12/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

GERARDI JOANNIS VOSSII ARS HISTORICA. SIVE, De Historiae, et Historices natur‚, Historiaeque scribendae praeceptis, COMMENTATIO. Ad illustrissimum Virum, Editio haec secunda dimidia fere parte propria manu autoris est locupletata. [gap: illustration] LUGDUNI BATAVORUM, Ex Officin‚ JOANNIS MAIRE, 1653.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

Illustrissimo, et Amplissimo, JOANNI BERCKIO, EQVITI TORQVATO, Supremi in Hollandia Consilii Senatori, Potentissimorum foederatae Belgicae Ordinum ad Serenissimam Venetorum Rempublicam Legato.

CUM multum intersit humani generis, ne pereat illa, quae viri eruditione, et sapienti‚ praestantes monumentis prodiderunt: tum in historia hoc imprimis locum habet. Nam, ut universae interciderent literae, doctrinaque omnis ipsis ex hominum mentibus deleretur: non propterea posteritas semper fraudaretur pulcherrim‚ eorum cognitione, quae ad rationis disciplinam, vel rerum naturam, vel morum scientiam pertinerent. Quippe superesset nihilominus miranda mundi compages, et mortalium societas, et utriusque contemplator animus hominis; qui, ex rebus sese in vit‚ offerentibus,


image: as004

sensim deveniret ad notitiam artium, et scientiarum, quas magistri veteres tradiderunt. Longe vero aliter cum historia est comparatum. Nam si omnis ea semel obliteraretur: non magis human‚ instaurari posset industri‚, quam studio cujusquam redire nunc ipsa scit hominis vita. Quare suus licet honos constare semper Socraticis debet chartis: praecipue tamen vota ejusmodi fieri convenit, ut, qui res gestas literis signarunt, aeternum vigeant, floreantque. Iccirco arbitrabar, non male a me iri publico consultum, si hoc tempore ad illustrandam historiam animum appellerem. Et hactenus quidem in eo praecipue opera consumta est mea; ut non modo tractarem de Historicis, Graecis pariter, ac Latinis: sed praeterea res gestas digererem omnis aevi. At quia nondum ea ad umbilicum perduxi: libellum hunc De natura historiae, et ejus scribendae praeceptis, in antecessum dare visum fuit. Quamvis enim, ut verissime Plinius ait, historia quoquo modo scripta delectat: tamen, quia non tam voluptate omnia metiri decet, quam publicis commodis: neque exiguo emolumento contenti esse possumus, ubi frui datur ingenti: profecto nec diffiteri illud licebit, plurimum referre, utrum negligenter tractentur res gestae, an eaedem cum fide optim‚,


image: as005

tum prudenter, ornateque memorentur. Nec temere ame factum puto, quod minutum hoc emittere sum ausus sub praestantissimi nominis tui auspiciis. Cui enim haec a me offerri aequius erat, quam illi, qui et studia haec, et me ipsum amaret, et aberrantem in viam reducere non minus vellet, quam posset? Nam quamvis aetatem universam, quod minime te fugit, in honestarum artium studiis exegi: non tamen sum ita Suffenus, ut ignorem, haec ipsa, quae commentabar de via ac ratione scribendae historiae, multo ab iis melius intelligi, qui juxta mecum evolverunt scriptores veteres, et aliquanto id majori, quam ego, judicio egere; partim ob eximias animi dotes, quibus ab iis longissime vincor; partim quia rerum civilium (quod in legend‚ condend‚que histori‚ praecipue conducit) longe sunt peritiores; utpote in Rep. semper versati, et ita versati, ut ipsi etiam res egregias in ea gesserint. At cui laudes istas justius deferamus, quam eximio nomini tuo? Postquam enim, vernanti aetate, quemadmodum antiqu‚ ac nobili domo tu‚, et praecellenti ingenio, dignum erat, multijug‚ eruditione, praecipue autem aequi justique scienti‚, et doctrina civili, pectus imbuisses: fieri haut aliter poterat, quin princeps, ac cordatissima Bataviae


image: as006

civitas, cui vitalem hanc auram debes, excelsas animi tui dotes statim perspiceret, ac vix adolescenti‚ egressum idoneum censeret, cujus oraculum consultum iret in obscuris involutisque Reip. ac civium rebus. Nec hujus eam poenituisse judicii unquam, luculente illud docet, quod annis triginta, et quod excurrit, usque adeo feliciter usa sit consiliis tuis. Neque Urbe in patria duntaxat sese exeruit splendor iste virtutis tuae: sed in amplissimis quoque illustrium Ordinum consessibus: quoties nempe inclytae civitatis nomine in augusto hoc loco de pace, bello, induciis, foederibus, aliisque negotiis maximis, decerni oporteret. Ingenii vero, prudentiae, ac fidei tuae hunc fiuctum retulisti, quod oculos omnium conjectos in te vidimus: neque quicquam tam arduum creditum est, quod non recte tibi committi posse videretur. Itaque et in supremi Consilii Senatores es adlectus: et foederatae Belgicae Ordinibus, Patriae Patribus, praecipue es delectus, qui de rebus gravissimis legationes tot obires. Nam semel iterumque sublimis hic honos obtigit ad magnum magnae Britanniae regem, Jacobum I. cui tantopere placuisti, ut te virtutis ergo dignitate equestri decoraret. Iterum amplissima legatione functus es ad potentissimum Daniae, et


image: as007

Norwegiae regem, Christianum IV. Atque (ut de magnifica opera tua, praepotentium Belgicae Ordinum auspiciis suscepta, ad illustrissimos Cliviae duces, nihil nunc dicam) quid splendidius hac ipsa legatione ad serenissimam Venetorum Rempublicam? invictissimam illam, ac beatissimam, et, si formam spectes imperii bene constituti, nihilo inferiorem veterum ulla. Cujus grande ac mansurum decus celebrarem hoc loco non invitus: sed periculum extimesco, ne, ut nubes Solis radios intercipit, ita ego, ob infantiam meam, subducam facilius, quam addam lucem. Itaque laudibus ejus non insisto: nec magis tuis, illustrissime Legate, quas melius posteris annales Belgici loquentur. Mihi satis sit, devotissimo pectore gratulari eximium hunc honorem virtuti tuae. Cujus, animi mei, quem tibi penitus obstrinxisti beneficiis tuis, libellum hunc obsidem mitto. Multum vero gaudeo, quod ille in ea potissimum deventurus est loca, ubi literas et literatos pretio suo aestimare sciant viri nobilissimi, et praestantissimi: quos inter honoris causs‚ nomino Illustrissimum et Amplissimum Dominicum Molinum, virum majorum meritis inclytum, sed magis virtute su‚: de qu‚ quicquid dixeris, minus erit. Tu vero, maxime, et illustrissime


image: as008

Domine Legate, placida et serena illa fronte, qua me ipsum soles, suscipe nunc hoc qualecunque ingenii mei monumentum; parum illud dignum quidem limato politoque judicio tuo; sed quod eo pretiosius apud omnes censebitur, quia clarissimi nominis tui sacrario fuerit appensum. Lugduni Batav. VI Kal. Mart. Ann. M DCC XXIII.

Praelustris nominis tui cultor,

GERARDUS IOANNES VOSSIUS.



page 1, image: s001

GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae Natura, Historiaeque scribendae praeceptis.

CAPUT I.

Historices et historiae discrimen. Verum historiae [gap: Greek word(s)] adsertur, adversus Servium et Isidorum. De Platonis, et Varronis originibus judicium. Historia triplex. Historiae appellatio tributa etiam doctrinae de rebus universalibus, atque adeo exquisitae philosophiae. Historia [gap: Greek word(s)] quid sit, et quam late se extendat. Historiae justae, annalium, et diurnorum actorum discrimen. Quadruplex veterum opinio de propria historiae notione. Patricii error. Appuleio lux. Cicero resellitur, itemque Cornificius. Cur historice paucis solum agat de annalibus scribendis.

QUEMADMODUM antiqui fores suas exornare solent, aut [note: Tertull. de corona milit. Plaut. Mostell. Festus. Hesych. ] aliquo e gentium Diis, aut corvo, aut vulture, aliove antipagmento: ita hodie quoque non immerito in usu est, ut illecebr‚ aliqu‚ in operis ingressu allectent lectorem ad perspectanda ulteriora. Mihi tamen id nunc curae futurum non est; verum hanc historicae facultatis tractationem auspicabor a simplicissimis, maximeque in vulgus notis. Certe nihil magis extra controversiam poni debet, quam historicen differre ab histori‚, qu‚ ratione distinguitur poetica a poesi. Nam utraque disponit praecepta; illa ad conficiendam historiam, haec ad poesin. Atque id ipsum historicae nomen indicat, quod ab histori‚ est: unde


page 2, image: s002

et verbum [gap: Greek word(s)] : non contra: quod Servius [note: In 1. Aen. ] et Isidorus [note: lib. 1. orig. cap. 40. ] putarunt. At historia ipsa, ut recte Simplicius in primum de anima scripsit, ita dicta est [gap: Greek word(s)] , quod est scire, cognoscere. Nempe ejusdem originis sunt [gap: Greek word(s)] , unde [gap: Greek word(s)] . Plato quidem in Cratylo deducit [gap: Greek word(s)] [note: Ab eo quod sistat fluxionem. ] [gap: Greek word(s)] : quod nempe fluentem et quasi fugientem antiquitatem sistat, tanquam stator quidam Iupiter. Sed docti haud ignorant, quid de Platonis Cratylo sit statuendum; quemadmodum et de Varronis originibus, qui saepe in suis de L. L. libris prudens sciens fallit, falliturque. Quod si historice, ut dicebamus, ad scribendam historiam viam munit: cum multifariam historiae vox accipiatur, illud inprimis est videndum, quod historiae genus intelligendum sit. Nam [gap: Greek word(s)] [note: Vt recte doceatur, primum vocabula exami nareoportet. ]: ut philosophus inquit.

Hoc ut commodius fiat, explicandum est, circa quas res historia versetur. Sed paucis id nunc faciemus, quia infra se proprius offeret de hoc agendi locus.

Rerum aliae sunt universales, aliae singulares. Priores bifariam considerantur: vel pinguiori Minerv‚, cum solum quid sit exponitur: vel accurate, cum occultiores rei caussas adducimus. Res vero singulares vel a Deo sunt, et natur‚; ut deliquium solis, terraemotus, inundationes prodigia, aliaque istiusmodi: vel sunt a voluntate human‚; quales sunt, tum actiones, uti res gestae; tum opera, ut structurae, automata, alia: vel denique ab utr‚que causs‚ proveniunt; ut regiones, urbes, horti, similiaque.

Pro rebus adeo diversis, et dispari considerandi modo, historia dividitur in [gap: Greek word(s)] , quae universalium est; [gap: Greek word(s)] [note: Narrativam. ], quae circa singularia versatur: et [gap: Greek word(s)] [note: Mixtam. ], quae de utrisque tractat. Historiae ejus, quae vel sola universalia, vel saltem non sola singularia exponit, exemplum nobis praebet Theophrastus, qui opus suum inscripsit, historiam plantarum: item Plinius, cujus est historia mundi; et Aristoteles ipse, cum lectissimo, at paucis nimium nostro seculo lecto, operi nomen fecit, historiae animalium. Sed et Philosophus idem, cap. 1. lib. 1. de anim‚, [gap: Greek word(s)] [note: Doctrinam de amma. ] vocat animae historiam: [gap: Greek word(s)] [note: Proprie admodum. ] profecto, si respiciamus originem nominis, quam ante adducebamus. [gap: Greek word(s)] [note: Scire enim dicimur, quaeaccu rate cognoscimus. ], ut Simplicius [note: Initio commen tar. tnlib. 1. de anima. ] inquit. At [gap: Greek word(s)] [note: Abusive. ], si sequamur communiorem vocabuli usum; juxta quem magis caeteris, quos dixi, tractatibus accommodata est historiae appellatio, in quibus pleraque omnia velut in historiis referuntur, non demonstrantur. Sane Plinius lib. x. historiae


page 3, image: s003

Naturalis cap. III, Nobis, inquit, propositum est, naturas rerum manifestas indicare, non causas judicare dubias. Haec igitur caussa est, cur opus suum Historiam inscripserit. At minus ea appellatur. At minus convenit tribus Aristorelis de anim‚ libris, cum sint [gap: Greek word(s)] [note: Auscultatorii. ], nec solum [gap: Greek word(s)] [note: Quod res sit. ] afferant, sed et [gap: Greek word(s)] [note: Quare quid sit. ]. Nos, cum historicen dicebamus viam sternere ad historiam, [gap: Greek word(s)] seu narrativam intelleximus. De qu‚ ita Plutarchus libro de Homero, [gap: Greek word(s)] [note: Historicus sermo est, quirerum praeteritarum continet narrationem. ] [gap: Greek word(s)] . Justinus quoque Martyr libro quaest. et respons. ad Orthodoxos, resp. LX: [gap: Greek word(s)] [note: Historiae oratio est enarrationem continens rei jam gestae. ]. Et Theo in Progymnasmatis, [gap: Greek word(s)] [note: Neque enim historia aliud est, quam conjunctio ac veluti compagesnarrationum. ]. Item Isidorus lib. 1. Orig. cap. XL: Historia est narratio rei gestae, per quam ea, quae in praeterito facta sunt, dignoscuntur. Quamquam hae quidem descriptiones non satis sint accuratae, ut postea patebit.

Cum vero narrationes proprie singularium sint, haec autem, ut diximus, vel a Deo et natura sint, vel a voluntate humana, vel ab utroque horum: primum quidem genus tractat historia naturalis; non illa, quae philosophiae pars est, sed quae solum singularia narrat: postremum genus considerat ea, quae [gap: Greek word(s)] [note: Locorum descriptio. ] vocatur: medium genus a nobilissim‚ parte appellatur historia civilis: sub qu‚ etiam Ecclesiasticam, et Scholasticam, uti philosophorum vitas, merito comprehendimus, cum ecclesiae et scholae pars sint civitatis sive Reip. Cum autem late adeo pateat historia [gap: Greek word(s)] [note: Narrativa. ], satis liquet, hujus generis esse, tum narrationes institutas de fitu alicujus regionis, vel urbis, aut ejus moribus, institutis, legibus: item quae sunt de philosophorum opinionibus, aut sapientum dictis, aut imperatorum stratagematis: item quibus exponuntur vitae, sive privatae sive publicae personae; seu viri, seu feminae. Verum imprimis sibi hoc nomen vendicant illae, quae sunt de rebus gestis unius pluriumve populorum, aut civitatium. Ut quae referunt res Atheniensium, aut Romanorum, sive universe, sive ex parte, ut de bello Peloponnesiaco, aut bellis Punicis, et similibus.

Quid quod multis ne fic quidem satis presse ea vox accipi videtur? Adeo ut etiam in controversiam veniat, cujusmodi de rebus gestis narratio nomen historiae mereatur, tam varie variis serram ducentibus.

Prima est sententia Sempronii Asellionis [note: Lib. 1. rerum gestarum apud Gell. lib. 5. cap. 18. ], cui historia et annales distinguuntur, quod in historia referebantur res illustres, ac eorum caussae quoque, et consilia, et quomodo aliquid gestum esset:


page 4, image: s004

annalibus autem res quidem illustres continerentur, sed tantum, quo anno, et a quibus quid gestum esset, exponeretur: quemadmodum, si nec res illustres essent, ad acta diurna, ( [gap: Greek word(s)] Graeci, diarium Sempronius Asellio [note: Gell. lib. 5. cap. 18. ] vocabat) non ad historiam, aut annales, pertinebant. Tacitus lib. decimotertio Annal. Nerone secundum, L. Pisone consulibus, pauca memori‚ digna evenere; nisi cui libeat, laudandis fundamentis, et trabibus, quÓs molem amphitheatri apud campum Martis Caesar exstruxerat, volumina implere: cum ex dignitate populi Romani repertum sit, res illustres annalibus; talia diurnis actis mandare.

Altera est sententia Verrii Flacci [note: Lib. de significatu verborum apud Gellium lib. 5. cap. 18. ], Servii [note: In lib. 1. Aen. versum illum, Et vacet annales nost. a l. ], Isidori [note: Lib. Origin cap. 40. et 43. ], quibus historia proprie est narratio rerum gestarum, quarum quis fuerit [gap: Greek word(s)] [note: Oculatus testis. ], aut quas videre potuerit; cujusmodi sunt, quae quis ab iis accepit, qui ipsi rebus gestis interfuerunt. Haec se secutum scribit Thucydides [note: Lib. 1. ] ut proprie juxta hos ejus libri dici possint historici, quia, secundum illos, eo differat historia ab annalibus, quod in his referri possint, quae aetatem nostram antecesserunt, in historia non possint. Et hanc sententiam eo plerique, atque eos inter Franciscus Patricius [note: De historiadiab 2. ], defensum eunt, quod [gap: Greek word(s)] dicatur ab [gap: Greek word(s)] [note: In. ] [gap: Greek word(s)] [note: Videre. ], ut proprie inspectionem, sive [gap: Greek word(s)] notet. Sed de etymo falli, satis liquet ex iis, quae ante diximus. Interim [gap: Greek word(s)] anguste ita quandoque accipi, ut iis solum conveniat, quae [gap: Greek word(s)] didicimus, cognoscimus ex Galeno [gap: Greek word(s)] [note: De sectis. ], ubi Empiricis ait [gap: Greek word(s)] vocari, quicquid aliquando observassent, magnamque horum copiam dici [gap: Greek word(s)] , memoriam vero eorum, quae frequenter eodem modo viderint, ab illis [gap: Greek word(s)] nuncupari, eademque ubi didicerint, appellari [gap: Greek word(s)] . Verba Galeni sunt [note: Tom. I. p. 6. edit. Ald. ]: [gap: Greek word(s)] . Iccirco Plutarchus lib. de defectu oraculorum [gap: Greek word(s)] conjungit. Dicit enim [note: Pag. 746. edit. H. St. ]: [gap: Greek word(s)] . Quae maximus Turnebus ita vertit: Sese autem cognoscendi visendique causs‚, imperatore mittente, navigasse. Atque inde lucem capit Appuleii illud de dogmate Platonis: Ceterum tres ejus (Platonis) ad Siciliam adventus, mali quidam carpunt, diversis opinionibus disserentes. Sed ille primo historiae grati‚, ut naturam Aetnae, et incendia concavi montis intelligeret: secundo, petitu Dionysii, ut Syracusanis assisteret, profectus est, etc. Ubi historiaegrati‚ ait, ut Plutarchus [gap: Greek word(s)] . Qui et in Solone similiter dixit, [gap: Greek word(s)] . De secund‚ sententi‚ satis.



page 5, image: s005

Tettia vero est Ciceronis [note: Lib. 1. de Inventione. ], ac Cornificii [note: Lib. 1. Rhetor. ad Heren. ], quibus historia est narratio rerum gestarum, ab aetatis nostrae memori‚ remotarum: eaque sententia e diametro cum secund‚ pugnat. Nam quae de bellis Punicis scripsit Livius, non erunt historia Verrio, erunt Ciceroni ac Cornificio: quae de su‚ aetate idem memoriae prodidit, non erunt historia Ciceroni ac Cornificio, erunt Verrio. Ciceronis vero ac Cornificii sententiam ex Cicerone ipso refellere licet. Nam erudit‚ ill‚ ad Lucceium epistol‚ [note: Lib. 5. epist. 12. ] postulat Tullius, ut eorum, quae in consulatu suo gessisset, historiam scribere Lucceius vellet. At utique ea a Ciceronis memori‚ non erant remota.

Quarta est opinio Agellii [note: Lib. 5. Noct. Att cap. 18. ], cui in noctibus Atticis historia est quaevis rerum gestarum narratio, ita ut ei historia, et annales differant, quemadmodum genus et species. Annales enim omnes, sunt historiae; at non omnes historiae sunt annales.

Historice neque speciatim indicat rationem ea scriptis consignandi, quae a seculo nostro sunt remota; neque ea solum prodere docet, quae aut viderit quis ipse, vel videre potuerit; ut plane neque Verrii, neque Ciceronis aut Cornificii interpretatio huc faciat: sed generatim monstrat modum, quo, cum annales, tum quaevis aliae historiae scriptis optime consignentur. Verumtamen quia, qui facere nŰrit historiam, in qu‚ exponantur caussae, ac consilia, aliaqueue, quae haut requiruntur in scribendis annalibus, is quoque annalium conscribendorum artificium perspectum habebit: (unde in historia etiam annales contineri, Servius [note: In Aen. 1 vers. 377. ] ait) eo omnis fere opera historices est de conficiend‚ histori‚ istiusmodi, qualem folam Sempronius Asellio historiae nomine dignabatur. Ac de vocabulo satis, nunc ad rem accedamus.

CAP. II.

Esse disciplinam aliquam, quoe rationem doceat conficiendae bistoriae. Zabarella refellitur. Varronis Sisenna. Annales veterum pontificum ut scribi soleant. Cur annales fabulis comparentur a Sempronio Asellione. Historiae an scientiae aut artis nomen convenire possit. Sextus Empiricus refutatur. Expenditur sententia Francisci Pici Mirandulani.



page 6, image: s006

QUam notum est historiae nomen, tam pene ignotum est plurimis, organicam esse disciplinam, quae Historice vocetur. Verum ut indoctis ignosci debeat, apud quos tam altum semper hac de arte silentium, ut Harpocrati, aut Angeronae sacris operati esse litasseque videantur, facit acutissimus, doctissimusque philosophus, imo philosophorum seculi nostri princeps, Jacobus Zabarella: quippe qui in suis de natur‚ Logicae libris probare adnixus sit, non dari artem historicam, verum argumentis plane ficulnis, atque adeo [gap: Greek word(s)] [note: Lucia nus in Icaromenippo. ] [gap: Greek word(s)] [note: Frigidioribus quam sunt Chrysippi syllogismi. ]. Negat enim, historicen dari, tum quia neque ab Aristotele, neque alio quoquam scripta sit: tum quia fortasse nec digna sit, in qu‚ scribend‚ opera ponatur. Verum nos scimus, olim Lucianum scripsisse [gap: Greek word(s)] [note: Quomodo scribem da sit historia. ]: scimus et, antea etiam Dionysium Halicarnassensem normam texendae historiae ostendisse in suo de Thucydide judicio ad Cn. Pompeium. Neque dubium mihi est, quin hac de arte egerit Varro libro eo, qui inscribebatur Sisenna, sive de bistoria: cujus testimonio utitur Gellius lib. XVI. cap. IX. E recentioribus quoque non ignoramus h‚c de re tract‚sse in Actio suo Jovianum Pontanum, atque etiam de e‚ commentarios edol‚sse Hermolaum Barbarum, Franciscum Patricium, Joannem Antonium Viperanum, Franciscum Robortelium, Ubertum Folietam, Sebastianum Foxium, Venturam Coecum, atque alios nonnullos. Atque ut id non esset, cum multa a multis tum veterum, tum recentiorum, ptaecepta afferantur historica: quis non videt, ea in unum conflata corpus, justoque ordine ac methodo tractata, artis constituere [gap: Greek word(s)] [note: Compagem. ], et [gap: Greek word(s)] [note: Quasi corpusbenecompactum. ]? Aut quis nescit, ubicunque ab uno quid laudabiliter, ab altero infeliciter fiat, ibi certas posse observari rationes, certaque praecepta, quae qui velit [gap: Greek word(s)] [note: In corpusunum redigere. ], is artem condat? At, inquit, historia est nuda gestorum narratio, quae omni artificio caret, praeterquam fortasse elocutionis, quam ali‚ ab arte mutuatur. Nos vero plurimum artificii in histori‚ conspicimus, et conspiciunt, quotquot in e‚ versantur, non ut, ceu in conviviis ac circulis, alios acroamatis amoenis oblectent, sed ut pectus civili prudentia instruant. Audiamus Lucianum, libro De hist. scrib. [note: Pag. 367. edit. vet. vel 660. nov. ] hac ips‚ de re loquentem: [gap: Greek word(s)] . Ceterum, hoc et ipse nosti, amice, quod munus hoc (scil. scribere


page 7, image: s007

historiam) non occupatur in rebus, quae levi manu persunctorieque componuntur; sed, quaecunque mult‚ pensiculatione indigent; veluti, si quod monumentum posteritati sit dedicandum. Non multum a veritate aberr‚sset summus philosophus, si historiae haut aliter seribi deberent, quam annales veterum Pontificum. De quibus Tullii afferam [gap: Greek word(s)] ex lib. 11. de Oratore; Erat, inquit, historia nihil aliud, nisi annalium confectio: cujus rei, memoriaeque publicaeretinendae causs‚, ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omneis singulorum annorum mandabat literis pontifex maximus; efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset popule cognoscendi; ii qui etiam nunc Annales maximi nominantur. Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum, gestarumque rerum reliquerunt. Itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilaus fuit, aliique permulti, talis noster Cato, et Pictor, et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio; modo enim huc ista sint importata, et dum intelligatur, quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. Paullulum se erexit, et addidit historiae majorem sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater. caeteri non exornatores rerum, sed tantummodo narratores fuerunt. Sed profecto, qui ejuscemodi nudam rerum commemorationem historiam esse credat, longe ab antiquitatis judicio abibit. Sane Cassiodorus lib. de divinis officiis cap. XVII, chronologias, sive brevissimas temporum commemorationes appellat imagines historiarum, ut ostendat, quantum inter rem, ejusque picturam interest, tantum distare germanam historiam ab ejusmodi narratione, quae solum fastigia rerum carpit. Imo interdum scripta hujusmodi non multo meliori loco ducebat, quam fabulas: nempe quia ex iis, haut aliter ac ex fabulis, voluptas magis percipitur, quam fructus. Sane Sempronius Asellio apud Agellium [note: Lib. 5. cap. 18. ] de istius generis scriptis dicere non veretur: Id fabulas pueris est narrare, non historias scribere. Ita [gap: Greek word(s)] locutus nobilissimus scriptor. nempe quia talibus non augetur prudentia civilis: qui praecipuus est historiae fructus. Adde quod omnia, quae suo quidem seculo utilia fuere, nunc autem, melioribus repertis, in usu esse desiere, fabulas nominabant: quomodo Justinianum quoque locutum esse in prooemio Institutionum, docuit Scipio Gentilis lib. 11 [gap: Greek word(s)] cap. XXVI.

De ornamentis vero, quod ea Zabarella existimat ab Oratori‚ peti, frustra est. Nam cum alia sit orationum, alia carminis, alia historiarum exornandi ratio; Oratoriae est agere de orationum;


page 8, image: s008

Poetices de poesios; Historices de historiarum ornamentis. Quare nec Zabarellae in eo adstipulor, quod, ut ornamenta requirantur ad historiam, haut tamen praeter ea aliud quicquam historiae reliqui esse censet. Nam quam multa gravia utilissimaque supersint historiae praecepta, cognoscere est, tum ex illis, quae hac de re postea trademus: tum quod antiqui omnes historici tantopere desudarunt in exprimendis effingendisque orationibus; quod historici quoque munus esse inferius ostendemus.

Sic igitur statuimus: etsi historia proprie nec ars sit, nec scientia, atque adeo nec disciplina: tamen historicen esse attem: quippe quae circa universalia versetur: quod de historia dici non potest: ut quae occupetur circa singularia; idque eo fine, ut universalia praecepta inde colligantur, atque illustrentur. Laxe vero disciplinam ac scientiam esse, nemo negaverit, cum discatur, et sciatur. Quod vero Sextus Empiricus [note: Lib. 1. adversus Mathematicos cap. 12. quo disputat, An consistere possit pars historice. ], nullam esse historiae artem, exinde colligit, quia historla versetur circa singularia; haec vero infinita sunt: id nullo negotio refellitur. Nam verum quidem est, quod Aristoteles [note: Lib. 1. Post. Anal. cap. 3. ] dicit, [gap: Greek word(s)] [note: Insinita animo percurre. re non possumus. ]: verum historia non omnia sibi singularia proponit, sed unum plurave. Atqui non singula, sed universa singularia, sunt infinita, vel quasi infinita.

Nihilo magis sententiae huic adversatur, quod adversus historicam objicit Joa. Franciscus Picus Mirandulanus [note: Lib. 3. eorum, quibus examinat vanitatem doctrinae gentilis, cap. 3. ]. Ait, inter alia, historicen non videri artem, eo quod in historia usque adeo multa fabulosa permisceantur veris. Atque ejusce rei aliquammulta adfert exempla. Ac tandem concludit: His igitur, et hujuscemodi in rebus, a falsis vanisque historiis originem trahentibus, et desinentibus in ambages varias, et inexplicabiles, ad quorumlibet etiam arbitrium fictas, artificialis ulla methodus, aut speculatio reponetur? Sed haec si quicquam efficiunt, illud solum colligi ex iis potest, historiam non esse attem; quod fatemur non inviti. At minime ex eo consequitur, non esse artem ullam, quae tradat scribendae historiae praecepta. Neque illud censuisse Mirandulanum existimo. Nam per historicam, non eam, quam dixi, artem intellexit; sed cognitionem rerum antiquarum, quarum explicationem Grammatici sibi vendicant, ac historicen quoque ambiguo nomine appellant; ut ex sequentibus plenius intelligitur.



page 9, image: s009

CAP. III.

Historicen non esse partem vel Grammaticae, vel Rhetoricae, vel Poeticae, vel Logicae. Refellitur Robortelius. Item Sextus Empiricus. Quibus limitibus Grammatica ars circumscribatur. Alter error Robortelii. Item Marcellini, Graeci historici, lapsus. Oratori, ex veterum quidem opinione, honesto uti mendacio licere. Thomas Corraeus refutatur. Item alter Marcellini error. Veterum non pauci ab eloquentiae studio ad historiam se appulerunt. De Timaei stylo non similiter veteres sensere. Marcellinum non videri satis perspexisse, quomodo historia et poesis differrent: verumque inter haec discrimen allatum. Etiam ex mente Caesaris Scaligeri, historicen esse ab oratoria et poetica diversam. Keckermanni opinio non uno nomine damnatur.

HIstoricen posse methodo tradi, satis ex istis constat. At nondum liquet, utrum per se artem constituat, an alterius artis pars sit. Sane vir doctissimus, Franciscus Robortelius, disputatione de facultate historic‚, quam ad Cl. Jurisc. Laelium Taurellum scripsit, existimat, quosdam esse, qui facultatem historicen Grammaticae fecetint partem: eamque sententiam tribuit cum Asclepiadi et Dionysio Halicarnassensi; tum Taurisco, Cratetis auditori; juxta quem, ut ex Sexto Empirico [note: Lib. 1. operis adversus Mathem. cap. 12. ] discimus, pars quaedam Grammatices est, quae [gap: Greek word(s)] dicitur: haec vero in tria dividitur membra, [gap: Greek word(s)] [note: Rationalem partem, exercitatoriam. historicam: ac rationalem versari circa vocem, et tropos Grammaticos: exercitatoriam eam, quae in linguae proprietatibus, et diversitate figurarum ac characterum: historicen vero, quae consistit in tractatione materiae, non habentis certam rationem, ae methodum. ], [gap: Greek word(s)] . Equidem minime hos illud, quod Robortelius existimat, statuisse, persuasum habeo. Nam, quod non semel diximus, est aliud longe historia, aliud historice facultas. Fuit eorum opinio, non quidem Grammatici esse, praecepta tradere de rect‚ ratione scribendae historiae, quod historices munus est: verum quia judicabant, ad Grammaticum pertinere autorum enarrationem; ea autem nihil aliud est, quam obscurorum sensuum quaestionumve explanatio, ut ex Varrone docet Diomedes: iccirco etiam statuerunt, reconditam


page 10, image: s010

omnium historiarum, fabularum. locorum, notitiam, Grammaticae subjici. Atque id vel ex illis Sexti Empirici [note: Loco an te citato. ] verbis cognoscere est, quibus, cum ex Asclepiadis de arte Grammatica libro retulisset, triplicem esse historiam, circa quam Grammatice versetur, veram, falsam, et quasi veram; de vera ita scribit [note: Verae autem tres rursum sunt far tes. Nam aliaquidem versatur in describendis per sonis deo rum et he roum, et virorum illustrium: alia autem in locis, et temporibus: alia in actionibus. ]: [gap: Greek word(s)] . Falsae vero speciem esse dicit genealogias deorum. Quasi verae exemplum facit argumenta comoediarum, et mimos. Mox vero ita concludit, [note: Atque quod Grammaticae qui. dempartem velint esse historicam, ex his est perspicuum. ] [gap: Greek word(s)] . Multaque alia in hanc sententiam ibidem legere est. Neque alio respexit Isidorus [note: Lib. 1. Orig. cap. 40. ], cum historiam dicit ad Grammaticen pertinere.

Satis ex his liquere arbitror, per historicen haud aliud a Taurisco Grammatico, aliisque, intelligi, quam historiarum notitiam, sine qu‚ aliquem Grammatici nomen tueri haut posse arbitrabantur. Hanc vero eorum sententiam eo argumento diluere conatur Sextus Empiricus [note: Ibidom. [?]Materiam ac sylvam methodi expertem. ]: Grammatice, inquit, ars est, ac methodo continetur: at, ut Tauriscus dicebat, historice versatur circa [gap: Greek word(s)] . Verum parum validus hic aries. Nam partes Grammaticae duae sunt. Prior recte vocatur [gap: Greek word(s)] , quia continet artis praecepta. Est enim [gap: Greek word(s)] , [note: Habitus animi cum recta ratione viam aperiens. ], ut definit Eustratius in primum Eth. Nicom. Altera vocatur [gap: Greek word(s)] , non quia omnia in omnibus explicet scriptoribus, sed quod vocum notitiam aperiat. Quare quod universam Grammaticam methodo contineri ait Sextus philosophus, id vero inficiamur. Nos longe aliter hanc Taurisci opinionem impugnamus: Critice non est pars Grammaticae; neque igitur historice ejus pars erit, quam tertium [gap: Greek word(s)] membrum faciebat Tauriscus. [gap: Greek word(s)] vero Grammaticae partem non esse, abunde ostendimus lib. de natur‚ ac constitutione Grammaticae. Quare animus non est hÓc cramben recoctam lectori apponere. Quod si historiarum notitia neutiquam Grammaticae subjicitur: multo minus Grammaticae erit, praecepta tradere de ratione conscribendae historiae. Nam enarrationem autorum, ad quam historiarum cognitione opus est, plurimi veterum, Grammaticae subjecerunt: at praecepta tradendae historiae, nemo; quamvis aliter existim‚rit Robortelius. Grammatice profecto versatur circa sermonem, ejusque finis est puritas: at historice praecepta scribendae historiae docet: eoque et fine, et objecto, hae disciplinae differunt.

Quemadmodum autem in eo lapsus Robortelius, quod existim‚rit,


page 11, image: s011

veteres historicen, de qu‚ nos agimus, Grammaticae subjecisse, quam quidem sententiam jure rejicit: ita in altero quoque deceptus est, cum historicen facultatem, Rhetoricae partem facit. Quamquam jam olim hanc sententiam defenderit Marcellinus in Thucydidae vita. Verum id si est, nemo hactenus Rhetoricen perfecte tradidit; sed illustrem admodum partem, quotquot fuerunt Rhetores, praetermisere. Deinde cum disciplinae objecto, et fine imprimis, distinguantur; si longe aliud objectum, aliusque finis Historices est, quam Rhetorices; neutra alerius pars erit. At objectum Historices sunt praecepta contexendae historiae; finis est historiae opus: objectum vero Rhetorices est quaestio civilis, qu‚ de re fusius alibi [note: Librede natura et constitut. Rhetor. cap. 4. ] egimus. Adde quod officium historici sit narrare res gestas, uti gestae; neque quicquam turpius, quam si historicus veritatis transiliat stateram: at oratoris est cogitare verisimilia, atque ad persuadendum accommodata, cujusmodi falsa etiam esse possunt. Certe, ne longe abeamus, Ciceronem constat in Milonian‚ longe aliter prudentem scientem narrate, quam res gesta erat. Nam neque Milo insidias Clodio, neque Clodius Miloni struxerat, ut ex Asconio in Oratoriis nostris [note: Lib. 1. Institutionum Orator. cap. 6. ] ostendimus. Neque me fugit, etiam mendacium, quod civis conservandi causs‚ fit, in Oratore improbandum esse: verum longe aliter e‚ de re veteres statuere, qui iccirco honestum, ut Scholastici officiosum, mendacium istiusmodi dixere. Tullius pro Ligario: Si honesto et misericordi mendacio saluti civis calamitosi consultum esse vellemus. Atque ex his abunde cognoscere est, Historicen neutiquam esse Rhetorices partem; ac falsum quoque Thomam Corraeum, qui lib. 1. de Eloquenti‚, cap. ultimo, historias subjicit generi demonstrativo. Historia enim, quatenus istiusmodi est, nec laudat, nec vituperat: imo nihil vitiosius, quam ex historia facere encomium, aut vituperationem: ut inferius ostendemus. Similis est error Marcellini in vita Thucydidis, qui historias subjicit generi deliberativo. Nam historia est rei praeteritae: suasio et dissuasio respicit tempus futurum. Itaque in deliberativo raro narrationem adhibet orator: nempe tum tantum, quando ex iis, quae facta sunt, dispiciendum est, quid consilii capere oporteat. Interim magna est historiae cognatio cum oratoria: ut infra dicemus. Atque iccirco negare non possumus, plurimum momenti ad historiam scribendam conferre eloquentiam. Quin, ut ait Cicero, secundo de Oratore, quasi ex clarissim‚ Rhetoris officin‚ duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus, ab Isocrate magistro impulsi, se ad historiam contulerunt. Timaeus quoque, ut idem scribit,


page 12, image: s012

longe eruditissimus rerum copi‚, et sententiarum varietate abundantissimus, et ipse compositione verborum non impolitus, magnam eloquentiam ad scribendum attulit. Quamquam de hoc aliquanto aliter sentit maximi judicii Rhetor, Dionysius Longinus [note: Lib. [gap: Greek word(s)] sect. 3. ], juxta quem [gap: Greek word(s)] [note: Frigido sermone plenus est Timaeus. ac saepe reperitur infantissimus. ]. Utut est, plurimum historico prodest Oratoria facultas, ac cumprimis in concionibus exprimendis. Nam has quoque ad historicum pertinere, inferius ostendemus. Neque est, quod ex eo quisquam consequi putet, historicen pertinere ad Oratoriam facultatem, ut Robortelius statuit. Nam in Oratore Grammaticae, Logicae, Jurisprudentiae, aliarumque disciplinarum notitia requiritur: neque iccirco eas esse Oratoriae facultatis partes, judicat quisquam. Quare ut Grammaticen, ita Historicen, distinctam esse disciplinam statuimus; neque puto quisquam Robortelianam sententiam iis, quibus corculis esse datum est, probaverit,

Scillito [note: Ausonius. ] decies si cor purgetur aceto, Anticipetque suum Samii Lucumonis acumen.

Porro neque defuerunt, qui historiam artemque ejus scribendae crederent ad poeticam pertinere. Meminit horum Marcellinus in Thucydidae vita. Quid vero eos moverit, ex iis cognosci potest, quae superiori capite diximus. Hanc sententiam eo refellit Marcellinus, quod historici oratio null‚ metri lege sit adstricta.

Sed istius sententiae defensores vel amictu, quod dicitur, telum illud Marcellini elusissent. Siquidem historia etiam fuerit, si metro concludatur. Ut si Herodotum, aut Livium, metro alliges, nec de veritate aliquid imminuas. Hinc illa disceptatio apud antiquos, utrum Lucanus etiam in poetis esset numerandus: cujus etiam meminit Martialis [note: Lib. 14. carm. 194 ]: plenius vero de tot‚ hac re egimus in libro de re Poetica. Quare majoris momenti est discrimen, quod Cicero adfert primo de Legibus, ubi ait, alias in historia leges observandas, alias in poemate: in ill‚ ad veritatem quaeque, in hoc ad delectationem pleraque referri. Sane historicus omnia vero metitur, nec aliter res narrat, quam gestae sunt: poeta vero imitatur, resque narrat, quomodo fieri potuerunt, aut debuerunt. Adhaec historia actiones plurimas comprehendit, ac pro ordine, quo quaeque gesta est, aliam alii accudit. Poeta vero unam sibi actionem imprimis proponit; caeterae ei sunt episodia; nec eas refert, nisi quatenus actioni principi inserviunt. Cumque historicus ordinem temporis fere sectetur; poeta ordinem eum negligit, saepeque a mediis incipit. Poeta decoro in personis


page 13, image: s013

studet: historicus nihil pensi habet, num decorum servetur, an violetur, dummodo ne a vero aberret. Nec historia [gap: Greek word(s)] , et agnitionem agnoscit: contra quam poeta facit. Alia quoque sunt, quae rectius, quam accidentarium illud discrimen, Marcellinus assignasset: de quibus et inferius dicemus, et libro etiam de re poetica abunde a nobis actum fuit. Quare etsi multa sunt, in quibus haec duo conveniant, adeo ut dixerint verteres, historiam esse poesin solutam: tamen et multa adeo sunt, in quibus differant, ut qui poeticen et historicen pro e‚dem disciplin‚ habere velit, sanae mentis esse minime videatur.

At dicat aliquis, non esse historicen vel solius oratoriae, vel poeticae unius portionem: sed partem ejus ad oratoriam, partem ad poeticam pertinere: ac propterea minime esse distinctam ab duabus illis disciplinam. Sententia haec ut multos patronos habet, ita etiam subnixa esse videtur ingenti tibicine, Caesare Scaligero, in libris de caussis L. L. [note: Lib. 1. cap. 1. ] ubi cum dixisset, orationem a grammatico considerari sub figurationis ac compositionis modo, a dialectica autem sub ratione veritatis; ista deinde subjungit: Accidit autem ei postea ornatus ab oratore, et numerus a poetae. Nam historia parum ab utroque differt, sed ex utroque potius mixta est. Verum historicum quaedam cum oratore, quaedam cum poet‚ habere communia, lubentes fatemur. Sed sunt etiam, in quibus differat ab utroque; ac in istis, quibus illis similis est, videndum est, quatenus oratori, quatenus poetae sit similior. Id vero explicare est artis historicae. Itaque idem ille Scaliger in suis de re poetica libris [note: Lib. 3. de re poet. cap. 30. ] distinctam hanc ab utraque disciplinam facit. Nam ait, praeter grammaticam, et dialecticam, esse unam summam scientiam tertiam, cui nomen inditum nondum sit: sub hac autem scienti‚ tres istas notas comprehendi, oratoriam, historicam, poeticam. Quid vero dici apertius potuisset?

Postremo excutienda est nobis eorum sententia, qui historiam maxime logici esse opus existimant. Nam ex logicis peti debere, quomodo tractentur themata singularia, circa quae historia versatur. Imo non rhetorem solum, sed logicum etiam, aiunt, qui stylus historico conveniat, exponere debere. Voluit quoque Keckermannus. Quae probare neutiquam possum. Non quidem rationis particeps quisquam negabit, rationis disciplinam utilem esse ad omnia, ubi ratio locum habet. Verum enimvero non iccirco logici est praescribere, qualis esse debeat dictio sive character poetae, historici, oratoris. Dirigit enim logica intellectum, non in verborum


page 14, image: s014

compositione, sed in rerum cognitione. Verborum vero consideratio partim ad grammaticen pertinet, partim ad tres illas disciplinas, oratoriam, historicen, poeticen; quarum quaeque docet, cujusmodi dictio conveniat materiae isti, quam tractat. Imo ne illud quidem verum est, quod idem ait, a logico tradi methodum, juxta quam historicus sua digerat, ac disponat. Neque enim historici sequuntur ordinem eum in narrando, quem in simplicis aut conjunctae quaestionis tractatione logicus praescribit. Quod ex nobilissimis quibusque historicis manifestissimum est. Denique cogitasse eum oportuit, praeter stylum ac methodum multa alia in considerationem venire, de quibus logicus minime agat, neque agere possit, nisi transilire velit artis suae limites. Sed haec planiora multo fient, ex ipsis artis praeceptis, quae postea trademus.

CAP. IV.

Historicen proprie artem, non scientiam esse. Officium hujus artis. Historiae definitio. Refellitur communis sententia, qua narrationem faciunt historiae genus. Gellii, Boethii, atque aliorum lapsus, credentium syllogismum recte perorationem definiri, [gap: Greek word(s)] duplex. Historiam male a Sebastiano Maccio ad artem referri. Ejusdem [gap: Greek word(s)] . Definitio historiae a Keckermanno allata expenditur. Objectum historiae. Quo sensu dicat Aristoteles, sensum singularium esse; rationem, universalium. Ex cujusmodi errore originem traxerit foeda Averrois opinio, tollentis providentiam divinam. [gap: Greek word(s)] . An proba sit [gap: Greek word(s)] vox apud Dionysium Halicarn. Castigatus eorum error, qui res privatas omnimodis ab historia arcent. Item error Patricii, segregantis ab historia, quaecunque non sunt actiones humanae. Veterum aliqui, qui scripsere de animarum apparitionibus, ac prodigiis. Historici, divinae providentiae ministri. Averroes adversus Zabarellam defensus. Refutantur, qui in histericis, aliisque, rem esse materiam, putant; formam vero, dictionem. Cur forma dicatur Graecis [gap: Greek word(s)] . Cur iisdem mysteria [gap: Greek word(s)] , Latinis contra initia


page 15, image: s015

dicantur. Qu‚ mente dictio sive stylus statui possit historiae forma. Maccius iterum refellitur.

EX his liquet, historicen esse disciplinam, et quidem ab aliis distinctam. Nunc, quae ad naturam definitionemque tum historices, tum historiae pertinent, persequamur. Ac de historice quidem obscurum non est, eam esse artem, quae historiam scribere doceat. Nisi quis de genere ipso litem movete velit. Sed recte hoc genus adsignari, constare ex iis potest, quae de arte fuse prosecuti sumus, cum de Logicae natura tractaremus. Scientia vero non est, ut tum finis indicat, tum objectum. Nam historice discitur, ut historiam legitime contexamus; scientia vero est, non operationis, sed sciendi grati‚; ut Aristoteles indicat lib. III. Metaph. Deinde Historice versatur circa res contingentes, cujusmodi sunt notiones omnes secundae, et actiones humanae, quas memoriae prodit historia; at scientia est rerum necessarium; unde eam Johannes Duns Scotus [note: Lib. 1. Sentent. quaest. 4. et 5. ] definit, cognitionem certam alicujus rei necessariae, productam a caussa evidenti, intellectui applicatam ad rem cognitam, vi et beneficio ratiocinationis.

Est igitur historice ars, non scientia. Genus vero hoc restringi debet officio artis: quod est tradere praecepta historiae scribendae. Nempe ejus est agere de stylo historico, item docere, (ut Politiani [note: Praefat. in Suetonii expositionem. ] hac de re verbis utar) quo utendum principio, qui tenor rebus, qui modus accommodandus, quae subticenda, quibus immorandum, quae carptim tantummodo perstringenda, quo pacto fieri sides, quoque modo vacari omni suspicione autor possit, quae sint omnino in temporum ordine, locorum descriptione, caussis, consiliis, eventibus, rebus ipsis gestis explicandis, observanda: quid spectare imprimis autorem, a quibus avocare animum, quantum utilitati servire, quantum indulgere voluptati oporteat.

Ab historice transeamus ad historiam. Quae non incommode definiri nobi posse videtur, cognitio singularium, quorum memoriam conservari utile sit ad bene beateque vivendum. E‚ definitione tria sumus complexi, genus, objectum, finem. Dicemus de singulis accuratius.

Genus fecimus notitiam, sive cognitionem: non, uti alii, explicationem, narrarionem, vel commemorationem. Nec enim de historiae [gap: Greek word(s)] [note: Essentia. ] est, ut res gestae narrentur; sed tantum, ut sciantur. Iccirco Ciceroni quoque historia vocatur memoria rerum. Ut cum in Bruto ait: Nemo erat, qui memoriam rerum Romanarum teneret. Sane qui


page 16, image: s016

rei cuipiam gestae interfuerit, et sedulo cuncta observ‚rit, is historiam rei gestae animo inscriptam habebit: eaque historia erit, ut vel nunquam narretur: quod si narretur, id accidere historiae putandum. Quare qui historiam per narrationem definiunt, vel expositionem, aut commemorationem, quos inter etiam Verrius estapud Gellium [note: Lib. 5. cap. 18. ], item Quinctilianus [note: Lib. 2. cap. 4. ], ac B. Augustinus [note: Lib. 2. de Genesi contra Manich. cap. 2. ], hi similem errorem errant, ac illi, qui syllogismum definiunt per orationem: ut idem Gellius [note: Lib. 15. cap. 26. ] facit, item Boethius [note: In Aristotelis tralatione. ], et ex veteribus Latini omnes. Nam syllogismus quoque est, licet animo solum concipiatur: sed accidit ei, ut proferatur: ut omnino philosophus [note: Lib. 1. Analyt. prior. cap. 1. ], cum [gap: Greek word(s)] vocat, non [gap: Greek word(s)] , sive orationem intellexerit; sed [gap: Greek word(s)] , sive rationem, hoc est, quem Graeci vocant [gap: Greek word(s)] , sive mentis discursum. In quo Aristotelis sententiam satis perspexit Franciscus Burana, uti et Ioannes Baptista Monlorius, et Fortunatus Crellius. Quemadmodum et in altero illo, quod de historia dicebamus, assentientem habemus Sebastianum Maccium Durentinum. cujus haec verba in tertio de historia [note: Cap. 12. ]: Historia non est narratio rerum gestarum. fieret enim, ut historia non esset historia, nisi narraretur. Res namque gestae sive narrentur, sive non narrentur, semper sunt gestae, atque propterea historia. Narratio vero accidit historiae, et est attributum, et exirinsecum quoddam, et penitus extraneum in historiae.

At eidem Maccio assentire non possumus, cum historiam putat ad artem posse referri. Nec enim historia universalium est, nec proprie dici potest [gap: Greek word(s)] [note: Facere. ]. Quare haec sententia homine Peripatetico, qualem se Maccius profitetur, plane est indigna: ut satis constat ex ea artis definitione, quam philosophus in Nicomachiis [note: Lib. 6. Ethia. cap. 4. ] tradidit. Sed videamus, quomodo Maccius opinionem hanc suam conetur stabilire. Ortum, inquit [note: lib. 3. de histor. cap. 10. ] ars habet ex iis, quae cadunt sub sensum: ex eo enim fit memoria: et pluribus memoriis comparatur experientia. Ex hac vero percipitur universale: quod artis et scientiae principium est. Propterea quemadmodum experientia est singularium, ita ars est universalium cognitio. Atque haec est ratio, qu‚ historia redigitur ad artem. Licet enim rerum singularium narratio sit, tamen ex his orta experientia parit historiam. Verum enimvero, quid ineptius, quam sic colligere velle, historiam esse artem, quia ex singularibus, quae historia narrat, artes, et scientiae promanant? Non jam illud dicam, non posle inde probari, potius artem, quam scientiam esse, cum utraque ex singularibus resultet: illud solum dicam, non omnia caussae convenire, quae effectui competant: coque nec continuo artem esse, quod caussa est artis.

