11/2007 Reinhard Gruhl
text typed (without the marginalia) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization (but note: OIO = 1000 [!], IO = 500 [!], IO C = 600, OIO OIO = 2000; III OIO = 3000; OOIOO = 10000, etc.)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

IAC. AVGVSTI THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS PARS QVARTA. [Gap desc: illustration] PARISIIS, Apud HIERONYMVM DROVART, sub scuto Solari via Iacobaea. M. DC. IX. CVM PRIVILEGIO REGIS.



image: as002

[Gap desc: praeliminaria; lib. LVIII. etc.]

page 404, image: s404

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXII.

APVD nos cum Protestantium res, sicuti superiore anno demonstrauimus, per Neracianam collationem compositae crederentur, executio tamen lente procederet, et, sicut ipsi rebantur, maligne eluderetur, quamuis quiescendum esse meliori parti viderentur; tamen instigatu quorundam, qui turbas quam pacem malebant, ne imparati, vt saepe alias, opprimerentur, ad bellum, si necessitas ingrueret, gerendum cuncta instrui placuerat. secundum haec missae, quas superiore anno dixi, tesserae ad Franciscum Colinium Castellionaeum, et Antonium Plexium Gremianum in Septimaniam; in Delfinatum ad Franciscum Bonam Diguierium per Aramontium Gabrielis Aramontij tot legationibus ad Portam Otomanicam obitis clari naturalem filium. sed Septimani, siue quod longius a periculo, cuius metu praesenti Aquitani ad bellum accendebantur, siue quod minus parati quietem, qua gaudebant, turbatam nollent, imperium detrectarunt. Diguierius cuncta ad condictum tempus instruxit, hoc est, ad mensem Aprilem. tum Nauarrus vnde bello principium faceret, consultat. Cadurcorum vt et Aginnensium praefecturae nuper Margaritae Nauarri vxori dotis nomine attributae suerant, nouo more. nam legibus nostris filiae regum pecunia tantum, nunquam rebus fundi donantur. eas vt honorificentius illa possideret, iura etiam regia et coronae, vt vocant, vnita ei priuato diplomate transcripta sunt, a fratre, qui pacem vel cum detrimento aucloritatis regiae quauis condicione redimere cupiebat: ita vt ad episcopatus et coenobia, quos vellet, nominare posset. Cancellarius etiam ei peculiaris datus; isque fuit Vidus Faber Pibracius Curiae Parisiensis praeses a me toties summa cumlaude appellatus. id Cadurci moleste admodum tulerant, et odio Protestantium, quos superioribus bellis semper insectati fuerant, eo se magisa Nauarro alienos ostendebant; et in ciuitate plerique erant, qui lanienae ante aliquot annos factae conscij ac complices vltionem metuebant. ciuitati praeerat Vezinius, de quo supra dixi homo, pugnax, qui oppidanos ad OIO IO egregie armis instructos semper penes se habebat. ab ea ciuitate belli initium fieri placuit, Nauarro satagente, vt vxori in dotalem ciuitatem recipi cupienti morem gereret, quae specie vindictae de oppidanis sumendae fratris iniurias vltum ibat; tum etiam vt capta tanti nominis vrbe res suas in Aquitania firmaret. ea Cadurcorum metropolis Diuona olim, vt quidam putant, appellata, Oltae imposita


page 405, image: s405

est, qui in Gabalis ortus per Rutenos in Cadurcos descendit, et vrbem tribus partibus alluit; nam quarta tantum per terram et Barrensem portam aditur. fluuius autem tribus pontibus frenatur, vetere, Celandrio, et nouo; qui rursus portis duabus clauditur sine vllo ponte pensili: tantum in medio duobus propugnaculis se per latera inuicem spectantibus firmatur. per eum factus impetus admotis noui generis tormentis. ea sunt vasa XV aut XX librarum pulueris tormentarij capacia; quorum os decussatis trabibus ferreis inseritur: tum portae aut obiici perfringendo applicantur, admotoque e propinquo per funeis tractorios igne dilplosa, obuia cuncta immani violentia perrumpunt ac disiiciunt, fragmentis lapidum ac lignorum quaqua resilientibus, quibus ipsi plerunque tormentarij quantumuis cauti discerpuntur. ea crepitacula vulgo a fragore dicta. sic autem acies composita erat; post tormentarios, qui primi in huiusmodi expeditionibus aciem ducunt, Ioannes Guntaldus Bironus Salignacus cum suo agmine incedebat; quem sequebatur Carolus Clericus Sammartinus stipatorum Nauarri praefectus, Antonio Rupilaureo, qui nobilitatem ducebat, vltimum agmen claudente. post eum rursus spatio interposito incedebat Gordonius vicecomes Terrida cum OIO CC scloppetariis. disiecta priore in ingressu pontis porta, Salignacus protinus per foramen cum suis irrumpit, et dispositas in illis duobus propugnaculis, quae dixi, stationes proturbat. inde ad alteram portam moenibus coniunctam pergitur, quae et simili successu displosis crepitaculis sternitur. cum insolenti fragore, quem tonitru tum forte incidens terribiliorem reddidit, perculsi cuncti in vrbe arma capiunt, et se ad forum duce Vezinio, qui nudus in medios prosilit, contrahunt. ibi perrumpente Salignaco acriter certatur, Veziniusque aperto corpore dum ante alios pugnans vbique laborantibus suis accurrit, ictu scloppeti transfoditur; quo cadente oppidani quasi in fugam coniecti sunt; tuncque de ipsorum rebus actum fuisse creditur, nisi pari infortunio res Nauarri eodem momento afflictae fuissent, Salignaco et Rupilaureo grauiter vulneratis in conspectu oppidanorum, et Sammartino, qui egregiam admodum operam nauauerat, in illo conflictu desiderato. nam is casus rursus animos oppidanis fecit, et Nauarreis infregit; ita vt, quamuis Gordonius Terrida cum suis mox superuenisset, segnius rem gererent, et proculdubio vice versa post alterum certamen ipsi repulsi fuissent, nisi Petrus Chuppius vir strenuus ac veteranus dux ex Turenensi agro adducto milite in tempore adfuisset. is cum CC delectis per pontem nouum vrbem ingressus IO C scloppetarios obuios iam aggeres ex doliis per vicos struenteis primo impetu disiecit, eosque fugientes in aedeis vsque publicas insecutus est, in quibus III tormenta et I colubrina erant, quas et cepit, et captas praesidio firmauit. inde cogrnito oppidanos ad scholarum aedeis se contraxisse, et duas vrbis portas adhuc tenere, protinus illo contendit, et vallum XL passuum interuallo ante eas ducit; mox et vicinas aedeis occupat, haut citra certamen, crebro erumpentibus obsessis, et Nauarro ipso, nam ceteri fere duces aut interfecti aut sauciati fuerant, in medio discrimine versante, et exemplo suo cunctos ad rem fortiter gerendum hortante. inde ab hora IX ad vesperam vsque infesta vtrinque displosione certatum est: nocte incensa fuit Scholarum porta, non sine acri certamine. appetente die, cum ad Nauarrum allatum esset, auxiliareis magno numero aduenire per Barrensem portam ingressuros, consilio habito ex ducum sententia decretum fuit, vt Chupius cum Petro Pideo Neda strenuo ordinum ductore eos anteuerterent, et cum iis quauis condicione consfligerent; interim Nauarrus ad obsidionem maneret. ij cum C scloppetariis et XX ex delecta nobilitate protinus ad Celandrium pontem tendunt, et obuios auxiliareis primo impetu fundunt, XXX ex iis occisis. tum ad Nauarrum victores redeunt, cuius iussu scalis admotis tandem Scholas expugnant, oppidanis in ciuitatem se recipientibus. XIV locis aggeres ex doliis demum structi, iam fessis et qui obsidebant, et qui obsidebantur. verum obstinato in proposito Nauarro et a Chuppio VI superatis aggerib.


page 406, image: s406

oppidani ad extremum cessere. vrbs capta et crudeliter direpta est, subeunte animos lanienae ante XX annos patratae memoria, et recenti tot ducum aut occisorum aut periculose sauciatorum sensu. nec aedibus sacris parcitum, et Carthusianum inprimis coenobium partim spoliatum, partim incensum est. id actum III Non. Maias. nuncio de Diuona capta in aulam allato, et in maius, vt e longinquo, re amplificata, immane quantum Rex Reginaque commoti sunt, eoque magis, quod cum paullo ante crebris ex Aquitania literis de Nauarri spectantibus ad bellum consiliis certior factus essec, sedulo ad sororem scripserat, virum in officio contineret; alioqui fore, vt et mariti et ipsius miserrima esset condicio. et illa, quo magis falleret, ad Regem rescripserat, et literis suis Regem, vt de Nauarro securus esset, iubebat, in eamque rem literas etiam ad Pibracium cancellarium suum dederat, quibus enixe rogabat illum, vt ad detergendas ex animo Regis molestias ex belli metu conceptas ad omneis rumores ei praesto esset, suaque fide illos asseueranter refutaret: nam cupere, vt regem hoc beneficio obstrictum haberet. quod et Pibracius studiose fecit, a stolidis aut turbulentis ingeniis profectos de bello nuncios tanta constantia affirmans, vt post rem confectam fraudi ipsi participasse plerisque, qui viri integerrimi candorem, et contra vafrum impotentis feminae ingenium ignorabant, crederetur. ipse Rex iram, quam in Nauarrum sororemque absenteis euomere non poterat, in miserum Pibracium subito euocatum et coram proceribus amare increpitum effudit; paullumque vir optimus a summo et capitis et existimationis periculo abfuit, nisi apud benignum principem plus perspectae ipsius olim probitatis opinio, quam acerrimus tam iusti doloris sensus valuisset. eodem tempore Montacutum in Pictonibus captum, et alia in Santonibus castella. extremo anno superiore Matthaeus Merula Mimatum Gabalorum metropolim astu interceperat in peruigilio Natalis Dominici media nocte, cum ad tintinnabuli pulsum, quod in maiore vrbis templo immensae magnitudinis erat, inter vicinos montes personante aere strepitus armatorum vix exaudiri posset. is Marologio cum delectis profectus condicta suis hora scalas admouet, per quas enixi XVII plateam occupant. superuenientibus mox sociis, antequam oppidani per templa sparsi conuenirent, ipso vrbis praefecto, qui primus accurrerat, occiso, Merula loco potitur, paucis ex defensoribus in turrim confugientibus, qui paullo post cum nulla auxiliorum spes esset, deditionem fecere. vastatum rapinis oppidum, et templa immani rabie destructa sunt. aliquot post mensibus cum plerique ex nobilitate vicina vndique ex Gabalis, Velaunis, Aruernis, ac Viuariensi pago collecta excursiones hostium pertaesi Canacum duabus ab vrbe leucis conuenissent, vt Mimatum vi reciperent, ducibus San-Vitali et Chr. Apcherio regulo, tubicinem ad Merulam mittunt, et Mimatum dedi minaciter petunt. tubicinem bene potum ad eos remittit Merula cum hoc responso; cupere se valde, vt quod toties verbis interminati sunt, re praestare conentur; ceterum hoc illos icire velle, nisi ad se veniant, fore, vt ad ipsos quamprimum ipse veniat. relponsum hoc, vt arrogantiae plenum, risu ab iis exceptum, qui numero confisi contrarias Merulae minas contempserunt. cumque ad diem condictam non venissent, ipse, vt dictis fidem faceret, nocte concubia cum C cataphractis et CC scloppetariis equitibus, Mimato profectus scloppetariis et aliquot ex cataphractis descendere in pedes iussis crepitacula ad suburbij, quod Marologium spectat, portam admouet, quorum vi deiecta porta et statione ac multis, qui conferti in maiore vico excubabant, interfectis ipse confestim irrumpit. sed milite ad praedam discurrente, quae copiosa passim ante oculos versabatur, cum frustra suos hortatus esset, vt omissa praeda ad homines ipsos in lecto iacenteis tenderent, quibus captis praeda maiore potituri essent, tandem ob moram interiectam de exitu veritus receptui cani iubet, et opima praeda onustus abductis secum circiter CC equis bellatoribus victor ac triumphabundus Mimatum reuertitur. haut diu post crescente ob prosperos successus Merulae et praesidiariorum eius licentia, Franciscus


page 407, image: s407

Colinius Castellionaeus, qui Septimaniae a Nauarro praeesse iussus erat, iuuenis magni animi et iam in illa aetate paterno exemplo disciplinae militaris ante omnia seuerus obseruator nequicquam ipsum monuerat, vt a maleficiis, quibus adeo vicina nobilitas iritabatur, temperaret. cum nihil precibus ac minis proficeret, ex occasione Valsiegae arcis haut longe a Mimato obsidendae Merulam euocat cum meliore ipsius praesidij parte, qua denudato oppido facile potitur, quod et nouo praesidio firmat. quod pro castigatione accipere debuit, homo ferox et audax ad iniuriam reuocauit, quam tamen ad tempus pressit, et Bosco arce haut hinc longe occupata ac munita, quae suis praedae assuetis pro receptu esset, rursus per Castellionaei et suorum absentiam, cum tanquam ab expeditione militari rediens Mimatum praeterueheretur, corruptis aliquot praesidiariis, qui licentiam quam disciplinam malebant, conclamato Merulae nomine vrbem occupat, quam ab eo tempore tenuit, vixque nisi redempta grauissimis condicionibus ab oppidanis exulibus ciuitate, quanquam per edicta id facere iuberetur, restituit. sub id tempus Condaeus, qui post suum ex Fara discessum in Belgium ac Britanniam, et inde in Germaniam ad auxilia procuranda transierat, cum nihil in tempore obtinuisset, princeps magni animi, sed qui magnis consiliis semper fere aduersam fortunam expertus est, in Galliam redire statuit; cumque per Heluetios et Geneuam facto itinere ad Diguierium, obsoleto habitu et exiguo comitatu tenderet, in Sabaudiae limite captus et tantum spoliatus nec agnitus ad Diguierium incolumis peruenit, a quo pecunia, equis, et aliis rebus necessariis adiutus et instructus in Septimaniam descendit, summumque imperium prouinciae a Castellionaeo et allis Protestantium praefectis vltro delatum accepit. tum vt aliquo operae pretio praeteritorum infortuniorum memoriam induceret, consilio ducum Nemausi habito negotium dat Gondino legionis ex VIII signis conflatae praefecto, vt Mimatum recta tenderet, et cum Porcario et Merula quid facto opus esset, coram consuleret. in extremis Cebennis multa loca tenebant regij, quae ex Septimania Mimatum per montana tendentibus iter infestum reddebant. ad Molinas Gondinus, Porcarium et Merulam obuios habuit, placuitque vt ipse Spaniacum, quod haut hinc longe abest, duceret; Porcarius et Merula diuersi machinarum conuehendarum et pulueris nitrati comportandi curam susciperent. Merula ex tintinnabulo illo adeo famoso, quod Mimati captum conflauerat, duo tormenta et medium vnum fecerat, quae per abrupta XX boum paribus, ne in praeceps pondere laberentur in tergo alligatis, tandem praeter omnium spem in Spaniaci conspectum adduxit, et iuxta suburbij, quod Floracum spectat, domos sub vesperam collocauit. primo mane acri verberatione pulsati muri, et in turri, quae angulum oppidi claudebat, vi tormentorum deiecta sumptum eodem die hospitium, eo consilio, vt postridie redintegrata verberatione et ruina latiore edita oppugnatio fierer. verum praesidiarij celeritate hostium territi Lambrandam loci praefectum vi intentata adigunt, vt non exspectato die cum ipsis sibi fuga consuleret. itaque media nocte Tarni transmisso in montana opposita Cesacum versus enituntur. multi in itinere interfecti, et in iis Montulonus, alij capti; reliqui armis abiectis euaserunt. Spaniaco capto Cesacum postridie ducitur, admotisque tormentis post CC ictuum displosionem obsessi per foramen in arce factum noctu conferti erumpunt, et transmisso fluuio ad Hieremiae fanum in Rutenis confugiunt. his locis praesidio a Merula firmatis quatriduo post ad Beduam moenibus firmum oppidum admouentur copiae, pulsatoque loco cum CC amplius ictus displosi essent, et praesidiarij nihilominnus tempestati iam inclinatae confisi animum ad sustinendam obsidionem obfirmarent, inter duces conuentum fuit, vt Gondinus quamuis iam praealtis niuibus et intenso frigore ad obsidionem maneret, Porcarius et Merula ad comeatum, pilas et puluerem comportandum abirent. medio tempore Sanuitalis ab obsessis auxilio arcessitus cum OIO IO scloppetariis et CC equitibus venit. sed Gondino intra munitiones suas et suburbij


page 408, image: s408

macerias se continente et hiemis asperitate suos fatigante frustra fuit; tantum XX delectos in arcem Stauerio, duce introduxit; de cetero re infecta discessit. Sanuitalis discessu territi praesidiarij duodecimo post die summa imprudentia deditionem fecere, de vitae incolumitate cautione neque petita neque a Gondino interposita. itaque multis ex iis gula laqueo fracta; capti qui ex sacro ordine erant, grandi pecunia vitam redemerunt. capta et in Septimania a Protestantibus Cauium, Capraria, et Laurentij fanum in Biterrensi dioecesi. in Laureacensi agro Gaianum, necnon Montiniacum, Felicis, Seuerini, Saluatoris, Huberti fana; Cornauelium, Lopianum, et alia, ex quibus crebrae excursiones magno prouincialium detrimento fiebant. eodem tempore Fanum Lezerij, quae est Conseranorum metropolis, astu a Lermontio strenuo ordinum ductore interceptum est. quae omnia loca pace mox inter Andinum et Nauarrum conuenta restituta sunt. nec Diguierius in Delfinatu cessabat; vbi cum rustici nobilitatis insolentium pertaesi arma sumpsissent, non minore et ipsi insolentia iniurias, a nobilitate acceptas contra alios ordines vlciscebantur. in eos duxerant Laurentius Mau gironus Delfinatûs, et Franciscus Mandelotus Lugdunensis prouinciae praefecti Regis iussu, qui haec intempestiua tuendae libertatis praeludia defectionum initia interpretabantur. principio Diguierius ante acceptum ab Aramontio imperium eam optimam belli inchoandi commoditatem existimauerat, si cum rusticis vireis sociaret. sed iniussu Nauarri nihil hactenus tentare ausus erat. nunc autem accepta ab Aramontio tessera, quamuis iam illi semel atque iterum ad Valentiam Cauarum et Romanium debellati essent, vtendum occasione ratus, cum copiis, quas paratas habebat, quamprimum ad eos tendere statuit, qui se ex vltima strage ad Morenam receperant. verum transmisso Kal. Aprilib. infra Gratianopolim Isara, cum in eo esset, vt ni Viennensi prouincia cum rusticis se coniungeret, cognito iam rusticos Morena a praefectis regiis inclusos vitam et res saluas pactos deditionem fecisse, nihilominus iter persequitur, et traductis ad Quintini fanum copiis quasdam regias cohortes post victoriam secure palanteis intercipit, et intra Tullinum compulsas admotis scalis medio die expugnat, ac caedit. quo facto ad montana deflexit, et Brigantionem, de quo intercipiendo consilia secreta cum aliquot oppidanis agitauerat, cum suis petit. ij consules oppidi fuerant, qui pecunia publica, dum magistratum gererent, interuersa peculatûs postulati, vt iudicium effugerent, de arce occupanda et in Diguierij manus tradenda fidem obstrinxerant. dies ad XVII Kal. Maias dicta, quam illi instante iudicij die ex desperatione rerum suarum temere anteuerterunt; moxque ab oppidanis et circumpositis populis obsessi comeatûs inopia dedere se coacti fuerunt, antequam Diguierius ad condictam diem venisset. is in itinere cum iam deditionem factam intellexisset, et dedititios securi percussos, retro cessit et de Mura, quam solam fere tota prouincia tenebat, munienda cogitare cepit. Iam anno superiore Condaeus Faram Veromanduorum quasi in praefecturam suam venerat, cuius ingressu hactenus prohibitus fuerat; et cum clandestinam suam profectionem apud Regem excusasset, videretque, eo ressuas redactas, vt nisi vi eam vrbem retinere non posset, praesidio in ea relicto Franciscum Personam loco praeficit; et quia de obsidione dubitabat, hoc anno mature in Germaniam ad auxilia accersenda euolauit, facto per Belgium itinere; huius discessu quam aduentu in Picardiam, Rex etsi eum moleste tulerat, magis sollicitus, cum videret eodem tempore in Aquitania et Delfinatu res turbare, et metueret, ne externum aliis accersitis in ipsis regni penetralibus bellum habere cogeretur, praeuertendum ratus, treis exercitus simul conscribit; et vni, qui in Aquitaniam destinabatur, Armanum Bironum equitum tribunum praeficit; alterius in Delfinatum ducendi curam Carolo Lotaringo Meduanae duci; tertium denique Iacobo Gobioni Matignono equitum tribuno ad Faram Veromanduorum obsidendam committit. verum serius res ab eo gesta. maturius Bironus, et Meduanius in prouincias quisque suas profecti


page 409, image: s409

sunt. in exercitu Meduanij erant VII OIO peditum et OIO equites cum IO fossoribus, quib. copiis accessit prouinciae equitatus, et XVIII circiter tormenta in ea reperta. cum iis Muram, quam Diguierius festinatis operibus muniebat, Villario et Aspramontio ad id praepositis, recta ducit, ineunte VIIbri. oppidum est loco inaequali situm, cui superimposita est arx tumultuario opere a Diguierio munita; de cetero fossa profunda vallatum, et in angulo qui meridiem respiciebat, amplissimo propugnaculo firmatum. ad quod antequam ad suam altitudinem perductum esset, verberationem dirigi placuit. e regione eius hospitium sibi sumpserat Meduanius, et supra eum Poesius Passagius, et Heluetij. infra Mandelotus tentoria fixerat. tribus partibus verberatio instituta, et IV tormentorum Claromontio Montesonio; totidem Monlaurio comiti cura attributa est, quae porrecta verberatione locum pulsabant. duo alia tormenta inter Meduanij et Passagij hospitia directa erant; totidem ex altera vrbis parte colli arduo imposita, quae praesidiarios intus fossa anfractuosa ducta se defendenteis et ad regiorum impetus se opponenteis a tergo infestabant. alteri vrbis lateri, quod huic obiectum est, colles praealti imminent, in quibus Sacromorus Biragus legionem habebat, et III tormenta disposita erant, ex quibus transuersa verberatione arx infestabatur, rursus supra Heluetios Ioannes Darsius Liuarotus iuxta arcem cum sua legione erat; ita vt ab omni parte tam vrbs, quam arx arcta obsidione cincta videretur. displosis ad propugnaculum, quod dixi, amplius III OIO tormentorum ictibus, cum vna et altera oppugnatione regij repulsi essent, vi omissa, cuniculis agendis labor insumptus est; quibus ignem concipientib. et suffosso muro tantum profecit Meduanius, vt obsessi amissis CXX ex suis, et in vltima oppugnatione Sanioannio Diguierij sororis filio, qui propugnaculum tuebatur, locum deseruerint, et se intra fossam haut longe hinc exstructam receperint. Meduanius propugnaculo potitus, et statutis in eo aliquot signis, cum sibi redordiendam oppugnationem cerneret, iam praecipitante autumno, et niuibus, quae illis locis ingentes esse solent, imminentibus, paullum abfuit, quin ab obsidione discederet. verum per lixam ab Hercule Nigro Centalij Saluciae principatûs in Subalpina regione oppido nato et muniendorum locorum apprime perito monitus, si ad locum designatum verberationem transferret, fore, vt obsessorum munitiones citra fossam exstructae ipsis potius damno, quam tutamento essent, in obsidione permansit. igitur machinis translatis, obsessi, qui viderent, iam oppidum defendi non posse, eo deserto retro se in arcem receperunt. ea in cliuo oppido imminenti sita erat, quinque munimentis specie forcipum sese inuicem spectantium vallata; in quam ad OIO CC pedites et circiter C equites magno tumultu confugerunt, numerus loci commoditatib. maior. itaque post VI dierum spatium aqua cisternarum omnino exhausta, honestissimis tamen condicionib. a Meduanio impetratis dimissi obsessi, cum XL dies locum tenuissent, et duab. oppugnationibus repulsis, semel atque iterum ac singulis vicibus CL introductis auxiliaribus, ad summas angustias Meduanium redegissent, ita vt nisi aquae penuria obsessos ad deditionem coogente cum damno discessurus fuisse credatur. antequam in prouinciam veniret Meduanius, Rex vt Protestantium conatus eluderet, eorumque vireis ac consilia diuideret, diplomate III Non. Iun. promulgato edicta superiora, in ipsorum gratiam facta confirmauerat, sanctione addita, vt qui benefcio eorum vti vellent, domi pacate ab omni iniuria securi manere possent, quique illis qua in re vel verbo vel facto nocerent, in eos tanquam perduelleis a magistratu animaduerteretur. id multos in officio continuerat, domi euentum quasi in tuto opperienteis et sociorum periculum negligenteis: quos frustra Diguierius adiunctis Nauarri literis monuerat, vt omisso quietis fucatae pernicioso consilio secum vireis coniungerent; alioqui fore, vt diuisi facilius singuli carperentur, et ita profligatis rebus sera poenitentia esset. sed vera dicenti Diguierio minime auscultauit pleraque nobilium pars. multi ex iis occulto liuore Diguierium prosequebantur, quem in summa rerum praefectura a Nauarro post Monbrunij ante sexennium


page 410, image: s410

supplicio affecti mortem praelatum dolebant. eas occultas procerum aemulationes et simultates cum Meduanius, qua erat sagacitate, praesensisset, obuia humanitate cunctos prensando et ingentibus pollicitis onerando mira arte in suum commodum vertit; captaque Mura Gratianopolim profectûs, confluente ad eum vndique Protestantium nobilitate, qua fere sola cinctus in cedebat, breui tempore prouinciam pacatam habuit, ita vt quod alij vix multis magna cum sanguinis iactura commissis proeliis efficere potuissent, prudentia et animi moderatione confecisse, non solum in prouincia, sed in aula ipsa iactaretur. igitur reliquum anni quod fuit, in conuiuiis, festis et hastiludiis impensum est; in quib. popularitate affectata omnium ordinum beniuolentiam mirum in modum sibi conciliaurt Meduanius, ita vt fides eius tanquam sinceri et ab omni fuco alieni principis in prouerbium tunc abierit. Diguierius ipse, cum de securitate ipsi caucum esset, ad eumvenit, summo in honore ac pretio habitus. verum aulicis artib. vir maior, cum frustra socios monuisset, ne se iis transuersos agi ac postremo decipi sinerent, instante Meduanio, vt secum transigeret, et illo Nauarri contrarium imperium caussante, postremo Serram cum paucis sententiae suae approbatoribus se contulit. quo ad eum mox Brigneus venit a Nauarro missus, et nuncium de colloquio Flexiae in Petrocoriis, de quo mox dicemus, instituto attulit, laudataque ipsius virtute ac constantia, porro vt in ea perseueraret, hortatus est. nam breui fore, vt manente inter suos concordia bellum iuxta necessarium ac periculosum honorificis condicionib. et maiore in posterum securitate Andini sororij interuentu componatur. vt Meduanius in Delfinatu, sic Bironus in Aquitania Protestantium res, atque adeo ipsius Nauarri in arctum redegerat, bello ob eas, quas diximus, caussas temere a Nauarro suscepto, quod et Rupellani primum et Fr. Lanouius dein consultus vt iniustum summopere detestarus fuerat, post Diuonam Cadurcorum captam, Viuantius, qui Vesunae Petracoriorum praeerat, Montiniacum obsedit; iamque obsessi in eo erant, vt se dederent, cum proelio fortuito cum nobilitare prouinciali commisso ipse admodum debilitatis copiis ab obsidione discedere coactus est. in eo conflictu ex regiis grauiter sauciatus iunior Lossius, ex vulneribus postea decessit. interea Bironus, cui per Aquitaniam summum armorum imperium attributum erat, Burdigalae cuncta ad bellum parat, et cum tormentis ac instructis copiis egressus facile hosteis antea per agrum incendenteis in praesidia compulit. ineunte Vtili ad Guntaldum in Aginnatib. exiguum oppidum, vnde gentlitium ipsi Birono nomen, promota castra, ruinaque edita cum ineo regij essent, vt oppugnationem tentarent, ictu tormenti a nostris displosi Lardimalius ex nobilitate Petrocoria vir strenuus discerptus est; quod consilio factum cum interpretaretur Bironus, captum tormentarium illicet in crucem agi iussit, factaque mox vi locus captus ac crudeliter direptus est, occisis obuiis et incendio in aedeis desertas immisso, quod totum fere oppidum depastum est, Canconis, qui in Regis castris erat, sola domo excepta. id actum III Eid. Vtil. aliquanto post VII Kal. VItil. iuxta Moncrabellum duabus a Neraco leucis infausto illuitrissimae tota Aquitania familiae fato pugnatum fuit, Gursonij et Flexij comitibus, ac Hierosolimitano equite Gastonis Foxij Tranij marchionis filiis, qui Nauarri, ob artam cum eo cognationem, partes sequebantur, quamuis alioqui a Protestantium doctrina alieni essent, in eo conflictu fortuito desideratis. impressio ab Hectore Pardallanio Gondrinio et Carolo Montispano eius filio facta proprias equitum alas cum aliquot delectis scloppetariis secum trahentibus. eodem tempore ante Flexianum conuentum res incidit, quae animos ad pacem spectanteis admodum turbauit. Bertrandus Balleolius Poiana ex prouinciae nobilitate vir strenuus, qui Aquas Tarbellicas praesidio tenebat, ad omneisque occasiones intentus Procestantium conatus in Nouempopulonia obseruabat, de Marsanimonte praecipuo Nauarri ditionis atque adeo regionis oppido intercipiendo, re cum Birono, qui ad Monrem-regalem in agro Condomensi X ab hinc leucis sedebat, communicata, consilium cepit; quod licet hosti detectum vitari


page 411, image: s411

non potuit. loco praeerat A. Memmius ex eodem oppido primarius ciuis, qui pridie aduentûs regiorum, Castaneolam centurionem emiserat, vt de Poianas rebus cognosceret. is capto inter discurrendum milite, qui vitam saluam pactus rem detexerat, ad Memmium redit, qui frequentia huiusmodi in dicia quod negligeret, rem insuper habuit. at Poiana tentandi certus corrupto pistrinario ad tempus condictum XIV Kal. VIIIbr. paulio ante auroram per Balisam amnem, qui Neraco labens mediam vrbem diuidit, et inde ad Baionam in Oceanum influit, ad molatrinam cum XXX delectis deuehitur, et per scalam molatrinam intrat; cumque excubiae mutarentur, porta maioris vrbis, in qua arx est, a custodibus, qui ad molatrinam vinum sumpturi accedere sollemne habebant, forte aperta, irrumpunt, et a circiter CC, qui vadum transmiserant, subsequentibus ad strepitum turbatis praesidiariis vrbe potitur. XXV nec amplius interfecti fere nullius nominis; Poiana in manu dextra vulneratus. Haria ex hostibus primarius centurio in femore item vulnere accepto mutilatus. nulli praeterea iniuria illata, aut vltio in quenquam a Poiana alioqui infesto exercita. restabat arx, in quam Memmius se cum cetero praesidio recepcrat, discessu Podentij, qui paucisante diebus, quod minus bene ipsi cum Memmio conueniret, valde imminuto. Poiana quanquam vrbis potens, qui metueret, ne Memmius si obsidio diutius extraheretur, paucitate regiorum cognita animos ex pauore colligeret, subito ad Bironum mittit, qui intra biduum cum tormentis aduolauit; quibus admotis Memmius his condicionibus se dedidit, vt ipse equites ac tribuni cum omni impedimento, pedites cum gladio et scloppetis incolumes emitterentur. inde Bironus post quatriduum Neracum versus per Labretanum agrum iter intendit, vbi se Margarita Nauarri vxor cum delecta nobilitate incluserat. cum per vineas praeterueheretur exercitus, V Kal. VIIIbr. tres tormentorum ictus displosi iussu Bironi, quorum vnus Mercadoani portam, quo Margarita vsque venerat, vt eminus regios conspicaretur, pulsauit. quod quia sine alio operae pretio neque admotis ad oppidum copiis ex belli necessitate factum erat, generosa femina ad iniuriam reuocauit, iactabunda illa pulsatione contumeliose sibi illusum dictitans, conceptamque ex ea contra Bironum indignationem non nisi cum vltione postea deposuit. nec minus casum aegre tulit Nauarrus, quod Marsani-monte deiectus, vna et omni imperio, quod illis in regionibus vastis obtinebat, exutus sibi videbatur. itaque ab eonunquam destitit, donec post tentatum saepius astu locum, anno sequenti cum aliquandiu lacobo Matignoni E. T. recens in prouinciam misso per colloquium illusisset, tandem eum citra sanguinem recepit, eadem moderatione, qua Poiena vsus fuerat, seruata. inter haec seu vi seu metu pleraque castella et oppida, quae a transeunte milite occupata fuerant, in potestatem redacta famam Bironi successuum auxere. ipse cum ad Iordani-insulam, quod est validum haut longe a Tolosa Protestantium praesidium, accessisset, equi in lubrico lapsantis casu grauiter adflictatus est, eodem illo crure, ex quo iampridem claudicabac, duobus locis confracto, ita vt muniis militaribus obeundis vir alioqui impiger redderetur prorsus inutilis. itaque cum inter proceres ac belli duces, qui in exercitu erant, de summo imperio controuerteretur, scissisque animis, alij dignitati, alij meritis et aetati sibi ius in eo arrogarent, Bironus periculum veritus, cum alreri alteris cedere vllo modo recusarent, resque propemodum siue ad mutuam perniciem siue ad copiarum solutionem spectaret, eos ad concordiam hortatus postremo tenuit, vt Garolus filius XV tunc annos tantum natus summa praefectura interim fungeretur, quod paternis meritis ac nomini datum, cum quisque puero extra comparationem posico parere minime sibi dedecorosum existimaret. idque in omen imperatoriae olim dignitatis, quam virtute propria postea meruit, acceptum fuic. ab eo tempore nihil memorabile gestum, accedence ad Bironi inualitudinem populari morbo, quo correpti in vtroque exercitu milites in stationibus obeundis segniores erant, incerta adhuc eius caussa et remediis. accidit et eadem aestate res,


page 412, image: s412

quae Nauarrum valde conturbauit. Regulam ad Garumnam coenobio nobile ac situ opportunum oppidum ante triennium securitatis caussa Prorestantibus a Rege concessum praesidio tenebat Dussacus ex Petrocoria nobilitate vir strenuus, qui antea Bergeracum tenuerat; in eoque summam fiduciam posuerat Nauarrus, quod doctrinae Protestantium addictus erat, et ob non vulgarem eruditionem etiam de pastorali munere obeundo cogitasse dicebatur. is nihilominus, cum regina Neraci cum Nauarro ageret, puellae cuiusdam ex gynaeceo eius illecebris captus, vt creditur, praeter omnium opinionem subito mutauit, et capta occasione oppidum arcemque in regiorum manus tradidit; quam postea eierat, quam profitebatur, religione Regis nomine tenuit, torquis conchiliati praeterea insigni a Rege donatus. quae dum in Aquitania geruntur, Rex de Fara Veromanduorum superiore anno capta sollicitus eo maiore cura angebatur, quod quanquam missa ad Condaeum regina parente, ei potestatem fecisset in oppido manendi cum prouinciae praesidis titulo, modo sine prouincialium incommodo, nihilque hostile moliretur, nihilominus intellexerat, ipsum sibi et loco metuentem repente discessisse, et in Belgium proximum siue Germaniam ad auxilia procuranda profectum esse. is siquidem ex quo in prouinciam venerat, et oppidum occupauerat, omnia summa ad locum operibus muniendum et comeatu ac praesidio firmandum fecerat, et relictis ad loci defensionem Francisco Persona et Arturo Valdraeo Moio in Belgium concesserat, iniecta Regi suspicione, quasi bellum ex Aquitania in loca aulae proxima transferre cogitaret. id tamen excusabat, et contra religiose affirmabat, non alia mente se in Picardiam descendisse, quam vt pacem regio beneficio concessam et pacificatoria edicta seruaret, et contra seditiosorum clancularia foedera ac coitiones regiam auctoritatem tueretur. quos seditiosorum nomine intelligeret, haut dubium Regi erat, qui sciret Carolum Lotaringum Aumaliae ducem ex occasione aduentûs Condaei foederationis factionem in prouincia renouare, et perniciosa contra Regem ipsum quasi Nauarro fauentem, ita enim ab emissariis iactabatur, consilia agitate. quo nomine cum Rex magnam inuidiam sustineret, et alioqui vereretur, ne bello inter Condaeum et Aumalium accenso otium suum voluptuarium per has turbas inde turbaretur, inde regij nominis maiestas labefactaretur, vbi de Condae in Germaniam discessu per ipsius literas cognouit, graueis et expostulationis plenas literas Lutetia dat VII Kal. Iun. quibus eum contra fidem datam in Picardiam venisse arguebat. nam conuenisse, vt intra sexennij tempus Fano Ioannis Angeriaci contentus esset, quo exacto libere praefectura Picardiae frueretur. nihilominus reginae parentis, quae ad ipsum proficiscendi molestiam susceperit, precib. condonasse, vt ipse in oppido quod occupauerat, cum CC rnilitum praesidio maneret, modo Ioannis fanum restitueret, et praesidium a Sanmemmio impositum inde deduceret. quod non solum ab ipso minime factum, sed multa hostiliter acta; imperatum vicinis comeatum, ad opera facienda; rusticos vi adactos; excursionibus late omnia infesta reddita; etiam Dorlanum insidiis tentatum, ita vt ad iniustam vim propulsandam magno tranquillitatis publicae detrimento nobilitas passim et oppidani arma capere coacti sint. et quanquam monuerit ipsum, Andino fratri datum negotium cum plenis mandatis, vt res cum Nauarro componeret, missoque Bellofontano Andinus ipse id ei significauerit, minime tamen ab incepto destiterit, sed nunc hostilia animo meditatus in Germaniam concesserit. quod vero de Aumalij insidiosis consiliis queratur, id immerito facere. nam sibi diligenti indagatione facta, missisque qui res coram inspicerent, constare, Aumalium domi priuatum sedere cum domestico nec alio maiore comitatu. quo magis muari ipsum rumoribus tam leuiter fidem adhibuisse, vt contra quam ab initio promiserat, nunc ad belli consilia subito reuolutus sit. proinde orare ac mandare, etiam atque etiam videat, quid decori suo, quid fidei, quid reip. magis expediat benignique potius ae coniunctissimi sanguine principis ad pacem hortantis imperiis


page 413, image: s413

morigerum se praebeat, quam hominum turbulentorum dictis auscultet. secundum haec diploma Lutetiae promulgatur III Non. Iun. quo Rex praeteritorum edictorum in gratiam Protestantium conditorum auctoritatem sancit, eaque rata esse iubet, querellis admistis, quod contra Neraciani edicti praescriptum Protestantes oppida et vrbes fideisuae commissas tempore conuento non restituissent; multas alias interim in Septimania cepissent. his addebat Condaei iniussu suo in Picardiam aduentum, et magis suspectum aduentu ex ea discessum; coitiones ad Faram Veromanduorum, dum inibi esset, factas, et tentata circum per insidias oppida; pecuniam vicinis imperatam, et ab iis hostiliter extortam. hac iusta veluti belli denunciatione praemissa, Rex exercitum, quem interea conscribi curauerat, in Picardiam destinat, praeposito ei Iacobo Gobione Matignono paullo ante E. T. creato. missi cum eo Annas Iousa Arcuensis et Ioannes Ludouicus Nogaretius Valeta, qui tunc in flagranti Regis gratia florebant. Arcuensis in ea obsidione vulnus accepit, labro ex fragmenti lapidis dissilientis ictu leuiter perstricto. Nonis Vtilib. Fara corona cincta est, et ab ea die vsque ad XI Kal. VItil. qui B. Magdalenae sacer est, leuibus proeliis in suburbiorum oppugnarione certatum fuit, quae praesidiarij primum iacensa tandem deseruerunt, ac postridie per posticum oppidi ad Caluariae coenobium erupere, a Caroli Haluinij Piennae turma equitum postremo repulsi. biduo post rursus acri eruptione facta ex nostris Nicolaus Conanus et Ludouicus Huraltus Villusianus legionum tribuni grauiter vulnerati sunt; ac nocte insequenti, quo casu incertum, Florimundus Haluinius marchio Meneleius Piennae F. ictu scloppeti in tentorio suo sauciatus est; et paullo post Fontano Sercoto Aumalij legato tormenti ictu crus fractum. inde aliquot dierum mora interiecta ab obsessis acriore quam antea eruptione facta Franc. Quinquapodius Maius Vignorij comes virtute militari insignis dux in fronte scloppeto letaliter ictus est. Philibertus Grammontanus comes Vasconum regulus brachium ex tormenti ictu amisit, quibus ex vulneribus aliquot post diebus summo sui relicto desiderio ambo decesserunt. Guisius Lutetiae tunc erat, qui cognito Vignorij periculo confestim per dispositos equos illuc euolat, siue vt amicum sibi carissimum officiose inuiseret, siue veritus, ne homo omnium secretorum particeps in extremis agens aliquid per confessionem ad Regem deferendum mandaret; id praesentia sua impediturus, nec aliam ob caussam tanta celeritate eo venisse a multis creditus elt. tandem XVIII Kal. VIIbr. verberatio ad propugnaculum Lucemburgense directa; ac quarto post die cataractae vrbis et munitio opposita sine magna nostrorum iactura capta est. rursusque nutantibus in vrbe obsessorum animis, quod certo per exploratores cognouerat Matignonus, vir alioqui natura cunctator, dum cuncta ad extremam oppugnationem parat, aliquot dies elabi passus est, ac demum pridie Eid. VIIbr. qui in Lunae diem incidebat cum omnia ad vim faciendam instructa essent, obsessi tympanistam cum literis ad Matignonum mittunt, quibus colloquium poscebant. securitate accepta Gemellus et Lud. Harlaeus Monglassius oppido egressi sunt, qui in has condiciones cum Matignono conuenerunt: vt nobiles cum armis et equis, gregarij milites cum ense ac pugione incolumes dimitterentur, et in tutum libertate, quo ire vellent, facta deducerentur; multum reclamante Aumalio, qui seuerius contra eos agi debuisse clamitabat, ob idque indignatione concepta ab exercitu eodem die insalutato Matignono discessit. tulit et aegre colloquium Valeta, qui dum illud haberetur, verberationem, cui prae erat, nunquam intermisit, non sine occulta Matignoni offensione. postridie egressi praesidiarij et in tutum a Matignoni ipsius, Piennae, Ludouici Ogniae Cauniae comitis, Hadriani Tiercellini Brossij, et A. Borbonij Rubenprati equitum alis deducti, vix tamen postea rusticorum ob excursiones exasperatorum vltionem effugere. Boquininlla et Spinaeus cum valido praesidio oppido dedito impositi. primo placuerat, vt illud munitionibus nudaretur; fossoresque adopus faciendum conscripti vndique conuenerant. sed mox contrario mandato


page 414, image: s414

id omissum est. ita bello vbique fere infeliciter Protestantibus succedente, Andinus praecipuus illius incentor, qui fidem sorori datam a Nauarro vn dique circumuento reposci videret, partes suas interponit, et cum Rege fratre per suos agit; et scisso factionibus regno ac XX annorum bellis tot hominibus armorum. licentiae insuetis non aliam quietis domi constituendae rationem esse ostendit, quam si per bellum exterum in visceribus haerens malum educatur, et foris eductum sanetur. remedium in manibus esse raro Dei miseriis Galliae veluti indolentis beneficio oblatum. nam Belgas intolerabili Hispanorum infestorum Gallici nominis hostium iugo pressos, Gallorum, in quorum ditione aliquando fuerint, opem implorare; proindeque Regem, qui supplicum obsecrationes, ne cum tam potenti principe bellum apertum habere cogeretur, hactenus neglexerit, moleste ferre non debere, si eorum ipse patrocinium suscipiat. igitur enixe rogare, vt se in eo persequendo adiuuet, quod et iustum et necessarium, et nominiGallico, cuius luminib. insolito fastu Hispani nuper exorti officere studeant, sit honorificum. nam eo res deuenisse, vt aut domi bellum habere, aut foris gerere oporteat; vtrum velit, eligat; se enim paratum, prout debeat, regi regnoque vtrobique inseruire. adhuc sibi cum Nauarro integra omnia esse; ac sperare, si sibi belli gerendi in Belgio commoditates suppeditentur, occupatis extra regnum praecipuis ipsius ducibus, vt in Gallia pax secura constituatur. his Andini rationibus Rex etsi ab initio prorsus a bello Belgico auersus, tamen pacis in regno habendae supra modum cupidus, se vinci facile passus est; et annitente matre fratri in id bellum non solum magnam pecuniae vim concessit; sed etiam ad delectus, quos per regnum habiturus esset, dissimulaturum se promisit, lege addita, ne sibi in bellum contra Hispanum in Aquitania proxima Nauarri ductu gerendum consentiendi necessitas imponeretur. id enim a Nauarro vrgeri sciebat. nam quod fratris dilectissimi contemplatione sit facturus, id se in Nauarri et gradu remotioris et religione dissentientis gratiam nolle facere. his condicionibus vt cumNauarro agat, permittit. hoc responso accepto laetus Andinus, postquam cum Belgij ordinum delegatis proximo VIIbri transegit, protinus in Petracorios euolat, et Flexiam Gastonis Foxij marchionis Tranij arcem petit. is locus ad colloquium condictus erat, quo et Regis nomine Ludouicus Borbonius Monpenserij dux, et postea Pomponius Belleureus venit, quos et Regis iussu mox subsecutus est exeunte VIIIbri Arturus Cossaeus E. T. in eo colloquio auditis Protestantium querellis, qui superiora edicta aut interpretationibus aut praefectorum dissimulatione violari aiebant, tandem post longas altercationes, in certa capita transactum est, eaque de re conditum edictum Flexianae collationis nomine, quo et edictum ante triennium factum, et collatio Neraciana confirmabatur, et alia quaedam ad carum amplificationem addebantur. inprimis loco Regulae oppidi et arcis nuper amissorum, Figeacum in Cadurcis et Monsegurium in Vasatensi agro securitatis caussa Nauarro concessa sunt. conuentum et in arcano creditur, id impotenti Margaritae irae datum, vt Bironus ob recentem iniuriam inuisus a praefectura Aquitaniae remoueretur, et alius ipsi Nauarroque gratiosior sufficeretur. Rex edictum ratum habuit mense Xbri Bloesis, quo paruo admodum comitatu excurrerat post periculum contagionis, quod dum ad Mauri fanum in Fossatensi castro altero ab vrbe lapide esset paene adiuerat, eoque se contulerat, vt et puriore aere procul a lue illa frueretur, et ad colloquium intentus inde propius euentum eius opperiretur. lues illa cum Iunio mense iam manifesto serpere Lutetiae cepisset, paullatim tanta vi grassata est, vt ab eo tempore XL capitum omnis generis OIO sed fere faecis plebeiae, absumpsisse credatur, vrbe paene ad solitudinem redacta; periculumque ingens domibus ditiorum desertis a latronibus fuit, qui armati noctu discurrebant, et cuncta impune diripiebant, vixque praesentia decurionum et praefecti mercatorum audacia eorum reprimi potuit. is tunc erat Augustinus Thuanus fisci in Senatu patronus ex muneris necessitate ad id obsigatus. sed longe maximum


page 415, image: s415

momentum attulit auctoritas Christophori Thuani Senatûs principis, qui licet per iustitium ab vrbe abesse pollet, et vero ita facere solitus esset, tamen vir vtilitati publicae natus, et qui contra vrbis seruatae salutem parui vitam aestimaret, in ea manere sustinuit, in curru per vbrem se cottidie populo ostentans, vt cum ita periculum se negligere ostenderet, ceteris ad conitantiam exemplo suo praeiret. monentibus amicis, et Nicolao Carnutum episcopo fratre inprimis per crebras literas ab eo efflagitanti, vt rus ad vitandum contagionis periculum secederet, generose verbis Martialis respondit, nullo fata loco excludi posse, et in medio Tibure, cum mors venerit, Sardiniam esse. nec heic calamitas vrbis stetit; sed alio deplorando casu cumulata est, XIII Kal. Xbr. igne fortuito in Franciscanorum aede accenso, qui totum templum structura et pulcerrimis sacellis conlpiciendum breui tempore consumpsit, incendio vix a spatioso coenobio, quod templo contiguum erat, destructis intermediis aliquot aedificiis prohibito, et tandem cum templi ipsius ruina restincto. caussa tunc ignorata, et odio Protestantium, qui bellum nuper excitauerant, culpa in eos reiecta. sed postea constitit, id fraterculi culpa acadisse; qui in sacello S. Antonij Patauini tabulis ligneis exornaro et sub ambone ligneo posito, ad quod frequentes cerei accendebantur, plus solito potus excubabat, et conflagrante iam templo experrectus re celata in coenobium tacitus confugerat: idque ille cum moreretur, testamento confessus est. plerisque et aliis in oppidis circa Lutetiam pestis contagio saeuiit, ac praecipue Laodumm Veromauduis, quae in loco arduo sita ciuitas est; vbi ad VI OIO hominum extincta perhibentur. de cetero nusquam maior serenitas et vbertas frugum quam eo autumno fuit, vt potius ab astrorum impressione, quam aeris corrupti malignitate malum emanasse credatur. eam vero luem praecessit morbus nouus, veruecinus in Italia dictus, qui in oriente primum, dein in Italia, et Hispania letalis, (nam et ex eo Anna Phihppi regis vxor decessit, et Gregorius XIII periculose aegrotauit) postea etiam VII trionem peruagatus, apud nos incognita initio remediorum ratione multos adflixit; Coquelucam vulgo vocabant, verbo anno huius seculi X, feliciter apud nos imperante Ludouico XII, vsurpato, quae famam et pestilentiam ante biennium toto regno grassatam secuta fuerat, vt ex annalium nostrorum fide constat. erat id aegritudinis genus non tam mortifera vi timendum, quanquam et ex llio multi perierint, quam progressu et celeritate, qua proxima quaeque loca serpente contagione complecteoatur, admirabile, primo inferiorem dorsi spinam horrore plerunque occupabat, dein horrori grauedo capitis et languor membra eorum, quos corripuerat, resoluens succedebat, pectori inprimis grauis. quibus vero intra quartum vel quintum diem malum non decessisset, in febrim degenerans eos interimebat. id multis neglectum in bonum vertit, letale fere iis, qui medicamentis purgantibus aut venae sectione vtebantur. quae vtraque difficuiorem respirationem efficiebant; illa quod humorem omnem a capite in pectus trahebant; haec praeterquam quod corpus rcfrigeraret, etiam vireis debilitaret, quibus ad respirationem et vim morbi superandam validis opus erat. Ne vero a turbis annus hic et bello et aliis calamitatibus scelestus vacaret, exorta est inter primariae dignitatis viros rixa eiusmodi, quae totum regnum, si alias cessatum esset, commouere potuit. ante quinquennium cum Francicus Regis frater ab aula clam discessisset ad eum siue persequendum, siue transitu Ligeris prohibendum missus fuerat Monpenserius, et cum eo vireis coniungere iussus Ludouicus Gonzaga Niuernij dux. postea rebus compositis cum Monpenserius Andegaui cum Regis fratre esset, et sermone de ea re iniecto, Andinus vtrique, hoc est, Monpenserio et Niuernio non parum se debere profiteretur, qui maiorem gratiae inter ipsum Regemque sarcienda, quam mandatorum ad eum persequendum datorum rationem habuissent; Monpenserius, qui aegre ferret, se eodem gratiae ordine cum Niuernio apud Andinum haberi, subiecerat, siquidem Niuernij monitis obtemperasset, res se in summum discrimen adducturum


page 416, image: s416

fuisse. nam Niuernium ad prohibendum Ligeris transitum vt copias, quas penes se habebat, festinare iuberet, hortatum esse, et ipsum vicissim suas sociaturum promisisse. haec ita inter Andinum et Monpenserium mense Martio proximo acta: additum ab iis, qui rem ad Niuernium detulerunt, ad res magis exacerbandas, ita tunc sermonem disseminatum fuisse, quasi Niuernius in caput vitamque Andini peculiari odio coniurasset. quod vbi resciuit Niuernius vir omnis iniuriae impatiens statim literis ad Andinum datis de iniuria auctoris nomine suppresso grauiter expostulauit. Monpenserius vicissim intellecta Niuernij querella, verborum, quae coram Andino protulisset, memor ea, cuiusmodi iam retulimus, literis ad ipsum missis et postea passim vulgatis publicauit: Niuernius igitur ne qua vel leuissima suspicionis scintilla de coniuratione contra ipsum inita in Andini animo haereret, Iacobum Launaeum alae equitum suae legatum ocius ad eum ablegat; qui de fide Niuernij et sincero obsequio multa praefatus se missum dixit, vt coram ipso petita venia calumniose mentiri illum declararet, quicunque Niuernium in caput eius vitamque coniurasse asseuerare ausus esset. verbo mentiendi cum vbivbique probroso, tum praecipue apud nos vel ij, quibus minor decoris cura, grauissime offenduntur; ne dum vt magnates et consanguinei regis principes, ipseque Monpenserius magnitudine animi nemini mortalium concedens id ferre posset. itaque vir generosus cum id ad se pertinere existimaret, in furialeis iras exarsit; cumque nec illum dignitas et aetas, corpusque vtriusque ex vulneribus debilitatum duelli aleam admitteret, quod inter alios fieri amat, statim rei fama euulgata, cognati, affines, amici, clientes non solum ex cunctis regni partibus, sed etiam extra Galliam operam vtrique suam detulerunt. Monpenserio, quod Catharinam Lotaringam in vxorem duxisset, Guisiani omnes praesto fuere: quanquam Guisius ipse sororem Niuernij vxoris in matrimonio haberet. tum regij sanguinis principes, et innumeri proceres, et Arausionensis e Belgio statim ad eum sedulo misit, ex eaque occasione cum socero, quod frustra hactenus tentatum fuerat, reconciliatus est. vicissim Gulielmus Mantuae dux Niuernij frater, qui cum alioqui haut ita bene conueniebat, et V vilelmus Iliacensis dux Cliuensium familiae, ex qua Niuernij vxor prognata erat, princeps, operam suam missis legatis honorifice Niuernio detulerat. Niuernius interim euulgato scripto rem, vt acta erat, complexus est, de illoque mentiri se intelligere, dixit, qui se de coniuratione praedicta cogitasse apud Andinum affirmare ausus esset. quae autem literis Monpenserij ad Andinum verba comprehenderentur, ea nec refutare, nec contradicere velle; quippe cum consentanea essent mandatis, quae a Rege habebat, neque proinde Monpenserium putare debuisse de illis se conquestum esse; sicut nec ipse velle debuerit, vt mentiendi verbum de iisdem dictum intelligatur. qua interpretatione et Niuernio honorifica, neque in Monpenserium iniuriosa, cum vtriusque decus saluum maneret, tandem interuentu Regis Reginaeque ad exemplum pertinere existimantium, si ob priuatas dissensiones factionibus regnum scindi paterentur, et regia mandata cuiquam fraudi essent, res composita est, et inter ciuileis motus tanti alioqui dissidij metus conquieuit. Susceptum contra Moscos, ob eas, quas diximus, caussas superiore anno et inchoatum bellum Stephanus Poloniae rex hoc anno persecutus est, et vbi Varsauia Grodnam rediit in re pecuniaria expedienda et delectibus habendis toto animo incubuit, pecuniaque partim priuata sua, partim a priuatis mutuo sumpta, quae ad certum diem solueretur, vtendum sibi censuit. de delectu cura Ioanni Sario Samoscio mandata est, qui regni Cancellarius quanquam in togato munere versaretur, quod patrem tamen exercitui praetoriano aliquando praefuisse, maioresque suos bellica laude claruisse meminisset, ne traditum a maioribus decus obliterari pateretur, semper antehac et in superiore expeditione militem aluerat. a Christophoro Transsiluano regis fratre et conscriptus in Pannonia miles. a peditatu maxime laborabatur, propterea quod nobilitas


page 417, image: s417

fere equis merebat, et pedestrem militiam, quae plus laboris, minus in speciem dignitatis haberet, hactenus contempserat. itaque pedites fere ex vili plebe constabant, et belli rudes et vrbano otio torpentes; externus condici non nisi magno sumptu poterat. tandem excogitata in comitiis ratio parandi peditatus, et ex possessionum regiarum ascriptitiis vicesimus quisque in militiam receptus, qui ab oneribus operisque rusticanis ac posteri eius deinceps immunes essent. secundum haec missi per agros centuriones, qui robustissimum quemque et labori militari ferendo idoneum legerent. Vilnae tormenta reparari et noua conflari iussa. rex de Magnis Lukis oppugnandis cogitans, vt consilium suum diutius hostem celaret, diem exercitui Casniciam ad conueniendum edicit, locum secundum Vlam fluuium in capite duarum Lukensis et Smolenscensis viarum situm, paribus ab vtraque vrbe spatiis, cum inde Vsuiata, inde Kaspla fluuij occurrant, ad hostem ancipiti cura distinendum maxime opportunum. post Polotiam captam missus cum literis rei nuncius ad Moscum fuerat, qui humanius, quam quisquam ante eum habitus, mensae etiam adhibitus est. antequam dimitteretur, Moscus more suo, ne videretur pacem petere, per Ioannem Nouogardiae, Mikitam Micislauiae praefectos, et Romaniuicium Sacharinum ad Nic. Radiuillium Palatinum Vilnensem, et Eustochium Volouicium dari literas curat, quibus illi testabantur ad pedes se imperatoris sui proiecisse, oranteis, vt fundendo tot Christianorum sanguini parceret; vicissim vt idem apud suum regem faciant, hortabantur, eique persuadeant, vt cum milite regrediatur, neque maleficio vllo in Liuoniae et Lithuaniae finibus Moscos lacessat; idem facturos Moscos; interea de pace missis ab vtraque parte oratoribus agatur. tum quod Baltasar Lopatinscius, per quem Stephanus Mosco bellum denuntiarat, adhuc detineatur, excusant, breuique fore promittunt, vt cum mandatis de pace ad regem remittatur. ad ea a Lithuanis senatoribus responsum; sedulo se de pace regem appellasse, nec illum abnuere concordiae inter Christianos principes seruandae maxime omnium cupidum; sed bellum quod maximis iniuriis prouocatus susceperit, tantisper dum aequae pacis condiciones proponantur, sibi gerendum intelligere. legatos vero vt ad Moscum mittat, nullam caussam videri, ne quod hactenus factum sit, eos ludibrio et iniuriae obiiciat. si vero ille legatos mittat, patienter eos regem auditurum, atque aequo cum responso dimissurum. eiusdem argumenti literae et a Mosco postea ad regem datae, ad quas idem, quod a senatoribus, responsum fuit. nihilominus rursum missus Ioannes Nasciokinus ex aulicis, qui cum eadem postulata initio edidisset, cum eodem responso dimissus alia se mandata habere, quae priuatim exponat, dixit. ea erant, principem suum clade tot innocentium Christianorum commotum, praeter maiorum morem de dignitate aliquid remittere constituisse, idque publicae concordiae dare, vt legatos de pace ad regem mittat. interim postulare, vt induciae sint, neque rex vlterius cum exercitu progrediatur, sed legatos Vilnae exspectet. hoc enim Moscici nominis honori semper a Polonis regibus datum, vt non nisi in regni ipsius aut Lithuaniae principe sede legati audirentur. ad ea rex, qui videret id a Mosco agi, vt spe colloquij tempus extraheret, tamen respondit, si quos legatos mittat, dicendi quae velint potestatem facturum. quod vero certo loco legatos expectari velit, id nullo ceterorum principum exemplo peti. commune vbique esse ius legatorum, nec certo loco finiri. posse se vbicunque futurus sit, vel in castris ipsis, in quibus inter strepitum armorum vel maxime legatis opus est, audiri. ita dimissus Nasciokinus. detecta interim Gregorij Osciki claro loco nati cum Mosco occulta consiliorum communicatio. nam ad eum a Nasciokino allatae fuerant Mosci literae. id a Mireuio Osciki ministro enunciatum Martino Ribuno fuerat, qui rem ad magistratum, magistratus ad regem detulit. captus is cum Bartholomaeo quodam conscio; capta et cum


page 418, image: s418

eo arca, in qua plerorumque Senatorum signa ad verum expressa erant, ac praeterea materia, mallei, et cetera cudendae monetae instrumenta. praescriptione fori initio se tuebatur reus, quippe cum ea sit nobilium praerogatiua, vt nisi legitime in ius vocati respondere non teneantur, neque in eos quaeri liceat. verum indignus ea gratia habitus fuit, et respondere iussus, libellum a se compositum recitari petiit; quo crimina obiecta confessus, etiam Mosco spem factam regis per occasionem interficiendi, eo tandem decurrebat, vt egestate et aeris alieni magnitudine oppressum se id spectasse diceret, vt ab hoste aliquam pecuniam hac ratione emungeret, veniamque supplex petebat. de ipso tandem ac Iudaeo quodam, in quem monetae crimen reiecerat, supplicium sumptum. iamque Vilnam venerat Pannonicus peditatus quem rex Postouam terrestri itinere ire iussum inde cum tormentis nauibus impositum secundo flumine Disnam, et rursus aduerso Duna cum aliis tormentis, quae Polotia rediens antea ibi reliquerat, Vitepsiam praemisit. dum rex Vilnae esset, Paullus Vchancsius ad Pontificem anno superiore missus ensem notis ceremoniis a Pontifice dedicatum ei obtulit. inde ad Scidutum villam V cis Ciasniciam millibus passuum VIII Eid. Iul. venit. ibi de belli gerendi ratione inter duces consultatum. alij Plescouiam, alij Smolenscam, alij denique Magnos Lukos eundum censebant. prima sententia iisdem, quibus anno praecedenti, cum Polotiam itum est, rationibus refutata est. qui Smolenscam ducendum censebant, loci celebritate, et rerum in eo gestarum fama, instituto denique belli res ablatas repetendi mouebantur, et quod eo praesidio adiuncto vna et Seueriensis ditio longe amplissima adiungeretur. at qui Lukos eundum suadebant, sic disserebant, a Duna flumine et L uodia, cuius liberandae caussa hoc bellum susceptum esset, si Smolenscam duceretur, longius recedi, nec cum Liuonia Seueriensem ditionem vrbium frequentia aut maris opportunitate comparandam. Lukos in Mosci praecordiis quasi positos loco ad hostem quaqua versum infestandum, et siue per Plescouiam Liuoniam, siue per Smolenscam Lithuaniam tentet, prohibendum opportunissimo; pares enim ad Smolenscam et Plescouiam aditus habere. et in hanc sententiam rex cum iam antea propenderet, facile assensum praebuit. igitur lustratus exercitus; primo equites Polonorum, qui ad Gedanum et Polotiam meruissent, et proxime in hibernis fuissent, recensiti. paucis equi adempti. post eos nouae copiae productae pedestres et equestres, in quibus erant Senatorij ordinis nonnulli; alij euocati, qui militiam intermissam repetierant, quique exercitus ipsi pro legatis rexerant; non pauci, qui magistratus praefecturasque, alij denique, qui munia et honores in aula gesserant. equitum duplex genus erat; Hussari grauioris armaturae; leuioris Kosaci, quibus coryti loco bicubitales scloppetos rex ad humeros aptarat; breuiores ex zona suspendendos dederat, acinace ad latus sinistrum et venabulo ex veteri instituto relictis. pedites magnam partem ex finitimis Pannoniae locis, Varadino item ac remotioribus prouinciis. pridie quam rex Casnicia moueret, praecipitata profectione nuncius a Mosco venit literis allatis, quarum haec summa erat; quando rex legatos nollet mittere, de iure suo et maiorum more Moscum publicae concordiae bono discedere, oratoresque ad XVIII Kal. VIIbr. aut altero post die ad summum viros primarios affore. sed id postulare, vt eos Vilnae rex exspectet. verum rex, sibi vt eos Vilnae expectaret, integrum non esse respondet, longius iam progresso exercitu. inde promota castra ad Lepelam et Vlam castella, ibique postremo de belli ratione consultatum fuit; et cum Velisium ad Dunam fluuium, Vsuiata ad cognominem item fluuium sita castella ad Lukos tendenti a tergo in hostis potestate minime relinquenda rex censeret, ante omnia ad Velisium vt firmius oppugnandum Samoscium cum iusta exercitûs parte mittit, attributis ei Germanorum equitum scloppetariorum copiis duce Georgio Farensbekio Daniae regis


page 419, image: s419

tribuno, qui patriae Liuoniae operam nauandi studio nuper ad regem venerat. tormenta puluis et pabuli ac comeatûs iam magna copia comportata fuerat cura Samoscij e praefectura Knissinensi secundo Memela fluuio Kaunam atque inde aduerso Vilia Michaliscos, Michaliscis itinere terrestri Postouam, atque inde Disnam, mox et per Dunam Vitepsiam VI Kal. VItileis. eo vbi venit, bidui mora omnem militem eo contrahit: inde in hosticum ducit, ita instructa acie, vt primo agmini Lucas Osialinius, alteri Nic. Vroccius praeesset; ipse medius cum reliquo exercitu incedebat, Stanislao Solkeuio sibi legato sumpto, qui antea sub Nicolao Seniauio Russiae Palatino in Podolia pro-legato contra Tataros exercitum rexerat. illum impedimenta numerosa sequebantur, quibus in tanta agrorum vastitate exercitus carere non poterat. ea vero ne mutuo inter se implicata exercitum morarentur, in tria agmina diuidi placuit, quot erant acies, vt quo quaeque turmae aut cohortes ordine incederent, eodem impedimenta, vt quorumque essent, sequerentur, singulis carrorum et seruitiorum ordinibus a fronte et a tergo iusta peditum manu attributa. tum prouisum, vt matura iam messe partem ipse militi suo metendam permitteret, partem exercitui subsecuturo seruari iussit. iamque Surassum venerat extremum ditionis regiae oppidum, vbi subitario ponte Kasplam transmisit; quo Dunae imposita tormenta altero post die appulerunt. Velisium olim amplissima vrbs, vt ex fossarum ambitu nunc etiam patet, iuris Lituanici fuit; dein Polonis regibus alibi occupatis Mosci eam contra Vitepsiense praesidium munierunt. tum more suo agrum hosti vicinum per aliquot millia passim studiose incultum ac desertum reliquerunt, ita se maxime tutos existimantes, si vndique quam vastissimas solitudines sibi circumdent, et aduersus hostileis excursiones crebrarum arborum, quas in solo vacuo enasci necesse est, et siluarum densarum quasi vallum hosti obiiciant. Surassum temporibus Sigismundi Augusti Stephanus Sbarasius tunc Palatinus Vitepsiensis munierat, veritus, ne Vsuiatae et Kasplae, quae in Dunam influunt, capita munitione aliqua ad coniungendam Smolenscensem et Lukensem ditionem Mosci occuparent. inde ad Velisium duae omnino viae ducunt; altera Transdunana incedenti militi expeditior, sed periculosior et magis ad iniurias hostileis exposita. altera cis flumen, sed adeo impedita, vt exercitus neminem post Vitoldum ducem CLX annis ea duxisse conster. ea tamen ire cum constituisset, siluis se infert, et exploratis aditibus viam, per quam iter faciendum erat, immissis peditum aliquot cohortibus purgat, caesis arboribus, quae in vbere solo tot annorum spatio in immensum se effuderant. vno die per palustria loca ac praecipitia spatio XX OIO passum patefacta via pontibus strata vel virgultis et cratibus exaequata. itaque postridie illac ad Verscouinum vsque traductus exercitus, qui etiamnum hodie pons Vitoldi appellatur. inde per latissimam paludem celeriter ponte strato X a Velisio passuum OIO summo silentio castra metatur, nullo ne pabulandi quidem caussa excurrere permisso. postridie de loco obsidendo consultat. eum praesidiarij caesis ac transuersis et inter se traiectis arboribus per aliquot passuum spatium ita firmauerant, vt etiam media die ingredientibus nocturni horroris speciem praeberet. sed eadem militum diligentia haec noua difficultas superata, eodemque die Miscita et Birulla noti Kosacorum duces post excursionem in Smolenscensem ditionem factam ad exercitum reuersi longo ambitu trans Dunam ad insidendam viam, quae Lukos ducit, mittuntur. captus inter eundum ab iis Kudrauus nobilis Moscus, de quo in castra perducto cum cognitum esset, quali Velisium praesidio teneretur, aduentu adhuc eius incerto vltra pergit per siluam, si qua forte incustoditas portas perrumpere et imparatum praesidium opprimere posset. sed vix siluam egresso Samoscio signum tormento disploso datur, eodemque momento accolis omnibus in munitiones confugientibus quicquid circa eas aedificatum erat, incenditur. Velisium spatioso ambitu IX turribus munitum ab ortu et meridie Duna flumine, a VIItrione riuo, qui per lacum in Dunam infra castrum influit,


page 420, image: s420

ab omnibus partibus maxime ab occasu profundissima fossa circundatur. castra a parte VIItrionali munita, vallum a superiore Dunae parte Hungaris agere iussis; infra quos medio loco Poloni. Vrouecius cum suis cohortibus, vltra Dunam, Lukos versus Kosaci collocati. perfecto intra paucos dies opere tormenta admouentur tanta felicitate displosa, vt nullus fere globus emitteretur, quin ex hostium tormentis aliquod corrumperet. missi et igniti a Bornemissa, qui Hungarorum munitionibus praeerat, globi, qui incendium in oppido excitarunt mox restinctum. eadem arte pars pontis interscissi, quae reliqua ad portam castelli erat, exuritur. quo casu territi praesidiarij, qui nullas auias Polonis siluas, nihil ab artificiosis illorum ignibus tutum viderent, tandem deditionem faciunt. comeatûs pabuli ac pulueris ingens vis in eo loco reperta. rei nuncio accepto rex, qui Surassi substiterat, dum pons nouus e lintribus in Duna componeretur, eo excurrit, locumque integrum deditum gaudens, e vestigio Surassum reuertitur, et quamuis acceptis a Mosco literis solito demissius loquente et intra triduum legatos suos affore dictitante, nihil de celeritate instituta remisit; ac tribus pontibus omnem exercitum in vlteriorem Dunae ripam traducit. sed Lukos tendentem obiecta siluarum, quae CXX passuum OIO spatio excreuerant, densitas morabatur, per quas vix singulis militibus incedere licebat, interiectis palustribus ac magna ex parte coenosis voraginibus, per quas aegre iumenta euasura apparebat. sic autem incedebat. primum agmen ducebat Palatinus Vilnensis Olicae dux cum Christophoro filio, quod ex limitaneo milite constabat. eum sequebatur Io. Sborouius aulici militis praefectus. post illum Pannonicus tam equitatus quam peditatus. tum rex cum robore exercitûs incedebat; quem sequebatur Io. Sbarasius Palatinus Braslauiensis cum Polono equitatu. vltimum agmen Nic. Seniauius Russicarum copiarum praefectus claudebat. apparatus bellicus per Vsuiatam aduerso fluuio subsequebatur. praemissi Hungari et Lithuani cum ferramentis ad viam aperiendam, qui XVIII Kal. VIIbr. Vsuiatam peruen erunt, et X abhinc passuum OIO rex statiua eodem die habuit. ea in modico tumulo intra duos lacus ac cognominem fluuium sita ab occasu Vsuiano lacu, ab ortu altero lacu itidem cognomine, a meridie flumine, quod per vtrumque lacum labens ad Surassum in Dunam influit, clauditur. iussu Palatini Vilnensis ad arcem producta fossa a Georgio Socolinscio opera Lithuanorum, et mox Hungarorum, qui sociatis operibus admirando labore intra vnius noctis spatium vallum sub portam vsque perduxerunt. quod tantum terrorem obsessis iniecit, vt statim deditionem non expectata verberatione fecerint. inde a via minus difficultatis solo aridiore ac arenoso, sed a comeatûs penuria laboratum fuit, tardius subsequentibus impedimentis, quae illum portabant. praemissus fuerat a Nic. Radeuillio Voloninscius, qui aliquot a Lukis passuum millibus cum stationibus Moscorum conserta pugna eos in fugam vertit, et quosdam ex iis cepit. interim Samoscius in exercitum venit, qui cum ponte, qui penes regem erat, destitueretur, rate, quali ad Socolum, traductis copiis viaque militari incessit, quae Smolensca Lukos ducit, vt dextrum regis latus tegeret. excubabant ad Lukos et prata Oranensia Tatarorum Nahaiensium turmae aliquot, quas Vlanecius e principum Tatarorum genere apud Moscos ortus ducebat. ij Samoscij aduentu cognito Toropeciam versus se recipientes, inde Polonorum agmen ex itinere obseruare instituerant: quod cum Samoscius a rege accelerare iussus ad laeuam conuertisset, illi pariter a fronte iam ad Polonam flumen reiecti iterum recurrerunt, si quos ex Polonis in extremo agmine carpere possent. sed et lectissimae turmae vltimum Samoscij agmen semper claudebant, et Kosaci post agmen ex more in insidiis per interualla sedentes incedentem tuebantur. in eas tandem praecipitauerunt Tatari, Vlanecio ipso, dum ardentius inuehitur, capto. Samoscius cum ad Oranensia prata consedisset, inde ad regem accessit VI Kal. VIIbres. eum mox rex praemissis Lukos versus Lituanis, cum recta ad arcem ducere statuisset,


page 421, image: s421

set, vt loci situm naturamque e propinquo contemplaretur, progredi iussit. Vielkoluki, quasi magna prata dicas, ab amplitudine ac frequentia vrbis ac totius regionis circumpositae amoenitate culcuque nomen sortiti sunt. arcis in mitem cliuum subductae, qui vndique fere lacu altissimaque valle lacum cingente continetur, a meridie et ortu, a qua vna sola parte lacus non coit, imam partem Louatus fluuius supra Iserisciam ex lacu deriuatus ambit, qui inde aquilonem versus relicta arce, quam leniter perstringit, et vrbe in duas partes scissa recto cursu per lacum Ilmenum sub Nouogardia priori nomine amisso et iam Volcoua dictus in sinum Finlandicum exoneratur. atque hac opportunitate Lukos maxime locupletat, vrbem amplam et ab vtraque fluminis ripa latissime arci circumiectam moenibus ac turribus ligneis, et profundissimis fossis munitam. angusta admodum semita inter lacum et suas ripas relinquitur, quae eodem, quo arx ac flumen subiectum, flexu in longitudinem sinuatur. arci vallum circundederant Mosci tanta altitudine, vt non modo priuatorum aedificiorum, sed templorum, quae multa in oppido sunt, ac pinnaculorum conspectum accedentibus eriperet. ad has munitiones Germani turreis e materia excitauerant cespite contectas, vt ab incendio defenderentur. situ ab ea parte lustrato, quae ad Toropeciam atque vltenorem Moscouiam pertinet, Samoscius ad regem redit, in itinere paene a praesidiariis oppressus, Ioanne Bornemissa primario Hungarorumductore vix ex eorum manibus erepto. rex perspecta loci natura, qua a meridie fluuius arcem alluit, exercitum sub signis accedere iubet, Samoscio ab altera parte reliquas copias latissime expansas adducente, vt horrenda vniuersi exercitûs in tot acies explicati specie terrorem obsessis incuteret. Moscus, cum adhuc incertum esset, Poloni Smolenscam an Lukos peterent, ad Toropeciam exercitum Chilcouo duce conuenire iusserat, et Lukis Knesium Theodorum Obalenscium Lichouum cum summa auctoritate, secundum eum Michaelem Chassinum, et Oxachouum praefecerat, et quod iis non satis fideret, Ioannem Vicichouum primarium cubiculi ministrum, qui Lichouum ceterosque Lukis, Demetrium Ceremissam, vt Chilcouum, qui ad exercitum erat, obseruaret, miserat. ante munitiones a Polonis exstructas in castra venerunt legati Mosci, qui cum Surassum initio profecti mandata in principis sui ditione exponere recusarent, et a legatis Polonis id in ipsorum potestate fore responsum esset; et si ad principem suum redire vellent, neminem impediturum; illi qui re infecta aegre discederent, ridicula prorsus et absurda dissimulatione, vt mandatorum auctoritatem tuerentur, cogi se vi volebant. quod cum explosum esset, tandem Senatus iis prid Kal. VIIbr. datus, in quo cum eadem, quae prius, repeterent, et se vlla de re agere posse negarent, nisi vniuersus exercitus intra fineis reduceretur, rex repudiata legatione oppugnationem orditur, ea, qua cum Samoscio conuenerat, ratione; cui et in eam rem omnem peditatum tam Polonum quam Pannonicum attribuit. Pannonij Bornemissa, qui rei tormentariae praeerat, et Stephano Carolo, qui Michaeli Vadasio successerat, ductoribus flumen transmittunt, et locum versus occidentem castris deligunt. ipse ad inferiorem fluminis ripam, vbi vrbs antea fuerat, nonnullos disponit, qui fossas ac munitiones ab ea parte inchoarent. sed serius opinione accedente peditatu Polono, cum segnius opus administratum fuisset, eruptione ab obsessis facta tirones quidam in vallo relicti disturbati sunt, amisso signo, quod illi propere in arcem confugientes secum abstulerunt. id leue damnum et ad decus tantum pertinens mox confluentibus copiis facile sartum. nam et sequenti nocte tormenta disposita, et interuallum, quod Louatum et lacum versus ortum intercedebat, ex Samoscij sententia perfossum fuit, quo fossa desiccata commodius miles ad oppugnationem ire posset. inde eiaculationibus ignitis certatum, quibus incendium excitatum in oppidum; sed mox madore superiectorum cespitum restinctum est. collucente tamen incendio territi Mosci legati, qui adhuc in castris erant. iterum admitti petierunt, postridie admissi. cum incendium interim quieuisset,


page 422, image: s422

iam metu soluti has condiciones proponunt, vt rex ab armis discedat, Curlandia et Riga acceptis; quibus et postea Polotia adiecta, et ad vltimum pro captiuis Ieseriscia; quorum omnium sola Ieseriscia in Mosci potestate erat. cum rex eas recusaret, legati aequiorum a principe suo impetrandarum spem faciunt, si tabellarij ad ipsum mittendi facultas detur, et tantisper, dum ille rediret, oppugnatio intermitteretur. nec Lithuani id aegre audiebant, in quos obsidionis incommoditates recidebant, quod apud ipsos belli sedes esset, et post captam vrbem eius seruandae onus pertinebat. rex igitur, qui id nollet, vt Lithuanorum vrgentium postulata eluderet, Samoscium accersi curat, qui de oppugnationis statu interrogatus, cum vt in re, quemadmodum omnia sint belli incerta, nihil certi promittere posset, tamen ita de regis fortuna ac virtute militum bene sperare se dicit, vt si oppugnatio non intermittatur, quin felicem exitum sit habitura, minime dubitet. igitur vt in oppugnatione perstaret, Samoscio mandatum. interim permissum legatis, vt ad principem suum scriberent. iussi Pannonij vallum subire et ab ima eius parte cuniculum aperire; quo facto et ponte ab eo loco, quo angustior lacus erat, subitario opere strato puluis submittitur antelucano tempore, qui turrim oppositam corripuit, cespiteque deiecto parietem propugnaculi nudauit. ibi vtrinque acriter certatum, Polonis ignem eiaculantibus, et Moscis incendium restinguentibus. pugnam nox diremit, quae et Polonis scloppetorum vsum, quibus praesidiarios infestabant, eripuit, et obsessis opprimendae flammae spatium dedit. ab altera parte munitiones Moscorum deiectae, et vineae, intra quas tormenta constituerant, magna vi de vallo proturbantur. dein ad propugnaculum maius fossa ducta Samoscij iussu, praemioque proposito, qui vellent ad rem ligone gerendam hortatur, Vibranouio cum idoneo delectorum scloppetariorum numero ad eruptiones prohibendas ad ripam fluminis collocato. rursus et ibi certatum iniquiore obsessborum condicione; quorum vnus nomme Sabinus Nassauus post operam fortiter nauatam grauiter vulneratus in Polonorum manus deuenit. hic de praesidij statu, vt fit, interrogatus res vero maiores fingens, omnia dicebat, quibus spem eius loci potiendi iis minueret; non eius generis arcem esse, quae cum ceteris iam expugnatis comparari posset: uallo crassissimo cingi, turreis latissimo cespite protectas nec tormentorum ictibus nec incendiis patere; propugnaculum illud vnum instar munitissimae arcis esse, ternis ingentis magnitudinis trabium ordinibus singula eius latera reuincta; pomerium altissimo cespite vestitum, nec cuniculis tentari posse, cum propter soli palustris humiditatem, tum quod fundamentum ex firmissimis palis ac ingentib. solidisque saxis habeat. quae omnia partim Samoscium instruebant, partim ad opus vrgendum confirmabant. nam ab initio cum cuniculis agendum multi censerent, id minus ipsi probabatur, propter easdem caussas; de cetero, quo maior lignorum vis in vnum locum coniecta esset, eo citius et incendium concipi posse, et tam copiosa materia maiores vireis sumpturum iudicabat. ergo ducta secundum flumen alia fossa, subsidiisque contra eruptiones in ea collocatis; tormentis item trans flumen contra auersam portam traductis, lignorum fasceis stuppa inuolutos et susfure ac pice oblitos comportari iubet, immittendique incendij negotium Stanislao Kostkae committit; praemissisque singulis cum ligonibus, qui cespitem deiicerent, et ad turrim aditum patefacerent, ex fenestra, quae hoc loco forte fuerat, antequam terra obtegeretur, vtrinque diu pugnatum fuit. tum taedae ad id paratae insigni studio Christophori Rosdraseuij praefecti Larciensis, qui per absentiam Samoscij rem gerebat, inferuntur; quibus Moscicoriis madefactis obiectis, et aliis, quibus poterant, reb. diligenter occurrebant. ita accurrente vbique Samoscio ad multam diem res stetere in ancipiti, antequam incendium appareret; Pannoniis interim ab altera parte impetum faciendi sibi potestatem fieri postulantibus. qua de re cum ad regem referri censeret Samoscius, Mosci de consilio Polonorum suspicati ad eam partem


page 423, image: s423

tormenta collocant. inter haec materia ignem concipit, qui quo diutius suppressus, tanto maiore vi erupit, vt obsessi ad opprimendam flammam in turrim ingressi foetore atque fumo protinus exanimarentur. iamque incendio per cespitem grassante de secunda vigilia aedem Saluatoris, quae proxima propugnaculo erat, igni inuaserat, indeque per pinnacula templorum peruagatus culmina contiguorum aedificiorum populari incipiebat, cum Samoscius a propinquo hostili exercitu sibi metuens stationes firmat, praesidia equitum supra Pannoniorum et Polonorum munitiones disponit, et in mediis castris cunctos in aciem instruit. tum ne locus, et comeatûs ac apparatûs bellici tanta copia incendio periret, et praeda speratum militi debitum praemium corrumperetur, Moscos ad deditionem hortatur. et illi quidem non abnuebant, sed condiciones tanquam rebus integris proponebant, misso sacerdote, quo Samoscius penes se retento Paullum Iulanum cum Christophoro Diouio ad eos mittit, qui quo loco eorum res sint, doceat, nec aliam deditionis rationem esse, quam si se clementiae regis permittant. dum in eo sunt, iam illucescente die rex cum Senatoribus in castra venit, et cum eo innumera calonum ac lixarum colluuies praedae spe per vallum eniti conatur. quod conspicati Pannonij expertem laborum et periculorum turbam ad praedam conuolare frementes, de Moscisque iam tandem poenas exposcendas, et eorum sanguine tot commilitonum et aliorum exquisitis suppliciis excruciatorum mortibus parentandum alta voce clamitantes, in arcem irrumpunt, et promiscue omnes interficiunt; quorum exemplo incitati Poloni idem faciunt. periculo exempti praefecti tres, et Ioannes Vieichouius, qui vt principis sui secretorum particeps cum diligenter a Samoscio interrogatus esset, ille more patrio ad supplicium et cruciatum destinari se existimans, dum ad Georgium Ferensbekium, quem in Moscouia cognouerat, mortis deprecandae caussa se proripit, a Pannoniis fugam id interpretantibus imprudenter occisus est. iam ignis ad turrim, in qua puluis tormentarius asseruabatur, peruenerat, cuius restinguendi cura milite in praeda occupato negligebatur, cum subito fragore magna pars aedificiorum vicinorum disiecta est, et magna hominum strages edita, corruptis tormentis et magno armorum ex manubiis Liuonicis olim captorum et eo loco congestorum numero. id actum Non. VIIbribus. protinus mortui, qui per aceruos iacebant, a lixis sepeliri iussi. fossae, a quibus oppugnata arx fuerat, iussu regis complanatae. proxima cura fuit arcis instaurandae ac muniendae, quod sine ea agrum vicinum teneri non posse appareret, adhibito architecto Dominico Rodolfino Camerte, ex cuius sententia delineatione facta rex opus in Polonos, Pannonios, et Lituanos partitur, aemulatione nationum eo citius perfectum iri existimans. Moscicus exercitus ad Toropeciam sedebat cum mandatis, ne proelij aleam tentaret, sed hosteis, si qui frumentandi caussa excurrerent, interciperet, et eorum conatus impediret. in eos missi a rege Io. Sbarasius, adiuncto Georgio Barbelio, et Alberto Kiralio. ij cum delecta Polonorum et Pannoniorum manu, necnon Germanorum, quos ducebat Farensbekius, ad Toropeciam transmisso flumine cum Moscis conflixere, eosque in fugam vertere. IO interfecti, CC capti, et in iis Damianus Ceremissa, et Io. Nassokinus, quorum mentionem supra fecimus. eodem tempore Philo Kimita Palatinus Smolenscensis cum non exigua leuis armaturae manu in agrum Smolenscensem excurrebat; sed incumbente hostili exercitu, captiuis, quos habebat, interfectis, et corruptis tormentis Orsam se recipere coactus est. missus fuerat a rege, cum Vsuiatae esset, Nic. Dorohastaiscius Palatinus Polotiensis, vt Neuelam in potestatem redigeret, quod ea via a Lukis regredi constituisset. sita est Neuela supra Lukos Lituaniam versus in conspectu lacûs, ex quo eiusdem nominis fluuius promanat, olim pugna Sigismundi Augusti temporibus commissa nobilis. verum tirone fere milite Lituano ad eam obsidionem destinato segniter adhuc res gesta fuerat, captisque demum Lukis eo missus Bornemissa cum Pannoniorum


page 424, image: s424

cohortibus et maioribus aliquot tormentis. is instituto a Lituano milite vallo et vlterius promoto ad fossam vsque, quae a continente castrum ambiebat, per cuneos progrediendo in validas contignationes transuersis lignis confibulatas incurrerat, quibus X pedes in latitudinem ab ima parte ad summum vsque superiniecta humo labrum fossae Mosci muniuerant, indefessoque labore open instans securibus materiam amouerat, tanto silentio, vt non prius ab hoste sentiretur, quam miles iam munitionibus proximus ad incendendum murum missus ignem subiiceret. qua re ita perculsi fuerunt praesidiarij, vt quantumuis reclamantibus praefectis protinus deditionem fecerint, atque ita arx statim restincto incendio integra in regis potestatem venit. discessuro inde regi duo maxime praesidia Toropiciense, et Sauolociense immiminebant, quae captae regionis possessionem ei turbare videbantur, plebe rustica, vt in nouo imperio, infida; et prouidebat, vastissimis Lituaniae solitudinibus interiectis, Toropecia et Sauolocia infestis relictis, praesidium Lukis impositum vndique obsessum, et omni subsidij spe interclusa maximis difficultatibus conflictaturum. tum cogitanti de futura omni expeditione Sauolocia in itinere occurrebat, quippe in insula lacûs, ex quo Velica fluuius descendens primo Opocam, dein Ostrouiam, ac recta Plescouiam, atque infra eam in lacum Pelbam influit, tanquam in capite viae Plescouiensis sita; et cum suscepti belli series postularet, vt Plescouiam duceretur, eo ituro non exiguam moram obiectura videbatur. sed multa ab ea expeditione dehortabantur, loci firmitas, et praecipitans iam tempestas, quae iis in locis mense iam VIIIbri appetente nimbosa, eo maiora a pluuiis incommoda allatura credebatur, quo minus imbrium proxima aestas habuisset. nihilominus Samoscium mittit cum mandatis, vt ex tempore consilium caperet, qui potiundae quidem eius spe oblata exercitum admoueat, ab omni spe deiectus itinere supra ad dextram capto in Lituaniam se recipiat. ei ad copias, quas habebat, IO pedites Pannonij adiuncti, et ala equitum, cui Gabriel Bekesius Gasparis anno superiore mortui frater praeerat. instaurata Lukensi arce, militeque comeatu, ac tormentis firmata, eique cum summo imperio Philone Kimita praeposito, tertiis castris iam Neuelam venerat, cum Mosci legati literas interim a principe suo acceptas V Eid. VIIIbr. protulerunt admodum verbosas, quibus superiorum omnium literarum argumento more suo longa oratione repetito, quia Liuoniam vniuersam a Polonis repeti intelligeret, vt quo a se iure possideretur, ostenderet, a Suentoslao quodam Micislai F. genus suum deducebat: eum, antequam sacro lauacro Christianis sacris initiatus esset, Iurgum vocatum, ab eoque Iurgo Horodum, quam arcem seu vrbem Germani Torpatum siue Derbentum vulgo appellant, conditum. inde cunctam Liuoniam ad se tanquam vnicum Micislai illius heredem longa, sed certa successione pertinere. cum vero priores Poloniae reges fratres appellare consuesset, Stephanum non nisi vicinum hactenus vocauerat. postea tamen inter alias condiciones fratris nomen ei detulerat. sed cum rex respondisset fraternum nomen se nihil morari; Liuoniam, pro qua bellum geratur, petere, his vltimis non solum hoc illi nomen tribuebat, sed etiam eo inuito nomen hoc ad illum semper deinceps vsurpaturum ostendebat. condiciones aliae erant, vt Moscus se Liuoniae titulum cum Polono communicaturum, IV praeterea castella eius, et in iis Kokenhausium se illi cessurum diceret, si ipse vicissim Lukos, Velisium, Neuelam vetustae ditionis suae oppida seu arces nuper ademptas restitueret. ampliorum mandatorum cum spem legati fecissent, postridie audiuntur, et ad IV castella, alia VI adiecerunt, et in iis Rumebergum. alia ignobilia erant. cum nulla alia mandata proferrent, neque ea satisfacerent, re infecta abruptum colloquium; tantum legaris permissum, vt in Lituaniam, et inde in Poloniam regem abeuntem sequerentur, dum noua a principe suo mandata acciperent. captis Lukis et Neuela, restabat Iseriscia XV a Neuela passuum OIO; ad quam missus Radeuillius Palatinus Vilnensis, qui praesidiarios, antequam


page 425, image: s425

rex Neuela discederet, in deditionem accepit. interea Samoscius Sauolociam propius copias admouerat, ad cuius aduentum praesidiarij oppidum incendio deleuerunt, ponte, qui ab eo ad arcem pertinebat, abscisso. arx in lacu sita est, qui a Veliko fluuio efficitur, qui ab omnibus partibus restagnans latissimis aquis completur, ita vt, qua angustissimus est, CCC amplius passus pateat. eo profectus Samoscius, ambituque lustrato reperit, meridiem versus aliam in eodem lacu contra castrum insulam esse, quae a plerisque partibus lacu, ab aliis vliginoso amne, ac natiua fossa defenderetur; ceterum ex eadem breuissimum ad arcem traiectum esse. igitur si eo exercitum traduceret, vtrumque se consecuturum intelligebat, vt et loco munitissimo consideret, et inde maximam oppugnandae arcis facultatem haberet. itaque vt maioris exercitûs speciem hosti praeberet; signis latissime explicatis postridie in eam insulam transmisit, et castra in ea communiuit. tria propugnacula ab ea parte obiiciebantur, quae non cespite vestita, sed veteri more argilla tantum incrustata erant, eoque spem Samoscio fecerant, vt decussa argilla facillime materia arida ignem conciperet, et incensa tanta lignorum strue incendium latissime spargeretur. alebat spem eius Saburoui praefecti ac veterani ducis astus, qui quod puluerem frustra consumi, et militem fatigari nollet, summo silentio, quod non nisi in maximi metûs significatione fieri a Moscis solet, se suosque intra munitiones continebat, quanquam sub primum Polonorum aduenctum quosdam ex pabulatoribus, quos oppresserat, minutim concisos ex arce praecipitasset, terrorem militi ea immanitate incutere conatus. ad arcem vim facturus Samoscius ratem parauerat, eiusque iungendae curam Nicolao Vrouecio commiserat. tum tormenta ab ea parte lacûs, qua angustissimus erat, disponit, quae quaquauersum verberatione directa et eruptiones prohiberent, et defensores, ne in propugnaculis consistere possent, impedirent: quibus rebus administratis oppugnationem orditur. erat accliuis ad arcem ab imo ascensus, quem Mosci vna altissimorum palorum sepe, binisque ingentium et acutissimorum ceruorum ordinib. iusto inter singulos spatio relicto vallauerant. contra ea Samoscius ex centonib. stragulisque equorum vndique conquisitis saccos complet, atque ita instruit milites, vt cum in aduersam ripam transierint, saccos eos super ceruos iniiciant, sub iisque delitescentes ab ea parte fossas agerent, vnde repulso hoste ignem in propugnaculum iniicerent. tum contis adactaratis, quae quod breuior esset, quam vt eo pertingere posset, dum retrahitur, orto certamine, Christophorus Rosdraseuius globo supra dextrum oculum ictus concidit. refecta continuo rate eius agendae Vrouecius curam suscepit cum delectis, qui sacco tecti in vlteriorem ripam euadunt, et hostium stationem in ea excubantem proturbant. mox Pannonij pontem transgressi sepem a ripa obiectam securib. scindunt; quo facto morae impatientes ob aduersam anni tempestatem neque imperatoris mandatorum memores saccis in ceruos minime iniectis, ac nullis fossis ductis, nec dum argilla decussa, ignem in propugnacula ausu temerario iniiciunt; in quo dum segnius rem gerunt, Mosci initio Polonorum celeritate et audacia territi animos colligunt, et auersis portis vndique erumpunt, integrique oppugnatores frigore et gelu torpenteis circumueniunt, et hastis falcatis ac frameis propellunt. pars caeditur, pars in turba mutuo se implicans in subiectum lacum praecipitat ac mergitur. id quanquam praeter opinionem accidisset, et animos regiorum non mediocriter fregisset, non tamen Samoscius animum despondit, exemploque suo ceteros duces in proposito obsidionis persequendae confirmauit; continuoque ad regem literas dat per Georgium Sibricum, quib. rogabat, ne incommodo nimia militum festinatione accepto permoueretur, neve se ab obsidione propterea reuocaret: nam de euentu multa esse, quae ipsum ac ceteros belli duces bene sperare iubeant. nec vero quidquam caussae videri, cur ipse sua caussa diutius Neuelae subsistat. etsi rex aegerrime ferret, tam perniciose tamque alieno tempore a milite erratum esse, tamen ea aegritudine non mediocriter se leuatum sensit, cum intellexit, stare sententiam Samoscio oppugnationem persequi, neque longiore mora sua in iis regionibus


page 426, image: s426

opus esse. nam ad ceteras anni incommoditates et contagij malum, de quo supra diximus, quod Italiam, Hispaniam, et Galliam adflixerat, accessit; quo non solum milites, sed rex ipse Polotiae tentatus fuerat. igitur Vilnam mouet, et inde OIO circiter equites Polonos, ac totidem pedites Pannonios ad Samoscium mittit ductor Stephano Carolo. mox refecta denuo rate ac duplicata, nauigioque XXC virorum capaci, quod monachorum loci erat, et quia rimarum plenum esset, neglectum fuerat, refecto, saccisque ab vtraque parte obiectis Samoscius ante omnia propugnacula tria aduersa tormentis quati iubet, quo argilla detersa ac materia discerpta, quasi venis apertis, celerius ignem raperent. cumque peditatus nec satis animorum nec virium habiturus videretur, nobilitas equis dimissis aemulatione duci se flagitat; cui se vltro coniunxerunt qui Ferensbekio militabant, nobiles Germani. imperator in media acie, qui cum facibus ad incendenda moenia expediti essent, collocatis, in dextro cornu, contra quod superius propugnaculum opponebatur, Polonos et Germanos, in laeuo ad alterum propugnaculum spectante Pannonios statuit, qui vtrinque medios ignem inferenteis tuerentur. Polonos Vrouecius, et ei substitutus Andreas Orechouius ducebant, Germanis Farensbekius Othonem Vxecelium praefecit. rate inter confertissimas hostium eiaculationes impulsa et aduersae ripae applicata, res incidit, quae animos maiores regiis fecit, caelo tum forte post continuos imbreis repente serenato. iamque cuncta ad vim faciendam parata erant, tormentis ac facib. vndique prouolantibus, cum subito obsessi regias literas conclamant. Samoscius paullo ante pro dignirate Cancellarij, qua fungebatur, literas ad obsessos dederat, hoc argumento, iussisse regem, Samoscium omni studio expugnandae Solociae incumbere; si tamen vltro in deditionem praesidiarij consentirent, pro clementia sua eos conseruandos statuisse, et ab omni iniuria prohibere; quae quo religiosius obseruentur, cubicularium suum misisse. sed eas literas Mosci initio reiecerant, quas tunc periculo territi, primum voce, dein missis aliquot scloppetariorum ductoribus flagitabant. datae ergo illis literae, et quo maiorem illis fidem imperator saceret, cum iis Io. Thomam Droieuium praefectum Premisliensem mittit, qui arcem acciperet, et Palatinos ad se adduceret, qui quantumuis reluctantes cogente milite adducti sunt. dedititiis fides seruata, matronaeque nonnullae, quae Lukis captae fuerant, libertati restitutae, verito Samoscio, ne pudicitiae eorum in tanta itineris longinquitate tantaque militum licentia iniuria fieret; mirantib. Moscis primo, cum caussam ignorarent, ac vltro fatentibus se eius aetatis ac formae mulieres Polonis reddituros non fuisse: vbi vero caussam intellexerunt, palam iactantibus, haut mirum videri debere, si in tanta morum diuersitate, dispar fortunae fauor esset. capta arce firmissima et aduerso maxime tempore Samoscius, qui prouideret, vt proximo anno per ea loca impressio in hosticum fieret, tormenta omnia in ea deponit, praesidioque Georgium Sibricum praeponit cum Pannonici militis parte. Ferensbekium cum OIO equitibus latiore circuitu Opocam versus proficisci, vt Velikae vada exploraret, conuersoque ad sinistrum per Nascerdam itinere ad Polotiam rursum occurrere sibi iubet. ipse exploratis Vsciae et Drissae lacûs, fluuiorumque ex iis profluentium cursib. Vilnam ad regem venit. sub id nuncius allatus, Ioannem Moscorum ducem vxore repudiata, quod quoties vultilli morib. patriis licet, sextum iam maritum nouam indicto puellarum publico delectu duxisse. id autem in hunc modum peragitur. proceres nobilesque cuncti, qui filias nubileis aliqua formae commendatione in potestate habent, edicto proposito eas ad diem dictam adducere iubentur. tum in domo spatiosa ad id parata conueniunt, vbi per caenacula XII lectos habentia totidem puellae distribuuntur, quae rex sene vno comitatus ordine omnia circumit, et vt quodque ingressus exstructo solio considet: puellae magno Principi suo placendi et ad eam fortunam perueniendi desiderio elegantissime quam possunt ornatae ad genua eius gestu composito cunctae ordine procumbunt sudarioque vnionib. gemmis et auro intertexto pedibus iniecto discedunt. quam ex his princeps probarit, ducit; ceteras agris vel pecunia donatas dimittit. rex Vilna Grodnam proficiscitur, et dum comitia celebrarentur, ne tempus interim


page 427, image: s427

sibi periret, ad priuatas pecuniae mutuae rationes ineundas animum intendit: de qua rursus in hoc bellum commodanda Georgium Fridericum Borussiae ducem Polonici imperij beneficiarium, Augustum Saxonem et Ioannem Georgium Brandeburgicum VIIviros appellat. tum vbi Grodnam venit, Rigensium legatos audit. eorum ciuitas his condicionibus a Sigismundo Augusto in fidem recepta fuerat, quae ad regiae maiestatis ius eneruandum, magisque ad vanum vrbis splendorem, quam vtilitatem conuentae viderentur. cum rex eam sociam quam subiectam habere mallet, eae mollitae, missusque Io. Demetrius Solicouius, qui postea archiepiscopus Leopoliensis in Russia Polonica fuit, et Venceslaus Agrippa, qui honestiorib. obsequij legibus ciuitatem in fidem acciperent. portorium in ea institutum, et ita summa regis aequitate diuisum, vt eius prouentuum duae partes regi, tertia ciuitati in portûs ac stationum instaurationem cederet. maior contentio de vallo ante arcem exstructo, et archiepiscopi bonis fuit, ideoque in regis ad ea loca aduentum reiecta. non bona fide in eo negotio versatum Ioannem Tastium vnum ex Rigensium delegatis quidam scripsere, qui domum reuersus cum collegarum nomine de legatione ad Senatum referret, callide dissimulauit, templum a rege petitum, (nam oppidani vt nihil in religione moueretur ante omnia postulauerant) et vt Iesuitae reciperentur. tum de munitione vrbis, et bonis archiepiscopi consultationem in regis aduentum dilatam esse; quod postea magnis turbis caussam praebuit, et Tastio ipsi exitium attulit. inde rex Varsauiam ad comitia tendit, vbi ordines, vt successum vrgeant, et non tam laetentur victoria, quam vtantur, hortatus, vniuersum Moscorum imperium, quod illis fortuna in manus quasi dare videatur, eius praemium proponit. quod si non appetendum aut sperandum arbitrentur, ac eo vsque in armis maneant, dum Liuoniam, quae iusta belli suscepti caussa extiterit, insigne apud posteros virtutis suae monumentum imperio Polonico adiungant. ceterum magna incommoda ex eo sequi demonstrat, quod quotannis tributi caussa ad comitia obeunda in regnum reuocetur. nam militem continuis itineribus confici; hosti respirandi spatium concedi; et tardius exacto tributo multas rerum gerendarum occasiones ea mora corrumpi; quibus incommodis vt obuiam eatur, e re videri, vt biennale tributum sciscatur. quod vix tandem impetratum, ea lege, vt si pax interim conuenisset, tributa cessarent. quae tamen condicio tandem remissa est. venientem regem secuti fuerant Mosci legati per medium regnum quasi in triumpho traducti; qui rursus admissi cum Neuelenseis condiciones vrgerent; ac praeterea quaedam alia castella ad superiora adiungerent; rex contra nisi omni Liuonia Moscus decederet, conuenire non posse responderet, irritum fuit colloquium, reque infecta a colloquio, et comitiis discessum est. tantum decretum, vt sancito biennij tributo rex non prius pacem se facturum cum hoste polliceretur, quam is vniuersa Liuonia excessisset. his comitiis insigni exemplo intellectum est, quantum ad libertatem tuendam imperium regum intra certos limites coercitum momentum habet, tantum ea re potentiam et imperij robur ad externas expeditiones suscipiendas debilius reddi, dum rex nihil nisi consultis ordinibus decernere potest, et in multorum est potestate positum, quae vnius consilio recte instituta feliciter procederent, intercedente publica auctoritate peruertere. nam ex nobilitate plerique tum publice intercesserunt, regem rogantes, vt ea expeditione bellum finiret: siquidem nobilitatem, maximeque familias eius rusticas, quarum salutem sine suarum quisque rerum detrimento negligere non possit, tributis ita exhaustas, vt maioribus vlterius ferendis pares non sint futurae. ad quae rex licet bellum necessitate excusaret, illudque minime a se de industria ali diceret, multis verbis insuper demonstraret, otio et securitati, quae pace expetantur, non recte posse consuli, nisi ea cum dignitate ac publica regni vtilitate coniuncta sint; tamen emanante rei ad hostem fama creditum fuit, eo Moscum alioqui per se debilem in condicionibus se duriorem praebuisse, quod speraret, extracto bello, Polonos sumptuum pertaesos regem, quantum possent, ad pacem vel inuitum tandem coacturos. sub exitum anni Philo Lukensis praesidij


page 428, image: s428

praefectus, vt militem exerceret, Chelmam Moscicam, quod castrum sup ra Louatum situm est, Martinum Curtium et Gabrilem Holubeconem duc ere iubet. ij cum ex captiuis cognouissent, Moscos oppidum more suo incendisse; tantum vnam domum ad agendas excubias relictam, noctu progressi station arios opprimunt, et intercluso a tergo receptu in arcem concedunt. idem Sibricus ex Sauolocia fecit, instaurato ad Voroneciam castro. ea est vrbs supra praesidium suum ad Soucam sita, propter fluuij opportunitatem, qui in Velicam, indeque sub Plescouia in lacum Pelbam ac Finlandicum sinum in fluit, commerciis et oppidanorum frequentia nobilis. mox coniunctis cum Kimita viribus priscam Russam, quae ad magnam Nouogardiam pertinet sal inarum vectigalibus et commercio amplissimum oppidum excurrunt, locumqu e nullo opere munitum facile capiunt, ac diripiunt; et inde domum praeda o nustum militem reducunt. Ioannes Sueciae rex paullo ante, dum Stephanus in hostico abesset, classem ad Naruam miserat; quae integris adhuc tunc rebus haut quidquam tentare ausa tantum aliquot aedificiis in litore exustis retro vela in patriam fecit. postea sub comitiorum tempus idem Ioannes, quibus partibus bellum anno sequenti Stephanus ordiretur, per literas vt sciret rogauit. et Polonus, quod ante ad hoc bellum Suecus se hortatus fuisset, pro mutua nec essitudine minime eum celare consilia sua debere censuit, et se Plescouiam iturum ostendit. hoc toto anno in Pannonia, Dacia, Moesia, et circumpositis imperio Otomanico regionibus quies fuit, et bello inter Polonos et Moscos accenso Temesueriensis purpuratus de tot apparatuum bellicorum exitu anxius legatum in regis castra mittit. is auditur Eid. IXbrib. et victoriam aduersus Moscos partam regi primum gratulatus subiecit, imperatorem suum a purpurato Budensi intellexisse, Romanorum Caesarem Norimbergae cum VIIviris deliberare, quomodo per occasionem bellum Turcis inferre possit. cupere Turcum, vt rex, quantum in ipso sit, ea consilia impediat. praeterea Kosacos dimissos ab excursionibus in Daciam et Valachiam abstineat. tum porrectis imperatoris sui literis propere more gentis retrogreditur. post eum admissus Tatari legatus veste bombicina in dutus, et a Mosco ad bellum contra Polonos imperatorem suum sollicitari praefatus, si tamen regi propositum sit, tertia vice in Moscos ducere, principem suum malle Polonorum, quam Moscorum castra sequi demonstrat. quibus dictis humerum sinistrum dextrae regis scapulae, quod obsequij et reuerentiae inter Tataros signum est, subiecit, et regi ocreas, arcus, sagittas, pharetramque deauratam; gradarios item equos duos mirae pulchritudinis donauit. Turci quod per totam Pannoniam belli fama peruagata erat, et passim miles scriberetur, ne alio, quam fama ferret, id erumperet, subueriti, legatos cum his, incertis mandatis ad Poloniae regem miserant, qui quid ageretur, specie legationis coram certius explorarent. nam vires Turcicae in orientem versae erant, bello Persico iam ante aliquot annos, inchoato occupatae, quae tamen mutato summo belli duce nihil maxime memorabile neque hoc anno neque sequenti gesserunt.



page 429, image: s429

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIII.

