. Lipsium judicem legissemus, hoc nos responso vir magnus per litteras honestavit: Pseudo-Vellejana illa vidi. An ego dissentiam? primo oculo depre hendi falsum illud et vile metallum, quod miramur (imo non mir amur, ut homo fuit) Lazium venditasse pro auro. Sedtu ad Lydium lapidem judicii affricuisti, sine blanditiâ dico, accurate et docte. Nihil addo, nihil muto. Quos praeterea nostrae sententiae subscriptores habeo, [note: Laz. Reip. Rom. lib. 1. c. 8. l. 2. c. 5. lib. 5. cap. 5. de migr. gentium lib. 8.] homines quantum vis doctos post Lipsium nominare abstineo. Lazius historiae auctorem sive Caesarem, sive Vellejum credidit; a se repertam jactat in pervetusto codice membraneo, litteris antiquissimis scriptam, hoc titulo.

VELLEII EXCERPTA EX GALLICA HISTORIA

[note: Flor. lib. 3. c. 11. Dum Gallos per Caesarem in Septemtrione debellat, interim ad Orientem grave vulnus a Parthis Pop. Rom. accipit.] Dum haec circa Rhenum geruntur, in Noricorum finibus grave vulnus Romanus Populus [note: accipit. Nam.] accepit. Quippe Germanorum gentes, [note: quae, qui.] quod Rhaetias occupaverant, non longe ab alpibus, tractu pari, patentibus campis, ubi duo rapidis simi amnes inter se confluunt, in ipsis [note: Norici.] Noricis finibus, civitatem non quidem muro, sed vallo fossaque cinxerunt, quam appellabant Cisara, ex nomine Deae [note: Cizae.] Cisae, quam relig iosis sime colebant. Cujus templum quoque


page 351, image: ds351

ex lignis barbarico rito constructum, postquam eo colonia [note: Romana.] Romanorum deducta est, inviolatum permansit, ac vetustate conlapsum, nomen colli servavit. [note: Sallust. Iug Vallo fossaque moenia circumvenit. Sall. Iug. Ea parte qua Regis adventus erat. Sal. Iug. litteris Grae cis juxta ac Latinis doctissime eruditus. Sall. Iug. Post dies quadraginta, quam eo ventum erat. Ib. quod is dies festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magisquam formidinem ostentabat. Sal. Catil. Mallius et Foesulanus inprimis pugnantes cadunt. Liv. lib. 10. Deletam quoque ibi legionem, ita ut nuncius non superesset, quidam auctores sunt.] Hanc [note: urbem Annius.] urbem Titus Annius Praetor, ad arcendas barbarorum excursiones, Cal. Sextil. exercitu circumvenit. Ad meridianam oppidi partem, quae sola a continenti erat, Praetor ipse cum Legiene Martiâ [note: castra o. periosissime] operosissime communivit. Ad Occidentemvero, quabarbarorum adventus erat, Avar Bogudis Regis filius, cum equitatu omni et auxiliaribus Macedonum copiis, inter flumen et vallum, loco castris parum amplo, infelici temeritate extraflumen consedit. Pulchraindoles, non minus Romanis quam Graecis litteris instructa. Igitur quinquage simo nono die quam eo ventum est, quum is dies Deae [note: Ciza apud barbarosceleberr.] Cisaeceleberrimus, ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentaret, immanis barbarorum multitudo, exproximis sylvis repente erumpens, ex improviso castra irrupit. Equitatum omnem, et quod miserius erat, auxilia sociorum delevit. Avar cumin hostium potestatem Regio habitu vivus venisset, pecudis more mactatur. Oppidaniveronon minori fortunâ, sed majori virtute Praetorem in auxilium sociis properantem adoriuntur. Romani haud segniter resistunt. Duo principes oppidanorum. [note: Habbyno.] Habino et Caccus in primis pugnantes cadunt. Et [note: inclinata jam.] jam inclinata res oppidanorum erat, ni maturassent auxilium ferre socii, in altera ripa jam victoria potiti. Denique coadunatis viribus castra irrumpunt. Praetorem, qui paullo altiorem tumulum frustra ceperat, Romanavi resistentem obtruncant. Legionem divinam, ut ne [note: nuncius. cladis.] nuncius superesset, funditus [note: delent.] delerunt. Verres solus Tribunus militum amne transmisso, in proximis paludibus se occultans, honestam mortem subterfugit. Nec multo post Siciliae Proconsul immani avaritia turpem mortem promeruit.

Notitiae provinciarum utriusque imperii tum aliâs, tum libro sexto crebro meminimus: Fa quoniam in illâ parte quae de Occidentis Imperio est, res Rhaeticas persaepeattingit, placuit singula loca ordine subscribere, lectione hîc etiam quam maxime probavimus expressâ.

Praefectus Praetorio Italiae. Et infra, Duces Duodecim.

Limitis Mauritaniae Caesariensis. Limit is Tripolitani. Pannoniae primae, et Norici Ripensis. Pannoniae secundae. Valeriaeripensis. Rhaetiae primae et secundae. Sequanicae. Tractus Armoricani et Nervicani. Belgicaesecundae. Germaniaeprimae. Britanniae. Magontiacensis. Etinfra,

Praesides trigintaunus.

Per Illyricum quatuor, Dalmatiarum. Pannoniae Primae. Norici mediterranei. Norici Ripensis. Per Italiam septem, alpium Cottiarum. Rhaetiae primae. Rhaetiae secundae. Samnii. Valeriae. Sardiniae. Corsicae. Per Africam duo Mauritaniae Sitifensis. Tripolitanae. Per Hispanias quatuor, Tarraconensis. Carthaginensis. Tingitaniae. Insularum Balearium. Per Gallias undecim, Alpium Maritimarum Alpium Poeninarum et Grajarum. Maximae Sequanorum. Aquitanicae primae. Aquitanicae secundae. Novempopulanae. arbonensis primae. Narbonensis secundae. Lugdunensis secundae. Lugdunensis


page 352, image: ds352

tertiae. Lug dunensis Senonicae. Per Britannias tres. Britanniaeprimae. Britanniaesecundae. Flaviae Caesariensis. Et infra,

Sub dispositione Viri Illustris Praefecti Praetorio Italiae, Dioeceses infrascriptae.

Italiae, Illyricum, Africae.

Provinciae Italiae decem et septem.

Venetiae. Aemiliae. Liguriae. Flaminiae et Piceni Annonarii. Tusciae et Vmbriae. Piceni Suburbicarii. Campaniae. Siciliae. Apuliae et Calabriae. Lucaniae et Brutiorum. Alpium Cottiarum. Rhaetiae primae. Rhaetiae secundae. Samnii. Valeriae. Sardiniae. Corsicae. Et infra,

Sub dispositione Viri Illustris Magistripeditum praesentalis, Comites militum infra scriptorum.

Italiae. Africae. Tingitaniae. Tractus Argentoratensis. Britanniarum. Littoris Saxonici per Britannias.

Duces limitum infra scriptorum decem.

Mauritaniae Caesariensis. Tripolitani. Pannoniae secundae. Valeriae ripensis. Pannoniae primae et Noriciripensis. Rhaetiae primae et secundae. Belgicae secundae. Germaniae primae. Britanniarum. Magontiacensis. Et infra.

Auxilia Palatina sexaginta quinque.

[note: Augustaeos et Augustanos scio alio quam ad res nostras trahi posse, ac fortasse plerumque deberi, sed ascripsi, quia et ad nostras poterant.] Cornuti Seniores. etc.* Augustaei. etc. Rhaeti. etc.

Legiones Comitatenses triginta duae.

Menapii seniores. etc. Tertiani, sive tertia Italica. etc. Tertio Augustani. etc. Et infra,

Intra Illyricum cum viro Spectabili Comite Illyrici.

Sagittarii Tungri etc. Rhaetii. etc. Et infra,

Intra Africam cum Viro Spectabili Comite Africae.

Celtae Iuniores. etc. Tertio Augustani. etc. Et infra.

Sub dispositione Viri Illustris Comitis sacrarum largitionum. Et infra, Rationales.

Rationalis Summarum Pannoniae secundae, Dalmatiae et Saviae. Rationalis Summarum Pannoniae primae, Valeriae, Norici mediterranei et ripensis. Rationalis Summarum Italiae. Rationalis Summarum urbis Romae. Rationalis Summarum trium provinciarum, id est, Siciliae, Sardiniae et Corsicae. Rationalis Summarum Africae. Rationalis Summarum Numidiae. Rationalis Summarum Hispaniae. Rationalis Summarum quinque


page 353, image: ds353

provinciarum. Rationalis Summarum Galliarum. Rationalis Summarum Britanni[?]um. Praepositus Thesaurorum Salonitarum Dalmatiae. Praepositus Thesaurorum Siscianorum Savia. Praepositus Thesaurorum Sabariensium Pannoniae primae. Praepositus Thesaurorum per Italiam Aquilejae. Praepositus Thesaurorum Mediolanensium Liguriae. Praepositus Thesaurorum urbis Romae. Praepositus Thesaurorum Augustae Vindelicensis Rhaetiae secundae. Praepositus Thesaurorum per Gallias Lugdunenses. Praepositus Thesaurorum Arelatensium. Praepositus Thesaurorum Nemausensium. Praepositus Thesaurorum Trevirorum. Praepositus Thesaurorum Augustensium in Britanniis. Etinfra,

Sub dispositone Viri Spectabilis Ducis Pannoniae secundae Ripariensis sive Saviae.

Cuneus equitum Scutariorum. etc. Auxilia Augustensia contra Bononiam in barbarico, in castello Onagrino. etc. Et infra,

Sub dispositione Viri Spectabilis Ducis Provinciae Rhaetiae primae et secundae.

Equites Stablesiani seniores, Augustanis. Equites Stablesiani juniores, Ponte Oeni, nunc Febianis. Equites Stablesiani juniores, Sumuntorio. Praefectus Legionis Tertiae Italicae partis superioris, Castra Regina, nunc Vallato. Praefectus Legionis Tertiae Italicae partis superioris deputatae ripae primae, Sumuntorio. Praefectus Legionis Tertiae Italicae pro parte mediâ, praetendentis a Vemaniâ Cassiliacumusque, Camboduno. Praefectus militum Vrsariensium, Guntiae. Praefectus Legionis Tertiae Italicae, transvectioni specierum deputatae, Foetibus. Praefectus Legionis Tertiae Italicae, transvectioni specierum deputatae, Teriolis. Praefectus Alaeprimae Flaviae Rhaetorum, Quintanis. Tribunus Cohortis novae Batavorum, Batavis. Tribunus Cohortis Tertiae Brittonum, Abusina. Praefectus Alae secundae Valeriae Singularis, Vallato. Tribunus Cohortis sextae Valeriae Rhaetorum, Venaxamadoro. Tribunus Cohortis primae Herculeae Rhaetorum, Parroduno. Tribunus Cohortis quintae Valeriae Phrygum, Pinianis. Tribunus Cohortis Tertiae Herculeae Pannoniorum, Caelio. Tribunus Gentis per Rhaetias deputatae, Teriolis. Praefectus numeri [note: Al. Barbaricariorum.] Barcariorum, Confluentibas sive Brigantiae. Praefectus Alae secundae Valeriae Scquanorum, Vemania. Tribunus Cohortis Herculeae Pannoniorum, Arbore.

Officium autem habet item Vir Spectabilis Dux, hoc modo.

Principem ex officiis Magistrorum militum praesentalium alternis annis. Numerarios duos, ex utrisque officiis praesentalibus singulos. Commentariensem ex utrisque officiis alternis annis. Adjutorem. Subadjuvam. Regerendarium. Singulares. Etreliquos officiales. Et infra.

Sub jurisdictione Viri Perfectissimi Praesidis Dalmatiae. Provincia Dalmatia.

Officium autem habet hoc modo.

[note: Haec ascripsimus, ut appareret, quis modus Praesidialis cohortis Praesidum Rhaetiae primae et Rhaetiae secundae fuerit, quandoquidem omnium Praesidum una eadem extitit ratio.] Principem ex eodem officio. Cornicularium. Tabularios duos. Commentariensem. Adjutorem. Ab actis. Subadjuvam. Exceptores, et reliquos cohortalinos, quibus non licet ad aliam transire militiam, sine annotatione clementiae principalis. Caeteri Praesides ad similitudinem Praesidis Dalmatiae officium habent.



page 354, image: ds354

Ex Notitiâ Provinciarum Orientalis Imperii.

Sub dispositione Viri Illustris Magistri militum per Thracias. Et infra, Legiones Comitatenses.

Solenses seniores etc. Augustenses. etc. Et infra,

Sub dispositione Viri Illustris Magistri militum per Illyricum. Et infra, Legiones Comitatenses VIII.

Martii Constantes. etc. Lancearii Augustenses. etc. Et infra,

Sub dispositione Viri Spectabilis Comitis rei militaris per AEgyptum.

Legio quinta Macedonica, Memphi. etc. Ala quinta Rhaetorum, Scenis Veteranorum. etc. Et infra,

Sub dispositione Viri Spectabilis Ducis Armeniae.

Equites Sagittarii, Sabu, etc. Ala prima Augusta Colonorum, Chiacae, etc. Cohors quarta Rhaetorum, Analibae. etc.

Vulgo numerantur, Sub dispositione Viri Illustris magistri militum Praesentalis, inter Auxilia Palatina, Vindices, at And. Alciatus et Ant. Sconhovius, Vindelici, legerunt.

Libro praeterea sexto laudavimus provinciarum libellum, Cujus hic repraesentamus inscriptionem, et quâ nobis usui est, initium.

LIBELLVS R ROVINCIARVM ROMANARVM, IN QVO SVNT REGIONES VNDECIM, C. ET XIII. PROVINCIAS INTRA SE CONTINENTES.

Italia.

Gallia.

Africa.

Hispania.

Illyricum.

Thracia.

Asia.

Oriens.

Pontus.

AEgyptus.

Britannia.

Italiae provinciae XVII.

Campania, in quâ est Capua.



page 355, image: ds355

Tusciacum Vmbriâ.

Aemilia.

Flaminia, in quâ est Ravenna.

Picenum.

Liguria, in quâ est Mediolanum.

Venetia cum Istris; in qua est Aquileja.

Alpes Cottiae.

Samnium.

Apuliacum Calabriâ, in qua est Tarentum.

Brutia cum Lucaniâ.

Rhaetia prima.

Rhaetia secunda.

Sicilia.

Sardinia.

Corsica.

Alpes Grajae. etc.

Diximus libro septimo, extare historiam vetustam D. Afrae et sociarum martyrum, quam sub finem Rerum August. Vind. daturi sumus; plane illustre ecclesia sticae Augustanae an tiquitatis monumentum, Etsi eam, ut tempora et mores sunt, non omnes eodem interpretaturos modo satis praevideo; nobis tamen rerum fides prae vanis opinionum sequenda.

Significavimus quoque in commentario ad Afrae acta, alterius auctoris et aetatis videri, quae mox de Narcisso sequuntur: At vera tamen esse, firmat Ecclesiae Gerundinensis hodieque auctoritas. Ibidemque monuimus ea, quae de Afro et Dionysio subjecta, satis apparere inferioris aevi esse: Reliqua de XXV. martyribus ferro obtruncatis, antiquitatis opinionem melius tueri.

Libro octavo dissertum de epistolâ, sive privilegio ab Imp. Justiniano Titionum familiae concesso: Cujus exemplum apud Jacobum Cujacium I. C. extat observationum libro 10. cap. 12. huncin modum.

FLAVIVS IVSTINIANVS CAES. IMP. [note: fort Anticus.] ALANICVS, GOTHICVS, AL ANICVS, WAND ALICVS, AFRICANVS, SEMPER AVG. NARSETI P ATRICIO IN ITALIA S.

Mira aegritudine percepimus urbem nostram Romam superioribus temporibus exinanitam, desertam ac fere desolatam diutius perstitisse, ex eaque ad diversa orbis climata infinitas paene illustres familias migrasse, Gothorum Wandalorumque diram crudelitat em ac feram rabiem fugientes. Inter [note: quas.] quos honestis sima ac pernobilis Titionum familia, relicta urbe, in quâ permulta ante saecula, in glorioso equestri ordine feliciter floruerat, ad exteras nationes fugere compulsa est. Ex eâ enim familia super centum et XX. capita ad Vindelicos Rhaetiosque migrarunt, malentes dura pati fortiter exilia, quam in patriâcum hostibus Rom. Imp. propriis fruendo bonis, turpem


page 356, image: ds356

et inhonestam servire servitutem. Volentes nos igitur tot calamitatibus et miseriis occurrere, gloriosissimum Belisarium patricium contra Gothos in Italiam expedivimus, ut per eum a tantâ servitute, captivitate et strage ipsam urbem ipsamque Italiam liberaremus. In eo autem conflictu quem apud Ravennam Belisarius cum Victige Gothorum Rege, [note: Videtur deesse com misit, aut aliquid simile.] et in quo capto eodem Rege vivo victor extitit, strenuus fortis ac nobilis L. Galbinus Titio tribunum militumagens, fortiter dimicando gloriose occubuit, tribus post serelictis filiis superstitibus, Aulo Anduatio, C. Tuberone, et L. Reiciardo, qui omnes sub ducatu tuo in Italiâ pro nobis ac Romano Imperio contra hostes nostros honestis stipendiis summâ fide militant. Quapropter cum nil clementius, nildecentius, nil gloriosius in principe exoptari possit, quam eorum habere rationem, acjustis eos et gratis prosequi favoribus, quorum parentes viriliter dimicando, pro imperio ac patriâ sanctis sime ceciderunt, cumque hifratres ac eorum progenitores ab impiis Rom. Imp. hostibus spoliati sunt omni amplo eorum censu, quem in urbe et in Cenomanis, maxime Insubribus, Vercellen. Taurinis ac Liguribus per longa temporum spatia possidere soliti erant, volumus, mandamus acjubemus, inquantum gratiam nostram cari pondis, ac nostrum zelas honorem, ut dilig enti inquisitionefactâ, eos in censu suo ac gentilitiis bonis instaures, nulla eorum habita ratione per quosvis occupentur, eosdemque fratres urbi, honoribus, dignitatibus, et equestri pot is simum, in qua ab atavis proavisque summa cum laude claruerunt, restituas, in aedibusque suis, quovis remoto detentore, per te integrentur. Omnes enim, qui ab initio per vim pos sidendo iniqua faciunt fundamenta, per usum temporis non aequam adquir unt posses sionem, nec et hi, qui ab eis actionem habent, nolumusque eosdem occupatores ulla praescriptione juvari, quamvis longis simi temporis, cui omnino derogamus, ac plenitudine potestatis nostrae derogatum essevclumus, ut iidem fratres ea fide et virtute quam afelicissimo parente traxerunt, nobis ac Rom. Imp. deserviant. Hanc igitur nostram voluntatem, ac potius justam ac meritam instaurationem, inviolabiliter observari volumus, sub poena librarum C. auri, imperialique sig illo nostro muniri jussimus. Ex urbe nostra Constantinopolitana Id. Feb. Imperii nostri anno XXXVI. a natali Christiano DLXV.

Justinianus.

Procopius.



image: ds357

ANTIQVA QVAE AVGVSTAE VINDELICORVM EXTANT MONVMENTA, ET AD EA MARCI VELSERI MATTHAEI F. NOTAE.



page 359, image: ds359

VIRO PERILLVSTRI ET GENEROSO MARCO FVGGERO ANT. F. KIRCHBERGAE et VEISSENHORNI DOMINO, CAESARI a Consiliis, Aug. Vind. II. VIRALI.