Illud quoque in eodem Maccio miramur, quod cum de historiae


page 17, image: s017

[gap: Greek word(s)] [note: Essenti‚. ] esse neg‚sset, ut narretur: tamen eam definiturus, disertim dicat, esse memoriam rerum gestatum monumentis literarum commendatam. Ac ne excidisse hoc ei putes, caussam ipse verborum eorum addit. Commendatio, inquit [note: Lib. 3. de histor. cap 13. ], ejusmodi nihil extraneum designat, sed proprium vigorem ejusdem rei gestae, ac veri, quod exprimitur. Sunt enim quaedam attributa ita connexa cum suo primario, ut non solum conferant ad illud cognoscendum, sed etiam videantur ejus quodammodo naturam constituere. Hoc modo se habet ejusmodi commendatio: attributa enim separabilia sunt, quae improbantur, non naturalia: quae enim naturalia sunt, non accidentia sunt, sed interioris naturae ejus, de quo agitur, necessaria positio, et praecipua pars. Quis vero non videt, quod hÓc negat, accidere historiae, ut literis mandetur, id manifeste pugnare cum eo, quod ante dixerat, plane extraneum esse historiae, ut narretur? Illud interim non inviti fatemur, historiam vulgo accipi solere pro historici alicujus monumento: similiterque historicos dici, qui historias scripsere. Sed ex iis, quae superius diximus, liquet, historiam primo proprieque dici de notitia rei gestae; [gap: Greek word(s)] vero de monumentis, quibus historia continetur: quomodo et artes omnes, ac scientiae, primo proprieque de animi habitu dicuntur; secundario vero de scriptis eorum, qui disciplinas istas tractarunt. At philosophi est ejus praecipue significationis habere rationem, quae princeps, maximeque propria est. Quamquam nec illud dissimulandum, si ullum disciplinae genus requirit, ut literarum monumentis consignetur, id historiam esse: cujus rei caussam capite proximo adferemus. Quare neque est, quod prohibeat, quo minus historiam consideremus, non solum quatenus animo conclusa latet, sed etiam qua, ad commune hominum bonum, scriptis traditur. Atque huc respexisse videntur, qui historiam definiunt, notitiam et explicationem rerum singularium. Uti fecit Bartholomaeus Keckermannus. Sed tamen in eo minime mihi satisfacit, quod put‚rit, cognitionem non explere per se generis naturam; sed adjungi ei debere, quod historiae accidit. Rectius omnino illud, quod inter accidentia principem facile locum obtinet, differentiae partem fecisset, quo per eam historia, quae caeteroquin solum respicit animum humanum, ad historicorum monumenta restringatur. Ut si historiam dixisset esse notitiam rerum singularium literis consignatam ad vitae humanae bonum. Atque hoc etiam voluisse Maccius videtur: etsi in eo, ut diximus, pecc‚rit, quod unum idemqueue, nunc accidens separabile, nunc naturalem et inseparabilem rei proprietatem appellet: quam viri


page 18, image: s018

ejus inconstantiam jure optimo improbamus. Sic igitur statuimus, historiam proprie accipi, quando consideratur, ut inest animo humano: atque ita per notitiam optime definiri: notitiam vero istam (quae rerum est singularium, ut mox ostendemus) ejus esse naturae, ut possit voce, aut scriptis explicari: ut autem reapse explicetur, non esse de historiae natura; nisi eo nomine utamur pro operibus, quae quia, quod de rebus singularibus scitur, exponunt, eo historiae nomine [gap: Greek word(s)] appellantur.

De genere satis dictum. Sequitur objectum seu materia. Quae illa sit, docet nos Aristoteles lib. de re poetica, ubi discrimen istiusmodi statuit inter objectum poesios, et historiae, quod illa plurimum sectetur universale, haec vero circa singulare versetur. Verba ejus sunt: [gap: Greek word(s)] . Ac poetas quidem circa universalia versari, eo ostendit Aristoteles, quod cum fabulas constituunt, etiam nomina imponunt: atque hoc quale sit, fusius exposuimus, cum poeticae naturam explicaremus. At de histori‚ quidem extra omnem controversiam est, eam versari circa singularia, atque ex eo manifestus est eorum error, qui existimant, intellectum non esse singularium: neque enim tam crassos esse puto, ut judicent, ad historiam non requiri intellectum, sed tantummodo sensum. Non quidem nescio, ab Aristotele 1. Physic. [note: Text. 48 ] scriptum esse, rationem esse universalium, sensus autem singularium. Verum id accipiendum opposite, quia sensus tantum singularium sit, intellectus autem insuper fit universalium; imo perfectius universalia intelligat, quam singularia. Et certe si non intelligit intellectus singularia, quomodo prudentia, quae est habitus intellectus, versatur su‚ natur‚ circa singularia? Aut si intellectus non intelligit singularia, quomodo ab iis abstrahit universalia? Suntque haec eo magis consideranda, quod, cum A verroes existimaret, intellectum non esse singularium, statuerit Deum, quia purus est intellectus, non perspicere res singulares, neque ea, quae in mundo fiunt, curare.

Est autem historia non rerum tantum singularium, sed etiam verborum. Itaque aliud est historia verborum, aliud ars grammatice. Historia exponit singulatim quae ad cujusque vocabuli aut verbi proprietatem pertinent. Ars ex singulorum verborum natura communia quaedam praecepta concludit, eaque methodo constringit. Varro lib. VII. de LL. Duo igitur omnino verborum principia, imposititiorum et declinatorum: alterum, ut fons; alterum, ut rivus. Imposititia


page 19, image: s019

nomina esse voluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent: declinata quam plurima, quae istoc opere facilius omnes, quibus opus essent, discerent. Ad illud genus quod prius, HISTORIA opus est. nisi descendendo enim, aliter id non pervenit ad nos. ad reliquum genus, quod posterius, ARS: ad quamopus est paucis praeceptis, quae sunt brevia. De historia non verborum, sed rerum, tractamus hoc loco.

Etsi vero objectum historiae statuimus res singulares; non tamen, quicquid singulare sive individuum est, ab historico debet explicari: sed duntaxat res singulares memoria hominum dignae: quae Graeci [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] vocant. Item [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] . Imo, si vulgatis Dionysii Halicarnassensis codicibus credimus, etiam [gap: Greek word(s)] vocantur; sed vox ea, tanquam insolens plane, Henrico Stephano suspecta est, ac pro ea mavult [gap: Greek word(s)] . Ego nihil mutandum censeo, cum inveniam alia etiam apud eundem scriptorem, quae haut temere alibi legantur.

Caeterum necaeque circa omnia [gap: Greek word(s)] [note: Quae sunt memori‚ digna. ] historia versatur. Nam admiscet quidem angelorum, animarumqueue, ac spectrorum apparitiones, cometas, fulmina, mirabilia ea, quae circa animalia, aut plantas, contingunt, aliaque ejus generis: verum princeps et propria ejus cura est exponere [gap: Greek word(s)] , ut Graeci appellant: hoc est actiones, quas singularium esse, scribit Aristoteles lib. I Metaph. cap. II. et lib. II. Eth. Nicomach. cap. VII.

Per actiones vero intellige res gestas publicas, vel privatas illustriores. Nam etsi id quidam negarint, tamen ex historiis omnibus satis apertum est, etiam e‚ res privatas posse exponi; sed quae humiles non sint, verum insigniores, ac tales plane, ut conducant institutioni vitae humanae; sive eam generatim spectes, sive restringas ad gubernationem domus, scholae, ecclesiae, reipublicae.

Verum Francisco Patricio videtur haec sententia objectum ejusmodi adsignare, quod latius pateat, quam historiae pomoeria, ac fines permittunt. Eoque limitat illud hunc in modum, ut objectum dicat esse, non [gap: Greek word(s)] res singulares, ac imprimis actiones memori‚ dignas; sed actiones humanas, sive res ab hominibus gestas. Sed multa sunt, cur putemus, etiam ea, quae ab hominibus facta non sunt, ab historico exponi, et posse, et debere. Fecere enim id historici prope omnes: imo non defuere, quibus potissima haec cura esset, ut de daemoniis, angelis, aut spectris agerent. Sane ex Photio [note: Tmemate 130. ] discimus, Damascium scripsisse libros duos incredibilium narrationum:


page 20, image: s020

unum de daemoniis, qui capitibus constaret LII: alterum de animis a morte apparentibus, qui capitum erat LXIII. Etiam Eustratius, magnae Ecclesiae presbyter, multas narrationes hujus generis intexuisse videtur libro de vit‚ functorum animis: de quo idem Photius in bibliotheca sua [note: Tmem. 171. ] Qui et auctor est [note: Tmem. sive cod. 180. ], Laurentium Philadelphensem Lydum de caelestibus, aliisque prodigiis scripsisse. Uti et e Latinis Julius Obsequens fecit. Quis autem caelestia prodigia esse hominum actiones dixerit? atque idem judicium esto de urbibus diluvio, aut terraemotu absorptis, vel pestilenti‚ exstinctis. Suntque alia ejus generis non pauca, Dei profecto, non hominum opera. Imo varietates quoque imperiorum, horrendi impiorum exitus, et quae alia hujusmodi sunt, Deo debent adscribi: cujus providentia non aliunde magis, quam ex historia elucet: ut recte omnino senserint, qui historicos olim vocandos putarunt divinae providentiae ministros: quippe qui quasi scribae et actuarii eorum sint, quae Deus fecit. Hinc B. Augustinus lib. de Vera religione cap. XXV: Quoniam divina providentia non solum singulis hominibus, quasi privatim; sed universe generi humano, tanquam publice consulit: quid cum singulis agitur, deus scit; atque ipsi, cum quibus agitur, sciunt. Quid autem agatur cum genere humano, per historiam commendari voluit, et per prophetiam. Eidemque Augustino libro de Genesi ad literam cap. 111. historia esse dicitur, cum sive divinitus, sive humanitus res gesta commemoratur. Atque ex his satis constare puto, cur assentire Patricio non possimus, cum historiae objectum esse dicit res ab hominibus gestas. Quamquam minus spissus est error iste, quam ille alterius cujusdam [note: Thomae Bonii lib. 1. de historia. ], qui historiam, haut aliter ac Grammaticen, circa verba versari ait. Quo errore quid foedius? Nam historices quidem est non tantum agere de rebus, circa quas historia occupatur; sed etiam de elocutione ac stylo: verum historia non de verbis, sed tantum de rebus tractat: imo neque res omnes refert, sed, ut diximus, res singulares memori‚ dignas. Quare, quin res ejuscemodi materia atque objectum historiae sint, minime dubitandum.

Quae vero historiae forma sit, frustra aliquis hoc loco requirat. Nam ea est genus ipsum, hoc est comprehensio sive notitia: de quo satis antea dictum. Scio aliter multis videri, quibus placet, id rei formam esse, quod in definitione locum differentiae implet. Sed hoc in substantiarum definitionibus verum est: ut cum in animalis definitione corpus animatum eo restringitur, quod sit sentiendi facultate praeditum: aut in hominis definitione, ubi animal restringitur


page 21, image: s021

per hoc, quod sit ratione praeditum. Nam et hoc hominis, et illud animalis est forma essentialis. Sed aliter se res habet in accidentibus: quorum definitio ex forma et materia constat; ac forma est genus, materia vero subjectum: ut disertim Averroes [note: In libr. 2 poster. contextu 39. et 42. ] scribit. Neque ignoro, hoc nomine Averroem reprehendi ab egregio philosopho, Jacobo Zabarella [note: Libro de conv ersione demonstrationis in definitionem, cap. 4. ]: sed illud item scio, Zabarellam ipsum alibi [note: Lib. 4. de methodis cap. 14. ] idem scripsisse: neque omnino verum est, quod Zabarella ait, subjectum in accidentis definitione poni, non tanquam aliquid essentiale, sed tanquam conditionem necessariam. Nam accidentia per subjectum essentialiter definiri, clare liquet ex Aristotelis Posterioribus Analyticis [note: Lib. 1. Post. cap. 6. et lib. 2 Post. c. 10. ], et Metaphysicis [note: Lib. 6. cap. 4. ]. Ac ratio idem ostendit, cum, ut Zabarellae ipsius verbis [note: lib. 4. de meth. cap. 14. ] utar, definitio accidentis ex materia et forma constans dicatur essentialis sive quidditativa, quia tota accidentis essentia per eam exprimitur: scilicet per genus restrictum a subjecto proprio fungente officio differentiae. Solum nŰsse oportet, quod de subjecto hic dicitur, id objecto etiam aptari debere. Nam in accidentibus propriis quidem, qualia sunt tonitrus, eclipsis, similiaqueue, differentia a subjecto petitur: sed in habitibus ab objecto id fieri debet.

Atque ita quidem de materia, et forma historiae statui debet, si historiam consideremus, quatenus animo inhaeret. At aliter longe de utroque horum judicandum est, si eam spectemus, quatenus est aliquid literis consignatum: ut cum Thucydidis, vel Livii historiam dicimus. In cujusmodi operibus vulgo dicitur, rem, de qua agitur, materiam esse; formam vero, dictionem. Quomodo in Thucydide materiam vocarent, bellum Peloponnesiacum; in Livio, res Romanas. Character vero, sive stylus, formae iis nomine censeretur. Quamquam vero in hac sententia minime periclitentur vectigalia, aut salus populi: tamen cum ubique amanda sit veritas, et sapientis sit non solum bene sentire, sed etiam, quae bene senseris, apte eloqui: sane Caesari potius Scaligero [note: Lib. 2. de re poet. cap. 1. et lib. 3. cap. 1. ] assentimus, qui putabat, in istiusmodi rebus materiam potius dictionem dici debere; formam vero essentialem, esse rem ipsam. Neque ut ita sentiam, tam viri me summi autoritas, quam ratio ipsa compellit. Certe non a verbis, sed a rebus historici nomen fecerunt historiis suis. Est vero id forma, per quod res est id, quod est, ac proinde certum quoque nomen accipit. Adde, quod verba sunt rerum notae, teste Philosopho, lib. [gap: Greek word(s)] . res vero sunt verborum finis. finis autem, ut docemur lib. 11. [gap: Greek word(s)] . nonnisi ratione differt a form‚, quam


page 22, image: s022

Graeci iccirco appellant [gap: Greek word(s)] , ab [gap: Greek word(s)] [note: Perfectum. ], quod ipsum est a [gap: Greek word(s)] [note: Finis. ]. ut formam constet haut ali‚ de causs‚ dictam [gap: Greek word(s)] , (perfecti habiam ad verbum interpretabatur Hermolaus Barbarus) quam quia res per eam finem, eoque perfectionem suam consequitur. Eandemque ob caussam Graeci sacra opertanea tum Cereris, tum Bacchi, vocarunt [gap: Greek word(s)] , quia in iis esset finis, hoc est, perfectio vitae. Latini a plane contrari‚ voce originem petierunt, quia nominant initia, vel initiati, [gap: Greek word(s)] : ejusque ratio est, quod sacra haec crederentur esse exordium melioris et felicioris vitae.

Interea concedere possumus, formam esse verba, sive dictionem, dummodo intelligatur forma externa: per dictionem vero capiamus, non verba [gap: Greek word(s)] , sed styli elegantiam, atque ornatum: qui neque oratorius est, ut falso quidam putarunt: neque item poeticus, ut alii credunt: sed medius inter utrumque, ut suo loco monstrabimus.

Sub ornatu vero hoc splendor quoque orationis continetur: ut qui nihil aliud sit, quam pulchritudo sermonis [gap: Greek word(s)] [note: In dignitate. ] consistens; sive cultus orationis cum gravi dignitate conjunctus: quemadmodum in Oratoriis Institutionibus [note: Lib. 6. cap. 5. ] diximus. Quod si elegantia atque ornatus omnis solum accidentaria est historiae forma: errare etiam liquet Sebastianum Maccium [note: lib. 3. de histor. cap. 13. ], cum nihil nisi [gap: Greek word(s)] [note: Essentiale. ] contineri ait su‚ historiae definitione. Nam eam esse ait, absolutam rei gestae memoriam, certis literarum monumentis, veri conservandi grati‚, fideliter et splendide commendatam. Si enim per splendorem intelligit [gap: Greek word(s)] illam, de qua Hermogenes [note: Lib. 1. [gap: Greek word(s)] cap. 9. ], atque alii Rhetores tractant: jam liquet, eam accidere historiae, cum fere commentariis absit, qui historiae tamen nomine comprehenduntur. sin (ut ait Maccius) non dicit ornatum, sed naturalem quandam vim, quam verum sibi habet omnino insitam, et ita immixtam, ut non possit sine veri laesione disjungi, ac separari: jam nihil attinet, splendoris meminisse e‚ definitione, qu‚ fidei seu veritatis mentio fit, in qua splendor, haut aliter ac [gap: Greek word(s)] [note: Ridendi facultas. ] in [gap: Greek word(s)] [note: Facultate rationali. ], continetur.

CAP. V.

De FINE historiae, ac multiplici ejus effectu. Luciani ac Strabonis sententia de hoc expensa. Historias, nisi scripto consignentur, minus quam disciplinas, per manus tradi posse. Recta ad prudentiam via, esse [gap: Greek word(s)] . Quae dicatur [gap: Greek word(s)] .


page 23, image: s023

Historiam justam nihil esse aliud, quam philosophiam exemplis constantem. Vtrum historiae exempla, an philosophiae praecepta, melius prudenti‚ animum instruant. Magis movere exemplum in persona vera, quam imaginem virtutis in persona ficta. Disseritur adversus eos, qui putant, non ante historicos legi debere, quam animum imbueris philosophiae praeceptis.

AB internis caussis accedamus ad finem. Nam ut in accidentis proprii definitione praeter subjectum adfertur caussa efficiens proxima: ita habitus per objectum ac finem definiuntur. Sed de fine historiae non similiter veteres sentiunt. Luciano [note: Lib. de scribenda historia. ] enim finis ejus est [gap: Greek word(s)] , hoc est, utile. Nimis profecto laxe, ut postea parebit. Interim recte, quod non addit [gap: Greek word(s)] , sive jucundum, quandoquidem id adjunctum est finis, non essentia. Straboni [note: Lib. 1. ] scopus ejus est veritas. Verum ea proprie non finis, sed necessaria est historiae conditio, imo princeps legitimae historiae nota; unde eam Tullius fundamentum, alii quasi animam historiae faciunt. In hoc dissensu, ut rectius certiusque de fine historiae statuere possimus, distincte ejus fructus, atque effectus enumerabimus. Nam ad hos in scribend‚ legend‚que histori‚, tanquam ad scopum, collimamus.

Effectus historiae vel primarius est, vel secundarius. Primarius vel communis est omnium disciplinarum, vel certae peculiaris disciplinae.

Communis effectus est duplex. Prior est, ut conservetur ac vigeat memoria eorum, quae acciderunt. Nam si uspiam opus, ut quae sciunt homines, ea consignent memori‚: sane in historia id locum habet. Siquidem in disciplinis proprie dictis minus necessaria est scriptura, quia viv‚ voce, quasi de manu in manum, tradi possunt: quod de historiis non aeque dici potest: quippe quae circa singularia versentur: haec vero infinita sunt, eoque memori‚ conservari non possunt. Hoc ita esse, satis inde cognoscimus, quod res ab antiquis proditae in tenebris jaceant, nisi quas historiae lumen illustrat. Nam vel maxime de historia verum est, quod de poeta cecinit Horatius [note: Lib. 4. ed. 9. ]:

Vixere fortes ante Agamemnona Multi; sed omnes illacrimabiles


page 24, image: s024

Vrgentur; ignotique, long‚ Nocte, carent quia vate sacro.

Itaque nec Herodotus dubitat ab istis verbis auspicari historiam suam [note: Herodoti Halicarnassensis historiae explicatio haec est: ut neque ea, quae gesta sunt, ex rebus humanis obliterentur longinquitate a vi: neque ingentia et admiranda opera, vel a Graecis edita, vel a Barbaris, glori‚ fraudentur. ]: [gap: Greek word(s)] . Quicum consentit illud Plinii [note: Lib. 5. epist. 8. quae ad Capitonem, vel, juxta alios, ad Tacitum. ], ut historiam scriberet, rogati: Mihi pulcrum imprimis videtur, non pati occidere, quibus aeternitas debeatur. Atque haec satis ostendunt, cur historiam Cicero [note: Lib. 2. de Orat. ] appellet, testem temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, et nunciam vetustatis.

Alter communis effectus est, ut ex singularibus universale praeceptum observetur: universale item praeceptum singularibus exemplis illustretur, et comprobetur. Quid enim certius, quam, ex mamoria eorum, quae plurimum contingunt, et observatione caussarum, ob quas contingunt, in omni vitae genere peritiam ac prudentiam nasci? unde scite Afranius [note: Apud Gellium. lib. 13. cap. 8. ] dixit in togata, cui Sellae nomen;

Vsus me genuit, mater peperit Memoria: Sophiam vocant me Graii, vos Sapientiam.

Quod non de civili solum prudentia, sed etiam de scientiis, et quibusvis artibus, intelligi debet. Sane doctissimus philosophus Pomponatius, libro De incantationibus, cap. x, [note: pag. 121. ] disertim ait; Sine historiis impossibile est, esse aliquem perfectum in naturali philosophi‚. Idem, cap. XII; [note: pag. 296. ] Philosophi esse, caussam reddere effectuum naturalium. Hoc autem fieri non posse, nisi quando, quid factum, ( [gap: Greek word(s)] vocat Aristoteles,) sciatur. Effectus autem multos esse rarissimos. Ac historico propterea probatis historiis heic opus esse.

Peculiares effectus variant pro disciplinis. Nam exempla suppeditat: quorum alia pertinent ad disciplinam quampiam [gap: Greek word(s)] [note: Instrumentalem. ], uti logicen, rhetoricen, caeterasqueue: alia ad disciplinam principalem: sive ejus finis sit [gap: Greek word(s)] [note: Contemplatio. ], ut in physicis, arithmeticis, aliisque scientiis contemplativis, si metaphysica excipias: (quae inprimis [gap: Greek word(s)] , verum ad vitam exempla non suppeditant:) sive finis sit [gap: Greek word(s)] [note: Actio. ], ut in ethicis, oeconomicis, politicis; item in theologia, et jurisprudentia: sive is sit [gap: Greek word(s)] [note: Effectio. ], ut in poetica, medicina, architectonica, pictura, sculptura, caeteris.



page 25, image: s025

Imprimis vero usus ejus manifestus est in ethicis, ac politicis; idque trifariam. Primum enim virtutem docet, atque ad eam excitat. Siquidem exempla proponit virtutum, et vitiorum; item praemiorum, et poenarum. Cujusmodi sunt virtutum stimuli, et laudum semina. Hinc Livius in praefatione historiae suae: Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi, tuaeque Reip., quod imitere, capias: inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Iccirco et Polybius initio operis scribit, esse [gap: Greek word(s)] [note: Historiam esse institutionem, atque exercitationem longe verissimam ad res civiles. ] [gap: Greek word(s)] . Ac pertinet eodem hoc Philonis Judaei libro de sacrificio Abelis ac Caini: [gap: Greek word(s)] . Prodest tamen, si non ad parandam perfectam virtutem, certe ad curam Reip., nosse opiniones priscas, et Ogygias, audireque antiquitatis pulcherrima facinora, quae historici, et omne genus poetarum, prodiderunt aetatisuae ad posteritatis memoriam. Egregie etiam hac de re Basilius Imp. Exhortationum cap. LVI. ad Leonem filium: [gap: Greek word(s)] . Evolvere ne unquam cesses historias veterum. Ibi enim reperies sine labore, quae alii magno cum labore congesserunt: atque inde bonorum virtutes, et improborum vitia cognosces, et vitae humanae varias mutationes, et rerum in ea conversiones: mundi hujus instabilitatem, et imperii ad cadendum pronitatem disces. Breviter, malefactorum poenas, et bonorum praemia leges: quorum illa fugies, ne ultionis, quae inde sequitur, severitatem patiaris: haec autem amplecteris, ut praemia, quae ex eis manant, consequi merearis. Nempe historiae id efficiunt in generosis animis, quod Themistocli trophaea praestitere Miltiadis, quae eum quiescere non sinebant. Imo non probos solum ad virtutem inflammant: sed improbos saepe infamiae metu a sceleribus deterrent. Et profecto, si non aliae majores essent, vel ista satis gravis caussa esset, cur intersit memoriae prodi, quaecunque fiunt. Pulchre Tacitus lib. III. Annal. Praecipuum, inquit, munus annaliumreor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate, et infami‚, metus


page 26, image: s026

sit. Sane quantopere istoc metu torqueantur tyranni: indicio esto acerba illa Tiberii querela in initio cujusdam epistolae [note: Sueton. in Tib. c. 67. ]: Quid scribam vobis, Patres Conscripti, aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam, hoc tempore? Dii me, Deaeque peius perdant, quam quotidie perire sentio, si scio. Atque haec quoque caussa fuit, cur Nero [note: Sueton. in Ner. c 38. ], dicente quodam,

[gap: Greek word(s)] :

ille subjecerit:

[gap: Greek word(s)] . Nempe, contra quam de se Plinius [note: Lib. 5. epist. 8. ] scribit, scelerum sibi conscius posteritatis memoriam reformidabat: eoque non dico se mortuo, sed vel spirante etiam optabat, terrarum orbem deflagrare, nequid forte scelerum suorum audire cogeretur. Tantus audiendi omnibus, quae fecerint, pudor, quibus nullus faciendi, quae audire erubescunt: ut idem Plinius [note: Lib. 9. epist. 27. ad Lateranum, si ve Paternum. ] ait. Vide et quae hanc in sententiam scripsit Bodinus lib. II. de Rep. cap. IV.

Praeterea historiae in rebus arduis ac difficilibus consilium suppeditant. Quomodo Marcus Cicero [note: Cic. Philipp 2. et Dio lib. 44. in concione Cicer. ], Thrasybuli monitus exemplo, [gap: Greek word(s)] [note: Oblivionis legem. ], ut Valerius Max. [note: Lib. 4. cap. 1. ] et Plutarchus [note: In praeceptis politicis. ] vocant, sive [gap: Greek word(s)] [note: Praeteritas injurias non recordari. ], ut alii [note: Aeschin. orat. contra Ctesiph. Isocr. orat. dcbigis. Dio lib. 44. ] id efferunt, Romano Senatui suadebat. Et quis nescit, quantum in militia juvare ducem possint strategemata, quae Poliaenus, et alii congessere? Nec tantum iis, quae alii prudenter fecere, reddimur cautiores: sed etiam periculis alienis; dum videmus, quantas in calamitates su‚ alii stultiti‚ ceciderint. Cornificius lib. IV ad Herennium [note: in mediocris characteris exemplo. ]: Rerum imperiti, qui unicuique rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per imprudentiam facile deducuntur in fraudem. At ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum eventu suis rationibus possunt providere. Itidem historiae utilitatem praedicans Dio, oratione e‚, quae est de dicendi exercitio, ait inter alia: [note: Qui plurima noverit, quae aliis evenerunt, is optime ea, quibus ipse manum admovet, conficiet, quamtum [?] licuerit, tutissime. ] [gap: Greek word(s)] . Sic igitur statuendum, vel praecipuum esse hunc historiae fructum, quod ex similibus, vel contrariis colligamus, quid privatim, aut publice expediat. Nam prudens qui esse volet, debet observ andi esse studiosus, sive, ut Graeci illud dicunt, [gap: Greek word(s)] . Siquidem [gap: Greek word(s)] [note: Exobservatione. ] prudentia oritur: ut Peripatetici seiscunt. Atque in hac ipsa distinguere oportet, candidam sinceramque prudentiam, et malitiam [gap: Greek word(s)] [note: Versipellem. ], quae [gap: Greek word(s)] vocatur a Graecis [note: Polyb. ]. Uti et ab utr‚que distinguenda [gap: Greek word(s)] , quam necessitas


page 27, image: s027

expressit, unde [gap: Greek word(s)] [note: Eidem. ] vocatur; quia nempe aliud simulatur, quam agitur. Quantum juvet historia, ut caute et provide vivamus, indicat Cyrus apud Xenophontem in Paedi‚. Qui eo commendat filiis historiam, quod doceat divinare. Sunt, qui eadem comoediae tragoedioeque inesse decernant; quod ex praeteritis praesentia judicare, et futura praesagire doceant. Denique historia facit, ut ne rebus secundis nimis efferamur: aut rebus adversis animo simus pusillo fractoqueue. Nempe historia est speculum vitae humanae. in eo enim videmus, quantis casibus obnoxia sit omnis hominum vita. quae res efficit, ut ne nimis fidamus rebus prosperis, sed alienis casibus moniti cogitemus, eadem nobis posse contingere, juxta illud Varronis [note: In satyrae inscriptione. ], veteri etiam proverbio [note: Livius lib. 45. ] celebratum,

Nescis quid serus vesper vehat.

Atque idem nos in adversis patientes facit, dum animo obversatur, non recusare nos debere communem hominum sortem. Utriusque istius utilitatis ibidem meminit Dio, ubi de historiae gnaro sic scribit: [note: Neque in rebus secundis ultra modum vehemens erit; adversos vero casus omnes tolerabit generose; eo quod neque in secun. dis rebus inscius erat, posse omnia in contrarium mutari. ] [gap: Greek word(s)] .

Quis ex istis non videt, historiam a Cicerone [note: Lib. 2. de Oratore. ] jure optimo vocari magistram vitae: pulcherrime item a Dionysio Halicarnassensi [note: [gap: Greek word(s)] pag. 65. ed. Francof. ] dictum esse, [gap: Greek word(s)] [note: Historiam esse philosophiam ex exemplis. ]. Nam ut civilis prudentia praeceptis docet severis, quid fieri oporteat: ita historia praecepta illa condit varietate exemplorum, quo facilius animis inscribantur, atque inhaereant: quemadmodum in praefatione operis disserit Agathias. Imo si alterutr‚ carendum; satius videtur, praecepta philosophiae a doctore nullo hausisse. Nam philosophia caussas universales exponit, eoque communibus praeceptis insistit. Historia vero in singularibus versatur. Quemadmodum vero, cum aegrotamus, medicum experientem praeferimus illi, qui in Hippocratis lectione fuerit exercitatus, ac de universo genere egregie sciat disputare, verum experientiae sit nullius: ita quoque non tam cum eo consilium capere oportet, qui in philosophorum schola hauserit communia vivendi praecepta, quam cum illo, qui vel assidu‚ historiae lectione, vel experienti‚ long‚, multa ejusdem generis egregio judicio observ‚rit.

Sunt vero haec eo majoris, quod cognitio ista ex historiis, et facillima sit, et tutissima; cum illa, quam per experientiam consequimur, et diutinum tempus requirat, et multis sit periculis obnoxia:


page 28, image: s028

cujus rei exemplum esse potest Ulysses Homericus, qui, non sine magnis calamitatibus [note: Homer. Od. a. ],

[gap: Greek word(s)] [note: Multorum mores hominum cognovit et urbes. ].

Dispar vero, ut dixi, historiae ratio est: quippe ubi alienos errores, ac casus, (ut pulchre Polybius disserit lib. I. postquam Atilii Reguli cladem exposuerat,) sine ullo periculo nostro, videamus: ubi item res prope omnes, adeo locis et temporibus distantes, in una quasi tabella ob oculos ponantur. Atque haec de effectis primariis dicta sunto.

Secundarii vero effectus sunt duo. Eorum unus est voluptas, et delectatio; quae tergemino ex fonte promanat. Ac primum ex eo, quia historia res singulares tractet, quae cum sensuum objecta sint, facile a quo vis intelliguntur. Deinde vero ex varietate summ‚, quae saepe mirandos habet eventus. Ac denique inde, quod aliena pericula videamus salvi ipsi atque incolumes: quae res hominibus jucunda esse solet; juxta illud Lucretii [note: In prooemio lib. 2. ],

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, Eterra magnum alterius spectare laborem: Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas; Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est.

Est hoc de effectu illustris plane locus apud [note: Lib. 5. epist. 12. ad famil. ] M. Ciceronem. Sic enim scribit epistol‚ ad Lucceium: Nihil est aptius ad delectationem lectoris, quam temporum varietates, fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt jucundae. Habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem: caeteris vero, null‚ perfunctis propri‚ molesti‚, casus alienos sine ullo dolore intuentibus, etiam ipsa misericordia est jucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi avelli jubet spiculum, posteaquam ei percontanti dictum est, clypeum esse salvum: ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cujus studium in legendo non erectum Themistoclis fug‚ redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet, quasi enumeratione fastorum. At viri saepe excellentis ancipites, variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem: si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus jucundissimae lectionis voluptate. Pertinet huc etiam Plinii [note: Lib. 5. epist. 8. ] illud ad Capitonem: Hoc prope sola historia polliceri videtur. Orationi enim, et carmini, est parvagratia, nisi eloquentia sit summa: historia quoquo modo scripta delectat. Sunt enim homines natur‚ curiosi, et quamlibet nud‚ rerum cognitione capiuntur; ut qui sermunculis etiam, fabulisque ducantur. Voluptatis istius,


page 29, image: s029

quam ex historicis capere est, illustre exemplum habemus in sapientissimo Arragoniae rege Alphonso. Alphonsus, Castiliae et Siciliae rex, lectione Liviana dicitur restitutus valetudini medicorum judicio deploratae: et Ferdinandus eorum regnorum dominus sontico dicitur morbo liberatus lectione Curtii: et Laurentius Medicus valetudinem, absque medicamentorum ope, dicitur recuperasse acroamate suavis historiolae unius de Conrado III Imp. qui cum tandem precibus nobilium feminarum hoc dedisset, ut ipsis ex urbe liceret abire inviolatis, et secum exportare quantum humeris possent: pulcherrimo dolo ludificatae sunt Imperatorem, exportando maritos suos; quos inter erat Guelfus, Bavariae dux, infestissimus hostis imperatoris: tantumque abest, ut propterea revocaret promissum imperator, ut prae gaudio lacrymas non tenuerit, oppido, quod delere statuerat, pepercerit, et cum hoste infensissimo sit conciliatus. Qui cum gravissimo morbo laboraret, multaque incassum medici remedia adhiberent, Curtii de Alexandro historiam legere coepit, e‚que tantopere delectatus fuit, ut valetudini restitutus dixisse dicatur [note: Anton. Panormitanus lib. de rebus gestis Abphonsi. ], Valeant Avicenna, Hippocrates, medici caeteri: vivat Curtius, sospitator meus.

Alterum ex secundae notae effectis est, quod hominem ornet. Siquidem historiarum gnari, et aestimantur ob multijugam lectionem atque observationem: et amantur ob fructum ac voluptatem, quam ex eorum praesentia ac sermone cuivis percipere licet.

Sed duo postremi historiae fructus longe dignitate iis cedunt, quos antea commemoravimus: eoque ridiculi plane sunt, qui non alio fine historias legunt, quam ut animum oblectent, et habeant, quod in conviviis ac circulis narrent. Quanto profecto excellentiorem ob finem Homericorum heroum gesta lectitabat Alexander Magnus? ac Xenophonte‚ Cyri institutione ita capiebatur Scipio Africanus, ut eam de manibus nunquam deponeret. Quod si etiam fabulas, vel mythistorias legebant tanti viri, ut exemplis fictis vel meliores, vel prudentiores redderentur: quis dubitabit, quin eopse potissimum fine veras legerint historias, quae ad movendos animos majorem longe vim habent? Nec enim facile quisquam desperabit, ea se consequi posse, quae alios novit praestitisse. At in fictis exemplis ea perfectio non raro ad imitandum proponitur, ad quam mortalium conditio neutiquam pertingit.

Satis multa videor dixisse de historiae utilitate. Plura qui volet, adeat, quae de Historiae laudibus singulari libro ad Stephanum, Poloniae


page 30, image: s030

regem, scripsit Joannes Michael Brutus. Item quae hac de re prodidere Politianus praefatione in expositionem Suetonii, et Casaubonus erudit‚ ill‚ praefatione, quam Polybio praefixit. Nec adspernanda sunt, quae congessit Andreas Frankebergerus in institutione antiquitatis. Idemque argumentum tractant, Philippus Beroaldus, oratione, quam habuit Livium et Sillium Italicum explicaturus; Ludovicus Vives, initio libri v De tradendis disciplinis; Antonius Muretus, oratione e‚, quam habuit Tacitum enarraturus; Franciscus Patricius, dialogo x de historia; Bodinus, praefatione in methodum historiae: et quis omnes enumeret?

Quae vero hactenus de utilitate historiae diximus, ea occasionem injiciunt nobis alterius quaestionis. Nam hoc quorundam, et eos inter docti viri, Barth. Keckermanni [note: Lib. de histor. ], judicium est, quia historia philosophiam civilem illustret exemplis, eo historicos non antea legi debere, quam philosophi‚ civili fuerimus instructi. Secus si fiat, tantumdem fore putant, ac si legamus Grammatices, aut Rhetorices exempla, priusquam vel hujus, vel illius artis praecepta hauserimus. Istud vero mire iis ridiculum videtur: atque hoc in caussa est, cur impense adeo isthoc iis placeat argumentum. Meo autem judicio admodum est infirmum. Non jam illud dicam, nihil absurdi esse, si exempla ante praecepta addiscamus: imo posse linguas optime absque praeceptis ullis addisci. Illud dixisse contentus ero, non parvum eos errorem committere, cum non satis distinguunt inter lectionem historiae alicujus, ac historiam scribendi munus, ad quod nemo philosophiae civilis ignarus applicare animum debet. Item confundere eos nudam ac simplicem rerum omnium historiam cum [gap: Greek word(s)] , quae curate in circumstantias, et eventuum caussas inquirit. Prior ista non modo est rerum vere gestarum, sed etiam fabularum, et locorum: quorum omnium intelligentes potius [gap: Greek word(s)] vocantur. Hoc studium omne primae convenit aetati. Neque enim aliquid caussae est, cur putemus, minus illam historias veras capere posse, quam fabellas, a quibus eam auspicari omnis voluit antiquitas. propterea valde caecutiunt, qui non vident, historiam, hoc est, philistoriam, sive antiquitatis studium, inter primae aetatis studia reponi oportere. Et sane Fabius [note: Lib. 2. cap. 6. ], optimus instituendae puritiae artifex, oratori futuro primum poetas vult a Grammatico enarrari, a quibus etiam incipi olim solere, Strabo [note: Lib. 1. ], et alii [note: Lucia nus [gap: Greek word(s)] , et Athenaeus lib. 2. ] testantur: mox vero idem adjici iis ab Rhetore jubet oratores, atque historicos. Inque historicis minime dubitat Livium


page 31, image: s031

praeponere Sallustio; non tantum, quia candidior sit, ac Ciceroni similior; sed etiam, quia majoris sit historiae auctor. Quomodo neutiquam loqueretur, nisi ita credidisset, pueritiae convenire historias magis universales. Ac propterea neque dubitandum nobis, quin ad utrumque istoc in historia respici debeat, quam prope aliquis a Tullii dictione absit, et quanti temporis historiam complectatur. Quae cum ita sint, ne illud quidem obscurum esse potest, pueritiae commendari oportere eos, qui [gap: Greek word(s)] proponunt res in orbe gestas: ac prae caeteris, sacras, Romanas, Graecas: adhaec generalem locorum notitiam, sine qua intelligi historiae non possunt. Cum quibus conjungi mox poterunt praecellentium virorum vitae; uti Cyri, Alexandri, Miltiadis, Phocionis, Aristidis, Scipionis, Catonis, Pompeii, Caesaris, aliorum. Nihil vero absurdius, quam, lectionem istorum differre velle, usque dum aliquis philosophiae gnarus fuerit. Nam quis non videt, primam illam aetatem multum memori‚, parum judicio valere: ac iccirco ad linguas addiscendas peridoneam esse; civilis scientiae capacem non esse. Atqui utriusque linguae notitia hauriri debet ex Latinis Graecisque scriptoribus: quos inter non infimus debetur historicis locus. Imo, me judice, non aliunde suavius faciliusque illa literaturae notitia comparatur: eoqueue, ubi quis in Terentio, Tullioqueue, mediocriter fuerit versatus, optime illis comites dabimus, Caesarem, Nepotem, Livium, Velleium, Curtium, Florum, Justinum: ac similiter post mediocrem Graecae literaturae notitiam admisero aliquem ad Herodotum, Xenophontem, et alios, qui ad eorum dictionem proxime accedunt. Dixerit aliquis, per aetatem a multis perspici tum nondum posse [gap: Greek word(s)] , ac multo minus [gap: Greek word(s)] . Verum satis esse debet, quod iisdem postea, ubi hauserint praecepta sapientiae civilis, sponte propemodum se ingeret, quod ante tempus tantopere requirunt. Interea vero, dum animus majora non capit, jucund‚ scriptorum illorum lectione multum auxerit divitias utriusque sermonis; et e‚ historiae notiti‚, quae in polyhistore sufficere possit, feliciter sibi ad civilem prudentiam, et reginam illam eloquentiam, munierit viam. Sed de fine, atque utilitate historiae, et quando hoc studium auspicari oporteat, satis, ut arbitror, diximus.



page 32, image: s032

CAP. VI.

Quis primus historiam scripserit, aut pros‚ oratione ediderit quicquam. Vnde Arcades [gap: Greek word(s)] dicti. Pomponii Laeti error. Cur Saturni aedi Tritones cum buccinis soleant imponi, et quidem caudis humi mersis. Pleraque in historia Romana, ante Vrbem a Gallis captam, fluxae incertaeque fidei esse. Idemque judicium de rebus Graecorum ante bellum Trojanum, imo ante Olympiadas. Varroniana omnis oevi distinctio. Cur, quod Varro refert ad [gap: Greek word(s)] , seu fabulare tempus, id Plauto dicatur historia. [gap: Greek word(s)] scriptores aliqui. [gap: Greek word(s)] quid, et qu‚ serie concinnatus.

HActenus, cum internas historices et historiae caussas, tum finem quoque exposuimus: solam e caussis praeteriimus efficientem, quam tamen necessario infert finis, ut contra Eudemum, et Alexandrum asserit Averroes [note: Lib. de substantia orbis. ]: et Hervaeus [note: 2. Quodlib. quaest. 1. ] eo probat argumento, quod siquid non habeat efficientem, id habeat [gap: Greek word(s)] [note: Esse. ] a se, et quod a se illud habet, id quoque sit propter se, non propter aliud, eoque finem nullum agnoscat. Itaque existimo, antequam de partitione historiae et historices dicamus, de utriusque efficiente sive autore paucis hoc loco agendum esse. Ac de historic‚ quidem ita statuo: non parum debere hanc artem omnibus iis, qui praecepta aliquot historica observ‚runt, scriptisque consign‚runt; quos inter Polybius, Tullius, alii: plus tamen debere Luciano, atque aliis, qui e professo de e‚ egerunt: plurimum autem debituram illi, qui plene planeque, et ordine optimo, quod a veterum nullo praestitum fuit, corpus ac [gap: Greek word(s)] historices conscripserit.

Longe vero alia ratio historiae est. Cujus inventrix Clio dicitur Apollonii scholiastae [note: pag. 197] in librum III. [gap: Greek word(s)] . Ciio, Musarum una, historiam invaenisse fertur. Inventionem Cadmo Milesio tribuit Plinius lib. VII. cap. LVI. quo etiam loco Pherecydem Syrium scribit primum prosam condidisse. At lib. v cap. XXIX id ipsum etiam Cadmo tribuit, alios, puto, secutus autores. Sed et Strabo lib. I tradit, Hecataeum cum Cadmo et Pherecyde metrum solvisse, ac primos prorsam instituisse orationem,


page 33, image: s033

e‚que de re adeunda quoque Suidae collectanea. Nos apud Graecos hos fuisse historiae autores, haut inficias imus: at [gap: Greek word(s)] si intelligant, Mosen longe antiquiorem historicum agnoscimus. Quin et eum historiae conditorem putat Eusebius lib. XI. de praepar. Euang. Atque, ut id non esset, Aegyptiis potius haec laus deberetur, quam Graecis: quos ita compellat Tatianus initio orationis suae: [gap: Greek word(s)] [note: Historiam scribere Aegyptiorum annales docuerunt. ]. Aegyptiorum certe, Chaldaeorumque sacerdotes diu ante Graecos antiquitatis fuerunt studiosi. quamquam quod jactitant se conscriptas habuisse historias multorum annorum millium, id non magis verum est, quam quod Arcades (ut scribit Statius Papinius) fuerint astris Lun‚que priores, uti gloriabantur; [gap: Greek word(s)] , nomen a populis finitimis inditum, quod nihil serii ante novilunium aut plenilunium aggrederentur, interpretatione su‚ eludentes, atque ad gentis originem referentes: nisi malis cum Censorino [note: De die natali cap. 19. ], id nomen accepisse, quod prius habuerint annum, quam is in Graeci‚ ad Lunae cursum constitueretur.

Apud Latinos sunt, qui Saturno inventae historiae laudem tribuant. Cyprianus certe de idolis agens, scribit, Saturnum primum literas impressisse: unde Petrus Calaber, qui se Pomponium Laetum appellari maluit, homo in Cypriano, ejusque generis scriptorum lectione satis infrequens, inepte existimabat, artem typographicam Saturni fuisse aevo cognitam. Nostrae quoque sententiae firmandae facit istud Macrobii lib. I. Saturn. cap. VIII: Illud non omiserim, Tritonas cum buccinis fastigio Saturni aedis suppositos, quoniam ab ejus commemoratione ad nostram aetatem historia clara, et quasi vocalis est; ante vero et muta, et obscura, et incognita: quod testantur caudae Tritonum humi mersae, et absconditae. Neque iccirco putandum, a Saturni aevo cuncta fuisse in Itali‚ explorata, cum et multo post haut plane caligo illa, in qu‚ versabantur, luce historiarum fuerit discussa. Nam incerta admodum sunt, quae sub Regibus septem Romae accidisse dicuntur. Quin aliquandiu post quoque omnia obscura, neque ullo probato autore subnixa. qu‚ de re ita Livius lib. VI: Quae ab condit‚ urbe Rom‚ ad captam eandem urbem Romani, sub Regibus primum, Consulibus deinde ac Dictatoribus, Decemvirisque ac Tribunis consularibus, gessere foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui: res cum vetustate nimi‚ obscuras, velut quae magne ex intervallo loci vix cernuntur; tum quod perrarae per eadem tempora literae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum: et quod etiam, siquae in commentariis Pontificum,


page 34, image: s034

aliisque public is privatisque erant monument is, incens‚ Vrbe pleraque interiere.

Nihil quoque certi apud Graecos est ante bellum Troianum, ut Diodorus Siculus tradit, initio bibliothecae suae. ubi sic ait: [gap: Greek word(s)] [note: De tem poribus ea, quae bellum Trojanum antecedunt, certo spacio non definimus, quia nullum certitudi nis fulcrum, cui fidamus, ad nos pervenit. ] [gap: Greek word(s)] . Imo ante Olympiades (quas Troiae [gap: Greek word(s)] [note: Expugnatio. ] annis CCCCVII praecessit) nihil certi apud eos fuit: sed omnia aut ignota, aut fabulis involuta. Id Graecis exprobrat Justinus Martyr [gap: Greek word(s)] [note: Atqui nec hoc vos ignorare decet, nihil a Graecis ante Olympiadas accurate scri ptum esse, neque exstare scri pturam ullam veterem, in quam res aliqua Graecorum, vel Barbarorum sit relata. ] [gap: Greek word(s)] . Idem tradit Africanus apud Eusebium [gap: Greek word(s)] . cap. X: [gap: Greek word(s)] [note: Vsque ad Olympiadas nihil accurate ac certo perscriptum est a Graecis: sed omniae sunt confusa, neque ante id tempus uspiam consentiunt. ] [gap: Greek word(s)] . Itaque, ut apud Censorinum legimus cap. XXI, Varro tria disirimina temporum esse tradit. Primum ab hominum principio, usque ad cataclysmum priorem; quod propter ignorantiam vocatur adelon. Secundum a Cataclysmo priore usque ad Olympiadem primam, quod, quia in eo multa fabulosa referuntur, mythicum nominatur. Tertium a prim‚ Olympiade ad nos, quod dicitur historicum, quia res in eo gestae veris historiis continentur. Secundi temporis mythica historia, quasi penus quoddam fuit, e quo poetae argumenta carminis petebant. Quare non mirum, si Plautus, poeta Comicus, hujusce temporis fabulas, historiarum nomine dignetur: ut cum alibi, tum Bacch. Act. I. Sc. II. Historiae istius fabularis scriptores fuere Onomacritus, Lesches, Arctinus, Eumelus, alii: quorum poemata in unum corpus conflata dicebantur [gap: Greek word(s)] , ut erudite ostendit Isaacus Casaubonus in Animadvers. in Athenaeum lib. VI. cap. III. Non tamen mythicum tempus, et epicus cyclus aeque late patent. Nam, ut Photius e Proclo in blibliothec‚ su‚ narrat, exordiebatur cyclus epicus a mundi origine, Deorum generatione, prim‚que hominum aetate: quae omnia priorem cataclysmum antecesserunt, ac proinde ad tempus [gap: Greek word(s)] pertinent. Porro explicabat Gigantum, et Titanum pugnam, et antiquorum omnium heroum res gestas: unde tempus hoc etiam [gap: Greek word(s)] vocatur: desinebat autem in Ulyssis caede, quam ad historicum tempus pertinere, nemo non videt.



page 35, image: s035

CAP. VII.

Historiae divisio in divinam, naturalem, humanam. Cornuti liber de Diis aliter appellari solet a Christianis, quam auctor inscripserat. Euhemerus, et gentilium alii ingenue fassi, Deos, qui vulgo colebantur, homines fuisse. Palaephati Aegyptiaca, et Sanchoniathonis Phoenicia Theologia. Suidae de Sanchoniathonis patri‚ error. Sanchoniathon unde suam hauserit Theologiam. Manethonis Theologia Aegyptiaca, et unde accepta. Nobiles aliquot scriptores, qui de animalibus, plantis, lapidibus tractarint. Historiae humanae distributio in veram, falsam, quasi veram. Male ab Asclepiade unam duntaxat speciem statui historiae falsae. Quatenus fabulares narrationes mereantur inter historiae species recenseri. Minus recte ab Asclepiade historiam personarum, et actionum, diversas historiae formas putari. Cur locorum temporumque historia constituat speciem diversam a personarum historia. Illustres aliquot veterum Chronographi et Chorographi, qui non amplius exstent. Historia personarum divisa in perpetuam, et seiunctam: perpetua item in universalem, particularem, singularem: item universalis duo, ac totidem particularis historiae genera. Aliquammulti, qui gentis unius historiam tradiderint, quorum scripta deperierunt. Historia sejuncta quae: quae item miscella. [gap: Greek word(s)] Aristotelis, et Philetae.