MVSTAFAS incusatus fuerat apud Amuratem, quod infructuosis expeditionibus farigato milite tempus comeatum ac pecuniam inutiliter consumpsisset, res in maius, vt e longinquo, augens, falsisque nunciis imperatoris sui aureis implens; de cetero cunctis grauis, et ob superbiam cum inaudita immanitate coniunctam inuisus. itaque crebris militum delationib. victus eum reuocauerat Amurates. cumque ille tergiuersaretur, misso Ianitorum praefecto vix tandem vt rationalis et quaestor exercitus, quibus praecipue ministris in interuertenda militari pecunia vsus erat, dederentur, impetrauerat, vt supra ostendimus. tandem placato nonnihil largitionibus, quae nihil non apud barbaros valent, si non ex animo, saltem per simulationem Sultano, Constantinopolim venit V Eid. April. vbi iterum largirionibus per gynaeceum effusis peruicit, vt sui illi homines rationalis et quaestor custodia soluerentur, et quanquam a conspectu et colloquio Amuratis arceretur, in aliquam pristinae gratiae partem receptus videretur. vetus illi et capitale odium erat cum Sinane purpurato, homine haut paullo mitioris ingenij aut moderatioris, certe maiore vanitate et arrogantia praedito, qui delationibus faces addens, quotiens nuncij rerum infeliciter in Persia succedentium ad Portam venirent, summa impudentia dictitare solebat, se si quidem belli dux cum amplissima potestate designaretur, penetraturum ad intimam vsque Persici imperij sedem Casminum, indeque regem viuum in potestatem redactum imperatori suo missurum. quibus vocibus ad Amuratem perlatis, non solum ille gauisus est, sed mox Sinani imperauit se pararet; nam breui fore, vt summo cum imperio contra Persas mitteretur. neque hoc contentus Sinan tantum Sultanae commendatione potuit, vt Amurates, si quidem id praestaret, quod toties se praestiturum recepisset, spem faceret, de suprema Portae consiliarij dignitate in ipsum conferenda. igitur post aduentum ad Portam Mustafae VII Kal. Maij Sinan post manus imperatoriae deosculationem, quod vale dicentibus facere sollemne est, cum magni pretij acinace cinctus vexillum praetorium cum equo generoso accepisset, Constantinopoli discessit, et per Amasiam facto itinere Sebastopolim, venit, quae Siuas hodie dicitur, tentoriis ibi fixis copias, quae vndique ad ipsum confluebant, vt loco commodo opperiturus. de cuius aduentu certior factus Mehemetes Hodabendes Persarum imperator, qui Casmini erat, cuncta pro tempore ad defensionem


page 430, image: s430

parabat, homo quietis auidus, ideoque de belli exitu anxius, nec minus, quam de armis Turcicis, de turbulentis filij iunioris prope ad defectionem, vt rebatur, spectantis consiliis sollicitus. is erat Abas Mirises, qui tandem patri in imperio successit, tunc vero Cheriae regulus, quae amplissima prouincia est ad regni fineis Aracosiam versus posita, iuuenta ferox et viribus ac clientibus potens paterna imperia detrectabat, et ad delectus superioribus annis non responderat, neve ex illis remotis prouinciis ad militiam citati conuenirent, impediuerat. qua ex occasione Mirises Salmas Chanus siue procerum aulae princeps et Mirisae regio filio infestus, quod cum filiam Emirami grandiori natu Mahametis filio cum bona regis venia, apud quem nihil non poterat, despondisset vereretur, ne per minoris ambitionem legitima spe regni maior aliquando spoliaretur. itaque is patrem aduersus filium tanquam perduellem, et patre fracreque legitimo olim regni herede superstitibus iam imperio Persico inhiantem incendebat, et vt animum eius magis exacerbaret, in memoriam reuocabat, cum superiore anno Corani, ac Sasuarij Parthiae ciuitatum praefecti, qui Cheriae Satrapiae subsunt, Casminum citarentur, vt inde cum Emirame in Atropatenam transirent, respondisse, Merisae, quo minus parerent, imperio se prohiberi. id cum Mehemetes homo credulus et inter gynaeceorum septa fere degens ita habere certo sciret, eo fiebat, vt in ceteris, quorum Salmas Merisem insimulabat, ei fidem adhiberet, et de rebelli filio quamprimum poenas sumpturus fuisse videretur, nisi melius ab aliis purpuratis consultus domestica vulnera ad tempus tegenda, iustumque ex iis dolorem conceptum dissimulandum duxisset, in bellum Turcicum tota cogitatione reuolutus; ad quod dum necessaria parat, committere noluit, vt viam, si qua ratione miri posset, pacis conciliandae neglexisse videretur. id vt vehementer peroptaret, principem ab armis per se alienum stimulabat mali interni curandi desiderium, et Georgianorum ad Turcicas partes propendentium renudatae voluntates, et Leuentoglij, de quo supra diximus, qui se veluti neutrum hactenus gessisset, suspecta fides. ad id delectus e procerum numero Maxudes ex Salmae, qui bellum cum Aba Merise, quam cum Amurate malebat, ex Leuentoglij consilio; cui additus comes sacrificus quidam ex Leuentoglij ipsius familia. ei mandatum, vt ad Sinanem transiret, a quo et communicatis prius consiliis viae duces acciperet, et inde ad Portam Othomanicam tenderet. et cum Amurate, si Carsa et Teflisio contentus esse vellet, quamprimum transigeret. is igitur Casmino profectus per Sultaniam in Media, Zangam, Mianam in Armenia, ac Turcomaniam iter habuit, et Taurisium venit. inde ad laeuam Chiulfaliam, Nassiuano, quod Artaxata fuisse quidam putant, et Reiuano relictis, Coium et Vannum peruenit, acceptisque a Cicada purpurato Turcico viae ducibus Carsam tendit. vix credibile, quanta cum laetitia a Turcicis praesidiis aduentus legati intelledus sit, cuius mox per cursores dispositos Cicada Amuratem certiorem fecit. Maxudes Carsa per Hassanis castrum Erzirumum venit; acceptisque rursus viae ducibus Amasianum iter ingressus ad Sebastopolim Sinanem conuenit, et iisdem, quibus cum Amurate acturus erat, rationibus agit, et magna aequitate caussam suam niti demonstrat; quod cum ambo eiusdem religionis socij sint, pacem eos et concordiam inter se colere deceat, vt coniunctas vireis contra Christianos communeis hosteis, qui nobilissimas Europae ciuitates occupent, vertant, non mutua pernicie se conficere. nam quae inter eos in eadem religione dissidia sunt, ea non tanti esse, vt coniuratis odiis alteri alteros petant, totque populos ac prouincias belli tam funesti caussa deuastent. his rationibus aequas se pacis ab Amurate impetrare condiciones verum esse contendebat, Sinanisque operam ad id deposcebat. ad haec Sinan, quantum per agrestem eius naturam licuit, benigne legatum complexus, laudare se Mehemetis desiderium ac officium dixit, qui bello pacem praeferret, eamque petituros ad Amuratem mitteret; nec defuturum se officio, daturumque vltro, qui ipsum ad


page 431, image: s431

Portam deducat. ceterum hoc illum scire velle, non nisi amplissimis condicionibus oblatis cum Amurate transigi posse; iuris Otomanici esse, quaecunque Amurates tribus abhinc annis virtute seruorum suorum quaesiuerit, per inaccessa perrumpens, superatis tot montibus arduis ac profundis vallibus, totque fluminibus per praecipitia incedendo vadatis, aestu ac frigore aeque infesto. itaque sic Persam statuere debere, tota Media et Iberia cedendum esse, si pacem habere velit, atque adeo totas illas regiones relinquendas quibus hoc bello Turci equi calces impresserint. his intellectis Maxudes paullum abfuit, quin de reditu potius quam de progrediendo vlterius cogitaret. cum tamen se in Sinanis potestate videret, et alias eum a pace minime alienum cognosceret, praeterea succensurum Mehemetem vereretur, si re intentata domum reuerteretur, acceptis a Purpurato viae comitibus iter persequitur, et per Caesaream Cappadociae, Iconio et Ancyra ad laeuam relictis, Nicaeam Bithyniae ad Ascaniam paludem positam venit, et Chalcedone in Europam atque adeo Byzantium transmisit, a purpuratis et Mustafa ipso perhonorifice exceptus. ad Amuratem admissus magna fiducia et maiore verborum delectu eadem, quae coram Sinane, disseruit, et Mehemetem, ex quo regnum ingressus est, nihil antiquius habuisse dixit, quam vt religionem a propheta Muhamede promulgatam propagaret; cuius misericordiam cum maxime a suorum sanguine spargendo abhorrere minime ignoret, eo maius studium ac curam adhibuisse, vt pacis inter Tecmasem et Solimanum ipsius auum factae leges religiose obseruaret, et cum eo amicitiam coleret. id misso antea Tocmace Sultano ad eum satis declarasse; neque vero aequum esse, vt quae Ismail, paucorum dierum, quod illi datum est, imperio in amicitiae leges peccauerit, quod Babylonem petere in animo habuerit, et res nouas moliri voluerit, ea insonti Mehemeti imputentur. fecisse Ismailem, quod iuuenes imperiti, quod captiui subito reciperata libertate ferocientes faciunt, vt potentia erga vicinos iniuriose abutantur; luisse illum temeritatis suae poenas breui vita, et properato a suis violenti imperij fine. Mehemetem cupere ac petere, vt pacis antiquae leges seruentur, et arma a propriis visceribus contra Christianos infestos vtriusque hostes vertantur. auditum legatum ad purpuratorum principem Amurates remisit, aduentu se eius laetari fingens. re agitata cum peterent Turci, vt Persae totis illis territoriis, quae iam Sinan praedixerat, cederent; aliter Amuratem pacem non daturum; Maxudes alia se mandata non habere dicebat, quam vt Turci quae intra Araxem hoc bello cepissent, ea retinerent. cumque ita nihil peragi posse cerneret, metueretque prudens senex, hoc enim sibi ex Purpurati verbis coniectare videbatur, ne si non conueniret, ipse non tanquam de pace legatus, sed vt explorator a principe suo missus retineretur, et indignum in modum more Turcis vsitato haberetur; mediam viam reperit, vt neque ampliora, quam posset, promitteret, et interim spem faceret, vt ad Mehemetem reuersus, eum a bello abhorrentem et interim filij iunioris motibus anxium ad pacem his, quas vellet Amurates, condicionibus inflectere posset. multi illum a Sinane corruptum, et iamtum de consilio, quod postea tanquam ex necessitate captum excusare voluit, certum, sincera parum fide in hoc negotio versatum esse credidere. is certe benigne dimissus, et sine iniuria vbique in reditu exceptus ac deductus suspicionem fecit, quasi in arcano ad principis sui res prodendas cum Turcis conuenisset; quod Persicos legatos, cum re infesta a Porta discedunt, non ita amice dimittere Turci soleant. quod vel ex alterius legati postea ad Amuratem missi et iniuriose cum vitae etiam discrimine diu retenti exemplo patuit. Maxudes dimissus eodem, quo venerat, itinere domum rediit, Sinanem, qui interim Erzirumum venerat, Carsam vsque prosecutus, et a Cicada Vanni purpurato perhonorificentissime ad fineis suos deductus. Sinanis consilium erat, dum pax conueniret, Tomanim in Armenia Georgianorum vrbem angustiis ad transitum in illas regiones opportunam munire, et Teflisium, quod miserabili fame vastato circum a Persis agro premebatur, nouo


page 432, image: s432

milite et comeatu importato firmare; cupiebatque aliquo operae pretio facto quamprimum honesta occasione quaesita e prouincia deeedere, quam ambiuerat non tam spe rerum conficiendarum, quam vt aemulum Mustafam odio et inuidiae Sultani obiectum omni imperio et auctoritate hac ratione exueret. nec eo rerum statu cessabat Mehemetes, qui dum Maxudes reuerteretur, vocatis prouinciarum praefectis ad exercitum cum Emirame filio venire voluit, vt praesentia sua gratiam colligeret, et fama, qua bella [reading uncertain: print blotted] constant, maiore sui sparsa, fauorem rebus suis conciliaret. is igitur Casmino profectus Sultaniam, maiorum mausolea lustrauit, et inde per Zangam ac Mianam iter habuit; dein ad laeuam Gurgio castello in lacu posito, et Ardouilio ad dextram Mediae vrbe Sophinorum antiqua sede relictis, Turcomanam, atque inde quartis statiuis Taurisium venit, quo delectus conuenire iussi erant. ibi inter duces consultatum, quid facto opus esset, et confuse sententiae dicebantur, quod regi non tam bellum gerere, quam bellicos Turcorum impetus sustinere animo sederet. itaque deliberatio ex consiliis Sinanis pendebat, de quibus vt incerta asferebantur, ita incertae sententiae erant. tandem placuit, vt robur exercitûs, qui numerosus tunc sub signis erat, et non tantum repellendae iniuriae, sed etiam inferendae, rebus item magnis tentandis, nisi dux defuisset, par, Taurisio Caracachen progrederetur; vbi loco commodo, et ad tegendum Taurisium et prohibendum hosti in Atropatenam ingressum opportuno castra munirentur. igitur delectae copiae Teflisium versus mittuntur, quae suppetias eo a Sinane necessario mittendas disturbarent. iis, quae X bellatorum OIO efficiebant, praefectus Tocmaces superioris anni expeditione clarus, et locorum illorum apprime gnarus; cui datum a Mehemete negotium, vt locum et tempus Simoni Georgiano, sed qui impiae sectae nomen nuper dederat, condiceret, quo vbi Carsa mouisse hostem intellexissent, se summo silentio coniungerent, et ne auxilia Teflisium introducerentur, omni ratione impedirent: quae interim de hostibus in horas cognoscerent, de iis se certiorem per literas ac nuncios facerent. rebus prouisis Tocmaces ad eas, quas habebat, copias III OIO Georgianorum adiunctis, vbi accepit Sinanem Erzirumo profectum Carsam versus tendere, iter Gengam versus intendit, via Turcis hactenus incognita, et tantum Tataris praedonibus trita. is locus latissimorum camporum in meditullio situs est, vndique oppidis et castellis, quae aut Persicae ditioni parent, aut foederatae sunt, Taurisium vsque cinctus. postquam Tocmaces Gengam venit, ad Simonem seribit, et de aduentu Sinanis ac itinere certiorem eum facit, mandatque Mehemetis nomine, vt per Grinum facto itinere ipse vireis secum iungat, quibus coniunctis consilia ex occasione simul capturi sint. iamque Maxudes ad Mehemetem redierat, et exposito quid cum Amurate egisset, nulla alia ratione cum ipso conuenire posse ostendit, quam si ipse Atropatena omni ad Demircapim vsque hosti cedat. nam ita illum dictitare, iuris Othomanici esse omnia, quae miles suis armis occupauerit. mandata vero se non excessisse, nec parum discriminis ipsum adiisse, quem, cum non conueniret, non pro legato sed pro exploratore habiturum imperatorem suum purpurati interminati erant. tandem vix precibus et spe facta, vt alia legatio ad eum mitteretur, veniam in Persiam redeundi obtinuisse. Maxudem auditum vt probe officio defunctum non illibenter reducem videre visus est initio Mehemetes, praefectura etiam sed exili in Reiuanensi satrapia vltro remunerationis loco delata, quam tamen ille vt imparem meritis suis honesta excusatione renunciauit, ampliora a principis liberalitate expectaturus, quibus sumptus in eam legationem factos farcire posset. itaque et mox quaestura Taurisiensi donatus est, quam ille, quidem acceptauit; verum inimicitias, quae sibi cum Emire Taurisij praefecto capitales intercedebant, caussatus per se non administrauit, et substituto procuratore, qui vice sua fungeretur, Cassangicum in Armenia suae ditionis municipium concessit. quod illius apud principem exagitandi Emiri ad omneis occasiones intento materiam


page 433, image: s433

praebuit. nam quare illum praefecturam tam honorifice delatam recusasse? aut cur quaesturam amplissimae ciuitatis, praetextis inimicitiis, quas ille sibi somnians finxit, per se nolle administrare? quorsum denique pertinere secessum ab vrbe in confinio hostis aduentantis? nimirum eas suspicionum, quae de egregia adeo, vt ipse iactitat, eius legatione sparsae sunt, confessiones esse. nam aut iam fide data eum imperij Turcici mancipium effectum, ideoque dignitates et praefecturas in Persia delatas recusare; aut superba illa a publicis muneribus excusatione regem velle cogere, vt praefectura primaria aliqua ipsum donet, in Turcorum mox manus, a quibus corruptus domum rediit, consignanda. et hoc esse, quod vulgo iactatur, de Atropatena, quam Turci tantopere vrgeant, tradenda in legatione sua cum ipsis in occulto transegisse. hae voces etsi ab inimico homine profectae, quod tamen cum rumoribus vbique sparsis consentirent, alte in pectus Mehemetis descenderunt, iam iritati et ad iniuriam suam pertinere existimantis, quod praefecturam delatam recusasset. itaque vt ad crimina obiecta responderet, ipsum accersiri iussit, idque negotij Emiri ipsi dedit, Maxudem, vellet nollet, adductum coram sisteret. Maxudem Salmae fauore subleuari non ignorabat Emires, verebaturque, ne si se ille iudicio stitisset, dilutis criminibus calumniae paterent. itaque non aegre passus est, vt mandati sibi a Mehemete dati fama ad ipsum emanaret, ratus Maxudem desperatione rerum suarum ad hosteis continuo transiturum, et fuga sua fidem delationibus facturum. nec spe sua omnino falsus est Emires. nam re cognita Maxudes siue conscius eorum, quae obiiciebantur, siue indignatus tantum iuris inimico homini a Mehemete in se factum, omnia ad fugam composuit, eius tamen excusandae honestam occasionem quaerens. itaque cum XV ab Emire ad eum siue adducendum siue comprehendendum missi essent, ille quasi carissimorum hospitum aduentu laetus eos exquisitissimo conuiuio excepit, et vino somnoque sepultos cisterna tantisper inclusit, dum gynaeceo, filiis, seruis, et familia omni in iumenta imposita ipse cum gemmis, auro et argento in fugam se coniecit, Salmasiam nusquam intermisso itinere, et inde Vannum profectus, vbi nullo non laetitiae et honoris genere a Cicada purpurato acceptus est. pari honore dein a Sinane Erzirumi affectus; qui et eum ad Amuratem deducendum curauit. postea Frehalam et Osmanem purpuratos, qui Sinani in eo bello successerunt, secutus, ac tandem Alepi praefectura, quo familiam et larem transtulit, ab Amurate bello Persico confectodonatus in ea consenuit. iam Sinan Erzirumo Carsam cum exercitu venerat, vbi VIII dies commoratus, inde Tomanim tendens per Archelicam iter habuit, vbi tandiu expetitum ac speratum delati inter Purpuratos principatûs nuncium nactus est. quanquam alij hunc honorem Constantinopoli ad hoc bellum profecturo delatum, et imperiale sigillum per Ianitorum praefectum tunc ei missum scribant. eam dignitatem diu magna cum prudentiae ac fidei laude sub Solimano, Selimo II, et Amurate ipso, adde etiam praecipuae gratiae, quod rarum est inter illos barbaros, constantia tenuerat Mechemetes, cuius saepius supra mentionem fecimus, miserabili, sed maxime memorabili casu ante annum interfectus. is militem quendam pro summa, qua fungebatur, potestate, qua de caussa incertum, exauctorauerat, ademptoque stipendio et alij attributo miserum hominem, qui sibi cum stipendio decus et vitae sustinendae commoditatem ereptam maerebat, ad desperationem adegerat. quam iniuriam ille vlcisci certus stultitiam simulat, Deruisiumque professus, ita inter Turcos, qui apud nos eremitae sunt, vocantur, contemptum rerum humanarum, et solum caelestium sensum prae se ferebat. tum vsitato inter eos more, vt sacerdotes huiusmodi cottidie ad salutandos proceres in Diuanum, qui locus iuri dicundo destinatus est, veniant, et insusurratis detestando ritu suo precib. miseram stipem ab iis accipiant, ad Mechmetem ipsum mane adire solebat. qua re cum eo, et omni ipsius familia lapsu temporis tantam familiaritatem contraxerat, vt quamuis magno stipatu semper incederet, nemine prohibente, ad eum, cum vellet, admitteretur.


page 434, image: s434

tandem venisse opportunam et vltionis et odij exsatiandi nullo tempore neque toties emendicata stipe mitigati occasionem ratus ferro intra manicam tecto in Diuanum venit, et coram omni corona post factas preces in Mechmetem stipem porrigentem insurgit, raptoque pugione et in pectus semel atque iterum, antequam quisquam succurrere posset, adacto senem humi exanimem sternit, statimque iniectis a circumstanti multitudine vinclis ante Amuratem, sic enim iusserat, sistitur: qui veritus ne purpuratorum coniuratione supremam dignitatem ambientium tantum facinus patratum esset, ex ipso reo caussas eius sciscitari voluit, cognitoque nullius impulsu, solo priuatae iniuriae vlciscendae desiderio, cuius sensum semper recentem constanter seruauerat, scelus admissum esse, Deruisium Mechemetis seruis, vt poenas de percussore dignas sumerent, tradi imperat, qui misero homine exquisitis cruciatibus excarnificato heri de se optime meriti manibus parentarunt. ei in tanto munere Achmetes dignitate proximus successerat, qui post paucos menseis cum ex infirmitate decessisset, vacuum locum inter aemulos purpuratos controuersum reliquit. ij erant Mustafas, et Sinan. et ille quidem olim Selimi II praeceptor, postea bello Cyprio ex voto confecto clarus aetati ac meritis suis eam dignitatem quasi debitam ambiebat. sed Sinan Mustafae merita suorum comparatione eleuabat, et Guletam inexpugnabilem Christianorum arcem Hispanorum tam valido praesidio firmatam et subsidiis accipiendis opportunam procul in Africa positam modica classe intra paucos menseis a se in potestatem redactam ingerebat; cum ille vix toto biennio ac tam magno exercitu fere consumpto duas vrbes in insula vndique Turcico imperio cincta cepisset. ad haec expeditionem nuper contra Arabas rebellanteis a se summa animi praesentia susceptam ac pari felicitate confectam in memoriam reuocabat, quam ille vt nimiis difficultatibus impeditam recusauerat. sed nihil aeque Mustafae nocuit, quam quod cum nuper ignominiose ex Persia reuocatus fuisset, parum Amurati consultum videbatur, eum summae rerum praeficere, quem ob rem male gestam summa belli, quod tunc instabat, praefectura indignum iudicauerat. his accedebant Sultanae Sinani fauentis importunae apud virum obnoxium flagitationes, quae Mustafae meritis, si quae essent, abunde satisfactum ostendebat, quod ille tot criminum postulatus, non solum caussam ex vinculis non dixisset; sed Rationalis et Quaestor eius nuper in ipsius gratiam sine caussae cognitione dimissi essent, interimque vacante primariae dignitatis sede, ipse aetatis praerogatiua principem in Porta locum teneret. itaque summam dignitatem ei seruandam, qui nulli culpae affinis hactenus rem bene gessisset, et porro tanquam feliciter gesturus ad bellum longe maximum missus esset. sed non diu maximopere expetiti et spe ante deuorati praemij repulsae superesse tulit Mustafas, qui siue ex maerore, siue conscientia terrente ob suppressas quasdam regis Persarum legationes VIII Eid. VItil. sibi ipsi mortem consciuisse creditur, accersito morbo ex auidiore melopeponum esu, quibus aquae saccaro dilutae nimiam copiam superinfuderat; cum constans in vrbe fama esset, nisi imperium Amuratis anteuertisset, futurum, vt iussu eius strangularetur. dignus profecto, qui sibi ipse carnifex esset, ob exercitam in Christianos capta Famagusta et praecipue in M. Ant. Bragadinum plus quam belluinam immanitatem. bona mortui fisco illata sunt, portione quadam nepotibus seruata, qui adhuc impuberes ad Portae ministeria traducti sunt. Sinan tanto honore delato laetus, et postea intellecta aemuli morte quasi de inuidia securus ad res gerendas se accingit, et Tomanis munitionem adhibitis peritis designat; quam tamen superuenientibus foedis imbribus, qui continui octo dierum spatio opera militum interturbarunt, vix inchoare potuit, et inde de auxilio Teflisium cum comeatu introducendo sollicitus eo tendit, Taloglio praetorianorum Damasci praefecto, et Homare Saffeti praetore ad excurrendum et praedas agendas praemissis, qui a Simone locorum gnaro intercepti ad vnum omnes caesi sunt, vix praetorianorum


page 435, image: s435

praefecto velocis equi ope elapso. quo intellecto nihilominus Sinan iter persecutus est, et alteris castris Teflisium peruenit. heic ne morte quidem Mustafae exsatiato contra ipsum concepto odio, quo vanitatem hominis magis argueret, qui vt res a se gestas magnitudine commendaret, Teflisium Damasco ambitu murorum et populi frequentia par esse persuadere Amurati voluerat, duces lustrare locum voluit, et concilio habito testeis appellauit, vt de vrbis magnitudine coram Amurate aliquando veritatem perhiberent. secundum haec distributa inter milites pecunia, et comeatus in horrea illatus. tum praesidiarios aduocatos alloquitur, laudataque illorum constantia, qui famem diram canum muriumque carnibus tandiu tolerassent, melioris in posterum fortunae facta spe amice solatur, ipsorumque virtutis rationem habiturum Amuratem, seque commendatione apud ipsum minime defuturum pollicetur, vt digna tantis laboribus merces in tempore rependatur. cum illi acerba expostulatione de praefecto sibi imposito quererentur quod pecuniam regiam interuertisset, Sinan in eum inquiri iussit, et quaestione habita conuictum ad restitutionem pecuniae, quae mox militum commodo cessit, damnauit, et praefectura mouit, suffecto in eius locum Iosepho Georgianorum regulo, quem propter odium, quod illi cum Simone intercedebat, qua re maxime fidem suorum aestimant barbari, dignum existimauit, cuius curae munitionem tot hominum sanguine, vigiliis, laboribus, ac patientia extrema quaesitam ac defensam hactenus crederet. his peractis vasa conclamari iubet. cum in eo esset, venere ad eum Leuentis itidem Georgianorum reguli legati fidem et obsequium principis sui prolixe deferentes, perhonorifice ab eo excepti. is antea se semper medium inter Turcos et Persas gesserat, et vtrisque pacis auctor, cum potentiam Turcicam reformidaret, comeatu Teflisij praesidium et aliis rebus necessariis iuuerat, neque propterea a Mechemetis amicitia, quem ob viciniam colebat, discesserat. principis sui absentiam legari morbum et alia impedimenta caussati excusarunt. quae in bonam partem accipere visus est Sinan, et amico in speciem vultu laetus legatos vestibus auro intertextis donatos dimisit, cum munerib. ad dominum suum perferendis, massa aurea, et acinace auro et gemmis egregie ornato: insuper mandatis secretis, vt ipse qui se medium huc vsque gesserat, pacis negotium inter vtrosque principes gnauiter vrgeret, et assiduis officiis et hortatibus in eo se vinci non pateretur. inde digressus Sinan alteris castris angustias Tomanenseis superauit, vbi a Mustafsade Alepi praetore, quem ille summa beniuolentia prosequebatur, persuasus est, haut hinc longe magnam comeatûs, armentorum copiam, ac numerosos greges esse, qui a paucis Georgianis seruentur, magno in castris ac praesidiis vsui futuros; nec vero difficile eos in potestatem redigi posse, si delecti eo mittantur, quibus se ducem ille offerebat. Sinan occasionem non praemittendam duxit; sed casus Taloglij et Homaris adhuc memor maloiorem numerum amico attribuit, et X OIO armatorum cum lixis ac famulitio cum eo ire iussit. ea praeda studiose obiecta fuerat ex Tocmacis consilio, qui cum Simone coniunctis viribus in insidiis, locis iuxta idoneis consederat. postquam Turci iam praeda in iumenta imposita onusti magis occupati videbantur, ille inopinato apparens in confusos impetu facto magnam stragem citra certamen fere edidit, et principio fugae ab ipsomet Mustafsade facto ad VII OIO occidit, captis plerisque aliis, et mulis ac iumentis ad praedam conuehendam adductis. quo nuncio accepto Sinan perculsus statim eo Ciliciae purpuratum cum delectis mittit, quem et ipse cum toto exercitûs robore sequi constituit; sed serius, Persis recepta praeda iam in ardua montium et saltibus impedita loca dilapsis; quos nihilominus casu iritatus Sinan persecutus in montem praealtum tandem ascendit; ex quo copias Persicas ex itinere fessas ac locis tutis se munienteis procul conspicatus, vlterius progreditur; et dum illi proelij aleam refugere tutius existimantes se recipiunt, vltimum agmen carpit, occisis circiter L. eorum capita a trunco mox reuulsa Turci de


page 436, image: s436

more contis affixa quasi in triumphum longo itineris spatio circumtulerunt. inde insidiis hostium vitatis Sinan Trialam venit Armeniae vrbem tot templis ritu Romano dedicatis famosam. ibi cum ad eum diuersis ex locis relatum esset, ipsum regem Persarum Taurisio egressum cum robore exercitûs cofligere paratum aduentare, edicto proposito iter Taurisium versus pronuntiat, missis Ardacanum impedimentis, et tantum seruatis, quae portando paucorum dierum viatico sufficerent. quod homo omnium vanissimus faciebat, ne potius peti, quam petere videretur: cum tamen eodem tempore, sed occulte Mehemeri, qui ad Caracacen castra habebat, significandum per cursores curasset, vt legatos de pace mitteret, ratus eo nuncio Mehemetis, quominus ad se cum exercitu veniret, impetum retardari posse. interim vt edicto fidem faceret, in Chielderenseis campos Mustafianorum recenti clade infaustos descendit, artificiose explicatis ad magnitudinem virium ostentandam copiis. tum lustrato exercitu, eum quasi ad pugnam instruit, eo ordine, vt IO minora tormenta in fronte collocaret, quae ternis praetorianorum ordinibus seruabantur; post quos sibi locum sumpserat Sinan, hinc inde disposito ad laeuam et dextram exercitu, qui lunari forma maximum campi aequor complectebatur, pediti equite immisto, et scloppetariis cum sagittariis et hastatis confusis. in vltimo agmine iumenta erant, et impedimenta ad vsus necessarios seposita, quae a duobus purpuratis seruabantur cum VIII OIO armatorum. ita instructo exercitu quosdam Turcos et collibus vicinis quasi hosteis impetum facturos concurrere iubet, ad quorum conspectum displosa tormenta; mox et scloppetarij et sagittarij armis quisque suis rem gerunt, tympanis, lituis, ac buccinis classicum tanquam serio certamine canentibus, strictisque gladiis ad solis radios e longinquo micantibus. hoc ludicro spectaculo inutiliter consumptus dies. idem iterum ac tertio sequentibus diebus eodem ordine repetitum in risum ac postremo in contemptum tanti imperatoris vertit, frementibus cunctis, cur non potius Taurisium se duceret, curve hoste tam propinquo, nihilominus quasi ad theatrum conuenissent, ludicra pugna strenuos bellatores occuparet. interim a Mehemete per Sinanem monito Haidares venit, et easdem, quas prius Maxudes, pacis condiciones proposuit; Carsa et Teflisio vltro regem cessurum, et amicitiam cum Amurate coliturum. daret operam Sinan, vt his legibus pax fieret, neque vltra inter eiusdem religionis soc os principes odiis in mutuam perniciem certaretur. Haidarem et perbenigne audiuit Sinan, et officio se defuncturum promisit; nec vero cariturum exitu officium, modo legatus prudens et auctoritatis eximiae tantoque negotio par mitteretur. ita Haidares ad regem, qui Taurisium iam reuerterat, remissus, quid cum Sinane egisset, ostendit; facere spem ipsum, si noua legatio adornetur, vt opera sua pax conuenire possit. quod et regi placuit, et postea Sinani significatum fuit. quibus actis Sinan omisso priore de Taurisiensi expeditione consilio, quasi ex alia occasione reuocatus, Carsam retro tendit, vbi totum mensem per otium segniter contriuit, mirantibus cunctis et stupentibus, ac si non pugnaturi, sed longinquas regiones lustraturi, et ludos aut spectaturi aut in scenam ipsi descensuri venissent. inde Erzirumum repetit, vbi adulta iam hieme exercitus dissoluitur, et singuli praefecti cum copiis in hiberna per praesidia sua missi sunt. ipse Ianitorum praefectum inde ad Amuratem ablegat, qui eum de auxilio Teflisium introducto, instituta ad Tomanim munitione, et successu rerum plenius edoceret, adderetque, cum Persa conuenisse, vt nouam legationem ad ipsum mitteret; ceterum eas huius belli aut difficultates aut incommoditates esse, quibus superandis maiore rerum apparatu, quam hactenus factum fuerat, opus sit; et si quidem Amurates in animo habeat Persarum imperium Otomanico adiungere, multa ad tantam expeditionem desiderari, de quibus non nisi coram ipso agi possit. sequens annus totus in expectatione legationis Persicae consumptus fuit, nulla re memorabili gesta, propter extremam in limitibus et castris inopiam,


page 437, image: s437

militibus fere ab hoc bello alienis, et quacunque ratione possent, se subducentibus. ipse Sinan huius belli pertaesus, vt qui cogitationes in Europam vertisset, et redire in aulam cupiens, vbi summi honoris vberiora commoda percepturus esset, in id toto animo incumbebat, vt pax cum Persis conficeretur, et ex eius occasione cum bona Amuratis gratia e prouincia discederetur. itaque crebris literis et nunciis instabat, vt reuocaretur: nam multa se habere, quae Amuratem maxime scire intersit, quae nec per literas satis explicari, et nunciis tuto committi non possint. tandem eiusdem Sultanae, quae ipsi summam dignitatem conciliauerat, crebris apud Amuratem precibus tenuit, vt Constantinopolim euocaretur. is igitur duobus praefectis cum Quaestore et Rationali Sumachae et Batino institutis; quae tamen praefecturae non magno aestimandae veniunt, nulla praeterea re gesta, et vna atque altera clade accepta, quibusdam etiam machinis amissis, in viam se dat, et sub medium Iulium exquisita cum pompa prodeuntibus obuiam Portae proceribus vrbem ingressus est. Tumultuatum eodem tempore in Africa. Tunetani, vt sunt Maurorum ingenia ad quamuis rei nouae auram mobilia, siue Turcorum dominatum exosi, siue Amidae veteris domini, qui tunc Melitae erat, et a quo sollicitabantur, recipiendi cupidi, coniuratione facta praesidiarios Turcos inuadunt, et obtruncant. qua de revbi cognouit Amurates, mox Vluzalim rei maritimae praefectum cum LX triremibus eo mittit; qui inde occasione sumpta cum in freto Herculeo munitionem aedificare vellet, qua firmata non solum res in Tunetano regno turbatas componeret, sed iniecto veluti vtrique Mauritaniae freno maiora audendi omen e propinquo caperet; Amethes Marochi rex, qui tunc foederatus cum Philippo erat, periculum minime neglexit, et foedus illud caussatus legatis missis Vluzalim, vt ab incepto desisteret, enixe rogauit; alioqui fore, vt regi etiam cum Amurate per inducias nuper foederato, si quid molestiae ei in Africa Turci facesserent, praesto esse, et cum ipso vireis coniungere teneretur. igitur Vluzalis, qui se viribus inferiorem videret, quam vt se aduersus foederatos principes coniunctos, aut alterutrum eorum cum debili adeo classe tueri posset, ad discessûs ignominiam tegendam, fama sparsa, quasi ex alia caussa ad Portam reuocaretur, sine strepitu se recepit, postpuam Tunetem, vnde coniurati mox diffugerant, misso nouo praesidio firmauit. Iamque in Polonia bellum contra Moscum instaurabatur, et Stephanus rex Grodnam venerat, dato negotio Samoscio, vt militem scriberet. is vero, quo peditatum lectiorem haberet, ea ratione vsus est, vt Vrouecius missa, cui praeerat equitum ala, ex nobilitate sola peditem legeret Ferensbekius iussus delectum in Germania habere. scripserat et ad Christophorum fratrem Transsiluaniae principem rex de nouo peditum ac equitum delectu per Pannoniam habendo. magna omnium alacritas erat, ex prioribus successibus spe concepta, vt plerique nulla in auctoramentum accepta pecunia nihilominus ad diem conuenirent. minuit paullum communem laetitiam nuncius mortis Christophori Transsiluani, qui sub id cum diu arthritidis doloribus vexatus fuisset, tandem decessit, relicto Sigismundo filio, qui, antequam rex Varsauiam ad comitia iret, patri successor ordinum consensu designatus fuerat. quo minus regi laborandum fuit in imperio Sigismundo confirmando; tantum ad Portam Ioannem Thomam Droiouium legauit, cum mandatis, vt quando Transsiluania Turcorum stipendiaria esset, ab Amurate impetraret, vt quibus condicionibus priores principes Transsiluaniam tenuissent, iisdem huic eam permitteret; nec si quid contra ea fieret, regem patriae suisque deesse posse ostenderet. iniunctum et Droiouio, vt de Ianiculae Valachiae principis iniuriis quereretur, peteretque, vt amoto eo Petrus prior Palatinus pristinae dignitati restitueretur. nec enim regem Ianiculae viciniam aequo animo ferre, et suorum iniurias, sicuti nec debeat, haut diutius negligere posse. prius legationis caput facile in Stephani gratiam ab Amurate impetratum; alterum non negatum, sed in aliud tempus dilatum fuit.


page 438, image: s438

is casus in eam sententiam Moscum adduxerat, vt Stephanus rebus Transsiluaniae ordinandis occupatus facile in condiciones pacis iam propositas consentiret, aut si minus, tantisper colligendi sui spatium sibi concederet. paullo ante per legatos se tota Liuonia, exceptis Narua, Neuschlossio, Torpato, Adseuio, Nouogrodeco Liuonico cessurum promiserat. rex contra pacis vllam mentionem fieri se passurum negabat, nisi vniuersam Liuoniam Moscus relinqueret; addebatque, neque Velisium vlla se condicione dimissurum; ac petere, vt Sebesium, quod id penitus intra ditionis regiae penetralia situm esset, quo pax firmior sanciretur, destrueretur, fide data, vt ipse vicissim ob eandem caussam Drissam demoliretur; insuper vt CCCC aureorum OIO in bellum insumpta refunderentur. sed postea nuncio mortis Transsiluani accepto mutauit Moscus, et literis a Christophoro Dirseco ad eum a rege misso allatis post longa oratione repetitam pacis actionem, multa in regis inuidiam addebat; quod Neuelensibus condicionibus stare noluisset; quod et Sebesium destrui et sumptuum nomine magnam vim pecuniae flagitaret. atqui scire eum velle, se tributarium eius esse nolle; impensas vero imputare, earumque ratione pecuniam petere, inter principes inauditum hactenus fuisse. Sebusium se puero conditum, dum Sigismundus rex Polonia et Lituania potiretur, etiam cum Polotiam reges Poloniae tenerent, et Russicae ditionis semper fuisse. insuper indignabatur, quod rex nullos ad se legatos misisset. itaque se quoque nec post quadragesimum aut quinquagesimum annum oratores vllos missurum affirmabat. postremo in regem multa acerbe inspersa; quod minime regio sanguine natus esset, et multa immaniter a suis patrata indulgentius tulisset, exemplumque de adipe e cadauere humano detracto afferebat; demumque, quod globis candentibus inusitata ratione Sokolam incendisset. rex literis hisce acceptis respondet legatis, etsi iure gentium eos hostium loco habere possit, qui non pacis faciendae, sed explorandi ac se circumueniendi caussa venissent, nolle se tamen ob eorum perfidiam a perpetua mansuetudine ac lenitate sua recedere. itaque ipsi domum reuerterentur; ad literas eius per suum hominem se rescripturum. iam ante Moscus legationem ad Rodolfum Caesarem, et ad Pontificem miserat; qua auxilia aduersus Turcum communem Christiani nominis hostem pollicebatur. id arte factum interpretabantur Poloni, vt Pontifex partes suas interponeret, quo pax inter Polonos et Moscos conficeretur. neque enim sperare posse Pontificem, vt Moscus vireis contra Turcos verteret, quandiu Polonos a tergo hosteis haberet. vix adduci potuere legati, quippe orientali ecclesiae addicti, vt ad Pontificis pedes osculum deferrent. discessuris adiunctus viae comes Antonius Posseuinus ex Iesuitarum sacerdotum numero, homo rerum agendarum peritus, et qui legationis illius pararius extiterat. is, cum legati per Polonicam ditionem iter se facturos negarent, sed eodem, quo venerant, itinere Lubecam tenderent, inde Naruam traiecturi; acceptis a Stephano literis, sic enim a Pontifice iubebatur, per Poloniam iter habuit, et in itinere a rege impetrata praefectis, qui Velesij capti fuerant, libertate, cum legatis in Moscouiam contendit. inde rex magna molestia penetratis siluis Sauolociam venit. heic consultatum, quo ducendum esset. et quanquam ordo rerum exigeret, vt Plescouiam iretur, non defuere tamen, qui Nouogardiam tentandam censerent, quod Lukis commoda per Louatum flumen Nouogardiam nauigatio esset. Torpatum et quidam ducendum aiebant, oppidum in Liuonia, quae petebatur, situm; quod praesidij illius magna pars Plescouiam, quo iturum regem Mosci credebant, translata esset. sed vicit sententia plurium, et quasi rerum gestarum series, quae exercitui victori Plescouiam obiiciebat. dubitatum tamen de castellis, quae a lateribus imminebant, tentandane eorum oppugnatio esset, antequam Plescouiam iretur. ex iis Krasnohorodam cum Mosci more suo incendissent, commodum accidit, vt Kosaci statim occupatam subitario opere munirent; quo fiebat, vt exercitus Plescouiam iturus ab excursionibus reliquorum castellorum,


page 439, image: s439

ea erant Sebesium, Opoca, Ostroua, et Velia a Mosco itidem incensa, tegeretur. eodem tempore rex Philoni Kimitae negotium dat, vt se cum Tataris a Vitoldo olim duce agris in Lituania donatis, vt supra ad annum LXXIV diximus, quos Michael Haraburda ducebat, coniungeret, hostemque ancipiti metu distinens mutuis populationibus excursiones eorum vlcisceretur. tum ante quam Sauolocia discederet, tabellarium cum literis ad Moscum mittit: quibus etsi armatum hosti maledicere infra animi sui magnitudinem existimaret, ne tamen e silentio ipsius maiores spiritus sumeret, ad vltimas Mosci respondebat. quod Neuelensibus condicionibus stare noluerit, id fecisse, quod post Sauolociam captam res integrae non essent, et sumptus belli, quos non sponte sed iniuriis coactus fecerit, aliorum Christianorum principum more et exemplo repetiisse. quid enim aequius esse, quam vt a quo iniuria profecta fuerit, ab eodem omnis iniuriae caussa et damnum praestetur? Sebesium vero haut dubie in regia ditione, vtpote intra Dunam situm, ac proinde a Mosco in alieno solo exaedificatum esse. quod oratores ad eum non miserit, non esse, quod se accuset; neque enim legem vllam de mittendis oratoribus perlatam, nisi quam vel vsus vel voluntas cuiusque imponit, omninoque iudicij non necessitatis rem esse; et facile ei credi, quod se intra quadragesimum annum oratores non missurum minatur: nam id longissimum vitae spatium esse. non igitur post XL aut L annum, sed citius fortasse missurum. tum ad contumeliosa descendit; non se tam moleste ferre, regem non natum esse, quam gaudere, quod virtute sua dignus habitus sit, cui tot procerum suffragiis regnum amplissimum deferretur. neque vero inuidere illi, quod non plurimorum de eo hominum iudicium aut spectata virtus potius, quam mulieris Glinscij Sigismundi quondam regis proditoris filiae vterus Moscouiae ipsum dominum imposuisset. crudelitatem in detrahendo e cadaueribus adipe primum non a se profectam: deinde nihil in eo contra humanitatis et Christianae pietatis morem, qui vt viuis tanto rectius consulant, ex medicorum disciplina vel in minutissimas partes mortuos dissecant, admissum: ridiculam autem misericordiam ipsius esse, qui cum in viuos omnia cruciatuum exempla edat, mortuorum cura affici prae se ferat. tum Sokolae casum, qui ad fraudem inepte referatur, in inscitiam eius retorquet, quem tot praeclara rei militaris nupera inuenta fugiant. ad extremum eum ad singulare certamen prouocat. plenius haec et copiosius illa epistola edisseruntur, quae tunc et Latine et Russice euulgata est, et additus ad eam de ipsius Ioannis Basilidae vita vna cum epistola ad eum transmissus liber postea editus, qui potius criminosae accusationis, quam historicae narrationis occasione cum scriptus sit, eo minorem apud posteros fidem fortasse merebitur. Sauolocia rex Voroneciam progressus prioribus de disciplina militari legibus nouas ex procerum sententia addit; et rogatus, vt ad conseruandam disciplinam more maiorum summum exercitûs ducem crearet, eum dixit Samoscium. is quamuis illum magistratum maxime ambiret, tamen initio modeste se excusauit, et tandem multa honeste praefatus se regis imperio cogi libenter passus est. regem male habebat, quod dum in hostico bellum gerebat, a tergo a Ioanne Sueciae rege belli socio et hortatore premebatur. siquidem Suecus Pontium Gardiam ex Petrocoriana nobilitate virum strenuum, cui filiam naturalem in matrimonium dederat, cum exercitu interea in Liuoniam miserat, qui arma contra Moscum ex foedere destinata in Liuoniam ipsam verterat, et castella quaedam, quae ad Osiliam et maritimam regionem pertinent, occupauerat; frustra ante ad eum Ioanne Herburto Sanocensi praefecto et postea Laurentio Goslicio missis, qui, vt a Liuonia abstineret, eum hortarentur. quod tamen ad tempus dissimulare coactus est. interea Moscus Plescouiam muniebat, muris vetustate neglectis nouo opere instauratis, et nouis ad priora additis propugnaculis, praesidiisque ex arcibus vicinis detractis firmabat. Samoscius noua dignitate auctus ratione itineris cum rege constituta post lustratum exercitum ad dextram Lituanos


page 440, image: s440

incedere iubet; milite aulico, qui ad Gedanum militauerat, et per absentiam Ioannis Sborouij a Christophoro Nisicio ducebatur, iis attributo. partem aliarum copiarum cum Stanislao Tarnouio Ioannis Tarnouij illius famosi ducis nepote, qui eandem, quam tunc Samoscius, olim potestatem in exercitu habuerat, Ostrouiam versus, vt castris locum deligeret, praemisit. quem mox subsecutus Samoscius castraque ab inferiori parte ad Velicam flumen ponit. sita est Ostrouia in insula, quam Velica efficit, indeque nomen lingua Slauica sumpsit. in ea castrum insignis magnitudinis, et ad hodiernum belli vsum propugnaculis optime dimensum, ita vt duo castri latera, vnum quod ad VII trionem, alterum, quod ad ortum spectat, defendat: sed obtusiore tertio, ad occasum vergente, quod ita modico flexu lunatum erat, vt nulli recti tormentorum ictus secundum id latus dirigi possent; nec proinde quidquam periculi ex eo militi a cormentis immineret. igitur ad propugnacula in meridiem spectantia verberatio instituta, quibus a defensoribus nudatis, et occidentali parte innoxia, citra discrimen miles in ruinam euasurus sperabatur. rei tormentariae praeerat Veierus; iamque magna muri strage edita Pannonij ad impetum faciendum se parabant, cum praesidiarij deditionem fecere. inde Plescouiam rex ipse progreditur. in primo agmine Baltazar Andreae regis fratris F. cum Pannonicis, Palatinus Braslauiensis cum Polonicis copiis incedebant; qui vbi ad Cerecham flumen, quod ab ortu in Velicam influit, peruenerunt, ex Pannoniis quidam in vlteriorem ripam transgressi copias suas tripartito diuidunt, et tribus locis insidias struunt. missi dein qui hostem in excubiis sedentem ad pugnam prolectarent. Mosci insidias veriti cum primis congressi, cum retro cedere vellent, secundos ex insidiis exiguo numero consurgenteis conspicati vlterius procedunt, quod vtrosque numero superarent, effuseque insecuti ad tertios protracti sunt, qui maiore numero inuecti Moscos postremo in fugam vertunt. capti ex iis III Boiarici generis, ita Mosci nobileis vocant, et in castra perducti, ex quibus quae vires in vrbe essent, quid praesidij animique hostibus esset, cognitum est. adducti et aliquot captiui a Sigismundo Rosnio veteranorum Polonorum ductore, ex quibus singillatim interrogatis idem intellectum. Plescouia loco amoenissimo sita, duorum amnium confluxu, patentibus campis, et crebris collibus leniter assurgentibus ac frequenti iunipero vestitis, qui a Voronecia vsque non secus, ac si de industria consiti essent, hortorum speciem praebent; tum maxime monasteriorum, quae vltra XL numero egregie ex lapide exstructa eo loco visuntur, ambitu veluti circumdatur. vrbs in longitudinem porrecta, qua ad occasum vergit, angustior; a meridie Velica flumine alluitur, qui multis iam acceptis amnibus magnus V infra passuum millibus in Pelbam lacum influit. a VII trione cognominem fluuium habet, qui non procul a Nouogardia ortus, mediam Plescouiam diuidit, quae triplex est, et tribus muris distincta, mediamque arcem habet, et ipsam in treis partes diuisam: in exteriorem, quae ad meridiem et Velicam spectat, Kersemnouiam, alteram Domantouam; tertiam mediam dictam, non ad arcem, sed vrbem ipsam, cuius quasi vmbilicum tenet, appellatione relata. VII trionale latus omnium longissimum ad VIII passuum OIO muro ex lapide facto protenditur, ad quem Moscus alium interiorem ex terra inter binos trabium ordines contentum adiecerat. propugnaculis ex eodem lapide firmissimis vndique cingitur; quae cum non ita aequali spatio dimensa mutuo se protegerent, ex angulis eorum noui parietes proiecti, altissimoque cespite vestiti fuerant, fenestris pari inter se spatio, vt prominerent, dispositis. additae ad propugnaculorum angustiam supplendam, et maiorem firmitatem turres ligneae, quibus tormenta, cum disploderentur, contineri possent. vrbis Plescouiensis in Russorum annalibus antiquissima mentio est circa annum ab orbe condito, vt ipsi numerant, VI millesimum CCCC XII, quo Thorium filium Rurici principis Russiae Olgam ex ciuitate ea vxorem accepisse, ex qua Suentoslaus filius natus sit, memorant. inde varia cum vicinis


page 441, image: s441

bella ciuitati fuerunt, ac maxime cum Icolis populis, quorum nomen cum imperio periit: cum Sudetibus item, in quibus hodie Torpatum est, et cum Germanis Liuonensibus. postea Germanis captam vrbem iidem annales tradunt, anno ab illo priore CCCXXXVIII, ab Alexandro Iaroslai filio ex Monomachi stirpe haut multo post in libertatem assertam, qui profectus a Batti Tatarorum principe superatis Liuonis ex pacto vrbem recepit. ab eo tempore florentem fuisse, et Sen atûs amplitudine optimisque legibus temperatam late ditionem suam sparsisse, quippe ad quam magni Luki et Isborcum; eorumque territorium pertineret; quas prouincias per Palatinos Senatus regebat. vniuersis vero magistratibus principem finita cum potestate praefuisse, quem nouo et inaudito apud alios instituto a Russiae aut Lituaniae ducibus petebant. sic enim Timotheum a Lituanis, postquam sacris Christianis initiatus fuit, anno VI OIO IO CC LXXIV, ac filium eius Dauidem accepissc. dein ab Olgerdo filium eius, qui sacro lauacro ablutus Andreas dictus est. deindse cum Russiae ducibus conuenisse, vt eorum maiestatem certis condicionibus colerent, principesque, qui secundum patrias leges imperarent, deinceps accepisse. tandem anno VII millesimo XVIII a Basilio Ioannis, qui tunc regnabat, patre libertate prorsus spoliatum; quo ille Plescouiam IX KaL. Febr. die Oximae sacro venit; cui in rei bene gestae memoriam postea templum consecrauit, et ad templa primaria descendens per episcopum Columensem vrbem captam pronunciauit, eamque diripuit; Senatum omnem, maioremque nobilitatis partem in vincula coniecit, et immissis nouis coloniis in Moscouiam secum abduxit. arci praeerat Basilius, et fratris eius Petri ad Vlam flumen olim a Nic. Radeuilio caeli filius Ioannes Suiscij, e Susdaliensium ducum familia oriundi: Andreas item Coroscinius et Plesciouus. equitum invrbe VII OIO, peditum, iis connumeratis, qui ex oppidanis militareis operas inter milites obibant, L OIO; vrbanae multitudinis totidem hominum capita erant. Kosaci et duce Nic. Circassio operam suam addixerant, qui ex instituto militiae suae per agros palanteis excipiebant, praedisque agendis insidias ponebant, quos tamen Suikcius conuiuio ex occasione in vrbem acceptos intra moenia continuit. his cognitis, et loco diligenter lustrato tantam vrbem populis frequentem tot militum numero et tanta apparatus bellici vi munitam aggredi immensae molis opus merito visum est, adeo vt conatus primo poenituerit, et de oppugnatione aut Nouogardiam, aut ad alia proxima castella transferenda cogitatum fuerit. sed quia ad famam, quae de expeditione Plescouiensi sparsa fuerat, atque adeo regis existimationem pertinebat, ne frangi difficultatibus, aut fortunae suae ac militum virtuti diffidere videretur, in proposito persequendae oppugnationis permansum est, et ab orientali latere obsidio instituta; quo loco rex Cerecha transmisso castra metatus est; quod ab ea parte frequentes colles assurgentes a tormentorum ictibus frontem tutarentur, et angulus, in quem vrbs muris a parte illa coibat, maiorem rei bene gerendae facultatem dare videretur. eodem tempore Ferensbekius copias, quas promiserat, adduxit; sed ij pauci erant, ex iis fere, qui in Belgio militauerant; et quia Lubecenses parumse comeis in delectu concedendo, siue a Sueco persuasi, siue Mosci offensionem veriti praestiterant. reliqui tirones raptim scripti venerunt, et duce Bartholomaeo Budlero copiae a Gochardo duce Curlandiae missae; et voluntarij quidam; ex Borussia quidem Fabiano Donauo, qui postea auxiliarem exercitum in Galliam adduxit; ex Quadis Redero ducibus. Pannonij ad laeuam iuxta Velicam, Lituani in superiore parte ad Porcouiensem viam consederunt. medio inter hos spatio Poloni triplici carrorum ordine circumiecto ab vtraque riui illac labentis margine castra muniuerunt. Germanis, quod inter vtrosque relinquebatur, spatij attributum. sub id tempus ab Amurate legatus grauis aetate homo in castra venit ex ea occasione. Denletes Chiereius, qui nouissime Tataris Precopiensibus imperitarat, plureis liberos reliquerat, ex quibus Mahometes, qui nunc apud illos rerum potitur, ei successit; neque,


page 442, image: s442

metu an misericordia, incertum, fecit, quod inter barbaros securitatis caussa vsurpari solet, vt ceteri principum liberi e medio tollantur. itaque fratrem Abdelem magni animi et magnae inter suos opinionis virum non solum non interfecit, sed Galgam, is est supremus inter Tataros magistratus, et quasi successor designatus, creauit; quo a Persis capto, et, vt supra diximus, coniuratione Purpuratorum interfecto, eandem dignitatem in Halim alterum fratrem contulit, eumque spe successionis sibi deuinxit. sed inter haec a dulto iam filio Sadito, quem fratre praediligebat, cum eum successorem in imperio relinquere cuperet, reiecto fratre Galgam dixit, veritusque, ne iniuria hac Halis cum Salomete iuniore fratre iritatus contra se conspiraret, ad paricidij crudelitatem, quam hactenus exhorruerat; necessitate adductus est, deque fratribus e medio tollendis cogitare cepit. at periculi metu territi illi profugiunt, et cum diu exagitati in finibus oberrassent, ex praedis hinc inde abactis victitantes, a Kosacis excepti ad Michaelem Visnouecium Circassiensem praefectum adducti fuerant, qui eos in aduentum regis, sicuti iussus erat, seruabat. eos ex foedere tanquam, perfugas reposciturus venerat Turcicus legatus; cui responsum, quianondum rexeos vidisset, vbi in Poloniam rediisset, caussa cognita, uod aequius esset facturum. ica dimissus legatus, postquam per exercicum egregie in aciem instructis vbique copiis traductus est. quaeomnia intentis et auidis oculis conspicatus barbarus, et equitum ornatum, equorumque praestantiam et vniuerli exercitus speciem admiratus, Faceret Deus, inquit, vt isti principes, regem ac imperatorem suum designans, coniuncti inter se animis essent; ne orbis quidem terrarum viribus eorum par ad resistendum foret. inde progressisad locum castris capiendum Pannoniis, eruptione a praesidiariis facta, et mox intra vrbem compuisis cercatum. exinde vallum Pannonij contra Porchouiensem turrim iuxta fluuium Velicam, nec longo hinc inceruallo Poloni ad Suiniensem itidem turrim promouent, doliis vimineis prius locis idoneis iusto interuallo statutis. quod exiguaiactura et vnius tantum Petri Kendij insigni virtuce iuuenis morte constitic. secundum haec verberantur omni ex parte muri; et Pannonij, quod ab eorum parte cicius murus apertus esset, irrumpere conabancur. sed Samoscio censente sustinendam oppugnationem, dum e Polonorum quoque munitionibus aditus in murum patefieret, aliquandiu deliberatum, tandemque cum sententiam quisque suam tueretur, ne mora interposita spatium sui muniendi, fossasque nouas obiiciendi hosti daretur, decretum fuit, vt oppugnatio tentaretur. igitur Samoscius ad munitiones profectus Polonis Germanos adiungit. Pannoniis Bornemissa praeerat; Germani ante alios ire, eosque Poloni sequi iussi. cum Germani ad fossam successissent, Ioanne Garonna Gallo admodum strenuo milite, qui primus progressus aditum tentauerat, casu ab hoste deturbato, ceteri angustiorem ruinam rati, quam vt per eam possent perrumpere, conferti ad fossam constiterunt. at Poloni locum minime sibi dari indignati per medios penetrant, et hostibus turri lignea obiecta deiectis, in turrim ipsi magno labore euadunt, principesque Vibranouius ac Sirneus in summa turri signa statuunt. idem a Pannoniis signo a rege, qui ex altera ripa euentum opperiebatur, accepto factum, signaque a Thoma Derceno et Matthia Kerekesio in summo fixa; eorumque aemulatione Gabriel Bekesius equitem, cui praeerat, secum trahens et ipse irruit. iamque obsessi suos e propugnaculis pulsos signa diuersis locis fixa cernentes fugam circunspectare ceperant, cum Suiscio passim equo saucio circumuolitante, et obuios precibus, minis, ac verbis ad misericordiam compositis hortante; insuper episcopo vrbis sacra et simulacra circum gestante, dum ad fossas intus obiectas oppugnatores paullum subsistunt, collectis ex pauore animis sistuntur; primoque saxis et tormentis subiectos petere, mox et puluerem turri subiicere ceperunt. at ignem Poloni ferre non valentes, et ex Velicano propugnaculo transuersa scloppetorum per latus verberatione infestari, tandem se recipere coacti sunt; quibus cedentib. omnis in Pannonios


page 443, image: s443

versus impetus, qui munitiones obiectas superari posse desperantes; cum diu fortiter pugnando in vestigio mansissent, iamque nox immineret, postremo se receperunt, suis prius, qui caesi erant, sublatis. desiderati eo die ex nobilitate Polonica amplius XL; ex Pannoniis totidem, et in iis ipso Gabriele Bekesio. ex Moscis et multi occisi, et in iis Nic. Circassius Kosacorum ductor. hac clade accepta, vt militi reficiendi se ex casu aduerso spatium daret Samoscius, Georgium Mniscium Sanocensem praefectum, qui integer adhuc erat, cum suis excubiasobire iubet. inde mittuntur, qui militem et tormentarium puluerem vndique conquirant, quod interceptis literis obsessos casu concussos esse appareret, et modo in obsidione haererent, loci potiundi spes esset. interim consultum visum, vt castella circa vrbem ad impediendam comeatus importationem muniantur. cuniculis etiam res acta, sed exiguo prosectu. et quia auxilia per Pelbam, et inde per Velicam ventura nunciatum esset, Samoscius nauibus conquisitis continuas arbores vncis ferreis in singulas impactis, per eosque catenis transmissis ea, qua erat, flumen latitudine connectit; alias item e superiore fluminis parte, qua venturus hostis erat, secundum aduersam ripam alligat, ita vt cum hostiles naues transmisissent, regressu ab ea parte intercluderentur; alias postremo ab inferiori parte vrbem versus obiicit, vt cum in eum locum peruenissent, irretitis vtrinque nauibus in nullam partem effugium pateret. ita Germani nauibus impositi, vniuersieque rei praeficitur Vrouecius. nec successu res caruit. nam cum hostes silenti nocte per Velicam subirent, in insidias praecipitarunt, vixque post primum impetum in terram se eiiciunt, vbi palantes excepti et albescente iam die capti, ac CC circiter Boioarici generis in castra adducti sunt. aliud et a Torpato missum subsidium, quod mature, antequam in Germanos incidisset, se reccpit. Nicolaus Costouus aliud et terra in vrbem introducendum susceperat, isque per auia et solitarias siluas incedens, suis per noctem dilapsis, qui de intercepto priore subsidio intellexerant, herbis per aliquot horas contectus latuit. tandem a Lituanis animaduersus iuxta Suatohorensem viam, cui nobilissimum coenobium imminet, sub diei crepusculum captus est. Daniel Istenouius, qui primum agmen ducebat, euitatis iis locis, in quibus ignes cernebantur, in vrbem cum paucis euasit. caesi et paullo post CL qui ducente Theodoro Misceddouo incedebant, et capti circiter LX. dum Stephanus ad Plescouiam anxia cura distineretur, non minus animi ob Suecorum in Liuonia successus discruciabatur. Ioannes Sueciae rex quantumuis ab eo monitus, vt a Liuonia, quae iuris Polonici esset, abstineret, neque ex aliena victoria suam praedam faceret, exercitum in Liuoniam miserat. primo Viscuberga capta, Liuoniae borealis oppidum, Suecis per glaciem Finlandici maris incedentibus, et arx a Russis vitam et res, quas asportare possent, saluas pactis dedita IV Non. Mart. quorum exemplum secuti, qui Tolseburgm tenebant III a Vesberga milliaribus, quatriduo post deditionem fecere. recepta et de Russis Vichia duce Carolo Henrici filio, quae regio XI milliaribus in longitudinem, X in latitudinem patet. Loda et arx munitissima vix quatriduum obsessa celcrius opinione a Suecis in potestatem redacta est XI Kal. VItil. haut citra opinionem corrupti praefecti, qui ab eo tempore Suecis militauit. postea Vichelae arcis praesidiarij loco relicto et incenso Parnouiam se recipiunt. inde Sueci Lealam progrediuntur, quam candentibus iniectis in portam globis capiunt, et arcem deditione sui iuris faciunt. qui Habselensem arcem Mosci tenebant, cum se initio gnauiter defendissent, plerisque e Suecis occisis ad extremum pulsaco violenta verberacioneloco, et omni auxiliorum ipe praecisa V Eid. Vtil. eum dedunt. postea Naruam ductus exercitus duce Pontio Gardio. oppidum est ad Velicam situm, qui postquam in Pelbam lacum influit, inde egressus Narua dictus, vnde et oppido nomen, XXX circiter infra passuum OIO in mare exoneratur, tanto alueo, vt per eum maximae onerariae naues ad vrbem commode appellant, eaedemque aduerso flumine Plescouiam vsque agi possint; nisisupra Pelbam Plescouiam versus XX circiter cubitos altae cataractae


page 444, image: s444

cursum earum interciperent. Naruae Liuonicae ex aduerso aliam Iuanogrodum de suo nomine appellatam in vlteriore ripa excitauit Ioannes Moscus tam propinquo ab altera spatio, vt ponte vtraque coniungi, et ab altero in alterum locum telum adigi posset. ex ea progressus cum alteram cepisset, in ea Germanorum et vltramarinarum ac aliarum occidentalium nationum emporium collocauerat, cum merces antea, dum Narua in Liuonorum equitum potestate esset, Torpatum deferrentur. eius praesidij maiorem partem, vt et Torpati, ad Plescouiam, cui magis metuebat, reuocauerat Moscus. itaque exiguo negotio Narua citerior capitur, in quam tormenta vlterioris praesidiarij transtulerant; quibus destituti illi, cum Sueci iam citeriore capta in vlteriorem transcenderent, duce Hieronymo Cagnolo, qui cum aliquot Italorum manu Ioanni Sueco militabat, itatim deditionem fecerunt. eadem praesidiariorum consternatione Iamorodum et Coporia vicina castella in potestatem eius venere. in penitiore prouincia per arces, quae a Moscis tenebantur, arma circumferentibus Veisenstenium castrum alioqui natura et opere munitusimum in deditionem acccptum. mox et castra ad Parnouiam admota. auipiciis Stephani eodem tempore recepta pleraque loca, a Magno duce. Kirempesium, et Fabianum subitario opere munitum; a Biringio Pirchelium, a Thoma Embdano Salium captum. a Dembinio Lenouardum et Ascherotum, quae vtraque Dunae fluuij ripae imminebant; peditatu a Rigensibus, quibus grauis hostilis praesidij vicinitas erat, accepto, et Scoto milite, qui in castra ibat, retento expugnata; admotisque ad Kokenhausium castris eodem victoriae cursu locum capturus credebatur. nec cessabat Nic. Radiuillius cum Philone Kimita et Tataris duce Haraburda in hosticum missis, qui vltra Toropeciam progressus ad Salesam ambiguo initio certamine conflixit, Bogdano Ognicio et mox Gabriele Holubecone rem fortiter gerentibus. tandem fusi Mosci, insequentibus eos ad XV OIO passuum Holubecanis. inde ad Resouam vsque pergit Radiuillius, castrisque ad Volgam positis Halimbecum cum Tataris, quos penes se habebat, versus Sturiciam, quo Ioannes ipse Russorum princeps euentum Plescouiae opperiturus venerat, per flumen contendere, et populationibus ac incendiis late sparsis Polonici nominis terrorem passim circumferre iusserat; quorum aliqui ad Ocomeciam a Moscis intercepti sunt. postea Daniele Mursa ex iis, qui Mosci mensae ministrant, ad Radeuillium transfugiente, et de exiguo hominum numero, quos princeps circa se tunc Sturiciae habebat, eum edocente, iis tamen viribus, quibus potentissimi principis vitam ac salutem septam esse credi debebat, minimese parem ratus Dunam, indeque Dubdam magnis itineris difficultatibus conflictatus se recepit, frustraque inter eundum tentata Toropecia, quam comeatus penuria laborare falso intellexerat, Chelmam recta, et inde priscam Russam versus contendit. pugnatum et ad Opocam a Kosacis, quos contra Nouogardiam oppositos initio obsidionis fuisse diximus. ex iis aliquot a Tataris, qui Mosco militabant, intercepti. rursus Radeuillio in castra reduce, regij Tatari Moscos reprimunt, et Obatinscicum atque aliquot Boiarici generis capiunt. Ant. Posseuinus tunc eMoscouia ad regem venit, et Moscum obfirmato ad id animo esse dicit, vt nullas condiciones praeter eas, quas Polotiae proposuerit, admittere velit. sic enim iudicare, propter hiemis saeuitiem, quae illis locis intensissima esse solet, militem in hiberna mox distributum iri; regem ipsum superiorum temporum consuetudine ad comitia obeunda in regnum reuersurum. interim vrbem obsidione, se metu solutum iri; aliamque quamuis postea protinus belli sustinendi rationem reperturum. sed contra rex, exercitum se prius ab vrbe minime deportaturum, quam vel ea potitus esset, vel Liuonia vniuersa Moscus excessisset; et obfirmato se ad eam rem animo contra hiemis et frigoris vel mortiferam vim perduraturum ostendebat. Posseuinus cum haec audiret, tempus, quo in Moscouiam scriberet, et legatos de pace mitti peteret, flagitauit, et impetrauit, literisque suis quid reiponsi a rege tulisset, et quam spe sua fallerentur


page 445, image: s445

Mosci, mulis verbis ostendit, Moscumque, vt serio ad pacem animum applicaret, in eamque rem legatos ad locum, qui commodus ipsi videretur, mittceret, hortatur. nam a rege impetrasse, vt cum suis legatis de pace agi possit. acceptis Posseuini literis Moscus confestim nuncium remittit cum tabellario suo et literis ad Posseuinum, quibus Sapoliam pagum XC passuum OIO a Plescouia in diplomatum vsus, quae iter facientibus in Moscouia dari solent, constitutum ad conuentum delegit, eoque quamprimum legatos se missurum recipit, quibus publicis literis caueri petit. locus a rege accipitur, ad idque fidei publicae literae mittuntur, dum interim miles in Plescouiae obsidione haerens ingruente iam hieme frigoris incommoditatibus varie conflictaretur. nec deerant, qui odio expeditionis aliquid de Liuonia remittendum censerent, vt pax haberetur, et Posseuinum, vt partes suas interponeret, regemque ad aequiores condiciones nomine Pontificis inflecteret, hortarentur. et quia sciebat regem et Samoscium inprimis, cuius consilio fere vtebatur, maxime alienos esse, etiam instabat, vt Senatores coram Posseuino sententias dicerent. quod maxime regem pupugit, se cogi indigne supra quam dici potest ferentem, sparsis insuper rumoribus iritatum, quasi Liuoniam in Hungaros et fratrum filios diuidere in animo haberet, et ex qua nullus ad remp. fructus peruenturus esset, ad eam subiugandam vitam et sanguinem Polonorum in discrimen adduceret. his maxime se opponebat Samoscius, et nobilitatem voluntariam obtestatus, quae iam missionem petierat, ne discessu suo exploratae victoriae aut honestae pacis fructum corrumperet, rogabat, publiceque ostendebat, ad omnia prius se descensurum, quam infecta re, aut non tali pace, qualem rex proximis comitiis promisisset, inde discederet. vt vero Posseuinus in Senatum vocaretur, contramorem maiorum fieri, qui alteri cuiquam extero ius in negociis publicis aut auctoritatem aliquam tribuere nunquam tutum existimauerunt. habito super his consilio duae manendi rationes omnino proponebantur, vt aut ex castris iam munitis obsidio vrgeretur, aut castellis circum exstructis vrbs ad deditionem inopia comeatus adigeretur. vtramque hiemis saeuitia refutabat, quae necsub pellibus militem diutius in castris versari, nec solo frigoris duritie astricto opus ligonis patiebatur. itaque et confectus a Lituanis porrectusque regi libellus supplex, quo ad incommoda hibernorum vitanda, vt miles in hostico haberetur, petebant, et regi diem praefiniebant, intra quem, nisi pax fieret, liberum esset domum concedere. quae publice cum fierent et dicerentur, Moscum latere minime poterant, magnamque ad res seu vi seu condicionibus transigendas remoram afferebant. nec parua ob id inuidia flagrare se ignorabat Samoscius nuper ad summum militiae magistratum haut sine occulto procerum liuore euectus, cui tamen post eum adeptum se parem praebuit, quanquam id initio potius gratiae, quam meritis eius datum arege obnoxio videretur. sciebat quam incommodi de se sermones sererentur; hominem a puero literarum studiis deditum, atque in Italiae gymnasiis veluti educatum, vitaeque ex muneris necessitate togatae potius, quam militari innutritum, consiliis suis atque obstinatione vniuersum exercitum perditurum; legatum eum in hostico relicturum; ipsum extra belli periculum et immanis tempestatis incommoda ad comitia cum rege in Poloniam rediturum. hic ille est, qui ante octennium, pro ratione officij, quippe regni cancellarius, vnus ex legatis, qui regni Poloniae Henrico Andium tunc duci honorifice adeo ab ordinibus delati diploma in Galliam attulerunt, ipsumque Henricum publica ceremonia regem Lutetiae Parisiorum renuntiauit, magnam cum eruditionis ac eloquentiae, tum prudentiae et ingenij non Sarmatiae rigorem, sed Italici caeli clementiam referentis, et habitu motuque corporis Gallicos mores exprimentis laudem adeptus; ad quem et tunc de legatione illa librum scripsit Fr. Balduinus IC. quo illum tanquam librorum de Senatu Romano auctorem laudat; vt supra demonstrauimus. et vero vt ad proprij nominis celebritatem tunc aliena industria vti voluit, sic vt alieno nomine postea in propriis


page 446, image: s446

laudib. publicandis vsus sit, subdubito. nam libri de Moscouitico hoc bello, qui nomine Reinoldi Heidestenij secretarij regij, circumferuntur, elegantissime et accuratissime scripti, nisi iudicij fallor, aut ab ipso Samoscio scripti sunt, aut potius ab homine latine scribendi peritussimo, qui eos vel ipso Samoscio dictante, aut saltem ex ipsius commentariis exscripserit. rex conuentus nobilitatis indixerat, ne si comitia indicerentur, aut exercitum reducere, aut ab obsidione discedere cogeretur; et nihilominus, si impetrari non posset, vt nobilitatis conuentib. ordines contenti non essent, in omneis casus literas, quibus comitia indiceret, miserat. quod cum rursus astu Samoscij fieri proceres interpretarentur, qui regis in castris praesentia praefractis consiliis auctoritatem astruere vellet, eo maiore in eum inuidia bacchati sunt, sparsis etiam carminibus, quibus ei vita in scholastico puluere, non in sudore militari acta exprobrabatur. augebat inuidiam disciplinae militaris tuendae studium, quam seuere admodum, vt auctoritatem libi conciliaret, a milite exigebat Samoscius, et ab iis iplis, quorum quod iliustrior fortuna esset, peccata etiam et peccatorum ad deterrendos alios poenas illustriores esse dicebat. quos rumores ille siue caritate patriae, siue prudentia, ne in supremi magistratus ingressu impotentis animi putaretur, si sub publica persona priuatas iniurias vlicsci vellet, generose contem psit, et publicae saluti posthabere credi voluit; interim factis, non verbis vt calumnias ab aemulorum maliuolentia profectas reuinceret, operam dabat. itaque cum veteranum militem, qui ad Gedanum fuerat, de stipendiis debitis cetus agitare comperisset, edixit mox, qui priuatas coitiones fecissent, contra disciplinam et imperium militare fecisse iudicaturum, legeque in eos animaduersurum; quod si quid de commodis suis agendum existimarent, vel se appellarent, vel coram se de iis agerent. cum igitur illi ad tentorium suum conuenissent, de angustia aerarij multa praefatus, vt amori patriae ac reip. decori hanc incommoditatem condonarent, rogauit, et se non legatum ad exercitum, sicuti ab inuidis ictabatur, relicturum, sed ipsum toto oblidionis tempore remansurum pronunciauit. cum moneretur ab amicis, videret, quam remsusciperet, cum periculi plenam, tum quae, si secus caderet, magna cum inuidia eius superiorum rerum gloriam omnem esset oblcuratura, iis vnum id respondebat, sic existimare, bonum imperatorem ac patriae amantem ciuem publicae potius dignitati, quam priuatae studere deberer: ac si re infecta discedendum sit, vt res commodius in publicum cedant, ad se peccati cius opinionem, quam in regem ac rempub. vniuesiam malle recidere. refectae interim a praesidiario milite ruinae, ac nouum munimentum exstructum tormentis grandioribus impositis, vt cum quaedam LXX et XXC pondo globos iacularentur, trium terra repletarum corbium, vt ex ordine positae erant, seriem vno ictu penetrarent. Hungari nihilominus et Poloni vallum seruauerunt; cum obsessi et oppugnatores varia artificiosorum ignium peste et aliis instrumentis bellicis hinc inde mutuo se infestarent, nullo alio praeterea profectu. tandem oppugnationis consilio omisso ad vicina loca vis conuersa. ac primum tentatum monasterium, quod XXX passuum OIO a Plescouia abest, in via, qua Liuoniam et Rigam itur, cui Pezzurae nomen, quasi sepulcretum dicas, magna veneratione a Moscis B. Virgini, cuius eo in loco enatam ex arbore effigiem repertam colunt, consecratum, magnisque prouentibus de Nouogroda Liuonica detractis locupletatum. huic praesidium validum impositum erat, a quo pabulatores Poloni frequentibus incursionibus infestabantur. eo missus Ferensbekius, qui secundo in itinere commisso cum hostibus proelio inuitatus rem suscipit, et aperta turri cum Vilelmus Ketlerus Curlandiae ducis fratris F. Gaspar et Reinoldus Tisenhausi scalis admotis irruissent, fractis scalis in imum demissi, neque succurrentibus sociis capti sunt. quo cognito rex ad Germanicas copias Pannonios IO adiungit duce ipso Bornemissa, et maiora tormenta aliquot, quorum displosione diruta muri parte, Thomas Solandius manu aliqua calonum et Kosacorum Polonorum auersam a Germanorum et


page 447, image: s447

Pannoniorum munitionibus turrim, vbi hostem distinerent, scalis admotis petit, itidem, vt alij, cum damno repulsus. magna omnino res confusione administrabatur, ex quo summus militiae dux Samoscius creatus fuerat, non culpa ipsius, sed inuidia aemulorum, qui occasiones a castris discedendi alij aliam quaerebant, ita vt nusquam coniunctis viribus in vllum conatum incubitum sit. quo fiebat, vt dum singuli per se rem gerunt, interim defensoribus vireis suas omneis coniungendi facultas daretur, et oppugnatorum impetus imminueretur. demum hoc exemplo patuit, in leuioribus munitionibus haut minus saepe negligentia, quam in firmissimis dissicultate offendi, quod in hismagnitudo penculi, ac ex eo natus metus virtutem plerumque acuat; contra in illis exiguitas periculi fere curam animi ac contentionem remittat. antequam rex ad comitia prosicisceretur, nam de conuentibus nobilitatis fuit irritus conatus, legatos, qui de pace agant, nominauit Ianusium Sbarasium Palatinum Braslauiensem, qui pro Poloniae regno, Albertum Radiuillium Palatij Lituanici tribunum, qui pro Lituaniae principatu interessent. his adiunxit Michaelem Haraburdam rerum Moscicarum peritissimum, qui scribae munere defungeretur, pacis constituendae arbitrio Samoscio commisso, qui regis vices obiret. rex cum voluntariis et omni aulico comitatu, relicto in castris Baltazare Andreae fratris filio, transmisso ad Duneburgum Duna Vilnam venit. cum Samoscio Polonicus stipendiarius miles remanut, tam is, qui iam ab initio cum. eo ad Plescouiam accesserat, quam is, qui a Sturicensi excursione cum Radiuillio nuper in castra reuerterat, nulli praeterea. is vero per absentiam regis, ne quid negligentia in solutiore disciplina peccaretur, eo sibi diligentius enitendum videbat, quod aemulorum in se oculos intentos sciebat, et si quid peccatum esset, non haberet, cuius auctoritate se tueretur, aut in quem reiecta culpa se excusare posset. primum ex praefectis sex deligit, cum quibus de secretioribus negotiis capita conferret. ij erant Senatorij ordinis Ioannes Tarnouius, et Stephanus Grudscinscius; ex equestri Ernestus Veierus, Martinus Casanouius, Ioannes Lesnouolscius, et Sigismundus Rosnius. cognito autem ex captiuis, quid hominum, quid comeatus in vrbe esset, sic rationem inibat Samoscius, si subuectio comeatus in vrbem impediretur, intra Maium proximum obsessos fame victos ad deditionem necessario compulsum iri; interim captis circum castellis militem contineri et ab asperitate frigoris defendi posse. igitur dispositis insidiis aliquoties pugnatum, dum obsessi pabulatum exeunt, deteriore ipsorum semper condicione. tandem legati a Mosco Demetrius Petri F. Ilecius, Romanus Olfironius, proque scriba Nic. Bassorekus venere, quibus obuiam profecto Posseuino Poloni legati mox subsecuti sunt; initioque actioni facto, primum de Sueco pace comprehendendo actum; cui licet merito succenseret rex, quod ipso contra communem hostem occupato per Liuoniam quantumuis rogatus, vt ab ea abstineret, arma circumtulisset, tamen vxoris precibus exoratus, quae soror Sueci vxoris erat, vt comprehenderetur, assenserat. in mandatis habebant Mosci, sicuti ex transfuga cognitum est, vt si Pleicouia deductus esset exercitus, occasione quaesita colloquium abrumperent; sin minus de pace serio agerent; his autem condicionibus hanc postremo concluderent, vt si rex Lukos et cetera hoc bello capta restitueret, praeter Velisium et vniuersam ditionem Polotiensem vniuersa quoque Liuonia ei cederent. itaque cum viderent legati regem quidem discessisse, ceterum obsidionem adhuc vrgeri, quia tamen mussare multos intellexerant, et ob frigoris saeuitiam tandem obsidionem relictum iri sibi persuaserant, moras nectebant, et de leuissimis rebus tempus, vt ad principem suum scriberent, petebant. interim ex captiuis a Spitcone Iordano viro strenuo et Dersauiensi pugna claro oppressis de Ioannis maioris natu Principis F. morte cognitum est. eum, cum patri opum magnitudinem ac thesauros ostentanti virtutem potiorem thesauris esse respondisset, qua qui praeditus esset, aurum possidentem imperio exuere posset; siue quod obstinatius a patre, vt cum hoste dimicaret,


page 448, image: s448

efflagitasset, scipione in capite ab ipso parente percussum, in epilepticos dolores incidisse, moxque ex iis decessisse captiui narrabant, eo maiore ipsius luctu, quod licet alterum Theodorum nomine filium haberet, tamen is mentis vitio ad regnum aut res alias inutilis haberetur. iamque tempus exeunte anno venerat, quo intensissima iis in locis frigora esse vulgari apud Moscos sermone ostenditur, qui Nicolai et Christi frigora appellant, cum maxima designare volunt. Moscouia quippe cum omnis sub ipsis fere trionibus posita sit, nuilibi in ea, quam in Plescouiensi agro, frigora vehementiora sunt. itaque animalia, quae aliis in locis nigro aut fusco sunt colore, vt corui, gallinae siluestres, perdices, lagopodes, vrsi, lepores, aliaque id generis seu caeli natura siue frigoris vi candida ibi conspiciuntur. noctium vero tanta longitudo est, cum longissimae sunt, vt diei spatium non amplius, quam V horarum sit; quo fiebat, vt excubiae difficilius, nec nisi cum mortis periculo plerunque obirentur. tanta quippe eius vis erat, vt vbi quis extra tabernaculum pedem extulisset, omnibus fere membris atque iis maxime, quae aeri patebant, naribus auribus ac facie tota gelu astrictus obtorpesceret, dein febri superueniente emoreretur. quod autem de illius caeli natura cum miraculo nonnulli prodiderunt, vt aquae ipsae, dum funduntur congelentur, id experimento multis constitit. itaque cum exeubiae exterius initio agerentur, plerisque membra emoriebantur. cuius rei exemplum ab eo, qui hanc historiam scripsit memorabile proditur, de equite quodam turmae Rosnianae, cui cum vtrumque crus plane iam frigore emortuum esset, isque inde in febrim, quam mentis alienatio secuta erat, incidisset, medicus ferro crura resecuit, adeo nullo sensu, vt postquam ad se rediit, non secus ac si aliquam ornatus partem requireret, de pedibus amissis astanteis interrogare ceperit. cuiincommodo hoc remediumpro tempore attulit Samoscius. quaternis vicibus excubias singulis permutabat, et paucos extra emittebat, atque ex eo numero fere, qui non hostiresistere, sed eruptionis hostium suos commonefacere possent; ceteros in armis paratos se ab iniuria aeris adeo infesti defensos sub tentoriis tenebat. Pertinet et ad res Polonicas collatio doctrinae inter Hieremiam Patriarcham Constantinopolitanum et scholae Tubingensis theologos diu ante habita hoc anno euulgata et postea variis scriptis agitata. ante octennium Iacobus Andreanus ecclesiae Tubingensis praepositus et Academiae cancellarius, hos enim titulos sibi sumit, et Martinus Crusius linguae Graecae Latinaeque in ea professor confessionis Augustanae praecipua capica in Graecam linguam pridem a Paullo Dolscio Plauensi versa ad Hieremiam Patriarcham Constantinopolitanum transmiserant, eo consilio, vt postea scripserunt, vt quia Lutheranos toto oriente quasi sectarios exagitari intellexerant, ab infamia, qua inuidiose onerabantur, se purgarent, et vt eorum verbis vtar, lucernam verbi diuini minime sub modium absconderent, sed supra candelabrum collocarent. ad eam benigne et humanissime a Patriarcha primo responsum die XV Maij an. OIO IO LXXVI; intcrim modeste impugnatis, quae receptae in ecclesia Graeca doctrinae aduersabantur. quo accepto Lucas Osiander Andreani nomine et M. Crusius nouum scriptum mittunt Kal. VIIIbribus anni sequentis, compendium scilicet thologiae Iacobi Herbrandi a Crusio in linguam Graecam conuersum, in quo praecipue de regula in S. scripturae interpretatione tenenda et S. Spiritus processione agitur. adillud denuo a Patriarcha responsum anno OIO IO LXXIX, cui rursus a Virtembergensibus tertium scriptum oppositum est anno sequenti die S. Ioannis Baptistae, et Constantinopoli transmissum. ad quod cum respondisset Hieremias VI Iunij, Virtembergenses postremo disceptationem officiosa gratiarum actione clauserunt. eius acta pro tempore a Virtembergensibus suppressa, partim, sicuti ipsi postea retulerunt, vt Patriarchae parcerent, quem tunc in summo discrimine, quippe qui dignitate ad tempus motus fuerit, versari intellexerant, partim, quod nullam ex editione illius vtilitatem ad ecclesiam Dei redundaturam existimarent. at Stanislaus Socolouius regis Poloniae theologus


page 449, image: s449

cum de ea resciuisset, per archimandritam quendam, quem Leopoli Russiae Polonicae metropoli nactus fuerat, magnopere ab ipso contendit, vt quamprimum domum reuersus esset, collationis acta ad se transmitteret. quod et ille haut segniter fecit. igitur ea vbi accepit Socolouius in linguam Latinam vertit, et censurae orientalis Ecclesiae titulo cum annotationibus suis hoc anno publicauit, atque Gregorio XIII P. M. inscripsit, vt ostenderet, Virtembergenseis et eandem cum illis confessionem amplectenteis, cum nullum sibi in ecclesia catholica vsquam in occidente locum relictum viderent, ad antistites orientaleis confugisse, quod olim Pelagianis obiecit B. Augustinus, et nihilominus magnam in ipsorum doctrina discrepationem a sua reperisse. quod cum cognouulent Virtembergenses, eadem Graece et Latine Vitembergae edenda triennio post curarunt cum praefatione, aduersus quam anno post Io. Bapt. Fiklerus I. V. consultus Spongiam icripsit, et ipse Socolouius respondit, et sententiam definitiuam Hieremiae P. adiecit, cum antidoto vltimae responsionis Virtembergensium ad censuram Patriarchae de articulis confessionis Augustanae. sociam operam et commodauit Iacobus Gorscius animaduersione in id edita, cui Crusio nomen fecit. dum Stephanus contra Moscos feliater pugnaret, diuersa Europae parte Philippus Hispaniarum rex pari felicitate Lusitaniae res administrabat. iamque propinquabat tempus, quo Tomarum ad Curiarum procuratores audiendos profecturus erat; sed in itinere Catharinam Bracantini ducis vxorem, cuius praecipuum in regni Lusitaniae successione ius fuisse supra demonstrauimus, officiose inuisere voluit. illa Viciosa-villa Boinum venerat, vbi cum ea Philippus totum diem fuit, et familiare colloquium per horas complureis habuit. missus et Philippus Cordubensis Arragonius, qui nomine regis Bracantinum eius maritum salutaret. inde rex Eluam reuersus Tomarum versus iter intendit. magna erat expectatio noui principis aduentus. heic Philippus vultu sereno cunctos excipere, comiter affari, ad postulata benigne respondere, vt nihil in verbis et externa specie ad summam humanitatem et beniuolentiae significationem reliqui faceret. verum in concedendis gratiis, beneficiis, ac praemiis, quae promiscue petebantur, lente admodum res procedebat, regis facto an ministrorum culpa, petentiumve mutuo se concursu impedientium importuna festinatione, incertum. tantum Bracantino Comitis stabuli dignitas hereditaria confirmata, et velleris aurei insigne datum. ipse, dum sacrum perageretur, post cortinam iuxta regem admittebatur, omni honoris non vulgaris specie decoratus, nulla praeterea re, quae ad fortunarum ac potentiae amplificationem pertineret, cumulatus. antequam conuentus haberetur, iusiurandum a rege praestitum et acceptum est, eo maiore quam nuper Henrico rege, pompa et minore strepitu, quod in consessu Curiarum, nec simili popularium affectu res celebraretur. id ritu sollemni peractum, praesentibus Bracantino antistite, qui in Lusitania Hispaniarum primas habetur, Olissiponensi et Eborensi archiepiscopis, Conimbricensi, Portalegrensi et Leiriensi episcopis, ac regni proceribus, praeeunte in verba Michaele Mora, qui erat Ordinibus ab epistolis. Philippus tacta cruce iurauit. postea recitata iuramenti Ordinum a Mora formula. tum Bracantinus, et Theodosius Barcelli dux eius F. ac proceres; dein sacerdotes, et ciuitatum Syndici tactis S. S. Euangeliis in Philippi fidem addicti sunt. Philippus ipse per se spetie oris venerandus, composito ad humanitatem vultu, ita vt ex Castellensi mores Lusitanos induisse videretur, pallio inaurato conspiciendus, magnaque nobilium vndique confluentium corona cinctus insolitam actioni dignitatem conciliabat. ibi praeteritorum gratia tamdiu expetita tandem promulgata fuit. sed exspectationi minime exitus respondit, cum non solum Antonius Prior, Francicus Portugallus Vimiosi comes, et Ioannes Gardae episcopus Vimiosi frater cum L aliis factionis contrariae principibus, sed etiam cuncti monasticam vitam professi ab ea excluderentur, et ceteri, qui Antonij partes secuti essent, in posterum publicorum munerum administratione indigni haberentur.


page 450, image: s450

id cum multos merito iritasset, qui praeteritorum memoriam sepultam cupiebant, et sperauerant, tamen post crebro repetitas deprecationes nihil impetrari potuit, continuoque qui a gratia excipiebantur, edidis citati, et seuere admodum in eos inquiri ceptum. actioni non interfuerunt Castellenses, ab ea, vt gratum faceret Lusitanis, a Philippo exclusi. quod vt illi patientius ferrent, Albertus cardinalis, quem Philippus secum adduxerat et postea regno praefecit, ab ea abesse, et cum Castellensibus proceribus publico abstinere iussus est. demum XIII Kal. Maias initium comitiis factum, vbi Antonius Pignerus Leiriensis episcopus coram Philippo pro conuentus auctoritate verba feoit, eum Spiritus sancti gratia regi in id institutum, vt rex cum subditis suis de repub. consilia communicaret; laudabilem hunc morem Philippum secutum ab ipsis petere, vt ea, qua hactenus fecerunt, prudentia, erga principem ac patriam amore, et fide, quae in commune profutura existiment, ex animisententia proferant. tum gratiam a rege factam multis verbis amplificat; eam clementiae et benignitatis regiae tantum primitias esse, quae de maioribus beneficiis deinceps consequendis, et ipsorum fidei ac obedientiae responsuris spem faciant. ad haec Damianus Aguiar vnus ex Olissiponae syndicis vrbis nomine gratias egit pro praeteritorum obliuione sancita, et Curiarum conuocatione. tum postulata quaedam protulit leuioris momenti, quae (ita ex compacto conuenerat) ad plebis aucupandam gratiam statim rex concessit: necnon et omnia fere, quae Ossunae dux regio nomine regni curatoribus promiserat, rata habuit, exceptis iis, quae praesidia, Americanam, et occidentalis Indiae nauigationem, et aequalem cum Castellensibus honorum participationem spectabant; de quibus spatium cum Castellensibus agendi rex sibi sumpsit. insuper et aliud breuiculum a syndicis porrectum Philippo de vxore Lusitana ducenda, principe in Lusitania educando, seperandis Lusitaniae a Castellensi ditione rebus, moneta peculiari in regno habenda, vectigalibus minuendis, praesidiis tollendis, iuris ordine constituendo. quae omnia aut rex omnino negauit, aut ambiguis responsis ad marginem appositis elusit. nobilium ordo XXX e suo numero delegauerat, qui meritis suis confisi amplissima sibi praemia deberi fingebant. ij petebant plenam in subditos iurisdictionem; vt qui magistratum gessissent, nonnisi nobilium censurae subiacerent; nullum rex nisi ob egregia merita nobilitatis praerogatiua ornaret, quae ad heredes nisi ob eadem merita non transmitteretur. primariae dignitates et administrationes publicae solis nobilibus committerentur. quae omnia rursus vt insolentia rex negauit, fremente raultum nobilitate. de schola Conimbricae abolenda cogitasse regem opinio fuit, idque iuxta prudentem et cautum principem facturum plerique rebantur, quod periculosum videretur, in noui regni auspiciis nondum constitutis rebus IV OIO iuuenum quasi iurisdictione regia solutorum libere in vrbe vagari, quorum effrenata libertate seditiones alioqui pacato regno cieri possent. nam veluti auctoratorum ad coniurationes contra remp. seminarium id fore. aboleta vero illa academia id boni consequi, vt iuuentus ad Castellensium academias transire necesse habeat, et ita a teneris cum Castellensibus consuescere, eorum mores imbuere, ac veteres simultates deponere paullatim discat. his accedebat, quod Iuris consulti in illa schola, dum initio Henricus cardinalis in Bracantini partes propenderet, eius caussam contra Philippum pertinaciter defenderant, detortis per falsas interpretationes, vt Philippici aiebant, non solum legibus imperialibus, sed etiam sacris canonibus; quae res insigne castigationis exemplum mereri videbatur. his rationibus ipsi etiam Lusitani, qui Philippo fauebant, inducti sic censebant, nunquam quieturam Lusitaniam, si iuuentus literis operam dare sub huiusmodi doctoribus permitteretur. contra tamen tenuit, et Philippus non solum Academiae antiqua iura, priuilegia, ac libertates seruauit; sed eos, qui contra ipsum scripserant, dissimulata generose iniuria fouit, et praecipuo fauore prosecutus est, confirmatis et auctis stipendiis. Pontifex qui initio suas partes, vt diximus, interponere voluerat,


page 451, image: s451

re confecta, cuius arbitrium et gratiam frustra ambiuerat; oratorem suum misit, qui felicem successum Philippo gratularetur, excusaretque, quod belli internecini metu pro muneris sui necessitate fecerat. per eum Pontifex impetratis Iacobo Boncompagno filio naturali, quem principibus viris iam dignitate parem effecerat, et porro amplificatis honoribus cumulare non desinebat, nouis a rege titulis ac muneribus, vicissim ei permisit, vt per Georgium Taidam olim Visei episcopum de caussis perduellium adempto prouocationis beneficio cognosceret. ita que mox citati Antonius Crati Prior et Gardae episcopus, et cum minime comparerent, tanquam contumaces conuicti, et dignitatibus sacris priuati sunt. missi et a Senatu Veneto legati Hieronymus Lipomanus, et Vincentius Tronus, qui Philippo felicia noui regni auspicia gratularentur. inde Philippus in insulas Lusitanae ditionis in Atlantico mari Proregis titulo Franciscum Mascaregnam Eborensem equitem mittit, in locum com itis Togmae nuper defuncti, quo mortuo Ferdinandus Tellus Silua prouincia m summa fide ac prudentia, dum nouus Prorex adueniret, moderatus est, Antonius interim vbique vestigabatur: nam adhuc in Lusitania latebat, tanta popularium ac suorum fide seruatus, vt quamuis magnis propositis praemiis et per exploratores omnem operam Hieronymus Mendoza et Emanuel Portogallus Vimiosi patruus ad eum colloquio fallendum darent, nusquam reperiri potuerit. is Vimiosum comitem in Galliam et Angliam praemiserat, qui vicinorum principum opem contra communem hostem implorarent. miserat et Emanuelem Siluam Turris-viridis comitem, qui Andinum cum iam Camera cum venisset, conuenit. id male Philippum habebat, qui quo maiorem erga se Lusitanorum fidem experiebatur Antonius, tanto magis de nouis in regno nuper parto motibus sibi metuendum intelligebat. itaque et praesidia passim spargere, et classem inTagi aestuario tenere cogebatur, magna indigenarum offensione et incommodo, qui sero errore cognito cum se vndique a Castellensibus quasi obsessos viderent, mutuis se increpationibus incusabant, quod non coniunctis animis et viribus aut se initio strenue defendissent, aut pro libertate patriae honorificis condicionibus cum Philippo transegissent. Antonius fidei suorum confisus omnia in vrbe ad profectionem parauerat, neque eo venire dubitauit, quantumuis paullo ante Petrus Alpoes iuris peritus ob id Olisiponae comprehensus, et rem in parte confessus extremo supplicio affectus fuisset. cum vero is casus eius discessum retardasset, postremo Cetobrigam contendit, vbi naue Batauica portûs Enchusani, cuius nauarchus erat Cornelius Ecmundanus, IC? aureorum pretio conducta cum Franciscano quodam, Emanuele Silua, Thoma Cachiero, Didaco Roisio, Constantino Britone, Didaco Quaresma, et paucis aliis fidis suis conscensa Caletum versus cursum tenuit, cum ab VIIIbri anni superioris, quo Vianam reliquerat, ad Iunium vsque mensem impune in regno latuisset. mulieris cuiusdam nomine Beatricis Consaluae, cuius frater Dominicus cum Antonio in Galliam profectus est, fide et astu id factum postea scriptis prodidit ipse Antonius, cuius ob id effigiem, cum fuga sibi in tempore consuluisset, patibulo affigi iussit Philippus. iamque Curiae dimissae fuerant, et Philippus LXX dies Tomari commoratus Santarenum venit, et Almerinum palatio regali insignem locum. inde cum ad vrbem venire festinaret, nondum tamen fausti ingressûs festis apparatibus confectis Almadam in aduersa Tagi ripa deflexit, loco ad capiendum tantum comitatum valde incommodo, et tandem III Kal. Vtil. qui dies B. Petro sacer est, conscensis triremibus, quas Aluarus Bassanus Sanctae crucis marchio adduxerat, ad pontem ligneum paratum exscensionem fecit, nondum consummatis apparatibus, et ab Hectore Pina magistratûs Camerae primario viro nomine vniuersae ciuitatis salutatus est, habita oratione vanitatis ridiculae plena, qua orbis terrarum maximae ciuitati deberi potentissimum terrarum monarcham aiebat, excusataque ciuium in obsequio deferendo tarditate seu segnitie, tandem refricata Ferdinandi Pinae gentilis sui ab Antonio interfecti, vt supra diximus, memoria, eam vt regni principem, sic primam pro


page 452, image: s452

side Philippo debita sanguinem fudisse contestabatur. demum excusata ob praeteritas calamitates apparatuum tenuitate, ad extremum subiiciebat, tantum sibi Lusitanos de Philippi benignitate polliceri, vt non hoc regnum deinceps Castellensi vnitum, sed cetera ipsius regna cum Portugallensi confusa censeantur. inde sub vranisco magna pompa ad primariam aedem deductus cum precibus ad Deum defunctus esset, ad Palatium perrexit, nobilitate pedibus pompam sequente, et plebe circumfusa, quae insita leuitate, vt nuper Antonium, sic nunc Philippum festis clamoribus et confuso plausu prosequebatur; prudentioribus interim vicem regni admirantibus siue deplorantibus, quod biennio quinque reges veluti habuisset, qua casuum varietate Deus miseros populos diuersa peste adflixisset, et Sebastiani temeritate, Henrici fluctuante imprudentia, Curatorum regni discordantibus studiis, Antonij tyrannide, et Philippi armis ac potentia quasi destinatis irae suae flagellis vsus eorum lasciuientem copiam ac petulantiam ad inopiam ac summas angustias adduxisset. vrgebant proceres, vt nouus rex titulos, commendas, quas vocant, ac praemia inter eos diuideret. sed cunctatione innata Philippus eorum flagitationes, quantum in se erat, frustrabatur; tamen vt in speciem aliquo modo eorum votis satisfacere videretur, Franciscum Sadam vnum ex regni Curatoribus, et Ferrandum Norognam comites creat; Christophorum Moram Camerarij titulo ornat; et Petrum Alcasouam, quem Henricus infesto adeo animo insectatus fuerat, honoribus restituit, et Camerarium item facit. de cetero, cum libellorum supplicum multitudine obrueretur, et rursus multitudine consiliariorum odio et amore in diuersa raptatorum fieret, vt negotia explicari non possent, eorum, qui mercedes petebant, caussas ad duorum concilium reuocauit. ij fuerunt Ant. Pignerus Leiriae episcopus, et Christophorus Mora. ille quidem morti proximus, sed mentis bene compos, quod nullis caritatibus tangeretur, eo maiorem citra amorem cuiusque meritorum rationem habiturus videbatur; hic quod a Philippo in aula sua educatus et probus haberetur. facta et spes Lusitanis ad componenda eorum iam non occulta murmura, vt Maria Augusta Philippi soror, quae e Germania hoc anno in Italiam venit, et Ioannis Andreae Auriae triremibus in Hispaniam deportata est, regno praeficeretur; quae et ob dignitatem personae, et quod matre Lusitana prognata esset, popularium beniuolentiam fratri conciliatura credebatur. rebus in Lusitania pro tempore constitutis Insularum cura Philippum anxium tenebat, merito veritum, ne copiis ex Gallia et Anglia ab Antonio summissis Insulani confirmati porro in rebellione pergerent, exemplumque ad ceteros regni eiusdem subditos emanaret. ad Tertiam missus fuerat Petrus Valdes cum amplissimis mandatis, qui appulsu prohibitus, spretisque ab eo propositis condicionibus se cum viribus, quas habebat, occasionem opperiens in vicinarum Insularum litoribus continebat. cum eo erant Lud. Bassanus, Io. Monsaluus, Didacus Castrensis, Valladares Sarmientus, Ludouicus Ribera, Didacus Valdes. postea Petro summissus cum nouis viribus Lupus Figeroa, vt coniunctis cum Petro copiis insulam vi in potestatem redigeret. dum Figeroa in itinere esset, Valdes aliquoties exscensione facta ad capiendas furto vuas cum negligenter stationes obiri cognouisset, ad haec metueret, ne si aduentum opperiretur, speratae gloriae fructum amitteret, conatum instigante Didaco Valde intempestiua vanitate praecipitauit, et S. Iacobi die ad Insulam fere scopulis nisi ab vna parte, quam Lusitani positis in tumulo IV ferreis tormentis muniuerant, vallatam, scaphas inter Angram et Praiam appellit, primoque impetu deiecta statione et occupatis tormentis, dum locum munire aggreditur, statim ad arma in vrbe conclamatur, et ad pulsum tintinnabulorum concursu facto statim circumfunditur. erat in vrbe Ioannes Betancurius primarius ciuis a Betancurio illo nostrate, qui primus Azoras lustrauit, easque Lusitanis vendidit, sicuti suo loco diximus, genus ducens, qui Philippi partibus addictus cum C oppidanis consciis Philippi nomine inclamato montanos mox concursuros, multosque nomen huic militiae datuoros temeraria fiducia sibi


page 453, image: s453

persuaserat. is verba pro factis reputans sociorum promissis deceptus cum insigni hoc operae pretio facto magnam se gratiam a Philippo initurum speraret, de vrbe in potestatem redigenda consilium capit, sublataque voce et nomen Philippi vbique ciens, cum nemo arma caperet, a plebe circumdatur, magnique beneficij loco duxit, quod cum paucis, qui cum eo erant, male a furentibus multatus, ceterum vita salua in carcerem coniectus est. iamque bis mille amplius Lusitani ad tumultum conuenerant, quorum viribus fretus Cyprianus Figeredus, qui loco praeerat, contra Hispanos ducit; quorum de numero incertus, vt vicissim eos falleret, et tumultuario veluti vallo se defenderet, astu vsus est ex consilio Augustiniani cuiusdam eremitae, qui vt alij vitam monasticam professi tunc licentia grassante se rebus bellicis immiscebant. itaque boues, quorum magnus in insula numerus, vndique conquisiti et stimulis contra hosteis in citati tantum puluerem excitarunt, vt Hispani Lusitanos pone sequenteis dignoscere non possent, et consumpto prioribus cum insulanis velitationibus nitroso puluere et glandibus, fessi et fere inermes ad scaphas confugere coacti sint, iam iritato mari, ita vt cum ad litus appellere commode non possent, multi mare ingressi, et vix gutture aqua extantes, ac crebra insequentium displosione infestati misere perierint. multi interfecti, multi fluctibus hausti; nemini exacerbatis magis vetere odio, quam iniuria recenti animis gratia facta: CCCC amplius ex Hispanis desiderati. in iis Didacus Valdes temerarij conatûs incentor, et Lud. Bassanus. desideratus et Philippus Artaldus strenuus ordinum ductor, qui magnum robustae fortitudinis specimen eo die dedit, ac reliqui fere ordinum ductores. in mortuos etiam saeuitum, et a lixis, qua capite, qua brachiis, qua cruribus truncata cadauera, quae ad extremum immaniter lacerata quasi in triumphum ab insolenti victore in vrbem festo plausu et cum tripudiis relata sunt, prodeuntibus ad victoris occursum etiam sacrorum collegiorum sodalibus, qui non contenti tam crudeli spectaculo etiam mortuorum cruore se polluerunt, ferro et ipsi in eos saeuientes. fama fuit, quosdam corda nihil sentientibus extraxisse, et ex iis prae rabie degustasse. soli Iesuitae, qui, quod suspecti essent, se domi continebant, spectaculo abstinuerunt. Figeredus lectis spoliis et armis in currus impositis vrbem triumphabundus ingressus est, signis per vicos vbique pari lasciuia laceratis. Valdes pugna elapsus felicior nauarcha, quam belli ductor rei infeliciter gestae nuncium primus Olissiponam attulit; vbi Philippus dispositis per litus, et intra Durium et Minium praesidiis arci S. Iuliani muniendae intentus erat, nuncioque illo allato plane de reducendis ad sanitatem citra armorum vim insulanos desperare cepit, animi anxius, cum et populareis male affectos videret, et dimissis Italis Germanisque, et Hispanis varia peste multum deminutis vix circa se V OIO bellatorum haberet, quorum mille Figeroae ad Azoras nauiganti attribuerat. anxietatem augebat incerta de aduentu classis ex India Orientali, Brasiliensi regione, S. Thomae insula, et promontorio Viridi fama; quae si ad Tertiam appelleret, inde proculdubio in Angliam ad Antonium vela factura esset, et quanta spe Philippum frustratura, tantum adiumenti Antonij, qui in Anglia erat, rebus allatura. quantum ad Orientalem classem spectabat, cum constaret eam Olissipona tempore interregni post Henrici mortem profectam esse, verosimile fiebat, Ludouicum Ataidem Indiarum proregem nihil temere fortunae commissurum: sed qua erat prudentia, antequam classem remitteret, opperiturum, dum de compositis regni rebus aliquid certius cognosceret. contra alij disputabant, et Indias ceterasque ditionis Lusitanae insulas commoditate portuum Hispaniae carere non posse ostendebant; sic que colligebant, vbi classis duces et institores intellexissent, Lusitaniam in Philippi potestate esse, protinus ad vrbem venturos. nec opinione illi sua falsi sunt. nam Ataides per literas superiore anno, a Philippo missas cum de successu rerum cognouisset, protinus omissa omni deliberatione, et spretis Antonij per contrarias literas repetitis promissis, classem ad Philippum in Lusitaniam remisit, quae Tertiae propinqua,


page 454, image: s454

cum nihil certi cognoscere potuisset, quantumuis ab insulanis, vt in portum subiret, inuitaretur, recta Olissiponam, vbi quisque vxores liberos ac fortunas relictas sciret, contendit, nusquam obuio facto Valde, qui post cladem acceptam propere se in Lusitaniam receperat. tantum Figeroam obuium habuerunt, qui classis praefectum de Philippi et regni rebus plene instructum ad persequendum iter confirmauit, et aqua ac rebus necessariis iuuit, multisque promissis oneratum dimisit. huius quo dubius magis, eo gratior aduentus fuit, cum multi putarent, et Philippus ipse, classem, quod serius appulisset, in Angliam transmisisse. interea Figeroa ad Tertiae conspectum venit, et cum male affectos insulanos videret, Angrensium tamen animos periclitari st atuit, ecquid in Philippi potestate esse vellent, plenae gratiae et priuilegiorum amplificationis spe facta. verum illi, qui non ex Philippi clementia, sed ex meritis propriis certitudinem promissorum metirentur, superbe responderunt, quacunque parte exscensionem facere parati essent Hispani, eam se illis aperituros. quo responso accepto iam inclinata tempestate Figeroa in Lusitaniam re infecta reuersus est, abducto secum Valde, quem in itinere tandem offenderat, qui mox Philippi iussu in carcerem coniectus est. sed prolatis mandatis, quibus minime ei pugnandi facultas adimebatur, postea libertati restitutus fuit. Antonius iam ex Anglia ineunte VIIIbri Dieppam appulerat, et inde per Rotomagum itinere facto Meduntam venit, vbi ab Anna Iousa, qui primarium gratiae locum in aula tenebat, regis nomine salutatus; ac postremo Lutetiae ad eum introductus, regina parente satagente, quae vanitate seu leuitate muliebri insita de nouo regno spes inaneis conceperat, multis promiss impletus fuerat. cumque sub id de Tertiae rebus nuncium a Figeredo missum accepisset, non mediocriter laetatus est, quod fama spes suas adiuuaret. mox et aliquot nauibus in insula interceptis merces omnes in Galliam transmissae sunt. quod et ille magnifice venditabat, quo fauorem rebus suis conciliaret, et quasi omnibus orientis gemmis onustus venisset, auidos harpyarum aulicarum oculos in se conuertebat, tandiuque illos delusit, donec aliquot ingentis pretij gemmis partim donatis, partim oppigneratis ipse se delusum sensit, ludibrio omnium expositus, et quam vniuersos initio erga se misericordes, tam multos ex iis perfidos et ingratos postea expertus. interea Tertiae conclusi intra domûs suae parietes Iesuitae concitatis in se ceterorum monachorum ac facerdotum odiis, cum nihilominus fidem suam Hispanis approbare insigni facinore peroptarent, reseratis templi valuis ad propriam contra furentem plebem tutelam, ciborium, in quo S. S. eucharisticum sacramentum religiose asseruari solet, in vestibulo statuunt, et quasi eruptionem minati tumultum in vrbe cient; ad quem mox accurrente magistratu et nouitatis caussas quaerente, cum illi audacter responderent, se paratos, si quid deliquissent, vt dignas poenas exigerent; sin suspecti essent, petere, vt in Lusitaniam abire permitterentur; plebs vltra modum commota est, cum alij in iure sistendos tanquam patriae proditores; alij sine mora tanquam perduelleis et Castellensibus addictos vna cum monasterio incendendos dicerent. tandem rursus inter parietes suos conclusi sunt; et mox fani Michaelis episcopi, cui Tertia insula subest, vicarius, qui episcopi vices in insula obibat, quod Castellensibus fauere crederetur, a munere suo depositus est, alio in eius locum, arbitrio magistratûs suffecto. quae omnia cum ad Philippum perferrentur, non mediocriter animi angebatur, eodem tempore tot difficultatibus se victrici eius fortunae obiicientibus. nam et in Belgio res ruere intelligebat, et annitente Arausionensi Ordines eierata priore fide Franciscum ducem Andium regis fratrem sibi in principem delegisse; ipsum vero Andinum cum Elisabetha Anglorum regina secretas nuptias contraxisse; quibus subnixus magnum ad res in Belgio turbandas momentum allaturus esset. Antonium et in Gallia perhumane acceptum minime ignorabat. qua de re cum apud regem per oratorem suum expostularet, sic Rex se excusabat, vt quantum ad matrimonium, cum Elisabetha


page 455, image: s455

Anglorum regina ob religionis dissidentiam ab initio semper contradixisse diceret, et fratrem ab eo consilio semper dehortatum esse. cum vero impedire non posset, postremo assenssisse, et fratrem carissimum tanti regni subnixum opibus, amicum, quam hostem habere maluisse. ne vero in Belgium proficisceretur, aut condiciones ab Ordinibus delatas eorumve patrocinium acciperet, praecipue institisse, et crebris edictis prohibuisse, ne delectus per regnum haberentur, neu nobilitas extra regnum iniussu suo militaret. sed neque id a suis impetrari potuisse, tandemque eo rem per bella ciuilia et turbas praeteritas adductam experimento comperisse, vt aut domi bellum habere, aut foris militandi suis potestatem facere, quantumuis inuitus, cogeretur. quod autem Antonius electus rex Portugalliae in regno acceptus sit, id honoratissimae reginae parentis, cui nihil non debeat, voluntati ac iusto desiderio datum, quae cum ius sibi competere in regno Portugalliae contendat, saluo foedere, quod Gallis cum Hispanis intercedit, et iure suo se facere putat; praesertim cum vi, non iuris via ab eo exclusa sit, si cum iis, qui ius in eo sibi tribuunt, pari iniuria violatis consilia coniungat. his rationibus potius a rege Philippi expostulationibus responsum, quam satisfactum est; qui etsi intelligeret, vera esse, quae Rex diceret, Regemque otio gaudentem inuitum facere sciret, quo pacem in regno haberet, vt ad Andini fratris et reginae parentis immodica desideria conniueret, tamen ad famam pertinere existimans, ne tantam iniuriam inultam sineret, ad antiqua consilia de rebus apud nos turbandis odium irreconciliabile adiecit, quo tandem occasionem nactus ad florentissimi et potentiae suae aemuli regni perniciem defunctus est. Hoc anno Io. Bapt. Antonellus, de quo superioribus libris diximus, cum de Tagi nauigatione perducenda Toletum vsque spem fecisset, opere iuxta admirando et illis prouinciis vtili rem aggressus est; ita duorum regnorum vt antea semper animis, sic impedimentis a natura positis disiunctorum per mutuam subuectionis commoditatem coniunctione quodammodo tentata ac post decennium consumata.



page 456, image: s456

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIV.