PATRIAM, Marce Fuggere, quam consilio et auctoritate saepe juvisti, nominis tui splendore in hac suscepti operis parte ornari permittes. Est, cum scriptores magnorum virorum nomina tutelae praetendunt: Ego si me mihi legendis patronis, quos in primo limine affatus sum, quin et rerum scriptarum scribendarumque argumento isto, parum cavisse suspicer, injurius videar adversus maxime cives meos, in quorum gratiam labor omnis, ut ut ceciderit, desudatus. Est, cum invidiae placandae: At hîc nunquam quidquam, quod invidiam aut speret aut metuat. Est, cum se gratos, uti ajunt, beneficium rependere profitentur: Me quid publice, quid tibi privatim debeamus, non fugit, sed rerum caussarumque longe


page 360, image: ds360

sim rudis et imperitus, si tantillam opellam referendae ullâ ex parte gratiae valere confidam. Est denique illud postremum quorundam genus, cum in eorum laudes, quibus libros inscribunt, effusi, aeternandae famae specie quodammodo obrepunt: Mihi nec fiducia sulcare virtutum tuarum pelagus, quod enavigare quî queam? et ut sit, perennitatem hinc promittere nullam equidem ausim, eam facta ipsa tua, atque litterarum simul claritas conciliabunt multo meritissimo, quando hanc primus in vestram gentem laudem invexisti, ut scribenda faceres, et vero scriberes facienda. Ad unam itaque, quam principe loco commemoravi, rationem revolutus, nisi falsum colorem fuco mentiri, et favoris aurulam per confictas ambages captare velim, fateri necesse habeo, me praeterquam ut radios ex nominis tui splendore rebus nostris immitterem, consilium aliud non sequutum esse, idque caeteris scio faventibus omnibus, ut te etiam uno volente, humanitatis tuae erit, quam obtestor. Vale.



page 361, image: ds361

AVE LECTOR,

RELIQVIAS Augustanarum antiquitatum antehac, nec civibus nostris invitis, dedimus: Jam vulgamus iterum, illis item spero probantibus. Quo bono iidem eadem? Magno, ne dubita. Versus ordo justis de caussis. Correcta ad fidem lapidum non pauca, quae alienâ prius fide non fide exscripta, quibusque explicandis plurimum aliquando operaefrustraposuimus. Addita litter at a nonnulla, vel in cognita, velirreperta antea, dies enim diem, si uspiam, hîc docet; neque nos terminum figimus, adjiciant posteri, quorum diligentiae sors favebit, quidquid praeterea eruent: Additum totum mutorum monumentorum genus. Siquidem ea tempus aeque ac litterata deterit et ambedit quotidie, nostrae in patriam piet at is erat, librorum saltem ope, qualia ipsi inspicimus, ad posteros transmittere. In notis detracta multa, adjecta, mutata. Detractae primo variantes lectiones, sicubi de verâ, quae non nisi una est, constaret: singularium dein litter arum, et reliquorum scribendicompendiorum interpretationes, quas in unum caput sub finem cogere visum aptius: observationes ad hoc vulgares et protritae aliquot, nam quod tunc professi, nos mediâ die lucem illaturos, nunc minus placuit: denique pernecessariae etiam aliae, quoniam in libros rerum Augustanarum semelrelatae, iter andae non erant. Adjectae contra, tum lapidum, quos nunc primum damus explicationes integrae, tum caeter arum interdum auctaria. Mutata, et in melius rest ituta, quae minus


page 362, image: ds362

commode exierant, nam neque hoc dissimulo. Habes strictim caussas, editionis novae quam innovatae verius, multas, probas, tibi credo probatas. Superest, nos hoc quoque loco sancte veneremur memoriam optimi principis Maximiliani I. Imp. Aug. cujus jussu bonam partem inscriptionum nostrarum Conr adus Peutingerus, ante annos circiter XC. primum collegit, et ab interitu vindicavit: Ego, cum crebra Maximiliani in hanc urbem beneficia extiterint, istud profecto inter eximia numero, majus scilicet, quam ut humiles quaedam mentes possint capere. Tu vale.



page 363, image: ds363

Ad D. Vdalrici.

[gap: illustration]

Rerum Augustanarum libro IV. diximus copiose tum de cono, tum de columnae capitulo, cui conus insistit.

I. In hortis, qui e regione collegii societatis JESV.

i. O. M aet ERNO con SERVATORI caeterisque dis. DEABVSQVE huj VS. LOCI ............... ..... P. P. RETIE uot O. CVM. SVIS om NIBVS susc. III. NONAS .......... d d



page 364, image: ds364

Quidquid in his monumentis annorum praerosit injuria, nos quâ licet, ingenii reposituros beneficio, jam hinc a limine praemonemus: sic tamen, ut litterarum species primo ostendat oculo, quid inter veterem purpuram, et novitium asutum pannum intersit, ne quis fucum vereatur. Diximus libro V. istud videri in Capitolio stetisse. Quod Deos Deasque loci praeter summum Jovem [note: Liv. lib. 6.] nominat, est a Romano exemplo, sic Manlius apud Livium, Jupiter Opt. Max. Junoque Regina, ac Minerva, caeteri Dii Deaeque qui Capitolium arcemque incolitis. Praesidis provinciae Rhaetiae nomen abest, mensis itidem, et fortassis Consulum nomina, quae divinando restitui non potuere. Quod vero RETIE simplex E pro diphthongo Aebishabet, fabrileprocul dubio erratum, et sequioris saeculi indicium est.

Ad portam D. Jacobi.

[gap: illustration]

Hanc etiam tabulam ex Capitolio reliquam suspicamur, quod in eâ videatur expressus Jupiter sedens, et quidam anteillum supplicantium habitu. Sed id neminem fugiat, noe hujus generis suspiciones uti cogitantibus, in mentem venêre, verisimilitudinis caussâ, haudquaquam ad necessitatem persuadendi afferre.



page 365, image: ds365

II. In Peutingerorum aedibus.

IN. H. D. D. DEO SILVANO TEMPL. CVM. SIGNO. VE TVSTATE. CONLABSVM SEXT. ATTONIVS. PRIVATVS CIVES TREVER. IIIIII. VIR AVGVSTALIS PECVNIA SVA RESTITVIT.

Cives pro Civis antique. Trevirensis etiam quam Treverensis usitatius. Neque vero Attonius Treviris civis, Augustae itidem civis esse, et honoribus fungi non potuit: retulimus inter inscriptiones peregrinas C. Valerii Mariani titulum, qui cum Tridenti et Brixiae Decurio, Reip. Mantuanae Curator fuerit, harum omnium urbium civem fuisse clarum est. De Silvani templo et Augustalibus, diximus libro V. rer. Augustan.

III. In Peutingerorum aedibus.

PLVTONI. ET PROSERPIN AE. FLAVIA VENERIA. BESSA. EX VISV. AEDEM D. S. P. V. I S. L. M

Ex visu, est per visum monita. Meminimus hujus aedis libro V.

Ara sine litteris, proximis annis in collegio societatis JESV eruta. Eamin Plutonis et Proserpinae aede stetisse, libro V. suspicati sumus.



page 366, image: ds366

[gap: illustration]

IIII. In Peutingerorum aedibus.

MERCVRIO CVIVS. SEDES. A. [?] RGO SVNT A[?]IVS CL. LATERAIVS XV. VIR. SACR. FAC COS. DESIGN LEG. AVG. PR. PR LEG. III. ITAL V. S. L. M.

Vide, quae ad hanc inscript. observavimus libro V. et VI. In Appii nomine insolens character pro duplici P. est.



page 367, image: ds367

In aedibus Peutingerorum.

[gap: illustration]

page 368, image: ds368

Hoc signum quidam in templo, cujus proxima inscriptio meminit, stetisse non [note: Apul. metam. lib. 10] absurde conjiciunt. Mercurium se eodem quo, ille apud Apulejum, habitu, exceptis tantum pinnulis, prodit; Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamyda sinistrum tegebat humerum: flavis crinibus usquequaque conspicuus: et inter comas ejus aureae pinnulae, cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant. Virgulâ sinistrâ, [note: Plaut. Amphit.] nummarius sacculus dextrâ, id nimirum significant, quod apud Plautum est,

Nam vos quidem idjam scitis, concessum et datum

Mihi ab Dis aliis, nuntiis praesim et lucro.

Gallus vigilantiam, quae inprimis amica lucrum sectantibus. Hircus, sive quod Penelope Pana ex Mercurio in Hircum mutato conceperit, sive quod mercium involucra et crumenae ex pellibus, sive genitalem vim, hircinae salacitatis argumento, nam et Hermae naturâ obscoenius excitatâ fingebantur, idque ad orationis vim et potestatem reserebant. Vsus est hujus lapidis testimonio [note: Ant. Aug. dial. 5.] Ant. Augustinus, in dialogis, quos denummis antiquis patriâ, hoc est, Hispanâ linguâ scripsit.

V. Prope forum et curiam.

MERCVRIO AVG. SACRVM M. BASSINIVS VITALIS V. S. L. M.

Audio inventam haud procul eo loco, ubi nunc visitur ante annos LX. Id quamquam antiquitus forum magnum coloniae fuisse neutiquam opinemur, potuit esse forum aut piscarium, aut pistorium, autholitorium, aut quodvis aliud; nam in foris fere cultus Mercurius, unde et nonnulla apud Graecos cognomina accepit. Augustus hîc dicitur, quomodo in aliis lapidibus Juppiter, Neptunus, Mars et Apollo etiam Augusti, adulatione nimirum in Imperatores reflexâ.

VI. Ad clivum, cui a foro nomen.

MERCVRIO ............... ...............

Neque ullae praeterea agnosci possunt litterae. Id quidem cum ex his, tum ex iis quae in agro Augustano extant, inscriptionibus appâret, Mercurium eximie in hac viciniâ cultum: duabus praecipue de caussis, quod mercaturae, quodque viarum praeses, cum ei et negotiatores, quorum magnus in provinciâ numerus, et qui quâcumque aliâ occasione hac iter haberent, sacra facerent. Indicio etiam epigramma Reginoburgi nuper effossum, quod quamvis extra Augustanos, intra Vindelicos tamen fines, eo libentius ascribam, quoniam ignotum antea Mercurii cognomen affert.



page 369, image: ds369

IN. H. DD. DEO. Mercurio CENSVAL. PRO. Salute dd [?]AVGG. IMPP. Sept. seu. et ANTONINI. PAR[?]. max. et nobi LISSIMI. CAES. N. sept. getae RESTITVERV[?]. templum CVM. SIGNI s. consump TIS. VETVS tate ........ et IVL. VERAX ............... NEG. DD. CI lone. etlibone COS. V. ID. Septembr

Vnus et idem videtur lapis esse, quem Ratisbonae effossum, et muro insertum Collegii S. J. prope portam B. Petri, nobilitate pariter ac eruditione Nobilissimus ibidem Juvenis nobiscum benignissime communicavit:

[gap: illustration]

Hunc ipsum vero lapidem (cujus etiam Gruterus fol. LIV. inscriptione IV. meminit) P. Alexander a Wiltheim, S. J. Vir rerum literarumque veterum diligentissimus, (quid enim cessemus fateri nomen Illius, per quem profecimus?) ut conjectura praesagiri potest, sic legit:

IN. H onorem D omus. D ivinae. DEO. M ercurio CENSVALI. PRO. S alute NN ostrorum. AVGG ustorum. duarum. IMPP eratorum ANTONINI. PAR thici. et. nobi LISSIMI. CAES aris. N ostri RESTITVERVNT CVM. SIGNIS. et. ornamen TIS. VETVST ate collapsis JVL ius. VERAX NEG otiatores DD edicarunt. C COS. V. IDV s.

Nec piget, Senis doctissime eruditi, et in intelligendis pensitandisque antiquitatibus


page 370, image: ds370

bene callidi, notas, ad familiares. olim perscriptas, (venia gratiaque postulata) integras dare; ut bona agamus fide, et suum cuique tribuamus:

DOMVS DIVINA est familia Augusta, quae per adulationem omnibus fere operibus dedicatis cuicunque Deo inserebatur; uti et Salus Impp.

MERCVRIO hoc opus dedicatum oportet, quia id fecere negotiatores, quorum ipse praeses.

MERCVRIVS CENSV ALIS dicitur, quia et censibus regendis et pendendis, et mercimoniis praeerat. Caeterum hoc epitheton CENSV ALIS nunquam Mercurio attributum reperitur, nisi in hoc lapide, quodrarum.

DVO AVGVSTI sunt Antoninus Pius et Lucius Aelius, ejus frater; NO BILISSIMVS vero CAESAR. M. Aurelius Antoninus, Piifilius.

Opus, quod RESTITVTV Mest, debuit fuisse aliquod fanum Mercurii; idque non inelegans, sed SIG NIS seustatuis et aliter ORNATVM.

Ex restituentibus unus est JVLIVS VERAX, alter latet: Fuere autem uterque NEGOTIATORES ad Danubium alicubi, et probabiliter exactores censuum et vectigalium.

Eorum, qui opus restitutum de dicarunt, nomina desunt: uti et CONSVLIS, sub quo dedicatio facta; nec nonetiam MENSIS.

IMAGINEM cum CLAVA non intelligo; non videtur HERCVLES. (forte Deus Titanus, aut Dea Cisa.)

Hactenus, in his studiis, multi atque celebrati nominis Wilthemius: Contulit autem, et composuit utramque inscriptionem Amicorum doctissimus (cui jam, praeter aetatem, senile judicium est) ac singulas voces considerate atque apte junctis et alternis literis commisit. Inaltera statim linea S. nimirum PRO Salute non apparet in monumento amplius, neque extitisse unquam ex eotempore, ex quo fuit erutum, persuaderi potest; cum litera O. in voce PRO directo respondeat M. in superiore linea: In qua quia neque tum (ut vidit) aliquid amplius lectum fuit, quod ad integritatem MERCVRII vocis pertineret; quoniam lapis recta linea discissus est. Sic in tertia rursus literae S. quod habetur in Velserianis, nullum animadvertitur vestigium; quod induxit Virum Nobilissimum, ut, cum forte fidem haberet descriptoris diligentiae, verba de Sept. Severo, et Antonino Caracalla et Geta filiis ejus, interpretatus fuerit. Pronum autem praeterea id fuit credere, quoniam Severum PARTHICI cognomen, propter debellatos Parthos, meruisse scribit Spartianus; cui expeditioni intererat Antoninus, et postea Ioco patris triumphavit. Getam quoque milites CAESAREM dixisse, idem auctor est. Sed appellatio DVORVM AVGG. rem suspectam poterat facere, solus enim Severus Augusti nomen gesserat: Et quanquam Bassianus nomen Augusti acceperit aliquando a militibus, patre aegro pedibus; id intra paucos tamen dies deposuisse rursus intelligitur, cum aegerrime tulisset pater, omnibus, qui filio actores ejus rei extiterant, graviter punitis. Idem ex cap. 20. Spartiani patet, solum Severum tenuisse Rempubl. cum Augusti titulo. Quare nobis certum est et indubitatum, L. Aelium Verum et M. Antoninum hîc intelligendos esse; malumus enim cum Goltzio et plerisque aliis, a quibus secessionem quidem se facere profitetur Jul. Capitolinus, Verum Marco praeponere. Nec silentii sipario involvendum [gap: Greek word(s)] , soribere Wilthemius


page 371, image: ds371

procul dubio M. Antoninum voluit; hic enim primus est, qui consortem imperii L. Aelium fratrem habuit, simulque Augustum appellavit. Sic Jul. Capitolinus, in vita Marci, cap. 7: Post excessum divi Pii (Marcus) a Senatu coactus regimen publicum capere, fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit, Caesarem atque Augustum dixit; atque ex eo pariter coeperunt Rempub. regere. Tuncque primum Romanum imperium DVOS AVGG. habere coepit. Deinde Marcus cognomen PARTHICI sortitus est. Julius cap. 8: Fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologesus, paratum sub Pio, Marci et Veri tempore indixit. Idem cap. 9: Profligato autem bello uterque PARTHICV Sappellatus est. Filius Marci fuit Commodus Antoninus, cap. 18. qui precibus Lucii CAESAR appellatus est, cap. 12. Petiit praeterea Lucius, ut filii Marci CAESARES appellarentur. Pertinerelautem ad Marcum, praeter haec reddunt insuper probabil, equod is legionem a se conditam ibi locorum habeat; quod multa alia, ad Marcum attinentia, monumenta his in terris inveniantur. Sic Aventino teste, prope Weilheim ingens, in saltu, jacet lapis, cum inscriptione: M. ANTONINVS. IMPERATOR. AVGVSTVS. In penultima denique CIlone, exiguum et fallax litterae I. vestigium est, et satis longe a C. remotum. Nec dubitamus, NEGOTIATORES fanum istud Mercurii (qui Graecis [gap: Greek word(s)] a lucro nimirum dicitur) ibi locorum restituisse; illorum enim lapides Augustani aliquoties meminere, et Augustae multa hujuscemodi collegia esse potuisse, haud obscure Velserus noster lib. V. Rer. Aug. Vind. fol. 277. indicat. Restat denique caput, quod ad latus expressum est cum slava; sed esto, sit illius Dei (inquit Amicus noster) quid Mercurio cum clava? Ego quidem nemini Deorum clavam appositam esse memini, praeterquam Herculi: Jam vero cum Hercules lucri quoque praeses fuerit, quid obstat, quin credam, placuisse mercatoribus Deum adjungere, qui idem cum Mercurio munus obibat? Sed responsum (nî fallor) in proclivi est, quod Natalis Comes lib VII. Mythol. cap. 1. reddidit: Fama est, ait, poste Gigantibus victoriam HERCVLEM suam clavam MERCVRIO, cognomento Polygio consecrasse; quam dicunt fuisse ex oleastro, et repullulasse, actisque radicibus insignem arborem factam fuisse. Verum ex hoc diverticulo in viam nunc revertimur.

VII. In domo quâdam.

MARTI CRISPVS. RAE CI. FIL. V. S. L. M.

Incidit mentio inscriptionis issius, et ejus, quae proxime sequitur lib. V.

VIII. In Peutingerorum aedibus.

IN. H. DD. DEO. MARTI ET. VICTORIAE CONTVBERNI VM. MARTICV LTORVM POSVE RVNT. V. S. LL. M.

Contubernium dicitur contubernalium habitatio, ait Festus, Contubernales Fest. v.


page 372, image: ds372

[note: Contubernium et Contubernales, Veg. lib. 2. c. 10.] autem, dicuntur a tabernis, quae fiebant ex tabulis. Vegetius videtur contubernium decem militum numero definire. At hîc paullo aliter accipio, pro corpore aut collegio, quod Martis colendi caussâ coiret, pecuniam conferret.

IX. In hortis, qui e regione sunt collegiisocietatis JESV, ibidem anno Christi MDL. effossa.

c ETERIS DIIS DEABVSQVE OMNIBVS [?] ADIVTORIVS ROMANVS. D. M V. S. L. L. M

[note: Cic. act 5. in Ver.] Dei Deaeve alicujus pluriumve nomina praecessere: sic Cicero in Verrem, post Jovem, Junonem et aliquos praeterea nominatim invocatos, Caeteros item Deos Deasque omnes imploro atque obtestor. Diximus lib. V. Adjutorium Romanum Decurionem municipii videri fuisse, nam sic interpretor singulares litteras quae anteversum ultimum.