PRoximum est, ut excutiamus, quae pertinent ad divisionem historiae, et historicae facultatis. Ac historia quidem ab antiquis distribui solet in divinam, cujus finis est religio; naturalem, cujus finis scientia; et humanam, cui finis prudentia vel ars. Ex his divina, cum tota [gap: Greek word(s)] [note: Divinitus inspirata. ] sit, minime indiget praeceptis humanis. At illa gentilium falso huc refertur. Nam quae de Diis suis finxere, ea quidem involucris quibusdam occultant mysteria naturae, aut utilia continent vitae documenta: sed eo intuitu non hujus sunt fori, verum ad philosophiam pertinent. Involucra ista praeter alios detexit


page 36, image: s036

Phurnutus, sive potius Cornutus, libro eo, quem ipse, utpote gentilis, inscripsit, [gap: Greek word(s)] . Christiani vero vocare solent [gap: Greek word(s)] . Ita appellat Theodoretus Therapeut. 11. item Etymologici magni auctor, voce [gap: Greek word(s)] . Ex quo qui hanc genuinam esse inscriptionem existimet, non satis attendat ad morem Christianorum veterum, qui titulos impiam gentium pietatem continentes in alios Christianae pietati magis convenientes solent immutare. Interim fatemur, narrationes istas de Diis gentium non ad philosophiam, sed ad historiam pertinere, quatenus homines aliquando fuerunt, atque ob merita praeclara in Deorum fuere numerum relati. Quod satis paruit ex Euhemero, quem Ennius transtulit. Audiamus Minucium Felicem in Octavio: Lege Stoicorum scripta, vel scriptae sapientum: eadem mecum recognosces, aut merito virtutis, aut muneris, Deos habitos. Euhemerus exsequitur, et eorum natales, patrias, sepulchra, dinumerat, et per provincias monstrat. Item Arnobius in IV adversus gentes: Possumus hoc, omnes istos, nobis quos inducitis, atque appellatis Deos, homines fuisse, monstrare, vel Agragantino Euhemero replicato, cujus libellos Ennius, clarum ut fieret onmibus, sermonem in Italum transtulit. Addit ibidem, hoc ipsum posse cognosci ex Nicagora Cyprio, vel Pellaeo Leone, vel Cyrenensi Theodoro, vel Hippone ac Diagora Meliis, vel aliis auctoribus mille, qui scrupulosae diligentiae cur‚ in lucem res abditas libertate ingenu‚ prodiderunt. Nec dubium, quin idem paruerit ex Palaephati Aegyptii Theologia Aegyptiaca, cujus meminit Suidas. Nam studium ei viro fuisse, eruere historiam e fabellis, veraque a falsis distinguere, indicio est [gap: Greek word(s)] [note: De incredibilibus. ] libellus aureolus, cujus hodieque pars exstat. Idem censeo de Phoenicum Theologia, quam scripserat Sanchoniathon Tyrius, ut quidem Suidas vocat, sive potius Berytius, ut Theodoretus [note: Secunda therapeutica. ] appellat, idque Porphyrio praeeunte: cui fidem hac parte habere potius oportet, quam Suidae; utpote non modo longe antiquiori, sed et populari Sanchoniathonis, eoque intelligentiori eorum, quae ad res Phoenicum pertinerent. Satis enim constat, et Malchum sive Porphyrium illum fuisse Phoenicem. De historia hac, quam Philo Berytius, Theodoreto [note: Ibidem. ] teste, e Phoenicia lingua in Graecam transtulit, ita scribit Porphyrius apud Eusebium [gap: Greek word(s)] lib. x: [gap: Greek word(s)] [note: Sanchoniathon, qui Phoenicia lingua, insigni veri studio, omnem historiam veterem ex commentariis urbium, et libris sacris, collegit ac conscripsit. ] [gap: Greek word(s)] . Nec aliud sentiendum de Aegyptiac‚ Theologi‚ Manethonis Aegyptii, quo ille Isidis, Osiridis, Apidis, Sarapidis, aliorumqueue,


page 37, image: s037

quos Aegyptii in Deorum numerum retulere, res gestas prodidit: teste Theodoreto [note: Loco ante citato. ]: quod opus eum ex sacris Aegyptiorum monumentis transcripsisse, auctor est Josephus adversus Appionem.

A historia divina transeo ad naturalem. De qua quam multa Aristoteles, et Theophrastus scripserint, praeter ea, quae hodie habemus, indicant indices operum apud Laertium. Eodem pertinent, Sostratus [gap: Greek word(s)] [note: De animalibus. ], Apollodorus [gap: Greek word(s)] [note: De bestiis. ], Dorion et Epaenetus [gap: Greek word(s)] [note: De piscibus. ], Seleuci Tharsensis [gap: Greek word(s)] [note: De piscatione. ], (quorum inter alios meminit Athenaeus,) Amyntianus [gap: Greek word(s)] [note: De elephantis. ] apud Pindari scholiastem, Democritus de vi et natura chamaeleontis apud Gellium, Boethus de ornithogonia apud Plinium in histor. Nat. Itidem e Latinis Nigidius Figulus scripsit de animalibus, de hominis naturalibus, de vento: cujus scriptoris fragmenta in praeclaro Variarum Lectionum opere collegit nobilis, ac summus vir, Janus Rutgersius [note: Lib. 3. cap. 16. ]. Similiter Aemylius Macer Veronensis, praeter ophiogoniam, (pro quo corrupte apud Nonium theogonia legebatur) etiam ornithogoniam, et botanica scripsit: ut magnus Scaliger ostendit in Animadversionibus Eusebianis [note: Ad annum MMI. ]. Sed et Trogum, ac Fabianum de animalibus laudat Charisius.

Huc etiam refer, qui de plantis egere. Ut e Graecis praeter Theophrastum et Dioscoridem, etiam Phaniam Eresium, cujus Athenaeus meminit, Dionysium [gap: Greek word(s)] , quem Varro laudat, nisi [gap: Greek word(s)] legere malis cum Petro Victorio, item Ctesiphontem [gap: Greek word(s)] [note: De plantis. ], quem citat Plutarchus de Flum. e Latinis praeter Macrum refer Oppium de sylvestribus arboribus; de quo Macrobius lib. III Saturnal. cap. XIX. item Appuleium de arboribus, cujus meminit Servius in II Georg. Ex eodem Plutarcho de fluminibus discimus, de lapidibus commentatos Agatharcidem Samium, Archelaum, Aristobulum, Dercyllum, Dorotheum Chaldaeum, Heraclitum Sicyonium, Niciam Mallotem, Theophilum, et Thrasyllum Mendesium. Sed et Socratem Rhodium [gap: Greek word(s)] [note: De montibus, et igne, et lapidibus. ] citat Athenaeus, Tacum [gap: Greek word(s)] [note: De lapidibus. ] Apollonius Dyscolus [note: cap. 36. Nisi potius pro Tacus legendum Sotacus; ut ex Plinio ostendit Meursius. Quod verum puto. ]: atque alios alii, quos omnes commemorare longum esset: nec id hujus proprium est loci. Nobis enim est sermo de historia ea, quae singularia tractat. At isti, quos diximus, universalia considerant, eoque inter philosophos potius, quam historicos reponi debent.

Superest historia humana. Quam eo modo dividere possumus, quo [gap: Greek word(s)] distribuit Asclepiades apud Sextum Empiricum [note: Adversus Mathemat. cap. 12. ]: nempe in veram, mythicam sive fabularem, (quomodo


page 38, image: s038

Tranquillus [note: in Tiber. cap. 70. ], et Censorinus vocant) et quasi veram. Vera eorum est, quae contigerunt: ut illa Thucydidis, Polybii, Sallustii, etc. Quasi vera eorum est, quae non contigere quidem, sed contingere tamen potuerunt: ut argumenta comoediarum, quas imaginem veritatis etiam Cicero appellat. Fabularis sive [gap: Greek word(s)] , ut Sexto Empirico [note: Ibidem. ] dicitur, ea exponit, quae ne contingere quidem potuere. Huic Asclepiades [note: Ibidem apud Sex. Empiricum. ] unam tantum speciem assignabat: nempe genealogias Deorum. Atqui quae de mutatis hominum formis poetae narrant, aliaque multa, quae non minus, quam istae, fidem excedunt, plane ad hoc historiae genus pertinent: si modo historiae nomen merentur. Nam quid magis historiae, quam fabula, adversatur? Nec tamen propterea illam Asclepiadis divisionem plane damnamus. Siquidem mythica etiam historia saepe subest: unde fuere, qui [gap: Greek word(s)] historias scriberent, uti Hyginus, et alii. Itaque et historice fieri dicunt, quod fit juxta historiam mythicam, sive fabulas poetarum. Ita loquitur Vitruvius lib. VI. cap. x: Item fiqua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent; nostri telamones appellant; cujusrationes, quid ita aut quare, ex historiis non inveniuntur. Graeci vero eos Atlantas vocant. Ailas enim historice formatur sustinens mundum. Vide quae fuse de fabulis Strabo disserit, in primo Operis. Ubi inter alia sic, [gap: Greek word(s)] . Non poetarum figmenta sunt, vel scriptorum, sed gestorum vestigia, sive personas consideres, sive actiones.

Historia vera eidem Asclepiadi triplex est. Una versatur in descriptione personarum, altera in locis et temporibus, tertia in actionibus. Sed illa actionum rectius subjicitur historiae personarum, cum hae inprimis ab actionibus describantur. Sunt qui illam locorum et temporum similiter sub personarum histori‚ comprehendant: et movet eos, quod rebus a persona gestis etiam locorum et temporum descriptiones soleant admisceri. Verum aliquid dicerent, nisi hae seorsum etiam traderentur. Ita Andronem Alexandrinum, et Ctesiclem, et Sosimum [gap: Greek word(s)] scripsisse, ex Athenaeo scimus: idemque de Apollodoro testatur Phlegon: de Dexippo Stephanus [gap: Greek word(s)] : de Cornelio Nepote Gellius, etc. Longeque plures de locis tractarunt. Quorum alii scripsere de orbe universo, ut Eratosthenes: alii de parte aliqua egerunt, ut Heraclides Cretensis, cujus librum [gap: Greek word(s)] [note: De civi tatibus Graeciae. ] citat Apollonius Dyscolus. Eodem refer, qui de fluv iis scripsere: ut Asclepiades, Stephano [gap: Greek word(s)] memoratus: et Agathocles Milesius, Agathon


page 39, image: s039

Samius, Archelaus, Aristoteles, Chrysermus, Ctesias Ephesius, Demaratus, Demostratus, Leo Byzantius, Nicagoras, Nicanor Samius, et Sostratus: quorum omnium meminit Plutarchus de Fluminibus. Uti et Cleanthis, Ctesiae Cnidii, et Dercylli; quos de montibus scripsisse testatur.

Atque haec de temporum, et locorum descriptione. Historia vero personarum vel perpetua est, vel sejuncta. Perpetua secundum temporis seriem enarrat ea, quae constituunt historiae corpus. Estque vel universalis, vel particularis, vel singularis.

Universalis est omnium, vel praecipuarum saltem gentium. Ac vel omne tempus complectitur, vel aliquam temporis portionem Prioris generis aliquid dicitur [gap: Greek word(s)] , vel ex hypothesi. [gap: Greek word(s)] omne tempus comprehendit historia, quam quis ab orbe condito incipit, et ad suam usque aetatem deducit. Ex hypothesi vero ita vocatur, quae incipit ab eo, quod gentium opinione antiquissimum putatur: Ut facit historia Diodori Siculi, item Trogi Pompeii. Universalis autem historiae ejus, quae non temporis, sed loci tantum ratione ita vocatur, insigne exemplum praebet Polybius. Narrat enim, quae intra annos non ita multos per universum orbem, aut saltem in nobilissimis gentibus, gesta fuerunt.

Particularis historia est duŻm generum. Nam vel tradit, quaecumque ad gentis alicujus, aut civitatis res gestas pertinent: vel partem duntaxat refert. Prioris generis est historia Livii, qui res Romanas perduxit ab urbe condita usque ad Augustum, sub quo vixit. Posterioris generis est historia Thucydidis de bello Peloponnesiaco, Sallustii de bello Jugurthino et Catilinario, Caesaris de bello Gallico et civili.

In utroque genere innumeri periere. Ut e Latinis historiae Sisennae, annales Claudii Quadrigarii, Fabii Pictoris, Calpurnii Pisonis, Cassii Heminae, Cn. Gellii, Caelii Antipatri, Cn. Fannii, Valerii Antiatis, C. Licinii Macri, et aliquot aliorum. Sed ingens imprimis Graecorum numerus est. Ut sunt Myrsili Lesbiaca, et Philonis Aethiopica, quorum mentio est apud Antigonum Carystium: item Arctazis, Alexandri Cornelii, Agatharcidis, Hermesianactis Cyprii, et Timolai [gap: Greek word(s)] , Agathonis Samii, et Ctesippi [gap: Greek word(s)] , Caemaronis, Clitophontis Rhodii, et Chrysermi [gap: Greek word(s)] , ejusdem Chrysermi [gap: Greek word(s)] , Callisthenis Sybaritae [gap: Greek word(s)] , Dercylli et Dioclis Rhodii [gap: Greek word(s)] , Leonis Byzantii [gap: Greek word(s)] , Sosthenis [gap: Greek word(s)] , Thrasylli [gap: Greek word(s)] . Quorum omnium Plutarchus meminit


page 40, image: s040

libro de Fluminibus. His adde ex Pindari scholiaste Archini [gap: Greek word(s)] , Bati [gap: Greek word(s)] , Dieutychidae [gap: Greek word(s)] , Hellanici [gap: Greek word(s)] , et Festi [gap: Greek word(s)] . Item ex Arnobio Philostephani Cypriaca, Posidippum super Gnido et rebus ejus. Adhaec, ut ex Stephano sive Hermolao [gap: Greek word(s)] scimus, scripsit Aristagoras [gap: Greek word(s)] , Claudius Iulus vel Iolaus [gap: Greek word(s)] , Crito [gap: Greek word(s)] , Demosthenes Bithyniaca, Philo [gap: Greek word(s)] , Polyhistor [gap: Greek word(s)] , Rianus [gap: Greek word(s)] , Xenion [gap: Greek word(s)] . Apud Strabonem vero, Plinium, Athenaeum, Pausaniam, Photium, Eustathium, Suidam, et alios longe maxima est hujusmodi scriptorum sylva. De quibus abunde dixi libris illis, quos de Historicis Graecis scripsi.

Nec tantum hujus loci sunt, qui res gestas tradunt; sed etiam qui Reip. formam. ac leges et ritus describunt. Uti Critiam fecisse, Julius Pollux indicat. Qui et Xenophontem de Atheniensium, itemque Lacedaemoniorum Rep. citat. Ac, Athenaeo teste, Cotta Romanus scripsit [gap: Greek word(s)] [note: De Romanorum Rep. ]; Aristocles et Critas, et Molpis Lacon, et Perseus, et Proxenas, et Saeus, et Sphaerus, [gap: Greek word(s)] . Agathocles vero Samius, ut Plutarchus libro de fluminibus ait, [gap: Greek word(s)] . Ac Aristotelem quoque de CLVIII urbium legibus, et Reip. forma egisse, testis est Laertius. Has inter fuit Resp. Agrigentinorum, Argivorum, Himeraeorum, Orchomeniorum, Sicyoniorum, Tarentinorum, uti ex Julio Polluce constat. Aliarum etiam Rerump. nomina ex Strabone, Athenaeo, et aliis discimus. Atque haec de historia particulari.

Singularis vero historia est, quae vitas hominum singulatim describit. Quomodo, Athenaeo teste, Amphicrates egit [gap: Greek word(s)] [note: De viris illustribus. ], Adaeus Mitylenaeus [gap: Greek word(s)] [note: De statuariis. ], Ammonius, et Apollodorus Atheniensis, et Gorgias Atheniensis, [gap: Greek word(s)] [note: De scortis Atticis. ]. Philostratus quoque in praefatione librorum, quos de sophistarum vitis scripsit, auctor est, Porphyrium vitas Philosophorum pertexuisse usque ad Platona; Sotionem vero, qui Porphyrio vetustior fuit, ulterius etiam progressum. Sed Sotionis omnia perierunt. Porphyrii quoque nihil in hoc genere superest, praeter vitam Pythagorae a Rittershusio primum editam. Similiter periit quoque Eudemi historia Mathesios, qu‚ videtur Mathematicorum tempora complexus, et vitas, et imprimis quae ad hoc studium quisque contulisset. Nec magis exstant, quas vitas scripsere, Hermippus Peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus vir doctus, et longe omnium doctissmus Aristoxenus Musicus: quorum exemplo se de scriptotoribus


page 41, image: s041

Ecclesiasticis scribere, ait B. Hieronymus praefat. ejus operis. Hujus Aristoxeni librum de Pythagora citat Gellius. Varia autem ex opereisto de vitis fragmenta collegit Clarissimus et amicissimus Joa. Meursius in Notis ad eum scriptorem. Aliquot etiam alios e Graecis, qui vitas ediderint, suggeret Jo. Wouwerius tractationis de Polymathia cap. XII [note: Pag. 97, et 104. ]. Ac ut Latinos etiam nominemus, citat Gellius Julii Hygini librum de vita rebusque illustrium virorum. Idemque seorsim laudat librum de vita, et rebus Africani. De quo argumento et Caium Oppium scripsisse, idem testatur. Etiam Caius Plinius scripsit vitam Neronis: item vitam Pomponii Secundi: quod ex naturali ejus historia liquet. Vopiscus in Probo inter vitarum scriptores, quos imitari velit, refert Marium Maximum, Fabium Marcellinum, et Gargilium Martialem. Idem in Bonoso dicit, ab Onesimo editam fuisse vitam Probi. Inque Taciti vita scribit, ejusce Augusti vitam fuisse concinnatam a Suetonio Optatiano: pluresqueue, qui Augustorum vitas scripsere, si voles, vide apud Politianum praefat. in Tranquillum. Alios etiam cum Latinos, tum Graecos vitarum scriptores, sed quorum libri hodieque exstent, inferius commemorabimus.

Vidimus de historia perpetua. Sequitur sejuncta, quae ex perpetu‚ narratione rerum gestarum excerpit facta vel dicta memorabilia: ac, quae hujusmodi sunt, vel prout se quodque offert, vel secundum virtutum vitiorumque seriem, vel secundum gentem, sexum, aliove non absimili ordine, disponit. Hujus generis fuisse videntur [gap: Greek word(s)] , et aliorum: item Pescennii Festi historiae per saturam, quarum meminit Lactantius. Saltem huc pertinuere Julii Hygini exempla, quae Gellius citat. Item Callisthenis apophthegmata, quorum meminit Pollux. Ac ne solum nominemus, qui perierunt, hujus loci sunt memorabilia Valerii Maximi, apophthegmata Plutarchi, Poliaeni et Frontini strategemata, et similia istis.

Quae cunque vero diximus, ea pertinent ad historiam magis simplicem. At est etiam cum una historiae forma alteri permiscetur: ut verae fabularis, humanae naturalis, et ita in aliis. Talem exhibet nobis Solini Polyhistor, et similes. Eam mixtam, vel miscellam, vel confusaneam dicere possumus: vel, cum Graecis, [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] : uti et, si ordinis nulla habeatur ratio, [gap: Greek word(s)] : quomodo Aristotelem opus suum inscripsisse, testis est Laertius; Philetam, Athenaeus.



page 42, image: s042

Haec sufficiant de variis historiae formis, ex quibus solum a nobis consideratur historia humana, eaque vera, ac quidem sola, quae circa personas et actiones versatur. imo nec illa omnis, sed quam simplicem ac perpetuam vocabamus, ac imprimis justa perfectaqueue, quae non est contenta nud‚ expositione eventus, sed etiam in caussas, ac modum, diligenter inquirit. Haec enim illa est, quae parit atque alit prudentiam civilem: atque ab antiquis nihil aliud esse dicitur, quam philosophia exemplis constans. Ut omnino magnum sibi invideant bonum, qui semper haerent in libellis, quibus summa rerum traditur; nec unquam ad germanam ac justam historiam adsurgunt.

CAP. VIII.

De divisione artis historicae. Luciani partitio adducitur, ac refellitur. Altera tertiaque adfertur, et approbatur.

NUnc ad divisionem historicae artis accedamus. Ac Lucianum quidem si audimus, ea dispescenda est in partem unam de vitiis historiae, et alteram de virtutibus ejusdem. Verba ejus sunt: [gap: Greek word(s)] . Cum autem duplex sit consilii opus, et alia eligere, alia vitare doceat: age primum dicamus, quaenam fugienda sint ei, qui historiam scribit, et a quibus maxime purum se tueri debeat. Deinde quibus rebus utendo non aberraverit a recta via, et eo, quo tendit, ducente: nempe quo exordio incipiendum, quo ordine res inter se sint componendae, quis modus singulis adhibendus, quae silentio praetereunda, quibus immorandum, et quomodo exponenda et coaptanda, quae percurrere est satius. Sed haec distributio non magis placer, quam siquis artem Grammaticen dividat in partem de vitiis sermonis, ut sunt [gap: Greek word(s)] , sive rusticum, et [gap: Greek word(s)] sive stribligo: partemque alteram de recto sermone, quae [gap: Greek word(s)] comprehendat. Imo sententiam hanc refellere est ex ipso Luciano: modo quis pro vero agnoscat hunc dialecticorum canona, quem eopse libello commemorat [gap: Greek word(s)] [note: Eorum, inter quae medium nullum, altero elevato, alterum contra deprimi. ] [gap: Greek word(s)]


page 43, image: s043

[gap: Greek word(s)] . Ac e‚dem mente dici vulgo solet, rectum esse indicem sui et obliqui. Quae si ita sunt, profecto doctrina de vitiis historiae neutiquam constituere potest justam ac segregam partem a doctrina de ejus virtutibus.

Vera autem historicae artis divisio dependet ex historiae natura. At vero, ut in quolibet sermone, ita et in histori‚ duo sunt consideranda, verba et res. Indicat id Cicero quoque cum scribit [note: Lib. 2. de Orat. ]; Thucydides omnes dicendi artificio, me‚ sententi‚, facile vincit: qui ita creber est rerum frequenti‚, ut verborum prope numerum, sententiarum numero consequatur; ita porro verbis aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur. Quare cum disciplina ex objecto, et fine debeant dividi: commode mihi duas statuere videor partes historices: quarum una sit de rebus, cujusmodi est civilis prudentia: altera de verbis. Quid quod Lucianus ipse hac etiam parte pro nobis pugnat? Duo enim disertim requirit in eo, qui historiam scribit, [gap: Greek word(s)] [note: Prudentiam civilem, et dicendi facultatem. ] [gap: Greek word(s)] .

Est vero et altera partiendi ratio, eaque si non plenior, at certe planior: puta ut pars historices prior tractet de fundamento, quod est veritas: altera vero agat de exaedificatione. H‚c in distributione casabundis itidem facem praelucet Cicero; cujus verba capite proximo adferemus. Exaedificatio vero sive structura tria comprehendit. Nam videndum, et quid scribamus, et quo ordine, et quibus verbis ac sententiis. Quare pars ea dividetur in tres istas, rerum comprehensionem, earundem dispositionem, et elocutionem sive exornationem. Hactenus de natura historiae, ac constitutione historicae facultatis.

CAPUT IX.

Ad ipsa artis praecepta transitum. Ea strictim comprehensa a Tullio. Veritas historiae basis atque anima, ejusque vis in animis humanis. Securitas eorum damnata, qui auditis acquiescunt. Thucydidae ac Polybio laudabilis industria in vero cognoscendo. Ridicula Graeculorum, atque aliorum etiam vanitas, qui, ut auditorem admiratione percellant, confugere solent ad ficta prodigia, ac res fidem omnem excedentes: atque ad effugiendam vanitatis notam, satis fore putant, si addant sollemne suum, AIUNT, FERTUR,


page 44, image: s044

vel aliquid quod tantumdem valeat. Theopompum, Herodotum, Timaeum, Memnonem, Dionem, Zosimum, et e Latinis inter alios Velleium, non semper lit‚sse Veritati. Vita Karoli M. a quodam Turpino scripta, turpibus mendaciis referta. Vanitas Paulli lovii. Non raro deprenditur, historicum velle fucum facere lectori ex eo, quod anxie nimis, vafreque hoc agat, ut sibi credatur. Amplificatio, oratoris, ac poetae instrumentum, non item historici. Alexandri M. judicium de fama. Cur ignosci etiam debeat historicis, si veritatis line‚ excidant: imprimis in rebus vetustis, ac eas inter in urbium primordiis. Praeter rerum obscuritatem ex vetustate provenientem, etiam nimiam veterum credulitatem esse in caussa, cur fabulas saepius historiis suis adspergant. Vopisci dictum, nullos non historicorum aliquid mentiri. Nec tamen alb‚ eos line‚ signari debere, qui imbecillitate, quique studio fallunt. Valerii Antiatis error de Pytbagorae aetate, a Livio etiam notatus. Iam olim in dubium vocatum, an Alcibiades Eupolin in mare praecipit‚sset: item an Zaleucus Locris leges dedisset. Ovidio lux. [gap: Greek word(s)] .

PErvenimus ad alteram instituti hujus partem, ipsaque artis praecepta; quae [gap: Greek word(s)] deinceps trademus.

(De modo scribendae historiae haec observat Autor ex Isidoro Hisp. lib. VI Orig cap. XII: At vero historiae majore modulo scribebantur, et non solum in charta, vel membranis, sed etiam in omentis elephantis, (ita pro momentis legendum,) textibusque e malvarum foliis, atque palmarum. De scribend‚ histori‚ fuse agit Ludovicus Vives, lib. III De ratione dicendi [note: pag. 139. et seqq. ]. Historiae scribendae leges etiam scripsit Bernardinus Baldus Urbinas, vir undecunque doctissimus: cujus utinam omnia lucem vidissent.) Ac summa quidem capita eorum delibat M. Tullius libro secundo de Oratore: cujus iccirco verba apponere visum fuit. Nam, inquit, quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? deinde nequid veri non audeat? nequa suspicio gratiae sit in scribendo? nequa simultatis? Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem exaedificatio posita est in rebus, et verbis. Rerum ratio ordinem


page 45, image: s045

temporum desiderat, regionum descriptionem; vult etiam, quoniam in rebus magnis, memoriaque dignis, consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectantur, et de consiliis significari quid scriptor probet, et in rebus gestis declarari, non solum quid actum, aut dictum sit, sed etiam, quomodo: et cum de eventu dicatur, ut caussae explicentur omnes, vel casus, vel sapientiae, vel temeritatis: hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam qui fama ac nomine excellant, de cujusque vita atque natura. Verborum autem ratio, et genus orationis fusum, atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac judiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis, prosequendum est. Hactenus Tullius. Cujus vestigiis insistemus, sed sic, ut plenius de singulis agamus.

Ac fundamentum quidem historiae Cicero esse dicit veritatem: quomodo et Dionysius Halicarnassensis, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : et Diodorus Siculus, [gap: Greek word(s)] [note: Deae Veritatis propheta et sacerdos. ]. et Strabo lib. XI, ubi quae de Amazonibus narrantur, inter fabulas refert, [gap: Greek word(s)] . Historiarequirit veritatem, sive ea vetus sit, sive nova: monstrosa autem, velnulla admittit, vel rara. Praeclare quoque de ea Polybius lib. I: [gap: Greek word(s)] [note: Vt animalluminibus ademtis prorsus inutile redditur: ita, si veritatem ex historia tollas, quod illius superest, inutile fit. ] [gap: Greek word(s)] . Nempe cum historia haut aliter ac cum arteria aspera comparatum est. Uti enim haec rejicit, quicquid inciderit: ita historia aversatur ac repellit, quicquid a vero abhorret. Iccirco Timaeus, eodem Polybio [note: In excerptis lib. 12. ] teste, dicebat, regulam quidem rectitudine, at historiam veritate definiri. Sunt et illa Polybii verba in Excerptis lib. XIII: [gap: Greek word(s)] . Equidem existimo, Naturam mortalibus Veritatem constituisse Deam maximam, maximamque illi vim attribuisse. Nam haec cum ab omnibus oppugnetur, atque adeo omnes nonnunquam verisimles conjecturae a mendacio stent; ipsaper se nescio quomodo in animos hominum sese insinuat; et modo repente illam suam vim exerit; modo tenebris obtecta longo tempore; ad extremum suapte vi ipsa vincit obtinetque, et de mendacio triumphat.

Sed quod de pulcherrimis quibusque rebus proverbio celebratur, eas difficiles esse: id locum etiam habet in Veritate, quae, ut


page 46, image: s046

Democritus dicebat, alto saepe puteo presla latet: adeo ut nulli aerumnabili labori, nulli etiam impensae, parcendum sit: in quo praeter alios Theopompus pulcro fertur praeisse exemplo. Nec enim satis est, ut mentiendi absit libido, qu‚ tamen multi historicorum minime vacant: verum etiam abesse debet securitas omnis, omnisque credulitas: ac propterea maxime fidem merentur, qui, ne parum explorata, atque, ut Polybius loquitur, [gap: Greek word(s)] [note: Auditione ab aliis, qui itidem audissent tantum, acce[?]ta. ] scriptis consignent, continent se intra ea, quae suo, et parentum aevo, contigere: adeo ut nihil prodere necesse habeant, nisi cui interfuerint ipsi, vel quod non saltem acceperint a viris fide dignis, qui interfuissent. Fecit id Thucydides, qui haut satis fore putavit, si cognosceret ab Atheniensibus, quae de rerum gestarum veritate atque ordine apud eos dicerentur, (jure enim metuebat, ne honori suo velificantes non pauca confingerent) verum insuper nullis parcere sumtibus voluit, quo etiam Lacedaemoniorum de iis sententiam intelligeret. Auctor istius rei nobis est Marcellinus in vita ejus: qui illum voluisse ait, [gap: Greek word(s)] [note: Ex multorum simili relatione veritatem indagare. Nam quae obscura sunt, ea multorum per omnia consentiens relatio aperit explicatque ] [gap: Greek word(s)] .

Par quoque, vel major etiam Polybii industria fuit: qui, nequid falsi scriberet imprudens, iter instituit in oras longinquas, suisque eas oculis coram lustravit. Galliam enim, atque Alpes adiit, ac Hispaniae pleraque vidit, ne de rebus a Scipione in Hispania gestis minus scriberet explorata: imo Atlanticum [note: Plinius lib. 5. c. 1. ] navigavit Oceanum, ne de Annibalis profectione referret alia, quam quae certissima essent. Romanam etiam linguam didicit, operamque dedit, ut monumenta eorum antiqua intelligeret, quae multi etiam indigenae, atque hi praestantissimi viri, ignorabant. Quanto profecto laudabiliora sunt ista, quam multorum iners vanitas: qui, quaecunque ab aliis accipiunt, chartis illinunt, atque etiam ubi nihil habent magnopere mirandum quod dicant, ad prodigia atque ostenta recurrunt, vel res in immensum extollunt, nihil pensi habentes, dummodo attonitum teneant lectorem suum. Ad hoc audendum fiduciam sumunt ab vanissim‚ hominum curiositate: quemadmodum non vane queritur Lucretius lib. IV:

Caetera de genere hoc monstra, ac portenta loquuntur, Ne loca deserta ab divis quoque forte putentur Sola tenere; ideo jactant miracula dictis; Aut aliqu‚ ratione ali‚ ducuntur: ut omne


page 47, image: s047

Humanum genus est avidum nimis auricularum.

Illustris est hac de re locus Senecae lib. VII. natur. quaest. cap. XV. ubi meminit duorum cometarum, quorum unus diceretur fuisse non minor sole, alter aequ‚sse viam lacteam. Quae cum commemorasset, subjungit, Quidam incredibilium relatu commendationem parant, et lectorem, aliud acturum si per quotidiana duceretur, miraculo excitant. Quidam creduli, quidam negligentes sunt: quibusdam mendacium obrepit, quibusdam placet. Illi non evitant, hi appetunt: et hoc in commune de tota natione, quae approbare opus suum, et fieri populare non putat posse, nisi illud mendacio adsperserit. Atque ita cum animati sint, ubi metuunt ne manifeste teneantur, satis fore putant, si addant sollemne illud suum, [gap: Greek word(s)] [note: Dicunt, aiunt. ], vel quid simile. Quales merito perstringit idem Seneca lib. IV. Nat. Quaest. ubi ait: Quod historici faciunt, et ipse faciam. Illi, cum multa mentiti sunt ad arbitrium suum, unam aliquam rem nolunt spondere; sed adjiciunt, Penes auctores sides erit.

Vanitatis istius imprimis reos agere licet Graecos. Nam uti fabulae poetarum sunt [gap: Greek word(s)] [note: A fabularum parente Graecia. ], prout eam Nonnus [note: Lib. I. Dionys. ] appellat: itidem fabulosa multa se offerunr in historicis, quos nobis dedit: quippe quorum longe plurimi minime narrent [gap: Greek word(s)] , ut Sextus Empiricus [note: Lib. I. Pyrrhon. hypoth. cap. 1. ] loquitur, verbaque sua, ut cum Nasone [note: Lib. 3. Amor. el. II. ] dicam, haut historic‚ fide obligent. Vide e Christianis doctoribus Origenem lib. IV adversus Celsum; e gentilibus Livium lib. XVIII, Plutarchum in Solone, et Pausaniam in Corinthiacis. Quinctilianus etiam lib. II Orat. Inst. cap. II. scribit, Graecis historiis plerumque poeticae similem esse licentiam. Et Tullius pro Flacco, et ad Q. fratrem, Graecos negat coluisse testimoniorum veritatem. Idem ptimo de Legibus, Apud Herodotum, inquit, historiae patrem, et apud Theopompum, sunt innumerabiles fabulae. De eodem Herodoto sic judicat Marcellinus in vita Thucydidae, eo quod a Corinthiis spretus fuisset, ita succensuisse, ut scriberet, subterfugisse illos navalem pugnam ad Salamina pugnatam. Addit quoque, a Timaeo Tauromenita Timoleontem efferri supra modum, quod non fuisset ab eo pater ipsius Andromachus regi‚ potestate spoliatus. Ait quoque, Memnonem eo a Xenophonte convitiis incessi, quod ipse Platonis aemulus, Memnon autem Platonis amicus esset. Quodsi quis haec in dubium vocare volet, at illud sane non potest, Diodorum Siculum fabulas plurimas historiae miscere in quinque primoribus libris, quibus ea exponit, quae ante bellum Troianum contigerant. Dionem quoque Cassium a veritatis orbita saepe deflectere, haut eum


page 48, image: s048

fugit, qui Vel illa legit, quae memoriae tradidit de Cicerone, Cassio, Seneca. Zosimo vero, acri Christiani nominis hosti, quis fidem semper habeat in iis, quae maligne adeo scripsit de principibus Christianis? Neque aliorum Graeculorum minor vanitas: ut nemo indignari debeat, cum illud legit Juvenalis [note: Lib. 4. sat. 1. ],

--- Et quicquid Graecia mendax Audet in histori‚.

Quamquam et Latinorum aliqui veritatis confregere tesseram. Multos videas nihil pensi habere, quam vera dicant, dum placeant popello: quasi non longe aliud sit historia ac fabula, quae agitur: cujus scriptor quid sibi propositum habeat, ex Terentio cognoscas, cum de sese sic scribit:

Poeta cum primum animum ad scribendum appulit, Id sibi negotÓ credidit solum dari, Populo ut placerent quas fecisset fabulas.

Velleius Paterculus quid aliud, quam supparasitatur, et secundas agit in rebus sui aevi? Id quidem arguunt luculentae illae laudes Tiberii, Liviae, Seiani. Si medii aevi scriptores quaerimus, quam fabulose Karoli magni vitam scripsit Turpinus, Archiepiscopus Rhemensis, qui ejusce imperatoris et Ludovici filii temporibus vixit? Si modo inscriptio non mentitur auctorem. Quod ego plane censeo; etsi multi, cum in aliis, tum Hispaniae rebus, tam futilis scriptoris auctoritate nitantur. Quam fluxae etiam fidei patrum aevo fuit Paullus Jovius? quem constat in aul‚ Henrici secundi quibusque terrae filiis, bene de se merentibus, generis clariratem, ac perpetuum nomen pollicitum: contraque maledice eos traduxisse, qui venali historico morem non gererent. Nempe istiusmodi historicis, ut ridens ait Augustinus, inservias opus est, si te immortalem esse cupis. Neque is in rebus sui aevi dumtaxat sublestae fidei fuit, quod de Velleio dicebamus. Nam vel Ligurinus Guntheri, poetae supra seculum suum boni, argumento est, quam maligne falsoque idem ille Fridericum Barbarossam, seu AEnobarbum, depinxerit in elogiis suis virorum bellic‚ virtute illustrium. De legendis cum judicio Legendis Sanctorum, quod exiguo saepe judicio scriptae, vide judicia Doctorum Romanae ecclesiae, in Consultatione de horis canonicis [note: Parisiis excus‚ an. 1643. pag. 112. ].

Itaque non levis est negotii, distinguere historicos veros a falsis. Annius quidam Viterbiensis tria, quibus dignoscantur, indicia adducit ex fictitio Metasthene. Ita inepte vocat, quem Megasthenem


page 49, image: s049

nominant antiqui omnes. Diluit autem Annii notas Melchior Canus, aliasque assignat in Locis, lib. XI. cap. VI. In iis vero, cum alia nonnulla, tum illud prudenter: Mihi sane, inquit, aliquando et verum ipsum in scribentis sinceritate candoreque elucet; et mendacium contra autoris quidam angor, et calliditas patefacit.

Magn‚ vero ex parte isthaec historicorum culpa provenit ab amore, odio, metu. a quibus propterea scribentis animum vacuum esse decet. Iccirco Plutarchus in Pompeio, cum quaedam narrasset Pompeii indole ac moribus indigna, subjungit, non esse, quod fidem iis alligemus, quod ea hauserit ex C. Oppio, Caesaris familiari, qui amore Caesaris, odioque Pompeii, pleraque scripsisse videri possit. Sane ut Sallustius in Catilina ait: Plerique quae delicta reprehenderis, malevolentia, et invidia dicta putant. Tanto magis et lectori opus, videre, an malefacta, quae narrantur, satis conveniant cum alius natura. Nec modo falsitas ab affectu, et partium studio esse solet, sed etiam ab levitate humano generi insit‚. Quippe ita usu venire videmus, ut prope omnes, quemadmodum apud Juvenalem [note: Sat. 4. ] legimus,

--- de magnis maiora loquantur.

Strabo, libr. 111 [note: pag. 112. ], in bellorum ducibus hanc, et scriptoribus rerum gestarum, proclivitatem observat. [gap: Greek word(s)] . Bellorum duces, et rerum scriptores gestarum, ad hoc mendadii proclives sunt, ut actiones exornent. Iccirco non facile nos famam sequi oportet: sed potius audiemus Magnum illum Alexandrum, cujus haec ad milites verba [note: Apud Curtium lib. 9. ]: Non est improvisa vobis mentientium vanitas. Nunquam ad liquidum fama perducitur. omnia, ill‚ tradente, maiora, sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis, quam operis. Nempe historia nec plus, nec minus dicere debet, quam in re est. In quo ab oratore distingui solet. Nam amplificatio inter praecipua oratoris instrumenta numeratur: cujus beneficio pto re nata unum idemque vel auget, vel minuit: ut oratio ejus sit similis umbrarum, quae mane ac vesperi cadunt majores; circa meridiem minores, ac prope nullae. Longe aliter cum historia comparatum est, quae imago est veritatis, eoque rem non amplificat, sed aequat. Ut merito culpatus sit Valerius Antias, quod prope omnia in immensum soleat augere, praesertim in iis quae ad praelia et victorias pertinent Romanas. Unde de eo sic Livius lib. XXXVI, cum retulisset magnitudinem victoriae quam Q. Minucius proconsul reportarat


page 50, image: s050

de Liguribus: In numero scriptori parum fidei sit, quia, in augendo, eo non alius intemperantior sit.

Quaecunque autem de historicis diximus, ita accipi debent, ut eos etiam homines esse cogitemus; nec statim respuamus, si uspiam aliquid se immisceat falsi. Nam ut pauxillum aquae marinae, non dico Eridanum, aut Rhenum, sed ne fluentem quidem, salsum efficere potest: ita nec historia mendax dici debet, cui fabulosi aliquid irrepserit. Imo nec fieri potest, ut non interdum fallamur in iis, quae longissime a memoria nostra sunt remota, praesertim in exterarum gentium rebus. Ubique enim de patria quaedam per manus incolae a majoribus acceperunt, quae et posteris suis ipsi tradunt: horum qui antiquitates scribere velit, haut aliter ea referre possit, quam ab incolis ipsis acceperit. Ac eam quidem caussam adfert Dionysius Halicarnass. [note: Tractatu [gap: Greek word(s)] ] cur historici veteres fabulosa quaedam scriptis suis inserere haut dubitarint. Imprimis vero locum id habet in urbium primordiis. Quo Livii [note: In praefat. universi Operis. ] illud pertinet: Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Addit deinde: Et, sicui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deosreferre autores: ea belli gloria est populo Romano, ut quum suum, conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.

Sed praeter istam, cur falsa veris misceant, est et altera ratio, nimia antiquorum credulitas. Eam tangit Tubero lib. I. apud Nonium: Siquid a parentibus acceptum, protinus antiqui memoriae tradiderunt. Nam antiqui heic pro antique legi debere, quivis videt: et jamdudum observatum id Christophoro Collero suis ad Sallustium Notis.

Quin veniam quoque iis dare oportet, qui alicubi, in rebus sui aevi, veritatis septa transiliunt. Sane, quam fluxa sit historicorum fides, dicet Franciscus Picus Mirandulanus in Examine doctrinae gentium lib. II. cap. XXXVII. et Ludovicus Vives lib. VI de caussis cortuptarum artium. Ut Aristoteles plane sit audiendus, qui monet, ut neque creduli, neque increduli nimis simus. Nam cui potius fides debet haberi, quam Thucydidi? ut qui ea scripserit, quibus ipse interfuit. Et tamen, tanquam multa mentitus, accusari a nonnullis solet: quemadmodum apud Josephum legimus lib. I. contra Appionem. Sed quid unum Thucydidem dico, cum Flavius Vopiscus in Aureliano suo disertim profiteatur, ipsum se dixisse Junio Tiberiano, neminem historicorum, quantum ad historiam


page 51, image: s051

pertinet, non aliquid esse mentitum: prodidisse quin etiam, in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testimoniis convinceretur.

Nec propterea securos nos esse convenit, eorum instar, quos urbane perstringit Seneca in [gap: Greek word(s)] . ubi ait: Haec ita vera siquis quaesierit unde sciam: primam, si noluero, non respondebo. si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. quis unquam ab historico juratores exegit? A quo genere non multum abfuisset ille, cujus antea memini, Tiberianus. qui cum summos etiam historicos mentiri interdum audiisset, talibus ad Vopiscum verbis usus fuit: Scribe, ut libet; securus, quod velis, dicas; habiturus mendaeciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur autores. Minime vero; sed ignosci mentienti historico volumus, modo id rarum sit, et ignorantiae, non malitiae culpa. Recte Augustinus epist. CXXXI, quae ad Memorium episcopum: Est in historicis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent; nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus human‚ infirmitate falluntur. Qu‚ de re insignis est Polybii locus in excerptis libri duodecimi. Nam cum Timaei dictum istoc commemor‚sset, Vt regula rectitudine, ita historiam definiri veritate: subjungit ista [note: pag. 658. ], [gap: Greek word(s)] [note: Sed nos duplex esse mendacii genus dicimus: unum, quod ab ignoratione veri proficiscitur: alterum quod a certo mentiendi proposito venit. Qui igitur per ignorationem [?] proposito aberraret, ei veniam esse dandam: at capitali ab iis odio esse dissidendum, qui id voluntate, et certo animi proposito agant. ] [gap: Greek word(s)] Etiam Diodorus Siculus lib. XIII [note: pag. 380. edit. H. St. ]. graviter reprehendit Timaeum, quod tantopere invehatur in historicos priores, nec ullum iis veniae locum relinquat; etiam cum sedulo, ut ne a vero aberrarent, operam dederunt. Atqui, inquit, historici etiam homines sunt, et veritas est [gap: Greek word(s)] [note: Difficilis indagatu. ] Verum, ait, [gap: Greek word(s)] . [note: Qui data oper‚ exactam inquisitionem negligunt, hos meritv accusandos arbitror: quando nimirum nonnullis adulando, velper odium virulentius alios impugnando, a veritate aberrarint. ] [gap: Greek word(s)] .

Praesertim autem ignoscere convenit, siquando communis imponit opinio. Quare etsi nihil certius est, quam Pythagoram centum amplius annis post Numam floruisse: tamen venia dari debet Valetio Antiati, cum libros septem in agro L. Petilii scribae sub Janiculo inventos, qui de Philosophia Graece scripti erant, Pythagoricos fuisse prodidit. Nam, ut Livius lib. XL scribit, vulgatae opinioni, quia creditur, Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodat fidem. Eoque in errore etiam haesere Cassius Hemina, et


page 52, image: s052

Caius Piso: ut cognoscimus ex Plinii hist. natur. lib. XIII. Vide si voles, quae ex antiquis hac de re collegit Floridus Sabinus Subsecivarum lectionum cap. XIII. Est et hujusmodi [gap: Greek word(s)] excusatio apud Ciceronem epist. 1. lib. VI. ad Att. Verba Tullii haec sunt: Nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est: et tu belle [gap: Greek word(s)] [note: dubitavisti. ], et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. Quis enim non dixit, [gap: Greek word(s)] [note: Eupolin veteris comoediae poetam. ] ab Alcibiade, navigante in Siciliam, dejectum esse in mare? redarguit Eratosthenes. adfert enim, quas ille post id tempus fabulas docuerit. Num iccirco Duris Samius, homo in histori‚ diligens, quod cum multis erravit, irridetur? Quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur jacet Theophrastus, si id a Timaeo, tuo familiari, reprehensum est? Ubi duo illustria [gap: Greek word(s)] exempla a Tullio adferri videmus. Unum est de Eupolide, quem in mari fuisse submersum, etiam a Platonio scriptum est in fragmento de differentiis comoediarum apud Graecos. En verba: [gap: Greek word(s)] [note: Scimus enim, Eupolin, quia Baptas docuisset, ab iis in mari fuisse submersum, contra quos Baptas emiserat. ] [gap: Greek word(s)] . Ac putabat Turnebus [note: Lib. 9. Advers. cap. 25. ], Eupolidem quoque signari istoc Ovidii versu in Ibide:

Comicus ut liquidis periit dum nabat in undis.

Sed aliter vetus interpres, qui (ut e Lilio Gyraldo didici: nam mihi videre eum nondum contigit) ad hunc versum ista annotavit: Menander, Comicus Atheniensis, dum in Piraeeoportu nataret, submersus est. Menandri quidem sepulchrum in Attica ostendi venientibus ex Piraeeo, etiam Pausanias auctor est. De morte vero Eupolidis longe aliter scripsit AElianus lib. X de animalibus cap. XLI. ubi in AEgina mortuum ac sepultum refert: et locum vocari [gap: Greek word(s)] , eo quod canis dominum suum Eupolin lugens ibidem sit exstinctus. Quae Eratosthenis de Eupolide sententiam confirmant. Alterum [gap: Greek word(s)] exemplum est de Zaleuco, quem Locris Epizephyriis leges dedisse scripserat Theophrastus, idque praeeunte Aristotele lib. II. Politic. cap. ult. Idemque traditum a Diodoro Siculo lib. XII, Valerio Max. lib. I. cap. XIII, Plutarcho, libello Quomodo quis se citra invidiam possit laudare, AEliano lib. XIII, Variae historiae cap. XXIV, et Suida. Eaque satis ostendunt, communem hanc ac receptam fuisse sententiam: ut omnino, si falsa sit, quod Timaeus putabat, tamen proclivis in eo error sit, quod cum ante Timaeum, tum etiam postquam id reprehenderat Timaeus, tot ac tantos auctores habet. Quare etsi imprimis, qui historiam scribere cogitat, Epicharmi illud de non temere credendo insculptum in pectore habere debet:


page 53, image: s053

tamen quia humanae imbecillitati exemtus non est, cum alias veniam meretur, quando errore peccat; tum imprimis, cum id facit [reading uncertain: print blotted] communi opinione adductus et inductus.

Quod si ipsi etiam de veritate rei uspiam ambigamus, caute illud proferendum: et hoc, vel simili modo, ac Curtius Indica describens facit lib. IX. Equidem plura transscribo, quam credo. Nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito: nec subducere, quae accepi. Nempe incerta, ut incerta; obscura, ut obscura, scribemus. Nec displicet, si interdum exponamus, utrum verum esse malimus. Ut Livius facit lib. XXI, ubi cum retulisset, de Scipione consule in pugna adversum Annibalem servato a filio tum primum pubescente, cui postea cognomen Africano fuit, ista continuo subjungit: Servati consulis decus Caelius ad servumnatione Ligurem delegat. Malim equidem de filio verum esse: quod et plures tradidere autores. Servum fama obtinuit. Atque haec de prima historiae conditione, Nequid falsi dicamus.

CAP. X. [correction of the transcriber; in the print III. ]

Historici esse, nec in amicis vitia, nec in inimicis virtutes praeterire. Sisenna parum libero ore de Sylla scripsit. Annae Comnenae, ac Sozomeni de [gap: Greek word(s)] loci. Poggius ac Machiavellus improbati, ac contra Frisingensis Otto laudatus: item Thycydides, ac Polybius. Timaeus quo nomine a Polybio inter alia culpetur. Valerii Antiatis opinio de Scipionis in Hispaniis incontinentia posthabita iis, quae de eo Polybius narrat. Gellius super eo refellitur, quod scripsit, Valerium Antiatem videri Naevii versibus impulsum, ut de Scipione sequius, quam alii, scriberet. Periculosae rem aleae esse, de iis scribere, quibus sis obstrictus. Historici esse, non tam laude eorum, qui vivunt, quam posteritatis judicio, quid scribere, aut non scribere, debeat, metiri. Sostrati, Gnidii architecti, prudentia.

ALtera vero historiae conditio Tullio erat, Nequid veri omittamus. Neque enim sufficit [gap: Greek word(s)] [note: Veritas. ], sed requiritur etiam [gap: Greek word(s)] [note: Dicendi libertas. ] quam non habuit Sisenna, cum de Syllae rebus scriberet. Unde sic de eo Sallustius in bello Jugurthino: Idoneum visum est, de


page 54, image: s054

naturae, cultuque ejus, paucis dicere. neque enim alio loco de Syllae rebus dicturi sumus: et L. Sisenna optime et diligentissime omnium, qui eas res dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur. Nec solus est Sisenna, qui hac parte pecc‚rit: sed sollemne hoc prope omnium historicorum vitium est: qui dum alieno honori consultum eunt, negligunt suum. Idem ne vitio nobis vertatur, ne ista quidem praeterire licebit, quae vel ad vituperationem amicissimorum, vel hostium commendationem pertineant. Egregium hac de re locum promam ex prooemio Annae Comnenae, quae Alexiados libris patris sui Alexii res gestas composuit: [gap: Greek word(s)] . Nam siquis historiam, prout convenit, scribere suscipiat, hunc et amore et odio vacare oportet: ac saepe maximis laudibus inimicos ornabit, siquando id actiones requirent: saepe etiam necessitudine conjunctos vituperabit, si vitae delict a hoc faciendum ostendent. Propterea nec amicorum vituper atione, nec inimicorum laudatione abstinendum. Quae exscripsit pene ad verbum ex libro primo Polybii, ubi Philinum et Fabium ob partium studium reprehendit. Sed fusius omnino Polybius. cujus verba adscribi plane metentur: [gap: Greek word(s)] . Quae sic transtulit Casaubonus: Sane quidem in caeteris vitae partibus ejusmodi aequus animus non sit fortasse aspernabilis. par est enim, ut vir bonus et amicorum et patriae sit amans; atque commune cum amicis adversus eorundem hostes odium gerat, et eorumdem amicos


page 55, image: s055

amore communi prosequatur. verum ubi historici personam aliquis suscepit, horum omnium illi obliviscendum. ac saepe quidem de hostibus beneloqui, et summis ipsos ornare laudibus, rerum scriptor debet, cum id facta ipsorum postulant: nonnunquam vero reprehendere, vel maxime necessarios, nec sine probris vituperare, cum ita fieri oportere admissi in susceptis rebus errores monent. nam ut animal luminibus ademtis prorsus inutile redditur: ita si veritatem ex historia tollas, quae superest illius narratio est nullius usus. quamobrem et accusare anucos, et inimicos laudare sine cunctatione debemus: neque reformidandum, quo minus eosdem aliquando reprehendamus, aliquando laudemus: cum fieri nequeat, ut qui in rebus gerendis versantur, recte semper colliment: nec rursus eosdem continue errare, vero sit simile. itaque relictis illis qui res gerunt, convenientes iis ipsis, quae geruntur, sententiae ac judicia in commentariis sunt apte adhibenda. Requirit idem Lucianus lib. de histor. scrib. [gap: Greek word(s)] . Sive privatim oderit quosdam, id quod publicum est, magis necessarium putabit esse, veritatemque pluris faciet, quam inimicitiam: sive amaverit, tamen non parcet illi, quisquis peccaverit. Quod fusius paullo declarat postea his verbis: [gap: Greek word(s)] . Talis igitur mihi historicus sit ille, ut et metu careat, et nullis muneribus corrumpatur, et liber sit, et dicendi libertatem, ac veritatem amet, et quemadmodum Comicus ille ait, ficus ficus, ligonem ligonem nominet: non odio, neque amicitiae quicquam tribuens, non parcens, aut miserescens, aut erubescens, aut exorari se facile patiens: aequalis judex, ac benevolus omnibus: eo tamen usque, dum ne alteri plus aequo aliquid tribuat; hospes in libris, ac peregrinus, suis legibus vivens, nullius imperio subjectus, non quid huic, aut illi placiturum sit, secum cogitans; sed id, quod actum est, exponens. Idemque monet Sozomenus. Nam quia orthodoxorum referret contentiones, ac quorundam etiam perfidiam: metuere [note: c Veritatem omnibus rebus anteponere scriptorem decet. ] se ait [note: Lib. 1. Hist. Eccles. cap. 1. ], ne proficisci id videatur ab animo maligno, qui ex talium commemoratione capiat voluptatem: verum, inquit, professo veritatem nihil illorum dissimulandum fuit. Verba ejus inter alia sunt: [gap: Greek word(s)] [note: In historia nihil ponendum, quod non sit maxime sincerum. ] [gap: Greek word(s)] . item: [gap: Greek word(s)] . Neglexit


page 56, image: s056

hanc legem Poggius Florentinus. In quem epigtamma istoc lusit Actius Syncerus Sannazarius:

Dum patriam laudat, temnit dum Poggius hostem, Nec malus est civis, nec bonus historicus.