QVAE dum apud Hispanos geruntur, longe alia rerum facies in Belgio et adiunctis prouinciis erat, vbi cepta superiore anno Stenuicae in Frisia obsidio a Georgio Lalanio Rennebergio vrgebatur, et obsessi iam licentia inter milites exorta pridem tumultuare ceperant; tandemque refragantibus Ioanne Cornupto et Io. Berenbroekio Conradum Theodorum facto decreto ad Ioannem Noritium Anglorum ducem miserant, cum mandatis, vt ipse cum suis hostem aggrederetur, aut si id commodum non videretur, in vrbem OIO delectos secreto immitteret, quorum ope subnixi oppidani in regios eruptionem facerent. sub idem tempus Theodoricus Sonoius ex aquilonari Batauia cum milite egregie instructo Blokezielam venit, vno a Stenuica milliari, et munitionem inibi magno ob viciniam obsessis vsui excitauit. tumultuatum et in castris regiis, vbi caelo frigido cum miles assiduis oppugnationibus vexatus stipendium seditiose reposceret, Rennebergius, vt periculo praeuerteret, aliquot diebus abesse cogitur, quibus collecta vndicunque pecunia ad suos reuersus tumultum vtcunque pro tempore placauit. misso dein aeneatore cum Martini Skenkij et Ioannis Strenfij literis obsessos ad deditionem sollicitat. cum illi recusarent per contumelias et conuicia res agi inter eos cepta; et cum regij obsessos saepius rogassent, an nondum equos suos deuorassent, illi se quibuscunque equis conscensis inarmis pro mcenibus ostentarunt, et eruptione facta castra hostilia proturbant, turmam se equitum habere, neque aut animum aut rerum copiam deesse sibi clamitantes, indeque incolumes ad suos reuertuntur. mutitandis inde vltro citroque literis tempus per Bacchanalia insumptum, et iis a Rennebergio adiecti libelli Gallice a Christophoro Assonuillio scriptis, quibus literae interceptae Arausionensis ad Andium ducem missae continebantur, cum appositis ad marginem notationibus. de quibus literis in Apologia sua Arausionensis se iam purgauerat. inter haec, plebs suspicata de condicionibus inter duces specie familiarium colloquiorumagi, tumultuare cepit, vixque nec sine ipsius Cornupti discrimine motus sedatus est. per has ludicras verborum con certationes tandem ad arma deuentum, et Thomas Epirotarum strenuus dux Ioannem Noritium Anglorum ducem ad duellum prouocat. id cum illi, vtpote supremo suorum duci per belli leges non liceret, Rogerius Vilelmus eius vicarius condicionem accipit, et iuxta dictas vtrinque in certamine leges


page 457, image: s457

ambo exercitu vtroque in armis stante prodeunt, conflictuque facto post illatos ac repulsos vtrinque ictus neutro laeso disceditur, cum prius alter alteri post gratias comitate militari actas praebibisset. demum XVI Kal. Febr. Noritius instantibus oppidanis per Conradum Theodorum, qui apud ipsum Gretornae erat, de suppetiis ferendis serio cogitare cepit, et cum sua, Nassouij, et Mich. Caulerij legionibus, necnon aliquot Gualteri Hagemanni et Stuperi cohortibus Steuikeruolam inuadere statuit. sed conatus irritus fuit, quippe caelo ita obscuro, vt cum obsessi hora condicta erupissent, errantes huc illuc alij ab aliis deflecterent, non sine multorum pernicie. ipse Noritius a Rennebergio, qui de consilio cognouerat, tormentorum ictibus grauiter infestatus est, ac postremo re infecta discedere coactus, et Sennoiam, atque inde Blokezielam petit; vbi et ex Frisia aduentura auxilia opperiri consultum duxit. nam haut ita a comeatu, sicuti iactabatur, in vrbe laborari intellexerat. dum ad coenobium B. Ioannis Campensis haereret, a superueniente Rennebergio septimo post die obsessus et ad summas angustias redactus est, adeo vt obsessi equorum carnib. vesci cogerentur, vixque modico comeatu a Sonnoio Blokesiela summisso primum recreati, dein auxilio cum comeatu veniente Viboldo Euisumo Nieuortio cum VI ex suis et totidem Frisiis duce Hadriano Meningo Merodij vicario omnino liberati sunt. Rennebergius relicta copiosa annona et multis suorum sauciatis Gotornae pago incenso retro summo silentio abiit, fugae simili discessu, cum militum suorum seditionem iam paratam praesentiret, quam statim modica pecunia repraesentata sedauit. cum vero Noritius prid. Kal. Febr. Oldermarctam vno ab vrbe obsessa milliari venisset, Rennebergius tuguria et tentoria deserit, et ad munitiones iuxta exstructas suos contrahit, nouasque insuper aedificat. at oppidani, qui viderent, portas vrbis a regiis vallo obstructas, nouam aperiunt, inter Valtanam et Osteranam, eamque Cornuptanam vocant, quod ab initio Cornuptus vt inibi porta substrueretur, obsessis auctor fuisset. nec multo post tres perdices in forum vrbis aduolarunt, et seu fessae, seu superuolantis accipitris metu a discurrente plebe manu captae sunt. quod Cornuptus in omen accepit, et vt Israelitis olim in deserto laborantibus, sic Stenuicanis esca immissa subuenturum Deum interpretatus, tamen ex numero praedixit, non ante III septimanas id futurum, euentusque fidem verbis Cornupti fecit. nam interim prid. Non. Febr. Noritius, Nieuortius, Caulerius, Iselstenius, Hegemanus, et Stuperus cum XLVI cohortibus, in quib. pedites III OIO et IO erant, et VI equitum vexillis, in Stenuicana silua castra posuerunt, ad Hidingebergam vicum II OIO et CCCC ab vrbe passibus, vt ab obsessis conspicerentur; quippe cum tantum medio spatio plani campi, prata, ericeta, et paludes interiacerent. sed obstabat nouum propugnaculum a Rennebergio in meditullio nuper exstructum. heic aciem regij instruunt, et vi ab auxiliarib. facta ignaris munitionem ex curribus factam subesse, acriter pugnatum, Henrico Snatero exercitûs ductore desiderato. eodem tempore eruptionem obsessi feliciter faciunt, et opima praeda potiuntur. pluries ibidem postea certatum, dum Rennebergius interim nouas munitiones inter Noritij castra et vrbem obsessam festinatis operibus struit. in vrbe non tanta viatici penuria erat, quantum tumultûs ob penuriae metum; quippe cum lustratione et peruestigatione paullo ante diligenti facta in horreis alimenta ad duos menseis suffectura a ciuibus saluti propriae ac libertati insidiantibus celata essent reperta. nihilominus incerta auxilij spe res in vrbe turbabant. itaque Cornuptus homo ingeniosus hanc mittendarum et recipiendarum a suis literarum rationem commentus est; globos plombeos bilibreis biforatos fundi iubet, vnique epistolam, alteri ex foraminibus igneam materiam apte inserit, vt globi fumantes indicio inde facto facilius percipi possent. hoc artificio inter obsessos et auxiliareis cottidie literae comeabant, quib. cum Noritius significasset, intra decimum quintum mensis diem se comeatum in vrbem illaturum; interim ipse munitionib. contra Rennebergium exstruendis improbo labore incumberet; tamen ob intensissimum frigus indurata gelu terra, ita vt perfodi


page 458, image: s458

non posset, operae minime ex voto procedebant, sed commodum resoluente se gelu biduo, quam condictum erat, serius, Noritius postridie nouum propugnaculum ad veteres Aae aquas molitur. ibi rursus acriter a Rennebergianis contra pugnatum ad disturbandas Noritianorum operas; interimque comeatus modicus ab auxiliarib. in vrbem infertur. Cornuptus vix tandem ab oppidanis tumultuantib. impetrauerat, vt ad plagam occidentalem aliquot propugnacula tumultuario opere excitarentur, et pontem Aae ab ea parte imponerent. Noritianae munitiones ab vrbanis tantum IO CCCXC passibus distabant, medio Rennebergio, qui propius ab vrbe IO CCLXX. passibus aberat. eo fiebat, vt tam vicini crebro decertarent. et iam regij de exitu veriti tormenta et apparatum ad loca magis idonea trans fluuium auehere conabantur, cum Noritius VII Kal. Mart. totis virib. Rennebergianos oppugnat; eodemque tempore obsessi erumpunt, et omni ex parte regios inuadunt, sine damno fere ab equitib. repulsi, quod resoluto gelu equi per paludosa loca insequi citra periculum se recipienteis non possent. post diuturnum certamen regius peditatus in ipso conflictu iam auerso a pugna animo tnmultuare cepit, et pecuniam intempestiue Rennebergium poscere, ac voce minaci sublata nequicquam equitib. eos retinere annixis e proelio discedunt. tum tertia pomeridiana hora, cum vix se fessi ad quietem et cibum sumendum composuissent, rursus erumpunt oppidani, vt auxiliaribus, quos ad se tendere e longinquo prospiciebant, praesto essent, ociusque crateis vltra pontem deferunt, et copiosum allatum comeatum intra vrbem accipiunt. nec cessabat Cornuptus, qui dum comeatus importatur, cum suis egressus medium illud Rennebergij propugnaculum oppugnabat, et ardenti stramine ac circulis candentib. emissis stationarios, quilocum gnauiter tuebantur, infestabat, certamine ad noctem vsque extracto; ex cuius cruento ac funesto exitu, Rennebergius pluribus amissis, cum suarum et hostilium virium abunde periculum decisse sibi videretur, mature de receptu cogitare cepit, tormentisque translatis nocte obscura vasa conclamari iubet, relictaque omni annona integra, quae mox in vrbem illata est, cum suis Vestuuicam tendit, tanto silentio, vt oppidani et auxiliares sentire discessum eius minime potuerint. luce iam clara Noritius cum abeunteis insequi statuisset, mox mutauit. tum comeatus allatus per otium introducitur, vrbe post treis septimanas a felici perdicum aduolantium omine a Cornupto praedictas liberata, et obsidione post quatuor mensium oppugnationem soluta. sed gaudium oppidanis minime solidum fuit, peste sub id inter eos grassante. nam aere et solo ob cadauerum foetorem infectis pleraque plebs misere periit, desertoque loco postea regij potiti bona, quae oppidani tanta cura seposuerant, et quib. salutem propriam posthabuerant, quasi in manus tradita citra periculum possessum iuerunt. parum digna Cornupto et Oltofio ob rem strenue et tanta fide in defensione Stenuicae gestam ab Ordinib. gratia repensa est; quippe nunquam impetrata, quod prouin ciales essent, stipendiorum solutione modica; tantum Stuperi et Berembroekij Germanicis copiis, quib. haut multum debebatur, satisfactum est. tempore obsidionis arx Volhouana a Rennebergio haut hinc procul munita deditione a Sonnoio recepta est, et templum itidem a regiis munitum a Gallis, Anglis, et Iselsteniensib. militib. in Kuinderam missis in potestatem redactum. dedita et Lemmera, et Slota post acrem tormentorum verberationem. inde Angli et Scoti per praesidia distributi. Nieuortius in Omelandes profectus, Vinsomensem munitionem a Groeningensibus obsessam aduentu suo liberat, et praesidiis Vinsumae et Varsumae aliisque locis impositis populareis violentis exactionibus diuexat; cumque aliquot ex iis, qui sub Renoio et Verceno militabant, discurrentes ad templum quoddam a se munitum haut longe a Mildestuma se recepissent, a Rennebergianis obsessi per tribunorum absentiam vitam et res saluas pacti deditionem loci fecere. Oienbrugius quoque, cui Rennebergij defectio imputabatur, eodem tempore in Salantam venit, arcemque Boxburganam capit, multaque praeda abacta Gooram et alia loca circumposita munit. sub id Arausionensis post pacatam Scotorum, qui Viluordamtenebant,


page 459, image: s459

mense Martio seditionem, alios item praesidiarios, qui Villebrocae et Besgis ad Somam erant, vix tandem aduectis Antuerpia tormentis ad obsequium reductos, Amsterodamum venit, vbi Batauiae ordines de Andino in principem capiendo consultaturi conuenerant. Aprili dein mense in Frisiam venit, lustrataque prouincia Sanoio negotium dat, vt Stauerensem arcem, quam Reinetus Decama Rennebergij nomine cum circiter CLXX praesidiariis tenebat, obsideret. quod ille haut retractanter fecit, erectisque ad arcem propugnaculis, et superimpositis loricis propugnatores moenia relinquere coegit. tum admotis VI maioribus machinis opera Thomae Bothij loricas ac sepmienta arcis diruit; ac per cunicularios fossam complanat, et ad murum suffodiendum operas propius admouet. quo animaduerso obsessi colloquium poscunt, et reclamante Decama, quem cum XVIII aliis Frisiis hosti in potestatem tradunt, cum Sanoio paciscuntur. recepta arce moenia, quae oppido imminebant, demolitur victor, et vrbem festinatis operibus firmat. mense insequenti Rennebergiani ex magna Anuarta venientes Rediepam occupant, et munitionem ad Aquas, quo inde Nieuortium excluderent, moliuntur. sed superueniente Sanoio incauti et imparati opprimuntur, et captis aliquot signis caeduntur. quo facto Nieuortius accepto ab Ordinibus duorum mensium stipendio Anuartam corona cingit, et mox tormenta ad Monasterium admouet. id vt impedirent regij Midelstuma approperant, et haut procul a Groeninga Rediepam transeunt cum CCC equitibus. et cedendum censebat Nieuortius, sed a suis confirmatus ad defensionem se parat, et rusticos Frisios fere belli rudeis imprudenter inter milites in prima acie statuit; qui viso statim hoste, nulloque praeterea pretio facto, contis oblongis, quibus pro armis vti consueuerant, confisi fossas foueasque obiectas superant, et fuga sua ceteros secum fugienteis trahunt. Hansplombi et Berenbrocij signa militaria amissa. Stuperus et Vischerus duces capti; pauci de cetero caesi. reliqui fere ad Anuerdesielam perfugium habuere; quam regij fugientium vestigiis insistentes obsederunt. primum cum damno repulsi, mox tormenta admouent, et parte munitionis diruta tert a oppugnatione locum expugnant, obuiis cunctis trucidatis, et in iis Gaspare Iargeso tribuno homine strenuo, et quod rarum est, egregie literis instructo. ea clades confestim a Frisiis resarcita, armis pecuniaque Nieuortio popularium studio repraesentatis: quibus fretus ille statim Vinsumam, quam munuierat, rediit. verum ea rursus Rennebergio cum victricibus copiis aduentante dedita, et exemplo grassante cetera praesidia cum Rennebergio successum vrgente transegerunt, qui ad Documam vsque cunctis locis munitis citra sanguinem potitus est. dein Noritio cum Sanoij VIII et aliorum cohortibus ab Ordinibus misso paullum refrenatus victoriae Rennebergianae impetus, et cum Scullius Monicerselianam munitionem cepisset ac vastasset, et Rennebergiani necessitate adacti Gripcercam deseruissent, dum se recipiunt, Sanoij legione incumbente fit conflictus, et cedentes regij ad Groeningam receptum habuerunt, IO CC amplius ex suis desideratis. id actum VII Eid. Vtil. Noritius victor castra haut longe a Groeninga metatur, Anuartae magnae ac Seluertae coenobiis occupatis. nec multo post X Kal. VItil. ipse Rennebergius fatis concessit phtisi extenuatus, ex maerore, vt iactabatur, contracta, magnum que sui moriens vtrique parti desiderium reliquit. erat enim comis et humanus, disciplinae militaris studiosus, fortis, liberalis, ac potius magnificus supra quam vires ferebant, ab omni crudelitate, violentia et ebrietate, quam fere feritas ac superbia familiaria gentium vino deditarum vitia comitari consueuerunt, alienus; ad haec a pueritia egregie literis instructus. nam et Latinam et Graecam linguam callebat, et Mathematicarum artium ac Musicae inprimis studiis oblectabatur. Corneliae sororis, vt supra diximus, instinctu, quae Mariae Brimeae Megensis nuptiarum spem fecerat, a partibus Ordinum defecerat, poenitentiaque ductus paullo ante mortem auditus est, cum aduentûs ad Groeningam sui diem detestaretur, ab eoque tempore sororem auersatus, ne in


page 460, image: s460

conspectum suum veniret, enixe prohibuit. in eius locum a Prorege praefectus est prouinciae Franciscus Verdugus Hispanus, qui P. Ernesti comitis Mansueldij filiam naturalem in vxorem pollea duxit, et multa egregia virtutis militaris documenta dedit. primus eius conatus ad Redingam fuit, e regione Emdae, pagum ad Amisum situm instar peninsulae, vnde paucos ante dies Egbertus Beuelantus cum IV cohortibus regios expulerat, quem soluta a Noritio Groeningensi obsidione XV Kal. VIIbr. haut magno negotio recepit, sed magna cum praefectorum infamia, qui locum ad summittenda per mare auxilia ac comeatum adeo opportunum nulla necessitate pressi turpiter deseruissent. itaque Isaacus Vieringus et Ioannes Cronius huius criminis postulati et damnati fuga mortis poenam euaserunt. Craterus munitionem dum obstinatius tuetur, in eo vitam reliquit. interea Iselstenius cum delectis Goram ducit, quam Simo Limburgus cum IO CCC peditum et CXX equitum praesidio tenebat, et altero propugnaculo capto, dum alterum quatere insistit, a Martino Skenkio cum magnis copiis insperato aduentante vndique arcte cingitur, et quanquam misso ab Arausionensi, quo inconsulto temeraria expeditio suscepta fuerat, subsidio comeatûs penuria tandem deditionem facere cogitur. captus ipse, Vermelous, et Esceda Conradus, et Dauentriae ac Transiselanae consules, qui expeditionis Iselstenio auctores fuerant, et Bliembecam sub custodia auecti. milites dimissi, fide data intra treis menseis contra Philippum non militaturos. sed nequaquam dedititiis fides sincere seruata. nam spoliati multi; quidam etiam interfecti, quanquam Skenkius omnem operam daret, quibusdam etiam ex suis propria manu interfectis, ne fidem datam violasse merito diceretur. inde conuentu Leouardiae habito VII Eid. VIIbr. Noritius ad Verdugi conatus impediendos rursus in Frisiam mittitur; isque cum XI Anglicanis cohortibus, quib. Morganus praeerat, IV Nassouianis, IX Sonoianis, VI Nieuortianis, quae vix III OIO peditum efficiebant, et IO circiter equitibus Goro, Ellerborno, et Henrico Ekio ductoribus prid. Kal. VIIIbr. castra mouet, et per Nieuelae munitiones itinere facto prope Northornam in conspectum regiorum venit. heic Verdugus, qui cum peste, fame, et aduersa tempestate periculose luctatus honestam discedendi hinc sine certamine occasionem praeberi optaret, ex necessitate consilium capit, et Deum magna animi demissione cum omnibus suis comprecatus, vt primis praefecturae suae auspiciis incepta prosperaret, aciem pro vallo egregie loricis munito instruit, eo ordine, vt legio Rennebergiana Monceano ductore et Rinsuordeo eius vicario; tum Billiana siue Frisica duce Io. Baptista Taxi in medio staret; Gallobelgicae suae legionis cohortibus ad latera dispositis. contra in Ordinum castris omnia confusa, et vt in certa victoria secure administrabantur. itaque promiscue cuiuscunque nationis pedites conglobati prodiere, signis in medio collocatis, et ferentariis alas et frontem tegentibus. Rogerius Viliclinus cum equitibus Anglis, et Elleborni vicarius cum suis duas equitum regiorum turmas magna vi inuadunt, caesasque et magna fugientium infamia vltra Nortornam pellunt. quo ex loco cum V regiorum cohortes in equitatum hostilem impressionem facere meditarentur, rursus superueniente in tempore Vingardeno tribuno et per media agmina perrumpente funduntur. et huc vsque fortuna Noritianis arrisit; quae mox discurrente huc illuc et insolenter grassante quasi victoria iam parta milite mutauit. nam dum in vias angustas fossisque crebris impeditas feruore inconsulto ruunt, pedite ad praedas auero, a Verdugo cum recentibus, quos ille in vallo ad extrema sepositos continuerat, nec opinato inuaduntur, et palantes nullo negotio in fugam vertuntur. fugienteis cum equitum turma victor vsque ad nouum Nieuezelae propugnaculum composito gradu in secutus omnino profligat ac dissipat. periere in eo proelio media peditum pars, et ingens equitum numerus; vexilla pleraque capta. primarij duces desiderati, et in iis Carolus Vingardus Sanoij legatus; cui suffectus est Ioannes Cornuptus; Georgius Robertus strenuus centurio, Scullius Nassouij vicarius,


page 461, image: s461

Vinantius Omerus ordinum ductor. ex Nieuortianis Certius Gerritus Entensius, et Cornelius Leouescenus. ex Anglicano Cotonius, Biscopius, et Finnuillanus. praeterea Henricus Ekius, Bellenoinus Ellerborni vicarius, alij. capti Danauus Nieuortij legatus, Bruno Vilelmus Henricius, Petrus Berenstenius, Georgius Edimburgus, alij plerique strenui ordinum ductores. Noritius in dextra glandis penetrantis ictu sauciatus; Nassouius plerosque glandium ictus thorace auertit; Nibetsus ex vulnere immedicabili in capite accepto tandem interiit. ex Verdugianis pauci occubuere, nec clari nominis fere vlli; tantum Volfius Prengerus grauiter in capite ictus. hac victoria praeter spem parta inflatus Verdugus non vtique pari felicitate vti potuit. nam statim transmissa magno agmine palude cum ad Gripercam et Visflietam castra posuisset, exigua propugnacula iuxta alueum sub Nieuezelae moenibus moliri institit, alueo ipso catenis et cimbis praelongis terra saburratis clauso, ne comeatus in oppidum intromitti posset. sed serius id actum. nam Cnopius paullo ante cum annona et duobus fusilibus tormentis ab ordinibus eo missus fuerat. locum tenebant Steinij Malsenij Dani, Gerardi Cornelij Scheij, Reineri Ietseni et Scheltemae cohortes, et ad aduentum regiorum oppidam cataractis reuulsis et aggeribus perfossis aquam in subiectos campos Emmetrelem vsque immiserant, ita vt accedente copiosa pluuia Verdugi castra paene mergerentur. quibus incommoditatibus pressus modo victor victo similis obsidionem soluere coactus est X Kal. IXbr. eumque recedentem insecuti obsessi magna clade vltimum agmen carpentes affecerunt; paullum ipse Verdugus a periculo abfuit. Steinius Malasenus ob egregie nauatam operam torque aureo a Frisiis donatus est, et Ioannis Merodij supremi prouinciae rectoris vicarius constitutus. dum haec procul in Frisia geruntur, longe diuersi motus Bruxellis in Atuaticis erant, vbi recenti adhuc Ecmundani conspirationis, de qua superiore libro diximus, item Iodoci Buchensij, Andreae Anderlecheti, et Ioannis Cobij Angli nuper ob id in quatuor partes secti sensu, et praeualente Protestantium in vrbe potentia Auxius cum vxore Lietkerkij filia in carcerem coniicitur. is coniurationi Hesaei, ob quam et ille securi a Farnesio percussus est, participasse creditus, in arcem suam Liecercanam se receperat, haut longe ab vrbe, eamque Ordinibus ad maiorem securitatem tradiderat. sed postea cum instigatu vxoris homo obnoxius inconstantiae et leuitatis quaedam signa edidisset, ob id Ordinibus suspectus fuit, parumque a periculo abfuit; nisi Oliuarius Templeus vrbis gubernator, qui Auxij sororem in matrimonio habebat, eum protexisset; cuius gratiae id datum, vt liber dimitteretur, fide data, vt se in Galliam ad Andinum conferret. neque heic motus stetit. nam Ant. Riscenueldius professione Dominicanus, qui nuper Gandauo cum aliis exactus se Bruxellas contulerat, eundem casum veritus proprium metum vniuersorum religioni antiquae addictorum fecerat, eosque in concionibus ad propugnandam maiorum religionem hortatus ita animauerat, vt quadam die Templei gubernatoris aedeis circumstarent, confusa voce clamantes, nequaquam passuros Catholicos, immo vitae periculo prohibituros, ne concionator suus ex vrbe eiiceretur. inde capta occasione post tumultum sedatum a Senatu edictum conditur, quo post verbosam praefationem de abominabili reliquiarum et imaginum cultu, particulaque Eucharisticae hostiae sanguine falso manare creditae, vnde ab auaris sacerdotibus credulae plebi perniciose impositum sit, de Vaurensi et B. Antonij capsis, et huiusmodi nugamentis (ita verba edicti ferebant) concilio ipso Tridentino vetitis ac damnatis, de reliquiis S. S. quae contra Ecclesiae R. doctrinam populo obtruduntur, de particulis sepulcri B. Virginis, et B. Michaelis cranio, de statuarum quarundam capitibus perforatis, quibus impostores oleum aut alium liquorem instillabant, vt statuae lacrimas aut sudorem mittere viderentur; tandem vt tam detestandae superstitiones exstirparentur, et auaritiae fomes, qui fallaciis huiusmodi caussam praebeat, e faucibus. sacerdotum eripiatur, his de


page 462, image: s462

caussis, et aliis, quas Senatus hoc rerum statu propalare nequaquam consultum existimat, ad publicam concordiam ac securitatem edicitur, vt Riscenueldius cum complicibus suis facessat; templa ac monasteria claudantur; imagines ac statuae ad vitandam offensionem tollantur, et optima quaeque idoneo loco seponantur, quaeque vendi poterunt, pretio quam fieri queat maximo distrahantur, vt ciuitati grandi aere alieno grauatae, et pauperibus subueniatur; ad haec Romanae religionis exercitium omnino sistatur, ac suspendatur, donec rebus magis pacatis difficultates ac simultates hac in vrbe et toto Belgio sedatae sint. id decretum et pro rostris ciuitatis promulgatum fuit Kal. Maij. idem Antuerpiae factitatum, vbi ab opificum XIII, et iuratorum VI collegiis oblato magistratui ex compacto libello decernitur, vt iuxta eorum petitionem altarium praestantiores summaque arte elab oratas tabulas ipsis tollere et auferre liceret, remanentibus primo altaribus; donec tandem trib uni ac ciuitatis ductores veriti, ne pars aduersa praetextu ad sacra conueniendi in alteram coniuraret, publicum religionis antiquae vsum intermitti postularunt. quod et ad extremum recusante initio Senatu obtinuerunt, edicto ea de re Kal. Vtil. condito, quo libertas tamen, quantum ad baptismi, matrimonij ritus, et consolationem aegrotorum, necnon et sepulturas defunctorum, modo sine pompa ac conuentu id fiat, ciuibus permittitur; non item extraneis; et duo sacella in vrbe ipsis in id assignabantur. VI item sacerdotes pacifici nominantur, sacrorum concessorum celebrationi destinati. eodem edicto ex sacro ordine, et alij, tam ex illa vrbe quam reliquis Belgij exacti, aut qui ante quatuor annos in vrbem migrauerint, exire ex ea iubentur, exceptis mercatorum nationibus; cuncti autem arma ponere iubentur. sub id tempus, cum vndique de turbis ac coniurationibus religionis caussa a sacerdotibus clam initis afferretur, eo diligentius in vicina Britannia, vbi de industria a Belgis Protestantibus ad leniendam facti proprij inuidiam res in maius extollebantur, in suspectos inquiri cepit. iam ante Elisabetha sibi a sicariis metuens homineis fidos miserat Durocortorum Remorum, vbi Seminarium Anglorum erat a cardinali Lotaringo studiose olim institutum, et a Ludouico, qui postea cardinalis Guisianus dictus est, in Mariae Scotorum reginae cum Lotaringis proxima cognatione coniunctae gratiam amplificatum. ij se ob religionem patria aut pulsos aut sponte exules simulantes arcana sociorum rimabantur, et reginam postea secretorum consiliorum certiorem faciebant, et nomina coniuratorum ac sociorum edebant. miserat et Romam alios, vbi maioris molis consilia contra ipsam coquebantur. eorum delatione captus Euerardus Hansius sacerdos prid. Kal. VItil. iam capite luerat. iisdem indicibus cum cognitum esset, Enimundum Campianum Londinensem, Radulfum Scheruinum, et Alexandrum Briantum, qui Iesuitico sodalitio nomen dederant, a Thoma Golduello Asaphensi episcopo, qui iam octogenarius Roma ob id in Galliam venerat, persuasos diuersis itineribus in Britanniam clam appulisse, missi qui latenteis vestigarent. prodente Georgio Elioto capitur Campianus; socij alio atque alio loco; eculeoque torti, postremo a XIIviris ad mortem tanquam perduelles damnati, et Kal. Xbribus summo supplicio affecti sunt; quod summa constantia pertulerunt. iis crimini datum, quod in transmarinis regionibus pestem ac perniciem reginae machinati essent, de ipsa regno sedibusque exturbanda cogitassent, populi ac quorundam e nobilitate fidem sollicitassent. producti contra eos testes Georgius ipse Eliotus, Crodocus, Sledaeus, Mundaeus, Hillaeus, qui de coniuratione fidem faciebant: nam sibi compertum dicebant, coniuratis constitutum esse, vt L delecti arma vestibus tegentes impetu facto reginam, et cum ea R. Dudleum Lecestriae comitem, magnum Thesaurarium, et Valsingamum secretarium interficerent, captata occasione, cum illa animi gratia regni partem aliquam viseret; tum facinore perpetuo primarius quidam vir, cuius nomen non edebatur, exclamaret, Viuat regina Maria. addebant consilia illa Durocortori, et Romae agitata esse. seorsim


page 463, image: s463

interrogatus Campianus cum constanter obiecta pernegauit, tum quod ad Reginam spectaret, confirmauit, se pro illius salute atque incolumitate semper orasse, et nunc preces apud Deum fundere paratum. quod multis audientibus et varie affectis cum diceret reus, eum Carolus Hovvardus, qui aderat, interrogauit, quamnam Reginam intelligeret, Elisabetham, an aliam? et illo respondente de Elisabetha se loqui vtriusque regina, curru subducto faucibus laqueo, qui iam collo insertus erat, compressis exspirauit. ita tres viri, vt consiliorum socij, sic eundem vitae exitum habuerunt. capti et Lucas Chirbeus, Thomas Cottanus, Laurentius Ricarsonus, Robertus Iohansonus, Thomas Fordus, Ioannes Shertus, et Vvilelmus Filbius sacerdotes, qui tanquam conscij anno sequenti mense Maio suspendio vitam finiuerunt; et ante eos Ioannes Pamus, qui IV Non. April. capite plexus fuerat. cum vero se summa inuidia ob id apud multos flagrare intelligerent consiliorum conscij, Apologiam edunt, qua crimina obiecta multis verbis diluunt, et Ioannis Nicolai cuiusdam, qui Rotomagi postea comprehensus rem, vt habebat, confessus est, astu et calumniis factum dicunt, vt innocentis vitae homines et tantum ad consolationem conciuium eadem secum in vera religione sentientium in patriam profecti, de cetero, qui nihil vnquam tota vita contra reginae regnique incolumitatem aut salutem, sicuti aduersarij maligne comminiscebantur, attentarunt, comprehensi fuerint, et ignominiosa morte postremo perierint. has sectariorum artes esse, qui vt veram religionem opprimant, viros bonos sceleratorum consiliorum reos faciunt, quorum ipsi olim auctores Mariam et Elisabetham ipsam, quae nunc in Britannia regnat, de solio deturbare Eduardi VI temporibus conatisunt. secundum haec in Anglia edicta promulgantur contra Iesuitici sodalitij sacerdotes, et seminariorum alumnos, quibus non solum illi vt perduelles proscribuntur, sed Angli omnes, qui in eorum scholis degebant, reuocantur, grauissima addita poena in eos, qui lesuitas, seminarios, missificanteis sacerdotes, sic illi apellabantur, aut qui iam venerint, aut porro a Pontifice missi in regnum venturi sint, susceperint, hospitio fouerint, aut quocunque loco latenteis non detexerint. iam enim exemplo grassante in Hibernia ab emissariis illis turbare res ceperant. itaque cum edictis illis tanquam quietis publicae perturbatores proscinderentur, Gulielmus Alanus Lancastrensis, qui sexennio post in collegium Cardinalium a Sixto V cooptatus est, alteram Apologiam publicauit, qua suorum innocentiam tuetur; et quia vitio illis vertebatur, quod in externis regionibus ac praecipue Romae degerent, caussas illorum morae explicat, et cur Durocortori ac Romae seminaria a Gregorio XIII instituta sint, laudataque tam piorum cetuum disciplina, quare sacerdotes tam e Iesuitico sodalitio, quam alij in Angliam mittantur, aperit; nimirum vt ad vnionem ecclesiae deuios reducant, non vt publicam tranquillitatem turbent. addita insuper consolatio ad Catholicos, qui ob constantem verae religionis cultum in Anglia affliguntur. Quae dum in illo regno geruntur, Alexander Farnesius Belgij Prorex instigatu Bernardini Mendozae tunc Philippi apud Elisabetham Anglorum reginam oratoris de Vissingua intercipienda consilium iniit. sollicitati a Boccartio vrbis patrono et tunc exule praefecti fuerant, qui rem Arausionensi statim renunciarunt. is vero auctor illis fuit, vt cum Mendoza agerent, pecuniamque ab eo quam maximam possent, emungerent, et si opus esset, obsidem darent. itaque VI OIO florenorum a Boccartio praesenti pecunia numeratis datus vnus ex praefecti filiis obses, qui Londinum in aedibus Mendozae sistitur. condicta die praesidiarij aduentum regiorum exspectant, ipsis pro meritis gratulaturi. Arausionensis autem consilij auctor de periculo obsidis sollicitus in Angliam Christianum Huigensium ab epistolis miserat, qui obsidem e manibus volentis seu nolentis Mendozae eriperet. quod et opportune factum, iuuene, dum ante fores Mendozae staret, vi retracto, et in tutum subducto. verum Farnesius interim, qui apprehensa Auxij vxore facti consciarem detectam suspicaretur, milites in tempore minime summisit. diuersa parte regij


page 464, image: s464

mense Iunio Barlense castrum iuxta Hochstratum, et Turnohutam in Campinia via, qua Bredam itur, satis firmum oppidum et aqua cinctum capiunt; cumque illud rusticorum operis munire cepissent, Stakenbrokius Bredae praefectus id impedire cupiens eo ducit, aduectisque tormentis locum pulsat, sed irrito conatu. missus postea ab Ordinibus eodem N. Garda Gallus militum tribunus, qui cum suis equitum turmis, et CCCC peditibus Turnohutam arcem cinxit, eamque ad deditionem compulit. dein Hocstratanam horrenda tormentorum displosione pulsatam itidem in fidem recipit. quo successu territi circum praesidiarij Barlense castrum prius incensum destruunt. inde Garda Tilburgum, Loontum arenosum, et Osterhontum occupat, locisque praesidio firmatis de Emdouia et Silua-ducis in potestatem redigenda cogitare cepit. cumque sub id tempus plebs in vrbe tumultuaret, eo missus a Prorege Claudius Barlemontius Altapennius, et M. Skenkius cum aliquot turmis, quorum aduentu cognito Garda retro cedit Turnohutam versus, leuibus proeliis cum hoste consertis. id secreto de Breda intercipienda consijio, vt procederet, commoditatem praebuit. nam Altapennius et Skenkius specie auertendi a Siluaducis periculi profecti cum nullam de se suspicionem hosti fecissent, protinus a via deflectunt, et Bredam hoc astu capiunt. Stakenbrokius loco ab Arausionensi impositus praeerat, et paucos praesidiarios in Arausionensis palatio proxime vrbem loco amoeno ad flumen sito habebat; quippe ea arx summa magnificentia a Nassouiis potius ad ornatum, quam ad firmitatem exstructa videbatur, duorum postremorum Arausionensium principum domicilium, armamentario praeter cetera inprimis insignis, in quo LII aenea admirandi operis tormenta a Ferdinando Caesare donata, vt inscriptiones docebant, visebantur, quae Albanus partim rapuit, partim alio transtulit. cum autem oppidani Nassouiis valde addicti essent, Arausionensis praefecto mandauerat, vt eorum in agendis excubiis opera praecipue vteretur, ipsisque palatij custodiam committeret. sed consilium salutare adeo neglexit Stakenbrokius, vt minime necessarium. Carolus Gaureus Fresinius captiuus in arce erat, Incij, qui Cameracensem arcem Andino ex Ordinum consilio tradiderat, frater, ac annoniae in Ordinum exercitu praefectus, sed postea ob literas interceptas suspectus, quibus inuitum se Ordinibus adhaerere, et in eorum castris manere significabat. eius astu factum putant, vt corruptis aliquot praesidiariis consilium de occupanda arce ab Altapennio tentaretur: qui IV Kal. Vtil. concubia nocte ad partem arcis, qua decliuior ascensus patebat, et tunc temporis ruinis paene complanata erat, cum delectis venit, et a consciis, qui socios Iusu aleae, vt fit, occupatos detinebant, introducitur, et ita oppressis praesidiariis arce potitus per portam eius summo mane in vrbem impetum facit. nec oppidani in tanto periculo se deserunt, qui quanquam nec opinato circumuenti quinque horas extracto certamine gnauiter se defenderunt, aggeribus et munimentis opere tumultuario contra hostium vim obiectis. sed muralium tormentorum violentia diu ex arce infestati tandem cesserunt, et caesi ac fugati sunt, cohorte iuuenum nondum coniugatorum, qui fortiter admodum rem gesserant, ad internecionem exceptis paucis deleta. Godofridus Montensius vrbis consul equo conscenso, Stakenbrokius item arcis praefectus suga euasit, vxore et filia relicta, quae indignis modis a regiis habitae patri mortis subitae ob maerorem et tanta iniuria conceptum caussam praebuisse creduntur. vrbs crudeliter direpta, tantoque silentio et celeritate res acta, vt Garda, qui Turnohuti erat, nihil nisi re confecta de ea resciscere potuerit. mox Ioannes Lindanus Ruremondae episcopus arcessitus, qui maiorum sacra in oppido instaurararet. inde Altapennius Gertrudis montem petit, et scalis admotis vim parat, sed cum damno repulsus. pari infelicitate Heusdam egregie munitam ac rebus necessariis instructam arcem tentat. Bredae astu interceptae casus admodum Arausionensem et Ordines commouit; et cum sub id tempus incidisset, quo de abolendis Romana in ecclesia vsurpari solitis sacrorum ritibus Antuerpiae


page 465, image: s465

consultabatur, caussam dedisse creditur; vt Senatus, qui huc vsque collegiorum et opificum postulationes frustratus fuerat, postremo, cum aliam securitatis pro tempore rationem non videret, eorum petitionibus annueret. nec ipsi cessabant, sed de Silua-ducis rursus tentanda cogitant, instiogante Ioanne Iunio equite Antuerpiae tunc consule. rumoribus tamen imprudenter sparsis et equitum mora factum est, vt consilium exitu caruerit. ne tamen profectio ad eam expeditionem missorum sine aliquo operae pretio esset, cognito in via ex Eindouiensi obuio forte facto ciue vrbis statu, eo diuertunt, oppidoque capto, cum arcis praefectum in eo cepissent, minis et mortis metu intentato adigunt, vt praesidiarij arcem dederent. ibi III peditum cohortes, et vna Italorum caesae; pauci elapsi. Ordines dein Helmontem ducunt; sed capto oppido non vtique, sicuti Eindouiae, arce potiri potuerunt. mox Philippi Hoghenloi comitis cum auxiliis superuentu quaedam munitiones circa Siluam-ducis captae, et postremo distributi per vicina praesidia milites. nam consultissimum visum, vt Robertus Stuartus cum Scotis suis, et Garda cum Gallis in Flandriam contra Gallobelgas regios mitteretur, qui Andinum Cameracum venturum impedituri dicebantur. eorum e Campinia discessu continuo Altapennius et Carolus Mansfeldius Eindouiam rursus obsident, obsessosque, quibus de rebus necessariis minime prospectum fuerat, tandem extremo necessitate victos ad deditionem compellunt. in Flandria et res vario euentu ab Ordinibus gerebantur, vbi iam Aprili mense Villersius summus equitum praefectus iuxta Ipram et Dixmudam arma e longinquo ostentauerat, dum Prorex iuxta Cameracum exstructis Marconini, Crepacordiae, et Vauxellis munitionibus occasionem rei gerendae opperiretur. sed cognito, Andinum auxilio venturum, munitionem deseruit, et equitatu potentior cum Ordinum exercitu, cui Petrus Melodunus Espinoius marchionis Richeburgi grandior natu frater praeerat, conserto leui proelio quasdam copias caecidit. Espinoius vicissim ex Tornaco crebris excursionibus in Hannoniam proximam factis Proregem maximis damnis toto eo tempore affecit. is ad Altum-riuum inter Tornacum Aldenardam ad Scaldim situm pagum castra muniuerat, vnde crebris itidem excursionibus hosteis diuexabat; cumque Tornaco XC currus omni mercium genere onusti Curtracum, Gandauum, et Antuerpiam tenderent, exiguo admodum armatorum comitatu, LXX ex iis a regiis capti sunt, praeda in castra auecta. Ordinum exercitus, qui circiter III OIO peditum et IO CCC equitibus constabat, in Ambacto Verano loco commodo fossis ac vallis castra muniuerat. vnde cum regij, qui Roesbrugae contraria castra posuerant, eos expellere conarentur, variis velitationibus toto Iunio et Vtili inter eos certatum est, demumque magno suo cum damno amissis plus CCC castra mouent, atque Cameracum, vt subsidia ab Andino vrbi obsessae missa arcerent, tendunt. is post Flexianam collationem, et pacem in regno constitutam toto animo in bellum Belgicum intentus, cum multos siue Hispanicae potentiae metu, siue gratia suis partibus aduersari sciret, scriptum euulgat, idque adiunctis ad regni Curias, Parlamenta vulgo vocant, literis mittit. eo firmam, constantem, ac laudabilem suam in protegendis Belgij prouinciis et a crudeli externorum iugo liberandis sententiam multis verbis declarabat, et expeditionem ob id susceptam non solum sibi honorificam, sed regno nominique Gallico salutarem fore multis rationibus probabat. a Senatu Parisiensi minime acceptae literae, sed ad Regem non resignatae missae sunt, ex Christophori Thuani consilio, qui consultus ex maiorum instituto a quoquam alio, quam a Rege eiusve Cancellario literas in Senatu recitari nefas esse respondit. dum de nouo in Belgio principe deligendo ab Ordinibus consultatur, Ludouicus Gonzaga Niuernius, qui Henrietam Cliuiam ius in Brabantiae, Limburgi, Antuerpiae principatibus sibi competere iam a multo tempore contendentem in vxorem duxerat, ne iuri praetenso per silentium suum praeiudicium faceret, scriptum


page 466, image: s466

ea de re edit a Ioanne Chandono Matisconensi libellorum supplicum magistro et sibi multis nominibus deuincto compositum; quod et mox publicandum curauit. his autem rationibus nitebatur. Philippum audacem vulgo dictum Ioannis regis, qui in Anglia decessit quartum numero filium patris beneficio Burgundiae, quae Philippi Burgundionis morte regi obuenerat, anno OIO CCCLXI ducem creatum; postea Caroli V fratris fauore subnixum etiam Margaritam Ludouici III Flandriae comitis et Margaritae Brabantinae, quae Ioannae amitae principatuum Brabantiae, Limburgi, et Antuerpiae dominae vnica heres erat, filiam, ac proinde fere vniuersi Belgij heredem ia vxorem duxisse, nuptiis summa magnificentia ac laetitia Gandaui anno octauo post, XIII Kal. Vtil. celebratis; quo ex coniugio tres filij nati sint, Ioannes, Antonius, et Philippus. sic autem amplissimam eam hereditatem postea inter filios ex vtriusque parentis voluntate diuisam esse, vt Ioannes grandior natu ditiones omneis a Ludouico III auo profectas cum paternis principatibus acciperet; Brabantiae, Limburgi, Lotherij et Antuerpiae principatus Antonio alteri filio cederent, ita vt si sine liberis masculis decederet, fideicommissi iure ad Philippum fratrem deuoluerentur. ea de re Bruxellis instrumentum publicum confectum fuisse III Kal. VIIIbr. anni OIO CCCCI; postea auctoritate Ordinum accedente roboratum. ab Ioanne autem illo Burgundiae duces propagatos; dein Mariam Caroli vltimi Burgundiae ducis F. Maximiliano Austrio nupsisse, ex quo Philippus natus sit, Caroli V et Ferdinandi Caesarum parens, et Philippi, qui nunc rerum potitur, auus. at Antonio postea et Ioanne ac Philippo eius filiis sine mascula prole defunctis Philippum Antonij fratrem ex vtriusque parentis voluntate successisse, et Carolum ac Ioannem filios reliquisse; Carolo autem sine liberis mortuo, rem omnem ad Ioannem deuenisse, eique ius in controuersis illis principatibus regio decreto adiudicatum fuisse. sed postea bello a Carolo Burgundiae duce gentili suo captum iuri illi, vt libertatem reciperaret, renunciasse, facta prius XI Kal. April. anni OIO CCCC LXV. a Ioanne Bertoldo regij sigilli custode et ipsi Ioanni ab epistolis protestatione, quam et auctoritate sua Ludouicus XI biennio post confirmauit, confecto ea de re Lutetiae et ad Senatum Parisiensem misso diplomate XVII. Kal. Iunias. Ioannem postremo illum duas filias reliquisse, Elisabetham, quae Ioanni Cliuio; Carlotam, quae Ioanni Labretano Oruallo nupserunt. inde ortas esse grauissimas inter sorores earumque liberos controuersias, quae tandem felici matrimonio compositae sunt, Maria Carlotae filia cum Carolo Cliuio Engelberti filio et Ioannis Cliuij et Elisabethae Burgundae nepote matrimonio coniuncta; ex quo Franciscus, et ex Francisco et Margarita Borbonia Antonij regis Nauarrae sorore, Franciscus Niuernius, Iacobus, Henrieta Ludouici Gonzagae vxor, Catharina, quae Henrico Lotaringo Guisiae duci, et Maria, quae Henrico Borbonio Condaeo nupserunt, natae sint. Francisco demum et Iacobo sine liberis defunctis ius omne ad Henrietam grandiorem natu filiam deuenisse, cui quanquam Ioannes captiuus renunciauerit, protestatione tamen a Bertoldo facta integra omnia mansisse; nec Madritiana pacificatione, cum Franciscus I supremo Flandriae dominio renunciauit, quidquam in praeiudicium tertij decerni potuisse. curasse quidem Carolum V, vt acta litis, quae in Senatu Parisiensi erant, Mechliniam, vbi supremum Flandriae tribunal instituerat, deferrentur. sed exempla prudenti Senatûs auctoritate confecta et in archiuis Curiae ad faciendam posteris fidem caute deposita fuisse. huius scripti publicationem Andinus, quanquam id Niuernius apud eum sedulo excusasset, cum aliquo offensionis sensu primum accepit, ac postremo contemtu elusit, cum diceret, inter duos potentiores de imperio contendenteis infirmiorem medium interponere se importunum et intempestiuum videri. is copiis suis diem, quo conuenirent, circa Theodorici-castrum condixerat, vnde profectus ad limitem venit XVIII Kal. VIIbr. cum IV OIO equitum ex nobilitate regni primaria, et iis etiam, qui regis stipendiis merebant, ac


page 467, image: s467

X OIO peditum. exercitus summus vicarius erat Gulielmus Altamerius Feruacius; sub eo castrorum praefecti IV, Bellogardius, Bellofontanus, Trappelus, et Suranius. ferentariis equitibus praeerat Claudius Castreus, peditatui Ant. Sillius Rupipotius. cum eo praeterea erant Carolus Lotaringus Ellebouij dux, Vidus comes Lauallus, Claudius Bellouillerius fani Aniani comes, Iacobus Mongomerius comes, Henricus Turrius Turenae vicecomes, Gilbertus Leuius Voltae comes Gilberti Ventadurij ducis F. Georgius Villoclarus Guercaeus vicecomes, Drous, Malauisserius, Sandricurtius, Cameracum iam alongo tempore intercluso omni comeatu in summis angustiis versabatur, adeovt tantum equis, felium, et glirium carnibus in vrbe obsessi vescerentur; tanta vero erat caritas, vt vacca CC, ouis L florenis, libra butyri XXIV, casei XXX, ouum II, vncia salis VIII stuferis veniret. ac postremo cum nihil salis superaret, quiduis, vnde salsedo elici posset, elixabatur, et iterum atque iterum coquebatur, donec in muriam aut salsedinem verteretur. laborantibus cum exercitu praesto fuit Andinus, et dum iuuenili ardore et decoris auiditate prouecti Turenius et Voltanus sobrini vrbem ingredi praesentia sua obsessis animos facturi conarentur, cum noctu a viae ductoribus deerrassent, a Proregis copiis capti sunt. Voltanus custodiam fefellit, eoque diligentius Turenius asseruatus, qui misso a regina parente, quam proxima cognatione contingebat, Pomponio Belleureo vix tandem L aureorum OIO pretio exsoluto, altero post anno, dimissus est. aduentu Andini copias subito contraxit Prorex, et cum XVI Kal. VIIbr. ante vrbem in armis ambo exercitus aliquandiu constitissent, tandem castra mouet, et relictis propugnaculis et parte copiarum per vicina praesidia distributa Valencenas contendit. Andinus postridie armatus magna pompa vrbem ingreditur, festis populi tanquam patriae liberatori acclamantis vocibus exceptus. biduo post primum in aede B. Virginis, postea in ciuitatis Curia sollemni se sacramento obstrinxit, ciuitatem imperialem, ciueisque protecturum, ac iuxta priuilegia leges antiquas ac immunitates rem publicam administraturum. sparsa et missilia. postridie Arensium et Slusam contendit, hostibus inde depulsis; ac post aliquot dies castrum Cameracense, id oppido nomen, vbi Cameraci episcopi sedes est, obsidione cingit. locum tenebat cum praesidio Vordeus, quo deditionem facere iusso, ac recusante, tormenta admouentur, tandemque post aliquot ictuum displosiones oppidum arbitrio Andini traditum; CCC praesidiarij, qui in eo erant, liberi dimissi extinctis funibus, benignitate illa inuitatis ceteris, vt idem facerent. ea in obsidione Carolus Belnensis vicecomes Turonensis occisus. Io. Monlucius Balanius arci Cameraci ab Andino impositus in femore glande plombea ictus est. his actis cum ab Ordinibus et Arausionensi rogaretur Andinus, vt cum suis copiis agmina hostium perrumperet, et in Atuaticos veniret, ad idque paratum haberent in Flandria militem praemissis Garda et Stuarto cum suis legionibus, qui venienti occurrerent, ille se excusauit, et exercitu, qui ex voluntariis fere et regi merentibus constabat, ad haec exortis ob imperij praerogatiuam inter duces dissidiis sensim a signis dilabente, satius duxit, antequam vlterius in Belgium pergeret, in Britanniam deflectere; tum vt fidem de nuptiis datam, quantum in se esset, impleret, tum vt cum inde in Belgium veniret, non solum tantae reginae opibus subnixus, sed quasi petita ab ipsa venia eo venire videretur. quod ad capessendum nouum principatum popularium suffragiis tam honorifice delatum non mediocrem rebus suis dignitatem et auctoritatem conciliaturum prouidebat. interea copiae Ordinum in Flandria Voroingium ceperunt; arcem Lanoiam et Anelgemum incendiis deformarunt. inde Altariuum contendunt, quod cum capere diu nequicquam moliti essent, postremo Dunkerkam versus iter instituerunt, tanquam Andino obuiam processuri; quos recedenteis insecutus Prorex cum frustra fuisset, cognito Espinoium Tornaci gubernatorem cum maiore praesidiariorum parte abesse, et Estrellum vicarium cum Espinoij vxore in vrbe mansisse, eo ducit. diuersa parte Espinoius Gislenij


page 468, image: s468

fanum subita inuasione occupat. sed cum praesidiarij loco impositi non satis temporis habuissent, quo se munirent, et necessaria ad defensionem pararent, superuenientibus regiis oppidum vi expugnatur. paullo ante Hagae comitis in Batauia conuentu Ordinum habito VII Kal. VItil. eieratio fidei et obedientiae Philippo debitae ritu sollemni facta ac promulgata fuit, scripto ea de re confecto, quo Ordines declarabant, non populos principis caussa natos, sed contra principes in vsum populorum a Deo datos. nam populos sine principe, principem sine populis stare non posse; principis autem munus esse, populos, vt pater filios, aut pastor oueis solet, sic diligere, et aequabili iure constituto gubernare; qui contra faciat, non principem illum, sed tyrannum habendum, eique populos minime fidei aut obsequij necessitate obligari. id sibi vsuvenisse, qui frustra votis, libellis supplicibus, expostulationibus iam a tot annis, de crudelitate Hispanorum in Belgium missorum conquesti aureis Philippi principis sui fatigauerint, neque quidquam ab eo impetrare potuerint, quominus Catholicae religionis, quam nunquam ipsi oppugnauerint, conseruandae praetextu saeuum de Belgio sub iugum mittendo consilium prosequeretur. id ex machinationibus et toties data fide cauillatorie ac summa perfidia ab ipsis ministris violata palam esse. his de caussis extrema necessitate adductos Ordines declarasse ac nunc declarare, Philippum omni iure ac dominio prouinciarum Belgicarum excidisse; ac proinde nolle se, vt magistratus, iudices, praefecti, beneficiarij, aut incolae prouinciarum eius nomen in actis publicis deinceps vsurpent, eumve pro supremo domino agnoscant; quos itidem a iureiurando fidei, quod ipsi debent, absoluunt, ita vt ipsis per iura diuina humanaque, quae toties Philippus et Hispani violauerint, liberum fuerit, alium principem sibi deligere, qui prouincias iuxta priuilegia, libertates, immunitates patrias et antiquas administret, ius aequabile inter Belgas dicat, et tanquam pater filios foueat, ab omnique iniuria potegat. itaque cum is delectus fuerit dux Andium, et Matthias iam administrationem Ordinum suffragiis delatam anno superiore a se abdicauerit, reliquum esse, vt per Andini absentiam res in Belgio constituantur. igitur placere, vt donec in prouinciam venerit, omnia concilij prouincialis nomine administrentur. in Zelandia vero et Hollandia eo vsque cuncta pariter acta publica sub nomine Arausionensis conficiantur. de sigillis, quorum in posterum vsus erit, et prospectum; decretumque, ne vlla posthac moneta in singulis prouinciis cudatur nomine, titulo, aut insignibus Philippi Hispaniarum regis. ad haec additum, vt magistratus ac praefecti se a iuramento fidei absolutos declarent, et nouum sacramentum coram Ordinibus aut ab iis delegatis dicant; quae eo vsque locum habitura sint, donec Celsitudo sua aduenerit. secundum haec cuncti imperio magistratus obedientiam Philippo renunciare per prouincias iubentur. ad quod plerique summopere, vt par erat, etiam ex iis, quibus Hispanicum nomen magis inuisum erat, exhorruerunt, reputantes in quos se cacalamitatum labyrinthos eo facto induerent. nam huc vsque cum principe suo bellum gessisse, idque non solum minime nouum esse, sed etiam excusari posse; neque enim carere exemplo; simileis in Belgio tumultus plerunque incidisse, sed populos semper in fide principum suorum mansisse; nunc cum cum excutiendum sit antiqui ac legitimi principis iugum, aliusque nouus asciscendus, merito metuendum esse, vt tanta mutatio citra perniciem prouinciarum, de quarum incolumitate laboratur, sequi nequeat. itaque conscientiae scrupulus hinc multis iniectus, et inter alios Ralda Frisiae delegatus homo industrius et prudens, cum nouum iusiurandum ei iuxta praescriptam formulam proponeretur, subito animi deliquium passus est, et paucos post dies, antequam iuraret, e vita demigrauit. praeter conscientiae scrupulum et alia accedebant, quae periculosam eam mutationem faciebant. nam prudentiores metuebant, ne Philippus ex ea occasione merces ac naueis Belgicas in Hispania retineret, quod iure suo facturum eum rebantur; tamen id, cum


page 469, image: s469

posset; ne faceret, in caussa fuisse creditur, quod mercium in Belgio vendendarum commoditate adempta, et ita Indiarum nauigatione inutili reddita, opes Hispanae, quae his fere rebus constant, ad nihilum redactae videbantur. decreto promulgato Matthias, qui abdicata a se prouinciarum administratione, tamen huc vsque in Belgio remanserat, cum defectionem ab Austriaca familia honeste ferre non posset, petito ab Ordinibus comeatu Antuerpia IV Kal. IXbr. discessit: a quibus cum annua CXX florenorum OIO dum in Belgio esset, acciperet, etiam absenti L OIO promissa sunt. ille per Cliuensem ditionem ac Coloniam facto itinere ad sua perrexit, neque magnam gratiam ob delatam vltro operam suam ab Ordinibus consecutus, et aeternum ob id Philippi odium promeritus. interea Prorex, qui Tornacum duxerat, per gubernatoris absentiam vrbem obsidione cingit Kal. VIIIbr. ea Neruiorum metropolis ampla ac diues, et situ et arte satis munita, arcem adiunctam habet ab Henrico VIII Anglorum rege exstructam, cum vrbem Gallis ademisset; quae ab Anglo Gallis restituta, postea rursus ab Henrico Nassouio capta fuit. admotis XXIII tormentis cum muri magnavi aliquandiu pulsati essent, oppidani Protestantium religioni addicti aliquandiu fortissime restiterunt; quibus et pauci praesidiarij, qui in arce erant, ad vrbis defensionem se coniunxerunt. inde res suffossionibus et cuniculis acta, quos contrariis actis cuniculis obsessi euerterunt, crebris interim eruptionibus certantes; in quibus plerique e Philippicis cecidere, et in iis Glaionus iunior, Maximilianus Longauallus Vallius nuper a Philippo Bucoij comes creatus, Pontius Noiella Bursius, qui in Antuerpiana arce capienda primum operam Ordinibus nauauerat. multi et sauciati, in quibus Montinius, Varanbonus marchio, Billius. sed cum in vrbe adeo spatiosa minus esset copiarum, quam vt diurnis nocturnisque stationibus ac continuis pugnae laboribus sufficerent, alieni a Protestantium religione, instigante eos Gerio Franciscano, de deditione sermonem sensim iniicere ceperunt. nec mediocriter obsessorum animos infregit dilata auxiliorum et per procrastinationem praecisa omnino spes. nam cum Andinum subito aduenturum sibi persuasissent, cognito eum de transmittendo in Britanniam consilium cepisse, admodum conturbati sunt; et quanquam crebris Espinoij necnon Arausionensis literis confirmarentur, postquam Praestonius Scotus militum tribunus aduenisset, qui eos adductis secum copiis magis firmaturus credebatur, omnino animum desponderunt. is cum aliis, qui bellum suo arbitrio gerebant, neque ordinum et Arausionensis dictis satis audientes erant, consilium de Borborgo, quod est oppidum Nauarri ditionis haut longe a Grauelinga, intercipiendo ceperat. quod temere et spe praedae inconsultis Ordinib. susceptum infeliciter successit. cum Sala loci gubernatore Arausionensis de reconciliatione clam conuenerat, et dum commoditas rei exequendae quaeritur, volones illi, quos dixi, vadosum fluuij locum cum delectis transeunt, et scalis admotis non expectatis sociis, quos intensae tenebrae in vado reperiendo fefellerant, in vrbem penetrant. ibi fortiter a Sala rei ignaro pugnatur. idem a V. Pardeo Mota Grauelingae praefecto, qui tum forte in vrbe erat, factum. itaque sociis non aduenientibus, vt sibi persuaserant, oppugnatores quotquot in vrbem ingressi fuerant, caeduntur, capiuntur, et in fugam vertuntur. desideratus Buchardus ordinum ductor, et Sala ipse, cuius morte omnis recipiendae vrbis spes euanuit. Praestonius ex consciorum numero erat, qui vrbem minime ingressus, post infelicem successum cum CCC equitibus Meninga profectis excubias et agmina quaedam Germanorum perruperat, et equitum aliquot agminibus caesis, inter quos erat Cimaci principis turma, et XXX amplius ex iis captis victor Tornacum venerat. ex his auxiliaribus cognito Andinum non aduenturum, et rem infeliciter ad Borborgum gestam, plus huc sinistra fame labefactati obsessi, quam subsidij appulsu confirmati sunt. itaque Proregi, qui aduersa anni tempestate et ipse multa incommoda in exercitu patiebatur, condiciones satis aequas ob id offerenti aureis praebuere, de quibus


page 470, image: s470

interuentu Rassengemi conuenit. eae fuerunt, vt ciuitas CC florenorum OIO depensis direptionem redimeret. Protestantibus et aliis quibuscunque liberum esset, abire et suas facultates secum deferre, aut si locis neutri parti addictis domicilium figere vellent, eas retinere, iisque frui, et per quem vellent Catholicum administrare. praesidiarij cum armis et signis explicatis exirent, et sua, quaecunque possent, asportarent, iisque ab oppidanis ante egressum XXX OIO florenorum pro stipendio adnumerarentur. permissum et Espinoij vxori Emanuelis Lalanij Montinij, qui regias partes sequebatur, sorori, vt cum omni sua familia, bonis, cimeliis, ac mundo omni muliebri abiret; cui quanquam omnia a fratre et Risborgij marchione mariti ipsius itidem germano perhumane deferrentur, rogareturque, vt in vrbe manere vellet, virilis animi femiua se excusauit, et summa constantia viri fortunam sequi maluit. ita deditum B. Andreae festo die Tornacum, quod mox Prorex firmissimo praesidio muniuit, episcopo vrbis imposito Maximiliano Morillono Ariae praeposito, Granuellani cardinalis, cuius antea vicarius fuerat, commendatione, qui et sub idem tempus archiepiscopatum Mechliniensem in Ioannis Anchini gratiam eierauit. Rupipotius cum delectis copiis ab Andino in Angliam nauigaturo missus fuerat, qui per maris sinum Caleto vltra Grauelingam aequore decrescente riuum transierat, et Dunkerkam vsque venerat: sed serius, iam Tornaco dedito. tunc et de Aldenarda, quae Tornaco proxima vrbs est, maiore praesidio munienda cogitatum; et Mansardus oppidi praefectus ea in re se morigerum Arausionensi praebebat. sed oppidani imprudentia, an quod in Proregis partes propenderent, incertum, praesidium admittere noluerunt, et tumultu excitato Mansardus parum apericulo abfuit, vrbe ignominiose a tumultuantib. exactus. quod vbi Prorex resciuit, equitum turmam ad eos misit, operam et opem suam vltro deferens; quam cum superbe rursus recusassent, Prorex iritatus re in commodam occasionem dilata de vrbe obsidione cingenda consilium cepit. interea Arausionensis, qui res cottidie in peius ruere in Flandria cerneret, magnaque se ob id inuidia flagrare intelligeret, cum Gandauo Antuerpiam rediisset, Senatum et magistratum pro more constituit, et Kal. Xbribus sententiam coram Ordinum delegatis scripto edit, et negligentia ac securitate ipsorum factum dicit, vt res infeliciter cedant. nam antea praedixisse, ad refrenandos hostium impetus externis copiis opus esse, et III equitum millia, duasque peditum egregie instructorum legiones conscribi debuisse. sed surdis, et re neglecta publica commodum priuatum tantum curantibus fabulam cecinisse. atqui cogitare eos oportuisse, in hoc bello, quod ad vniuersum Belgium pertinet, singulorum salutem, libertatem, ac omneis fortunas verti, et sine pecunia principe belli neruo bellum geri non posse. itaque imprudenter et inconsiderate eos fecisse, cum collationibus ad singularum prouinciarum imo singulorum vsus retentis publicum aerarium destituerint. quid enim prodesse publicum consilium nuper institutum, si nulla potestate et auctoritate praeditum ac munitum sit? si in milite stipendij defectu disciplina, in pecunia dispensanda modus, in iure dicendo aequitas, in publicae rei administratione ordo seruari non possit? hoc vero scire ipsos cupere, se nunquam pecuniarum publicarum administrationi immiscere, aut eas vlla ratione contrectare voluisse. hoc cunctis quanquam notissimum sit, non deesse tamen maliuolos, qui ipsum scientes prudentesque falso calumnientur. haec magnis calamitatibus, quarum recens sit memoria, et quae etiamnum ante oculos versentur, et caussam dedisse, et porro datura esse. iam enim Tornacum amissum, et nisi auspicato Andini, cui secundum Deum haec gratia debeatur, aduentu prohibiti fuissent Hispani, Cameracum eandem fortunam experturum fuisse. igitur moniti frustra saepius tandem sapiant, et in collationibus vltro suppeditandis ad delectus externos habendos in posterum minime morosi sint; alioqui Deum et ipsos obtestari, non culpae suae, quicquid aduersa sors feret, imputari debere; qui et in tempore officij sui cunctos admonuerit, et imperium, quod


page 471, image: s471

Ianuario proximo exispiraturum sit, nisi meliore gerendarum rerum ordine constituto prorogari sibi minime velit. hoc Arausionensis publicato scripto in diuersa Ordinum sententiae scissae sunt, cum alij negotiorum summam ei committendam censerent, alij Andini in Belgium aduentum exspectandum dicerent. is Kal. IXbr. in Angliam appulerat in comitatu habens Franciscum Borbonium Delfinum principem, Vidum Lauallum, et Claudium Bellouillerium fani Aniani, Feruacium Grancei comites; ex equestri ordine Fr. Martellum Baccauillam, Bretonum, Odetum Telignium Lanouij captiui F. Rochum Sorberium Pruneum, alios. cum eo erat et Santalgondius, et Iustinus Nassouius, necnon et Incius nuper arci Cameracensi praefectus; quibus tunc summissi Ordinum decreto Dohainius, et Ioannes Iunius, qui reditum in Belgium Andini vrgerent. ipse Arausionensis cum Espinoio principe petita ab Ordinibus venia in Mattiacorum insulas proficiscitur, ibi noui principis aduentum praestolaturus, et necessaria in belli vsum paraturus. interea Altapennius Bredae praefectus Bergas ad Somam intercipere conatur, communicato prius cum Ioanne Viteno Borselo consilio, qui ducta in vxorem Merodij Petrosemij filia, coniugij iure Marchio Bergo-Somae factus fuerat. Petrosemius siquidem ille marchionis Bergensis, qui cum Florentio Momorantio Montinio in Hispaniam profectus ibidem supplicio ante XV annos affectus est, filiam et heredem in matrimonio habebat. Borselus autem Vodae hauta Bergis longe in arce sua neutri parti ad dictus se hactenus continuerat; qui ex compacio cum Altapennio Non. Xbribus ad CCCC milites Bergas per cataractae foramen summo silentio introducit, ita vt excubiae ad strepitum introeuntium obdormiscerent. tandem fragore exaudito ab vno ex stationariis ad arma conclamatur, interclusisque iis, qui sequebantur quique iam praecesserant, in forum progrediuntur instructa ad certamen summa animi praesentia acie, et inde ad Vodanam portam tendunt, eamque violentis ibictus remoliuntur. verum Garda, qui in praesidio erat, cum Gallis suis accurrente, inde Dalenio, Mekerkio, et Durando tribunis opem ferentibus repressus hostium impetus, et adducto ponte prohibiti, qui extra erant, ne a sociis iam ingressis intra vrbem acciperentur. tandem re desperata post aliquod certamen, in quo ex oppidanis Riuerius desideratus est, huc illuc regij sparguntur; pars ex moenibus se praecipites dedere; interfecti fere LXX; capti C, inter quos Paullus Boboca fuit. eo conatu quanquam irrito renudata voluntate Borselus ab Ordinum partibus ad regios defecit. Hoc anno res Aquisgrani ob religionem turbauerunt. vrbs est in Menapiorum finibus inter Rhenum et Mosam sita loco depresso et collibus fere cincto ob commoditatem medicarum aquarum, vnde et illi nomen, vt credibile est, condita. nam in ea praecipuae thermae sunt; regiae alterae; alterae Corneliae dictae, vt locorum intercapedine ita vi et facultatibus diuersae. eam Carolus rex Francorum, qui primus Imperium in Occidente fundauit, siue ob Germaniae viciniam, siue loci venationibus opportuni commoditate captus ab Hunnis primum vastatam instaurauit, palatio regia magnificentia exstructo, et inauguratione Caesarum, quippe in illa coronam ferream sum unt, et sepultura sua nobilitauit. Vetteram a Ptolomaeo memoratam quidam fuisse putant. in illa vrbe Protestantes Helueticae suae Geneuensi confessioni addicti iam conuenire ceperant, et hoc agebant, vt proximis comitiis ij consules eligerentur, qui ipsorum partibus fauerent. id cum praesensisset Rodolfus Caesar ad Aquenseis superiore anno literas dederat, eosque nouarum rerum insimulauerat. ad quas illi Eid. Xbribus responderunt, et Catholicam maiorum religionem se religiose seruaturos, et legationem amplioris fidei gratia missnros pollicebantur. datum interim negotium Ernesto Baioaro nuper in Leodicensem episcopum electo, et Gulielmo Cliuiae duci, vt cum iis agerent, efficerentque proximis comitiis, quae S. Vrbani die festo celebrari moris erat, vt ij consules crearentur, qui nihil in religionis caussa nouarent. nihil ominus tenuit, vt in suffragiis ferendis pares essent vtriusque partis


page 472, image: s472

calculi; et duo quidem Catholici a delegatis confirmati; alij duo cum confirmationem peterent, nec a delegatis impetrarent, claueis vrbis retinuerunt. id initium seditionis fuit. Protestantes tum vicos catenis claudunt, et forum Curiamque armati occupant, portasque ac turreis vrbis, quas tcnebant, conuectis tormentis munire aggrediuntur, charta alba mutae tesserae loco galeris affixa. quibus cum Catholici se opponerent, fit concursus; sed leui vtriusque partis damno. tandem prid. Kal. Iun. conueniunt omnes in Senatum, et per delectos concordiae inter ciueis sanciendae rationes ineuntur. id vero vbi intellexit Caesar, ad Senatum dat literas XI Kal. Vtil. et oppidanis quidem ob tumultum excitatum noxam remittit, ea tamen condicione, vt deinceps pacem colant, nihil in religionis negotio innouent, concionatores ac seditiosos vrbe eiiciant, Catholicos bonis ac ciuitati restituant. diuersa parte Augustus Saxo VIIvir, et Ioannes Georgius Brandeburgicus apud Caesarem partes suas interposuerunt, non tam Protestantium Aquensium factum excusantes, quam Caesarem orantes, pro sua prudentia videret, ne ex tumultus illius caussa quidam occasionem arriperent, ciuitatem armis subiiciendi, magno Imperij detrimento; quibus verbis Hispanos proculdubio designabant, quorum conatibus auertendis vterque per literas IV Kal. VItil. ad Caesarem datas operam suam ei deferunt, summaque reuerentia petunt, id vt maiestas Caesarea non aliter, quam in bonam partem accipere velit. verum id secus, quam illi cupiebant, accepit Caesar, et literis VII Eid. VItil. ad eos datis Aquenseis acerbe perstringit, qui non contenti contra iurisiurandi formulam et creandi magistratus ritum hactenus vsurpatum res nouas in religione moliri, etiam re aliter, quam se habeat, passim euulgata ipsorum aduocationem in caussa iniquissima exposcant; proinde non acceptis Aquensium excusationibus, XVI Kal. VIIbr. mandat, vt decretis absque vlla mora ac subterfugiis satisfaciant, et debitae obedientiae documentum edant ad se quamprimum transmittendum. cum nihilominus quaedam imperiales ciuitates intercederent, nihil ab eo impetrari potuit, Catholicis apud ipsum instantibus, vt Gallici concionatores vrbe expellerentur; alioqui fore, vt Germanis coniuncti totam Germaniam conturbent. sub id tempus Iac. Elsius Treuirensis archiepiscopus VIIvir fatis concessit III Non. Iun. cum tantum octiduum decubuisset, cuius in locum Ioannes Scombergius suffectus est Iesuitici sodalitij fautor eximius. apud nos initio anni VII Kal. Februar. edictum Flexij in Petrocoriis interuentu Andini factum, de quo superiore libro diximus, in Senatu recitatum est, et cum multi imprudenter bellum, quod in Aquitania ardebat, ad se pertinere minime existimantes pertinaciter contradicerent, a Vido Fabro Pibracio praeside elegantissima oratione laudatum, instigante Christophoro Thuano Senatus principe, qui paci semper studebat, ac tandem promulgatum fuit. a quo tempore per quinquennium fere toto regno alta quies fuit, aut auerso bellis externis internecino malo, aut aula deliciis occupata; quibus tamen effectum est vt ignium ciuilium ignes, qui sopiti credebantur, vitiis in aula adultis et praua ignauorum consiliariorum dissimulatione in maius incendium tandem exarserint, et, paullum abfuit, totum regnum ad exitium vltimum postea sint depasti. nam Rex quiduis pati certus dum sibi in otio priuatis voluptatibus indulgere liceret, omneis iniurias dissimulare in animum induxerat, et fratri in Belgium profecturo, vt exercitum magno regni detrimento et maiore regij fastigij imminutione licentiose grassantem conscribere posset, concesserat, et Parenti postremo assensus fuerat, vt legatio in Angliam, ad matrimonij inter Elisabetham reginam et Andinum contrahendi negotium procurandum decerneretur. ptinceps legationis destinatus Franciscus Borbonius Delfinus princeps; cui adiuncti viri primarij auctoritate Arturus Cossaeus Secundinei comes E. T. Lud. Sangelasius Lansacus, Tanaquillius Venator Carrugius Rotomagi praefectus, Bertrandus Salignacus Motafenelonius, qui in Anglia prius orator fuerat, Barnabas Brissonius Curiae Parisiensis praeses


page 473, image: s473

nuper in locum Pomponij Belleurei creatus Michael Castronouius Mauuisserius, Claudius Pinarius a secretis epistolis. hi regis nomine interueniebant. ab Andino cum iis missi Petrus Claussa Marcomontius, Iacobus Vraius a secretis ipsius epistolis; qui omnes mense Aprili profecti et Caleto soluentes in Angliam perrexerunt, vbi perhonorifice ab Elisabetha excepti sunt. pro regina interuenere in perscribendis matrimonij capitibus Gul. Caecilius magnus regni quaestor, Eduardus Clintonus Lincolniae, Thomas Radelippus Sussexiae, Franciscus Russellus Betfordiae, Robertus Dudleius Lecestriae comites ac periscelidis equites, Christophorus Hattonus et Franciscus Valsingamus. ab iis perscriptae tabulae his legibus, ne illustriss. dux ac domestici eius serenissimae reginae minime subditi contra conscientiam suam, quantum ad religionem, quidquam facere cogantur; sed liceat tam ipsi quam domesticis et iis, qui in eius comitatu erunt, cuiuscunque sint nationis, vbicunque in regno diuerterit, loco assignato sacra ritu inter ipsos vsurpato celebrare, dum ne ad ea Angli, Hiberni, aut insulani Anglicanae ditioni subditi admittantur. illustriss. dux post contractum et consummatum matrimonium titulo, honoribus, ac nomine regio, quandiu matrimonium durabit, fruatur, reseruata reginae vxori omnimoda beneficiorum, officiorum, terrarum, vectigalium, ac fructuum regnorum ac ditionum dispensatione, quae tantum in indigenas et oriundos Anglos, non etiam exteros, conferri poterunt. res regni tantum vernacula lingua et per Anglos indigenas explicentur, et administrentur. ab Ordinibus regni seu Parlamento reginae postulatu impetretur, vt illustriss. dux coronam regiam accipiat, et ea honorum participatione gaudeat tam constante matrimonio quam durante tempore gubernationis, si superesse eius vxori contingat extantibus ex eo coniugio liberis, quandiu illi in minore aetate constituti erunt. omnia diplomata et publica acta illustriss. ducis et Serenissimae reginae nominibus inscribantur, eo modo ac forma, quibus Philippi regis et reginae Mariae temporibus statutum fuit. pensio conueniens ex aerario Anglicano ad tuendam dignitatem et sumptus maiores faciendos illustriss. duci ex Ordinum seu Parlamenti consensu attribuatur. dotalitium ab illustriss. duce reginae assignetur XL OIO aureorum annuorum in Bituricensi principatu, idque ratum Rex habeat; qua veluti pensione viro priore decedente regina dum viuet, fruetur, et plenam beneficiorum, officiorum, fructuum, qualem dux ipse nunc habet, dispensationem habeat. ne controuersiae inter liberos ex eo coniugio prognatos oriantur, quae speratum pacis et concordiae inter duo regna fructum impediant, ita ex vtriusque regni ordinum consensu statuatur. primum quantum ad maternam hereditatem attinet, qui masculi seu feminae ex eo matrimonio nascentur, in eam succedant secundum regni iura, leges, ac consuetudines; si contingat, vt ius regni Franciae legitima successione ad illustriss. Ducem eiusve masculos liberos deuoluatur, eo casu si duo pluresve nati existant, grandior natu Francicum, secundo genitus Anglicanum aut liberi ex eo procreandi superstites possessum eant, tantumque liberi eius, aut deficientibus liberis fratres et sorores excluso grandiore natu filio eiusque sobole in illud ordine succedant. si vero vnus tantum ex eo matrimonio filius nascatur, quia iuxta regni vtriusque iura vtriusque regni heres futurus est, in vtrumque regnum tam paternum quam maternum succedat, ea lege, vt in Angliam venire ipse non recuset, in eaque morari ac secundum iura regni illud administrare, saltem singulis bienniis per VIII menseis; ei vero, qui in vtrumque regnum succedet, si plures liberi nascantur, secundo genitus semper Anglicanum regnum possessum eat, excluso grandiore natu filio. et si vnus tantum masculus ac praeterea filia seu filiae, filia filiaeque ordine secundum regni iura in illud succedant excluso fratre. si illustriss. dux vxori superstes fuerit extantibus ex eo matrimonio liberis, si quidem illi ad aetatem plenam non peruenerint, hoc est, masculi XVIII, feminae XV annos non expleuerint, neque viuente


page 474, image: s474

matre regina in matrimonium viro non excedenti XVIII annos elocatae fuerint, eo casu regimen regnorum maternorum ac tutela liberorum et educatio patri deferatur. tempore autem suae administrationis illustriss. dux nullum extraneum aut non natum in ditione Anglicana ad vllam dignitatem seu sacram seu ciuilem admittat, nihilque faciat, quo aliquid in statu seu iure tam publico quam priuato ac consuetudinibus regni innouetur, aut praeiudicium vllum eis fiat. constante matrimonio illustriss. dux reginam vxorem extra regni fineis nisi ipsius rogatu non abducat, neque liberos ex se prognatos sed in regno in spem futurae successionis nutriri et educari sinat nisi de reginae consensu aut magnatum regni consilio aliter faciendum videatur. dissoluto matrimonio nullis extantibus liberis illustriss. dux nullum sibi in regno ius vindicet, sed eius successionem ad eos, ad quos iure et legibus pertinebit, peruenire citra vllum impedimentum permittat. extra regnum res pretiosas non asportet, aut quidquam ex eo alienet, aut alio transferat, aut per suos vsurpari patiatur. non occasione huius matrimonij regnum bellis externis misceat, sed pacem cum regni foederatis religiose seruet, neque eam violari aut turbari nisi aliqua iusta de caussa sinat. inter Franciae et Angliae regna firma pax et concordia sanciatur et maneat. pacta matrimonij huius ratione conuenta in vtriusque regni Curiis omnibus promulgentur, et in acta referantur. postremo cautum protestatione ab Andino interposita, ne quidquam propterea de iure suo tam in regno Franciae quam aliis ditionibus vbicunque terrarum sitis, quantum ad iura priuilegia, et actiones decedere intelligatur. confectis matrimonij tabulis nondum tamen subsignatis, quod eas a Rege ratas haberi prius oporteret, legati domum redierunt. nec multo post Andinus soluta Cameraci obsidione, quo cum exercitu profectus fuerat, in Angliam magno comitatu descendit, et arctiore fide pacta iam conuenta X Kal. Xbr. confirmauit, quae tamen plenum exitum minime sortita sunt. dati pro tempore ab vtraque parte pignoris loco annuli non sine magna procerum et nobilitatis, quae aderat, gratulatione et plausu; cuius rei nuncio in Belgium perlato Gandaui, Antuerpiae Bruxellis magna laetitiae publicae signa edita sunt, accensis passim ignibus et displosis vbique tormentis. nihil vlterius in matrimonij negotio peractum; tantum Andinus ad trimestre inter hastiludia et laetitiae spectacula totam hiemem apud Elisabetham summa familiaritate exegit, mitigato in speciem ob religionis contentiones vtrinque odio, cum coniugio illo non solum suspiciones veteres purgari, sed et viam concordiae aequabili ratione iniri posse multi existimarent. dum in Anglia esset Andinus legatum Lubecam misit, qui societatis maritimae foederatis ciuitatibus amicitiam ac beniuolentiam suam et operam in componendis cum Regina Anglorum sibi foederata, immo iam matrimonio destinata, controuersiis, deferret, qui et vicissim petiit, vt vnioni ac foederi inter ciuitates et regnum Angliae sancito se quoque adiungerent. quod si fiat, perpetuam fidem, promptissima auxilia, et magna quaeque prolixe pollicetur. cui reuerenter pro amica voluntate et promissis magnificis gratiae actae, et responsum, si quid in Angliae regina ciuitatibus concilianda et priuilegiorum iam XXII annos irrito euentu petita confirmatione, interuentu ac patrocinio suo tandem impetranda societati commodare, posset, pro tanto beneficio sempiterna grati animi memoria ciuitates obstrictas fore. conuentus IV societatis metropoleum et Vandalicarum ciuitatum ac Bremensis de Anglorum monopoliis in Germania prohibendis et pristina commercij libertate Londini reciperanda VIIIbri proximo inchoatus fuerat: verum Caesar ampliorem negotij cognitionem ad comitia Imperij reiecit. cum vero periculum esset in mora, legati ciuitatum decreta Luneburgi superiore anno contra Anglos facta executioni demandari, et per Fiscalem contra Ezardum Frisiae orientalis comitem iure agi vrgebant.


page 475, image: s475

et Elisabetha quidem de edictorum suorum suspensione annuebat, modo foederatae ciuitates prius decreta sua aduersus Anglos in conuentu Lubecensi aboleuisse docerentur. inter has contentiones legatus Gallicus aduenit, qui suspensione vtrinque facta controuersias pro tempore composuit. interea moniti Elbingenses, ne contra societatis decreta Anglicis mercatoribus monopolium instituentibus sedem in vrbe sua cum priuilegiorum praerogatiua attribuerent. postea in conuentu actum de decuplice collatione a singulis ciuitatibus praestanda; alioqui societatis negotia explicari non posse; et Lubecenses ad OIO taleros conferendos se offerebant. sed cum legati nulla se a ciuitatibus mandata habere responderent, res ad frequentiorem societatis conuentum reiecta. tum legatio ad Stephanum Poloniae regem decreta, cui obeundae destinatae sunt Colonia, Gedanum, et Rostochium ciuitates. sed cum Colonienses se excusarent, aliae duae eo ire recusarunt. querentibus vero nautis in Lusitania praeter veterem morem grauioribus se exactionibus onerari, placuit auspiciis regni Philippi initiis tam perniciosis obuiam iri, missaeque ad societatis consulem, qui Olissiponae erat, ad Philippum literae, quibus et onerum grauitatem deprecabantur, et priuilegiorum suorum documenta in sacello quodam vrbis deposita ad se vel integra vel fide publica descripta transmitti petebant. interea Rex quasi omni cura solutus et tantum voluptatibus intentus nullum insanis sumptibus modum faciebat; quibus cum aerarium quamuis multiplicatis toties regni vectigalibus non sufficeret, ad exoticas artes et perniciosa Italorum et huiusmodi hominum in plebe excarnificanda ingeniosorum commenta conuersus cottidie nouos magistratus, noua officia, noua tributa excogitabat, conditis ea de re edictis, quorum publicationi semper intercedebat Senatus. itaque IV Non. Vtil. in Senatum venit, et XXVII edicta fiscalia vno die promulgauit, vnoque ex iis XX consiliarios creauit. qua re odium iam ante de publica administratione conceptum non mediocriter auctum est, fremente passim ob onera immodica plebe, et prudentissimis quibusque intra se tacite indignantibus, qui cum viderent illis edictis cunctos ordines in regno peruerti, et ingentem ex iis pecuniam conflatam luxu et in prauos vsus disperdi, turpissimam omnium rerum nundinationem, etiam praefecturarum pessimo exemplo institui, augeri in dies vectigalia, aerarium minui, regium fastigium labefactari prouectis ad honores adolescentulis, omnia gratiae foedissimis obsequiis quaesitae, nihil virtuti dari, de rege regisque rebus non poterant non male ominari. inter haec prima cogitatio fuit de maritandis Ioüsa et Valeta, et cum Ioüsa cum Margarita Helionori Cabotij Carnij comitis filia et herede principali sponsalia prius contraxisset, animis cum gratia crescentibus, pactis renunciat, et Rege annitente nuptiis illis quanquam perhonorificis sibi ac valde locupletibus repudiatis cum Margarita Aloisiae regis vxoris sorore matrimonio coniungitur, exorato per Henricum Memmium illuc per dispositos equos a rege missum Carolo Lotaringiae duce, nam parens Nicolaus ante quadriennium iam decesserat, vt in nuptias consentiret. paullo ante Rex, quo maiorem nuptiis tantis dignitatem conciliaret, eum ducem et Franciae Parem creauerat, condito edicto mense VItil. quod in Senatu recitatum est VII Eid. VIIbr. eo nobilitas vicecomitum Ioüsae recensebatur, quos adfinitate sua olim reges dignati essent. nam cum Ioanni Borbonio Vindocini comiti complures filiae essent, Ioanna grandior natu Ioanni duci Borbonio, et eo mortuo Ioanni Turrio Bononiae comiti, Catharina Gilberto Chabanio Curtonio, Ioanna altera Ludouico Iousae vicecomiti, et Carlota Engilberto Cliuio Niuernio nupserunt. ita vero ea dignitas in Iousam conferebatur, vt post regij sanguinis, quos vocant, principes, et IV familias (eae sunt Sabaudiae, Lotaringiae, Cliuiae, et Aurelianensium Longauillanorum) ceteros omnes pari dignitate ornatos quamuis tempore anteriores vbique in regum inaugurationibus, Senatu, et regio consistorio, aliisque publicis consessibus praecederet. eodem gratiarum cumulo et dotatus est eodem tempore Valeta.


page 476, image: s476

festinata in id emptione Espernonium in Carnutib. Nauarrae ditionis oppidum comparatum, edictumque conditum eodem anno mense IXbri, quo iisdem condicionibus et pari secundum Ioüsam praerogatiua Valeta dux Espernonij creatur; quod in Senatu relatum est V Kal. Xbreis. quo eodem die et Valeta iusiurandum ritu sollemni praestitit. edicto illo nobilitas Ioannis Ludouici Nogaretij a Gulielmo Nogaretio illo repetitur, qui Philippi pulcri temporibus pro libertate regni Galliae insigni facinore Bonifacium VIII P. R. Franciae regnum Poncificiae: maiestatis beneficiarium asserentem, Anagniae ope Sarrae Columnae oppressit circa annum OIO CCC III; idque inter decora familiae tanquam illustre maiorum ipsius virtutis et meritorum erga remp. testimonium memoratur. demum XII Kal. Ianuar. Franciscus Lucemburgus, qui diploma ante Espernonium a rege impetrauerat, dux Pinei creatus et Par Franciae sacramento in Senatu adactus est. interea Rex fratre Andino in Belgium profecto securus, vt pacificatoriis edictis satisfaceret, et Nauarri eadem opera conatus impediret, Iacobum Gobionem Matignonum antea equitum tribunum creatum, qui Farae Veromanduorum superiore anno expugnatae obsidioni praefuerat, Birono amoto, in Aquitaniam titulo legati mittit, (nam prouinciae. Praeses Nauarrus erat) qui amplissimae regni prouinciae, ex qua bellorum procellae praecipue in ceteras prouincias incumbebant, motus praesentia sua ac prudentia componeret. paullo ante exeunte Iulio nobilitatis secreto consilio, quae ex Protestantium praesidiariorum excursionibus multum incommo dabatur, Vesuna prouinciae metropolis noctu intercepta est, longeque maxima intemperie grassati regij, quasi iniurias capta ante sexennij a Langorano vrbe acceptas vltum irent. qua de re cum quereretur apud Regem Nauarrus, nihil aliud quam excusationes ab eo pro responso tulit, cum sibi Rex minime integre esse diceret, vrbem a Catholicis occupatam post tamgraueis offensas Protestantibus restitui. itaque loco eius Pimirolium haut longe ab Aginno oppidulum illis securitatis caussa attributum est. missi et paullo post delecti iudices ex Senatu Parisiensi, Petro Seguierio praeside, qui loco Tripertitae decuriae ex Senatu Burdigalensi Aginni Nitiobrigum ante triennium institutae de Protestantium caussis iuxta XI caput collationis Flexianae cognoscerent, quorum ex numero tunc sacri ordinis Senator fui ij magna popularium gratulatione excepti in Dominicanorum fano anno sequenti conuenerunt, et posteaAginnij dein Vesunae Petrocoriorum; ac postremo Mediolani Santonuui magna cum integritatis laude toto triennio assidue ius dixerunt, pacata per id tempus prouincia; quod secundum Matignom prudentiam praecipue optimorum ac lectissimorum virorum aequitati attributum est, in Saluciano principatu a morte Bellogardij res adhuc turbabant, maiorque ex eo metus Regem incesserat, ne consilia cum Philippicis inita ab aliis resumerentur. missus initio in prouinciam Bernardus Nogaretus Valeta cum pleraque loca a reliquiis factionis occupata offen disset, per Carolum Emanuelem Sabaudiae ducem eserat, vt belli duces qui nutabant, honestis condicionibus placati ad obsequium reducerentur. cum frustra fuisset, et Iacobus Lafinius rem irrito conatu Andini nomine tentasset, Albertus Gondius Radesiarum comes E. T. cuius soror Pancallerij comitis vxor Sabaudi pueritiae admota erat, ob idque in illa aula plurimum posse credebatur, eodem mittitur, cum plenis mandatis. Petrus Fangerius Anselmius e Prouinciali nobilitate homo perditae audaciae ac Bellogardij arcanorum conscius Centalium festinatis operibus muniebat, ac Dragoneriam, fanum Damiani, Venascum circumposita castella valido praesidio tenebat. is quod per praeteritas turbas multorum in se concitata odia diceret, aegre se ad vitam priuatam retrahi patiebatur, petebatque tutum sibi recepcum dari, quo ab iniuria defensus Regi fidelem operam in posterum nauare posset. petere non iniqua viso a Radesiano, Regis atque adeo ipsius Andini nomine concessum Sabaudi interuentu, vt Tarascone pro receptu vteretur, quod est oppidum in ripa Rhodani supra Arelatum, cum II equitum alis


page 477, image: s477

ad Rupi-Maurae siue Vallambergae custodiam destinatis, quibus ex Regis aerario stipendia procedant; modo id cum bona Momorantij vicinae Septimaniae praesidis gratia fiat. Maioris-montis coenobium insuper fratri Anselmij a rege donatum, et pro impensis Centalij factis bellicoque apparatu et annona copiosa locorum, quae traditurus est, X OIO aureorum promissa. dum haec a Rege rata haberentur, loca quae Anselmius tenebat, in Sabaudi manus consignata sunt. haec acta Kal. Februariis. Sabaudus, Valeta, et ipse Anselmius ad Momorautium literas in eam rem dedere, rogantes; vt aut Vallamberga aut Rupi-Maura equites suos recipi iuxta Regis mandatum pateretur. inde Anselmius Tarasconem concessit; cumque aliquanto post Aquas Sextias Venissetrixa suborta, iussu, vt creditur, Henrici Eugoulismensis Prouinciae praelidis interfectus est. hoc anno secretus aduersus Argentinam conatus, paullum abfuit, exitum habuit, tandemque ab iis, a quibus minus sperabatur, detectus omnino euanuit. erat Roberto Heuio Malaregio notae nobilitatis et militaris virtutis adolescenti, et quod. fauorem illi non mediocrem conciliabat, Claudij Antonij Viennensis Clarauantij sororio arta cum Francisco Quinquapodio Maio Vignorij comite ex militari contubernio amicitia, qua fiebat, vt ille nihil non tanto auctore et eius gratia ausurus facturusve esset. itaque sibi facile aVignorio magni animi duce, quique vastas cum Guisio spes coquebat, persuaderipassus est, vt ad aliquam vrbem in limite Germaniae occupandam operam suam addiceret; facta spe, vt aut ei praeficeretur, aut cum valido praesidio imponeretur. is facultates et clientelas in Mediomatricibus habebat, sub Germanici imperij ditione, eoque notior illo tractu ac minus suspectus ciuitatidus vicinis; et quia Protestantium doctrinam sequebatur, nihil tale moliturus credebatur. dum occasio rei conficiendae quaeritur, interea in Farae obsidione Vignorius occubuit. nec propterea consilium iam cum Guisio communicatum haut inscio, vt putatur, Carolo duce Lotaringiae intermissum est; sed quo magis retardatus conatus, eo maius in hominis ambitione iuueniliter ardentis ingenio accensum desiderium, cum Guisius per nuncios ac secretis notis scriptas literas igniculos assidue subiiceret, se cum voti compos effectus esset, nihil in religione se mutaturum religiose affirmaret. de vrbe ambigentibus, tandem inter eos conuenit, vt Argentina tentaretur, quae quo natura et arte munitior, eo indiligentius custodiebatur, insidiis proinde obnoxia; et quae semel capta propter eandem firmitudinem facile seruari posset, eo que situ esset, vt ad res gerendas maxime opportuna Rhenum veluti frenaret, et tanquam arx Germaniae ab illa parte imposita videretur. tunc Belgij ordines delectus per Germaniam habebant; iisque diribitorium in campis Argentinae subiectis assignatum erat; et Clarauantij apud Arausionensem commendatione facile ab iis impetratum, vt Malaregio IV OIO peditum per Alsatiam scribendorum negotium demandaretur. inde ad vrbem accedendi ad arma ceteraque militi necessaria emenda commoditas data. Malaregius ipse cottidie ad eam cum ducibus militaribus itare, crebro cum Consulibus agere; fossam, vallum, propugnacula in horas lustrare: et cum eodem tempore Guisius euentum opperiturus cum delecta amicorum manu ex primaria nobilitate ad Lotaringiae limitem venisset, aduentuque suo Argentinensibus noui motus suspicionem fecisset, continuo Senatus vltro Malaregium, tanta de eo fiducia erat, in consilium aduocare, et bona reipub. sorte factum dicere, vt vicino tam formidoloso principe ipse copias iuxta vrbem haberet. tum de securitate cum eodem consultare, et ex eius sententia stationes ordinari, Guisio interim ex propinquo vrgente, et omnem vlteriorem moramrei susceptae periculosam dictitante. id tamen aliquandiu conatum retardauit, eoque vsque, donec secreta a Rege mandata ex Gallia venere, quibus Argentinenses de insidiosis Guisij consiliis certiores fiebant, et vt militem vrbis ingressu prohiberent, ac finibus suis quamprimum excedere iuberent, sedulo admonebantur. Rex a pueritia Lotaringos obsequiosos erga se Carolo fratre rege superstite expertus insano amore


page 478, image: s478

prosecutus fuerat, in eorumque gratiam Momorantios aemulos semper infestauerat, sed idem postquam regnum iniuit, statim mutauerat; quippe qui paci studens animaduerteret homines ad imperia natos, quod ipsis sors negabat, per occasiones quaerere, et belli caussas vndecunque sectari. itaque cum prouideret eos, si Argentina potirentur, protinus Pontifici et Hispanorum regi, cum quibus iam secreta consilia specioso religionis emen dicato praetextu agitabant, tanquam ex primaria Germaniae arce potentiam suam ostentaturos, et factiosis ac credulis populis in regno ad arma capienda signum daturos, publicae quietis interesse existimabat, vt efferenteis se nimias hominum ambitiosorum spes irrito conatu reddito compesceret. igitur Argentinenses quanquam nihil tale de Malaregio suspicarentur, tamen, consultum rati, si monita tanti Regis minime negligerent, statim Malaregio denuntiandum curant, de ipso ac fide eius quaedam honorifice primum praefati, vt militem ex finibus suis sine mora deduceret. postea ipsis ex iactabundis consciae nobilitatis vocibus, quae post detectas insidias de auctoribus secura eos nominare remque vbique in limite propalare sus deque habebat, constitit, Malaregium a Guisio persuasum rei exsequendae se ducem praebuisse. quod illum magna inuidia inter suos onerauit, et suspectum Germanis Gallisque Protestantibus reddidit, ob id acerbe a Clarauantio fratre increpitum, quem licet rei ignarum siue scelere suo siue temeritate paene nocentem fecerat. tantum sane de existimatione iuuenis inconsiderati eo facto decessit, vt vix post multa seriae poenitentiae documenta fidem suam Germanis approbare potuerit. et bello deinceps apud nos accenso, a Clarauantio vicem eius miserante Rupellam ad Nauarrum deductus hac fere ratione culpam excusauit, quod sibi iuueniac nimis credulo a veteratoribus impositum diceret [reading uncertain: page damaged] , qui rem pro nominis Gallici amplificatione susceptam adseuerabant, non inscio Rege, sed qui, si conatus non succederet, hostilis animi significationem Germanis sine vllo operae pretio dare nollet. et Nauarrus Clarauantio pro fratre supplice deprecante excusationem in bonam partem visus accipere, Malaregium operam suam deferentem in Septimaniam longe a se ablegauit; vbi Henrico Momorantio prouinciae praesidi militans in exigui oppidi iuxta Spiritûs sanum obsidione, cum rei tormentariae praeesset, ex vulnere in sea accepto periit. Pertinet et ad res Gallicas motus eo anno quantumuis procul a Gallia in Melitensi insula Hispanorum factione exortus. nam foederatae coniurationis, quae quietem publicam in Gallia miscuit, iam scintillae ardere et in Italia ac remotioribus locis vireis concipere incipiebant, apud nos tandiu tectae, quandiu Andinus in viuis suit. Hispani vero illius incentores a Melita principium fecerunt, Mathurino Scuto Romegassio Hierosolimitano equite, cuius iam saepius honorificam mentionem fecimus, terribili adeo per totum Orientem rei maritimae duce in supremum Ordinis magistrum concitato, speque de summo magistratu in eum conferendo facta: quod non eo consilio faciebant, vt Gallo a summa dignitate abdicato eam in alterum Gallum transferrent; quod tamen Romegassio ambitione caeco imposuit; sed vt commissis inter se Gallis, et diuulsa eorum potentia, ipsi, qui bene secum conueniebant, in insula rerum potirentur. tunc princeps ordinis erat Ioannes Episcopius Casserius Aruernus meritis suis et pietatis ac prudentiae opinione eam dignitatem adeptus; cui tamen a factionis vitio datum, quod negligenter rempub. curaret, sacrum patrimonium dilapidaret; ac postremo summa calumnia et impudentia additum, illum cum Christiani nominis hostibus occulta consilia agitare. eo que audaciae siue insaniae factio excreuit, vt concursu facto ipsum circumsisterent, quos ille tumultuose aduersum se venienteis intrepido vultu excepit, neque adduci potuit, vt terrore ab inimicis artificiose iniecto quidquam indignum tanto fastigio admitteret; sed rebellionem ac perfidiam illis in os exprobrans, ad extremum sub custodia in S. Angeli arcem trusus est, et Romegassius summus ordinis legatus creatus. haut diu factum audaciae plenum latere potuit, quin


page 479, image: s479

scisso factionibus equitum collegio fama eius Romam, et inde mox in Galliam emanaret, vbi Rex Romegassium ab Hispanis, vt id auderet, subornatum interpretatus, qui domestica mala tam secure negligebat, minime periculum summi ordinis magistri contempsit; sed misso AEmaro Casto eiusdem ordinis equite et Ioüsae proxima cognatione coniuncto, viro spectatae fidei et nominis Gallici perstudioso primum apud Pontificem egit, vt partes suas interponeret, com municatisque cum Aloisio Atestino cardinali vt dignitate sic fide ac moribus et praecipuo in Gallicum nomen affectu consiliis minas occultas spargit, ac fore dicit, si lentius in eo negotio procedatur, vt Rex Christianissimus omne sacrum patrimonium, quod equites Hierosolimitani in regno suo possident, ipse fisco addicat, et Commendatoribus B. Spiritûs nuper a se institutis attribuat. is stimulus opportune additus, vt tarditatem aulae Romanae excitaret, et Pontificem proprio periculo ad propulsandam alienam iniuriam cogeret. inde iter Melitam versus persequitur, minacia mandata a Rege ad Senatum equitum ferens. interim Ordinis princeps de perduellionis crimine contra seditiosos equites protestatus Poncificem de iniuria appellauerat. itaque equites intellecto regij legati aduentu magno consensu, etiam ij, qui factioni Hispanae nomen initio dederant, iam poenitentia subeunte ad capriuum adeunt, et supplices magistratus pristini insignia capiat, et praeteritorum obliuionem vt sanciat, petunt. verum ilie quam constantem se in iniuria patienda praebuerat, tam in publica eius vltione persequenda pertinax carcere exire recusauit, antequam Pontificius legatus, quem in itinere esse intellexerat, aduenisset. is erat Gaspar vicecomes Rotae auditor; qui vbi venit, prolatis Poncificis mandatis, quibus, sicuti ipse per literas petierat, Magister Romam citabatur, ille subito instructis IV trisemibus quamuis octo genarius se mari cum CCC equitibus commisit, et Neapolim prius, deinde Romam appulsus insigni vbique pompa excipitur. nam IO CCC equites in vrbem venienti obuiam processerant. ipse ad aedeis Aloisij Atestini cardinalis diuertit, vbi ipsi et CCC equitibus viae comitibus hospitium paratum erat; et obseruatum est a curiosis eo tempore plus OIO homines in magnificentissimi, qui hoc saeculo nati sunt, principis palatio diuersatos fuitse, qui pro condicione quisque sua, quandiu Magnus magister Romae vixit, per quam honorifice habiti sunt. inde in Vacicanum perrexit, eodem, quo venerat, comitatu, et ad eius spectaculum per vias passim occurrente plebe, vt triumphanti porius, quam reo similis per vrbem incedere videretur. ea pompa ad Pontificem ab hoipite suo deducitur, vbi cum in genua procumbens eius pedes deosculatus esset, Habeo, inquit, omnipotenti deo gratias, quod mihi, antequam viuis excederem, istuc aetatis, in qua beatissimorum Apostolorum limina adire nulla spes erat, huc incolumi venisse contigerit; quod tanquam reo, hoc animum meum angit; quamquam nemo reus est, nisi qui sibi male conscius iudicum conspectum reformidat. vt autem ad te venirem, statim ex quo insidiis meorum petitus sum, optaui et petij, et accepto mandato nulla mora interiecta neque valitudinis infirmae habita ratione, me in viam dedi, innocentiae meae lauream laturus; loquor ad te et ad homines, non crimina purgaturus. miles, eques, inculpate vixi, et omnibus honoratissimae toto Christiano orbe militix gradibus ac muneribus cum aliqua virtutis et integritatis laude decursis tandem merui, vt non prensationibus, sed legitimis suffragiis in ordinis principem electus sim. quod puero, adolescenti, viro et iam inclinata aetate minime improperarum est, id quomodo octogenario et propediem vitae rationem reddituro seni iuste imputari possit, tuae prudentiae et aequitatis erit considerare. sic est, beatissime pater, vita mea longa pro crimine est, quae mihi ipsi fortasse molesta, spes eorum, qui me accusant, nimis auidas remoratur. factione, non criminibus obruor. nam in hos canos vix eorum suspicio cadit. magistrum, non me petunt aduersarij, et quidem scelerate petunt, dum festinato ordine ad illum


page 480, image: s480

peruenire cupiunt. cum vero id conantur, etiam hoc faciunt, vt nationem Gallicam semper bene concordem factionibus diuellant, et per discordias imminentibus Turcis viam non solum ad insulam inuadendam, sed Italiam proximam vastandam aperiant. haec apud supremum aequitatis tribunal pro me dixisse satis est. ad tuam porro prudentiam pertinet, concordiam in nostro ordine maxime necessariam sarcire, et publicam securitatem, quae in meo periculo vertitur, contra perniciosas factiosorum coniurationes asserere, meamque iniuriam cum tua ipsius et Christiani orbis salute coniunctam digna pastorali fastigio seueritate vindicare. interim hunc ex mea calamitate fructum capio, quod optatissimo conspectu tuo, quod alloquio, ac gratia praeter spem frui licet, vt mihi mors amplius molesta esse non possit, quando animam veluti in sinu tuo deponere datur. perorando ad extremum B. Symeonis canticum vsurpauit, quod de se dici Pontifex haut grauate tulisse visus est. tum ad eum conuersus perbenigno vultu respondic, et laetari se aduentu eius dixit, nec temere de criminibus obiectis cuiquam fidem adhibuisse; ac sperasse, vt non solum ea coram diluere facilius posset, sed conceptam de virtute ipsius ac probitate omnium opinionem praesentia sua confirmaret; solatusque eum bono animo esse, et in pedes a cubiculariis erectum honorifico loco post quatuor Gardinaleis (huic actioni duodecim interfuerant) sedere iussit. inde post varios et familiareis de itinere suo sermones Magister dimissus, et in hospitium eadem pompa reductus est. paullo ante Romegassius ad vrbem venerat, qui cum summam solitudinem, contra quam sperauerat, offendisset, factum eius non solum aula Romana, sed etiam populo detestante, demum post admissum facinus magnitudinem eius sensit, et priuatum hospitium sibi suisque conducere coactus, cum non amplius eum se esse, qui fuerat, videret, plebis mirabundae, cum ad vrbem antea itaret [reading uncertain: print blotted] , occursu circumfundi solitus, in magnum maerorem incidit, ex eo auctum, quod Pontifex significari ei paullo post curauit, non prius eum ad colloquium admissurum, quam solita demissione in principe suo salutando officio defunctus esset. inde tanta animi aegritudine correptus est, vt nequicquam solantibus eum amicis paucis post diebus vitam cum morte mutauerit prid. Non. IXbr. maiore, quam venerat, pompa ad S. Trinitatis templum sepultus: quem altero post mense anno exeunte secutus est Magister ipse. et ita finis iuxta iniuriosae et temere susceptae accusationi impositus fuit, magnaque molestia in lite hac decidenda Curia Romana leuata est, praepotente in ea Hispanorum et mediam se interponente factione, quibus ne displiceret Pontifex ex animi sententia minime pronunciaturus credebatur. post mortem Magistri, ne scisso collegio in electione noui motus exorirentur, Pontifex quatuor equites nominauit, e quibus magno omnium consensu Hugo Lupus Verdala Vasco ordinis princeps electus est prid. Eid. Ianuar. sexennio post in Cardinalium collegium cooptatus. is vero summum honorem decessori suo habuit, nec prius magistratum inire [reading uncertain: print faded] voluit, quam ei, licet a factiosis depositus esset, insignia cum corona restituta essent, cum quibus ab Atestino cardinali eadem munificentia, qua viuum complexus erat, etiam mortuum prosequente cohonestatum corpus magno comitatu et honore ininsulam remittitur. Eodem hoc anno III Non. VIIbr. Lutetiae obiit immatura morte Iacobus Billius Prunaeus Sanmichaeliani coenobij in Eremo antistes vir non plus nobilitate, quam propria virtute ac vitae sanctimonia et doctrina ab omni fuco aliena, linguaeque Graecae exacta cognitione clarus, quam in veteribus Patribus illustrandis praecipue exercuit, qui arthritidis doloribus attenuato corpore fere in medio vitae curriculo, quippe vix XLVII annum ingressus, in eadem, qua vixerat, pia animi tranquillitate ad Deum migrauir. post quem commemorandus venit longe dispar et pietate et ingenio, sed fortasse haut minore fama Gulielmus Postellus Barentonio vico in Neustria loco ignobili natus, qui philosophiae et mathematicarum artium studia primum professus, et inde


page 481, image: s481

longinquis peregrinationibus linguarum externarum ac maxime orientalium cognitionem adeptus innumera exotici gustûs scripta passim in Italia, Germania, et apud nos edidit, et cum Venetiis esset, virginis vetulae cuiusdam familiaritate vsus in errorem delirum iuxta ac deteltandum de feminei sexûs salutari reparatione nondum consummata incidit; quem domum reuersus inter praelegendum publicauit et defendit. verum accusatus a theologis, et a magistratu increpitus, tantum pro poena omni praelectionum vsu ad tempus interdictus est; sed cum rursus praelegendi pruritu tangeretur, retractationem libello ad Reginam parentem directo anno huius seculi LXIV complexus est, qua non tam errorem fatetur, quam interpretatione per fanaticos sensus detorta eludit, rursusque dum mathematica rudimenta, quod illi permissum erat, auditoribus publice interpretaretur, eandem quaestionern reposuit, ob quam interdicto plene in posterum publicarum praelectionum vsu in monasterium Sanmartinianum Lutetiae relegatus est, vbi centenario proximus, et vt ipse credi volebat, impollutam a congressu venerco naturam professus, cui robustae adeo sanitatis constantiam tribuebat, tandem quarto post Billium die decessit. nec praetermitti debet Hubertus Languetus Vicellij in AEduis natus, vir doctissimus et humanissimus ac rerum Germaniae, in qua fere totam vitam contriuit, et vbi mihi arcta cum eo amicitia fuit, peritissimus, et summus Ioachimi Camerarij amicus; qui cum Augusto Saxoni VIIviro operam suam addixisset, et praecipui consiliarij officio apud eum diu defunctus in suspicionem venisset, quasi epexegesis de caena Dominia Gaspare Peucero et aliis iuxta Helueticam confessionem disseminatae consilio participasset, ab ea aula discessic, et se ad Arausionensem contulit; apud quem dum grauissimis negotiis explicandis, quibus par illius animus erat, seduso incumbit, morbo correptus anno climacterico suo prid. Kal. VIIIbr. Antuerpiae decessit. ante Languetum Andreas Papius Gandensis vtriusque linguae ac musicae, poeticaeque peritissimus, quod pauca eius scripta apud posteritatem testabuntur, Laeuini Torrentij summi et dignitate et eruditione viri ex sorore nepos, Leodici dum per caniculae aestus nocte silenti corpus natatu in fluuio subiecto exercet, meando remeando tandem fatiscens admodum iuuenis defecit, triduo post ad B. Lamberti cuius collegij ille sodalis erat, sepultus, et a Iano Gulielmio collega veris lacrimis deploratus. post hos Petrus Ciaconius Toleti in Carpetanis natus Romae vltimum diem clausit VII Kal. IXbr. aetatis anno LVI in B. Iacobi aede, cui instructissimam bibliothecam legauit, sepultus, vir exquisita in omni scientiarum genere, antiquitatis et omnis politioris literaturae cognitione clarus, et quem vnum video ex omni literatorum, qui aeuo nostro innotuerunt, numero, qui AEmaro Ranconeto nostro comparari possit. nam nihil fere viuens scripsit; et pauca post mortem ab amicis edita exstant, sed crebra illius et honorifica in alienis scriptis mentio exactae et reconditae eius, vt et in Ranconeto, doctrinae apud posteros fidem facit. nunc ordine Italos recensebimus, ac primum inter eos Io. Baptistam Camocium Asulanum ex vetere in eo oppido familia ortum, qui linguarum etiam orientalium cognitione insignis, ac Graecae praealiis peritissimus cum medicinae operam dedisset, omissis eius experimentis sub Iulioi III Bononiae in schola Hispaniensi publice philosophiam professus est: dein sub Paullo IV Maceratae in Piceno eandem professiouem exercuit; postea a Pio IV Romam euocatus Patrum Graecorum scriptis interpretandis incubuit, ac tandem hoc anno XIII Kal. April. in vrbe anno aetatis LXVI e vita demigrauit, Timotheo filio superstite. multa scripsit, ex quibus tantum orationes sparsim variis temporibus habitae, dum vixit, editae; et commentarij Graeci in metaphysica Theophrasti, et translationes e Graeco pleraeque; plura non edita, quorum indicem ad me Italia transmissum longum esset et ad rem superfluum heic inserere. Romae paullo post decessit anno suo climacterico et ad S. Saluatoris Laureati sepultus est Hubertus Folieta Genuae natus, vir latine scribendi facultate praestans et in literario otio elati animi, qui exortis in sua repub. turbis nouam nec


page 482, image: s482

aequiorum iudicio absurdam de nobilium et plebeiarum familiarum distinctione sententiam cum inuexisset, dialogis duobus ea de re lingua populari publicatis, immane quantum in se nobilium inuidiam concitauit; de cetero multa elegantissime et acri iudicio scripsit, partim ab ipso particulatim publicata, parrim post eius mortem a Paullo fratre edita, quae simul edi publice interest. is vnus nostro aeuo dignus fuit, qui sicutispem fecerat, historias sui temporis Paulli Iouij vestigiis insistens persequeretur. verum per particulas earum porius gustum dare, quam continuum opus pertexere eum in animo habuisse crediderim; quippe cum ea, quae dedit, tam diffusa sint, vt si eadem vbertate et copia cetera scripsisset, res procul dubio in immensum excreuisset. multa ex eo cum operi huic inseruerim, ac plerunque verba ipsa, nam qui meliora potuissem? non solum ingenue id profiteri, sed eius memoriam digna recordatione heic recolere officij mei esse duxi. post Folietam Lucas Paetus I. C. Roma honesto loco natus in patria denatus est VIII Eid. VIIIbr. ad S. Nicolai in carcere Tulliano sepultus in proprio sacello, cum annum aetatis LXIX attigisset. puriorem antiquitatem et meliorem literaturam ad iuris ciuilis interpretationem attulisse creditus, pauca tamen in eo genere praestitit, et hanc palmam nostris hominib. reliquit. professionis coniunctione Paeto accensebitur Ioannes Fichardus, qui Huldrico Zazio maxime illustri inter Germanos I C. Friburgi Brisgoiae operam dedit, dein Patauij et Bononiae eandem scientiam professus Francofurtum quae illi patria erat, reuersus, in eaque vrbe syndici munere XLIV annos magna fidei et industriae laude functus ibidem septuagenarius decessit, et a Bernardino Rutilio vitas veterum iuris sapientum descriptas ad ipsum Zazium vsque persecutus est; hoc certe facto meritus, vt qui tot clarorum virorum memoriam in occulto latere passus non est, silentio minime praetereatur. abstulit et hic annus Franciscum Portum Creta nobilissima mediterranei maris insula Venetae ditionis ortum, Graeciae suae magnum nostra aetare ornamentum, qui in Renatae Ludouici XII F. et Herculis II Ferrariensium ducis vxoris familia quasi educatus, etiam Ferrariae literas Graecas professus, post Herculis mortem Renata in Franciam reuersa, Italiam reliquit, et vt liberiorem doctrinae, quam in Renatae comitatu imbiberat, professionem haberet, Aureliam Allobrogum concessit, et voce ac scriptis Graecos auctores interpretatus ad septuagenarium annum vitam produxit, in eaque vrbe defecit, a Theodoro Beza cum quo coniunctissime vixerat, carmine epitaphio laudatus. annum clausit Franciscus Venerius patritius venetus, qui philosophicis studiis innutritus in adolescentia de voluntate, de anima, de fato vernacula lingua commentarios edidit, deinde in rep. sua honores magna integritatis et prudentiae laude gessit, et iam senex Patauinae academiae instaurandae praepositus editis postremo de generatione scriptis ad meliorem vitam migrauit.



page 483, image: s483

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXV.