X. In aedibus Peutingerorum.

[gap: illustration]

Planum fecimus libro V. colonias (colonia enim certe Augusta) plerumque municipia dictas, et in eam sententiam optimorum auctorum tessimonia multa ad duximus, quibus etiam nunc Tacitum licet adjungere, qui uno orationis [note: Tac. hist. lib. 2.] filo Placentiam coloniam, cives municipale vulgus appellat, quocirca lapidum auctoritate in re satis superque testatâ abstinemus. Eodem libro de sacris aedibus, de Decurionibus, de Equitibus loquuti, hanc ipsam inscriptionem laudavimus. Libro autem VI. de Aelio praenomine, quod Augustam ab Hadriano traxisse existimamus, disputavimus. Fragmentum lex aede esse, cujus nomen vetustatis injuriâ extritum, dubitationem non habet; si recte conjecturam a columnis utrimque striatis capio, ipsius, hyperthyri pars.



page 373, image: ds373

Ad D. Vdalrici.

[gap: illustration]

Vulgus Cisae [gap: Greek word(s)] interpretatur. Noscum de Cisâ libro III. multa dixerimus, an ejus tamen nominis Dea aliquando Augustae culta fuerit, in medio reliquimus, neque item libro IV. detemplo quidquam definire ausi. Haec equinem imago Medusae est, cujus se jam olim admonitum a Christophoro Velsero, qui Reginoburgi summae aedis Praepositus graviora studia politioribus litteris condire solitus, Peutingerus in convivalibus retulit, et memini paene geminam videre in Carpensibus hortis Romae. Num ex Palladis aede aliqua, numve ex Capitolio nostro sit reliqua, quis certo statuat? Scio Gorgones multasque praeterea maniarum et larvarum species sepulchris etiam insculptas.

XI. Inaedibus Canonici cujusdam.

p ARCI s SACR um C ......... COSSITIVS PRIMVS V. S. P L. L. M

Veronae lapis, LOCO. PVBLIC. DAT. DD. PARCIS. AVG. SACRVM. nec omnino primae hujus fragmenti litterae quatuor aliorsum trahi possunt.

XII. In aedibus Peutingerorum.

..... VRI .. SC ... ..... RIVI ...... V. S. L. L. M



page 374, image: ds374

Etsi praeter ultimum versum, qui voti solutionem continet, nihil intelligo, vel eo tamen nomine, hoc et sequens fragmentum, inter sacra retuli.

XIII. In horto e regione collegii societatis Jesu.

................. .... VS. OPTIO ..... ..... RAETERI ..... V. S. L. M

Optiones antiquitus Tribunorum, Centurionum et Decurionum quodammodo [note: Veg. lib. 2. c. 7.] vicarii, tamquam adoptati eorum, inquit Vegetius, ab optando appellati.

XIIII. In episcopii atrio.

[gap: illustration]

page 375, image: ds375

Libro V. rationes adduximus, quae nobis persuadent, columnae fragmentum ex basilicâ superesse.

XIV. In domo quadam privata.

.................. .................. DEC. MV nicipi FRATRIS. EIus FILIVS HERES L. D. D. D.

Nomen demortui periit, uti et ejus, qui titulum posuit: appâret autem priorem Decurionem municipii, deque patriâ recte meritum, quippecui locus sepulchri publice datus, alterum ejus ex fratre nepotem et heredem fuisse. Quod Decreti a Decurionum ordine facti hîomentio, vifum collocare statim post aedium sacrarum et basilicae monumenta.

XV. In aedibus Peutingerorum, Illuc translata ex aede D. Nicolai, quae ante urbis muros stetit.

PERPETVAE. SECVRITATI C. IVLIANIVS. IVLIVS. DEC. MVN IIII. VIRALIS. SIBI. ET SECVNDINAE. PERVINCAE CONIVGI. CARISSIMAE ERGA. SE. DILIGENTISSIMAE FEMINAE. RARISSIMAE SINGVLARIS. EXEMPLI PVDICITIAE QVAE. VIXIT. ANNOS. XXXXV. MENSES. VII. DIES. XXI. ET IVLIANIIS. IVLIO. IVNIORI. ET IVCVNDO. ET IVSTO FILIIS VIVIS. VIVOS. FECIT

C. Julianius Julius Quinquennalitius, hoc est, Censorius fuisse, aut Aedilitius, hoc est IIII. Vir Aedilitiâ potestate functus videtur, uti dictum rerum Augustanarum libro V. Diximus etiam in Commentario ad acta S. Afrae martyris, suspicionem


page 376, image: ds376

esse, pertinuisse ad Julianiorum gentem Julianam, quae sub Diocletiano Christianitatis rea capitis Augustae damnata; quod si sedet, Julianiam legemus rectius. Vivis vivos secit, antiquum, sed non infrequens, est pro Vivus.

In aedibus Canonici custodis summi templi.

[gap: illustration]

Dixi libro V. Duumvirorum videri imagines. Tametsi nomina intercidêre, conjecturae caussas aliquas afferre possumus, quod duo sunt, et alter quidem manu jubentis gestu, quod togati, quod nescio quid chartaceum praetendunt, ordinis fortean decreta, quod pinea nux publicum coloniae symbolum inter utrumque addita, quis enim id sibi sumeret privatus, aut in minori magistratu constitutus? Et quamquam haec interdum eodem quo cupressus modo mortis indicium, quippe quae semel excisa nunquam repullulet, in priorem tamen conjecturam nescio quomodo videor pronior. Eam locus juvaret etiam, si lapidem ibi aut in viciniâ inventum constaret, coloniae enim illic forum, et in foris illustrium virorum imagines, senatorum praesertim et oratorum, unde Licinius mathematicus apud Vitruvium Alabandeos insipientes esse judicatos ait, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae, omnes sunt caussas agentes, in foro autem discos tenentes, aut currentes seu pilâ ludentes.



page 377, image: ds377

XVI. Anno Christi MDLXVII. Ad D. Vdalrici, sub turre inventa.

PERPETVAE. ME. SECVRIT. TIB CLEVPHAS. IIIIII. VIR. AVG. NEGOTIATOR ARTIS. PVRPVRARIAE. QVI VIXIT ANNOS. LXXVI. SENILIAE. LASCIVAE CONIVGI. ET. CLAVDIAE. FORTVNENSI ET. EPIGONO. APRO. FILIIS. VIVOS. VIVIS FECIT.

Hanc inscriptionem, cum paucis quibusdam aliis, non vidi: interim in hac ausus facinus, quod in nullâ aliâ, cum exemplum, quod descripsi, haberet IIIIII. VIR. AVG. NEGOTIATORVM. ARTIS. PVRPVRARIAE. inane additamentum audacter rescidi, et NEGOTIATOR. restitui, nam ut Cleuphas Sexvir Augustalis negotiatorum illius artis fuerit, nugae. Adi, quae libro VI. de Cleupha observavimus. Nec te conjugis et liberorum [note: Const C. lib. 10. tit. 47. l. 7.] nomina, quae nihil Judaicum sonant, sententiâ dimoveant, Agrippas, Berenices. Drusillas Regia ejusgentis familia habuit. Constantius negotiatores purpurarios qui Imp. deservirent, immunes esse jussit.

XVII. Ante aedes Peutingerorum.

............................ .... t RIBV no ............ ....... E ................... CONSVLARES. HO nor. adept. et ATINIAE GEMINAE ............... PEREGRINIVS. BELLICO sus. f. c HOMINIBVS. BONIS

Praeterquod libro V. diximus, nihil eruo: nam quod olim de procuratore Rhaetiae aliquo conjiciebam, nunc damno, et litteras RIBV, de tribuno opinor rectius accipio.

XVIII. In D. Vdalrici templo frustillatim effossa, anno MDXCI.

D. M. ET. PERPETVAE. SE cuRITATI. VICTO riO. VICTORIANO neGOTIATORI. Aug ... SCRETARIA .... .. TVRARIAE. SI .... .. CA. MATer ......... .. VIXIT. ANn ........ .. C .....................



page 378, image: ds378

Quae assequi potui, restitui, reliqua mihi aeque cum ignotissimis ignota.

XIX. Inturre S. Crucis, quâ hortum spectat.

IVL. VICTOR NEGOTIATORI QVONDAM. VESTIARIO TESTAMENTO. EIVS IVLIVS. CLEMENS AQVILIFER. LEG. III. ITAL FRATER. EIVS. F C D D

Multa olim in hunc locum non necessaria scripsimus, ejus errore decepti, qui SPOLIATORI. pro NEGOTIATORI legerat, nunc liquent omnia. Aquilas praecipua inter Romana signa, singulas legionibus singulis fuisse, non monendum.



page 379, image: ds379

XX. In Peutingerorum aedibus.

[gap: illustration]

page 380, image: ds380

Pusinti, Victorinae et Pusiniae imagines fastigium ostendit. OB. MEMORIAE. et CONIVGI. sculptoris videtur error, pro MEMORIAM. et CONIVGIS.

XXI. Ad D. Vdalrici, sub Michaelis archangeli aediculâ.

[gap: illustration]

Boni haec ominis nomina, uti et quae praeteriere Victoris, Victoriani, Clementis, Victorinae, atque ex sequentibus Constantini, Clementis, Fortunati. Eximia his deligendis Romanorum religio, in maximarum praesertim rerum initiis, quod dudum ex Cicerone et Festo observavimus. Sic est apud Tacitum [note: Tac. hist. lib. 4.] in Capitolii restitutione sub Vespasiano, Ingressimilites, quibus fausta nomina, felicibus ramis.

XXII. In aedibus Peutingerorum.

D. M. ET PERPETVAE. SECVRITATI [correction of the transcriber; in the print SECVRITATATI] CRASSICIO CONSTANTINO INFANTI. DVLCISSIMO. QVI VIXIT. ANNOS. VII. AELIVS. AELIANVS ET CRASSICIA. VRSA PARENTES. FACIENDVM. CVRAVERVNT

Notandum, Crassicium Constantinum alterum nomen a matre, neutrum a patretraxisse.



page 381, image: ds381

Ad pontem viae novae mediae.

[gap: illustration]

page 382, image: ds382

Ineptas plebejasque quorundam fabulas nihil moramur: Haec ex sepulchro tabula est, Infantis fortassis, nam eam cogitationem puerorum ludentium species in jecit; nec tamen quidquam nimis affirmo, cum et aliae explicationes locum habere queant. Secundus trochum credo manu jacit, trochum quippe [note: Mart. lib. 14. ep. 148. 149.] Martialis pueris tribuit, eumque anulum orbi insertum habuisse ostendit, ut spectatores sono oblectaret, et obvios viâ decederent, admoneret,

Iste trochus pueris, at mihi cantus erit.
Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
Cedat ut argutis obvia turba trochis.

[note: Virg. Aen. lib. 7.] Vt eos admodum falli necesse sit, quibus trochus idem visus, quod -------- torto volitans sub verbere turbo.

XXIII. In horto quodam.

............................... MATRI. PIENTISSIMAE LVCRETIVS. CLEMENS ET. FL. FORTVNATVS. FILI FACIENDVM. CVRAVERVNT

Matris nomen abest, nec ei filiorum pietas ad memoriam profuit.



page 383, image: ds383

XXIIII. In Peutingerorum aedibus.

[gap: illustration]

Juliae matris, quae titulum posuit, et Aelii Crisni, cui positus, hae effigies.

XXV. Vbi extet, nescio.

D. M PERPETVAE SECVRITATI. AVL SILVANO. VETERANO MIL. ITAL. MVL. V. P IVL. PACON. V. CL. CAT N. STA. CL. CA. CLEMENS POSVIT



page 384, image: ds384

Vereor parum perite descriptam, eo minus conjecturis licere volo.

XXVI. In Peutingerorum aedibus.

d. m. ET. PERPETVAE. SECVRITATI. TIB. ACVTIANO. VRSACIO VETERAN o ............ QVI. VIXIT. ANNOS .... VII. MENS. SEX. DIES VIII. HOC. FACIENDVM. CVRAVIT .......... LICIA. PIENTIA .... CONIVGI. BENE MERENTI FECIT

[gap: illustration]

Ex postremis notis, nihil cui acquiescam exsculpo, caetera, quâ legi possunt, clara sunt.

XXVII. In Peutingerorum aedibus.

D. M .... ARINI. MONTANI [correction of the transcriber; in the print MONTANTI [?]] EX. 7. VET. POMPEIVS SALTVINVS. HERES FACIENDVM. CVRA EX. [gap: unknown signs]

Notum centurias a centurionum nomine dictas, Montanus ergo ex centuriâ Veturii alicujus miles. Vltimus versus sepulchri sumptum indicabat, sed numerorum notae corruptae.



page 385, image: ds385

XXVIII. In hortis V. III. Marci Fuggeri, reperta anno MDLXXXII. in Vindonis alveo.

D. M. SEROTINI ET. PISTAVCI ISAVRICAE IVL. STATV TIANVS. ET IVL. CONCESI F. C.

An Isauricae, sive legionis sive cohortis milites Serotinus et Pistaucus? Legionis primae Isauricae Sagittariae nomen in lapide superesse ferunt.

XXIX Ad D. Joannis, in muro coemeterii.

SVCCESSVS ILVINI. F. EQ. AL AVG ................... ...... STIP. XIIII. VIXIT. ANN. XL

Successus Ilvini filius eques alaris (Alares enim a legionariis distinguit Vegetius) Augustâ. Notum patriam ablativo casu ostendi in lapidibus, eodem modo, [note: Veg. lib. 2. c. 1. Ascon. in 2. Ver.] quo Asconius de tribu scripsit: nisi cui eques alae alicujus Augustae aut Augustalis rectius.



page 386, image: ds386

In S. Otmari vico.

[gap: illustration]

Aut Successi, aut equitis alicujus alterius haec effigies. Flores sepulchris additi creberrime, humanae imbecillitatis argumento.

XXX. In aedibus privatis.

CLAVDI ... LAVIAN .. ... HERED

Lapidis hoc frustum, uti et quae sequuntur duo, nihil valde memorabile continent.

XXXI. In domo privatâ.

...................... ........ AI ......... ..... ILNIVS ......... ... S. R. EX. XI...

Heres etiam monumenti impensam ascripsit.

XXXII. In basilicâ D. Virginis ad portam aeream.

............................. .. VEREN. RE ...... .............................



page 387, image: ds387

XXXIII. Item in basilicâ D. Virginis.

CL. IVCANAE EX. TEST. P. CL MATERNI. PA TRIS. F. I. SILVI NA. VXOR. ET HERES. F. C N. I. F. L

Silvina, uxor et heres P. Cl. Materni, ex mariti testamento fieri jussit, fierique curavit Cl. Jucanae ejus filiae; ut nos tamen exscribentis incuria non fesellerit. Postremae notae mihi non notae.

XXXIIII. Ad D. Vdalrici.

[gap: illustration]

Litterarum informis species, quam proxime ad lapidis fidem exprimendam curavimus, a non optimo saeculo est. Implexae secundi versus, Macrianum missum honestâ missione significant, uti nos amicus noster Jo. Vivianus, a Lipsio doctus monuit: Congruit, quod Exbeneficiarius Consulis, quia eo munere jam defunctus.


page 388, image: ds388

[note: Tertul. de fuga in persec. Cujac. in nov. 13.] De Beneficiariis quae Vegetius, quae alii, in promptu sunt. Sed et diversus a vulgato ejus verbi usus interdum fuisse videtur, nam Tertullianus matrices Beneficiariorum et Curiosorum nominat, in quibus descripti tabernarii, lanii, fures balnearum, aleones et lenones: Itaque Cujacius Beneficiarios et Curiosos pro delatoribus accipit.

E regione prioris inscriptionis.

[gap: illustration]

Haec ipsa Macriani opinor imago; manu fortassis indicem convolutum tenet, quem matricem Tertullianus dixit. Lapidi ad dextrum latus, a pictore non expressum, rosae insculptae, conditioni humanae vitae testandae.

XXXV. In privatâ domo.

MATIDiae DIV AE. MATIdiae a VG. FIL. DIuae MARCIANAe. aug nePTI. DIVI. tra iaNI. ABNEpti DIVAE. SABinae hadr. aug. SOrori



page 389, image: ds389

Matidia, soror Sabinae Hadriani uxoris, ex hoc et aliis lapidibus. Sabinam Trajani neptem per sororem vocat Spartianus, [gap: Greek word(s)] Dio et Zonaras. Hinc creditum, Matidiam et Sabinam ex Trajani sorore natas. Quod, cum Matidiae duae fuerint, demajori verum est, de minori et Sabinâ sorore, minime. Quin Sabinam et alteram Matidiam, cui basis posita, doceo prioris Matidiae filias, Marcianae Trajani sororis neptes fuisse, hoc modo,

[gap: illustration]

[note: Hotom. de verbor. signif.] Si ista Spartiani quoque mens, novi enim, qui nepotes ex fratre aut sorore non pro fratris sororisve filiis, quod vulgo fit, sed pro horum nepotibus accipiant, neque se omnino aliter in probatis auctoribus observare potuisse scribant; si haec ergo Spartiani et Graecorum mens, bene est, sin diversa, dicam clare, erravere. Certe ex ipso Spartiano facile colligo, Hadriani socrum Marcianam non fuisse. Cum multa civiliter ab Hadriano erga amicos acta enumerasset, subjungit, Omnia denique adprivati hominis modum fecit. Socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis, caeterisque officiis. Ea sive de socru vivâ capimus, quam honoribus in gladiat oriis spectaculis a genero affectam, argumento aequabilitatis ad privat ihominis modum est consentiens, ut caetera officia, officia sint quae in quotidianam vitam cadunt: sive quod viris magnis placere video, funebre munus, et officia mortuorum memoriae debita interpretamur rectius, utrum vis non nisi Hadriano imperante contigit. At Marciana jam antea defuncta et in Divas relata, quod arcus Anconae Trajano Trib. Pot. XVIII. positus ostendit, DIVAE. MARCIANAE. AVG. SORORI. Aug. Hadriani ergo nequaquam socrus, et quod consequitur. Sabina Sabinaeque soror, ejus neutiquam filiae. Ista per ambages. Rectâ idem conficit lapis Suessanus, MATIDIAE. AVG. FIL. DIVAE. MARCIANAE. AVG. NEPTI. DIVAE. SABINAE. AVG. SORORI. An obscure Matidia Augustae filia, Marcianae non filia, sed neptis? Illud obscurius, cujus Augustae filia, nisi hunc scrupulum marmor nostrum eximeret, in quo litterarum reliquiae satis ostendunt Matidiam Matidiâ natam; et extant nummi, MATIDIA. AVG. DIVAE. MARCIANAE. F. qui ad majorem Matidiam pertinent. Illa enim Augusta, et post mortem Diva dicta. An minor iisdem honoribus aucta, ambigo, neque puto. De majori etiam accipio Spartiani locum, Post hoc Antiochiâ digressus est, ad inspiciendas reliquias Trajani, quas Tatianus, Plotina et Matidia deferebant. Minorem Sabinae superfuisse dicamus oportet, si hic titulus vivae statutus, quod mihi verisimile. Trajani abneptem timide ascripsi, coactus spatio lapidis, DIVI praenomine, et NI terminatione. Vt semel omnia dicam, suspicor Marcianae aut Matidiae majoris maritos (quorum neque nomina neque nobis stemmata nota) aliquo modo ad Trajanum pertinuisse, inde abneptem dictam Matidiam minorem. Quamquam saepe a naturae vinculis ad ambitionem discessum, ideoque variatum. Exemplum in Severo, cui visum in Marci familiam transire: Is in lapidibus nunc L. Veri Aug. nunc M. Antonini filius, Commodi frater, Antonini Pii Nep. Hadriani Pronep. Trajani Abnep. Nervae Adnepos: Cum interim filius ejus M. Aur. Antoninus Trajani et Nervae Adnepos appelletur. Quae cuncta simul, si ad calculum revoces, vera esse non possunt. Vicentiae visitur inscriptio, quae Matidiarum quoque meminit; dubito an harummet, cum inter Hadrianum et Gordianum anni plusquam centum intersint, etsi nihil prohibet ex usuris sortis a Matidiis legatae aut donatae, statuam Gordiano tanto post positam. Inscriptio haec est,



page 390, image: ds390

IMP. CAES MARCO. ANTONIO GORDIANO. PIO FEL. AVG. P. P. COS. II PROCOS. TRIB POTEST. V. PONT MAXIMO RESPVBLICA EX LIBERALITATE MATIDIARVM D. D

XXXVI. Ad D. Stephani.

C. MANAGNIO IVSTO. T. LEG. III. ITALIC. [gap: unknown sign] MANAGNIA. FABIANA FILIA. ET. HERES FACIENDVM. CVRAVIT. INSTANTE MANAGNIO. NICITATE. LIBERTO EX. H s. N. XVI.