Item Machiavellus, qui plane multa comminiscitur in vita Castrutii: nempe quia is hostis fuisset Reip. Florentinae. Quanto melius Otho Frisingensis, Caesaris nepos, frater, et patruus, si vere de eo Aeneas Sylvius [note: In Australis historiae fragmento, quod historiae Ottonis praemissum fuit a Cuspiniano, primo Ottonis editore. ] scripsit, licet fratris nepotisque gesta memoriae traderet, qui Romanorum pontificum hostes fuere, ita tamen historiae legem serv‚sse, ut neque cognatio veritati, neque cognationi officeret veritas.

Sed antiquorum potius exempla adferamus. Qualis Thucydides, qui, ut etiam in vita ejus observat Marcellinus, quamquam ab Atheniensibus in exilium se ejectum sciret, nullum tamen infesti erga cos animi indicium prodidit: ne erga Cleonem quidem, praecipuam exilii caussam, aut Brasidam, qui hujus ei calamitatis caussa fuerant. Quodsi quis de Thucydide credere malit Halicarnassaeo, qui minime affectu omni vac‚sse existimat: at Polybius, nec amore cujusquam praeterit, quod culpandum: nec odio omittit, quod laudandum. Aratum, Achaeorum ducem, quanti Graecia aestim‚rit, omnibus est notum: nec obscurum est, quantopere eum admiratus sit ipse Polybius: sed tamen, quam libere idem commemorat, quae reprehendi merebantur! Et cui parceret, qui ne pepercit quidem Philopoemeni, et Lycortae? quorum hic parens fuit; alterum vero ut parentem suspiciebat, atque amabat. Nec propterea dissimulat spissam eorum negligentiam in foedere renovando cum Aegypti rege; quam merito iis object‚rat Aristaenus; adeo ut nec, quod responderent, haberent quicquam; sed ad vocem inimici in concilio ipse obmutesceret Lycortas. Quis quoque ignorare potest, quantopere exosum habuerit tyrannum Siciliae, Agathoclem? Tamen, quia malis etiam suae sunt laudes, quas historicus aeque quam crimina referre debet, Timaeum optimo jure reprehendit, qui id in Agathocle minime fecisset. Atque haec res in caussa est, cur nec Polybio ausim derogare fidem in eo, quod scribit, Scipionem Africanum superiorem, cum in Hispaniis virgo ei formosissima obtigisset ex praeda, inviolatam intactamque suis reddidisse: etsi longe aliter hac de re scripsisse sciam nobilem historicum, et Livio saepe memoratum, Valerium Antiatem; cujus verba adducit Gellius lib. VI. cap. VIII. Satis vero mirari nequeo, etiam Camerarium, in Subsecivis suis [note: Part. 1. cap. 49. ], in Antiatis magis partes inclinare. Nam vel solus


page 57, image: s057

Polybius si istud scripsisset; tamen omnium instar esse potuisset. Nunc Valerius Antias, ut Gellius ait, id contra caeteros omnes retulit scriptores. Quod vero Gellius scribit, Valerium, ut ita sentiret, impulsum videri versibus Naevii: id neque verisimile est, neque verum arbitror. Naevii, quos dicit, versus sunt isti:

Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose, Cujus facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus Praestat, eum suus pater cum pallio uno ab amic‚ abduxit.

Atqui non satis constitit, versus istos in Scipionem fuisse scriptos: neque, ut ille in adolescenti‚ fam‚ fuerit minus sincer‚, obstare illud possit, quo minus, aetate provectior, honeste vitam egerit. Imo, ut mores veteres non in totum exuisset; honos suus, et populi Romani, generosi adeo spiritus virum, in quem omnium oculi conjecti essent, facile impellere potuerunt, ut praeclarum aliquod continentiae suae specimen daret. Quare persuadere mihi neutiquam possum, futili adeo argumento Antiatem fuisse impulsum, ut ita sentiret. Ac longe minoris momenti apud me est, quod Polybii fidem eo suspectam reddere Camerarius conatur, quod Plutarchus paullo aliter referat verba Scipionis, quam fecerit Polybius. Nam, ut alia mittam, in hac quidem caussa, quis est Plutarchus ad Polybium? cum ille Trajani demum temporibus floruerit: hic non illis modo temporibus vixerit proximus, (nam Polybii natalis in primum Africani incidit consulatum,) sed etiam Scipioni Aemyliano, qui superioris Africani adeptione erat nepos, diu a consiliis fuerit, et belli comes. Mirum vero, non potius objecisse, difficile esse, ut non utramque in historiae legem peccet, qui ejus res gestas scribat, in cujus sit potestate. Nam ita fere usu venit, ut talis non aliter scribere ausit, quam ad voluntatem alienam, ut etiam Pausanias agnoscit. Et satis hoc Velleii, atque tot aliorum exemplis edocti sumus. Verum, ut ego arbitror, non multum ista ad praesentem caussam faciunt, cum Polybium videamus ne proprio quidem parenti parcere voluisse: et, a Scipione siquid sequius, quam oporteret, actum esset, quod propter Scipionem Aemylianum promere minus fuisset ausus, nihil aperto opus mendacio fuisset, sed consulere ejus honori potuisset Polybius silentio suo. Interea cum ne totidem quidem Polybios invenire possimus, quot sunt

Thebarum portae, vel divitis ostia Nili [note: Invenal. sat. 13. ]:

fatendum plane est, non injuria suspectam esse prope omnium eorum fidem, qui res ab iis gestas scribendas suscipiunt, quibus vel ob


page 58, image: s058

summa merita, vel aliis de caussis, obnoxii sunt. Iccirco Lucianus [note: Lib. de scrib. hi stor. ] jure ralem sibi optat historicum, qui sit [note: Suis le gibus vi vens. nec alienoim perio ob noxius. ] [gap: Greek word(s)] . Quales profecto non fuerunt monachi, atque alii, Ecclesiasticis muniis vacantes. Qui certamina Imperatorum et Paparum superioribus seculis descripsere. Quippe, ut de anathematis metu nihil dicam, juramento erant devincti Pontifici Romano. Sane quibus conditionibus pallium dare soleat Pontifex Romanus, docebit formula juramenti, quae est apud Albertum abbatem Studensem ad annum M CLXXVII. Atque hinc Pius 11 colligebat in disceptatione adversus Dietherum Archiepiscopum Moguntinum, etiam vera in Papam dicere, esse contra Episcopale juramentum: quemadmodum in paralipomenis abbatis Urspergenfis legere est. Imprimis vero gratiae suspicionem injicere solet, siquem ex historia facere encomium videamus: quo de inferius pluribus agemus, cum ad locum de historici judicio erit deventum. Nunc contenti erimus illud dixisse, nec facile nos falsum dicturos, nec verum dissimulaturos, dum nobis ob oculos semper ponamus judicium posteritatis de scriptis nostris. Qua de re pulcra imprimis est admonitio illa Luciani, paullo antequam librum suum claudat: [gap: Greek word(s)] . In universum autem illud memineris, (saepius autem idem dico) et non ad praesens solum tempus respiciens scribas, ut ii, qui nunc sunt, te laudent, et honoribus afficiant, sed in omne aevum intentus, illis potius, qui in posterum victuri sunt, historiam componas, atque ab illis mercedem scriptionis deposcas, ut dicatur et de te aliquando, Ille vero vir liber fuit, et ad dicendum fiduci‚ plenus: nihil heic neque adulatorium, neque servile: sed veritas in omnibus servatur. Atque hoc siquis modeste sapiat, ante omnes praesentium spes merito ponat, quae breves adeo ac momentaneae sunt. Nobile vero hoc praeceptum illustrat idem Lucianus pulcherrimo exemplo Sostrati, Gnidii architecti, qui, cum Pharum exstruxisset, unum e septem orbis miraculis, interius quidem in saxis nomen suum insculpsit; calci vero exterius illitae inscripsit nomen Ptolomaei, qui tum regnabat. Nempe prospiciebat, brevi fore, ut literae, quae in calce conspiciebantur, evanescerent; interior vero titulus


page 59, image: s059

appareret, duraretque quamdiu turris ea esset. Subjungit deinde Lucianus ista, quibus libellum suum obsignat: [gap: Greek word(s)] . Oportet igitur et historiam eodem modo componi, cum veritate magis in futuram spem, quam cum adulatione ad gratiam et dulcedinem iis, qui eam in praesentia nunc laudent. Atque haec tibi regula et amussis historiae justae. Qu‚ quidem siqui examinando ac perpendendo utentur, beneres habet, et commodum haec a nobis scripta sunt: si minus; volutatum est in Cranio dolium.

Interea prudentia hac opus, ne libertate nimi‚ periculum nobis creantes, Remp. privemus bono et utili cive. Ut sicut si sub tyranno vivamus. Exemplo sit Cremutius Cordus: Qui cum laudasset Brutum, ac Cassium dixisset ultimum Romanorum: etsi accurata se oratione defendisset, mori tamen a Tiberio jussus est, ut est apud Dionem: libros quoque comburi Patres mandarunt, ut testis est Tacitus. Suetonius item refert, ut Domitianus nec‚rit Junium Rusticum, quod laud‚sset Paetum Thraseam, et Helvidium Priscum, eosque vocasset sanctissimos viros. Quam rem etiam, sed paullo aliter, narrat Tacitus in Julii Agricolae vita. Idem Domitianus sustulit Hermogenem Tarsensem, propter quasdam in historia figuras. Quamobrem videndum, sub quo principe scribamus: ne sero paeniteat, quando stultae libertatis poenas demus. Non quasi omnes eos improbemus, qui veritatis caussa a tyrannis exitium tulere: sed quia saepe satius sit, illa, quae laedere malum principem possint, premere eo superstite, melioraque tempora exspectare: vel haeredibus nostris eorum editionem committere. Nec bene interim de se ipsis merentur tyranni, qui ita in ingenia saeviunt. Exemplo sit Tiberius: in cujus gratiam cremari historiam Cremutii jusserat Senatus. Sed occultata illa, posteaque edita, ac tanto avidius lecta. Quo magis (ut Taciti verba adscribam) socordiam eorum admirari libet, qui praesenti potentiam credunt, extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra punitis ingeniis crescit auctoritas. Neque aliud externi reges, aut qui e‚dem saeviti‚ usi sunt, nisi dedecus sibi, et illis gloriam peperere. Porro de Tyrannis malisque Principibus quam difficile historia scribatur, refert Spartianus in Pescennio Nigro ad Diocletianum Augustum: Rarum atque difficile est, ut quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in literas; atque ideo[?]vix


page 60, image: s060

omnia de his plene in monumentis, atque annalibus habentur. Primum enim, quae magna sunt, in eorum honorem (horrorem recte emendant) a scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur: postremo non magna diligentia in eorum genere, ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum, et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam, proferre.

CAP. XI.

Acceditur ad historiae structuram: ubi agi incipit de rebus, ex quibus historiae corpus componitur: ac primum de narratione actionis humanae; cujus varia genera, et variae generum formae adferuntur. Contra Halicarnassaeum asseritur, primum historici officium esse, non ut jucundum, sed ut utile argumentum tractet. Alterum praeceptum, ut recte auspicemur, ac finiamus. Thucydides hac etiam parte adversus Dionysium defensus. Historici fidi cum speculo splendido, as statuario similitudo. De octavo Thucydidis libro judicium veterum. Tertia historiae lex, de iis solum commemorandis, quae magna sunt, et memori‚ digna. Dionem Cassium sedulo hanc legem observare. In quibus veniam mereantur historici, si ad minutias descendant. Damidis [gap: Greek word(s)] . Archimedis sepulchrum a Cicerone Syracusis inventum, quod ne incolae quidem norant: et nobilissimi oratoris super eo gloriatio. Sallustii locus aliter enarratus, quam a Victorio factum.

TAntum de veritate. Quam si animae comparaveris, pars altera similis dicetur corpori. Sin priorem cum Tullio fundamentum historiae vocare visum est: alteram hanc cum eodem structurae compares licebit.

Tria vero haec pars, ut superius quoque dictum, comprehendit. Primum enim res, ex quibus historiae corpus, ac quasi domus, exsurgit, congeri debent: deinde eas necesse est digeri atque ordinari: postrema vero expolitionis sive ornatus cura erit.

Historiae materia ac seges sunt, non ea, quae rumore dispersa, sed quae prodita, vel commentariis senatus, vel actis diurnis, sive publicis,


page 61, image: s061

sive urbanis, quae et [gap: Greek word(s)] acta nominantur. De utrisque autem, et senatus, inquam, et populi actis, vide, quae fuse notavit Lipsius in v annalium Taciti.

Res, ex quibus conflatur historia, meo judicio non incommode ad quatuor capita revocantur, narrationem, judicium de rebus, concionem, et digressionem. Ex quibus primum plane est [gap: Greek word(s)] : ultimum potius est [gap: Greek word(s)] : duo intermedia mediam quoque naturam habent.

Ordiemur a parte prim‚ ac praecipu‚, quae Graecis [gap: Greek word(s)] , Latinis narratio vocatur: non quasi non narret historicus, dum orationem alicujus refert, aut cum digreditur a proposito: sed quia haec quam diximus, est narratio proprie ac praecipuc instituta. Ideo Photio [note: Tmem. sive cod. 83. ] non [gap: Greek word(s)] dicitur [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] .

Narratio haec vel est rerum gestarum, vel earum, quae ad rei naturam pertinent: ut sunt prodigia, et similia, quae a Livio, et aliis, admiscentur iis, quae homines gessere. Sed praecipue versari historicus solet circa actiones humanas, sive res gestas.

Actiones istae variae ac multiplices sunt: adeo ut pene omnes scientiae, atque artes, exempla sibi ex historia sumere possint. Verum hoc loco solum agimus de actionibus istis, quae referuntur ad philosophiam [gap: Greek word(s)] , sive moralem, ac civilem.

Narrationes, quibus istiusmodi actiones exponuntur, vel sunt unius corporis, ut Reip. alicujus: vel unius hominis, ut Platonis.

Ea quae totius corporis est, vel est omnis aevi, vel unius imperii, vel rei gestae unius.

Ordiemur a tertio genere, utpote trium istorum simplicissimo. Nam cum omnis aevi historia confletur ex historiis omnium, vel praecipuorum imperiorum: ac historia cujusque imperii coalescat ex narrationibus multis, quarum singulis res una narretur: satis liquet, quae hoc in genere de simpliciori narratione traduntur, eadem etiam in imperii alicujus, atque adeo aevi omnis histori‚, observari oportere.

Narratio rei gestae unius vel universe consideratur, vel ratione partium.

Ad considerationem rei universae pertinet praeceptum illud Dionysii Halicarnassaei [note: Responsione ad Cn. Pompeium de Platonis stylo, item Herodots, et Xenophonte. ], quo jubet materiem eligere pulchram, et quae animos hominum voluptate perfundat. Et sane, cum multum adeo voluptas possit in animis humanis: facile omnes vident, in aliqua


page 62, image: s062

felicitatis patte esse ponendum, si argumentum ejuscemodi obtingat. Verum de eo assentire non ausim, quod non dubitat hoc vocare primum, ac vel maxime necessarium ejus officium, qui res gestas scribere velit. Nec enim in manu nostra est, ut jucunda sit temporum istorum recordatio, quorum memoriam ad posteros transmittere cogitamus. Ac vel hoc ex Thucydide, scriptore florentissimo, cognoscimus. Ait enim Dionysius, et vere ait, hac in re feliciorem eo fuisse Herodotum: nam Thucydidem bellum scripsisse Graecis suis, quod neque honeste satis susceperunt, neque feliciter gesserunt. Sed quis hÓc culpam aliquam Thucydidae videt? cujus gloria est, quod tempora ista, quantumcunque misera, longe tamen dignissima, quorum memoria ad posteros propagaretur, consign‚rit fide optim‚, prudenti‚ summ‚, et dictione pro aetate e‚, qu‚ florebat, supra modum disert‚. Iccirco non primum in historico desidero [note: a Iucundum. ] [gap: Greek word(s)] [note: Vtile. ]: sed [gap: Greek word(s)] c. Quod optime perspexit Lucianus, cum inquit: [gap: Greek word(s)] . Vnum historiae opus, unusque finis, est utilitas, quae ex veritate colligitur. Iucundum vero melius erit, si illam, ut forma athletam, sequatur. Sin minus, nihil vetat, Hercule prognatum esse Nicostratum, Isidoti filium, cum sit generosus, et utroque colluctatore fortior, si ipse facie turpissim‚ videatur: Alcaeus autem, formosus ille Milesius, ipsius Nicostrati amasius, cum eo colluctetur. Proinde historia, si jucundum auctarii vice haberet, multos, a quibus scriberetur, alliceret. Sed quatenus propriam habet duntaxat perfectionem, veritatis dico patefactionem, pulchritudinem parvi pendit. Satis ista ostendunt, jucundum non per se finem esse historiae, sed sponte e fine subsequi. Neque historia, si miserabiles tantum casus narret, eo omnis voluptatis expers erit. Nam hoc ipsum delectare homines solet, quod alienae stultitiae tristes vident effectus, iisque fiunt cautiores. Adde, quod ipsum [note: a Lib. 4. ] scrire per se delectat: imo, ut Lucretius b ait,

--- omne Humanum genus est avidum nimis auricularum:



page 63, image: s063

Unde est, quod iis etiam capitur, quae commentitia esse non ignorat: ut sunt Heliodori Aethiopica, Luciani et Appulcii [gap: Greek word(s)] in asinum, similiaque otiosorum hominum figmenta.

Alterum huic praeceptum addit Dionysius, ut consideremus, unde principium sumere, ubi item desinere oporteat. Quae aliquis ad dispositionem potius pertinere existimet. Sed non ita est. Neque enim hoc Dionysius vult, ut videamus, quid ex dicendis primum, quid medium, quid ultimum debeat locum occupare: sed jubet, ut postquam animo omnem rei historiam complexi sumus, illud etiam cogitemus, num initium ac finis temporis, quo historiam circumscripsimus, belle sibi respondeant, jucundaque ac grata futura sint civibus nostris. Hoc si est, ita occipere ac desinere jubet: sin minus; satius putat, ut vel altius ordiamur, vel aliquid de initio praecidamus: ac similiter vel citius desinamus, vel ulterius narrationem extendamus. Unde autem auspicari, ubi finire oporteat, id nos putat honesto, atque jucundo metiri oportere. Ait vero, hac etiam in re Herodotum debere Thucydidi praeferri. Illum enim prudenter incipere a caussis, propter quas barbari Graecos injuri‚ afficere coeperunt: desinere vero in poenis, quas propterea Graecis barbari dedere: Thucydidem contra incipere ab infelici Athenarum statu, atque ita eum narrare, ut belli caussas non obscure Athenarum civitati adscribat, cum eas in Lacedaemonios conjicere posset, atque adeo, si Dionysium audimus, id facere debuerit: praesertim cum non civis ipse modo Atheniensis foret, sed unus etiam de primoribus. Ego vero nullam hic Thucydidae culpam video. Nam historici munus implevit, cum iis culpam adscripsit, penes quos eam esse arbitraretur. Siqua stulte gesta sunt; qui fecere, in caussa sunt; non Thucydides, qui narrat. Nec enim ea ipse comminiscitur; sed verbis tantum significat. Scite hac de re judicat Lucianus, cum ait: [gap: Greek word(s)] . Si tacendo, aut contrario modo narrando, corrigi res possent, facillimum fuerat Thucydidi, uno ac tenui calamo munitiones Epipolarum invertere, Hermocratis triremem submergere, et execrabilem istum Gylippum confodere interea dum vias obstruit, et fossis intercludit. At, puto,


page 64, image: s064

quae facta sunt, neque Clotho revolvat denuo, neque Atropos immutet. Proinde historici unum est opus, ut res, prout gestae sunt, exponat. Nempe, ut idem Lucianus dicit, historici mens debet esse similis speculo optimo, quod formas omnes recipit, atque exhibet quales sunt. Optime etiam comparatur cum Phidia, Praxitele, Alcamene, et similibus, qui aurum, argentum, vel ebur, aliunde accipiebant: exinde vero poliebant, concinnabant, inaurabant. Similiter enim historicus non ea fingit, quae dici debent: quippe quae jam gesta sint: sed haec ipsa vere libereque proponit; ordine apto disponit; eleganter, perspicue, ornate, decoreque exponit: atque in his ejus artificium consistit; non illo, quod Halicarnassaeus putavit.

Nec magis audiri idem debet, cum Thucydidem reprehendit, quia desinat in praelio navali, quod anno XXII belli Peloponnesiaci inter Athenienses ac Lacedaemonios juxta Cynossema gestum fuit. Ait, jucundius desinere potuisse in gratissimo Phliasiorum reditu. Verum historici non est spectare, quid jucundum; sed quid utile sit: ut superius satis ostendimus. Adde quod non satis liquet, ubi Thucydides facere voluerit scribendi finem. Nam cum in octavo occuparetur libro, vivere desiit; eaqueue, ut Marcellinus [note: In vita Thucydidis. ] putat, caussa est, cur liber ille tenui stylo scriptus sit, cum priores longe altius assurgant. Imo multi ne Thucydidae quidem esse putarunt; sed vel filiae ejus, vel X enophontis, vel Theopompi, vel alius: ut ex eodem Marcellino discimus.

Duplici huic historici muneri tertium addit idem Dionysius. Praeterea enim considerare jubet, quae in historiam referre, quae item praeterire oporteat. Quo in ipso etiam Herodotum superiorem fuisse Thucydide contendit. Est vero tertia haec virtus magni plane momenti. Nam etiam qui luculentam plane historiam scribere sunt aggressi, ac satis perspiciunt, ubi ordiri, ubi item desinere oporteat: tamen multa omittenda dicunt, multa dicenda omittunt. Eoque plane scito opus, cujusmodi sint, quae dici, quae item praeteriri debeant. Docet vero hoc Cicero quoque in secundo de Oratore, cum historiam versari ait in rebus magnis, memori‚que dignis. Sane, post vanitatem ac mendacia, nihil in historico vitiosius est, quam si ad minutias descendat: quod etiam in Timaeo reprehendit Plato. Ammianus quoque Marcellinus, initio lib. XXVI, historiam scribit adsuetam discurrere per negotiorum celsitudines: non humilium minutias indagare caussarum: quas si scitari (ita et Rob. Stephanus edidit: sed assentior


page 65, image: s065

Cont. Rittershusio, qui citari aut sciscitari legendum putat) voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, atomos, ut nos appellamus, numerari posse sperabit. Idem paullo post [gap: Greek word(s)] hanc inscitiam vulgarem vocat. Proinde, inquit, insciti‚ vulgari contemt‚, ad residua narranda pergamus. Plutarchus ipse audiatur in vita Demosthenis: [gap: Greek word(s)] . Qui opus, et historiam agitat componere, non ex iis, quae ad manum sunt, et domi ac in trivio reperiuntur; sed ex incognitis, et externis quamplurimis, ac dispersis apud varios autores collectam lectionibus, illum haud dubie imprimis ac potissimum expedit habitare in celebri, splendida, elegante, et populos‚ civitate, quo et librorum omne genus copiam in promtu habeat, et quae scriptorum stylum fugerunt, clariorem autem fidem obtinuerunt, quod in memoria hominum servata sunt, audiendo ediscat perconteturque sedulo, ne opus multis, ac necessariis destitutum rebus edere necesse habeat. Praeterea luculentus est iste Luciani [note: Lib. de hist. scrib. ] locus: [gap: Greek word(s)] . Sunt quidam, qui rerum gestarum maximas, et memori‚ dignissimas praetermittunt, aut percurrunt. Prae imperiti‚ autem, aut inepti‚ et ignoranti‚, cum eorum, quae dicenda, tum quae tacenda sunt, res minimas admodum prolixe et laboriose immor ando persequuntur. Non aliter ac siquis Iovis Olympici pulchritudinem universam, quae tanta est ac talis, nec videat, nec laudet; neque etiam iis, qui ea nesciunt, quicquam narret: sed subsellii rectitudinem, et expolitionem, et crepidae concinnitatem admiretur, et haec plane magno studio exponat. Aliquanto etiam post scite ait idem, [gap: Greek word(s)] . Proinde merito dixerit quispiam, tales scriptores rosam quidem ipsam non videre: spinas autem, quae juxta radicem enascantur, accurate contemplari. Nec possum, quin alteram etiam similitudinem ejusdem auctoris


page 66, image: s066

adscribam, sane venustam. Nam cum dixisset, magna copiose esse exponenda, parva autem et minus necessaria satius esse percurrere, quin potius multa debere praetermitti: scite subjungit, [gap: Greek word(s)] . Neque enim, si convivio accipies amicos, omniaque fuerint apparata, ob hoc inter media bellaria, et aviculas, et patinas tam multas, et apros, et lepores, et sumina, saperdam quoque appones, et pulmentum, si illud etiam fuerit apparatum: sed quae viliora sunt negliges.

Hanc historiae legem valde in Chronicis suis neglexere Dominicani Colmarienses: ut cum annotant, mulierem peperisse quatuor liberos, pueros aliquot a lupis fuisse comestos, mures vastasse frumenta, gallinam peperisse ova duos habentia vitellos, quo anno fuerit cerae et mellis copia, aut quo penuria frumenti: aut de gallo sub cujus ventre gallina transiret, vel de viso erinaceo, sive, ut ibi vocatur, porco spinoso: Calendis Junii fraga, pisa, et cerasa in Alsatia fuisse matura, ab muliere viduam cum puero interemtam fuisse, ab alia fuisse interfectum maritum: aliaque id genus, quae privatorum diariis conveniant magis, quam actis publicis. At eam, quam dixi, historiae legem optime servat Dio Cassius: ut qui nusquam ad minutias dilabatur: vel siquid, quod levius videatur, minime praeterire volet, excusatione utatur: ut facile liqueat, neutiquam imprudenti‚, vel insciti‚, peccare. Exemplo esto iste ejus locus in excerptis Xiphilini e Commodi vit‚: [gap: Greek word(s)] . Neque vero quicquam existimare debet, me propterea minuere gravitatem historiae, quod haec scribo. nam cum ea ab imperatore facta sint, affuerimque ipse praesens, viderimque singula, audiverim, et collocutus sim, nihil reticendum putavi: sed ea perinde volui, atque si maxima essent, apprimeque necessaria, posteris memoriae prodita relinquere. Et sane nusquam facilius veniam merentur historici, si minutiora quaedam recenseant, quam si ejusmodi sint, ut summos viros spectent, et quae coram viderint, vel audierint ipsi illi, qui narrant. Nam quisquis novit vanitatem mortalium, facile cogitare potest, quam proclivis


page 67, image: s067

sit error in omnibus istis, quae ab aliis fando accepimus. Quotusquisque enim est, qui non vel ea, quae quotidie fiunt, sive affectu abreptus, sive incuri‚ deceptus, longe aliter narrare soleat, quam facta sint? Quare omnibus veritatis amantibus magnam adferre voluptatem solet, si ea audiant, aut legant, quae graves et prudentes viri vidisse se, vel audiisse testantur. Imprimis si ea, ut dixi, pertineant ad viros principes, vel virtute aut eruditione praestantes. Sane Damis [note: Philostratus lib. 1. vitae Apoll. cap. 13. ] olim, cum in Apollonii vita minutias quasdam adspersisset, atque eo nomine culparetur; belle respondit, etiam ea, quae de mensis Deorum deciderent, colligi oportere, ne ambrosiae illius pereat quicquam. Quod vero minora sint, facile altero compensari, quod sint certiora. Propterea enim magis fere afficere animos solent, quam majora aliorum, quorum fides minus est certa. Adhaec altera etiam ratio accedit. Nam ita cum omnibus comparatum est, ut eo sibi placeant, quo caeteris antistant: unde fit, ut siquid rectius ceteris noverint, utcunque exile videatur, lubentes tamen, ubi se offert qualiscunque occasio, sermoni illud, aut scriptis, inspergant. Quod etiam a Cicerone factum videmus lib. v. Tuscul. Quaest. Ubi de vita beata disserens, interserit historiam de indagato, atque invento a se Archimedis sepulchro. Nihil profecto hoc ad praesens institutum faciebat. Sed Orator nobilis, ut gloriae avidus fuit, plus etiam quam satis esset, cum dixisset, Dionysio Syracusano beatiores sibi videri Platonem, Archytam; Archimedem, arripiendam inde sibi occasionem putavit narrandi historiolam hanc, ut, cum Syracusis quaestor esset, sepulchrum invenisset Archimedis, quod ne Syracusani quidem novissent. Eam vero plusculis a se verbis prolatam epiphonemate hoc claudit: Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignor‚sset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Inde ad institutam disputationem revertitur. Quodsi audimus doctissimum Petrum Victorium [note: Lib. 10. Var. Lect. cap. 23. ], simile apud Sallustium exemplum habemus in Jugurthina historia: ubi narrat illa de Philaenis, qui se vivos obrui passi sunt pro Poenorum Rep. Ait enim, ista praeterire potuisse; sed eo id facere noluisse, quia non multa ante locum ipse lustr‚sset. Atque hoc ita esse, probare conatur istis Sallustii verbis: Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur, egregium atque mir abile facinus duorum Carthaginensium memorare: eam rem nos locus admonuit. Sed profecto summus vir, judicio meo, non assequitur mentem Sallustii. Neque enim dicit, se Philaenorum aras vidisse: sed ait, se, quia de duabus


page 68, image: s068

Syrtibus, et Lepti, ejusque civitatis negotiis egerit, eo occasione hac velle aliquid addere de fratrum Philaenorum aris. Imo ne hoc quidem satis certum videtur, an ea loca unquam Sallustius lustr‚rit: etsi haut nesciam, ab Julio Caesare Numidiae fuisse praefectum; eamque expilasse provinciam: ut Dio Cassius testatur lib. XLII. Sed an ad aras usque Philaenorum fuerit profectus, dicere non possum. Saltem illud ex Sallustii verbis haut certo consequitur, etsi verba scriptoris ambiguam sententiam admittant.

CAP. XII.

Acceditur ad ea, quae partem aliquam narrationis respiciunt. Partes istae recensentur. Prima earum est persona: de qu‚ quaeritur, utrum ipse is, qui res gessit, de iis historiam scribere possit. Ostenditur, secisse id multos viros praestantes: eos inter Iulium Caesarem. Quamquam hic non videatur omnia satis bon‚ fide narrare. Et omnino esse difficile, ut aliquis modestior suas laudes promat, aut ut quisquam honoris avidior posteris tradat culpas suas. Eo satius esse, ut alteri de nobis scribendi provincia committatur. Saltem non suscipi debere, nisi magnum aliquod urgeat bonum. Posse etiam, quae de nobis scripserimus, edi sub nomine cujuspiam amicorum, aut sub nomine ficto. Denique satius videri, ut de se quisque loquatur tanquam de alio, quam ut illud EGO aut NOS, fastidiosis ac invidis hominibus identidem inculcet.

Sed de isto satis. Nunc ab iis, quae narrationem universe spectant, accedamus ad ea, quae partem aliquam respiciunt. Partes istas enumerat Plutarchus libro de Homero. Ubi, cum dixisset, historiam esse rerum praeteritarum narrationem, subjungit ista; [note: Omni narrationioccasionem haec praebent, persona, caussa, locus, tepus, instrumentum, actio, effectio, modus: neque extra haec quicquam ulla in historica narratione continotur. ] [gap: Greek word(s)] .

In propriis locorum vel hominum nominibus quae a barbaris accipimus, poetae quidem emollire voce barbarum sonum licet, historico autem quam proxime abeundum a barbaris. Multum


page 69, image: s069

enim illud facit ad historiae lucem, si continuo manifestum sit legenti, quae loca signentur. Hinc Lupus Servatus (qui Ludovici Pii temporibus claruit, et deinceps) praefatione in Vitam S. Wigberchti: Id autem a periti benevolentia lectoris obtinuerim, ut sicubi Latini sermonis lenitas hominum locorumve nominibus Germanicae linguae vernaculis asperatur, modice ferat, ac meminerit, non carmen me scribere, ubi poetic‚ licenti‚ nonnunquam nomina mutilantur, atque ad sonoritatem Romani diriguntur eloquii, vel penitus immutantur: sed historiam, quae se obscurari colorum obliquitatibus renuit. Sane maximus vir Thuanus in sui temporis historia, quando res Belgicas enarrat, saepe in locorum nominibus vix a Belgis intelligitur, quia loca appellat non ut Belgicis sonant auribus, sed ut corrupte ea proferunt Galli, non satis assequentes Belgicorum sonum.

Verum, ut parteis has distinctius tractemus, primum agendum de persona: hinc de actione ejus: deinde de actionis circumstantiis, quae duae sunt, locus et tempus: postremo videbimus de istis, quae rem vel antecedunt, ut consilia: vel comitantur, ut modus: vel consequuntur, ut eventus.

De persona unum illud in disquisitionm venit, utrum idem ille, qui res gessit, scribere eas possit. Non levia sane sunt, quae hoc suadent. Nam seu ratione pugnandum est, quis melius res novit, quam qui gessit? sin exemplis agendum est, multa pro hac sententia possunt adferri. Primum nomino Claudium Caesarem, quem octo de vita sua libros scripsisse, cognoscimus ex Tranquillo in vita ejus [note: In Claud. cap. 41. ]. Sed respondeat aliquis, magis hoc inepte, quam ineleganter fecisse, ut idem auctor est [note: Ibid. ]: item principis hujus stultitiam, non ab aliis tantum, sed matre etiam Antoni‚, solere rideri: quemadmodum alibi [note: In Claud. cap. 3. ] idem testatur. Age igitur, alios laudemus, qui nihil minus soleant, quam, ut Nero de Claudio hoc dicebat [note: Sueton. in Ner. cap. 33. ], m [gap: Greek word(s)] rari. Sunt isti L. Sylla, P. Rutilius Rufus, Q. Aemilius Scaurus. De quibus auctores habeo Ciceronem in Bruto, Tacitum in Agricola, Plutarchum in Sylla; ut de Grammaticis veteribus nihil dicam. Taciti verba, quae adscribantur, dignissima sunt: Apud priores, ut agere memor atu digna pronum, magisque in aperto erat: ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia, aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare, fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt. nec id Rutilio, et Scauro, citra fidem, aut obtrectationi fuit. adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. Tribus istis tres alios addo,


page 70, image: s070

magnos sane viros: Terentium Varronem, cujus de vita sua libros citant antiqui: Julium Caesarem, cujus commentarii supersunt de bello, quod in Galliis gessit, item de bello civili: Augustum Caesarem, quem vitam suam Cantabrico tenus bello tredecim fuisse libris complexum, auctor est in vita ejus [note: In Aug. cap. 85. ] Tranquillus; item Suidas, voce Augustus. E Graecis, de rebus ab Achaeis, se praetore, gestis, scripsit Aratus Sicyonius; ut ex Plutarchi Arato et Agide constat. Alios [note: Eosque inter gravissimum scriptore, Iosephum, qui de Vita sua scripsit. ] eriam nominare possem, nisi sufficere istos putarem. Nec propterea deesse putandum, quae pro contrari‚ possint sententi‚ adferri. Nam, ut de exemplo Caesaris primum dicam, non quidem ignoro, commentarios ejus tantopere a Cicerone [note: In Bruto. ] ipso laudari, ut sanos homines a scribendo deterruisse dicat: verum hoc ad dictionem pertinet; non ad rei fidem. De qua longe aliter quibusdam visum fuit. Audiamus Suetonium lib. 1. cap. LVI. Pollio Asinius parum diligenter, parumque integr‚ veritate, compositos (a Caesare rerum suarum commentarios) putat: cum pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit: et quae per se; vel consulto, vel etiam memori‚ lapsus, perperam ediderit. existimatque, rescripturum, et correcturum fuisse. Et profecto, qui cum Caesaris commentariis contulerit ea, quae ab aliis, cum Latinis, tum Graecis, de rebus Caesaris scripta fuere, negare non poterit, eum, siquid imprudentius, vel quomodocunque aliter fecisset, quam oporteret, hoc fere, vel plane praeterire, vel ita referre, ut in alios potius conjiciat culpam. Atque ut hoc scribendi de se genus Caesari, et nonnemini alteri, omnino feliciter successisset: ratio tamen dictar, longe satius esse, ut per alium res a nobis gestae posteris tradantur. Nam, ut Caesar apud Sallustium [note: In Catil. ] ait, haut facile animus verum providet, ubi officiunt odium, amicitia, ira, atque misericordia. At quisque amat se ipsum, hostes vero atque inimicos odit. Quare difficile est cuiquam, ita scribere, ut non aliquando vel sui amore, vel odio adversarii, aut falsum dicat, aut verum omittat. Atque ut vacuus esset ab affectu omni, non tamen fidem facile inveniet: utpote suspectior. Accedit ad haec verecundia, quae impedit, quo minus laudare se, aliosque reprehendere ausit. Vidit haec Tullius: qui cum a L. Lucceio petiisset, ut res a se in consulatu gestas literis vellet consignare: extremo loco ita scribit; Quodsi a te non impetro, hoc est, siqua te res impedierit, cogar fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt. scribam ipse de me: multorum tamen, et clarorum exemplo. Sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia. et ut verecundius de se ipsi scribant, necesse est, siquid est laudandum: et praetereant, siquid forte reprehendendum est. Accedit etiam, ut minor sit


page 71, image: s071

fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant, et dicant, verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum caeteris coronas imposuerunt victoribus, eorumque nomina magn‚ voce pronunciaverunt, cum ipsi ante ludorum missionem coron‚ donentur, alium praeconem adhibeant, ne su‚ voce ipsi se victores esse praedicent. Haec nos vitare cupis; et, si recipis caussam nostram, vitabimus. Haec Cicero ad Lucceium. Cui fortasse et caussam suam probavit: quod inde verisimile fit, quia Lucceii, orationes in Catilinam citat Asconius, notis in orationem, quam Cicero habuit in toga candida. Addam et egregium Plinii locum ex epist. VIII lib. 1, quae est ad Pompeium Saturninum: Hujus cunctationis meae rationes non tam in scriptis, quam in ipso materiae genere consistunt. Est enim paullo quasi gloriosius et elatius. Onerabit hoc modestiam, etiamsi stylus ipse fuerat pressus demissusque, propterea quod cogimur, cum de munificentia parentum nostrorum, tum de nostra disputare. Anceps hic et labricus locus est, etiam cum illi necessitas lenocinetur. Etenim si alienae quoque laudes parum aequis auribus accipi solent: quam difficile est obtinere, ne molesta videatur oratio de se, aut de suis, disserenti? Nam cum ipsi honestati, tum aliquanto magis gloriae ejus, praedicationique invidemus: atque ea demum recte facta minus detorquemus, et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur. Et aliquano post: In ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus, sed propriae laudi servisse videamur. Praeterea meminimus, quanto majore animo honestatis fructus in conscientia, quam in fama reponatur. Sequi enim gloria, non appeti debet: nec si casu aliquo non sequatur, iccirco quod gloriam non meruit, minus pulchrum est. Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare, quia fecerint, sed ut praedicarent, fecisse creduntur. Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso, qui gesserat, recensente, vanescit. Homines enim, cum rem destruere non possunt, jactationem ejus incessunt. Ita si silenda feceris, factum ipsum: si laudanda, quod non sileas, ipse culparis.

Atque haec praecipue sunt, quae in utramque partem dici posse videntur. Quibus expensis, in eam maxime sententiam inclino, si idoneus rerum nostrarum scriptor obtingat, satius esse, per alium id fieri, quam ut ipsi virtutis nostrae praecones fiamus. Sin ita fortunati minime simus, posse quemque commentarios de rebus suis scribere, exemplo summorum virorum, quos ante diximus. Ac proderit tum libellus Plutarchi, Quomodo se ipsum quis citra invidiam possit laudare. Cujus epilogus est iste, [note: Abstinebimus a dicendo de nobis ipsis, nisi magnam aut nobis, aut auditoribus, simus allaturi utilitatem. ] [gap: Greek word(s)] . Ubi videmus, duo tantum tempora adsignari, quibus de nobis dicere, aut


page 72, image: s072

scribere possimus. Atque hoc verissime a prudentissimo et gravissimo scriptore dictum esse, luculenta ostendunt exempla, quae libello illo adferuntur.

Estque istoc in caussa, cur nonnulli, cum de sese scripsissent, sub nomine alicujus e suis ista edere maluerunt. Fecit hoc Imperator Hadrianus. De quo ita Spartianus in ejus vita: Famae celebris Adrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a se, libertis suis literatis dederit, jubens, ut eos suis nominibus publicarent: nam Phlegontis libri Adriani esse dicuntur.

Nec multum ab hoc abit exemplum Joannis Cantacuzeni, eximperatoris Constantinopolitani: qui de rebus ab Andronico Juniore ac se gestis scripturus, ut celaret auctorem, (quod tamen haut ita fecit, ut non certis indiciis prodat) Christodulum se vocavit: quod nomen sibi imponit a statu, quia in vita monastica Deo serviret.

Et sane satius interdum sit, horum imitari exemplum, quam si laudatione nostri ipsorum apud aliquos invidiam nobis conflemus, aliis vero ludibrium debeamus.

Extremo illud loco addam, siquando de nobis in historia aliquid dicendum sit, modestius videri, si haec referamus, quasi de alio loquamur. Sane Xenophon in septem libris, quos de Cyri expeditione scripsit, id sedulo observat. Ut lib. primo: [gap: Greek word(s)] [note: Hune a Graecorum ordinibus Xenophon Atheniensis conspicatus. ] [gap: Greek word(s)] , etc. Et mox, [gap: Greek word(s)] , [note: Xenophon vero dixit. ] etc. Et aliis ejus operis locis sexcentis. Idem in commentariis suis Caesar facit. Notavit hunc historicorum morem etiam B. Augustinus lib. XVII. contra Faustum Manichaeum cap. IV: At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de su‚ electione diceret, non ait, Vidit me, et, Dixit mihi, sequere me: sed, Vidit Matthaeum, et, Dixit ei, sequere me: quod nescio, utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae: sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tanquam de alio narrent, quod de se narrant. Atque hactenus de persona.



page 73, image: s073

CAPUT XIII.

Transitum ad actionem. Quae in bello spectanda. Agrippae, et Vivis judicio, bella pro latrociniis habenda. Ea sententia refellitur. Tres justi belli leges. Manichaeos omnia olim bella damn‚sse.

ALtera narrationis pars est res sive actio: cujus ratione narratio omnis vel est de bello aliquo, vel de pacis tempore, vel de seditione sive conjuratione. In bello spectamus, qui utrimque duces, quantae copiae. Quodsi de eo incerta tradantur, videndum an ex temporis ratione, vel aliunde, veritatem conjectare possimus. Fecit id Livius lib. XXIX: ubi cum de Masanissa ejusque exilio egisset, addit: Haec animum inclinant, ut cum modico potius, quam cum magno praesidio equitum, ad Scipionem quoque postea venisse Masanissam credam. quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exulis fortunae conveniens est. Quae praeterea in bello observari imprimis debeant, ostendit Lucianus. Praecipit vero, ut ne respiciamus ad partem unam, puta Romanos solum, solosve Persas, sed ad utrosque. In acie item monet, ut ne oculos convertamus ad unum quempiam: nisi forte is fuerit, aut Brasidas aliquis, qui de navi prosiliat, aut Demosthenes, qui descensum in terram prohibeat. Adhaec duces jubet intueri, et quomodo, ac quo consilio sic potius, quam aliter, aciem instruxerint; et quae alia huc pertinent. Ubi vero ad manus jam deventum, monet, ut utramque partem velut trutinae impositam spectemus, et quae utrimque geruntur. Denique et autor est, ut cum fugientibus fugiamus, et sugientes item persequamur. Sunt autem haec eo magis observanda, quia de pacis tempore pauca solent narrari: at bella, seditiones, conjurationes, pene omnem implent paginam. Ac propterea Cornelius Agrippa in suo de vanitate scientiarum libro [note: Cap. 5. ] culpare historias non veretur, quasi quae nihil (ut verbis ejus utar) nisi magnos et furiosos latrones, famososque orbis praedones descripserint. Quae majoris ponderis forent, nisi etiam bella aliqua justa essent, quae profecto pro latrociniis haberi minime debent. Hujusmodi igitur scribere legereque decet: quod ea res prudentiam imprimis augeat. Atque hinc quoque liquere arbitror, quid judicii ferri oporteat de istis Ludovici Vivis verbis lib. v. de tradendis disciplinis [note: Tom. 1. operum pag. 507. ]: Bella et praelia non accurate persequenda, quae, TANTUM instruunt animos ad nocendum, et vias


page 74, image: s074

ostendunt, quÓs invicem possimus laedere. Nec enim TANTUM instruunt ad nocendum, sed ad eos etiam, qui nocere volunt, cavendos. Quare ne audiendus quidem in eo, quod subjungit: Notanda sunt DUNTAXAT, ETLEVITER, qui arma ceperint, qui utrimque duces, ubi congressum, qui victi, quid illis actum: nec aliter dicenda, vel legenda haec, quam latrocinia. Illud vero cautius, cum addit: Ejusmodi revera sunt PLERAQUE horum omnia, nisi quae forte adversus latrones sunt suscepta. quod inter Christianos utinam non tam raro usu eveniret. Nam hic saltem PLERAQUE justa esse non diffitetur: cujusmodi sunt, ubi tria ista concurrunt, legitima indicentis auctoritas, caussa belli justa, ac propositum rectum. Siquidem principis est, non deserere populum suum, si injuria ei fiat: nec enim sine caussa gladium portat [note: Ad Rom. cap. 13. ], cum Dei sit minister: sed eo fine hunc accepit, ut domi forisque propulset ac vindicet injurias civibus illatas. Eoque omnia quidem tentare convenit, priusquam ad arma deveniatur: verum, si hac vi‚ non processerit, armat‚ etiam vi occurrere necessum erit, dummodo injuriae illae tanti sint, ut hacpropter ad arma venire cogamur. Hujusmodi tempus sit, quando quis terras nostras copiis suis invadere ac vastare non cessat. Et tamen tum quoque suscipi arma debent, non cupiditate nocendi, non dominandi libidine, non similes ob fines: sed propter commune bonum: hoc est, ut cives pacate et tranquille ex justitia ac pietate possint vivere. Qui vero, quale diximus, bellum damnant, Manichaeorum haeresin renovant. Hi enim bella omnia execrabantur, etiam ea, quae Moses gessit. Vide B. Augustinum lib. XXII contra Faustum Manichaeum cap. LXXIV, et aliquot sequentibus: aliqua item de bello justo apud eundem leges epist. v ad Marcellinum; et CCVII ad Bonifacium Comitem, ubi praeclare illud, Pacem babere debet voluntas, bellum necessitas. Adi etiam, si voles, Thomam Aquinatem secund‚ secundae Quaest. XL. Art. I. Alexandrum ab Ales Part. III. Quaeft. LXXVI. M. III. Henricum Gandavensem Quodlib. XV. Qu. XVI. Gabrielem Biel in IV Sentent. Dist. XV. Quaest. IV. Sylvestrem Prier. in Summa, voce Bellum. atque alios, quos nominare longum esset. Nec tanti est, cum fere, quicquid dicunt, id hauserint ex iis Augustini locis, quae ante indica vimus.



page 75, image: s075

CAP. XIV.

Neglectu duorum historiae luminum, Chronographiae, et Geographiae, (sub qua et Chorographiam, et Topographiam complector) magnas in historia tenebras oboriri. Hellanicum, et Fabium Pictorem, temporis fuisse negligentiores. Nonnunquam obiter adjici, siquid memori‚ dignum alibi eodem tempore factum sit. Cur Appianus pro locis historiam distinxerit. Etiam loci contemti descriptionem necessariam esse, si absque ea res minus intelligatur. Posse et interdum, loci fact‚ mentione, addi, siquid olim admodum memorabile ibidem contigerit. Primordia urbium, ac gentium, multum fere incerti habere; eoque caute hÓc agendum.

Apersona, atque actione, venio ad circumstantias rei. Quae duae sunt, locus, et tempus: quorum si alterutrum negligatur, magnae tenebrae affunduntur historiae. Iccirco, ut superius vidimus, Cicero [note: Lib. 2. de Orat. ] etiam in historia requirit, ordinem temporum, et regionum descriptionem. Graeci vocant [gap: Greek word(s)] : quae duo ad historiam pertinere, etiam Eustathius docet commentario in Dionysium [gap: Greek word(s)] [note: In prolegomenis de Dionysii genere, et praesenti poemate. ]. Nam in eo dividi ait historiam in topicum, pragmaticum, chronicum, et genealogicum. [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)] . hoc est, Praesens vero opus, veteres appellant historicum, constans ex topico, pragmatico, chronico, et genealogico; in quae historiam dividi aiunt. Ex topico, cum universi libri scopus sit orbis terrarum descriptio. Ex pragmatico, in quibus alia quaedam enarrat, et populorum mores exponit. Ex chronico, cum temporis meminit, quo quid accidit; puta non modo sub quibus consulibus, sed etiam regibus. Ex genealogico, velut cum Sauromatas ait ab Amazonibus genus ducere, atque Locros, qui ad Zephyrum vergunt, a servis. Ex quatuor istis, in quae Eustathius historiam dividit, [gap: Greek word(s)] ad personam,


page 76, image: s076

[gap: Greek word(s)] ad actionem sive rem pertinet: [gap: Greek word(s)] vero, [gap: Greek word(s)] , hujus proprie sunt loci. Distincte dicam de utroque.

Ordiar autem a tempore. De quo ita Tatianus oratione [gap: Greek word(s)] [note: Apud quos con fusa et dissoluta temporum ratio, illis nec historiae veritas constare potest. ] [gap: Greek word(s)] . Iccirco et B. Chrysostomus [note: Secunda homil. in Iesa. ] comparat rationem temporum cum limitibus agrorum: quia ut absque his agri ita sine ill‚ res gestae confundantur. Oprimo igitur jure Hellanicum reprehendit Thucydides: uti et Fabium Pictorem Dionysius Halicarn. Neuter enim accuratam habuerat temporum rationem.