ANNI sequentis alioqui variis casibus memorabilis initium funestum fuit morte Arturi Cossaei E. T. viri virtute militari, cuius primum periculum suo Brissaco fratre Subalpinis bellis famoso duce fecerat, et longa rerum experientia clari, qui Gonnorij in Andibus septuag enario maior VI Eid. Ianuar. mortalitatem exuit. is Aureliani, Bloesarum, Andium, Turonum, Caenomanorum, et Carnutum praefectus fuerat. et Turones quidem, Audes, et Caenomani, postquam eae prouinciae a Rege Francisco fratri ante quinquennium ad portionis hereditariae amplificationem assignatae sunt, ab ea praefectura auulsi fuerant, et singulis praefectis a Francisco attributae. post mortem vero Cossaei Aureliani et Bloesarum praefectura cum Carnutibus et Louioduno in Philippum Huraltum Ceuernium Procancellarium a Rege collata est. Belli reliquiae non dum in Delfinatu compositae erant, et metus erat, ne negligentia latius malum serperet. itaque deltinatus in eam prouinciam Carolus Lotaringus Meduanae dux, cuius moderationem Rex inter cunctos illius familiae proceres et aequitatem magis probabat. horum cum in bellis opera sibi necessario vtendum videret, spreto Henrico Guisio fratre, cuius ambitio ei suspecta erat, pro arcano Rex habebat Meduanium exercitibus praeponere. verum veritus ne ex eius in Delfinatum profeclioneres in aliis prouinciis turbarent, quasi ad edicta conuellenda, et non confirmanda potius Meduanius mitteretur, edictum proposuit, cum ad Mauri Fossatensis fanum esset IV Kal. Vtil. quo declarabat suae voluntatis esse, vt edicta in Protestantium gratiam facta seruarentur, cuncti iuxta ea pacate viuerent, nec vano metu proinde vllibi turbae excitarentur. inde Fontembellaqueum venit, dum conuentus sacri Ordinis permissu eius Lutetiae haberetur; a quo delegatus ad ipsum Reginaldus Belnensis archiepiscopus et Patriarcha Bituricensis Aquitaniae primas, qui in comitatu Arnoldi Pontaci Vasatensis, et Claudij Angenei Nouiodunensis episcoporum, gua erat facundia et doctrina praeditus, grauem orationem habuit XVI Kal. VItil. qua ante omnia sacrum Ordinem regi commendauit, et decessorum suorum exemplis eum ad pietatem hortatus est. nam tamdiu felices fore reges, quandiu in Deum pij, in Ecclesiam et Ecclesiae ministros munes essent. id Philippi Pulcri, qui priuilegia sacri Ordinis aut labefactauit, aut plerunque aboleuit, exitu patere, cuius posteritas absque masculis heredib. decesserit, translatae


page 484, image: s484

in Valesiorum familiam regni successione, qui ob contrariam caussam, quod benefici erga Ecclesiam fuerunt, huc vsque felicissime regnauerint. tum Concilij Tridentini ad constituendam religionem et disciplinam in domo Dei sarciendam, publicationem vrget, quod praesentibus et instantibus Caesaris et omnis orbis Christiani principum oratoribus celebratum sit, et cui religiose seruando se Regis ipsius legati iureiurando obligauerint. nec vero bonas leges satis esse, nisi et magistratus pari probitate iis praesint. eos esse praesules, quos rursus non solum vitae sanctitate praestare oporteat, sed ad mores accedere debere doctrinam, prudentiam, linguarum scientiam, et dicendi facultatem, vt populum docere, et publice alloqui cum fructu valeant. purgandas item et abolendas nundinationes, turpia lucra, fiducias, illicitas pactiones, pensiones priuata auctoritate impositas, et quae plurima monstra prauo vsu ac saeculi seu bellorum licentia in ecclesiam irrepserunt. quod vt commode fiat, quam demisse possunt, regem cunctos orare, vt antiquam electionum libertatem in primariis sacri Ordinis dignitatibus restituat, abdicato a se nominationis iure. id Ladouicum IX optimum et sanctissimum principem vidisse, qui allato a Pontifice diplomate, quo ei nominandi ius in episcopatibus, quod maiores sui diu ante vsurpauerant, tribuebatur, non solum illud recusauit, sed diploma concerpi et exuri magno Pontificis dedecore iussit, addito, nolle suas in diiudicandis iis partes interponere, qui animae suae ac conscienuae iudices essent a Deo constituti, et in quos iudicium penes solum Deum et ecclesiam esset. tum deplorata sacri ordinis veluti in praedam expositi calamitate, nouum decimae nuper imperatae onus et solidariam eius exactionem deprecatur; alioqui fore dicit, vt contractui cum rege et Parisiensi ciuitate inito pro grandi illo vectigali annuo satisfieri non possit, et curiones greges suos et curam pastoralem deserere cogerentur. ad extremum rex oratur, ne viuorum beneficia, quae vocant, morbi aut alterius cuiuscunque caussae praetextu cuiquam concedat, ne mortis votum inducatur. haec monita siue postulata a viro in aula educato ac prudenti copiose et eleganter illustrata ac pronunciata non vtique consimiliter ab astantibus accepta sunt. nam alij actionem supra modum laudabant, cuius eum euentum sperabant, vt cum Rex petitionib. tam iustis nullo pacto satisfaceret, ex eo in inuidiam maiorem incurreret, opportunitasque res nouas molientibus ex repulsa illa ad sollicitandum sacrum ordinem praeberetur. contra quidam improbabant, quod in actione illa orbitatem Philippi Pulcri filiorum et infelicitatem ademptis ecclesiasticorum priuilegiis et immunitatibus assignaret: nam nullum prudentiorem regem, nullum pro libertate ecclesiae Gallicanae et nominis Francici dignitate magis strenue pugnasse. id vero non satis bona fide a Bituricensi additum ad suadendam Tridentini Concilij promulgationem, quod oratores regij ad id iureiurando se obligassent; cum contra constet, eos contra Concilium protestatos esse, et post protestationem cum Venetias secessissent, regem ratama ationem habuisse, nec ab eo tempore illos Tridentum reuertisse. interea Cardinalem Lotaringum, vt gratiam a praefestinante Pontifice iniret, pro aliquot capitibus a legatis Pontificiis in regis et ecclesiae Gallicanae praeiudicium directe propositis generalem clausulam interponi curasse, quae oblique idem complecteretur, et ita finem Concilio, minime tamen reuocata nostrorum oratorum protestatione impositam esse. inter hos pugnanteis animorum affectus et diueria de hac actione iudicia plures erant, qui non tam aut fidem et aequitatem in Bituricensi desiderarent, quam ex praescripto dicere coactum excusarent. Rex vero coram Regina parente, Borbonio, Guisiano, is erat Ludouicus Lotaringus nuper in collegium cooptatus, et Birago Cancellario cardinalibus, Monpenserio, Guisio, Meduanio, Mercuriano, Iousa ducibus; Ceuernio Procancellario, sacri ordinis sibi praecipuam curam, sicut antea semper fuerit, porro fore, et ad eorum postulata breui se responsurum dixit. itaque quinto post die admissis delegatis cum de aerarij angustia et regni necessitatibus


page 485, image: s485

multa praefatus eo anno sibi necessariam Decimae exactionem ostenderet, et in posterum melius de benignitate sua eos sperare iussisset; quod ad Concilium, cum Senatu, cuius praecipua de ea re cognitio sit, se acturum recepit. de electionibus aliquandiu altercatum fuit, et cum excusante se Rege nihilominus delegati conuentûs nomine instarent, ille commotior; Atqui si electiones locum habuissent, inquit, multi eorum, qui tantopere pro iis pugnant, ea dignitate minime praediti nunc inter vos comparerent. ita dimissi delegati, rege nullas excusationes admittente, quominus Decima eo anno exigeretur; quae tamen cum sumptibus extraordinariis minime suffectura esset, inuentae et aliae rei numariae expediendae rationes, edictaque passim ad Senatum et Rationalium ac Vectigalium Curias missa, et iussionibus repetitis tandem eo anno promulgata sunt, magno plebis et omnium ordinum fremitu ac detrimento. nam Rex, qui priuatis affectibus studeret, et inde bello Belgico quamuis inuito se a fratre suscepto; necnon expeditione Reginae parentis instigatu pro Lusitano regno temere et tumultuose parata grauaretur, nihil satis esse poterat, vnde tot sumptibus satisfieret. de Lusitana expeditione, antequam vlterius progrediar, vt primum ditatur, rerum ordo exigere videtur. Philippus superiore anno Lusitani in Hispania regni possessionem vi, sed fere citra negotium, adeptus, in eo erat, vt res in prouincia ordinaret; et quia varia erant eius ordinum postulata, tum innumerae priuatorum flagitationes, duos, quos dixi, Liriensem episcopum et Christophorum Moram huic negotio praesecerat. plerique etiam ex nobilitate et iis, qui Philippo operam nauauerant, in magnam praemiorum et beneficiorum ac dignitatum a munificentissimo principe accipien dorum spem venerant, et importunis petitionibus noui regis aureis fatigabant, fidemque eius ac ministrorum prolatis eorum schedis appellabant. qua molestia vt se ille exoneraret, ad tribunal, quod conscientiae mensa vulgo appellatur, et in quo religionis negotia agitari solent, eos remisit, callidoque magis, quam tali fastigio digno commento auaras credulorum hominum et meritis temere fidentium preces elusit. sic enim iudices delegati ex compacto cum iis agebant. nam aut de iure Philippi in legitima Lusitani regni successione instructos ex animi sententia, et prout iure diuino et humano obligati erant, fidem et operam suam ei addixisse, aut contra animi sententiam, cum alios in iure successionis potiores putarent, tamen spe praemiorum aut metu eius potentiae eidem Philippo militasse, aut alia ratione opera sua inseruiisse. et priore casu, minime ex necessitate obligari regem ad promissa praestanda, praesertim cum exhausto superiorum temporum calamitatibus regno citra populi perniciem, cuius leuamento bonus princeps ante omnia studere teneatur, tanta pecunia exsolui nequeat, et impendente vndique ab hostibus periculo ea potius in belli quam priuatorum vsus seponi debeat. altero casu non solum non teneri regem, verumetiam ne promissa praestentur, religione prohiberi; quippe ipsos indignos esse, qui ea petant, vt qui contra animi sententiam et pretio corrupti, ei, quem legitimum regni heredem minime existimabant, fidem et operam suam summa perfidia contra patriam addixerint. ita miseri a conscientiariis illis iudicibus non solum delusi, sed contumeliose cum rapacitatis et proditionis nota dimissi sunt. fiduciariae tamen dignitates, beneficia, et alia eiusmodi praemia inter quosdam diuisa a Philippo iudicij per ea mitigati gratiam aucupante; quam tamen minime propterea consecutus est, quippe cum pauci essent, qui ea acciperent; sicque illi interpretarentur, non tam meritis ipsorum ea dari, quam id Castellensium astu agi ad alendam inter proceres aemulationem, et ex eius occasione partes in regno nouo fouendas. qui vero non acceperunt, qui plures erant, non tam se praemiorum spe fraudatos, quam alios sibi praelatos dolebant. nam ita est Lusitanorum ingenium, vt bonis alienis potius inuideant, quam damnis propriis tangantur. sed haec mala, quae tempore languescere et corrigi posse sperabat, rerum in Lusitania potitus facile contemnebat Philippus, de Insulis et Indicis prouinciis,


page 486, image: s486

quibus fere regni Lusitani opes constant, magis sollicitus, ac de Assoris praecipue. eae a genere auium rapacium vocatae, quasi Accipitrarias dicas, et Cassiterides olim, vt quidam putant, cognominatae in mari Atlantico ab ortu occasum versus nauigantibus occurrunt, sub altitudine XXXIX, XXXVIII et XXXVII graduum, a Betencurio nostrate primum detectae, et Lusitanis venditae ante nouum orbem a Christophoro Columbo lustratum, sicuti alias diximus. numero sunt IX. prima S. Mariae nomine indigetatur admodum exigua, quae a S. Vincentij promontorio CC XLII leucis abest. supra eam XV leucarum distantia apparet S. Michaelis insula dicta, in qua omnium illarum insularum episcopi sedes est, omnium maxima, in longum porrecta XXXVII leucas ambitu complectitur, et LX OIO abhinc passuum spatio siue XXX leucarum occasum versus. Tertia inde dicta, quod tertia sit ordine ex Hispania venientibus, quae XVI leucas cum semi in circuitu habet, frumenti et fructuum admodum ferax, nec vini omnino sterilis; copiosa in ea rubia nascitur tingendis pannis idonea. primaria eius vrbs est Angra in sinu commodo sita, qui Brazilio promontorio tanquam propugnaculo firmissimo tegitur. Quarta S. Georgij nomen sortita est, a Tertia VIII leucis dissita, circa quam sunt ad VIItrionem Gratiosa, quae a Sangeorgiana VI leucis abest, ita ob amoenitatem dicta. ad occasum Fagina a faginis lucis appellata; et Pica a monte, qui III OIO passuum altitudine in ea assurgit, intus spelaeis excauatus, ac nonnunquam instar AEtnae Siculi flammas eiaculari conspicitur, sic dicta. minima omnium hinc longe XXXV leucarum spatio dissita Coruina; et vltima Florida; quae duae leucae et semi spatio a se inuicem distant, ad occasum magis vergunt. naues Indicis mercibus onustae fere ad has insulas in reditu solent appellere, priusquam Olissiponam aut Gadeis contendant, ideoque magnum ad nauigationes illas longinquas momentum habere creduntur. nauigantib. autem illac mirum quiddam accidere narratur, vt cum ex Hispania venientes et in Americam tendentes Accipitrarias a tergo reliquerint, continuo a cimicibus, pulicibus, pediculis, et huiusmodi homines infestante peste liberentur, quae postquam illas praeteruecti sunt, statim extinguntur. S. Michaelis insulam in Philippi fide seruauerat episcopus; Tertiam Antoniani tenebant; quibus duabus qui potitur, ceteras in potestate habet. post cladem ab Hispanis ad Tertiam ante aliquot menseis acceptam Cyprianus Figeredus, qui Antonij nomine Insulae cum summo imperio praeerat, quorsum plebis atque adeo sacerdotum et monachorum intemperies euaderet, dubius, res qua erat prudentia ad moderationem reducere satagebat. itaque auctor fuerat Angrensibus, vt cum Iesuitis, quos arcte intra claustra conclusos diximus, et cum Ioanne Betencurio mitius agerent. quae res turbidis ingeniis suspicionem fecit, quod tepidius in eo negotio versari videretur, quasi Philippi partibus in occulto faueret. proinde cum insulani minus eius dictis audientes essent, Figeredus insolentiae illorum, de qua male ominabatur, pertaesus, ad Antonium, qui in Gallia erat, dat literas, et quo statu res sint, eum edocet, additque prouidere se, nisi ipse quamprimum ad insulam iam paene desolatam veniat, vt res insania quorundam ex affectibus priuatis euentus metientium in peius ruant. eodem tempore seditiosi illi fraterculi, quos dixi, ad Antonium itidem scripserunt, et multa in Figeredi inuidiam per emissarios misero regi suo insusurrauerunt, quibus ei Figeredi fidem suspectam plane reddebant. itaque ille ab iis, qui circa ipsum erant, persuasus, confestim eo Emanuelem Siluam Turris viridis comitem nuper creatum mittit, hominem sibi gratiosum cum plenissimis mandatis, vt deposito Figeredo summum toto illo tractu imperium acciperet. iuuit turbidorum ingeniorum contra Figeredum coniecturam, quod antequam Silua in insulam venisset, nauis farina onusta in Brasiliam destinata cum Tertia soluisset, quasi ventis abrepta contrario cursu Olissiponam contenderit. itaque hinc secretorum cum Philippo consiliorum fide facta Figeredus, mox vt Silua venit, magistratu deponitur, et Silua, qui praeter Lusitanos


page 487, image: s487

fere tirones tantum CCC Gallos duce N. Carlo Burdigalensi et totidem Anglos ab Antonio nuper missos circa se habebat, res ad insulanorum arbitrium administrare cepit. interea cuncta in Hispania ad bellum comparantur. diu in Philippi consilio altercatum fuit, an ad Tertiam in potestatem redigendam eo anno classis ducenda esset. nam alij rei difficultatem in praesens caussati famae insistendum sentiebant, et expectandum, dum tepentibus Gallorum, qui in armis esse nunciabantur, consiliis maiore mole atque adeo totis viribus res tutius postea tentaretur. alij contra censebant, et antequam Galli et Angli illis in insulis ad nauigationem Indicam adeo opportunis se muniuissent, expeditionem suscipiendam esse, nec citra magnum periculum differri posse ostendebant. quae sententia vicit. itaque datum negotium Ferdinando Toletano Priori Albani notho F. vt intra Durium et Minium delectus haberet. missus Santacrucius marchio Hispalim, qui classem instrueret, ad eum conuenire iussis ex Cantabria XVIII nauibus. mandatum et Neapolitano Proregi et Mediolanensis imperij gubernatori, vt VI OIO peditum Italorum conscriberent. conscripta et X OIO Germanorum, sparsa fama, quasi in Belgium Itali et Germani destinarentur. S. Michaelis insulam tenebat Ambrosius Aguiar cum maiore naui armata, cui subsidio a Philippo missus Petrus Pixotus cum V nauibus, quae ad ciuitatem insulae S. Michaelis paullo post appulerunt. Antonius a regina classem auxiliarem impetrauerat, huicque summus dux designatus Philippus Strozzius homo probus et Gallici nominis studiosissimus, qui a patre quasi traditum odium contra Hispanos seruabat, nondum extincto iniuriae grauissimae Philippi aui ab Hispanis indigne proditi morte olim acceptae sensu. plures et huic militiae ex primaria nobilitate et iuuentutis Gallicae flore nomen dederunt. dum classis Burdigalae instruitur, ne insulani interim animis deficerent, praemissus Reginae iussu Carolus Roaldus Landereus a nobis saepius commemoratus, peritia rei naualis clarus dux cum IX nauibus, quae IO CCC bellatores portabant. is cuncta maxime in insula confusa cum reperisset, et post Figeredum a Silua homine superbo imperio exutum res violenter administrari, nihil non plebi et insanientibus monachis ac sacrificis licere cerneret, de exitu veritus Siluam monere institerat, vt moderationem rebus adhiberet, et se ad defensionem in tempore pararet. nam mox cum ingenti classe venturum Hispanum, qui si tumultuanteis opprimat, quid spei in classe Gallica sero ventura superesse? nam amissa Tertia, quo eam appulsuram? igitur non solum ei muniendae attendendum esse, sed proximam S. Michaelis insulam, in qua robur Hispanorum consistat, tentandam. Silua haec monita non quasi ab amico profecta, sed veluti imperantis increpationes interpretatus, subiracundo vultu sibi quid muneris sui esset, abunde gnaro curae fore omnia respondit. vicissim Landereus sua curaret; diuersam quippe vtriusque rationem ac condicionem esse. Landereo in suos imperium attributum; ceterum sibi in vniuersos atque adeo in Landereum ipsum imperium esse. inde ortae inter eos simultates, quae calamitatibus postea secutis occasionem praebuisse creduntur. nam cum Silua vanitate insita Castellensium vireis impudenter in sermonibus cottidianis eleuaret, etiam famam spargi curauerat, S. Michaelis insulam, quae validis copiis firmata erat, exiguo et debili admodum praesidio teneri. itaque cum de Landereo potius perdendo, quam propria salute cogitaret, auide occasionem ex illius verbis arripuit, insulae S. Michaelis tentandae, non tam rei conficiendae spe, quam vt molestum sibi Landereum et Gallos suspectos aut manifesto exitio obiiceret, aut a se longius amoueret. Landereus expeditionem suscipit cum VI nauibus. nam III in insula retinuerat Silua, in tempore, sicuti receperat, summittendas. in ancoris stabat Pixotus, qui nuper ad insulam appulerat, qui treis Gallorum naueis in alto conspicatus, nam tres aliae latebant, tamen se caute continuit, donec Landereus Crenaeo legato praemisso cum Hispana naue acre certamen iniit. et quanquam Ambrosius Aguiar nihil proelij aleae committendum existimaret,


page 488, image: s488

tamen cum in Pixoti et classis salute vniuersae insulae salutem verti videret, suppetias laboranti in tempore tulit, missisque circiter CC in locum fessorum certamen restituit, quod tandem aequato partis vtriusque damno diremptum est. nam multi ex Hispanis, nec pauci ex nostris perierunt, in iisque Crenaeus ipse, ac multi e nobilitate grauiter sauciati. ante Landerei appulsum Silua duas Anglicas naueis miserat, quae Hispanos deditionem facere iuberent; quod Galli maligne factum interpretati sunt, vt hostem de nostrorum aduentu certiorem facerent. vnde rursus magis exacerbata inter duces odia, quae eo vsque exarserunt, vt Landereus conuiciosis verbis Siluam palam accipere non dubitauerit, qui regis sui et amicorum caussam imprudentia ac rei militaris ignorantia siue perfidia proderet. Silua persoluto aliquot Gallorum ducibus stipendio inter Gallos hac arte industriose dissidiorum semina sparserat, rumore passim euulgato, quasi Landereani insulam direpturi venissent. itaque ex Gallis, qui huic culpae affines credi nolebant, eum deserebant; ipse cum iis, quos in officio retinere poterat, se locis munitis continebat, et ab insidiis Lusitanorum sibi cauebat, saepe ab immissis percussoribus, semel etiam veneno petitus. iamque XVIII Cantabricae Olissiponam appulerant, ex quibus IV ad Assoras missae, quae IO C circiter bellatores portabant, et paullo post conflictum, de quo modo dixi, cursum ad S. Michaelis insulam tenuerunt. adhuc dubitabatur in Philippi consilio, quo vires eo anno vertendae essent, quod incertum esset, quorsum apparatus, qui in Gallia proxima fiebat, pertineret. nam sic prudentiores iudicabant, Belgium, ex quo ad res in regno firmandas maius momentum allatum iri apparebat, peti, et Lusitanae expeditionis specie id dissimulari, vt Philippus diuisis copiis facilius opprimeretur. quod et in caussa fuit, vt serius classis instructa sit, quae tandem VI Eid. Vtil. ex S. Vincentij promontorio soluit, duce Aluaro Bassano. S. Crucis marchione, quae constabat XX nauibus Baeticis, et XII triremibus, et XXXI grandioribus nauibus, et V minoribus non ita bene instructis, quae ex Tagi aestuario soluerunt, in his comprehensis aliquot Cantabricis, quibus Michael Oquenda rei maritimae peritus dux praeerat, et Belgicis, quae via mercatoribus extortae ac conductae fuerant. vniuersae ad VI OIO Hispanorum portabant; quibus praeerant Lupus Figeroa, Franciscus Bouadilla, et Antonius Morenus, et IO Germanos ex Hieronymi Lodronij comitis legione. huic militiae plerique e nobilitate nomen dederant, Petrus Toletanus, Hugo Moncata, Fauorae marchio, et alij proceres alioqui sine vllo imperio. interea Burdigalae classis nostra instruebatur, quae LV circiter nauibus omnis generis constabat; in eamque V OIO bellatorum imposita erant. praeerat vniuersae Philippus Strozzius vir strenuus, sed parum futuri prouidus. secundum eum in ea principem locum tenebat Carolus Cossaeus Brissaci comes, Brissaci adeo bellis Subalpinis famosi F. iuuenis paterno et fraterno nomine clarus, et opibus potens. erant et in classe Bellomontius summus castrorum praefectus, et Iosephus Doinellus Sansolinus, Bordatus Aquensis, Leo Fumanus, Antonius Scalinus, alij e nobilitate belli duces, pluresque e iuuenilis nobilitatis flore. cum Strozzio nauigabat praecipuus expeditionis incentor et auctor Franciscus Portogallus Vimiosi comes homo superbus et insita vanitate periculorum contemptor, qui Strozzio alioqui naturae secordis, nec minus de hostibus securo, falsa comminiscendo imponebat; nusquam comparituros cum classe Hispanos, et insulanos ad primum Gallicae classis conspectum, quippe in occulto Antonio fauenteis, mox in potestatem venturos. itaque nostri non tanquam ad pugnam, sed quasi ad lustrandas nouas terras et ad amicos proficiscerentur, negligenter omnia administrabant. regina cuius auspiciis et auctoritate expeditio suscipiebatur, in mandatis Strozzio dederat, vt recta ad Insulas cursum dirigeret, neque cum hoste forte obuio, quippe quem viribus potiorem credebat, confligeret; sic enim saluo foedere, quod Gallis cum Hispanis intercedebat, expeditionem posse excusari; nam et ius sibi in regno Lusitano arrogabat, et licere sibi existimabat


page 489, image: s489

Antonium foederatum principem ea in re auxilio iuuare. varie admodum erant affecti vtrinque in Gallia et Hispania animi. nam Castellenseis tanquam de Hispania solliciti et in suo bellum gerentes anxietate futuri multum discruciabantur; quippe qui re infeliciter gesta de regno Lusitano, quod tantopere ambiebant, et Indica classe, in qua summam spem reponebant, actum existimarent. non eadem nostrorum condicio erat, qui expeditionem animi gratia, neque vberiore quam decoris spe suscepisse, et qui proinde longe a domo bellum gerentes in pugnae alea tantum de fama periclitari videbantur. sic enim prudentiores iudicabant, in famae dispendio dispar vtriusque periculum esse. nam Hispanorum res fama stare; contra Gallos saepius aduersam fortunam expertos nusquam succubuisse, et post rem infeliciter gestam famae instaurandae semper se pares animis praebuisse. augebat Hispanorum anxietatem nostrorum alacritas, et in expediendis auxiliis, vt illi quidem existimabant, diligentia. tum repetita prisci temporis memoria sic disputabant; Alfonsum V Lusitaniae Regem olim in Galliam ad opem contra Ferdinandum Arragonium implorandam venisse, et post longioris temporis moram nihil auxiliorum a Ludouico XI impetrasse, et re infecta tristem domum rediisse. quo magis mirabantur, Andino tunc temporis ad bellum Belgicum tot copias secum trahente, tantam classem in Gallia Antonij auxilio instrui potuisse. inter haec classis nostra ad S. Michaelis insulam appulit Eid. Vtilibus, et ad Lacunam vicum iactis ancoris II OIO peditum in terram exposuit, vicoque direpto nostri vlterius ad praedam progrediuntur. insula XXXIII circiter leucas ambitu, vt iam dictum est, fere continet, crebris promontoriis vallata, in longum ab ortu in occasum porrecta spatio circiter XIV leucarum, qua latior vix IV leucas habet. praecipuae in ea vrbes Villa-franca, et Punta Gadana. paullo ante Ambrosius Aguiar insulae praefectus fatis concesserat, cuius cum priuignus imperium retinere vellet, Petrus Pixotus Silua intercessit, et illud meliore iure sibi vindicauit. Santacrucius, qui insulae metueret, et lente omnia, vt fit fere inter Hispanos, procedere doleret, iam ante Aguiaris mortem Michaeli Oquendae negotium dederat, vt ex numero nauium, quas ex Cantabrico litore adduxerat, IV seligeret, easque impositis IO C bellatoribus duce Ioanne Ochoa Arriola Deuensi Oquendae vicario in insulam mitteret, vt se cum Pixoto coniungeret. eae erant ipsius Ochoae, Thomae Alcolae Deuensis, Martini Arriolae Sansebastiani, et Dominici Adurriagae Oriensis; quae tam secundo vento vsae sunt, vt post nonum diem ad insulam incolumes appulerint. his viribus subnixi insulani circiter II OIO duce Laurentio Nogera, qui Hispanis praeerat, et Petro Pixoto Lusitano contra nostros ducunt. nostri initio, qui vrbem vacuam reperturos se sperauerant, quippe oppidanis in montana proxima diffugientibus, a via deflexerant. verum Nogera metuens ne Galli capta vrbe vacua sine certamine insula potirentur, instante Petro Castello episcopo et ipse a via deflexit, vt nostris occurreret, hortatusque suos cum iis ad manus deuenit, sed infelici exitu, quippe desertus ab insulanis, cum ipse strenue rem gessisset, amissis plerisque Hispanis, multis vulneribus confossus, ad arcem cum IO CCC circiter se recepit. Nogerae qui ex vulneribus statim obiit Ioannes Castellus Petri episcopi frater in praefectura successit. Pixotus strenuus dux hactenus creditus, cum de insula actum putaret, conscensa noctu naue ad classem subito contendit, et Olissiponam, antequam ea solueret, venit. sed felicia haec belli initia mox nostrorum siue securitas seu imprudentia corrupit, neglecta et omissa arce, qua capta Hispani insulae appulsu prohibebantur, neque receptum habebant; et contra nostri citra certaminis necessitatem insulis potiti classem Indicam, quod caput erat rerum, intercipere potuissent. Antonius in classe erat, qui post prosperum certamen cum ad vrbem venisset, ad S. Rochi iuxta arcem sumpto hospitio tanquam rex a cunctis salutatus, cum iam sibi insita vanitate in regnum plane restitutus videretur, cognito penuria aquae arcis praesidiarios laborare vim abstinendam censuit, et tantum


page 490, image: s490

minis et inanibus verbis cum obsessis egit. ita sex dies nullo operae pretio facto elapsi, quibus et colligendi se ex pauore obsessis spatium datum, et auxiliorum expectandorum, quae praeter spem Antonianorum tandem septimo ab appulsu classis nostrae die comparuerunt. pridie Agirrem cum celoce Santacrucius ad insulam miserat cum literis ad Aguiarem, quem adhuc in viuis esse rebatur, et ad Pixotum, quem iam ad insulam remiserat, quibus de statu insulae et classis nostrae, vbi locorum esset, nam ad insulam iam esse persuadere sibi non poterat, certior fieri postulabat. nostri promontoriis et sinibus crebris intra retractis tecti Hispanos ex alto venienteis fallebant. itaque capta Aguiris celoce et Santacrucij literis, quibus significabatur, parcem classis, quae in Baetica instruebatur, nondum aduenisse, et quasdam naueis a via deerrasse, quasdam etiam interceptas esse, consultatum inter duces nostros, quid facto opus esset. magna erat comeatûs in Gallica classe penuria, quippe Antonio et Vimioso, vt profectionem nostrorum accelerarent, omnia ad primum conspectum patefactum iri, et annonam abunde ex Insulis subministratum iri spondentibus. quae cum spe longe minora comperisset Strozzius plus animis quam prudentia validus, tunc vero periculum in mora veritus consilium ex occasione capit, et certaminis sibi a Regina interdicti necessitatem impositam gaudens cunctos ad pugnam fortiter capessendam summa alacritate hortatur. ab aqua et laborabatur, quam toto octiduo, quo desides in insula sederant, in naueis comportare neglexerant. nec minus initio tumultûs in hostili classe erat, Santacrucio ad insperatum nostrorum aduentum perculso. itaque adhibitis in consilium Petro Toletano, Lupo Figeroa, Fauorae marchione, Christophoro Erasto, Petro Taxi exercitûs curatore, et Francisco Bouadilla, placuit, vt data occasione confligeretur. nam neque receptum tutum aut honestum esse; discessum fugae similem fore; nec expeditum esse, grauioribus nauibus Hispanis et contra Gallicis agilioribus locum superiorem sumi, ex quo venti fauore adiuti in nostros impetum facerent. ita vtrisque necessitate pugnandi iniecta, et magis instabant nostri, quod et multarum rerum egestate premerentur, et cognito, nondum omnem classem hostilem aduenisse, quo magis maturarent, tanto certiorem victoriam se adepturos sperarent, Santacrucius ad Morri promontorium ancoras iecerat, et postridie Villam-francam venerat XI Kal. VItil. vbi sumpto pugnae consilio sic aciem instruit, vt ad maioris nauis praetoriae IV OIO IO CCC amphorarum, cui S. Martino nomen, dextrum latus Lupus Figeroa cum sua grandiore naue, cui S. Matthaeo nomen; ad sinistrum Franciscus Bouadilla cum sua a S. Petro cognominata, itidem delectis bellatoribus munita starent; reliquae naues XXIV hinc inde ordine dispositae vtrumque latus tegerent; Christophorus Erastus cum grandiore naui nonnihil quassata in vltimo agmine remanere iussus. sed nihil eo die actum, tantum aliquot tormentorum ictus ab Hispanis quasi ad pugnam lacessentibus e longinquo displosi. postridie in conspectum vtrique venerunt, sed remittente vento et molli adeo, vt quantumuis nostri summam pugnandi, alacritatem prae se ferrent, neque hostes certamen detrectarent, nihil agi potuerit, cursu interim in insulam S. Mariae Austrum versus directo, quae XV leucis circiter a S. Michaelis insula abest. tandem cum nostri sequenti die pugnae aleam tentare decreuissent, X naueis, quae insulae litus legerent, sub vesperam miserunt, primo diluculo certare certi, ita vt cum a fronte impetum facerent, decem illis nauibus in tergum eodem tempore incumbentibus omni ex parte hostem cingerent. sed neque vento aduerso conatus exitum habere potuit, tantumque e longinquo eo die res tormentis acta, quorum ictibus Gallica vna quassata aquam hausit, vixque recipiente se in altum classe a pernicie asseri potuit. Santacrucius vero, cui cunctatione seu securitate nostrorum satis temporis datum esset ad res suas per otium caute instruendas, ad insulam S. Michaelis nauigare constituit, vt inde vento a tergo flante in nostros sequenti die, qui B. Iacobo sacer est, ac proinde Hispanis in summa


page 491, image: s491

veneratione, totis viribus incumberet. id vt ad exitum perduceret, noctu vela facit, et ne nostri cursum eius obseruare possent, non ignem in praetoria, vt fit accendit, sed ceteris se sequi iussis, ad tormenti displosionem, quod signum media nocte dandum erat, vt ad praetoriam contenderent, mandauit. quod et summo silentio et pari diligentia factum. tantum II Belgicae naues, quae CCCC Germanos portabant, a reliquis aberrarunt. sed illucescente die cum res hactenus ex voto successisset, malo Erastianae nauis, de qua dixi, ex tormenti displosione rupto morae aliquantulum in sarciendo damno impensum est, et interea nostri astu hostium cognito eos anteuerterunt, ventique amissam commoditatem reciperarunt. tantum eo die tormentorum ictibus eminus certatum fuit. tandem VII Kal. VItil. qui dies B. Annae sacer est, cum vtraque classis in conspectum venisset, ita vt non amplius III OIO passuum intercederent, VII ab insula S. Michaelis leucis Strozzius pugnae auidus, vt commodius pugnae initium faceret, nauem praetoriam, vt sibi videbatur, grauiorem cum Bellomontana naue permutat, qua velociore fretus Hispanos insequitur, et X OIO passuum emensus cum totidem ab insula S. Michaelis abesset, adsequitur. cum Strozzio eadem naue portabatur Vimiosi comes, quem Brissaci comes et Strozzij vicarius cum sua sequebatur, et III Anglicae egregie instructae; pone veniebat reliqua classis. hostili classi praeibat Franciscus Bouadilla, quem sequebatur Sanmartinia praetoria, qua vehebatur Santacrucius, quae Erastianam remulco trahebat; dein ordine incedebat Sanmatthaeana, quam ducebat Figeroa; eae grandiores naues et tanquam arces in mari ceterae classi sequenti praetendebantur. primus in Figeroam, qui tardius incedebat, a praetoria nostra et Cossaeana ac III nauibus factus impetus: et praetoria quidem in proram hostilis nauis incubuit, obliquato latere ad vitandos tormentorum violentius ex Hispanis vtpote maioribus nauibus displosorum ictus, a quibus duae ex nostris infestatae postremo in altum concesserunt, ita vt tantum a praetoria et Cossaeana, et tertia Figeroa premeretur: sed cum scapharum ope noui in fessorum locum summitterentur, iamque ignis a nostris immissus multis in partibus arderet, magni animi vir non tamen se deseruit, et duarum horarum spatio magnis difficultatibus conflictatus se gnauiter defendit, donec Petro Garagarza Cantabro, qui duas Hispanorum cohortes naue sua portabat, auxilio superueniente animos collegit. nam Santacrucius, qui iam praecesserat, quamuis Figeroae periculo magnopere commoueretur, minime tamen se loco mouebat; quippe qui videret, retro aduerso vento nisi sensim et obliquato, modo in hanc modo in illam partem, cursu contendi non posse; quod citra periculum fieri non poterat; verebaturque prudentissimus dux, ne reliqua classis id fugam interpretata confusis ordinibus huc illuc dilaberetur. nec a pugnae periculo et ipse aberat, a duabus grandioribus nauibus nostris eodem tempore obsessus, sed quae violentia grandiorum tormentorum, non solum ex Sanmartiniana praetoria, sed ex Bouadillae naue displosorum pulsatione infestatae ipsae periculum adierunt, altera ex iis paene depressa. Bouadilla diu cum IV Gallicis conflixit, quas tandem crebra tormentorum grandine infestatas repulit, Bussio legionis vnius ductore grauiter sauciato; quo ex vulnere postea in insula Tertia obiit. tandem Santacrucius duabus Gallicis nauibus facessere coactis ad Sanmatthaeanam laborantem conuersa fronte contendit, ita vt qui in prima acie stabant, agmen ducerent. tum mutata cum ordine aciei rerum facies, primique Michael Oquenda, Villa-viciosa, Acacius Iera, et Michael Benesa in Cossaeanam impetum fecerunt, quae a Nipiuilla Harfloriensi rei maritimae iuxta perito et strenuo duce regebatur, et crebris tormentorum ictibus quassata iamque aquam hauriens vix tandem manibus ferreis extricata se recipiebat. Villa-viciosa iunior in proram incubuerat, vbi fortiter pugnans interfectus est. Oquenda feliciori successu per puppem militem immittit. iamque signis captis et aliquot e nostris, direptaque adeo nauis parte, rerum potiri sibi videbatur, cum ictu tormenti aperta


page 494, image: s494

nani sua, et superueniente Gallorum auxilio abscedere coactus est, atque ita Cossaeana libere abire permissa; quae tamen dum ad S. Michaelis insulam contenderet, aquis postremo hausta est, vixque Brissacus ipse paruo nauigio conscenso periculum cum Nipiuilla euasit. inde tota belli moles in praetoriam incubuit, quasi ad spectaculum sedentibus nostris, quippe immanem hostilium tormentorum vim minime sustinentibus. tantum Cantabrica vna, qua Michael Cardona, et Petrus Pardus vehebantur, Gallicam iniecta manu ferrea inuasit, et superauit, quae tamen direpta postea aufugit. altera et Villa-viciosae senioris, qua Ludouici Geuarae cohors portabatur, cum Gallica altera conflixit, quae graui damno affecta, nec tamen capta est. duae ex nostris, quae Sanmatthaeanam aggressae fuerant, postremo tormentis quassatae ac depressae sunt. superabat praetoria, cum qua praetoria Hispana diu postea conflixit, quae vndique circumfusa a victrici classe iam dilabentibus nostris, cum iam Bastida et Io. Biuerus Cantaber, qui nauem, cui Catharinae nomen, ducebat, in eam exscendissent, et ad CCC primo appulsu trucidassent, tamen a nobilitate, quae cum Strozzio erat, aliquandiu generose et obstinata pugna certatum est, in eaque occisus Bellomontius vir spectatae virtutis. sed Santacrucio in omneis partes, vt militi suo animos faceret, cum Marcolino et Roderico Varga discurrente, tandem letalibus plagis confecto Strozzio, qui nullo non solum ducis, sed militis strenui munere eo die defunctus est, et Vimioso itidem vulneribus debilitato, capto etiam praetorio signo ab Antonio quodam Hispalensi cum brachij alterius ictu tormenti confracti iactura, milites ducibus destituti clamorem tollunt, quasi dedentium se; qui tamen ab Hispanis feritate insita et vltione ardentibus minime exauditus est. itaque obuij quique interfecti. nobiles, qui primum impetum euaserunt, aut ex vulneribus debiles iam a pugna discesserant, capti et peiori morti reseruati. Strozzius captus, et siue vulnerum atrocitate, siue, qua erat animi magnitudine, Hispanis supplex fieri non ferens, cum ad Santacrucium duceretur, non missa voce exspirauit, vir fide, integritate, liberalitate cum maximis principibus comparandus, ad haec fiducia virtutis periculorum contemptor, et quod merito in eo desiderasses, parum futuri prouidus, et interdum securus. fuit is Petri equitum tribuni filius, qui in Theodonis-villae obsidione ante XIV annos periit, viri, in quo sollertia ingenij, comitas, praesentia animi cum virtute militari ac singulari in expeditionibus diligentia certabant, ita vt maximus belli dux sua aetate haberi meruerit. Vimiosi comes et captus a Mondalero Cremonensi volone, et ad Santacrucium, quem adfinitate contingebat, ductus, atque vt scribunt Hispani, perhumane exceptus, biduo post ex vulneribus decessit. sed hanc rursus gloriam Hispani Italo homini inuiderunt, vt fere semper, vitio gentis, quae sola habere neque cum quoquam honores partiri solet. nam Alfonsus Peres ex Ioannis Gamboae, qui in Figeroae legione militabat, cohorte miles strenuus Vimiosi capti decus et praemium a Philippo tulisse memoratur. praecipuum certamen fuit praetoriae, Figeroanae, Bouadillanae, Erastianae, et Oquendiae nauium, in quibus praeter nauium duces maxime excelluit virtus Petri Toletani, qui puppis arcem in praetoria tuebatur, Michaelis Cardonae, Christophori Pacij, Petri Sanstephani, Ioannis Bolani, ac postremo Ioannis Biueri. desiderati ex Hispanis fere CC, vt Hispani scribunt, sauciati IO. ex nostris bis mille et amplius periere. amissae VIII naues, pluresque capi potuere, si nauclerorum copia Hispanis fuisset. hic exitus pugnae fuit, toto Oceano maxime omnium, quarum memoria exstet, famosae. nam quae in Belgico litore commissae XX abhinc annis memorantur, in aestuariis fluminum et canalibus tantum commissae sunt, cum in hac medio mari procul omni continenti inter duas bellicosissimas nationes de opulentissimo regno certamen fuerit. nam victoriae praemium propositum erat regnum Lusitanum, qua qui caderet et omni regni adipiscendi spe excidebat. eoque in maius victoriam illam extollunt Hispani, quod ea regnum nuper partum et


page 495, image: s495

Indicarum opum possessionem, quae in vnius proelij alea vertebatur, firmatam existimarent. Sansolinius nulla conserta pugna in altum cum IX nauibus vela fecit, et ad Faginam, quam et sui milites diripuerunt, receptum habuit: quod leuibus iuxta ac credulis Antonianorum ingeniis suspicandi caussam praebuit, quasi ille ab Hispanis corruptus certamen detrectasset. itaque et postea Antonius ob id, Eduardum Castrensem tanquam proditionis auctorem et pararium securi percussisse creditur: quanquam alij alias caussas afferunt, quod post eam victoriam in occulto cum Philippo consilia communicasset, et Antonium Baracium Antonij intimum amicum et qui primus Antonium ante regem salutauerat, occidisse conuictus esset. certe Sansolinius a Brissaco, qui cum XVIII nauibus in Galliam primus tam tristem nuncium attulit, coram Regina, quae Strozzij casum aegerrime ferebat, accusatus, post reditum in Galliam, a latrunculatoribus ignominiose Augustoriti Pictonum captus et in aulam adductus est, vixque tandem interuentu amicorum condonata ignauiae culpa, vt proditionis crimen elueretur, non sine vitae discrimine dimissus est. errant Hispani, et qui eos secutus est Hieronymus Connestagius Francus, qui hanc historiam alioqui summa fide, et pari prudentia ac libertate descripsit, cum Landereum pro Sansolinio nominant. nam Landereus cui acreis cum Emanuele Silua inimicitias intercessisse iam supra retulimus, minime proelio interfuit, aeger adhuc ex veneno sibi, vt rebatur, ab inimicis propinato, et nauibus, quas secum adduxerat, ad Viride promontorium profectis. Antonius pridie, quam pugna commissa est, cum naue expedita ad Tertiam se contulerat, iam tum mali praesagus, et Angram profectus cum arcus triumphaleis et cetera ad pompam regiam parata offendisset, his omissis per pontem ligneum vrbem modico comitatu ingredi voluit; vbi cognito successu non mediocriter indoluit, accessu propterea prohibito Sansolinio, cum tamen XVIII naueis, quae cum Brissaco venerant, comiter excepisset, praesidio contra Santacrucium, si victoriae institisset, futuras. is non vlterius fugienteis insecutus ad S. Michaelis insulam se contulit, ac S. Mariae Floridae indigenas praeterita excusanteis in fidem accepit. tum per tubicinem captiuis sisti iussis, ex numero procerum XXVIII numerati sunt, ex nobilitate circiter L; ex omni numero CCC, quos omneis ad mortem damnauit, publicato elogio, quod pacem inter Christianissimum et Catholicum reges iuratam violassent; Antonio Crati Priori ad classem Indicam intercipiendam insidias struenti operam nauassent; insulas R. Catholici, vti iam ad S. Michaelis insulam fecerat, praedaturi venissent; conserta pugna Catholici classem oppugnassent. proinde tanquam publicae tranquillitatis ac commercij perturbatores erga maiestatem Catholicam perduelles ac piratae infames vtriusque regis bono, sic Santacrucij sententia ferebat, criminalium caussarum iudici capite plectendi traduntur. in id erectum Villa-francae in foro pegma, frementibus militibus, qui, siue paria veriti, siue spem ex redemptionis pretio conceptam eripi maerentes, conferti vitam captiuis petituri Santacrucium circumstetere. nam quid meruisse illos? cur quibus belli fortuna pepercisset, non vita incolumi dimitterentur? martem communem minime ipsum ignorare, qui plerunque victorem in victi manus tradere gaudeat: neque vero ita firmam inter vtrosque reges pacem vigere, quin dissimulatione bellum inter eos legitimum intercedat. quid in Belgio agatur, cunctos scire, vbi Andinus regis Galliae frater Gallicis opibus subnixus regem Catholicum oppugnet. et auctoritate ac nomine Reginae parentis bellum hoc defendi; etiam ex diplomatis hostium captis patere, regis auspiciis delectus actos, et expeditionem hanc susceptam esse. alioqui quanta apud omneis laboraturos inuidia Hispanos? proinde petebant, vt sententia contra captiuos lata mitigaretur, et belli iure in bello captos victor vteretur. contra Santacrucius inuidiam facti deprecari; scire id e re regis Christianissimi fore, et voluntate eius fieri, qui cunctos se spreto arma extra regnum ferenteis tanquam perduelleis plecti cupiat. habere se certa a rege mandata, et quanquam aegre faciat, vt in perspectae


page 496, image: s496

virtutis viros tanquam in latrones animaduertat, tamen necessitatem sibi impositam, vt sententiam sine cunctatione exequatur. quibus dictis et placato milite, custodibus circa pegma per Bauidillam appositis, captiui producti in iisque Fabius Viuonus Castaneus et quaterni a Teutonicae nationis carnifice supplicio affecti sunt, contaminata tantae victoriae per immanitatem suppliciorum. gloria. saeuitum etiam eadem foeditate supplicij in Strozzium et Vimiosum mortuos quidam dixere: quod tamen Hispani tradere contenti quae celare non poterant, dissimulatione transegerunt. vt primum successûs fama in Hispaniam allata est, Ioannes Viuonus Sangoartius regis apud Philippum orator, vir non solum nobilitate, sed vsrtute ac meritis insignis, veritus quod erat, subito Madrito ad eum aduolauit, et cum pro captiuis instaret, cum ambiguo responso dimissus est. postea re euulgata Philippus factum ex cusauit, quasi ignoraretur, quali dignatione viri essent, qui supplicio affecti sunt. Emanuel Silua, qui Angrae erat, statim vbi de pugnae exitu cognouit, ad Santacrucium literas dederat, et benigne cum captiuis agi petierat, pretiumque in id obtulerat; qui postea crudelitatem victoris detestatus, vt erat elato et praecipiti ad iram animo, Antonio suadere voluit, vt totidem Castellenseis, quos in vinculis tenebat, pari seueritate plecteret. verum ille, qui licet Strozzij, Vimiosi, et ceterorum Gallorum indignam vicem doleret, plus tamen de securitate sua rebus iam deploratis, quam de vltione cogitaret, consilio Siluae minime auscultauit, et rei pecuniariae expediendae, a qua praecipue laborabat, intentus, ceteris rebus omissis in percutienda moneta noua, pretio eius augendo, mutuo a volentibus nolentibus sumenda pecunia, et iure siue iniuria vndiquaque emungenda occupabatur. qua in re eiusdem Emanuelis Siluae consilio, et Blasij Viualdi Genuensis praecipue industria vtebatur; sollemnia plusquam antea etiam post cladem acceptam insanientibus Antonianis, ac praecipue monachis et sacrificis, qui grauitatis ac modestiae obliti, cum nihil non sibi permitterent, et omnia Antonio regi suo licere volebant. interea ad insulam Io. Martines Recaldus peritus rei maritimae dux cum triremibus et reliqua classe Baetica appulit, de successu anxius; quippe qui infeliciter pugnatum in itinere intellexisset, et nihilominus rursus aleae proelij tentandae certus. huius aduentu laetus Santacrucius et magis confirmatus relicto in insula Augustino Inico Zarata cum II Hispanorum OIO et magna tormentorum ac bellici apparatus parte, classi ex India orientali venienti, quam tanquam victoriae praemium exspectabat, obuiam processit; quae cum Faginam praeterueheretur, quo Sansolinus post pugnam se receperat, aliquot tormentorum ictibus a nostris petita est. ei praeerat Ferdinandus Telles Silua, qui post Toquiae comitis mortem se pro Prorege Indiarum gesserat, et, quanquam ab Antonio sollicitatus, eas remotas prouincias in officio ac Philippi fide continuerat, atque vt fidem obsequij sui faceret, terrestri itinere Hieronymum Limam in Hispaniam miserat, quod maritimam nauigationem incertam et longiorem esse arbitraretur. Lima igitur Goa soluens Ormusium in sinu Persico appulerat Lusitanae ditionis prouinciam, et inde per Persiam camelorum magno comitatu, vt fit in illis regionibus, ad superanda deserta et vitandas latronum insidias incedentium ope magnis difficultatibus ac periculis conflictatus Bagdacum venerat, vbi transmisso Euphrate fluuio per Alepum, ac Damascum, et post traiectum Iordanem Hierosolimorum ciuitate religiose salutata Tripolim Phoeniciae venit, ibique naue conscensa Melitam ac Siciliam versus tendit, atque inde in Hispaniam ad Philippum profectus est, laetum insperato nuncio, ex eoque cognito, terrestri etiam itinere ad Indias orientaleis penetrari posse. tunc vero Telles obuius factus Santacrucio quanquam eo perhumane et comiter salutato, tamen aemulatione inter Lusitanos et Castellenseis adhuc vigente minime vexillum demisit. quod licet Santacrucius iniuriosum duceret, nihilominus dissimulauit, de iure suo aliquid remittendum ratus, ne hominem magnae dignationis et praecipui inter Lusitanos nominis primo congressu a Philippi


page 497, image: s497

obsequio alienaret. post Indicae classis in Hispaniam tendentis discessum Santacrucius de Belgicis naucleris, qui nauibus suis Germanos portabant, et deerrantes a via proelio non interfuerant, castigandis consultauit. naues eorum fisco addictae; ipsi maiorem partem remo mancipati sunt. Germani milites arbitrio Hieronymi Lodronij eorum praefecti permissi sunt, qui dignas poenas de iis exigeret. mox per Tertiam traducta sub Antonij oculos classe non leuis metus misero principi iniectus; qui quanquam XVII Gallicas naueis ex proelio profugas penes se haberet, fidei tamen insulanorum diffisus, ne fortuna mutata mutarent, nauem expeditam ad fugam parauerat, nihil tamen vlterius a Santacrucio tentatum, qui inde ouans re bene gesta in Hispaniam perrexit, et Olissiponam IV Eid. VIIbr. cum classe incolumi appulit, a Philippo insolito fauore et honore exceptus, cum omnibus suis, quibus et ipsius commendatione praemia honorifica a prudentissimo principe distributa sunt. interea Antonius, cum Hispanae classis discessu pariter metus omnis euanuisset, non vtique quo debuit animo aduersam fortunam tulit, sed ad licentiam et voluptates reuolutus ei magno existimationis detrimento quasi illudere visus est, corruptis passim virginibus, et sollicitato matronarum pudore, quibusdam etiam, vt Hispani scribunt, vi intentata. nec a sacris ac velatis virginibus abstinuisse dicitur, cum iis familiarius, quam honestius conuersari solitus. tandem inclinata iam tempestate apud se et cum Emanuele Silua consultare cepit, tutum sibi esset in insula manere, an in Galliam rursus perfugeret. tandem consultius visum, vt insulam relinqueret. et quanquam contemptum post aduersum casum merito apud nos veritus, tamen reginae parentis ingenio confisus, quae impotentia muliebri ob carissimi sobrini ac tot procerum Gallorum indignam mortem proculdubio vltione arsura credebatur, in Galliam nauigare constituit. erat in insula adhuc Landereus, qui ab Antonio post cladem exoratus, vt praesidio insulae cum suis nauibus manere vellet, bimestre totum hactenus haeserat. tandem post Santacrucij discessum cum incertum esset, an diutius longiorem in insula moram faceret Antonius, petita ab eo venia cum suis in Galliam vela fecit, et vbi in Galliam venit, statim ad reginam scribit, et quod non ipse ad eam proficiscatur, morbi obtentu excusat, rationibus interim propositis, qua Strozzij et tot Gallorum indignam necem vlcisceretur, et res Lusitanas denuo conturbaret. verum excusationes nequaquam in bonam partem acceptae sunt, neque consultum visum, vt ei negotium, quod tam segniter curasset, quod tamen ille enixe petebat, committeretur. itaque annitente Anna Iousa maris praefecto expeditio in sequentem annum destinata AEmaro Casto sibi proxima cognatione coniuncto, viro probitate et fortitudine insigni, nec nisi semper honorifice nominando commissa est. interea Antonius relicto in insula Carlo, qui iam ante annum cum IV Gallorum cohortibus ad Tertiam venerat, et Baptista Florentino quodam ordinum ductore, cum aliquot Gallicis et Anglicis nauibus, insula soluit ineunte VIIIbri, eo consilio, vt in itinere Maderam tentaret. sed deerrantibus Anglicis nauibus omissa illa expeditione in Galliam recta perrexit, vbi quanquam accisis rebus perfugium miseris principibus semper paratum inuenit, spe etiam facta, vt anno sequenti Tertiae praesidiariis suppetiae mitterentur. iamque Ferdinandus Telles cum Indica classe appulerat, a Philippo perbenigne exceptus; et ad prosperae pugnae nuncium etiam Antonij Manricae literae accesserant, quibus significabat Peruuianam et Nouae Hispaniae classem, cui metuebat rex, saluam esse, cum de Didaci grandioris natu filij tunc nouennis XI. Kal. Xbr. extincti immatura morte allatum est; quod non mediocriter laetitiam tot successuum conturbauit, quippe familia tot regnorum quasi heredibus orbata. nam Philippus, qui supererat, admodum debili valetudine esse ferebatur. inter tristia numerari debeat Albani ducis mors, dubium fecit odium, quo rex eum semper prosecutus est, postquam Belgio deuicto potius quam pacato in Hispaniam rediit. is famosissimus sua aetate vel aemulorum confessione


page 498, image: s498

belli dux patre Garsia, qui ad Lotophagitidem ante LXXII annos oppressus est, felicior, Friderico auo, qui Garsiae turbato naturae ordine superstes fuit, et biennio post regnum Nauarrae citra certamen occupauit, maior, maximis expeditionibus sub Carolo V Caesare et Philippo eius filio tota Europa in Germania, Italia, Belgio ac postremo in Lusitania praefuit: tamen ad plenam bellicae laudis gloriam hoc defuisse ipse aiebat, quod exercitum Turcicum in aciem instructum sibi videre non contigisset; bello quam pace melior; quippe meritorum fiducia summe ambitiosus, alienae virtutis obtrectator, et vitio gentis erga ceteras nationes contumeliosus et plus iusto imperiosus ac seuerus fuit, dum insita animi feritate terrorem potius, quam amorem Hispani nominis vbique spargi ad firmandam imperij magnitudinem consultum existimat. ita Philippi Hessorum principis contra fidem datam minus honeste retinendi; procerum in Belgio plectendorum; et Gallorum Villa-francae indigna morte afficiendorum auctor et suasor exstitisse creditur. quae consilia aut principibus suis damnosa fuerunt, aut ipsorum gloriam crudelitatis labe foedarunt. liuori et eius tribuitur, quod Carolus Caesar Ferdinandum Gonzagam multis nominibus de se optime meritum tam inhonesta missione a Mediolanensis principatûs praefectura remouerit, et omni imperio ac dignitate exutum desperatione gratiae ad mortem summa ingratitudine compulerit. nihilominus supremos honores sub vtroque meruit; sed minus Philippo gratus, ac leui de caussa domum relegatus; nec nisi extrema necessitate vrgente rex eius industria in vltima hac expeditione vsurus creditur, quae tot adoreis iam mactum extrema gloria cumulauit. nam in gratiam ex eius occasione cum rege rediit, et cum in palatio regio hospitium haberet, veluti inter amplexus eius animam exspirauit; ad alias felicitates hoc etiam accedente, quod Ludouicus Granatensis professione Dominicanus summo ingenio et eloquentia vere ad pietatem nata praeditus aegroto et morienti assedit, et consolator assiduus tandem supremi viatici beneficium impertiuit. vixit annos LXXVII. prid. Eid. Xbr. extinctus. sub eo et in eius familia puer educatus et militiae rudimentis instructus fuerat Sanctius Auila ab Auila ciuitate, vnde ortus erat, ita dictus, militari et ipse laude ac felicitate, quam natalibus clarior, qui herum optime de se meritum, sic enim Albanum appellare solitus erat, paullo post secutus est, deplorando exitu. nam qui ad ictus tot aditis periculis in proeliis et obsidionibus impenetrabili corpore fuerat, equi calce petitus, dum vulnus negligit et plus superstitiosis praestigiatorum epodis, quam naturalib. remediis tribuit, in letalem morbum incidit, ex quo aliquot post mensib. magno sui relicto desiderio periit. in locum Albani cum summo imperio regiis copiis praefectus est Carolus Borgia Candiae dux dispar successor, et moribus, quam rerum vsu aut virtute militari melior. interea cum rex insulas nondum in potestatem redactas videret, cuncta ad bellum insequenti anno instaurandum parat; et duas triremeis vastioris magnitudinis, quarum magnus est vsus in mediterraneo mari, ab Ossunae duce Neapolitani regni nuper constituto praeside missas, quod plano alueo essent, minus idoneas refici, et quo contra aestum et elatos Oceani fluctus durare possent, rotundiores carinas iis aptari iussit. inde de reditu in Castellam cogitans, ante quam Lusitania excederet, gratiam praeteritorum iam factam ampliauit, et exceptos, qui magno numero erant, ad X contraxit; nihilominus tamen sacras personas semper excepit, quibus adeo contra se animatis ipse vicissim exacerbatus nunquam ignoscere voluit, libertate cunctis eos occidendi et seuere animaduertendi facta. bello confecto constitit, ad bis mille ex sacro ordine in insulis aut Lusitania ferro aut alia peste ob belli huius caussam periisse; et gratiae breuiculo, quod Philippus ob id a Pontifice postea impetrauit, hic numerus expressus fuit. gratiae regiae diploma publice Tomarij recitatum ac publicatum est Xbri ineunte. postea celebratae fuerunt Sebastiani et Henrici Lusitaniae regum exequiae, corporibus eorum Almerino ad Betlemiticum coenobium translatis. modice laudatus Sebastianus, ad fastidium Henricus, cuius


page 499, image: s499

mortis recordatione plus, quam Philippi laudum commemoratione, pierique adstantium laetatisunt. cum vero procuratores et syndici ciuitatxm ad iuramentum praestandum citati nondum aduenissent, conuentus in proximum Februarium reiectus fuit, et Philippi profectio eo vsque dilata: qui dum Antonium delato ab ordinib. regno spoliaret, ipse ab Andino antiquis et auitis in Belgio principatib. spoliabatur. Andinus totam hiemem in Britannia apud Elisabetnam inter hastiludia ac nocturnas pompas, nuptiarum fiducia, de quib. iam tabulis confectis conuenerat, moratus, postremo petita a regina venia et cum bona eius gratia Londino discessit Kal. Februariis. ipsa Cantuariam vsque abeuntem prosecuta est, et pecunia ac milite iuuit. inde Douera soluit VI Eid. Febr. etiam magno Anglorum comitatu. cum eo quippe erant Robertus Dudleus Lecestrix comes, Carolus Hovvardus maris praefectus, Hunsdonius periscelidis equites, et M. S. consiliarij; praeterea Villongbeius, Vindesorus, Scheffeldius: equestris ordinis Philippus Sidneus, Shirleius, Perrotus, Russellus, Drurius, Burcherus, Hovvardi fratres, et Hunsdonij ipsius III filij, et alij C circiter e nobilitate. biduo post Vlissisingam appulit Andinus, vbi apparatu triumphali exceptus, obuiam Arausionensi ipso cum principe Espinoio cum cimba profecto, et tanta ac toties reperita tormentorum displosione salutatus est, vt fragor Caleti in Gallia exaudiretur. heic Arausionensis summa animi demissione genu Andini complexus, aduentumque eius cum ceteris procerib. gratulatus gauderese dixit, illuxisse felicem eam tamdiuque optatam diem, qua Celsitudinem suam salutare, eique vitam, opes, industriam suam deferre posset. nam sperare se, vt ipsius praesentia, virtute, et ope Belgae a calamitatibus, quib. tot annos conflictantur, grauissimis respirare valeant, et prouinciae hae tota Europa olim potentissimae ac florentissimae, nunc attritae atque per bellorum saeuitiam ad solitudinem paene redactae, pristinum splendorem ac frequentiam recuperent, et cum bona tanti principis fortuna in tutam et formidolosam hostibus suis concordiam coalescant. ad quae Andinus breuiter et apte, vt erat composito et admirabili ingenio, protempore respondit, et ceteros proceres in genua procumbenteis humanissime complexus est. paratum ei fuerat in Curia hospitium, in quo pernoctauit, ac postridie Mildeburgum pedestri comitatu profectus est, quod propter glaciem et intensum frigus tuto aliter incedi vix posset. ante portam ordines Mattiacorum obuios habuit, aduentum nouo principi gratulanteis, eumque laudanteis ob pacem in Gallia ab eo nuper procuratam, Cameracum obsidione liberatum, et profectionem in Angliam pro Belgij salute susceptam. inde sub vesperam a porta vrbis ad hospitium designatum per sepimenta quatuor passuum spatio exstructa et facib. ardentibus quasi coronata deducitur, oppidanis sub X signis egregie armis instructis inter tubarum clangores, et tormentorum vbique ex nauib. et ex vrbe displosorum fragores semper praecedentibus. postea in vrbis basilica sumptuosissimo epulo exceptus, et dum apparatus Antuerpiae maturaretur, alioquot dierum moram facit, quibus magnitudinem vrbis plateis et aedificiis ad splendorem exstructis insignis praecipue miratus est, in tam exigua insula Valacrena scilicet sitae, et a tribus aliis haut contemnendis oppidis vno tantum milliare distantis. classem etiam LIV nauium, quae ad eum per Scaldim portandum in portu erat, lustrauit, ac demum XIII Kal. Mart. conscendit, et Lilloam postridie venit, propugnaculum loco commodo, qua anfractuosior et angustior fluuius contrahitur, situm; in quo pernoctauit, ac matutino tempore ad vrbem venit, qua iuxta arcem praeternauigata praesidiariarum nauium longo ordine praecedentium et vltimum agmen claudentium comitatu, et ad crepidines, ripas, passim armatis ad XX OIO se circumfundentibus. tandem inter tormentorum fragores ex classe et vrbe resalutantium praetoria exscendit, a Brabantiae Ordinib. et vrbis Senatu, quos aeneatores et ceteri ministri equis insignib. vecti comitabantur, magnifice admodum exceptus. in campo XX oppidanorum peditum cohortib. et aliquot equitum alis cincto tribunal cum sella aurea erectum erat, ad quod Dux deducitur. ibi coram ordinum proceribus, nobilitate ac delegatis prouinciarum Hesselius I. C. nomine omnium, qui aderant, habita oratione, D. O. M. et Celsitudini ducis gratias agit, aduentumque felicem gratulatur,


page 500, image: s500

quem repudiato ob iustissimas caussas Philippo in patriae defensorem delegerint; proinde paratos cunctos ei cultum et obedientiam iusto ac legitimo more iurare ac praestare. ad haec conuenienter pro tempore Dux, gratias vicissim agere pro delato sibi tam honorifice prouinciarum patrocinio, vt eas ab Hispanorum tyrannide liberet, et iuxta legum ac consuetudinum normam, priuilegia et libertates antiquas gubernet. neque vero se sola aequitate caussae, quae maximum momentum apud se habuerit, sed honoris et beniuolentiae tam prolixe sibi ab ipsis exhibitae significatione permotum, vt hoc negotium susciperet, in quod se proprias, regis fratris, reginae Anglorum opes, vitam denique et sanguinem profundere paratum ostendit. secundum haec laeti introitûs, vt vocant, capita Teutonice cum Gallica interpretatione recitantur, in quae Dux praeeunte Theodoro Liesueldio Brabantiae cancellario et Euangeliorum codicem ad id paratum habente adigitur. alterum mox et iusiurandum proceribus nobilib. ac ciuitatib. prouinciae dicit; se nempe bonum aequumque principem fore, et rem publicam non ad arbitrium, sed iuxta iuris et libertatum formam administraturum. quib. peractis toga longa ex holoserico purpureo armellinis pellibus farta, pileus item Ducalis seu diadema proferuntur. dumque togam Arausionensis ei induit, Deum comprecatus, vt felix fortunataque inauguratio esset, Hoc principale pallium, quod sumis (inquit) arcta tibi fibula nectendum est, ne quis illud detrahere possit. mox et pileum sollemni ceremonia capiti imponit, eumque ducem Brabantiae primus salutat. post Arausionensem ordinum proceres nouo principi certa formula, Cancellario verba praeeunte, sacramentum dicunt. inde Verkeus vsbis patronus coram magistratu et eius iussu affatur populum, edicitque Ducem vrbi et sacri imperij marchionatui fidei iusiurandum paratum dicere. quae simulac Brabantica lingua dicta lectaque fuere, Dux iusiurandum in Stralenij vrbis Ammanni manus dicit; quo accepto Stralenius clauem deauratam in obsequij signum Duci tradit, quam ille acceptam Stralenio reddit, eamque fidei eius committit. tum faecialium praeconio dux Brabantiae, Limburgi, ac Loterij alta voce pronunciatur, personantib. tubis et festis acclamationibus praeconium publicum excipientibus. sparsa dein in vulgus missilia, in quib. numi aurei et argentei erant, Francisci tanquam Brabantiae ducis effigie in antica parte signati; in postica symbolum ipsius caelatum erat, Sol nempe nubeis discutiens et terram fouens, cum hac inscriptione, FOVET ET DISCVTIT. postea Dux equo stragulis pretiosissimis instrato vectus per portam Imperialem ingreditur vrbem. praecedebant praefectorum militiae vrbanae vicarij, viatores, aeneatores; tum institores diueriarum nationum, Germani, Angli. (nam Itali fere et Hispani antea excesserant) patrio habitu vestiti. sequebantur longo ordine ciuitatis publici ministri ac magistratus; post eos ordinum aeneatores, proceres ac delegati incedebant, quosrursus nobiles Brabantiae sequebantur; quos excipiebant Cancellarius prouinciae, et Lamorallus Ecmondanus comitis Ecmondani, qui ordines deseruerat, frater. dein Heluetij stipatores, et Galli ac Angli proceres. proxime ante Ducem incedebant praefectus vrbis, Margrauium vulgo vocant, aperto capite virgam iustitiae ferens, et Petersenius Merodius, qui tribuni equitum Brabantiae officio die illa fungens gladium districtum gestabat. Ducem cingebant stipatores Galli, et vrbis scloppetarij, ac balistarij, cuiusmodi armorum collegia in eavrbe plurima sunt. sub portam VIviri Antuerpiani cum vranisco ex panno aureo villoso occurrunt, sub quo Dux dum incedit, obuium habuit currum triumphalem, quo virgo Antuerpiana ciuitatem referens vehebatur. inde per arcus vbique summa magnificentia exstructos ad palatium tandem deducitur, iam inclinata die, ita vt passim funalia accendi oportuerit. quod tanta frequentia et ordine administratum fuit, vt in mediis tenebris clarissima dies illucescere videretur. ad reliquam pompam accessit, comitatus CCC circiter reorum ac damnatorum, qui nudis capitib. longae resti omnes annexi lamentabili voce nouum principem veniam admissorum poscentes sequebantur, quam et impetrarunt. ita dies inter ceremonias, tormentorum displosiones, festas acclamationes, spectacula exacta. dein VIII Kal. Mart. qui in diem Iouis incidebat, Dux in Basilicam vrbis venit, et in solio ad id parato consedit,


page 501, image: s501

ac conceptis verbis Consulis manu prensa iusiurandum. vicissim Ammanno verba praeeunte magistratus vrbis coram populo crectis digitis eadem verba reddente obedientiae sacramento fidem Duci obstrinxit, sparsis interim vt prius in vulgus missilibus, et tubis passim clangentibus. tum magnificentissimo epulo Dux et nobilitas Gallica et Anglica in basilica ipsa parato excepta est. postridie Angli proceres commendata multifarie Belgicis prouinciis ac Duci Regina, et vicissim post gratias a Duce actas honorificentissime dimittuntur. dein Protestantium delegati seorsim ad Ducem per Arausionensem introducuntur, et post gratulationes solitas et caussam suam commendatam spe non dubia foueri se dicunt, cuncta noui principis auspiciis prospere afflictis his prouinciis obuentura, haut aliter atque olim sub Burgundiae ducibus ex eadem gente, hoc est, ex illustrissima toto orbe Gallorum regum gente prognatis, quorum insigneis virtutes vt imitari velit, rogant, et exemplo aui sui Francisci literas ac literarum professores in suam tutelam patrociniumque recipiat, et honorifice habeat, obsecrant. nam honorem artes alere, et cunctos accendi ad studia gloria. postremo fausta ei et pacata omnia precati, D. O. M. supremum regum ac principum Dominum orant, vt ipsum strenuum ac iustum instar Dauidis, sapientem instar Salomonis, gloriae diuinae studiosum instar Ezechiae praestet. ad haec Dux, cum modeste pro se respondisset, laudata populorum concordia, et Protestantium sibi praecipuam curam fore, et virorum doctorum patrocinium suscepturum se pollicetur, atque effecturum, vt spei de se conceptae exitus rerum porro respondeat, neque studium ac diligentiam suam in publica administratione desiderare possint. dimissis animo bene satisfacto Protestantibus, superabat, vt maiorum religionis cultoribus, quibus vsus sacrorum et conueniendi libertas paullo ante interdicta fuerat, satisfieret, eo magis, quod Dux eandem cum ipsis religionem profiteretur. ea de re iam cum Arausionensi egerat, qui qua erat prudentia et animi aequitate aequum duxit ad placandam mutati in Belgio rerum statûs inuidiam, vt Catholicis libertas pristina noui principis beneficio restitueretur. itaque diploma ea de re confectum, quo prius interdictum abrogatum est, ac Eidib. Martiis publice promulgatum fuit. eo templum B. Michaelis Catholicis libere ad conueniendum assignabatur, et sacerdotibus, qui a Duce deligerentur, in eo sacra peragendi facultas dabatur, ea lege, vt regi Hispaniarum Philippo obsequium renuncient, et obedientiam Celsitudini suae et Antuerpianae ciuitati iurent. quod ni prius fecerint, templi aditu prohibeantur. insuper ne extraneis in vrbem confluendi et religionis praetextu turbas excitandi occasio praebeatur, ex oppidanis ij tantum hoc beneficio fruantur, qui tribus ab hinc annis hac in vrbe larem fixerint. qui vero conuenient, sine armis in templum veniant. praeterea edicitur, ne quis ob religionis diuersitatem in vigiliis et excubiis agendis aut alibi iniuriam dicto vel facto inferat, addita capitis et bonorum amissionis poena. cum autem eo edicto Catholici, vt beneficio Ducis fruerentur, ipsi fidem addicere ex formula tenerentur, et in exedra templi ad conueniendum concessi ad id delegati starent, complures tam diu expetito sacrorum vsu carere, quam antiquum principem eierare, siue insito amore, siue periculum veriti maluerunt; ac nemo fere, praeter mulierculas, templo interesse conspectus est, donec alio edicto III Eid. April. promulgato poena CC florenorum in non parenteis prouinciata ad obedientiam praestandam a magistratu compellerentur. postremo cum ne sic quidem edicto satisfieret, cuncti coram praefecto quisque suo citati sunt, exilij poena sancita, nisi intra treis dies sacramentum dicerent. inde cum Ordinum delegatis agi ceptum, et prima de rep. consultatio fuit, qua ratione in hac rerum perturbatione et aerarij angustia, Duci CC florenorum OIO in singulos menseis promissa exsolui, et reliquis necessitatib. satisfieri posset, remediumque malis praesentib. tempestiuum adhiberi, ita vt hostium refraenatis conatib. pax tantopere optata ac securitas sperata toto Belgio constituatur. nam Brabantia hactenus aluerat praesidia Lirae, Mechliniae, Bruxellis, Herentalae, Diestae, Viluordae, Hochstratae, Vesterloij, Mergretae,


page 502, image: s502

Villebrocae; partim etiam Bergis ad Somam. querebantur et Flandriae ordines se nimiopere grauari, quippe qui CXXX peditum cohortibus, XX turmis equitum stipendia pen derent: quae onera exolutis CC florenorum OIO promissis ni Ducem recidebant. quae cum dignitati re splendori principali tuendo et militi tot locis alendo non sufficeret, inde fiebat, vt bellum segniter et lentius, quam par erat, plerunque gereretur. in Flandria sub id Meningae praesidiarij haut longea Varcomio multos primarios viros ex regiis callide interceperunt, CC Epirotis equitib. fusis, quos equis, sarcinis et omni re spoliarunt. in Atrebatib. et feliciter a nostris Lentium tentatum ac captum duce Braueo. quod vbi nunciatum Emanueli Lalanio Montinio, statim eo accurrit, lustratumque locum cum equitibus obsidione cingit, ratus terrore subitae obsidionis iniecto Gallos nondum firmatis rebus inde discessuros. verum spe sua falsus est, et tardius, quam sperauerat, a dueniente peditatu ad obsidionem necessario, nostri eruptione facta cum damno ipsum repulerunt, et recedentem intra pomeria vsque Duaci caedendo insecuti sunt. postea obsessi cum haut satis muniti sibi viderentur, instante necessitate cum hoste denuo obsidionem moliente paciscuntur, et locum Kal. April. relinquunt. Prorex post captum anno superiore Tornacum militem indigenam, quem reliquum habebat, locis vicinis distribuerat, qui non contentus non ex disciplina militari magno hospitum incommodo delicate viuere, etiam a nolentibus ingentem pecuniam exigebat: vnde cum crebrae querellae non solum ad ipsum afferrentur, sed etiam ad Atrebatum et Hannoniae ordines, ille, qua erat prudentia et sagacitate, inde occasionem arripuit, militis externi, quem nuper in gratiam Ordinum dimiserat, reuocandi. nam vocatis in consilium Ordinibus demonstrat, quanto cum prouincialium onere ac detrimento bellum a voluntariis militibus licentiae assuetis neque ducum imperiis audientibus maximo suo cum dolore non geratur, sed cauponetur; neque vero modum aut eorum licentiae aut iustis prouinciarum querellis factum iri, donec externi milites dictis suorum ducum parentes et qui strenue rem gerant, reducantur. id ipsos exemplo Ordinum foederatorum discere debuisse, qui viribus propriis diffisi Gallorum veterum Belgij hostium opem implorauerunt. itaque consultum videri, vt legatio in Hispaniam quamprimum decernatur, mittanturque viri fidei exploratae ac prudentiae, qui de re pecuniaria cum rege agant, et necessaria in id bellum serio deinceps gerendum parent. in id facile a proceribus et ordinibus belli morae pertaesis assensum, mittiturque in Hispaniam Io. Saracenus S. Vadasti Abbas; cuius aduentus eo gratior Philippo exstitit, quod is maxime omnium in Hispanos initio debacchatus fuerat, habita etiam oratione, quae publicata est, et suscepta hac legatione errorem agnoscere et poenitentia ductus quasi recantare videbatur. auditus is perbenigne a Philippo, qui rursus Hispanorum in Belgium mittendorum apprime cupidus occasionem tam opportune a Farnesio captatam tacitus in sinu gaudebat. itaque duas Hisbanorum, totidem Italorum legiones sine mora in Belgium mitti placuit, in idque septingenta aureorum millia assignata sunt, insignes etiam tituli, vt nuper N. Meloduno Espinoij fratri, ita et aliis proceribus ad eorum promerendam gratiam indulgenter a Philippo concessi sunt. dum res ad vim apertam parantur, minime ab insidiosis consiliis cessatum fuit. post proscriptum a Philippo Arausionensem Ioannes Isonca Cantaber Bellica Camarica oriundus, et annonae olim in Belgio praefectus, cum rei conficiendae commoditatem circumspiceret, cognouit Gasparem Anastrum popularem suum Antuerpiae mensariam a longo tempore exercentem in eo esse, vt accisis rebus foro cedere cogeretur; eumque ex desperatione ad quoduis facinus patrandum facile impelli posse ratus, per literas ante decem menseis Olissipona datas, et postea per emissarios sollicitauerat, vt ad Dei gloriam, quam Arausionensis per sectarium virus oppugnaret, ad Belgij tranquillitatem, quam ille per defectiones turbaret, rem suspiceret, quae ipsi ad decus et priuatum commodum redundatura esset, in idque chirographum a rege miserat,


page 503, image: s503

quo re confecta XXC ducatorum OIO prasenti pecunia, et insuper S. Iacobi, quam vocant, commendam, et fortunarum amplificationem prolixe promittebat. Anastrus periculum veritus diu suspensa mente deliberauerat, sed ad cladeis domesticas nouis cottidie superuenientibus oppressus, tandem ex desperatione consilium capit, et rem Antonio Venero Flauiobriga Vasconum nato, qui argentariam arcam apud ipsum seruabat, in arcano aperit, et renudatis vulneribus domesticis, quid Isunca secum egerit, demonstrat, profusis vbertim lacrimis, quas paribus lacrimis Venerus remunerat, heri sui vicem dolens, et tamen ad facinus siue ob periculum, siue conscientia exhorrescens. cum igitur videret Anastrus Venerum se facinori patrando minime offerre, ex ipso percontatur, an Ioannes Iaureguius, qui ipsi ad mensariam inseruiebat, iuuenis XX circiter annorum subtristi et obstinata natura, et vt sibi videbatur, constanti ad quoduis, quod patrandum suscepisset, animo praeditus facinus ausurus esset. verum ille conscientiae scrupulum iniicit, monetque videat, an imprudentem iuuenem manifesto exitio obiicere salua conscientia liceat. cum nihilominus instaret Anastrus, et postquam Arausionensis a principe, qui iuris vicem suppleat, perduellis pronunciatus et proscriptus esset, cuiuis licere ipsum interficere tanquam in iure ad mortem damnatum pertenderet, idque consultis in Hispania theologorum sententiis sibi ita constare affirmaret, facessere iusso Venero, Iaureguium euocat, et altum suspirium ducens, Nisi, inquit, fidem tuam et constantiam cum vera pietate coniunctam exploratam haberem, minine te hoc reipub. et rerum mearum statu compellarem. oculos meos rubenteis et turgidos vides, nec caussam, vt puto, ignoras. nam te principis nostri iniuriis, et publica calamitate huius prouinciae, quae nobis licet in Hispania natis altera patria est, pridem tangi animaduerti. meam autem priuatam vicem, qui aliorum calamitate et culpa non mea obruor, dolere te serio sensi. harum exitum iam diu frustra circumspicienti tandem occasio a Deo oblata se in manus dedit, qua principem, patriam, meque simul, si tibi tantum animi est, his turbarum et calamitatum labyrinthis extricare potes. illarum caput et ducem respice. is est Arausionensis, qui prima fide, quam Deo debebat, irrita facta, eam principi suo postea abnegauit, et iure merito ob id proscriptus contumelioso scripto detestanda audacia publicato principis nomen ac dignitatem petere ausus est, et postremo corruptis popularitate affectata Belgarum ingeniis exterum principem superinduxit. is supremi magistratûs sententia, hoc est, principis iudicio damnatus, si fidem erga Deum et secundum Deum erga principem et patriam liberare volumus, de medio tollendus est. magna in id rex pollicetur. sed neque tam promissorum magnitudine, quanquam et haec ad res priuatas meas ac tuas pertinent, quam conscientia moueor, quae ignauiam, imo et perfidiam nobis exprobrat, si Deo hominibusque inuisum tyrannum ad perniciem harum prouinciarum natum diutius viuere patiamur. desinenti obortae rursus lacrimae, et postquam iuuenem irretortis oculis et toto vultu, antequam vocem mitteret, scelus promittentem arcte complexus est, Iaureguius ore imperterrito retulit; Ecce me paratum vides; ad caedem iamdudum apud me meditatam auctoratus adsum, aeque de periculo, quam de condicionibus, nam nullas peto, securus; quippe mori certus. tantum vide, ferrone an scloppeto res tentanda sit; ego scloppeti insolens ferro certius feriam; vnum hoc te rogo, vt me apud Deum precibus tuis commendatum habeas, et apud regem efficias, vt patris iam senis rationem habeat, neque eum in egestatis squalore mori patiatur. dicentem heic interfatus Anastrius, Vtlaudo propositum et constantiam tuam, ita te melius de exitu sperare velim, gloriae, quae tibi ex recte facto parata est, superfuturo. hanc te fiduciam ex precum et votorum, quorum tibi exempla tradam, vi et efficacia capere iubeo. tum pugillares superstitiosis illis epodis deuotarum precationum specie conceptis implet, et ante omnia scripto fidem facit, quod qui pugillares caperet, legere necesse haberet, quo regis nomine promittebatur, si is, qui facinus patrasset, humaniter a


page 504, image: s504

magistratu vrbis tractaretur, fore, vt quas vellet aequas a rege condiciones vrbs acciperet. ea spes caute ab Anastro iniecta furenti iuueni, ne calore primo remittente temerarij promissi poenitentia subiret; qua et effectum est, vt audaciam adiuuante impunitatis spe in proposito perseuerauerit, explorataque commoditate XV Kal. April., qui in Dominicam incidebat, facinus adgressus sit. Anastrus martis die praecedenti vrbe excesserat, et per Brugas facto itinere Dunkerkam ac Grauelingam, ac postremo Tornacum venerat. Iaureguius igitur die conuenta coram Antonio Timermanno olim Dominicano, qui in Anastri aedibus sacrum in arcano celebrare, et ipsum ac domesticos eius ad fidele colloquium admittere solitus erat, peccata pro more confessus postremo subiecit, sibi animum esse, ad liberandum tyrannide et prauitate sectaria Belgium, Arausionensem occidere. nec abnuit Timermannus, modo non spe lucri id faceret, sed omnia consilia sua ad Dei gloriam, regis et patriae commune bonum referret. ita expiationem delictorum ab eo impetrauit, et post sacrum peractum eucharistico mysterio participauit. inde cum Antonio Venero se rem confecturum rursus confirmasset, sumpto vini exotici haustu ad arcem tendit, in qua Arausionensis hospitium habebat, qui post matutinam concionem, cui interfuerat, iam prandebat cum Lauallo et Hoghenloo comitibus, ac propriis filiis, Ioanne Nassouio, Henrico Gufferio Bonniueto, Rocho Sorberio Prunaeo, aliis. remotis demum mensis, dum ille globo astantium circumfusus in cubiculum pergeret, Iaureguius turbae immistus scloppetum displodit; nam interim vt res scloppeto ageretur, conuenerat, cuius glans sub aurem dextram penetrans maxillam sinistram per palatum sub dentibus superioribus transuolauit. attonitus ictu Arausionensis, vt postea ipse testatus est, primo corruere aliquam aedium contignationem existimauit; mox in deliquium incidens a circumstantibus, ne caderet, subleuatus est. vbi paullatim ad se rediit, strepitum et confusas voces audiens, et ex igne iam ad crineis ardente, quod erat, coniiciens, rogare cepit, ne percussorem interficerent; aequo se animo quippe malefico ignoscere. sed iam a nobilibus primum irae impetum non cohibentibus aliquot ensium ictibus trafixus, et postremo a corporis stipatoribus ac satellitibus interfectus fuerat. cum in cubiculum duceretur Arausionensis, in proceres Gallos intuens saepius auditus est, cum diceret, Ducem in se fidum ministrum amittere. sparsa rei fama mox ingens in vrbe tumultus exoritur, paullumque res a seditione abfuit. nam populus passim discursare, arma quasi contra hosteis poscere. tum statim tenduntur catenae, et ad stationem suam cum armis sub praefectis quisque suis se confert. ita in turbata ciuitate vtcunque sedatus motus. maior in aedibus ipsius Arausionensis trepidatio fuit, vbi inter credula et leuia ingenia disseminato rumore, quasi consciis Gallis et stipatoribus ipsis scelus patratum esset, qui percussorem non irae impetu, sed de industria, ne auctor nosceretur, interfecerant, eoque magis vereri domestici, ne quod per vnum tentatum erat, conferta vi perficeretur. itaque prima cura fuit, Hoghenloo satagente, vt domûs ostia fidis custodibus munirentur, facessere iussa turba, et quibus minus fidebatur. Dux ad S. Michaelis coenobium hospitium habebat, eo die natalem suum celebraturus; ad idque paratae erant decursiones, ludi Troiani, hastiludia, et in vesperam pompae personatae. qui vbi de casu cognouit, perculsus animo, et quod iam spargebatur passim, veritus, ludicra illa spectacula omisit, et fidos mittit ad Arausionensem, qui quasi moriturus et Belgij et Ducis, cui tot difficultatibus conflictandum esse prouideret, vicem lamentabatur. interea Mauritius ex Anna Mauritij Saxonis VIIviri filia paullo ante mortua natus, adhuc puer, sed prudentia supra annos innata praeditus, corpus interfecti percussoris diligenter vestigat, scloppetumque primo reperit; mox schedulas quasdam et fasciculum literarum, tum pugillareis, quibus vota et epodae illae superstitiosae, quibus post patratam caedem se periculum elapsurum ab Anastro deceptus sperauerat, continebantur: quae omnia postea publicata, quia lingua Hispanica


page 505, image: s505

conscripta erant, iamtum Gallos a suspicione de ipsis falso concepta absoluerunt, Santalgondano vltro citroque comeante, vt suspiciones purgaret; eoque maior in aedibus quies, et sola cura, vt veritas facti indagaretur. igitur cadauer occisi in pegmate erectum in foro statuitur, vt ab omnibus conspiceretur, cognitoque ex multorum consensu ex Gasparis Anastri domesticis fuisse, protinus ad eius aedeis itur, et Antonius Venerus, qui in iis euentum opperiens remanserat, comprehenditur. captus et Antonius Timermannus ex suspicione, quod ad Anastri aedeis crebro itare, et ex indicio etiam eo die sacrum in iis celebrasse dicebatur. primo negabat Venerus; sed interceptis Anastri literis, quas Brugis ad ipsum dederat, et prolatis conuictus rem, vt erat, confessus est; eiusque indicio Timermannus etiam conuictus rem itidem confessus est; ad extremumque addidit, putasse se post proscriptionem licuisse cuiuis impune et salua conscientia Arausionensem occidere. sed postea melius instructum, et re apud se diligentius perpensa nunc priorem sententiam retractare, et errorem ingenue agnoscere, eiusque veniam a Senatu implorare, ac petere, vt ad priorem confessionem haec declaratio addatur, et si quidem olim illa edatur, cum hac declaratione coniunctim publicetur. tandem vterque ad mortem damnatus, et rogante Arausionensi, si quidem morte digni iudicarentur, vt mitissimo supplicio afficerentur, in pegmate prius strangulati in quatuor partes secantur, et capita ac membra eorum pro portis et vrbis propugnaculis statuuntur: quae quadriennio post vrbe recepta inde ex quorundam P. consilio ablata, et summo cultu ac veneratione publice prius habita, postremo terrae mandata sunt. Arausionensis vt erat robusto ac optimo corporis habitu initio conualescere visus fuit, venis ex scloppeti ictu admoto propius igne contractis ac corrugatis, ita vt sanguis omnino sisteretur, donec post decimum a vulnere diem crustula vulneris decidente tam copiosus sanguis, tamque abundanter fluxit, vt sisti omnino non posse putaretur, frustraque tentatis remediis a medicis, tandem ex Leonardi Botalli Astensis regij medici, qui tum Andino operam nauabat, consilio homines adhibiti, qui assidui alij aliis succedentes pollice ad vulnus applicato profluuium, quod alia omnia remedia respuebat, stiterunt. et ita per aliquot dies continuato remedio praeter omnium spem contracto vulnere Arausionensis pristinam sanitatem reciperauit, et postridie Kal. Maij in templum, vt Deo gratias ageret, venit, cum superiore omni tempore, ex quo vulneratus fuerat, summa in vrbe maestitia et consternatio oppidanorum tanquam in patriae parentis et liberatoris funere fuissent, et assiduis precibus ac indictis saepius ieiuniis pro eius salute litatum esset, Catharina ipsius sorore Guntheri Schuarzenburgi comitis vxore nullum genus officij circa aegrotum praetermittente, et Carlota Borbonia coniuge inprimis, quae inopinato viri casu iam ab initio perculsa ad pauorem, et pauori dolorem superuenientem accedente vigiliarum incommodo in grauissimum morbum incidit, ex quo III Non. Maias tandem ingenti non solum marito carissimo, sed etiam omnibus desiderio sui relicto, decessit, et quatriduo post magno plusquam OIO CC atratorum funus prosequentium comitatu elata. et ad primarium vrbis templum in Circumcisionis sacello tumulata est. Arausionensi statim vulnerato Anastrus Tornacum ad Farnesium venerat, et ad primam rei famam Anastri instigatu rem confectam affirmantis Prorex ad Antuerpianos, Gandenseis, Brugenseis, Iprenseis, et alias ciuitates VIII Kal. April. literas dederat, quibus eos quasi per Arausionensis turbarum incentoris mortem sublata mali caussa, ad concordiam et obsequium regi suo, de cuius clementia spem faciebat, praestandum, enixe hortabatur. in eandemrem ipse Anastrus ad Dionysium et Laurentium Meursios, qui Gandaui erant, eodem die scripserat. sed contrariis literis ad vrbes scriptis, de bona Arausionensis valetudine spem facientibus cuncti in officio se continuerunt, eoque maioribus animis, facti indignitate ac prauo exemplo exacerbati ad bellum gerendum inflammati sunt. primum omnium a Gallis tentatum fuit Namurcum, vbi erat Margarita Proregis parens, expugnatu facile creditum per AEgidij comitis Barlemontij, qui


page 506, image: s506

loco praeerat, absentiam. igitur comportatae scalae plicabiles nigro colose, vt magis fallerent, tinctae. sed dissidentibus ducum sententiis, et praepotenti Proregis equitatu vicino tantam rem aggredi minus tutum cum videretur, re infecta discessum est. contra Prorex Lentio Hannoniae oppidulo Kal. April. eo, quo diximus, modo a Montinio recepto in Flandriam exercitum deduxit, tanquam Meninas obsessurus. verum mox Aldenardam deflexit, vrbeculam situ munitam ad Scaldim positam a Neruiis antiquis, vt indigenae volunt, olim Neruium dictam. loco praeerat Fridericus Borcthius post Mansardum inde ab oppidanis, quod praesidium introducere conatus esset, expulsum. admotis XXIII maiorib. tormentis magna vi oppidum pulsatum; cui sustinendae cum intus pares non essent, seu praesidiarij seu oppidani, cataractis laxatis subiectam planiciem mergunt. sed Prorex belli prudentissimus et locorum naturae gnarus sic, castra muniuerat, vt relicto a tergo comeatûs, qui Tornaco sub vehebatur, libero accessu, minime ab inundatione incommodaretur, et contra per eam auxiliaribus ad obsessos aditus praecluderetur. nam planis cimbis ad id paratis discurrebant regij, et crebris oppugnationibus obsessos gnauiter se initio defendenteis fatigabant. maxima ad vnius portae propugnaculum fuit, in qua multi vtrinque interfecti, et ex defensoribus Bernouillius Antuerpianus; cuius morte infracti oppidanorum alioqui continuis vigiliis ac laboribus multum debilitatorum animi; tandemque discordantibus sententiis, cum nulla aut sera spes auxiliorum esset. obsessi cum Prorege paciscuntur, his condicionibus, vt praesidiarij, qui vix L erant, nam nusquam ab initio plures admittere voluerant, cum armis et signis exirent; oppidani XXXVI OIO Florenorum exsoluerent; Protestantibus spatium vnius anni concessum ad deliberandum, religionem suam eierare, an vrbem relinquere malint. paullo post regij Gauram quoque capiunt. dum Prorex castris se contineret, neque Dux viribus inferior eum aggredi par esset, vrbes circum tentatae. Rupipotius comes Curtracum; Antuerpiani Araschotum eodem tempore tendunt, quo pluribus locis hostium vireis auxilio venienteis distraherent. interea Tianus Niuellae, Oliuarius Templeus Bruxellarum praefecti, et Garda peditum tribunus euocatis vndique praesidiariis Aloistum hora intempesta noctis secunda aggrediuntur IX Kal. Maias. oppidum tenebat Mucronius, et cum aliquot militibus Likerkius; qui strepitu excitatus, cum ad arma cunctos vocasset, oppidani ad partem debiliorem accurrunt; nostri contra, quo defensores non venturos prouiderant, hoc est, per magis munitam partem iuxta Bruxellensem portam vim faciunt, et ope tabularum et carrorum propius accedentes treis scalas in fossa erigunt, ad quas plerique pectore tenus aqua extantes et ore scloppetos, funeis accensos, et puluerem introsum, ne aquae madore corrumperentur, gladios deinque strictos dextra gestantes transeunt, et in murum enituntur; et quanquam scloppeti ictu traiecto, qui primus nomine Regius strenuus miles ascenderat, ceteri nihilominus audacter pergunt, et ad CC murum superant, trucidatis primum excubitoribus. tum pulsata, quae de industria comportauerant tympana, vt maior oppidanis terror iniiceretur; qui ad strepitum subito accurrentes duo tormenta displodunt, sed exiguo Gallorum damno. secundum haec in platea a nostris insessa acriter pugnatur, qui bis repulsi tandem restituentibus certamen ducibus oppidanos loco pellunt, et portam Bruxellensem occupant; qua refracta Gallicus equitatus introducitur, eoque conspecto praesidiarij, qui C ac X circiter erant, et ciues armati se ad curiam vrbis recipiunt, per vias CC caesis et in iis XVII sacerdotibus; aliis noctis fauore defensis et per muros se demittentibus. ad extremum post semihorae spatium, quod mutua scloppetorum displosione extradum est, fit deditio. capti Mucronius et Aloisius Niuellae abbas, qui se cum aliquot monachis IV OIO florenorum se redemit. desiderati ex nostris XXV. Tianus Merodius cum Gallorum praesidio oppido capto a Duce imponitur. is casus a regiis arce Gaesbecana astu intercepta pensatus est. sic autem res gesta. aliquot cohortes alterae alteras fugant, propelluntque vsque sub ipsam arcem. fugientes praeda se onustos Alosto nuper


page 507, image: s507

capto venire simulantes portam aperiri petunt; nimisque creduli praesidiarij hostem intra arcem accipiunt. haut multo post ineunte Maio Diestenses et Herentalenses diripiunt Thienas, tanto praesidiariorum terrore, vt ij se coenobio quodam vallis munito continuerint, quasi ad spectaculum sedentes, donec illi praeda auecta discessissent. sed id tempus Carolus Mansfeldius comes, qui nuper eierata nostra militia Philippo operam suam addixerat, cum OIO IO equitibus Germanis Dunkerkam venerat, et aliquot Gallorum cohortibus ope quorundam ex Guisianorum factione ductorum, Rege conniuente, ne Andino fratri nimis aperte fauere videretur, in limite conscriptis. contra eum Rupipotius aliquot copias mittit, adiunctis iis, quas ad soluendam Aldenardae obsidionem nuper miserat. quo cognito Prorex capta Aldenarda confestim aduolat Kal. VItil. et castra sub Bergarum fani Vinochi moenibus haut longe a Dunkerka metatur. ibi et Galli castra proxime muniuerunt, ita vt vterque exercitus riuo tantum interiacente dirimeretur. Rupipotius Bergis ex morbo decumbebat; qui tamen se in moenia portari iubet, ex quibus hostilium castrorum situm contemplatus ex omnibus copiis, quas penes se habebat, bis mille scloppetarios delectos et IO equites emittit III Non. VItileis, ceteris in castris manere iussis. hostes numero maiores iam fossas et sepes occupauerant, ita vt multis partibus superiores nostris viderentur. nostri tamen acri impressione facta amissam commoditatem reciperant. heic Balensonius regulus peditatum cum ferentariis suis equitibus ac scloppetariis iussu Proregis in peditatum impetum facit, ab Anglis hastatis fortiter exceptus, qui et ipsum et eius signiferum ceperunt. tandem post obstinatum certamen in neutram partem plena victoria inclinante, sed longe maximo hostium damno vtrinque disceditur. pridie illius conflictûs Lira III ab Antuerpia milliaribus exiguum, sed munitum admodum oppidum miro astu ex occasione a Prorege capitur. Etueldius patricius Antuerpianus loco praeerat, qui praeter alias cohortes praesidiarias vnam Scotorum duce Vilelmo Semplio secum habebat. Semplius, vt ipse postea ad eluendam proditionis infamiam publicauit, iniuriam ab Ordinibus sibi factam vlturus de oppido Proregi tradendo clam egerat; quod vt perficeret, Etueldio inter pocula nimis credulo neque quidquam de Semplio sinistri suspicanti persuadet, ad redimendum vnum ex militibus, quem vllo pretio regij libertati restituere recusabant, vt ex iis aliquot intercipiendi occasionem captare sibi liceret. itaque re prius cum fratre, quem in oppido reliquit, communicata, ipse cum XX delectis, VII praesidiariis, et tympanista, quos illi Etueldius attribuerat, per portam Louaniensem exit, et cum duo a Lira milliaria processisset, suos in pagi cuiusdam templum introductos quiescere iubet. tunc insidiae patuere. nam Scoti milites Semplij iussu praesidiarios ab Etueldio attributos hostiliter apprehensos vinciunt. demum ex vicinis praesidiis ex compacto delecti duce Claudio Barlemontio Altapennio adueniunt, vnaque cum Scotis quasi ab expeditione redeuntibus Liram tendunt, vinctosque praesidiarios in medio agmine statuunt. Scoti ceteri, qui in vrbe remanserant, cum fratre Semplij vicario ac signifero et duabus cohortib. excubias agentibus in planiciem summo mane ante horam tertiam conuenerunt, eodem tempore, quo Semplius cum hostium copiis ante portam oppidi comparuit, et intromitti petiit. ilicet frater in curiam pergit, et claueis a vigiliarum praefecto afferri postulat; nam Semplium ac socios re bene gesta et praeda onustos adesse. praefectus nihil doli suspicatus, is erat ea nocte Cornelius Criecardus, admittendum Semplium censet, et cum suis ad portam tendit. tranfeundae ad eam IV portulae erant, quas vt aliam post aliam transierant, subito qui intus remanserant, repagulis adductis claudebant. vbi Criecardus intra vallum Semplium admisit, mox ille, qui reliquas portulas clausas sciret, ostiarium, qui cum Criecardo venerat, transfodit; ipsum Criecardum grauiter vulnerat. in eo conflictu Antonius Craius quidam e numero vinctorum effugit, et ad Frasmanni turrim eos, qui in excubiis erant, ad arma vocat; quo intellecto Scoti conscij, qui huc vsque dissimulauerant, ocius accurrunt, clauibusque


page 508, image: s508

oppidanis ereptis, portas instrumentis ad id paratis refringunt, et hosteis intus accipiunt. illi sine strepitu introducti cum iam pontem altum, quem vocant, superassent, ab Hadriano Binterno ciue principium fit tumultûs; qui quid rumoris esset, percontatus, cum multa inimici occursûs signa cernere sibi videretur, gladium stringit, mox a Semplio graui vulnere sauciatus; continuoque tubae clangunt, Altapennio superueniente, et hostes plateas, ne oppidani ad eas conuenire possent, occupant, diffugientib. passim praesidiariis ac oppidanis, qui muris sese demittentes fossas natatu superabant: tum ad praedas vertuntur, quid. mimine contenti in mulieres ac pueros mira intemperie saeuierunt. nam plus CC occisi; pleraeque etiam sacrae virgines et ipsa nosocomij antistita trucidatae sunt. Semplius patrato facinore postea Namurcum ad Parmensem salutandum venit, a quo praemium recepturus, siue vt securitati suae consuleret, in Hispaniam ad Philippum cum literis commendatitiis ablegatur. Lira capta perculsi Antuerpiani B. Bernardi sumptuosissimum coenobium, cui ob viciniam, ne ab hoste occuparetur, metuebant, statim demoliuntur, et nouas peditum ac equitum copias ad vrbem tuendam conscribunt. antea Dux, cum de rep. consultaret, ex Arausionensis et procerum sententia multa decreuerat, et ad euitandas fraudes ac imposturas de captiuis leges sanxerat, et commercium omne cum hostibus, quantum ad merces et annonam, interdixerat. quibus constitutis ipse in Flandriam profecturus, et possessionem amplissimae Belgij prouinciae adepturus cum Arausionensi, Espinoio, aulicoque omni comitatu Antuerpia discedit prid. Eid. Vtileis, et per Vlissingam facto itinere biduo post Slusas venit, ac postridie summa cum magnificentia Brugas per arcus triumphaleis sub vesperam ingreditur, et per vicos dispositis armatis et facibus tota vrbe collucente passim Flandriae comes festis acclamationibus salutatur. * * Sub id de Nicolao Salseda supplicium Luteriae sumtum. Christophorus Thuanus, qui iudicio praefuerat, cum reus torqueretur minime praesens fuit, neque sententiae quae ex breuiculo tantum recitata est subscribere potuit, morbo ingrauescente debilitatus, ex quo seprimo post die Kal. IXbribus decessit, cum annos LXXIV. m. III. d. V. exegisset, veris, non solum vrbis, sed procerum et omnium regni ordinum lacrimis defletus. cum extremum diem instare cerneret, qui tota vita intrepidus fuerat, summam constantiam seruauit, et multa de diuina prouidentia praefatus, post actas pro tot cumulatis in se a D. O. M. beneficiis demissa mente gratias, et commendatam Regi, qui crebro ad eum visendum miserat, vxorem et familiam, etiam vsurpata B. Martini oratione palam testatus, si quidem adhuc populo necessarius esset, nullum se laborem recusare, ad extremum de republica etiam sermonem habuit, et calamitosissima tempora animo praesagiens, eorum qui post se victuri essent, vicem se dolere dixit, ac merito vereri, ne idem, quod olim Cassandrae, et Salsedae fatum esset, vt cum vterque vera praedixisset, neutri a ciuibus suis, nisi postquam calamitatibus defuncti essent, de periculo fides habita fuisset. quae illi nouissima ad amicos verba fuere; post quae sumpto S. S. viatico ad tacitas preces conuersus in praeclaro animae cum corpore certamine placide defecit, vir praeter raram in rebus sacris et iuris prisci ac Gallici scientia eruditionem, vera pietate, prudentia, animi magnitudine, candore, grauitate minime fucata, caritate erga patriam, in omneis humanitate, et aequitate insigni praeditus, et extra omnem auaritiam, quam et maxime detestabatur, ac liuorem positus; hoc etiam aequali vitae tenore et innocentia consecutus, vt quanquam a superstitione et factionibus, quibus tanquam hamis homines ambitiosi vulgo auram popularem venantur, summopere alienus esset, maxima in veneratione apud populum fuerit, et ex eius nutu ac voluntate, omnes vrbis Ordines pendere crederentur. itaque eius auctoritate, quandiu vixit, plerique factum putant, vt consilia occulta, quae iam tum in arcano coquebantur, in apertam seditionem non eruperint, et eius memoriae hic honos a prudentissimis etiam hodie habetur, vt credant, si in viuis fuisset, cum ciuitas insano furore sex post annis in principem bacchata rebellauit,


page 509, image: s509

eum praesentia sua motus sedare potuisse. nam virum regij nominis perstudiosum et patriae amantissimum, cui ex innocentia animus, ex animi magnitudine auctoritas apud plebem erat, vltro in publicum proditurum, et cum cuncti sibi priuatim metuentes in aedibus laterent, inter medios seditionis clamores pectore intrepido plebi tumultuanti occursurum fuisse. Rex qui viuum, vt asperum monitorem, defugerat, mortuum luxit et desiderauit, ex ipsiusque ore saepius post seditiones passim exortas auditum, cum Hospitalium et Franciscum Momorantium frustra itidem requireret, certam se fiduciam habere, Lutetiam, quandiu Thuanus principem in Senatu locum teneret, nunquam defecturam fuisse. tunc certe, siue inuidiam mortis illius, quae aulicis imputabatur, apud populum leniret, siue ex animo, poenitentia iam subeunte, Thuano magna pompa iusta persolui voluit, et cum is modicis exequiis, vt erat ab omni fastu et ostentatione alienus, sepeliri maluisset, et mors eius in id tempus incidisset, quo rebus prolatis a iure dicundo cessabatur, eas differri iussit, quo vsque Senatus post S. Martini festum coiisset. funus, quod ipse, cum interesse non posset, cum regina parente et vxore ex fenestris spectauit, duxit frequentissimus Senatus, et principes ac proceres omnes, qui in aula erant, atrati, cunctique vrbis ordines, clausis passim tabernis, qua incedebat, effusaque per vicos plebe summo silentio in publici maeroris indicium prosecuti sunt. mortuum laudauit Ioannes Pruotius magni nominis theologus S. Seuerini curio, et archipresbyter, et postea carminibus epitaphiis celebrarunt viri non solum in Gallia, sed etiam Italia et Germania doctissimi, quae monumento marmoreo, illi a Iacoba Tullia lectissima matrona, quae L totos annos cum eo concorditer sine vlla animi laesura vixerat, et heredibus, in proprio sacello ad S. Andreae aedem exstructo, potiora cum viri innocentissimi memoria ad aeternitatem victura sunt. in eius locum a rege suffectus est tanto magistratu dignissimus Achilles Harlaeus Curiae praeses, qui Catharinam defuncti filiam in vxorem duxerat, et tunc ad iuridicos dies peragendos, qui Claromontij in Aruernis eo anno celebrati sunt, aberat, vbi et perhonorifico funere et cenotaphio Thuani memoriae parentatum est. eius mortis nuncius nouum Brabantiae Ducem, cum iam Antuerpiam rediisset, oppressit, ex quo magnum dolorem sensit, quippe amico optimo orbatus, et in cuius fide, si quid regi fratri per absentiam suam humanitus contigisset, ad continendos in officio Parisienseis et Parisiensium exemplo ceteras regni ciuitates magnum momentum ponebat, eiusque loco Cancellarium dixit Vidum Fabrum, de quo saepius honorifice locutus sum, Thuano ipsi carissimum; qui tunc et ipse per iustitium absens in Pibracium suum haut longe a Tolosa concesserat.



page 510, image: s510

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXVI.

ANDINVS interea Burgis de more mutato Senatu Gandauum cum Arausionensi proficiscitur, vrbemque regali pompa ingressus est. ad eum mox exercitus Loa et Dunkerka venit VI Kal. VIIbr. multum imminutus. nam permulti Angli, quod cum Io. Noritio tribuno suo minus conueniret, ad hosteis transfugerant, neque plus IV armatorum OIO in Ducis castris erant. eos in pago quodam haut longe a Gandauo solutius agenteis cum aggredi in animo haberet Farnesius viribus potior, sarcinis relictis, quo expeditior esset, eo tendit. verum astus nostros non latuit, qui subito arma capiunt. Petreius castrorum praefectus relicto Sesseuallio, qui legioni praeerat, cum Ducis satellitio, qui hostem leui certamine, dum ceteri ad iter se accingerent, et sarcinae ac reliqua impedimenta in tutum subducerentur, distinerent, suos in aciem in tempore instruit, seruatisque semper ordinibus Gandauum versus iter intendit. fronti contra hostem praetendebatur Anglorum legio adiunctis Germanorum equitum turmis; quos Ioannis Bukij legio sequebatur, et ipse Noritius cum III Anglorum equitum et IV Gallorum ferentariorum alis, qui volonum et emissariorum loco procurrebant. post eos III equitum cataphractorum Gallorum turmae incedebant cum legione Foquerollij Petreij fratris, et Flandrorum ac Scotorum cohortibus; quae simul aciem conficiebant. vltimum agmen ducebat Sesseuallius cum Anglorum, quam dixi, legione et magno hastatorum numero. in prima hostium acie IV OIO peditum et OIO circiter equites erant, quos nostri dispositis per loca idonea a Bukio et Foquerollio insidiis crebro contra eos erumpentibus, non mediocri damno affecerunt, retardato ipsorum impetu, quo minus totis viribus incedenteis aggredi possent; qui tandem incolumes amissis tantum aliquot centurionibus in vrbem peruenerunt. tum Rupipotius licet nondum bene confirmatis ex morbo viribus vrbe exit, et contra hostem superbe aduentantem instruit aciem, colle et molatrinis, quae Liuinianae portae adiacent, occupatis. inde IV delectas cohortes cum Noritij equitibus et aliquo hastatorum Anglorum numero vim facere iubet, et hostem prolectare, ante praemonitas, vt incalescente certamine sensim cederent, et sub moenia cedendo se reciperent. nam tunc res tormentis agi debebat. sedebat ad spectaculum in pomerio Dux cum Arausionensi et Espinoio. heic acriter certatur, multis vtrinque caesis, pulsoque interdum hoste, dum nostri propius


page 511, image: s511

moenia aciem solutam rursus instruunt: infesta tormentorum displosione interim e moenibus fulminatur, qua non parum incommodati hostes; superueniente tamen cum robore exercitûs Parmensi ad duas horas in procinctu steterunt, velitari pugna nequicquam nostros lacessentes. cum vero Dux ab Arausionensi monitus in suspicionem venisset, quasi hostis traiecto flumine in Vestiam regionem comeatu abundantem transire vellet, vt transitum impediret, statim omnem equitatum intra vrbem reuocat, exceptis tribus turmis, quas cum peditatu manere iubet. quo cognito Parmensis in peditatum iam exiguo equitatu defensum vim facit, acrique conserta pugna rursus multi vtrinque cadunt. Octauius Gonzaga grauiter vulneratur; equus Christophori Mondragonij, suffoditur; CC ex Hispanis desiderati, nec minor nostrorum numerus. sub vesperam Parmensis humo mandatis suorum corporibus, et sauriis in currus impositis cum exercitu discedit, plura si maiorem diligentiam adhibuisset, multorum iudicio praestiturus. postridie Dux relicto Gandaui Espinoio cum omnibus suis tam peditum quam equitum copiis Teneramundam proficiscitur; vbi et summa magnificentia excipitur; et inde IV Non. VIIbr. Antuerpiam eodem comitatu redit, dimisso per loca vicina ad vireis reficiendas milite. demum exeunte VIIbri Franciscus Spinaeus Sanlucius cum II OIO peditum et IO equitibus, cum Templeo item et Sesseuallio tribunis in hostem educit; et auectis Antuerpia tormentis Bruxellas primo iter intendit; tum a Bruxellensibus persuasus arcem Gaesbecanam, quae a cohorte foederatorum et dimidia equitum ala tenebatur, et ob propinquitatem multum vrbi incommodabat, aggreditur, translatisque magna cum temporis iactura alio atque alio tormentis, quod loricam arcis exteriorem altius spe exstructam comperisset, tandem praesidiarij ad colloquium adacti, qui cum guris baculis vita salua dimissi sunt. inde a Sanlucio missus Sesseuallius cum IV ferentariorum alis, qui Tolusam arcem dedi peteret, quae iisdem, quibus Gaesbecana, condicionibus tradita est. Rupipotius, qui Liranos infestare in animo haberet, Ekouam sesquimilliari a Lira sitam duobus admotis tormentis verberare constituit; sed vim veriti praesidiarij ante pulsationem locum dedunt, et cum puris baculis vita salua dimittuntur. mox et Rostum-castrum ad Demeram flumen iuxta Hactham oppugnat, quod a praesidiariis, cum per triduum restitissent, deditur. in ea obsidione sauciati Rupipotius, et Garda tribunus. postea Duflenses aliorum exemplum secuti in fidem a Duce recepti sunt. exspectabantur ab eo nouae in dies e Gallia copiae duce Monpenserio, ita Delfinus princeps Ludouico Borbonio patre Campiniaci in Turonibus IX Kal. VIIIbr. ex morbo defuncto iam vocabatur. quo cognito Parmensis limitem valido praedio munire constituit, et ingentem exercitum conscribere, cum quo se medium nostris, quo minus vireis iungere possent, interponeret. exeunte aestate venerant ad cum ex Italia XLI Hispanorum signa, quae circiter V OIO peditum conficiebant, sub duobus tribunis Mondragonio seniore, et Petro Paceco. totidem Itali sub XVI signis, quibus praeerant Marius Cardonius, et Camillus Montius. praeterea ingens Germanorum ac Burgundionum, et cuniculariorum e Boemia numerus. his accesserat noua Burgundionum legio sub marchione Varambonio tribuno; VI Germanorum, ducibus Roberto Simbergo, Carolo comite Arembergio, comite Barlemontio, Ioanne Manrice, Carolo Mansfeldio comite, Floro Barlemontio Floiono; IX Belgarum sub totidem tribunis Emanuele Lalanio Montinio, Philippo comite Ecmundano, Gabriele Liquesio, Pontio Noiella Bursio sub id vita functo, Albinio, et Manuio: praeterea Claudij Barlemontij Altapennij, et Valentini Pardaei Motae copiae ex omni natione collectae; Billij Roblesi item, Anholtij Frisiae reguli, et Francisci Verdugi legiones; XXVII Hispanorum et Italorum equitum alae; XII Belgarum, quae tantum VI OIO equitum conficiebant. recensito omni numero, in eo comprehensis limitum praesidiariis, numerata sunt armatorum LX OIO, et putata diligenter ratione deprehensum est tanti exercitûs stipendia quouis mense regi ac Belgicis prouinciis sexcentis septuaginta


page 512, image: s512

vno millibus octingentis quinquaginta septem aureis constare, praeter expensas machinarum bellicarum, cuniculariorum, fossorum, ac similium, quae pro tertia iusti exercitûs parte vulgo aestimari solent. et tamen ex tam numeroso exercitu Parmensis saepe conquerebatur, vix XXX OIO in aciem educi posse, dimidia altera parte in praesidiis tot locorum occupata. cum iis quas penes se habebat, primo Clusam Cameraco vicinam, quam nostri munire ceperant, tentat, et admotis tormentis ad deditionem cogit. mox et Castrum Cameracense deditur, CL praesidiariis, qui in eo erant, cum armis dimissis. loca et complura in propinquo in fidem accepta. inde IXbri ineunte Ninouen Flandriae oppidum corona cingit, quae cum longius posita esset, quam vt suppetias laborantibus ferre posset Dux, ab oppidanis deditur. Likerka dein et Gaesbeca circa Bruxellas arces in fidem acceptae, quo successu Parmensis etiam Bruxellas tentare instituit, et si vi non posset, penuria ad deditionem cogere. sed cum comeatu virisque egregie munita esset, erant quippe in vrbe II OIO stipendiariorum Anglorum et Gallorum, duae peditum cohortes, et quatuor veteranorum equitum alae, tantum sparso e longinquo exercitu itinera insedit; sed irrito exitu. quippe illi vastata a tergo Hannonia et Atrebatibus, cum nihil e Gallia importaretur, summis angustiis conflictandum erat. itaque omisso hoc consilio in Vasiam, qua regio inter Antuerpiam, Bruxellas et Gandauum iacet, maxime abundantem et adhuc a direptionibus integram discedere statuit rursus infelici exitu. nam Dux venientem anteuertit, praeclusis itineribus, et perfossis aggeribus, ita vt accedente ad comeatûs penuriam asperitate hiemis, et inundationum incommodo regij morbo et miseria passim magno cum imperatoris dolore cottidie perirent. itaque exercitus in praesidia reducitur, cum IO CC amplius Itali siue Hispani toto illo tractu ac praecipue circa Bruxellas ex morbis languidi in aggeribus rusticorum seu saeuitiae seu misericordiae expositi ac relicti essent. nec minor in Ducis castris rerum omnium tota illa hieme angustia fuit, morbo populari inter milites grassante, et ad morbum accedente stipendij defectu, quo destituti milites turpiter stipem emendicare a praetereuntibus magna nominis Gallici infamia ac dedecore cogebantur. iamque auxiliares copiae in limite comparebant, quas sub Monpenserio ducebat Armannus Guntaldus Bironus E. T. praeteritis bellis tota Gallia clarissimus dux, et iis, quae mox secuta sunt, adhuc clarior, qui otij impatiens a Duce sollicitatus conniuente rege vltro hanc prouinciam sibi a regina demandatam suscepit, et III OIO Heluetiorum, IV OIO peditum Gallorum, et aliquot equitum alas secum adduxit. erant praeterea in exercitu Lauallus et Anianus comites, nuper in Galliam ad maturanda auxilia profecti, aliique plerique, e nobilitate Gallica. ij per Bononiensem agrum itinere facto, et Caletum ac Grauelingam praeteruecti Dunkerkam petunt. inde per vicina praesidia Teneramundae, Dismundae et aliis locis distributi. nonnulli vlterius tendere, et Ekeloae ac in regione Vasia manere iussi. conscripti praeterea a Duce Germani equites, quos Carolus Mansfeldius nuper dimiserat. quibus actis Monpenserius, Bironus, aliique belli duces Antuerpiam ad Ducem venerunt, cum eo de belli proximo anno gerendi rationibus coram consultaturi. tantis copiis subnixo Duce nihil virtuti Gallicae imperuium videbatur; nec euentus defuisset, nisi prauis eorum, qui circa ipsum erant, consiliis deceptus vireis ad fortunae suae amplificationem comparatas praepostera absoluti imperij ambitione in perniciem vertisset. Cum de Belgio in nominis Gallici tutelam ac patrocinium recepto fama Constantinopolim vsque emanasset, legati a Turco de mutuis inter Turcos et reliquas Europae gentes commerciis Antuerpiae instituendis acturi ad Ducem venerunt. ij XVIII mercatoribus Turcis in vrbe sedem praeberi petebant, ad quos merces Turcicas ex Asia et Graecia per mare mediterraneum et Massiliense in Gallia; inde terrestri itinere Burdigalam ad Garumnam, ac rursus per mare Gallicum ac Britannicum Antuerpiam deueherentur. re proposita potius quam confecta ac lautiis acceptis dimissi legati, qui Antuerpia digressi


page 513, image: s513

per litoris Baltici ciuitates in Poloniam Lublinum, atque inde in patriam redierunt. nec in aliis Belgij remotioribus prouinciis interea cessabatur, nam Franciscus Verdugus Frisiae pro tempore praefectus, qui ex humili loco, cum comitis Mansfeldij primum stabularius fuisset, virtute bellica et comitate morum meruerat, vt summis hominibus par haberetur, et tandem a munifico hero filiam notham in vxorem impetrauit, IX Kal. Febr. Oldenbornum obsidione cinxit; verum crebris obsessorum eruptionibus non sine damno repulsus tandem ab ea discessit, neque heic damnum stetit, nam Nenortius postrema abeuntium agmina carpens multos ex iis caecidit, cepit, ac spoliauit. sed mox ea iactura Bronkorsta et Meppela ab Ordinibus deficientibus pensata est; ad quas cum diu Angli et Nienortij haesissent, tandem post longam obsidionem aquis intenso frigore concretis loca illa vi facta expugnata sunt. nec multo post Martinus Skenkius aetate vigens et rei militaris peritia pollens, qui Blienbekam, et alias circumpositas arces tenebat, ex iisque crebro excurrens Rheni nauigationem infestam Ordinibus reddebat, ab Hansaxeno vicini praesidij in Geldria praefecto astu delusus intercipitur prid. Non. April. et ex vrbe Santena captiuus abducitur. iam ante biennium eandem fortunam expertus fuerat, a Curtsbacchio captus; sed hostileis manus delusis custodibus euaserat. cum vero libertati restitui peteret, idque negligenter a regiis curari argre ferret, indignatione inde concepta homo generosus regias partes deseruit, et rursus Ordinum militiae nomen dedit. Verdugus interea Lochemum ad Bekelam amnem haut longe a Zutfania obsedit, iamque ad extremas angustias obsessos redegerat, cum Vilelmus Nassauvius Ioannis grandior natu filius cum aliquot copiis superuenit, et copiosum comeatum secum aduectum in oppidum inuexit; quem cum in complusculos dies suffecturum Verdugus prouideret, paullum ab arctiore obsidione discedit, et castra aliquot propugnaculis e terra exstructis haut longe ab oppido muniuit. inde cum crebris excursionibus prohibita comeatûs importatione rursus obsessos extrema necessitate premeret, Hoghenlous et Nassauvius comites tumultuario milite in Geldria conscripto, (II OIO peditum et OIO equites omnino secum trahebant;) assumptis praeterea aliquot machinis suppetias obsessis laturi iuerunt; tantaque alacritate res primo impetu ab auxiliarib. gesta, vt Verdugus quo saluti suae consuleret, in collem pone propugnacula confugere sit coactus; vbi cum se summa cura ac diligentia muniuisset, triduo post Alenius Gallus e nobilitate Arelatensi strenuus bello dux vnum ex castrorum propugnaculis inferioribus cum sua legione oppugnat: eodemque tempore obsessi eruptionem faciunt, et propugnaculum portae molatrinarum obiectum capiunt, trucidatis in eo XXC hostibus. dum acriter vtrinque pugnatur, ponte, quem illi diruerant, instaurato copiosus comeatus in oppidum rursus infertur. proxima nocte alia duo propugnacula vi superantur. sed dum solutius equitatus in hostem, quem in colle veluti indagine cinxerat, fertur, Verdugus interea animos colligit, et in palanteis obliqua impressione facta eos dissipat, ac turbatos in fugam multis occisis vertit. Alenij legio, et Bergensis comitis tres filij, ac reliqua Geldriae nobilitas ad Lochemum receptum habuit; complures Dauentriam profugerunt. hoc successu elatus Verdugus, qui videret tantae multitudini comeatum, qui exiguus in oppidum illatus fuerat, haut diu suffecturum, rursus obsidionem vrget; quam crebris eruptionibus infestam obsessi regiis fecere. itaque auxilio venere Carolus comes Mansfeldius et Altapennius cum IO equitibus et OIO IO peditibus; quorum viribus confirmatus Verdugus deditionem obsessis minacibus verbis imperat; qui licet extrema necessitate pressi, vt qui iam ab XX diebus tantum equorum carnibus victitauerant, tamen superbe responderunt. nec Hoghenlous periculum obsessorum neglexit, qui Zutfaniam profectus, et inde Antuerpiam, cum bis mille IO pedites OIO IO equites cum III Anglorum turmis duce Noritio a Duce impetrasset, tertio Lochemum venit. eius aduentu magna in castris regiis trepidatio fuit. ipse Mansfeldius, vt Verdugo


page 514, image: s514

praesto esset, locum castris captum non citra tumultum relinquit, ac trans flumen euadit. Hoghenlous contra eodem, quem Mansfeldius prius ceperat, loco castra metatur. heic ad propugnaculum quoddam castrorum e regione oppidi acriter vtrinque pugnatum, multisque caesis superior Hoghenlous inter duo hostium propugnacula munitionem exstruit, eaque tectus pontem sternit, per quem in vrbe militi et pabulatoribus liber ingressus esset, et citra periculum et incommodum vltro citroque comeari posset. aliud et propugnaculum pontis munitioni imponit: quo facto hostes, qui oppidum comeatu in dies iuuari viderent, veriti ne a tergo tam lenta obsidione circumuenirentur, castra deserunt, et instructa acie IX Kal. VIIbr. ab obsidione discedunt. Verdugus Grollam, Mansfeldius et Altapennius in Atuaticos concedunt. postridie necessaria quaeque copiose in Lochemum inuehuntur, ac propugnacula in obsidione passim circum exstructa solo aequantur. in ea obsidione Anholtius Geldriae regulus, qui expeditionem illam suaserat et promouerat, glande ictus occubuit. Verdugus homo impiger, qui moram infeliciter susceptae expeditionis aliquo operae pretio purgare cuperet, Stenuicam toties iam aperta vi tentatam ad extremum astu aggressus est, opera cuiusdam rustici vsus, qui siue innato odio, siue ob non persolutam mercedem vltione incensus vadum quoddam in fossa, quod dum alueus profundior fodiebatur, relictum fuerat, Verdugo indicat, per quod, tempore seruato, quo praesidiarij maiorem partem contra hostem egressi fuerant, nocte intempesta regij euaserunt, et scalis admotis moenia superarunt, stationibus, quae in oppido manserant, crudeliter trucidatis. id actum XV Kal. Xbr. sed eo minor haec iactura aestimata fuit, quod oppidum lue grassante paene desertum, et munitis egregie, circumpositis locis eius amissio parum rebus Ordinum incommodare visa est. Dum haec procul a nobis geruntur, nam Lusitanas et Belgicas res huius anni vt coniunctas Gallicis miscuimus, Rex qui duobus grauissimis casibus conflictatus fuerat, tamen vt erat eius ingenium fere praeteriti securum, ad futura improuidum, et de praesentibus tantum sollicitum, post eos transactos se quoque omni periculo defunctum existimabat. nam sic de coniuratione a Salseda detecta iudicabat, eam maligne a fratre et iis, qui circa ipsum erant, confictam, vt proceribus regni ac primariis ministris in suspicionem adductis molestiam illis ac sibi facesseret, et amotis iis ab aula, fraterna opera vtendi necessitatem imponeret. Thuanus post dictam coram rege palam sententiam, in arcano eum monuerat, ne temere fidem de omnibus a Salseda nominatis haberet: sed ne propterea coniurationem omnino negligeret. nam eius auctores certos esse, et animos ac voluntatem minime deesse, ac verosimile fieri, multos ab iis Salsedae nominatos esse, qui alieni ab ea sunt: verum id ab iis de industria factum, partim vt illos suspectos Regi redderent, partim vt maiorem inde factioni suae apud homines gratiam ex fama conciliarent. nam fauorem hominum vulgo ad fortunam inclinare. Strozzianae autem cladis, cuius nuncius Regem fere eodem tempore oppressit, sensus non qualiter debuit, eum affecit, praeualente coniurationis Salsedianae in ipsius ingenio, quandiu durauit, metu, et discusso eo, obliterata statim tristissimi casûs ad Gallici nominis decus maxime pertinentis memoria. nam qui in aula erant partim priuatis reb. intenti rem dissimulabant, partim, dum turpissima adulatione regis praesentia tantum sectantis ingenio morigerantur, quae ad famam et existimationem spectabant, flagitioso silentio transigebant. nec sibi eo rerum statu factionis duces deerant, qui vt nouo metu veterem emouerent, per emissarios, quos iam dispositos vbique in regno per ciuitates, in aula, et inter nobilitatem habebant, rumusculos spargi curant, quasi Protestantes ciuile bellum denuo molirentur. inde concionatores, quod violentissimum ad ciendam plebem telum fuit, passim in virus sectarium quasi signo dato debacchari, ex eo perniciem religioni impendentem ominari; ex ambone, in scholis, in circulis, atque etiam secretis confessionibus credulas animas de periculo admonere; cunctos ad coitiones


page 515, image: s515

hortari; principes religionis maiorum cultores ac defensores populo commendare, eorumque fidem et pietatem in maius extollere, ac plerumque ex illorum comparatione aliorum dissimulationem ac ignauiam oblique suggillare. quibus verbis et Lotaringos laudabant, et Regem regiique sanguinis principes manifeste in odium ac contemptum populi vocabant. quae tamen omnia Rex, ne otium suum omittere cogeretur, negligebat, et qui circa eum erant, sic existimabant, quiduis potius ei patiendum esse, quam committere, vt vel ex iusta occasione inter Catholicos dissidij serendi occasio praeberetur. regina parens, quae alienato a Nauarro animo erat, et in Lotaringiae ducem alterum generum numerosa ex Claudia vxore prole subnixum toto affectu propendebat, iamtum Lotaringis fauens Regi persuadebat, vt eam concionatorum libertatem contemneret. sibi idem olim, cum sub Carolo IX fratre regnum administraret, vsuvenisse, vt concionatorum linguis et vulgi sermonibus vbique proscinderetur. ceterum ea esse huiusmodi, vt spreta exolescant, quae si contra irascaris, agnita videantur. itaque Rex, quasi rebus in regno pacatis nullius motus nisi a Protestantibus metus subesset, libertate quiduis faciendi Lotaringis et concionatoribus in eorum gratiam loquendi potestate facta, vt religionis sibi praecipuam curam esse ostenderet, odium in Protestanteis vertit; quos astu ab eo tempore, cum vi aperta non posset, dignitatibus, auctoritate, et omni potentia euertere decreuit. et quia edicti ante quinquennium in gratiam eorum facti capite LIX, ad ipsorum securitatem octo vrbes assignatae erant, quas cum praesidio tenerent, et post sexennium restituere tenerentur, appetente restitutionis tempore, per delegatos ad Nauarrum hoc anno missos eas repetiit. proxima de anni a Pontifice emendati ratione et promulgatione cura fuit, de qua vt re maxime memorabili quaedam dicere prerium duxi. priscus Romanorum annus non X, vt voluerunt Iunius Gracchus, Fuluius, Varro, Ouidius, Suetonius; sed XII mensib. constabat; quae sententia fuit Licinij Macri, et postea L. Fenestellae, sicuti Censorinus scribit; quorum primus erat Martius, vltimus Februarius. Martius, Maius, Vtilis, VIIIber XXXI dierum erant singuli: reliqui XXIX praeter Februarium, cuius dies XXVIII tantum erant; vt summa esset anni prisci Romani, dies CCCLV, deficeretque ab AEgyptiaco diebus X. itaque opus fuit intercalatione; quae ita obibatur. singulis bienniis exactis intercalabantur inter Terminalia et Regifugium alternis XXII et XXIII dies. XXII quidem post vicesimum secundum Februarij; XXIII post vicesimum tertium; sicque fiebat, vt post intercalationem XXVIII relinquerentur, qui erat Februarius ordinarius. antecedentes XXII aut XXIII erant extra ordinem, et dicebantur Mercedonij vel Mercedonius mensis, vt scribit Plutarchus. ita post biennium celebrabatur intercalatio a Pontificibus in Curia Calabra sine interpellatione, praeterquam post duodecimum biennium, hoc est, post XXIV annos. tunc enim omittebatur Mercedonius XXIII dierum; quod putarent tunc iustam esse periodum, et annum in caput suum redire. vicesies enim quater trecenti quinquaginta quinque dies cum sexies viginti duobus et quinquies viginti tribus faciunt omnes octies mille septingentos sexaginta septem. sed vnus abundat, quod anni a C. Iulio Caesare postea emendati XXIV sint octies mille septingenti sexaginta sex. quare cum vitiosa esset illa intercalatio, creuit vitium per libidinem intercalandi; cum tota res esset arbitrij Pontificum, qui odio magistratuum nunc serius, nunc maturius intercalabant: atque eo res venit, vt XLV anno ante Christum natum caput anni prisci incideret in VIIIbrem Iulianum. quae res magnam perturbationem in ratione temporum et ciuilibus actibus adferebat: adeoque aberratum est, vt C. Caesar Pontifex Maximus suo III et M. AEmilij Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret, animum ad fastorum emendationem applicare coactus sit. et dum Alexandriae esset, vt scribit Dio libro XLIII, a rei peritis, quorum in ea vrbe magnus prouentus erat, plenius instructus; postea etiam Sosigenem in consilium adhibuit, ac tandem post multas vltro citroque velitationes, anni Solaris a Calippo Cyziceno et Aristarcho Samio dieb. CCCLXV cum quadrante