M. Antoninus Imp. legionem tertiam Italicam in Rhaetia instituit, uti libro VI ostendimus. Laterani legati nomen extat inscriptione IV. aedium sacrarum, Julii Clementis Aquiliferi XVIII. inter negotiatores. Hic ordine Tribunus, Decurio, et milites, quorum alter Librarius etiam. Instante liberto, id est, quod caeteroquin CVRANTE, aut AGENTE, aut CVRAM AGENTE. Quot sestertiis nummis monumentum constiterit, numerorum notae ostendunt.

XXXVII. Ad D. Vdalrici.

........................... deCVRIONI. AL. III. L. ET bf. COS. ET. FL. DECORATo mil. LEG. III. ITAL .............. VS. V .........................



page 391, image: ds391

[note: Veg. lib. 2. c. 1. Var. de Ling. lib. 4. Festus Tutma. Veg. lib. 2. c. 14.] Vegetius Equitum alae dicuntur, ab eo quod ad similitudinem alarum ab utrâque parte protegant acies. Alarumpartes turmae, quasi termae aut terimae, quod ex terdenis constarent equitibus, ut est apud Varronem et Festum. Hinc Decuriones singulis turmis tres. Atque id quidem antiquitus. Vegetii aevo turma equites XXXII. sub uno Decurione habuit.

XXXVIII. Ad D. Dominici.

D. M. IVL. AMANDO MIL LEG. III. ITAL. LIBR ARIo. COS. VIXIT. ANNIS. XXX. IVLIA. PATERNA. MATER FECIT. SIBI. ET FILIO PIENTISSIMO. VIVA. EX. PECVNIA. SVA. FECIT

[note: Veg. lib. 2. c. 7.] Librarii, qui libros et instrumentascribunt. Incastris, ait Vegetius, qui in libros referebant rationes ad milites pertinentes.

XXXIX. Sub portâ D. Virginis.

............................. pro. INCOLV m. imp. caes. l. sept. seu aug. tr. p. III. IMP. V. COS. ii. procos. p. p. felicissimi princ. TOTIVSQVE. domus. diuinae. quod ... colla BSOS. RESTITV it ................. ............... VS. SVRVS ..................

Sept. Severum sive muros, sive pontes, sive fornices restituisse videri, diximus libro VI. In ultimo et penultimo versu ejus, qui inscriptionem, posuit maxima nominis portio deest, nullis conjecturis reponenda. Porro cum duos tantum Imperatores Trib. Pot. III. Imp. V. dictos repererim, Domitianum Cos. X. et Severum Cos. II. hanc posteriori tribuere ideo visum, quod Severi in Col. Augustanam multa, Domitiani quod sciam beneficia nulla extent. Initium abesse judicavimus, quia quae pro alicujus salute aut incolumitate statutae, fere certis numinibus dicatae, habes ejus generis apud Smetium. LVNAE. AETER. SACR. PRO. SALVTE. IMP. CAES. L. SEPTIMI. SEV. Item, VIR. DIANAE. SACR. PRO. SALVTE. IMP. CAESARIS. L. SEPTIMI. SEVERI. Item, I. O. M. SARAPIDI. PRO. SALVTE. IMP. L. SEPT. SEVERI. et alias aliorum.



page 392, image: ds392

XL. Ad D. Vdalrici. gentian O. ET. BASSO. COs.

Litterae grandes et elegantes, ut liceat existimare inscriptas fuisse operi alicui publico egregio. Praeferunt nomen Bassi Cos. et appâret alterius Cos. nomen praecessisse. Cum ergo VI. vel VII. Bassos posteriori loco consules renunciatos inveniam, scilicet anno urbis DCCXI. cum C. Albio Carrinate (mortuo in magistratu Q. Pedio) P. Ventidium Bassum: anno DCCCXVII. cum Crasso Bassum, uti habet Cassiodorus: anno CMLXIV. cum Q. Epidio Rufo Lolliano Gentiano, Pomponium Bassum: anno MXI. cum M. Aurelio Memmio Fusco, Pomponium Bassum: anno MXII. cum Fulvio Aemiliano, Pomponium Bassum II. Anno MXXIV. cum Aureliano Pomponium Bassum: et anno MLXIX. cum Ovinio Gallicano, Septimum Bassum: difficulter statuo, ad quem inscriptio pertineat. Est tamen tenuisconjectura, pertinere ad Pomponium Bassum anni CMLXIV. quo Consule Severus in Britanniâ obiit, [note: Victor Sev. Spart. Sev.] quem Victor inter praecipuos Severi amicos numerat, et cui Domitium Dextrum in urbana praesecturâ successisse Spartianus narrat. Nam Ventidius ante coloniam nostram deductam iniit. Bassum anni DCCCXVII. (fuit is C. Lecanius Bassus) reliqui fastorum scriptores M. Licinio Crasio Frugi praeposuere, [note: Tac. An. 15] solus postposuit Cassiodorus, at praeponendus Taciti praejudicio. Caeteros post annum CMLXIV. excludit litterarum elegantia, nam ex hâc lapidum aetates periti dijudicant.

XLI. In turre S. Crucis, quâ ecclesiam spectat.

imperatori. caesari l. SEPT. imi. seueri. aug aRAB. ADiab. filio. diui. MARCI. ANTOnini. germ. sar maTICI. NEp. diui. antonini. pro nEPOTI. diui. hadriani. ab ne pOTI. DIVi. traiani. par Thici. ET. diui. neruae aD NEPOT i. m. aurelio. anto nINO. PIO. felici. aug. trib pot ..... PROCos. p. p. imp .....

Diximus libro. VI. quo tempore, et quâ de caussâ, statuamcujus, haec basiscollocatam credibile.

XLII. Lapis Augustae inventus, inde Smiham translatus: demum Ill. Comiti Vdalrico a Montsort a Hieronymo Fuggero dono concessum audio.



page 393, image: ds393

D. M. ET PERPETVAE. SECVRTATI CL. CONSTANTINO. QVI VIX. ANN. XXX. ET IPSAN ILLE. CONIVGI. EIVS QVE. VIX. ANN. XXVI ET. RETICIO. FILIO. EORVM QVI. VIX. ANN. IIII CLAVDIA CONSTANTI NA. SOROR. ET. HERENS FRATRI. DVLCISSIMO AC. PIENTISSIMO F. C

Pleraque barbare et contra latinitatis leges scripta, ut tulit usus rei Romanae collabentis.

XLIII. In monasterio D. Vdalrici. POMP

Saxumest grande, in quo quatuor hae tantum pulcherrimae litterae, quae quid sibi velint, ego me nescire fateor; reliquum spatium purum est.

In domo privatâ.

D. M. S CAECILIO EVPHROSINo AN. [?] LV S. T. T. L

Lapis peregrinus, non originarius, ex ultimâ Lusitaniâ Augustam allatus, ideo hîc extra numerum posuimus.



page 394, image: ds394

In Peutingerorum aedibus.

[gap: illustration]

Pro tecto sepulchri alicujus fuit.



page 395, image: ds395

Ad portam, quâ Geggingam itur.

[gap: illustration]

Lapis quadratus, cujus quartum latus muro affixum. Videtur pertinuisse ad sepulchrum hominum non armatae, sed palatinae et curialis militiae, uti sub posterioribus Imperatoribus appellabant. Nam ejus rei est conjecturam capere ex libellis, convolutisquos praetendunt.



page 396, image: ds396

Ad portam item Geggingensem.

[gap: illustration]

Hîc, quod explicationis nomine afferam, nihil est.



page 397, image: ds397

En postremo loco pavimentum, de quo libro V. scripsimus. Huic cum brevem denuo lucis usuram ab horti domino impetrassemus, imbrium niviumque glacie valde corruptum invenimus, plerasque tesserulas loco motas, reliquarum etiam coagmentationem solutam, ut jam spes nulla superet, incolume posterorum oculis cujusquam accurationeservari posse. Narrabant repertas aliquando id loci non unius generis marmoris crustas, ostiorum antas, et egregii operis hyperthyron, lapidis item gypsei aut cretacei massam bene grandem, ad haec fragmentum euripisaxeum, praeterea gemmam boream an aerizusam, anulo insertam aureo, lychnum atque ampullam vitream, liquore plenam spisso nescio quo rubro: quorum nos tamen praeter massam illam et canalem nihil vidimus, liquore, quem servatum unice exoptaremus, temere effuso, reliquis alicujus pretiirebus dudum divenditis. Balneorum interim vestigia, quae prius subodorati, nunc palam agnoscimus. De marmorum incrustatione [note: Sen. ep. 87.] Seneca, pauper sibi videtur assordidus, nisiparietes (balnei) magnis et Pretiosis orbibus refulserint, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis [note: Stat. sylv. lib. 1. Mart. lib. 6. epig. 42. lib. 9. ep. 77 Vitr. lib. 4. c. 6.] distincta sint. Statii et Martialis in hunc sensum versus de Etrusci et Tuccae thermis ascribere nihil necesse. Neque vestibulorum et thyromaton (uti Vitruvius nominat) magnificentiam inde aestimare difficile. Quin si verum volumus, nullius uspiam externi testis auctoritas, ad cognoscendum, qui totîus antiquitus aedificii splendor fuerit, nobis hîc conquirenda: Aestimatori non stolido istud ipsum quod praemanibus pavimenti vestigium, nimium quantum de inaedificati olim operis specie promittit. Ego equidem, qui priscae Romanorum majestatis reliquias, quae in Italiâ sunt, non otiose spectavi, de iis quae habentur alibi diligenter quaesivi, prorsus profiteor me non oculis, non auribus quidquam debere, quod in hocquidem genere cum isto uno contendi mereatur, et ex quo aeque uberes antiquae scientiae fructus hauriri possint. Quod satis scio alios quicumque inspexerint, itidem mecum sensuros. Antonini adeo et Diocletiani Romae thermae, quarum vel parietinae et rudera post tantam aevi vetustatem, etsi hominum perpetuo propemodum damnatae neglectu, crebris ignium tentatae injuriis, et barbararum gentium saepe repetitis furoribus oppugnatae, molis adhuc suae miraculo spectantium oculos tenent, et animos quodam horrore perfundunt, hujusmodi tamen deliciarum nihil hactenus detectum dedêre. Nam quae in illis pavimenta vidimus, cum argumenti profecto specie, tum artificum isti peritiâ valde concedunt. Majores nimirum nostri enitendum putaverunt, ut quibus structurae et impensae magnitudine pares esse non poterant, ab iis saltem elegantiae laudene vincerentur. Et cum in hanc partem eâ quâ cernimus curâ incubuerint, nemo de caetero dubitet, reliqua quoque ornamenta, quae in thermis varia plerumque et eximia, ad parilem splendorem suisse conformata. Sed et uni versi aedificii eum extitisse modum, qui quamquam magno intervallo infra Romanorum exemplarium fastigia consisteret, opulentae tamen florentisque apprime coloniae decus tueretur. Atque hinc fidem proniorem spero inveniant quae nos Capitolio, templis, basilicâ, amphitheatro, quorum nunc nihil superat, attulimus, sequuti, ut nonnullis fortasse videbatur, exiles admodum et dubias suspiciones, quae vel voculis aliquot hinc inde ex priscorum scriptorum libris corrogatis, vel nescio quibus vetustorum lapidum litterulis innixae. At haec apud homines qui aut eruditi sunt, aut erudiri serio volunt, satis omnino suâ sponte habent ponderis: Bonum tamen factum istiusmodi praeterea comprobari monumentis, quorum species anteoculos posita, ab usu hujus aevi mire remota, tacitam quodammodo vim habet, ut imperitos etiam quasi manu ducat, illi sibi de veteri rerum statu nunquam visa, nunquam videnda facile persuaderi patiantur; quibus aliâs eam propemodum erant habituri fidem, quam homini sermones de Platonis alicubi Republicâ et Atlantis insulâ instituenti accommodarent. Verum enimvero intra cancellos nobis redeundum, atque ea porro thermarum indicia, quae supra diximus, hoc loci reperta esse, prosequenda.

[note: Plin. lib. 35 c. 16.] Terrae candicantis pluresspecies cuti curandae adhibitas ex Plinio scimus, inprimis sane cretam ex Martiale,



image: ds398

[gap: illustration]

page 400, image: ds400

[note: Mart. lib. 6 ep. 93.] Depositâ quoties balnea veste petit,
Psilothro nitet, aut acida latet oblitacretâ.

Aquas in thermas ductas, non monendum; sed et anulos loturos posuisse, et [note: Mart. lib. 3. ep. 92.] lychnorum ibi usum fuisse, Martialis,

--- --- --- --- lucernâ balneator extinctâ.

Ampullâ quid suspicer, nisi unguentum conditum? mira in thermis unguentorum [note: Plin. lib. 13. c. 3.] copia, Plinius, aliquem ex privatis audivimus jussisse spargi parietes balnearum unguento, atque Cajum principem solia temperari: ac ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam ex servis Neronis, siquidem, ut [note: Ath. lib. 15] Alexis verba Athneaei interpres reddidit, maxima bonae valetudinis pars, odores cerebro bonos objicere. Haec in ampullis servata, Martialis,

[note: Mart. lib. 3. ep. 81. Plin. lib. 13 c. 2. lib. 36. c. 10. Ath. lib. 5. Mart. lib. 3. ep. 54.] --- --- Cosmianis ipse fusus ampullis,

Quarum optimae ex alabastrite Plinio, auctore; vitreis attamen fidem abrogare non debemus, cum Antiochum Epiphanem pretiosissima unguenta fictilibus in balneum intulisse Athenaeus prodiderit; plane Martialis,

--- --- quacunque venis, Cosmum migrare putamus,
Et fluere excusso cinnama fusa vitro.

Conjecturam ipsius quoque liquaminis color commendat, hujus caussâ adduntur [note: Plin. lib. 13 c. 5. Lib. e. c. 3. Lib. e. c. 2.] cinnabari, anchusâ, vino: atque spissitas, quosdam crassitudo maxime delectat; id ipsum approbantes, liniquejam, non solum perfundi unguentis gaudent. Nam quod unguenta vetustate meliora evadere scripsit, ejus experimenti capiendi nobis potestatem praereptam, id vero serio doleo. Jam [note: Vitruv. lib. 7. c. 1. Plin. lib. 36. c. 25.] ad pavimentum quod spectat, Vitruvius et Plinius totius generis originem, differentias, componendique rationes explicavere, nos privatim de isto hoc uno dicturi sumus. Quatuor coloribus variegatum, lapillis candidis, Iuteis, rubellis et siliceis nigricantibus constat, specie de caetero, quam pictor expressit. Aevum optimum artificii elegantia affirmat, neque centesimum credo a coloniâ deductâ annum excedit. An ad lavationem aliamve thermarum partem pertinuerit, nemo asseveret. Emblematum argumenta a gladiatoribus petita, a circi metis et quadrigis, abque avibus aliquot, singula congrue loco voluptati parato. Pingi autem gladiatoria munera, atque in publico exponi [note: Plin. lib. 35 c. 7. Horat. lib. 2. sat. 7.] coepta a C. Terentio Lucano, Plinio annotante, isque avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foroper triduum dedit, tabulamque pictam in nemore Dianaeposuit. Exemplum post alii sequuti, Davus Horatii,

--- --- --- --- Fulvi Rutubaeque,
Aut Placidejani contento poplite miror
Praelia, rubricâ pictâ aut carbone; velut si
Re verâ pugnent, feriant, vitentque, moventes
Arma viri --- --- --- ---

[note: Plin. lib. 35 c. 7.] Et Neronis libertus apud Plinium, cum daturus esset Antii munus gladiatorium, publicas porticus investivit picturâ, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris imaginibus redditis. In pavimenta inde migrasse neutiquam mirum, quando horum admiratione aeque ac signorum et tabularum [note: Suet. Jul. c. 46. De cardin. op. chr. de spir. san.] insaniere Romani, adeo ut quod Suetonii verbis de summo duce affero, monstri videatur simile, Julium Caesarem in expeditionibus tessellata et sectiliapavimenta circumtulisse. Antiquus scriptor Christianus, quem D. Cyprianum plerique existimant, ad significandum interiorem hominis ornatum hac figurâ usus est, sterne pavimentapigmentis. Ex nostro discimus, gladiotores repraesentandi ratio quae fuerit. Per paria scilicet, per paria enim illi, quoad fieri poterat, parilia componebantur, ut jure indignetur Lucillius satyrâ IV.

[note: Lucil. ap. Non. c. 4. bis.] Aeserninus fuit Flaccorum munere quidam
Samnis, spurcus homo, vitâ illa dignus locoque,
Cum Placidejano componitur, optimus multo
Post homines natos gladiator qui fuit unus.

Et Seneca, ignominiam judicat gladiator, cum inferiore componi: Super scriptis [note: Seneca de provid.] nominibus, quod ex Horatio poterat colligi: Toto corporis habitu velut si re verâ pugnent. Quin insignitis fere pugnarum eventis expressis, cum


page 401, image: ds401

quidem edito jam munere pingebantur. Quod in statuis itidem observatum notat Aemilius Probus, Chabria, factum est ut postea athletae, caeterique artifices, his statibus in statuis ponendis uterentur, in quibus victoriam essent adepti. At quod hîc in unâ quadam areolarum est adolescens inermis unus, nomine [note: Veg. lib. 1. c. 11. Sen. ep. 18.] nec ascripto, truncum feriens, tiro is est, ad palum se exercens, et seriae pugnae parans; Vegetius, Palorum enim usus non solum militibus, sed etiam gladiatoribus plurimum prodest, nec unquam aut arena aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercebatur ad palum. Et eleganti tralatione Seneca, Exerceamur ad palum, et ne imparatos fortuna deprehendat, [note: Juven. sat. 6.] fiat nobis paupertas familiaris. Quamquam vero Vegetius scuta viminea et ligneas clavas magni ponderis huic exercitio praescribit, Juvenalis galeam et reliqua arma addit,

--- --- --- --- --- --- --- --- quis non vidit vulnera pali,
Quem cavat assiduis sudibus, scutoque lacessit
Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tubâ; nisi si quid in illo
Pectore plus agitat, veraegue paratur arenae.
Quem praestare potest mulier galeata pudorem?
Quae fugit a sexu, vires amat, haec tamen ipsa
Vir nollet fieri, nam quantula nostravoluptas?
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat,
Balteus, et manicae, et cristae, crurisque sinistri
Dimidium tegmen, vel si diversa movebit
Praelia tu felix ocreas vendente puellâ.