Temporis vero nomine ista complectimur, quibus consulibus, vel quo archonte, aliquid factum sit: item ecquid hieme acciderit, an vere, an ali‚ anni parte; diu, an noctu; num tempore opportuno, qu‚ vitae aetate, aliaque ejuscemodi.

Imo interdum etiam licet adjungere, siquid memorabile eodem tempore aliis in terris contigerit. Nam etsi id vel nihil vel parum pertineat ad historiam praesentem: tamen varietas ea grata jucundaque esse solet. Exemplo esto Sallustianum hoc in Jugurtha: Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris, Q. Caepione, et M. Manlio, male pugnatum. quo metu Italia omnis contremuerat. Illique, et inde usque ad nostram memoriam Romani, sic habuerunt; alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sic Livius [note: Lib. 39. ] aliqua narrat de bello Achaico adversus Messenen: non quidem caussam, sed eventum tantum: Cujus, inquit, belli caussam, et ordinem, si exponere velim; immemor sim propositi, quo statui, non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus. Eventus memorabilis est. Narrat deinde Philopoemenis mortem, funus, honoresque ei collatos: atque annum eum celebrem fuisse ait morte trium clarissimorum ducum, Annibalis, Philopoemenis, Scipionis. Similiter Justinus lib. v, cum de captis a Lysandro Athenis egisset: Insignis hic annus expugnatione Athenarum, et morte Darii, regis Persarum, et exilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Item libr. VI, cum dixisset de pace ab Artaxerxe Graecis data, (quae pax Antalcidae vocatur) Hic, inquit, annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tot‚ Graeci‚ facta est: sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Roma a Gallis capta est. Haec de chronico.

De Topico autem videndum, num quid terr‚ factum, an mari, qu‚ in regione, juxta quam civitatem, num in loco montano, an plano, et similia.



page 77, image: s077

Quod si locus minus vulgo fuerit notus, situm ejus exponi oportebit. Ita Africam in Jugurtha Sallustius describit: tum ut situs loci notus foret: tum etiam, ut constaret, qui in ea provincia amici, qui hostes fuissent. Et sane tantum lucis accedit historiae ex locorum notitia, ut Appianus prope omnes labores suos pro locorum diversitate distinxerit. Quomodo alia vocat Punica, sive Carthaginensia, alia Syriaca, alia Parthica, et ita fere in aliis, tum iis, quae exstant, tum quae perierunt, ut ex Photio cognoscimus. Etiam Polybius dicere non veretur, praeliorum descriptiones, similiaqueue, nisi natura loci declaretur, caeca effici. Ita enim loquitur. Atque haec res satis ostendit, saepe ne sufficere quidem, ut limites regionis, ac nobiliora ejus loca proponamus. sed opus esse, ut ne minuti quidem abjectique loci descriptionem refugiamus: ut si insidias in eo struxerit aliquis, vel saltem de eo sit deliberatum: quae res omnino intelligi nequit, nisi sciatur, quam idoneus ei rei fuerit locus. Exemplo esto Livius [note: Lib. 22. ]. cujus haec verba: Tumulus erat inter castra Minutii, et Poenorum: qui eum occup‚sset, haut dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Annibal, quamquam id operae pretium erat, quam caussam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prim‚ specie inutilis insidiatori, quia non modo sylvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ips‚ natus detegendis insidiis, eo magis, quod in nud‚ valle nulla talis fraus timeri poterat. Et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.

Nec insidiae duntaxat, sed alia etiam ad istiusmodi locorum descriptionem praebere occasionem possunt. Ita Sallustius in conjuratione Catilinae, cum dixisset, Lentulum in carcerem a consule Cicerone esse deductum, addit illa, Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur, ubi paullulum escenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humani depressus. eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus juncta. Isti descriptioni continuo subdit: In eum locum demissus est Lentulus.

Possumus quoque, si loci minus clari mentio fiat, adjicere, fiquid olim memorabile in eo contigerit. Nam et veterum id faciemus exemplo, et res ea, uti lucis, ita voluptatis non parum, adferet lectori. Livius lib. XXXIV: Quinctius, satis jam omnibus paratis, profectus ab stativis, die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit: quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno signis collatis dimic‚sse dicebatur.



page 78, image: s078

Similiter etiam in magis illustribus, ut urbium, et aliorum non ignobilium locorum descriptione, dicere aliquid licet, quod ad originem et primordia eorum pertineat. Nam hoc etiam ad historiae dignitatem confert. Sed videndum, ne incerta pro certis adferamus. Pleraque enim illa commentitia esse solent: ut quae de Judaicae gentis origine Tacitus adfert. Quare omnino hÓc judicio opus est. Idem de initiis nationum dictum velim. Uti sunt, quae Sallustius in Jugurtha narrat de gentibus, quae initio Africam habuere. Nam ex Afrorum fide refert, Herculem in Hispania interiisse: exercitum vero ejus, qui ex variis gentibus compositus erat, in diversas esse terras delapsum: Persas autem, item Medos, atque Armenios, in proximam Africam navibus esse transvectos: Persas dedisse originem Numidis: ac alveos navium inversos primitus iis pro tuguriis fuisse: atque inde esse, quod adhuc agrestium Numidarum domus essent oblongae, et incurvis lateribus tectae, carinarum instar: Medis vero, postquam iis Libyes accessissent, nomen paullatim esse corruptum, ac pro Medis Mauros esse dictos. Haec, atque alia ejusmodi, non multum a fabulis abesse videntur: saltem valde diversa ab iis sunt, quae Graeci scripsere. Iccirco ea narraturus Sallustius, caute prius hunc in modum viam sibi munit: Qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permisti sint: quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diversum est: tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiemsalis dicebantur, interpretatum uobis est; utique, remsese habere, cultores ejus terrae putant: quam paucissimis dicam. caeterum fides ejus rei penes auctores erit.

Cum vero in universa historia, tum imprimis in hujusmodi descriptionibus, brevitati studere oportet. Lucianum audiamus: [gap: Greek word(s)] . Imprimis vero tibi temperandum in descriptionibus montium, vel murorum, vel fluminum, ne vim orationis inepte ostentare videaris, et omissa historia tuum ipsius negotium agere. Sed cum illa paullum attigeris, utilitatis et perspicuitatis tantum grati‚, mox inde digrediaris: evitato, quod in illa re est, glutino, et omnibus hujusmodi cupediis.

Hujusmodi igitur rationem inire oportet in locorum descriptione: neutiquam vero imitandi sunt illi, qui [gap: Greek word(s)] [note: Ob im becillitatem, qua utilianon possunt discernere, propterque ignorantiam dicendorum, ad locorum et antrorum de scriptiones divertuntur. ] [gap: Greek word(s)]


page 79, image: s079

[gap: Greek word(s)] ; ut est apud Lucianum. Quales, cum in multa praeclare gesta inciderint, similes esse ait famulis recens ditatis ex domini bonis, qui ignorant, quo pacto induere vestem conveniat, neque ut ex lege sit coenandum: sed in mensam irruentes, quamvis appositae sint gallinaceae, suillae, leporinae carnes, tamen pulmento aliquo sic sese replent, ut propemodum rumpantur.

CAP. XV.

Consilia, modum, eventum, necessario referri debere: philosophi ac historici in isto discrimen: nec proximas solum caussas, sed remotas etiam esse adducendas. Sallustius super eo defensus, quod de conjuratione Catilinae dicturus, ab ipsis Vrbis initiis oraiatur. Partis utriusque consilia esse adferenda: item omne id, quod nisi fuisset, res aliter evenire potuisset. Si caussa ignoretur, excogitari debere caussas verisimiles: sed cautione hac utendum esse, ut nequem iis impulsum dicamus, sed impulsum VIDERI. Dionysii Halicarnassensis, Sempronii Asellionis, et Polybii judicium de historiis, quae caussam, modum, eventum, negligunt.

SUpersunt natrationis partes eae, quae rem vel antecedunt, vel comitantur, vel consequuntur. Antecedunt consilia, eorumque caussae. Ut non in philosopho solum, sed etiam historiae scriptore lectoreque locum habeat poetae illud [note: Virg. 2. Georg. ],

Felix, qui potuit rerum cognoscere caussas.

Sed hoc inter eos discriminis est, quod philosophus exquirit caussas rei universalis: historicus vero rei singularis, nempe actionum humanarum. Itaque hÓc videndum, quo fine quid factum sit: uti; nunquis eo spect‚rit, ut regnum occuparet, aut ut patriam liberaret, aut imperium augeret, aut barbaros compesceret, aut ut libidinem expleret, aut sese ulcisceretur; et similia.

Videndum autem ne, quod a multis fieri solet, principi, umcaussam et praetextum, confundamus. Quae optime distinguit Polybius lib. 111 [note: pag. 162 ]. Verba ejus Latine solum ponam: Eorum qui res Hannibalis memoriae prodiderunt, nonnulli cum exponere caussas vellent, ex quibus artum est inter Carthaginenses ac Romanos bellum, primam hanc adsignant,


page 80, image: s080

quod Saguntum Carthaginenses obsederint: alteram vero hanc, quod contra pacis leges amnem Iberum iidem transierint. Ego vero initia quidem belli ea fuisse, infitias non ierim, caussas exstitisse nequaquam concesserim. quin longe aliter res habet. Nisi quis putet, Alexandri transitum in Asiam, belli contra Persas caussam fuisse: et quod Antiochus Demetriadem venisset cum classe, ejus quod cum Romanis ab eo gestum. quum neutrum verum est, ac ne probabile quidem. Nam quis eam fuisse caussam existimet multorum, quae partim Alexander antea, partim etiam Philippus, dum adhuc erat in vivis, effecerat, et ad bellum adversus Persas apparaverat? aut corum, quae similiter aute Antiochi adventum Aetoli ad bellum contra Romanos? Hoc vero dicere, hominum est, qui nunquam cogitarunt, quid discriminis sit, et quantum inter se distent, principium, caussae, et praetextus: quorum duo posteriora praecedunt rem universam: principium postremum est eorum, quae diximus. Ego principia cujusque rei esse statuo, conatus primos, et eorum effectiones, quae fuerint decreta: caussas vero, quae judicia et deliberationes rerum antecedunt. cogitationes dico, effectus animorum, et ratiocinationes, quae de iis suscipiuntar: per quas ad decernendum aliquid et suscipiendum venimus. Quod dico, clarius fiet ex sequentibus. Nam quae verae caussae fuerint, undeque sit natum bellum contra Persas, quivis facile intelligat. Prima earum est, Graecorum, qui cum Xenophonte erant, reditus e superioris Asiae satrapiis: cum quidem totam Asiam, hostium suorum sedem, pertranseuntibus ipsis, nemo repertus est barbarorum, qui prodire contra, et se eis opponere auderet. Altera caussa est Agesilai, Lacedaemoniorum regis, transitus in Asiam: quando ille, nemine invento, cui satis animi aut virium esset ad prohibenda sua incepta, in medio conatu, propter tumultus in Graecia exortos, nullo edito operaepretio, coactus est redire. Ex his cum de ignavia et socordiae Persarum conjecturam fecisset Philippus, suam et Macedonum peritiam rei militaris non ignorans: cum etiam ob oculos sibi posuisset magnitudinem ac decus praemiorum, quae eo bello consecuturus esset: simul ac Graecorum omnium consentientem benevolentiam sibi concili‚sset: confestim eo praetextu utens, quasi Graecorum injurias a Persis acceptas omni studio ultum iret, impetum sumsit, ac consilium iniit gerendi belli, omniaque ad tantum inceptum necessaria apparare caepit. Quamobrem belli contra Persas caussae quidem censeri debent, quas primo loco posuimus: praetextus vero, quem secundo: principium autem Alexandri trajectio in Asiam. Sic etiam ejus, quod inter Antiochum et Romanos fuit, palam est, caussam debere statui indignationem Aetolorum. nam hi a Romanis spreti multis modis, ut quidem ipsis videbatur, circa exitum belli contra Philippum, non solum Antiochum acciverunt, ut ante dicebamus: sed etiam prae ira illo tempore concepta, quidvis facere ac pati sustinuerunt. at


page 81, image: s081

praetextus existimandus est liberatio Graecorum: ad quam Aetoli, singulas urbes cum Antiocho obeuntes, omnes vocabant. principium vero fuit Antiochi ad Demetriadem cum classe appulsus. Haec Polybius. quae et lucem majorem capiunt ex iis, quae deinceps subdit de caussis belli Punici secundi.

Nec satis est, caussas rei proximas exponamus: sed saepe adscendendum ad antiquiora tempora, unde caetera, tanquam a fonte, fluxerunt. Observat hoc Sallustius in Jugurth‚: ubi, ut Micipsae consilia clarius paterent, a bello Numantino ea repetit. Similiter egit in Catilina. Scio, propterea reprehendi a multis, quasi ambitiose fecerit, dum, de Catilin‚ dicturus, poetarum more historiam auspicatur a primis Vrbis initiis. Sed nobilem historicum egregie tuetur Julius Scaliger in suis de re Poetica libris [note: Lib. 3. de re poet. cap. 96. ]. Atque idem antea in Actio suo fecerat Jovianus. Huc autem redit utriusque defensio, debuisse Sallustium exponere prius, quo pacto urbs creverit, et quomodo paullatim ab antiquis moribus desciverit: ut ita ostenderet, corruptis Urbis moribus factum esse, ut Catilina de conjuratione ista cogitaret, et multos e‚ in civ itate inveniret, qui sceleris hujus participes esse vellent.

Ut vero consilia melius intelligantur, utile est, non unius solum partis, sed adversae etiam, rationes exponi. Multum enim lucis ea res historiae adfert. Ita videmus, ab eodem Sallustio in Catilina, et Caesarem, et Catonem, diversa plane suadentes, induci. Ac Herodotus quoque refert, cujusmodi oratione Otanes suaserit popularem statum, Megabysus commend‚rit imperium optimatium, Darius vero hortatus sit ad unius dominatum.

Caeterum consilia, ac caussae eorum, satis intelligi non possunt, nisi sciamus, quae sit Reip. forma, et quae leges; item quae vires ejus, qui bellici apparatus; quo ingenio, quibus moribus sit belli dux. Ac propterea haec etiam ab historico debent exponi. Unde est, quod Sallustius describit mores Catilinae, et Senatus principum: quod item Livius tant‚ cur‚ nobis Hannibalis ingenium, institutionem, moresque depingat.

Quaerat non injuri‚ aliquis, quid fieri debeat, si res gesta sciatur, caussa ignoretur. Scio, sic interdum usu venire: sed tum circumferendus animus per omnia illa, quae ad personae naturam, et rei circumstantias pertinent. Nam inde illud saltem cognoscemus, quibus aliquem fuisse impulsum credibile sit. Eas igitur suspiciones nostras exponemus: non sic tamen, ut incerta adseramus pro


page 82, image: s082

certis: sed contenti erimus dicere, videri haec vel ista in caussa fuisse, cur aliquis isthoc in animum induceret. Vel etiam, non satis de caussa constare, dicemus, aut quibus autoribus aliquid factum sit. Exemplo sit Livii hoc lib. XXX: Annibal, si integer, quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Id utrum sua sponte fecerit, an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Atque haec de consiliis, et caussis.

Rem comitatur modus, ubi spectamus, numquid factum sit aperto Marte, an arte; alacri er, an timide; sedulo, an segniter. atque ita in aliis. Quae minime praeteriri debent. Nam vel paullum variante modo rei gestae; uti et [gap: Greek word(s)] aliqu‚; fere aliter atque aliter evenire res solent. Quare male suo munere funguntur illi, qui ea omittunt, quae nisi fuissent, aliter res cadere potuisset.

Rem consequitur eventus: qui interdum praeter omnem hominum opinionem sese habet, propter aliqua, quae divinitus intercidunt.

Ex his satis cognoscimus, cur Tullius, uti supra vidimus, tria haec explicare jubeat, consilia, modum, eventum. Quod sedulo praestat Dionysius Halicarnassensis. Unde libro quincto sic scribit: [gap: Greek word(s)] etc. Quae verba ita transtulit H. Stephanus: Enimvero alius quispiam hoc satis esse put‚sset, ipsum rei caput dicere, illum eos, qui secreta consilia inter se agitaverant, morte mult‚sse: tanquam rebus hujusmodi brevis declaratio sufficiat: at ego ipsum etiam modum, quo illi comprehensi fuerunt, memori‚ dignum ratus, statui minime silentio praeterire: quippe qui considerem, historiarum lectores non satis ex iis utilitatis capere, si tantum, quis rerum exitus fuerit, intelligatur: sed eorum unumquemque postulare, ut sibi commemoretur, et cur, et quo singula modo acta fuerint, et mentem illorum, qui ea egerunt: nec non quae divinitus intervenerunt: ac nihil non audire eorum, quaeres comitari consueverunt. Illustrem quoque hac de re locum apud eundem habemus libro VII. ubi, cum egisset de seditione e‚, quae prima Romae concitata fuit, in hunc modum scribit: [gap: Greek word(s)] etc. Longior in narratione hac fui, nequis miretur, quomodo patricii tantam potestatem plebi tradere sustinuerint, cum neque caesi, neque in exilium pulsi fuissent optimatum ulli, ut in aliquibus civitatibus evevit. Vnusquisque enim, cum aliquid praeter opinionem audit, caussam intelligere cupit: atque ex hacpendet fides, quam habet, rei narratae. Considerabam it aque, futurum, ut longe, atque adeo plane a fide mea abhorreret oratio, si hoc solum dixissem, patricios potestate su‚ plebi cessisse, et, cum possent gubernacula


page 83, image: s083

Reip. tradere optimatibus, potius rerum summam populi arbitrio commisisse: sed propter quas haec patricii plebi concessissent caussas, omisissem: eoque omnes recensui. Idem egregie hac de re disserit initio libri undecimi: Quomodo, inquit, (Romani Decemvirorum) potestatem, quaeiam altas egerat radices, (ex Rep.) exstirpare aggressi fuerint; quorum virorum ductu libertatem recuperarint; ob quas caussas, quibusve occasionibus; re ab initio repetit‚ narrare conabor. Talia enim discere, necessarium, et pulchrum esse existimo, cum omnibus, pene dixerim, hominibus; tum praecipue vero iis, qui in contemplatione rerum ad philosophiam pertinentium, et in civilium negotiorum tractatione, versantur. Multis enim non satis, hoc solum ex historia cognoscere, bello Persico, ut potissimum de eo loquar, Athenienses et Lacedaemonios victores fuisse duobus praeliis navalibus, unoque terrestri, devicto barbaro, qui secum ducebat tricies centena hominum millia, cum tamen ipsi cum sociorum auxiliis non essent plures, quam centum et decem hominum millia: haec, inquam, ex historia cognoscere multis non sufficit; sed etiam cupiunt, loca, ubi res gestaefuerunt, ex historia intelligere, et caussas audire, ob quas illa facinora admiranda, et omnem fidem superantia ediderint, et percontari, quinam fuerint tam barbarorum, quam Graecorum exercituum duces: denique (ut ita dicam) quicquid in ipsis praeliis gestum est, audire volunt. Rationem vero hanc addit, [gap: Greek word(s)] . Cujusvis enim animus, dum verbis adipsas res quasi manu ducitur, et non solum audit, quae dicuntur, verum etiam videt, voluptate afficitur. Mox quoque huic bellico exemplo subjungit alterum ex actionibus civilibus, quas [gap: Greek word(s)] vocat: atque ait, ex accurat‚ hac cognitione, non summam tantum voluptatem percipi; sed etiam fructum, cum exempla ejusmodi prudentiam mire alant. Et sane, si caussae, consilia, modus, praetereantur; pueris quidem fabulae narrentur, non historiae scribantur, ut apud Agellium dicit Sempronius Asellio. Adstipulatur eidem Polybius lib. 111; [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Si quis historiae adimat, Quare, Quomodo, Quem in finem, unumquodque actum sit, et numquid exitum habuerit rationi consentaneum: quicquid in illis reliqui fuerit, inanis erit ostentatio, non documentum.



page 84, image: s084

CAP. XVI.

De historia unius imperii. Quinque in ea res spectari oportere, et, quae in singulis considerari debeant, ostensum. Vrbis, et imperii initium, differre. Similiter non eundem semper urbis esse finem, atque imperii. Vt Graecorum res paullatim ad summum honoris fastigium pervenerint, ac sensim retro ierint. Quibus modis a Graecis dicatur historia universalis, et quo pacto scribi ea debeat.

EGimus de historia rei gestae unius: sequitur historia unius imperii. Quae Dionysio Halicarn. lib. VII dicitur [gap: Greek word(s)] . Nec enim ita solum vocatur, quae unius est regionis, sed etiam quae unius est civitatis, aut loci. Haec quomodo scribi debeat, magna ex parte cognoscitur ex iis, quae diximus de ratione rei unius gestae. Nam constat historia imperii ex multis partibus, quales descripsimus. Ut si res Graecorum narrandae sint, describi oportet bellum non unum; sed et Marathonium, et Salaminium, et alia, in quibus ea observanda sunt, quae antea diximus.

Sed praeterea opus est, ut imperium consideremusuniverse, quatenus singulae partes inter se nexum habent, et [gap: Greek word(s)] sive corpus quoddam conficiunt.

Partes istae, quas spectari convenit, sunt quinque, ortus imperii, incrementum, status, declinatio, et finis: quae Graecis, [gap: Greek word(s)] .

Distinguere vero oportet inter initium urbis, et imperii. Raro enim initium idem est amborum, quia tum demum imperium habere urbs dicitur, quando sui est juris ac potestatis: ut quando habet potestatem propriis auspiciis bellum gerendi.

Itaque priusquam de initio imperii agamus, de urbis initio dicendum: ubi videndum, et a quo, et qua de caussa urbs sit condita. De priori interest scire, num a principe populi exstructa sit; an pluribus, qui potestate fuerint aequales. Nam pro isto variare etiam imperii ratio solet: quae vel unius est potestas, vel paucorum, vel populi universi.

De altero in considerationem venit, quae commoda spectarint, qui urbem exstruxere.



page 85, image: s085

Ea vero respiciunt partim acquisitionem, partim conservationem illorum, quae utilia sunt ad hanc vitam.

In acquisitione spectamus, tum quid domi nascatur, ubi consideramus agros fertiles, fluvios piscosos, et similia: tum quid aliunde commode importetur, si domi minus proveniat. Quantopere autem requiratur agri fertilitas, eo quod populus frequens sine copia cibi vitam tueri non posset, cognoscere est ex historia nobili de Dinocrate, sive ut vocatur in inscriptione antiquae Democrate architecto, pollicente se Athon montem ita efformaturum, ut haberet figuram regis Alexandri; ac manus laeva amplecteretur amplissimae civitatis moenia; dextera autem pateram, quae flumina ejus montis et exciperet, inque mare effunderet. Cujus consilium non alia de caussa rejecit Alexander, quam quia conspiceret, ut si colonia eo deduceretur, judicium suum improbaretur, quia esset civitas sine agris et eorum fructibus. Quare Dinocratem quidem secum retinuit: sed opera ejus usus est in urbe condenda Alexandria, loco magis idoneo, seu ea quae agricultura, seu quae mercatura praeberet, spectarentur: quippe juxta Nilum ac mare. Vide Vitruvium praefat. lib. 11.

In conservatione videmus, num vel loci natur‚, vel hominum vi custodire ac tueri nos nostraque possimus ad versus pericula: ut inundationem, vim hostilem, atque alia.

Horum in condenda, et retinenda urbe ratio haberi solet. Uti fecit Arsaces, primus Parthorum rex, cum Daram, sive Dasam, vel Darieum conderet. Quemadmodum his verbis docet Justinus lib. XLI: Revocato, inquit, Seleuco novis motibus in Asiam, dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit, civitates firmat, urbem quoque nomine Daram in monte Zapaortenon condit: cujus loci ea conditio est, ut neque munitius quicquam esse, neque amoenius possit: ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat; et soli circumjacentis tanta ubertas est, ut propriis opibus expleatur: jam fontium ac silvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia irrigetur, et venationum voluptatibus exornetur. Sane qui in exstruendo non attendunt ad ista, imprudentes sunt: timidi autem, qui, periculo postea cognito, sedes meliores quaerere non audent.

Est et cum urbes in extero solo conduntur, ut regionem muniant. Hujus generis coloniae Romanorum esse solent.

Refert etiam scire, num homines sponte urbem condiderint: an aliunde expulsi. Quomodo Teucer exul condidit in Cypro Salamina.



page 86, image: s086

Interdum quoque urbes partim ab indigenis, partim ab exteris conduntur. Ita Lavinium a Latinis indigenis, et Troianis advenis fuit exstructum.

Atque haec de urbis initio. De quo et quaedam non aspernanda habet Machiavellus Disput. de Repub. lib. I. cap. I. Postilla referemus, ut urbs paullatim indepta sit imperium: atque id partim opibus publicis ac privatis, quo refer reditus, et vectigalia, ac victum civium: partim legibus, prudenti‚que eorum qui imperarent: ut qui non amari minus, quam metui vellent: partim etiam fortitudine, ac disciplina militari.

Hinc exponemus, ut iisdem artibus ad summum potentiae atque honoris fastigium pervenerit. Nam quibus imperium comparatur, iisdem retinetur, atque augetur.

Excipit ista declinatio imperii. Caussae vero, cur labefactetur, esse solent, vel luxuries, et alia civium vitia, vel seditiones, vel nimia externi principis potentia. Atque haec etiam exitio imperio sunt. Est vero, cum intereat vel fame, et pestilenti‚, vel incendio, aut diluvio, vel terraemotu, quo integrae saepe civitates sunt absorptae.

Porro interdum fit, ut urbis idem sit finis, atque imperii, ut accidit Troianis, et Carthaginensibus. item Hierosolymis a Tito devictis. Interdum urbs manet, non imperium, ut Hierosolymis captis a Pompeio. Interdum urbs deleta, imperium mansit, sed alio translatum. Quod contigit Jesolo, Heracleae, et Medauco veteri, Italiae civitatibus. Nam post earum ruinam imperium translatum fuit Rivaltum. Atque haec, quae de imperii unius historia diximus, plenius exponit Patricius dialogo VI de histori‚. Multum vero iis lucis accesserit ex Graecorum imperio. Nam nihil memorabile egerunt a Troianis temporibus, usque ad bellum, quod adversus Darium, et Xerxem gessere. Marathoni‚ vero et Salamini‚ pugn‚ ad summam pervenere potentiam. Mox dissidium inter Athenienses, et Lacedaemonios, conflavit bellum Peloponnesiacum, quod vires eorum ita distraxit, atque attrivit, ut Philippus, Macedoniae rex, occasione e‚ utendum sibi ratus, Graecorum invaserit imperium. Huic successit filius Alexander, qui Persiam, aliaque orientis regna, paterno imperio adjecit. Eo defuncto, praefecti exercitus imperium inter se divisere. Sed mutuis dissensionibus et bellis, cum illorum, tum eorum qui istis successere, et Graecia, et quaecunque Alexandri virtute parta erant, Romanorum in potestatem


page 87, image: s087

venerunt. Haec quae breviter nos diximus, paucis item, sed paullo tamen fusius, etiam Zosimus narrat initio libri primi. Ubi et observat, ut Romanorum res creverint, posteaque declinarint. Atque haec de historia particulari, sive, ut Polybius [note: Lib. 1. ] vocat, [gap: Greek word(s)] .

Proximum erat, ut traderemus, quomodo historia omnis aevi ab origine mundi usque ad nostra tempora scribi debeat. Item quae non omnis quidem est aevi, attamen orbis est universi, vel nobilissimorum orbis imperiorum: ut cum narrandum, quae annis aliquot, vel etiam seculis, per orbem universum, vel gentes maxime celebres, contigerunt. Polybio [note: Lib. 1. ] vocatur [gap: Greek word(s)] . Dionysio Halicarnass. lib. V. est [gap: Greek word(s)] . cui opponitur [gap: Greek word(s)] , quae uni est loco adstricta. Quomodo vero [gap: Greek word(s)] scribi debeat, cognoscere est ex iis, quae hactenus de unius rei gestae, atque unius imperii historia diximus. Nam ut ex multis unius rei gestae historiis conflatur historia imperii totius: ita ex multis universi imperii historiis componitur historia universalis. Quicquid vero peculiaris hÓc artificii est, id ad dispositionem pertinet: de qu‚ dicemus suo loco. Quodsi quis scire etiam volet, quanta hujus [gap: Greek word(s)] utilitas sit; videat, quae fuse initio bibliothecae suae disserit Diodorus Siculus.

CAP. XVII.

De vitis, seu historia unius hominis. Vtrum etiam privatorum vitae scribi debeant, si doctrin‚, vel arte aliqu‚ excelluerint. In vitis privatorum, privatam duntaxat; in iis, qui publicos honores gessere, et publicam, et privatam vitam spectari. Aliter de utroque horum agere, qui vitas scribunt; aliter, qui annales condunt. Bonorum vitas, duplici; improborum, uno tantum nomine prodesse. In vitis solum exponi, quae sciri interest. Iunii Cordi peccatum in hoc geminum. Duplex via scribentium vitas.

VIdimus de historia totius corporis, et variis ejus formis: ut quae vel omnis est aevi, vel integri imperii, vel solum unius belli, aut conjurationis. Superest historia unius hominis.

In hac duo spectare oportet: quorum vitas scribere conveniat, et quomodo id fieri debeat.



page 88, image: s088

De priori illud satis est apertum, tum virorum, tum mulierum vitas scribi posse; quos virtus, aut honor, illustri in loco collocaverit; vel etiam facinora foeda nobiles fecerint. Illud vero in controversia est, an praeter eos, qui gesserint publicos honores, ac sago, aut tog‚, multum Reip. emolumenti attulerint, aut damni dederint, etiam describi oporteat vitas hominum privatorum: ut pictorum, seulptorum, grammaticorum, rhetorum, philosophorum, et similium. In dubium illud vocat Patricius dialogo de Historia octavo. Sed scimus, Tranquillum non minus de grammaticis, rhetoribus, ac poetis scripsisse, quam de duodecim Caesaribus. Et philosophorum vitas scripsit Laertius, uti sophistarum, Philostratus, atque Eunapius. Ac multos etiam alios, qui hodie non exstent, superius [note: Cap. 7. ] commemoravimus. Adhaec si Reip. refert, praeclaros esse philosophos, poetas, rhetoras, quis dubitet, quin Reip. intersit, eorum vitas ad posteros propagari, quo istorum exemplo ad simile studium alii excitentur?

Sic igitur statuo, duplex esse eorum genus, qui vitas scripsere: alios enim hominum privatorum, alios autem principum vitas composuisse. Inter quos hoc interest, quod priores privatae tantum vitae conducunt: posteriores et privatae, et publicae. Nam duo haec in principum vitis spectantur, qualis quisque fuerit imperio, et interior ac familiaris vita, ut verbis utar Suetonii. Posterius hoc respondet [gap: Greek word(s)] , prius [gap: Greek word(s)] . Caeterum in priori etiam differunt vitarum scriptores ab annalium conditoribus. Nam hi praecipue spectant Rempublicam: ea vero, quae ad privatam pertinent vitam, tantum per occasionem delibant. Liquet hoc ex Tacito, Dione, Herodiano, Ammiano, et aliis. At vitarum scriptores imprimis exponunt vitam singulorum privatam: ea, quae publica sunt, per occasionem attingunt, atque, ut Graeci dicerent, [gap: Greek word(s)] . Quod satis ostendunt Tranquillus, Lampridius, caeteriqueue, qui Caesarum vitas scripsere.

Quamquam autem non bonorum tantum, sed sceleratorum etiam vitas posteritati prodi expediat: multum tamen interest, illas potius scribi, quam has. Nam bonorum exempla non solum cognitione boni nos instruunt: sed etiam ad imitandum excitant. At non pauci sunt, quos malorum artes nescire praestaret. Atqui, ut Plinius vere ait, parum abest a docente, qui narrat. Hactenus de iis, quorum vitae scribi debent.

Altera quaestio erat, de modo, quo id fieri convenit. Ubi imprimis


page 89, image: s089

meminisse ejus oportet, quod superius dicebamus, materiem, circa quam historia versatur, non esse quaevis, quae homines egere, sed [gap: Greek word(s)] , ac memori‚ digna. Quare nec in Vitis quaevis exponemus: sed ea duntaxat, quae praelustria sunt, atque ejusmodi, ut ea nota esse publici intersit. Ac propterea etiam a Julio Capitolino [note: In Opilio Macrino. ] reprehenditur Iunius Cordus, asserens, se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Trajano, aut Pio, aut Marco sciendum sit, quoties processerit, quando cibos variaverit, et quando vestem mutaverit, et quos quando promoverit: quae ille omnia exequendo mythistoriis replevit talia scribendo; cum omnino rerum vilium, aut nulla scribenda sint, aut nimis pauca; si tamen ex his mores possint animadverti, qui revera sciendi sunt, ut ex iis caeterae colligantur.

Hac ipsa de caussa non facile eorum vita scribenda est, qui nihil memoratu dignum egere. In quo idem Cordus peccavit. Nam, ut ibidem Capitolinus ait, studium ei suit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat. Qui non multum prosecit. Nam et pauca reperit, et indigna memoratu. Quare non temere aliorum vitae scribendae, quam qui rebus gestis, vel ingenii monumentis, vel re ali‚, suo aevo fuere illustres. Quodsi qui sol‚ imperii amplitudine commendentur, hos non est quod stylo nostro dignemur.

Bifariam vero vitae scribi solent; per tempora, vel per species, ut Tranquillus in Augusti vita loquitur. Hoc est, vel temporum gradus servandi; vel generum sequimur distributionem, null‚ temporis habit‚ ratione.

Posterioris exemplum sit, si, quae Spartianus scripsit, revoces ad tria haec capita; publice gesta, peregrinationes, et caeteram vitam privatam.

In posteriori genere per eadem capita eundum, per quae oratores procedunt in genere demonstrativo: ut sunt; genus, patria, ingenium, indoles, forma, opes, educatio, mores, studium virtutis et sapientiae, amici, vitae genus, pietas; prudenter, juste, fortiter, moderate dicta, vel facta; honores, conjugium, liberi, mors, fama, et siqua hujusmodi alia: de quibus in Oratoriis Institutionibus, ac Partitionibus satis dictum nobis.

Interim cavendum, ne ex historica vitae narratione faciamus elogium, aut vituperationem: quae plurimum ab historia differre, ex Luciano superius ostendimus.

Ut vero melius perspiciatur modus, quo vitae scribi debent, exemplum capere possumus ex Cornelio Nepote, a quo Attici vitam


page 90, image: s090

elegantissime scriptam habemus. Uti et Imperatorum vitas, quas falso tribuunt Aemilio Probo. Nepoti adde Tranquilli illa, quae exstant. E Graecis virorum principum vitas nobis reliquit divinus Plutarchus: philosophorum, Laertius: Demonactis, Lucianus: Apollonii Tyanaei, Philostratus secundus, primi, qui singularum iconum edidit librum, ex filia nepos. Nec praetereundus Philostratus tertius, secundi ex fratre nepos, qui sophistarum vitas libris duobus complexus fuit: uti nec Eunapius, qui et ipse de sui aevi sophistis librum scripsit plane luculentum, nisi qu‚ parte favet Platonicorum istius aevi magiae, Christianae vero religioni omnino iniquior est.

CAP. XVIII.

De judicio historico. Franciscus Patricius resellitur. Iudicium ferri non debere, nisi probe omnia circumspexeris. Quo pacto institui debeat, Sallustii, Liviique locis aliquot ostensum. Pertinere eo, ut de vita cujusque dicamus, qualis fuerit. Si hÓc peccandum est, satius esse, ut de malis bene, quam ut de bonis male sentiamus. In more esse, ut post vitae historiam adjiciatur funebris laudatiuncula. Refelluntur, qui laudationes putant ab historia esse alienas. Interim in laudando modum esse servandum. Sallustius eo reprehensus, quod maligne laudet, fuse ampleque vituperet. Laudatiunculae historicae, et oratorii encomii discrimen ex Agathia, ac Luciano; et inde Tullio lux. Ioviani Pontani, et alterius, sententia expensa. An historici etiam sit affectus movere, obiter quaesitum.

QUae hactenus diximus, proprie ad [gap: Greek word(s)] , five narrationem praecipue institutam pertinent. Sed praeter eam tria alia sunt, ex quibus historiae corpus componatur; judicium, conciones, et digressiones.

Judicium appello, quo historicus post rem narratam adfert sententiam suam.

Neque hanc partem neglexit Tullius in secundo de Oratore. Jubet enim, de consiliis significari, quid scriptor probet. Quod vero de


page 91, image: s091

consiliis ait Tullius, idem in caeteris locum habet. Ita Curtius lib. IX, cum quaedam ambiguae fidei de canibus venaticis in Sophite regione narrasset, continuo subdit: Equidem plura transcribo, quam credo. Nam nec affirmare sustineo, de quibus dubito; nec subducere, quae accepi.

Verum, inquiunt nonnulli, praejudicum ea res adferet lectori. Minime vero. Nam et quisquis legit historiam, secum tacitus judicat: expedit vero ut, ubi ad narrationis finem devenerit, suum cum historici judicio conferat. Nec tamen est, quod dicunt, ita narrationis filum abrumpi. Nam leviculum hoc incommodum abunde compensatur majori emolumento, quod ex judicio istoc consequimur. Neque movere debet, quod Xenophon [gap: Greek word(s)] [note: Libb. de rebus Graecorum. ] id neglexerit. Nam uti caussam habuit, cur eo opere judicio supersederet: ita alio in opere judicium adhibet: nempe illo, quod Cyri [gap: Greek word(s)] [note: Adsensus sive expeditio in Asiam. ] inscribitur. Quod vero Caesarem quoque negant judicium suum interponere: id levis est momenti. Nam commentarios is, non historiam scripsit.

Atque ista clare etiam refellunt Franciscum Patricium, qui dialogo X. hanc historiae legem facit, ut tantum res gestas narret; non item, vel caussas rerum scrutetur, vel judicium suum interponat. Nempe quia hoc philosophi esse putet, non historici munus. Itaque ne Polybium quidem perstringere veretur, quod subinde, rebus narratis, philosophi instar de iis disserat. Sed nobis potior est Polybii auctoritas, praesertim quae ratione adeo v alid‚ sit subnixa. Est enim historia, ut non semel dictum, philosophia exemplis constans. Haec philosophiae, et historiae affinitas, ac conjunctio, facit, ut philosopho praecepta sua liceat historicorum exemplis illustrare: et vicissim historicus possit facta quaedam ad philosophorum praecepta expendere. Loquor vero de histori‚ just‚. Neque enim in commentariis ista exigi debent. Longeque minus [gap: Greek word(s)] . Ubi satis est, capita rerum gestarum referri, et temporibus suis accommodari.

Interea agnoscimus, interdum usu venire, ut etiam in justa ac legitima historia judicio satius sit supersedere. Ut si singula non satis sint nobis explorata. Nam pendet judicium ab omnibus circumstantiis, quarum vel una si ignoretur, judicare de re minime possumus. Quod etiam Ulpiani judicium est l. injuriam, v. ß idem. ff. de injuriis.

In rebus vero minime incertis plane judicium apponemus: sed quasi obiter, atque ut plurimum paucis. Qua in re exemplo esse


page 92, image: s092

possit Sallustius. Nam cum improba Catilinae consilia, omnemque conjurationis apparatum, luculente narr‚sset: judicium suum his verbis apponit: E‚ tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est. cui cum ad occasum ab ortu Solis omnia domita armis parerent; domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent: fuere tamen cives, qui seque, et remp. obstinatis animis perditum irent. Namque, duobus Senati decretis, ex tanta multitudine, neque praemio inductus conjurationem patefecerat, neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat. Tanta vis morbi, atque uti tabes, plerosque civium animos invaserat. Et in Jugurtha, cum captum a Mario montem saxeum mediocri castello, ubi regis erant thesauri, retulisset, addit: Sic Forte correcta Marii temeritas gloriam ex culpa invenit. Similiter Livius [note: Lib. 23. ], cum narr‚sset eruptionem ad Nolam a Marcello factam: Ingens, inquit, eo die res, ac nescio, an maxima illo bello gesta sit. Non vinci enim ab Annibale vincentibus difficilius fuit, quam postea vincere.

Saepe etiam ex pedit, judicium apponamus, non ut nostri unius, sed tanquam sapientium commune. Pondus enim ea res addit orationi. Exemplo esto Livius [note: Lib. 23. ], cum explicaret desidiam Annibalici exercitus ad Capuam: Majus, ait, id peccatum ducis apud peritos artium militarium habetur, quam quod non ex Cannensi acie protenus ad urbem Romam duxisset exereitum. Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit: hic error vires ademisse ad vincendum.

Caeterum ad judicium melius ferendum plurimum valet, si etiam, ut Ciceronis [note: Lib. 2. de Orat. ] utar verbis, explicentur hominum ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fam‚ ac nomine excellant, de cujusquo vita ac natura. Praecipit idem Dionysius Halic. lib. V. cum ait; [gap: Greek word(s)] (H. Stephanus legit [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] . hoc est; Inprimis existimo convenire iis, qui historias scribunt, ut non modo exponant res ab insignibus Imperatoribus in militi‚ gestas, et siquid praeclarum, ac reip. administrationi salutare, invenerunt: sed insuper, ut vitas eorum, num moderati ac temperantes, morumque patriorum atque institionum observantes fuerint, ostendant. Itaque et in historia locum habent laudes, quas quisque meritus est. Sunt enim pars judicii; quod inter praecipuas est historiae virtutes. Solum videndum, ne in laudationibus istis negligamus [gap: Greek word(s)] [note: Veritatem et aequitatem. ], quorum imprimis se [gap: Greek word(s)] [note: Curam gerere. ], idem Dionysins in prooemio ait.


page 93, image: s093

Negligitur vero utrumque, si vel probos vituperemus, vel improbos laudemus. Neutrum historico convenit: qui neque cum Xenophonte Cyrum, regem justiti‚ minime commendabilem, optimi ac justissimi princip is statuet exemplar: neque cum Marone univiram ac castissimam Didonem depinget, ut parum pudicam. Et tamen, si alterutro peccandum est, levius delinquit, qui virum malum celebrat ab egregiis virtutibus: quam qui probis vitia falso affingit. Nam posterius qui facit, alienam laedit existimationem: at non alterius violat famam, qui falso praedicat alicujus virtutes. Nisi forte certamen fuerit probo cum improbo. Tum enim laudatio improbi in praejudicium ejus verget, qui ei in vita fuerit adversatus. Altera etiam caussa accedit: quia probi hominis argumentum esse solet, omnia in meliorem partem interpretari. Nam quisque alios ex sese metiri solet: unde fit, ut qui probis ipse moribus est, idem alios similes esse facile in animum inducat: improbus vero, etiam dum res in incerto est, esse alios improbos existimet, eoque omnia rapiat in deteriorem partem.

Quaeritur porro, ubi historicus apponere judicium debeat. Verbo id jam ante indicavimus: nempe post res narratas. Imprimis vero facere id veteres solent, postquam excellentis ducis obitum retulerunt. Hinc Brutidius Niger apud M. Senecam Suasoria VI, vel, ut alii distinguunt, VII: Quoties magni alicujus mors ab historicis narrata est, toties fere totius consummatio vitae, et quasi sunebris laudatio redditur.

Keckermannus tamen in suo de historia opere laudationes in totum repudiat: partim quia illas rhetoris, non historici esse putet: partim quia, si eum audimus, in historia etiam superfluae sint. Nam, inquit, ipsa narratio satis superque prudenti lectori laudabit aut vituperabit factorum auctores. Sed facile utrique argumento obviam itur. Nam rhetor, et historicus, multa quidem habent communia; sed nec considerandi, nec tractandi ratio convenit. Neque supervacaneum est, quod judicium imbecilliorum firmat, benefactis et malefactis cujusque mercedem suam rependit, aliosque ad virtutem inflammat, a vitiis absterret.

Sed tamen a nonnullis modum ea in re minime teneri, satis ostendunt, quae Seneca subjungit, post verba illa, quae paullo ante citabamus: Hoc, inquit, semel atque iterum a Thucydide factum. idem in paucissimis personis usurpatum a Sallustio. Livius benignius omnibus magnis viris praestitit. Sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ubi, Sallustium in laudando parcum fuisse, non minus vere dicit, quam ejus in verbis


page 94, image: s094

parcimoniam laudat Appuleius [note: In Apolog. ]: sed in vituperando tamen parcus minime fuit. Nam homo nequam, ut eum Lactantius [note: Lib. 2. de fals. relig. cap. 13. ] vocat, sed gravissimus alienae luxuriae objurgator et censor, ut de eo loquitur Macrobius [note: Lib. 3. Saturn. cap. 15. ], tum in Catalinari‚, tum in Jurguthin‚, usque adeo multus est in insectando, ut interdum oratio ejus propius ad invectivam in mores populi Romani, quam ad historiam accedere videatur. Idem de Theopompo dictum velim, quem Lucianus [note: Lib. de scrib. hist. ] ait adeo vehementer atque acerbe vituperare, ut videatur [gap: Greek word(s)] [note: Accusare magis, quam historiam scribere. ] [gap: Greek word(s)] .

Nec tamen in vituperando solum, sed etiam in laudando modus tenendus est. quod idem Lucianus indicat his verbis: [gap: Greek word(s)] . Non hoc dico, quasi non laudandum in historia quandoque sit: sed suo loco et tempore laudandum, modumque rebus adhibendum esse censeo, nequ‚ molesti‚ afficiantur ii, qui in posterum eadem haec aliquando legent. Nempe aliud omnino est laudatiuncula historica, aliud laudatio oratoria. Quae jure distinguit Agathias operis sui praefatione, ubi inter alia; [gap: Greek word(s)] . Atquiperiti harum rerum auctores soli encomio convenire aiunt, bona, quibus quisque praeditus est, verbis exaggerare, atque extollere. Historia vero, tametsi ne ipsa quidem a laudatione eorum, qui praeclari aliquid gesserunt, prorsus abhorret: hunc tamen scopum argumentumque sibi praefixum habere nolle, existimo. Sed sicubi factorum effectus laudem aut dedecus conciliat, vim facere historiae non licet, neque resipsas palliare fucareque oportet. Haec Agathias: quae tamen in su‚ ineptissim‚ interpretatione, ut alia multa, plane praeteriit Christophorus Persona.

Ex his vero Agathiae verbis e‚dem cognoscimus, caussam, cur oratorium encomium non conveniat historiae, non hanc solum esse, quod historicus paucis laudet, orator fuse id agat: verum imprimis, quia qui in laudes ample excurrit, difficulter se tenet intra limites veritatis. Hinc Cicero epist. XIX lib. I. ad Att. Quamquam non [gap: Greek word(s)] sunt, sed [gap: Greek word(s)] , quae scribimus. Sed pluribus hac de re praecipit Lucianus his verbis: [gap: Greek word(s)] ,


page 95, image: s095

[gap: Greek word(s)] . Ac primum quidem illud, quantum peccent, consideremus. Nam plerique ipsorum, neglecto eo, ut rem ipsam, perinde ut gesta est, exponant, in laudibus imperatorum, et ducum, immorantur, suos quidem in caelum extollentes, contra autem hostes ultra modum deprimentes: ignari videlicet, quod non angusto aliquo isthmo divisa et intersepta sint historia et encomium: sed magno quodam muro per medium eunte distincta, et musicorum istud, BIS PER OMNES CHORDAS, inter se distent. Siquidem ille, qui encomium scribit, hoc unum spectat, ut quibuscunque modis possit, eum, quem laudandum suscepit, extollat atque oblectet: ac etiamsi per mendacium forte id consequatur, quo tendit, parum id curat. At contra historia nihil salsum inseri sibi, ne pauxillum quidem, permittit; non magis quam arteriam dicunt medicorum filii, eam quae aspera vocatur, quicquam potus, aut cibi, in se recipere.

Ex his satis liquet, neutiquam eorum probari sententiam posse, qui historiam definiunt [note: Vti Cornel. Agrippa lib. de van sciet. ], rerum gestarum cum laude aut vituperatione narrationem. Nam oratoria quidem laudatio in historia locum non habet: ut vero [gap: Greek word(s)] laudemus, licet quidem, dum suo loco, et tempore, et cum modo fiat: sed tamen non est de historiae [gap: Greek word(s)] , ut constat ex iis, quae de ejus natura superius diximus. Caute itaque etiam accipi debent, quae doctissimus Jovianus Pontanus in Actio suo scribit: Illud, inquit, rerum scriptori servandum maxime, atque in tota rerum serie, ut pro locis, rebus, occasionibus, judicis ipse personam induat, ut laudet, condemnet, admiretur, deprimat, misereatur, nunc rideat humanos casus, nunc deploret: demum meminerit, demonstrativo in dicendi genere se versari, ac cum laudandi, tum vituperandi onus a se esse susceptum. Ubi in altero etiam vix ausim assentire. Ait, historici munus esse, legentium animos ad commiserationem movere. At quanto aliter Polybius! qui muliebre id putat atque effoeminatum: neque Philarchum reprehendere eo nomine veretur. Et sane tragoediae id propositum, non historiae: quae immane quantum distant. Tamen non videtur vitiosum, si res adeo sit miserabilis, ut animus cohibere se minus possit, quin in affectum hunc erumpat. Cujus rei exemplum non unum in Livio habemus: ut cum alibi,


page 96, image: s096

tum in Albae ruinis [note: Lib. 1. ]. Nam quid ad misericordiam movendam aptius dici potuit Livianis istis? Inter haec jam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam urbem. quae, ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capt‚, clamor hostilis, et cursus per urbem armatorum, omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste, ac tacita moestitia, ita defixit emnium animos, ut prae metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illas visuri, pervagarentur. Vt vero jam equitum clamor exire jubentium instabat; jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur; pulvisque ex distantibus locis ortus, velut nube induct‚, omnia impleverat: raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates, tectaque in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutu‚ miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa august a praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo: unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Hactenus Livius, graphice omnino, et oratorium plane in modum: adeo ut vel rigidum aliquem Zenona, vel Catonem, possint commovere: iis vero, quibus mollior animus, vel lacrimas excutere valeant. Sed orationem hujusmodi [gap: Greek word(s)] locum in historia non habere, nisi in atroci aliqua, ac publica calamitate: satis ex iis liquet, quae antea diximus.

CAP. XIX.

De sententiis ostensum, quales in historia habeant locum, et quomodo, et quatenus usurpandae: ac Liviusne e‚ parte potius imitandus, an Sallustius.