page 516, image: s516

definiti forma accepta est. itaque quatuor quadrantes diei post quatuor annos fiunt vnus dies; et ideo annus quartus est dierum CCC LXVI. annus ergo confusionis, qui vocatur, erat quadragesimus quintus retro putatus ante epocham hodiernam Christi, quo cyclus Lunae erat tertius decimus, cyclus Solis vicesimus: habuitque ille annus confusionis dies CCCC XLIV, vt veteres scribunt. ex quibus si deducantur CCCLXV, hoc est, annus Iulianus, remanent LXXIX, qui retro putati desinunt in quarta decima VIIIbris. ita Kalendae Ianuarij prisci conueniebant in XIIII VIIIbris; quo tempore Caesar ad fastos corrigendos aggressus est. et quia eo anno dies XXIII intercalandi erant, ideo post vicesimum tertium Februarij collocarunt sedem intercalationis diei, qui quarto anno excrescit ex quatuor quadrantibus diei appendicibus. quare primus annus Iulianus incidit in cyclum Solis vicesimum primum, Lunae quartum decimum. Caesare dein secundo anno Iuliano interfecto, cum post quartum exactum dies vnus intercalandus esset, Pontifices mentem Caesaris et edictum eius non assecuti post XXIII diem Februarij quarti diem intercalarunt, cum deberent post XXIII Februarij quinti. itaque cum per XXXVI annos non IX, vt postulabat ratio, sed XII dies intercalati essent, anno Iuliano Augustus Caesar edicto proposito iussit XII annos sine intercalatione procedere a tricesimo septimo putandos, ad exitum quadragesimi octaui. igitur post vicesimam tertiam Februarij anni Iuliani quadragesimi noni, qui est quartus epochae Christi vulgaris, cepta est rite obiri intercalatio, quae sine interpellatione celebrata est, eaque vocata bissextum, quod vicesima quarta Februarij sit extra Kalendas Martij; et quia bis putatur propter intercalationem, dictum inde bissextum. prior vicesima quarta dicitur VI Kal. Martij priores: vicesima quarta posterior dicitur VI Kal. posteriores. hanc formam anni vt commodissimam omnes nationes imperij Romani acceperunt. quae tamen vitio non carere postea deprehensa est. nam centesimo trigesimo quarto anno dies vnus excrescit supra rationes Solis, quod non plene quadrans accipiendus sit, cum XII horariis scrupulis minus sit tempus illud, quam quadrans diei. magna siquidem veterum in naturali anno definiendo sententiarum discrepantia fuit, quas Claudius Ptolemaeus, qui CXXC circiter post Caesarem annis Alexandriae floruit, libro III magnae constructionis pluribus persequitur. itaque tractu temporis magna inde perturbatio secuta, accedente ad haec Solis eccentrico et Apogaei mobilitate. nam cum aequinoctium hodie deprehendatur in vndecima Martij Iuliani, necessario illud erat in vicesima tertia aut vicesima quarta eiusdem aetate Caesaris; temporibus autem Constantini magni in vicesima prima; et cum Pascha celebrandum esset dominica, quae proxime sequebatur plenilunium, quod proxime sequebatur aequinoctium, ideo Patres Nicaeni statuerunt, vt plenilunium, quod post vicesimam primam Martij sequebatur, illud esset terminus Paschatis, post quem terminum Dominica, quae proxime sequebatur, esset Pascha resurrectionis. a quo tempore rursus magna in aequinoctiis confusio secuta est. postea Dionysius abbas vulgo paruus dictus circa annum Christi IO XXVI, progresso iam aliquantum malo, noua ratione remedium, sed ad paucos annos, adhibuit. itaque iam ante C annos Ioannes Regiomontanus ab Innocentio VIII Pontifice ob artis praestantiam Romam euocatus fuerat, vt Kalendarij errorem corrigeret, a Georgij Trapezuntij, vt creditur, filiis, qui Germanum Graecis longe doctrina superiorem ferre non poterant, veneno extinctus, qui proinde Pontificis desiderio satisfacere ea in re non potuit, cum scriptis, quid praestare potuisset, abunde posteris testatum reliquerit. eodem tempore de recta anni ratione scripserunt Petrus Alliacensis Cameraci episcopus, ac postea Cardinalis, Ioannes item Cardinalis Cusanus; et aliquanto post Robertus Lincolniensis, et Paullus Mildeburgensis episcopus Foro semproniensis, qui ea de re opus magnum a se compositum Maximiliano I inscripsit. postea magna ingenia in eo se campo exercuerunt, postquam primum


page 517, image: s517

Concilium Tridentinum indictum fuit, et in iis Io. Genesius Sepulueda Cordubensis, Io. Franciscus Spinola Mediolanensis, Benedictus Maiorinus, Lucas Gauricus Paulli III familiaris, et Petrus Pitatus Veronensis, qui peculiari libro quo Gaurici sententiam refutat, eam rem executus est. sed concilio Tridentino promulgato, cum emendatio illa toties agitata et expetita esset omissa Gregorius XIII ad eam conficiendam eo maiore cura incubuit, quod vereretur, ne idem in Germania Caesares molirentur, idque vt iuris imperialis negotium susciperent. itaque passim per Italiae academias peritos consuluit, datisque ad Senatum Venetum literis, vt a peritis Patauij super Kalendarij Christiani correctione consultaretur, petiit. id negotij datum Iosepho Moletio Messanensi, qui ante biennium tabulas Gregorianas edidit. consultis vero sententiis alij alia ob eas, quas dixi, caussas senserunt. nam initam a Caesare anni rationem aut non exacte factam, aut male a Pontificibus postea perceptam perturbationi inde secutae caussam praebuisse aiebant, ita vt aequinoctium vernum, quod Christi nati tempore in XXIV inciderit, Nicaenae Synodi tempore, per treis dies iam retrocesserit, in vicesimum secundum videlicet Martij relapium. id vero ex inaequali anni magnitudine non satis bene obseruata accidisse. nam post Ptolemaeum exacta magis ratione inita Muhamedem Albatenium Aractensem correcta et confutata Hipparchi et Ptolemaei allucinatione anni Solaris spatium CCC LXV diebus horis V, scrupulis XLVI, secundis XXIV definiuisse; iuxta quod vnus dies intercalaris in CVI omitti deberet. nam comperisse a temporibus Ptolemaei ad sua per annos IO CC XLII. aequinoctia gradum in anteriora fecisse dies septem fere. postea Alfonsum X Arragoniae regem ex astrologorum sui temporis sententia totidem dierum annum fecisse; sed in quadrantis spatio variasse. nam horas V, scrupulos XLIX, secundas XVI constituisse, adeo vt in annis CXXXIV fere vnus dies omittendus esset. denique Nicolaum Copernicum diligentissimum motuum caelestium obseruatorem, cum suas cum priscorum obseruationibus comparasset, deprehendisse Solaris anni magnitudinem inaequalem esse, ita vt quibusdam saeculis maxima, quibusdam minor, aliquibus minima sit. itaque variae sententiae fuerunt. nam Spero Speronius admodum iam senex sed acri iudicio praeditus tantum stata tempora in anno constituenda censebat, et vt aequinoctia ac solstitia certa esse debebant, sic Paschatis celebrandi certum definiendum tempus: eius autem deducendam esse perpetuo rationem a conceptu Christi, quae sollemniter in VIII Kal. April. incidit, ita vt die illa Dominica Pascha celebraretur, qui vel sit vicesimus quintus Martij, vel vicesimum quintum proxime antecedat, vel proxime consequatur. alij, et in iis Matthaeus Macinus, et ipse Moletius amplius remedium adhibendum censuerunt, vt vterque annus et naturalis et ciuilis corrigeretur, et cum aequinoctium vernum tempore Conceptûs Christi inciderit in VIII Kal. April. nunc vero sit inter decimum et vndecimum Martij, XIV dies detrahendos esse, diemque vicesimum quartum Martij ad dedecimum, et vicesimum quintum ad vndecimum reducendum. rursus in modo reducendi sententiis variatum fuit. nam quidam existimarunt, id spatio duorum annorum fieri debere, vt VII menses, qui in anno XXXI dies habent, in iis duobus annis tantum XXX dierum essent. alij eam substractionem commodius fieri posse dixerunt, si in LVI annis proximis intercalatio omitteretur. Moletius autem, cui praecipue huius disquisitionis Senatus negotium commiserat, censuit, vt vel principium Ianuarij inciperet a XVIII Xbris, vel XV Februarij primus dies Martij putaretur; de cetero in futurum peritum aliquem astrologum constituendum esse, qui aequinoctium vernum diligentissime obseruaret, vt dominica post plenilunium, quod proxime sequeretur, Pascha celebraretur; ac si dominica caderet in plenilunium, caueretur, ne Iudaeorum exemplo Pascha in plenilunio celebrantium tanti mysterij sollemnia peragerentur. Iunctinus a Pontifice consultus XI dies semel anno eximendos censebat, ac deinde singulis CXXX annis diem vnum itidem eximendum. Albertus


page 518, image: s518

item Leoninus Vltraiectensis edito libello XI dierum abiectionem probauit: sed post CL annos exactos diem vnum eximendum contendit. consultus et eadem de re a Francisco Maria Vrbini duce in Pontificis gratiam Vidus Vbaldus ex illustri marchionum Montis familia, huius scientiae peritissimus, qui scripto edito sententiam suam complexus est, sed habita semper correctionis a Patribus Nicaenis olim institutae ratione. cum vero Pontifex ad Regem scripsisset, consultus ea dere fuit Franciscus Foxius Candala non plus splendore natalium, quibus arctissima cognatione principibus toto fere orbe coniunctus erat, quam regiarum harum scientiarum excellenti cognitione praestans, qui erroris initia ab ipsis fontibus repeti, et annum exacte putatis momentis ad cursum Solis dirigi debere certis aequinoctiorum terminis constitutis censebat. interea Pontifex, qui ad S. S. auctoritatem pertinere existimaret, ne quis alius hoc negotium susciperet, quanquam exquisitis aliorum principum sententiis in hoc inuigilabat, vt quicquid de ea re statueretur, a se non ab alio proficisci videretur. itaque Antonij Lilij medici suggestione rationem olim in Kalendarij emendatione ab Aloisio fratre initam et exiguo volumine comprehensam sibi amplectendam duxit, quam et ad Christianos principes ac celebriores Academias transmittendam curauit, vt res, quae communis omnium esse debet, communi etiam omnium consilio perficeretur. haec autem a Lilio ratio inita est, vt anno decem dies, qui excreuerant, eximerentur. cum autem annus Solaris sit CCC LXV, Lunaris CCC LIV dierum, differentia vtriusque est XI dierum, qui dicuntur Epactae primi anni. secundo anno erunt bis vndecim, hoc est, XXII. tertio debebunt esse XXXIII. sed auferendus mensis XXX dierum, et relinquentur III Epactae; et ita semper incremento XI dierum, et deminutione XXX, vbi opus erit, vsque ad XIX annos progrediendum erit. nam cyclus Lunae periodus est XIX annorum, vt cyclus Solis est periodus annorum quater septem, hoc est, XXVIII annorum; quae periodus XIX annorum aliter dicitur aureus numerus, et a Censorino annus Metonicus, quo interuallo putatur Luna redire in illud punctum cum Sole, a quo primum digressa erat. Lilius itaque auferendo X dies, qui supra Solis rationem excreuerant, exemit quoque totidem dies ex epactis. praeterea in ratione Solis cum in CCCC annis tria bissexta eximenda sint, ipse Lilius Pitatum secutus post primum centenarium vnum bissextum exemit, post secundum alterum, post tertium vltimum. postremum centenarium iubet sine bissexto transigi vltimo, ita vt a fine tertij ad finem quinti vnum tantum bissextum eximatur. quae ratio, quasi tam in Sole quam in Luna vitiosa, a multis postea reiecta est, nempe ex deprauato Solis et Lunae cyclo deducta, vnde sequi necesse sit, vt saepissime Pascha praepostere celebretur, et in errorem Quartodecimanorum aliquando incurratur, qui Pascha in plenilunio ex instituto celebrabant, sicuti pluribus disputauit literatorum huius saeculi princeps Iosephus Scaliger in illo admirando et ad omnem aeternitatem victuro opere, quod de emendatione temporum composuit. Lilianam et rationem impugnauit vno et altero commentario Michael Maestlinus Goepingensis in Tubingensi academia professor. contra quos Christophorus Clauius e sodalitio Iesuitico celeberrimus Romae professor prolixa apologia Rodolfo Caesari inscripta disseruit, et altero opere Iosephi Scaligeri elenchum anni Iuliani confutare conatus est. in eandem rem Hugolinus Marcellus episcopus Glandatensis Assertionem sacrorum temporum scripsit, et clauem Kalendarij Gregoriani etiam edidit. postea et apud nos Franciscus Vieta Fontenaiensis libellorum supplicum magister et harum rerum peritissimus longo tempore post Kalendarium Gregorianum receptum, Henrico IV rege, nouam rationem edidit, confectis etiam tabulis ad vsum Romanae ecclesiae accommodatis; neque tamen publicauit, quod eam prius cum legato Pontificio, qui tunc in Galliam destinabatur, et propediem venturus exspectabatur, communicare statuisset. tunc autem Gregorius, qui iam superiore anno VI Kal. Mart. Tusculi diploma de noui anni promulgatione


page 519, image: s519

emiserat, Ludouicum Madrucium Tridentinum episcopum Cardinalem ad Caesarem allegauit. Caesar ad comitia, quae prima post Maximiliani parentis mortem Augustae Vindelicorum celebrata sunt V Kal. Vtil. venit, eique mox praesto fuerunt Augustus Saxo VIIvir, Vlricus Megalopolitanus dux, aliique Saxoniae principes. ibi de pecuniae collatione ad fineis contra Turcas tuendos actum, in quam delegati, ante quam de eorum querellis cognosceretur, assentiri recusarunt. iam ante Aprili mense Caesar Posonij in Pannonia conuentus regni habuerat, in quibus de vectigali trium Hungaricorum singulis ianuis seu domibus imposito; de collatione ad alendum in arcibus ac limite militem, et de Maximiliano fratre vicario Pannoniae praeficiendo retulit. contra proceres et Senatus regni alia a rege petierant, de quibus amice inter eos conuenit. sed male Protestanteis habebat, quod Carolus archidux Caesaris patruus cum prouincialibus Graecij templum ad conueniendum denuo concessisset, Senatui tamen et ciuibus, ne illuc accederent, interdixerat, et ex eis aliquos, quod mandatum spreuissent, in vincula coniectos grandi pecunia multauerat. in Augustanis comitiis Caesar principibus proposuerat, an non imperio detrimentosum videretur, nouum in Belgio principem ordinum auctoritate constitui, omnique ope enitebatur, vt iniuriam, quae ad Austriacam familiam tantum spectabat, totius Imperij propriam faceret. sed nihil ea super re aliisve multis decretum fuit. tandem sub exitum comitiorum de Kalendarij promulgatione agi cepit, de quo Augustus VIIvir cum antea actum iri intellexisset, diligenter ad Vilelmum Hessorum principem scripserat. is summae non solum od prudentiam et animi aequitatem inter Protestanteis auctoritatis, sed ob raram in tantae dignitatis viro harum rerum peritiam consultus responderat, non tam de re ipsa consultationem esse, quam de rei peragendae modo. nam in eo negotio Caesaris et sacri Imperij auctoritatem et existimationem verti, quam cum in dies Pontifex dolis ac machinis conuellere nitatur, non committendum esse, vt ipsi rem ad eius dignitatem atque adeo maiestatem tantopere pertinentem neglexisse videantur. anni, qui nunc ab omnibus nationibus obseruatur, rationem a C. Iulio Caesare institutam esse: dein Carolum Magnum Imperij in Occidente conditorem et Kalendarium ipsum et nomina mensium Teutonica lingua Germanis dedisse. canonem vero Concilij Nicaeni de Paschali celebratione non Pontificis Romani, qui ea potestate ac auctoritate, quam nunc sibi vindicat, minime tunc fuerit, sed communi Constantini Caesaris, qui Synodo praefuerit, et Patrum decreto conditum esse. Concilia vero ipsa non a Pontifice, sed ab imperatoribus R. indici solita, sicuti Constantiense Caesar Sigismundus recenti adhuc hominum memoria indixerit, et ius constituendi non solum episcopos in Germania, sed etiam Pontificem R. penes Caesarem ante et post Caroli Magni tempora vsque ad Othonem I, et deinceps vsque ad Gregorij VII P. P. aetatem fuisse. cauendum igitur, ne Kalendarij, quod correctione indigere minime inficias eat, emendandi praetextu nouam et inusitatam Pontifici in Imperij maiestatem ac Caesarem ipsum iurisdictionem et mandandi potestatem tribuant, praesertim cum inconsulto Caesare, et non requisito Imperij principum et Ordinum consensu res tanta a Pontifice susceptasit. placere igitur, vt ante omnia deliberetur, ad quem anni, quem ab omnibus nationibus eadem forma recipi publici commercij maxime interest, emendandi et passim promulgandi ius pertineat. tum de re ipsa, de qua minime cum Lilio conueniat, facilem fore disquisitionem. his rationibus ab Hesso instructus Saxo prolixa oratione habita intercessit, et cum nemo principum aut ciuitatum Augustanam confessionem amplectentium Kalendarium in Germania accipere vellet, Caesar negotium distulit, et veterem formam hactenus vsurpatam in Camerae iudiciis eo anno seruari mandauit. apud nos res minime a Rege harum rerum gnauiter securo eiusve consiliariis perpensa, Thuano nuper defuncto, qui dum in viuis esset, fuerat acerbe de eo cum rege ipso altercatus, si superuixisset, ne in Senatu promulgaretur,


page 520, image: s520

auctoritate, qua in eo maxima pollebat, impediturus credebatur. verum eo mortuo, et Achille Harlaeo absente conditum a rege III Non. IXbr. ea de re edictum, quo post Martinalia allato in Senatum nemine contradicente anni noui emendatio promulgata est, exemptisque decem diebus sancitum, vt qui decimus dies Xbris erat, vicesimus numeraretur, et ita XV Xbris, Natalis Domini eo anno celebratus est. Regis aemulatione nouus Brabantiae Dux Franciscus, vt gratiam Pontificis ea re aucuparetur, etiam a Protestantibus in Belgio Arausionensis interuentu obtinuit, vt ea anni emendario reciperetur, et exemptis pariter X diebus XV Xbris XXV numeratus est, eoque die Natalis Domini celebratus fuit. quod in Batauis, Frisia occidentali, ac ceteris prouinciis locum habuit. tantum in Sicambris, et Vltraiecti adhuc vetus forma seruatur; quod ante Francisci obitum ab ordinibus ciuitatis et prouinciae promulgatio facta nondum fuisset. eodem fere tempore ac mense IXbri Synodus Prouincialis Burdigalae ab Antonio Preuotio archiepiscopo Sansaci famosi quondam ducis fratre celebrata est, cui interfuere ac subscripsere Aginnensis, Pictauiensis, Engolismensis, Santonensis, et Sarlatensis suffraganei episcopi. renouatum et eo anno foedus Helueticum, missis a rege procuratoribus Francisco Mandeloto prouinciae Lugdunensis praefecto, Ioanne Belleureo Altafortio Senatûs Gratianopolitani primario praeside, Henrico Claussa Floriano, qui tunc apud Heluetios regij oratoris munere fungebatur, et Ioanne Grangerio Liuerdio, qui apud Raetos res Regis procurabat. tabulae Soloturni confectae XI Kal. VItil. capitibus XXV distinctae, quibus eaedem fere condiciones, quae superiorum foederum instrumentis continebantur, repetuntur, et iidem tituli, qui Francisco I, qui primus foedus illud anno huius seculi XVI cum XIII pagis instituit, nimirum Mediolani ducis, Genuae domini, et comitis Astensis Regi tribuuntur. condiciones postea Rex ratas habuit, et Lutetiae IV Non. Xbreis publica ceremonia coram pagorum delegatis in maiore vrbis tempro tactis sacrosanctis Euangeliis sollemni sacramento confirmauit. eo anno res incidit quo magis mira, eo minus fidei apud posteros habitura, nisi certissimis veritatis testimoniis niteretur, quam quia pro comperta habemus, hoc loco, ne in dubium olim reuocetur, amplius asseri officij nostri et instituti esse duxi. mulier quaedam Agendici Senonum, quae Celticae nostrae metropolis est archiepiscopali dignitate ornata, Columba Charria nomine Ludouico Caritati sartori nupta cum ad annum XXXVIII valetudine integra peruenisset, neque adhuc vterum gestasset, certissima habuit concepti foetus indicia, menstruis purgationibus non iam vt antea statis temporibus erumpentibus, et frequenti vteri motu iam manifesto, ac tumore lumborum et abdominis paullatim succrescente mammisque lacte turgentibus. tandem decurso statae gestationis curriculo graueis puerperij labores et alui tormina experiri cepit, vrina ad aliquot dies suppressa, quae postea currente veluti alueo magna vi erupit, profuso illo ichore non tam ex vesicae meatu, vt medicis videbatur, quam ex muliebribus loculis scaturiente, et tunica disrupta vna cum serosis recrementis sanguinis coacti quasi rhombus emersit. ex eo mammae concidere visae, et motus infantis aut ignauus aut nullus, ac labores mulieris tolerabiliores fuere, quae a ludibrio illius foeturae totum triennium in lecto decubuit, semper de valetudine aduersa, de duritie, de tumore, de torminibus alui, ac de inutili illo pondere, quod per se mobile pro vario gestantis motu modo in hanc modo in illam partem procumbebat, quandiu vixit, conquesta. cum rideretur a vicinis, vt erat satis lepido ingenio, respondere solita erat, fore, vt foetus, quem vtero gestabat, cum parentis exitio aliquando prodiret. fato post XXVIII gestationis illius annum functae dissecto abdomine vterus rugosus apparuit et versicolor, tactu durus et veluti testaceus; sectoque rursus eo vix tandem renitente ad nouaculae aciem portentosa mole gypsea, eductus foetus bene conformatis membris ac eodem prorsus quo ceteri positu, de cetero paene lapideus, ita tamen vt ossa capitis quasi cornea interlucerent.


page 521, image: s521

partes autem internae viscera, cor, cerebrum naturalem habitum seruauerant, nisi quod vltra modum induruerant, non tamen vt externae. hodie adhuc corpusculum illud Agendici a praetereuntibus miraculi instar visitur, expers putredinis et teredinis. de eo scripsere Io. Alibosius Augustodunensis, qui postea Henrici IV archiatros fuit, et Simo Prouencherius Lingonensis praestantes medici, caussas concretionis et post extinctum foetum duritiei contractae, cum potius putrefieri debuisset, ex arte rimati, quas rerum naturalium peritis amplius discutiendas relinquo. tantum addam huic gemellum fere naturae miraculum proximis annis Lutetiae in illustrissima femina visum; sed post quinquennium seu medicamentis seu ferramentis frustillatim eductus foetus fuit, eandem procul dubio exitum, si diutius in vtero haesisset, habiturus, quippe qui iam lapidescere incipiebat. Hic annus non solum variis ac tristibus casibus memorabilis, sed et virorum literis illustrium mortibus funestus Galliae fuit. nam Iacobus Pelletarius Caenomanus professione medicus, sed poetica et mathematicarum artium, quas editis plerisque scriptis illustrauit, exquisita scientia praecipue clarus Lutetiae, vbi vita per longinquas peregrinationes extra patriam acta senectuti tot laboribus fractae nidum posuerat, mense VItili decessit. quem mox secutus est Laurentius Iobertus professione item medicus Rondeletij famosi adeo in ea arte quondam discipulus. is cum Academiae Monpessulanae, in qua artis medicae celebris schola est, Cancellarij dignitate praeesset, in aulam euocatus fuerat a Margarita Nauarri vxore, vbi edito de erroribus popularibus insigni opere magnum nomen adeptus, cum patriam negotiorum quorundam caussa repetiisset, morbo letali correptus est, ex quo non ita senex, quippe vix LIII egressus, obiit IV Kal. IXbr. ante eum Georgius Buchananus IV Kal. VIIIbr. exacta aetate et LXXVI annum supergressus decesserat, vir ingenij felicitate et scribendi facultate, quod eius scripta ad omnem aeternitatem victura vel fatente inuidia testantur, nostra aetate incomparabilis, in Leuinia Scotiae prouincia ad Blanum amnem natus, sed adoptione nostras, qualis Antonius Goueanus Lusitanus summus et ipse Buchanani amicus dici et existimari volebat. nam post prima vtriusque linguae tirocinia apud suos facta omnem fere aetatem in Gallia exegit, Lutetiae literas humaniores primum professus, et postea Burdigalae in gymnasio Aquitano; vnde ab Andrea Goueano in Lusitaniam cum Nic. Gruchio, Gul. Guerentaeo, Iacobo Teuio, Elia Vineto, et Patricio fratre abductus Conimbricae iuuentuti erudiendae operam dedit, toto eo tempore insignem illam poeticam Psalmorum paraphrasim commentatus. dum in Lusitania esset, ob liberius carmen in Franciscanos scriptum exagitatus est, quamuis Iacobi V Scotorum regis iussu id fecisset, vltionem contra eos quaerentis, quod in coniuratione a quibusdam e nobilitate contra se inita minus sincere versatos illos persuasum haberet. inde in Galliam reuersus operam suam Timoleonti Cossaeo Brissaci equitum tribuni F. addixit, cum quo quinquennium totum haesic, et ad annum vsque huius seculi LX, quo bellorum ciuilium apud nos ardente incendio ad patriam antiquam, alumna et nutrice Gallia relicta, reuersus est. ibi Protestantium doctrinam palam amplexus, tandemque post regno exutam Mariam reginam erudiendo Iacobo VI eius F. appositus in senili otio patriam historiam aggressus est, quam tanta puritate, prudentia et acumine scripsit, quamuis interdum libertate genti innata contra regium fastigium acerbior, vt ea scriptio non hominem in puluere literario versatum, sed in media hominum luce et in tractandis reip. negotiis tota vita exercitatum redoleat; adeo ingenij felicitas et animi magnitudo omnia obscurae et humilis fortunae impedimenta ab eo remouerant, vt propterea non minus recte de maximis rebus iudicare et scribere prudenter posset. et sane memini Petrum Ronsardum virum acerrimi iudicij, qui licet in dispari fortuna constitutus tota vita scholastico otio oblectatus fuerat, cum de Buchanano, Hadriano Turnebo, Antonio Goueano, M. Antonio Mureto, quibus cum arcta amicitia coniunctus


page 522, image: s522

fuerat, verba faceret, dicere solitum, illos homineis nihil paedagogicae praeter togam et pileum habuisse; et tamen de vulgo paedagogorum sic censere, nunquam incorrigibilis ineptiae ex paedagogica contractae characterem vel longissimi aeui curriculo deleri posse. In Germania ex occasione archiepiscopi Coloniensis hoc anno res turbauere. Colonia Vbiorum antiquitus Agrippina dicta, et in citerore ripa Rheni Augusti temporibus ad prohibendas Sueuorum, Vsipetum et Teuchterorum excursiones sita, paullatim sub Imperio R. creuit, donec eam Childericus Francorum imperij conditor Romanis eripuit circa annum Christi CCCC LXII. sed postea Otho I translato a Francis ad Germanos Imperio eam iuris Germanici fecit anno IO CCCCXLIX, a quo tempore Colonia liberis Imperij ciuitatibus annumeratur, et in comitiis ciuitatum inter eas principem locum tenens primarij quoque suffragij praerogatiuam obtinet. in ea est episcopalis sedes a B. Materno B. Petri discipulo primum fundata post natum Christum anno XCVI, vt Coloniensium annales memorant; a quo ad Agilolfum, qui primus archiepiscopus creatus est, intercesserunt anni IO CXLVII; et anno demum OIO III VIIviratus archiepiscopali dignitati accessit cum amplissima dioecesi; quam postea Fridericus I, deposito Henrico Leone, Vestphaliae principatu auxit. post Maternum circa annum CCCLVI Euphrata Photinianus a Gothis episcopus constitutus Arianae sectae virus in ea spargere voluit; sed conuocata episcoporum Germanorum Synodo sede motus est, cum Iulius I Romae sederet. ab eo tempore nullus ob religionem in ea ecclesia motus fuit. sed nostra memoria Hermannus e Vedensium comitum familia archiepiscopus, exortis ob Lutherum controuersiis, cum emendationem in ecclesia ardentissimis votis expetere prae se ferret, neque negotium hoc reipub. Christianae periclitanti adeo necessarium per quorundam ambitionem satis ex animo procedere putaret, a Martino Bucero persuasus in Protestantium partes inclinare visus est, ob idque postulatus cum se eandem caussam fouentium ope tueri posset, suorum quieti vel cum propria iactura consulens loco cedere maluit, et ipse se ad quietem composuit, sicuti suo loco diximus. Adolfus Scauenburgicus malam gratiam bene merito de se seni rependens huic suffectus; et post eum Antonius Adolfi frater. rursus Antonio Ioannes Gebbardus Mansfeldius, et eo mortuo Fridericus Hermanni gentilis, et post Fridericum Salentinus ex Isemburgicorum comitum familia ordine successerunt. verum Salentinus, qui et Paterbornensem episcopatum tenebat, cum X annis praefuisset, dignitate vtraque se sponte abdicauit, vt Antoniam Vilelmam Caroli Arenbergij comitis sororem praestanti forma virginem in vxorem duceret, nulla in religione mutatione facta aut tentata. itaque cum tantam dignitatem multi ambirent, et in iis Ernestus Alberti Baioariae ducis F. ei praelatus est a sacri collegij sodalibus, annitente Hermanno Nuenario comite, Gebbardus Truchesius ex illustri Valburgensium regulorum familia in Sueuia, et Othonis cardinalis Augustani ex fratre nepos, ac anno huius saeculi LXXVII VIII Eid. Maias inauguratus. is vero cum exemplo decessoris sui et vxorem ducere in animo haberet, non vtique eadem moderatione vsus est, sed ducta vxore etiam VIIviratum retineri posse sibi persuasit. in Agnetem Io. Georgij Mansfeldij comitis F. iam ante oculos coniecerat, quae pietatis exercitiis addicta in coenobio Girriseimio degebat: cumque illa in sororis Mariae, quae Petro Ernesto Crichingensi regulo coniux destinabatur, comitatu Coloniam venisset, immane quantum ex assiduo eius colloquio exarsit; dein cum illi in Thuringiam ad sua pergerent, et inde Coloniam crebro comearent, in itu et reditu in Gebbardi arcibus excepti nouis amoribus conciliandis occasionem praebuerunt. tandem cum instaret Petrus Ernestus Mansfeldius frater, vt promissis fidem publica nuptiarum celebratione faceret, et ita sermornibus, qui haut satis belli de familiaritate vtriusque passim per Germaniam spargebantur, materiam praecideret, ipse Bonnae coram fratre ac sorore sed in arcano Agnetem in vxorem duxit sub initium huius anni, et homo exiguis


page 523, image: s523

facultatibus, vt occasionem retinendi amplissimi patrimonij haberet, ex Solmensis et Nuenarij comitum, quibuscum illi arctissima necessitudo intercedebat, consilio Protestanteis suscitat, qui liberam religionis suae professionem et vsum in Coloniensi ditione concedi a magistratu vrbis peterent. porrectus in eam rem libellus satis prolixus, quo gratiamlibere conueniendi sibi fieri poscebant, et ad ea quae contra obiici poterant, respondebant; Augustanae nimirum confessionis admittendae specie id agi, vt omnis generis sectae clam introducantur, et magistratûs auctoritas ea licentia imminuatur. nam gratia facta mox omnibus manifestum futurum, non aliam se quam Augustana confessione comprehensam doctrinam et M. Lutheri apologia explicatam in comitiis Imperij multoties approbatam amplecti, et eo maiorem tot animarum fame sitique verbi diuini tamdiu cruciatarum in magistratum, qualis Francofurti, Spirae, Vormatiae, Ratisponae, Augustae, et aliis in Imperij ciuitatibus visitur, obedientiam fore. ad eum libellum nihil pro temporea magistratu responsum; tantum qui ei subscripserant, in carcerem per apparitorem ire iussi. ita enim in ea vrbe mos est, nisi grauissima caussa subsit; vt ciues non inuiti in custodiam rapiantur. interea contrario libello a Melchiore Bruino collegij SS. Apostolorum pastore respondetur, quibus singula petitionis capita exagitantur, ac refelluntur; mittunturque vtrinque Augustam delegati; qui in comitiis, ad quae caussa Aquisgranensium antea reiecta fuerat, eandem caussam agitarent. sed non expectato Caesaris ac delegatorum responso ac reditu, Protestantes, qui porrecto libello obedientiae magistratui debitae officio se defunctos putarent, instigante Adolfo Nuenario, ad Mecterensem vicum ipsius ditionis Nonis Vtilibus conueniunt, Zacharia Vrsino Silesio concionatore in id a Io. Casimiro summisso. ea re commotus in vrbe magistratus cum portas proxima Dominica claudi iussisset, varie id a multis acceptum. nam alij id per leges Imperij Nuenario licere contendebant; vicum Mecterensem in eius iurisdictione situm; nec proinde religionis ab Imperio approbatae libertatem in ea interdici posse. alij contra dicebant, et villam iurisdictioni quidem Nuenarij esse non infitiabantur, sed superioris ditionis, nimirum in archiepiscopi territorio sitam ac beneficiariam, in qua proinde sine illius concessione quidquam in relligione innouare non posset. Gebbardus se inscio id ausum Nuenarium credi volebat, et Solmensis alter consiliarius quidquam de ea re resciuisse pernegabat. itaque post repetitos aliquoties conuentus magistratus vim adhibuit, et succisis arboribus, quae prospectum ex vrbe in villam impediebant, admotis ad locum conuentûs maioribus tormentis collimari mandat, tectoque perforato parum abfuit, quin Nuenarius ipse interfectus sit. ad eum Solmensis, qui purgatione a magistratu accepta in consilium admissus fuerat, cum plenis mandatis profectus erat, et ipse tunc cum Nuenario colloquebatur. eo re infecta reuerso cum res ad apertam seditionem spectaret, instante collegio delegati ab vtraque parte caussae disceptatores, quibus Mullemum conuenire iussis Gebbardus et ipse adfuit. ipse caussa agitata Nuenarius, Gebbardo hortante, vt a concionibus celebrandis abstineret, cum contra prolata in se emissa pila de iniuria expostularet, tandem cessit; id se non collegij, sed archiepiscopi gratiae ac precibus condonare testatus. inde cum Gebbardus profectionem ad comitia adornaret, sacri collegij sodales veriti, ne quid ille cum Protestantium principum legatis in suam perniciem agitaret, eo Fridericum Saxonem e suo numero ablegant. inde ortae inter Fridericum et Gebbardum damnosae vtrique simultates, ex quarum occasione Vvilelmus Cliuensium dux a Senatu et collegio sollicitatus fidem de auxiliis contra nouatores suppeditandis obstrinxit, necnon et Alexander Farnesius Philippi in Belgio supremus dux operam suam et vireis vltro detulit. quibus confirmatior Senatus edicto proposito decernit, quo seditiosis coitionibus et turbis in dies nascentibus occasio praecideretur, vt omnes, qui alteram a maiorum religione doctrinam amplecterentur,


page 524, image: s524

ob scissuram ac sectarium virus ante XVI annos vrbe pulsi et postea admissi intra mensis spatium vrbe excederent. interea Protestantium delegati in comitiis ab Augustanae confessionis principum legatis commendatitias ad Senatum literas impetrant, quibus a principibus suis sibi mandatum dicebant, vt Protestantium, qui Coloniae erant, caussam susciperent, orarentque, in eos eadem benignitate, qua alij Imperio subditi fruebantur, conciues sui vterentur, nec tanquam honoribus ac dignitatibus indigni a consortio suo remouerentur, sed iuxta Imperij pacificationem ante annos XXVII promulgatam, quae firmissimum publicae tranquillitatis inter omneis vinculum esset, beneficium libertatis, quantum ad religionem, illis impertiretur. id enim ad concordiam, quae omni tempore, tum hoc maxime necessaria sit, pertinere. scripto eo ad Senatum allato Protestantes libellum non iam magistratui, sed Gebbardo, quem in occulto caussae suae fauere nouerant, ex compacto porrigunt XIV Kal. VIIIbreis; cui et accesserunt itidem legatorum ad eundem commendatitiae literae Augusta scriptae, quibus publice conueniendi libertatem Protestantibus ea in vrbe concedi petebant. iamque Gebbardus quasi ad comitia profecturus se in viam dederat, et in Hessiam vsque venerat; sed cum propter caussas necessarias comitia suspensa intellexisset, eique per Caesaris nuncios significatum esset, ne iter acceleraret, in Vestfaliam reuersus est. missi a collegio legati cum Gebbardum non venturum scirent, tamen eum mox adfuturum adfirmabant; sic enim promisisse, vt ex promissorum ludificatione ei inuidiam apud Imperij ordines crearent. tandem sub exitum comitiorum venerunt ab Gebbardo legati Adolfus Solmensis eiusdem collegij sodalis et Suartius, qui et absentiam eius excusarunt, et si quidem religionis libertas et ecclesiasticorum principum citra administrationis suae iacturam matrimonia impetrari possent, periculum facerent. vagi ea de re sed sine certo auctore et expresso mandato sermones sparsi aliter atque aliter, proutanimi varie affecti erant, excepti, nec alio praeterea pretio facto comitia exeunte VIIbri dimissa sunt. ipse Gebbardus iam collegium et magistratum contra se ad vim siue inferendam siue sustinendam cum videret instrui, copias cogit, specie defendendi limitis, qui Belgico bello ardente et discurrentib. regiis et Ordinum militib. periclitabatur. mox et apertius declarat sibi compertum esse, insidias aduersum se collegium moliri. ad quae aperte itidem collegij sodales respondent, nihil se indignum fide, quam ei debeant, animo cogitare; sed videndum ipsi, ne quid indignum condicione ac sacro fastigio moliatur. vbique spargi, eum de vxore ducenda cogitare, et statum religionis mutare velle; quae si vera sunt, frustra fidem suorum desiderare, aut ab ipsis auxilia expectare. cum ille collapsam ipsorum culpa disciplinam in sacro ordine contra regereret, et delectos theologos ad eam instaurandam propediem missurum, formulamque perscripturum promisisset, satis ad purgandas suspiciones pro tempore actum putans, Bonnam versus iter intendit, praemisso Gaspare Heieno satellitij domestici praefecto cum literis ad Ekium vrbis praetorem, qui apud Senatum ageret, vt non solum honorifice admitteretur, sed familiae suae diuersoria in vrbe commoda assignarentur. nam statuisse ad aliquot dies moram in ea facere. iam Siburgum processerat, ibique prandium sumpserat; vnde cum traiecto traus Rhenum milite ad portam Coloniensem venisset, initio tumultuatum ad insolitum armatorum conspectum, ita vt portae vrbis clauderentur. verum subito egressis obuiam fidis portae aperiuntur, et Gebbardus cum omni comitatu intra vrbem accipitur; continuoque per Ekium et Heienum coram Senatu aduentum suum armatum excusat, additque insidias sibi structas, et externum ac vicinum bellum, quousque melius de consiliis hostium ex euentu cognoscatur, militis conscribendi limitemque muniendi sibi necessitatem imposuisse. proinde ad aliquod tempus in vrbe manere decreuisse, ac velle, vt militi circa se commoda hospitia assignentur. his auditis Senatus aduentum sibi principis sui gratum esse renunciat, quanquam eum pacato habitu, quam militari venisse maluerit; militis in vrbe recipiendi onus deprecatur,


page 525, image: s525

atque vt in pagos et castra vicina transferatur; petit; quod si Celsitudo sua eum dimittere non possit, per monasteria et ecclesiasticorum familias potius distribuatur; quae si non sufficiant, diuersoria publica esse, in quibus stipendiis suis ali possint. ita a. Senatu in sacrum ordinem reiectum onus, et a publico vrbis scriba hospitia in breuiculum referuntur; quod deinde mansori traditum est. interea vocati Consules ad prandium, quod Gebbardus in diuersorio apparari mandauerat, ac remotis mensis de militum hospitiis et clauibus vrbis actum, quas non tam initio absolute libi petebat, quam certos a se nominari volebat, qui communem cum Senatu vrbis et clauium custodiam essent habituri. sed Senatus intercessit, et sibi eas a tempore inaugurationis suae traditas ac creditas respondit, quarum proinde custodia citra totius populi consensionem priuari nec posset nec deberet. concursus sub id plebis factus, quae publicas aedeis circumsistens, si quid contra magistratum tentaretur, vim prohibitura videbatur; nihil tamen vlterius ausa, attemperato praesentia militis, qui nondum in hospitia distributus adhuc in armis in foro stabat, tumultuantium furore. inde sub vesperam Gebbardus in vallem Rosarum tendit; vbi tunc Agnes Mansfeldia cum Maria sorore Criekingij reguli vxore morabatur, vocatisque e Senatu, quos placuit, claueis quidem ipsis et cum clauibus etiam murorum et portarum custodiam creditam esse dixit; ceterum id minime principi praeiudicare, quo minus necessitate vrgente et tempore suspecto, in quo de capite ipse periclitetur, eas repetere possit. mandare igitur, vt eas sine mora in Palatium adferant, ampliora mandata ab eo accepturi. quibus dictis in Palatium pergit. nox inter ancipites metus et minas transacta, restitante Senatu, et Gebbardo vitra modum incandescente, vixque ab amicis, ne vim vltimam tentaret, cohibito. postridie, qui in Nonas IXbreis incidebat, Hermanus Adolfus Solmensis et alij in Senatum conueniunt, et summa moderatione agunt, repetitaque breuibus superioris diei de vrbis clauiumque custodia actione petunt, ne Gebbardi principis sui fidem suspectam habeant. nam non fuisse aliam illius mentem, cur claueis postulauerit, quam vt ciuium obedientiae ac voluntatis periculum faceret; si ad mandatum eius claues tradantur, ipsum eas statim Senatui restituere decreuisse, et nouo ritu oppidi custodiam Senatui denuo demandare, hac condicione, vt praecipui quidam ex suis Senatui adiungerentur, sicuti ab initio proposuerat. igitur petere, vt claues tradantur; ciues ab armis discedant, et Senatus edicto caueat, ne populus ad symposia conueniat. nam hoc rerum statu vino aestuantibus animis vix fieri posse, vt non multa seditiose interueniant. mandat insuper, vt in portarum custodia et stationibus obeundis, quis vsus sit et quae diligentia adhiberi soleat, scripto patefiat. ad ea a Senatu non pari moderatione responsum. nam de sua fide praefati clauium traditionis negotium ad collegium metropolitanum reiiciunt; quo inconsulto quidquam ea in re facere se non posse ostendunt. ciues vt arma deponant, non in sua potestate situm, quippe quae illi minime mandatu suo sumpserint. id autem ab iis facile impetrari posse, si vicissim ipse militem nuper introductum dimittat. huius responsi duritiam vt lenirent, multa de fide ac diligentia sua in portis seruandis, insuper ad corporis ipsius custodiam satellitium e numero oppidanorum pollicentur. tandem post multas altercationes conuentum, vt leges scriptis mandarentur; quarum praecipuae hae erant, claues et custodia portarum penes Senatum esset; vrbi Eikius praeesset; Gebbardus praesidium introductum nisi necessitate vrgente non augeret. cum Ekius vir moderato ingenio, dum vltro citroque res ad concordiam adducere conatur, in vtriusque partis offensionem incurrisset, ipse se sponte praefectura abdicauit; et Vernerus Skenkius in eius locum suffectus est. harum rerum passim euulgata fama cum scissis itudiis res in apertum bellum erupturae crederentur, Parmensis, qui Gebbardum Francisci Brabantiae ducis


page 526, image: s526

opibus confisum bellum moliri putaret, collegij et magistratûs Coloniensis patrocinium opibus Philippi et opera sua vltro delatis suscipit, quanquam datis ad eum literis Gebbardus diligenter hortatus fuisset, ne quid de se ab officio suo alienum temere sibi persuaderi sineret. ne tamen interea imparatus opprimeretur Ludouico Rompio, et Hontselero negotium dat, vt militem in in propinquo scriberent; quo propius vrbi admoto cum passim trepidaretur, praesidia Ditcircenae, quod est coenobium virginum, Poppelesdorpio, Godesbercae, Cessemiae, quae sunt archiepiscopi arces, imponuntur. interea Solmensis, Vinnenbergius, et Cricingius Coloniam ad sacri collegij sodaleis profecti sunt, relicto in Gebbardi comitatu Nuenario comite; ex cuius consilio ille literas ad Tribus Colonienseis dat X Kal. Xbr. quibus et scriptum a se militem excusabat, et Senatum grauiter accusabat, quod arma contra se pararent, et impulsu quorundam res nouas molientium auctoritatem ac iura sua imminuere et labefactare conarentur, ex eaque caussa grauibus et inutilibus sumptibus plebem vexarent. his literis plebem aduersus Senatum cum se concitaturum speraret Gebbardus, longe aliter euenit. nam allatas mox ad Collegium et Senatum Tribus pertulerunt, qui Cliuensis et Parmensis opibus freti superbe admodum pro tribulibus suis ad eas responderunt. et cum obiecta de armis in ipsum paratis, de auctoritate ac iurisdictione VIIviralis dignitatis imminuta diluissent; contra de ipsius iniuriis contestabantur, qui iurisdictioni alienae subditos populos sollicitasset; eos inuito et inscio magistratu in suam tutelam recepisset; pacem publicam sparsis famosis libellis turbasset; simultates et occulta odia inter eos disseminasset; contra ius scriptum, aequitatem, communem reip. Germanicae salutem, decreta, ac constitutiones Imperij, pactiones et contractus inte se initos remp. administraret; hisque de rebus tanquam ad iniuriam, contemptum, et ignominiam sibi a VIIviro factam pertinentibus Consules, Senatores et XLIVviros optimates ciuitatis Coloniensis querellam apud Caesarem et Imperij ordines instituere paratos ostendebant. quo cognito Gebbardus, qui minime ignoraret, quantae molis negotium suscepisset, a pecunia, quae praecipuus belli neruus est, omnino imparatus, cum tamen longius prouectus esset, quam vt retro pedem ferre posset, in eam curam animum intendit: ac primum quidem Bruelam, quae est archiepiscopi arx, in qua donaria et cimelia pretiosa de more asseruabantur fidos, mittit, qui scriniis et apothecis reseratis omnem gazam secum Bonnam deueherent. eodem tempore exilis pecunia Theodoro Cnipenbergero adnumeratur vt conscripto milite tractum Recelniensem tueretur. his anxius curis Gebbardus circa se homines tantum militereis habebat, consiliariis facessere iussis; et episcopi Bremensis, Io. Casimiri, Arausionensis, et Nassouiorum gentilium legati frequentes in eius aula visebantur. interea a collegio secretis Romam missis eius rei nunciis mirum in modum Pontifex, vt debuit, commotus est, qui quanquam minime ignoraret, quantam ea res, si negligeretur, in religione per Germaniam mutationem esset allatura, tamen cardinalis Augustani patrui, cuius egregia erant in S. Romanam merita, reuerentia tenuit, vt nihil in eo negotio praecipitaretur. itaque decreta in Germaniam legatio, eique destinatus fuit Ludouicus Madrutius cardinalis, qui antequam in viam se daret, Minutium Minutianum a secretis cum Pontificis mandatis ad Moguntinum et Treuirensem VIIviros praemisit, qui per amicos, quos Coloniae habebat, certius de re omni cognosceret. nec multo post crebrescente fama de nouis Gebbardi consiliis Pontifex ad eum scribit Non. Xbr. et multa de claritudine generis ipsius, et Augustani cardinalis adeo gloriosa memoria praefetus monet, vt famae ac saluti suae in tempore consulat, et si fortasse longius, quam oportuit, sit progressus, pedem retro ferat, sin falsa sunt, quae obiiciuntur, animum ac sensum suum quamprimum aperiat, cogitetque, quid sedi apostolicae, quid patriae, quid Christiano nomini, quid sibi ipsi debeat; nec patiatur, ex maliuolorum sermonibus perpetuam ignominiae notam agnationi suae et sacro ordini inuri.


page 527, image: s527

ad extremum post paterna monita significabatur, mandatum Treuirensi archiepiscopo datum, vt ad ipsum proficisceretur, et Pontificis nomine cum eo amplius ageret. rogatus et a Pontifice Rodolfus Caesar eodem officio apud Gebbardum per legatum defunctus est. interea a principibus Protestantibus vndique ad eum legati veniebant. venerunt et praeter legatos Ioannes Nassauvius Arausionensis frater cum filio cognomine; Albertus item Nassauvius Seruerdius, Hermannus Vedensis, et Carolus Mansfeldius comites; Conradus et Ernestus Solmenses, Hermannus Adolfus Solmensis sacri collegij sodalis, Adolsus Nuenarius, Carolus Truchesius Gebbardi pater, Ioannes Vinnenbergus, Brukius, Girolsecus, et Oberstenius comites; necnon et Ferdinandus Truchesius Gebbardi frater nuper in collegium sacrorum sodalium cooptatus, et Ludouicus Vitgenstenius, cuncti opes suas ad incendenda eius turbida consilia pollicentes. quibus fidens ille, quam nuper anxio vultu, tam hilari fronte ac plane securo animo deinceps in publico conspectus est, ita vt cum prius centurionibus, tribunis, et armorum fragore eius atria circumstreperent, nunc mutata facie choreis, tripudiis, ac ludicris spectaculis, succedente post tristitiam laetitia, omnia personarent. iamque renudata mente multa licentiose inP ontificem palam in sermonibus et inter pocula in ipsius aula iactabantur, vt nullus de eius voluntate ac consiliis dubitandi locus esset, cum a quibusdam ex suis monitus est, scrupulum plerisque inhaerere, qui alioqui caussae ipsius faueant, quasi archiepiscopatum ac dioecesim, quae ducta vxore et mutata religione retinere cuperet, etiam post obitum ad posteros et heredes transferre cogitaret. id validissimum ab aemulis eius telum in eum torqueri, quod in illos publico testimonio reflecti maxime rerum suarum intersit. itaque eodem mense edictum proponit, quo Deum hominesque testabatur, postquam benignissimus Deus ex tenebris Papatûs, haec verba edicti erant, in lucem et veram sancti ac salutiferi verbi sui cognitionem ipsum adseruisset, nihil aliud exoptasse, quam vt in vocatione et officio cum tranquilla conscientia viuere, et subditis sibi a Deo commendatis publicum incorruptae doctrinae ac sacramentorum vsum legitimum permittere liceret. interim se nullius conscientiae vim inferre velle; sed vtriusque tantum religionis in Imperio approbatae liberam professionem iuxta pacem in comitiis promulgatam instituere decreuisse. nec vero collegium metropolitanae ecclesiae electione sua fraudare statuisse, vel quidquam contra priuilegia immunitates, ac constitutiones moliri; ita vt si breui vel post multos annos mori se contingat, aut per occasionem dignitati renunciet, electio sine vlla controuersia ad collegium deuoluatur. ad literas a legatis Protestantium principum, de quibus diximus, ex Augustanis comitiis Coloniam missas nondum responderat Senatus. inde capta occasio, vt Ioannes Baioarus Bipontinus cum Ludouici VIIviri, Io. Casimiri, Richardi Palatinorum legatis Coloniam veniret, et coram cum Senatu et metropolitano collegio ageret; de cuius legatione, cum res anni sequentis exequemur, plenius dicemus. at Gebbardus, qui omni ratione Bonnam in potestate habere cupiebat, per absentiam Ekij prolatis collegii literis, vt putatur, suppositis, clauium tradionem frustra antea tentatam vrget, ac tandem impetrat. eas Consul ac XII viri a Senatu nominati ad eum detulerunt, sera poenitentia subeunte, cum de veris collegij literis, quibus ne id facerent, prohibebantur, postea constitit. clauibus a Gebbardo acceptis vigiliae oppidanis interdicuntur; custodiae ad portas ex milite externo constituuntur; statimque suspecti armis exuuntur, et quidquam ex vrbe exportari prohibetur, tantaque nouorum hospitum licentia fuit, vt plerique solum vertere coacti sint; Franciscanis etiam res suas alio transferre et coenobium suum deserere ob suspicionem iussis. scripserant ad nobilitatem circumpositam ac praefectos tam Senatus quam collegium, viderent, ne quid dioecesis horum motuum occasione detrimenti caperet. et cum per Moguntinum et Treuirensem VIIviros, qui legatos Bonnam ad Gebbardum miserant, nihil sibi obtinuisse viderentur,


page 528, image: s528

etiam Rhenanorum consiliariorum aduocationem poscunt, qui per literas Gebbardum monuerunt, a rebus nouis abstineret, neque praecipiti consilio se in difficultates, ex quibus postea extricare se non posset, temere indueret. postremo et ad nobilitatem antea monitam scribunt, eique diem post Christi Natalem, vt Coloniam veniret, condicunt. quo cognito Gebbardus ad eos dat literas, et exagitata collegij audacia mandat, vt in hoc conuentu praeter iuris ordinem coacto tantum quod a sodalibus proponeretur, audiant; ceterum nihil, quod legitimo suo principi, aut archiepiscopatui praeiudicet, cum ipsis transigant. Illustrissima hoc anno comitum Hoiensium gens, quae CCCCL annos a Lotarij Caesaris Saxonis temporibus ad Visurgim floruerat, extincta est, Othone vltimo ex septem fratribus Iodoci II filiis viuis exempto, cum Ioannes patruelis Monasterij episcopus magnum tantae familiae ornamentum ante IX annos decessisset, vt suo loco diximus. hereditatem deficientibus masculis iacentem iure beneficij ad se reuersam Luneburgici, Iulius Brunsuicus, et Vvilelmus Hessorum princeps pro parte quisque sua creuerunt. Turbatis in Germania rebus laetiora apud Polonos erant, vbi pax inter eos et Moscos tandem conuenit sub initium huius anni, multum satagente Pontifice per Antonium Posseuinum, ne promissi a Mosco contra Turcos auxilij spes irrita caderet, et quod ipse tanto beneficio obstrictus ad vnio nem ecclesiae Romanae rediturus putaretur, interea ad Plescouiae obsidionem haerente et cum frigoris saeuitia ac aliis incommoditatibus luctante exercitu; quibus qua ratione supra diximus, cum Samoscius remedia pro tempore attulisset, raris exterioribus excubiis, et ex iis, qui bello minus vtiles erant, dispositis, Suiscius, qui vrbi praeerat, vt ad seruatae vrbis famam etiam captorum castrorum ac deleti exercitûs Poloni gloriam adiiceret, de iis oppugnandis consilium cepit pridie Non. IV Ianuar. in hunc vsum IO CC equos, quos obsidionis incommoda reliqua fecerant, tota vrbe conquirit, eosque promptissimo cuique e praesidiariis attribuit. duobus locis excubiae a Polonis habebantur, vltra Velicam flumen, qua Pezzuram itur, et in citeriore ripa supra castra. ex altera parte, qui ad Suantohoram erant, excubabant. CCC trans flumen contra eos, qui ad Pezzarensem viam stabant, destinat, quibus si qui in citeriore erant, suppetias per flumen glacie concretum ferrent, tum castra milite nudata eruptione delectorum facta inuaderent. Sborouiana turma, cui Thomas Orinscius praeerat, trans Velicam eo die excubabat in citeriore ripa. Laurentius Scarbecus stationes obibat. vniuersis imperatum erat, vt erumpenti hosti nulla pugnandi copia facta ambitu capto ad castra se reciperent, quo et auxilium illis e propinquiore loco facilius ferri posset, et hostis longius ab vrbe ad certaminis necessitatem pertraheretur. quod cum fecisset Orinscius, et Suiscius peditatûs partem emisisset, superueniente, vti iussus erat, Scarbeco, quem mox cum delectis Samoscius ipse subsecutus est, Suiscius castra omnino deserta ratus eruptionem ab vrbe in ea fieri iubet. sed latebant dispositi, quos alias diximus, delecti, qui ducibus Ioanne Cretcouio et Sarnacio Stanislai Erremscij, et Hieronymi Gostomcij legatis ex tentoriis quasi ex insidiosis latebris necopinato contraria eruptione in praesidiarios impetum facientes CCC ex iis sternunt, et LX circiter capiunt, reliquos intra vrbem compellunt, desideratis interim in prima eruptione ex suis Piontkouio, Orinscio ipso, et Petro Grudescio Polonis equitibus; ex Pannoniis Francisco Kobore et Barraba Balogo tribunis. cum ad cadauera suorum reportanda, quorum humandorum maximam curam habent Mosci, rursus venturi crederentur, dispositae insidiae fuerant. verum illi quod erat suspicati minime se commouerunt. itaque post biduum concessum illis, vt corpora suorum tollere possent. ex ea occasione cum Poloni egregie armis instructi quasi per indueias sub moenibus propius obequitarent, hostes scloppetis maioribus displosis eos tanquam ad explorandas munitiones venissent, petunt. Melchior Sauissa vix fortitudine armorum periculum euasit. Stanislaus Solkeuius praestantis ingenij iuuenis, et quo praecipue in


page 529, image: s529

negotiis explicandis vtebatur Samoscius, conuersis subito equis cum suis in castra se recipit. quam iniuriam postea vt vlciscerentur Poloni indigno virtute militari astu vsi sunt, quem iam ante paratum a Ioanne Ostromeno Samoscius semper improbauerat; sed nunc, vt fraus fraude reuinceretur, eo vti permiserat. arcam ferream et in ea XII tubos scloppetarios de industria tenuatos, vt facilius rumperentur, parauarat Ostromenus, eosque cista lignea incluserat, alligatis ad fundum ac operculum eius funibus, qui ad scloppetos pertinebant, ita vt cum arca ferrea educeretur, attractis funibus rotam laxari, et igne e venis silicis dissiliente displodi scloppetos, qui confractis tubis circumstanteis discerperent, necesse esset. arca ad Suiscium perlata Ioannis Molleri nomine, qui simulato transfugio arcam illam quasi gemmis et auro ac pretiosissimis rebus sius plenam praemiserat. nec exitu omnino res caruit. sed cum abesset Suiscius, arca ab Andrea Chorostino altero Palatino et Suiscij aemulo praeproperanter aperta, ipse et Kosecius perierunt, compluribus aliis, qui ad rei nouitatem confluxerant, discerptis et tecti etiam conclauis parte conuulsa. qua de re contumeliosae postea literae a Suiscio contra Samolcium sparsae, ab iisque ad duelli prouocationem descensum est, sed maiore vtrinque strepitu, quam certaminis desiderio res transacta, dum interea ad Sapoliam legati de pace sedulo agerent. tandem de Liuonia arcibusque vtrinque reddendis serio agi cepit, de qua non parum controuersiae fuit; quippe cum durum videretur, vt prouinciam, quam XXIX annos tenuissent, et in qua tot Russici generis nati essent, desererent. ad extremum de Torpato et Nouogrodeco, cum de ceteris conuenirent, acriter pugnatum fuit. sed Posseuini interuentu cum res ad Plescouiam minus exvoto succederent, Mosci postremo assenserunt, pacti vt vasa sacra Torpato ac Nouogrodeco tollere sibi liceret; nec episcopus sacerdotesve eorum contumelia afficerentur; de cetero omni Liuoma, quam princeps eorum teneret, decederent. Stephani nomine contra Luki, Sauolocia, Neuela, aliaque castella, quae superioribus annis capta essent, Velisio ac Polotiensi agro penes Polonos remanente, restituta sunt. de Narua aliisque castellis, quae a Sueco tenebantur, vltima disceptatio fuit, Polonis ea tergiuersatione Moscorum in alienas manus venisse asserentibus; contra Moscis nihil ad se praestationem eorum pertinere contendentibus. dein saluo manente Polonis in ea iure de captiuis et bellico apparatu actum est, et pax decennalis facta; qua nec amissa reciperandi spem praecisam Moscus sibi persuadebat; et Poloni omni Liuonia, recepta ac tanta vastitate in hosticum illata, ad quam sarciendam longo tempore opus erat, maiora aliquando audendi, si Moscus olim bellum redintegraret, sibi facultatem datam gaudebant. postea missi vtrinque legati, qui principum iuramento interessent; et cum primi ad Moscum Poloni venissent, in literis foederis conscribendis aliquandiu controuersum fuit. nam Moscus praeter antiquos titulos vniuersae Russiae, dein Astracanensium et Casanensium Tatarorum, quae regna ille paternae ditioni adiecerat, Ciarium se nominari volebat. postremo tenuit, vt praeter maiorum titulos nulli alij noui ascriberentur. tandem VIII Eid. Febr. exercitus Plescouia deducitur, in quo vltimum agmen XXIV OIO equitum egregie instructorum et cum Moscorum admiratione incedentium claudebant, et cum eo Samoscius Seskelium venit, supra Torpatum distributo milite; qui si Mosci condicionibus non satisfacerent, faciliorem receptum haberet, et Parnouiae, si ab eius obsidione non cessasset Pontius Gardia, ad auxilia summittenda paratior esset. inde Nouogrodecum dissimulata persona ingreditur, et tradito castro praefectum excedere iubet. mox et Torpatum petit; et cum iumentorum inopiam praefectus caussaretur, in proximum monasterium diuertit. Torpatum dein traditum est, postquam XXIX annos in Moscorum potestate fuerat, non sine magno indigenarum et feminarum circa sepulcra discursantium planctu. nam ea gens supra alias in sepulcrorum et mortuorum cultu superstitiosa est, nec, vt alij, mortuos statim terrae mandant, sed annum in loculis conditos loco fornicato asseruant,


page 530, image: s530

rati eo diutius eorum se vel muto consortio fruituros, aut non ita cito carituros. vicissim Ostrouia, Luki, Neuela, Sauolocia, Moscis restituta sunt; et ita bellum Moscicum desiit, minori quam pro priorum temporum aut sua fama a Ioanne Russorum principe gesti; vastato longe lateque Moscico agro a Borysthene Cernihouam vsque et a Duna fluuio Stariciam et Nouogardiam ac Lahodam vsque lacum; CCC hominum praeterea OIO absumptis, et ad XL OIO in captiuitatem abductis; quod solitudinem magnam in Lukensi, Sauolocensi, Plescouiensi, et Nouogardensi ditionibus secum traxit, iuuentute omni fere sublata et adultioribus sine prole decedentibus. illud et addunt Poloni sibi de tanta victoria blandientes, quod ea pace Moscus portubus cunctis Baltici maris amissis, et a Borysthenis nauigatione iamdudum a Turco, atque adeo a mari fere omni, praeterquam importuosissimo, quale glaciale est, ac periculosissimo, tum aliarum fere nationum Occidentalium et Australium commerciis exclusus, in interiorem Russiam tanquam iniectis compedibus, quominus libere vagari queat, relegatus videatur. controuersiae cum Mosco transactae noua cum Sueco successit, qui sparsis per Liuoniam rumoribus, quasi eam Stephanus rex inter Hungaros suos diuisurus esset, et proposito edicto, quo suorum cuique bonorum, et quas prioribus temporibus maiores cuiusque beneficiario iure tenuissent, possessionum restitutio promittebatur, Liuonos ad defectionem sollicitabat. iamque Parnouia arctius in dies premebatur, ita vt intra paucos dies deditionem obsessos facturos esse appareret. id tamen pro tempore dissimulatum. et cum Laurentius Cagnolus, qui egregiam adeo operam in Narua occupanda nauauerat, cum literis a Pontio Gardia Petrocorio ad Samoscium venisset, vt inde acceptis ab eo literis ad Moscum transiret, excusauit se Samoscius, et honesto responso postulata Sueci elusit, cum nulla se a Rege suo ea de re mandata habere diceret. post factam pacem Stephanus Rigam IV Eid. Mart. venerat, vbi Gotthardi Vellingisyndici vrbis et Ioannis Tastij opera templum Iesuitis a Senatu ad Iacobum impetrauit, licet intercederet Gotardus Curlandiae dux, et fidem regis oppidani appellarent, qui nihil in religionis negotio se innouaturum religiose promiserat. verum ad sedandam eorum querellam primarium vrbis templum vicissim concessit, et scripto publico postea sibi de populi consensu templa Iacobi et S. Magdalenae tradita declarauit. actum et cum Senatu et ciuibus de munitionibus inter vrbem et arcem belli Moscici tempore exstructis. et eorundem, hoc est, Syndici Tastij interuentu conuenit, vt aggere coniuncto ciuitatis moenibus integro manente, ipse vicissim alterum pari altitudine ad arcem propinquam excitaret, et portam vrbis versus arcem sibi ac praefectis suis ciuitatem etiam noctu ingredi volentibus, si ita res ferret, aperire, vel nouam portam e regione portae arcis, quae cum illa ponte iungeretur, in vallo patefacere liceret. pro tam egregie opera sibi ac Iesuitis nauata syndicus salarium annuum ex portorio, Tastius aliquot rusticorum familias dono a rege accepit. antequam vrbe discederet Stephanus, qui iniuriam, vt sibi videbatur, a Sueco acceptam huc vsque dissimulauerat, misso legato, is erat Dominicus Alamannius Florentinus Catharinae cum Ioanne Sueciae rege nuptiarum olim pararius, ob idque non ingratus ei fore creditus, Liuoniae partem ab eo nuper occupatam imperiose repetiit. ea XL amplius milliarium longitudine a Naruae fluminis ostio per Tolesburgum, Vesenbergam, Reualiam, Padisam, Vitensteinium, Hapselam secundum maris Baltici litus ad Parnouiam vsque porrigebatur. Alamannius graui de iniuriis initio instituta querella, quod dum Plescouiam nuper obsideret, Suecus a tergo Naruam et alias in Liuonia arces occupasset, postremo petitiones omneis ad vnam contraxerat, vt dum de iure partium communium amicorum interuentu decideretur, Narua, ob quam praecipue bellum susceptum fuerat, regi traderetur, fide data, vt si controuersiae componi non possent, rex eam Sueco redderet, aliaeque iuris sui persequendi rationes inirentur; alioqui periculum subesse, ne dum ipsi inter se de ea disceptarent, Moscusrem controuersam occuparet. ad quod iniquum, vt rebatur, postulatum


page 531, image: s531

Suecus indignabundus respondit, cum sibi ac coniugi dilectissimae liberisque suis non dos tantum promissa, et ingens pecuniae summa mutuo a se Regi Sigismundo Augusto data, verum etiam portio hereditaria tam paterna quam materna, et alia bona mobilia ac soli ex regio Poloniae ac Lithuaniae patrimonio debeantur, quae totos iam XX annos magna cum molestia ac sumptibus nequicquam poposcerit, existimasse se, regem Poloniae ea, quae sibi deberentur, soluturum potius, quam Suecicam ditionem nullo iure ad ipsum pertinentem minacibus verbis petiturum fuisse. id praeter expectationem et contra adfinitatis et amicitiae, quae regibus Sueciae et Poloniae intercedit, iura accidisse. cum vero legatus plena mandata non habeat, et inter loquendum amicorum communium meminerit, quorum interueutu hoc negotium componi possit, minime se recusare, quo minus delegati ab vtraque parte de propositis a legato capitibus cognoscant et pronuntient. quod vero scribat rex Poloniae, dum ipse in Plescouiae obsidione haereret, Suecos a tergo Liuoniae partem occupasse; ad hoc respondere; se non a tergo, sed a fronte, non clandestino, sed aperto marte Moscos communeis hosteis inuasisse, ac saepe antea cum literis tum per legatos foederato regi significasse, omnia fore occupantium, et se retinere ac seruare velle, quae ab hoste recepisset, quippe qui multos annos, antequam Stephanus de bello petendis Moscis cogitaret, omnem belli tanti aduersus eos molem solus propriis sumptibus sustinuerit. cumque Polociam Poloni oppugnarent, se quoque Naruam, sicuti aliquoties antea, oppugnasse, neque tamen tunc vel literula Stephanum iurisdictionis suae mentionem fecisse. immo per epistolam, quam ipse penes se habeat, Pontio Gardiae de Vesenbergo et Tolseberga superiore anno receptis gratulatum esse. quantum ad arcem et praefecturam Vitensteinensem, scire ipsum, ea pignoris loco Sueciae Regi dotis nomine a Polonis obligata esse, et Vicchiam antea Suecis subiectam fuisse. quemadmodum autem rex Poloniae minime Suecum rogauit, quae Liuoniae aut Russiae maioris loco Poloni seruare deberent; ita nec sibi caussam vllam fuisse, ex Rege eorum caussam sciscitandi, quid in Liuonia sibi occupandum esset, praesertim cum rex Sueciae neminem secundum Deum agnoscat, cui rerum suarum rationem reddere teneatur. et tamen validis argumentis ac certis documentis demonstrare posse, non plus iuris in Sueciam Polono, quam Sueco competere. cum hoc responso Stocolmia dimissus Alamannius. quem Christophorus Varseuicius mox cum literis Annae reginae Catharinae sororis subsecutus est, qui Suecum Vpsaliae nactus ad eadem mandata, quae a Polono habebat, idem quoque responsum tulit. literarum Sueci VIII Eid. vtil. scriptarum haec summa fuit; de Estoniae principatu, quem Polonus reposcebat, assentiri non posse: cum vero videat Polonos parui Suecicum regnum facere, eos velle scire, breui fore, vt cognoscant, quam parui minas eorum ipse vicissim faciat. interim petere, vt sibi primo quoque tempore satisfiat, idque se facturum per literas aut nuncium rex Polonus denuntiet; ni faciat, non esse, quod quisquam miretur, si consilium dignitati suae conueniens ex necessitate capiat. ad has literas accessere Sueci vxoris etiam literae, quibus se excusabat, quod petitionibus Polonorum vt duris et iniquis apud maritum fauorem conciliare non posset, et Stephanum sororium suum ad aequiora consilia hortabatur. dum Rigae esset Stephanus, ad eum rediit e Moscouia Ant. Posseuinus multis difficultatibus in itinere conflictatus. is cum Mosco egerat, de scissura in religione tollenda, ipsoque ad ecclesiae vnionem reducendo. tum foederis contra Tataros cum Polonis pro communi reip. Christianae salute sanciendi mentionem iniecerat, quidque animi Moscus de bello contra Turcos suscipiendo haberet, explorauerat. sed ambigua fere responsa tulerat, et quantum ad Tataros iam pacem cum iis se fecisse Moscus ostendebat. cum Posseuino venerant a Mosco legati ad Rodolfum Caesarem et Pontificem missi; alter item Constantinopolim destinatus, qui vt Poloni scribunt, munerib. ad Patriarcham missis caedis


page 532, image: s532

filij expiationem ab eo impetraret. venere et eodem tempore legati a Mahomete Chireio Tauricano. summa legationis eorum haec erat: Poloni donatiua persoluerent; de iniuriis Kosacorum circa Pontum Euxinum excurrentium satisfacerent, easque in posterum impedirent, exaggerata illorum de industria in maius incommoditate, quo domestici metûs ac vicini periculi simulatione a longinqua Persica militia, ad quam ab Amurathe euocabatur, se excusaret. verum arrogantiam legatorum minime ferens Stephanus magni animi princeps, ira iusta patientiam superante, ad suos conuersus, Nolo, inquit, huic bestiae amplius tributum pendere. mox tamen tempori accommodata oratione respondit, donatiua more maiorum datum iri, iisdemque, quibus antea fuisset, legibus pacem cum eo futuram. de Kosacorum iniuriis ostensum, manum eos hominum ex diuersarum gentium colluuie coactam, qui proinde nullius in potestate essent: tamen operam sedulo datum iri, vt eorum, quantum in se esset, depraedationes prohiberentur. inde rex relicto in arce Rigensi Georgio Radeuillio episcopo Vilnensi, Vilnam, et Vilna Grodnam concessit; vbi cum aliquandiu haesisset, VItili mense Varsauiam ad comitia celebranda venit. heic nuncius de Iancola Valachiae Palatino capto, a quo se grauissimis iniuriis affectum antea conquestus fuerat, eum oppressit. is e Saxonibus Transsiluanicis humili loco ortus, sed Valachiae despotarum genus, vt crebro in iis locis sit, ementitus fauore Achmetis purpuratorum principis Valachiae principatum adeptus fuerat, et iniuriosum se semper erga Polonos ostenderat. tunc vero post Achmetis mortem mutantibus rebus ad Portam successore ei summisso euocatus, expilata prouincia omnibusque rebus conuasatis cum manu hominum fida in proximam ditionis Caesareae Pannoniam confugere statuerat; quo tendens, dum vias a Transsiluanis, qua recta incedendum erat, obsessas existimat, ambitu capto ad Pokutiam Polonicae ditionis deflexit; quam dum perrumpere conatur, a Nicolao Sosleuicio Siniatinensi praefecto captus Leopolim perducitur, vbi iussu Stephani de eo supplicium sumptum est. publicata eius bona, et ab Hyancintho Melodseuio Palatij quaestore in aerarium redacta, parte eorum in alimenta annua liberis vxorique constituta. tandem comitiis initium factum, et Io. Sarius Samoscius regni Cancellarius pro ratione muneris Regis nomine orationem habuit, capitaque de quibus ad Ordines regni referri voluerat rex, proposuit; de certa eligendorum in posterum regum ratione constituenda; de concordia sarcienda; aequabili iure inter omneis constituendo, ita vt ius suum cuique tribuatur, ab iniuriis abstineatur, odiorum fomites extinguantur. in iure dicundo id seruetur, vt tricis ansa praecidatur, et a captionibus, in quibus nimis multi ingeniosi sunt, deinceps temperetur. tum conuerso ad Liuoniae res sermone, quomodo rex delegatos, qui prouinciam lustrarent, misisset, quid item cum Mosco egisset, exposuit, commemoratisque Sueci iniuriis, in id intendit, vt ordinibus persuadeat, nullum in ea vicinum maiores sumere vires patiantur; omnem quippe societatem Imperij infidam; nec prudentem quemque in nouam prouinciam eiusdem linguae ac nationis, dum nondum constitutis in ea rebus animi adhuc dubij adfectibus nutant, temere vicinum admisisse; aut qui admiserunt, non statim poenituisse. tum de Tatarorum minis ob Kosacorum incursiones relatum, de iurisdictione ordinaria ad tempus regi permissa, et stipendiis militi persoluendis: in eamque rem multa in operae tam strenue ab eo nauatae commendationem a Samoscio addita, non sine acerbitate et propria inuidia, quippe qui inhumanitatis nobilitatem insimulare, quae militi bene merito tam malam gratiam rependeret, et de se, qui militi praefuisset, militem laudando nimis honorifice loqui videretur. pupugit et Ordines, quod cum incommodos de rerum successu rumores sparsos caperet, videre se iam Petilios in rep. existere dixerat, ac vereri, ne mox Catilinae etiam existerent. quod ad iniuriam reuocantes illi diu mussarunt. tandem de electione ac ceceris a Cancellario propositis


page 533, image: s533

capitibus deliberatum, neque fere quidquam dissidentibus sententiis constitutum. postea Stanislai Carncouij caussa magnis contentionibus a gitata fuit, cum rex eius cognitionem ad se traheret; ille contra se fori exceptione tueretur. mortua Sophia Sigismundi Augusti sorore, quae Henrico Brunsuico duci nupserat, cum Anna Poloniae, et Catharina Sueciae reginae de successione contenderent, postea compertum fuit, hereditatis illius non eam caussam esse, vt successorio iure peti deberet, sed ad regem Poloniae ac rempub. pactis et interposita stipulatione pertinere. quare missus in Germaniam a Sigismundo, dum viueret, Stanislaus Carncouius, qui quod instrumenta dotalitia ipsi tradita in thesaurum publicum non retulisset, postulatus fuerat. nam missus in Germaniam postea Laurentius Goslicius, cum instrumenta, sicuti iussus erat, ei restituere noluisset Carncouius, in eo fuerat, vt caussa paene caderet, quod non satis probare petitionem suam videretur. aliud et accusationis caput grauius erat, quod inscio rege et sequestribus externis aliquot principibus coadiutorem se Iacobo Vchanscio archiepiscopo Gnesnensi dari a Pontifice impetrasset, eiusque rei fiducia Suinum archiepiscopi oppidum violenta possessione inuasisset. tandem inter acreis animorum aestus lata in eum sententia, et caussae Brunsuicanae instrumenta restituere iussus, etiam coadiutoris iure, quod contra regni leges petierat, a Pontifice attributo excidit; de cetero violentae possessionis cognitione ad ordinaria nobilitatis iudicia remissi. ita tumultuario dimissa comitia, contra pugnante et obtestante Samoscio, qui regni dignitatem, et Liuoniae ac Russiae salutem Mosco et Tataro vtrique imminente hac praecipitata festinatione prodi inclamabat. venerantad comitia Moscilegati, vt sacramentum in pacem a rege acciperent. id magna omnium ordinum corona celebratum, ara in publico erecta, et archiepiscopo, postquam foederis tabulae lectae sunt, ei in verba praeeunte. actum et de captiuis permutandis, et in gratiam Liuonorum certus Boiarici generis numerus dimissus. postremo dimissis comitiis rex cum Liuoniae Senatu egit, et ordinandis prouinciae rebus aliquot dies impendit. inprimis Vendae vt episcopus institueretur ab Ordinibus impetrauit, qui Rigae ad abolendam veterum de principatu controuersiarum memoriam aboleto archiepiscopatu, prouinciae quantum ad sacram iurisdictionem, praeesset. alia et ad remp. pertinentia, sed contra ordinum votum pleraque constitutasunt. quibus actis cum crebri de Tatarorum Precopensium apparatu nuncij allati essent, rex Varsauia Cracouiam venit. venientem a Tataro legatio anteuertit, quae nisi condicionibus, quae ferebantur, a rege quamprimum satisfieret, bellum denunciabat. addiderat et Sinan purpuratus literas suas, quibus Turcorum imperatorem iniurias Tatari minime neglecturum significabat. in eos cum exercitu missus Samoscius; cui Constantinus Ostrogiae dux copias, quas non contemnendas e clientibus suis in limite coactas habebat, mox coniunxit. In proxima Borussia, quae iuris Polonici est, et quam Georgius Fridericus Brandeburgicus curatoris nomine administrabat, antea ordinum conuentus Regiomonte Aprili ineunte celebratus fuerat, in quo actum de Sambinensis episcopatûs vectigalibus non in fiscum redigendis, sed idoneo cuidam pastori iuxta formulam ante XVI annos praescriptam attribuendis; de Academia Regio-monte instauranda; de iure Culmensi, quo in prouincia ea vtuntur, recognoscendo et typis mandando; de rerum summa per Borussos solos administranda, et summo IV consiliariorum Senatui nullis exteris adiungendis; de iudicio aulico recte constituendo; de sumptibus in aula minuendis, de moneta, de nauigandi libertate, de vectigalibus in Lithuania et ad Vistulam contra Borussorum immunitates institutis denuo abolendis, et aliis in Hellesponto Danico principis interuentu tollendis. de quibus capitibus cum principem interpellassent, neque de iis conueniret, maior ex eo acerbatio inter partes secuta est, quae vix tandem temporis tractu mitigari ac componipotuit. In Pannonia hoc annores pene ad bellum apertum inclinarunt, ex ea occasione. Praetor Solnoccensis, qui deinceps Sasuarensis siue Zigetanus purpuratus dictus fuit, praedandi caussa cum VI OIO circiter Turcorum


page 534, image: s534

celeritate quadam inexpectata regionem Cepisiensem inuaserat; Onodium, quod iis locis oppidulum est, direptum incenderat: multa Christianorum capita cum amplissima praeda secum abduxerat. quo cognito nostri, qui illorum reditum ad Agriam praestolabantur, iniuria iritati quamuis numero inferiores praeda onustum hostem aggrediuntur. et initio anceps pugna fuit; sed cum nostris destinata auxilia summitterentur, quae erant Pannonicorum equitum II OIO, restituitur praelium, numero Turcis, virtute Christianis fidentibus, rursusque cum nutaret victoria, superuenientes Germani scloppetarij eam nostris vindicarunt. nam in latus Turcorum incumbentes displosis scloppetis aciem hostilem soluerunt ac turbarunt. plures caesi, nec pauciores capti: praeda cum mancipiis omnis reciperata. caedis nuncio ad Portam allato immane quam Turcorum animi commoti sunt. Sinan, qui pro tempore inter purpuratos principem locum tenebat, infestus Christianorum hostis furenter fremere, ac terribilia minari, ac nisi mox ex praefectis Pannoniae quidam ad purpuratos deductus et de re interrogatus respondisset, suos nulla lacessitos iniuria regionem Christiani imperatoris violenter inuasisse, mancipia, praedamque maximam secum abegisse, qua onusti dum ad fineis suos properant, a Christianis caesi essent; iam purpuratorum animi in id propendebant, vt ruptis induciis bellum Christianis ab ea parte inferretur. verum his intellectis et in dies ab aliis confirmatis, Turcorum alio bello occupatorum irae nonnihil mitigatae sunt, et de renouandis ac prorogandis cum rege Hungariae induciis, quae anno sequenti exspiraturae essent, cogitatum fuit, quas impediturus credebatur Sinan; sed commodum interea dignitate principali motus est, sicuti suo loco dicemus.



page 535, image: s535

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXVII.

ET ita quidem res in Europa atque adeo Christiano orbe erant. in Asia vero bellum, quod missa a Persis legatione componi posse spes fuerat, pace non conuenta, maiore quam antea motu rursus inter potentissimos eiusdem sectae principes exarsit. Sinan praeparata anno superiore a Persa legatione ad Portam vt veniret impetrauerat, summo magistratu nuper delato coram pleniore cum potestate fruiturus. tandem missus Ebraimus Chanus magno et insigni comitatu plus quam CCC equitum Constantinopolim venit IV Kal. April. cum ei obuiam extra Chalcedonem Graeciae praetor et Vluzalis cum classe XXV triremium processissent. ibi a Sinane ad Amurathem introductus multa, de egregia Mechmetis Hodabendae erga ipsum voluntate et pacis studio praefatus, missum se dixit, vt aequis condicionibus cum eo concordiam aeternum duraturam sanciret; cuius is effectus esset, vt vtriusque Imperij citra alterutrius perniciem fines hinc inde producerentur, et vatis sui dogma longe lateque propagaretur. inde ad Sinanem, vt cum eo ageret, a Sultano remissus est. iam tempus celebritatis seculo nostro inauditae appetebat, qua Mechmetes Sultani filius XVI plus minus annorum adolescens sollemni ritu circum cidendus erat. circumcisionis ceremonia ex praecepto Dei prosecta et electo Iudaeorum populo tradita ad vicinos populos, qui alioqui rei mysterium ignorabant, puta, Syros, AEgyptios, Arabas, communicatione transiit, eamque apud illos populos suo tempore in vsu fuisse scribit Herodotus; ita vt Mahumetani, qui diu postea his in regionibus primum sedem habuerunt, et ex Hebraica et Christiana, quae Hebraicae successit, religione admistis detestandis superstitionibus suis satiram veluti confecerunt, circumcisionem retinuerint. aderant Rudolfi Caesaris, regis Galliarum, Poloniae, Senatûs Veneti, Persicus, Marochensis, Fessanus, Tataricus, Transsiluaniae, Moldauiae, et Valachiae principum legati. sed noster non interfuit, quod obtinere non potuisset, vt legati Poloniae regis excluderentur, quem pro rege non adgnoscebat. nam hos titulos rex Galliarum sibi sumebat. fasso, qui haec descripserunt, Gallicum legatum, quod secundo post legatos Caesareos loco sedere iussus esset, spectaculo abstinuisse aiunt. nam quamuis Rex vbique in orbe Christiano primas Caesari concedat, quia tamen ad Portam Othomanicam Caesaris legati non tanquam Caesaris, sed vt Hungariae regis, qui tributum Turco pendit, legati comparent,


page 536, image: s536

qua simulatione vtcumque Imperij maiestati prinscipes et ordines consultum existimant, iccirco eo in loco nunquam controuersus fuit Regi primarius locus, quem inter reges principem locum tenere extra controuersiam est. ceterum tunc Regis nomine oratorem ad Portam agebat Germinius Germolaeus homo et sordidis natalibus et tanto munere indignus, qui Cardinalis Borbonij, in cuius familia non ita dignum locum tenuerat, commendatione reginae insinuatus, post Franciscum et AEgidium Noallios fratres, qui ordine hac legatione magna cum laude defundi sunt, in Orientem missus fuerat, cum nulli fere tunc temporis magnis rebus pares legationes obeundas susciperent quippe deficiente honorario sumptuum pertaesi. nam tunc regis immoderatis profusionibus et aulicorum ac eorum praecipue, qui in gratia regis florebant, auaritia ac rapacitate, ad eas angustias redactum erat aerarium, vt cum cuncta deuoranti luxui nihil satis esset, rebus ad regni salutem ac dignitatem necessariis omnia deessent; quo et factum, vt homo minus dignus post taleis viros tanta legatione honestatus sit, qui tunc ob eas, quas dixi, caussas, ne dignitati regis praeiudicium praesentia sua faceret, toto ceremoniae illius tempore se domi continuit. spectacula totos XL dies interdiu noctuque continuata, pergulis in hippodromo OIO IO CCC passus longo et OIO CC lato, et pyramidibus admirandi operis Constantini et Theodosij imperatorum distincto, vtrinque dispositis, in quibus in dextra purpurati et ceteri Portae proceres, in laeua Principum legati stabant distinctis veluti diuersoriis. ipse Amurathes in medio cum filio, vxore, ac sorore loco commodiore tentorium habebat, ex quo omnia, quae in theatro agerentur, spectare, a nemine spectari poterat. quo omni tempore epulum de publico innumeris hominibus, qui aderant, singillatim praebitum, maiore largitate, quam sumptu ac luxu, qui fere in conuiuiis hactenus Turcis incognitus est. nam tantum veruecina et gallinae appositae cum pisis, iusculis, et vili paratu bellariis, et pro potu aqua saccharo diluta propinabatur; vinum quippe inter Turcos prohibitum est, rixarum et tumultuum in publicis laetitiis fomes et incen tiuum. itaque summa modestia et sine strepitu in tanta hominum multitudine, quanta nunquam ad vllum spectaculum confluxerat, res peractae sunt. celebritati V Kal. Iun. initium factum, quo die Amurathes ingenti pompa et comitatu e Palatio prodiit, praecendente delirorum et lymphaticorum agmine, qui clauas ferreas, enseis strictos, galeas intra cutem peruulneratis lateribus ac temporibus gestantes, et in mortis contemptûs signum tripudiantes ante regem saltabant cum multa sanguinis effusione, quem spongiis abstergebant. inde ad pergulam suam se contulit, missilibus passim ab eo et filio, qua incedebant, in publicum sparsis, quae largitio singulis diebus maiore magnificentia continuata est, post mensas remotas etiam vasis aureis et argenteis in populum sparsis. ita autem spectaculorum distinctus ordo, vt antemeridianis, pomeridianis, et vespertinis horis diuersi ludi ederentur. principium a Sinane purpurato postridie factum, exhibita duorum castellorum oppugnatione, quae Cypri insulae ante XII annos a Mustafa sub iugum millae expugnationem repraesentabat, tam tenui tamque contemnendo apparatu, vt id ab eo de industria ac maligne factum cuncti interpretarentur, vt aemuli, quem praecipuo odio viuum semper prosecutus fuerat, etiam mortui gloriae obtrectaret. postea in theatrum introducti cuncti vrbis ordines et artifices munera quisque sua pretiosa quam maxime poterant et exquisita ad Sultanum afferentes, quae ille innata genti auaritia et morose pensitabat, et auide accipiebat. hos praecedebant Mahumetanae sectae sacerdotes longo ordine, et inter eos sacrorum princeps Mophtis camelo insidens, et in Corani sui foliis peruolutandis attenta contemplatione defixus. inter Turcos fortasse tolerandum fuit, vt sacerdotes eorum spectaculis interuenirent, quae rei sacrae occasione celebrabantur. sed prorsus lamentabile Christianis fuit, videre Patriarcham Constantinopolitanum, qui mox cum toto sacro ordine sequebatur, et post eum Antiochiae itidem Patriarcham,


page 537, image: s537

palliis sacris indutos cum muneribus in scenam prodire, et fausta omnia Imperio Sultani precari, renouata per id spectaculum in piorum animis calamitosorum temporum memoria, quibus post Babylonicam migrationem electus Dei populus miseram seruitutem Assyriorum regibus seruiebat. pone sequebatur innumera ariolorum, circulatorum, agyrtarum, morionum, inconditae modulationis symphoniacorum colluuies, qui voce et distorto ore, gestu scurrili risum spectantibus mouebant. quidam ex iis praestigiatores a viperis et aliis serpentibus morderi se patiebantur, et mox tanquam alteri Psylli sanabantur. haec antemeridianis horis acta. pomeridianis exhibitae castrorum oppugnationes tanto numero armatorum, tanquam serio pugnantium, vt multi vtrinque caderent. producti dein pugiles, athletae, qui oleo vncti et puluere conspersi lucta certabant, sagittarij equites, qui exstructis tumultuario opere ex arena in hippodromo metis inter discurrendum a tergo et a fronte scopum mira felicitate petebant. post eos veniebant andabatae, qui magno astantium stupore inter currendum equos permutabant, et modo desiliebant, modo in sellam insihebant, plerumque bini; nunc in pedes ex sella erigebantur, nunc inuerso corpore pendebant, et lunatis arcubus in equorum currentium soleas ictus dirigebant. funambuli et producti cum grallis sacco induti; et acinacibus strictis ad pedes affixis per funeis saltantes; quod non solum admirationem, sed horrorem spectantibus plerunque incutiebat. admirationi et summae fuit homo incredibilis roboris, cuius specimen fuit, quod stipitem, quem vix duodecim homines humo totis viribus connixi sustollere poterant, ipse vna manu in altum tollebat, et non manibus sed humeris excipiebat. stratus humi et catenis per humeros et fempra traiectus praegrande saxum, quod vix decem homines prouoluebant, impositum, et quatuor homines ligna findentes supino ventre sustinere pro ludo ducebat. stans et ingenti lapidum mole coopertus non succumbebat; soleam ferream equi nuper fabricatam dentibus et manibus confringebat. ad vltimum vomerem tertio pugni ictu rumpebat, lingua exerta ferrum candens lingebat. quod tamen non tam robori, quam induratae naturae tribui debet. his nocturnae pompae succedebant, quae ad calcem et carcerem hippodromi dispositis facibus ac funalibus, et rota, quae suopte motu agebatur, igneas flammas iaculante illustrabatur. tum crebri et artificiosi ignes assidue iactabantur, et figurae Germanorum, Italorum, ac praecipue Persarum more indutae ac nitroso puluere repletae proponebantur, quae indito igne flammas spargebant, et tota nocte consumebantur. in Persarum, quos Turci summo odio habent, contumeliam, spectante ipso Persa legato, id factum; quam contumeliam longe maiore iniuriarum mole postea cumularunt, destructo legati diuersorio, et ipso in carcerem coniecto, vbi periculum mortis adiit. haee summa spectaculorum fuit, quae alij, quibus plus otij fuit, fusius descripserunt, sicuti Georgius Lebelscius Polonus, qui ipsis interfuit. demum VII Eid. Iulij edicto proposito citati pueri, qui circumcidendi venerant, singuli togam, tunicam et C asperos a rege accepturi; qui exigui lucelli spe potius, quam religione inducti tanto numero confluxerunt, vt vix XXX chirurgi continuata diei nocte operi faciendo sufficerent. qua eadem nocte peractis celebritatis sollemnibus Mechmetes Sultani filius a Mechemete qui olim Solimani tonsor fuerat, tunc inter purpuratos allecto, non publice, vt alij, sed in cubiculo patris circumcisus fuit. postea celebratae Sultanisororis nuptiae, quarum occasione prolatis ad V dies ludis, eo spatio, quod minime antea toto ceremoniae tempore acciderat, tumultus Praetorianorum interuenit, qui coram rege spreto Sinanis ac praefectorum suorum imperio ad mutuam perniciem certarunt, vixque VI ex iis interfectis motus sedari potuit. quo periculo defunctus Amurathes in Palatium rursus se abdidit, accepto prius tristi de rerum in Armenia gestarum nuncio. Osman purpuratus a Sinane Colchidi impositus collecta manu per inducias Siruanum inuaserat, quae est Media Atropatia, et praedis vbique abactis maximum damnum Persis intulerat. sed longius prouectus


page 538, image: s538

vicissim ab iis caeditur, omni praeda reciperata. id cum necdum finita circumcisione resciuisset Amurathes, in furialeis iras exarsit, ac primum stationem Persici legati, vti diximus, ac sedem in Atmindane, ita platea hippodromi apud eos vocatur, dirui iubet, ipsumque in Mechemetis purpurati palatio cum suis includi, donec Osman Temircapi, quae portae ferreae olim dictae sunt, Constantinopolim venisset. fuit autem habitus eo loco tam stricta in custodia tamque inhumaniter, accedente ad reliquas iniurias vitae periculo, vt peste in vrbe grassante ac domesticis ea correptis, quorum ad C hac dira lue absumpti sunt, nullam ab infestis Turcis, qui Persam non vt legatum, sed veluti exploratorem, ad Sultanum ludificandum venisse caussabantur, relaxationem aut loci mutationem impetrare potuerit, ac postremo Erzirumum custodiendus missus sit. interim Teflisij magna omnium rerum inopia conflictabantur praesidiarij, quippe exiguo comeatu vere proximo subleuati, et ad extremas angustias tunc redacti. itaque Sinan auctor fuerat Amurathi vt nouas copias Vannum mitteret, impedimento futuras, ne citra has regiones Persae excurrerent; tum suppetiae Teflisium summitterentur, ad idque dux bello strenuus deligeretur. sententiam rogatus Sinan, quis tanto muneri idoneus videretur, cum multos nominasset, omnibus his reiectis Sultanus Mahametem purpuratum, qui proxima cognatione Mustafam Sinanis aemulum nuper mortuum contingebat, delegit, quamuis contra pertenderet Sinan, et minus eum tantae expeditioni parem multis rationibus euinceret. quod primum iam labentis gratiae apud Amurathem Sinani indicium fuit, a qua omnino breui post excidit. igitur statim Mahametes in viam se dedit, et Erzirumum reuocato Resuanio purpurato profectus est, missis ad purpuratos circumpositos praetores ac praefectos literis, vt secum copias iungerent, et sub ductu ac vexillo suo ad Teflisianam expeditionem se pararent. secundum haec Hassan eunuchus Amidae in Mesopotamia purpuratus, et Mustaphas copias suas instruunt. is erat Manuchiar Georgianus, qui detestanda ambitione, vt fratrem in regni auiti successione excluderet, fidem Christianam eierauerat, sicuti superius diximus. iussi Alepi et Maroniae in Cilicia purpurati Vannum cum suis item copiis progredi, vt Persarum excursiones prohiberent. ipse Mahametes comeatu ac annona quam Teflisium introducturus erat, praemissa; exeunte VItili cum Amidae purpurato et praetoribus euocatis ac vniuerso exercitu Erzirumo proficiscitur, et octauis castris Carsam venit. inde sine vllo impedimento Archelecam progreditur, vbi Mustafam viduae annosae filium, de quo dixi, cum suo comitatu obuiam habuit; qui postquam excusauit se, quod non Erzirumum vsque processisset, et muneribus solitis a purpurato donatus fuit, de ratione itineris consultus, cum alij per Tomanim viam minus periculosam dicerent, ipse vt per suam ditionem comeatu ac omni re necessaria abundantem exercitus duceretur, censuit; eiusque deducendi Mahamete permittente prouinciam in se suscepit. igitur per Altuncalam et Caracalam viduae illius oppida itinere facto ad Gorium tandem transierunt, Iosephi olim, qui ad Turcos itidem defecerat, castellum, et quod mortuo illo a Turcis tenebatur; quo ex loco in planicie subiecta copias hostileis Georgianorum Persis admistis et Georgianorum ritu vestitis primum conspexerunt. ij Taurisio a Mahamete Hodabenda missi fuerant, qui Turcos Teflisium suppetias ferenteis impedirent, dissimulato habitu, ne legato Constantinopoli manente primi inducias violasse dicerentur; et Georgianorum id non Persarum factum videri volebat Hodabenda. illi igitur per Gengem et Grinum profecti se cum Simone Chano Georgiano summo duce coniunxerant, qui vicissim conspecto exercitu Turcico statim missis fecialibus Turcos tantum de annona munitionibus suis inferenda, quod per inducias licebat, cogitanteis ad proelium denuntiatione facta prouocant. Mahametes nuncio perculsus tamen metum dissimulauit, et quasi condicionem acciperet, honorifice fecialeis dimisit, copiosoque imbre superueniente, qui quo minus eo die congrederentur, impedimento


page 539, image: s539

fuit, pugnae dilationem vtcunque excusare potuit. sed nocte pluuiosa transacta cum sub auroram serenior dies illucesceret, tunc omni tergiuersandi honesta occasione ablata, vbi pugnae necessitatem impositam vidit Mahametes, aciem instruit, et in conspectu hostilis exercitûs medio amne interiecto vsque ad meridiem iter suum persecutus est. tandem vbi ad vadum amnis ventum est, deliberatum inter duces fuit, ante noctem intendentibus se iam tenebris, an proximo mane amnis transmittendus esset. et Mustafas noctem exspectandam censebat, interimque in vestigio manendum. non placuit Mahameti consilium, iam ex coniectura suspicione concepta, quasi Mustafas cum Georgianis hostibus occulta consilia agitaret, ob idque viam eam prae Tomanensi elegisset, vt Turcos in insidias a consciis paratas praecipitaret. itaque vt fraudes hostium et machinationes eluderet, praeuertendum ratus, amnem eo die transuadere statuit, vt traductis copiis locum idoneum, in quo pernoctaret, castris deligeret, et inde hostium conatus secure derideret. primus Mahametis vicarius Chicaia vulgo dictus, cum pecunia et sagmariis annona onustis vadum intrauit; in quo complures gurgitibus hausti sunt, potius equorum et camelorum calcibus protriti, quam rapiditate fluminis raptati. quod vbi Georgiani, qui in altera ripa erant, animaduertere, confusis adhuc Turcis incumbunt, eosque magno cum damno post aliquod certamen fundunt, et retro in flumen reiiciunt; vbi rursus ex iis, quos gladij acies reliquos fecerat, multi submersi sunt, adeo vt amnis tot hominum caesorum cruore passim ruberet. capta pecunia et annona, ac reliqua impedimenta in potestatem Georgianorum venerunt. qui superfuerunt ex clade Turci, postridie et damno attriti nec minus pudore confusi, tamen rerectis viribus etiam animos resumpsere, et cum modico, qui adhuc supererat, comeatu recta Teflisium contendunt, quo sub vesperam tandem magnis difficultatibus conflictati peruenerunt, aduentu suo maiorem praesidiariis desperationem, quam leuamentum afferentes. illi siquidem contra Mahametem, nisi subsidio necessario iuuarentur, de praesidio deserendo arroganter protestati sunt, exorto post protestationem tumultuantium propriore seditioni clamore; qui caussam dedit sparsae per Asiam et in Italiam vsque perlatae de Teflisio a Georgianis recepto famae. verum Mahametes qui maiore prudentia, quam virtute rem contra hostem gesserat, seditiosorum motus compressit. nam paullum remittente impetu primo mox purpuratos, praetores, curdos, praetorianos, ac centuriones primarios coacto Senatu vocat, et deplorato rei successu et in communem omnium, qui plus de fuga ac vita, quam de decore et imperij salute solliciti pecuniam et annonam hosti prodidissent, ignauiam reiecta culpa, indignationis Sultani vitandae et damni reparandi eam solam rationem esse ostendit, si quisque de peculio suo et priuata pecunia publicam iacturam sarciret; ipse ceteris exemplo suo praeiuit IV OIO ducatorum mox exsolutis, quem alij etiam, qui minus volebant, alij denique volentes secuti sunt, ita vt collatione ab vniuersis facta XXX OIO aureorum collecta sint. inde missi Zagenam ad Leuentolium, qui annonam, ouium carnes, et cetera ad comeatu firmandum locum compararent. quo facto, et recenti milite in locum mortuorum aut inutilium suffecto, Mahametes summo cum imperio Omarem purpuratum amoto Iosepho loco imposuit, ac post biduum praesidiariis in officio confirmatis Teflisio discessit, pronunciato per Tomanim itinere. quod ingressi cum essent praetores ac praefecti, statim mutante Mahamete reuocantur. verum illi nequaquam iubenti obtemperauere, se quoque bellicae rei peritos, et pueris quam viris mutabilia in horas consilia magis conuenire dictitantes. itaque persecuti per Tomanim inceptum iter Mahamete citius Carsam incolumes peruenerunt. is vero contumacia illorum iritatus, de ea cum Amidae et Altuncalae purpuratis in arcano expostulauit, et tamen vt in aduersis iniuria publice dissimulata, quam veniens tenuerat, viam institit,


page 540, image: s540

et vbi Altuncalam venit, cum purpuratis et fidis consultare cepit, qua ratione accepti damni ignominiam ac dedecus apud Sultanum excusaret; et consultum visum, vt iniuriam sumpta de Mustapha Georgiano, qui Turcos in insidias praecipitasset, tanquam conscio, vltione tot suorum caedeis expiarent; sic enim fore, vt alienum scelus propriae culpae praetexeretur, et exacta veluti a proditore poena aliquo modo Sultanum placarent. itaque vocantur in consilium purpurati et praetores conscij, negotio dato Chicaiae, vt cum Mustafas ad tentorium venisset, specie officij eum cum delectis prosecutus manu iniecta sisteret et occiso caput amputaret. dolum sensit Mustafas, et cum honeste, quo minus ad Diuanum veniret, ita locus consessûs vocabatur, recusare non posset, ab amicis monitus fidos secum iuxta tentorium adducit, qui si quidem strepitum audirent, statim accurrentes obuium quemque trucidarent. cum igitur venisset, quid Mahametes sibi vellet sciscitatus, diploma Sultani, cuius intelligendi caussa proceres conuenerant, recitatur, stantibus Turcis, sic enim inter eos in reuerentiae signum consuetudo est, moxque sedere iussis, qui aderant, ipse Sultani imperiis obedire se paratum professus petita venia discedere voluit. cumque tentorio egrederetur, manica a stipatorum Mahametis praefecto prensus ac sedere iussus, vocem, quae sociis pro signo fuit, sustulit, strictoque protinus gladio Chicaiam tam valido ac destinato ictu, prius laeua pileo turbinato amoto, petiit, vt cum stupore astantium caput, collum, et pectus ad vmbilicum vsque diuiserit, humerique hinc inde brachiis solutis penderent. inde geminato ictu eunuchum purpuratum in capite sed pileo tecto percussit, tantumque auriculam et maxillam inferiorem strinxit. tumque vltione ardens in Mahametem ipsum ad tumultum consurgentem incubuit, eumque quinque plagis vulnerauit, ex quibus tamen chirurgorum exquisita cura et peritia conualuit. is casus cum accurrentibus suis magnum in castris motum excitasset, mox ne ex eo hostes aliquid moliendi occasionem arriperent, vasa conclamantur, et exercitus Carsam cum duobus purpuratis sauciatis ducitur. Mustafas praesenti periculo virtute propria discusso cum se nihilominus magna apud Portam inuidia flagraturum minime ignoraret, statim probationes colligit, et quam immerito Mahametes falsas de se suspiciones animo concepisset, insidiasque vitae suae struxisset, apud Sultanum demonstrat, qui successu Teflisiano aeque maestus ac iritatus, tamen hoc rerum statu indignationem contra Georgianum conceptam caute dissimulauit, eumque quasi omni crimine purgato de nomine Otomanico bene meritum veste et massa aurea donauit. vicissim Mahametes querellas suas de Mustafae siue proditione siue contumacia diligenter ad Sultanum deferendas curauit. ceterum Sultanus iram, quam in eos, qui longe aberant, exerere non poterat, in Portae purpuratos euomuit, vocatoque Sinane homine iuxta vano ac superbo aduersos belli euentus ei improperauit, cuius obstinata ambitione factum esset, vt exercitus sine summo duce in hostico mansisset, dum ipse interim ad Portam tanquam in solio rex sedens aliorum pericula e longinquo spectaret. ad quae Sinan arrogantiae pleno responso retulit, si quidem consiliis suis auscultatum esset, et dux idoneus tali numeri delectus fuisset, neque de clade accepta doliturum Sultanum, neque praesidiarios, qui nunc Teflisij sunt, tanta rerum inopia laboraturos fuisse. nam tum praedixisse, Mahametem nequaquam tantae expeditioni parem esse, et belli rationem a Mustafa, qui primus vltimo hoc bello signa in Persiam intulit, institutam minime sibi placere, vt nimirum munitiones in hostico excitentur, et validis praesidiis firmentur, ac deinde lente et per otium modicis copiis res per legatos gerantur. nam summittendorum e longinquo auxiliorum et comeatûs importandi negotium summis difficultatibus implicitum semper futurum. potius bellum more maiorum et digna Otomanico fastigio ratione aperte totis viribus ac veluti vno ictu vt geratur, consultum videri. cum autem contra Persas totum imperij robur vertendum sit, sic censere, non alium quam


page 541, image: s541

ipsum imperatorem tanto bello praeesse debere, et Schacco Schaccum opponendum esse. haec ciemum esse, quae nunc coactus dicat; quorumque caussa explicandorum Constantinopolim tantopere venire expetiuerit, non vt in Porta regnet, aut priuatae ambitioni seruiat; verum vt Sultanus citra fucum intelligat, qua ratione bellum contra Persas ceptum deinceps persequi, et quid de eo, nisi ratio instituta mutetur, in posterum sperare debeat hoc responso exasperatus Amurathes, et alioqui a matre persuasus de Sinane a supremi magistratûs munere remouendo cogitare cepit. sic enim Sultana mentionem ad exercitum proficiscendi a Sinane iniectam interpretabatur, vt Sultanum a parente et vxore longe faceret, et solus in potestate haberet, atque a deo res per absentiam turbaret, filiumque successorem designatum, cui in arcano fauebat, viuo videnteque patre regio solio imponeret. id cum ex interceptis principis ad Sinanem literis beniuolentiae vltra modum plenis filio probasset, ille adeo magnifica promissa Sinanis reposcere, quibus se Casminum ad intimam Persarum regiam capiendi Hodabendae caussa iturum pollicitus fuerat; nunc increpare, quod mutato consilio auctor esset, vt ipse ad hoc bellum proficisceretur. tandem ex matris consilio eum mansulem pronunciauit, hoc est, omnibus honoribus ac supremi purpurati inprimis dignitate exuit, parumque abfuit, quin occideretur. vita salua fisco bona applicata sunt. ipse Demoticam primum relegatus haut longe ab Hadrianopoli; dein summae gratiae loco impetrauit, vt transferretur Malagram, quod est oppidum Macedoniae iuxta Selymbriam in itinere, quo Constantinopoli Raguziam itur. in eius locum suffectus est commendatione Sultanae Siauses purpuratus, qui Amurathis sororem in vxorem duxerat, natione Pannonius, homo specie oris et comitate praestans; ceterum venalis ac summus fumorum aulicorum venditator, et nihilominus pacis cum Christianis, a qua tantopere Sinan abhorrebat, colendae semper auctor. diuersa parte Casmini longe diuersi motus animorum erant, vbi signis Turcorum allatis, et cognito Mustafae cum Mahamete cruento dissidio, mirum quantum Persae gauisi sunt; et quanquam nuncium de Sinane a summa negotiorum remoto acceptum aegerrime ferrent, quod eum paci Persicae studere perspectum haberent, et legatum suum indignis modis habitum dolerent, tamen sic disserebant, antequam nouus bello imperator delectus esset, necessariis rebus ad nouum bellum sub nouo duce gerendum comparandis tantum temporis elapsurum, vt nihil magni momenti eo anno moliri possent, idque vt sibi persuaderent, maxime confirmabantur, Mustafae Manucciaris dissidio, quo ipsi necessitatem impositam existimabant, si se saluum vellet, vt Turcorum partibus desertis cum Simone, cuius sororem vxorem duxerat, opes contra communem hostem coniungeret, et vterque qui coniunctos limites habebant, ipsi suis opib. Armeniae ingressu Turcos prohiberent. interea Mahametes Hodabenda ne tempus illud sibi fortunae beneficio concessum perire sineret, bello quod ad filium minorem natu ad officium reducendum iam pridem gerendum destinauerat, impendere statuit, a Merize Salma inter purpuratos suos principe, et qui filiam Emiri grandiori filio in matrimonium elocauerat, praecipue incitatus. Abas Merizes, id erat nomen alteri filio, in Herianam praefecturam a patre quasi relegatus fuerat ad mare Caspium sitam et Tatarorum excursionibus oppositam, in qua non se pro regis filio aut praeside gerebat, sed regiis sumptis titulis cuncta pro animi libidine moderabatur; et vltimo bello Turcico cum ad regni delectus citaretur, contumaciter venire recusauerat, et quo minus praefecti suae Satrapiae subditi ad signa comparerent, auctoritate sua vetuerat. haec ei crimini ab infestis inimicis tribuebantur, ac [reading uncertain: print faded] inprimis a Merize Salma, qui regnandi olim sub genero ad insaniam cupidus omnia impedimenta praeceptae animo potentiae suae obiecta remouere satagebat. is igitur expeditionis contra Abam Merizem suscipiendae auctor patri existitit; quae postremo ipsi fatalis fuit. ad eam profecturus Hodabenda res ante domi ordinat, et contra Turcorum conatus, si


page 542, image: s542

quid per absentiam suam molirentur, limitem firmat. Osmani purpurato, qui Derbento occupato ad Iberiae fauces in Caucasi radicibus Pylas ferreas valido praesidio tenebat, Emangulem Chanum, cuius virtuti multum fidebat, cum delecta manu opposuerat, vt Siruanum siue Mediam Atropatenam ab excursionibus Turcorum tueretur. Emiri filio itidem commiserat, vt Taurisium, Nassiuanum, Reiuanum et circumposita Ioca propriis viribus, et si opus esset, Turcomannorum opibus, quas in propinquo paratas ostendebat, defenderet; idque negotij Emir, potius, vt auctoritatem tueretur, et patri morem gereret, susceperat, quam quod se tantae belli moli sustinendae parem existimaret. itaque nihilominus et ipse patrem ad expeditionem secutus est. his actis Hodabenda Casminum versus tendit, cum circiter XX bellatorum OIO, et Geilano ac mari Caspio ad laeuam relicto, ad dextram Sira et Cassano, per Terracanensem viam venit Sibranam, et inde Sasuarium quae prima Heriensis Satrapiae vrbs venientibus ab ea parte occurrit. clausis a praefecto portis aliquandiu restitatum, dum moram irae regis interponi et purgandis suspicionibus ac criminibus spatium concedi consultum ducit. sed vim faciente Menze Salma, qui omnem moram consiliis suis perniciosam iudicabat, scalis admotis oppidum postremo expugnatur, tanta celeritate, vt praefectus fuga periculum anteuertere nequiuerit; qui captus mox in ipso expugnationis calore securi percussus est. inde terrore sui sparso Hodabenda vlterius pergit, et vicinorum locorum praesidiis secum assumptis, ac plerisque praefectis, quod Abae consiliis turbulentis participasse dicerentur, eadem praecipiti ira supplicio affectis, per Tursim, Durbatum, et Coranum iter habuit, ac tandem ad Herim peruenit. vrbs est situ et moenibus firma, profundis aquarum canalibus vndique circumdata, olim a Tamerlane famoso orientis vastatore instaurata. eius oppugnationem cum diuturnam fore appareret, Emire, si vim pati cogeretur, ad extrema obstinato, et praefectis, qui circa eum erant, ex desperatione animos sumentibus; Hodabenda haec animo reputans in diuersa rapiebatur, iam poenitentia subeunte, quod externo cum tam potenti hoste bello domesticum, instigante Salma, temere miscuisset. his accedebat naturalis affectûs vis, quae contra omnem quantumuis iustae vltionis impetum valebat. itaque ad primum vrbis, qua inclusum filium sciebat, conspectum, paterna viscera commota sunt, ac domesticis, qui ingenium principis nouerant, statim manifestum fuit, patrem vel minima satisfactione placari posse. idque clam Abae Merizae a fidis significatum, qui Salmae tot clarorum virorum recenti cruore nondum satiati, et adhuc regio sanguini inhiantis immanitatem detestabantur. nec salutaria amicorum monita neglexit Abas; sed continuo datis ad patrem et Emirem fratrem literis, vim deprecatur, verbisque ad omne obsequium demissis ostendit, si quidem ad se ditione omni et imperio spoliandum venissent, posse melius aliorsum imperij vireis verti; patere victoriis Bactrianos, et felicissimas Indiae proximae regiones, quas imperio proximo adiungi, quam innocentem Persici nominis principem, qui et ipse aliquid ad amplificandos Mahometani imperij fineis conferre possit, opprimi magis intersit. si vero aliquid peccasse, aut contra patris maiestatem, aut eam, quam fratri natu grandiori debet, reuerentiam admisisse arguant, paratum se castigationem, quam vterque velit, subire, et vel Satrapia cedere, aut denique vitam ipsam pro satisfactione offerre. saepius repetita in consessu literarum tanta reuerentia scriptarum lectione varie animi affecti sunt. nam continuo ira patris deferuere, ac fratris ipsius querellae languescere; tum vbique in castris et inter proceres murmura exaudiri Salmam incusantium, qui ambitione caecior [reading uncertain: print faded] an vltione truculentior, incertum, omisso bello Turcico patrem contra filium armasset, et ciuilibus dissidiis, cum maxime concordia contra externum hostem opus esset, regnum Persicum implicuisset. ad literas vero Abae responsum; non vt eum imperio spoliarent, patrem filiumque huc cum exercitu venisse, sed vt mali exempli contumaciam coercerent, qui calamitosis regni temporibus cum a potentissimo


page 543, image: s543

hoste peterentur, regem se Persarum impia audacia inter suos vocare non dubitasset, et ad delectus citatus non solum non comparuisset, sed praefectis sibi subditis, ne venirent, enixe vetuisset; quae vbi in se dici intellexit Abas, paratum purgare se a criminibus obiectis ostendit, et si quidem fides de non violandis legatis interponatur, missurum delectos, qui innocentiam patri fratrique firmis rationibus ac documentis approbent. fide data et accepta, missi duo ex primariis Abae consiliariis, qui et aetate et prudentia insignes benigne ab Hodabenda excepti, more suo per coeli conditorem, qui aerem circumfundit, terram in imo fundauit, et cuncta ex nihilo creauit, per Halim sectae Persicae auctorem, et legem ipsam a vate suo promulgatam iurarunt, nunquam quidquam de criminibus obiectis Abae in mentem venisse, prolatisque literis et instrumentis eum regios titulos nequaquam sumpsisse, aut quidquam in regni perniciem animo agitasse; quinimo pro felicibus contra Turcos successibus et Deum orasse, et vt supplicationes per totam Heriensem Satrapiam publice haberentur, sedulo mandasse. quod vero auxilia ad bellum Turcicum exsua Satrapia non miserit, non id contumacia, sed necessitate factum, quippe ingruentibus ab ea parte Tataris Zagataiensibus et Iesselbassis, a quibus non minus, quam a Turcis, Persico imperio periculum immineat. his se rationibus Abam, cum ad delectus citaretur, apud Salmam per literas, quarum exempla proferebantur, saepius excusasse; quas ille maligne, vt patrem contra filium accenderet, suppresserit, et quasi imperia paterna detrectaret, vt perduellem apud ipsum insimulauerit. proinde orare Abae nomine, vt si criminum obiectorum reus comperiretur, ei libertas et Satrapia adimeretur, in idque se obsides venisse testabantur, subinde terram in signum deuotissimae seruitutis ac fidelis obsequij coram Hodabenda deosculantes; sin vero innocentiam suam Abas regi approbaret, petere, vt poena tahonis in accusatores statueretur, qui patrem cum filio committere, et tam alieno tempore exercitum e limite deducere regem per calumnias inductum coegissent. earum vero architectum esse Salmam, qui principis ingenio abutens, vt priuatae ambitioni seruiret, limitem praesidiis vacuare, et regnum manifesto periculo obiicere non dubitauerit. et vero putare Abam, harum fraudum fratrem Salmae generum ignarum esse, et inscio illo has calumnias contra se structas, ac confidere pro animi aequitate, qua praeditum Emirem sciat, vtiis detectis potius generis et fraternae coniunctionis, quam soceri et adfinitatis rationem sit habiturus. audita seniorum oratione Hodabenda paucis respondit; si vera essent, quae dicerentur, digno seueritatis in calumniatores exemplo constituto se effecturum, vt omnes intelligerent, non minus sibi filij, quam aliorum subditorum salutem curae esse. itaque vocati prouinciae proceres praefecti, Senatores, rationales, quos modo coniunctim, modo singillatim interrogatos cum consentanea legatorum dictis dicere animaduerteret, tandem Abam innocentem pronuntiauit, idemque Emiri, pertentato prius eius animo, vt crederet, persuasit. cumque ab eo postea quaereret, quibus rationibus et indiciis inductus tam sinistram de fratris consiliis opinionem concepisset, ille ingenue se a socero suo Salma, cuius fidem et prudentiam semper perspectam habuisset, plene persuasum fuisse, respondit; nec putasse vana, quae ille tam bene, vt sibi videbatur, erga regem regnumque affectus tanquam vera affirmaret. inde exortae contra Salmam procerum ac praefectorum querellae iam audacter post detectam tantam calumniam illum, tanquam seditiosum, nouarum rerum cupidum, crudelem et iniquum accusantium; qui cum non ignoraret veras caussas, cur Abas auxilia patri non summitteret, eas de industria patrem celasset, et intempestiue suscipiendae expeditionis, ac tot procerum praeter ius ex ea occasione interficiendorum auctor exstitisset. igitur omisso bello tota irarum tempestas in miserum Salmam incubuit, genero ipso eius patrocinium deserente, apud quem imperij salus et fraternae concordiae vtilitas contra soceri importune ambitiosi caritatem praeualuit. ita Abas in gratiam a parente receptus et cum fratre reconciliatus;