Paucis interjectis versibus,

--- --- --- --- --- --- quae ludia sumpserit unquam
Hos habitus, quando ad palum gemat uxor Asylli:

Credibile tamen, prima artis rudimenta leviori rude a tirunculis caetera inermibus posita, eosque graviori paullatim dein armaturae assuefactos: scholiastes vetus secundum versum, una immutatâ litterâ, legit,

Quem cavat assiduis rudibus interpretatus, obtundendo illum ferulis, in meditatione pugnandi. Sed et qui in thermas ventitabant, aliquando ante lotionem [note: Mart. lib. 7. ep. 31.] ad palum exercitos Martialis indicat,

Non pila, non follis, non te paganica thermis
Praeparat; aut nudi stipitis ictus hebes.

[note: Juven. sat. 2. et 8.] Eo hoc schema referri poterat, nisi aliud suaderet adnixus palo tridens, qui inter gladiatoria retiariorum arma, Juvenalis de Gracco retiario,

------ ------ tunicati fuscina Gracci,

Item,

------ ------ movet, ecce tridentem,

Operae autem pretium, pali hinc primum formam hermae specie agnoscere. Et [note: Lips. sat. lib. 2. c. 7. Mart. lib. 5. ep. 15.] si acute ex Dione et Lampridio pervidit Lipsius, Palum principem gladiatorem dictum, quia in pali modum oppugnantibus immobilis et invictus, quid ni ab hermâ Martialis Hermes originatione simili?

Hermes inquam et gladiator et magister,

Nam totum epigramma exscribere longum, in reliquis areolis nullum magnopere armorum discrimen, nisi quod pugnantium plerique scutum habent, latum qua pectus atque humeri teguntur fastigioaequali, ad imum cuneatius [note: Liv. lib. 9. Var. de ling. lib. 4.] mobilitatis caussâ, quod Samnitibus Livius tribuit, pauci aliquod duo tresve, illam quam Varro parmam dictam ait, quod e medio in omneis parteis par sit. Hanc inter Threcidica alii observavere, sed additâ sicâ, cum hic gladios rectos videam. De eventis quod dixi, bini trium areolarum gladiatores in gradu constant, manusque maxime conserunt; eos missione impetratâ pares abiisse recte puto suspicamur, ita quidem pares, ut tamen alter [note: Sen. de be nef. lib. 5. c. 3.] altero vulnerum numero fortassis inferior, Seneca, solet enim fieri, ut etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius, pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior. Quae inter duos media viri species obscura, nec confusis lineis sat distincte inclusa, lanistae opinor (Martialis proximo versu magistrum appellavit) aut mastigophori alicujus [note: Tertul. de spectac.] est, qui, ut Tertullianus ait, gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis


page 402, image: ds402

[note: Sen. in ludo.] compellat invitum, Seneca proximo munere inter novos autoratos ferulis vapulare placet. Est praeterea areola, in quâ fugiens gladiator in tergum supinus cadit, ad versario insequente. Alia, in quâ prostratus suberectusque ferrum [note: Sen. de tranq. vitae. c. 11.] vitabundus expectat; Seneca, eo magis convulneraberis, et confodieris, quia nescis praebere jugulum. Vives diutius, et morieris expeditius, qui ferrum non subductâ cervice, nec manibus oppositis, sed animosê recipis. Alia denique, [note: Sen. ep. 37.] in quâ victus submissis, quin projectis armis latus praebet, quae Senecae quoque verbis quando semel coepimus illustremus. licet arma submittere, misericordiam populi tentare, turpior aliquanto projectio, dummodo arma non [note: De benef. lib. 5. c. 2.] projicias. Nomina, quae liquido legi potuere, haec sunt, CRISPVS. LEONIDES. APRIVS. AIAX. ANTONIVS. MANLIVS. PALVMBVS. ASTIR, haec dubia, SIRIPVS. SPICIVS. ALPVS. LYTRA. [note: Cic. Phil. 3. Firm. lib. 7 c. 22. Tert. de spectac. Calp. decl. 50. Suet. Claud. c. 21 Ner. c. 30. Juven. sat. 6.] Gladiatorum profecto nobilium ut Cicero appellat, celebrium ut Firmicus, ut verissime Tertullianus atrocium, quos in coloniâ depugnasse nihil dubito. Atque ii quantum vis laudati, infames tamen ab his ipsis, quibus laudati habiti, vir fortis gladiator in declamatione apud Calphurnium Flaccum, Virum igitur gladiatorem negat, negat aliquis infamem? Et sex septem interjectis verbis, Neque enim conditione gladiatoriâ quidquam est humilius in vulgo, nec meo nomine quidquam nobilius in ludo. Singulorum caussas exquirere ineptientis sit; at in Suetonii Claudio Palumbum observo, in Nerone Specillum, quorum imitatione tum Palumbum hunc nostrum, tum Spicium an Specium dictum sentio; nam Specius et Specillus unum idem est nomen, quemadmodum Sergius apud Juvenalem per blandiloquentiam idem Sergiolus. Neque haec ab aevo, quod pavimento tribuimus, ab horrent.

Ad metas et quadrigas venimus. Videmus agitatorem non unum,

Stare levi curru, moderantem quatuor ora,
Spumigeris fraenata lupis, et flectere equorum
Praevalidas vires, ac torto stringere gyro,

[note: Man. lib. 5.] Et quod in Manilio interjecto versu sequitur, non tam calamo scriptum, quam penicillo pictum,

Exagitare feros pronumque anteire volantes,
Vixque rotis levibus summum contingere campum.

[note: Hier. vita Hilar.] Quâ specie si persuasi coloniae circum tribuamus, non nemo assentiatur, eo pronius, quod universe D. Hieronymus scripsit, In Romanis urbibus jam inde servatur a Romulo ut propter felicem Sabinarum raptum, Conso, quasi consiliorum Deo quadrigae septeno currant circumitu, et equos partis adversae fregisse victoriasit; Nos Augustanae gloriae non inviti favemus, sed quoniam veri studium praeponderare saepe testati, rem ita capimus, ut in provinciis metas statutas, quadrijugosque currus agitatos non negemus. Nec quidquam est, quare equestre cursus certamen, quod natali Augustae die celebrari solitum, nostrâ demum memoriâ desitum libro V. scripsimus, ad hoc principium non vocemus, paucas attamen fuisse urbes opinemur, quae stadium porticibus et gradibus Romano exemplo cinxerint, nec omnino quod mihi constet, [note: Aus. urb. catal. Cor. hist. Med. par. 1.] hujus generis aedificiorum ruinae praeter Romam et Constantini urbem visuntur alibi. Quod si Mediolanensis circi Ausonius meminit, populique voluptas Circus, quem a Friderico demum Ahenobarbo dirutum Bernardinus Corius prodidit, argumentum a civitate tot Imperatorum sede ad reliquas vulgo colonias non recte ducitur, multo ineptius ab Antiochiâ aut Alexandriâ aliquâ. Sidonius Narbonem luculento carmine dilaudans, atque a muris, tabernis, portis, porticibus, foris, theatro, delubris, Capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, fontibuscommendans, Circum tacuit. [note: Tertul. de spect.] Tertullianus diserte de circensium apparatibus, minore curâ per provincias pro minoribus viribus administrantur. Itaque valde labor credere, plerosque circos provinciales fuisse temporarios, plerosque etiam extra urbes, quo curriculi [note: Virg. A En. 7.] intervallum nimirum commodius laxaretur. Virgilius,

Ante urbem --- --- --- --- --- --- --- ---
--- --- --- --- --- --- --- --- domitantque in pulvere currus.



page 403, image: ds403

At quandoquidem in hoc sumus, demus formam hippodromi ex heliotropio quae affabre sculpta apud nos est, qua coeli acumen argumentum multiplex in tantillo spatio quivit asse qui,

[gap: illustration]

Notae agitatorum factiones alba, russata, veneta et prasina, eas quatuor currus in gemmâ exprimunt: ad reliqua explicanda non divagabimur. Volucres demum pascentes artificis lusum interpretor, sed qui temere neutiquam lusus, principi argumento alludat, nam id praecipuum peritae elegantiae documentum, ingenio manus attemperare. Avium galli pugnae maxime [note: Plin. lib. 10 c. 21. Festus P. v. Retiario.] avidi, nec finis, ait Plinius saepe commorientibus, ideo apte gladiaturae hinc symbolum: quin prope est ut gladiatores ipsi, Pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice editur, ceu gladiatorum. Adde quod sectam a Gallis antiqui dixere Mymillonum, ut est Festus auctor, quo tamen etsi gallinaceos non spectarint, sed armaturae genus Gallicum, nihilo secius gallinaceus appellationis saltem sonum significare potuit: Gallina etiam apud Horatium gladiator,

[note: Hor. 2. lib. sat. 6. Marcel. lib. 14.] --- --- Thrax est Gallina Syropar.

Corvi aut cornices quî scimus an ad aurigarum aliquem pertineant, quibus nomina caeteroquin nulla ascripta? Est apud Ammianum Marcellinum Corax auriga quem Gallus Caesar coronavit, Corvini quoque et corniculae pari forte notatione dicti. Corollarii vicem sermoni qui a thermis coepit non negabo, versus aliquot concinnos, festivos, scitos totos, inscriptos marmori, ante annum unum aut alterum Romae ad D. Petri effofso, qui inprimis lucem inferent balneari exercitationi a paucis scriptorum memoratae, a nullo lectorum ante hac intellectae. Indicium Ab. Ortelio debeo,



page 404, image: ds404

VRSVS TOGATVS VITREA QVI PRIMVS PILA LVSI DECENTER CVM MEIS LVSORIBVS LAVDANTE POPVLO MAXIMIS CLAMORIBVS THERMIS TRAIANI THERMIS AGRIPPAE ET TITI MVLTVM ET NERONIS SI TAMEN MIHI CREDITIS EGO SVM OVANTES CONVENITE PILICREPI STATVAMQVE AMICI FLORIBVS VIOLIS ROSIS FOLIOQVE MVLTO ADQVE VNGVENTO MARCIDO ONERATE AMANTES ET MERVM PROFVNDITE NIGRVM FALERNVMAVT SETINVMAVTCAECVBVM VIVO AC VOLENTI DE APOTHECA DOMINICA VRSVMQVE CANITE VOCE CONCORDI SENEM HILAREM IOCOSVM PILICREPVM SCHOLASTICVM QVI VICIT OMNES ANTECESSORES SVOS SENSV DECORE ADQVE ARTE SVPTILISSIMA NVNC VERA VERSV VERBA DICAMVS SENES SVM VICTVS IPSE FATEOR A TER CONSVLE VERO PATRONO NEC SEMEL SED SAEPIVS CVIVS NVNC LIBENTER DICOR EXODIARIVS

[note: Sen. ep. 57.] Jam nihil planius Senecae verbis. quae hactenus varias mangonum artes frustra experta Sivero pilicrepus supervenerit, et numerare coeperit pilas, quotquot [note: Stat. Sylv. lib. 3.] excidissent crepitassentque seilicet, item Statii,

Quid nunc strata solo referam tabulata, crepantes
Auditura pilas --- ---

Sequitur hypocausti descriptio, exercitationis locus, quod scio quam laeve accipere soliti interpretes, neque miror aut indignor, sine enim lapide Romano fuisset, cui in mentem pila vitrea venisset unquam?



image: ds405

ANTIQVA AGRI AVGVSTANI MONVMENTA.



page 406, image: ds406

I. Laugingae.

Augustanae dioecesis oppidum ultra Danubium, ad Germaniam magnam pertinet, uti et alia nonnulla quae sequuntur loca. Rhaetico nomini is tractus accessit, quo tempore Maximianus limitem protulit, uti ex panegyricis libro VII. observavimus. Quaedam porro ex his inscriptionibus ad avorum usque memoriam superstites, barbaro dein antiquitatis contemptu periere: quaedam etiamnum salvae.

APOLLINI. GRANNO M. VPLIVS. SECVNDVS T. LEG. III. ITAL. AR[?] CVM. SINGNO ARGENTEO V. S. L. M

Vnde Apollini Granni cognomen, adhuc quaero. Sed liquet hoc titulo praecipue apud Rhaetos cultum. Quamquam et Romae lapis extat sic inscriptus, APOLLINI. GRANNO. ET. SANCTAE. SIRONAE. SACRVM. [note: Zamos. analect. antiq. Daciae cap. 8. Celt. 3. Amor.] et Brettae Dacorum, uti observavit Zamosius, APOLLINI. GRANNO. ET. DIS. SIRONAE. PRAESENTIBVS. Viderint eruditi, an urbs illustris Aquisgranum huic nomen debeat. Profecto Conrad. Celtes, in cujus carminibus est interdum auri grumos invenire, eo respexit, Vrbs ubi fumat aquis Craneo ab Apolline dictis, etsi litteris nonnihil mutatis. Accedit Panegyricus Constantino Constantii F. dictus, in quo sub finem rhetor Belga (Belgam ex ductu orationis Rhenanus, aliis non improbantibus, solus Sigonius Aeduum putavit) patriam suam antique nobilem, ferventes aquas, quibus perjuria [note: Sig. de occid. imp. lib. 2.] puniantur, Apollinis lucos et sacras sedes habere jactitat. Quae si ad Aquisgranumreferas (referes, nisi aliam Belgicae urbem vetustam, in qua hujus generis aquae proferas) eo probabilior Celtis opinio evadet. Bibracte Sigonii nullo modo accipi posse puto. Mediae aetatis scriptores dixerunt palatium Grani, thermas Grani, etiam Aquas nude, et fabulam non ferendam de Grano Neronis fratre produxerunt. Peutingerus noster in convivalibus me docuit, haustam ex diplomate Imp. Friderici I. Anni Christiani MCLXIV. in quo Caroli Magni verba laudantur, Inveni thermas calidorum fontium, palatiaque reperi, quae quondam Granus, unus de Romanis principibus, frater Neronis et Agrippae a principio construxerat. Absolute vana et frivola. Quamquam non nego, tam fieripotuisse, ut nomen a duce Romano, quam ut ab Apolline acceperit, plures enim Granii. Sed haec praeter institutum: Arbitrium est in medio. SINGNO contra Grammaticorum leges sculptum, si sic tamen in lapide est.

II. Laugingae.

DEI. APOLLINIS. GRANNI RELigioni. sacrum ........... PP ............ DIONYSIVS. LEG. AVG. PR. PR raetiae .... KAL. IVNIAS. dd

Religioni Apollinis, quomodo alibi, SANCTITATI. IOVIS. ET. AVGVSTI. SACRVM. et PRAESENTIAE. MATRIS. DEVM. Quo tempore Dionysius Legatus in Rhaetia fuerit, nondum conjiciendo assequor.



page 407, image: ds407

III. Laugingae,

lapis ex ruderibus arcis Faingensis.

APOLLINI GRA[?]O SIGNVM. C[?] BASE. MIRPA

IV. Feningae sive Finingae.

APOLLINI GRANNO SABINVS PROVINCIALIS L. D. S

V. Faingae.

IN. D. H. H APOLLINI. GRANNO ............................ et BAIENIBVS. VICTOR. ET BAIENIBVS. VICTORINVS FILII. EIVS. EX. IVSSV SIGNVM. CVM. BASE

Patris nomen abest. Bajenibus pro Bajenius, ut altera B. abundet. Faingae a Bajeniis nomen esse assentior, qui norim B. saepe in F. abiisse, unde bruges pro frugibus Ennio.

VI. Laugingae.

DEO. MERCVRIO. SIGN EX. VOTO. IVL. GALLICVS ET. AVR. SIBVLLA. P. L. L

In summâ base imi Mercurii pedes supersunt, eo magis injurius Heroldus, qui libello de Romanorum in Rhaetiâ littorali stationibus, multis nominibus ineptissimo, ad hanc inscriptionem temere retulit, Mercurii signum, quod in aedibus Peutingerorum Augustae visitur, Laugingâ scilicet illuc translatum somnians. Quomodo et Julianorum et Amandi et Victoris et Macriani monumenta Feningâ Augustam advecta levissime ausus asserere. Alieni profecto majores nostri ab hujus criminis invidiâ: ut alienis in hiarint, quorum incuriâtot patriae inscriptiones periere, vel in calcem solutae, vel in aedificiorum fundamenta conjectae? Non fit verisimile. Quid? quod earum quaepublicis locis superant, pleraeque muris tam contemptim insertae, litteris saepe non rectis, sed in latus inclinatis,


page 408, image: ds408

ut satis appareat, operas praeter structurae usum nihil spectasse. Privatas omnino quinque peregrinas habemus, fateor, urbicam unam Caecilii Euphrosini, agrarias quatuor, si sic tamen appellare lubet, Prisci, Chrisidis, Spediae et Maximae Felicis; sed hae unde, et a quibus, et quo tempore advectae, annotatum est: neque ulla ante Peutingeri aetatem, cujus primum monitu istius generis reliquiae aliquam obtinere dignitatem coeperunt.

VII. Laugingae.

IN-DD. deo MERC urio VROCI ..... VIC ToR ..... EX. VoT. PoS L. L. M

VIII. Vitaslingae.

MERCVRIO Q. VITALIS QVINTIONIS. FIL V. S. L. M

A Vitale Vitaslingam non inepte deducunt. Audio similem inscriptionem Angleriae prope Mediolanum extare. Nec absurdum, Vitalem Mercurio votum pro itu in provinciam unum, alterum pro reditu solvisse.

IX. Faingae, ad ripam Danubii, ut non nisi flumine decrescente legi possit.

......... DEI MTIT. AV. ..... s VO. SVM PTV. INDVI fe CERVNT

Multae mihi hîc tenebrae. Audio Faingae etiam lapidem esse satis magnum, in medio fractum, in quo sol pileo flammeo tectus leoni insistit.



page 409, image: ds409

X. Vrsinii, columnae milliares tres, altitudine octonum circiter pedum, quarum prima sic inscripta,

IMP. CAESAR. LVCIVS. SEPTIM IVS. SEVERVS. PIVS. PERTIN AX. AVG. ARABICVS. ADIAB PARTHICVS. MAXIMVS PONTIF. MAX. TRIB. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P.P PROCOS. ET. IMP. CAESAR MARCVS. AVREL. ANTON INVS. PIVS. AVG. TRIB POT. IIII. PROCOS. ET. IMP P. SEPTIM. GETA. ANTON VIAS. ET. PONTES REST AB. AVG. M. P. XXXXI.