AD judicium historicum, de quo proxime egimus, etiam pertinent [gap: Greek word(s)] sive sententiae. Nam iis utitur historicus, quando judicium suum explanat: sive id fiat, ut ratio eorum adferatur, quae dicta sunt; sive ut epiphonematis loco fungantur. Sententias vero appello, non eas tantum, quibus exponitur, quid in vita fieri


page 97, image: s097

debeat; sed etiam quid fiat: quomodo et Cornisicius usurpat in Rhetoricis ad Herenn. Conveniunt autem historiae non quaevis sententiae, sed graves et severae: quales non sunt, quae elegantes quidem sunt, sed humiles. Etiamsi vero aliunde promantur: tamen ita ab historico debent adferri, ut domi natae, non foris arcessitae, videantur. Etiam Petronii illud haut temere negligendum: Curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intecto [note: Al. intexto. ] vestibus colore niteant. Nempe jam Petronii aevo, et oratores, et historici, ita eas affectabant, ut condensatione earum laboraret oratio. Damnat id quoque Fabius lib. IX. cap V. Lumina praecipue in clausulis posita sententias vocamus. Quae minus crebra apud antiquos nostris temporibus modo carent. Antiquos igitur, ut Fabius hoc loco monet, imitabitur, non orator tantum, sed etiam historicus noster: ne forte audire cogatur illud B. Hieronymi ad Pammachium, More puerorum argutas sententiolas in clausulis struis. Quamquam nec antiquorum omnes unam viam institerunt. Frequens enim earum usus est Thucydidi, Polybio, ac Sallustio: parcus admodum Dionysio, et Caesari. Mediam vero viam Livius tenet. Hicne vero, an ille, vel iste, sequendus sit nobis, praecepto tradi nequit: imo nec omnia omnes possumus, ac propterea suo se quisque pede metiri, ac genium suum sequi debet. Interim etiam considerare oportet, utrum commentarios, an justam, et legitimam historiam scribamus: in illis vix sententiis opus: in hac magis requiruntur: non sic tamen, ut Sallustium potius sequi necesse habeamus, quam Livium. Nam sententiosum illud scribendi genus plus quidem prodest, et afficit, imprimis viros graves, ac prudentes: sed non propterea ita scribere cogimur, cum id non sit de historiae natura: quod negare non possumus, dummodo historiam consideremus [note: Lucian. de scr. hist. ] [gap: Greek word(s)] [note: Quatenus propriam duntaxat perfectionem habet, veritatis dico patefactionem. ]. [gap: Greek word(s)] Eoqueue, ut dixi, spectandum cuique, quid humeri ferre valeant, et quo natur‚ trahatur. Atque haec de sententiis, et universe de judicio dicta sunto.

CAP. XX.

De concionibus, contra Francisci Patricii, et Paulli Benii opinionem, ostenditur, habere eas in historia locum: nec ratione id solum evincitur, sed etiam Herodoti, Thucydidis, Xenophontis, et aliorum Graecorum auctoritate. Cratippum in


page 98, image: s098

historia conciones damn‚sse. Vnde sit, quod in solo octavo Tbucydidae libro nonnullae sint conciones. Dionysium, cum in Rhetoricis damnat eos, qui historiae conciones inserunt, vel non quasvis conciones intelligere, vel opus illud scripsisse ante Antiquitates Romanas, ubi ipse eas frequentat. Diodorus Siculus adversus Bodinum defenditur. Diodori illustris locus de recto concionum usu.

NUnc veniamus ad conciones. Ubi primum excutienda nobis [gap: Greek word(s)] quaestio, an eae in historia habeant locum. Nam neque olim defuere, qui id negarent, ut postea dicemus: et multi hoc seculo pedibus in eam sententiam eunt: eosque inter Franciscus Patricius lib. X de historia: Paullus Benius itidem in suis de historia libris: et Barthius Adversariorum lib. LX, ubi commentatur in B. Augustini lib. 1 de Civ. Dei cap. V: nec alias admittit orationes in historia, quam exceptas a notariis: caeteras ad ostentationem eloquentiae inseri non dubitat dicere. Quare plane veniam mihi dari postulo, si paullo fusius hac de re agere videar, quam instituti ratio requirere alioqui videatur. Et tamen non dicam omnia, quae dici possunt. Nam ubertim hac de re egit Ubertus Folieta: uti et Sebastianus Maccius. Ego illa imprimis persequar, quae illi vel praeterierunt, vel tantum attigere.

Qui in contraria sententia sunt, isti aiunt, orationes, quas historicus fingit, repugnare veritati; quam is potissimum sibi propositam habet. Et hoc ita esse, eo ostendunt, quod, seu verba, seu rem spectes, non eadem dixerint illi, qui ista dixisse dicuntur. Livius enim, non Scipionem modo, ac Fabium, sed ipsum Romulum, Sabinas mulieres, Horatii patrem, Brutum, Camillum, et alios, eo modo loquentes inducit, quo Augusti aevo sermones suos caedebant. Atqui veteres illos non candido, et terso adeo sermone, sed horridiore omnino, usos esse, extra omnem controversiam est.

Praeterea historici, ne sententiam quidem si spectes, cum eandem concionem referunt, per omnia conveniunt. Quod nemo negaverit, qui orationem Veturiae, sive, ut aliis vocatur, Volumniae ad Coriolanum filium, quae apud Dionysium Halicarn. [note: Lib. 8. Antiquit. Rom. pag. 521. ] exstat, contulerit cum ea, quae est apud Livium [note: Lib. 2. ], et utramque cum illa, quae est apud Plutarchum [note: In Coriolano. ]. Cujus varietatis non alia est caussa, quam quia more poetarum considerarint [gap: Greek word(s)] , sive universum genus:


page 99, image: s099

quomodo dissimili modo Ulyssem in Philoctete suo describunt Aeschylus, Sophocles, Euripides. Nempe quia non eodem modo conceperunt animo naturam, atque indolem hominis callidi ac prudentis. At, quemadmodum Aristoteles ait in libro de re poetica, eo differunt historicus, et poeta, quod hic magis singula, ille magis universum genus considerat. Quippe qui non tam attendat, quid dictum factumve sit, quam quid fieri vel dici convenerit ab tali homine, qualis erat, quem describit.

Adhaec, aiunt, orationes facere, ut historia hiet atque divellatur: quod Raimundi Lulli judicium est lib. V de oratione cap. IV. ubi et in Livio hoc poeticum et fictum appellat.

Sed facile istis occurritur. Nec enim historicus jurat in aliena verba: sed ei satis est, si rem fideliter referat. Quare etsi historicus res gestas haut aliter narrare debeat, quam acciderunt: sermones tamen hominum non necesse habet, natrare, quemadmodum habiti fuere: nam hoc quidem plurimum fieri nequit: verum sat est, ut referat eo modo, quo si rem spectes, loqui debere, quoque eos locutos esse, verisimile est. Imo, si vel historicus nactus sit orationes, prout eas notarii exceperunt, necesse tamen erit, ut caeterae historiae stylo accommodentur, ne dictio sit hybrida, ac dissimilis sui. Nec hiat historia orationibus insertis, quia pars et ipsa historiae sunt. Nec poetica sunt figmenta, quia orationes vere habitae, et in eam mentem.

Ostendunt haec, quam infirmis nitantur argumentis, qui conciones putant historiae repugnare. Nunc illud addamus, tantum abesse, ut historia ab iis abhorreat, ut eas omnino requirat. Siquidem ex illis, quae superius diximus, satis liquet, in historiis vel imprimis requiri rerum caussas. Atqui conciones inter eas non infimum tenent locum. Unde Dionysius Halicarnassensis lib. VII, cum egisset de seditione plebis adversus Senatum, ait, mirari se, multos tantopere occupari in praelio aliquo describendo, aut loci natura, aut genere armaturae, et aliis, quae alterutris victoriae caussa fuerunt: at non item orationes memoriae prodere, per quas praeter opinionem res maximae contigerunt, planeque admirandae.

Nec ratione solum haec sententia nixa est, sed etiam autoritate totius pene antiquitatis. Non jam dicam, Lucianum scribere, licere historico in concionibus [gap: Greek word(s)] : Tullium item in secundo de Oratore propterea imprimis velle, maxime esse oratoris, historiam scribere. Ipsos potius historicos, testes maxime locupletes, adducam.



page 100, image: s100

Et unde potius ordiar, quam ab Herodoto, historiae patre, scriptore omnium eorum, quorum opera solut‚ oratione exstant, antiquissimo? Apud eum lib. I. habemus orationem Sandanidis Lydi, qu‚ Croeso bellum dissuadet adversus Cappadocas: Cyri, qu‚ Persas ad defectionem sollicitat: Massagetarum legati, cum Cyrus in eorum terras exercitum ducere vellet: Croesi suadentis, ut Cyrus potius in Massagetarum solum copias duceret, quam eos in suo exspectaret. Item lib. III orationem, quam Periandri, Corinthiorum regis, filia ad Lycophronem fratrem habuit, ut Corcyr‚ Corinthum rediret: praeterea orationem Cambysis, interemtum a se fratrem Smerdim confitentis, et amicos incitantis ad ulciscendum magum Smerdim, hominem Medum, qui imperium occuparat: item orationem Darii, qui sex proceres Persicos accendebat ad maturandam Smerdis caedem: adhaec Otanis pro imperio populari, Megabyzi pro optimatum statu, Darii pro unius dominatu: item Maeandrii post obitum Polycratis, Samiorum tyranni, libertatem populo restiruentis. Variae etiam sunt orationes libri quarti. ut Cois Mitylenaei, legati Scythici; Scytharum; Indathyrsi Scytharum regis. Libro quincto item Aristagorae Milesiorum tyranni, Lacedaemoniorum, Sosiclis Corinthii, Histiaei. Lib. VI, Persarum, Dionysii ducis Phocaei, Leutychidis, Miltiadis. Lib. VII Xerxis ad proceres, cum de bello Graecis inferendo cogitaret: Mardonii, expeditionem adversus Graecos suadentis: Artabani eam dissuadentis: item plures aliae, tum Xerxis, tum Artabani: duae item Demarati, et aliae aliorum. Lib. VIII, cum aliae, tum illa Alexandri Macedonis, Xerxis legati, qu‚ suadebat Atheniensibus, ut cum Persis societatem, ac foedus inirent: item Lacedaemoniorum, qua eosdem monebant, ut ne a communi societate, ac defensione Graeciae, deficerent: insuper Atheniensium una, qua Alexandro, legato Persico; altera, qu‚ Lacedaemoniis respondent. Ac denique lib. IX, cum aliae aliquot, tum illa Tegeatarum de honoratiori loco in bello cum Atheniensibus contendentium: et Atheniensium, qu‚ Tegeatis respondent.

Caeterum Herodotus quidem conciones (ut Marcellinus in Thucydidae vita ait) [gap: Greek word(s)] [note: Paucorum fecit verborum, et personarum fictionibus, quam concioni bus, similiores. ] [gap: Greek word(s)] . At accuratas conciones, ac perfectas, primus, quemadmodum ab eodem Marcellino refertur, Thucydides scripsit. Ac libro quidem primo apud eum habemus contrarias Corcyrensium et Corinthiorum orationes: quibus utrique societatem, atque auxilium


page 101, image: s101

Atheniensium poscunt. Item Peloponnesensium ad Athenienses, qu‚ postulant, ut aut Corcyrenses adversus Corinthios bello juvare desistant, aut se hostes adversus Peloponnesenses profiteantur: item Atheniensium, qu‚ respondent Peloponnesensibus. Adhaec Corinthiorum, qu‚ adhortati Lacedaemonios, ut Atheniensibus quamprimum bellum inferrent: Atheniensium, qu‚ Corcyrensibus respondent: Archidami, Spartanorum regis, Lacedaemoniis suis suadentis, ut ne propter Megarensium, Corinthiorum, et aliorum querelas, statim Atheniensibus bellum inferrent, sed prius cum iis per legatos agere vellent: item Sthenelaidae, Ephororum unius, qu‚ auctor est, ut quamprimum adversus Athenienses bellum decernatur. Insuper Corinthiorum altera, qua Lacedaemonios ad suscipiendum bellum vehementius accendunt: ac denique Periclis, qu‚ Atheniensibus suadet, ut potius bellum eligant, quam duras adeo conditiones sibi ab imperiofis Lacedaemoniis praescribi patiantur. Similiter sex sequentibus libris variorum conciones refert. Solus octavus earum est expers. Atque hinc patrocinium suae olim quaesiere sententiae Cratippus ac Dionysius [note: Iudicio de historia Thucydid ad Ael. Tuberonem. ]: quorum sententia erat, orationes in historiis [gap: Greek word(s)] [note: Non solum rebus ipsis esse impedimento, sed et auditoribus esse permolestas. ] [gap: Greek word(s)] : atque addebant, Thucydidem propterea [gap: Greek word(s)] [note: Nullas in ultima historiae parte orationes addidisse, etsi multa tum in Ionia, tum Athenis contigissent, quae orationum concionumque interventu acta sint. ] [gap: Greek word(s)] . Sed in isto quidem, Cratippo, et Dionysio facile assentio, orationes crebras, longas, intempestivas, rebus impedimentum adferre, ac praeterea auditori creare molestiam: sed de quibusvis orationibus id verum non est: quemadmodum in eo etiam ratio illos fugit, quod Thucydidem putant extremo libro conciones neglexisse, quia aliter hac de re tum judicaret, quam fecisset, cum priora scriberet. Neque enim hoc, judicio fecit, sed imbecillitate ac morbo coactus: quippe qui, dum in scribendo octavo est, vivendi fecerit finem: eoque extremam operis partem imperfectam reliquerit: quemadmodum superius [note: Cap. 9. ] ex Marcellino dicebamus.

Itaque jure optimo, qui postea consecuti sunt, non actavum Thucydidis, de quo multi, an Thucydidae esset, dubitarunt, sed priores libros imitari voluerunt. Fecit hoc Xenophon, qui in opere de Cyri paedia varias conciones habet: ut illas, Chrysantae, Pheraulae, Assytiorum regis, Cyaxaris, Cambysis: et multo plurimas ipsius Cyri: atque inter alias illam, quam [note: Extremo lib. 7. ] ad proceres habuit de ratione


page 102, image: s102

conservandi augendique imperii, quod pepererat: item [note: Lib. 8. ] quam morti vicinus habuit ad Cambysen et Tanaoxarem filios, quo eos ad fraternam concordiam hortaretur. Nec in ficto solum argumento id fecit, sed etiam in libris de expeditione Cyri: ubi orationes recenset Clearchi, Tissaphernis, Hecatonymi, ac suas imprimis. Uti illam [note: lib. 3. de Cyri exped. ], qu‚, belli ducibus a Tissapherne perfide interemtis, consolatur milites, et ad animi magnitudinem excitat: item qu‚ [note: Lib. 7. ] poscit a Seuthe, ut stipendia promissa militibus persolvat: atque alias hujus generis. Similiter egit in libris de rebus gestis Graecorum. Ut cum [note: lib. 2. de rebusgest. Graec. ] Critias Theramenem perfidiae ac proditionis accusat: ac Theramenes ad ea respondet: item [note: Lib. 7. ] cum civis Sicyonius defendit se, quod Euphronem occidisset: ut nihil dicam de orationibus Callicratidae, Euryptolemi, Thrasybuli, Cleocriti, et multorum aliorum.

Qui vero Polybium a concionibus abstinuisse existimant, sane ostendunt, se plane hospites esse in gravissimo illo scriptore. Sunt enim apud eum non paucae; aliae quidem obliquae, aliae vero directae, aut mixtae. Obliqua est illa Hannibalis, qua [note: Lib. 3. ], postquam Alpes super‚sset, milites suos, exemplo prius animatos, vehementius accendit. Obliqua etiam est illa P. Cornelii ad milites hortatio, quae Hannibalis orationem excipit. Obliqua item Agelai [note: Lib. 5. ] Naupactii adhortatio ad regem Philippum. Sed directa est, quam Annibal [note: Lib. 3. ] habuit ante Cannensem pugnam. Item oratio Chlaeneae [note: Lib. 9. ] Aetoli, gentis suae nomine ad Lacedaemonios legati, qu‚ in Philippum, Persei patrem, invehitur, ac universam macedonicorum regum domum. Item, quae hanc continuo excipit, oratio Lycisci Acarnanis, suae gentis ad eosdem Lacedaemonios legati, qu‚ Philippum ac reges Macedonas adversus Chlaeneam defendit, ac Spartanos hortatur ad concordiam, et societatem cum Graecis caeteris, ob periculum imminens a Romanis. Directa quoque est illa [note: Lib. 11. ] universae Graeciae nomine habita ad Aetolos, qu‚ eos hortatur orator, ut bellum cum Philippo rege gerere desinant, ac sibi caveant a Romanorum consiliis, nisi et Graecis reliquis libertatem, et sib salutem inviderent. Item Prusiae [note: Lib. 15. ], qua Ptolomaei Philopatoris filium, post patris excessum, populo commendavit. Similiter T. Quinctii [note: Lib. 17. ], milites hortantis ad fortiter pugnandum adversus Philippum. Mixta vero est L. Aemilii [note: Lib. 3. ], qu‚ suos ad strenue dimicandum animat: et Annibalis [note: Ibid. ], quam habuit ante praelium Cannense: et Scipionis [note: Lib. 11. ] ad seditiosos milites: item altera Annibalis [note: Ibid. ] in Africam revocati,


page 103, image: s103

habita ad Scipionem: et Scipionis, qu‚ Annibali respondit: et Eumenis [note: In excerptis legationum. ] regis, de urbibus Asiaticis libertate donandis. Quae omnes oblique incipiunt, sed directe postea procedunt.

Sed enim, dicet aliquis, refugit conciones Dionysius Halicarnass. Minime vero, modo ex libris Antiquitatum Romanarum judicium ferre lubet. Nam centenas in iis orationes lego: imo lib. VII. disertim ait, inseri orationes eas historiis debere, quae in controversiis habitae sunt. Nec interim diffiteor, eum epistol‚ ad Tuberonem improbare conciones, idque praeeunte Cratino, ut antea diximus. Unde Sebastianus Maccius [note: lib. 2. de histor. cap. 28. ] scribere non dubitat, Dionysium propriis suis armis convinci: damnare orationes in aliis: ipsum tamen tam obliquas, et mixtas, quam etiam directas, passim frequentare. Verum, qui hoc in Dionysio reprehendunt, minime cogitant, eum prius, ac fortasse juvenem etiamnum, libros Rhetoricos edidisse: postea aetate, et judicio grandiorem, historias scripsisse. Nam cui verisimile fiat, quo tempore in historia Thucydidem imitaretur, eodem in Rhetoricis reprehendisse scriptorem florentissimum? Quare vel hoc dicendum, quod diximus: vel statuere oportet, non quasvis reprehendisse conciones, sed eas duntaxat, quae frequentes nimis essent, aut justam excederent magnitudinem, aut non suo loco adhiberentur.

Sane haec Diodori Siculi mens fuit: quem cum Bodinus in methodo historiae suae reprehendit, quasi in leges suas peccet ipse, conciones historiae inserendo, plane assecutus non est mentem Diodori. Nam solum eos damnare se ait, qui [note: Initio lib. 20. ] [gap: Greek word(s)] [note: Prolixas nimis conciones historiis inferciunt. ], quique utuntur [gap: Greek word(s)] [note: Crebris declamationibus. ]. Ac rationem geminam addit, quia tales, et narrationis cursum interrumpant, et lectorem in historiae cognitione morentur. Venuste etiam ait, eos [gap: Greek word(s)] [note: Appendicem concionum facere totam historiam. ]. Quasi eos dicat [gap: Greek word(s)] facere. Quae cum dixisset, mox, ubi conciones habeant locum, et quem in iis modum servare conveniat, ostendit. Locus paullo prolixior est, sed tamen mire illustris, quem iccirco integrum, sed Latine duntaxat, ne longiores simus, apponemus. Qui, inquit, prolixas nimis conciones historiis inferciunt, aut crebris declamationibus utuntur, eos non injuri‚ quis reprehendat. Praeterquam enim, quod continuam narrationis seriem intempestiv‚ orationum introductione interrumpunt; etiam illos, qui cupide ac studiose expetunt rerum cognitionem, remorantur. At enimvero, quos suam dicendo facultatem ostentare juvat, iis seorsum conciones publicas, et sermones


page 104, image: s104

a legatis habitos; laudationes item, ac vituperationes; atque id genus alia, componere licet. Nam qui, styli moderatione adhibit‚, separatim utrumque argumentum elaborarint, non praeter rationem utroque tractationis genere laudem promerentur. Iam vero occurrunt, qui, in Rhetoricis ornamentis nimii, totam historiam velut appendicem concionum fecere. Atqui non mala duntaxat scriptio molesta est: sed hoc etiam, quod, licet in caeteris scopus attingi videatur, a conveniente tamen locorum et temporum ordine aberretur. Propterea qui id genus scripta legunt, partim artificiosas illas orationes, etiamsi maxime appositae videantur, transiliunt: partim prolixitate et intempestiv‚ scriptoris diligenti‚ lassati, prorsum a lectione desistunt. Nam historiae natura simplex est, et inter se cohaerens, adeoque corpori animato similis: cujus pars avulsa gratiam illam animalem deperdit. Contra quod debitam habet compositionem, suo commode loco observatur, et totius descriptionis cohaerenti‚ jucundam et perspicuam exhibet lectionem. Nec tamen artificium Rhetoricum usquequaque repudiatum omnino ex historia profligamus. Nam quia varietate historia exornari debet: quibusdam in locis hujusmodi orationes adoptari necessum est. Et hac opportunitate ne me quidem privatum velim. Itaque si circumstantiae legati, aut consiliarii, aut id genus aliorum, orationem expetunt: qui tum ad certamen non animose descenderit, etiam ipse culpandus fuerit. Rationes enim non paucas quis invenerit, quare saepenumero Rhetoricus ornatus sit adhibendus. Nam de multis dextre ac praeclare dictis per negligentiam hautquaquam praetereunda sunt memoratu digna, et quae conjunctam cum historia utilitatem habent. Aut ubi res magnificae fuerint, atque splendidae; concedendum minime, ut a magnitudine argumenti oratio superari videatur. Est etiam ubi praeter exspectationem aliquid evenit, ut ad dissolvendum intricatae rationis nodum accommodatis instituto verbis uti cogamur. Verum de hisce nobis dicta hactenus sufficiant. Haec satis ostendunt, Diodorum neutiquam omne concionum genus improbare; sed intempestivas, prolixas, crebras.

A Diodoro ad alios accedamus. Sane Philo libro de legatione su‚ ad Caium, qui totus fere historia est, inserit orationem, quam honoratissimi Judaeorum ad praesidem Petronium habuere supplices, cum is Caligulae statuam templo vellet inferre. Uti et longam Agrippae epistolam ad Caium pro gente Judaica.

Apud Josephum quoque complures conciones habemus. Ut lib. II de bello Judaico est oratio Agrippae ad Judaeos, qua eos dehortatur a bello adversus Romanos. Lib. III est oratio Josephi, qu‚ socios dehortatur, ne manus sibi ipsis adferrent. Lib. VII est oratio Titi ad Judaeos, qu‚ eorum pertinaciam accusat. Nec expers


page 105, image: s105

earum est Judaicarum antiquitatum opus. Nam, ut caeteras mittam, lib. XVI Alexander, Herodis filius, de insidiis se purgat, quarum accusatus erat a fratre Antipatro.

Arrianus quoque, ut in aliis Xenophontem imitatur, (unde et alter Xenophon dictus fuit) ita hac quoque in parte ejus sequitur exemplum. Itaque lib. II recenset orationem Alexandri ad milites, cum apud Issum esset pugnandum: quamquam haec quidem obliqua est tota. Sed directa est illa, qua docet, quanti intersit Tyrum capi, priusquam aliis bellum inferant. Item lib. III obliqua est, quam habuit ad Arbelam pugnaturus. At directa illa lib. IV, qua Callisthenes Anaxarcho adversatur de adoratione Alexandri. Est et directa lib. V. quam Acaphis, Nyssaeorum rex, habuit ad Alexandrum. Item oratio Alexandri M. ad exercitum Macedonicum, cum hic minaretur se militiam deserturum, si rex minus idoneos dimitteret: item oratio Coeni, Polemocratis filii, veterani ducis, qu‚ Alexandrum rogat, ut bon‚ cum ejus veni‚ exercitui domum liceat reverti. Item lib. VII. est oratio Alexandri ad Macedonas tumultuantes, ac a sacramento postulantes absolvi. item Callinis oratiuncula, quam ad Alexandrum pro Macedonibus habuit.

Nec praetereundus nobis Appianus Alexandrinus, alienorum ille quidem laborum fucus, ut merito a magno viro [note: Ioseph. Scal. animad. Euseb. pag. 163 edit. 1. ] appellatur; sed scriptor utilis tamen, praesertim post deperditos non paucos eorum, quos exscribere solet. In ejus Punicis habemus orationem legatorum Carthaginensium ad Consules Romanos, qu‚ de pace tractant. Item Hannonis Gillae, qua impetrare conatur a Romanis, ut ne Carthaginem exscindere velint. Adhaec eam, qua Censorinus ad Gillae verba respondet. Similiter lib. II. de bello civili est oratio Bruti ad populum, qu‚ caedem Caesaris defendit. Praeterea lib. III. est oratio Octavii ad Antonium consulem, qua de Caesaris nece conqueritur, et actis eam secutis. Item quam Cicero in Senatu habuit, cum Salvius Tribunus Pl. intercessione su‚ impediisset, quo minus Antonius hostis judicaretur.

Veniamus ad Dionem Cassium. Apud quem, lib. XLIV historiae Romanae, legitur oratio Ciceronis in Senatu, qu‚ suasit, ut perpetu‚ oblivione injuriae omnes, quibus partes se mutuo affecerant, abolerentur. Item M. Antonii funebris, qua Julium Caesarem laudavit. Item lib. XLV. oratio Ciceronis in Senatu contra Antonium. Insuper lib. XLVI. maledica illa Q. Fusii Caleni, qua Ciceroni respondet pro Antonio. Lib. L. est Antonii ad milites suos oratio:


page 106, image: s106

item Octavii Caesaris ad suos. Lib. LII. oratio Agrippae ad Caesarem, qu‚ eum hortatur, ut principatum deponat, ac populo Romano arma, provincias, ac potestatem omnem restituat: adhaec oratio Maecenatis, qu‚ suadet, ut retineat imperium. Lib. LIII. oratio Augusti, qu‚ se imperium deponere velle significat. Lib. LVI. oratio ejusdem qu‚ laudat conjuges ac conjugium: item altera ejus, qu‚ caelibes ac caelibatum exagitat. Item oratio Tiberii in funere Augusti.

Nec concionibus abstinuit Herodianus. Siquidem lib. I. legere est orationem M. Antonini imperatoris ad amicos, qu‚ filium iis commendat: orationem Commodi ad milites, qu‚ hoc agit, ut imperator ab iis salutetur: Pompeiani ad Commodum, dissuadentis, ne, relict‚ Istri rip‚, Romam se conferret: Fadillae ad Commodum fratrem de seditione a Cleandro excitat‚. Lib. II. orationem Laeti, Praefecti praetorio, qu‚ militibus, mortuo Commodo, Pertinacem commendat: Pertinacis gratias agentis ob imperium sibi delatum: alteram Pertinacis ad praetorianos, cum nudis gladiis accurrissent, ut imperatorem suum interimerent: orationem Nigri ad exercitum, qu‚ animos ejus tentabat, ut, num imperium sibi offerre vellet, cognosceret: orationem Alexandri Severi ad milites, qu‚ ostendit, Romano imperio debere succurri, et id, se duce, facile fore exercitui Paeonico: alteram ejus, qu‚ relegat milites eos, qui Pertinacem interemerant, et Juliano imperium addixerant. Sequentibus quoque libris habemus orationes Severi, Caracallae, Macrini, Alexandri Mammeae filii, Maximini, et Maximi, Imperatorum.

Idem de Procopio dicere possum: qui Romanorum, et barbarorum orationes plurimas habet. Ac eo majoris a nobis fieti debet, quia non tantum eas mir‚ eleganti‚ tractavit: sed etiam sententiam eorum, quae dicta essent, optim‚ fide exprimere potuit, cum individuus fuerit Bellisarii comes, ut multis interfuisse concionibus verisimile sit. Sed de Graecis historicis finem faciamus.



page 107, image: s107

CAP. XXI.

Etiam Latinis historicis usurpatissimas esse conciones, multis comprobatur exemplis. De Caesare falli, qui eas refugisse tradiderunt. Sallustius Liviusque defensi adversus Trogum Pompeium. Quando concionibus locus sit, ostensum. Iovium in his modum non tenere: nec tamen adeo in culpa esse, quam multis videtur. Viro docto responsum de oratione Habraymi Bassae apud Iovium. Nec conciones solum, sed epistolas etiam inseri historiis. Non requiri in iis, ut verba scriptoris reserventur. Scipionis Gentilis, et Christophori Colleri sententia refellitur.

VEnio ad Latinos. Quorum agmen ducet Crispus Sallustius, Romanae historiae princeps. In cujus Catilinaria est oratio Catilinae, qu‚ in abdita aedium parte, eos, quos consilii sui participes habuit, hortatur, ut sese, quemadmodum loquitur ipse, in libertatem vindicare vellent: item legatorum C. Manlii ad Q. Martium regem: item Caesaris, qu‚ suasit, ut ne Catilinae socii afficerentur morte, sed bona eorum publicarentur; ipsi in vinculis per municipia haberentur, quae maxime opibus valerent: item M. Porcii Catonis, qua auctor fuit, ut de confessis, sicut de manifestis rerum capitalium, supplicium sumeretur: adhaec alia Catilinae ad milites, cum statuisset cum Antonio confligere.

In Jugurthina itidem habemus orationem Micipsae ad Jugurtham, Adherbalis ad Senatum Romanum, C. Memmii ad Quitites, Marii ad eosdem, Syllae ad Bocchum regem, et Bocchi ad Syllam.

Etiam ex deperditis Historiarum libris supersunt oratio Lepidi cons. ad pop. Rom. quamque Philippus habuit in Senatu, et C. Cottae consulis ad populum, et Marci Tribuni Plebis, ad eundem.

Sed litem nobis intendunt de Caio Julio Caesare: quem refugisse conciones aiunt. Sane verum si dicerent, parum tamen efficerent: neque enim ille historiam justam, sed commentarios duntaxat scripsit. Nunc autem tantum abest, ut verum dicant, ut nihil a vero sit magis alienum. Pleraeque tamen conciones ejus sunt obliquae: ut lib. I. de bello Gallico illa legatorum Helveticorum apud


page 108, image: s108

Caesarem: item Diviconis, qui legationis princeps erat. Lib. II, Divitiaci pro Aeduis. Itidem lib. IV. oblique orant legati Germanorum apud Caes. Lib. V. Ambiorix similiter orat. Lib. VII Vercingetorix, item Aeduorum legati, et Caesar ipse apud milites. Item lib. I de bello civili Caesar apud milites oblique concionatur. Lib. III. Vibullius Rufus apud Pompeium.

Sed apud eundem Caesarem etiam conciones sunt directae. Ut qu‚ lib. VII de bello Gallico sese purgat Vercingetorix Aeduus, proditionis insimulatus apud suos: item Litavici apud milites suos: et Critognati apud Arvernos. Item lib. II de bello civili, Curionis apud milites suos: et lib. III. oratio Pompeii ad milites: et Labieni apud Pompeium et milites.

Idem de Hirtio, sive Oppio, dictum velim. Nam lib. de bello Alexandrino concionatur ad milites Caesar, sed oblique: mixte quoque orat idem lib. de bello Hispaniensi: at eodem libro directe orat Tullius legatus cum Catone Lusitano apud Caesarem: directe item libro de bello Africano Getuli orant apud eundem.

Ad Livium deventum, qui copi‚ concionum caeteros facile exsuperat: eas omnes enumerare longum esset, nec opus, praesertim quia sunt, qui seorsim eas ediderint: aliquas vero e tant‚ multitudine excerpere necesse non est: imo hac parte, quod de Karthagine olim Sallustius, tacere de Livio satius puto, quam pauca dicere.

Sed enim, dixerit aliquis, aliter sapiebat Trogus, qui eo nomine, uti Sallustium, ita Livium quoque culpavit. Nam, ut apud Justinum [note: lib. 38. ] est, Pompeius Trogus in Livio, et Sallustio, reprehendit, quod conciones directas, et orationes operi suo inserendo, historiae suae modum excesserint.

Sed facile Trogo occurritur. Nec enim quasvis orationes damnat, sed directas. Obliquas vero non refugisse, vel liquet ex illa Zopyri apud Babylonios, quae apud eum extremo lib. I. extitit. Nunc [gap: Greek word(s)] ejus ex Justino habemus. Libro quoque XI exstat oratio obliqua Darii Codomanni ultimi Persarum regis: qua tum Alexandro gratias agit, tum poscit, ut sui caedem ulciscatur. Etiam lib. XXXI habes egregiam, licet obliquam, Hannibalis ad Antiochum regem, qua auctor est regi, ut Italiam statuat sedem belli. Et quam luculenta illa Mithridatis ad milites? qua suadet bellum Romanum seu Asiaticum. At si obliquas admittit, cur directas damnet, caussa satis gravis non est. Quid enim refert, utrum hoc, an illo modo dicatur, si idem dicatur? Exempli grati‚, dicamne, Germanicum


page 109, image: s109

Caesarem, cum finis vitae adesset, amicis dixisse, Si fato concederet, justum sibi dolorem fore, et ita deinceps: an vero, ut apud Tacitum [note: Lib. 2. Annali?. ] est, dicam, Adsistentes amicos in hunc modum alloquitur, Si fato concederem, justus mihi dolor esset, etc. Sed nec directas penitus refugit, si ex Justino judicare de Trogo licet. Nam is lib. XIV Eumenis catenis constricti duas adfert orationes directas. Et licebitne libere conjecturam nostram de Trogo promere? Plane metuo, ne invidi‚ compulsus dissenserit a Livio. Aequales enim fuere: Livioque res Romanas edente, exponebat Trogus res externas; uti Assyriorum, Medorum, Persarum, Graecorum: res vero Romanas attingere contentus fuit. Quid mirum? non erat, quod in Romanis ad Liviana adderet: nec illa viro facundia fuit, ut aliquid melius se dicere posse speraret. Ac ne externis quidem, quae scriberet, conciones illas adhibuit: sive quia desperaret, se ad Livii gloriam posse pertingere: sive quia non unum, ut Livius, sed tam multa imperia tractanti, concionibus supersedendum videretur, ne in immensum historia excresceret. Ita quidem nobis videtur. Sed certius omnino aliquid hac de re diceremus, si Trogi ipsius libri hodie exstarent.

Verum quid multis opus? num historici illi, qui post Trogum vixere, Trogi potius, quam Livii, ac Sallustii, judicio accessere? minime vero.

Ostendit hoc Q. Curtius, Latinorum historicorum, qui exstant, post Trogum, (unum si Velleium Paterculum excipias, qui sub Tiberio vixit) antiquissimus. Floruit enim Curtius sub Caesare Vespasiano, quemadmodum in Variis suis [note: Lib. 1. cap. 19. ] ostendit Vir Cl. et Amplissimus Janus Rutgersius. Est autem apud Curtium lib. III. oratio Charidemi, de Persico et Macedonico exercitu judicium ferentis: legatorum Darii ad Alexandrum, qu‚ de pace ineund‚ tractant: Parmenionis, suadentis Alexandro, ut pacem bello anteferret: Alexandri ad Darii legatos, oblatas pacis conditiones repudiantis. Lib. IV est oratio Darii ad milites, cum tertium esset pugnandum adversus Darium. Lib. V est oratio Euctemonis Cynaei, suadentis Graecis captivis, ut ne senect‚ aetate, qu‚ viae molestias perferre non possent, et corpore lacero ac deformato, quales nec suis grati forent, in patriam velint reverti. Item obliqua Theati Atheniensis oratio, qu‚ contrarium suadet. Adhaec Darii tentantis animos suorum, an quartum cum Alexandro decertare sint parati: et Nabarzanis, qui auctor fuit, ut potius Besso, Bactrorum satrapae, imperii


page 110, image: s110

summa deferretur. Etiam libris sequentibus habemus orationes Crateri, Philotae, Amyntae, Cobaris, Scythici legati, Callisthenis, Hermolai, Coeni, Perdiccae, Meleagri, et multas imprimis Alexandri regis.

Nec tacere fas Tacitum puto. Cujus lib. I Annalium est seditiosa oratio Percennii, sed obliqua: nec multo post sequitur directa Vibuleni. Eam excipit obliqua Drusi: hanc directa Clementis centurionis. Inde Germanici Caesaris, et Segestis; postea obliquae Arminii, et Caecinae, et Tiberii. Item lib. II obliquae Germanici, Arminii, Galli Asinii, Tiberii. Directa item Hortali, et Tiberii ad eam responsio. Mox obliqua Arminii, et Marobodui. Hinc iterum directa Germanici jam morituri. Exinde obliqua Domitii Celeris. Similiter in caeteris Annalium libris nunc obliquas, nunc directas orationes usurpat. Quas inter illae Cremutii, et M. Terentii, et Senecae, et Paeti Thraseae. Atque idem in historiarum libris facit. Imo in vita etiam Julii Agricolae primum obliquam legimus Britannorum orationem: hinc directam Galgaci, et alteram Julii Agricolae.

Nec aliter fecere historiae Augustae scriptores. Nam apud Julium Capitolinum est oratio Clodii Albini, cum imperium recusaret. Item Maximini, et Mauricii Afri, et Senatoris cujusdam, et Vectii Sabini.

Apud Lampridium est oratio Macrini, filium commendantis, et donativum promittentis. Item Alexandri Severi, gratias agentis pro honore ac titulis oblatis. Et altera ad milites, qu‚ eorum intem perantiam reprehendit. Et tertia, quae gratulationem continet de part‚ victori‚ contra Persas.

Apud Trebellium Pollionem est oratio Decii consulis, qu‚ ei gratulatur, quod censor esset electus. Item Valeriani ad Decium responsio. Et Balistae ad Macrianum oratio, qu‚ suadet, ut imperium capessat: et qu‚ Macrianus ad eam respondet.

Apud Vopiscum est oratio A. Taciti, primae sententiae senatoris, laudantis Imperatorem Aurelianum, postquam is servi fraude erat interfectus. Item Manlii Statiani ad Senatum Rom. laudantis Probum Imper. electum. Item Metii Falconii Nicomachi, gratulantis populo Romano de novo imper. Tacito.

Apud Ammianum Marcellinum quoque habemus varias orationes Constantii, et Juliani, et Valentiniani; uti et Procopii illam, qua militibus auctor fuit, ut a Valentiniano desciscerent.



page 111, image: s111

Possem alios addere: atque inter eos Hegesippum de excidio Hierosolymae, apud quem habemus orationem Herodis ad Varum: item Antipatri responsionem, cum parricidii esset accusatus. Sed non hunc tantum, scriptorem [gap: Greek word(s)] ; verum et quosdam alios [gap: Greek word(s)] , plane praeterire visum. Nam cui haec, quae diximus, non sufficiunt, ei nihil sufficere posse arbitror.

Quia igitur, et ratione, et Graecorum Latinorumque auctoritate, satis est commonstratum, conciones etiam in historia locum habere: accedamus nunc ad quaestionem eam, quando concionibus sit utendum. Sed istoc certis circumscribere limitibus, perdifficile est. Usque adeo variat haec res pro negotiorum natur‚, ac personis, locis, et temporibus diversis. Imprimis vero locum habent conciones, quando gravis est consultatio de novo principe eligendo: aut cum popularis seditio compesci debet: aut cum deliberatur de bello inferendo: aut cum inflammandus est miles ad fortiter pugnandum. Verbo ut omnia dicam, veteres nobis hac in re erunt exemplo, imprimis Thucydides, et Sallustius. Juniorum autem quidam in eo modum non tenent: nequis nos putet ubique probare Paullum Jovium, qui nimium sibi hac parte indulsit. Et tamen ne is quidem tantopere reprehensionem meretur, quam visum quibusdam fuit. Culpant prolixam concionem [note: Lib. 33. historiarum sui temperis. ] Habraymi Bassae, qua Solimanno, Turcarum imperatori, suadebat, ut Persas potius, quam Christianos, bello persequeretur. Quam multae vero apud Dionem ad magnitudinem eam accedunt, imo excedunt? At quaerit vir eruditus [note: Barth. Keckerm. lib. de histor. ], cum ea secretis colloquiis acta sint, ut Jovius ipse agnoscit, cujus avis indicio (verba ejus retineo) concionem eam acceperit, et collegerit. Equidem censeo, si non verba, at sententiam concionis accepisse ab Aloysio Gritto, Andreae Veneti principis filio. Nam eum Habraymo ex quotidian‚ consuetudine intimum fuisse, atque inde sensim Solymanno mirifice commendatum, eodem libro a Jovio proditum est.

Uti vero conciones, ita etiam epistolas, historiis inserere licet. Quomodo Mithridatis epistolam habemus apud Sallustium in Historiarum reliquiis: Tiberii apud Tacitum in primo Annalium: Drusi item lib. III: Alexandri ad Darium apud Arrianum lib. II. et sexcentas alias apud historicos. Imo de epistolis minus mirum, quam de orationibus. Epistolae enim, quia scriptae ab aliis mittuntur, multos in annos durare possunt, cum orationes sint [gap: Greek word(s)] [note: Verba alata. ]. Quare nec magnopere ab veritate abhorret eorum opinio,


page 112, image: s112

qui, epistolas, dicunt, modo haberi possent, historiis ad verbum inseri solere: orationes non item, quod earum non exstaret exemplum. Magis tamen verisimile fit, ne in epistolis quidem verba scriptoris ab historico reservari. Argumento est, quod eodem stylo epistolae scriptae sunt, quo reliqua historia: quod minime esset, nisi alienam sententiam exprimeret historicus verbis suis. Juvat etiam, quod aliis verbis epistolam Lentuli [note: Ita monuit nos Cl. Tob. Andreae. ] referat Cicero invectiva III in Catilinam: aliis vero Sallustius in Conjuratione. Scio, Scipionis Gentilis [note: Notis in Appuleii apol. tmem. 552. ], Christophori Coleri [note: In [gap: Greek word(s)] . ], et aliorum quorundam sententiam esse, Sallustium Lentuli verba reserv‚sse, quod scriberet: Ciceronem non item, quod diceret. Sed mihi contra videtur, Ciceronem epistolam ipsam legisse, nequid affingere Lentulo videretur: Sallustium sententiam expressisse, quod in historico id satis esset. Amplius dicam, ea historicorum veterum opinio fuisse videtur, ne debere quidem vel orationes vel epistolas alienas ad verbum adscribi: ne stylus varietate istac, chimaerae instar, fieret multiformis.

CAP. XXII.

Digredi in historiis licere, cum ornandi, et delectandi causs‚: tum ad aliquid confirmandum. Livius parcus in digrediendo: multus vero Theopompus. Philippica Theopompi historia a rege Philippo in epitomen redacta. Othonis Frisingensis digressiones nihil ad institutum facientes. Polybius adversus Seb. Maccium defensus. Quantus vir fuerit Lycortas. Achaeorum Rempublicam Polybii aetate maximo in honore fuisse. Achaia cur ponatur pro universa Graecia. Illustria digressionum exempla apud Polybium. Sallustius defenditur adversus eundem Maccium. Quos Sallustius honores gesserit, et unde comesto patrimonio opes acquisierit, quibus hortos Ímit, hodieque Sallustii nomine celebres. Sallustii apud veteres elogia.

HActenus de concionibus. Nunc videamus de digressionibus, quas Graeci [gap: Greek word(s)] , et usitatius [gap: Greek word(s)] , interdum etiam [gap: Greek word(s)] , Dionysius Halicarnassensis in Rhetoricis


page 113, image: s113

libris [gap: Greek word(s)] , appellant. Livius diverticula vocat lib. IX.

Talis illa Sallustii in Jugurthino bello, cujus initium, Caeterum mos partium popularium, et Senatus factionum, ac deinde omnium malarum artium, paucis ante annis Romae ortus est, otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Concludit vero eam his verbis: Sed de studiis partium, et omnibus civitatis moribus, si singillatim, aut pro magnitudine parem disserere, tempus, quam res, maturius deseret. quamobrem ad inceptum redeo.

Eas aliqui in totum damnant. Et sane, compendiis minime convenire, liquet: ubi nihil nisi necessarium afferendum: uti a Dionysio Halic. in historic‚ su‚ synopsi factum esse, Photius scribit tmem. LXXXIV. Sed hoc nihil ad legitimam historiam: ubi aliqua [gap: Greek word(s)] [note: Per digressione. ] dici posse, non solum ostendit veterum historicorum auctoritas, sed etiam ratione invict‚ comprobatur.

Nam non oratori solum, sed etiam historico, utrumque horum propositum est, ut delectet, et ut doceat. Itaque Dionysius, quem in synopsi digressione diximus abstinere, idem in libris antiquitatum Romanarum utrumque ob finem eas frequentat. Ac de priori quidem fine ita scribit Photius tmemate LXXXIII, quo de Dionysio agit: [gap: Greek word(s)] [note: Digressionibus utitur non raro, eoque historiae fastidium levat, lectoremque interdum reficit, ac retinet. ] [gap: Greek word(s)] . Alterum autem finem adfert Dionysius ipse lib. VII [note: Prope finem. ]: ubi cum dixisset, velle se describere ludos Romanos, addit, non eo se facere illud, ut gratiam conciliet operi [gap: Greek word(s)] [note: Theatrica appendice, floridiori sermone. ] [gap: Greek word(s)] , (amoena diverticula Livius [note: Lib. 9. ] appellat [gap: Greek word(s)] [note: Sed ut rei necessariae fidem faciat. ] [gap: Greek word(s)] .

Sic igitur statuimus, digressiones tum delectare, atque ornare: tum ea confirmare, quae narrantur: quorum ille finis historici est secundarius; hunc praecipue sibi proponit: imo absque eo fine digressio culp‚ non carebit.

Haec caussa est, cur historicorum nonnulli sedulo digressiones refugiant. Uti a Livio factum videmus. cujus ista sunt verba libro nono: Nihil minus quaesitum a principio hujus operis videri potest, quam, ut plus justo ab rerum ordine declinarem, varietatibusque distinguendo opera, et legentibus velut diverticula amoena, et requiem animo meo quaererem: tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavit animum, eas evocat in medium: ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Et tamen ne illa quidem digressio plane extra propositum est. Nam pertinebat


page 114, image: s114

ad virtutem Papirii Cursoris, nŰsle, an par fuerit futurus Alexandro Magno, si is cum exercitu in Italiam trajecisset.

Multo minus a proposito aliena sunt illa de Masanissae varia fortuna, quae legere est lib. XXIX. Ad eam digressionem hoc pacto accedit: Caeterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit; plurimumque rem Romanam juverit: operaepretium videtur excedere paullulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno. Nec aliena ab historia Romana, quae Livius lib. XXXV narrat de Aetolorum consiliis, hoc agentibus, ut Demetriade, Sparta, et Chalcide potirentur. Quibus expositis haec subdit: Abstulerunt me velut de spatio Graeciae res immissae Romanis: non quia ipsas operaeprecium esset perscribere, sed quia caussa fuerunt cum Antiocho belli.

Caute etiam hac parte se gessit Thucydides. Non item Theopompus in libris historiae Philippicae, qua egit de rebus gestis Philippi, Amyntae filii, Alexandri M. patris. Eam historiam cum digressionibus Theopompus implÍsset: Philippus, proximus ab ultimo Macedonum rex, Persei pater, ex libris LVIII (tot enim scripserat Theopompus) fecit libros XVI, nihil de suo addens, sed solum digressiones ejus resecans: quemadmodum ex Photio discimus.

Nec satis est, ut ne digressionibus utamur nimis multis: nam etiam in paucis peccari potest: ut si sint [gap: Greek word(s)] [note: Intempestivae. ], nihilque ad praesens institutum pertineant. Qualis est philosophica illa Othonis Frisingensis, quae est lib. I. de gestis Friderici cap. V. item theologica illa cap. LIII. Ut de Suevica historia Martini Crusii, et aliis aliorum, nihil dicam.

Imo si Sebastianum Maccium audimus, hujus criminis rei etiam sunt Polybius, et Sallustius. at quanti viri! et tamen, ut Maccio videtur, turpiter se hÓc dederunt: ut qui inutilibus digressionibus historiam repleverint, atque id non alio fine fecerint, quam ut stulto fastu sese supra caeteros efferrent. Audiamus hominem in florentissimos scriptores debacchantem. Polybius, et Sallustius, ita peccarunt, ut nullam unquam veniam impetrarint. In hoc duntaxat se occupant: dum digrediuntur, laudant seipsos, atque oculos ita captare student, ut ab caeterorum lectione penitus summoveant. Hic est finis omnium digressionum, quas tam Polybius, quam etiam Sallustius, faciunt. Hoc vero genus scriptionis est maxime vituperabile, et naso adunco omnino suspendendum. Et est minus tolerabile, quando, quae fuerit historici conditio, non ignoratur.


page 115, image: s115

Sallustii vita qualis fuerit, notum lippis et tonsoribus. De Polybio quid dicam? Fuit oriundus Megalopoli in Arcadia ex abjectissimis, atque ignobilissimis parentibus, datus paedagogus Scipioni. Sed cum nullam prae se ferret gentis nobilitatem, voluit dicendo famam virtutis sibi comparare: propterea se, suumque studium, tantopere jactavit: atque, ad id nobis inculc andum, dicit, se interfuisse, praefuisse, administr‚sse. Sed quid vanius? quid ambitiosius? Vitium profecto hoc est vel maximum; sed quod totum in hominis conditionem convertitur. Tam enim Sallustius, quam etiam Polybius, cum plebeii essent, atque ignobiles, sine ullae parentum suorum imagine nobilitatem sibi, de se praedicando, comparare voluerunt. Quae verba viri neutiquam vel ingenii, vel eruditionis aspernandae, prope, nequid dissimulem, cerebrum mihi findunt. Nam quale est illud, quod ait, Polybium, et Sallustium, natos fuisse abjectissimis atque ignobilissimis parentibus? O spissam inscitiam! quis nescit, Polybium, ut de hoc primum dicam, fuisse filium Lycortae [note: Polyb. in Excerptis Legat. tmem. 37. ]? At is non tantum Achaeorum ad Romanos, sed etiam ad [note: Ibid. ] Ptolomaeum, AEgypti regem, legatus fuit. Imo gentis [note: Ibid. tmem. 53. ] Achaeorum fuit [gap: Greek word(s)] , quem Latini praetorem, vel imperatorem, vocant. E‚que in dignitate, et prudentissimis consiliis, et rebus fortiter gestis, tanto se honori parem ostendit. Quae ex Polybianis legationum excerptis certissima sunt: et, si ista nondum viderat Maccius, saltem pleraque horum ex Livio, quem unum cum Thucydide praedicat, scire debuit. Siquidem Livius lib. XXXV narrat, praelio, quod inter Philopoemenem, et Nabidem, commissum fuit, Lycortam hunc Megalopolitanum equitibus praefuisse. Idem Livius lib. XXXVIII. sic de eo scribit: Vtrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suorum caussam legationemque Achaeis injunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megapolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt. Et libro proximo: In Peloponneso adventus Romanorum legatorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire jussi erant, exspectabatur, adversus quos, ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor consilium indixit. Ubi et mox Lycortae hujus ad Appium orationem subjungit. Et quale est, quod Polybium fuisse Scipionis duntaxat paedagogum calumniatur? Quasi in eam spem, ut pueros doceret, educatus fuerit a patre, principe Achaeorum, quorum Resp. inter Graecos tum plurimum poterat, unde et (verba Livii [note: Lib. 38. ] sunt) magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat. lmo quod Cicero, et alii, Achaiam [gap: Greek word(s)] pro univers‚ usurpant Graeci‚, id non aliunde est, quam quia, cum Romani Graeciam subigerent, Achaei in ea principatum obtinerent: quemadmodum in


page 116, image: s116

Oratoriis Institutionibus [note: Lib. 4. cap. 8. ] etiam diximus. Ab nobili e‚ gente Polybius cum patre Lycorta, et Arato, Arati filio, legatus missus fuit ad Prolomaeum Epiphanem. Et hic honos cum ei in patria haberetur, necdum attigerat aetatem legitimam capessendae Reip ut ipse indicat. Etiam postea Achaeorum [note: Polyb. in Excerpt. Legat. tmem 78. ] ad consules Romanos in Thessaliam legatus fuit: ac mox in patriam reversus consilio suo effecit, ut Achaei liberarentur mult‚, quae exsuperaret CXX talenta. Praefectus quoque [note: Ibid. tmem. 73. ] equitum fuit. Postquam vero in Romanorum venit potestatem, Scipio, elegans liberalium studiorum, omnisque doctrinae et auctor, et admirator, domi militiaeque secum habuit: ut Velleius Paterculus [note: Lib. 2. ] inquit. Nec solum Scipioni huic Africano, quamquam unus is multorum instar esse posset; sed regibus etiam, variarumque gentium principibus, summ‚ amiciti‚ conjunctissimus vixit. Multum etiam Locriorum civitati utilis fuit [note: Polyb. lib. 12. ], quae uni huic acceptam tulit immunitatem durissimorum onerum, cui adstricta erat legibus pacis initae cum Romanis. Nec si Polybius de se ista tacuisset, alii ea ignorare nos sivissent. Nam Pausanias in Arcadicis testis est statuarum ei in Graecia positarum: quae res satis arguit, quam gratus fuerit suis. Jam scriptis quid laudatius? Josephus [note: Lib. 12. Antiq. Iuda. cap. 13. ] eum vocat [gap: Greek word(s)] [note: Virum bonum. ], Strabo [note: Lib. 1. ] [gap: Greek word(s)] [note: Hominem philosophum. ], Aelianus [note: Lib. de acie instr. cap. I. ] [gap: Greek word(s)] [note: Virum multiscium. ], Velleius praecellentem ingenio virum, Livius [note: lib. 30. ] haut quaquam spernendum auctorem, quod fortasse [gap: Greek word(s)] dictum de eo, quem Cicero [note: Lib. 3. de Offic. ] ipse appellat auctorem imprimis bonum. Nempe quomodo Achilles Homero [note: Iliad. O. ] vocatur [gap: Greek word(s)] [note: Non infirmissimus A. chaeorum. ], qui Achivos omnes fortitudine superabat: quomodo item Pythagoras Horatio dicitur non sordidus auctor Naturae, verique. De quo loquendi genere multa Casaubonus ad Polybium [note: Pag. 1034. ], et nos in Oratoriis nostris [note: Lib. 4. Orat. Instit. cap. 10. ]. Huic viro, et genere, et rebus gestis, et scriptis nobilissimo, ita insultat Maccius, ut hominem paedagogum appellet, genere aiat ortum vili abjectoqueue, animo etiam adeo stolido inflatoque fuisse dicat, ut digressiones affect‚rit, non ali‚ de causs‚, quam ut eorum instar, quibus mali obtigere vicini, suarum fieret laudum curio ac buccinator. Quod nunquam dicet, qui satis attenderit, cujusmodi sint digressiones Polybii. Nam passim quidem digreditur, sed vel ut locum aliquem describat, sine cujus notitia res non possit intelligi: vel ut caussa rei ac modus, quo quid gestum est, melius intelligatur: vel ut alienam refellat opinionem, quae officeret narrationi suae. Ita lib. 11 caussas aperit, quibus feliciter adeo creverat Achaeorum Resp. Lib. IV tractat de caussis, ex quibus Cynethensium infelicitas


page 117, image: s117

provenerat. Liber VI integer digressio est, qu‚, cur Romani post clades a Poenis acceptas e misero adeo statu emerserint, atque ad tantam magnitudinem pervenerint, caussam esse docet, non fortunam, quam amentes eventuum caussam facere solent: sed prudentiam Romanorum, hoc est, tum Reip. formam, tum scientiam militarem. Quae summi viri dissertatio auro magis aurea est. Lib. IX disserit de institutione praeclari imperatoris, et scientiis, quibus ei opus. Lib. X agit de ratione dandi signa per faces: nec veterum morem docere contentus, etiam inventis suis artem eam adauget. Item lib. XVII caussas adfert, cur Romani vincere potuerint phalangem Macedonicam, quae invicta prius erat, ac ejus erat naturae, ut vinci haut posse, neque id temere, persuasum esset. Multis etiam locis de historiae natura, atque historici officio disserit. Quodsi quis contendat, talia potius ad philosophum, quam historicum, pertinere; equidem non refragabor: tantum dicam, historicum illum omne, meo judicio, punctum ferre, qui, admirabili cinno, non philosophi minus, quam historici munus, expleverit. Atque id facile mihi concessuros arbitror, qui persuasum habeant, historiam, et philosophiam [gap: Greek word(s)] , fine convenire; neque aliud historiam esse, quam philosophiam exemplis institutam: ut superius etiam dicebamus.