page 544, image: s544

Salmas, vt damnosae expeditionis pericula et incommoda lueret, capite plexus est: egregio aulicis exemplo, ne potentiorum atque adeo proximitate coniunctorum simultates per calumnias alant, et exacerbent. nam fere vsuuenire, vt ij reconcilientur, et depositas iras in ministros primarios vertant, ac veluti ex pacto alteri ab alteris inuisos sibi ad poenam deposcant, hic exitus expeditionis Herianae fuit, longe alio ac feliciore, quam speratum fuerat, successu confectae. inde Hodabenda Casminum cum exercitu reuersus, summa suorum laetitia exceptus est, quam nonnihil turbauerunt allati sub id de nouis Turcorum apparatibus et nouo delecto imperatore nuncij. de Osmane initio cogitauerat Amurathes, quem ad bellum in Atropatia gerendum destinauerat; sed postea mutauit et in praesens Ferhatem purpuratum matura aetate, sed fortitudine iuuenili praestantem, animo ferocem, propositi tenacissimum et ad casus inopinatos imperterritum, ac sibi maxime fidum delegit, cum mandatis, vt Teflisium comeatu milite ac nouis munitionibus firmaret, et damna ac iniurias a Manucciare Mustafa acceptas vastata eius regione vlcisceretur. postea cum per Maxudem Persam, quem relicto principe suo ad Turcos transfugisse superiore anno diximus, de profectione Hodabendae contra filium cognouisset, alia mandata Ferhatae dedit, vt Reiuanum in potestate redactum firmaret, et viam, quae Carsa Reiuanum ducit, tutam praestaret. sic enim insidias, in quas Turci tam saepe praecipitent, vitari, et ad Taurisium inuadendum, quod vnice exoptabat, aditum patefieri. interea placere, vt odium contra Manucciarem dissimuletur, eiusque opera ad comeatum Teflisio inferendum vtili purpuratus pro prudentia sua vtatur. secundum haec ineunte anno proximo, qui fuit Salutis XXCIII supra millesimum quingentesimum, pronunciato Ferhatae summo belli contra Persas gerendi duce mandata ad prouincias Otomanico imperio subiectas mittuntur, vt condicta die militares copiae Erzirumum conuenirent. igitur Tripoli Syriae, Damasco, Alepo; ex Iudaea vniuersa, Palaestina, Mesopotamia, Babylonica, Bassara; et in Asia minore, ex Sebastopoli, Maronia, Bithyniae prouincia, Capadocia, Cilicia; in Europa Graecia et Pannonia copiae euocatae sub ducibus suis iter ingressae sunt. ipse Ferhates accepto ab Amurathe vexillo Constantinopoli Chalcedonem, factoque per Amasiam itinere Erzirumum venit. tum comeatu sagmatariis iumentis imposito, et tormentis ac omni bellico apparatu instructo Carsam versus cum vniuerso exercitu et magno fabrorum numero tendit, quo octauis castris venit. inde Reiuanum versus iter persequitur, et inter eundum in scopulo munitionem erexit, trium dierum itinere a Reiuano, quam impositis tormentis et CCCC bellatorum praesidio firmauit. Reiuanum Tocmacis ditionis oppidum in Armenia dorso montis adiacet, tanta altitudine, vt caelum inter nubeis abscondere videatur, ideoque niuibus aeternis et glacie rigeat; monti subiecti sunt campi omnium frugum feracissimi, riuis ex vicinis collibus scaturientibus, qui in Araxem exonerantur, irrigui, et pascendis pecoribus et armentis maxime opportuni. oppidum VIII dierum itinere a Taurisio abest, Nassiuano, quod quidam Artaxata fuisse volunt, Marancio et Sophiano interpositis, amoenitate hortorum conspicuis; ad quae loca per montes horridos et confragosis vallibus distinctos impedito ad copias deducendas itinere peruenitur. sic autem positum Reiuanum, vt a VIItrione Teflisium, ab Austro Calderanos campos respiciat, Vannum ad ortum habeat obiectum. oppido citra certamen occupato, consultatum inter duces de loco munitioni exstruendae deligendo, et placuit, vt in aedibus ipsius Tocmacis arx fabricaretur, quae ambitu suo Palatium et hortos amplissimos complecteretur. ea XV dierum spatio ad eam altitudinem perducta fuit, vt muris ac fossa amne in eam deriuato cincta contra impetus hostileis tuta esset. praererea arx interior in ea erecta, quae emineret, et in subiectos campos late despiceret, additis magno numero tormentis, et valido VIII OIO siue militum siue mancipiorum praesidio, cui a Ferhate impositus Sinan purpuratus Cicadae


page 545, image: s545

illius famosi adeo toto mediterraneo mari ducis F. qui in prima pueritia captus et in Selimi II conspectum perductus oris ac totius corporis pulcritudine et virtutis innatae indole tantam apud eum gratiam meruit, vt vix ex ephebis egressus Praetorianorum praefectus constitutus sit. Tocmaces constructa a Turcis ad Reiuanum arce vltra modum turbatus et iritatus fuit, quod id ei praeter spem accidisset, nec vllis ab Emire, qui Taurisij interea quasi ad spectaculum sedebat, subsidiis, quamuis eum enixe rogasset, adiutus esset. itaque ad Hodabendam, qui Corasani erat, literas acerbitatis plenas dederat, quibus periculum suum perfidiosa dissimulatione neglectum conquerebatur, et oblique Emirem perstringebat, quasi occulta ad Ferhatae conatus conniuentia se pro salute communi excubantem, ac foederatos Georgianos tam necessario tempore deseruisset. interea ab amicis Georgianis vndique copias, quas potest, cogit, quarum ope fretus continuis contra Turcos excursionibus, et modo C, modo plures carpendo et crudeliter interficiendo animum vltione ardentem vtcunque explebat. Ferhates imposito nouae munitioni praesidio discedit, et facto per castellum nuper a se in via exstructum itinere Carsam versus exercitum reducit. Ossainus cum Cicada relictus Giambulati supra commemorati filius, cuius ea fecunditas fuisse perhibetur, vt antequam moreretur, ex se genitos seu descendenteis XXCVI heredeis videre potuerit. post Turcici exercitûs discessum Cicada semel atque iterum cum Tocmace conflixit, totiesque victus, atque aliquando vulneratus tantum non in hostium potestatemvenit. postquam Carsam rediit Ferhates, multa inciderunt, quae prosperum rerum cursum interbarunt. nam exortae mox suspiciones, quasi belli pertaesi in limite reguli cum Persa coniurassent; ob idque quidam Curdus reuinctis post terga manibus coram purpurato sistitur, qui statim eius iussu non edita caussa ad terrorem, vt creditur, ceteris iniiciendum securi percussus est. allatus sub id et nuncius de Manucciaris Mustafae defectione. is superiore anno a Mahamete insimulatus apud Amurathem, quasi cum Georgianis occulta consilia agitans in insidias Turcos auxiliareis praecipitasset, et poenam a Mahamete paratam geminata aduersus Mahametem ipsum iniuria generose vltus esset, ab eo tempore animi anxius fuerat. et quanquam Sultanus, qui Teflisium quauis ratione sibi nouo praesidio firmandum proposuerat, non solum iniuriam dissimulasset, sed auxilij per Mustafam introducendi consilium cepisset, ille nihilominus propius res respiciens occasionem ab eius obsequio discedendi quaerebat, quam tum fortuna ei obtulit. nam nouum subsidium Teflisium introducere iussus, accepta a duobus ianitorum praefectis ac totidem regiis cubiculariis pecunia ac comeatu cum se in viam cum IO delectis ex suis dedisset, in Simonem, cuius sororem, sicuti dixi, vxorem duxerat, siue casu siue ex compacto incidit, qui iuxta pia ac vehementi oratione cognatum increpitum, quod aeternae vitae bonis fluxae ac falsae huius interusurij felicitati posthabitis Christiano nomini renunciasset, vt veri Dei, qui vnus et trinus est, iuratos hosteis sequeretur, pudore et morsu simul conscientiae iniecto, ad haec proprio periculo monitum perpulit, vt impia superstitione abiecta errorem agnosceret, et quamprimum se cum fortibus verae fidei propugnatoribus ad exstirpandam Mahumetanam sectam coniungeret. itaque mox mutata religione, quo fidem suam magis Simoni approbaret, duos praefectos ac cubicularios regios comprehendi iussit, et nouum foedus cum Simone, diuisa cum eo Turcica pecunia, ictum captiuorum, quos securi percussit, sanguine obsignauit. quo nuncio accepto in furialeis iras exarsit Ferhates, et fidem sollemni iureiurando obstrinxit, Mustafae iniuriam Othomanico nomini factam minime inultam fore, sed antequam e prouincia decederet, ferro flammaque se eius ditionem vastaturum. interim cum praesidiarij, qui Teflisij erant, comeatûs penuria periclitarentur, iis subueniendum ante omnia ratus, Hassani purpurato, qui primus, cum Mustafas summae rerum praeesset, auxilium in oppidum feliciter intulerat, et Aliculim Chanum Persam ceperat, negotium dat, vt


page 546, image: s546

nouo subsidio locum firmaret, in id consignatis in eius manus XL OIO ducatorum et copiosa annona, cui deducendae attributa XV OIO delectorum manus. decem dierum spatio susceptum et feliciter confectum negotium, in itu et reditu leuibus proeliis tantum consertis, et amissis aliquod sagmatariis iumentis. mox et missus Resuanus purpuratus cum V OIO delectis, vt fidem a Ferhate datam liberaret, qui ferro flammaque Altuncalam, Carachalam, et alia Manucciaris ditionis loca haut minore, quam imperatum fuerat, immanitate vastauit, armentis et gregibus abactis, ac innumeris capitibus in miseram captiuitatem abductis; tantaque Turcorum intemperies fuit, vt quaecunque loca pedibus calcarent, non vestigiis humanis, sed fulmine tacta viderentur. inde reuerso ad Ferhatem, qui iam Ardacanum processerat, Resuano, per Oltianam viam Erzirumum iam inclinata tempestate reditum est, ac statim dimittitur exercitus, datis de successu rerum ad Amurathem a Ferhate literis, quibus et impetrauit, vt Hassan ob rem bene gestam veste, hasta et scuto inauratis donaretur. ipse Erzirumi mandata Sultani in sequentem annum opperiens, reliquum hiemis exegit. diuersa parte Osman, qui ad Pylas ferreas haerebat, fidos ad Portam ablegauerat, qui mitti peterent praetorianos scloppetarios, artifices fundendarum machinarum peritos, architectos fabricandis tam minoribus quam maioribus triremibus, socios item naualeis, cum eorum praefectis. praeterea rogabat, vt pecunia iuuaretur, et aliqui ex Graeciae et Asiae minoris, necnon Sebastiae praefectis summitterentur. nec abnuit Amurathes. igitur cum ij ad Osmanem venissent, fabricandis triremibus aliquandiu temporis insumptum, quibus Caspij maris litora crudeliter infestata sunt. ablegatae et terrestres copiae, vt tam Atropatensium, quam finitimorum agros non minus amicorum, quam hostium rapinis dirum in modum agerent ferrentque; quae plerunque magno suo cum detrimento ab excursionibus illis reuertebantur. capta in Atropatia Sumachia, in eaque praefectus et rationalis constitutus fuit. nec longe a Portis ferreis Tabbassara et Cabba in potestatem Turcorum venerunt; quibus locis praefectos cum idoneis praesidiis, machinis bellicis, ac annonis Osman imposuit. Vt in Asia et apud Turcos, sic et in Christiano orbe variis casibus hic annus insignis fuit. Romae magna annonae penuria fuit laboratum, ex qua maxima caritas secuta, ita vt tenuiores, qui parum obsonij comedunt, sed solo pane aluntur, octo baiocis, id monetae genus est, in panem cottidie ad vescendum consumerent. quae incommoditas ad duos menseis durauit. postea quod Pontificiorum ministrorum siueauaritia siue negligentia peccatum fuerat, Pontificis cura ac benignitate resarcitum est. tristior ex quorundam nobilium et satellitum dissidio casus incidit, qui Pontificis animum non mediocriter perculit. caritati praeter caeli intemperiem caussam dare exules creditum erat, qui nimium quam multi toto Latio erant, ad portas vsque vrbis frequenter excurrentes, et infestas latrociniis vias facientes frumenti importationem impediebant. in eos proinde minacibus edictis propositis, vt seuerius animaduerteretur, mandatum fuerat. et quia fauore nobilium confisos eos etiam intra vrbem recipi et latere compertum erat, negotium datum Io. Baptistae Bozellae Asisinati latrunculatorum in vrbe praefecto, vt latenteis vbicunque diligenter conquireret, et coram iudicibus sisteret. is cognito, in aedibus Vrsinorum, quae ob splendorem familiae iure asyli ab antiquo gaudent, et, quamuis sublatis illis a Pontificibus immunitatibus, id iuris quantum possunt, retinent, per absentiam dominorum cum comitatu suo aedeis in Senensi platea init, et post exiguum paucorum hominum, qui reliqui in iis erant, non tam certamen, quam dissensum, cum in eo esset, vt captiuos secum adduceret, superuenit Raimundus Vrsinus, Iordani Vrsini, qui sub Henrico II diu honorifice militauit F. cum Silla Sauello, et Octauio Rusticio, praefectumque allocutus, rogat eum, vt captiuos dimitteret, nec loci siue religionem siue immunitatem violaret. cum praefectus recusaret, exacerbatus Vrsinus in verba contumeliosa prorupit, vicissimque


page 547, image: s547

contumeliis petitus cum iniuriam non ferret, neque tamen e dignitate sua existimaret, hominem, vt rebatur, sua ira indignum ferro percutere, virga, quam equitans gestabat, humerum praefecti strinxit. quam iniuriam ille non qua debuit moderatione tulit, sed ad suos, qui scloppetis, bipennibus, et gladiis armati erant, conuersus imperat, arma expedirent, et manus in percutientem iniicerent. nec segniter praecipiti mandato parent satellites, displosisque scloppetis Rusticucius primus sternitur; Vrsinus et Sabellus tam grauiter sauciantur, vt ex vulneribus post biduum obierint. ea re mirum quantum animi in vrbe commoti sunt. nam mox clientes familiae Vrsinorum mussare; plebs Vrsinis fere addicta factum detestari, nobilitas vniuersa, etiam quae Vrsinis minime fauebat, tamen suam caussam agi rata, seque in ordinem cogi indignata, fremere, tumque occasione capta Vrsini cum amicis passim discursare, vias insidere, percussores vbique vestigare. ex iis reperti quidam statim festinata vltione confossi. Bozella post facinus patratum sero magnitudinem eius agnoscens vrbem deseruit. Pontifex vir miti ac timido ingenio, qui factum nollet, et tamen infectum reddere non posset, in tanto tumultu pro remedio dissimulationem adhibuit, ac primo plebs furori paullum indulgendum censuit, ratus mox eam, vbi impetus resedisset, poenitentia subeunte ad officium sponte redituram. interim capti quidam ex satellitibus, qui aliorum criminum praetextu ad placandum tumultum capite luerunt. siquidem ad auctoritatem suam pertinere existimabat Pontifex, ne propterea plecti viderentur. ex fuga et retractus Bosella, qui temeritate sua caedibus caussam dederat, et paullo post ob aliam caussam securi percussus est. nec tamen heic malum stetit. nam Ludouicus Raimundi frater homo peruicaci audacia, et qui vitam eripi sibi quam illustrissimae familiae decus calcari patientius ferret, iniuriae tantae impatiens Vincentium Vitellium Iacobi Boncompagni Pontificis F. et Ecclesiae gubernatoris vicarium, cuius mandato id factum sibi persuaserat, dum sub vesperam in cisio sedens domum rediret, aggressus interfecit. quamobrem solum vertere coactus aliquandiu exulibus se ducem praebuit, magno sui per totum Latium terrore sparso, et ad extremum in Veneta ditione, de qua maiores sui tam bene meriti erant, receptum habuit, infelici tamen exitu, vt in sequentibus videbimus. missi interim in Picenum et Vmbriam Sanflorianus et Christophorus Boncompagnus Rauennae archiepiscopus Cardinales, qui exules licentiose grassanteis compescerent, et in receptatores seuere animaduerterent. Nec paullo quietiores apud nos res erant, vbi Regem quamlibet otio et priuatis affectibus intentum multa discruciabant, aeque de fratris vtraque fortuna sollicitum. nam si res ei ex voto succederent, ne Belgij opes in se olim verteret, metuebat; et ad securitatem regni ac famam, qua imperia constant, pertinere existimabat, ne frater non solum fortunarum suarum, sed nominis Gallici, si secus quid accideret, iacturam faceret. eo fiebat, vt neque auxilia ei omnino negarentur; sed neque satis valida, et in tempore submitterentur. nam prudentiores circa Regem ita censebant; quando res eo deuenisset, vt Belgium antiquum ac legitimum dominum eierasset, omni ratione enitendum esse Regi, vt membrum a reliquo regni corpore auulsum data occasione cum ipso conglutinaretur. sic enim optime securitati eius consuli tanta accessione facta. neque vero patiendum esse, vt alter quiuis occasionem hanc in vsum suum arripiat, ne in Belgio vt alias constituta belli arce inde, cum volet, publicam regni quietem conturbet. vt autem, quam minimo sumptu ac negotio fieri posset, eam Belgij quam Andinus nunc tenet, partem nanciscatur Rex, consultum videri, ne fratri opem vllam ferat; sed eum ad summas angustias, quod breui eueniet, redigi sinat, vt tandem Regis se arbitrio permittere cogatur, condicionesque, quas velit Rex, accipiat; sic enim futorum, consumptis Ordinum et Andini opibus, postquam Philippus iam eleuata apud mercatores ob non persolutas superioribus temporibus vsuras fide ab omni externo auxilio inops proprias pecunias ac facultates consumpserit,


page 548, image: s548

vt Ordines et Andinus ad opem Regis implorandam adigantur: illi quidem, quod desperata cum Philippo post tantam iniuriam reconciliatione alium quempiam principem sibi necessario asciscendum intelligant: hic, quod honestius ducat, se fidei Regis ac fratris summittere, quam parta tanto labore ac sumptibus summa cum nominis sui infamia hostib. aut aliis relinquere. interea, aiebant, Rex quasi in specula sedens et ad omnes occasiones intentus pecuniam, militem, ac cetera ad futurum bellum necessaria comparabit, et quid Imperium, Caesar, Austriaci in Germania, ac denique Hispani molientur, quasie longinquo explorabit, et pro temporum conditione negotia. sua ordinabit. tum dispositis rebus Regi ad apertum contra Philippum bellum veniendum erit, hac ratione, vt ante omnia impediat comeatûs in Belgium importationem. id autem perfacile erit, classe in portubus, quos optimos circum habet, instructa, cum contra nullos idoneos Hispanus habeat; rursus copiae adMosae et Rheni confluentem mittendae erunt, et in Lucemburgensi agro exercitus alendus, ac si fieri possit, Lucemburgum, Theodonis-villa, et Monmedium in potestatem redigenda. quae si fiant, excluso ab omni parte in Belgium aditu, florentissimae illae regiones paruo negotio ac fere citra sanguinem sub manum regis venient; qua in re cauendum summopere erit, ne res proelij aleae committantur, sed Galli contenti excursionib. infestis praedas agere et interdum messem corrumpere, commodis locis castra muniantj; de cetero a proelio abstineant, exipectentque, dum obfirmatiores populi vltro necessitate vrgeate deditionem faciant, neque vero si adeo commoda proelij occasio detur, iis omnino pugnandi libertate interdici debebit, ne animorum vis et impetus, quo Galli plurimum valent, nimia patientia retundatur, et cum opus erit, ad pericula hebescat. quod tamen raro nec nisi opportunitate summa inuitatis faciendum erit, eo minore periculo, quod si, vt saepe accidit, euentus non reipondeat, paratiores habeant in limite copias, quibus damnum acceptum sarcire possint. hostibus autem semel victis, vno proelio debelletur. hae rationes et commoditates Belgij in potestatem redigendi ab illis Regi proponebantur. quam ad expeditionem vt eum magis incitarent, nisi condicionem acciperet, belli in Gallia habendi necessitatem ipsi impositam obtendebant, sicque disserebant, fratre opibus ac facultatibus destituto ac belli vlterius pertaeso, mox inter eum et Ordines mutuas querellas, ex querellis contemptum ac discordias exorituras, cum neutri omni re exhausti in alterius fide aut opibus sibi quidquam praesidij esse sentient, ac proculdubio fore, vt Andinus, pactorum oblitus, loca quae poterit, securitatis ae defensionis suae caussa occupet, eoque facto in Galliam reuersurus sit, iniuria tanta accepta iritatus, et de fratre querellam apud omnes ordines facturus; tunc; repetitum iri rationes ad Senatum Parisiensem initio huius belli et ad alias regni Curias transmissas, se id negotij maiorum suorum, inprimis parentis et aui exemplo suscepisse, qui cum vnius oppidi aut loci muniti caussa tam damnosis bellis se implicare minime dubitauerint, eo sibi maiorem habendam gratiam, qui non vnum oppidum aut propugnaculum, sed integras prouincias oppidis et opibus florenteis sui iuris fecerit; quas tamen Rege auxilia denegante maxima cum nominis Gallici infamia deserere cogatur. tum ad fratris inuidiam multa additurum; negligi commodissimas opportunitates regni limites proferendi, ac contra hostileis impetus muniendi, vnde non solum magnumdecus ad regnum redeat, sed hoc proculdubio commodum sit subsecuturum, vt populus tot intoleradis tributis grauatus, olim omni onere leueturquae si ad commouendos regni Ordines parum valitura sunt, ad extrema remedia eum descensurum, et incusata ciuili administratione postulaturum, vt conquentus Ordinum celebrentur, quorum exsententia res confusae ordinentur, regni securitati ac dignitati prospiciatur, populus tributis leuetur, aulicis mancipiis, quae nihil aliud quam gratiam vilib. obsequiis et questum consectentur, facessere iussis, consilia rep. digna capiantur. ita enim fore, vt quando nihil praeter amplitudinem, decus, ac salutem regni ambiant, Ordines vel inuito rege sibi suppetias


page 549, image: s549

decernant. si ergo quod Deus auertat, ex desperatione eo Andinus deueniat, videndum Regi, quanto cum vniuersi regni detrimento ac regiae maiestatis imminutione id secuturum sit. proinde periculo in tempore praeuertendum, spretaque Hispanorum amicitia quamprimum de rebus Belgicis serio cogitandum, et consilia non solum regno vtilia sed necessaria capienda esse. his rationibus victus potius quam persuasus Rex, quanquam ab omni consilio generoso alienus, atque adeo futuri securus praesentibus voluptatibus decus et securitatem regni posthaberet, tamen cum nutare videretur, qui circa eum erant siue insita ignauia, siue rebus Hispani in occulto fauentes cum contradicere aperte non auderent, viam mediam institerunt, qua honestioris consilij rationem eluderent, et his condicionibus, quas Ordines Belgij minime admissuros norant, Regem cum iis pacisci paratum ostendunt, si caueatur fratre sine prole decedente, regem Galliae ac posteros eius in Belgij hereditatem successuros; alioqui durum videri, vt se tanto bello temere implicet, grauibusque sumptibus se regnumque oneret, nulla emolumenti exeo obuenturi aut refundendorum sumptuum in posterum spe. vix tandem his condicionibus cum regina a Rege impetrasset, vt fratri ad bellum Belgicum suppetiae e Gallia darentur, reiectis ab ordinibus condicionibus, negotium omnino omissum est, Rege occasionem a generosis consiliis discedendi quaerente, et repertam auide arripiente. at Andinus, qui quid in aula ageretur, per parentem et alios certior factus minime ignoraret, iam futuri anxius animo agitare cepit, qua ratione angustiis ac calamitatibus, de quibus ab amicis, quos in Gallia habebat, admonebatur, quasque iam mente concipiebat, se extricare, et effugium in tempore parare posset. nullum autem commodius remedium visum, quam si praecipua Belgij loca sui iuris faceret, eaque cum plena potestate armis teneret. nam Beigas natura feroces deficientibus auxiliis subito mutaturos, et fastidio sui subeunte cum Philippo veteri domino reconciliationem tentaturos, eoque magis, quod se expulso pro tanto beneficio aliquid gratiae in religionis caussa, quae eos hactenus remorata sit, se ab Hispanis impetraturos sperent. alioqui instabilem ac parum firmam esse spem, quae in plebis ad quamuis auram mutabilis et religionum diuersitatibus scissae ingenio collocatur. his accedebant hominum, qui circa ipsum erant, rebus propriis magis intentorum, quam de fide et existimatione principis sollicitorum voces et veluti expostulationes; vsque quo tandem suae potentiae illudi pateretur? suos cum miseria, egestate, inedia inter iurgia et contumelias assidue conflictari. militi stipendium, et quae ad vitam necessaria sunt, denegari. vulneribus, morbis, quasi inter hosteis versentur, cottidie perire. haec praemia pro tot exanclatis laboribus, ac periculis superatis rependi. in Ducem titulos inaneis et vmbram imperij collatam; penes alios summam rerum potestatem esse. iam tandem expergiscatur, et dignitatis suae memor potestatem iure delatam armis tueatur. igitur re deliberata inter conscios, condicta dies ad XIII Kal. Febr. qua Brugae, Antuerpia, Dunkerka et alia munita circum loca occuparentur. id clam Monpenserio, Vido. Lauallo, Rupifulcaudio comitibus et Auantinio actum, quos si res ex voto succederet, fortunam secuturos, et consilium post successum laudaturos sibi peruaserant. dum omnia instruuntur, Dux ne nihil ageret, Henricum Guferium Bonniuetum Eindouiam versus, haut longe a Silua-ducis mittit, qui Henrici Schermerij, qui oppidi situm apprime nouerat, opera locum noctu inuadit; ipse Schermerius primus moenia superauit, et post exiguum certamen, quo L circiter Epirotae in praesidio relicti caesisunt, oppido potitur VII Eid. Ianuar. reliqui praesidiarij, qui in munitionem proximam confugerant, vitam saluam pacti mox deditionem fecere. paullo post Helmonta, Horsta, et alia loca firma in potestatem venere, ita vt Silua-ducenses, et Bredani tam vicinis Gallis sibi metuere Geldriae ciuitates, quae Parmensis praesidiis non tenebantur, iam de condicionibus cum Duce agere inciperent. appetente demum tempore negotium


page 550, image: s550

datum tribunis, qui in praesidiis vicinis erant, vt loca, quibus impositi erant, occuparent. ipse Dux Antuerpiam sibi sumpsit. principium a Dunkerka ob portus commoditatem factum, in qua cum legione sua erat Chamosius. is per Trelonij maris et Flandriae orientalis profecti absentiam rixa de industria excitata ob praedam a nautis praesidiariis factam arma contra oppidanos capit, nonnullisque interfectis, dum illi de iniuria conquesturi ad Ducem profecti essent, rursus vim facit, et simulato a Belgis praesidiariis metu eos oppido pellit, et vrbem in potestatem redigit. Dismunda item excitato incendio, dum oppidani ad illud restinguendum accurrunt, a nostris intercipitur. idem Teneramundae factitatum, Viluordae, et Vinocibergae, vbi Galli Belgas numero vincebant. Alosti, Neoportu, Ostendae cum idem tentatum esset, conatus non successit. Brugis paullum res a periculo abfuit. V cohortes Gallorum praesidio vrbis impositae erant, quarum metu Brugenses, cum adhuc esset oblcurus et incertus de Dunkerkae successu rumor, V aliis, quae Meninga ex compacto veniebant, transitum per vrbem permittunt. cumque hae ad forum vsque peruenissent, vlterius pergere recusant, ciueisque aliquot instanteis displosis scloppetis interficiunt. quo dato signo tribunus aliarum V cohortium suos arma capere imperat, et in curiam ciuitatis venit: quem mox Senatus ope stipendiariorum, qui arcem satis munitam tenebant, comprehendi iubet. ac dum vrbis ductores sub suo quisque vexillo conueniunt, ad cohortium duces scribit, eosque vt in Curiam euocat. qui vbi venerunt, et ipsi e vestigio comprehenduntur. ea re territae V cohortes, quae Meninga venerant, forum delerunt, et in aream Branbergam tendunt, atque inde per Cruceiam portam exeunt. Senatus interrogatis singillatim ordinum ductoribus ex iis cognoscit, Gallos Ducis iussu idem, quod Brugis tentauerant, et Antuerpiae ausuros; quapropter illos quamprimum vrbe emittit, ac postridie quid Antuerpiae actum esset plenius cognoscit. resautem in hunc modum accidit. Dux ante biduum omneis copias ad suburbia vrbis admouerat, quasi exercitum in vrbis conspectu lustraturus, ex eaque occasione plerique e nobilitate, qua fere Gallicae copiae constabant, ad Ducem venerant, quasi salutandi caussa, quibus mandatum, vt proxima nocte Croneburgam portam palatio principis vicinam cum armis occuparent, et per eam militem in vrbem immitterent. sed cum rumore sinistro iam tum de Gallis, quasi praedae vrbis inhiarent, sparso, et per Petrum Alostanunum vrbis consulem ad Ducem ipsum perlato catenas tendi, candelas passim per vicos accendi placuisset, mutata consilij ratio, et in crastinum. hoc est, in XVI Kal. Febr. dilatus conatus. eo die summo mane Dux in cubiculum Arausionensis per speciem honoris et officij venit, ire se ad exercitum praesentia aspecturum, comitemque optare ipsum Arausionensem significans. ille, qui de rumoribus iam cognouisset, et a quibusdam Gallis Protestantium religioni addictis ante monitus esset, qua erat animi moderatione, ob firmam minus valitudinem se excusare, coelum imbribus turbidum caussari, tum super suspicaci gentis ingenio praemissis quibusdam Ducem hortari, vt in vrbe manere vellet. Dux quidem assensu pro tempore simulato digreditur; sed moxre inter suos agitata, cum non diu tardaturos de successibus in aliis vrbibus nuncios prouideret, quamuis poenitentia fortasse subeunte iam rebus non integris ad destinata pergit. igitur mittit ad Arausionensem, qui vt coelum, ita consilium mutatum referrent; simul mature pransus vrbe cum suis proficiscitur. profecturo eo catenae et repagula platearum, quae ad duasportas ducunt, aperta solutaque fuerant, cum incertum dicerent stipatores, per vtram portam exire vellet, eaque de caussa tribuni ciuium Iacobus Falia Rubrae, et Iacobus Vierendelius Kipdorpiae portae astabant paucis comitati, quippe sub prandij horam dilapsis in domos suas ciuibus; et vici illius ac Kipdorpianae portae inquilini aliis in vrbis locis stationes agebant. honori abscedentis suum Philippus Schonouius vrbis Consul comitatum adiunxisse dicitur: quidam etiam scripsere, cum non multum processissent, Ducem quasi iam re confecta exultantem


page 551, image: s551

minime iactationi temperasse, et humero Consulis ter percusso subiecisse; haec illa dies erit, quae vana principatûs imagine deceptum adhuc me deinceps verum rei Belgicae summumque Ducem imponet. tamen quo minus credam, facit perspectum Ducis ingenium secreti tenacissimum, et quod proinde minime verosimile fit, in iactationes tam intempestiuas iuueniliter erupisse. dum circiter cum CC equitibus Kipdorpiam portam versus equitaret, iuxta pontem sublicuim a stationibus perhonorifice salutatus est. heic re primum cum Monpenserio et Lauallo ac Rupifulcaudio comitibus communicata, cum et ipsi in partem vocarentur, Monpenserius facti atrocitate perculsus, et pro se pauca ac fide erga ipsum sua prolocutus, gentis decus, ex qua prognatus esset, non pati respondit, vt claritudini eius tam foedam labem inferret. itaque parendi necessitatem deprecatus, vt se excusatum haberet, Ducem rogauit. idem a Lauallo et Rupifulcaudio responsum. continuo quidam Gallus ad id destinatus, cuius nomen, vtinam et cum eo facti infamia, obliteratum est, ad stationem procedit, male habitum se ex equi calce assimulans, qui a Keiserio praefecto stationis perhumaniter compellatus e vestigio ipsum lorica forte defensum irrito pugionis ictu petit. id signum et principium patrandi facinoris fuit. confestim Galli comites ingruunt, ferroque stricto Hadrianum Vierendelium tribunum obtruncant, et statione deiecta loco potiuntur. inde in vrbem versus impetus, quem primi CC aulici equites, qui Ducem comitabantur, eius mandatu ingressi sunt, totusque repente exercitus conuersis signis sequi visus; Missam pro tessera, et sua in manu vrbem partamque victoriam clamitans. Dux ipse extra vrbem festinanteis stimulabat, et Heluetios, vt propere venirent, vrgebat, identidem vt a praeda abstinerent, rogans. primi circumposita hinc inde portae moenia occupant; alij vsque ad portam Caesaream sparguntur, potitique tormentis ea contra ciuitatem vertunt; alij per plateam Kipdorpianam ad pontem vsque vinearum; asij denique per plateam nouam ad ipsam vsque mercatorum basilicam, Bursam vulgo vocant, armati ac confusis clamoribus excurrebant, modo se amicos clamantes, modo caedem et exitium interminantes. contra atrocissimus ciuium clamor intra vrbem oritur, arma poscentium et sumentium. ignari quidam; alij praeuiderant, et quamuis diuersitate religionum scissi, tamen coniunctis animis pro vita, liberis, vxoribus in communi caussa miscent iras, et gnauiter se conatibus nostrorum opponunt. primum se turbatis ducem praebuit Reinerus Michaldus, dein Gaspar Pileo primarius centurio, vulgo Sergentum maiorem vocant, qui in Philippi Schonouij, qui interim se nostrorum manibus explicauerat, et in vrbem non citra vitae periculum reuersus fuerat, legione militabat. is tendi catenas prius solutas curaucrat. confirmatis tam praesenti defensorum virtute omnium animis crebrescit certamen. hinc ambitio et praedae sanguinisque sitis nostros vltione ob iniurias, vt sibi. videbantur, acceptas ardenteis; hinc vera virtus ciueis et pietatis ac suorum amor pro aris et focis. pugnanteis acrius accendebant. Arausionensis, qui in arce in extrema vrbe sita longe diuersabatur, ad tumultum tandem prosilit vix primo rumori fidem tribuens, donec ex pomerio rem serio agi incredibili animi maerore conspexit, et contra tendentem Feruacium cum iis, qui in vrbe remanserant, disturbat, captoque vincula iniici iubet. duce capto non paullum infractus Gallorum impetus. tandem caussa certamen diremit, quae nisi iusta subsit, pudore et conscientia terrente arma militi excutit. igitur nostris paullatim animi labascere; contra defensoribus crescere; omnis fexus, omnis aetas pugnam inter eos ciere, mirumque dictu conglobata mulierum multitudo atque imbellis plebs mutuis hortatibus tormenta admouere, quorum displosione inclusi catenarum repagulo equites disturbati sunt. languente demum primo Gallorum impetu tantus ciuium ardor memoratur, vt quibus glandes plombeae deessent, animis industriam facientibus numos marsupiis promptos et dentibus mansos protinus scloppetis indiderint et exploserint. itaque post horam mutata rerum facies;


page 552, image: s552

ingens in porta mutuo se occursu impedientium strages edita; cruore et strue corporum oppletae passim viae, diro vbique ac deformi spectaculo. augebant horrorem spectantibus inter aceruos eminentia mortuorum aut spiritum adhuc inter gemitus ac cruciatus trahentium capita. multi cum portam cadauerum mole obstructam viderent, cum aliud effugium non haberent, se in equis e pomerio praecipites in fossam dederunt; inter quos fuit Tianius e Merodana familia vir nobilis Alosti praefectus, qui cum post desultationem enatasset, glande in caput adacta enectus est. Dux inter haec extra portam euentum opperiens, confluentibus ad eum primariis ducibus, et in iis Birono, qui maxime factum detestabatur, cum nemo porta, quam a suis teneri sciebat, egredi, multos per moenia in fossam praecipitari e longinquo cerneret, rem confectam putabat, iam frequentibus adulatorum gratulationibus. verum vbi suos esse, qui praecipitabantur, et in se suaque agmina ex vrbe tormenta explodi vidit, poenitentia sera ductus retro in castra concessit. iam cum nulli Gallorum se amplius defenderent, quidam e collegio sagittariorum, qui se in domuncula speculatoria supra pontem incluserant, ad portam venerunt, et transcensis cadaueribus cataractam demiserunt. inde vacuando loco labor impensus, in quo plus temporis fuit, quam in ipso conflictu. ex ciuibus circiter C cec dere; nec minor numerus postea ex vulneribus periit. in iis fuere clarioris nominis is, quem dixi, Hadrianus Vierendelius, Baltasar Thassius vigilum praefectus, Michaldus et Pileo, qui ad latus Schonouij pugnaus glandis ictu occisus est. ex Gallis OIO CC, et iu iis Claudius Bellouillarius Fani Aniani comes, et eius filius, Io. Turrius Landrius Castrorufus, Sanblancartius Bironi F. Sesseuallius Viluordae praefectus, Gedeo Pontius Vigeanus Francisci Pontij Mirambelli F. Iacobus Brilacus Argius Fonpertusius homo pugnax et ob egestatem audax, haut satis memor mandati Ducis, qui praedas prohibuerat, praematura auiditate, non exspectato euentu in domum locupletis argentarij inuaserat, et tanquam humanitate ductus imminentis exitij monet, nihil spei amplius superare ostendens, quam si aequis condicionibus ac praemiis amici officium demereatur. ille plenus fiduciae securitatem hominis admirans, nam iam ciueis in vrbe dominari intellexerat, vultu ad metum, dein ad modestiam composito gratias agit, simul hospitem quasi opibus recludendis in cubiculum ducit, vbi seruilibus plagis ipse comitesque conficiuntur. multis etiam ex iis, qui Protestantium doctrinae addicti erant, his immisti aut caesi aut capti sunt. Iustinus Nassauvius, qui cum Ducis aulicis venerat, perfugium in quadam domo habuit ac seruatus est. captus in vrbe praeter Feruacium et Arturus Cossaeus Constantiensis episcopus magnus Ducis eleemosynarius et complures alij, post modo fere sine pretio dimissi. Dux in Berchemia arce pernoctauit, loco incommodo sine comeatu et omni necessaria supellectile. inde Philippum Lantmeterum et Schorellium ciueis Antuerpianos forte extra vrbem repertos cum literis ad Ordinum delegatos mittit, quibus de beniuolentia sua erga Belgij ordines, de opera a se suisque tot aditis periculis pro ipsorum salute nauata quaedam praesatus postremo subiicit, se indignis adeo modis habitum, ex eoque exacerbatum, vt id hodiernae sedirioni occasionem praebuerit, non sine ingenti animi sui dolore ac poenitentia. cum vero in eadem propensa erga Belgas voluntate perseueret, se haec ipsis voluisse significare, vt certior redatur, quidde S. C. statuerint. id se scire cupere, ante quamq uae animo proposuit, exequatur, quod vt per Lantmeterium et Scorelium rescribant, rogat; petit insuper, vt Volradus Mansfeldius, is Duci cum aliquot equitum Germanorum vexillis militabat, ad se mittatur, cum supellectile sua et procerum, qui in suo comitatu sunt, praeterea chartis et scriniis Quinzaei, qui ipsi a secretis epistolis ert et aulico omni famulitio, et Constantiensi episcopo. ad haec nihil a Senatu vrbis responsum, sed res ad Ordinum proceres et Arausionensem remittitur. huius humanitati ac prudentiae debetur, quod in captiuos post primum calorem certaminis a furente plebe vlterius saeuitum non sit; quamuis


page 553, image: s553

non deessent, qui proprio periculo eum terrerent; et non solum vrbem; sed ipsum ea coniuratione peti affirmarent. sed vir insita animi magnitudine supra omnem priuatae iniuriae sensum positus vere se parem moderandis ferocium populorum ingeniis ostendit, qui in tam iusto dolore sibi ipsi moderari potuit. nam et Senatui et delegatis dum deliberant, mox auctor fuit, vt comeatum in castra mitterent. quod tamen non nisi quarto post die factum. interea Dux inopia pressus Bernardinum coenobiumversus iter institerat, inde Scaldi transmisso Teneramundam petiturus. sed Antuerpia missis praesidiariis nauibus transitu prohibitus est, et misso Noritio cum XXIII Anglorum et Scotorum signis Vasia occupata, et laxatis cataractismagna Teneramundani territorij pars aquis mersa. vnde ad extremas angustias redactus exercitus, et equitatus Mansfeldianus a Duce ad Parmensem defecit. tandem necessitate vrgente Netae flumen iuxta Dusflam superauit, et vltra Dilam exercitus Rimenantum versus iter habuit, inde per Viluordam Teneramundam perrecturus. sed rursus Mechlinienses in totum illum tractum aquas effuderant. itaque vix tandem summo cum discrimine Dux multis ex suis submersis per incerta vada in tutum euasit. dum Dusflae esset, tertio post tumultum die ad Oliuarium Templeum Bruxellarum praefectum dat literas, quibus de grauibus iniuriis sibi nuper illatis, et quae turbis Antuerpiae nuper magno suo cum dolore exortis caussam dedissent, querebatur. neque tamen primam suam in has prouincias voluntatem mutatam testabatur, hortabaturque, vt in fide sa cramento confirmata perseueraret, comeatum cum nauigiis aliquotsummitteret, persuaderetque sibi nullam in promissa solutione difficultatem fore: rationem autem tam acris iniuriae sensus in tempore amplius declaraturum se dicebat. ex quibus literis et similibus ad alios scriptis et ad se missis Antuerpiani cum intelligerent tumultûs culpam sibi imputari, scriptum publicant, quo se suo officio, sicut bonos ac fidos subditos decebat, defunctos ostendebant; in collationibus pecuniarum non solum pro rata parte, sed multo ampliora dependisse; paullo ante hunc hostilem conatum plus quam LXX OIO florenorum adnumerata fuifse. ea vero non veteribus stipendiariis, sed tironibus ad inuadendam vrbem a prauis circa principem suum consiliariis data. quod autem facti inuidiain se reiiciatur, id non iure fieri. nam contrarium liquido apparere ex eo, quod eodem die idem Brugis, Teneramundae, Alosti, Dismundae, Neoporti, Ostendae, Viluordae tentatum sit. ac gratias Deo merito agendas, quod non praecipuis locis conatus successerit, quem et nunc toto pectore orent, meliorem mentem Duci det, vt prouincias suae fidei commissas ad aequitatis et iustitiae normam, sicuti sollemni iuramento pollicitus est, non pro animi libidine administret. inde capta occasione foederati, qui alias Male-contenti initio dicti fuerant, et ab Ordinum partibus ante quadriennium discesserant, Hallam haut procul a Bruxellis veniunt, et nomine sociorum Robertus Melodunius Risborgij marchio, Emanuel Lalanius Montinius, et Maximilianus Haluinius Rassingemius ad Ordinum proceres, qui Antuerpiae erant, dant literas XI Kal. Febr. quae tantum decimo tertio post die ad eos allatae sunt. alias et eodem exemplo fere Bruxellasac Mechliniam mittunt. iis ciuitates hortabantur, se respicerent, nec diutius in erroris tenebris, quibus tandiu occaecatae fuerant, versarentur. tumultum Antuerpiensem satis ipsis fidem facere, quid animi sit iis, quos praetextu libertatis tuendae auxilio aduocauerintiam tandem ad se redeant, et rationes concordiae ineant, quibus et idonee ipsis caueatur, et pax firma in Belgio constituatur. ad eam rem se pro caritate erga patriam, fide in regem, amore in omneis vltro operam suam deferre. neque Parmensem officio defuturum, qui regis nomine paratus sit idonee vniuersis cauere. proinde veteribus simultatum suspicionum et odiorum nubeculis ex animis deletis, delegatos quamprimum mittant, neque tam commodam et veluti a Deo oblatam reconciliationis cum rege occasionem sibi peruicaci pertinacia e manibus eripi patiantur. dederat et Leodico in eandem sententiam literas marchio Bergensis, delegatos inprimis mitti cupiens. sed neque ad has


page 554, image: s554

aut illas ab Ordinibus quidquam responsum fuit. plus ponderis habuere Parmensis literae eodem tempore ad Gandenseis scriptae, quibus permoti quidam, qui semper antea partibus Gallicis aduersati fuerant, ante quam animum renudarent, peruicerunt, vt quatuor, quae vocant, Flandriae membra delegatis suis, qui Antuerpiae erant, mandarent, ne adsentirentur, vt cum Duce vlla ratione ageretur, nisi prius restitutis, quas Galli contra fidem datam occupauerant, prouinciarum oppidis. quod non mediocriter concordiae sarciendae rationes turbauit ac retardauit: animaduersumque fuit, non solum priscis temporibus, sed his vltimis bellis, ex quo Gandenses per turbas libertatem a Carolo V olim sublatam et robur pristinum reciperarunt, nullos toto Belgio rerum nouarum cupidiores, nullos violentius mutasse, et in vtraque fortuna ad rerum inclinationem maxima momenta attulisse. nec inter haec Ducis cum Ordinibus dissidia a bello cessabat Parmensis, qui mox Carolo Mansfeldio cum copiis misso Eindouiam oppidum quod aliquot Gallorum et Scotorum cohortibus tenebatur, corona cingit, et omni auxiliorum spe obsessis adempta ad extremas angustias redegit. apud nos nuncio de casu Antuerpiensi et strage Gallorum accepto, non solum in aula, sed toto regno animi maxime commoti ac varie affecti sunt, cum alij iniuriam tantum animo reputarent, et Belgas, qui in Galliis erant, male verbis ac paene facto acciperent: alij ob iniuriam quidem indignabantur, sed ignominiam inde in nomen Gallorum redundaturam magis extimescebant; alij denique iniuriam et ignominiam sentiebant, sed in diuinam prouidentiam profundius intuentes iusto Dei iudicio id tribuebant, cui perperam dominantium vindicta, et salus bonorum aeque curae esset. Rex, qui Guisianos casu in occulto laetari sciret, siue Andini ipsorum familiae infesti odio, siue quod Hispanis iamtum fauerent, et sensim Gallici nominis dignitate in dies apud exteros vilescentemetueret, ne nouis intra et extra regnum motibus ex ea occasione porta aperiretur, rem minime negligendam statuit. itaque statim instigatu parentis Franciscum Pontium Mirambellum, cuius filius in strage desideratus fuerat, Protestantium religioni addictum, eoque gratiosiorem futurum ad Ordines et Arausionensem mittit, eique Matthaeum Brulartum ab epistolis adiungit; quibus Antuerpiam profectis Senatus datus est VII Eid. Febr. ibi cum multa de egregia Regis erga ipsos voluntate et ingenti, quem ex tumultu inopinato accepisset, dolore praemisisset Mirambellus, eo se summa festinatione missum dixit, vt Regis nomine eos rogaret, malo curando lenia remedia adhibeant, neque vnius errati caussa Ducem fratrem, qui vitam et facultates suas tam propenso animo pro ipsorum salute antea exposuerit, deserendum censeant. scire culpam non ab optima eius indole, sed a praecipiti consilio et inconsulta ira profectam; eius sepeliendam quamprimum memoriam, rationesque reconciliationis ineundas, quibus diuulsa hoc casu concordia seruetur; alioqui fore, vt hostis hinc ansam arripiat singulos et diuisos, quos coniunctos nequaquam possit, opprimendi. in id Regem opes suas deferre, contra quoscunque hosteis prouincias sibi foederatas tueri, nullisque sumptibus, quo eae pristinam quietem saluis libertatibus priuilegiis et immunitatibus reciperent, parcere certum. gratiae Mirambello ab Ordinibus actae, palamque testati minime se recusare, quo minus Rex partes suas interponeret, inde de repub. capita conferre ceperunt; et inprimis Arausionensis sententiam dicere rogatus eam scripto, sicuti antea semper consueuerat, complexus est, principio a querella et expostulatione facto, quod maliuolorum hominum sermonibus proscinderetur, quasi motibus inter Ducem et ordines exortis caussam praebuerit. scire ipsos quam mature post complures deliberationes et expensas temporum et instantis belli necessitates decretum fuerit, vt cum Andino conueniretur. postea missos in Galliam delegatos, qui Burdigalam eum vsque prosecuti, postremo cum eo confectis tabulis pacti sunt. ex eo, quae secuta sint commoda neminem latere. nam cum Parmensis duos potentissimos exercitus conscripsisset, alterum in


page 555, image: s555

Cameraci obsidione paene ad nihilum redactum. alterum aestate insequenti instructum nulla re memorabili gesta itidem dissipatum fuisse. praeterea Lochemum nuper Gallorum ope seruatum, eoque seruato Geldriam in fide Ordinum mansisse. dum autem Dux bellum gereret, duos filios regi Hispanorum mortuos, ac multa aduersa accidisse, quae et Hispanorum feroces animos non parum labefactarunt, et contra Belgas in spem secundarum rerum erexerunt. Ducis praeterea auctoritate et opera factum, vt nomen et insignia Hispanica omnino in Belgio abolita et extincta sint. quod tractu temporis quantum momentum ad religionem et res in prouinciis constituendas habere possit, prudentissimum quemque satis perspicere. praeterea omnibus constare, Ecclesias Gallicanas, quarum caussam secum communem ipsi existimare debeant, ei pacem et quietem, qua nunc in regno fruuntur, debere. quae tamen minime eo dicat, vt quod nuper Antuerpiae accidit, vllo modo excusare velit; quinimo sic censere, eam fuisse et consilij peruersitatem ac violentiam, vt Dux ob tentatum facinus iure omni, quod Burdigalensi foedere quaesierit, prorsus exciderit. sed cum de rep. praesens sit consultatio, et tres condiciones omnino proponantur, vt aut cum Hispanis reconcilientur, aut cum Duce nouas concordiae rationes ineant, aut denique opibus ac viribus propriis strenue rem gerant; de singulis ordine dispiciendum esse, quae in rem communem conducibilior videatur. quod ad primum caput, cum Philippo reconciliationem omnino absurdam et intempestiuam videri, nomine et insignibus Hispaniae semel extinctis. nec magis ad propositum esse, quod foederatorum interuentu id commode fieri posse dicatur. nam meminisse ipsos debere, eadem ratione tempore pacificationis Coloniensis multos sollicitatos nuper ab Ordinibus defecisse. idque ad religionis, quam plerique profiteantur, exstirpationem, et prouinciarum ac bonorum omnium perniciem pertinere. nam quem exitum eius reconciliationis fuisse, nisi vt exteri, pro quibus Belgio expellendis tantopere et tanto consensu cuncti pugnauerant, rursus in prouincias introducerentur? nec meliora a Gallobelgis quam a Gallis aut Hispanis ipsis exspectari posse; quorum ea sit impotensambitio, ea iniquitas, vt cunctis muneribus publicis ad se contractis, cum plena potestate nuper rerum potirentur, propterea minime quiescere potuerint. et vero metum subesse, si Hispanis aut foederatis Hispanorum emissariis aureis praebeant, ne Dux iure succenseat, si dum pro salute publica laborat, cum communi et ipsius et prouinciarum hoste agi intelligat. nam sic fore, vt caussam suam et Angliae reginae ac ceteris foederatis principibus approbare, ipsosque cunctis inuisos eo nomine reddere queat. non ignorare se, multos Gallorum odio, in occulto Hispanis partibus fauenteis multa in medium afferre, ac inprimis negotiationis commoditatem, quo reconciliationem cum Philippo promoueant. nec speciosum desideriis suis praetextum deesse, nempe Hispanis longe a Belgio dissitis Belgium non tam facile opprimi, quama Gallis vicinioribus posse. quod fortasse admitti possit, sieadem omnium voluntas et studiorum consensio esset. sed cum longe aliter res habeat, aliter de ea existimandum esse. nam certissimum esse, si Galli viciniores quid contra pacta moliantur, nullos fautores, cunctos aduersarios habituros. Hispanos contra multos iam a longo tempore passim toto Belgio obstrictos habere, quorum ope populareis suos opprimere, religionis libertatem adimere, eiusque loco formidabilem omnibus bonis Inquisitionem rursus introducere nullo negotio etiam sine praesidiis possint; ac merito propterea dici posse, Hispanos ita in visceribus Belgij haerenteis et in meditullio prouinciarum positos ac prouincialib. communione consiliorum permistos Gallis longe viciniores esse. his de caussis minime consultum videri, vt cum Huspanis agatur, aut a foederatis literae accipiantur; si secus fiat, subito exules, fugitiuos, fidei fluxae homineis cultus diuini ac patriae hosteis infestissimos huc confluxuros, omnique astu, machinis, ac dolis enixuros, vt discordiarum semina inter ciuitates spargant, quibus turbata quiete, et separatis bene conuenientium consiliis miseros prouincialeis negato ad deliberandum aut sibi prospiciendum spatio crudeliter


page 556, image: s556

inuadant, ad dira quaeque perpetienda compellant, et postremo in seruitutem morte peiorem abducant, quod ad Ducem attinet, eum et iure suo, sicuti iam dixerit, excidisse, et si quidem prauis consiliis insistat, metuendum esse, ne se et exercitum perditum eat, et porro maiora illatis damna Belgio inferat; quippe cum suorum clade iritatus, et decoris iactura exasperatus extrema quaeque ex desperatione tentaturus videatur. multa in eam rem dici posse. sapientis non esse bis ad eundem scopulum impingere. et vt nihil periculi subsit, si cum Duce rursus paciscantur, tamen suspiciones inter duas nationes non ita cito purgari posse, vt sincera et solida gratia inter eas, quod maxime optandum sit, coire queat. praeterea vero simile fieri, eos, qui circa ipsum sunt, et prauorum consiliorum ei auctores fuerunt, semper religionem oppugnaturos, et materiem odiorum aduersus Protestanteis ei assidue suggesturos. multos eriam sic censere, nefas esse cum iis foederis societatem inire, qui alterius aut diuersae sunt religionis. at contra ita se existimare, nisi cum Duce agant, proculdubio esse, eas quas nunc in potestate hahet, quasque subsidio destitutas minime tueri potest, illum hosti traditurum. at id quanto cum totius Belgij damno? quid enim Bruxellis, Alosti, Hipris, Meningae, Gandauo, Antuerpiae denique, iis amissis, fiet? quid si hostis horum locorum potens agro circumposito late potiatur? quantis in periculis Eindouia, quae iam nunc arcta obsidione premitur, quantis in angustiis Diestemum, Hocstrata, Mechlinia, imo totius Geldriae et Zutphaniae tractus versabitur? ad haec perpendendum esse, si condiciones cum Duce recusent Ordines, non solum ipsum Ducem, sed regem Galliae acerrimos hosteis habituros. atqui ex Galliis omnem comeatûs, quo sine exercitus consistere non possunt, commoditatem et spem pendere. adempto autem cum Hispanis et Gallis commercio, quid spei Belgis superesse? neque vero satis ipsis aequam futuram Anglorum reginam. nam vt quod Antuerpiae actum sit, minime probet, imo summopere detestetur, cui dubium relinqui, cum intelliget per Ordines stare, quo minus concordiae instaurandae ratio ineatur; quin grauissime ferat, communi hosti ad has prouincias inuadendas interim per intempestiuas dissensiones aditum patefieri? quas ad angustias non solum ciuitates singulae, sed vniuersi Ordines redacti sint, neminem non videre, et quod maxime dolendum est, etiam hosteis scire. vndique nuncios afferri, collationes recusari, et tamen commune omnium votum esse, vt vrbes, quae in Ducis potestate sunt, quamprimum, reciperentur. at quas in eam rem opeis, quas vireis e suo suppetere? igitur eo res deuenisse, vt nisi cum bona Ducis gratia id inpraesentiarum obtineri nequeat. proinde cum eo amice transigendum videri. quod quidam dicant cum eo ob religionis dissidium transigi non posse, Theologi, non suas partes esse, de hac quaestione pronunciare. ceterum scire, cunctas fere orbis Christiani ecclesias minime eo scrupulo teneri. Gallicanas ecclesias quantumuis procerum Gallorum et principum Germanorum opibus fretas nihilominus cum Rege saepius pepigisse. Heluetiorum ciuitatem, quamuis praecipui eius pagi religione dissideant, cum eodem rege nuper foedus renouasse. quin et Geneuenseis eodem tempore nouum cum ipso foedus ad sui tutelam icisse, et proxima aestate praesentem potentissimi Regis opem magno suo bono sensisse. Anglos, cum Belgio, cum nulla alia quam Romana religio in eo locum haberet, soedus vtrisque vtile seruasse. similiter Anglos Danosque mutuam amicitiam colere. Scotos vero cum Gallis antiquum foedusante IO CCC annos magno vtriusqueregni bono et honestamento contractum summa fide, quanquam mutata interea religione, etiam nunc retinere. has prouincias cum Imperio, et Imperium cum his prouinciis in mutuo foedere perseuerare. Imperij principes et Ordines alterius religionis imperatorem sibi delegisse. ecclesias Protestantium in Polonia in Regem a sua religione alienum nuper consensisse. et si vetera repetantur, Valdensium olim cum rege Boemiae, et vallis Angroniae accolas non ita pridem cum Sabaudiae duce transegisse. itaque nec se posse damnare eorum consilia, qui tot exemplis confirmati cum principib. diuersae religionis paciscuntur.


page 557, image: s557

haec mature vt apud se perpendant, orare. nam prouidere se, diuersas prouinciarum fore sententias, et si quidem cum Duce conueniatur, quasdam ciuitates proculdubio ab aliis dissensuras ac discessuras, si non conueniatur, nonnullas sibi priuatim prospecturas, ne ab aliis deserantur, et parti, cui maxime fident, et quam commodius nancisci poterunt se adiuncturas. quod si neque cum Hispanis, neque cum Gallis transigi tutum videatur, superesse, vt se propriis viribus et opibus tueantur, quam ad rem multis rebus opus esse, quorum magna inter ipsos sit penuria. nam ex indigenis raros militiae praefectos ac tribunos belli vim reliquos fecisse; multos ab ordinibus ad Hispanos defecisse. igitur extraneum militem magno conscribendum, qui tamen tam male hactenus acceptus vix ac magno negotio retineri poterit. sed inprimis pecunia opus esse, vnico belli et rerum agendarum neruo, sine qua nec disciplina inter milites seruari, et sine seditione bellum geri non potest. qui vero, summae rerum praesint, vnum aut plureis viros primarios deligendos esse, cum plena potestate, quorum fidei ceteri, qui interim in opere suo occupabuntur, se salutemque suam committant, neque se negotiis publicis aut rebus bellicis immisceant. de quibus si concorditer et enixa ac constanti parendi voluntate conueniat, et milites ac belli duces adsint, et pecunia ad alendum exercitum nccessaria in tempore suppeditetur, tertiam viam sibi eligendam videri, quam et ab initio proposuerit, et suaserit. et si quidem ante quadriennium ea iniri potuisset, Ioannem Austrium Belgij ingressu prohiberi potuisse. sed cum ob exorta dissidia ordinum proceres nequaquam sibi vireis ad resistendum esse significarent, captum tandem ex necessitate consilium de principe externo asciscendo, reque tandem multoties agitata ac mature deliberata in Andinum omneis corsensisse. nunc videndum esse, an priora consilia repeti debeant, et quae tunc deerant, et quorum ob penuriam externas opes implorari placuit, aliunde nunc suppleri valeant. neque vero se de praesenti Dei patrocinio, qui bonam caussam nunquam deserturus sit, desperare, eorumque pium et religiosum propositum, qui omnem in in eo spem reponant, non laudare; sed enim sic existimare; rem arduam ac periculosam suscipere non inita ratione facultatum, aut eas praeualente auaritia aut intempestiua parsimonia supprimere et omittere, id neutiquam esse, Deo fidere, sed per ea Dei patientiam proculdubio tentari. contra vero occasionibus ac facultatibus a D. O. M. oblatis vti, eundemque, vt incepta prosperet orare, id demum esse in Deo spem ac fiduciam collocare. nunc quid ex iis maxime probent et sibi sequendum existiment, decernere arbitrij eorum esse. orare interim, vt quae proposuerit, aequi bonique consulant; ac inprimis Antuerpianos obsecrare, ne consilia sua a ceteris ciuitatibus separent, nec priuatae iniuriae sensum aduersus publicam vtilitatem praeualere patiantur. quicquid statuant, se salua et integra religione id sequi paratum, ac porro in fide et obsequio Ordinum et ciuitatis Antuerpianae futurum. venerat a Rcge post Mirambellum Pomponius Belleureus, qui re prius cum Arausionensi, sicuci iussus erat, communicata, grauem orationem in consessu Ordinum habuit, qua promissa ingentia afferebat, sed minis, ni cum Duce conuenirent, additis, ita enim conuenerat, vt conuenientia cum Arausionensis sententia diceret. venerunt et a Duce legati Ordinibus comprimis grati, et inter eos Lauallius comes adolescens insigni probitate ac virtute, qui cum Elberto Leonino Frisiae praeside et Adolfo Mekerketo et aliis delegatis agere iussi sunt. sic autem vtrinque affecti et animati erant, vt Dux suos, qui Antuerpiae captiui attinebantur, libertati ante omnia restitui cuperet. cum vero a comeatûs penuria et re numaria maxime laboraret, et locis, quae occupabat, ad ea defendenda res fere necessarias deesse cerneret, aequis condicionibus cum Ordinibus transigere quamprimum exoptabat. vicissim ordines, qui in vicinis Anglis et Germanis parum praesidij viderent, proprias autem vireis debiliores sentirent, quam vt se suosque grauissimis belli difficultatibus


page 558, image: s558

explicare possent, ad haec suas vrbes accipere auerent, metuerentque, quod monuerat Arausionensis, ne si Ducis condiciones recusarent, eae in manus Parmensis traderentur, in eandem sententiam ex necessitate pertracti sunt. his accedebat, quod sperarent Ducis exercitum, si cum eo conuenirent, Eindouiae obsidionem soluturum. itaque tandem de condicionibus agi ceptum; quarum haec praecipua initio fuit, vt Dux cum idoneo praesidiariorum numero Bruxellas aut Mechliniam veniret; interim vulnus adhuc crudum recensque sanesceret, animique commoti tractu temporis componerentur. mox fiduciario contractu hae leges perscriptae: vt Dux Dunkerkam cum CCCC peditibus, et CCC equitibus ad tempus concedat, quo ad eum venturi sint Ordinum legati. omnes Belgae eorumque bona in Gallia et Dunkerkae retenta soluantur ac restituantur. his pactis Dux subscribat, et dum legati aduenient, Viluordam Ordinibus reddat. exercitum item II OIO IO Heluetiorum et III OIO Gallorum cum reliquo equitatu Villebrocam versus mittat, vbi eis Ordinum nomine XC florenorum OIO Ducis arbitrio distribuenda numerabuntur. ipse fidem interponat, et milites iureiurando se obstringant, Ordinibus fideliter militaturos, neque quidquam contra prouincias molituros. addicti et sacramento Scoti Anglique, vt Vasiana regione relicta Rupelmundam veniant, et Scaldi traiecto coniunctis cum Gallis copiis ad Eindouiam obsidione liberandam festinent. interea ad Ducem obsides venirent Philippus Schonouius Consul Antuerpianus, Ioannes Stratenus vrbis Ammannus, et Rogerius Kefdalius Senator. pro ciuitate Brugensi Natalis Caronius Consul Franconatum insuper tres delegati Medchercerus Flandriae praeses, Henricus Bloierus Bruxellarum Consul, et Vvilelmus Euerardus Antuerpiae sindicus; qui simul vbi se in Ducis manus tradiderint, praesidiarij Galli Teneramunda excedant. vicissim Ordines omneis Gallos captiuos, S. C. ministros aulicos dimittant, cistas, scrinia, literas, ac omnia bona mobilia, sicuti ea VI Eid. Mart. inuenientur, bona fide reddant. quibus peractis Dux Dixmundam Ordinibus restituat. captiui praecipui fuere Constantiensis episcopus, Feruacius, Stampensis Firmitimbaldus, Philippus Angeneus Fargisius, Bertrandus Petrobufferius Genissacus, Caluimontius, Lauernius, Lignerisius, Belsius, Riussius, Torsacus, Remigianus, Sarceualus, alij. additum, vt his actis Dux praesidiariis, qui Vinoci-bergae haerebant, enixe mandaret, vt quamprimum loco relicto in castra discederent; ac clausulae extremae loco, vt offensionibus vtrinque condonatis foedus Burdigalense ante biennium IX Kal. Febr. initum seruaretur. haec fiduciaria pacificatio Teneramundae subsignata fuit XV Kal. Aprileis, et IV Non. April. postea Antuerpiae promulgata. continuo Dux Dunkerkam venit; sed serius aduenientibus delegatis multa incommode vtrisque acciderunt. nam cum eo tardius Gallorum, Anglorum et Scotorum copiae vndique conuocatae in Brabantiam conuenissent, Bironus, qui vniuersis copiis praeerat, Vierselam arcem obsederat, vbi Garda tribunus rei tormentariae praefectus multis egregie factis antea de Ordinibus et Arausionensi optime meritus disrupti tormenti aenei ictu interiit, veris lacrimis cunctorum defletus et perhonorifice Antuerpiae sepultus. interea Eindouia ad extremas angustias redacta erat, a Carolo Mansfeldio fossis ac munitionibus vndique tam arcte circumdata, vt nullus ad eam intrandi aut propius accedendi aditus pateret. in ea erant Boniuetus, Allenius, et Foquerollius cum aliquot Gallicis et Scoticis cohortibus, qui cum nullum egregiae virtutis, nullum non extremae patientiae specimen dedissent, postquam feles, canes, equos consumpto omni comeatu comedissent, tandem post trimestrem obsidionem cum Mansfeldio pacti sunt, et asportatis armis ac sarcinis oppidum hosti dediderunt IX Kal. Maias. loco potitus Parmensis mox munitiones dirui imperat. Bironus Viersela capta Rosendalam venerat, vnde Vouam arcem optime munitam non procul a Bergis ad Somam ditioni marchionis Bergensis subiectam,


page 559, image: s559

quam CL Itali cum rusticorum cohorte tuebantur, tendit. tormentis admotis cum post OIO IO amplius ictuum displosionem exigua admodum murorum strages edita fuisset, tamen praesidiarij metu percussi vitam pacti et vt cum gladio et pugione exire possent libertate facta, locum dedidere VI Eid. Maias. diuersa parte Mansfeldius Eindouia capta, dum Bironus Vouam obsideret, Tornohutum, Hocstratam, Lenohutum et Vierselam recepit. inde Diestam ducit, quae nullo nostrorum praesidio, tantum Belgarum IV cohortibus, Anglorum II, quae vix CCC bellatores efficiebant, tenebatur. vrbi vastae nullis fere munimentis firmatae ob debilitatem vno eodemque anno pluries captae et receptae Paullus Doekerus praeerat, quem oppidani direptionem metuentes adueniente Mansfeldio ad deditionem faciendam compulerunt. nihil ominus ipse ob id postea accusatus et in carcerem coniectus est. in milites etiam rarum in bellis ciuilibus editum seueritatis exemplum. nam omnes exceptis Anglis magna cum infamia tanquam militia indigni armis ademptis exauctorati sunt. postea publicato libello Doekerus se purgauit, et loci debilitatem, ciuium diffidentiam, ac potentiorum maliuolentiam caussatus vtcunque factum excusauit. Mansfeldius dein rusticis deducentibus ad arcem Vesterloam loco valde munito in Brabantiae planicie ad Netham flumen sitam castra admouet; monstratoque loco, in quem ex fossa aqua deriuari poterat, foditur locus in valle subiecta, deriuataque aqua et facta pulsatione Vlietius loco praefectus, cui praeter spem accidisset, vt pede sicco ad arcem miles accedere posset, locum dedidit Nonis Iunij, ob id et ipse Antuerpiae ignominiose carceri mancipatus; ex quo tamen adprobata sua innocentia et decoris laesi satisfactione accepta dimissus est. interea Bironus ad Rosendalam castris munitis se continebat, quae Parmensis, cognito parum bene inter milites diuersae nationis et praecipue inter Gallos et Anglos conuenire, aggredi statuit. nec conatus omnino successu caruit. nam Angli, qui contemptu siue diffidentia longius a loco assignato diuerterant, caesi sunt. ipse Bironus dum auxilio suis aduenit, in pede ictu scloppeti leuiter perstrictus est. paruo conatus hic damno nostris constitit, periculoque virtutis nostrorum facto Parmensis, qui rem sibi esse cum veterano duce videret, inde discedit, et Herentalam mense insequenti obsidet irrito successu. ita pessum euntibus Ordinum rebus, cum licet fiduciaria pace firmato foedere multa inuidiosa in nomen Gallicum iactarentur, et astu Hispanorum, qui facto in occulto laetabantur, facinus Antuerpiae patratum vltra modum conuiciosis sermonibus vbique exagitaretur, Dux inuidiae cedere et in Galliam se conferre statuit, quo per suam absentiam desiderium sui excitaret. Arausionensis ipse, qui facti inuidia onerabatur, quod Gallis vltra modum faueret, de relinquenda vrbe ac secessu in Zelandiam cogitare cepit. is post pacem conuentam Antuerpiae prid. Eid. April. Aloisiam Coliniam Gasparis Castellionaei maris praefecti et famosi adeo partium in Gallia ducis filiam, Caroli Telinij in tumultu Parisiensi ante XI annos curo socero interfecti viduam, patris virtutem olim admiratus sine alia dote, petita a Rege venia, e Gallia euocatam in vxorem paullo ante duxerat. quod propensi eius vltra modum in Gallorum partes animi suspicionem apud populos leueis et religione discordeis auxit. exacerbatum et Hispanorum aduersus ipsum odium ob reconciliationem Ordinum cum Duce ab eo procuratam, ac maturatae propterea coniurationes. iam ante mense Martio Petrus Dordognius captus fuerat Antuerpiae, qui se interficiendi Arausionensis caussa ex Hispania venisse, atque de caede perpetranda cum Rege ipso egisse, et cum Grauelingam pertransiret, cum Valentino Pardeo Mota loci praefecto egisse confessus est. is natione Hispanus initio se in Croatia natum asseruerat, et diuersarum linguarum peritia facile ea in re cuiuis imponebat. igitur conuictus et qupd in direptione vrbis ante octo annos cum Hispanis hostibus declaratis fuisset, ad mortem damnatus, et in quatuor


page 560, image: s560

Partes dissectus est. repetitae et saepius contra eum coniurationes, donec tandem anno insequenti Delfis interfectus est. eodem tempore sumptum supplicium de quodam nomine Cornelio Hogeo homine vaecordis audaciae, qui se Caroli V Caesaris filium nothum, et Hagae natum profitebatur. is per Ioannem Ratallerum Frisium in Hispaniam missum cum Philippo ad turbandas prouincias egisse conuictus, et CC talerorum millia ab eo ad conscribendum militem pactus libellos sollicitandis ciuitatum animis Coloniae edendos curauerat. tandem Dux siue poenitentia ductus, siue rumorum, qui astu Hispanorum et foederatorum de eo inter suos sinistri spargebantur, pertaesus e Belgio discessit, et relicto Dunkerkae Chamosio cum IO peditibus, ipse cum reliquis copiis ac comitatu aulico et familia classem conscendit, et Caletum appulit IV Kal. Vtil. inde capta occasione foederati, qui occultis consiliis Neoportum intercipere destinauerant, conuerso statim itinere copias Dunkerkae admouent, et portu insesso catenis nauium malis repagulis et aggere excitato ingressum obstruunt. oppidum est in Flandrico litore VI a Caleto, III a Grauelinga milliaribus dissitum, mercatu et piscatu locuples, Lucemburgicae olim ditionis; dein successionis iure ad regem Nauarrae deuolutum, et nihilominus anno huius seculi LVIII incendiis a Gallis deformatum; postea maiore aedificiorum elegantia quam antea instauratum, de cetero parum munitum; quippe incumbentibus vndique arenariis collibus varij riuuli sabulum se cum trahentes locum circumfluunt, et portum nauium maiorum, quae recedente aestu plerunque in sicco destituuntur, minime patientem efficiunt. Montinius et Mota necopinato locum tam arcte cingunt, cum praecipui nautae, quibus fere robur oppidi constat, abessent, vt praesidiarij Vinocibergae, quod oppidulum haut amplius milliari inde abest, auxilio admitti non potuerint. norant alioqui foederati tam male inter Ordines et Gallos conuenire, vt nulla spes aliunde suppetiarum obsessis summittendarum esset. quod Gandensium praecipue facto accidit, quibus tunc praeerat Carolus Croius Cimaci princeps Araschotani ducis F. homo leuis, et cuius ingenium a turbidis et sui similibus hominibus facile huc illuc impelli posset. ij initio cum primiauctores fuissent Ordinibus, vt renunciata Philippo obedientia Andinus in principem ascisceretur, tunc noua religione leueis animos subeunte, scrupulo se teneri dicebant, quo minus ipsi, qui alienus a sua religion esset, parerent, aut eius auspiciis ac copiis in Flandria res geri paterentur. quod astu eorum, qui in occulto Hispanis fauebant fiebat, qui recusatis Gallorum auxiliis, quae sola Philippicis opponi poterant, prouidebant fore, vt rebus Ordinum in extremas angustias ad ductis, Gandenses tandem cum Parmensi pacisci cogerentur. et quanquam nihilominus instarent Brugenses, vt Bironus cum suis copiis Neoportum veniret, vt reliquam occidentalis Flandriae oram tueretur, in eamque rem panes vbique in comeatum conquerentur, aggeres etiam prope Neoportum foderentur, tamen obfirmatis Gandensibus et a foedere se discedere paratos ostendentibus, si Galli auxiliares intra Flandriam acciperentur, Arausionensis perspecta eorum pertinacia maiorem motum veritus cedendum statuit, et XX militum indigenarum cohortes Flandriae ad tuendam prouinciam immittere pro tempore satis habuit. sed cum inter has contentiones multum iam temporis periisset, seriusque auxilia aduenirent, Parmensis soluta Herentalae obsidione ad foederatos protinus aduolat, et praesentia sua non solum suis, sed etiam oppidanis erga Gallos male affectis audaciam fecit, ita vt Chamosius non minus ab iis, quam ab externo hoste sibi metueret. itaque ad extremum necessitate victus cum nulla vlterius auxiliorum spes esset, cum Parmensi de deditione transegit XVII Kal. VItil. his condicionibus, vt ipse cum suis vita salua gladiis tantum accinctis vrbe exiret. capta Dunkerka mox Neoportus deditione in Parmensis potestatem venit, et inde assiduis per mare excursionibus Ordinum ciuitates non mediocriter vexatae sunt. ad Vinoci-bergam cum diu magna virtute nostri restitissent, tandem praecisa omni auxiliorum ob dissensiones intestinas spe et ipsi deditionem fecere,


page 561, image: s561

sed honestioribus condicionibus, stipendiis antea meritis a Parmensi persolutis. his successibus inflatus victor ad Ostendam castra admouet, vrbem ad mare sitam in litore Flandrico et portu opportunam, quam propterea Arausionensis dum Dunkerka periclitaretur, milite et comeatu muniendam curauerat. cum praesidiarios ad defensionem obfirmatos videret, vi tentata et aliquot. suorum amissis re infecta discedit, et Verna atque Dismunda in mediterraneo circircumpositis oppidis citra sanguinem potitur. quibus casibus territi Brugenses Meninam, quae Scotorum praesidio tenebatur, deserere consultum rati, praesidiarios vrbi defendendae reuocant, annitente Cimaci principe, qui vt creditum fuit, cum Gandensibus consciis iam tum de transfugio ad Hispanorum partes cogitabat. interim Hiprae vna ex IV Flandriae ciuitatibus vallo et fossa optime munita Parmensis iussu arcte cingitur. in ea erant delecti praesidiarij circiter IO, qui longam ac difficilem oppugnationem Philippicis fecerunt. labefactatis vbique Ordinum rebus, animi populis antea feruentibus tepescere, et cum fortuna fauor, quo apud eos proceres valebant, sensim labare; ipse Arausionensis suspicionibus variis inter suos laborare. itaque cum eo tempore Antuerpiae in vasta planicie, quae ante arcem iacebat, designandis aliquot priuatorum aedificiis limites positi essent, fama sparsa, quasi ille aream illam Gallis occupandam dare decreuisset, ad arma in vrbe concursum fuit, tanta plebis intemperie, recenti adhuc incendij ad mercatorum basilicam fortuito excitati casu, quem Gallis nulla verosimili de caussa imputabant, exasperatae, vt quanquam vbi in rem praesentem venerunt, ex loci aspectu famae vanitas cunctis appareret, tamen inconditae vbique voces seditiosorum exaudirentur, eum tanquam patriae desertorem iniuriose lacessentium. quod vbi impune fieri vidit vir prudentissimus, ex eo peiora ominatus cum frustra magistratum monuisset, vt effrenatam plebis alioqui in suam perniciem breui ruiturae licentiam iuris auctoritate compesceret, vrbe excessit XI Kal. VItileis, et in Zelandiam, sicuti apud animum suum iam constituerat, cum aulica omni familia contendit, dicta die proceribus Ordinum, qua de rep. consultaturi adessent. antequam discederet, rationem magistratui praescripsit, qua se in vrbis administratione dirigeret, et Philippum Marnixium Santalgondianum, cuius fidei et prudentiae plurimum tribuebat, in proximum annum Consulem designauit, Praetoris, quem Margrauium vulgo vocant, etiam dignitate, quam ille recusauit, delata. vbi in Zelandiam appulit, omni ratione ciuitatibus per literas ac per nuncios persuadere conatus est, interposita etiam procerum auctoritate, vt ad tuendam prouinciam Bironus cum Gallorum et Heluetiorum copiis in Belgio maneret. et Bruxellae ac vicinae ciuitates magis hosti vicinae obsidionem metuentes assentiebantur. sed pertinacia Gandensium ceteras odio Gallorum concitantium nihil obtineri potuit, tandemque decreto facto, vt Galli discederent, Bironus cum exercitu in Insulam Bierulietam transportatur, conscensisque nauibus ad Ducem, qui in limite iuxta Cameracum militem colligebat, exeunte VItili venit. diuersa parte Parmensis validis praesidiis limitem ab ea parte muniebat, contra excursiones, quae inde in Hannoniam et Atrebates fiebant, necnon a Bruxellarum praesidiariis, qui Branam-comitis sub id tempus spoliauerant, et alia Hannoniae oppida infestabant. excurrebat et eodem tempore per Brabantiam Philippus Hoghenlous; Herentalae item praesidiarij Verdam ditionis Leodicensis oppidum diripuerant; et paullo ante a Bredae praesidiariis Steeberga scalis admotis capta ac direpta fuerat.



page 562, image: s562

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIIX.

NVTANTIBVS in Belgio rebus spes e longinquo Hispanis affulsit, nouis in occidentali India atque adeo noua Hispania terris seu repertis seu lustratis. ante triennium Augustinus Ruisius ex S. Francisci sodalitio, qui in S. Bartholomaei valle in noua Hispania vitam religiosam colebat, cognito septentrionem versus in continenti Conchos populos cum Passaguatis commercia agitare, et complures supra terras frugib. et metallorum prouentu diuites porrigi, laudabili fidei Christianae propagandae desiderio incensus ad eas proficisci statuit, assumptis ex eodem sodalitio duob. viae comitib. et octo militibus. igitur ex S. Barbarae fodinis profecti, et CCL leucas emensi ad Tiguas peruenerunt; occisoque ab indigenis ex duob. comitib. altero, veriti milites procul a domo peiora, relicto Ruisio ac collega, ad fodinas, vnde digressi fuerant redeunt, protinusque ad Mexicanam ciuitatem, quae CLX leucis hinc distat, miserunt qui Coronae comitem Indiarum proregem, cuius permissu Ruisium comitati fuerant, de successu certiorem facerent. fama excitus eodemque pio ardore incensus ex illo sodalitio Bernardinus Beltramus ad collegas contendere ftatuit, et Antonio Espeio Cordubensi opulento institori, qui ad fodinas domicilium habebat, auctor fuit, vt opes suas in tam laudabilem expeditionem conferret. quod et ille libentissime fecit, et assumpto Ioanne Antiuaro nouae Cantabriae, quae LXX leucis a fodinis ab est, praefecto, qui militibus, quos secum ducebat, praeesset, rebus cunctis ad profectionem egregie comparatis, ipse in viam se dat IV Eid. IX breis superioris anni. Conchos vbi venere, amice excepti sunt a Cacicis, sic regionum praefectos vocant. regio est tritici ferax, ac frugiferarum arborum; melonibus et cucumeribus abundat, fluuiis compluribus irrigatur, in iisque pisces optimi saporis. venatu indigenae vitam tolerant seminudi et arcubus armati. multa ad adorandum sigilla cum haberent, facile ab Hispanis exorati sunt, vt venerandae Crucis signa in solo suo erigi paterentur. vlterius a Cacicis deducti ad Passaguatas descendere, quorum iidem qui Conchorum mores ac victus. argenti fodinae apud eos esse creduntur. Passaguatis Tobosi succedunt, et Tobosis Iumani, quos Hispani Patarabuies vocant. regio hominibus frequens, et oppidis e lapide quadrato. os, brachia, crura tam viri quam feminae fuco inficiunt, corpore praegrandi et cultioribus quam vicini moribus. rebus ad victum necessariis abundant, accedente ad has commoditates nauigabili fluuio, quem Baeti suo Hispani non


page 563, image: s563

minorem adfirmabant. plures apud eos lacus aquae salsae ex qua congelata sal optimum colligitur. inde secundum flumen illud ad Cacicis duodecim dierum spatio deducti obuios habuerunt homines, qui verae religionis notitiam aliquam gestu prae se ferebant. interrogati per interpretem a Pamphilo Neruesio, qui petatis studio inductus, per Floridam Conibam et adiacentes regiones totum nouennium in summa rerum omnium penuria deerrauerat, se salutaris doctrinae rudimentis initiatos significabant, ij a B. Beltramo confirmati; eorumque exemplo complures ex vicinis regionibus agmine facto ad Antonium confluxere, sindones ex cotonea tela optime concinnatas varij coloris ac fere cyanei, quales ex Sinarum prouincia vulgo aduehuntur, deferentes. rupicaprae apud eos frequentes, quarum pellibus pulcre concinnatis vestiuntur. specimen et metalli optimi oblatum, cuius fodinas XV ab hinc dierum itinere abesse significabant, quae illi per vastas solitudines emensi semper oram fluminis legentes regionem domibus frequentem ingressi sunt, in qua indigenae coriis qualiter in Flandria concinnantur, et sale albo abundant. ripa fluminis fere albis populis coronatur et nucibus ac vitibus vt in Castella. eam prouinciam Mexicanam nouam Antonius indigetauit. decem oppidis pluribusque pagis ac decem hominum millibus habitatur. domus apud eos quatuor contignationum, in quibus et balnea habent, et vestibus ac coriis bene praeparatis vtuntur. in bello item clypeis ex crudo vaccae corio arcubus validis ac sagittis, quibus acies ex silice igniuomo, tanta siue dexteritate siue vi directis vt annulatam loricam penetrent. post quatridui moram Tiguas transitum, quo ab initio Ruisius venerat regio sedecim vrbibus habitatur, quarum princeps Poala dicta. conscij indigenae caedis Francisci Lupi, qui Ruisium comitatus fuerat, in auia relictis domibus confugerant, a quibus vix vnquam promissis et veniae spe facta vtredirent adduci potuere. metallorum locum feracem esse Hispanis constit; qui cum in Cantabriam vnde venerant redire cogitarent, Antonius annitente Beltramo tenuit, vt iter persequerentur, ac biduo post regionem ortum versus Cibolae vicinam maxime omnium fertilem ingressi sunt. vndecim oppidis et ab quadraginta circiter hominum millibus habitatur. his proximi, Quires ad triginta septem graduum altitudinem, apud quos quinque oppida, quae fere quindecim millib. hominum habitantur. inde quatuordecim leucas emensi ad Cunamos accesserunt, qui quinque oppida item habent, inter quae vrbs ampla octo plateis distincta et viginti hominum millibus frequens, qui domos egregie structas ac foris pictas habitant. opibus illi abundant et fodinas haud hinc procul ostendebant. inde conuerso ad septentrionem ortum versus itinere Amies occurrunt, qui septem oppidis habitantes XXX hominum OIO in speciem efficiebant. quindecim abhinc leucis ad occasum Acoma vrbs in praealto colle sita est a sex hominum millibus habita, ad quam per scalam in saxo incisam aditur. oppidani aquam ex cisternis bibunt, superstitioni gentilium addicti. inde viginti quatuor leucarum spatio dissita Zunia, quam Cibolam Hispani dicunt, ad quam cum ante XL annos Marcus Nicaeensis Franciscanus penetrasset et multa de regionis foecunditate ac septem-ciuitatum regione ad Antonium Mendozam prouinciae Mexicanae proregem retulisset, missus ab eo Fr. Vasques Coronatus cum quadringentis equitibus. plerique equi in itinere ob intensum frigus amissi. ipse Coronatus prouinciam, quam magni adeo fecerat Marcus, vix quadringentis incolis habitari comperit, tantumque pro diuitiis quas animo praeceperat, niuium illic abundantiam, famem, omniumque rerum penuriam inueniens infaustum iter detestatus est, et cum ad Quiuiram sub CCCC graduum altitudine deflexisset, nullum auri vestigium, quod falso sibi persuaserat, in ea reperit. tantum vaccarum genus gibbosum instar camelorum illis pro omni viatico fuit. nec felicior Antonij credulitate sua delusi fuit successus, qui duodecim dierum amplius iter per deuia et siti damnatas solitudines emensus pro thesauris carbones ad suos retulit. inde lustrata vallis, cui Zaguatae nomen, cuius Cacici obuiam progressi in laetitiae signum, masij


page 564, image: s564

id frumenti apud eos genus, farinam per vias spergebant. ab iis confirmata de lacu sexaginta abhinc dierum itinere fama, cuius incolae auri copia abundabant. lustrati et Serrani ad mare Septentrionem versus proiecti, et ortum versus Hubates; apud quos crebrae metallorum fodinae. regio viginti quinque hominum millibus habitatur, cotoneis indusiis optime vestitorum, qui domos ex cedro et pinu plerunque structas quatuor ac quinque contignationum habent. vltimi lustrati Tomosi vbi Antonius perhumaniter ab indigenis acceptus, qui tandem ineunte Vtili hoc anno ad vallem S. Bartholomaei rediit, et iis quae toto itinere notauerat aut ab Indis acceperat, confectam relationem ad proregem qui Mexici erat misit. haec biennij per nouam Mexicanam discursatio, non plus fidei propagandae, quam opum quaerendarum caussa facta, an maiore in posterum emolumento Hispanis cesserit, nondum ab eo tempore constitit; quam eo diligentius enarrandam censui, quod in tabulis hactenus editis fere omissa sit, et Cornelius Vvitfliecius, qui occidentis notitiam tanquam augmentum ad Ptolemaicam descriptionem adiecit, eam tantum in dicare contentus amplius describere insuperhabuerit. Apud nos Rex vt tributorum odium leniret, cum adfectata vbique pietatis opinione, plebi satisfactum putaret, vt etiam populi leuandi et querellas eius audiendi curam prae se ferret, recensito sacri consistorij Senatu, delegatos proximo anno miserat, e sacro ordine et nobilitate singulos, et Philippum Becum episcopum Namnetensem cum Ludouico Castaneo Abennio non plus nobilitate quam eruditione et legatione nuper Romana illustri equite in Lugdunensem prouinciam, Delfinatum ac Prouinciam destinauerat; Petrum Villarium archiepiscopum Viennensem cum Ioanne Angeneo Poignio in Aquitaniam et Septimaniam; Petrum Espinacum archiepiscopum Lugdunensem cum Michaele Seureo equite Melitensi in Neustriam et Armoricam, alios; qui multa de egregia Regis erga populum voluntate praefati, beniuolentiam sibi galeata prooemio conciliatam atque adeo totam actionem uno verbo euertebant, cum necessitatibus regni propositis collatione de publico facta regi subueniri ad extremum petebant; praui oratores nec meliores consiliarij, qui vt regi placerent, in iis etiam, quae ei odium pariebant, praepostero obsequio morigerabantur. cum ex prouinciis rediissent, Rex conuentum ad Germani fanum indicit, ad quem principes regni proceres, ac sacri consistorij consiliarij; ex Curia Parisiensi etiam delecti, iussu Regis venerunt. Senatus delegatis datus. et sumpta ex iis quae retulerunt occasione, scena generalem Ordinum regni conuentum referens instruitur, in qua post datum actioni principium in certas classeis, quibus regij sanguinis principes praeerant, delegati distribuuntur, qui ad certa capita sacrum ordinem, nobilitatem, iustitiam ac magistratus, ciuilem administrationem et aerarium spectantia, et post Ordinum decretum legis vim habitura responderent, et sententiam suam scripto comprehensam ad Regem deferrent. igitur IXber totus ac sequens mensis vsque ad exitum anni his deliberationibus insumptus est, in quibus infausto augurio renouati ac propositi varij de maiestatis lege articuli, qui in rep. bene ordinata seruantur potius, quam discuntur. de iuribus item regiis actum, quae aut obsoluerunt, aut in contemptum abierunt; in quibus cum illud in deliberationem adductum esset, Regem regiosve magistratus officio suo defungenteis ratione muneris sui non posse diris deuoueri et extra ecclesiae communionem poni, licere item regi prohibere, ne diplomata huiusmodi contra episcopos aut magistratus regios decreta executioni demandentur, praesules conscientiae scrupulo attineri se responderunt, et quo minus super eo capite sententiam dicerent, se excusarunt. id initae iam tum aduersus Regem regnumque coniurationis certissimum indicium fuit, quod praeuisum Rex neque cauit, et summa imprudentia dissimulauit. paullo ante XII Kal. Febr. Rex diro ac maxime memorabili somnio perculsus est; nam visus sibi fuit per somnum a leonibus laniari; quod ille de leonibus, quos more inter Reges vsurpato in area Luparae subiecta alebat, interpretatus, statim eos a stationariis,


page 565, image: s565

suppresso nihilominus somnio, scloppetorum ictibus interfici iussit. id mirati initio plerique, qui caussam ignorantes, vbi ex amicis in arcano resciuerint, somnium longe aliter ac fortasse verius interpretati sunt, cum Regem a miseris leonibus, quos caueis conclusos tenebat, securum degere, in factionis iam adultae duces, qui iamtum Regis lanienae multorum iudicio fatis destinabantur, inspicere potius debuisse palam dicerent. aliud et incidit, quod si laeua mens non fuisset, plenam coniurationis fidem iamtum faciebat, eadem nihilominus siue caecitate siue securitate transactum. in eo conuentu Io. Gueslaeus Parisiensis praeses orationem de iudiciario ordine instaurando habuit, in qua, vbi ad impunitatem criminum ventum est, cum multa in feretrum seu capsam S. Romani Rotomagensis contra abominandum eius vsum dixisset, Cardinalis Borbonius Rotomagensis archiepiscopus, qui aderat, iam foederatione occulta cum Henoticis coniunctus ita exarsit, vt quasi de dignitate ac fortunis, atque adeo salute aeterna ageretur, statim in genua coram Rege supplex procubuerit a Gueslaeo sibi ecclesiaeque suae Rotomagensi de tanta iniuria satisfieri enixe petens, quem Rex actione illa tragica nonnihil commotus, tamen surgere ac quiescere pro tempore iussisse satis habuit. de S. Romani famosa capsa, quoniam nunc primum sermo incidit, addere quaedam pretium videtur. hunc aiunt temporibus Dagoberti, qui circa annum Christi IO CXXXII Francorum regnum tenuit, floruisse vitae sanctitate archiepiscopum Rotomagensem, et ipsius Regis Cancellarium fuisse, qui, cum belua quaedam incognitae formae et saeuitiae vicinam oram vastaret, infelici exitu cum ea congressis plerisque vltro ad illam innocentia sua et praesenti Dei auxilio fretus accessit, et sacris carminibus excantatam iniecta etiam in collum stola innoxiam stitit, et maleficio cuidam quem e carcere productum comitem sibi sumpserat ducendam Rotomagum tradidit. inde inualuisse perhibent, vt in festo Ascensionis ad celebrandam facti memoriam maleficus quotannis aliquis mortem commeritus sacri collegij Rotomagensis ecclesiae arbitrio deligendus producatur, qui feretrum S. Romani sollemni supplicatione ac pompa per vrbem circumgestet, ac remisso crimine dimittatur. tanti miraculi nullus fide dignus scriptor vetus mentionem facit, cum multa alia memorent, qui res illius aeui scripsere. nam is, qui Gregorij Turonensi historiam pertexuit, siue Fredegarius, siue Itacius fuit, prorsus de eo silet, et pariter Aimoinus, qui multa de Dagoberti pietate libro IV memorat, inter alia morienti astitisse Burgundiae et Neustriae pontifices dicit, nulla de S. Romano mentione neque tunc neque in superioribus facta. habeo penes me fragmentum ex antiquo martyrologio ante CCCC annos vt apparet, manu scriptum, ex Britannia allatum, quo vita inserta est S. Romani archiepiscopi Rotomagensis, qui circa annum IO LX eam ecclesiam summ a sanctitatis opinione rexit sub Lothario siue potius Clotario Suessionum rege, nam ita eum nominant nostri annales, Lodouij siue rursus Clodouij et Clothildis filio. is cum Rotomagi ciuium et prouincialium vota in archiepiscopo deligendo dissiderent, ieiunio indicto et conceptis ad Deum precibus, vt variantibus suffragiis concordiam adspiraret, omnium vnanimi consensu electus, et assentiente rege ac baculo pastorali ab ipso accepto in dignitate confirmatus dicitur. illudque primum ab eo diuina gratia freto pie siue mire factum memoratur, quod cum tota vicinia a spiritibus immundis, qui circa delubrum antiqua gentilium superstitione Veneri sacrum oberrabant, vexaretur, sacello euerso locum purgauerit; inundationis item ad alta vsque vrbis moenia intumescentis periculo saepius antea recurrenti fusis indesinenter ad Deum precibus oppidanos exemerit; ac postremo aliis dioecesis locis fana Mercurij, Iouis, Apollinis demolitus fuerit, et noua abolito impio falsorum Deorum cultu deuotione Christiana consecrarit; nullo interim tota illa narratione, quae non inculto omnino sermone scripta est, de belluae, quam vulgo Draconem vocant, adeo formidandae fabula verbo adiecto. itaque alij, qui melius sentire se putant, alium a Cancellario Dagoberti, siue Clotarij regis familiari Romanum faciunt, cuius feretrum hodie tanta


page 566, image: s566

in veneratione Rotomagi est, eumque diu post sub Carolo Simplice Rollonem primum Normaniae ducem sacra lotione tinxisse dicunt; quanquam eum Franconem nominant nostri annales, idque in annum salutis IO CCCCXII coniiciunt: de quo tamen nihil tale vspiam memoratur. quod si verum est, fabula miraculi, et cum fabula priuilegium asyli, ac dimittendi malefici prorsus euanescit. quod tamen Caroli VIII, qui Normanos impenso fauore complectebatur, nam antiquiorem eius mentionem in annalibus nostris minime reperio, diplomate Alenconij in Aulercis dato, et postea a Ludouico XII, repetita illius e prisco aeuo memoria, renouatum est, exceptis ab ea gratia criminibus laesae maiestatis, falsae monetae, aliis quibusdam. quod ab eo tempore toleratum fuit, Senatu ipso vrbis religioni et plebis opinioni id condonante. verum exortis in regno factionibus, ac praecipue his vltimis temporibus in immensam ac abominandam impunitatem priuilegium excreuit, eius beneficio, quod prouinciae tantum indigenis et iurisdictioni eius subiectis indultum erat, ad totius regni maleficos et complices, omneis etiam eos, qui se minime in iure sisterent, sed a reo nominarentur, ac postremo ad detestanda quaeuis crimina porrecto. itaque scelestissimi quique toto regno, qui de gratia ac clementia regia desperabant, ad asylum illud certatim confugiebant, in quod vt reciperentur, cardinalis Borbonij gratiam ambiebant; qui iam tum a factiosis spe regni fascinatus, eam non nisi eorum arbitrio largiebatur. ita piaculares illi scelere iam obligati, per hoc beneficium nouo sceleri facile obligabantur, hoc est, coniurationi contra Regem regnumque initae nomen dabant. id prouinciae Curia cum aegre ferebat, tum crebris querellis apud regem, vt grassanti impunitati tempestiuum remedium adhiberetur, saepius institerat. Parisiensis etiam Senatus contagione mali cum infici vicinos doleret, saepius expostulauerat, et in illo conuentu hinc sumpta occasione Gueslaeus nihil minus cogitans, quam vt cardinalem Borbonium offenderet, in Rotomagensis feretri mentionem impegerat. quod ille adeo impatienter tulit, non solum ad iniuriam id reuocans, sed commoditatem sibi sublato illo asylo dolens homines perditos, sic a seditiosis e sacro ordine persuasus dicere solebat, in viam reducendi et sacrae foederationi nomen dandi. maiorem longe nomini ac genti propriae factam iniuriam patientius tulit imprudens senex, iam alienato per factiones a suis animo, cum cardinalem Guisianum, qui conuentui aderat, de principe loco in consessu cum Carolo Borbonio fratris filio sacris destinato controuersiam moueri non solum passus est, sed etiam ipsi succensuit, quod iuuenis adhuc solutus de sedendi praerogatiua cum Cardinali ac presbytero contenderet, nulla interim regij sanguinis dignitatis habita ratione, cuius praecipua semper regni legibus etiam contra sacrum Ordinem auctoritas esse consueuit. secundum quam et iuxta regni leges Rex pronunciauit, et necessitatem post Carolum sedendi Guisiano cardinali, si in conuentu manere vellet, ac ceteris praesulibus imposuit. quod ille indignissime tulit, et summa arrogantia ob id conuentu abstinuit, et cum quidam praesules nihilominus mansissent, et decreto Regis obtemperassent, superbo dicterio eis succensuit, alios esse dictitans, qui sacram dignitatem ornarent, alios, quibus ea dignitas ornamento esset. Antea eodem anno mense Maio prouincialis Synodus celebrata fuerat Durocorti Remorum a Ludouico cardinali Guisiano, cui interfuerunt Suessionensis, Laodunensis, Bellouacensis, Catalaunensis, Nouiodunensis, Ambianensis, episcopi, et Siluanectensis, qui aberat, vicarius. nulla Bononiensis in eo mentio, qui Taruennensi successit, nulla Tornacensis item et Cameracensis, qui duo olim Remensi archiepiscopo subiecti ab eo diuulsi sunt noua illa episcoporum institutione in Belgio a Paullo IV facta, cui Cardinalis Lotaringus, dum rerum in Gallia Francisco II Rege potiretur, damnosa regno dissimulatione subscripsit. eodem mense et Caesaroduni Turonum altera Synodus inchoata, et VIIbri proximo Andegaui peracta fuit, a Simone Mallio prouinciae praesule, vt natalibus, sic rara eruditione insigni; cui interfuerunt Andegauensis, Namnetensis, Leonensis, Briocensis, Redonensis, Corisopitensis,


page 567, image: s567

Dolensis, ac Venetensis episcopi; Maclouiensis, et Caenoma nensis episcoporum, qui aberant, vicarij; pro Trecorensi, quoniam sedes vacabat, a collegio delegati. quarum Synodorum decreta a Pontifice postea confirmata, et auctoritate Regis publicata sunt. iuridici et dies indicti, regio diplomate in Curia promulgato Eid. VItil. et Augustobonae Tricassium in Campania celebrati sunt, Bernardo Preuotio Morsano praeside, multaque seueritatis in nobilitatem licentiose grassantem exempla edita. eodem mense VII Eid. Iuo Alegrius Antonij Milialdi ante decennium a Gulielmo Pratensi Vitelliano Lutetiae interfecti F. sicuti in superioribus demonstrauimus, ipso Vitelliano ad singulare certamen prouocato et interfecto mortem paternam vltus est; cum eodem die Anna Alegria propior Iuonis sobrina et Christophori Alegrij ac Antoniae Vitelliani sororis filia Vido XIX huius nominis Laualli comiti, qui e Belgio interea redierat, nupsisset. sub id Antonia Borbonia valde annosa, quippe quae annum XXCVIII attigerat, Ionuillae placide ad Deum migrauit XIII Kal. Febr. antiqui moris et probitatis femina ac tot liberorum parens, quos ex Claudio Lotaringo Guisio ante XXXIII annos mortuo suscepit, forma et virtute praestanteis, et regni bono, certe magno ornamento natos, nisi illos posterosve seu socordia nostra, siue regni ad exitium vergentis fortuna in periculi partem praecipitasset. annum clausit mors Renati Biragi Cardinalis Franciae Cancellarij illustri in Insubribus familia orti, cuius maiores fortunam Gallorum semper in Italia secuti fuerant, quorum et ipse aemulatione fidam operam tota vita, quae illi longissima fuit, regib. nostris nauauit, primum in Parisiensi Curia Senator, et inde quasi ad honores gradu facto summis dignitatibus ac legationibus, et saepius militaribus muneribus, quae ille fere prae vita togata adfectauit, defunctus, post restitutam Sabaudiae principi Subalpinam prouinciam Lugdunensi praefectura donatus, ac postremo ad summum honorum fastigium, hoc est, ad Cancellarij dignitatem euectus, vir generosus ac prudens, ingenio candido et liberali praeditus, sed vt externus parum iuris Gallici sciens. ideoque minus tanto magistratu dignus habitus, cum quauis alia maxima dignitate, siue fidem, siue prudentiam et rerum aliarum vsum spectes, esset dignissimus. tandem cum LXXVI annum vitae ageret, Lutetiae decessit VIII Eid. Xbreis, magna pompa et Senatu toto prosequente funeratus, et in B. Catharinae templo, odeo ad id summa magnificentia antea exstructo, in quo et Valentiae Balbianae vxori monumentum posuerat, conditus. ei in munere suffectus est Philippus Huraltus Ceuernij comes, iam successor designatus, in quem ante quinquennium, cum iam affecta aetate senex laboriosa sigillorum ad ministratione leuari cuperet, eorum procuratio translata fuerat. et vt ad litteris clauos viros deueniam, longe maximam resp. Christiana iacturam fecit in morte Ioannis Maldonati loco nobili in Baetica Hispaniae nati e sodalitio Iesuitico, egregie a teneris annis omni literarum genere exculti, qui ad exactum philosophiae et theologiae studium singularem pietatem, morum candorem et acerrimum iudicium cum attulisset, magna cum laude et frequenti omnium Ordinum concursu totos X annos Lutetiae Parisiorum, vbi et eum pueri audiuimus, in Claromontana schola professus est; vnusque in caussa exstitisse merito creditur, vt sodalitium illud toti Academiae valde inuisum, et alioqui iam prudentioribus suspectum, ob tanti viri gratiam ac commendationem a Senatu, apud quem lis adhuc indecisa pendebat, tamdiu toleraretur, et eo vsque dum reb. sodalium in vrbe confirmatis Maldonatus post conciliatam insigni sua vnius eruditione nouo ordini celebritatem a Gregorio XIII Pontifice Romam euocatus est, vbi vir assiduus in studiis et lucubrationibus suis exacte digerendis intentus ex nimiis vigiliis contracto morbo decessit VIII Eid. Ian. cum paullum LVI annum supergressus esset. nihil viuens publicauit. post mortem eius, opera ac cura Clementis Puteani ex eodem sodalitio viri doctissimi prodierunt eruditissima commentaria in IV Euangelistas Mussiponti edita, meliora et integriora multorum iudicio futura, si superstite auctore edita fuissent, quib. tamen si pari diligentia elaboratae in acta Apostolorum et Apostolicas epistolas interpretationes, quas scripsisse illum constat, olim accedant, habebunt


page 568, image: s568

profecto omnes docti et pij opus paucis in hoc genere comparandum, et quod vnum multorum instar esse possit. Maldonatum paullo post secutus est Hubertus Golthzius patre Virsburgensi Franco Venloae in Sicambris natus, cui antiquitas Graeca ac Romana secundum O. Panuinum, Antonium Augustinum, Fuluium Vrsinum debet plurimum, et qui arte caelandi ac scriptis propriis ad vtramque multum contulit, haut ita senex, vixque annum LVIII egressus Brugis Flandrorum, vbi larem fixerat, IX Kal. April. denatus est. annum clausit mors Thomae Erasti Badenis in Heluetiis nati, qui philosophiae et medicinae studiis hac aetate claruit, solidis, veris, atque adeo a veteribus proditis vtriusque scientiae primordiis constanter insistens. itaque et astrologiam, quae ex positu astrorum de fortunis hominum decernit, validis argumentis confutauit, et Paracelsiam medicinam, quae seu nouitate seu vanitate sua in Germania ac alibi tot ingenia illexit, validis itidem argumentis confutatam acerrime insectatus est. ad vltimum etiam humanas scientias egressus theologica tractauit, et quaestionem de disciplina ac censuris non omnino ex suorum sententia agitauit, vnde graues in Heluetiorum ecclesiis exortae contentiones. tandem sexagenario maior hoc anno Basileae, vbi sicuti Hedelbergae diu antea docuerat, qui naturam tot dictissimis scriptis illustrauerat, naturae debitum persoluit prid. Kal. Ianuar. ad B. Martini sepultus. Antequam Romam proficisceretur Ioüsa pro ratione muneris, quippe maris praefectus et Antonio Lusitaniae regi electo promissis obligatus, a Rege obtinuerat, vt Gallis, qui post cladem Stozzianam in Tertia relicti fuerant, suppetiae ferrentur. quae prouinciae, cum eam Carolus Roaldus Landereus ambiret, Ioüsa ipso annitente, AEmaro Castro proxima cognatione sibi coniuncto demandata fuerat, de qua dicturo ab anni initio res Lusitanae repetendae sunt. Philippus in Castellam quamprimum redire cupiens, vocatis regni Lusitani ordinibus, VII Kal. Febr. initium Olissiponae per Alfonsum Castroblancum Algarbiorum antistitem fecit, et deplorata Didaci filij morte, voluntatis suae esse dixit, vt in Philippi noui principis verba iurarent, assensumque praebentibus per Melchiorem Almaratum cunctis, Barcelli dux ceteris praeiuit, dum Bracantiae dux parens eius Comestabilis officio fungeretur, gladium strictum Philippo praeferens. Barcelli deinde exemplo proceres et alij delegati in genua procumbentes fidem sacramento obligarunt. studiose cauerat rex, ne sicuti Tomarij, ita hic ordinum conuentus comitiorum nomen et auctoritatem sibi sumeret, ne delegati vnde noua postulata faciendi, aut vetera renouandi occasionem caperent, curaueratque, vt mandata tantum de iuramento praestando, non etiam aliis negotiis a suis Curiis haberent. nihilominus delegati institere, vt gratia iam facta ampliaretur; quod tamen nequaquam impetrarunt. nec vero aut Bracantinus aut Monris-regalis marchio sperata a rege nouo praemia ac dignitates obtinuerunt; vnde vterque cum maximum dolorem cepisset, ille ex eo paullo post decessit, missam sub Castellensium iugum patriam, neque promissa a rege praemia repraesentari maerens. tandem constitutis pro tempore in regno rebus, legibus nouis conditis, et loco gratiae Lusitanis concesso, vt serico liberius, quam antea licebat, vti possent, Albertum Austrium cardinalem cum summa potestate regno imposuit, eique assessores dedit Georgium Almedam Olissiponaea archiepiscopum, Petrum Alcasouam, et Michaelem Moram olim ab epistolis regni, tunc vero creatum Puritatis scribam; qui magistratus longe maximae in Lusitania auctoritatis diu ante obsoluerat, in neminem a temporibus Ioannis III post Michaelis Siluae Visaei episcopi ac Cardinalis mortem collatus. impetrauerat Alberto a Pontifice Philippus, quo ei maiorem dignitatem et gratiam apud Lusitanos conciliaret, vtis, sicuti nuper Henricus, in regno legatus Pontificius crearetur. verum id tantum ad biennium concessum, ita vt populi non tam dignitate et commoditate ex ea nascente laetarentur, quam finitam tempore potestatem in eum collatam indignarentur, sic fore iudicantes, vt post biennium exactum Albertus e Lusitania reuocaretur, et tandem regnum in prouinciam coronae


page 569, image: s569

Castellensi subiectam redigeretur. Augusta Philippi soror, specie visendi Sanctorum monasterij, in quo puellae, quas nihilominus ad legitimum matrimonium optare licet, religiosam vitam degunt, Iulianam Lancastrensem Aueri principatûs heredem vix decenni maiorem secum duxit, frementibus Lusitanis, qui se eo exemplo quasi in miseram captiuitatem a Castellensibus rapi interpretabantur. vrebat et Lusitanos, quod regni aerario non indigena, sed Franciscus Villafagna Castellensis praefentus fuerat. Rex tandem III Eid. Febr. vrbe discessit, nobilitate vtcunque siue praesentium necessitate, siue futuri spe placata, sed adhuc tumentibus plebis animis, quae per absentiam Regis in Lusitania, et occasione Gallorum, qui insulas tenebant, res in regno mutaturas sibi persuaserat, eaque in opinione confirmabatur vana Belgicorum successuum exspectatione, quod tot locis distractae Philippi eodem tempore vires minus ad singulis occurrendum valiturae viderentur. sed ea spes mox in parte euanuit, nuncio de Antuerpiensi motu allato; vbi Andinus dum res suas magis firmare nititur, prauo ac temerario consilio bene procedentia fortunae initiis arridentis incepta euertit. itaque post eum casum sola in insulis spes restabat, quas Philippus cum classem auxiliarem in Gallia ad sugpetias ferendas parari intellexisset, in potestatem eo anno redigere omnino necessarium sibi existimabat. Tertiam tenebat cum IO CC Gallorum praesidio, vna Anglorum cohorte, et III circiter indigenarum armatorum OIO Emanuel Silua, homo maiore animo, quam rerum vsu aut prudentia praeditus, qui odio Hispanorum caecus nullum superbis imperiis, et per delationes popularium vexationibus, pecuniarum denique exactionibus modum faciebat. ad haec insulam ita exstructis vbique munitionibus, eae XXX amplius numero erant, et aggeribus artificiose ductis firmauerat, vt accessu impenetrabilis crederetur. contra eam Philippus maiorem quam superiore anno classem instruit, ei praeposito cum summo imperio Aluaro Bassano S. Crucis marchione, ad quem adiunxit XII triremeis, et IV maioris formae nauigia triremium specie, aptatis ad antemnas velis quadratis, et tertia malo, vt Oceani aestum facilius ferre possent. nec omnino apud nos cessabatur. nam Ioüsa instante et regina parente Dieppae auxiliaris classis instruitur, quae IO C circiter bellatores portabat, minus spe et opinione concepta subsidium, tepescente iam apud nostrorum aulicorum animos post aduersam fortunam Antonij gratia, et subeunte fastidio. classi praefectus est is, quem dixi, AEmarus Castus, qui cum Antonij et Regis Christianissimi ac reginae parentis mandatis Angram III Eid. Iun. appulit. Antonius per literas magistratûs constantiam laudabat, et vt in ea perseueraret, hortabatur. nam in in insularum fide ac salute omnem recuperandi regni spem repositam esse. Rex in gratiam parentis multa et magna pollicebatur, et eadem fere reginae matris literis repetebantur. exceptus magna laetitia et honoris specie ab insulanis et a Silua ipso Castus. cum inutilem plebem cum mulieribus et imbelli sexu ac pretiosiore supellectile ad montana seponi consultum visum esset, loca insulae, munitiones, et aggeres lustrati, dispositis vbique locis idoneis machinis, quae ad CCC omnis formae repertae sunt. cum vero videret Castus comeatum admodum exiguum suppetere, et vireis insulanorum spe et opinione longe minores, quam vt classis Hispanae robur sustinere possent, Siluam in arcano seducit, et demonstrata imbecillitate insulae et apparatuum bellicorum ac bellatorum exiguo numero, de consilio et fiducia sua hominem superbum percontatur, a quo non aliud responsum tulit, quam tantam esse Lusitanorum virtutem, vt omneis alios defectus ipsi per se supplere possent. nihilominus Castus vrgebat, vt comeatus intra primariae vrbis arcem contraheretur, vt si Hispani impediri non possent, quominus copias in terram exponerent, vniuersae militares copiae ad arcem illam tutum receptum haberent, eamque tamdiu defenderent, quo vsque hieme appetente hostes vela facere et insulam relinquere cogerentur. sed contradicebat Silua, et si id fieret, militem, qui alterum se receptum interiorem habere sciret, munitiones in litore seruandas protinus


page 570, image: s570

desesturum palam affirmabat. sed aliae caussae occultae suberant, propter quas salutare Casti consilium sequi detreclabat, quod minorem comeatum haberet, quam vt tanto militum numero ad longum tempus sufficere posset, nec mediterraneo vllo loco includi volebat, iam tum de fuga cogitans, parumque Gallis fidebat, quos magno proinde numero in locum munitum recipere minime tutum arbitrabatur. vnde dissidia. inter duces orta, ipsis, sed inprimis Siluae, ad extremum exitiosa. Castus, lustrata insula cum ad eam partem, quae ortum et VIItrionem spectat, haut longe a Serrae promontorio stationem notasset, plus II OIO nauium capacem, ad quam hieme ipsa naues tuto poterant adpellere, Plagam-villam stationi imminentem tueri statuit. locum tenebat Michael Cantus primarius municipij ciuis, qui aduentu Casti laetusse ad eius imperia paratum praebuit, magnoque ei ad necessaria comparanda adiumento fuit. missi tamen e numero Gallorum CCC circiter Faginam, ductore Carlo, qui eam ad inopinata in officio continerent. cum bimestre ita transactum esset, classis Hispania XIII Kal. VItil. ex alto longe apparuit, cum IX Kal. Vtil. hoc est, in peruigilio B. Ioannis Baptistae Olissipona soluisset, LX nauibus omnis generis constans, praeter triremeis, et XXX circiter maioris formae nau eis a mercatoribus diuersarum nationum conductas, aliasque minores, quae necessariis ad exercitum alendum rebus portandis inseruiebant. classe vehebantur circiter X OIO Hispanorum, quibus praeerant Lupus Figeroa, Franciscus Bouadilla, et Ioannes Sandoualius, OIO IO Germani, quos ducebat Hieronymus Lodronius comes, II Italorum cohortes duce Lucio Pignatello, vna Lusitanorum volonum, cui praepositus erat Felix Arragonius, omnes bello spectati duces: nec minus delecti milites erant, quippe qui iam in Iralia et Belgio fuissent, et maior pars bello foederatorum interfuerat. ad S. Michaelis insulam primus appulsus fuit, vbi Augustinus Inicus cum II OIO Hispanorum superiore anno relictus fuerat, quos in triremeis imponi cum aliquot tormentis iussit Santacrucius, et inde ad Tertiae sinum, in quo Angra iacet, cum tota classe venit. lustrara insula et missis, qui gratiae a Philippo Insulanis et praesidiariis exteris concessae diploma publicarent, cum id Emanuel Silua impediisset, et mortem nunciis, ni abstinerent, interminatus esset, tandem ad Molium portum haut longe a Sebastiani fano natura potius, quam aut Insulanorum aut nostrorum arte munitum, scopulis plenum ac propterea fere neglectum exscensionem fecit, B. Annae sacro die, quo antea anno vertente feuciter pugnauerant. dum exscensio fit, ab omni parte delectae naues insulam circumeunt quasi vim facturae, vt dum incertum esset, qua parte hostes irrupturi essent, praesidiariorum vires pluribus locis distraherentur. Plagam tuebatur Castus, et in opere assiduus militem imperiis audientem ad omnia intentum habebat, decernere certus, si occasio se offerret. longe Siluae aliud erat consilium, quamuis id dissimularet, qui nauigio instructo fugae occasionem periculo ingruente captabat. ad Molium portum tantum tres munitiones opere tumultuario excitatae fuerant, quae a II Lusitanorum, I Gallorum signo tenebantur. ex superiore loco displosa a nostris initio tormenta, et ex triremibus displosione contraria certatum. interim praemissa cum lembis et minoribus nauigiis circiter IV OIO bellatorum ex Italis Germanis et Hispanis delectorum, ducibus Figeroa, et Augustino Inico, qui post displosionem vtrimque factam, quamuis reflante vento, animose in terram descendunt, et munitiones oppositas aggrediuntur. ibi acriter certatum, et a nostris praecipue, qui ex hostibus vnum et alterum centurionem et praeterea XXX milites prima impressione ceciderunt, tironibus turpiter fugam capessentibus. sed numero inferiores, amisso primario centurione suo, et iam recedente altera Lusicanorum cohorte, in vallum tandem se recipere, ac mox illud deserere coacti sunt, auxiliaribus, qui tintinuabulorum in collibus per certa spatia dispositorum pulsu moniti, sed difficultate itinerum retardati fuerant, serius aduentantibus; qui tamen in colle haut longe a Sebastiani fano consistentes, cum munitiones ab