[note: Cod. Theod. lib. 15. cit. 3. l. 6.] Quadraginta columnas hancpraecessisse, expostremis numeris colligimus, eae omnes perierunt. Pertinent ad hujus generis cipporum inscriptiones Arcadii et Honorii Impp. verba, Absit ut nos instructionem viae publicae, et pontium stratarumque operam, titulis magnorum principum dedicatam, inter sordidamunera numeremus.

XI. Vrsinii, columna secunda.

IMP. CAESAR. LVCIVS. SEPTIM IVS. SEVERVS. PIVS. PERTIN AX. AVG. ARABICVS. ADIAB PARTHICVS. MAXIMVS. PONTIF. MAX. TRIB. POT VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P PROCOS. ET IMP. CAESAR MARCVS. AVREL. ANTON INVS. PIVS. AVG. TRIB POT. IIII. PROCOS. ET. IMP P. SEPTIM. GETA. ANTON VIAS. ET. PONTES. REST AB. AVG. M. P. XXXXII.



page 410, image: ds410

XII. Vrsinii, columna tertia, quae fracta est.

IMP. CAESAR. LVCIVS. SEPTIM IVS. SEVERVS. PIVS. PERTIN AX. AVG. ARABICVS. ADIAB PARTHICVS. MAXIMVS PONTIF. MAX. TRIB. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P PROCOS. ET. IMP. CAESAR MARCVS. AVREL. ANTON INVS. PIVS. AVG. TRIB POT. IIII. PROCOS. ET. IMP P. SEPTIM. GETA. ANTON VIAS. ET. PONTES REST AB. AVG. M. P. XXXXIII.

Meminimus horum lapidum libro III. et VI. In numeris IMP. XII. fabrile peccatum haeret, tum hîc, tum lapidibus Isnensi et Vilthaimensi, eodem modo inscriptis, quos omnes ab unius sculptoris manu existimo. Ratio temporum TRIB. POT. VIIII. IMP. XI. COS. II. rescribendum docet. Nam anno urbis CMLIV. L. Annio Fabiano M. Nonio Muciano. Coss. dictus est L. Sept. Severus Trib. Pot. IX. Imp. XI. Cos. II. Eo pertinet inscriptio. Sequenti Coss. fuere L. Sept. Severus III. et Imp. M. Aur. Antoninus. Cum ergo permulta supersint monumenta, quae Septimium III. Consulem Trib. Pot. X. XI. XII. XIII. XIV. adhuc Imp. XI. dicant, aperte conficitur, id Trib. Pot. IX. Cos. II. multo magis convenire, neque ullâ ratione Imp. XII. antetertium Consulatum posse consistere. Congruit etiam cum anno urbis CMLIV. Antonini Trib. Pot. IIII. ut ex sastis in promptu est. Cippus Isnensis, qui vias et pontes a Camboduno eousque restitutos monet, sic habet, Vilthaimensem in peregrinis retulimus, IMP. CAESAR L. SEPTIMIVS. SEVERVS. PIVS. PER TINAX. AVG. ARABIC. ADIAB PAR [?] ICVS. MAXIMVS. PONTIFEX. MAX. TR [?]. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P. PROCOS. ET. IMP. CAESAR. MARCVS AVREL. ANTONINVS. PIVS. [?] G. TR[?]. POT. IIII. PROCOS. VIAS. ET. PONTES. RESTI. A. CAMB. M. P. XI.



page 411, image: ds411

XIII. Bergae prope Augustam, [?]in altari, quod est introeunti templum ad laevam, pessimo charactere.

MEMORIAE. ET. PERPETVAE. SECVRITATI. FL a BIA. CVNANIO. SERENO NEGOT. QVI. VIXIT. ANNI S. XXXXV. ET. M. VIII. D. VI. HOC FACIENDV. CVRA. CVNAN IVS. VRSACIVS. PIENTISS IMO. PATRI. ET. BENEMERNT [perhaps: BENEMERENT] i FECIT

FLaBIA CVNANIO. est pro Flaviano Cunanio. Et FACIENDV. CVRA. pro faciendum curavit, uti in nummis antiquissimis PREIVERNVM. CAPTV. pro captum.

Bergae in coemeterii muro.

[gap: illustration]

page 412, image: ds412

Simulachrum haud dubie conjugalis concordiae eorum, quorum olim sepulchro impositum. Extat Romae monumentum bene antiquum, M. Aemilio quippe et Munatio Planco Coss. Q. Furfanio Nigrino et Furfaniae Florae conjugibus factum figurâ prope geminâ, nisi quod conjuges dextras conserunt, et medius puerulus duplici face utrumque videtur urere. In nostro puer unum nescio quid praesert, vetustate ita detritum, ut sacemne, an spicarum manipulum, an den ique carduum interpreter, dubius maneam, pictor pro carduo accepit: Et cardui florem scolymon rerum humanarum infirmitatem, vitae inprimis, referre ajunt, quo nomine sepulchris recte convenit, nam eo etiam rosae in alio lapidis laterepertinent. Spicae cum pacis, tum foecunditatis indicio matrimonio junctos decent. Sed mihi tamen facis simplicior, aptior, veriorque visa explicatio, siquidem puer Amor est. Non valde differt FIDEI. SIMVLACRVM. quod Romae quoque visitur, HONOR, et VERITAS (nomina ascripta sic habent) dextras jungunt, AMOR consistit medius,

[gap: illustration]

page 413, image: ds413

Bergae quoque in coemeterii muro; Apianus et Amantius Smihae falso tribuerunt.

[gap: illustration]

page 414, image: ds414

Sepulchralis coenae species. Cubat quidam coenatoriâ vesteindutus, effultus suberectusque in cubitum, in scimpodio pluteis utrimque munito, torali pulvinisque strato, ad pedes catellus ludens, cujusmodi delicias coenis adhibebant; [note: Plaut. Sticho. Hor. lib. 1. sat. 3.] parasitus in Plauto,

Tantillum loci, ubi catellus cubet, id mihi sat est loci.

Ante lectulum mensa escaria, cibilla Varroni, qualem Tigellius apud Horatium optat, modo sit mihi mensatripes. Vtrimque famulae ministrantes, quod [note: Serv. I. Aen. mensaeque remotae. Varro de ling. lib. 4. Iuven. sat. 3. Mart. lib. 12. ep. 67.] et in aliis lapidibus observo, earum altera manibus ferculum praetulisse videtur. Paullo remotior poculorum mensa, sic enim appellat Servius, cylibantum Varro, Graeca origine [gap: Greek word(s)] , caeteroquin vulgus abacum. Juvenalis:

--- ---_urceoli sex

Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra
Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron.

In quem locum vetus scholiastes, abacum interpretatur, quod nos Delphicam dicimus. Martialis,

Argentum atque aurum non simplex Delphica portat.

[note: Iuven. sat. 11.] Chiron mensam sustinuit, quomodo gryphus hanc nostram, et aliam apud Juvenalem,

--- ---magno sublimis pardus hiatu.

[note: Virg. ecl. 3.] Virgilio,

Et gravis attritâ pendebat cantharus ansâ.

Mistarius credo Lucilio apud Nonium,

[note: Isid. lib. 20. c. 5. Mart. lib. 14. ep. 105. Mart. lib. 14. ep. 110.] --- --- --- longâ geminus mistarius ansâ.

In ipso abaco, fortassis crater primo loco, si vere Isidorus, cratera calix est duas habens ansas, deinde urceolus, quem ministratorium vocat Martialis: calicis demum quoddam genus aliud, sive ampullam potoriam, cujus Martialis quoque memin it, et quam Isidorus similem ait rotunditate bullis, quae ex spumis aquarum fiunt, sive orcam, sive cymbium, sive quodcumque tandem divinare malumus. Eregione autem abaci, vas grande, uno tantum pede fultum, est loco opinor tertiae Varronis mensae, quam ille urnarium vocatam tradit, quod urnas cum aquâ positas haberet; nam hujus vice sinus iste aquarius recte sungi potuit. Aviculas ei insidentes bibentesque aut turtures, aut cornices, conjugum symbolum accipio, et monumentum marito ab uxore positum autumo.

XIV. Camboduni.

LVCIANO. EVGILI ANO. FILIO. CARISSIMO. VIXIT. ANNOS XIX. LVCIANVS. ING PATER. FECIT. S. S

Pater filio monumentum inscripsit, quod sibi suisque commune.

XV. Laugingae.

D. M. PRENCIVS. A. VE. III. LEG CIVES. BRIVINES VIXIT. ANNIS. LXX MONIMENTVM. FECIT



page 415, image: ds415

Cives Brivines pro civis Brivinensis, tale est, DOMVNARBES, pro Narbonensis. Brivinensium memoria caeterum sunditus periit.

XVI. Liezheimi in latere.

LEG. ITALICAE. III. M

Liezheimi nomen a Legione Heroldus deducit. Quod per omnes prope provincias lateres, in quibus legionum nomina descripta, inveniantur, Crediderim illos terminorum usum praebuisse agris militibus assignatis.

XVII. Liezheimi in alio latere.

LEG. ITALICIANAE. III. M

Italicianam legionem sub postremis Imperatoribus dictam verisimile.

XVIII. Ad Lyci in Danubium fluentis ostia.

D. I. M IVL. IVSTV S. V. A. XXVI AMABILI S. MATER F. C

Manes, ait Festus, deos superos atque inferos dicebant, ideo non frustra est, si quando in sepulchris Manibus inserorum nomen additur.

XIX. Novoburgi ad Danubium.

P. AEL. T. SATVRNINVS ATILI. CV. ET. CIVIS. VET VIXIT. A. LXXV. SATVRNINVS. CRESCENS IIII. KLENDS. IAN

Primae quinque litterae, vereor ne parum fide descriptae. Caeterum Saturninus Atiliae Curator, et civis Veteranus fuit. De officio curatoris Reipublicae Vlpianus singulare librum scripsit, qui periit. Atiliam adhuc Azelburg tueor, etsi longiuscule a monumento dissitam; nec enim necessarium, civem in patriâ mori, tumulari. Scimus, quam affines litterae T. et D. rursus D. et Z. ut saepe alternent. Sed Set, Idcirco Itcirco, Dietha Zetha, apud Christianos scriptores veteres,


page 416, image: ds416

Diabolus Zabolus. Quae Aventinus de Atiliensi coloniâ, quam eandem opino, ralibi Coloniam Augustam Aciliam dixit; gerrae, nisi quid solidi, quod nos in assensum trahat, proferatur; nam hactenus nihil video.

XX. Novoburgi.

D. M TIB. CASSIO. CONSTAN TINO. IVNIORI. MISER RIMO. QVI. VIXIT. ANNOS III. MEN. IIII. D. XXII. FECIT TIB. CL. CONSTANTINVS PATER. FILIO. DVLCISSI MO. A. QVO. SIBI. FACIEN DVM. OPTAVERAT. ET CASSIAE. VERAE. MATRI EIVS. ET. CLAVDIIS. IANV ARIO. VICTORI. ET MARCELLINO. LIBERTIS FIDELISSIMIS. VIVIS. FECIT ITEM. FIDELI. QVONDAM ET. CARO. ET. MODESTO SVIS. KARISSIMIS

Monet Aventinus, plures alios Novoburgi superesse litteratos lapides, sed quos legere nemo possit, partim fractos, partim obstructos litteris introrsum versis. Matthaeus Langus, Augustae patricio genere natus, a Julio II. Pontifice in Cardinalium collegium cooptatus, Episcopus primum Gurcensis, dein Salisburgensis Archiepiscopus lectus, inscriptiones quae sequuntur, quatuor supernumerariae, ex agro Patavino, dum Patavium Maximiliani Imp. auspiciis obsideretur, Velenburgum ad Vindonem prope Augustam transtulit.

D. M AEMILIAE CHRISIDI. LIB ET. CONIVG V. A. XXXII C. AEMILIVS. CALPVRNIAN VET. N. SVR ET. SIBI. V. P



page 417, image: ds417

Nisi se Aemilius Veteranum natione Surum id est Syrum proderet, Videri poterat familiâ Calpurniâ ortus, in Aemiliam adoptione transiisse.

C. IVL. PRISCI V. A. VI. M. X. D. VIII. IVL. GERMANVS ARMORVM. CVST ET VAL. MARCIANE PARENTES

Hier. Rubeus hist. lib. 1. prope geminam inscriptionem Ravennae ad sacrarium D. Apollinaris, Mazochius Romae ad S. Stephanum in Aegypto extare scripserunt.

D. M SPEDIAE PANNYC [?] P. CASSIVS VERVS CONIVGI PIENTISSI [?]

Ignotus character tertii versus, libertam credo lignificat.



page 418, image: ds418

D. M PORTITORI PLVTO NI. ET PROSERPIN HAVE. IVLIA. C. FIL MAXIMA. FELIX. DOM TROMENT. SALON ANIMVLA. DVLCIS ANIMVLA. SVAVIS ANIMVLA. I[?] EoRVM NVMERVM. RECEPTA VNDE. TALE. QVANDO TALE. ET. CVI. TALEM V. A. LIX. MEN. VI. D. XII. HOR. NOC. IX. T. SCRI. BONIVS. BARBVLA CONIVGI. IN CON PARABILI. B. M. C ET. INFRASCRIPTIS VV. C. ARRIO. MARIN

Inscriptio tota nectarea, sed mollissimae deliciae ridicule in animulam sexagenariam impensae. Vnde tale, quando tale quidquam unquam ortum, et cui [note: Horat. lib. 2. ep..1] talem conjugem habere contigit? Horatium de Augusto in memoriam revocat,

Nil oriturum alias, nil ortum tale --- ---

Scribonia gens, Romae plebeja imaginibus illustris, ex quâ Augusto aliquando uxor. Infrascriptis quoque, tunc temporis vivis, de sepulturae jure cautum: eorum plura fulsse ascripta nomina credibile, in alio fortassis lapide, nam in isto nihil spatii reliquum. Quae muta praeterea tum Velenburgi, tum alibi visuntur monumenta, ex Italiâ item allata, exprimere curae non fuit.



page 419, image: ds419

ANTIQVA MONVMENTA PEREGRINA Quae meminerunt Augustae, Vindelicorum, Rhaetorum, Legionis III. Italicae.



page 420, image: ds420

I. Prope Vilthaimum.

IMP. CAES. L. SEPTIMIVS SEVERVS. PIVS. PERTINAX AVG. ARABIC. ADIABEN. PARTHIC. PONT. MAX. TRIB. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P. PROCOS. ET. IMP CAES. M. AVRELIVS. ANTONINVS PIVS. AVG. TRIB. POT. IIII. PROCOS ET. IMP. P. SEPTIMIVS. GETA ANTONINVS. VIAS. ET. PONTES REST. AB. AVG. M. P. CX

Quae ad inscriptiones X. XI. XII. agri Augustani monuimus, huc etiam pertinent. Milliares lapides inter quadragesimum tertium, et hunc centesimum decimum, periere quinquaginta sex; nam unius tantum, quem ego loco sexagesimo sexto stetisse conjicio, Parthani supersunt fragmenta, sic integritatired denda,

IMP. caes

L. SEPTIMius. seuerus. pius PERTINAX. aug. arabicus ADIAB. parthicus. maximus PONTIF. max. trib. pot. uiiii IMP. XII. cos. ii. p. p. procos. et IMP. CAesar. m. aurelius. an TOninus. pius. aug. trib. pot iiii. procos. et. imp. p. septim geta. anton. uias. et. pontes rest. ab. aug. m. p. lxui

II. Dinzelavi, prope Ingolstadium.

MERCVRIO TEMPLVM EX. VOTO. SVSCEPTo. CL. AVGVSTANVS L. L. M

Cl. Augustani nomen ab urbe Augustâ videtur tractum.



page 421, image: ds421

III. Romae in ecclesia S. Ioannis ante portam Latinam extitisse, Jac. Mazochius ante annos amplius LXX. scripsit, neque tamen ibi nunc visitur. Lazius similem in ruinis Laureacensibus legi auctor est.

D. M C. IVLIO. VETTIO AVG. VINDELICVM. MIL ER. LEG. VIII. AVG VIXIT. ANN. XXIII MILITAVIT. ANN. VI H. F. C

C. Julius Vettius (quidam Vectium, nonnulli etiam Vehilium malunt) Augustae Vindelicorum natus, Miles aut Frumentarius (sunt enim qui FR. legant, siquidem F. et E. litterae valde affines) aut Eranista Legionis octavae Augustae fuit. Frumentarii, ait Victor in hist. Aug. Dioclet. ad explorandum annunciandumque, qui fortein provinciis motus existerent, instituti. Quorum postea agentes rerum simillimi fuere, eodem auctore: Jurisconsultis Agentes in rebus, Graecis Magisteriani. Eranistae sunt lexicis symbolorum collatores, qui pecuniam conferunt ad convivia paranda, [gap: Greek word(s)] coena collatitia. Praeterea [note: Alcia. dispunct. lib. 2. c. 25.] [gap: Greek word(s)] quaecumque contributio: Vnde Alciatus pecuniam Eraniam pro Herosa in Scaevolâ restituit. Et mihi fit verisimile, Eranistas esse in legionibus, qui curam gerunt pecuniae a militibus quavis de caussâ collatae, fortasse praefectos [note: Veg. lib. 2. c. 20.] ei, quae sepulturae causâ: ait Vegetius, milites dimidium donativi apud signa sequestrare consuevisse, et ei rei decem folles sive sacculos per singulas cohortes positos, additum dein saccum undecimum, inquem tota legio particulam aliquam conferebat, sepultur aescilicet caussâ, ut si quis ex contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius promeretur expensa. Etlihaec apud signiferum deposita, nihil vetat, illi administrandae quempiam a signifero praepositum, qui accepti et expensi rationes putaret. Occasionem sequuti, gratificabimur lectoribus parergi loco formam abaci numerarii aenei antiqui, cujus nobis amice copiam fecit clarissimus Medicus Adolphus Occo civis noster, Hygiae et severiorum Musarum ita cultor, ut nec elegantioris hujus litteraturae honestaeque Volupiae contemptor. Neque enim inanis eorum, quae ad numerorum rationes pertinent, [note: Plato Epinora.] consideratio, quando Plato in gravissimo opere scripsit, si numerum ex humanâ naturâ eximeremus, nunquam sapientes evaderemus.



page 422, image: ds422

[gap: illustration]

Adversa ista abaci pars, XIX. foraminibus oblongis distincta, nos alveolos dicemus. Horum octo superiores, singuli singulos claviculos ductiles habent, utrimque capitatos ne excidant: Septem inferiores, claviculos quaternos habent, octavus quinque. Notae interjectae [gap: Greek word(s)] . I. X. C. oo . CC I [gap: CC mirror inverted] CCC I [gap: CCC mirror inverted] IXI. Praeter duplicem ordinem istum, ad dextrum latus tres etiam alveoli, quorum qui S. et [gap: C mirror inverted] . signati, singulos, 2. duos claviculos habet: Claviculi itaque XLV. omnino, omnes mobiles. Partis aversae eadem species, et quod pro foraminum rat ione necesse, totidem alveoli, claviculi item hinc quoque capitati seu umbellati, caeterum notae nullae necnumeri, sed ad abaci angulos pro pediculis lunulae quatuor, paullo magis quam claviculi extantes, quo hiscilicet libere duci et reduci queant. Vsus, quantum datur intelligi, ut in XIV. alveolis, quibus numeri interjecti, claviculi singuli inferiorum alveolorum, tot sive asses, sive quid aliud, cujus calculus ponitur, significent, quot inter scriptus numerus; superioris alveoli claviculus unicus, uno plus quam inferiores omnes simul accepti. Exempli causâ, claviculi sub I. singuli singulos, nam I. unum est, omnes simul quatuor, superior autem quinque significat, ergo junctim novem colligunt: sit addendus decimus, reducentur isti claviculi, et primus sub X. movebitur, inde secundus, tertius, quartus, ad XL. usque, superior addet L. ut colligantur XC. In centenariis, millenariis et reliquis par ratio, cum abaci numeri per classes dispositi ad novies centena dena millia excurrant. Alveolus sub [gap: Greek word(s)] quinque claviculos habet, totidem unciarum indices, superior unâ amplius, hoc est, sex uncias exprimit, ut unciae XI. conficiantur, quibus si duodecima adjicienda explendo assi, reducentur isti, et ducetur sub I. unus. In tribus [note: Demet. de minutiis.] alveolis ad dextrum latus, singularis claviculus S. semunciam notat; singularis item [gap: C mirror inverted] . sicilicum, hoc est quartam unciae partem, nam Demetrius Alabaldus [?]. sicilici notam esse scripsit: duo demum 2. singuli duellas singulas,


page 423, image: ds423

id est, tertias unciae partes. Admonuit Caes. Baronius, cujus summâ eruditione humanitas nihilo inferior est, ad aereas hujus generis tabulas, aereosque sive claviculos [note: Non. c. 1.] sive calcu los pertinere Nonii verba, Aera numeri nota. Lucil. lib. XXIX. Haec est ratio, perversa aera summa, et subducta improbe. Videri posse, [note: Non. c. 3.] aera summa quae in superioribus alveolis. Illustriorem etiam alium Nonii locum esse, Aera neutri. Marc. Tull. Hortensio: Quid tu, inquam, soles, cum rationem a dispensatore accipis, si aera singula probasti, summam quae ex [note: Faust. de spiritu sancto.] his confectasit, non probare? Hinc aeram a fausto Regiensi supputationem appellatam: quamquam tum Faustus, tum Fulgentius, Eulogius et Hispani reliqui, eo quidem a nominis analogiâ recesserint, quod aeram singulari numero dixerint.