Nec propterea necesse puto, ut hac semper parte Polybium potius imitemur, quam caeteros, qui in digrediendo et parciores sunt, et breviores. Est enim non unum historiae genus: neque idem historicis omnibus propositum est. Polybius non contentus prodere sui temporis historiam, simul [gap: Greek word(s)] tradere instituit civilis doctrinae, tum ejus quae in administranda Rep. versatur, tum quae ad militarem disciplinam pertinet: quibus duabus partibus politice absolvitur. Idem si nobis propositum sit, locum itidem habebunt digressiones etiam longae, et philosophicae. Sed non omnia sic tractari opus est: imo nec omnia debent, nec ab omnibus possunt.

A Polybio ad Sallustium venio: quem temere ait Maccius generis nobilitate Livio cedere. Nam quo veteri auctore id adstruet? Nec dicere possit dignitate inferiorem fuisse: nam et quaestor, et tribunus plebis, et senator Romanus fuit. Imo et Julii Caesaris favore hoc consecutus est, ut Africae esset praetor: unde eas est opes consecutus, ut, qui prius paternam domum vendere fuerat coactus, is postea emerit amaenissimos hortos sub Quirinali extra pomoerium ad portam Collinam, qui hodieque dicuntur horti Sallustiani. Haec satis certa sunt: partim ex oratione e‚ in Sallustium, quae vulgo


page 118, image: s118

Ciceroni tribuitur; quam antiquam admodum esse, vel inde liquet, quod eam, tanquam ipsius Ciceronis, Quinctilianus [note: Lib. 4. cap. 1. ] citet: partim ex schidis antiquis, quarum indicio istaec in Sallustii vita legimus, cum e‚, quam in sua Sallustii editione ante seculum et amplius posuit Pomponius Laetus, tum illa, quam scripsit Petrus Crinitus. Interim fatemur, vitam historici defendi non posse: uti nec illud, quod, qui ipse vitiis erat coopertus, usque adeo in illa invehatur, quasi alienis vitiis invideret. Sed de isto quaestio non est: verum, fueritne genere vili, dignitate null‚, ac propterea animo stulte adeo superbo, ut crebro digredi soleat, atque id semper, quo, vituperantibus cunctis, sese ipse laudaret. Quae pura puta calumnia est. Nam sive digrediatur, ut locum exponat, res sine eo intelligi non potuit: sive corruptos civitatis mores, similiaque narret, sunt ea inter caussas eorum, quae deinde contigerunt. Sane quanto aliter sapiens vetustas de historia Sallustii, quam Maccius, judicavit? Nam, qui proximi illis temporibus fuere, Velleius Paterculus, et M. Seneca Rhetor, alter [note: Velleius lib. 1. ] eum perfectissimum in forma operis sui vocat: alter [note: Sen. lib. 9. declam. 1. et controvers. 25. lib. 5. ] ipsi Thucydidi praeferre non dubitat: nec Quinctilianus [note: Lib. 10. cap. 1. ] idem facere veretur: imo, a doctissimis quibusque Romanorum, principem in historicis locum ei tributum esse, vel ex Martialis [note: Lib. 14. ] de eo epigrammate notum est. Sanctorum patrum quoque si poscatur judicium, B. Hieronymus, epistol‚ ad Paullinum, quae est de institutione monachi, quatuor hos esse dicit, quos historicus imitando proponere sibi debeat, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Livium. Istoc enim ordine recenset illos.

CAPUT XXIII.

DE DISPOSITIONE, sive ordine. Quam is historico etiam necessarius sit. Prooemio etsi primus locus debeatur, postremo tamen scribi posse: atque id a Thucydide etiam, ac Dionysio, factum videri. Duplex prooemii munus. Quandoque tamen et tertium iis accedere, ut benevolentiam paret: quod ita esse, Livii autoritate contra Lucianum comprobatur. Prooemii virtus, ut quasi e visceribus historiae trahatur: ac Sallustium a Fabio reprehendi, quod istoc neglexerit. Damnantur exordia frigida,


page 119, image: s119

magnifica nimis, et longa. Reprehensi item, qui prooemium penitus omittunt, atque in eo se Xenophontem imitari dicunt, vel Caesarem. Philosophorum, et veterum oratorum mos, invocare numen initio operis. Cur historici non aeque id agant, ac poetae. Vnde poetae dicantur sacrivates, Deorum ministri, ac interpretes.

ALteram seu corporis, seu exaedificationis historicae partem feceramus ordinem, sive, ut Graeci vocant, [gap: Greek word(s)] [note: Diod. Sicul. initio lib. 5. ]. Hujus quam studiosus esse debeat historiae scriptor, ostendit Dionysius Halicarn. [note: Epist. ad Cn. Pompeium. ] qui inter quinque illa, quorum habenda est ratio, ordinem quoque ponit. item Diodorus Siculus initio lib. v. ubi et Ephorum laudat, quod non solum cur‚rit illa [gap: Greek word(s)] [note: Verborum elegantiam ], sed etiam [gap: Greek word(s)] [note: Ordinem. ].

Primum vero ordine in historia locum tenet prooemium: quod tamen non impedit, quo minus postremo loco scribatur. Fecit hoc Thucydides, ut verba illa in ingressu operis ostendunt: [gap: Greek word(s)] [note: Thacydides Atheniensis bellum Peloponnensium, Atheniensiumque, quod inter se gesserunt, conscripsit, exorsus statim ab eo moto. ] [gap: Greek word(s)] . Non [gap: Greek word(s)] [note: Scribam. ] dicit, sed [gap: Greek word(s)] [note: Scripsi. ], non [gap: Greek word(s)] [note: Orsurus. ], sed [gap: Greek word(s)] [note: Orsus. ]. Idem factum a Dionysio Halicarnasseo, qui similiter in praefatione su‚ ait: [gap: Greek word(s)] [note: Tumdemum hanc historiam sum aggressus. ] Ait [gap: Greek word(s)] [note: Aggressus sum. ]. non [gap: Greek word(s)] [note: Aggrediar. ]. Propterea Lucianus quoque de exordio demum tractat, postquam universa pene tradiderat historiae scribendae praecepta. Eam partem sic orditur, [gap: Greek word(s)] [note: Porro sa adornatis omnibus, aliquando etiam absque prooemio auspicabitur. ] [gap: Greek word(s)] etc. Licet vero necesse non sit, ut prooemium primo scribatur: tamen, ubi scriptum est, initio poni debere, vel ex voce ipsa satis est evidens.

Officium prooemii minimum duplex est. Prius est, ut significetur, qua de re historia instituatur. Alterum, ut lector attentus reddatur. Quibus tertium quandoque accedit, ut benevolentia captetur. Sed Lucianus solum priora duo agnoscit. Sic enim scribit [note: Lib. de scribenda historia. ]: [gap: Greek word(s)] [note: Quando vero prooemio utetur, a duobus tantum ordietur, non, ut rhetores, a tribus: sed benevolentiae loco praetermisso, attentionem et docilitatem pariet auditoribus. ] [gap: Greek word(s)] . Etiam cur necesse non habeat historicus benevolentiam


page 120, image: s120

parare, rationem continuo adjungit: [gap: Greek word(s)] [note: Advertent enim ipsi animum, si ostenderit, quam de magnis, aut necessariis, aut ad ipsos pertinen tibus, aut utilibus denique rebus, sit dicturus. ] [gap: Greek word(s)] . Sed Livius secure hoc praeceptum negligit. Tria enim facit in praefatione su‚. Ac primum argumentum operis indicat, cum inquit: Facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim. Attentum vero lectorem reddit, cum mox vocat res gestas principis terrarum populi. Item cum ait: Caeterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam resp. nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit: nec in quam sero avaritia luxuriaque immigraverint: nec ubi tantus, ac tam diu paupertati, ac parsimoniae honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Quae operis instituti dignitatem commendant. Benevolentiam denique parit his verbis: Etsi in tanta scriptorum turb‚, mea fama in obscuro sit: nobilitate ac magnitudine eorum, qui nomini officient meo, me consoler. Item cum ait: Ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tot‚ mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Suntque similia istis in eodem prologo.

Praeterea videndum, quae prooemii vittutes sint, quae item vitia. Optima sunt illa, quae ex narrationis visceribus trahuntur. Qualia sunt Herodoti, Thucydidis, Dionysii, Livii, Taciti, aliorum multorum. At non item probari solent, quae vel omni commentationi, vel saltem cuivis historiae, aut prope omni conveniant. Si tamen Fabio [note: Lib. 3. cap. 10. juxta edit. Rob. St. Aliis vero id cap. 8. ] credimus, Crispus Sallustius, in bello Iugurthino et Catilinario, nihil ad historiam pertinentibus principiis usus est.

Vitiosa etiam sunt prooemia frigida: quali usus Callimorphus medicus, Parthicae historiae auctor. in cujus prooemio colligebat, medici esse historiam scribere, quia AEsculapius foret Apollinis filius, Apollo vero sit dux Musarum, atque omnis eruditionis princeps. Auctor Lucianus [note: Lib. de scribenda histor. ], qui et similia refert exordia, et quidem frigida [gap: Greek word(s)] [note: Magis quam Caspiae nives, et glacies Gallica. ] [gap: Greek word(s)] , ut ipse loquitur. Hujusmodi quae sunt, absterrent a lectione historiae, priusquam coeperis. Nec enim facile ab eo praeclari aliquid exspectes, qui in portu ipso impingit.

Nec frigida solum exordia damnantur, sed etiam nimis magnifica. Qualia si praeponantur historiae vulgari stylo scriptae, non minus ridiculum esse dicit Lucianus, quam cum Cupido inducitur, Herculis, aut Titani alicujus personam sustinens. Unde et


page 121, image: s121

iis, qui exordio ejusmodi utuntur, acclamari statim solet [note: Horat. ],

Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

Hoc ne usu veniat nobis, jubet Lucianus, ut omnia sint similia, et ejusdem coloris, atque ut reliquum corpus capiti respondeat: ne galea quidem aurea sit, thorax vero ex pannis vetustis, aut pellibus putridis; clypeus item salignus, tibialia conchis obsita, aut ex corio suillo facta.

Nec debent ea esse nimis longa. quod tantumdem esset, ac siquis Rhodii illius colossi caput pumilioni imponeret.

In contrarium vero peccant, qui prooemium plane omittunt. Quod idem Lucianus simile esse dicit, ac siquis hominem produceret sine capite. Solent vero tales defendere se, cum aliorum, tum Xenophontis exemplo, qui expeditionem Cyri minoris sic orditur: [gap: Greek word(s)] [note: Darii, et Parysatidis filii fuere duo. ] [gap: Greek word(s)] . Sed respondet Lucianus, nescire istos, [gap: Greek word(s)] [note: Esse prooemia quaedam vi ac potestate, quae fugiant multos. ] [gap: Greek word(s)] . quod alibi fusius declarat. Tamen Caesar quoque prooemio abstinet. Sed commentarios ille, non justam historiam, scripsit: ut non semel dictum.

Illud extremo loco in considerationem venit, num in prooemio etiam invocare debeat historicus. Sane Xenophon in Oeconomico jubet [gap: Greek word(s)] [note: Actionem omnem a Diis auspicari. ] [gap: Greek word(s)] . Philosophis quidem id in more fuisse, indicat Jamblichus in vita Pythagorae [note: Initi[?] operis. ]. Ac antiquos quoque oratores id facere consuÍsse, testis est Servius in illud XI AEn.

Praefatus Divos solio rex infit ab alto.

Ubi et Ciceronis illud tangit ex Divinatione: Tu horum nihil metuis, nihil cogitas, et siquid ex vetere aliqua oratione, JOVEM EGO OPTIMUM MAXIMUM, aut aliquid ejusmodi, discere potueris, praeclare te paratum in judicium venturum arbitraris. De poetis vero satius puto tacere. Nam nemo adeo est a Musis alienus, ut initio operis illas ab iis invocari ignoret. Sed de historicis id dici non potest: quippe qui invocationem soleant omittere. Unde Livius praefationem suam ita claudit: Sed querelae ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan et necessariae erunt: ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus, votisque ac precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent. Etiam Lucianus [note: Lib. de hist. scrib. ], de ineptis quibusdam historicis agens, inter alia inquit: [gap: Greek word(s)] [note: Ac unus quidem ipsorum statim a Musis exordiebatur, invocando deas, ut ipsae opus hoc scribenti adesse vellent. ] [gap: Greek word(s)] . Deinde more suo salse hunc


page 122, image: s122

ridet: [gap: Greek word(s)] [note: Vides, quam concinnum principium, quam in promptu historia, quam tali orationis formae conveniens? ] [gap: Greek word(s)] ; Nec obscura est ratio, cur historicos a poetis hac etiam parte differre putarint. Nam ita statuebant, in iis, qui ingenio ad historiam scribendam idoneo sint, et illis instructi disciplinis, quarum notiti‚ historico opus est, nihil ulterius, praeter fidem et industriam, requiri: in poetis vero exigi spiritum [note: Lucian. de hist. scrib. ] [gap: Greek word(s)] [note: Divinum a Musis afflatum. ]. unde illud Sulmonensis poetae [note: Lib. 3 de Arte. ]:

Est Deus in nobis, sunt et commercia caeli: Sedibus aethereis spiritus ille venit.

Atque, ut idem alibi [note: Lib. 3 Amor. el. 8. ] ait,

Hinc sacri vates, et DivŻm cura vocantur. Imo Plato ipse eos Deorum [gap: Greek word(s)] [note: Interpretes ac ministros. ] appellat in Ione: nempe quia caelitus veniat furor iste, quo correpti ea canunt, per quae Dii volunt hominibus mentem suam aperire.

CAP. XXIV.

Acceditur ad ordinem, qui in narratione servari debet: is duplex; unus, quo temporis ratio habetur; alter, qui generum sequitur distributionem: et quando, vel hoc, vel isto, uti oporteat. Temporis ordinem a fama peti non debere. Quis ordo servandus sit in sex istis; quis egerit, quid, cur, quomodo, ubi, et quando. Quanto plus fructus capiatur ex historia, quae partes connectit; quam illis, quae de partibus seorsim agunt: et quis ordo historiae adeo luculentae. Riccobonus refellitur. Non semper temporis ordinem servari in historia, quae de tot‚, vel pluribus etiam nationibus, tractat. Transeundi in e‚ ratio. Thucydidem, dum accurate nimis tempus observat, subinde fieri obscurum: contra vero Tacitum, et alios, perspicuitatis causs‚, res diversi temporis simul complecti. [gap: Greek word(s)] etiam in historia a Theone agnosci. De ordine, qui in Vitis observatur. Iudicium de ordine, quem historiae Augustae scriptores sequuntur.



page 123, image: s123

SAtis dictum de prooemio. Quae pars historiae prima est, si loci ordinem spectes. Sed dignitate longe est princeps ipsa narratio, quae constituit [gap: Greek word(s)] [note: Historiae corpus. ], ut Lucianus vocat. Debet vero mollis ac placida esse ad narrationem transitio, ut idem ait. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] .

In narratione imprimis ordo exigitur. Unde Plinius epist. 1 lib. I: Collegi epistolas non servato temporis ordine: neque enim historiam componebam.

Atque heic duplex servatur ordo. Siquidem historici in e‚ vel [gap: Greek word(s)] [note: Tepora sequuntur. ], vel [gap: Greek word(s)] [note: Rerum complexiones. ], ut ait Halicarnassensis; qui et prius illud a Thucydide, posterius ab Herodoto factum ait.

Videamus, quando vel hoc, vel illo ordine sit utendum. Plurimum autem illud pendet a rei natura, de qua agendum. Res ea vel est corporis integri, vel unius hominis. De corpore toto vel refertur res simplex, vel res plures. In re simplici eo omnia ordine prosequemur, quo gesta sunt. Sed ordinem hunc a rumore neutiquam discere oportet. Nam summam rerum nuntiat fama, non ordinem: ut Plinius ait epistol‚ ad Minutianum [note: Lib. 4. epist. 11. ]. Ubi vero ordinis satis gnari sumus; haut ullo artificio opus est, nisi quatenus et aliqua ejus ratio habetur in commemorandis sex istis, quae in omni narratione spectari solent, person‚, re, causs‚, modo, loco, ac tempore. Quam rem commode satis exposuit Franciscus Patricius. Nec enim, si agendum esset de Rhodiorum obsidione, recte ordiremur a militum numero, hinc arma describeremus, tum caussam suscepti belli exponeremus, postea indicaretur locus, postremo belli successus, et quo tempore haec contigissent. Nam ista ordinis perturbatio multum turbaret lectorem. Ut ergo distincte omnia narrentur, ita potius digeremus. Primum exponemus auctorem, hinc occasionem, tum apparatum et instrumenta, postea locum, et agendi modum, postremo actionem ipsam, atque successum. Suum autem attributis singulis tempus addetur. Est enim quasi communis quaedam omnium vestis: eoqueue, si in singula dividatur, nulli partium deerit, quo contegatur. Hic ordo plurimum est servandus, cum naturae maxime sit consentaneus. Interdum tamen negligitur, quia casus alium ordinem offerat. Atque haec quidem satis perspicua sunt.

At operosior multo est [gap: Greek word(s)] historiae ejus, quae res multas


page 124, image: s124

comprehendit. Quin tanto hÓc magis habenda est ordinis ratio, quanto amplius fructus ex ejusmodi historia hauritur. Nam (ut optime Polybius [note: Lib. 1. pag. 4. edit. Casaub. ] monet) universam illorum, quae ad summam rerum conferunt, administrationem in iis, quae acciderunt, quando, et a quibus principiis quaeque sunt profecta, quove modo hunc tandem finem res sint nactae: haec ex iis, qui particulatim res gestas scripsere, non cognoscas: nisi forte aliquis, ubi nobilissimas urbes singillatim adierit, aut etiam mehercule pictas in tabula fuerit contemplatus: statim putaturus sit, totius quoque orbis figuram, universumque adeo illius situm atque ordinem, probe se didicisse: quod penitus a ratione sit alienum. Omnino, meo quidem judicio, similes sunt, qui persuadent, e particulari histori‚ summae rei notitiam satis commode parari posse, iis, qui disjecta membra corporis ante animati ac pulchri tuentes, abunde satis spectatum sibi crediderint animalis ipsius vim, actiones, ac pulchritudinem. nam siquis illa membra repente in unum composuerit, et denuo integrato animali suam formam, et animae decus reddiderit, atque ita rursus iisdem illud ipsum ostenderit: omnes, credo, statim fateantur, longe se anteae a rei veritate abfuisse: non multo secus, atque eos, qui somnia vident. quippe ex parte quidem de toto subire animum cogitatio; caeterum scientia, et cognitio vera baberi nequaquam potest. Quamobrem ita existimare debemus: parum omnino singularum partium historiam ad rerum universarum conferre notitiam, et fidem: quam ex sol‚ cunctarum inter se partium connexione et comparatione, item similitudine ac differentia, aliquis consequatur: eoque modo in penetralia admissus historiae, et utilitatem, et voluptatem ex e‚ poterit capere. Hactenus Polybius: quem quia locus esset longior, Latine solum loquentem induximus.

Ex his satis liquet, quantum referat, ex particularibus historiis contexi universalem. Quod vero ad ordinem atque [gap: Greek word(s)] ejus, ante omnia dispicere oportet, num res gestae continu‚ serie sint connexae, uti quae ab uno geruntur imperio: qualia fere sunt, quae Livius narrat de Romanis, antequam cum classe trajicerent in Siciliam: an a diversis gentibus fiant, sed unum in finem referantur: uti illa apud Polybium, qui variarum gentium historiam tractar, sed ita ut ad imperium Romanum respiciat [gap: Greek word(s)] [note: Primario. ], ad gentes alias [gap: Greek word(s)] [note: Secundario, et per occasionem. ] [gap: Greek word(s)] , ut Stoici loquuntur: an denique ita a diversis nationibus gesta sint, ut minime cohaereant: qualia sunt, quae Diodorus Siculus narrat: item Trogus, sive Justinus.

In postremo hoc genere dubium non est, quin unaquaeque res integre sit narranda, priusquam ad alteram transeatur. Nempe, ut quoque Diodorus Siculus [note: Initio lib. 16. ] hac ipsa de re scribit, [gap: Greek word(s)] [note: Sic putamus historiam me moria facile comprehendi, et perspicuam red dilegentibus. ] [gap: Greek word(s)]


page 125, image: s125

[gap: Greek word(s)] . Sane Herodotus id plurimum observat. Idemque faciunt Paterculus, ac Justinus: quos immerito sugillat Riccobonus, quasi seriem temporis male neglexerint. Nimirum non vidit, quando res nec ex eodem principio nascuntur, nec eundem in finem tendunt, tunc minime requiri, ut ob solam temporis cognationem intercidamus narrationem. Quin id non modo opus non est, sed in historia legitima, hoc est, e‚, quam Graeci [gap: Greek word(s)] appellant, (nam [gap: Greek word(s)] dispar ratio est) ne fieri quidem debet: quia ea res intelligentiam moratur. Unde Velleius Paterculus: Facilius cujusque rei in unum contracta species, quam divisa temporibus, oculis animisque inhaeret. Satis hoc etiam perspexit Suetonius qui cum de genere egisset Caesaris Augusti, omnemque ejus vitam (vixit vero annis prope LXXVI.) distribuisset in annos illos duodeviginti, et menses sex, qui mortem Julii Caesaris praecesserunt: XII que proximos, quibus paullum primo optimatium partibus haesit, mox cum M. Antonio, et M. Lepido, deinde tantum cum Antonio Remp. tenuit: denique annos illos XLIV, quibus eum tenuit solus: subjungit exinde de ordine quo vitam Augusti scripturus esset, haec verba: Proposita vitae ejus velut summa, partes sigillatim, neque per tempora, sed per species exsequar, quo distinctins demonstrari cognoscique possint. Profecto ut Pentheum, aut Apsyrtum discerptum, difficulter agnovisses: ita nec facile intelligas narrationem, quae rebus aliis crebro intersecatur. Nec eo tempus ignorabitur, quia illud initio, aut fine cujusque narrationis, poterit indicari.

At dispar ratio est primi secundique generis, ubi vel unius imperii res commemorantur, vel diversarum gentium, sed ita ut ad unum referantur. Nam in hujusmodi histori‚ sequimur rationem temporis, contra quam poetae facere solent. Qu‚ de re ita Macrobius lib. v Saturn. cap 11. Homerus, vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum, et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetic‚ disciplin‚ a rerum medio caepit, et ad initium post reversus est. Plinius, lib. 1, epist. 1: Collegi epistolas, non servato temporis ordine: neque enim historiam componebam. Similiter Lucianus [note: Lib. de hist. scrib. ] jubet [gap: Greek word(s)] , et ea conjungere inter se, quae temporibus congruunt. Sic enim scribit, [gap: Greek word(s)] [note: Ad omnia festinet, et, quatenus fieri potest, quae temporibus conveniunt, conjungat: transvoletque ex Armeni‚ quidem in Mediam, hinc autem curriculo uno in Iberiam, inde in Italiam: ita ut nullam occasionem praetermittat. ] [gap: Greek word(s)] Hoc a se factum ait Diodorus Siculus in rebus Philippi et Alexandri.


page 126, image: s126

Ac caussam hanc initio libri XVII adfert: [gap: Greek word(s)] [note: Itaenim existimamus res facilius memoria retineri, cum res in certa capita digestae finem habent capiti cohaerentem. ] [gap: Greek word(s)] .

Interim ne in hoc quidem genere perpetuo temporis ordo servatur. Quod indicat Lucianus ipse, cum addit, [gap: Greek word(s)] [note: Quantum fieri potest. ]. Sane esse, cum necessitas cogat, nos de ordine esse securos: satis ostendit Diodorus Siculus lib. XX. his verbis: [gap: Greek word(s)] [note: fag. 755. edit. H. St. ] [gap: Greek word(s)] . Haec cum ita se habeant, hoc quispiam loco historiam reprehendat, videns multas, generisque diversi res in vit‚ eodem tempore geri: scriptores vero ad interrumpendam narr ationem, et ad res, quae uno geruntur tempore, dividendas, necessitate contra naturam adigi: Vnde sequatur, ut veritas quidem gestorum affectionem suam habeat: descriptio vero, cui facultas haec negatur, quamquam res quidem imitetur, longo tamen intervallo post veram illarum affectionem relinquatur. Hac de necessitate illustris etiam est Polybii locus in Legationum Ecloga LXXX. Latine sic sonat. Quos sermones apud Senatum isti legati habuerint, quae a patribus responsa tulerint, et quomodo, omne genus humanitatis et comitatis experti, redierint: in expositione rerum Italicarum jam diximus. Est vero lector saepe bujus nobis admonendus, sicut etiam studiose facimus: quod non raro orationes habitas a legatis, et data illis responsa, cogimur prius expenere, quam de ipsorum legatione decret‚, et de missione, verba fecerimus. Quoniam enim, per annos singulos res gestas, quae temporibus inter se congruunt, scribentes, quae apud quamque gentem sunt facta, summatim uno tempore conamur referre: perspicuum est, id scriptioni nostrae necessario evenire.

Multum vero lucis historiae adfert, si aperta sit transitio: quod praestant istiusmodi verba initio apposita, Interim, Per id tempus, Dum haec geruntur, et similia. Ita Livius lib. XXI, cum egisset de descensu Annibalis ex Alpibus, et prodito ei Clastidio, verbis istis ad alia transit: Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam, insulasque Italiae, mille armatis ad depopulandum oram Italiae a Carthaginensibus missis, novem Liparas, octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus maris. Persequitur deinde navalem pugnam inter Poenos, et Romanos. Post multa dicturus de Cn. Scipionis in


page 127, image: s127

Hispaniam profectione, ita incipit, Dum haec in Italia geruntur, Cn. Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus; et quae sequuntur. Sed, ut dixi, non transeundum ad partem aliam, nisi de priori, quod satis sit, dixerimus: nec ad priorem redeundum, nisi isti etiam parti sit satisfactum. Quae omnia ratio ac prudentia moderari debet: ut a Livio fieri videmus. Thucydides vero, dum studiose nimis temporis ordinem sectatur, obscuritatem effugere non potuit. Nam, ut Dionysius Halicarnassensis [note: Epist. ad Cn. Pomp. ] etiam observat, cum multa e‚dem aestate et hieme in diversis, ut fit, locis gererentur, imperfectas primas res gestas relinquens, alias attingit, quae e‚dem aestate et hieme contigerunt. Erramus igitur, et summ‚ cum difficultate res expositas mente jam turbat‚ assequimur. Itaque ait idem Dionysius, eum [gap: Greek word(s)] [note: Vnuncorpus in partes multas divellere. ]: contra quam ab Herodoto factum, quem ait, [gap: Greek word(s)] . [note: Multis, et dissimilibus argumentis assumtis, unum corpus sibi consentiens fecisse. ] [gap: Greek word(s)] Quare prudentis est historici, recedere paulisper a serie temporis, quando ea res perspicuam magis reddit narrationem. Atque hoc in caussa est, cur Curtius, etsi bellum inter Archelaum Macedoniae praefectum, et Agidem regem Spartanum, antecesserit praelium Alexandri ad Arbela, non tamen praelium id ante narret: ac ne quidem eo praelio ad Arbelam exposito referat: sed eo in librum sextum dilato persequatur, quae post praelium ad Arbelam evenere, usque ad mortem Darii. Hinc ipse initio libri v: Quae interim ductu imperioque Alexandri, vel in Graecia, vel Illyriis, ac Thracia, gesta sunt, si suis quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darii universas in conspectum dari, et sicut inter se cohaerent, ita opere ipso conjungi, haut paullo aptius videri potest. Igitur quae praelio apud Arbela conjuncta sunt, ordiar dicere. Idem Taciti consilium fuit: qui lib. XII Annalium, cur res diversorum annorum in unum tempus interdum conjiciantur, hanc adfert caussam, ne divisa haut perinde ad memoriam sui valeant. Et ante eos scripserat Polybius lib. v. [note: Pag. 378 ]: Etsi non fugit nos, bellum istud nondum finitum tempore illo fuisse, in quo desinunt res Graecanicae superius enarratae: judicio tamen fecimus, quod hoc ordine, et partitione ist‚, in contexend‚ histori‚ nostr‚ utimur. Nam, ut lectores in exacta notitia temporis, quo res quaeque per partes sunt actae, non fallerentur; satis abunde illos instruximus, cum in explicandis Olympiadis hujus annis, et rebus Graecorum tunc gestis, principia et fines eorum, quae in Asia fiebant, diligenter ubique annotavimus, et in memoriam lectori subinde revocavimus. Ad lucem namque, et facilem narrationis intelligentiam, faciendum omnino duximus in hac Olympiade, ut res in ill‚ gestas


page 128, image: s128

ne misceremus, donec ad sequentes Olympiades fuerit ventum: quarum res gestas, ut quaeque illarum variis locis actae ratione temporis inter se congruent, in annos singulos digeremus. Nam qui non aliquam partem separatim, verum omnia simul, quae ubique locorum fuere gesta, perscribere instituerimus, et quod jam alicubi antea dicebamus, majus historiae opus, quam fere hactenus quisquam suscipere sit ausus, ipsi susceperimus; praecipua videlicet adhibenda nobis cura fuerit, quo sic omnia ordinentur, atque inter se connectantur, ut et universa scriptio operis nostri, et singulae illius partes, perspicuam explicationem habeant.

Haec satis ostendunt, in historia [gap: Greek word(s)] , hoc est, ut perspicue res explicentur, non raro committi [gap: Greek word(s)] , et exitus rei ante initia referri. Quod etiam Theon agnoscit in progymnasmatis. ubi nobilis ille rhetor sic scribit: [gap: Greek word(s)] . Transtulit Camerarius: Mutari autem ordo solet multifariam: nam et a medio orsus poterit ad initium recurrere, atque ita extrema persequi. Ac ne id tantum de poetis aut oratoribus dictum putes, subjicit Theon exemplum ex Thucydide. Ait enim: [gap: Greek word(s)] . Thucydides quoque de Epidamno orsus recurrit ad res annorum quinquaeginta, unde ad bellum Peloponnesiacum pervenit. Inde vero subjungit Theon: [gap: Greek word(s)] . Apponam quoque interpretationem Joach. Camerarii: Licebit et ab ultimis incipere, et pergere ad media, atque ita ad prima devenire. Id quod docuit nos Herodotus in tertio libro his verbis: Misso praecone in AEgyptum, petiit Cambyses filiam Amasidos. Petiit autem de suasione Aegyptii


page 129, image: s129

cujusdam, qui hoc ageret odio Amasidos, a quo traditus fuisset Persis, abstractus a liberis et uxore. Addit caussam: ab AEgypti rege Cambysen petiisse medicum oculorum omnium praestantissimum. Nam naturalis ordo narr ationis hic er at: primum, ut diceretur, ex oculis labor‚sse regem Persarum, et misisse in Aegyptum illum, petiisseque a rege AEgypti medicum oculorum, eumque transmisisse hunc. Deinde graviter ferentem medicum, deserendam sibi fuisse conjugem et liberos, ultum esse traditorem suum, et suasisseregi Persarum, ut peteret filiam AEgyptii: ut aut doleret, si dedisset: aut, si non dedisset, haberet inimicum Persam. His denique subjicit Theon: [gap: Greek word(s)] . Licebit et a mediis ordiri, et in fine consistere: rursumque ordiri a sine, et recurrere ad initium, et in medio finire narrationem: atque ordiri a primis, transire ad ultima, et in media desinere. Quare ita concludimus, [gap: Greek word(s)] interdum ob perspicuitatem, [gap: Greek word(s)] , requirere, ut a temporis ordine paullum recedamus: qu‚ de re nec aspernanda plane sunt, quae Patricius scripsit extremo dialogo x.

Nunc quia de ordine in rebus a toto corpore gestis satis dictum: aliquid etiam addendum de serie, quam sequi convenit in vitis describendis. Ac superius quidem diximus, vel temporis ordinem servari: vel narrationem omnem in capita quaedam dispesci: ut si prius agas de rebus publicis; deinde de illis, quas quis privatim gessit. Sed est et mixtus ordo. ut si initio quidem temporis ordinem retineamus: ubi vero ad grandiorem pervenimus aetatem, omnia ad capita certa revocemus.

Ex Graecis vitarum scriptoribus etiam in [gap: Greek word(s)] exemplo esse possunt Plutarchus, Philostratus, Laertius, Eunapius: e Latinis, cum Cornelius Nepos, tum Tranquillus, quo nemo eorum, qui vitas Caesarum scripsere, ordinis est magis studiosus. Quamquam nec est, quod reprehendi possit Flavius Vopiscus. Paullum peccat Trebellius Pollio. At negligentiores Spartianus, Lampridius, et Vulcatius Gallicanus. Omnium vero maxime incuriam suam prodidit Julius Capitolinus: cui congerendi tantum, non digerendi voluntas fuisse videtur.



page 130, image: s130

CAPUT XXV.

Vtrum historia in libros sit dividenda. An divisio librorum Livii in decadas sit ab auctore. Sebastianus Maccius, et Caelius Rhodiginus refelluntur. Vbi librum quemque claudere conveniat.

HActenus de Dispositione. Ubi quia duo spectantur, in quas partes historia dividatur, et quo illae ordine collocentur: eo visum est, superiori doctrinae adnectere quaestionem vicinam, ut quae et ipsa ad divisionem pertineat; utrum historiae corpus continuum esse debeat, an rectius in libros dividatur. De quo ita nobis videtur, si res una narretur, et simplex; neque ea materie ampla sit; uno commode libro comprehendi: ut a Sallustio factum in Catilinaria, et Jugurthina: sin materiem tractemus varietate et copi‚ su‚ diffusam; rectius in libros dividi; uti fecit idem Sallustius in deperditis historiarum libris. Nam ut longissima via jucundius conficitur, si distinguatur spatiis quibusdam, ubi interquiescas: ita et minori fastidio historia cum scribitur, tum legitur, si non amplum illud camporum aequor continuo percurratur, sed spatiis distinctis: hoc est, si libro quoque ad finem perducto, animus fatigatus respiret, ac paullum se colligat, priusquam ad reliquam historiam se conferat: quae res, et scribentem suscitat, novasque lasso vires suppeditat, ad reliqua eodem genio pertexenda: et legenti novam affert alacritatem, ad caetera quoque non somniculose legenda. Itaque non unum, et alterum, sed universos historicos hanc iniisse rationem videmus. Uti Herodotum, Thucidydem, Xenophontem, Polybium, Dionysium, Diodorum, Caesarem, Trogum, Curtium, atque alios: qui omnes, si amplior materies obtigisset, eam in certos libros secuere. Imo Livius historiam universam in decadas, has vero in libros divisit: ut Sebastianus Maccius [note: Lib. 2. de hist. cap. 32. ] scripsit, et ante eum defendit Caelius Rhodiginus [note: Lib. 25. Antiquarum Lectionum cap. 3. ]: idque hoc argumento, quod Livius decadibus praefationes praeponat. Sed non tanti hoc est, ut movere quemquam debeat. Nam verum quidem est, lib. XXI et XXXI praemitti quiddam prooemii non omnino dissimile. Sed unde ibunt probatum, idem fecisse eum libro XI, XLI, qui [gap: Greek word(s)] , item LI, et caeteris, qui decada incipiebant? Praeterea istiusmodi


page 131, image: s131

praefatiuncula etiam praeponitur, ubi decadis initium non est: uti libro sexto. Quare omnino assentire malo Petrarchae [note: Epist. ad Io. Boccacium. ], Crinito [note: Lib. 7. de honesta disciplin. cap. 12. ], Politiano [note: Ibid. apud Crinitum. ], Sigonio [note: Initio scholiorum in Livium. ], atque aliis, qui divisionem eam, non a scriptore, sed librariis esse, putant. Movet vero me illud, quod etiam istos movit: nempe quod Censorinus, Diomedes, ac veterum alii, nunquam decadum, sed semper librorum meminere. Nec aliter Florus in epitome omnium librorum Livii. Ex qua etiam discimus, scripsisse libros non solum CXL, sed CXLII. quod ipsum divisioni isti in decadas adversatur.

Sed non tam prosit scire, historiam ampliorem in libros dispesci oportere; quod nemo unquam neglexit, nemo impugnavit: quam illud nŰsse, ubi aliorum quemque claudere conveniat. Hoc vero perspici potest e rei tum qualitate, tum quantitate. Ut si de rebus Romanis fusius agere velis, Livii exemplo libro primo commode comprehendes ea, quae ad originem Romanorum, et imperium septem regum pertinent. Siquidem, seu magnitudinem spectes, est ea [gap: Greek word(s)] [note: Pulcra, ac conspicua. ]: seu exitum videas, pulcre finis regii imperii finiet eum librum; alterque incipiet ab initio potestatis consularis. Atque eadem in aliis ratio est. Nempe tum finem libro faciemus, cum aliquid erit, quod pulcre et convenienter terminet; et multa adeo complexi sumus, ut, si ultra librum procudamus, legentibus ea res fastidium possit adferre.

CAP. XXVI.

DE ELOCUTIONE HISTORICA universe: ac speciatim, an pars ea necessario in hac arte tradatur. Ludovicus Carbo refellitur. Historici dictionem ab oratori‚ differre, sive eam Grammaticorum more spectes, sive compositionem oratoriam, et verborum sententiarumque lumina consideres. Parthenii liber de vocabulis historicorum.

VIdimus, quas res historia tractet, et quo ordine eas persequatur. Superest doceamus, cujusmodi dictione utatur. Quae historicae artis pars Elocutio vocatur. Sed ejus cura prope supervacua est, si omnis elocutionis laus in eo consistit, ur intelligamur, ac satis nobis est, ut narratores simus: qu‚ in sententi‚, ut auctor est


page 132, image: s132

Tullius [note: lib. 2. de Orat. ], fuere ex Graecis, Pherecydes, Hellanicus, Acusilaus: ex Latinis item, Cato, Pictor, Piso. Sin non narratores solum, sed etiam exornatores esse volumus: potius nobis exemplo esse debent, e Graecis, Herodotus, Thucydides, Xenophon: e Latinis, Sallustius, Livius, Curtius, Tacitus. Nam priorum scripta, qui ornatum neglexerant, aetatem ferre minime potuerunt: at accurata eorum diligentia, qui non veritatis solum, sed voluptatis etiam rationem habuerunt, vere omne punctum tulit: eruntque eorum literae ac monumenta in gloria atque admiratione, quamdiu homines erunt. Propterea non illis tantum, quibus oratorium, vel poeticum studium placer; sed etiam, qui ad historiam scribendam appellere animum volunt; multum se in dicendo prius exercere debent. Quod satis perspexit, egregius Rhetor, Theon: qui in progymnasmatis suis, cum de paraphrasrexcolend‚ egisset, ista subjungit: [gap: Greek word(s)] . Omnino esse necessariam hujusmodi exercitiorum usurpationem, non modo iis, qui oratores fieri cupiunt; sed etiam illis, qui vel poeticam, vel historiam, vel aliam eloquendi facultatem, aggredi velint.

Sed multi, ut hoc fatentur, ita negant, aliis hanc ad rem praeceptis opus esse, quam rhetorum: quippe ex quorum monumentis discere sit, quibus rebus sermo omnis fiat ornatior. Verum vel amictu, quod dicitur, eorum telum evitabimus. Nam si non paullo alia sit dictio historici, quam vel oratoris, vel poetae; nec eadem tamen est, quae vulgaris: omnino, ut in oratori‚, ac poetic‚, ita in historic‚ etiam, de elocutione agi debet. Quare spissus est error, non vulgi modo, sed etiam viri multijugae lectionis, Ludovici Carbonis, qui, lib. primo de Elocutione oratoria [note: Cap. I. pos[?]. 4. ], scribere veritus non est, duas solum artes select‚ et a vulgari remot‚ dicendi form‚ uti. Loquitur autem de Oratori‚, et Poetic‚. Quanto melius hac de re nobilis Grammaticus, Augustinus Saturnius, Mercurii Majoris lib. x. cap. IX. ubi ait: Cum tria sint autorum genera, poetae, historici, oratores: horum quisque suas quasdam dicendi leges sibi vindicant. Vt quod, exempli gr ati‚, historici, sum velox pedibus: oratores, velocibus pedibus: poetae ipsi suo quodam jure, velox pedes, multo licentius enunciarint: non quod his cancellis usque sese contineant; sed quod non temere aliter fari consueverint. Et sane, si minutiis istis insistere lubido sit, multa possint adferri, quae ostendant, historici dictionem, etiam Grammaticorum more si consideretur, mediam esse inter oratoriam,


page 133, image: s133

et poeticam. Nam ut multa a poetis audacius dicuntur, quam ut historicus ea ausit usurpare: tamen neque desunt, quae historicus cum poeta communia habeat. Ut cum tantopere gaudet infinitum pro finito ponere: qualia sunt, tendere pro tendebat, negare pro negabat. Nisi haec dicta malis [gap: Greek word(s)] verbi coepit, vel similis. Servium audiamus [note: pag. 230 ] in 11 Aeneid. Infinitus modus pro indicativo: et est figurae propria historiographorum: ut Sallustius; Equitare, jaculari, cursu cum aequalibus certare. Aut cum idem, Graecorum more, adjectivis jungit accusativum, qui partem, aut patriam, aut habitum significet. Ut Curtius lib X: Itaque revoc atus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella erat, induitur. Aut cum aliqua [gap: Greek word(s)] , sive generis [gap: Greek word(s)] profert. quale hoc est ejusdem Curtii in quarto: Duo millia, in quibus occidendi defecerat rabies, crucibus adfixi. Aut cum adjectivis substantive acceptis partium casum addit. ut, incerta fortunae, apud Livium. et, apud Justiuum lib. XLI: Vt non immensa tantum ac profunda camporum, verum etiam praerupta collium, montiumque ardua, occupaverint. Quomodo non temere loquetur orator: sed Tacito nihil pene est frequentius. Ut in primo Annalium: Truci sonore subjecta vallium ac resultanteis saltus complerent. Et secundo, prominentia montium. Et mox, prima silvarum. Item, avia saltuum. Item, inania famae. Aclib. III, longinqua imperii. Item, incerta maris, et tempestatum. Et lib. IV, asperis maris. Et eodem, Iussa principis magis, qu‚m incerta belli metuens. Et lib. XII, Ripas, et colles, ac montium edita, in modum theatri etc. Et lib. III Hist. Sed prima rerum quieti speculabantur. Et eodem: Offensarum operta metuebantur. Et eodem: Ad Sallustianos hortos per angusta, et lubrica viarum flexerant. Et IV. Hist. Ardua Alpium praesidiis claudere. Et eodem lib. Statos aestivis flatibus dies (Lips. Etesiarum dies) et certa maris operiebantur. Et vita. Agricolae: Ludos, et inania honoris.

Nec in historica dictione sufficit ad ea attendamus, quae et Grammaticorum filii observare solent. Uti fortasse fecit Parthenius [gap: Greek word(s)] [note: Dionysi filius. ], cujus libros [gap: Greek word(s)] [note: De vocabulis apud historicos. ] Athenaeus citat in undecimo. Ulterius attollendus animus: ad dignitatem nempe, totamque compositionem: hoc est, verborum sententiarumque lumina, quae [gap: Greek word(s)] appellant: adhaec ad juncturam, ordinem, periodos, ac numerum. Haec enim sunt ea, quae Cicero praecipue respexit, cum in Bruto suo ita loquitur: Demochares, qui fuit Demosthenis oratoris filius, earum rerum historiam, quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non tam historico, quam oratorio genere, perscripsit. Quae


page 134, image: s134

non obscure ostendunt, etsi historicus ornatus cum oratorio conveniat in multis, tamen esse, ubi differat ab eodem. Quare etsi multa in Partitionibus, plura in sex Oratoriarum institutionum libris, de Elocutione dixerimus: tamen hoc iterum loco de ea agendum nobis. Ac primum videbimus de virtutibus iis, quae [gap: Greek word(s)] quandam communes sunt oratori, historico, ac poetae. Deinde explicabimus, in quibus historica dictio ab oratoria, ac poetica differat, et quod dicendi genus ( [gap: Greek word(s)] Graecis vocatur) maxime historico conveniat.

CAP. XXVII.

De duabus historiae virtutibus primis, sermonis puritate, ac perspicu‚ brevitate. Herodotus Ionismi, Thucydides Atticismi exemplar. Catonis dictum de Albino, qui, oratione Graec‚ scripturus res Romanas, imperitiae veniam poposcerat. Thucydides, et Philistus, obscuriores facti, dum laborant esse breves. Parum perspexisse Iulium Scaligerum, in quo Sallustiana brevitas consistat. Alienas, se[?] orationes, seu epistolas, non debere ad verbum inseri: ac Ioannis Cilicis hac in parte peccatum. Thucydidem obscuriorem reddi ob hyperbata crebra. Falli interim, qui affect‚sse eum obscuritatem arbitrantur.

QUae virtutes sint historicae dictionis, recte perspexit Lucianus, cum de eo judicium facit ex istis, quae de narratione Rhetores tradunt. Cum enim locutus esset de transitione ab exordio ad narrationem, ista subjungit: [gap: Greek word(s)] [note: Omnino omnereli quum historiae corpus longa est narratio. Quare et narrationis virtutibus exornetur. ] [gap: Greek word(s)] Virtutes eas pluribus enumerat Dionysius Halicarn. epist. ad Cn. Pompeium. Possunt vero revocari ad quatuor istas, quas Crassus etiam apud Ciceronem in oratione requirit: puritatem, perspicuitatem, ornatum, et decorum.

De puritate sic scribit Dionysius: [gap: Greek word(s)] [note: Virtus omnium prima est, sine qua nulla alia est orationis utilitas. Quae illa est? Sermopurus et proprietatem linguae Graecae retinens. ] [gap: Greek word(s)] . Mox de Herodoto ac Thucydide [note: Hanc ambo studiose conservant. ] adjungit: [gap: Greek word(s)] [note: Herodetus enim Ionicae linguae optimaregula est, Thucydi des vero Atticae. ] [gap: Greek word(s)]


page 135, image: s135

[gap: Greek word(s)] . Serio vero cogitandum illud, quod Halicarnassensem dicere videmus, absque puritate, et eleganti‚, inutilem esse sermonem. Propterra A. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, excusatione sibi opus esse putavit, cum res a Romanis gestas Graece composuisset. Nam historiae suae initio hunc in modum disserebat: Neminem succensere sibi convenire, siquid in his libris parum composite, aut minus eleganter, scriptum foret. Nam sum, inquit, homo Romanus, natus in Latio: Graeca oratio a nobis alienissima est. Ea cum legisset Cato, Nae tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culp‚ vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum imprudentes erravimus, aut cum compulsi peccavimus. Te, inquit, oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur? Haec Gellius ex Cornelii Nepotis libro de Illustribus Viris. De reliquo, extra omnem controversiam poni deber, satius plurimum esse, historiam scribere lingu‚ Latin‚, quam Gallic‚, Italic‚, Germanic‚, Hispanic‚, vel ali‚. Nam hae suis ferme continentur finibus: Latina per omnes gentes diffunditur.