page 571, image: s571

Hispanis iam captas intellexissent, aciem instruunt. obstinato certamine diu pugnatum fuit, cum Galli Casto ipso inter primos pugnante et in medio discrimine versante, licet numero vincerentur, ducis sui exemplo incitati vnum et alterum vallum Hispanorum iam recepissent, sed ad extremum calore dici, nocturni itineris labore, et fame victi ad sua se recepere. indigenae ad OIO amplius boues in castra adduxerant, quos contra hostem promouere, et ita ordines turbare decreuerant: qui astus superiore anno contra Petrum Baldum feliciter successerat. sed non probauit consilium Castus, quippe qui exoleto iam astu contra tantum hostem vti minime tutum existimaret, et confluentibus interim vndique insulanis confligere quamprimum cupiebat, quod tempore suis animos, Lusitanis clam a Santacrucio sollicitatis, fidem labare prouideret. et quanquam iam inclinata die copias promouet, eo ordine, vt Lusitani dextrum, ipse cum Gallis laeuum cornu duceret. verum Silua pro imperio summo, quod in insula atque adeo in exercitu habebat, impetum inhibuit, iam tum de fuga cogitans, emisso nauigio ad id parato, quod tamen commode exequi non potuit. ita res in crastinum dilata, Casto reclamante, et Dei hominumque fidem obtestante, prodi caussam communem, et procrastinatione hosti numero potiori animos addi, suis demi quiritante. nec obtestarioni Casti exitus defuit. nam ea nocte Lusitanorum maior pars per auia in montana proxima dilapsa est; ipse Silua Guadalupem cum iis, quos penes se retinere potuit, animi anxius contendit, vnde cum rursus ad Gratiosam insulam fugere destinasset, a mulieribus loci prohibitus est, quae nauigium paratum corruperunt. at Castus a Silua et milite Lusitano desertus minime se deseruit, sed ordinibus seruatis versus Guadalupem incedens Lusitanorum equitum delecta manu comitatus tendit, quo se loco munire et aduersos Hispanorum impetus sustinere tamdiu statuerat, quo vsque ipsi praecipitante autumno retro in Hispaniam vela facere cogerentur. Santacrucius, qui de discessu nostrorum cognouerat, protinus se in viam cum toto exercitu dat, et vltimum agmen carpit, occupato in itinere fano Sebastiani, quod nostri in receptu frustra munire tentauerant. inde Angrum recta ducit, aestu diei et siti ita confecto milite, vt cum per arida diu iter fecisset, tandem reperta aqua multi prae ingurgitatione ac praecipue Germani suffocati sint. vrbs ab ea parte, quae mediterranea spectat, debilis, facile ab Hispanis capta est, eoque magis, quod oppidani fere omnes in montana aufugerant, et soli ij, qui carceribus attinebantur, in ea reperti ac soluti sunt. praesidiarij quoque arcem reliquerant. per triduum praeda, militi concessa, et cum triremes Hispaniae sub id ad sinum appulissent, classem quoque nostram et insulanorum depraedatae sunt, haut magno, si machinas et captiuos excipias, emolumento. quibus actis cum cetera praesidia ad successûs famam desererentur, Santacrucius antequam vlterius. progrederetur, ceteras insulas in potestatem redigere statuit, vt praecisa insulanis Tertiae, et Gallis ad illas receptûs spe, eos ad deditionem citra certaminis periculum adigeret. secundum haec missus Petrus Toletanus Ferrandinae dux ad Faginam, triremibus et aliquot nauibus ei attributis. cum eo erant Augustinus Inicus et Michael Oquendus, qui ex nauibus Cantabricis IO C delectos secum assumpserant. vbi ad insulam appulit Toletanus, Consaluum Pereram Lusitanum, qui vxorem et liberos in ea habebat, praemittit, vt indigenas ad aequas dedicionis condiciones inclinaret. eam tenebat Antonij nomine Antonius Guedes Sosa, qui non solum Pereram non audiuit, sed iniuriose habitum ad extremum etiam venabulo interfecit. ex mora coniectans id quod erat Toletanus, lustrata insula cum eam minus Tertia inaccessam ac parum munitam comperisset, copias IV Kalcnd. VItil. in terram fere citra certamen exponit, statimque CCCC Gallos obuios habuit et aliquot Lusitanos, quos maiori numero cedenteis retro auertit; cumque ad exiguam praesidiarij arcem, cui Ortae nomen, receptum habuissent, vbi machinas et: comeatum


page 572, image: s572

militarem contraxerant, Toletanus eo ducit, et locum corona cingit, quem obsessi mox certis condicionibus dedidere. Sosa in eo ab Antonio Cea, et Puebla, qui Io. Ferdinando Lunae militabant, capti; sed hic ob interfectum Pereram diro supplicio affectus est. nam truncatis primum manibus ad patibulum altero brachio affixus, inter immaneis cruciatus vitam finiuit; mirantibus cunctis, quo animi furore simul et caecitate impulsi Lusitani tot crudelia facinora perpetrarent, tamque facile neque tentatis prius extremis se passim victoris iritati arbitrio dederent. sed ita ingenium est illius nationis, vt inexperti pericula non visa quam audacter contemnunt, tam viliter visa expauescant. direpta insula impositus cum CC praesidio Antonius Portogallus. vicinorum exitio commonefacti insulani, Pica, Sangeorgiana, Coruina, et Gratiosa legatos ad Toletanum mittunt, qui eos in fidem accepit. interea nostris ad extremas angustias in Tertia redactis, Castus vir decoris et incorruptae fidei tenacissimus, ne suae potius quam sociorum salutis rationem habuisse videretur, ad Siluam et insulanos per montana huc illuc dilapsos mittit, monetque per literas, vireis secum sociarent, vna pro decore et vira certaturi, ac si certare non liceat, fide religiose obstricta, non aliter se cum hoste transacturum, quam Silua ipse ac ceteri Lusitani iisdem incolumitatis, quas suis paciscetur, condicionibus comprehendantur. sed literae a Santacrucio interceptae cum nihilominus ad Siluam per indigenam perlatae essent, homo vaecors et natura superbus, vt in medio periculo ac metu intem pestiuam securitatem ostentaret, condicionem recusauit, et quia de deditione facta erat mentio, addit, Gallis licere, quando de deditione iam cogitarent, se ad Hispanorum partes, vt vitam seruarent, applicare; quod si facerent, se ac Lusitanos vtrisque debellandis pares fore. eodem tempore quo tam superbe ad optimi viri literas respondebatur, Silua perpararios literas sine subscriptione ad Santacrucium ferri curat, quibus significabatur, si Siluae et Lusitanis gratiam vitae faceret, fore, vt illi Gallos ei in manus traderent. quasliteras cum priore reiponso, quod per suppositum tabellarium receperat, Santacrucius statim ad Castum resignatas misit, et per Petrum Padillam vnum ex castrorum praefectis et Casto ipsi, cum vna in Melita insula essent, olim notum denuntiat, si se suosque saluos cupit, quamprimum transigat. nam dcditionis aequas condiciones datum iri. neque vero vani decoris religione praepediatur, quo minus rebus suis in tempore. prospiciat, praesertim in eorum caussa, quos non solum ingratos et contumeliosos erga se sit expertus, sed ad contumeliam etiam proditionem addere voluisse cognoscat. secundum haec haut diu cunctatum est ab vtraque parte, habitoque colloquio in has condiciones transactum, vt vita salua Galli arma et signa traderent, tantum singuli gladios retinerent, et nauigiis commodatis in Galliam transportarentur. condicionibus subscripsere Santacrucius, Figeroa, Bouadilla, Lodronius comes, Padilla, Christophorus Erastus, IoannesVrbinus, Georgius Manrices, Ioannes Martinus Ricaldes. id humanitati Santacrucij ad superioris anni inuidiam, qua ob crudelitatem in captiuos patratam flagrabat, leniendam Hispani tribuunt; cum alij potius censeant Santacrucium, qui Gallorum semper antea virtutem expertus esset, noluisse cum iis ad desperationem adactis confligere, incerto euentu, et maluisse rem pactis quam plena victoria conficere, praesertim iam inclinata aestate, et periculosa deinceps in Hispaniam nauigatione. igitur prid. non. VItil. Galli ex montanis descenderunt, et iuxta pacta XIIX signa et arma tradiderunt, non medij inter hostilem exercitum in aciem instructum ac lituis tympanisque pulsantibus, sicuti pactis perscriptum fuerat, hoc enim enixe voluerat Santacrucius, sed loco condicto, sicuti in arcano, contra quam scriptum erat, promiserat. inde Castus et Iacobus a S. Columba, Escarauacus ad Santacrucium Angram venerunt perhumane ab eo excepti, et Castus quidem apud Figeroam, Escarauacus apud Bouadillam hospitium habuit; Gallis, qui CCCC omnino erant, ex proeliis et morbis superstites in vrbis semota parte diuersoria attributa sunt. quibus actis omnis cura in Emanuale Silua indagando


page 573, image: s573

consumpta est, qui cum nauigia ad fugam parata ab insulanis confracta cerneret, praeclusa omni euadendi spe, dissimulato habitu per montana aliquot dies errauit, sed tandem a serua Maura proditus a Spinosa et Lazaro Insulano Angram ad Santacrucium ductus est, vbi interrogatus et in triremi grauiter tortus tandem ad mortem damnatus est, et in platea vrbis Germanis in aciem instructis a Teutone carnifice decollatus, multis viri e primaria nobilitate forma conspicui, sed stolide fedrocis vicem dolentibus; pluribus tamen iustam numinis vindictam in eo agnoscentibus, qui Insulanos imprudentia sua in tot calamitates induisset, et multos priuatim variis iniuriis affecisset. nam paullo ante cum Melchiorem Alfonsum, quod Philippo faueret, securi percussisset, et affines peterent, vt caput eius in platea patibulo affixum sibi tollere liceret, responderat, tunc Alfonsi caput inde sublatum iri, cum suum ipsius eo loci affixum esset; quod inhumanum responsum in omen vertit. nam eodem loco caput eius, sublato Alfonsi capite, iussu Santacrucij assixum est. pari supplicio affecti Emanuel Serrada, is qui promontorij Viridis insulas depraedatus fuerat, nec non et Amator Vietra, qui a Philippo missus secreti oratoris titulo, vt oppidanorum fidem sollicitaret, quosdam exiis eo nomine apud Siluam nefando scelere detulerat, et participato cum illo pretio miseris exitium maturauerat. quidam laqueo suspensi, Petrus Contius, Antonius Ferdinandus Barosus, Arrias Porres, Matthias Diazius Pilatus, Consaluus Pita, Bernardus Touar, alij seditioni caussam dedisse comperti. Baltazar Mulatus, Antonius et Thomas Gomecij, Emanuel Acosta ad triremeis damnati. Blasius Viualdus Genuensis fabricandae et adulterandae monetae Antonio regi auctor ignominiose tractus et ad remum pariter addictus est. omnis item moneta ad abolendum in insula Antonij nomen publice conflata est. multi monachi, quorum prae aliis summa intemperies fuerat, indecenti habitu capti, et in iis Simo Dominicanus, qui in Gallos ad maturanda auxilia venisse, cum regina matre et Ioüsa ea de re egisse, ac denique in Angliam ob eandem caussam etiam transmisisse confessus est, necnon et plerique sacerdotes vincti et varia peste in occulto absumpti sunt. Galli ante pacta capti insito in gentem aemulam odio remo mancipati sunt. inde relicto in insula Ioanne Vrbinate cum II OIO Hispanorum praesidio Santacrucius, sparsa ad vanitatem fama, quasi Laraciam aut Algeriam tentaturus esset, eoque maturius insula discederet, cum classe in Hispaniam tendit, iam praemissis de re feliciter gesta nunciis, ob quam in publicae laetitiae signum passim ignes in Lusitania ac reliqua Hispania accensi sunt, Antonianis contra, qui in insularum conseruatione, si Antonium Philippo superesse contingeret, recuperandi olim regni; spem reposuerant, in occulto maerentibus. post bellum confectum Philippus a Pontifice diploma per oratores suos impetrasse dicitur, quo II OIO religiosae vitae addictorum in Lusitania siue insulis interfectorum gratia ficbat. tanto sanguine constitit noui regni quaesiti victoria, quod CCCC LXX, postquam a reliqua Hispania separatum est, annis cum eo veluti coaluit, CCC XIII, ex quo Algarbium a Castellensi regno auulsum Portugalliae regib. cessit; quo tempore, nec multo post, Dionysio obsequij cultum, quem Reges Lusitaniae veluti beneficiarij Castellensib. et Legionensib. debebant, ab Alfonso Sapiente Castellae rege Dionysij ipsius auo remissus est. ita tota Hispania, quod vix CC annorum spatio Romani consequi potuerant, in Philippi vnius potestatem venit. praeter memorata seueritatis in singulos perduellionis a iudicibus delegatis conuictos exempla, insigne illud fuit, quo vniuersa non solum Tertianorum, sed etiam ceterorum insulanorum bona fisco addicta sunt. quod non tam seueritati, quam gentis ingenio tributum est, quae innata dominandi cupiditate ad firmandam potentiam nullum auaritiae et crudelitati modum facit. Santacrucius XVII Kl. VIIIbr. ad Gadeis appulit, cum IV Kal. VIIbr. Tertia soluisset, praemissis ante triremibus, quas tam longe in Oceanum penetrasse nunquam antea fama fuit, et tunc pro miraculo habitum est. inde in aulam pergit, magna honoris specie exceptus et inter proceres allectus, quos vulgo in Hispania grandeis vocant, et quos tecto capite singulari


page 574, image: s574

honoris praerogatiua coram Rege apparere ius est, ac postremo summus maris Oceani praefectus creatus est. Huius successûs fama ad tumultûs Antuerpiani casum accedente res Ordinum in Belgio multum perturbatae sunt. Arausionensis in Mattiacorum insulas secesserat, vt supra diximus, et conuentus Ordinum Mildeburgi indixerat, vbi Rochus Sorberius Prunaeus Brabantiae Ducis nomine, re prius cum Arausionensi communicata, multa deinceps et maiora promissis pollicetur, potentiam eius in maius exaggerando, quippe qui a Rege generalis vicarius nuper constitutus loca omnia regni munita in potestate, commoditatesque inde eos iuuandi maximas haberet. addit et minas. Ducem nunquam iuri suo renunciaturum, nec e manib. dimissurum, quod sibi datum aut virtute sua partum esset. heic et repetita egregia Ducis erga Belgas merita; Cameracum nuper e faucibus Hispanorum ereptum, et Lochemi quoque obsidionem a Gallis solutam. quid autem futurum, si patrocinium eius recusent? quanta se in pericula induent? nam exig uum ex prouinciis militem suppetere, et confusa fere esse inter eas omnia, et metum subesse, ne Ducem regemque Ducis fratrem hosteis habeant. quod si accidat, actum esse de negotiatione et commercio; et proculdubio fore, vt adempta pecuniae vspiam cogendae facultate, ipsi imparati a duobus potentissimis principibus aeque infestis animis simul oppugnentur. nec Germanos placatos habituros, quippe ob archiducem Matthiam parum honeste dimissum iritatos. Reginam vero Angliae satis declarasse, nequaquam sibi placere, quod prouinciae Ducem repudient. quem vero iis exceptis prouinciarum patrocinium suscepturum? quin excusari posse Ducis erratum. nam talia et sapientissimos ac mansuetissimos olim principes aut praecipiti ira aut iniuria iritatos saepius peccasse. exemplo esse optimos Burgundiae Duces, et Maximilianum insuper Caesarem. et hoc statu rerum non solum propter prouinciarum diuersitatem, sed maxime ob vicinorum principum suspectam potentiam Principe in Belgio opus esse, cuius potentia certis limitibus coerceatur, aliisque pactionibus, quam quae Burdigalensi transactione continentur, et condicionibus frenetur; quae si ratio ineatur, spem subesse vt rex Franciae bellum apertum Hispanis indicat, et ita breui finis bello Belgico internecino imponatur. eo vero induci posse regem, si, quod hactenus negatum fuit, spes fiat, vt Duce fratre sine liberis decedente, prouinciae ipsi tanquam hereditariae obueniant, idque Burdigalensi pacto et aliis condicionibus postea ab Ordinibus, cum Dux Antuerpiae inauguratus est, praescriptis addatur, ac de cetero in religionis caussa idonee caueatur. his vltro citroque iactatis parum profectum, recenti adhuc sensu conatûs Antuerpiani, et odio aduersus publicam vtilitatem praeualente, maxime aduersis Gandensibus; qui quanquam initio primi omnium noui principis asciscendi auctores fuissent, siue leuitate insita, siue quod iam de defectione cogitarent, nullam concordiae inter Ducem et Ordines sarciendae rationem admittebant, et ad principes Germaniae, a quibus auxilia certa exspectarent, se misisse caussabantur. quod ab iis eo consilio factum, vt interea tempus ducerent; nec enim pecuniam miserant, aut obtulerant. itaque noua legatio in eo conuentu decreta fuit, et missi ad Ioannem Casimirum, qui, si bello Coloniensi finito copias Rhenum traiiceret, L florenorum OIO, IV naueis maiores, II minores, milite et comeatu egregie instructas in singulos IV menseis proximos offerrent. postquam vero Mosam traiecisset CL florenorum OIO, cataphractos equites OIO, et II OIO scloppetariorum obuiam missuros se pollicerentur: quae condiciones et Gandensium malignitate ac principis Cimaci, quod postea iactanter gloriatus est, praepostero astu minime acceptae, aut exitum sortitae sunt. cum in eo conuentu de concordia nihil, aduersis Gandensibus, et propter Gueldrensium, Vltraiectensium, et Transiselanorum absentiam agi potuisset, ex Arausionensis consilio rursus comitia Dordracum indicuntur. heic quia Steneberga capta Atuaticis, Batauis, et Mattiacis periculum imminebat, ante omnia decernitur, vt Bergae ad Somam bis mille peditum et duarum turmarum equestrium praesidio ob viciniam


page 575, image: s575

munirentur, in quod XXXV OIO florenorum singulis mensibus constituta: Herentalae item OIO CC pedites, CC equites collocarentur. de Mechlinia quoque et Bruxellis defendendis in eo conuentu actum. dum in conuentibus Ordines discordantib. studiis tempus inutiliter terunt, minime Hispani sibi deerant. nam Io. Baptista Taxis Zutfaniam astu militari capit IX Kal. VIIIbreis, delectis prope vrbis portam in insidiis collocatis, qui e latebris erumpentes portam inuadunt, trucidataque statione occupant, donec sociae copiae, quae haut hinc longe euentum praestolabantur, aduenirent; quibus aduenientibus vim in oppidum faciunt, ac crudeliter diripiunt, grandi pro redemptionis pretio aere ab oppidanis extorto. horum vt conatus impedirent Bataui, propugnaculum vltra Isalam construxerant; sed perfosso ab hostibus aggere, nestagnantibus aquis paene obruti praesidiarij locum deseruerunt, quem mox Hispani, vbi aquae resedere, denuo occupant, et inde infestis excursionibus Veluam vastant. munitionem amissam saepius recipere conati Bataui cum frustra fuissent, loca circumposita validis praesidiis muniunt, ac tandem Zutfaniam corona cingunt. in agro Groeningensi eodem tempore Nienortius et Asingus Entissenius Ferusum et Oterdamum ad Amasum amnem capiunt; Oterdamum vallo et milite muniunt, aggeres perfodiunt maximo indigenarum damno, vt Groeningenseis angustia pressos ad condiciones accipien das adigerent. Reedam etiam machinis admotis sed irrito exitu quatiunt. haut multo post Nouembri mense ineunte Bergensis comes Arausionensis sororius cum vxore liberis et Thoma Gramaio, qui illi erat ab epistolis, Arnhemij ex suspicione capitur, quasi cum hostibus secreta consilia agitaret: famuli quidam eius cognitione habita rei peracti sunt; tandemque compertum, ex impotentia vxoris Arausionensis sororis, cuicum fratre non ita bene conueniebat, occasionem ab Hispanis captam, vt Bergensis hominis leuis fidem sollicitarent. nec indicium exitu caruit. nam ille commendatione Arausionensis libertati restitutus statim ad Philippicos transiit, et filij eius Hispanorum militiae pariter nomen dederunt. quod tamen illum iniuria iritatum nec ante praemeditato consilio fecisse plerique existimauerunt. in his angustiis cum cuncti effugium malis non solum praesentibus, sed quae impendere prudentissimus quisque prouidebat, quaererent, alij ad alios principes, in quorum patrocinio acquiescerent, respiciebant, et multi de Batauia et Mattiacorum insulis Arausionensi tradendi assentiebantur, et viro bene merito et vita, fortunis, opibus pro libertate patriaetam propensa voluntate expositis hoc deberi aiebant. verum ille siue infirmitatis et suarum virium tenuitatis ad tantum onus sustinendum conscius, siue modestia se excusauit, tandemque tenuit, vt in Franciam Mullerius et Ioannes Asseliersius ordinum nomine de concordia cum Duce sarcienda acturi ad regem proficiscerentur. sed omnem de repub. consultationem turbarunt noui in Flandria motus, ac praecipue Gandaui, vbi iis, qui in occulto Hispanorum partibus fauebant, annitentibus omnia confuse agebantur, et praetextu Casimiri accersendi, aut alterius opis implorandae eo interim res adducebantur, vt cum Hispanis transigendi necessitas imponeretur. quod vt fieri posset, primum omnium Ioannes Imbisius, de quo supra diximus, homo turbulentus et iuxta Gallis et Arausionensi infestus ab exilio reuocatur, qui dum in Palatini VIIviri aula degeret, cum Ioanne Groppero de pactione cum hoste ineunda consilia agitasse dicebatur. eadem facilitate siue dissimulatione in manus Seruatij Stelandi Vastianae praefecti cunctas regionis illius arces ac munitiones tradunt, ac potestatem faciunt collationes ab agrestibus exigendi, militem conscribendi, vrbem absque consueto tintinnabuli signo quauis hora intrandi, ac treis naueis armatas in Scaldis aestuario instruendi. cumque exeunte VIIIbri ostium Gandense Parmensis iussu occupatum esset, mox eiusdem Stelandi clandestina machinatione Axela et Hulsta vicinae vrbeculae capiuntur, ac demum V Kal. IXbr. Rupelmondae castrum ad Scaldim iuxta Antuerpiam hosti patuit. ita Parmensis Vastiana potitus Deinsam et alia vicina loca muniri curat. quo


page 576, image: s576

facto cum tantum naues illae praesidiariae, de quibus dixi, superarent, easque in Parmensis itidem potestatem consignare percuperet Stelandus, nautae ac praesidiarij a Stelando frustra sollicitati ab eo tandem deficiunt, et contra Atuaticos, Batauos, Mattiacos bellum gerere detrectant. amissa Rupelmunda Antuerpiani, qui negotiationem impeditam maerebant, eam irrito conatu recuperare aggrediuntur. cum aliud non possent, vicinum aggerem perfodiunt, et aquas Borchtam et Callaüm vsque restagnanteis inducunt. tum Borchti propugnaculum excitant, et Traiectum Flandriae ex aduerso Antuerpiae muniunt, decretis in eos sumptus e publico Ordidum decreto CCC florenorum millibus. moxque eorum auspiciis Philippus Hoghenlous comes cum XIX peditum signis in Flandriam descendit, et ad Neüsam Mattiacorum insulis oppositum castellum, vt amnem in potestate haberet, munitionem struit, ac crebris excursionibus hostem infestat, perfossis passim aggeribus. sed Gandensibus Cimaco duce resistentibus conatus eius ad extremum frustra fuere. restabat in Flandria Alostum, quod Anglorum praesidio tenebatur. id vt in Hispanorum potestatem concederet, praetextu indigenas introducendi, Anglos loco educere statuunt. verum excitato inter Anglos ob stipendia non persoluta tumultu consilium non successit. Teneramunda vero, quo Riouium loci praefectum ipsorum consiliis aduersantem dimouerent, legatos miserunt Iustum Triestum, Antonium Heimanum, et Iacobum Somerum. verum Riouius, qui tunc Gandaui erat, re cognita, vt eorum consiliis praeuerteret, statim pernicem equum conscendit, portaque qua exire destinarat a coniuratis clausa, circum equitans, fortuna in portam Minanam tantum pessulo clausam incidit, quo reuulso summo celeritate euadit, et Teneramundam venit, legatisque comprehensis commentarios eripit, vrbe tunc pro tempore seruata. Somero consilij praecipuo incentori parum abfuit quin gula frangeretur. eo ipso die Imbisius ab exilio reuocatus Gandauum venit, Consulque factus plenam potestatem accepit, annitente Adolfo Mekerkero, qui homini odio exterorum caritatem patriae prae se ferenti imprudenter morigerabatur. ille vero vt plebis auram initio magistratûs aucuparetur, aliquot ciueis Hispanorum fautores creditos, quibus Vastianae regionis amissio imputabatur, confestim in carcerem tradi iubet: inter quos praecipui fuere Bokeleus, Carolus Rimus, Philippus Corteuilla, Blaserius fluminum praefectus. qua re cum magnam sibi apud plebem auctoritatem conciliasset, mox interuentu Friderici Perrenoti Campaniaci, qui tunc adhuc Gandaui captiuus atinebatur, cum captiuis reconciliatus est, eosque vinculis exemit. tum gratiae popularis fiducia id sibi impune licere existimans, etiam literas ad Riouium Teneramundae praefectum dat, quibus petebat, vt treis captiuos, quos habebat, dimitteret. quod nequaquam ille facere voluit. tandem cum nulla a Germanis spes auxilij esset, et Casimirus bello Coloniensi occupatus ad eorum preces minime ex voto responderet, a Cimaci principe, qui tunc Brugis erat, et prouinciae praesidis nomen vsurpabat, sollicitatus Imbisius ad Hispanorum partes inclinare cepit. et cum Alostani praesidiarij, qui fere Angli erant, ob non numerata stipendia tumultuarent, eo instigante a Gandensibus collatione denegata miseri homines ad eas angustias postremo redacti sunt, vt non expectato Io. Noritij tribuni aduentu, serius aduenientibus Ordinum delegatis, vt de stipendio cum ipsis agerent, cum hoste transegerint, Pigoto, Vincentio, Veltzio, et aliis centurionibus auctoribus. itaque Xbri mense numeratis XXX florenorum OIO oppidum deditur, et Gallo-belgae a foederatis immissi introducuntur. Angli plerique ignominiam a suis veriti in Hispanorum exercitus transierunt; sed cum promissa minime repraesentarentur, inde sensim diffugerunt. Parmensis Ekeloae castra muniuerat, Brugis et Gandauo imminens, ex eoque occasio nata, vt qui Hispanorum partibus fauebant, magis audacter de reconciliatione loquerentur et agerent, et editis passim libellis etiam Protestantium nomine eam vrgerent. nam quem miseriarum finem futurum? quid propriis, quid externis visibus contra hostem possent, satis iam expertos esse; in altero


page 577, image: s577

multum imbecillitatis, in altero parum fidei reperisse, vt hostem, quem aperta vi debellare non possunt, alia ratione tollant. iampridem Gallo-belgas foederatos manus ipsis porrigere. nec Hispani nominis odium obtendi contra debere. nam si per reconciliationem bellum habere desinant, communi consensu Hispanos Belgio excessuros: clementiorem principem hoc rerum statu spondere, qui prudentia summa praeditus periculo suo didicerit, religionem a Deo inspirari, hominibus imperari non posse. eo consilia omnia, remediis ceteris omissis, quae tam infeliciter hactenus ceciderint, vertenda, et quauis ratione pacem, quando bellum geri non possit, habendam esse, haec Gandaui a Bucleo, Imbisio, Buclinto, Brugis a Cimaci principe artificiose in vulgus initio spargebantur; dein et in concilio agitata sunt, tandemque pertentatis plebis animis ex ea occasione decreta ad vrbes vicinas de pace legatio. verum haec ad annum sequentem pertinent. Interim in vicina Germania bellum maiore mole, quam exitu gerebatur. extremo anno superiore Ioannes Baioarus Bipontinus dux Coloniam venerat, cum Senatu et sacri collegij sodalibus de pacis ineundae condicionibus acturus; auditusque, sine responso dimissus fuerat, in aliud tempus reiecta, quo frequentiores ex singulis ordinibus adessent. tandem IV Non. Ianuar. ad Bipontini legationem responsum est, non esse quod de procrastinatione aut tergiuersatione Senantûs queratur, qui perhonorifice, vt debet, legatos principum semper exceperit, et benigne audiuerit, ac diligenter ad eorum postulata responderit. sed putare sibi per religionis pacem hoc licere, vt quemadmodum Protestanteis in caussa religionis ipsos consulunt, quod ex literis nuper Augusta missis appareat, sic et ipsi Caesarem principes ac reliquos imperij ordines maiorum religioni addictos, antequam quidquam decernatur, in eadem caussa consulant. interim sperare, vt constitutionum imperialium ac publicae tranquillitatis respectu neque ipse Bipontinus ac ceteri principes Augustanae confessionis socij in aliena rep. curiosi esse velint, neque quenquam ad alienam a sua religionem vrgeant, aut subditos inuito magistratu in suam tutelam et patrocinium recipiant. ad haec Bipontinus postridie replicauit, et repetita toties missarum, neque ad illas dati responsi memoria, necessitatem legationis obeundae sibi impositam dixit, petiitque, vt tandem diserte responderetur. nam vt non diffiteatur, licere ipsis, Caesarem ac reliquos imperij principes consulere, ita durum et inhumanum videri, affectatis protelationibus tot captiuorum et verbum Dei sitientium libertatem ac vota remorari. quod autem a Senatu vrgeantur constitutiones imperiales, praesertim in ea caussa, vbi agitur de alterius principis aut magistratus subditis illo inuito in tutelam non recipiendis, id sibi molestum auditu fuisse; nam suggillari ea re existimationem suam, tanquam contra imperij leges aliquid ausus fuerit, cum contra viua voce et scriptis longe diuersam sibi mentem fuisse, semper testatus sit, nimirum vt caritate Christiana sibi coniunctis fratribus atque idem in religione sentientibus aliquam a seueris decretis relaxationem impetraret. hoc denuo petere, et vt non expectato Caesaris responso, suis concedat, enixe rogare; praeterea, vt concionatorum vociferationibus contra Protestanteis ex ambone debacchantium, exemploque carnificinae Parisiensis cunctos ad caedeis incitantium modum faciant; alioqui fore, vt pax summo imperij bono olim sancita longe perniciosissimo ciuili bello misceatur. hoc intellecto Senatus, habita cum XLIVviris matura deliberatione, denuo respondet, nihil aliud inpraesentiarum videre aut habere, quominus in priore responso perseueret, latiusque explicatis, quae in priore responsione Bipontinus ostenderat, C. S. plurimum obsecrat, vt responsum candide interpretetur; eorum, quae hactenus in confessionis Augustanae socios decreta erant, rationem magistratum paratum reddere, nec recusare, quin ab imperij Ordinibus cognitio habeatur, si quidquam contra imperialeis constitutiones deliquerint. ceterum opportunitate data, consultique iis, quorum interest, amplius se responsurum. hoc vltimo responso accepto cum


page 578, image: s578

parum se proficere videret Bipontinus, Colonia discedit, et ad Gebbardum, qui Bonnae erat, reuertitur. at Fridericus Saxo Louenburgus collegij sodalis ac facile princeps iuuenis impiger, et summus ab initio Gebbardi, spe, vt putatur, dignitatis VIIviralis adipiscendae aduersarius minime interea cessabat, qui vt gratiam sibi apud pobulareis conciliaret, pecuniam ex telonio Berkensi collectam statim inter ciueis, quibus annuae pensiones debebant, neque ab aliquot annis a Gebbardo persolutae fuerant, affectata liberalitate distribuit, cognitoque Gebbardum, ne a comeatu laboraret, IO CCC auenae modios, pannos lineos, petasones, et quicquid in Vestphaliae castellis annonae erat, in actuarium nauigium imponi, et Bonnam subuehi praecepisse, illud insidiis dispositis intercipit, et omnem praedam in Zontinam arcem comportari iussit. his angustiis pressus Gebbardus, et accedente tumultûs Antuerpiani incommodo, quo fiebat, vt rebus Ordinum turbatis nihil spei e Belgio superesset, principum Protestantium aduocationem apud Caesarem et imperij ordines exposcit. nec defuere officio Ludouicus Palatinus; Augustus Saxo, et Io. Georgius Brandeburgicus VIIviri, qui prolixas ad Caesarem literas dederunt, orantes, ne ob religionem Gebbardo aut suis eandem caussam fouentibus vis fieret. Palatinus in eandem rem ad Moguntinum et Treuirensem VIIviros scripsit. Caesar vero iam frustra tentato Gebbardi animo per Andream Gailium, denuo ad eum mittit Iacobum Curtium, et quid suae voluntatis sit, vt palam et aperte declaret, petit. tunc iterum porrectus libellus nobilium nomine, quo religionis libertatem iuxta Augustanae confessionis normam petebant. vnde capta occasione Gebbardus XVII Kal. Febr. scripto publicato et typis mandato testatur, se non solum de ciuili administratione, sed etiam de gloria Dei promouenda sollicitum supplicibus libellis suorum religionis libertatem iuxta imperij leges deposcentium acquiescere decreuisse. proinde praefectis ac magistratibus cunctis suae ditionis enixe inhibere, ne cui religionis caussa molestiam facessant. quod si contingat se de matrimonio contrahendo cogitare, scire omneis cupere, ita se velle iubere, vt post mortem suam aut abdicationem spontaneam libera sint collegij sodalium in eligendo successore susfragia. biduo post leges militares pro Bonnae securitate et munitionibus in ea instaurandis promulgantur, ac sequenti die ad Caesareum legatum respondet Gebbardus, nihilque se aliud velle declarat, quam vt pax in dioecesi sua iuxta imperij leges constituantur; obiterque Fridericum Saxonem incusat, quod per eum stet, quo minus tam laudabilis conatus procedat. quod ad explicatam magis consiliorum suorum rationem attinet, quod vrgebat Curtius, proximis comitiis se plenius responsurum, et Caesari, principibus, ac ceteri imperij ordinibus plene satisfacturum dicit. nec multo post Henricus Saxo Bremensis archiepiscopus Friderici fratrer, sed in religione summe dissentiens a Truchesianis diu exspectatus aduenit cum insigni et numeroso equitatu, cum quo cum non admitteretur, indignabundus inde discedit, et extra vrbem Tuitij apud comitem Solmensem diuertit. interposuere et suas partes Augustus Saxo, et Brandeburgicus VIIviri, scriptis ad Ordines dioecesis Coloniensis literis, quibus eos orabant, ne Gebbardo principi suo et confessionis Augustanae socio propterea periculum crearent; alioqui fore, vt vnius iniuria, cum ad plures pertineat, eius quoque vlciscendae aut propulsandae necessitas multos ab bellum ipsis postremo exitiosum adigat. vrgebat semper Curtius vt Gebbardus explicatius ad Caesaris postulata responderet, qui se tunc demun Augustanae confessioni addictum palam professus est, et quoniam coelibatum a Pontifice contra Dei verbum sacerdotibus indictum minime probare possit, se quoque de vxore ducenda cogitare, nec proinde dignitati VIIvirali, quod iure sibi licere putet, renunciare velle. interea Fridericus collegas in proposito contra Gebbardi conatus constanter vt perseuerarent, exemplo suo incitabat, eoque auctore, quantumuis ipsum Saxo VIIvir gentilis per literas dehortaretur, sollemnia comitia in V Kal. Febr. indicuntur, tentato interim frustra a Carolo Truchesio


page 579, image: s579

VIIviri fratre Lintzio; quod est oppidum in Rheni ripa positum. nec Adolfus Nuenarius comes cessabat, sollicitata Coloniae Traianae, quam Verdam Caesaris hodie vocant, oppidanorum et Quempinatum fide, et cum Sicambris proximis societate inita, a quibus vltro citroque comeando auxihis ad tempus iuuaabatur. diuersa parte Vvilelmus Cliuensis dux, qui propter viciniam et a bello et nouae religionis contagione sibi metuebat, legationem ad Senatum decernit, ad quem a Senatu et collegio Fridericus Saxo remissus est, qui ob propensam erga eos voluntatem gratias ageret, et de transitu ac comeatu hosti prohibendo cum ipso ageret. Gebbardus appetente comitiorum a Friderico indictorum die, vt ea conturbaret, contraria in perendinum indicit. ibi capita nobilitati proponen da concipiuntur. tentatum eo dem tempore Zontium, quod a Friderico tenebatur, subuectis clam aduerso Rheno nauibus. verum astus non successit. iamque comitiorum tempus instabat, ad quae Bipontinus rursus, et cum eo Ludouicus Vitgenstenij comes, necnon Ioannis Nassauvij filius venerunt. verum neque Bremensis archiepiscopus, neque alij comitiis, in quibus peiorem Gebbardi caussam futuram videbant, interesse voluerunt. Vestphaliae item ordines se excusarunt, veriti, ne per suam absentiam aliquid motus a nouatoribus in finibus suis excitaretur. comitia ad Dominicanorum habebantur, vbi proposita in Gebbardum multa accusationum capita; quod inconsultis Ordinibus copias militareis conscripsisset, pensiones debitas non soluisset, magnum aes alienum contraxisset, gazam omnem dioecesis diripuisset, nouam religionem professus esset, eiusque libertatem subditis suis permisisset, de matrimonio contrahendo fidem obligasset, cum Andino et ceteris Belgij perduellibus occulta consilia iniisset, externos consiliarios in ditionem suam introducere statuisset, Coloniam Traianam nuper praesidio externo muniuisset. his de causis comites, nobileis, ac ciuitates eius dioecesi subditas minime sacramento ipsi praestito teneri, sed iuxta patriae leges se cum collegio coniungere, eique, non autem Dioecetae, parere debere. ad haec pacis Augustanae caput a Io. Sleidano lib. XXVI comment. commemoratum vrgebatur, quo decretum fuit, si quis archiepiscopus, episcopus, antistes, aut alius ordinis sacri a veteri religione deficiat, vt is continuo de iure omni in episcopatu suo, simul omnibus fructibus, quos inde percipit, excidat et collegio, siue iis, ad quos ea res iure vel consuetudine pertinet, in eius locum eligere aliumque constituere ius sit. his propositis, multorum legati petierunt, vt postridie audirentur. pro Gebbardo A dolsus Solmensis longam orationem habuit, addiditque, non consulto agere collegium, quod principis sui studiis ac voluntati tam audacter tantaque contentione reluctetur: quod si ita pergat, maximos non solum in Coloniensi prouincia, sed in toto Imperio tumultus exitatum iri; inde ad protestationem, mox ad acerbitatem verborum descendit, sententiamque collegij tam in suum principem iniquam, et a Papis quibusdam, ita presbyteros contumeliose vocabat, fabricatam ratam habiturum negat; neque vero esse, cur huius auctores sese in hoc negotio superiores fore iactitent: nam quib. haec displicent, et auctoritate ac numero cum ipsis posse contendere. Solmensi perorante, mussare multi, se circumspicere, labare plerique et cunctanter in eo negotio agere, donec post auditum itidem Bipontinum et alios Protestantium principum legatos, Oresbacius Cliuensis ducis Cancellarius et orator nutanteis erexit, hortatus prouinciae ordines, vt perniciosis Gebbardi conatibus generose se opponerent, nihilque quod ad religionis defensionem et patriae leges ac libertatem spectaret, praetermitterent; nec mouerentur Bipontini generi, is Mag dalenam filiam Cliuensis in vxorem duxerat, auctoritate, quippe iam multoties a se moniti, vt ab iniqua caussa tuen da abstineret. id si saciant, perpetuam sibi cum ipsis amicitiam fore; sin minus, non tamen se maiorum religionis periculum neglecturum. haesitanteis et confirmauit libera et ingenua Antonij Schauenburgici comitis ecclesiae metropolitanae decani professio, qui cum in occulto Gebbardo fauere crederetur, tamen se a statutis, pactis conuentis a prouincia tota conceptis et approbatis nunquam recessurum palam testatus est. mox et superuenit Carolus


page 580, image: s580

Ligneus Arenbergius comes a Parmensi missus, qui aduentu suo facta auxiliorum spe animos collegij sodalibus et Senatui addidit; quantumuis Nuenarius comes, et Holtmanus I. C. contra protestarentur; quibus ab Arenbergio palam increpitis, tot legatorum contrariae parti fauentium praesentia os veluti compressum est. sed maximum omnium momentum attulerunt Caesarei legati, qui etiam non expectato Caesaris et Pontificis responso seu sententia, nihil nisi iure tam a collegio quam a Senatu contra Gebbardum factum pronun ciarunt. cum pridie Kalend. Febr. Malaspina orator Pontificius Coloniam venisset, Car dinalem legatum breui affore affirmans, ipsis Kalendis ad colloquium reditum est, in quo a trib. Ordinibus, comitibus, nobilibus et oppidanis contra pacta conuenta aduersus Gebbardum tanquam res nouas in Imperio molientem decretum factum est. laudata eorum a Senatu voluntate, exercitus communibus suffragiis Friderico Sax oni tribuitur, cum quo arces ab archiepiscopo occupatas reciperet. intercessit Friderici frater archiepiscopus Bremensis, palam protestatus, se collegij decreto nequaquam posse subscribere, neque videre, qua ratione tanta sodalium in principem suum legitimum contumacia excusari possit. proinde se aduersariorum studiis sine iustiore caussa minime assentiri, aut violentis illorum conatib. participare velle. his actis Bremensis cum suo equitatu discessit. Bipontinus Bonnam rediit. ceteri proceres ac nobiles ad sua quisque se receperunt. interea Gebbardus, quo auctore incertum, archiuum Bonnense spoliat; partemque instrumentorum Nuenarius intempesta nocte secundo Rheno discedens secum abstulit. eo ipso die, quo comitia soluta sunt, Gebbardus, qui cum Agnete Mansfeldia occultarum nuptiarum beneficio vsus erat, eas in valle Rosarum publice celebrauit. vxor in praetorium magna pompa deducta et festis plebis clamoribus excepta est, dumque nuptiali laetitiae indulget, Fridericus Saxo copias Coloniae Traianae admouet, quod est in vlteriore Rheni ripa situm oppidum arce munitum inter Duiseldorpium et Teutoburgum. cum intra oppidum sine certamine admissus esset Saxo, recta ad arcem tendit, et literas se a collegio ad praefectum habere significans pontem demitti, atque accessum praeberi rogat. quod non segniter fecere praesidiarij, sed exorta forte inter ipsos dissensione, literae recipiendae aut reiiciendae essent, interim accelerato gradu Lauenburgici milites Saxonis iussu propinquant, et pugna cum resistentibus commissa, vnoque ex praesidiariis caeso, ceteri metu exterriti cedunt, et arcem dedunt; quae magnum ad res gerendas Saxoni momentum attulit. ante quam de ea deditione cognouisset Gebbardus, cum Bipontino, et noua nupta Bonna, praeposito ei Carolo fratre cum valido praesidio, exierat, et ad Ioannem Nassauvium Arausionensis fratrem Dillenburgi tunc commorantem venerat, vt de communib. negotiis cum eo capita conferret. scribit interim collegium ad praesidiarios, qui Bonnae erant, necnon ipsos oppidanos, et his quidem vt claueis repetant, illis, vt vrbe excedant, mandat. sed neutri paruerunt; milites quod sacramento obligati, oppidani quod aduersus praesidium impares essent, Carolo Gebbardi fratre omnem diligentiam adhibente, vt vrbs muniretur, et copioso comeatu, qui vndique Solmensis et Nuenarij cura e vicinis locis comportabatur, ad sustinendam obsidionem instrueretur. Berka a Nuenario tunc frustra tentata, Lima ab Hontselero Gebbardi aulico intercepta est. contra Arnoldus Manderschitius comes collegij scholasticus in Belgium mittitur, vt Arenbergij cum auxiliaribus copiis aduentum vrgeret. ipse Fridericus Saxo Bruelam petit, eamque audacter cum quodam Gebbardi emissario ingressus, statim cognito praesidiarios arcis inter se dissidere, ope rusticorum, qui belli a Gebbardo excitati pertaesi magno numero confluxerant, locum cingit, et deditione recipit. cum vero sub id ad collegij sodaleis Cliuensis scripsisset, et fidem de impediendis in ditione sua contra ipsos delectib. interposuisset, illi post gratias actas inde occasionem capiunt ad Moguntinum et Treuirum VIIviros scribendi, rogandique vt idem in ditione quisque sua faceret. at Gebbardus cognito Caesarem datis ad Saxonem literis, eum pro re bene gesta laudasse, et porro vt in cepto perseueret, hortatum esse, datis vicissim ad eum literis se purgauit, orans, interuentu suo


page 581, image: s581

efficiat vt a violentia vtrinque abstineatur, resque amice componantur. instat et apud ciuitates Imperij Augustanae confessioni addictas, vt in communi caussa partes suas interponant. itaque colloquium Halbrunum, quod est ad Nicrum oppidum, indicitur, vbi ad V Non. Mart. Coloniae, Argentinae, Vormatiae, Spirae, Francofurti, Augustae, Norimbergae, Vlmae, Eselingae, ac Norlingae delegati conuenerunt. misit et suos legatos Ludouicus Palatinus VIIvir, questusque de externo milite introducto, auctor fuit, vt pecunia ad vsus Imperij collecta ad tuendos imperij fineis seponeretur. decreta et a principibus tertia ad Caesarem ob eadem caussam legatio, qui veritus motum intestinum et ipse expostulationi principum ac ciuitatum accessit, et legationem ad Parmensem decreuit, cum mandatis, vt ab Imperij ingressu militem abstineret. in eandem rem Palatinus VIIvir ex necessitate muneris ac dignitatis, tractûs Rhenani curam sibi commissam caussatus, ad Arenbergium literas Heidelberga dedit per Henricum Mauenhemium, quibus adiunxerat et Volfangi Moguntini VIIviri pariter literas, qui pro libertate Germaniae consilia cum Protestantibus in ea caussa coniungere non dubitauerat. sed collegium rem excusabat, et contra Imperij constitutiones minime fieri contendebat, si rex Catholicus legitimus Belgicarum prouin ciarum princeps et membrum ea ratione non infimum Imperij auxilio aduocaretur. nam et Coloniensib. semper cum domo Burgundica foedus intercessisse, nec id vllis Imperij legibus sibi interdictum fuisse. Arembergium vero exercitûs auxiliaris ducem dioecesis Coloniensis archipincernam, et Vernerum Riffeschitium, qui primarium locum in exercitu ab Arembergio obtinet, praetorij summum praefectum esse, quib. proinde ex necessitate officij incumbat, collegio suppetias ferre. potius in Gebbardum culpam motuum reiiciendam, qui cum Andino iniustis armis Belgium inuadente consilia agitauerit, et Gallos, Anglos, Scotos, ac denique Heluetios in Imperij limitem immiserit. neque praematurum armorum apparatum a collegio instructum censeri, aut in inuidiam trahi debere, quasi Gebbardo nondum hoste declarato. nam ante XXIV annos Augustae in comitiis decretum esse, vt siquis collecto milite pacem Imperij conturbet, periculumque sit in mora, in eum non exspectata sententia procedatur. interea Nuenarius cum Belgico milite, quo tanquam suo tebatur, ditionem vicinam late vastabat, auxiliarem exercitum Ioanne Casimiro duce venturum in dies opperiens; de quo vbi Caesar cognouit, cum neutros in armis esse cuperet, vt prius ad Parmensem, ita et literas ad eum dat, et vt omissis armis rem pacate componi patiatur, monet. missi eodem tempore a collegio delegati, qui militem Lintzium, cui oppido a Gebbardi insidiis metuebat, introducerent. ij et Salentinum Isemburgensem comitem quondam archiepiscopum Coloniensem adeunt, cuius ob remp. bene administratam dulcis ac iucunda erat apud cunctos prouinciae ordines memoria, eumque vt opib. et consilio collegij caussam adiuuaret rogant. is ergo cum delegatis Andernacum profectus, cui itidem metuebatur, oppidanos in obsequio confirmauit, ita vt cum Gulielmus Raba a Gebbardo cum IO peditibus missus vrbi propinquaret, cum damno repulsus sit, et ipse a rustico ictu glandis sauciatus paullo post Bonnae decessit. interea Ernestus Baioarius Leodicensium episcopus, qui iampridem VII virali dignitati inhiabat, siue spe incitatus, siue a collegij sodalibus, qui ei fauebant, muitatus Coloniam venit. ad quem statim Io. Casimirus gentilis dat literas, eumque rogat, vt consilium de summouendo dignitate Gebbardo omitteret. nam fama percrebuisse, venisse eum, vt abdicato a se episcopatu Leodicensi in archiepiscopum Coloniensem eligeretur, quod si faciat, ambitionis inuidia id minime cariturum, et internecinum proculdubio bellum in Germania exortum iri patriae exitiosum et ipsi damnosum; ac fore, vt canis AEsopici fortunam expertus, opimioris spe praedae vtramque et quam habebat, et quam captabat, amitteret. itaque cogitandum ipsi amplius esse, quantae molis negotium aggrediatur, in quo principes et ciuitates Augustanae confessioni addictos aduersarios sit habiturus, ac III VIIviros inprimis, quos certo sciat, non solum Gebbardo in ea caussa minime defuturos, sed etiam eum,


page 582, image: s582

qui amoto Gebbardo eligetur, nec pro fratre nec pro VIIviro recepturos. proinde orare, haec apud se mature perpendat, seque intra condicionis suae limites contineat, potiusque de trium episcopatuum, quos iam obtineat, disciplina emendanda, quam de alieno inuadendo cogitet. his literis acerbitatis plenis iritatus potius quam persuasus Ernestus eo maiore studio in id incumbit, vt collegij suffragiis in praesulem eligeretur, et dum Gebbardus publicata per id tempus apologia caussam suam tuetur, multisque verbis demonstrat, nihil se in auream bullam, decretum de religione, Christianam fraternamque foederationem, pacta dioecesis aliaque promissa ac iuramenta peccasse, interea Arensbergij celebrata ordinum Vestfaliae comitia, in quibus non solum Gebbardi apologia recitata est, sed etiam ad capita collegij a delegatis eius responsum fuit. praeterea de Bonna occupata, clauibus captis, et pensionibus persolutis obiecta crimina diluuntur. tum caussae mutatae religionis, et matrimonij contracti amplius explicantur, tandemque post varias altercationes, vincente numero Protestantium, decretum est, vt gratiae D. O. M. agerentur, quod archiepiscopum luce verbi sui irradiasset, itidemque Deus obsecratur, vt perseuerantiam archiepiscopo largiatur. tum Gebbardo insuper gratiae agerentur, quod subditorum rationem habuisset, ac rogaretur, vt nullis se difficultatibus fragi pateretur, quo minus ope ceterorum principum libertatem Vestfaliae partam conseruaret. additum, vt missa ad Caesarem legatione enixe caueretur, ne ad arma deuenirerur, neve aduenae et peregrinae nationes in Imperium intromitterentur. haec postea rata habuit Gebbardus, contradicentibus plerisque et inprimis Eberardo comite generali prouinciae praefecto. eodem tempore Coloniae, annitente Eberardo Rekio, conuentu ad S. Nicolai habito, supplex libellus Senatui porrigitur, quo publicus Augustanae confessionis vsus in templo parochiali petebatur. cum petionem eluderet Senatus, rursus socij ad S. Nicolai sacellum conueniunt, et ex multitudine animos sumentes Senatum circumsident, et velit nolit satisfieri sibi petunt. secundum haec primum Verlae concionari cepit Valentinus Schonecius a Gebbarbo missus. interea Fridericus Saxo rem ad Hulcraedum castrum gerebat, et per incilia aqua exfossa deriuata arctius locum premebat. tum acceptis a Cliuensi duce tormentis eum pulsat, tandemque, cum nulla subsidij spes esset, praesidiarij certis condicionibus vitam et res saluas pacti deditionem faciunt. eodem tempore Salentinus Isenburgicus Linsenseis, Arulerenseis, et praefecturam Aldenrodensem in collegij fidem accipit, dum interim Riffercheitius tanquam equitum per ditionem tribunus nouum militem collegij mandatu scriberet; vnde occasione sumpta Carolus Truchesius, qui Bonnae praeerat, Alsteram Riffercheitij arcem in propinquo capit ac diripit. ab eodem coenobium nobilium virginum Dietchirceum vulgo dictum amplis vectigalibus a Coloniensibus praesulibus olim dotatum et magnifice instructum, quod ab eo Bonnae metueretur, fundamentis destructum est. diuersa parte Nuenarius Berkam ad Rhenum frustra antea tentatam astu intercipit, locoque potitus in templa vim facit, supellectilem omnem sacram expilat, confractis passim imaginibus, et pulsis iniuriose sacerdotibus. itaque Caesar, qui videret nihil hactenus legatis missis profectum, sed res in dies exacerbari, tertio Ioannem Premerum Stubingi regulum ad Gebbardum mittit, et omissa de noua religionis professione ac matrimonio eius quaestione, de quibus tam coram Deo, quam vniuersis Imperij principibus caussam aliquando dicturus sit, hoc vnum vrget, vt iuxta Imperij decretum in pace religionis sancitum, quando a religione maiorum defecerit, dignitate cedat. nam ferendum sibi non esse, vt ipse eierata Catholica religione alteriusque facta professione, archiepiscopatûs ac VIIviratûs dignitatem retineat, propositumque illud iniquum suum opibus ac sanguine propugnare nitatur. proinde eum hortatur, vt dioecesim absolutis a iureiurando sibi praestito populis, omneisque eius prouentus tanquam suae maiestatis ac sacri R. Imperij beneficia resignet, et


page 583, image: s583

arma deponat, nec conscientiam suam violenta atque iniusta bonorum possessione, quae ad eum minime pertineant, oneret, pertinaciaque sua et intempestiua contumacia bellum funestum sibi et patriae in Germania excitet. quibus Caesaris petitionibus cum Gebbardus se satisfacere salua conscientia non posse postridie respondisset, legatosque ad apologiam suam, qua fusius argumenta caussae suae, quantum ad religionem ac matrimonium, excutientur, remisisset, vicissim a Caesare petit, vt auctoritate sua interposita Friderici Saxonis iniuriosos erga se conatus coerceat, mandetque tam ipsi, quam ceteris collegij sodalibus, vt a maleficio in posterum abstineant, archiepiscopum in laudabili dioecesis administratione minime impediant, arces et oppida ei erepta restituant, et motibus aduersus eum concitatis finem imponant. interea Pontifex post praemissos suos, quos supra diximus, oratores tandem Andream Austrium cardinalem legauit, qui cum per Io. Casimiri ditionem literas salui comeatûs impetrare non potuisset, facto per Alsatiam, Lotaringiam, et Lucemburgensem agrum itinere summis difficultatibus conflictatus est, eaque de re per literas ad Casimirum datas Caesar Andreae patruelis peracerbe conquestus est, additis etiam minis, nifi captos ex Cardinalis familia sine pretio dimitteret. capta sub id a Gebbardo arx Hoienburgensis egregie instructa in Vestfalia, et mox Verlense oppidum in fidem adactum. Casimirus vero iam conscripto milite, quo maiorem armis suis auctoritatem conciliaret, Vormatiae indicta ad VI Kal. April. comitia vrget, vbi principum Protestantium suffragiis decretum fuit, VIIviro Coloniensi opitulandum esse. praeter duorum mensium stipendia vltimo conuentu Augustano decreta, alia VI mensium conferenda, quae Magdeburgi vel Francofurti intra trium hebdomadum spatium repraesententur. tum datis ad collegium literis factum Gebbardi et suum excusat, qui inimicorum iniuriis coacti ad arma deuenerint, inprimisque caput Augustanae pacificationis impugnat, quo Caesar ceterisque Gebbardi caussae aduersi contendebant, praesules in Imperio, qui a veteri religione desciscerent, continuo dignitate priuari, eaque cedere debere. nam caput illud ab omnibus Imperij ordinibus minime probatum esse: et Augustanae confessionibus socios illo minime se obligari tunc protestatos fuisse, nec vt insereretur, assensum praebuisse. quod et postea pluribus verbis, etiam prolatis in eam rem aliquot comitiorum imperialium ab eo tempore habitorum capitibus confirmare voluit. mox et Ludouicus Palatinus VIIvir in eandem rem ad collegium scripsit, et periculi tam ipsi quam vniuerso Imperio impendentis magnitudine proposita sodaleis a bello contra Gebbardum suscepto dehortatus est. cum vero neque Andreae cardinalis aduentu, qui statim re infecta facto per Hagenoam, Brisacum itinere Oenipontem ad sua reuersus est, res componi posse viderentur, tandem diploma Romae Kal. April. datum publicatur, quo Pontifex multa de potestate et pastorali cura sibi commissa praefatus, Gebbardum sectarium publicum et innumeris prope criminibus contaminatum, ac periurum, ecclesiaeque Romanae perduellem, et a communione Christiana separatum tanquam putridum membrum ab eius vnione amputat, eique ius omne, quod in Coloniensi archiepiscopatu obtinebat, adimit, eadem auctoritate collegij sodaleis ac reliquos subditos sacramento soluit, mandatque, vt cum primum istius sententiae notiria ad eos peruenerit, alium idoneum in Gebardi iure et sacto archiepiscopatu priuati locum ritu et more solito eligant. dum Salentinus cum Arenbergio vxoris suae fratre coniunctis copiis bellum in superiori dioecesi gereret, Fridericus Saxo in inferiori minime cessabat, qui Linsam obsessam, et ab Hontselero post Hameli Hoensaxij discessum desertam ipso Paschali die recepit. mox et Salentinus in vrbem venit, et collegij concordibus susfragiis summus imperator deligitur. iamque Casimiri exercitus in procinctu erat, stipendij defectu nonnihil cunctabundus, cum Gebbardus, qui omnem spem in eo ponebat, quo omnem morae caussam graecideret, vltro Casimiro petenti pro impensis in bellum illud factis dioecesim suam Coloniensem,


page 584, image: s584

cunctas illius ciuitates, arces, pagos, vectigalia, ac portoria oppignerauit, et ad maiorem securitatem etiam promittit, se Casimiro iis arcibus et oppidis cessurum, quas adhuc in Rheni ripa possidebat. eae erant Bonna et Orlinga. quod statim euulgatum magnam Gebbardo inuidiam conflauit, et de nouo praesule eligendo consilium praecipitauit. sub id Engelbertus Lippius Nuenarij legatus copias in suburbia Rechelineusi oppidi duxit. recusabant initio oppidani praesidium admittere; verum annitente Henrico Surlandro, quantumuis repugnante factione contraria, L praesidiarij tandem admissi sunt, quorum ope audaciores redditi Protestantes, qui in vrbe erant, summa intemperie bacchati sunt, templis direptis, et imaginibus passim deiectis. euulgata Pontificiae proscriptionis fama, missoque eius ad Caesarem exemplo, cum VIIviri Protestantes instarent, vt Caesar auctoritatem suam interponeret, neque rem ad internecinum bellum adduci, aut externum militem in imperium introduci pateretur, ille scripto prid. Eid. Aprileis, cum Posonij in Pannonia inferiori esset, respondet, et postulatis abunde se satisfecisse dicit, incusata obiter Gebbardi audacia et pertinacia, qui non contentus nouo more religionem mutasse, etiam VIIviralem dignitatem, eierata maiorum religione, armis retinere in animum induxerit, dioecesim spoliauerit, ab Andino atque etiam Francorum Rege auxilia emendicauerit; nihilominus optasse semper antea, et nunc etiam cupere, vt res amice componatur. verum obstare, quod heri tantum se comperisse ait, quod Gebbardus a Pontifice proscriptus et dignitate ecclesiastica omnino sit priuatus, ita vt eius acta in posterum sint irrita. nec ignorare ipsos, quid Imperij constitutiones, quid nationis Germaniae pacta cum S. Romana in huiusmodi caussis statuant: confultum tamen sibi videri, vt quamprimum coram S. M. delegatis aliisque pari numero VIIviris et Imperij principibus res disceptetur, et quod aequum iustumque fuerit, decernatur. interim excusat Pontificis sententiam in Gebbardum latam, quasi ea non VIIviralem dignitatem, sed ecclesiasticum munus spectaret, cuius rei cognitio iuxta commemorata pacta ad Pontificem pertineret. ad haec triduo post legati principum respondent, et hoc maxime vrgent, quod de Gebbardo a Pontifice ecclesiastica dignitate moto dixerat; id enim si locum habeat, proculdubio funestissimum bellum in Germania excitaturum. nam nouum hoc et nusquam auditum in Imperio exemplum, vt Pontifex ignaro Caesare, inconsultis tam ecclesiasticis, quam ceteris VIIviris, pro sua libidine archiepiscopum ac VIIvirum inauditum loco ac dignitate summoueat. in tali caussa petenti auxilia se sine flagitio deesse non posse. itaque orare tertio, vt Caesar partes suas interponat, archiepiscopum per vim spoliatum restitui iubeat, vim hostilem vtrinque prohibeat, ne nouus malo more in eius locum deligatur, impediat. nihil ad hoc caput Caesar, quod tanquam scopulum praeteruectus est, respondit, sed amicum colloquium, vtin superioribus literis, rursus inculcauit, dum interim omnia ad nouam electionem instigantibus ipsius legatis Coloniae parabantur. quo cum Andreas Austrius cardinalis venire non potuisset, Io. Franciscus Vercellensis episcopus eius vice functus est. moris est vt in maiori templo quot praesul annos praefuerit, tot baculi suspendantur, vnus nimirum singulis annis. tunc vero illi omnes, quasi sedes vacaret, vno tantum excepto, qui tempore interregni relinquitur, iniuriose amoti sunt et Gebbardi insignia passim in vrbe abolita. id actum exeunte Aprili. triduo post Friderico Saxone referente electioni nouae dies condicitur ad XI Kal. Iun. idque per Ernestum Baioarum Senatui significatum fuit, vt ipse daret operam, conscripto ex oppidanorum delectibus milite, ne qui motus in vrbe tempore electionis excitarentur. quod sedulo a Petro Stenuico administratum est. ea re cognita Gebbardus, qui Rudenae, in Vestfalia erat, statim ad collegium dat literas, eosque precibus et minis additis a consilio noui praesulis deligendi maxime dehortatur. scribunt et eodem tempore Saxo et Brandeburgicus VIIviri ad Caesarem, et sibi quidem de colloquio placere dicunt. ceterum vereri, ne propter interdictum Pontificiumid


page 585, image: s585

minus ex voto procedat. nam rescuisse se, omnia interim Coloniae ad nouam electionem instrui, eamque summis partium studiis vrgeri. ea vero re maximam iniuriam Imperio et cum S. M. contemptu coniunctam fieri, si tantum Pontifici R. tribuatur, vt indicta caussa pro arbitrio suo VIIviros creet aut destituat. non ignorare se antiqua nationis Germaniae cum R. S. pacta, sed longe aliam rerum faciem extitiffe, postquam Augustae Vindelicorum pax religionis sancita est. orare igitur, vt suspensa electione conuentus indicatur, in quo non obstante interdicto Gebbardus tanquam praesul et VIIvir admittatur et audiatur. renouata et iisdem literis de milite externo querella, instabantque maxime principes, Caesar curaret, vt Parmensis copias duce Arenbergio in Germanicum limitem missas reuocaret. haec dum missis vltro citroque literis inter Caesarem et principes Protestantes agerentur, collegij sodales euulgatis scriptis caussam suam tuebantur, petitis in primis ex ipsa ecclesia Coloniensi exemplis. nam ita circiter annum Christi IO CCCLXI Guntarium archiepiscopum Coloniensem vna cum Tetgaudo Treuirensi a Nicolao I extra ecclesiae communionem positum, et sede pulsum esse, quod Lotarij Lotaringiae ducis, qui Tibergam vxorem suam repudiauerat, et Vastradam Coloniensis sororem induxerat, facinus approbassent. Adolsum item ab Altena, quod scissurae in Imperio auctor perhiberetur, Innocentij III mandatu per Sifridum Moguntinum archiepiscopum et Cameracensem episcopum coram Othone rege Coloniae a dignitate depositum esse, circa annum OIO CCV nec multo post Theodoricum Montensem, quod Othonis a Pontifice proscripti partes secutus esset, ab eodem Pontifice fulmine percussum per eundem Sifridum eadem dignitate exutum esse. nuper et Hermannum Vedensem comitem ob eandem caussam dignitate motum. itaque prudentius fecisse alios eiusdem ecclesiae praesules, qui vxoribus ductis sponte se dignitate abdicarint: ita Adolfum Marcianum comitem tempore Caroli IV Caesaris et Vrbani V. cum Margaritam Cliuensis filiam in vxorem accepisset, et nuper Salentinum Isenburgicum, qui nunc felicibus auspiciis imperator exercitûs in ea caussa a collegio delectus est, archiepiscopatu cessisse. his exemplis, et iure suo vti Pontificem, et inique facere Gebbardum, contendebant, qui eierata maiorum religione, et ducta vxore armis dignitatem eam retinere conaretur. tandem conuentus electioni tantopere ab oratore Pontificio expetitae indicti tempus appetiit, quo post sacrnm peractum concordibus sodalium suffragiis Ernestus Baioarus iam Frisingensis, Hildesemiensis, et Leodicensis episcopus in Coloniensem praesulem delectus est, cunctisque e numero sodalium et Friderico ipsi Saxoni praelatus, quod hoc rerum statu principe opibus et adfinitatibus praepotenti ad remp. administrandam opus esset, quae in Ernesto concurrebant, hinc proprij generis tota Germania illustrissimi, inde materni Austriaci praerogatiua insigni. is post electionem statim a Senatu in pacta inter ipsum et collegium olim conuenta iureiurando adactus est, et in publicum prodiens praesul ac VIIvir praeconis voce renunciatur. moxque post epulum sollemne instigante Pontificio oratore Adolfus Solmensis et Vinnebergi regulus collegij sodales citantur, instrumento valuis maioris templi affixo, ac tertio post electionem die nouus praesul paludatus generoso insidens equo Colonia magno comitatu exit, ac primo Bruelam proficiscitur, vt ibi ac ceteris ditionis suae locis ritu sollemni inauguraretur. id cum Casimirus, Bipontinus, Nuenarius, et Carolus Truchesius nequicquam scriptis ad Senatum literis minarum plenis impedire tentassent, Gebbardus, qui in Vestfalia erat, Verlicensem arcem Cartausio praefecto, cui minus fidebat, ademptam Vinnebergio attribuit, Verlae plerosque promiscue ob suspiciones in carcerem iniuriose coniecit, Casimiriani exercitûs aduentum opperiens. ipso vero profectionis eius die Ludouicus Palatinus VIIvir cognito post Pontificis interdictum, in praesulem Ernestum electum esse, literas acerbitatis plenas ad Caesarem dat, quibus dolere sibi testatur, occasione interdicti illius, colloquij pro componendo


page 586, image: s586

motu Coloniensi instituti, spem praecisam esse, Caesaremque censuram Romanam tam indignam ratam habere, et in Imperio ad propriae aliorumque principum et Ordinum dignitatis imminutionem et contemptum ei locum dare. Pontificem falcem in alienam messem immittere, et indicta caussa membrum clarissimi VIIvirorum collegij sua dignitate spoliare. id paucorum coniuratione factum, quod nunc, pro dolor! Caesaris auctoritate perniciosissimo in posterum exemplo confirmetur. iam armis Parmensis circumstrepere limitem; Francos contra, qui in Lotaringia conuenerant, ad mandatum Caesareum, retrocessisse. interea Pontificem Romae tanquam ex altissima specula caedeis et Germanorum effusum cruorem, vt nuper in sanguineo Parisiorum balneo fecerit, spectaturum. ad extremum orat Caesarem, vt Pontificis conatibus obuiam eat, neque suis temporibus Germanos libertatis suae iacturam facere, aut vim eo Augustanae confessionis sociis eorumve conscientiis afferri patiatur. dum Casimirus veniret, pars copiarum Ioanne Bernardo Valbruno, quem ille E. M. creauerat, ad suppetias ferendas praemittitur V Eid. Iunias. sub id nouus praesul Nouaesium venit, vbi licet contradicentibus aduersae factionis aliquot oppidanis more solito magistratûs insignia capit. venit et eodem Vvilelmus Cliuensium dux, vt eum tanquam vxoris suae e sorore nepotem salutaret, et de lite ob Rheni alluuionem, quae illi cum Nouaesianis erat, amice cum Ernesto transigeret. mox Solmensis et Vinnebergius a Pontificio oratore citati, post elapsos IX dies dignitate sacra eiusdem sententia priuantur. sententiae antiqui, quem vocant, stili, et noui Kalendarij Gregoriani, quod nondum in Imperio promulgatum erat, nota apposita est. eiusdem oratoris schedula Georgius Seinus Vitgensteinij comes collegij sodalis ac praepositus in ius vocatur; quae cum ad manus eius venisset, arrepto statim calamo respondit, et de citatione tanquam illegitima et violenta protestatus ad futurum concilium generale vel nationale legitimum appellat. protestatio per Adolfum Steinum et Ioannem Auenium Vercellensi exhibita est, qua ille accepta nihilominus eum dignitate sententia sua XVIII Kal. Iul. mouit. restabat ex collegij sodalibus, qui Gebbardi partes fouebant, Thomas Crechingij regulus Gebbardum affinitate contingens, cui ob eandem caussam diesa Vercellensi dicta; ad quam cum non compareret, simili, qua ceteri, sententia dignitate motus est. is statim Vasconum copiis, quae in propinquo erant, collectis, iisque praefecto Petro Butrico, Bonnam venit. interea Senatus, vt Bipontino, quiad eum superiore anno venerat, et sine responso dimissusfuerat, satisfaceret, serius et postrem peractam communicato cum Caesare consilio literas ad eum dat, quibus repetita praeteritorum memoria multa dereuerentia et bene affecta erga eum voluntate praefatus rem potius excusabat, quam tuebatur, collegij eas partes esse iudicans, satisque sibi esse existimans, si pristinae amicitiae iura cum vicinis et antiqua foederatione coniunctis principibus coleret.



page 587, image: s587

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIX.

GEBBARDVS circa id tempus Attendorhum Vestphaliae oppidum venit, quod et ei mox patuit, magna licentia, ob stipendii defectum soluto milite vbique grassante. cum iam in itinere esset Casimirus, ad eum Caesar literas dat V Kal. Vtileis, iubetque, omissa omni dilatione ab incepto non tantum Imperii constitutionibus, sed proprio ipsius scripto repugnante se abstineat; copias, quas sub signis habet, dimittat. cui mandato si parere nolit, et res in Imperio miscere pergat, S. M. iis remediis vsuram, quae iuxta Imperii iura ad existimationem et auctoritatem suam conducibilia ac necessaria videbuntur. ad quas Casimirus confestim rescripsit, et huc vsque se vim abstinuisse dicit, quandiu spes promissi a Caesare conuentus adhuc aliqua superfuit; nunc postquam publicato Pontificisinterdicto et omni legitima agendi facultate adempta pacificandarum per conuentum illum rerum spes omnino euanuit, se iniuria non solum Imperij publica commotum, sed VIIvirorum et aliorum principum expostulationibus incitatum suppetias in communi caussa Gebbardo promissas denegare non potuisse. id moleste Caesarem minime ferre debuisse, sed potiuscogitare, Germanos rem ad Imperij ignominiam ipsiusque Caesareae maiestatis contemptum pertinentem, tolerare non posse, neque passuros, vtiugum ceruicibus liberis non ferendum inaudita iuxta et iniqua Pontificis audacia imponatur. postquam Criecingiani Bonnam venerunt, prima expeditio fuit aduersus Vnkelium, quod est municipium in superiori dioecesi vltra Rhenum, ab ortu et meridie Montes, ab occasu et VIItrione Rhenum habens. municipes Lintzio finitimo oppido foederati erant, vt paribus viribus Gebbardo resisterent. eo missus Butricus cum delecta manu. nec Vnkeliani sibi desunt, et foederatorum ope implorata hostiaduentanti fortiter se opponunt, acriterque defensis munitionib. suis eum retro pedem ferre cum damno cogunt. auxilio euocati Arpelenses fuerant, in quos, quod proelium detrectassent, Vnkeliani victoria elati iram vertunt, et excursione in agros illorum facta populareis male multant. altera maioris molis expeditio ad Tuitium coenobium fuit, in Agrippinae conspectu, quod olim Diuitense munimentum dictum rudera quaedam et antiquae inscriptiones testantur. ad hoc munimentum olim a Constantino Constantini F. exstructum et ponte la pideo Rheno imposito tunc firmatum, postea anno Christi IO XL Herbertus praesul Coloniensis coenobium exstruxit, et magnis prouentibus dotauit.


page 588, image: s588

id quod in praesulum potestate esset et propter viciniam vrbi belli temporibus incommodaret, semper Senatui suspectum fuerat, cupiebantque a longo tempore Colonienses, occasionem dari, qua se hoc impedimento expedirent. quod illis tunc fortuna obtulit. nam cum nouus praesul centurionem Florentinum quendam Ranucinum nomine loco cum CCL delectis praefecisset, veriti illi ne locum muniret, in vrbe tumultuare ceperunt, mittuntque protinus eo delegatosa Senatu, qui cepta opera ac munitiones disturbarent. quo cognito Bonnenses praesidiarij eo ducunt, et primo impetu occupatae popularium vicinae aedes, quae igne iniecto statim conflagrarunt. inde primo repulsi Mullemum in ripa Rheni infra Tuitium concedunt. sexto post die, hoc est, pridie Eid. VItileis, iniuria noua iritati, nam interea Ranucinus insigne praetorium, quod Hermano Adolfo Solmensi hereditario iure obuenerat, siue quod coenobio nimis vicinum esset, siue ipsius Solmensis odio incenderat, Tuitium redeunt, et comportatis machinis locum denuo corona cingunt. tormentis displosis oppugnatio tentatur, sed irito primo successu. itaque pulsatio rursus ad gerras ex vasis vinariis ac praetenturis instauratur, iterumque fit impetus, in quo repulsi quidem Bonnenses, sed occupatis vicinioribus locis, ex quibus sub vesperam iam deiectis munitionibus ad peristylium accurrunt, eoque incenso ignis in coenobium plumbo contectum peruadit, nequicquam restinguere illum annitentibus praesidiariis; qui ad extremum fumo flammaque strangulati cesserunt, et fortiter pugnando cuncti fere in vestigio perierunt. pauci qui superfuerunt, cum Ranucino in Bonnensium potestatem venerunt. coenobium totum cum templo et alio parochiali vicino per totam noctem conflagrauit, collucentibus passim flammis, ita vt Coloniae ad horrendum illud spectaculum ciues excitarentur, et vt in media luce cernerent. postquam incendium tectum omne depastum est, remanente e lapide quadrato tanti aedificij illaesa mole, veriti Colonienses, ne si illam occuparent hostes, impositis inde tormentis vrbem infestarent, cum coenobij praesule agunt, et certis condicionibus, promissaque in vrbe habitatione, vt ruinas illas demoliretur, impetrarunt. id mox a IO C caementariis peractum, et septem dierum spatio ingentes illae ruinae ad aream complanatae sunt. interea Casimirus diu non solum Gebbardo, sed etiam Belgij Ordinibus exoptatus cum exercitu Bonnam venit, et inde valde familiareis ad Senatum literas dedit, quibus petito comeatu legationem se quamprimum ad vrbem missurum pollicebatur. sed siue ille a milite veterano, nam tantum tirones circa se habebat, siue a pecunia et aliis ad bellum necessariis imparatus, nihil fere dignum tanta expectatione gessit. erat in vrbe Stephanus quidam concionator facundus, sed ob religionem suspectus Ioannis Isaaci grammatici Iudaei scriptis suis satis noti filius. eum Gebbardus per literas et Vigdenstenius sollicitant, vt in concionib. plebem ad moderationem adduceret, praesulis ac principis auctoritatem tueretur, seque persecretas literas de statu rerum edoceret. quo cognito, is postea a concionandi munere a collegio suspensus fuit. sub id mandata Caesaris prid. Kal. VIIbr. Viennae data ad Casimirum, Iacobum marchionem Badensem, Adolfum Nuenarium, Ioannem Nassauvium, Hermanum Adolfum Solmensem, Ioannem Vedensem comites, Thomam Crechingium, Carolum Truchesium, Fridericum Vernerum, Bernardum Valbrunum allata sunt, quib. imperabatur, poena Imperij legib. constituta in recusanteis sancita, vt sine vlla prorogatione scriptum militem sacramento soluerent, signa militaria deponerent, exercitum per decurias sine vicinorum principum incommodo dimitterent. erant tunc illi omnes cum Gebbardo in arce Lusdorfiana in Montensi principatu, haut longe a Montis veteris coenobio Cisterciensis ordinis circa annum Christi OIO CXXVI ab Adolfo I comite ab Altena constructo, et Montensium ducum sepulcris nobili, quod a milite Truchesiano tunc grassante licentia expilatum est. inde medio Rheno Truchesiani et Baioarici aliquot velitationibus conflixerunt. nam Ernestus nouus praesul suos in pago Vesselingensi in citeriore fluuij ripa ex aduerso Lusdorfiae collocauerat.


page 589, image: s589

inde Gebbardus ad Consules, Senatum, ciueis, tribus, dat literas prid. Non VIIbreis, quibus in Pontificem, vt erga se iniurium, debacchatur, quem et abominationem in vrbe Roma, non Dei, sed Diaboli vicarium vocat, latronem, et conscientiarum tyrannum. tum quantum sibi ab Hispanis et Isemburgico metuere debeant, multis verbis ostendit. eum esse Isemburgicum, cui Albanus olim in Montium Hannoniae expugnatione promiserit, si sibi auscultare vellet, fore, vtipsum Coloniae nomine tantum archiepiscopum, in ipsa Colonia dominum constitueret; sibi ab iisdem Hispanis, cum ex leui occasione cum ciuibus controuersia suborta esset, itidem promissum, si vindictam cogitaret, cum omnibus, quas habebant, copiis praesto futuros, eoque vsque, dum constructa in vrbe arce potentiam suam in ea firmasset, Coloniae mansuros. proinde Hispanos, Isenburgicum, et eorum emissarios Iesuitas, suspectos, si sibi consultum vellent, in posterum haberent, potiusque legitimo praesuli, qui pro liberis et VXorib. eorum ac publica salute arma sumpsisset, operam fidam nauarent. harum literarum duo exempla missa, quorum prius in primarij Consulis manus consignatum est, alterum, si prius suppressum fuisset, in forum proiectum, vt ab omnibus legi posset. qua re tamen parum profectum, debilitata Gebbardi in vrbe factione. igitur Casimirus legationem promissam adornat, quam obiuit Fabianus Donouij regulus, et multa de egregia Casimiri erga ipsos voluntate praefatus, eum iniuriae a Gebbardo prohibendae caussa, et vt VIIvirum, quem inique Pontifex contra Imperij iura ac libertates spoliauerit, restitueret, consilio cum VIIviris communicato venisse dixit; ceterum non ignorare, quam sinistros de ipso sermones Ernestus Baioarus gentilis suus spargi curauerit, vt eum in inuidiam apud Senatum adduceret. et quanquam minime dubitet, quin magistratus de ipso optime sentiat, tamen vt calumniis huiusmodi via praecludatur, petere, vt quo loco ipse apud Senatum sit, quaque in existimatione in Senatorum collegio habeatur, ipse benigne ac breuiter declaret. ad haec Senatus per Stenuicum respondet, non latere Senatum huius tumultûs exordia, et quae ei caussam dederunt; ceterum se neque antea, neque nunc huic negotio implicare voluisse, eo quod magistratus hic separatum a dioecesi membrum peculiare Imperij constituat. calumniis, si quae de ipso sparsae sunt, minime fidem habuisse; proinde candide et aperte, sicuti rogentur, declarare se eam de S. C. exstimationem habere, quam de principe S. R. Imperij vrbs et membrum eiusdem habere debet. eodem tempore Vvilelmus Cliuensium dux ad Casimirum mittit, qui rogarent suo nomine, vt militem a Montensi territorio, quod suae ditionis est, abstineret. Casimirus, vt ei gratificaretur, et aliquod operae pretium aduentu suo faceret, copias inde abductas Vnkelium versus ducit; in itinere, ne quid a tergo relinqueret, frustra tentatis duobus castellis, a quorum obsidione cum damno repulsus est; quo et factum, vt Vnkelium obsidere supersederit. itaque Tuitium inde reditum, quo ad eum venit mox Badensis marchio, Nuenarius, et Solmensis comites, Ferdinandus Gebbardi frater, et Creicingius. interea Moguntiae conuentus indicitur, si qua ratione motus ob Coloniense negotium excitati componi possent. inde fama spargitur, quasi belli omisso Rheni tractu duces in Vestfaliam ducturi essent. igitur cum frustra missis vltro citroque legatis Casimirus a Senatu comeatum benigne suppeditari petiisset, primo castra Tuitio Mullemum traslata, vbi ad aliquod dies haeserunt, quod Bonnenses praesidiarij defectu stipendij tumultuari nunciarentur. itaque eo confestim profectus Casimirus exigua pecunia et spe amplioris numerationis vtcunque facta seditionem sedauit. postea cum Lintzium obsessurus castra promouisset, in itinere a Baioaris vltimum agmen carpentibus infestatus amissis aliquot e suis consilium de obsidione Lintzij omisit, et ad Engriam castra muniuit Kal. VIIIbr. quo die cum equites Casimiriani ob stipendij item defectum tumultuarentur, superuenerunt a Caesare missi feciales, qui non solum Casimiro, sed Badensi, Nuenario, aliisque belli ducibus proscriptionis poenam denuntiarent, nisi ab armis quamprimum discederent. id non mediocriter tumultum in castris auxit. itaque Casimirus


page 590, image: s590

ad Gebbardum scribit, et promissa stipendia repraesentari enixe petit. eodemque tempore affertur, eruptione a Coloniae Traianae praesidiariis facta Truchestanos aliquot equitum turmas, quae ad Bottorpium pagum laxiora hospitia habebant, caesas, et armis et equis exutas. conuentus Moguntiam primo indictus; inde communi consensu Francosurtum ad Moenum translatus fuit, quo conuenerunt Moguntini, Treuirensis, Palatini, Saxonis, Brandeburgici VIIvirorum legati. venit eo Salentinus Isenburgicus a nouo praesule missus cum Gotardo Gropero, Michaele Glasero, aliis. ibi caussa agitata. et primum nomine Gebbardi a VIIvirorum legatis propositum est, vt quando legitimis collegij suffragiis olim electus esset, et VIIviratûs possessionem, ex qua vi deiectus esset, pacifice sine vlla controuersia diu tenuisset, ante omnia restitueretur: tum se Caesaris et VIIvirorum iudicio sisteret, vt de caussa sua secundum Imperij leges pronunciarent. id actum VI Eid. VIIIbreis. postridie Baioarici respondent, et mandatis suis interdictum sibi dicunt, ne cum Gebbardo actionem vllam instituant, quippe iure et facto magistratu summotum, eoque indignum pronunciatum: nam electum quidem eum olim, verum his condicionibus, vt a summo Pontifice confirmationem impetraret, deinde sacerdotio initiaretur, et vitam dignitati sacrae conuenientem duceret, ac postremo in Catholica atque adeo maiorum religione, quam et tueri teneretur, tota vita perseueraret. eas condiciones cum initio implesset, in dignitatis possessione mansisse; postquam easdem violauerit, ea iure ab eo, a quo confirmationem petierit, priuatum esse. nam eiusdem esse et instituere et destituere. cum vero dignitate ecclesiastica a competenti iudice quasi indignus priuatus sit, et VIIvirali dignitate pariter excidisse. nam hanc ita illi annexam, vt alterius amissione alteram amitti necesse sit. priuato autem ea Gebbardo liberum fuisse collegio, tam per sacras quam Imperii atque adeo pacis pro religione sancitae leges, alium praesulem deligere. cum ergo in Ernestum consenserint, iure fecisse, ac iure facere ipsum Ernestum, si dignitatem in se collatam et iniustis armis oppugnatam tueatur; frustra inuidia onerari eum a maleuolis, quod externis opibus vtatur. nam licuisse et licere semper vnicuique ius suum, quando rationi locus non est, auxiliis vndecunque accersitis tueri, et notum esse, quod toties iam dictum sit, foedus quod Coloniensibus praesulibus cum illustrissima domo Burgundica illustrissimo Francorum regum sanguine prognata intercedit, in quo et definitum est, si vna pars laboraret, quantis equitum peditumve copiis altera alteri subuenire teneretur. notum et pactum esse, quod inter Imperium et Belgi prouincias, quae nunc Philippo parent, anno huius saeculi XLVIII sancitum est. petere igitur Ernestum a delegatis, vt eum tanquam legitimum praesulem et VIIviralis collegii membrum amplectantur et agnoscant; Gebbardum pro iuste dignitate exuto habeant; operamque dent, vt miles ab eo in Vestfaliam et Rhenanum tractum introductus aut dimittatur, aut communibus opibus profligetur; pacta antiqua dioccesis Coloniensis sarta recta seruentur: damna occasione belli tam vniuersae ditioni, quam singulis illata sarciantur. agitata et summis animorum studiis discussa caussa, a Treuirensis, Saxonis, et Brandeburgici VIIvirorum legatis via media inuenta est, qua vtrique parti satisfieret; vt nimirum Gebbardus depositis armis dignitate Baioaro cederet, et pensionem honestam, qua se suosque aleret, ex vectigalibus dioecesis annuam ab eodem acciperet. de condicionibus his ad Gebbardum se relaturos cum Truchesiani respondissent, negotium intermissum est. Isenburgicus Francofurto Herbipolim profectus ad Iulium nouum episcopum salutandum, et auxilia, si opus esset, ab eo exigenda, inde Ascenburgum, vbi Moguntini praesules sedem habent, contendit, et Volfangum VIIvirum odio Hispanorum minus aequum inuisit. Casimirus inter haec, cum magnam de se exspectationem concepisset, neque, siue rei numariae, quam semper vrgebat, aut militis penuria laboraret, quidquam exspectatione dignum gereret, suamque existimationem, vt prius in Gallia et Belgio, sic et in


page 591, image: s591

patria vilescere doleret, dum bello tot difficultatibus implicato exitum quaerit, exercitum in Vestfaliam transferre decreuerat. in ea deliberatione haerenti fortuna praesto fuit, quae Ludouico Palatino VIIviro fratre tunc mortuo, honestam expeditionis deserendae ei occasionem praebuit. is amissa priore vxore Elisabetha Vvilelmi Hessorum principis filia, ex qua Fridericum et duas filias suscepit, Gustaui Sueciae regis ex filia Catharina Ezardi Frisiae principis coniuge neptem Annam XVI annorum puellam nuper in vxorem Heideibergae magna pompa, praesente Carolo Finlandiae duce patruo duxerat VI Non. Vtileis, cum qua dum intemperantius amoribus indulget, lento morbo tentari cepit, quo tandem IV Eid. VIIIbr. viuis exemptus est. ante eum XV Kal. April. Magnus Holsatiae dux Friderici II Damiae regis frater, quem Liuoniae regema Ioanne Mosco dictum, et affinitate illius honestatum diximus, tandemque ab eodem iniuriis compluribus acceptis discedentem in dioecesim suam Curonensem concessisse, ad Deum migrauit. eo mortuo pars nobilitatis Polono, pars Dano dioecesim deferebat. Ioannes Beherus, qui Danicarum partium erat, eoque nomine ad Daniae regem legatus fuerat, a quibusdam Polonissui regis, vt iactabatur, mandato obsessus gnauiter se deffendit. tandem duo reges, ne res armorum violentia exacerbaretur, in Fridericum Borussiae ducem de caussa amice transigenda consenserunt. paullo post Catharina Sigismundi I Poloniae regis et Bonae Sfortiae F. Sigismundi Augusti soror, et Ioannis III Sueciae regis vxor fatis concessit XV Kal. VIIIbreis, relicto vnico filio Sigismundo, qui postea rex Poloniae electus est, reddita quodammodo per eam vagi et incerti Imperij Iagellonicae familiae, in qua tamdiu illud fuerat, possessione. hoc et anno Georgius Ernestus Hennebergae princeps Vvilelmi IV F. cum nullos ex Elisabetha Erici Brunsuici senioris filia priore, et Elisabetha Ludouici Virtenbergici sorore altera coniunge prolem suscepisset, admodum senex, quippe iam aetatis annum LXXIII supergressus, vitam cum morte commutauit. ante eum Poppo frater cum ex duarum item coniugum matrimonio nullos liberos haberet, fatis concesserat, et ita cum iis perillustris familia, quae iam CCLXX amplius annis a Bertoldo, qui primus ab Henrico VII Caesare princeps Hennebergae creatus est, in Germania floruerat, omnino extincta est. eius bona tanquam ratione beneficij ad se deuoluta, inde Saxonica, inde Hessica familia creuerunt. intellecta Ludouici Palatini VIIviri fratris morte Casimirus statim publicato scripto, quo necessitatem domum redeundi sibi impositam ostendebat, numeratis militi aliquot mensium stipendiis protinus se in viam dat, et XIV Kal. IXbr. Heidelbergam venit. eum in itinere insecutus Arenbergicus, cui animos tanti hostis discessus fecerat, quosdam cecidit, et inde Bonnae artius obsidendae, in qua omne fortunarum Gebbardi robur collocatum erat, occasionem cepit. interea Ferdinandus Baioarus Ernesti noui praesulis frater iunior in castra venerat cum delectis copiis, qui mox cedente vltro Isenburgico summus exercitûs imperator a fratre creatus est. nec multo post Vvilelmus vtriusque Baioariae dux fratri suppetias laturus exercitum per Noricum conscribit, et V Eid. IXbr. Monaco profectus ad diribitorium, quod inter Argentinam et Nanceum militi designatum erat, mouit. eodem tempore Caesar, qui superiore anno impetrare non potuerat, vt Kalendarium Gregorianum ob eas, quas memoraui, caussas ab Imperij ordinibus reciperetur, inter maiorum religioni addictos vt locum haberet, tenuit, et Ernestus cum ob belli molem exacto iam VIIIbri id exequi non potuisset, ex consilio Henrici Scorenburgij, a secundo die IXbris, reiectis X intermediis ad XIII transcendit, quo die B. Martini festum celebratum est, in eum diem propterea translatum, ne tantae celebritatis; quae in XI incidebat, memoria eo anno oblitteraretur. conuentus Srancosurti continuabatur, ad quem Truchesiani reucrsi, Gebbardi nomine renunciarunt, eum condiciones propositas accipere non posse; quippe fixum Angariae et Vestfaliae ordinibus stare, alium quam se principem non agnoscere. itaque et ipsum decreuisse, in proposito constanter perseuerare, nec


page 592, image: s592

sine eorum consensu quidquam in eo negotio agere, contra Baioarici decretum Augustanum anni LV vrgebant, et cum Truchesius vllas pacis condiciones accepturum se negaret, contra eum, vt quietis publicae per Germaniam perturbatorem bellum publice decerni petebant, nequicquam Brandeburgici, Moguntini, ac Treuirensis legatis annitentibus vt pax coiret. sed nec cedere dignitate Gebbardus volebat, neque si cederet, Ernestus in pensionem annuam consensurus credebatur. itaque tandem dissoluitur conuentus. discessu Casimiri exercitus Truchesianus valde imminutus, dilapsis passim Gallis, quibus se ducem praebuit P. Butricus. suspicio et iniecta Lazari Mulleri ad Francofurtum mora, quasi Truchesiani maioris molis aliquid molituri essent. sed cum milites sensim a Butrico et Mollero stipendij defectu discederent, Ernestus ad Poppelidorfium castrum copias admouer, et tormentis directis quati imperat. iamque ad summas angustias res obsessorum redactae erant, cum casus interuenit, qui prosperos hactenus Ernesti conatus aliquantum infregit, et animos Truchesianis omni spe destitutis fecit. Hulstanus pagus, siue Alostum dicas, ab oppido Muersensi OIO circiter passibus distat, arce et duobus coenobiis conspicuus. eum Alpensis comes ad oppidum Campense infestandum munierat, impositoque CCC equitum et CCCC peditum praesidio late praedas per circumiacentem regionem agebat. Fridericus Saxo, ne nihil ageret, locum corona cingit. cum eo erat Sibrandus Ayta Hulrici Vigilij Zuichemi, de quo saepiushonorifice locuti sumus, ex sorore nepos, et quanquam sacris addictus, toga et bello clarus; cui et propterea Coloniae Traianae custodiam Ernestus commiserat praetensuris vallisque erectis aliquoties a praesidiariis eruptionibus pugnatum est vario euentu. plus XX dieb. protracta obsidione cum obsessi, quamuis comeatus penuria laborarent, minime animis frangerentur, et statuis templorum ad ludibrium e munitionibus deiectis hosti insultarent, Gebbardus eos minime deserendos censuit, sed ex vicinis praesidiis modico numero in iis relicto omneis delectos deducit, et flumine traiecto iter accelerat, diuisisque, vt magis lateret, copiis, cum parte ad Berkam Rhenum traduxit, partem Henrico Brunsuici ducis notho traducendam alio loco commisit, tanta celeritate, vt prius Truchesiani in conspectu fuerint, quam de eorum aduentu fama in castris Louenburgicis percrebruerit. Ernestus de exitu metuens nouas copias Schuartsemburgio ad Saxonem deducendas dederat, quae in tempore aduenire non potuerunt. habebat Saxo Hispanos aliquot, quibus praeerat Petrus Pazius, sed fere robur eius exercitûs Eburonibus constabat, quorum dux erat Kessenoius. illi Truchesianos initio regios esse rati non se mouerunt; mox vt hosteis esse cognouerunt, inopinato eorum aduentu perterrefacti retro cedunt, vt se cum Germanis, qui in acie stabant, coniungerent; ceterum id tanto tumultu factum, vt Germani, qui Eburones iam in fugam versos putabant, solutis ordinibus et ipsi fugam arripuerint: in quos Truchesiani equites impetu facto magnam stragem ediderunt. Eburones vbi se vndique cinctos viderunt, in desperatione salutem reponentes cuncti fortiter pugnando paene in vestigio trucidati sunt. Germani fuga sibi consuluerunt. Fridericus celeri equo in vicinam arcem; Ayta, qui postremus in proelio fuit, ad Campense oppidum receptum habuit. Rifferschetus comes et alij, qua quisque potuit, dilapsi sunt. Kessenoius grauiter sauciatus in Truchesianorum manus deuenit. plus OIO CC ex Baioaricis desiderati, et opima praeda capta, ac inprimis CCC carri comeatu onusti, quibus Alostum introductis, Brunsuicus statim in Vestfaliam cum suis redire iussus est. magnam eo successu Alpensis gloriam meruit, et Gebbardus laetitiam insolito tormentorum in castrisdisplosorum fragore testatus est, quam subsecuti mox casus multum infregerunt. nam Ferdinandus Ernesti frater, vt aliquo operae pretio cladem penfaret, arcem haut longe a Bonna in montis fastigio positam et fere inaccessam, quae Bonnae obsidionem difficilem reddebat, expugnare statuit. mons is praeceps et totus fere petrosus, cum neque tormentorum subuectionis nec cuniculorum, sicuti primo putabatur, patiens


page 593, image: s593

esset, ad eum e longinquo directa initio tormenta, quae continuo cum aliquot dierum contra muros pulsatione parum proficerent, cunicularij postremo adhibiti sunt ad eam partem, qua petrae minus, plus terrae erat; quorum diligentia breui operae eo perductae sunt, vt suffoso muro et puluere nitrato subiecto, propugnacula magno fragore loco suo mota in altum disiecta sint, arce tam late aperta, vt ad eam accedendi magna opportunitas militi data fuerit. neque tamen praesidiarij in tanto casu se deserunt, sed comportatis in ruinam tormentis in densos irrumpentium globos ea displodunt, cumque sese fortiter aliquandiu defendissent, ad extremum numero impares cessere, et Baioarici vi loco potiti sunt, omneisque ad vnum praesidiarios, nulli gratia facta, sic enim Ferdinandus iusserat, interfecerunt. id in XII Kal. Ianuar. incidit. Heisterbacensis abbas, qui a praesidiariis paullo ante captus fuerat, in arce repertus vitam hospiti suo ab imperatore impetrauit. Ranucinus libertati restitutus est, is qui in Tuitij coenobij excidio captus fuerat. his actis de Bonna arctius obsidenda deliberatum in castris, eoque totus exercitus deductus est. Gebbardus sub id ad Ketuicum vicum ad Roueram positum aliquot turmas equitum et peditum cohortes miserat, vt pontem lapideum, qui vtramque fluminis ripam coniungit, abrumperent, quo tutiores a Baioarieorum excursionibus essent. verum praesul Verdenus, in cuius ditione vicus situs est, ope rusticorum conata Truchesianorum impediuit. Iam Kalend. VItil. Henricus Borbonius Nauarrae rex, qui Regis ingenium a Protestantibus alienum nosset, pace in Gallia res Protestantium, bello in Belgio post tumultum Antuerpianum labefactari in dies doleret, communi caussae pro parte sua subueniendum, neque amplius expectandum ratus, amplissimam legationem in Angliam, Belgium, et ad Germaniae principes decreucrat, eique Iacobum Segurium Pardallanium praefecerat, e praecipua Aquitaniae nobilitate, hominem Caluinisticae confessioni addictum et enixe propensa erga se voluntate praeditum, cui et adiunxerat Sofredum Calignonem iuuenem doctissimum et ingenij sollertia praestantem. Segurius homo probo et viuaci, nec inerudito ingenio, ceterum credulo, ante aliquot annos, dum in Belgio esset, arctam familiaritatem cum Iacobo Brocardo Subalpino coluerat vaticinationum argutias ad insaniam sectante, cuius et scripta huiusmodi vanitatis plena ille postea sumptibus suis publicanda curauit. ab eo cum accepisset, locis scripturae, vt dictis fidem faceret, ad id detortis, fore, vt non ita multos post annos Pontifex a principe Protestante de sede deturbaretur, isque princeps caput concordiae Christianae futurus esset, eum principem insito erga herum suum asfectu protinus Nauarrum fore sibi persuaserat, eoque maiore studio et ardore pro auctoritate, qua in aula Nauarri pollebat, legationem eam, cui et obeundae se obtulit, promouit, quae alioqui absque hoc secreto ridiculo, quod tandem emanauit, et ab aduersariis postea in Germania illi improperatum est, tanquam in speciem vtilis et necessaria multis probabatur. summa literarum Nauarri et mandatorum erat, vt ostenderet, ex quo ab eunte aetate purioris doctrinae rudimentis imbutus esset, incredibili cupiditate flagrasse se, visendi eos principes, quorum opera Deus ad propagandam nominis sui gloriam vsus esset, itaque in Germaniam proficisci statuisse: sed cum metus esset, ne per eius absentiam detrimenti aliquid reciperent ecclesiae in Gallia, domi subsistere coactum, vt malum regno imminens, quantum auctoritate apud omneis ordines, gratia apud Regem pollet, a Galliae ceruicibus auerteret. et si enim de regis Christianiss. propensa ad tranquillitatem voluntate, eiusque erga se beniuolentia dubitare nefas putet, suspectam tamen merito esse, cum multorum principum, qui salutem suam in aliarum gentium excidio locant, procliuem ad res turbandas libidinem, tum maxime R. Pontificis animum, qui nullum ad hoc vsque tempus lapidem non mouit, vt regni florentissimi quietem perturbaret, in easque cunctos eius ordines angustias coniiceret, ex quibus nunquam eluctari possent. ea de caussa Segurium a se missum virum


page 594, image: s594

e praecipua nobilitate et sanctioris sui consilij moderatorem, cui proinde de mandatis, quae ipsi dederit, vt fidem habeant, rogat. mandatis autem miserabilis Protestantium status vbique terrarum proponebatur. nam in Hispania et Italia quotquot in suspicionem emendatae religionis veniunt, eos cruci subiectos Antichristi tyrannidem et Inquisitionis atrocitatem ac saeuitiam cottidie experiri. in Gallia Tridentini concilij promulgationem, et per eam Inquisitionis institutionem a legatis Pontificiis aduersus amplissimi ordinis intercessionem et ecclesiae Gallicanae libertatem vrgeri. in Anglia Iesuitarum astu animos populorum ad defectionem sollicitari, ac nisi faces illae reginae sapientissimae prudentia extinctae essent, clandestinos coetus et nefarias coniurationes iam pridem in ipsius caput et regni perniciem erupturas fuisse. in Scotia eam nuper Pontificiorum artibus ac calliditate mutationem contigisse, optimis quibusque per procerum discordiam et regis adolescentiam aula exactis, vt nisi mature prospiciatur, ecclesia in discrimen ventura videatur. quantum ad Belgium attinet, in eo res profligatas, et ab omni exterorum auxilio imparatissimas proculdubio breui collapsuras esse, ac sub Pontificiae crudelitatis iugum venturas. apud Heluetios vero portenti illius Romani largitionibus ac vafritie turbulentissimisque Iesuitarum concionibus belli ciuilis incendia propemodum hoc biennio excitata esse, vt Bernates emendatae religionis cultores Caroli Sabaudiae ducis in eos ex composito irrupturi armis obruerentur. Suecorum denique ecclesias retibus Pontificiis in vltima aulae penetralia iactis in assiduo metu ac dubitatione versari, ne alienatus Regis animus aliquid tandem grauius in se statuat. in Germania autem, ex quo pax decreto Ordinum ecclesiis concessa est, nunquam ab eo tempore cessasse Pontificios, vt tranquillitatem et alcedonia conturbarent. et nuper quid contra illustriss. Coloniensem VIIvirum moliti sint, bello ob eam causam passim accenso, cunctis notum esse. haec diuturna cogitatione versanti Nauarro tandem expeditum visum, vt legationem ad illustriss. Germaniae principes mitteret, eosque hortaretur, vt quod reip. Christianae ac totius ecclesiae amplificationi cedat, coniunctionem aliquam animorum inter se ac consiliorum, cum Sereniss. Angliae regina, ac Daniae rege constituant, et si res ita ferat, societatem auxiliorum contrahant, non ad inferendum R. Pontifici aut ipsius fautoribus bellum, sed ad propulsandam collatis opibus et communicatis consiliis publicum iniuriam; ne si separatis, quod hactenus factum est, copiis congrediantur, alij post alios aduersariorum mole conglobata obruantur; dumque singuli pugnant, vincantur vniuersi. huic societati Dei caussa et ad eius gloriam ita institutae Nauarrum fortunas omneis, clientelas, vitam denique impensurum. cum vero nostra aetate raro Dei beneficio duo VIIviri Colonienses ex errorum tenebris emergentes emendatae doctrinae nomen dederint, Hermannum Vedensem siue calamitate publica territum, siue ita infirmitas Protestantium ferret, dignitate ac fortunis exutum in optima caussa succubuisse, eoque magis enitendum esse Imperij principibus, ne in eadem caussa Gebbardum deserant; hocque inprimis cogitare debere, totius Germaniae in se oculos coniectos esse, et animos ab euentu huius belli suspensos augurium ex huius successu in vtrunque capturos. rogare praeterea, vt apud se matura cogitatione perpendant, quanti referat, florentissimas Galliae Belgicae prouincias et ecclesias confirmari; alioqui nisi maiore celeritate, quam hactenus factum sit, suppetiae ferantur, aut insperato Dei auxilio aliunde prospiciatur, breui futurum, vt insigni aliqua calamitate conflictentur. se quamuis a turbis remotiorem, cum in otio et tranquillitate vitam degere possit, tamen caritate in communi caussa tangi, eamque ob rem non solum ad principes excitandos Segurium misisse, sed eidem quicquid gemmarum, pecuniarum, et repositae a longis annis pretiosae supellectilis habeat, vim magnam absportandam commisisse, vt ea distracta et oppignerata caussae tam piae ac iustae subleuandae exemplo suo ceteris praeiret. vicissim petere, vt principes in foederis illius


page 595, image: s595

consortium et consiliorum societatem veniant, et vnusquisque pro facultatib. suis symbolam conferant. quibus de rebus quo matura deliberatione prospiciatur, petere, vt aliquis conuentus in Germania a principibus indicatur, praestituta die, ad quam sereniss. Daniae regis legati cum illustriss. principum et sui ipsius legatis adesse possint. interea de summa legationis inter se agant, ac pro se quisque Segurium ad caussam promouendam consilio et commendatitiis literis iuuent. alteris mandatis componendorum religionis inter diuersae confessionis ecclesias dissidiorum negotium vrgebatur. eius autem expediendi optimam rationem videri, si more maiorum vniuersalis omnium instauratarum totius Europae ecclesiarum synodus habeatur, de cuius forma, tempore, modo, loco, antequam cogatur, matura deliberatione inter eas conueniat, ad quam communi omnium consensu controuersiae iudicandae referantur, neque cuiquam priuatim in aliorum fraudem ac praeiudicium quidquam interea statuere liceat: caueatur insuper ad mitigandas, quae ex contentionib. ortae sunt, acerbitates, vt a verbis asperis ac scriptis, quibus hactenus inter sese rixati sunt vtriusque partis theologi, temperetur, et explosis huiusmodi disputationibus earum loco Christiana caritas et fraterna animorum coniunctio reuocetur. quod pro Gallicis ecclesiis bona fide praestitum iri Nauarrus spondeat. tertiis denique mandatis, quae secretiora erant, caput de coena, quod tot contentionibus ac offensionibus caussam inter Lutheranos et Caluinianos siue Zuinglianos praebuit, plenius instruebatur, spesque iis fiebat, vt de eo conueniret; neque enim Gallos ea peruicacia aut in tuendis suis opinionibus tenacitate esse, vt si Concilium habeatur, meliora monentibus ac docentibus fidem abrogare velint; imo paratos esse omnium animos ad ea dogmata amplectenda, quae Dei verbo sint consentanea. immerito eos Zuinglianos, Caluinistas, ac sacramentarios vocari, quippe qui in Christi solius verba iurauerint, nullius sententiae addicti, nisi quatenus veteris et noui foederis doctrinae congruit. quod si ab vllius mortalis nomine adoptanda Gallis esset appellatio, potiore vtique iure eos Lutheranos vocatum iri. nam huius nominis inuidia et odio cum laboraretur in Gallia, innumeros prope per LX annos caesos, exustos, equuleis admotos, praeclarum doctrinae, quam a Luthero primum acceperant, testimonium sanguine suo obsignasse, neque plures martyres, quos vocant, ceteras omneis Europae regiones, quam Galliam vnam dedisse. Lutherum ab ecclesiis Gallicis vt ipsarum in Christo parentem coli ac suspici; quod illius ministerio veritas primum eruta sit. eius vero doctrinam tanti ab illis fieri, vt vnum illum repetita ab Apostolorum saeculo memoria fuisse existiment, qui scriptis suis et laboribus plurimum ecclesiae Dei contulerit. non diffiteri Nauarrum, eos, qui Helueticam seu Gallicam confessionem hodie tuentur, acerbius et odiosius, quam par fuit, infelicissimam de coena Domini disputationem pertractasse: sed et alios plerosque hac etiam culpa minime carere. verum non decere, propter vnius aut alterius acerbitatem, integras ecclesias perpetuis dissensionibus flagrare. multis in Germania, sic de Gallis persuasum esse, quasi erroneam et qualibet secta vel etiam Pontificia detestabiliorem doctrinam amplectantur: quo magis desiderare ipsos, vt palam, quales sint, publica actione testentur, et si errent, ex Dei verbo doceantur. controuersiam de coena Dominica non adeo difficilem, vt Synodo dirimi non possit, duobus potissimum argumentis colligi. priore, quod cum tria sint, quae in hoc negotio spectentur, symbola, res exhibitae, et fructus qui inde percipitur, de his fere inter partes conueniat. nam fateri omneis panem et vinum esse symbola, corpus et sanguinem res exhibitas, earum vero fructum hinc cum B. Paullo statui, vt fractio panis et vini sumptio sit corporis et sanguinis Christi communio: perceptionis autem modum, in quo haeretur, supra naturam et spiritualem esse cunctos agnoscere. sed enim in arcano illo et ineffabili modo indagando dum multi nimis laborant, plagas illas disputationum et controuersiarum inextricabileis pertexuisse. ceterum hac de re minus sollicitos nos esse debere, vel ipsius Lutheri testimonio admoneri, qui in epistola ad Helueticas


page 596, image: s596

ciuitates se de modo laborare negat, dum de praesentia constet. alterum argumentum facilis concordiae esse, quod nunquam ea serio quaesita sit, quin Deus conatum prosperauerit, vt ex colloquio Lutheri et Zuinglij anno OIO IO XXVIIIinstituto, et triennali illo Marpurgensi apparet, quorum vtroque inter primarios vtriusque partis theologos de coenae negotio conuenisse, formula de eo perscripta et vtrinque subscriptione comprobata constat. quod vero importuna quorumdam acerbitate ab ea postea discessum sit, id repugnante Luthero et bonis omnibus factum esse. itaque si denuo, quod a Dei benignitate sperandum sit, conciliatio iniri queat, ne rursus ab ea discedatur, magistratûs auctoritatem interponi debere. proinde rogare Nauarrum, vt in eam cogitationem serio incumbatur, sicque illustriss. principes existiment, latissimum quidem esse virtutis ac pietatis suae campum; vberiorem vero religionis et pietatis excolendae materiam ac segetem nullam esse, quam in hoc negotio; et principum ipsorum, qui repurgatam a superstitionibus religionem sectantur, maxime interesse, vt quo arctioribus religionis vinculis sunt obligati, eo firmior inter eos amicitiae necessitudo ac nexus coalescat. cum his man datis legati VIIbri ineunte Rupella soluerunt, et in Angliam paucis post diebus appulerunt. in de in Batauos transeunt, et Dordraci, quo indicta comitia fuerant, Arausionensem conueniant; et quoniam praecipuum legationis caput ad concordiam inter Protestanteis sarciendam pertinebat, cum eo vt prudentissimo negotiorum moderatore et cecclesiarum Gallicarum confessioni addicto agunt, a quo instructi, facto per Reterodamum, Lugdunum et Amstero damum itinere Enchusa postremo soluentes, ac circumnauigata vtraque Frisia Hamburgam et Bremam hieme admodum aspera appellunt. inde ad Lunaeburgicoi duces dant literas, et Volfenbutelum ad Iulium Brunsuicum ducem veniunt, cum quo de religionis negotio aliquandiu capita contulerunt. cumque Ioannes Molzius primarius consiliarius Ducis minus aequus petitionibus legatorum videretur, ille rem ad Io. Georgium marchionem Brandeburgicum VIIvirum et Vvilelmum Hessorum principem reiecit, eosque antequam explicatius ad postulata responderet, consulere statuit. secundum haec ad Hessum, ad Halae administratorem siue archiepiscopum Magdeburgensem Brandeburgici VIIviri F. et Brandeburgicum ipsum scribit. Brandeburgicus vero, qui tentatis saepius cum aduersae partis pastoribus colloquiis nihil profectum meminisset, cum paullum alienior ab eo remedio esset, tamen vt erat miti et pacis studioso animo Martinum Chemnitium summi nominis inter Protestanteis theologum per literas XIII Kal. Febr. Coloniae ad Spream datas consulit, et recordatione praeteritorum terreri se dicit, quo minus de generali Augustanae confessionis sociorum et Caluinianorum Synodo a Nauarro expetita bene sperare possit; tamen ne concordiae spes omnino abrupta, eiusve sarciendae ratio denegata videatur, censere optimum factu futurum, quando articulus de coena Nauarri legatis propositus a recepta in Germaniae ecclesiis sententia haut multum differat, vt cum paucis VI vel ad summum VIII pacis studiosis ecclesiae Gallicanae theologis colloquium ineatur, ex quo intelligi possit, ecclesias Germaniae ac Galliae non ita, vt vulgi opinio est, in hoc capite inter se dissidere. igitur vt super ea re sententiam suam aperiat, rogat. ad has Chemnitius quarto post die Brunsvica, vbi docebat, respondet, et placere sibi ob easdem caussas Brandeburgici consilium significat, et vt colloquium cum paucis ineatur, probat, cautione habita, ne in explicatione capitis de coena, quod vti proponitur, fortasse absque vtriusque partis offensione admitti possit, Caluiniani ad antiquas et toties damnatas interpretationes reuoluantur, et quod Germani profitentur in coenae actu cum exteriorib. panis et vini signis verum corpus et verum sanguinem ac praesentiam Christi, secundum eius institutionem, porrigi ac percipi, id de absente Christi corpore se intelligere dicant, quod certo loco circumscriptum sit, et maneat, neque alio in loco esse possit; tantum fideleis ipsum sua fide praesens facere, ac spiritali ratione percipere: et inde concludant, indignos nihil praeter panem et vinum sumere, non autem verum corpus et sanguinem Christi. idem, cum a Vvilelmo. Hesso consuleretur, Chemnitius respondit. a Brunsuico ad Augustum Saxonem VIIvirum


page 597, image: s597

transierunt legati, cum quo maius negotium fore putabatur, quippe Caluinianis summe infesto ob acrem de epexegesi, de qua supra diximus, clam per suam ditionem publicata sensum, ob quem et Cracum cancellarium suum securi percusserat, et Gasparem Peucerum virum in Mathematicis doctissimum Melanchthonis generum in molestum carcerem coniecerat. is tamen ex compacto communicata cum sociis principibus re benigne ad postulata res pondit, et sibi ea tam quantum ad colloquium, quam ad cetera in communi causa subidia curae fore confirmauit. ita legati dimissi facto per Magdeburgum, Megalopolim et Rostochium itinere Lubecam veniunt, et inde ad Fridericum Daniae regem, qui Hafniae erat, transmittunt, cum quo iisdem de rebus egerunt. cum autem Verdam venissent, cognito Caesarem legatione illa, quam per totum trimestre iam in Germania obiuerant, summo pere iritatum de ipsis legatis comprehendendis Baioariae Duci et Solmensi comiti mandatum dedisse, Segurius VIII Eid. April. ad Caesarem scribit, et tria, quae illi a calumniatoribus per Germaniam obiiciebantur, diluit, quod sine fide publica homo peregrinus limites Imperij ingressus esset, quod insalutata maiestate Caesarea cum Imperij principibus ageret, postremo quod res nouas in Imperio moliretur. et quod ad primum, id iuris ac libertatis in Imperio esse dicit, vt absque fide publica per pacem cuiuis in Germania agere liceat. quod vero non ante salutata Caesarea maiestate id fecerit, id sibi diserte a Nauarro iniunctum esse, cum prouideret fore, vt in varias reprehensiones haec legatio incurreret, ideoque mandasse, primordium ab illustriss. Saxone et Brandeburgico VIIviris duceretur, vt eorum testimonio deinceps, si opus esset, de totius negotij sinceritate melius Caesareae maiestati constaret. cum postea Dresenae de profectione ad Caesarem cogitaret, monitum ab amicis fuisse, vt sibi ab insidiis caueret. eo factum, vt profectionem suam in aliud tempus distulerit, quod futurum speraret, vt criminationes illae, ob quas in Caesaris odium incurrerat, tempore diluerentur. quod vero rebus nouis in Germania studeat, testeis appellare Imperij principes ac ciuitates, cum quibus egerit. non diffiteri de illustriss. Truchesio VIIviro actum, sed hactenus tantum, ne desereretur, et ne qua illi Pontificis seu tyrannide seu libidine iniuria infligeretur. id autem Caesaris ipsius exemplo factum, qui ne Truchesium quidem deserendum censuerit, edicto proposito, vt vtrinque ab armis discederetur. nam et inde indicta Rotenburgi comitia. neque tunc de Ernesto Baioaro Coloniensem archiepiscopatum ambiente cogitatum fuisse, quippe de quo, cum ipse a Nauarro missus est, nondum fama in Galliam peruolare potuerit. monuisse quidem Imperij principes, vt sibi a R. Pontificis astu et insidiis cauerent, et si quid ille moliretur, communibus consiliis ac subsidiis rem agerent, et pro salute ac dignitate Imperij aduersus illius fraudes vigilarent. cum his literis exemplum literarum et mandatorum, quea Nauarro ad Caesarem habebat, mittit. literis idem, quod aliis ad ceteros principes missis, significabat, decreuisse se superiori anno post promulgatam in Gallia pacificationem in Germaniam proficisci ad inuisendos principes bene de repub. Christiana meritos, ac inprimis vt coram Caesaream maiestatem compellare posset; sed difficultatibus suborientibus hactenus retardatum fuisse, ac tandem coactum. cum ipse ire non posset, legatum, qui suam vicem fungeretur, mittere; eum se Iacobum Segurium delegisse, cui plena mandata dederit. eorum autem haec summa erat, vt miserum Christiani orbis statum deploraret, qui ob religionis dissidium iam XX totos annos periculosissimis iuxta et calamitosissimis bellis concussus sit, eo exitu, vt attritis vtrinque viribus potentissimo simul et impotentissimo Turcorum tyranno ad internecionem Christiani nominis via aperiatur. huius mali fontem ac fomitem non alium esse, quam R. P. ambitionem, qui vt labantem auctoritatem suam quauis ratione fulciat, principum Christianorum animos alioqui pacis cupidos contra Protestanteis accendit, eorumque ope conscientiis laqueum iniicece immani crudelitate meditatur. cum enim in tranquillitate ecclesiarum multum