IV. Reginoburgi.

D. M TE MEMORIE MISERRIMORVM VINDELICIS PARMOGENIANo ET........... VICTORI TE ........... RE. FIL VINDEL. SVRINVS INFELIX. PATER. F. C

Multis haec modis barbariem spirant. Sed nos amici, qui descripsit, fidem sequimur.

V. Romae.

MARCO GERMANICIANO TI. CAESARIS GERMANO NATIONE. VEIN

An haec ad Vindeliciam pertineant non statuo, etsi antiquis frequens. EI. pro simplici I. sic eidus. leibertas Scrupulum injicit, quod Macer NATIONE. VEIN. TI. Caesaris Germanus, ex Germanorum scilicet satellitio, neque enim Strabone et Ptolemaeo auctoribus in Germanis Vindelici. Verum haec principum geographorum sententia, quantumvis vera, non apud omnes obtinuit. Plinius Rhaetiam, quo nomine Vindeliciam complectitur, cum Germaniâ quodammodo ex Agrippae sententiâ conjunxit. Praeterea non facile occurrit ex Germaniâ magnâ natio alia, cujusnomen antiquum a Vein. sive Vin. sumat initium. Xiphilinus Severo, inter principis stipatores Noricos nominat, quo minus absurdum, vicinos etiam Vindelicos quandoque adhib itos.



page 424, image: ds424

VI. In Alpium trophaeo, uti Plinius auctor est.

[note: Plin. lib. 3. c. 20.] IMP. CAES. DIVI. F. AVGVSTO PONT. MAX. IMP. XIIII. TRIB. POT. XVII S. P. Q. R QVOD. EIVS. DVCTV. AVSPICIISQVE GENTES. ALPINAE. OMNES QVAE. A. MARI. SVPERO. AD. INFERVM. PERTINEBANT SVB. IMPERIVM. P. R. REDACTAE. SVNT GENTES. ALPINAE. DEVICTAE TRIVMPILINI. CAMVNI. VENNONES. VENNONETES HISARCI. BREVNI. NAVNES. FOCVNATES VINDELICORVM. GENTES. IIII CONSVANETES. VIRVCINATES. LICATES. CATTENATES ABISONTES. RVGVSCI. SVANETES. COLLVCONES BRIXENTES. LEPONTII. VIBERI. NANTVATES SEDVNI. VERAGRI. SALASSI. ACITAVONES MEDVLLI. VCENNI. CATVRIGES. BRIGIANI SONTIONTII. EBRODVNTII. NEMALONI EDENNATES. ESVBIANI. VEAMINI GALLICAE TRIVLATTI. ECTINI. VERGVNNI EGVITVRI. NEMENTVRI. ORATELLI VERVSI. VELNANI. SVETRI

Trophaeum anno verbis conditae DCCXL VII. sive DCCXLVIII. positum, nam id ex numeris Tribunitiae Potest. liquet, cum Rhaeti et Vindelici nono decimove ante anno victi essent. Sunt qui elogium verbis, sub imperium. p. r. redactae sunt. comprehendi finirique existiment, at Plinii profecto mentem non assequuntur. Pleraque de Alpibus scripserat, cum subjunxit, non alienum videtur hoc loco subjicere inscriptionem e trophaeo Alpium. Cui fini, nisi ut Alpinarum gentium indicem daret? cum trophaeis devictarum gentium nomina insculpi, rei etiam natura satis persuadeat. Quae vero postremo loco omisimus, Nonsunt adjectae Cottianae civitates XII. quae non fuerant hostiles, sed item attributae municipiis lege Pompejâ, Plane Plinii narrantis verba censenda, neque ad elogium pertinent. Quin et ternas compellationes, quas tamen loco non demovimus, Gentes. alpinae. devictae. et, Vindelicorum. gentes. IIII. et Gallicae. glossemata suspicor, quae ex orâ irrepserint. Quî enim serat candor Augustaei aevi, inanem iterationem, Gentes. alpinae. devictae. cum praecesserit, Gentes. alpinae. omnes quae a. mari. supero. ad. inferum. pertinebant. sub. imperium. p. r. redactae. Dein, si gentes Vindelicae et Gallicae distinguendae, cur Rhaeticae praeteritae? Tum quid est, quod Vindelicae sequuntur, Gallicae praecedunt suam compellationem, et nisi Vindelicarum numerum largiter augemus, quaedam inter utrasque superant, neutro nomine comprehendendae? Ego etiam atque etiam cogitandum


page 425, image: ds425

existimo, an prorsus eliminandae, an saltem in alium locum hae voculae revocandae sint. Gentium descriptionem aggredi, non est hujus brevitatis, Scudius, Simlerus, Stumfius et Ortelius quae praestitere, in omnium manibus et oculis,

Nec quemquam incuso, potuit quae plurima virtus
Esse, fuit --- --- --- ---

Hoc dico, exactam nesperes, non si quidquid hodie geographorum et antiquariorum est, conspiret.

VII. Floriani, in agro Veronensi.

Q. CAICILIO. CISIACO SEPTICIO. PICAI CAICILIANO PROCVR. AVGVSTOR. ET PROLEG PROVINCIAI. RAITIAI. ET. VINDELIC ET. VALLIS. POENIN AVGVRI FLAMINI. DIVI. AVG ET. ROMAI C. LIGVRIVS. L. F VOL. ASPER [?] COH. I. CR. INGENVOR

Illis, quae libro VI. disputavi, addo, Romae nomen aliâs Augusto praeponi, sic infra est de Valerio Mariano, FLAMINI. ROM. ET. AVG.

VIII. In promontorio Cajetano.

L. MVNATIVS. L. F. L. N. L. PRON PLANCVS. COS. CENS. IMP. ITER. VII. VIR EPVL. TRIVMP. EX. RAETIS. AEDEM. SATVRNI FECIT. DE. MANIBIS. AGROS. DIVISIT. IN. ITALIA BENEVENTI. IN. GALLIA. COLONIAS. DEDVXIT LVGDVNVM. ET. RAVRICAM

Mausoleum, cui elogium inscriptum, copiose descripsit Pighius in Hercule Prodicio. Munatii consulatus et Censura multorum auctorum scriptis illustres; triumphus etiam, quamquam hunc ex Galliâ actum consentiunt, cujus rei causas libro II. aperuimus, et ne quis haereat scrupulus, locuples auctor est ipse Plancus, Gallos sui Proconsulatus tempore quietos egisse, quippe qui ad S. P. Q. R. scribat, se habere provinciam omnium civitatum consensu paratissimam, et summâ contentione ad officia certantem; Rhaetos captatâ occasione civilium bellorum, excursionibus Galliam insestasse, eo verisimile est, quod hunc in omnes vicinos morem genti suisse Strabo significat, et mihi idem Plancus innuere videtur, ad Ciceronem scribens, Interim maximam hîc solicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia, haegentes nostra mala


page 426, image: ds426

suam putent occasionem. Ob Rhaetos ergo in Galliâ caesos Imperator dictus, [note: Ap. Civ. lib. 5.] triumphavit. Imperator secundum quo tempore quave de caussâ, non reperio. Nam quod Appianus Plancum bello Perusino legionem Caesarianam, quae Romam peteret, in itinere concidisse prodit, nequaquam existimo ex tam invidiosâ victoriâ titulos quaesitos, aut si qui quaesiti, consecto bello, Caesare [note: Dio lib. 48] victore retentos. Absterrêre poterat ab ambitione plenâ periculi exemplum in Nursinos editum, a Dione memoriae consignatum, cum eos qui in proelio (conflixerât enim cum Caesare) ceciderant, sepelientes eorum monumentis inscriber ent pugnantes eos pro libertate occubuisse, tanta ab eis mulctae nomine exacta est pecunia, ut urbe agroque omni cesserint. Epulones antiquitus Epolonos dictos Festus auctor, datumque his nomen, quod epulas indicendi Iovi caeterisque Diis potestatem haberent. Aedem Saturni a Planco factam, [note: Suet. Octav. c. 29. Vel. de orthogr.] apud Suetonium est. In MANIBIS. producta I. se aequiparat duabus divisim scribendis, quod Lipsius annotavit. Velius Longus, C. Caesarem Manibias per I. scripsisse, Augustum per V. Manubias, et utriusque inscriptiones tesses citat; haec etsi Augusti non est, sub Augusto tamen posita, Manibias habet. Lugudunum pro Lugduno antiqua scriptio, quam in M. Antonii nummis videmus, [note: Dio lib. 46] cujusque Dio meminit, qui caussam deducendae coloniae explicat. Raurica multis post annis Augusto nomine aucta, nam quo tempore Plancus Galliae praefuit, Anno DCCXI. id necdum Octavio accesserat. Caeterum hoc genus exemplis persuadeor, privatis nostris Annalibus non invitus assentire, Augustam, quae nimirum Vindelicorum princeps urbs esset, primitus Vindelicam pure appellatam.

IX. Magontiaci.

ATTIO. LANI. F MONTANVS MIL. COH. RAITORVM ANNORVM. XLV STIP. XIX. H. S. E

Astat in lapide Attio militari habitu, dextrâ scuto oblongo impositâ, sinistrâ bina tenens hastilia. Rhaetorum simplicia nomina fuisse sentio, MONTANV Sad patriam pertinere cognominis loco post patris nomen positum, eâ formulâ, quam ex basi antiquâ in Mediceis hortis Romae exscripsi,

SERASPADANES. PHRAATIS ARSACIS. REGVM. REGIS. F. PARTHVS RHODASPES. PHRAATIS ARSACIS. REGVM. REGIS. F. PARTHVS

[note: Strab. lib. 16. Lips. in 2. An. Tac] Strabo Phraatis filios Augusto obsides datos Saraspadem, Ceropasdem, Phraanam et Boonem nominat, quorum postremos Lipsius in Phraatem et Vononem resormat, recte, nos jam hinc priores in Seraspadanem et Rhodaspem. Atque haec praeter rem monuisse fraudinon erit.



page 427, image: ds427

X. Messanae.

L. BAEBIVS. L. F GAL. IVNCINVS PRAEF. FABR. PRAEF COH. IIII. RAETORVM TRIB. MILIT. LEG. XXII. DEIOTARIANAE PRAEF. ALAE. ASTYRVM PRAEF. VEHICVLORVM IVRIDICVS. AEGYPTI

Cohors quarta Rhaetorum describitur in Notitia, sub Duce Armeniae Analibae. Legionis Dejotarianae nescio an alibi nomen extet: Certum autem habeo, alteram esse ex duabus, quas Dejotarus disciplinâ atque armaturâ Romanâ constitutas habebat, ut est in Commentario belli Alexandrini. Vna videtur caesa proelio, quo Pharnaces Domitium vicit, et quo Ponticâ legione paene totâ amissâ, magnâ parte Dejotari militum interfectâ, tricesima sexta legio in loca se superiora contulit. Hinc est, quod cum Caesar Dejotarum in gratiam reciperet, non nisi unius legionis facta mentio, Legionem autem, quam ex genere civium suorum Dejotarus naturâ disciplinaque nostra constitutam habebat, [note: Dig. lib. 50 tit. 4. lib. 18 Dig. lib. 1. tit 20. l. 2. Cod. lib. 1. tit. 53. l. uni[?].] equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere jussit. Praefectus vehiculorum, qui cursui vehiculari praepositus, cujus Jurisconsultorum librimeminere: Vti et Juridici Aegypti, quem Alexandriae Juridicum appellant.

XI. Romae in S. Blasio de pagnottâ.

DIS. MANIBVS FOSSIAE. GNOME L. VICIDIVS. L. F. CAM PRAESENS. RAVEN E. COH. VI. R MATRI. PIENTISSIMAE

An hîc Cohors sexta Rhaetorum significetur, dubitare possumus.



page 428, image: ds428

XII. Paetovione.

T. VARIO. CLEMENTI PROC. PROVINCIARVM BELGICAE. GERMANIAE. SVPERIORIS GERMANIAE. INFERIORIS. RAETIAE MAVRETANIAE. CAESARIENS. LVSITANIAE CILICIAE. PRAEF. EQ. ALAE. BRITAN NIC. MILIAR. PRAEF. AVXILIORVM IN. MAVRETANIAM. TINGITANAM EX. HISPANIA. MISSORVM. PRAEF. EQ AL. II. PANNONIOR. TRIB. MIL. LEG. XXX. V. PRAEF. COH. II. GALLORVM. MACEDONICAE CIVES. ROMANI EX. ITALIA. ET. ALIIS. PROVINCIIS IN. RAETIA. CONSISTENTES

Quo tempore Varius Rhaetiae Procuratorem egisse, et quae Tingitana haec expeditio fuisse videatur, diximus libro VI.

Nam Vetus conjectura de Antonini, et Veri aevo non placet, quod iis Imperatoribus res contra Mauros in Hispaniâ, non in Tingitaniâ gestae. Ala miliaria a numero equi cum circiter mille, sic apud Vegetium cohors miliaria, habet [note: Vig. lib. 2. c. 6.] pedites mille centum quinque. Cives Romani ex Italiâ et aliis provinciis in Rhaetiâ consistentes negotiorum caussâ, diversi a Colonis.

XIII. In Valeriae agro.

T. VARIO. CLEMENTI PROC. PROVINC. BELGICAE ET. VTRIVSQ. GERMANIAE RAETIAE. MAVRETANIAE. CAESAR LVSITANIAE. CILICIAE PRAEF. EQ. ALAE. BRITAN. MILIAR. ET II. PANNONIORVM. TRIBVNO. MIL LEG. XXX. VLPIAE CIVES. ROMANI EX. ITALIA. ET ALIIS. PROVINCIIS IN. PANNONIA. CONSISTENTES.

Aut ego caecus, aut parum ii perspicaces, qui Varium Pannoniae Praesidem hinc ausi asserere.



page 429, image: ds429

XIV. Celejae.

T. VARIO. T. FIL CLEMENTI. CL. CEL PROC. AVG. PROVINCIAR RAETIAE. MAVRITAN CAESARIENSIS. LVSITANIAE CILICIAE PRAEF. AL. BRITANNICAE. MILIAR PRAEF. AVXILIARIORVM. TEMPORE EXPEDITIONIS. IN. TINGITANIAM. MISSORVM PRAEF. ALAE. II. PANNONIORVM TRIB. LEG. XXX. VLP. PRAEF. COH. II GALLORVM. MACEDON VALERIVS. VRBANVS LICIN. SECVNDINVS DECVRIONES ALAR. PROVINC MAVRETAN. CAESARIENSIS

Claudia Celeja Vario patria. Meminit Celejae in Noricis Plinius, quae tamen Pannoniae verius. Pleraque marmora municipium appellant, unum quoddam coloniam, si Panvinio fides. Claudium praenomen, a Dvo Claudio opinor accrevit, eo modo, quo Aelium Augustae ab Hadriano, et fortassis Julium ab Octaviano. Plures visuntur lapides, in quibus CL. CEL. id qui Claudiam tribum, Celejam patriam interpretantur, non vident tribum ante cognomen poni consuevisse, Q. SVLPITIVS. Q. F. LEM ONIA. RVFVS. Est etiam in lapide DEC. CL. CEL. Decurio Claudiae Celeiae.

XV. Graecii, quod fortasse Graicum.

T. VARIO. CLEMENTI AB. EPISTVLIS. AVGVSTOR PROC. PROVINCIAR. BELGICAE ET. VTRIVSQ. GERM. RAETIAE. MAVRET CAESARIENS. LVSITANIAE. CILICIAE PRAEF. EQVIT. ALAE. BRITANNICAE MILIAR. PRAEF. AVXILIORVM. IN. MAVRET TINGITAN. EX. HISPANIA. MISSORVM PRAEF. EQVIT. AL. II. PANNONIOR TRIB. LEG. XXX. VLP. PRAEF. COH. II GALLORVM. MACEDONICAE CIVITAS. TREVERORVM PRAESIDI. OPTIMO

Cur hi tituli Celejae, vicinisque circum Pannoniae locis positi, potius quam ubi Varius honores gessit, et ii qui posuere degebant, caussa una est, quod in patriâ et apud suos inclarescere omnes magni aestimant.



page 430, image: ds430

XVI. Fuziazi Styriae sive Valeriae.

L. COMINIVS. L. M. L. NATIRA L. PHILOSTRATVS. L. L. V. F SIBI. ET. SVIS. L. L. L. CILO L. L. L. RAETVS. L.L.L. PRIN CEPS. COMINIA. L. L. L. VRBANA L. L. L. GALATA. l. l. l

Rhaeti nomen hîc liberti proprium, a gente tractum est. Totius autem inscriptionis haec complexio: L. Cominius Natira Lucii et Marci libertus, et L. Philostratus Lucii libertus, Vivi fecerunt sibi et suis libertis libertabus, quorum nomina subscripta, L. Cilo duorum Luciorum, Cominii scilicet et Philostrat ilibertus, L. item Rhaetus duorum Luciorum libertus, Princeps Cominia, Vrbana, et Galata, singulae duorum Luciorum libertae.