Praeterea, ut dixi, requitit Dionysius [gap: Greek word(s)] , sive perspicuitatem. Eam imprimis commendat in brevitate, quam [gap: Greek word(s)] appellat. Sane, ut idem ait, [gap: Greek word(s)] . brevitas cum perspicuitate conjuncta, videtur jucunda: sin ea defiat, acerba austeraque. Iccirco Cicero in Bruto suo: Nihil, inquit, est in bistoria, pur‚, et illustri brevitate dulcius. Nempe quia non sufficit brevitas, cum ea saepe obscuritatem afferat, eo addit illustris, hoc est, clara apertaqueue. Estque haec res eo majoris momenti, quia Thucydides ipse, ac Philistus, dum concisis student sententiis, nimio acumine obscuriores sunt facti: quod etiam Cicero fatetur.

Multi vero ne quidem intelligunt, quid brevitatis nomine censeri mereatur. Sane illorum si judicio rem metiamur, ne Sallustius quidem fuerit brevis: cujus divinam brevitatem Fabius praedicat, et omnis antiquitas. Nam dicent, longe paucioribus tum Catilinarium, tum Jugurthinum bellum, potuisse comprehendi. Quod concessero non invitus: sed quod usque adeo multa complectatur verbis paucis, id admiratione imprimis dignum est: inque eo Sallustii brevitas consistit. Scio aliter judicare Julium Scaligerum, qui lib. IV de re Poetica cap. XXIV, censet, brevitatem Sallustii propterea vulgo jactatam, quia tribus vocibus integras explet sententias, non circumducit, asyndetis utitur, omittit verba. Verum longe gravior caussa subest;


page 136, image: s136

nempe ea, quam dixi. At, inquit summus ille vir, qui conciones inserat, quas nullus habuerit imperator, easque praelengas non raro: qui apud Aras fratrum, quasi in amaeno diverticulo, spatietur: qui, praeter historiae argumentum, Catonis Caesarisque collatione plutimos versus occupet: qui ad Catilinae bellum narrandum principia urbis Romae arcessat: non video, quo consilio brevem potius, quam vel prolixum, vel etiam nimium, supervacuumque, existimemus. Sed haec quidem minime movent. Nam etiam in concionibus istis, et diverticulis, et exordiis longe arcessitis, verbis non multis res multas comprehendit: adeo ut non in his minus, quam caeteris, otiosum atque attentum lectorem requirat. Siquidem sic usu venire solet, ut, dictio si sit pressa et concisa, facile res quaedam animum transvolent legentis. Vide omnino collationem illam, quam inter Sallustium Liviumque, hac ipsa in re, instituit Jovianus Pontanus in Actio suo [note: Fol. 141. et 142. edit. Ald. ].

Brevitati et perspicuitati obsunt, qui, ut fidem magis concilient historiae, ad verbum inserunt scripta aliena. Quomodo Joannes Cilix in Ecclesiastica sua historia retulit epistolas ab Episcopis ultro citroque missas: quae cum volumen immane quantum augerent, tamen haut multum rei historicae continebant, ac copia invisa oberant perspicuitati: ut Photius in bibliotheca sua censet, tmem. XLII.

Sunt et alia multa, quae perspicuitati adversentur: imprimis vero verba obscura; cujusmodi quae sint, in Oratoriis satis diximus. Nec propterea vulgaribus, ac sordidis utendum: sed consilium sequemur Luciani. Ejus haec verba: [gap: Greek word(s)] . Vt menti scriptoris hosce scopos proposuimus, dicendi libertatem, et veritatem: ita et voci ejus unus hic esto scopus, ut rem plane aperiat, et quam lucidissime declaret, verbis neque obscuris, neque ab usu remotis; neque etiam vulgaribus hisce, et tabernariis; sed quae vulgus intelligat, et eraditi laudent.

Praeterea perspicuitati repugnat ordo verborum perturbatus. Sane Thucydides quoque Marcellino [note: In vita Thucydidis. ] dicitur esse [gap: Greek word(s)] [note: Quod ad sententiam, obscurus, quia verberum trajectione delectetur. ] [gap: Greek word(s)] . Nec tamen accedere iis possum, qui studio eum putant obscuriorem esse voluisse. Sed Tullio potius assentio, qui ita locutos tum ait viros in Rep celebres, ac facundi‚ nobiles: atque ipsum Thucydidem fuisse maturiorem et mitiorem


page 137, image: s137

futurum, si postea vixisset. Haec de brevitate. De qua et aliqua ex antiquis videre potes apud Caelium Rhodiginum lib. XXV. Antiqu. Lect. cap. III.

CAPUT XXVIII.

De terti‚, quart‚que historicae elocutionis virtute: ornatu nempe, et decoro. Herodotum [gap: Greek word(s)] , Thucydidem [gap: Greek word(s)] magis observ‚sse: atque ut in aliis etiam alter alteri antistet. Compositionem nec numerosam admodum, nec tamen asperam esse debere. Quomodo Thucydidem Marcellinus defendat in eo, quod in concionibus lenocinia orationis neglexerit.

VEnio ad tertiam virtutem, hoc est, ad ornatum. quo refertur a Dionysio [gap: Greek word(s)] [note: Morum affectumque imitatio. ]: atque ait idem, Herodotum melius [gap: Greek word(s)] [note: Mores. ], Thucydidem rectius [gap: Greek word(s)] [note: affectus. ] exprimere. Eodem quoque pertinent [gap: Greek word(s)] [note: Virtutes illae, per quas magnum et admiran dum quid in apparatn orationis relucer. ] [gap: Greek word(s)] . Quibus Herodotum, et I hucydidem, pares esse dicit. Item [gap: Greek word(s)] [note: Quae orationis vim et vehemetiam, et similesfacultates, complectantur. ] [gap: Greek word(s)] . Quibus Thucydidem vincere ait. Item [gap: Greek word(s)] [note: Suavitas, persuasio, delectatio, et aliae virtutes cognatae. ], [gap: Greek word(s)] . Quibus Herodotum longe praestantiorem esse dicit.

Nec Dionysius solum, sed etiam Lucianus, virtutem hanc in historico requirit. Cum vero ornatus proprie in tribus consistat, eleganti‚, compositione, dignitate, quemadmodum in Oratoriis diximus: ad elegantiam quidem pertinet, quod abstinere jubet [gap: Greek word(s)] [note: Ab usu remotis nominibus, ac vulgaribus. et tabernariis. ] [gap: Greek word(s)] : ac contra usurpare ea, quae intelligant omnes, ac laudent periti.

Ad compositionem pertinet, quod requirit, ut narratio sit [gap: Greek word(s)] [note: Leniter, et aequaliter procedens, sibi similis, ita ut neque exstet, neque biatus habeat. ] [gap: Greek word(s)] . Alibi quoque eopse opere de ea sic scribit: [gap: Greek word(s)] [note: Temperata mediaque compositione vocabulorum est utendum, ut neque nimium distrahas illa et dissocies: id enim foret asperum: neque, quod plerique stadent, numerose connectas. alterum enim vitiosum est, alterum auditoribus injucundum. ] [gap: Greek word(s)] .

Denique de dignitate, hoc est, de verborum sententiarumque luminibus,


page 138, image: s138

si cpaullo ante idem scripserat: [gap: Greek word(s)] [note: Figuris ornetur non molestis, et non affectatis. siquid. m illud orationem condimentis similem reddit. ] [gap: Greek word(s)] .

Superest, ut de Decoro dicamus: quae quarta Ciceroni [note: Lib. 3. de Orat. ] est orationis virtus. Eam in historico vel imprimis requirit Halicarnassensis [note: Epist. ad Cn. Pompeium. ]. [gap: Greek word(s)] [note: Virtutum princeps, decorum. ], inquit, [gap: Greek word(s)] . Lucianus similiter [gap: Greek word(s)] [note: Quod siquando et dicentem aliquem introducere opus erit: vel maxime curandum est, personae decora, et reiconvenientia, ac propria dicas. ] [gap: Greek word(s)] . Quare vel maxime historicus curare hoc debet, ut sermo cujusque accommodatus sit personae, [gap: Greek word(s)] [note: Ratione gentis, generis, aetatis, consilii, fortunae, studii. ], [gap: Greek word(s)] . Exemplum hujus rei capiemus ex Herodoto, qui barbarum Candaulem hoc pacto loquentem inducit, [gap: Greek word(s)] [note: Aures sunt hominibus infideliores in certioresque oculis. ]. Quae verba accurate expendit Dionysius Halicarnass. Et sane quis non videt, quam rudis ac horridus sit sermo, cum, quod hoc loco fit, partes corporis, quibus sensus insunt, (Graeci [gap: Greek word(s)] , barbari nostri sensoria appellant) pro ipsis usurpantur sensibus? Quamquam vero hac virtute ab Herodoto vincitur Thucydides, ut idem Halicarnasseus ait: non propterea tamen hic eam neglexisse existimari debet. Sane, quod omiserit illas sententiarum figuras, quibus tantopere triumphat Demosthenis oratio, id Marcellinus quoque, in historici ejus vita, iccirco factum putat, non quia nesciret iis uti, sed quia parum illae convenirent personis, de quibus tractat. Quid enim? inquit; an decuisset, Periclem, Archidamum, Niciam, Brasidam, aliosqueue, ex celso adeo animo viros, ironiis, et scitamentis aliis ludere? quasi non liceret iis aperte reprehendere, ac palam conqueri, et dicere quod vellent. Propterea simplici oratione, ac minime figurat‚, eos loquentes semper inducit. Nempe, ut ejusdem Marcellini verbis hoc caput claudam, [gap: Greek word(s)] [note: Est ejus, qui artis suae intelligens sit, servare personae cujusque dignitatem, ac rebus omnibus convenientem tribuere ornatum. ] [gap: Greek word(s)] . Praeter [gap: Greek word(s)] , hoc est, oratoriam eloquentiam ac poeticam, est et tertia, historica. Audiamus quae Junius Tiberianus dicat apud Flavium Vopiscum [note: In Aureliani vita. ], Scribe ut libet; securus, quod velis, dicas, habiturus mendaciorum comites, quos HISTORICAE ELOQUENTIAE miramur autores.



page 139, image: s139

CAP. XXIX.

Acceditur ad alteram Elocutionis partem, quae specialia persequitur. Adversus Doletum, Camerarium, alios, ostensum, in historia potius ad Herodotum, Thucydidem, Livium, quam Demosthenem, vel Ciceronem, respici debere. Historicus non adeo numeris, et compositioni studet, quam orator. Theopompi in eo peccatum. Periodi historicae, oratoriae, ac dialogicae, discrimen. Figuras, quibus ornatur oratio, minus historiae convenire: ac Theophylactus Simocatta reprehensus, quod nimis iis studuerit. Polybium verborum esse negligentiorem, rerum curiosissimum. Nimium eloquentiae studium non convenire historico: uti nec concitatum, foroque aptum dicendi genus. Callisthenem tamen rhetorico more historiam scripsisse. Caeeinae locus apud Ciceronem aliter expositus, quam a Sebastiano Corrado factum fuit.

VIdimus de quatuor virtutibus, quae historico cum oratore, ae poeta, sunt communes. Nunc, quomodo ab utroque differat, videamus. Multi enim putarunt, eundem esse historici stylum, ac oratoris. Imo nec defuere, qui historicum a poeta solo existimarent metro differre. Cum vero multum inter oratoris et poetae dictionem intersit: vel utrosque, vel alterutros saltem, aberr‚sse, satis liquet. Prius eorum expendemus sententiam, qui, in historia scribenda, arbitrantur, ad Ciceronem potius, quam ad Sallustium, vel Livium, respici oportere. Negat quidem id Floridus Sabinus in Subsicivis suis [note: Lib. 1. cap. 2. ]. Sed asserit Stephanus Doletus, et is, cujus jure major aliquanto, quam Doleti, auctoritas esse debet, Joachimus Camerarius [note: Comment. in [?] Tusc. Quaest. ]. Nec alia mens fuisse videtur Petro Bembo. Dictio quidem ejus plane oratoria, ac Tullianum fontem sapiens. Et quibus haec scribendi ratio placet, hi se patrocinio tuentur optimi omnium patroni, ut Veronensis poeta eum verissime vocabat. Sciunt omnes, me dicere Marcum Ciceronem, qui primo de Oratore scribit, historiam esse munus oratoris: et primo de Legibus, historiam opus esse maxime oratorium. Verum non ulterius profecto haec


page 140, image: s140

verba trahi debent, quam, quod orator qui sit, non multum laboraturus sit in dictione historica: ut quae ab oratoria propius absit. Neutiquam vero eandem esse utriusque dictionem, clare docet Strabo lib. 1. ubi adversus Eratosthenem disputat, atque inter alia sic ait: [gap: Greek word(s)] . Alia est poetae dictio: in qua poetica dictione alia est tragica, quam comica: uti in pedestri alia est historica, quam juridicialis. Et sane hoc ita esse, multa ostendunt. Primum illud discrimen se offert, quod historicus non usque adeo periodis ac numeris studeat, quam orator facit. Nam iccirco est, quod Dionysius Halicarnassensis in Theopompo, qui Isocrati similis erat, accuratam nimis verborum compositionem reprehendit. Verba ejus adpono: [gap: Greek word(s)] . Id est, Quodsi neglexisset in iis, in quibus maxime elaboravit, concursum vocalium, et numerosam periodorum concinnitatem, ac similem figurarum conformationem: se ipso longe melior in elocutione evasisset. Idem cognoscimus ex Demetrio lib. [gap: Greek word(s)] , ubi triplicem statuit periodum, historicam, oratoriam, ac dialogicam. Eas ita distinguit: [gap: Greek word(s)] . Historica est, quae neque circumacta est, neque remissa vehementer, sed in medio posita ambarum; ut non possit oratoria vidert, et aliena a persuadendo, propter circumactionem; gravitatem interim fidemque historicam ex simplicitate habens. Oratoriae autem periodi forma est contorta, et circularis, et quae egeat rotundo ore, et manu, quae una cum numero circumagitur. Dialogica autem periodus est, quae etiam remissior simpliciorque est historic‚, et vix prae se ferens, quod periodus sit. Quae ibidem etiam exemplis Demetrius illustrat.

Nec solum juncturae, periodis, numerisqueue, minus historicus studet, quam orator: sed etiam verborum sententiarumque lumina, quae ornatum orationi afferre solent, minus consectatur, quam Isocratici magistri solent. Hoc non satis attendit Theophylactus Simocatta; qui dum scitamenta illa avide adeo arripit, ac sententias etiam


page 141, image: s141

intempestive admiscet, [gap: Greek word(s)] [note: Oratse ejus frigida fit, ac in juvenilem desinit ineptiam. ] [gap: Greek word(s)] , ut de eo Photius scribit.

Interim cavendum, ne vitii hujus fug‚ incidamus in verba nimis vulgaria, aut rebus parum idonea, periodos praelongas, compofitionem asperam atque hiulcam: qualis sermo a Demetrio [gap: Greek word(s)] [note: Invenustus. ] vocatur. Quin plus etiam ornatus prob‚rim, quam Polybius adhibet. Sane jam olim in eo Dionysius Halicarnass. reprehendit dictionis incuriam, et quod utatur comprehensione verborum minus accurat‚. Polybio interim ignosci debet, quia fieri vix potest, ut qui tantopere, ac ab eo factum, de rebus sollicitus sit, is de verbis adeo laboret, quam fortasse rerum dignitas merebatur. Imo ea est humani animi imbecillitas, ut ingentem illam verborum curam rerum incuria plurimum consequatur. Ita observatum est a viris doctis, Dionem multum rhetoricari in praeliorum descriptione; sed eorum, quae ad rem militarem requiruntur, exiguam ostendere peritiam, prope dixerim nullam; Polybium contra [gap: Greek word(s)] pigmentaque illa oratoria aspernari; sed tantam in eo militaris disciplinae scientiam elucere, ut Tacticos ipsos possit provocare. Quare non de nihilo est, quod Diodorus Siculus in historico damnat nimium eloquentiae studium. Neque eo haec a me dicuntur, quod Polybii dictionem horridiusculam, et Martiam, commendem prae illa Herodoti, aut Xenophontis: sed ita dictionis censeo habendam esse rationem, ut im primis rerum habeamus curam: et, si in alterutro peccandum, Polybium potius sequemur, quam Theopompum, Simocattam, et similes. Optimum vero fuerit, si modum teneamus, exemplo Herodoti, Livii, et aliorum, qui ad hos proxime accesserunt. Nam neque in iis est ornatus, quantus est Isocratis, et similium logodaedalorum, quem historia plane refugit, ut diximus: sed neque adeo exiguus est, ac in caussis forensibus, quae ne historiae quidem nitorem requirunt. Estque haec quoque sententia Fabii Quinctiliani lib. X. cap. I. ubi de discrimine dictionis historicae, et ejus, qu‚ in judiciis utuntur oratores, scribit in hunc modum: Historia quoque alere orationem quodam molli jucundoque succo potest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus, plerasque ejus virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum: et scribitur ad narrandum, non ad probandum: totumque opus non ad actum rei, pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur. Ideoque et verbis liberioribus, et remotioribus figuris, narrandi taedium evitat. Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qu‚ nihil apud vacuas aures, atque eruditas, potest esse perfectius, apud occupatum


page 142, image: s142

variis cogitationibus judicem, et saepius ineruditum, captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. Adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem, aut Xenophontem, utiles Oratori putat: quamquam, illum bellicum canere, hujus ore Musas esse locutas, existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel histerico nonnunquam nitore, dum in iis, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toros, sed militum lacertos esse. Huc quoque pertinet, quod idem lib. IX cap. IV ait, historia currere debet, ac fieri: unde ibidem colligit, minusei, quam oratori, convenire intersistentes clausulas, et debitam actionis respirationem, et claudendi inchoandique sententias rationem. Haec profecto satis ostendunt, non solum alium esse ornatum historicum, alium oratorium: sed neque convenire historiae vehemens illud ac concitatum dicendi genus, quod oratores amant in foro. Et aliter si esset, non hoc notasset in Callisthene Cicero, quod vehementior esset, quam historiae conveniret. Ita enim intelligi ejus verba debere, [gap: Greek word(s)] ostendit inter Xenophontis et Callisthenis stylum. Locus est libro secundo de Oratore: Denique etiam a philosophi‚ profectus princeps Xenophon Socraticus ille; post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam: et hic quidem Rhetorico pene more: ille autem superior, leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat; vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior. Quod sicui hoc Tullii loco aqua haeret, eumque credat de oratorio solum ornatu, non vero de vehementi et acri dicendi genere, accipi oportere: at scrupulum omnem animo eximent haec ejusdem Ciceronis: Verborum ratio et genus orationis fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac judiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis, prosequendum. Idem de oratore perfecto: Sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. Ubi tractus sermo, est, quem Aristoteles in Rhetoricorum tertio appellat [gap: Greek word(s)] : contortus vero, qui eidem [gap: Greek word(s)] . Quam rem plenius declaramus in Institutionibus oratoriis lib. IV. cap. III. Idem cognoscimus ex illis Plinii verbis lib. V. epist. VIII. quae ad Tacitum, vel Capitonem: Habet oratio, et historia, multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur. Narrat sane illa, narrat haec, sed aliter. huic pleraque humilia, et sordida, et ex medio petita: illi omnia recondita, splendida, excelsa conveniunt. hanc saepius ossa, musculi, nervi: illam tori quidam, et quasi jubae decent. haec vel maxime vi, amaritudine, instanti‚: illa tractu et suavitate, atque etiam dulcedine placet.


page 143, image: s143

postremo alia verba, alius sonus, alia constructio. Namplnrimum refert, ut Thucydides [note: In praefat operis. ] ait, [gap: Greek word(s)] [note: Monumentum. ] sit, [gap: Greek word(s)] [note: Certamen. ]: quorum alterum oratio, alterum historia est. Idem confirmat ejusdem Plinii locus de Pompeio Saturnino. Nam cum eum laud‚sset a facundi‚ in caussis agendis, subjicit haec de eodem [note: Lib. 1. epist. 16. ]: Idem tamen in historia magis satisfaciet, vel brevitate, vel luce, vel suavitate, vel splendore etiam, et sublimitate narrandi. Nam in concionibus eadem, quae in orationibus, vis est: pressior tamen, et circumscriptior, et adductior. Ubi per orationes intelligit forense concertatorium judiciale genus, ut Cicero vocat in Bruto: ubi ait, Thucydidem, apud quem conciones multae, hoc tamen forense concertatorium judiciale genus non attigisse. Illustris quoque est locus ille Luciani, [gap: Greek word(s)] . Veniat ad me historiam s[?]riptarus, expositionis vim, illam quidem vehementem et asperam, ac periodis continuam, et argumentationibus rotundam, praeterea reliquam oratoriam facultatem, non afferens; ne admodum acuminatus scribendi initium faciat: sed sedatiorem se praebeat. E junioribus quoque hoc historicae, et oratoriae dictionis, discrimen satis perspexit Angelus Politianus in Panepistemone suo. Stylus, inquit, in historia fusus, et continuus; non periodicus, nisi cum prosopopoeias adsciscit in concionibus. Idem, praefatione in Suetonii expositionem, historicam orationem ait forensi carere asperitate, fuso atque aequabili suo quodam tractu deferri, crebrioribus uti et sensibus, et aculeis, et ad poeticam sublimitatem quam proxime accedere. Plures, puto, adducere nihil est opus. Nam ex iis, quos jam advocavimus, satis liquet, historiam non requirere vim, et contentionem illam fori, ac judiciorum: sed leniter, placidi instar fluminis, procurrere: ita tamen, ut pro vario argumento, et tractandi modo, varios servemus gradus.

Spisse igitur errat doctissimus vir, Sebastianus Corradus: qui, commentario suo in Brutum Ciceronis, de historico stylo interpretatur verba illa Caecinae ad Ciceronem [note: Apud Cic. ad famil. lib. 6. epist. 7. ]; Genus hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque elatum esse debere, quis ignorat? Nec enim historiae, sed forensibus caussis, atque invectivis, stylus convenit incitatus, atque elatus. Eoque se usum Caecina dicit, non in historia, sed libro eo, quo Caesari maledixerat: ut verba ista indicant, Meus error exilio multatur, cujus summa criminis est, quod armatus adversario maledixi. Nempe Caecina bello Pompeiano, non gladium


page 144, image: s144

modo, sed calamum etiam adversus Caesarem strinxerat: atque haec caussa est, cur Dictator ille, etsi aliis ignosceret, erga Caecinam ramen adeo se durum praeberet, ut eum exilio multaret. Atque haec de quaestione e‚, an historia scribi debeat dictione oratori‚.

CAP. XXX.

De elocutionis historicae ac poeticae convenientia, et discrimine. Fabii, Agathiae, Luciani, de eo testimonia, item Ioviani Pontani. Cur poetis major, quam historicis, sit verborum libertas, duplex ratio affertur. Candidi Isauri dictio [gap: Greek word(s)] , quam historiae conveniret.

QUemadmodum vero errant, qui eandem oratoris, ac historici, esse dictionem arbitrantur: ita etiam falsi sunt, qui putarunt, historicum, et poetam, solo metro differre. Tuentur se auctoritate Joviani Pontani, qui in Actio suo scribit, recte put‚sse majores, historiam esse quandam quasi solutam poeticam. Ubi per majores imprimis signat Fabium Quintilianum [note: Lib. 10. cap. 1. ], qui disertim dicit, historiam esse proximam poetis, et quodammodo carmen solutum. Imo Agathias quoque, nobilis historicus, (cui eo major fides debetur, quia prors‚ vorsaque pollebat facundi‚) scribit lib. I, [gap: Greek word(s)] [note: Historiam non multum differre a poetica: sed haec duo esse gemina affiniaque, et solo penerythmo inter se discrepare. ] [gap: Greek word(s)] . Sed caute Agathias addit [gap: Greek word(s)] [note: Fortasse, pene. ], ut Fabius quodammodo, Pontanus quasi. Etsi enim Thucydides, Dionysius Halic., Livius, alii, poeticis gaudeant vocabulis, ac loquendi formis: non tamen quaevis ex iis, nec ubivis usurpant, sed magno hac parte delectu utuntur. Sane longe plurima sunt, quae solis conveniant poetis: qualia intellexit Lucianus [note: de scrib. hist. ], cum damnat [gap: Greek word(s)] [note: Eos qui in historia poeticis utuntur vocibus. ] [gap: Greek word(s)] . Cujusmodi esse dicit, [gap: Greek word(s)] [note: Stridori dedit machina. ] [gap: Greek word(s)] : et, [gap: Greek word(s)] [note: Murus cadens vehementem dedit fragorem. ] [gap: Greek word(s)] . et similia, quae ap[?]um legi possunt. Sed imprimis memorabilis est ejusdem Luciani locus, quo clare docet, ubi imprimis assurgere debeat historici oratio, et quomodo tum quoque ita eam moderari oporteat, ut infra grandiloquentiam poetarum subsidat. En verba: [gap: Greek word(s)]


page 145, image: s145

[gap: Greek word(s)] . Ac sententia sit particeps, et affinis etiam poetices, quatenus grandiloqua est illa, et in sublime elata: idque imprimis, quoties aciebus et pugnis, navalibusque praeliis concurrit. Opus enim tunc erit poetico quopiam vento, qui secundo flatu vela impleat, ac sublimem, perque summos fluctus sublatam navem provehat. At dictio tamen humi incedat, cum pulchritudine quidem, ac maegnitudine eorum, quae dicuntur, sublata, et iis quam maxime assimilata: sed nihil peregrini prae seferat; nec intempestive exultans, quasi quodam furore concitetur. Periculum enim est, ne, quod maximum est, de statu mentis dimoveatur, et in istum Corybantem poetices impingat. Quare maxime tunc freno credemus, et ratione utemur, illud scientes, quod et in verbis non mediocre malum est, inani glori‚ esse inflatum turgidumque. Proinde satius fuerit, sent enti‚ super equo incedente, dictionem humi currere ephippio adhaerentem, ne a vehementia cursus superetur. Committere non potui, quin egregium hunc Luciani locum adscriberem, qui satis ostendit, etsi historicus saepe sublimi stylo utatur, et qui a poetico non longe adeo abscedat: tamen nec tam exiguum esse inter eos discrimen, ut termini distingui non possint. Eadem mens Joviani Pontani, qui in Actio suo clare docet, in quibus Historia ac Poetica conveniant, in quibus item differant, seu res, seu ordinem, seu dictionem spectes. Quamquam vero scriptor ille veteribus annumerari minime possit: tamen quia luculentus plane est locus, et ea est magnitudo viri, ut cum veterum nonnullis certare possit; non defugiam laborem exscribendi [gap: Greek word(s)] ejus bene longam. En verba: Romani, quod per annos singulos quae gesta essent, mandare literis consuessent, Annales initio vocavere: post, accepto Graeco nomine, et ab illis quoque historia dicta est, prisco et Latino nomine pene obliterato. Eam majores nostri quandam quasi solutam Poeticam putavere, recteque ipsi quidem: pleraque enim habent inter se communia; ut rerum vetustarum, ac remotarum repetitiones; ut locorum, populorum, nationum, gentium, descriptiones, ut etiam illorum situs, mores, leges, consuetudines: ut vitiorum insectationes, virtutum, ac benefactorum laudes: utraque enim demonstrativo versatur in genere: nec minus etiam in deliberativo, quod ipsum


page 146, image: s146

conciones indicant, ac consilia, quibus tum Poetica, tum Historia, maxime ornatur, gloriaturque, ex iis locupletiorem sese bonis ab auctoribus redditam. Ad haec repentini casus, successusque ipsi varii atque incerti, consilia item diversa, quaeque praeter hominum ipsorum opinionem plurima contingunt in vita ac rebus gerendis. Nec vero, si Poetica ipsa multa est in explicandis deorum tum consiliis, tum rebus, quae ab illis administrantur, non historia etiam Deorum iras explisat, refert prodigia, placatque illis votis, supplitationibus, ludis, consulitque eorum oracula. Vtraque etiam gaudet amplificationibus, digressionibus item, ac varietate, studetque movendis affectibus, sequiturque decorum quaque in re ac materia suum. itaque neutrius magis, quam alterius, aut propositum est, aut studium, ut doceat, delectet, moveat, ut etiam prosit, rem apparet, eamque ante oculos ponat, ac nunc extollat aliud, nunc aliud elevet. Sed nec in deligendis tum rebus, tum verbis, iisdemque proprie ac decenter disponendis, collocandisque, altera cedit alteri. Historia tamen est castior, illa vero laescivior. Nec item in ornatu, et cultu, non eadem quoque utriusque sedulitas est, et cura: tametsi historia cultu tantum contenta esse potest suo, eoque, qui sit matron‚ dignus, idoneusque continentiae, a fucoque abstineat, ac purpurisso: quem quidem in alter‚ ill‚ theatra persaepe probant, idque, ut in puella, nequaquam aliquando reprehenditur, dum tamen ipsa intellegat, quid ingenuam inter, et vulgarem intersit. In verbis item, ac sententiis, altera castigatior; altera, ut etiam in numeris, sic in verbis, nunc liberalior est, nunc etiam affectatior. Nam parum contenta priscis, atque usitatis vocibus, exultat persaepe novandis illis, aut peregre afferendis. Proposito vero omnino pene, aut maxime profecto differunt: cum altera veritati tantum explicandae, quamvis et exornandae quoque, intenta esse debeat. Poetica vero satis non habeat, neque decorum suum servaverit; nisi multa etiam aliunde comportaverit; nunc ex parte aut vera, aut probabilia; nunc omnino ficta, neque veri ullo modo similia; quo admirabiliora, quae a se dicuntur, appareant. Hoc tamen ipso mirifice conveniunt, quod utriusque propositum est, quod susceperit dicendum, illustrare, et quoad possit, sempiternum id efficere. Numeros quoque utraque suos habet, itemque dicendi figuras, divers‚ tamen ratione. Ordine quoque enarrandarum rerum differunt inter se; cum historia, rerum gestarum ordinem sequatur, ac seriem; at illa altera persaepe a mediis, nonnunquam etiam pene ab ultimis narrandi principium capiat; assumens etiam extrinsecus personas pro rei ipsius natura; ut deorum, nympharum, numinumque aliorum; ut vatum, furentiumque. Quid quod vocem quoque dat et orationem rebus mutis, divinitatem tribuit insomniis, Deos etiam ipsos mortalibus instruit affectionibus? quae quidem omnia apud Graecos Homerus, apud nostros Virgilius passim ostendunt. Vn‚ vero re potissimum


page 147, image: s147

sibi ipsae conciliantur, quod utraque naturam sequitur, qu‚ magistr‚, et duce, ambae quoque varietati student, cum ea ipsa natura cumprimis varietate laetetur, et decorum illud, quod ab e‚dem rei est cuique attributum, cum venustate sequatur, ac dignitate etiam summa. Hactenus Jovianus. Ex quibus, praeter ea, quae hujus loci non sunt, cognoscimus illud, quod proxime dicebamus, non parum interesse inter historici et poetae dictionem: ac majorem omnino verborum libertatem, et figurarum licentiam, poetis esse concessam. Nam, ut Fabius [note: Lib. I. cap. 10. ] ait, eos metri necessitas excusat: atque, ut idem [note: Lib. 9. cap. 4. ] ait, versuumpropria conditio est. Nempe poetae, quia alligati sunt metro, eo ad quaedam eloquendi diverticula confugere necesse habent. Imo praeter necessitatem altera etiam ratio est, quia generosior poetae spiritus longius etiam se tollere humo conatur. Quo pertinet illud Petronii: Effugiendum est poetae ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate, et sumendae voces a plebe remotae: ut fiat, Odi profanum vulgus, et arceo. Haec non attendunt, qui, quod historiae sciant stylum convenire sublimem, eo puerili affectatione phrasin poetarum sine delectu usurpant: uti olim in histor‚ su‚ Candidum Isaurum fecisse, Photius scribit cap. LXXIX.

CAP. XXXI.

Historicus ubi sublimi charactere potius utatur; ubi item mediocri, veltenui. Stylus Caesaris, Nepotis, C. Fannii, Trebellii Pollionis, Damidis Assyrii, Memnonis, et Olympiodori. Defensus Olympiodorus adversus Photium. Sebastianus Maccius refellitur. Thucydidae, Herodoti, et Xenophontis stylus. Quomodo restringi oporteat, quod a Luciano, et aliis, dicitur, historias grandi esse stylo scribendas.

SEd quod dixi de sublimi historici charactere, id de just‚ ac legistim‚ histori‚ intelligi debet. Nam in commentariis, ac vitis, dispar ratio est: quod ex commentariis Julii Caesaris, et Cornelii Nepotis vitis, satis est evidens. Nec grandi stylo suos de Neronis sceleribus libros scripserat C. Fannius. de quo ita Plinius lib. v. epist. ad Maximum: Quamvis agendis caussis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum, aut relegatorum a Nerone: et jam tres libros absolverat,


page 148, image: s148

subtiles, et diligentes, et Latinos, atque inter sermonem, historiamque, medios. Quid hinc apertius, quam in commentariis istis usum esse stylo, qui medius foret inter sermonem familiarem, et eum, quo justa historia scribi solet? Nec Trebellius Pollio tenuem stylum refugit. Sic enim orditur ea, quae de XXX tyrannis edidit: Scriptis jam pluribus libris, non historico, nec diserto, sed pedestri eloquio. Ubi pedestrem historiam non pro solut‚ usurpat, quomodo pedestres historias dixit Horatius [note: Lib. 2. ed. 12. ]: sed pro humili, et vix altius se efferente, quam sermo familiaris solet. Ac ne disparem esse apud Graecos rationem putes: Philostratus aperte ostendit, [gap: Greek word(s)] , hoc est, accuratiorem sermonem, non exigi in commentariis. Nam lib. primo cap. XIII. ita scribit de Damide Assyrio: [gap: Greek word(s)] . Accuratum, et elegantem sermonem, minime habuit, utpote inter barbaros institutus. Sed quae quotidie agerentur, et familiarium dicta factaque, quaecunque audisset, aut vidisset, exprimere, atque in commentarios suosreferre, apprime idoneus erat, atque in hoc se exercuerat supra caeteros mortales. Etiam Photius [note: tmema tis 224. cap. 62. ] auctor est, Memnonem, scriptorem sane prudentem, in sexdecim libris de rebus Heracleae Ponticae, secutum esse [gap: Greek word(s)] [note: Tenue dicendi genus. ] usumque verbis usitatis. Eos Iibros solum commentarios fuisse plane censeo. Sed de eo utcunque est, idem Photius [note: tmemate sive cod. 80. ] auctor est, Olympiodorum, qui Theodosii minoris temporibus vixit, historiam suam scripsisse humili stylo, ac plebeio, ac cum hoc sciret, eam [gap: Greek word(s)] , sive sylvam, inscripsisse, quasi qui aliis materiam solum scribendi praebere vellet: cujusmodi libros Latini commentarios appellant. Reprehendit autem in eo Photius, quod cum illa, quae scripsisset, sylvam appellaret, tamen in libros eam distingueret, et praefationibus ornare niteretur. Sed non video, quid naturae commentariorum obstet, quod in libros dividantur. Sane nec Caesar in commentariis suis hoc refugit. Neque magis adversatur titulo, quod praefationes adjecit: dummodo et illae, uti ab Olympiodoro factum puto, humili stylo scriptae fuerint. Atque haec satis ostendunt, commentarios et vitas humili stylo scribi solere.

Sed de justa et legitima historia multo aliter statui debet: ut cui grandis character maxime conveniat, quemadmodum supra diximus. Quod tamen non ita accipi debet, quasi stylum mediocrem vix admittat, tenuem vero plane refugiat. Scio hoc putare Sebastianum


page 149, image: s149

Maccium. cujus verba ista lib. II de historia cap. XV: Stylo mediocri, et infimo, veritas exponi, praesertim rei gestae, dedignatur, nevilescat. non enim doctrinis ostenditur, sed verbis, iisque aliqu‚ fide, et auctoritate dignis, quo gravior, et augustior mentibus hominum appareat. Stylo etiam mediocri, aut infimo, nemo unquam scripsit historiam. Quae vellem erudito viro nunquam excidissent. Poteram eum meis refellere verbis: sed malo pugnare autoritate Marcellini, historici ac rhetoris antiqui, ex cujus histori‚ Graec‚ nunc sola superest Thucydidae vita. In ea cum dixisset, Thucydidem grandi uti charactere, haec subjicit: [gap: Greek word(s)] [note: Sed ut reliquas quoque aicendi formas cognitas habeas, scito, Herodotum quidem medi‚ esse usum (neque enim sublimis est, neque tenuis) Xenophontem verontenui. ] [gap: Greek word(s)] . Ac confirmantur haec iis, quae de eorundem stylo scribit Hermogenes in secundo de formis orationis. Alios quoque historicorum adferrc possum, qui grandi stylo usi non sint: sed nihil attinet fusius de eo agere hoc loco, cum satis id sit manifestum ex libro nostro de Historicis antiquis. Contentus igitur ero adjicere calculum docti Hispani, Sebastiani Foxii, Morzilli Hispalensis: cujus haec oratio lib. de Imitatione, sive ratione styli [note: fol. 31. b. ]: Tragici, et heroici carminis scriptores, sublimes, et concitati fere sunt omnes. Epigrammatum, epistolarum, lyricorum, elegorum, mixti generis, hoc est, partim graves, partim moderati, ac demissi, pro rei, quae tractatur, natura. His aliquantum accedunt historici: quorum est gravis moderataque oratio; ni quando, aut res arduae, et sublimes, aut concio aliquae ducis ad milites sublimem exigat orationem. Videmus, ut historiae censeat convenire non tam humilem characterem, quam mediocrem: sed sic ut subinde etiam exigat sublimem. Quare cum multi veterum historiam grandi stylo scribere jubent, id non ita capere oportet, quasi aliter componi non possit: sed quia, quae talis sit, ea imprimis, non voluptati modo esse soleat, sed etiam admirationi.

CAP. XXXII.

Corollarium eorum, quae hactenus dicta sunt: quo muneris difficultas ostenditur; et, quam multis ei opus sit, qui historici boni nomen possidere velit. Item, quinam apud Babylonios, Persas, Graecos, ac Romanos, difficilem adeo historiae scribendae provinciam soleant suscipere.



page 150, image: s150

QUae hactenus diximus de praeceptis historicis, satis ostendunt, rem arduam esse, historiam scribere, et ad quam multa magnaque requirantur. De difficultate muneris historici, quod tamen parvo soleat praemio rependi, minori sane, quam ejus qui solum excipit acta, conqueritur hunc in modum Juvenalis Sat. VII:

Vester porro labor fecundior, historiarum Scriptores: petit hic plus temporis, atque olei plus: Namque oblita modi millesima pagina surgit Omnibus, et crescit mult‚ damnosa papyro. Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex. Quae tamen indeseges? terrae quis fructus apertae? Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?

Verissime autem de difficultate scribendae historiae hoc dicere ex historicorum confessione videmus. Diodorus enim Siculus ait, se annos XXX impendisse historiae suae. Dion Cocceius refert, se annis X fuisse distentum colligendae historiae, XII scribendae. Et, ut juniores quoque nominem, Gobelinus Cosmodormio suo annos dedit XLII: Paulus Aemilius historiae Gallicae annos XXX: Paulus Jovius historiae suae annos XXXVII. Nam primum quidem opus est, ut quis sit [gap: Greek word(s)] [note: Natur‚ prudens. ], ut est apud Lucianum. Praeterea, ut idem monet, debet esse [gap: Greek word(s)] [note: In dicendo optime exercitatus. ] [gap: Greek word(s)] . Quae duo idem postea conjungit, cum talem discipulum exigit, qui sit [gap: Greek word(s)] [note: Neque ad intelligendum, neque ad dicendum, ignavus. ]. Nec satis est, ut naturae praesidiis sit ornatus, et eloquenti‚ instructus: sed necesse etiam est, ut civilium, et bellicarum, omniumque rerum magnarum, scientiam sibi par‚rit. Unde Lucianus postulat [gap: Greek word(s)] [note: Militarem animum, sed cum prudentia ci vili, atque experientiam imperatoriam. ] [gap: Greek word(s)] . lmo optandum, ut etiam publicis coetibus, quibus de pace, bello, faederibus, aliis rebus maximis, disseritur, interfuerit, atque adeo etiam ad interiora principum consilia adhibitus sit, bello praefuerit, legationes obierit, et, quae hujusmodi alia sunt, gesserit. Quod haec Luciani verba ostendunt: [gap: Greek word(s)] . Denique, per Iovem, etiam in castris sit versatus, et milites ipsos, seu cum ad praelia exercentur, seu cum in aciem educuntur, viderit, et arma, et machinas aliquas nŰrit, et quid sit diductis cornibus, quid exporrect‚ fronte aciem instruere: quomodo cohortes, et turmae ordinentur; et unde, et quid equum


page 151, image: s151

emittere, quid obequitare. Neque enim dubium est, quin tales rerum maximarum, quas historia prodit, intelligentiores sint iis, qui de singulis alios rogare coguntur. Unde continuo subdit Lucianus: [gap: Greek word(s)] [note: Denique non sit ex iis, qui domidesident, neque solum iis credat, qui renuntiant. ] [gap: Greek word(s)] . Iccirco Sidonius Apollinatis [note: Lib. 4. epist. 22. ] rogatus ab Leone, Euarigis Gothorum regis consiliario, ut epistolarum loco historiam scribere vellet, Leonem ipsum huic muneri dicit magis idoneum fore, quia eorum esset intelligentissimus, de quibus historiae tractarent: Quotidie, inquit, per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis, pariter ejus negotia, et jura, foedera, et bella, loca, spatia, merita, cognoscis. Vnde quis justius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pacta regnantium, tota denique publicarum rerum secreta didicisse?

Interea ne alios quidem ab hoc munere excludimus, dum ingenio, et facundi‚, valeant, ac civilium, et bellicarum, et maximarum quarumque rerum scientiam, eorum consuetudine sint consecuti, qui publica tractarint, atque ista gesserint, quae Lucianus enumerat. Vide omnino, quae pro hac sententia scribit Ubertus Folieta lib. de ratione scribendae historiae ad Octavianum Pasquam.

Praeter ista vero opus, ut libero sit animo, neque vel spe, vel metu, transversum se rapi patiatur. Tacitus in primo Annalium: Tiberii, Caiique, Claudii, ac Neronis res, florentibus ipsis, OB METUM falsae: postquam occiderant, recentibus ODIIS compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto, et extrema tradere: mox Tiberii principatum, et caetera, SINE IRA ET STUDIO; quorum caussas procul habeo. Atque huc pertinent ista Luciani: [gap: Greek word(s)] . Imprimis vero, et ante omnia, libero sit animo, ac neque quemquam metuat, neque quicquam speret: quoniam similis esset malis judicibus, qui vel ad gratiam, vel ad odium, accept‚ mercede, sententiam ferunt. Et post pauca: [gap: Greek word(s)] . Vna denique ulna, certaque mensura est, ut non praesentes auditores adspicias, sed eos, qui in posterum in legendis scriptis hisce versabuntur. Qua de re fusius supra ex eodem diximus.

Sed difficile omnino est, ut quis non respiciat praesentes, nisi in tanto honoris fastigio fuerit constitutus, ut longissime emineat supra eos, quos offendere posset. Talis erat ille Leo, de quo ante


page 152, image: s152

diximus: unde hoc quoque argumento persuadere ei conatur Sidonius [note: Lib. 4. epist. 22. ], valde ad historiam scribendam idoneum fore. Praestanti, inquit, positus in culmine non necesse habet, velsupprimere verum, vel concinnare mendacium. Sed quos gloria non extulit ad tantum decus, hi saepe potentiorum metu sua premere coguntur, quamdiu superstites sunt. Ammianus Marcellinus initio lib. XXVI: Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stylis uberibus explicatas non edidere superstites; ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistol‚ Tullius quoque, testis reverendus, adfirmat.

Nec sufficit, ut praesentium amore, vel odio ne peccemus: sed neque virtus, vel improbitas eorum, qui prodesse, vel obesse amplius non possunt, ita amori nobis, vel odio esse debent, ut non semper nobis obversetur, quod idem Lucianus ait, [gap: Greek word(s)] [note: Soli immolandum veritati, caetera vero omnia postponenda. ] [gap: Greek word(s)] . Quare siquis narret, ut Philippum Aster Amphipolitanus altero oculo orb‚rit: vel ut Alexander Clitum in convivio interemerit: vel ut Cleon in concionibus dominetur, et quae hujus generis innumera sunt: non iccirco gaudebit, excruciabit se, terrebitur; sed suis coloribus depinget unumquodque, uti gestum est, ita ut coram cernere videaris.

Denique opus etiam, ut quis cur‚, et negotio vacet: unde et Tullius ipse primo de Legibus ait, eo se alia potius tractare, quam historiam scribere, quia Historia nec institui potest, nisi praeparato otionec exiguo tempore absolvi. Hujus vero rei caussa inter alia est, quod in multis adeo, etiam iis, qui judicio plurimum valent, difficile est vera a falsis discernere. Nam si antiqua spectemus, [gap: Greek word(s)] [note: Homines famam rerum ante ipsos gestarum, etsi domesticae sint, nullo prorsus examine eorum inito, flane admittunt. ] [gap: Greek word(s)] , ut ait Thucydides [note: Prafat. operis. ]. Sin ea quoque consideremus, quae nostris temporibus contigerunt: diverse adeo ea narrari solent, ut plane arduum sit videre, quibus potissimum habere fidem debeamus. Quod idem Thucydides [note: Ibidem. ] testatur. Nam cum dixisset, se non alia velle narrare, quam quibus interfuisset, aut quae ex aliis, sedulo in omnia singulaque inquirens, cognovisset, addit haec verba, [gap: Greek word(s)] [note: Difficulter vero res erui potuit, eo quod, qui rebus gerendissingulis adfuerant, non eadem de iisdem dicebant: sed prout quis, aut inalterusrum propensior erat, aut reminiscebatur. ] [gap: Greek word(s)] .

Quare cum tam multa, tam magna, tam varia, in historiae scriptore exigantur: nihil sane mirandum, si annalium ac diariorum scriptores apud Hebraeos [?] hammoschelim vocati sint: ut ex Num. XXI, 27, colligit doctissimus Masius praefatione in Josuam:


page 153, image: s153

nempe quasi scitos atque elegantis ingenii scriptores dicas. a [?] maschal: quo significatur urbanum, atque ingeniosum et elegans scribendi genus: ut moschelim fuerint, qui prosa aut vorsa facundia in populo Dei eminerent, eoque magis idonei essent ad res memorabiles scripto consignandas. Etiam apud gentes historiae scribendae munus committi solet non quibusvis, sed viris, cum gravibus, et sapientibus, tum qui studio isti vacare possent. Quales apud Babylonios erant Chaldaei, antiquissimum e doctis genus: ut Cicero appellat lib. I de Divinat. Apud Persas vero idem magi fecere: apud Aegyptios similiter gentis ejus sacerdotes. Persica quidem Chronica anctoritate publica scribi solere in diphthetis, (quae et [gap: Greek word(s)] appellantur a Graecis) vel indicat Diodorus Siculus, cum ait, hausisse cum sua [gap: Greek word(s)] . Ecce clare ait, [gap: Greek word(s)] . Atque hujusmodi libri in regia adservabantur. Vide Esdr. VI. 2. Ester. II. 22. VI. 1. X. 2. Etiam I. Esdrae IV nominant, qui Judaeos accusarent epistola sua ad Artaxerxem, librum gestorum ejus. Ctesias se regios hos commentarios secutum aiebat. Ac Flavius quoque Josephus meminit commentariorum regum Persicorum, et bibliothecae Susianae. Apud Graecos non fuit hoc negotium certi ordinis: sed, ut Cicero [note: Lib. 2. de Orat. ] ait, eloquentissimi homines, cum ad caeteras res illustres, tum scribendam historiam, maxime se applicaverunt. Apud Romanos autem primitus quidem pontificum maximorum cura fuit annales scribere, Tullio [note: Lib. 2. de Orat. et 1. de Leg. ], et Macrobio [note: Lib. 3. Saturnal. cap. 2. ] testibus: postea vero alii quoque, cum annales, tum historias scribere sunt aggressi; sed si Sallustium, Livium, Curtium, et Tacitum exceperis, ex iis quidem, quos habemus, quem Graecis aequiparare possis, invenias neminem. Nam Velleii, elegantissimi scriptoris, pauca admodum supersunt: atque eorum honorem faed‚ adulatione in sui aevi rebus non leviter offuscavit. Caesar vero commentarios; Nepos et Tranquillus, vitas; non legitimam historiam, scripsere. Qu‚ de re plenius agimus in eo, cujus et ante meminimus, opere, quod De historicis antiquis secimus. Rerum veterum Bataviae non alios habemus scriptores antiquos, quam Ecclesiae Ultraiectinae canonicos, et Egmondensis monasterii monachos. Apud Anglos, quis ante secula aliquot mos obtinuerit, ostendit his verbis auctor Scoti chronici lib. XVI. cap. XXXIX: Statutum convenienter in Anglia, quod unumquodque monasterium, a Regibus fundatum, haberet de ipso loco suum certum scribam, vel scriptorem, quo omnia notabilia tempore Regis, saltem in regno, vel evicinis contingentia, secundum


page 154, image: s154

quod veritas facti se haberet cum data, annotarentur: ad proximum generale Concilium, post obitum regis, omnes illi Chronographi convenirent, et sua vere dicta sive scripta, in medium producerent, et delectis a concilio sagacioribus, et in talibus peritis, et expertis, scripta examinarent, et diligenti habit‚ collatione, de congestis summarium extraherent, et Chronicam compingerent, ac in Coenobicis archivis librariorum, pro authenticis chronicis, quibus fides daretur, scripta reponerent, ne temporum labilitate memoriae gestorum in regno deperirent. In Ecclesia etiam Romana obtinuit consuetudo, ut diaconi signarent res gestas, ac passiones martyrum. Unde de Clemente legimus in Pontificum vitis Damaso olim tributis: Hic fecit septem regiones dividi notariis fidelibus Ecclesiae, qui gesta martyrum sollicite et curiose, untisquisque per regionem suam perquirerent. Et de Fabiano: Hic regiones divisit diaconibus, et fecit septem subdiacones, qui septem not ariis imminerent, qui gesta martyrum in inregrum colligerent.

ATQUE haec praecipue sunt, quae de historica arte observabam. Nec operam mihi videor lusisse, qui primus eam institerim viam, ut non modo ordine justo nobilissimae artis [gap: Greek word(s)] [note: Compagem. ] consignarem: sed singula etiam adstruerem veterum autoritate. Nempe div es ille antiquitatis penus, quod imperiti vitio mihi vertent, ego autem gloriae duco, non mediocriter ditavit hunc libellum meum. Caeterum cum aliqui [note: Zabarell. ] putarint, nullam historiae scribendae artem veteribus fuisse notam: ex commentatione hac satis liquebit, tam multa, quae ad eam artem pertineant, apud hos inveniri, ut judicio mihi non exiguo in delectu opus fuerit. Praesertim quia primo, non de singulis aliquid carpere, neque omnem relinere seriam; sed duntaxat praebere artis gustum animus erat. Sed dum oculum non incuriosum per Saliares illas antiquorum epulas circumfero; et nunc hinc, nunc inde, aliquid delibo: tam multa ecce salivam movere protenus coeperunt, ut cessandum non put‚rim, priusquam tantum depromsissem, quantum videretur sufficere, non modo ad sportulam dandam, sed etiam ad coenam rectam. Nec propterea laureolam ullam ex hoc mustaceo quaero: abunde erit, si, dum istaec palato hominum paro elegantiorum, Momi ipse dentem effugero. Quod ne ipsum quidem si consequi licebit, consolabor me hujusce aevi moribus, quo fortasse duo bus, vel nemini, quod dici solet, praeterquam, quod ipse agit, recte aliquid factum videtur.

FINIS.

[gap: content list]