XVII. Romae in Capitolio, columella rotunda. NOMINA. LEG

II. AVGusta

VI. VICTrix

XX. VICTrix

VIII. AVGusta

XXII. PRIMigenia

I. MINERvia

XXX. VLPia

I. ADIVTrix

XIII. GEMina

I. PARTHica

I. ADIVTrix

IIII. FLAVia

VII. CLAVDia

I. ITALICa

V. MACEDonica

XI. CLAVDia

XIIII. GEMina

XII. FVLMinatrix

III. GALLICa

II. PARTHica

IIII. SCYTHica

XVI. FLAVia

VI. FERR Ata

X. FRETFnsis

III. CYRENeica

II. TRAIana

III. AVGusta

VII. GEMina

III. ITALICa

III. PARTHica

Qui sequitur legionum catalogus, trium numero auctior est.

XVIII. Romae apud Maffeos, columella itidem. NOMINA. LEG.

II. AVGusta

VI. VICTRix

XX. VICTRix

VIII. AVGusta

XXII. PRIMigenia

I. MINERvia

XXX. VLPia

I. ADIVTrix

X. GEMina

XIIII. GFMina

I. PARTHICa

II. ADIVTrix

IIII. FLAVia

VII. CLAVDia

I. ITALICa

V. MACEDonica

XI. CLAVDia

XIII. GEMina

XII. FVLMinatrix

XV. APOLlinaris

III. GALLICa

II. PARTHICa

IIII. SCYTHica

XVI. FLAVia

VI. FERRAta

X. FRETEnsis

III. CYRENeica

II. TRAIANa

III. AVGusta

VII. GEMina

II. ITALICa

III. ITALICa

III. PARTHICa

[note: Panv. Reip. Rom. lib. 3] Panvinius hascesub Alexandro Imp. per limites fuisse dispositas, opinatur. Ego reliquas praetereo, Italicam tertiam a M. Antonino in Rhaetiâ constitutam dixi libro VI.



page 431, image: ds431

XIX. Brigantii repertum.

IN. H. DD

DEO. MER CVRIO

ARCECIO. EX. VO

TO. ARAM. POSVIT

SEVERIVS. SEVE

RIANVS. SVB. COS

LEG. III. ITAL. F

GORDIAN

BE. CO

S. L

An Arcecius a malis arcendis, quomodo Dii depulsores? Hoc ut aliis placeat, mihi valde displicet. Sed et plura in postremâ inscriptione sunt, quae non nisi per nebulam dispicio.

XX. Romae.

D. M

GN. POMPEIO. POMPEIANO

EQVO. PVBLICO. TRIBVNO. LEGIONIS

III. ITALICAE. PRAEFECTO. COHORTIS

AFRORVM. IN. DACIAM

POMPEIA. CLEOBVLA. ET. CLEOPATRA

FRATRI. KARISSIMO

[note: Cic. Phil. 6.] Meminit equitum equo publico Cicero in Philippicis; illis equum a Censorib. assignatum appâretex Livio. In Daciam (ut lapis sic habeat) antique, pro In Dacia, sic in lege Agrariâ, ager IN. TERRAM. ITALIAM.

XXI. Inter Bauzanum et Tridentum.

C. VALERIO. C. F PAP. MARIANO HONORES. OMNES ADEPTO. TRIDENT FLAMINI. ROM. ET. AVG PRAEF. QVINQ. AVGVR ADLECTO. ANNON. LE G. III ITALIC. SODALI. SACROR TVSCVLANOR. IVDICI SELECTO. DECVR. TRID DECVRIONI. BRIXIAE CVRATORI. REIP. MANT FQVO. PVBL. PRAEF. FABR PATRONO. COLON PVBLICE



page 432, image: ds432

Romae et Augusti templum VI. urbis regione habet Rufus. Quinquennales, Censores fuisse diximus libro V. et opinionem minus vulgatam rationibus firmavimus. Annonarius ex vi verbi, qui legionis annonam procurat. Est apud Jurisconsultos Annonaria caussa, Annonarius titulus, Annonaria collatio, Annonaria ratio et praefectura.

XXII. Romae opinor.

CN. LAVDIVS. CN. F FAL. THALLVS MIL. COH. X. PR [?]. LIMI. ITEM. TESSE RARIVS. IN. LEG. III ITALICA. AN. VI. TRA IECTVS. IN. COH. XI. PR [?]. P. SATRI. QVI. MIL ANN. XXIIII. VIX. ANN XLII. H. F. C

Miles cohortis X. Praetoriae, Centuriâ Limi. Et Tesserarius legionis tertiae Ital. (tesserarii qui tesseram, hoc est, ducis praeceptum per contubernia nunciant, Vegetio et Plutarcho) demum trajectus in Coh. XI. Praet. Centuriâ P. Satri.

XXIII. Abudiaci ad Danubium.

I. O. M. STATORI

................

LEG. III. ITA [?] EVER SVS. AB. EXPEDIT. BVRICA EX. VOTO POSVIT

[note: Tac. de mor. germ.] Miles reversus ab expeditione Buricâ. Tacitus, Nec minus valent retro Marsigni, Gothini, Osi, Burii: terga Marcomannorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Burii sermone cultuque Suevos referunt. Buros Ptolemaeus nominat, uti Capitolinus, nam numerat inter gentes, qui bello Marcomannico contra M. Antoninum conspiravere, ut jam obscurum esse non possit, quo haec inscriptio referenda. Buriaut Burri inter socios Trajani bello Dacico apud Dionem, et in Theodosii ex Dione Excerptis, quae Leunclavius vulgavit, proditum, Buris pacem a Commodo concessam, cum antea saepius rogatus negasset, tum quod vires eis adhuc essent, tum quod nonpacem, sed laxamentum ad faciundos apparatus consequi volebant. Porro secundum versum omittere satius duximus, quam imperiti exscriptoris ineptias reddere.



page 433, image: ds433

XXIV. Celejae. SECCIVS. SECVNDIN. VET LEG. III. ITAL. PETEIVLA. SEVERIO CONI. EIVS. SIBI. ET. SECCIAE SECVNDINAE. FIL. ET. MARIIS MAXIMO. ET. SECVNDO. NEPOTIBVS SVIS. VIVI. FECERVNT. ET IVL. APRICIO. FIL MIL. LEG. SS. B. F. PRAEF STIPEN. VI. [gap: Greek word(s)] . AN. XXV

Reliquis, quorum ascripta nomina vivis, solus Apricius, stipendiorum sex, obierat anno aetatis vigesimo quinto. Sunt vero qui LEG. II. ITAL. hîc legant.

Has etiam rerum Vindelicarum Rhaeticarumque a Panvinio et Golzio collectas assulas, visum asservare, et posterorum memoriae transmittere. Sed praemoneo, ut neutrius fidem accuso; ita cum quid ex istis frustulis producitur, cujus aliunde auctoritas non constat, assensum consuevi sustinere, quippe qui perspectum habeam, cum Panvinium tum Golzium, litteras, non semper ad marmoris exemplar reddidisse, sed supplesse interdum, et explicasse ex ingenio verba contractius per compendium scripta. Cui instituto si tantillum audaciae accedat, magno antiquae puritatis periculo fiat necesse est.

COLONIA. AVGVSTA. VINDEL ICORVM

Habet Panvinius Comment. Reip Rom. lib. III. ex lapide veteri. Suspicor designare monimentum C. Julii Vettii, in quo AVG. VINDELICVM. Coloniâ non ascriptâ.

COL. AVGVSTA. VINDELICOR

Golzius in thesauro rei antiquariae cap. XVIII. ex Tiberii nummo. Subdubito, an eum notet, quem nos libro V. expressimus, Tiberii nomen, et Augustae symbolum, pini conum, currui triumphali impositum praeferentem. At epigraphe neque coloniae neque Augustae meminit.

LEG. X. VINDELICOR. VICTRIX

Golzius cap. VII. ex vetustâ inscriptione. Ptolemaeus in Pannoniâ Legionem X. Germanicam posuit, Ant. in itinerario Geminam dixit, atque inter Vindebonam et Commagenas statuit. Indico, si cui credibile, videatur primas Vindebonae litteras in Vindelicos abiisse.

AVXILIA. VINDELICORVM

Golzius cap. VI. ex vet. inscript. Notitia habet sub dispositione Magistri militum praesenta lis orientis, inter Auxilia Palatina VINDICES. qui Alciato et Sconhovio VINDELICI.

COH. XXIIII. VINDELICORVM. IN. PHRYGIA

[note: Tac. An. 2.] Golziuscap. VIII. ex vet inscript. Cohortes Vindelicorum Tacitus semel nominat, loco quem nos libro V. adduximus.

COLONIA. AVGVSTA. RHETORVM

Panvinius libro III. ex vetusto lapide. Vereor, ne alienâ fide scripserit; nam V. per Rhaetiam Colonias statuit, Augustam Quintanorum, Augustam Tiberii, Augustam Rhetorum (Rhaetorum rectius) Constantiam et Curiam, unam in Vindeliciâ Augustam Vindelicorum, et singulas lapidum auctoritate confir mat, cum mihi, mirum, haud indiligenter haec vestiganti, nullum unquam marmor, nummus nullus, aut marmoris omnino nummive descriptiooccurrerit, cujus fide vel unam ex tot coloniis tuto liceret asserere. Nam de Augustâ


page 434, image: ds434

Vindelicorum, quae Rhaetorum eadem, aliunde constitit, uti libro III. multis exequuti sumus; simul Taciti tessimonio tunc planum fecimus, ad ejus usque aetatem, aliam praeterea coloniam in provinciâ non suisse, ne quis quatuor aut quinque Augustas (Aventinus Augustam Aciliam addidit) somniet.

COL. AVGVSTA. RHAETORVM

Golzius cap. XVIII. ex Tiberii nummo. Aperio quid, nescio quam vere, verisimiliter sentio. Hic ipse Golzius auctor, extare Tiberii nummos a tergo COL. AVGVSTA. PRAETOR. inscriptos, horum aliquis rubigine exesus, conjectorem audacem impellere potuit, ut parum mutatis primis litteris vetustate fugientibus, RHAETOR. substitueret; suspicioni viam munit R. litterae asperatio, quod scilicet extritis duabus in PRAET. simplex R. spatium non explere videretur.

LEG. VI. GEM. RHAETICOR.

Golzius cap. VII. ex vet. inscript. Nullum hujus legionis vestigium invenio. At in Moesiâ superiori est Anton. Ratiaria, Ptolemaeo Raetiaria aut Rhaetiaria: [note: Cod. lib. 6. tit. 58. l. 8.] Ibi Ant. Leg. Gem. constituit, sed numeros XIIII. ascribit. Cogitandum tamen, an ad hujuscemodi scopulum impegerit Golzius. Extat in Justiniani codice rescriptum Diocletiani et Maximiani Impp. Retiariae datum, cujus me commodum admonuit clarissimus Jurisconsultus, Pancirolus, commentario in Notitiam nuper edito, quod mihi sub ipsum lucubrationum finem videre, et nominis mei memoriam in eo aliquoties amice cohonestatam, observare contigit.

COH. VI. RAITORVM

[note: Tac. Annal. 2. hist. 1.] Golzius cap. VIII. ex vet. inscript. Meminit Tacitus Rhaeticarum cohortium bis. Et in Notitia est sub dispositione Rhaetiarum Ducis, Cohors VI. Valeria Rhaetorum, item in Vicidii lapide COH. VI. R

ANNONA. LEG. III. ITALICAE

Golzius cap. VI. ex vet. inscript. Puto ex elogio C. Valerii Mariani, in quo est, ANNON. LEG. III. ITALIC. nos Annonarium sententiâ ita volente interpretabamur.

LITTERAE SINGVLARES, ET DICTIONES CONCISE SCRIPTAE, EXPLICATAE.

A. Aulus. anni.

ADIAB. Adiabenicus.

AEL. Aelius.

AEL. AVG. Aelia Augusta.

AL. Ala.

AN. Anni.

ANN. Anni.

ANNON. Annonarius.

ANTON. Antoninus.

ATILI. Atilia.

AVG. Augusta. Augustus. Augustalis.

ARAB. Arabicus.

AVL. Aulus.

AVR. Aurelia. Aurelius.

AVREL. Aurelius.

BE. CO. fort. Beneficiarius Consulis.

BF. COS. Beneficiarius Consulis.

B. M. Benemerenti.

BF. PRAEF. Beneficiarius Praefecti.

C Cajus.

7. Centuria.

CAES. Caesar.

CAM. Camiliâ sive Camillinâ tribu.

CAMB. Camboduno.

CAT. N. fort. Catalus natione.

CENS. Censor.

CL. Claudius Clandia.

CL. CA. Ignoro.

COH. Cohors. Cohortis.

COLON. Colonia.

CONI. Conjux.

COS. Consul. Consulibus.

COS. DESIGN. Consul designatus.

CR. fort. Cretensium.

CV. Curator.

CVST. Custos.

D. Dies.

DD. NN. AVGG. IMPP. Dominorum


page 435, image: ds435

nostrorum Augustorum Imperatorum.

DD. Dedicatum. Dedicavit. Dedicarunt. Item Decurionum Decreto.

DEC. MVN. Decurio Municipii.

D. I. M. Dis inferis manibus.

D. M. Dis manibus. fort. etiam, Decurio municipii.

D. M. S. Dis manibus sacrum.

DOM. TROMENT. SALON. fort. Domo Troment. Saloniana. Saloniana Dalmatiae urbs Ptol. De Troment. quid dicam non habeo, ne tribum interpreter, impedior quod hanc Romani semper ante cognomen scripsêre, neque opinor feminarum nominibus addidêre.

D. S. P. V. I. S. L. M. Desua pecunia votam, jam soluit lubens merito. Aut, illis solvit lubens merito.

EQ Eques. Equites.

EQ. AL. Eques alae, aut, alaris.

ER. Eranista, opinor.

EX. BF. COS. Exbeneficiarius Consulis.

F. Filius, filia.

FAL. Falerina tribu.

F. C. Fieri curavit.

FEL. Felix.

F. I. Fieri jussit.

FIL. Filius.

FL. Flavius.

GAL. Galeria tribu.

GERM. Germanicus.

HADR. Hadriani.

HER. Heres, heredes.

HERED. Heredes.

H. F. C. Heres fieri curavit.

HOR. NOC. Horas noctis.

H. S. E. Hic situs est.

I. Prima, cohors.

II. Secunda. Secundum.

III. Tertium.

IIII Quartum.

IIII. VIRALIS Quatuorviralis.

IIIIII. VIR. AVG. Sexvir Augustalis.

HS. Sestertii nota.

INCOLVM. Incolumitate.

IN. D. H. H In Dei hujus honorem.

ING. fort Ingenuus, aut, Ingilianus.

IN. H. DD. In honorem dedicatum.

IN-DD. Idem.

IMP. CAES. Imperator Caesar.

I. O. M. Jovi optimo maximo.

ITAL. Italica, legio, Italico, militi.

IVL. Iulius, Iulia.

KAL. Kalendae.

KLENDS. IAN. Kalendas Ianuarii.

L. Lucius, Legio, Laetus, Lubens, in numeris quinquaginta.

LEG. Legio, Legatus.

LEG. AVG. PR. PR. Legatus Augusti Pro Praetore.

L. D. D. D. Locus datus Decurionum decreto.

L. D. S. Locum de suo. Lubens de suo.

LEG. III. ITAL. Legio tertia Italica.

LIB. Liberta.

L. M. L. Lucii et Marci libertus.

L. L. L. Luciorum duorum libertus, aut, liberta.

L. L. M. Lubentes merito. aut, Laetus lubens merito.

M. Marcus, Mensis, Miles.

ME. Memoriae.

MEN. Menses.

M. H. M. Misso honesta missione.

MIL. Miles. Militavit.

MIL. ITAL. Militi Italico.

MILIAR. Miliaria ala.

MIRPA. Ignotum, nisi nomen proprium sit.

M. P. Millia passuum.

MVL. VP. Multis victoriis potito. Neque placet, neque melius ad manus quidquam est.

MVNIC. Municipium. Municeps.

N. Noster. Nostri. Nepos. Natione. Nummi.

NEG. Negotiator.

NEGOT. Idem.

NEP. Nepos.

N. I. F. L. Non liquet.

N. SVR. Natione Surus.

[gap: Greek word(s)] . Obiit.

P. Publicus.

PACON. Paconius.

PAP. Papia tribu.

PARTH. MAX. Parthicus maximus.

P. C. Poni curavit.

P. L. L. Posuerunt lubentes. Posuit laetus lubens.

POM. Pomptinâ tribu.

POMP. fort. Pompejus, Pompilius, aut, Pomponius.

PONT. Pontifex.

PONTIF. MAX. Pontifex maximus.

P. P. Pater Patriae. Procurator Provinciae.

PRAEF. FABR. Praefectus fabrûm.

PRAEF. QVINQ. Praefectus Quinquennalis.

PROCOS. Proconsul.

PROC. Procurator.

PROCVR. Idem.

PRINC. Princeps.



page 436, image: ds436

PROLEG. Prolegato, aut Prolegatus.

PRON. Pronepos.

Q. Quintus.

QVIN. Quinquennalis.

R. fort. Raetorum cohors.

RAVEN. Ravenna.

REIP. Reipublicae.

REST. Restituerunt.

ROM. ET. AVG. Romae et Augusti.

S. Solvit.

SECVRIT. Securitati.

SEPT. SEV. Septimius Severus.

SEPTIM. Septimius.

SEXT. Sextus.

SIGN. Signum.

S. P. Q. R Senatus populusque Romanus.

SS. Suprascriptae legionis. sibi suis.

SS. Sestertii nota.

STA. ignotum.

STIP. Stipendiorum.

S. T. T. L. Sit tibi terralevis.

SVB. CONS. obscurum.

T. Titus, Tribunus.

TEMP. Templum.

TEST. Testamentum.

TIB. Tiberius.

TREVER. Treverensis.

TR. P. Tribunitiâ potestate.

TRIB. POT. Idem.

TRID. Tridenti.

TRIVMP. Triumphavit.

T. VX. S. M. P. F. Titulum uxor suo marito poni fecit. Etsi animo meo non satisfacit.

V. In numeris, quinque, quintum.

V. Vlpia legio.

V. A. Vixit annis.

VAL. Valeria.

V. CL. Vir clarissimus.

VF. Veteranus.

VEIN. fort. Veindelico.

VET. Veteranus.

V. F. Vivus fecit. Vivifecerunt.

V. ID. Quinto Idus.

VII. VIR. EPVL. Septemvir Epulonum.

VINDEL. Vindelicus.

VIX. Vixit.

VLP. Vlpia legio.

VOL. Voltinâ tribu.

V. P. Vivus posuit.

V. S. L. M. Votum solvit lubens merito.

V. S. L. L. M. Votum solverunt lubentes merito, aut, Votum solvit laetus lubens merito. Plautus Stycho, Salsipotenti etc. Laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo.

V. S. P. L. L. M. Votum solvit publice laetus lubens merito.

VV. Vivis.

X. In numeris Decem.

XV. VIR. SACR. FAC. Quindecimvir sacrisfaciundis.



image: ds437

[gap: CONVERSIO ET PASSIO SS. MARTYRVM AFRAE, HILARIAE, DIGNAE, EVNOMIAE, EVTROPIAE, QVAE AVGVSTAE VINDELICORVM PASSAE SVNT, CVM MARCI VELSERI COMMENTARIO; MARCI VELSERI EPISTOLAE AD VIROS ILLVSTRES; SAVLI MERCERI [...] VIRGILIVS PROTEVS [...]; INDEX RERVM ET VERBORVM; PVBLII OPTATIANI PORPHYRII PANEGYRICVS]