page 598, image: s598

ad Dei gloriam amplificandam praesidij ac momenti esse videat, bellorum incendia in illos spargit, et regnorum euersiones flocci pendit, modo sanguinarium illum animum vltione expleat, et eadem ruina tum in Germania tum in Gallia Protestantium ecclesias inuoluat. porro quanta fuerit semper Pontificum ambitio et inexhausta dominandi cupiditas, quam incredibili aduersus imperatores odio illi flagrauerint, testari diuturna bella tot saeculis in Italia et Germania gesta, quorum is finis fuit, vt Caesares censurarum laruis exterriti, dum imperitae plebis animis praetextu religionis imponitur, postremo Italia pulsi sint, et Pontificia potestas longe lateque toto orbe propagata. quid item in Gallia et Anglia moliti sint, vt regna illa turpi obsequio sibi beneficiaria redderent; qua denique constantia ac virtute reges Christianissimi crescenti illorum tyrannidi restiterint, ex annalium fide constare. nunc erudito hoc seculo detectis eorum praestigiis et superstitionis, quem ambitioni praetexunt, fuco, cum non iam de Imperio, sed de salute propria dimicent, haut mirum esse, si tot tragoedias per orbem Christianum excitent, vt principum pacificorum animos ad arma contra suos vertenda religionis caussa impellant. hoc enim ipsorum ambitioni insitum esse, vt florentissima regna in extremum discrimen adducere minime vereantur, ne quid potentiae decedat, quam malis artibus quaesitam peioribus seruare student. ex hoc fonte manasse bella in Gallia et Belgio, et nuper in Germania in caussa Coloniensi excitata. proinde Nauarrum Caesaream maiestatem, quantum potest, enixe rogare, vt de componendis tam perniciosis dissidiis pro summa dignitate sua cum ceteris Christianis principibus in commune consulat, et reiectis Pontificum consiliis pacis ineundae rationes amplectatur, permissa subditis suis verae ac rectae religionis professione. sic enim existimare debere, animam hominis nobilissimam partem et diuinae aurae particulam verae religionis luce illustratam nullis bellorum aerumnis premi, nullo fidicularum aut equleorum metu aut cruciatu cogi posse ad ea in religione suscipienda, quae vel a ratione, vel a diuini verbi norma aliena iudicet. nam neque pretio vllo aut tormentorum violentia veritatem erui, sed amica ac beniuola collatione aliqua, et eiusmodi colloquiis ac synodis, qualeis vetus ecclesia plerasque nouit, nostra aetas hactenus desiderat. quod si Caesarea maiestas fecerit, non solum gratiam de vniuerso Christiano orbe merebit, sed Maximiliani Caesaris optimi parentis vestigiis insistet, qui cum subditis suis imperij initio religionis libertatem concessisset, Christianissimo Regi e Polonia redeunti auctor fuit, vt pacem in regno coleret, neque suis indicto ob eam caussam bello regnum rursus in exitiale periculum adduceret. alterum mandatorum caput erat, vt legationem ob id institutam ostenderet, quo interea dum concordia vniuersis sarciretur, controuersia inter Augustanae confessionis socios et Helueticas ac Gallicanas ecclesias in vno articulo dissidenteis exorta amice componeretur. id saepius tentasse ipsius parentem Maximilianum, atque inprimis in comitiis anno OIO IO LXVI celebratis; neque proinde id nouum et insolens videri debere. quae omnia cum nihil habeant, quod non ad Imperij pacem ac tranquillitatem spectet, orare Caesaream maiestatem, vt quod a Nauarro ea in parte actum est, id tanquam a principe sinceri ac candidi pectoris pleno et pacis in ecclesia constituendae ac Imperij dignitatis studioso profectum aequi bonique consulat. his literis et mandatis ad Caesarem missis legati cum Henricum Saxonem Laoburgensem Francisci F. Bremensem archiepiscopum confessioni Augustanae addictum Paterbornae, quem episcopatum et ipse administrabat, super eadem re conuenissent, iter diuidunt; et Segurius quidem eodem, quo venerat, itinere ad nos rediit: Caligno aduerso Rheno Argentinam deuehitur, et ad Heluetiorum pagos Protestanteis transiit, et quid in communi caussa egisset, exponit, ac de auxiliis, si necessitas ingrueret, fidem interponi curat. quibus vtrinque actis vterque legatus diuerso itinere ad Nauarrum reuertitur. postea disseminata legationis fama pars literarum et mandatorum etiam Ingolstadij, quae


page 599, image: s599

vrbs est Baioaricae ditionis, publicatur, titulo Incendij Caluinistici a Nauarri legatis apud quosdam Imperij ordines ad certam religionis ac reip. conturbationem procurati, cum praefatione et adiecta narratione, ac praeterea quodam responso a societatis Iesuiticae, vt putatur, sodalibus artificiose conficto, quorundam delegatorum praecipuae inter Protestanteis auctoritatis nomine, quo duo capita inprimis excutiuntur, de legatione ab Imperij et Ordinum delegatis ad regem in Protestantium gratiam decernenda, et Synodo generali ad componendas religionis inter Protestanteis controuersias instituenda, eaque omnia Nauarro ab Arausionensi insinuata dicuntur, huius telae textore, quo cladem, quam rebus suis pertimescebat, excitato in Gallia et Germania motu a se auerteret. itaque neque auxilia Gallis a Germanis speranda esse, et quae iam habuerint, semper infausta et infortunata extitisse. tum victoriae Regis, cum Caroli IX fratris auspiciis exercitum duceret, contra Protestanteis rebelleis partae exaggerantur, et Colinij, cuius vestigiis Arausionensis in Belgio insistat, perniciosae contra publicam tranquillitatem machinationes reponuntur: atque ex occasione dissensiones inter ipsos Augustanae confessionis socios proponuntur, renouata etiam collationis ante aliquot annos cum Hieremia Patriarcha Constantinopolitano habitae memoria, qua ille XXX confessionis Augustanae capita damnauit, et erroribus Protestantium ex eo agnitis in Kalendarium a Pontifice emendatum postea consensit. inde oratio contra Gebbardum Truchesium vertitur, hominem ad Imperij dedecus natum et malorum spirituum praestigiis ac magicis superstitionibus amentem, eiusque scelera multis verbis exagitantur; multa denique in Nauarrum, vt ingratum, in religione in constantem, in Segurium denique contumeliosa iactantur. Premebatur arctius in dies Bonna iam anno superiori exeunte obsessa, quam maioribus animis, quam viribus tuebatur Carolus Truchesius Gebbardi frater. nam quamuis a frumento et vino minime laborarent praesidiarij, tamen ceterarum rerum ad vitam necessariarum summa paenuria in oppido erat, ac ligni inprimis, ita vt tigna, canterios, aliamque materiam igni nutriendo idoneam disturbatis passim ad foeditatem domibus per vim rapere cogerentur. erant in castris Ernesti IV lectae Sequanorum equitum turmae ductore Torasio, IV Italorum, quibus Nic. Basta praeerat, et V Eburonum, peditum signa XL, Germanorum, Boemorum, et Eburonum egregie instructorum. ex aduerso vrbis trans Rhenum exstrui curauerat munimentum Baioarus ad prohibendam comeatetûs in vrbem subuectionem, in quod maioribus tormentis comportatis nauem praetoriam, quae ante oppidum erat, crebris ictibus perforatam postremo depressit. multa et inde damna obsessis illata. hoc oppidi statu omnis spes Gebbardi ab externis auxiliis pendebat. iis accersendis Adolfus Nuenarius comes, et Edelus Henricus Brunsuicus nothus inuigilabant. et Nuenarius quidem ex Sicambris copias euocat, Brunsuicus XXX peditum signa, VIII equitum turmas, quae ad V OIO bellatorum efficiebant, e diuersis locis, vbi in hiberna dimissi erant, tumultuario cogit, et magnis itineribus cum hoc agmine Bonnam tendit, ea spe, vt aduentu suo famam anteuerteret, et allato in oppidum comeatu Baioaricos castris exueret. verum astus minime hosteis latuit, qui re per exploratores cognita, XIII equitum delectorum turmas, et X vexilla peditum castris educunt, et cum iis obuiam Brunsuico procedunt. is inter arbusta et amnem, qui ab indigenis Ager dicitur, vndique, vt ipse rebatur, tectus recta Siegburgum versus tendebat. in itinere cum ad pontem ligneum, per quem transmittere copias decreuerat, venisset, substitit; praemissaque parte, iam diussis copiis, Baioarici cum rusticis, qui in vlteriore fluminis ripa in insidiis latebant, opacitate siluae vicinae defensi necopinato erumpunt, horrendoque strepitu ac clamore hostili Truchesianos inuadunt, qui se vndique cireumuentos cernentes pauore correpti ad pontem accurrunt, in altera fluminis ripa reuulso ponte se in tuto fore sperantes. verum dum se mutuo concursu, vt fit, impediunt, pons oneri impar, contignationibus iuncturisque a


page 600, image: s600

rusticis ante, vt putatur, incisis, dissoluitur, hominesque passim cum equis in fluuium reuulsis tabulis praecipitantur, et aquis hauriuntur. qui ad pontem peruenire non potuerunt, partim caesi, partim abiectis armis huc illuc dispersi, et insequente hoste in vicino flumine, cui Siego nomen, vnde et Siegburgum dictum est, submersi perierunt. qui in aduersa fluminis margine remanserant, suorum cladem conspicientes inde propere relictis impedimentis Tuitium et Mulemum nihil hiemis et corruptorum itinerum incommoda morati se contulerunt. praeter spolia et tot hominum stragem, capti XLV carri annona et armis onusti. hoc casu cum omnem spem de defendenda Bonna Gebbardus amisisset, et tantum de Carolo fratre periculo subducendo cogitaret, tamen mittit, qui obsessos spe stipendij et auxiliorum breui venturorum ad durandum hortarentur. interea Brielae ordines Vestfaliae cogit, vbi coram Georgio Vitgenstenio et Adolfo Solmensi comitibus, Ioanne Vinnebergi regulo, duo ab iis petit, bimestre stipendium, et vt delectus per prouinciam haberentur, et ad signa conuenirent. de vtroque certis condicionibus assensum. sed plus a seditione interna militari, quam ab externa vi metûs in oppido obsesso erat. nam segniter a Baioaricis res gerebatur; et cum obsessorum socordia negligenter locus munitus esset, et ab ea parte, qua aditus a terra est, nam Rheno ab aliis partibus fere alluitur, fossa non admodum profunda et vallo exiguo defenderetur, tamen hostis nusquam hactenus vim fecerat, spe tumultûs, vt ferebatur, inter obsessos excitandi; cuius iam rumores in vrbe exaudiebantur. quos vt compesceret Carolus Fridericum quendam Spitium, qui de deditione loci mentionem iniecerat, in carcerem coniicit, et ne obsessi ab hoste literas acciperent, mortis poena proposita interdicit. paullo ante tympanistem in vrbem missum, ne audiretur, prohibuerat. at Arenbergius comes et Ekenbergeri regulus primarij hostilis exercitûs duces, qui maius in astu, quam in vi aperta momentum ponebant, cum neminem ad excitandam seditionem intra oppidum immittere possent, tam interdiu quam noctu moenia subeuntes, excubitores appellabant, et proscriptionem Caesaris contra eos, qui huic militiae nomen dedissent, latam ingerebant; eam maligne a ducibus suppressam, vt eos inextricabili exitio inuoluerent: cogitarent serio, quam capitale sit, quantaeque temeritatis, Caesari atque adeo Imperio reluctari, et praefracta contumacia extrema periclitari; meminissent, sociorum Poppeldorfij et Godesbergae nuper ob eandem caussam interfectorum. iam tandem se respicerent. nullam auxilij spem subesse; Brunsuicum nuper deletum esse. neque vero Gebbardi vrbem esse, quam tam obstinate tuentur, quippe ab vtroque magistratu damnati, Caesare et Pontifice, sed Baioarici recens inaugurati; proinde vrbem dedant; quod si mature faciant, non stipendium, non digna praemia a liberali principe Ernesto defutura. hae voces inter milites sparsae, annitentibus, qui in occulto Ernesto fauebant, immane quantum ad concitandos animos pondus habuerunt. nam ex ea occasione centuriones Carolum perpulerunt, vt in Vestfaliam mitteret, qui certiora de promissis auxiliis afferrent. ex iis vnus nomine Nic. Seilerus Nemetensis, cum frustra auxilia exspectari renunciasset, Michael Pirclerus ab Arenbergio corruptus factionis aduersae se pricipem praebuit, et capta ex iurgio cum quodam Caroli domestico occasione cum XXX armatis in forum venit, prodi se et vrbem ciueisque, ac commilitones, praepostera quorundam obfirmatione manifesto exitio exponi vociferans; ita vt Carolus in publicum prodire et orationem ad milites habere coactus sit, qua eos a tam foedo proposito dehortabatur: nihil quippe illis ab annona ac ceteris vitae commoditatibus deesse, cum contra hostis sub dio continuis pluuiis madidus, frigore intolerabili torpidus, fame vndiquaque pallidus, in luto ac coeno dormiens extremis incommoditatibus conflictetur: auxilia tantuui desiderari, quae cum intra XX dies promissa sint, nec plus VII ex iis effluxerint, non esse, quod ante tempus de iis desperent; alioqui summam ignominiam nomini Germanico inuri. nam neque


page 601, image: s601

oppidum adhuc vi tormentorum apertum, neque hostem tam vicinum, vt certum periculum impendere dici possit; omnia adhuc integra et salua esse, fidem modo et constantiam praestent; non diu fore, vt vtriusque digna praemia, gloriamque ac laudem ad posteritatem nunquam intermorituram pro vberi patientiae suae fructu ferant. quibus verbis cum sibi seditionem sedasse videretur, et concionem dimittere vellet, Piclerus factionis suae praepotentis fiducia consurgit, et Seileri de auxiliis testimonium in medium adducit, et amplius speciosis Caroli verbis fidem habendam citra certam perniciem negat; potius condiciones a Baioaricis propositas amplectendas esse. tum Caesareae proscriptionis exemplum hactenus suppressum publice recitari iubet; quo lecto fremere miles, tumultuari ciues, passim omnia strepitu misceri. contra Carolus, proscriptionem impugnare, vt a Caesare solo profectam, nec communi Ordinum consensu decretam. de promissis stipendiis nec in tempore repraesentatis quod obiicitur, culpam eius rei in tempus ipsum, non in fratrem reiiciendam esse, exundanteis passim amneis obstitisse, et nunc obstare, quo minus auxilia aduentare, et cum iis pecunia afferri potuerit. maiorem longe omnium rerum in castris hostium paenuriam esse; iamque audiuisse, Arenbergij et Ioannis Manricis Larae copias tumultuari. rogare interim ne deditionem moliantur, sed ad XIV dies obdurent. quibus verbis minime mitigati militum animi cum in tumultu perstarent, Piclerus ne poenitentia mora subiret, arreptis gladiis praefectos singulos foro summouet; mox ad arma conclamatur, et Fridericus Spitius cum consciis carcere eductus libertati restituitur. tum milites signa rapiunt, et spreto ducum Imperio in Curiam deferunt, claueis oppidi a Carolo poscunt, ipsumque intra Curiam sub custodia retinent. insuper Christophorum Bruinum et Baltazarem Cochernum cum optione, legato, ac tribus signiferis in Curiam ducunt, et in libera custodia asseruarunt. inde petitis ab Ernesto induciis ratio colloquij initur; delegati Bonnensium iis legibus se locum dedituros ostendunt, si de Caesaris proscriptione certius edoceantur, item iure abdicatum dignitate Gebbardum, et in eius locum legitimis collegij suffragiis Ernestum Baioarum electum esse. in eam rem dati obsides. delegati Bonnensium accepta a militibus fide de Carolo tradendo, si opus esset, ac reliquis praefectis et centurionibus a Caesare proscriptis, ad colloquium tandem cum Ferdinando Baioaro, Ioanne Ligneo Arenbergij comite, Ioanne Manrice, aliisque descendunt, et post aliquot horarum disceptationem in has condiciones de dedendo oppido conuenit, vt Bonna a praesidiariis Ernesto tanquam legitimo non solum oppidi, sed totius ditionis domino cum omni bellico apparatu integro sine fraude restitueretur, qui IV OIO coronatorum militi numerare teneretur, de iisque persoluendis obsides daret. Carolus et alij captiui in eius manus tradantur; gregarij milites cum armis, vxoribus, liberis, omni re sua, modo non ex templorum direptionibus aut oppidanorum proueniat, incolumes dimittantur, et in tutum deducantur. haec V Kal. Febr. transacta, qui dies B. Carolo Imperij apud nos atque adeo in occidente fundatori sacer est. postea captiui traditi sunt, et Carolus Poppelfium, vbi tunc praesul commorabatur, ceteri praefecti ac centuriones Bruelam deducti sunt. vrbs demum Kal. Febr. Manricae et Paullo Stouio cubiculariorum principi dedita est, potius astu et pecunia, quam vi militari expugnata; quam vim multo sanguine constituram prudentissime Arenbergius vili prepretio redemit. biduo post descriptam tota, vrbe annonam et restitutum antiquum sacrorum ordinem, Ernestus Bonnam triumphanti similis ingressus est, Carolo secum adducto, et archiuo ei, quod nuper spoliauerat, pro carcere attributo, ex quo postea Hussum Leodicensis territorij arcem translatus est. Gebbardus interim in Vestfalia conuentu Rudenam indicto rei numariae explicandae et disciplinae sacrae iuxta Augustanam confessionem instaurandae incumbebat, tunc publicata eius formula; ea praecipiebatur, vt baptismi, coniugalis copulae, et coenae Dominicae ceremoniae vernacula lingua


page 602, image: s602

administrarentur; in baptismo exorcismus, chrisma, exsufflationes, aliique maiorum ritus omitterentur; extrema vnctio, ac puerperarum purificatio interdiceretur; catechismus in templis doceretur. in sacrificio hic ordo seruaretur; initium a psalmo fieret; dein caput e nouo testamento recitaretur, cui collecta subiiceretur; postea caput e veteri testamento praelegeretur, et psalmus decantaretur, cui statim symbolum annecteretur. inde concio fieret, sub cuius finem publica fidei confessio recitaretur. quibus peractis et psalmo decantato explicatio coenae Dominicae ex M. Lutheri catechismo proponeretur; oratio Dominica, et verba consecrationis recitarentur, addito breui hymno. tum participaturis eucharistia administraretur, ac tandem post collectam et benedictionem populus dimitteretur. perscripta et sacramentorum singulorum ratio et typis mandata ab ea, quam ante triennium publicauerat, valde dissidens. diuersa parte Ernestus Ioanni Nopelo theologo erudito negotium dat, videret, ne formulae nouae occasione in Vestfalia res turbarent, sed popularium animos in maiorum religione contineret. Ferdinandus vero ordinatis Bonnae rebus minime cessandum ratus Bebergam ducit, Nuenarij ditionis oppidulum ad Erfium fluuium natura magis, quam arte munitum, quod a quodam Screkio Siluaducensi centurione fidei suae a Nuenario commissum defendebatur. capto sine negotio oppido arx restabat, in quam cum praefectus ingenteis praedas comportasset, earum patiendarum spe non mediocriter Baioarici accendebantur. igitur admouentur tormenta, quorum displosione cum muri late disiecti essent, tamen Screkius vltro se defensioni obtulit, nullo pauentis animi edito signo. tandem per Baioaricos sollicitatus, cum nulla spes superesset, in deditionem consensit, his legibus, vt milites incolumes gladiis accincti dimitterentur, cetera arma traderentur, fide obligata, vt intra VI menseis Gebbardo non militarent. praesidiarij fere Sicambri domum reuersi sunt; ceteri qui voluerunt, operam suam Ernesto addixerunt. Screkius, quod summa humanitate erga hostem vsus esset, magna cum grati animi significatione libere abire permissus est. id actum VII Eid. Mart. quatriduo post Io. Manrices suas copias et aliquot hastatos equites trans Rhenum Coloniam Traianam ducit, inde Recelineusense oppidum recepturus. cum ad Buerum pagum castra metatus esset, Gebbardus cum toto exercitu subito aduolat, et hostem retrocedere coegit, qui ad Mullemum ad Roueram castra transtulit. interea superuenit Ferdinandus Baioarus cum reliquo exercitûs robore, qui Dorstenij hospitium sumpsit, eodem quo a Truchesianis insidiae haut longe hinc a Manrice structae fuerant, die; quod irritum illorum conatum reddidit. inde Gebbardus Vesaliam Cliuiae oppidum concedit, et coenobium Carthusianorum haut longe situm militi praedae auido diripiendum permittit. eo Hoghenlous et Nuenarius comites ad ipsum venere, et de milite nouo in Germania conscribendo agunt, monentque, hosti iam numerosiori tamdiu cederet, donec copiae speratae coniungi possent. tam salutare consilium, quo minus eo vteretur, fortuna inuidit; insequentibus Baioaricis tanta celeritate et silentio, vt primum ad manus ventum sit, quam de eorum aduentu cognosceretur. prid. Kal. April. iuxta pagum Isalae cognominem hostes apparuerunt. Ferdinandus ita aciem instruit, vt in prima acie CCC Gallo-belgae, scloppetarij equites, et leuis armatura duce Nicolao Basta, et Arconato; cum Montinij vicario starent. Manrices Lara mediam duceret Ferdinandus ipse et aulici se miscuerant, quos V signa nuper ab Ernesto conscripta subsequebantur. Torasius Sequanus, et Ionas ordinum ductor, qui Erlacio militabant, cum signis suis vltimum agmen claudebant. exspectabatur et Franciscus Verdugus nuper vtrique Frisiae Transiselanae et Zutfaniae praepositus cum VIII delectorum signis Baioaro suppetias laturus. Ferdinandus eo ordine Burgam venit, quod est in Zutfania iuxta Doetechemum municipium, vbi Brunsuicus nothus cum IO C equitibus et CC peditibus castra habebat; qui statim suos in aciem instruit. prima impressio a Basta facta,


page 603, image: s603

quem Arconatus subsequebatur. Gallo-belgae in silua vicina a via deerrauerant, ideoque serius comparuerunt. primo pulsi ac visi fugere Baioarici, donec Gallorum, qui CCC omnino erant, superuentu proelium redintegratum est. disiecta trabium transuersarum, quae iter impediebant, mole Galli in latus incumbunt, et signa iam conuersa fortiter inferunt. diu accipiti pugna certatum. tandem victoria ad Baioaros numero potiores inclinauit, cedentibus primo Truchesianis, et mox soluto ordine in fugam versis, loco adeo angusto, vt pauci perniciem effugerint. nam caesi fere omnes, aut in Isalam proximum mersi; desiderati amplius IO; tantum superfuerunt XXC, qui palantes in proxima per siluas dilapsi sunt: capti ceteri. ex Baioaricis vix XX occubuerunt, plures vulnerati, inter quos fuere Arconatus, et duo nobiles, quorum alter Montinio, alter Verdugo operam nauabat: Horatius item Ordinum ductor. ipse Brunsuicus cum ardore pugnandi vlterius prouectus esset, signiferumque suum ex hostium manibus eripere vellet, cum eo captus, et ad Ferdinandum ductus est, atque Traianam Coloniam sub custodia missus. ingens praeda capta, et quod plus praeda aestimatum est, praetorium vexillum, in quo Truchesianorum insignia depicta erant. confecto proelio in castra venit Thomas Epirota a Parmensi missus cum VII lectissimis leuis armaturae alis. his auctus copiis Ferdinandus contra Gebbardum ducit, qui OIO equites adhuc penes se integros habebat. verum is cognito hostium aduentu Isalam primum, dein et Rhenum traiecit, et in Batauorum insula inter Leccam et Vahalim se muniuit. igitur Ferdinandus conuerso itinere per pontem iuxta Dorstenum copias in Recelineusense territorium reducit, et ipsum oppidum corona cingit VII Eid. Aprileis. per fecialem locum dedere iussi praesidiarij cum recusarent, vna et altera oppugnatio tentata est, nec tertia felicior fuit. tandem omni spe auxilij abiecta, deditio facta est IIII Non. Maias. dum in obsidione haerent Baioarici, qui Horenbergam arcem tenebant, tam propinquo hoste locum deserunt, cum prius omnem apparatum bellicum et comeatum corrupissent. Vesterholtium et mox deditum, et centurio, qui illud tuebatur, in fidem receptus est. quibus successibus infractus Gebbardus dilabentibus suis tandem Delfos ad Arausionensem principem se contulit, qui Hagae aliquandiu hospitium exuli cum vxore attribuit. Nuenarius comes in Sicambris bellum porro contra Hispanos gerere non destitit. eius discessu mox Arenberga, Verla, et ceterae arces in Ernesti potestatem citra certamen venerunt. inde Gersecenae Vestfaliae ordines ineunte Iunio conuocantur, vbi nouus praesul de nobilitate, quae Gebbardi partes fouerat, et literis ac decretis illius contra se subscripserat, querella instituta, belli sumptus in hoc bellum ad recuperationem prouinciae factos restitui, ac de praesidiis et iure aequabili constituendo agi postulauit. excusata praeteritorum memoria post veniam petitam et impetratam nobiles ac ciues in fidem et gratiam recepti. insuper conuentum, vt in belli sumptus XXXIII Ioachimicorum OIO dependerent, et praesidia de suo Brielae, Oesecenae et Attendorni alerent. Theodoricus Bocholtius item et Christophorus Plettenbergus tribuni dicti, qui cum opus esset, pedites ac equites in prouincia scriberent. de iurisdictione etiam archiepiscopi et collegij nomine iuxta veteris vnionis leges renouanda actum. Ioannes Mopelus, theologus ab Ernesto in prouinciam missus, qui maiorum religionem bello intermissam per ea loca instauraret. inde Ernestus Leodicum venit, vbi et Treuirensem summa magnificentia accepit, atque ab eo ceremoniis ac ritu recepto in VII virum sacramento sollemni adactus est. nec multo post Ordinga ditionis Coloniensis ad Rhenum oppidum, quod a Truchesianis adhuc tenebatur, Blancarti Leodicensis astu interceptum est. is secreto cum captiuo consilio habito cum propius locum accessisset, eius ope in penuarium arcis noctu per fenestram introductus est, primaque statione disturbata loco potitus XXC circiter praesidiarios, qui in eo erant,


page 604, image: s604

oppressos ad vnum omneis trucidauit. interea Rotenburgi ad Tuberum conuentus celebratus, vbi a Caesaris et VII virorum, nec non et Ludouici Virtenbergici Ducis legatis de pace religionis ac reipub. in Imperio constituenda, de Coloniensium praesulum dissidio componendo, sed sero actum, iam profligatis Gebbardi rebus. itaque re fere infecta discessum est. renouata et de Kalendario Gregoriano contentio; quod cum Caesar iam superiore anno, ac ceteri principes maiorum religionis addicti per suas ditiones promulgassent, Augustae Vindelicorum a Protestantibus nondum receptus fuerat. ij siquidem, cum illud ab aduersa Senatûs parte vrgeretur, mandatum a Camera Spirensi impetrauerant, quo veteris Kalendarij vsus exemplo ceterarum Augustanae confessionis sociarum ecclesiarum ipsis relinquebatur. instabat nihilominus Senatus; et nihil se contra religionis pacem moliri protestatus, tantum incommoda ac lites ex diuersitate illa in eadem ciuitate exorituras caussabatur, ad quas vitandas Kalendarium communi omnium bono recipi debere contendebat. itaque et contrarium superiori iudicium a Camera Maio proximo impetrarunt, quo in vrbe promulgato Protestantes intercesserunt, et Georgius Milius theologus Pastorum vrbis praeses porrecto Senatui scripto ostendit, in ciuilibus decretis se parere vbique paratos, in iis, quae ad religionem spectant, se nullam obedientiae Pontifici R. praestandae significationem praebere posse, et vt facto id probarent Pastores, die XXIV Maij pro concione festum Ascensionis quatriduo post celebrandum auditoribus suis denunciarunt; quod vno mense ante alij iam peregerant; qua denunciatione exasperatus Senatus, Milio non audito officium ac stipendium circa meridiem renunciat, eumque extra vrbem educi iubet. decretum, vt aduersae parti videbatur, violentum contraria violentia impeditum est, Protestantibus per vrbem tumultuarie arma corripientibus et ad portam accurrentibus, vbi Milium currui impositum lictoribus eripiunt. crescente tumultu Pastores ipsi Senatûs iam poenitentis rogatu vim inhibent, tandemque Virtenbergici vicini ac foederati principes et Vlmensis Senatûs legatorum interuentu ita res composita est, vt abolita vtrinque praeteritorum memoria et salua religionis pace Kalendarium ab vtraque parte ad vitanda commercij publici incommoda reciperetur, quod ne praeiudicium caussae Protestantium faceret, liceret eorum Pastoribus ex ambone sollemnem protestationem praelegere, qua in Euangelij doctrina, quam hactenus professi essent, nihil mutare, aut porro mutaturos esse, nec vt Pontifici R. sed vt Caesareae maiestati et ciuili magistratui obtemperent, Kalendarium se cum aliis ciuibus in eadem vrbe seruaturos esse testarentur. Eodem hoc anno noui belli incendium, quasi ex Coloniensis cineribus excitatum ardere cepit, eodem auspice Friderico Saxone Lauenburgico, qui Gebbardo dignitate VIIvirali exuto, etiam eum decani minore dignitate, quam ille, in Argentinensi metropolitana ecclesia obtinebat, spoliare voluit. nam post cladem ad Alostum acceptam cum spe VIIviratûs adipiscendi deiectum se etiam existimationis iacturam fecisse maereret, quod vnum supererat, Argentinam venit, et in locum Gebbardi a communione ecclesiae Pontificia fulminatione separati, vt sufficeretur, pensationibus apud collegij sodaleis obtinuit, multum renitente Ernesto Mansfeldio, et aliis, qui Augustanae confessioni addicti erant, collegij sodalibus; quorum cum in electione illa ratio non habita fuisset, ipsi quasi loco moti vt iniuriam acceptam vlciscerentur, Senatûs gratia freti, cum pensiones sibi debitas denegari caussarentur, publicas collegij aedeis adhibito notario et testibus adeunt, iisque reseratis de frumento in iis recondito, sibi ipsis, quod deberi aiebant, soluunt. vnde ortae alterius partis graues querellae et coram Senatu agitatae, qui cum Gebbardi et Mansfeldij partibus oblique fauere alteris videretur, tandem sodaleis ad competentes iudices remisit. initio episcopus, is erat Io. Manderscheidus,


page 605, image: s605

a caussae cognitione se excusauit; postea conuocatis ditionis suae ordinibus, vt partes suas interponerent, petiit, et delegatos e suo numero mitterent, qui cum suis et Senatûs delegatis de ratione dissidij componendi capita conferrent. verum Senatus, qui si delegatos nominasset, numero se vinci videret, ne iudicium approbare videretur, condicionem recusauit. nobilitas item in iudicium consentire noluit. Senatus vero, qui se hoc facto quasi in ordinem cogi videret, mox ad X ciuitates imperialeis vicinas mittit, et Alsatiae nobilitatem in vrbem vocat, concilioque habito de rationibus consultatur, quibus obuiam Pontificiorum tyrannidi, vt aiebant, si bellum molirentur, iri posset. Inclinantibus vbique per Germaniam Protestantium rebus, in Belgio proximo valde confusa erant omnia, Gandensium praecipue, siue leuitate innata, siue contumacia, qui ordinum decreta et salutaria Arausionensis consilia de industria eludebant, sparsis passim libellis popularium animos sollicitantes. et quanquam Antuerpiani et Bruxellenses contrariis scriptis ostenderent, pactionem cum Gallo-belgis, quam illi vrgebant, damnosam ac dolosam esse, neque Philippum in eam consensurum, nihilominus in proposito perseuerabant. primus huius anni conatus contra Liram susceptus fuit a Santaldegondio Antuerpiae praefecto, pactione clam inita cum quodam vrbis praefecto, qui se a Parmensi offensum, et ab eius gubernatione alienum fingebat. is rem cum suis aperuisset, dispositae intra et extra vrbem a praesidiariis insidiae, in quas Santaldegondius cum serius ob obscuram et aduersam anni tempestatem, quippe Ianuario mense, niuibus ac frigore horrido cum suis venisset, minime praecipitauit. appetentente demum die Lirani, qui dolum non successisse maererent, eruptionem in Antuerpianos faciunt, et eos cum Santadelgondio loco pellunt. qui mox latiore campi aequore occupato aciem instruit, et post aliquod certamen peiore hostium condicione commissum incolumis inde discedit, desiderato in eo conflictu ex Liranis N. Leonino Egelberti. I. C. filio militiae strenuo ductore. postea in Ordinum consilio agitatum fuit summa contentione, an vectigalia pro euectione armorum ac comeatûs pendi solita permitterentur aut prohiberentur. nec deerant vtrinque summi momenti rationes. vrbes atque adeo prouincias maritimas ex negotiatione praecipue quaestum facere, et pecunias ex vectigalibus collectas maxime ad belli sumptus necessarias esse; fructus terrae, butyrum, caseum, pisceis, et similia ab indigenis omnino non consumi, et ex huiusmodi superfluarum Belgio mercium subuectione magnam pecuniam, sine qua bellum geri non posset, conflari, maiore indigenarum lucro, quam eorum, ad quos importarentur, commodo. contra disserebatur, et plebs odio caeca huic parti suffragabatur, piaculum magnumque probrum esse, priuati commodi caussa publicum hostem alere; qui si subuectio illa prohibeatur, breui fame et rerum necessariarum penuria periturus, sublata se sustentandi et vrbes obsidendi facultate, et proculdubio extrema necessitate victus ad defectionem sit inclinaturus. his rationibus, quanquam multa in contrarium asferrentur, tenuere plebeiis addicti, vt edictum conderetur, quo poena proscriptionis addita comeatûs et armorum, ac ceterarum mercium ad hostes et ab hostibus ad prouincias vnitas subuectio prohibebatur. interdictum praeterea, ne merces vllae in vllos Galliae portus propiorex, quam Rotomagum, vllosve vspiam occidentem versus, neque in Angliam, aut per Amasum et Mosam vltra loca designata exportarentur. missis et legatis a Rege et serenissima Anglorum regina petunt, ne comeatu prouincias Hispano subiectas iuuent. verum cum edictum stricte a prouinciis Ordinibus subiectis seruaretur, Galli et Angli ex eo lucri faciendi occasionem captantes, conniuentibus praefectis vt putatur corruptis, Caleto et vicinis locis copiosiorem comeatum in Parmensis castra intulerunt, qui, absque hoc esset, nunquam obstruendi Scaldis et Antuerpiae obsidendae consilium aut cepisset, aut ad


page 606, image: s606

exitum perduxisset. interea Emanuel Lalanius Montinius inter Teneramundam et Gandauum Vetterae Scaldim obstruit, et vtrinque munitionibus erectis nauigationem impedit. quod Ioannis Imbisij astu nuper ab exilio reuocati fiebat, vt necessitate adacti Gandenses cum foederatis agere compellerentur. missi itaque Tornacum delegati, et pactae induciae; missi vicissim Gandauum Siguera Hispanus, et Manuinus Aldenardae praefectus, ambo ab Imbisio summa magnificentia excepti, qui negotio cum Friderico Perrenoto Campaniaco, qui adhuc carcere attinebatur, communicato, Imbisium stolide ferocem et ambitiosum promissis ingentibus oneratum eo perducunt, vt consilia cum ipsis clanculum coniungeret. igitur ab iis persuasus IX Kalend. April. nautarum praefecto praecipit, vt tabulas, ligna, perticas abiegnas, scalas, crateis minoribus nauigiis ac pontonibus Scaldim transuehi curaret. frementibus quibusdam superbe ab eo responsum, scire se quid sui muneris esset. quibus verbis cum plebs in suspicionem coniurationis adduceretur, noctu naues retentae sunt, et postridie Senatus cogitur; cumque ad basilicam eadem audacia Imbisius venisset, eamque suae cohortis militibus cinxisset, quidam ex Senatoribus bipennem satelliti cohortis vi e manibus extorquet, et ciueis ad arma vocat: quo veluti signo cuncti excitati arma corripiunt. catenae mox per vicos tenduntur, plateae praesidiariis muniuntur, suspecti comprehenduntur, et in iis ipse Imbisius, cui mox magistratus et militum praesectura abrogatur, ademptis etiam stipatoribus, et tribus tormentis, quae domi ad terrorem habebat. auxit conceptam de eo suspicionem, quod eodem die literae a Montinio Vettera ad ipsum et Sigueram scriptae interceptae sunt, quibus Montinius significabat, mirari se summopere, quod pontones et reliqua lignea materia in tempore missa non esset. nam profunditatem fossarum iam exploratam, compertumque esse, latitudinem CCC pedes non excedere: praeterea praesidij Teneramundani centurionem quendam spem facere, vt conatus succedat. captus et Rolandus Eboracensis militum Anglorum praesectus, qui omnes torti coniurationem fatentur. itaque statim Ioannes Catellus Rihouius Teneramundae praefectus monetur, vt Setonum Scotorum vicarium comprehendat, qui captus Parmensi se operam suam addixisse confessus est; ob quod crimen aliquot diebus post capite plectitur. Rihouius vero vlterius sibi metuens VI cohortes ab Oliuario Templeo Bruxellarum praefecto summissas intra vrbem ad maiorem securitatem recipit. Gandaui in Imbisij locum consul substituitur Carolus Vtenhouius homo doctus et ab Hispanorum partibus alienus, sed fere securus, cuius et eius similium negligentia effectum, vt nihilominus ab occultis cum foederatis consiliis minime cessatum fuerit, quae factione iam adulta tandem exitum sortita sunt. nam cum post reditum delegatorum, qui cum pacis capitibus a Parmensi subscriptis Tornaco veniebant, multi dissiderent, in forum plerique armati comparuere, pacem alta voce inclamantes, et vbi essent, qui contradicerent, minaciter quaerentes. verum hi ea vice a Senatu et optimatibus repressi sunt, captique seditionis auctores capite poenas luerunt; tandemque decernitur, publicum foedus seruandum, mussique qui auxilia ab Antuerpianis et Bruxellensibus peterent. secundum haec mussi Bruxellis IO C pedites et C equites, qui paullo post quasi vrbi graues Bruxellas reuertuntur, Rolando Eboracensi secum abducto, qui capitis damnatus iudicij executione contra Arausionensis sententiam dilata poenam euasit, captis postmodum Bruxellis a Parmensi libertati restitutus. postea Imbisius ipse plurium facinorum postulatus III Non. VItil. ad mortem damnatus et securi percussus est, eademque poena plerique Gandaui affecti. interea ad Hipram superiore anno VIIbri mense obsessam res a regiis gerebatur, tanto tempore arctissima obsidione cinctam. vbi cum nulla auxiliorum spes esset, iamque bis subsidiis frustra missis et profligatis, omnium rerum penuria in vrbe laboraretur, ad extremum Marquetus loci praefectus


page 607, image: s607

et praesidiarij cum Verpo Curtracensi praefecto, qui obsidioni per Parmensis absentiam praeerat, transegerunt prid. Eid. April. his condicionibus, vt exteri cum armis vita salua, indigenae gladiis et pugionibus accincti dimittantur. priuilegia salua maneant, Protestantium religionis libertate adempta. oppidani L florenorum OIO dependant, et IV e suo numero Parmensi tradant, de quibus ille arbitrio suo statuat. (ij cum in occulto spes vitae fuisset facta, postea exsolutis XX florenorum OIO se redemerunt.) Itali praesidiarij loco imponuntur. episcopus, vbi in vrbem venit, templa quasi prosanata denuo consecrauit, et vbique corpora Protestantium ante duos aut treis annos terrae mandata effodi, et ad patibula auehi iussit, coemeteriis ab immundis cadaueribus tanquam sectariorum spirituum receptaculis passim repurgatis. Hipra recepta Brugenses haut diu tardarunt, quin simul cum Franconatibus de deditione cogitarent. iis praeerat Carolus Croius Cimaci princeps Araschotani ducis F. qui summa dissimulatione vsus, vt putabatur, siue potius ea leuitas fuit, in ordinum gratiam se insinuauerat, vt Flandriae praeses crearetur, affectata etiam Protestantium religione itaque et Arausionensis filiae nuptias ambiuerat, sed aduersa matre ex Haluina gente femina imperiosa a Protestantibus summe aliena, et Nassauviis alioqui infesta, de Maria Brimaea Caroli comitis Megensis herede, et defuncto nuper Ladislao Barlemontio vidua cogitare cepit. ea post mariti mortem Sedanum ad Franciscam Borboniam Bullionij ducis viduam, vt liberam religionis professionem haberet, se contulerat; quo ad eam venit Cimacus, et in vxorem postea infelicibus auspiciis ipsam ante quadriennium duxit. nam et nullos liberos ex ea suscepit, et siue ob religionis dissidium, nam postea mutauit Cimacus, siue ob mores vxor, vt vitae consuleret, a viro diuertit, et in Batauis receptum habuit. dum Cimacus Sedani esset, publicato ante biennium scripto, quo Philippum impium, tyrannum, alterum Roboamum, Achabum, Tarquinium superbum, atque adeo Turcam contumeliose nominabat; contra Andinum nouum Brabantiae Ducem tanquam legitimum principem suum miris laudibus extollebat, eam apud Ordines de se opinionem concitauerat, vt cum de eius fide minime dubitaretur, nihil non ei tuto committi posse persuasum haberent. itaque Flandria Belgij primaria prouincia ei attributa est. Brugis autem popularitate tantam sibi per concionatores gratiam conciliauerat, vt omnia ex eius arbitrio penderent. erat in vrbe Franciscus Harenus Valencenis ortus ecclesiastes Gallicus, qui Albano duce res moderante cum recantasset, postea poenitentia ductus Protestantium doctrinam rursus professus, et in numerum concionatorum receptus fuerat. eius ope Cimacus apud Protestanteis pristinam de se conceptam opinionem tuebatur, dum interim clam cum Hispanorum partibus addictis ageret. cum nimium cunctari videretur, qui consilia eius praecipitari volebant, librum Dusseldorpiae edunt; quo illius prudentiam, pietatem, et fidem summopere commendabant, eique imputabant quaecunque in perniciem Ordinum, et contra quae in Gallo-belgarum gratiam diuersis locis et temporibus gesta erant. nam eius opera et calliditate factum, vt praesidiarij Ordinibus fidi ex Flandriae oppidis deducerentur, Slusis, et Dammae praefecti sibi addicti imponerentur, vt coniuratis animis Galli e prouincia eiicerentur, et ita Dismunda eiecto Birono et Heluetiis, Neoportus, Vinoci-berga, ac postremo Dunkerka in Parmensis potestatem venerint. haec et similia eo libro egregia Cimaci facinora praedicabantur: cuius occasione Brugis cum aduersa pars in suspicionem eius venisset, monente Arausionensi, Iacobus Griseus, Cassenbrodius consul, Maximilianus Hornanus, Brisanus, alij, consilia contra Cimacum agitant, quibus vrbis securitati consulere possent. ea vero cum fidei et integritatis fiducia Bodio Scotorum praesidiariorum tribuno aperuissent, ille fidem fefellit, et rem omnem Cimaco detegit, qui mox Griseo euocato grauiter conqueritur, et Hornanum tanquam alienigenam contumeliose interpellatum in carcerem


page 608, image: s608

coniecit. Griseus socij periculo admonitus vrbe exit, et acceptis ab Ordinibus IO delectis statim Brugas redit, si forte rebus in vrbe turbatis subuenire posset. sed non admissus fuit, ex eiusque aduentu suspicione concepta, alios in vrbe cum illo conspirare, Gronneueldum, quem Slusis imposuerat, et alios conscios in vincula duci iubet. tum simulata huc vsque religione, et frequentata saepius synaxi, missis denique in Angliam legatis, qui factum apud reginam excusarent, magistratum coram populo accusat, eumque dignitate summouet, nouum magistratum ex hominibus aduersae factionis creat, auctorque Franconatibus et Dammensibus fuit, vt consilia cum Gandensibus sociarent. quo facto cum Protestantes sibi Brugis metuerent, Ostendam et Slusas inde commigrant. iamque omnia in vrbe ad pacis rationes cum Hispanis ineundas inclinabant; sed Parmensis, qui rem antea vrgebat, tunc vt executio suspenderetur, auctor Cimaco fuit, quo vsque Ostendam et Slusas, quae a Protestantibus vndique confluentibus quasi teneri videbantur, in potestatem redigeret. quod cum pro tempore non posset, tandem interuentu Araschotani ipsius a Parmensi ad filium missi Brugenses Philippo condicionibus satis aequis reconciliantur, quae festis tubarum clangoribus in vrbe promulgatae sunt VIII Kal. Iunias. per eas liberum erat Scotis praesidiariis, quibus praeerat Balfurius, aut vrbe excedere, aut fide Philippo addicta eius stipendiis merere. sed pauci ad Hispanos defecerunt: ipse Bodius sibi metuens Ordinibus se committere minime ausus fuit, et apud Parmensem, quamuis despectui haberetur, manere optauit. Franconates et Dammenses eadem pactione sunt comprehensi, hisque leges dictae, vFt bona sacro ordini adempta restituerent, libera religionis professione sublata, tantumque in occulto conscientiis libertate citra publicam professionem permissa. Brugis Crosillius ex illustri Momorantiana familia sine praesidio imponitur, Cimaco, vt caussae proditae crimen a se remoueret, praepostero decoris studio in priore dissimulatione perseuerante. nam Brugis cum Hareno concionatore suo quasi adhuc Protestantium religioni addictus discessit, atque in praetoria sua rus priuatus abiit. et cum postea mutasset, ordinibus summe propterea inuisus, alteri parti, quam imprudenter iuuerat, contemptibilis, se tandem, sed sero, delusum sensit, interea Montinius obstructo iam Scaldi, Gandauum maioribus in dies angustiis premit, obsessis circumquaque. viis Sassam, siue nauium stationem, Deinsam, et Ekeloam, aliaque loca vicina militum copiis occupat. contra Atuatici Tholae, et Sastingae ad Scaldim propugnacula iaciunt; dum Parmensis ex aduerso Borchtae prope Antuerpiam in ripa fluminis vallum erigeret, quo conspecto Ordinum copiae aggerem Borchtae oppositum perfodiunt, et aquas in agros effundunt, ne hostis munitiones aut vallum in ripis exstruere posset. quae dum fiunt, nouus Brabantiae Dux post casum Antuerpianum tandem in Galliam venerat, et castrum Theodorici ad Matronam, quod erat eius ditionis oppidum, concesserat, vnde citatis equis in aulam venit exiguo comitatu III Eid. Febr. et reconciliationem iam matris interuentu factam praesentia sua sanciuit, decimoque post die domum, vnde venerat, reuertitur. ibi dum esset, ex Arausionensis consilio Schonevallius cum aliis delegatis Ordinum nomine ad ipsum venit, et Ordines paratos ostendit, aequis condicionibus rursus eius se obsequio summittere, spe auxilij scilicet a Rege impetrandi. qua re ille vltra modum gauisus est. quo minus tamen laetitia plena frui potuerit, morbo fatali prohibitus fuit, iam matris interuentu ita reconciliatis inter se fratribus, vt de subsidiis in Belgium mittendis Rex fidem interponeret. verum Dux animo iampridem aeger, et praeteritorum poenitentia maestus, Kal. Maij sanguine ex omnibus corporis meatibus profluente afflictari cepit, quasi venis equitando ruptis. qua re debilitatus cum nihil cibi amplius sumeret, quadragesimo, postquam aegrotare cepit, die, hoc est, IV Eid. Iunias ad Deum migrauit, magna constantia, quippe praemeditata diu ante morte, et summa pietatis significatione, cum omnem


page 609, image: s609

spem in crucis merito et effusione sanguinis IESVS Christi collocare se identidem repeteret. fuit corpore breui, sed bene compacto, facie fusca et paullum tumida et variolis in pueritia deformata; ceterum vario ingenio praeditus, acer, comis, magnanimus, eloquens, magnificus, ambitiosus, inquietus, celer. huic superstiti pacem debuit Gallia bis ab eo sancitam, mortuoque eo mox inextricabili bello implicata est, quo et Rex periit, et regnum ipsum florentissimum euersioni proximum misere laceratam fuit. antequam moreretur, testamenti factione a Rege impetrata, per codicillum eum rogauit, vt molitionum a se in regno inceptarum obliuisceretur, earumque gratiam morituro faceret: id se non priuati lucri ac commodi caussa, sed vt regnum inde ab externis armis, inde a motibus internis securum praestaret, fecisse. tum pro amplissima hereditaria portione sibi Regis benignitate concessa prolixe gratias egit, ac sibi dolere testatur, quod multi e nobilitate, aliique, quorum fida industria et opibus vsus esset, ad summam inopiam caussa sua redacti essent, nec facultates suppeterent, quibus bene meritos de se homines remuneraret: CCC aureorum OIO se circiter debere, de quibus exsoluendis et fide sua liberanda, si Rex fidem interponat, quod vt faciat, matris aduocationem implorare, se iucundius ex hac vita discessurum, ne facultates, lacrimas, et miserorum hominum, quibus debeat, suspiria secum in sepulcrum asportare dicatur. non petere superbas exsequias, potius hoc a benignissimo fratre flagitare, vt immanes sumptus, qui in illas expendi solent, aeri alieno suo exsoluendo dependantur. neque enim sumptuosam aut magnificam sepulturam, sed potius monumentum in animis suorum permansurum exoptare. magno sibi regnoque Belgarum amicitiam, magno Ducis ac Comitis titulos constitisse; eoque nomine Belgas multum sibi adhuc debere. se certe Regi ac successoribus eius relinquere ac donare ius omne, quod sibi ob sollemneis pactiones et contractus cum Belgis initos debetur. cupere, vt Cameracum, quod suppeditatis a Rege opibus ceperit, ac defenderit, Regi regnoque propugnaculi vice sit, et ciuibus, qui tam paratis animis se suo patrocinio commisennt, satisfiat. vicifsim Rex, quicquid auctoritatis ac iuris in ciuitatem ipse habeat, sibi sumat, et ciueis auctoritate sua ac opibus in posterum tueatur. sepeliri voluerat tanquam Brabantiae Dux ac Belgij dominus cum insignibus illarum prouinciarum. verum regij consiliarij nequaquam consultum existimarunt, et offensionem regis Hispaniarum veriti ab illis titulis abstinuerunt, satisque habuit Rex iusta fratri alioqui summa magnificentia persoluere. eandem ob caussam patrocinium Cameraci, quod frater voluerat, suscipere noluit. quod tamen ad securitatem limitis illius maxime opportunum cum relinquere nollet, dissimulatione eadem matri, quae sibi in regno Portugalliae ius competere, et per violentiam Hispanorum ereptum querebatur, Cameraci retentione, dum ei de occupato regno satisfieret, vti permisit. corpus magna pompa deducente tota familia Castro-Theodorici Lutetiam deportatum fuit XI Kal. Vtileis, et in suburbio S. Iacobi aliquandiu ad ceremonias peragendas cum effigie depositum, vbi ad corpus aqua lustrali aspergendum Rex reginaque vxor insolita funebri pompa, nam alioqui reges apud nos funerib. interesse non solent, Rex quidem equo vectus, regina in lectica aperta, ingenti procerum et matronarum illustrium comitatu accesserunt. inde corpus cum effigie per vrbem circumgestatum, et in maiori vrbis templo rursus depositum, ac postridie IV Non. Iul. peractis sacris Fanum Dionysij deportatum et in monumentum maiorum illatum est. mortuum laudauit vir summa facundia et eruditione Reginaldus Belnensis archiep. Bituricensis olim ipsius Cancellarius, qui res eius in Belgio gestas a Rege monitus tanquam scopulum praeteruectus est, magnitudinem familiae, et solas de mortalitatis condicione querimonias multis verborum pigmentis exornatas, quasi sollemne carmen addere contentus. vixit annos XXX M. II. D. XXIII. suspicione veneni ea mors minime caruit, et secto corpore


page 610, image: s610

erosiones et notas huiusmodi intus repertas chirurgi retulerunt. rarae siue felicitatis siue occultae Hispanorum machinationis exemplum indiciumve fuit, quod paullo post Arausionensis acerrimus itidem nominis Hispani hostis ex insidiis a percussore interfectus est, et eodem tempore coniuratio in Anglia ad reginam de medio tollendam, quae veluti obex ad potentiam Hispanam late se effundentem intra limites coercendam nostris temporibus posita videbatur, detecta fuit, de quibus ordine dicemus. Baltasar Gerardus Villaforensi in Sequanis oppido natus annum circiter XXVI supergressus, iuuenis breui statura, et illiberali facie ad Arausionensem, qui Delfis in Batauis erat, ineunte Maio venit, seque Petri Guionij Vesontione nati, qui olim ob religionem morte in patria multatus fuerat, filium mentitus, et religionis repurgatae, ita de industria loquebatur, acerrimum studium prae se ferens in eius notitiam ac familiaritatem se paullatim insinuauit, et vt opinioni fidem astrueret, frequens concionibus et vespertinis precibus intererat, psalmos et noui testamenti libros semper manibus versans, in itinere se per Lucemburgum transisse, et a quodam cognato suo, qui Petro Ernesto Mansfeldio comiti prouinciae praesidi ab epistolis erat, subsignationes aliquot in pura charta accepisse dicebat, quas et penes se habebat; quas inspectas Arausionensis, cum parui initio fecisset, mox Gerardo in Galliam cum Schoneuallio ad Ducem misso eas vt ad Bironum, qui Cameraci praefectus fore putabatur, perferre iussus est, vsui in illis forte locis futuras. inde reuersus cum literis de morte Ducis, ad Arausionensem in lecto adhuc iacentem admissus est, et cum pecuniam quasi rediturus ab eo accepisset, VI Eid. Iulias post prandium rursus ad ipsum venit, quasi comeatum petiturus, et ad ianuam aulae stans, quasi comeatûs literas posceret, exeuntem disploso scloppeto tribus glandibus onerato ferit. quo vulnere accepto Arausionensis non aliam vocem misit, quam orare Deum, vt animae suae et populi adflicti misereretur; nam se grauiter vulneratum esse. cum vacillaret, in gradu proximo iam voce amissa a famulis collocatur, et Catharina sorore Schuarztemburgici comitis vxore, quae aderat, instante vt ipse animam Deo commendaret, ille annuit, et statim in conclaue, vbi pransus fuerat, relatus, lectoque impositus vitam finiuit, astante Aloisia vltima vxore, quae patrem virumque eodem mortis genere sibi ereptum maerens animi mirum in modum discruciabatur, et nihilominus constantiam a Deo, qua haec mala Christiane perferret, enixis precibus implorabat. sicarius patrato facinore per posticum fugit, cumque abiecto altero scloppeto iam plateam pertransiisset, et in eo esset, vt superato murorum aggere in fossam aquis plenam desiliret, ad quam rem duas vesicas secum attulerat, a stipatoribus insequentibus captus est, moxque in nauicularij proximi domo sistitur, coactoque Senatu interrogatus chartam et calamum poscit, rem vt erat se perscripturum professus. se videlicet ante sex annos Arausionensis a Philippo proscripti caedem animo destinasse; quam cum a Cantabro quodam patratam intellexisset, operam suam Ioanni Depreo, qui Mansfeldio comiti ab epistolis erat, addixisse. postea cum principem adhuc viuere resciuisset, consilium omissum resumpsisse, et cum subsignationibus ac sigillis, quae dixi, Mansfeldij domo discessisse, ac mense Martio proximo Augustam Treuirorum venisse, in eaque vrbe cum Iesuita quodam de hoc consilio egisse. illum autem haerentem non solum confirmauisse, sed si ob id morte multaretur, beatum fore et in martyrum numero collocatum iri recepisse, et vt rem Parmensi indicaret, ad extremum peruasisse. idem consilium cum Gerione Franciscano Tornaci, et Treuiris cum tribus aliis Iesuitis, qui factum probauerint, communicasse. tormentis subiectus, se quod tenuis fortunae esset, spe opum inde parandarum facinus aggressum dixit, idque Parmensi significasse, qui ipsum ad Christophorum Assonuillium primarium consiliarium remiserit, et magna spe promissisque ingentibus oneratum postremo dimiserit. inde cum


page 611, image: s611

Mansfeldij subsignationibus ad Arausionensem venisse, et cum in Galliam cum Schoneualho missus post Ducis mortem primum ad Arausionensem admissus est, de facinore patrando cogitasse; sed metu deterritum fuisse, quod nullam effugiendi commoditatem haberet. demum eo, quo rem exsecutus est, die animum omni metu deposito pertinacissime obfirmasse, et principem vel L hominum OIO stipatum occidere decreuisse. tertio post tormenta die cum nullum poenitentiae signum ederet; et contra se principem, si viudret, trucidare, vel si mille mortibus periturus esset, paratum diceret, sententia lata ad mortem damnatur pridie Eid. Iul. statuiturque, vt in pegma ante vrbis basilicam exstructum sistatur, ac primo dextra, qua facinus nefarium persidumque patrauit, ferro candenti comburatur; deinde candentibus forcipibus per partes corporis carnosas stringatur, postea viuum corpus in quatuor partes ab imo incipiendo findatur, venter prosecetur, et corde euulso rei facies eo diuerberetur; postremo caput amputetur, et praepilatae hastae in turri Scholari retro post principis hospitium imponatur: reliquae quatuor cadaueris partes in quatuor vrbis propugnaculis statuantur. cum sententia ei significata fuit, primo expauit, et profeisionem forensem exsecratus est, praestitisse inquiens, vt opificium aliquod manuarium didicisset, vnde se in tenui fortuna aleret, neque per pragmaticam in magnatum amicitiam se insinuasset, et lucri spe tantum facinus aggressus esset. postea constantiam vultu et animo prae se ferens, se firmissima persuasione inductum dixit, vt crederet, se tanquam strenuum E. R. pugilem caelum meruisse: poenas et tormenta propter peccata olim admissa pati; ceterum se hac caede nihil peccasse, sed potius ea meruisse, vt recta in caelum tenderet, vbi pro omnibus preces apud Deum funderet. ita facto in speciem exultans et glorians, etiam verba a Pilato prolata, cum e praetorio exiens Christum vibicibus sectum populo ostenderet, de se impia scurrilitate quasi ridens pronunciauit. postridie tandem ad supplicium productus eundem imperterritum vultum prae se tulit, et inter supplicij cruciatus cum manus exureretur, et forcipibus candentibus stringeretur, nullum doloris per eiulatus aut vultûs conuulsiones signum dedit; ita vt praecedentium tormentorum cruciatibus omnem exteriorem doloris sensum amisisse plerisque crederetur; tantum se cruce signasse visus est, ac postremo inter cruciatus vitam finiuit. constantiam eius sacer ordo per totum Belgium miris laudibus extulit, et signa laetitiae vbique in vrbibus regiis edita. alij factum admirati, plures detestati sunt. sane morte Arausionensis alieno adeo tempore sibi erepti Ordines, vt par fuit, summopere indoluerunt, eius prudentiam, constantiam, magnanimitatem, aequitatem, patientiam, ac moderationem, quae virtutes vix fortasse in vllo mortalium tantae simul fuerunt, necessariis temporibus experti. eique, vt dolorem, meritis honoribus delatis, testarentur, ingenti ac regia prope pompa parentarunt. Delfis celebratae exsequiae III Eid. VItileis, quibus fere cuncti gentiles sui, proceres, nobiles, ciuitatum, quae Ordinibus suberant, delegati atrati interfuerunt, et in maiore vrbis templo conditus est. vixit annos LI. M. XI. D. XXV, Protestantium doctrinae, cuius ad exitum tenacissimus fuit, caussa, et desperatione gratiae ab Hispanis obtinendae turbis ac bellis ciuilibus tota fere vita conflictatus, magnoque sui desiderio Ordinibus foederatis relicto decessit; cum prudentissimo rerum moderatore adempto plane de suis rebus actum putarent, et quod hucusque quantumuis ab illo saepius moniti distulerant, ad Regis patrocinium confugere necessitatem sibi impositam existimarent. Arausionensi pater fuit Vvilelmus comes Nassauvius Henrici frater, Ioannes auus, et rursus Ioannes alter abauus. Vvilelmus ex Iuliana ex Stolbergensium comitum familia V filios suscepit, quorum natu grandior Arausionensis fuit. Ludouicus, Adolfus, et Henricus his bellis Belgicis occubuerunt, sicuti suo loco diximus. Ioannes adhuc degit Dillinburgae. complures et filias habuit illustrib. familiis in matrimonium elocatas, et rara foecunditate nobilitatas, ita vt eorum


page 612, image: s612

parens cum LXXV annos vixisset, natos ex se aut ex filiis nepotes circiter CXXIII sibi superstites videre potuerit. ipse Arausionensis IV vxores habuit, Annam Maximiliani Ecmondani comitis Burani heredem, ex qua Philippum nunc principem Arausionem suscepit, qui octennis puer Louanij, vbiliteris operam dabat, ab Albano captus et in Hispaniam missus est, et Mariam, quae postea Philippo Hoghenloo comiti nupsit. secunda illi vxor fuit Anna Saxonica Mauritij Saxonis VIIviri filia, ex qua natus Mauritius, qui post patris mortem Hollandiae, Zelandiae, Frisiae, Vltraiecti adhuc puer gubernator ac summus maris praefectus constitutus, dignitatem patris memoriae tunc datam postea virtute sua meruit, eique se parem tot rebus fortiter bello gestis praebuit. natae et ex eo duae filiae, Anna, quae Vvilelmo Nassauvio Ioannis F. et Amelia, quae nuper Emanueli Antonij Lusitani infaustis auspiciis regno illi inaugurati naturali filio nupsit. dein tertiam duxit, Carlotam Borboniam Monpenserij ducis filiam olim Iouariensis coenobij antistitam, ex qua VI insigni virtute filias suscepit, quarum Aloisia Iuliana Friderico IV Palatino VIIviro, Elisabetha Henrico Turrio Bullionij duci, Catharina Philippo Ludouico comiti Hanouiensi, Carlota Brabantina Claudio Tremollio Thoarsij duci ac Franciae pari nupsit; Flandrina Iouariensis coenobij antistita designata, Amelia. postremam denique vxorem eam, quam dixi, Aloisiam, ex qua Henricum Fridericum sustulit, Franciae et Daniae regum, qui pro eo in sacro lauacro fideiusserunt, fausta nomina ferentem. reliquit et Iustinum Nassauvium ex contubernio natum, qui Zelandici maris praefecturam sub Mauritio fratre postea magna cum laude exercuit. haut multo ante Eid. April. Vlissingae Ioannes Iansenius institor diues odio in Arausionensem concepto, re prius cum oratore Philippico Lutetiae communicata, ipsum et omneis, qui ei aderant, perdere conatus fuerat, puluere nitrato in cellario iuxta principis hospitium ad id parato, quam ob caussam ex indicio comprehensus remque confessus capite luit. praeterea Gallus quidam strenuus Ordinum ductor nomine Gutta, dum a marchione Risburgio captiuus attineretur, tentatus fuerat, quo se redimeret, num aliquod Neusae propugnaculum, vbi cohortis praesidiariae praefectus erat, tradere posset. quod cum facere se posse pernegaret, rogatus est, an vitae Arausionensis insidiari vellet. quam condicionem Gutta accepit, facilem miscendi veneni rationem ostendens in iusculo anguillarum maiorum, quo cibo libenter princeps vescebatur. id a Risburgio statim Parmensi significatum, qui et consilium probauit, et vt Gutta sine pretio dimitteretur, mandauit. verum ille libertati restitutus ac Neusam reuersus rem loci praefecto ac ceteris centurionibus aperuit, et postea fidam semper operam Ordinibus nauauit, in Lilloanae munitionis propugnatione mense Iulio proximo grauiter vulneratus, et ex vulnere tandem Antuerpiae mortuus. Paullo ante in Anglia coniuratio contra Reginam iam diu inita mense Februario detecta fuit, delatione Edmondi Nuellij, qui Gulielmum Parrium cognatum suum conspirationis auctorem accusauit. is Parrius obscuro loco natus, sed animo supra fortunam elatus, iuris scientiae operam in pueritia dederat, et cum totum decennium in Reginae familia fuisset, ante triennium rixa cum Hugone Hara nobili viro suborta ipsum intra domesticos parietes interficere molitus fuerat; ob idque cum periclitaretur, voluntarium sibi exilium indixerat. itaque venia petita a regina in Galliam proximam primo venit, et Lutetiae maiorum religioni initiatus est. cum tamen videret se ceteris Anglis, qui in regno ob religionem exulabant, suspectum esse, quasi explorator a Regina missus esset, Lugdunum tendit, vbi rursus ob exterorum nimis frequentem concursum cum se in multorum sermones incurrere doleret, latebras quaerens Mediolanum diuertit, et inde Venetias perrexit, familiarique in colloquio cum Benedicto Palmio Iesuita cum miserae Anglorum condicionis mentio incidisset, valde cupere se iniri rationem dixit, qua laborantibus in patria Catholicis subueniri posset, et Angliae regnum ad S. R. obedientiam reduceretur, deque ea cum illo egit,


page 613, image: s613

cumque Palmius eius laudabile propositum multum multis verbis laudasset, et accessuram, quod Parrius ad conscientiae suae securitatem petebat, Pontificis auctoritatem pollicitus esset, iamtum de motibus in patria contra reginam excitandis cogitare cepit, in eamque rem literas ad Pontificem dat, et suam operam defert, literas tam ad exonerandam conscientiam, quam salui comeatûs, quasi Romam petiturus, ab eo petens; sed cum eae serius aduenissent, et ipse interea Lutetiam reuersus esset, vt se magis in proposito confirmaret, cum Gulielmo Alano magni nominis theologo Anglo agere voluit. cum ille non adesset, Vatis doctissimi Iesuitae contraria sententia victus paene a sua priore discessit. is salua conscientia contra publicam tranquillitatem principemve, ne religionis quidem in causa, quidquam nouari posse pernegabat, idque multis e sacra scriptura et Patrum auctoritate petitis testimoniis confirmabat, ac complures e Iesuitico etiam sodalitio adstipulatores habebat. sed starim mutauit a Thoma Morgano nobili Anglo ob religionem apud nos exulante persuasus, et libri ab eo porrecti, qui responsionem ad scriptum de Iusticia Anglicana in Reginae defensionem editum continebat, lectione confirmatus priorem sententiam resumpsit, et vbi de Pontificis voluntate et gratia; theologorumque consentiente sententia sibi constaret, paratum se rem aggredi professus est, in idque fidele colloquium cum Hannibale Codreto Iesuita petiit et postea cum Vindocino et Ioüsa cardinalibus rei ignaris in ipso Iesuitarum sacello sacrae Dominicae coenae participauit, qua de re literas, vt certiorem consilij sui et constantis ad patranda ea, quae promiserat, voluntatis fidem Pontifici faceret, a collegio petiit, et inclusas cum literis, quas ad Pontificem scribebat, Iacobo Ragazonio Pontificis apud Regem oratori Romam mittendas dedit. inde profectionem eius Morganus vrget, qui Ferneherstum limitis Scotici regulum, qui tunc Lutetiae erat, inde statim in Scotiam transmissurum, et vbi de Reginae morte cognouisset, cum XXX OIO popularium veteri religioni addictorum in limite, vt Reginae Scotorum, quanquam facti huius ignarae praesto essent, appariturum affirmabat. itaque non exspectato Pontificis responso in Angliam traiicit mense Ianuario anni praecedentis, vbi quo se in familiaritatem Reginae rursus insinuaret, et ex eo patrandi citra periculum facinoris commoditatem captaret, per proceres aditum ad eam sibi parat; habere se res magni momenti, de quibus cum illa ageret, dictitans. ita ad colloquium secretum admissus de coniuratione ab exulibus Anglis in Gallia se sollicitatum, et quod faciendum ipse susceperat, alios moliri dicit, vt illam e medio tollerent, et ea sublata Scotorum reginam maiorum religioni addictam in solio collocarent. hac delatione simulata cum se tutum putaret, eo maiore fiducia rem postea cum Edmondo Nuellio cognato suo ex occasione communicat, quod eum maiorum religioni addictum sciebat. itaque eius asserendae rationem inire cum sibi persuasum esse diceret, nihilominus consilium tam atrox primo dissimulauit, et de locis in regno occupandis, externisque copiis in Angliam introducendis verba sparsit. haec ante prandium inter eos acta; mensis remotis idem sermo repetitur, et postremo siue incalescente Parrij pectore, siue praemeditato ante consilio eius detegendi occasionem quaereret, etiam de Regina occidenda loqui cepit, quod non solum per se gloriosum, sed eius, qui tantum facinus patrasset, meritum magni apud Deum momenti futurum multis verbis ostendebat. cum non tam reclamaret Nuellius, quam difficultatibus rei exequendae propositis moram iniiceret, allatae sunt a Ptolomaeo Gallio cardinali Nouocomensi literae prid. Kal. Febr. Roma ad Parrium scriptae, quibus ille nomine Pontificis benedictionem Parrio impertiebatur, et eum, vt in laudabili proposito perseueraret, enixe hortabatur. id cum nutantem impulisset, tamen exortis nouis difficultatibus cum rursus haesitaret, allatus est Durocortoro Remorum Gulielmi Alani liber, cuius lectione ad facinus patrandum omnino animum obfirmauit. eo argumentis studiose collectis probabatur, Reges ab Ecclesiae communione separari, deponi, et ad officium cogi


page 614, image: s614

posse; bella siue externa siue ciuilia religionis caussa iure et legitime suscipi. quem librum et Nuellio legendum porrexit, ratus eosdem illum in Nuellij animo, quam in suo, impetus et vltionis igniculos excitaturum. verum longe aliter euenit. nam eo magis consilium deteltatus Nuellius, cum vereretur, ne si per alium detegeretur, ex conscientia in criminis partem veniret, praeuertendum censuit, et coram Roberto Dudleio Lecestriae comite, Henrico Hunsdono Vvaruici praefecto, Christophoro Hattono vicecamerario, et Francisco Valsingamo ab epistolis se coniurationis indicem obtulit, quam et scripto complexus est, postquam Parrius in Londinensem arcem coniectus fuit. ibi interrogatus cum factum initio pernegaret, et quae colloquio cum Regina habito dixerat, tantum fateretur, Nuellius cum ipso committitur, cuius praesentia victus rem, sicuti habebat, nisi quod Nuellium vt facti incentorem inculpabat, tandem confessus est, conuentumque inter se et Nuellium dixit, vt Reginam, dum in hortis, aut ad Iacobi fanum seorsim a turba spatiaretur, aggrederentur dispositis haut hinc longe delectis, qui ad strepitum accurrerent, et rem etiam stipatoribus inuitis confectam darent; tum paratam nauem ad fugam conscenderent, et re confecta Catholicos passim ad libertatem toto regno vocarent. postea literas ad Reginam dat XVII Kal. Mart. petitque, vt detestando consilio, quod ab minus aequo animo profectum sit, ignoscat. paullo ante, cum S. Catharinae praefecturam ambiret, a Regina repuliam tulerat, eamque rem maxime ad animum reuocauerat, id consilij cum accedente Pontificis et theologorum auctoritate, fidei in Deum ardentis, caritatis erga patriam, virtutis apud omneis aeternum monumentum futurum sibi persuasisset, se cunctis coniurationibus hactenus initis participasse, praeterquam ei, quae de Agni Dei nomine vocata est. postremo monet Reginam, vt reginam Scotiae humaniter tractet, ceterum diligenter custodiat, neque in rege Francorum religiosis peregrinationibus intento multum praesidij ponat, ac proinde sibi regnique tranquillitati caute consulat. quarto post die ad quosdam e iudicibus dat literas, et publicani euangelio celebrati crimen ingenue fatentis, non Caini de salute desperantis vicem sustinere se professus, misericordiam eorum implorat, et duo emendandae culpaesuae proposita dicit, poenam et gratiam, quorum alterum deprecatur, tanquam clementia sereniss. Reginae minus dignum, et exemplo ad posteritatem periculosum; quippenouum et hactenus inauditum, in hoc regno, vt ex ea caussa et tali fideiussore quisquam quidquam tale erga principem suum in Anglia molitus sit. alterum vt honorificum, sic misericordia tantae Reginae dignissimum esse. quod si minus tutum videatur, petere saltem, vt antequam in se sententia feratur, coram iudicibus denuo audiatur. tum ex indicio Gulielmus Critonius Scotus professione Iesuita, qui dissimulato habitu in Angliam venerat, comprehensus cum a Valsingamo interrogatus esset, an de coniuratione Parrius cum ipso communicasset, et ad exonerandam conscientiam consilium rogasset, ille initio rem infitiatus postridie per literas respondit, meminisse se ea de re Parrium aliquando secum egisse, cumque ad ea respondisset, omnino non licere, illum multis rationibus contra disputasse; rem magno Catholicorum bono cessuram, et alio qui ad regni miserabili seruitute oppressi libertatem pertinere. tum replicasse se, non facienda mala, vt inde eueniant bona; hoc insuper addito, Deum magis aduerbiis, quam nominibus gaudere, et magis ei placere, bene et legitime, quam bonum et legitimum, ita vt nullum bonum liceat facere, nisi bene et legitime. qui aliter sentiant, hac fere ratione niti, quod vnius animae perditione multas animas seruare expediat. sed neque hoc sine expresso Dei mandato aut certa diuina inspiratione tentari debere, et ita tunc se censuisse, et nunc censere. prolatae et in reum Cardinalis Nouocomensis literae, de quibus dixi, Italice scriptae. tum caussa publice more in Anglia recepto agitata in Vestmonasteriensi Curia coram Henrico Hunsdono, Francisco Knolle, Iacoco Crosto, Christophoro Hattono, Christophoro Veraio Iustitiae Anglicanae principe, Gilberto Gerardo, Edmundo Andersono, Rogerio Manlibodo, et


page 615, image: s615

Thoma Henage equitibus, cum Parrius longa oratione habita coniurationem ingenue fateretur, ceterum de Regina interficienda consilium iniuisse pernegaret, ex literis et confessionibus randem conuictus ac perduellionis reus peractus est. inde per fluuium in Turrim reducitur, et VI Non. Mart. crati impositus ac per Londinensem vrbem traductus ad locum supplicij trahitur. ibi cum in priore denegatione perseueraret, patibulo suspenditur, moxque inciso fune pudenda seminamini adhuc exsecta et cum visceribus ventre aperto extractis in ignem subiectum coniecta. postea caput praecisum, et corpus in quatuor partes sectum fuit. hic exitus primae ad interficendam Reginam initae coniurationis fuit, cuius publica vltio incusso talia molituris terrore non tam profuit, quam exemplo nocuit, aliis confertim eadem ausis, et sacrosancta principum maiestate per censuras ac proscriptiones ad priuatorum iniurias et furorem semel exposita.



page 616, image: s616

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXX.

MORTE Brabantini Ducis, quam Arausionensis caedesproxime secuta est, nec non Anglae periculo res Hispanorum cum in Belgio confirmatae sunt, tum apud nos Rex otij desiderio impotenter ardens, qui fratris semper res nouas molientis mortem inter prospera ducebat, ad priuatas voluptates et adfectus pristinos omnino reuolutus est, monitorum seu confessionum Salsedae immemor, nec cogitans, sublato fratre, quod vnice et Hispani et coniurati in regno cupiebant, sublatum et vna obstaculum, quod quo minus vtrique res ad libidinem in regno miscere possent, hactenus impedimento fuerat. nam fere nobilitas et iuuentus beilicosa Brabantinum, quandiu vixit, assectabatur, quae mortuo illo rerum nouarum cupida, nec satis erga Regem per otium et voluptates apud suos vilescentem bene animata protinus in Guisianorum partes transiit. nec diu fuit, quin erroris sui admoneretur, serius tamen, quam vt coniuratorum conatibus obuiam ire, et tanto periculo in tempore praeuertere potuerit, prauorum consiliariorum siue astu, siue ignauia, qui principis desidia marcentis ingenio languidis et ad naturam ipsius, vt aiebant, accommodatis consiliis perniciose blandiebantur. tunc igitur cum sibi praecipue cum Protestantibus negotium esse crederet, ex morte Brabantini proculdubio rerum nouarum occasionem capturis, sicuti ipsi a parente persuasum fuerat, statim ad Nauarrum tanquam ipsorum caput, mittit, qui suo nomine libertatem eis conueniendi, et de rebus suis in commune consultandi potestatem faceret. Montalbani in Cadurcis conuentus celebratus fuit, cui Pomponius Belleureus a Rege missus interfuit. de Guisianis, quanquam sollicitus esset, et eorum ambitionem admodum suspectam haberet, tamen ab iis, qui circa ipsum erant, deceptus ita sibi persuaserat, eos, quandiu se in officio Protestantes continerent, nihil contra regiam auctoritatem aut publicam tran quillitatem molituros. itaque in id omne studium ponebat, vt Nauarti et Protestantium consilia et vitae rationes obseruaret, ab Anna Ioüsa, et Ioanne Ludouico Nogaretio Espernonio, qui non solum in eius aula sed etiam ingenio regnabant, in contrarias partes misere raptatus. nam Ioüsa odio Protestantium, Guisianorum caussam, quibuscum arcta adfinitate coniunctus erat, amplecti putabatur. contra Espernonius, licet hautaequior doctrinae Protestantium, tamen siue vt ab aemulo dissideret, siue quod Nauarri caussam iustiorem existimaret, in partes


page 617, image: s617

Protestantium, quorum opibus nitebatur Nauarrus, propendere videbatur et inde occasionem sumpsit ad Nauarrum proficiscendi, colore quaesito, vt matrem diu non ante visam, ex quo ad tantam fortunam subito fauore euectus fuerat, salutaret. mandata ei data, vt Nauarro, si posset, ad maiorum sacra redire et in aulam venire, persuaderet, idque ei non solum vtile, qui proximus morte Brabantini ad regni successionem vocabatur, sed tranquillitati regni necessarium ostenderet. sic enim Guisianorum ex religionis dissidio res in regno miscendi commoditatem captantium consilia infringi, et; omnem popularis aurae, qua praecipue nitantur, gratiam adimi. quod si faceret, amplissimae condiciones a Rege offerebantur. postquam Espernonius ad Nauarrum venit, et occulta mandata aperuit, additis etiam priuatis monitis, quaevtab homine Nauarri fortunae amplificandae studiosissimo profecta accipi cupiebat, in illa aula inter Antonium Rupilaureum maiorum religioni addictum et N. Marmetum pastorem acerrime disputatum fuit, coram Arnoldo Ferrerio viro doctrina aeque et integritate praestanti, qui legatione Veneta permultos annossumma cum prudentiae laude defunctus, cum indignam meritis suis gratiam in aula rependi videret, in patriam iam senex concesserat, et a Nauarro virtutis fama euocatus Cancellarij munus in familia eius exercebat, vtrum Nauarro expediret ad Galliae pacem seruandam in aulam ad Regem venire, et condiciones a Rege propositas accipere, idque rationibus tam ex sacra scriptura, quam ciuili prudentia petitis agitatum est. tandem Ferrerius a Nauarro sententiam rogatus, cum initio se excusasset, de profectione in aulam placere sibi dixit, ad purgandas sua praesentia suspiciones, sed nequaquam consultum videri, vt Nauarrus in aula diutius moraretur, ne ex eo alteri alterius fastidium subiret. quantum ad religionem, si mutaret Nauarrus, cum nequaquam id ad concordiam inter regem Nauarrumque firmandam, aut pacem in regno tuendam, quod optimus quisque exoptet, denique ad Ordinum regni gratiam Nauarro conciliandam valiturum multis verbis, sed non vtique pari rationum pondere, ostendisset, colloquium secretum solutum est, et Espernonius re infecta in aulam rediit. ea dissertatio statim a Philippo Mornaeo Plessio viro raris ingenij dotibus praedito literis elegantissime mandata et ambitiose inter Protestanteis publicata ad sanciendam inter suos concordiam, quae diuulso a membris capite non mediocriter labefactabatur, longe aliter in aula et apud nos accepta est, factiosis praeoccupato vulgi ingenio omnia in deteriorem partem detorquentibas, et Espernonij, quem praecipuo odio prosequebantur, profectionem non pacis constituendae ergo, aut Nauarri ad maiorum sacra reducendi, atque adeo Protestantium in officio continendorum caussa institutam interpretantibus, sed vt in Catholicorum perniciem occultum cum Nauarro et sectariorum factione foedus iceret. ita vero dissertationem illam populo insinuabant, vt ostenderent, Nauarrum obfirmatum in sectario veneno perseuerare, sicque fore, cum Nauarrus proximus regni successor putaretur, si Regem sine liberis decedere contingeret, vt rerum summa in sectariorum potestatem veniret, et maiorum religio summopere periclitaretur. id in vrbibus per emissarios euulgatum, et in agris inter nobilitatem sparsum, mirum quantum ad ciendos animos momentum habuit. nam statim plebs fremere, concionatores ex ambone vanis terroribus audientium animos implere; coitiones passim fieri; in agris clam legi miles, duces muti destinari, qui cum opus esset, ad signa conuenirent. huius rei crebris vndique nunciis in regiam allatis cum Rex non iam cum Protestantibus, sed cum Guisianis sibi negotium esse videret, et in occulto consiliariis, qui contra initio senserant, succenseret, tamen reperti sunt a Regina parente subornati quidam, qui non a praemeditato consilio hos motus, sed ob Espernonij in Aquitaniam profectionem secus, quam oportuerit, acceptam et Montalbanensem conuentum excitatos affirmarent. proinde non debere adeo commoueri Regem; veritatem mox aduersus rumusculos praeualituram, et eos


page 618, image: s618

ipsos, qui his caussam praebuisse dicuntur, subito quieturos, cum religio ni et sbi consultum videbunt. religionem magnum et potentissimum in animis hominum telum esse, idque exemplo Protestantium patere, qui nihil non pertulerint, tentauerint, fecerint, vt vel cum manifesto suo exitio libertatem conscientiarum tuerentur; quo minus mirandum sit, Catholicos qui veram rectamque religionem colunt, de ea tantopere laborare, et ad minimas suspiciones commoueri, his rationibus Rex, etsi sagaci ingenio suo non omnino satisfiebat, tamen quod ad otium toto affectu propenderet, facile sibi imponi a matre eiusque asseclis patiebatur. ita persuasus primos coniuratorum conatus praepostera dissimulatione transegit, satisque pro tempore habuit, omneis secretas foederationes, societates, delectus prohibere, poena in eos, qui haec facerent, aut alios ad ea facienda sollicitarent, laesae maiestatis sancita. in eam rem Rex, cum ad Germani fanum esset, diploma III Eid. IXbr. ad Senatum misit, quod in eo recitatum fuit pridie Non. Xbreis, tristi omnium silentio potiusquam assensu, cum prudentissimi quique ita iudicarent, sera haec esse remedia, et non tantum verbis, iam adulta factione, sed facto aduersus tantam coniurationem opus esse. postea idem diploma in Rationalium et Vectigalium Curiis publicatum itidem fuit. paullo ante Rex, qui male consultus facta impunita sineret, dictorum impatiens ex delatione quendam e Belsiana seu Perticensi nobilitate nomine Petrum Bella-villam Protestantium religioni addictum per Franciscum Plessium Richelium magnum hospitij praefectum comprehendi iusserat, qui arthritide vexatus, cum arma ferre non posset, stilum in Regem eiusque secretas libidines et praecipuos consistorjj consiliarios mordaciter strinxerat, edita satira maledicentiae plena, quae et inter eius chartas reperta est. is Luteriam adductus et facti conuictus ad mortem damnatus fuit, et quasi nobilitatis praerogatiuam per criminis atrocitatem amisisset, plaustro impositus laqueo ad collum inserto in platea vrbis ante aedeis publicas patibulo suspensus. corpus eius cum chartis et litis probationibus in ignem coniectum est, bonis fisco addictis. id actum Kal. Xbribus. eodem mense Rex Espernonij dignitatem auxit, et summam peditum praefecturam in Coronae, quod vocant, officium transformauit, ampliata eius vltra, quam decessores habuerant, potestate ac iurisdictione, et vitae necisque in milites attributo summo imperio. ea de re diploma in Senatu allatum XI Kal. Februar. anni sequentis in Curiae acta relatum est, ea lege, vt iurisdictio tantum ad militares viros porrigeretur, et nullum ea iurisdictioni bus ordinariis praeiudicium fieret. eodem tempore Rex, vt se a contemptu vindicaret, et vilescenti maiestati vel per externa spectacula dignitatem conciliaret, intempestiua et malo minora remedia adhibuit. nam cum ex Eduardi Stafordiae comitis tunc Sereniss. Anglorum reginae in Gallia oratoris vxore in familiari colloquio didicisset, quanta ceremonia, cultu, ac reuerentia, quot conclauibus et procoetonibus apud Anglos princeps adiretur, eundem cultum et pompam in se adeundo obseruari voluit, et superiorum temporum licentia disciplinam aulicam corruptam caussatus, statuta quaedam ex matris consilio, vt fert pro oemium condidit, quibus ante omnia deierationes in Deum et res sacras contumeliosa prohibentur, ad episcopatus ac coenobia nominationes iuxta Bloesensium comitiorum decretum reformantur; reseruationes, vt quae mortis capitandae votum inducunt, reuocantur, equitatus ordinarius, qui ex nobilitate conflari solitus erat, ad antiquam disciplinam instauratur, caussarum a tribunalibus ordinariis euocationes in posterum vetantur, rixae in regio hospitio prohibentur, earumque cognitio ad regni curias remittitur, de iis iuxta constitutionem, quam super nobilium huiusmodi contentionibus Rex promulgaturus est, pronun ciaturas. dona, liberalitates, gratiae iuxta certam formam ad moderationem reducuntur; insuper prohibetur, ne quis ex regiis domesticis ab aliis seu principibus, siue quibuslibet stipendium accipiat: ne quis excepta Regina parente et Augusta, pro gratia alteri impetranda


page 619, image: s619

intercedat, sed omnes a mera principis voluntate gratiam exspectent, eique foli debeant. tum horae singulis officiis destinantur, conclauia certis personis assignantur, vltra quae progredi non liceat; solis Ioüsae et Espernonio ad Regem adire quibuslibet horis sine licentia permittitur, quod saepius illis statutis inuidiose repetitur. Consistoriales etiam dies consilio priuato, consilio statûs, et consilio, in quo de regni quaestura agitur, per singulas hebdomadas designantur, quibus intererunt XXXIII. Senatores, ecclesiastici VI, et togati totidem, viri militares XXI. Ecclesiastici autem et togati vestibus ex holoserico violacei coloris, viri militares palliis ex eodem holoserico induentur, et per anni quadrantem consilio assidebunt, II quidem ecclesiastici, totidem togati, ac VII militares viri singulis anni quadrantibus. distincta et scrupulose anni tempora. nam hieme ex villoso serico, aestate ex raso vestes iis a Rege donatae. quae statuta aliter atque aliter saepius immutata fastidientis et nunquam sibi satisfacientis ingenij non solum indicium praebebant, sed ad contemptum, quem Rex, quo magis vitatam cupiebat, ea ratione augebat, etiam odium adiiciebant, plerisque nouitios homines non solum principibus viris aequari, sed anteferri indignantibus, ac cunctis fere ex eo regi regnoque male augurantibus. Hoc anno Ludouicus Foxius Lutetiae natus sed Fuxensi comitatu oriundus, vnde et nomen ducebat, homo industrius et operum publicorum ingeniosus architectus, qui olim Philippo in Hispania operam egregiam nauauerat, turrem iuxta alterius rudera, cui Corduanae nomen, in aestuarij Garumnae faucibus, Phari Alexandrinae aemulatione, ad nauigationis securitatem exstruendam suscepit; quod opus bellis et variis incommodis retardatum tandem immensis sumptib. nec minore architecti industria et operariorum labore consummatum est. idem Foxius antea purgandum et excauandum susceperat portum Baionae, qui in mare recta ducit, sed arena oppletus huc vsque nauigationi et oppidanis inutilis fuerat, alueo Atyri et aliorum illuc confluentium amnium curuato ad dextram flexu ad Britonum promontorium aquas secum rapiente. quod vt impediret, duplici palorum ordine intus saxis et arena ingesta firmato canalem obliquum obstruxerat, ita vt aquae cum recta fluere cogerentur, viam sibi per oppositas arenas in mare facerent. id cum semel atque iterum tentatum minime successisset, palis illis contumacia aquarum in antiquum alueum semper deflectentium deiectis, tandem sepimento illo ligneo instaurato rursus tanta aquarum diluuies ex proximo Pyrenaeo incubuit, vt paene ciuitatem merserit, et inde violento cursu delabens egesta hinc inde arena portum aperuerit, relicto ad dextram canali obstructo, qui sensim ex eo arena repleri cepit. id quia in V Kal. IXbr. incidit, qui dies B. B. Simoni et Iudae sacer est, anno OIO IO LXXIX, eo die quotannis in posterum institutae Baionae supplicationes, quasi liberatae ciuitatis, et non tam Foxij industria, quam fortunae beneficio portûs tandium expetita commoditate donatae. hoc et anno Auarici Biturigum Concilium prouinciale celebratum est, XLVI capitibus comprehensum, cui praefuit Reginaldus Belnensis vir doctrina, rerum vsu, facundia et comitate insignis, tanquam archiepiscopus, patriarcha Bituricensis, et Aquitaniae primas, hos enim titulos sibi sumit. celebrationi interfuere Petrus Balma Fani Flori, Antonius Ebrardus Sansulpitius Cadurcensis, Ioannes Albaspineus Lemouicensis, Adamus Vrtalupius Mimatensis episcopi. Claromontensi et Castrensi sedibus vacantibus sacrum collegium delegatos e suo numero misit. Rutenensis, Tutelensis, Albiensis, Vabrensis episcopi per vicarios officio defuncti sunt. moniti ac vocati Burdigalensis, Narbonensis, Auxitanus et Tolosanus archiepiscopi tanquam huic Patriarchali et Primatiali ecclesiae subiecti, qui exemptos ab eius iurisdictione se caussati non comparuerunt. indictum in triennium proximum itidem prouinciale Concilium, quod in Rutenensi ecclesia ceclesia celebraretur, et a Nonis VItilib. inciperet. huius Concilij decreta auctoritati et iudicio S. Romanae ecclesiae subiecta postea a delegatis Cardinalib. expensa et emendata sunt, et cum diplomate Pontificio, accedente Regis auctoritate, anno insequenti publicata. In Polonia Stephanus rex cum Gedanensib. hoc anno de


page 620, image: s620

plerisque adhuc indecisis controuersiis, ac inprimis de portorij negotio certis condicionib. transegit, binumali, quam vocant, auctione accepta, cuius dimidia pars suo, altera Senatûs commodo cederet; et ita cetera onera olim ciuitati imposita regis consensu abolentur, priuilegia a Casimiro ante CXXXVII annos concessa confirmantur. quibus Grodnae transactis, Ioannes Tarnouius mittitur, qui a portorij praefectis de auctione persoluenda iusiurandum exigeret. tunc et Samuelis alij Solomonem vocant Sborouij illustri familia nati, et Petri, Ioannis, Andreae, ac Christophori, quorum fideli opera ac sufftragiis in regno adipiscendo Stephanus praecipue adiutus fuerat, fratris caussa agitata fuit. is Vapouium Premisliensem castellanum ante decennium sub tempus Henrici inaugurationis in arce interfecerat, ob idque exilio perpetuo, sed vt nobilissimae familiae decori parceretur, citra infamiae notam multatus fuerat. inde cum diu in Dacia, Moesia superiore cum Nizouiis Cosacis ex praeda viuentibus versatus esset, interdum etiam in Poloniam fratrum et amicorum potentia fretus veniret, querella a Vapouianis ea de re instituta, in comitiis decretum fuerat, ne praefecti eum deinceps in Polonia morari paterentur. secundum haec Ioannes Sarius Samoscius regni cancellarius et nuper Cracouiensem praefecturam adeptus fratres Samuelis monuerat, ne in legum contemptum fratrem ad se reciperent, alioqui se pro muneris ratione officio deesse non posse. quod cum cum ille licentiosae vitae assuetus contempsisset, et priuato odio Samoscium tangi caussatus, ipsi etiam ob id periculum creare constituisset, Samoscius contemptûs aeque atque iniuriae impatiens per exploratores cognito Samuelem circa Sendomiriam vagari, eum tandem adsecutus Pressouiae noctu exeunte Aprili comprehendit, et captiuum Cracouiam secum adduxit. inde literas ad Regem et Senatum mittit, quibus facti rationem reddebat. diuersa parte fratres fremere, et gentiles ac affines passim conuenire, apud Samoscium instare, si qua ratione Samuelem periculo eximere possent. non eum a repub. et Senatu, sed a rege, qui postea regnum fuga reliquerit, praeter Senatorum voluntatem et consensum proscriptum esse. quod vero Vapouium interfecerit, id iustae defensionis necessitate fecisse. nec vero legum contemptu, sed regia potius auctoritate et consensu in Polonia mansisse, et cum praecipuis regni proceribus ac rege ipso familiariter versatum esse; proinde patriae libertatis iure implorato, petere, ne de vita et existimatione viri primariae nobilitatis extra comitia decideretur, neu priuata Samoscij aemulatione et inuidia familiae perillustri nota infamiae, quae ipsius procriptionis formula excepta fuerat, praecipitaco iudicio inureretur. nec vero Palatinatûs Cracouiensis nobilitas Samuelis periculum contempsit, sed a Sborouiis sollicitata aduocationem praebuit, et apud ordinarios iudices, qui Lublini ius dicebant, institit, vt caussa ad comitia, aut saltem ad Regem ipsum remitteretur. hac studiorum contentione cum aliquot dies insumpti essent, Samoscius mandato regio accepto Eid. Maiis Samueli significandum curat, in crastinum ad mortem se pararet; nam sibi a rege mandatum esse, vt legibus in eum ageret. dein et rogatus a Samuele, ad ipsum sub vesperam venit, et mandatum regis legendum porrexit. postridie ad locum supplicij summo mane ductus, L Heidonibus stipatus, substrato de more rubeo panno capite plectitur. arce mox aperta ad triste spectaculum concurritur, et aliquot post horis socrus Samuelis in arcem venit, et corpus generi sibi traditum et currui impositum ad aedeis Franciscanorum coenobio proximas transtulit, vbi lotum et assuto capite denuo more militari ornatum in toga purpurea serica cum claua biduo publice conspiciundum illud exhibuit, ac demum quarto post die Andreas frater aulae regiae tribunus in vrbem venit, neque vlla protestatione interposita corpus fratris secum asportauit. post supplicium scissis magis, quam antea, in regno nobilitatis studiis, et Sborouiis passim ad libertatem prouocantibus, et nobilitatis fidem vbique contra regem sollicitantibus, rex vt quod iussu suo factum erat, publica auctoritate tueretur, comitiis Varsauiae indictis Andream et Christophorum


page 621, image: s621

defuncti fratres citat, et cum non comparerent, Senatus regni Samuelem Sborouium iure supplicio affectum pronunciauit, et Christophorum tanquam conspirationis aduersus Regem initae ducem et auctorem proscripsit; ceteri supplices in gratiam accepti sunt. dum Rex adhuc Grodnae esset, venit ad eum Mustafas cubicularius ab Amurathe missus, qui Podolouij a Stephano ad equos generosos in Asia minore comparandos missi et cum comeatûs literis in patriam redeuntis necem excusaret, adductis secum, vt aiebat, caedis auctoribus, nihili hominibus et mortem aliunde promeritis, de quibus ad arbitrium Stephanus poenas sumeret. et quia haut diu ante Cosaci magnum damnum Turcicis finibus dederant, vicissim petebat Amurathes, vt eorum dux ad poenam dederetur. venerat is hoc tempore ad Regem eadem fraudulentorum verborum esca illectus, quo Potocauam supra circumuentum narrauimus, vir bellicosus, et qui Turcos insolentius se gerenteis aliquoties ceciderat. cum instaret cubicularius, intercedentibus pro incolumitate eius apud Regem praecipuis regni proceribus, non ille quidem Turcis deditus, ceterum quo deportatus, incertum, ex illo tempore nusquam comparuit. praeda tantum cum captiuis restituta, quam Mustafas triumphanti similis et multum de Christianorum ignauia glorians Constantinopolim secum attulit. Paullo ante Ioannes Basilides magnus Moscorum princeps ob immanitates inauditas a Paullo Oderbornio et Alexandro Guagnino studiosius fortasse quam veracius descriptas infamis vltimum diem clausit VII Kal. April. cum LVI annos vixisset, XXXIX regno praefuisset. ex Anastasia prima vxore duos filios susceperat, Ioannem cognominem sibi, quem ex occasione supra a nobis loco suo commemorata casu interfecit, et Theodorum regni heredem, quem moriturus proceribus conuocatis valde commendauit, curatoribus ei attributis, quorum ex consilio remp. administraret. monita insuper addidit, vt a bello semper abhorrerent, et pacem cum vicinis principibus colerent; praeterea ob suorum continuis bellis attritorum inopiam certa tributa in decennium remisit, et captiuis aut in Russia manendi aut libere abeundi potestatem fecit. tum more inter eos recepto tonsus et monachorum sumpto amictu mori voluit. antequam moreretur, de Tataris Cassanensibus, qui superiore anno rebellauerant, cum poenas sumere cuperet, ingentem exercitum conscripserat, colore quaesito, quasi contra Suecum ducturus esset; dein versa in Orientem fronte aliam famam sparsit, quasi Cassanensium metropoli bellis exhaustae de comeatu prospecturus esset, quo securus et huc illuc dispersos Tataros improuisus opprimeret. verum illi, quibus de fraude suboluerat, Russos agminatim, vt magis fallerent, incedenteis conferti aggrediuntur, et soleis ligneis oblongis, quibus feras et equos velocissimos cursu anteuertere solent, innitentes Russos fessos et propter asperitatem niuium vix vestigia in solido figenteis adorti, cum effugere non possent, ad vnum omneis trucidant; quae tanta iniuria morte Ioannis inulta fuit. Theodorus parenti superstes Irenen Theodori Godouij filiam statim in vxorem duxit, et cum ea IV Kal. Vtil. inauguratus est. Hoc anno sancita est induciarum inter Rodolfum Caesarem et Turcum prorogatio, quae a Kal. Ianuariis inciperent, et in nonum vsque annum durarent. ad eam prorogationem firmandam missus a Caesare Henricus Lichtensteinij regulus cum muneribus, vt fieri assolet, qui Vienna cum V nauibus secundo Danubio discessit exeunte VItili, et Budam feliciter Nonis VIIbribus appulit, et cum Sinane purpurato patria Florentino, quamuis eum alij Mediolanensem faciant ex Vicecomitum familia, de negotiis commissis transegit. inde Taurunum deuectus currus paratos conscendit, et terrestri itinere per Bulgariam, Seruiam, Macedoniae partem, et Thraciam Constantinopolim venit. in legati comitatu erat Ioannes Leunclauius vir doctissimus et iuris Graeci Romanique peritissimus, cui ex huius profectionis occasione veram annalium Turcicorum atque adeo recentis Orientalis historiae, quam luculentis scriptis illustrauit, cognitionem debemus. sub id aliquot Turcici praetores cum suis


page 622, image: s622

copiis, quae ad X OIO bellatorum efficiebant, Carniolae fineis ingressi multum damni passim dederunt, direptis pagis ac vicis, et magna mancipiorum multitudine secum in miseram seruitutem abducta. quo cognito nostri tumultuariam manum II OIO circiter cogunt, Iusto Iosepho comite Turriano, et Thoma Erdendio prouinciae regulo ducibus, nullaque interposita mora hostium tergis inhaerentes ad Slunum Croatiae oppidum eos tandem adsecuti XII Kal. IXbr. adoriuntur, ac caedunt. soluti captiui, et praeda recepta fuit, IV OIO Turcorum circiter interfectis; quod a tam exiguo numero contra tam numerosum hostem fieri potuisse fidem superaret, nisi militis praeda onusti ac se recipientis et insequentium longe imparem esse condicionem experientia saepius comprobasset. ea re audita commotus initio Amurathes, postquam iniuriae principium a suis factum intellexit, iras statim posuit, ac iure caesos Turcos pronunciauit, nolle se inquiens, quidquam a suis contra induciarum leges in Pannoniae finibus ad turbandam pacem tentari, ac metuens scilicet, ne ex ea caussa bellum illo in limite recrudesceret, quod quandiu rem in oriente contra Persas gereret, per inducias sopitum cupiebar. mox paullo Eintzingani regulo Caesaris apud ipsum oratori exemplar suarum ad Budensem et Temesuarensem purpuratos literarum exhiberi iussit, quibus seuere mandabat, vt militem limitaneum in officio continerent, idemque vt a nostris praestaretur, vicissim imperari petebat. Iamque tempus appetebat, quo copiae ad Persicum bellum destinatae conuenirent, et Ferahates purpuratus tributis impositis ac decimis collectis, magno etiam fossorum et fabrorum numero vndique coacto magnam rerum eo anno gerendarum spem fecerat, fama sparsa, quasi Nassiuanum petiturus esset. Perae contra foedere ac reconciliatione Simonis et Manucciaris, sic eum deinceps iam abiurata impia superstitione Christianis sacris restitutum appellabimus, laeti in spem venerant, vt illi coniunctis viribus viam, qua Tomanim itur, tueri et Turcorum illac conatum impedire possent. Hodabendes vero, qui de munitionibus ad Reiuanum et Agiacalassium, quantumuis id sui impedire conati essent, exstructis intellexerat, veritus ne Turci idem in locis proximis tentarent, et ita sibi viam ad Taurisium aut saltem Nassiuanum aperirent, in id totos animi neruos intendebat, vt Turcos accessu prohiberet, et munitiones illas in Persici imperij excidium institutas vel proelij aleae re commissa disturbaret. itaque et copias, quas penes se habebat, retinuit, et ex subiectis ciuitatibus quantas potuit accersiuit, imperauitque singulis Satrapis, addita capitis poena, vt se Taurisium sequerentur. ita eodem tempore, quo Ferahates Erzirumum, ipse magno stipatu Taurisium venit, late iparsa aduentûs sui fama, ita vt in Italiam vique peruolauerit, et eximia felicium aduersus Turcos successuum ipe suspensos Christianorum animos impleuerit. at Ferahates, cui Nassiuanum petere propositum erat, tamen cognito Hodabendae aduentu et consilio, a Maxude exule monitus ad Amurathem statim scribit, et sibi quidem animo fixum stare dicit, iuxta eiusmandatum Nassiuanum petere, et iussam munitionem in eo exstruere, quo securum iter Taurisium tendentibus praestetur. ceterum cum ex fidis intellexerit Persam numeroso exercitu conscripto aduentare, certo pugnandi proposito, noluisse id ipsum celare, vt quid suae voluntatis sit, diserte imperet. ad haec Amurathes statim rescribit, et quando Persae id, quod scribat, consilij sit, iubet, vt in id tantum incumbat, vt angustiis inter Tomanim et Lorium occupatis securam illac viam reddat, ne anno insequenti ad Taurisij expeditionem nouo exercitu opus esset. nam Manucciaris defectione prouidebat fore, vt Teflisium maioribus quam antea praesidiis egeret. hoc mandato accepto Ferahates continuata semper de petendo Nassiuano fama, Erzirumo cum toto exercitu mouet, et citra impedimentum vllum Carsam venit, vbi ad res de integro ordinandas, et nouas copias accipiendas totos decem dies commoratus viam, quae Lorium ducit, insedit, praemisso Hassane purpurato cum V OIO expeditorum bellatorum, qui per circumpositam regionem excurrens


page 623, image: s623

Tomanim vsque penetraret, et de Georgianorum consiliis in itinere cognosceret. is imperatoris iussa sedulo exsequitur, et cum Lorium primo venisset, inde Tomanim tendit, siluis et impeditis locis circum lustratis, neque vlla re praeterea gesta, nisi quod latrones quosdam obuios, Cosacos etiam illis in regionibus vocant, cecidit, et capita praepilatis hastis imposuit; cum quibus Lorium rediens obuium imperatorem cum toto exercitu quasi victor salutauit, et de hostium consiliis, quae cognouerat, retulit. ad Lorium Ferahates tentoria fixit, olim Simonis ditionis oppidum, quod a Teflisio duorum dierum itinere abest, arce praecelsa, profundis fossis, et crasissimis muris, sed vetustate aliquibus partibus collapsis cincta spatio circiter milliaris defensum. eos ante omnia instaurari et partes debiles firmari iussit Ferahates, et VIII OIO bellatorum praesidio imposito, ac statutis per interualla locis commodis circiter CC minoris formae machinis, loco Halim purpuratum praefecit, negotio ei dato, vt opportunitate data Agiachalassium castellum X adhinc millia ribus dissitum in potestatem redigeret, et milite ac tormentis muniret. inde quartis castris Tomanim venit, tot enim dies praedis et incendiis vastando circum agro insumere voluit, cum vnius diei tantum iter esset. Tomanis olim arce firmata fuit, ad quam Simo bellis ardentibus receptum habebat; itaque et saepe inter Georgianos de ea destruenda actum fuerat, veritos, ne Turci illam occuparent, ad res gerendas ipsis opportunam, quae alioqui indigenis ob tormentorum penuriam omnino inutilis erat. ibi de munitione exstruenda consultatum, et magis e re visum, vt vlterius in ipsis angustiis aedificaretur. itaque aliquot milliaria progressi in faucibus angustiarum iuxta semidiruti castelli macerias castra metati sunt. id vndique arboribus et lucis cinctum et prospectum defensoribus, et accessum commodum oppugnatoribus praebebat. itaque Ferahates mox imperat, vt excisis ilicibus pinis, abietibus, ornis, quibus locus consitus opacabatur, lux castello redderetur. tum designatus munitioni locus spatio OIO IO CC vlnarum, et in medio turris vastae magnitudinis erecta, ac circum hospitia militibus accommodata, et totidem, quot Lorij, machinae iusto interuallo per muros dispositae. cum vero pabulatores vndique ad comportandum comeatum missi non reuerterentur, veritus imperator, ne ij aut a Georgianis intercepti, aut obsessis aditibus reditus intercluderetur, Hassanem purpuratum cum VIII OIO bellatorum expeditorum mittit, qui eos praeda copiosa onustos in itinere repertos in castra saluos reduxit, magna iam a comeatu laborantis exercitus laetitia exceptus. inde datum Resuano Asiae minoris, et Mesopotamiae purpuratis negotium, vt comeatum Teflisium portarent, attributo iis XX OIO exercitu; cum quo vnius diei spatio ad locum destinatum peruenerunt, et annona illata, in locum pristini praefecti Balium nunc dictum purpuratum cum summo imperio Teflisio praeposuerunt. ibi ad Resuanum Dauid satrapa Simonis frater, quem initio belli aduentu Mustafae territum arcem deseruisse supra diximus, venit cum omni familia, fidem et operam suam Amurathi deferens, petensque a Resuano, vt honestis condicionibus in imperij Othomanici fidem reciperetur. quod et illi prolixe a purpurato promissum est. sub id Simo, qui ab indicibus deceptus cum exiguo numero Resuanum Teflisium venisse intellexerat, cum delecta VI OIO manu, quorum partem a Manucciare acceperat, eo ducit. dum in itinere esset, Ferahates coniectans id quod erat, Georgianos in Resuanum impetum facturos, non monito eo Ciliciae et Maroniae, ea primaria Ciliciae ciuitas est, purpuratos cum X OIO delectis subsidio mittit, qui sub id tempus castris Turcicis propinquarunt, cum iam Simon ad manus cum Turcis inaequali certamine venisset. is siquidem iam ab exploratoribus delusus et postquam Resuano proximior factus est, colle obiecto conspectum eripiente deceptus temere cum validis Turcorum copiis congressus fuerat, seroque errorem agnoscens eum virtute emendare conabatur, cum numero tandem victus, et equo suffosso, insignique capitis aureo amisso praecipitatus paene in manus hostium venit, tandemque rebus


page 624, image: s624

suis in extremam desperationem adductis, quod illum perdere debuerat, ei salutem attulit. nam Resuanus conspectis procul auxiliaribus a Ferahate missis eos Persas esse falso coniectans impetum sustinuit, et spatium Simoni cum suis elabendi concessit; qui postquam in tutum venit, errorem suum, et exploratorum seu culpam seu perfidiam incusans, et cladem suorum partim caesorum partim in miseram seruitutem abductorum maerens, inter haec gratias pro reliquiis exercitûs saluis Deo agebat, quodque insperato beneficio se tanto periculo subduxisset. contra Resuanus vbi eos, quos hosteis putabat, auxilio sibi ab imperatore missos cognouit, ipsi sibi succensuit, quod cautior, quam oportuerat, Georgianos, quos quasi indagine cinctos tenebat, sibi e manibus eripi passus esset. inde Tomanim ad Ferahatem triumphanti similis venit, signa capta et Georgianorum capita hastis affixa afferens, et Dauidem Satrapam ei prolixe in speciem commendatum obtulit, qui priorem fidem olim irritam fecerat, sacris Christianorum relictis, et Persarum impiae superstitioni nomen dederat, tunc vero Turcico imperio libertatem turpi obsequio mancipabat. cum iam tempestas inclinaret, Ferahates Hassane ad Tomanis praesidium cum VIII OIO delectorum relicto, iniurias a Manucciare, qui pecunia Amurathis accepta defecerat, et primarios eius ministros interfecerat, acceptas ad animum reuocans non prius Carsam aut Erzirumum redire statuit, quam insigni damno Georgianis illato eas vltus esset. itaque tertiis castris Trialam venit, vbi tantam rerum omnium caritatem reperit, vt nulla pecunia ad necessaria victui comparando satis cuiquam suppeteret. cum inde in Manucciaris ditionem penetrare decreuisset, intercessit Veisa Alepi purpuratus, et cum tribus hostibus maxime formidolosis, si illac iter persequeretur, ipsi rem fore praedixit, cum niuibus ac frigore, quod illis regionibus intensissimum esse solet, cum penuria et fame, cum Georgianis denique, qui locorum gnari cum Persis coniuncti multum damni victori exercitui daturi essent. Veisae monita aspera admodum increpatione excepit Ferahates, ignauiam et natalium sordeis subinde exprobrans, indignumque eum purpurati dignitate pronuncians, qui parere, non dicta imperatoris interpretari deberet. itaque contemptis illis monitis. Archelecum tendit, late vastatis et incensis agris, quamuis Turcico imperio subditis, quorum coloni in montana vicina cum vxoribus ac liberis diffugerant. ibi quatuor dierum spatio moratus cum incredibili omnium rerum penuria premeretur, nec pabulum iumentis, aut necessaria ad victum militi sufficerent, postremo ad tantas miserias accessit niuis plus solito copiosae incommoditas, quam non ferentes praetoriani ac ceteri centuriones Ferahatae tentorium circumsistunt, confusa et seditioni propiori voce clamantes, Quousque tandem sub iniquo duri et rustici ducis imperio durabimus? vbi pietas et mutua, qua erga heri nostri mancipia vti debes, in omneis caritas? putasne nos perinde, ac tu, sub tentoriis ab iniuria caeli defensos inter meretricum greges otiari, exquisitis cibis fartos, et in alienis miseriis bene valenteis? credis nobis perinde suppetere copiose saccharum, aromata, et delicata huiusmodi edulia, quibus nos his in calamitatibus restaurata natura oblectemus? autadeo vinum abundare, quod siue a ministris sedulo paratum siue aliunde curiose ad te transmissum cum limpidis aquis non ad sitim sedandam, sed ad iritandam voluptatem nimia copia languescentem misces? iam non amplius famem et frigus ferre miles potest, non in nuda humo iacere; proinde vasa conclamari iube, et Erzirumum versus iter intende; nisi nos ex desperatione ad ea facienda cogere vis, quae magis tibi quam nobis olim molesta sint futura. vocibus his turbatus Ferahates Senatum cogit, et dissimulato dolore, postridie sagmaria omnia iumenta praemittit Ardachanum versus; ipse iter ad Viduae, de qua supra diximus, ditionem, quo cunctos sequi iubet, pronunciat. nec abnuit miles praedae, et Altunchalae diripiendae ac aliorum Manucciaris ditionis locorum vastandorum cum spe incensus, perque conualleis et abrupta, qualia in Periadri radicibus passim occurrunt, praecipitia facto itinere summis vbique incommoditatibus conflictatus tandem Cliscam


page 625, image: s625

peruenit, ab oppidanis desertam, qui pretiosa supellectile secum asportata cum caritatibus, dum victoris ira deferueret, se in tutum subduxerant. ibi satis copioso comeatu reperto cum se aliquantum recreasset miles, Ferahates ne tempus illud sibi periret, interim Cliscam munire institit, et Resuano ac Ciliciae purpurato imperat, vt statuto in summa. turri vexillo, quod Lorij et ad Tomanim fecerat, idem et Cliscae faceret, munitionemque ad regionis circumpositae securitatem in ea exstrueret. iussa illi sedulo exsequuntur. sed cum vexilla extulissent, conspectis illis rursus praetoriani ac reliqui centuriones tumultuari, illudi sibi et patientia abuti sua imperatorem quiritantes, vltroque progressi vexilla e turri rapiunt, et reluctantem Resuanum contumeliose pulsant. cumque Ferahates ad tumultum accurrisset, nihilo plus mitigati in ipsum iniuriosa multa iactant, protestati, se non tanquam fabros seu cementarios, sed milites pro decore, gloria, et imperij Othomanici amplificatione certaturos venisse, ob idque stipendium ab hero suo accipere; proinde si se saluum cuperent, nec arma ad hostium vlciscendas iniurias destinata in se versa mallet, nouas illas munitiones et intempestiua consilia omitteret, et tempestati cedendo mature exercitum in hiberna reduceret. inter has voces non defuere, qui vim ipsi inferre tentauerint, quam accepto a Ciliciae purpurato equo veloci vix vitauit. nec heic stetit seditio, sed recedentem imperatorem ad tentorium vsque insequuntur, iterumque protestantur, nisi exercitum extemplo reduceret, fore vt de vita periclitaretur. at Ferahates, qui minas militum impatienter ferret, et imperare non parere didicisset, intrepida fronte ad ea respondet, sibi stare eo loco consistere, donec munitio ad iustam altitudinem perducta sit, licere iis, qui velint, discedere; sibi manendi necessitatem Amurathis mandato impositam, quod decore et vita salua detrectare non possit. quibus dictis exacerbati magis milites, non iam verbis, sed deierationibus cum imperatore agunt, et confuso tumultu arma rapiunt. primo deiecta incisis funibus purpuratorum tentoria, moxque ouium greges et armenta, quae quisque penes se ad vsus necessarios seposita habebat, a fremente milite abacta: inde ad imperatorem postremo conuersi tertio protestantur, nisi Erzirumum versus exercitum reduceret, fore vt valles et campi subiecti Purpuratis pro sepulcro futuri sint, funestam huius diei memoriam in aeternum seruaturi. tantum tumultum exigua pecunia in tempore exoluta sedari potuisse creditum fuit; quod cum Ferahates innata animi contumacia non fecerit, errorem sero agnitum perinde emendare non potuit, et qui iustis militum querellis initio aureis clauserat, ferocem ipsorum excitata semel seditione arrogantiam pati necesse habuit. itaque pudore confusus postridie Ardachanum tendit, quo per aspera semper incedens et celerius quam militareis copias decebat, eodem die peruenit, dumque ita vlcisci militem putat, vltionis in se vim vertit, amissis in itinere carrucis, quibus gynaeceum vehebatur, Georgianorumve insidiis, an praetorianorum ipsorum insolentia ad publicam iniuriam etiam priuatam contra eum addentium, incertum, magno certe suo cum dolore, nec minore apud omneis infamia, et maxima longe in Porta inuidia, cum Amurathes nihil dignum exspectatione ad vlciscendas Georgianorum iniurias ab eo gestum, et Aliculim satrapam Persam, qui Erzirumi captiuus attinebatur, summa imprudentia e manibus eius elapsum palam indignaretur. Ferahates cum initio de Nassiuano petendo cogitaret, et per aspera et impedita loca exercitum sibi ducendum prouideret, Aliculis, tanquam viae ducis, opera vti decreuerat. itaque Erzirumo eum ad se euocauerat, et sub libera custodia honorifice penes sehabebat, stipatoribus attributis, qui eum obseruarent, ne sibi captiuus videretur. verum homo generosus, quem non lateret fucata Ferahatae beniuolentia, vanos honores libertati posthabuit, et cum se pro viae duce atque adeo exploratore contra principem suum haberi a Turcis pati non posset, captata occasione, cum exercitus ad Tomanim esset, fuga elapsus est. conniuente id Ferahate factum quidam existimarunt, qui fidem captiuo obstrinxisset,


page 626, image: s626

fore, vt cum eius opera fida aliquandiu vsus esset, ipsum liberum dimitteret; quod cum palam facere non auderet, elabendi facultatem dedisse. alij ingentibus promissis corruptum Ferahatem id fecisse malunt; sed neutrum fit probabile iis, qui nec Turcos in tali re fidem seruare, nec temere promissis hominis omnibus bonis per captiuitatem spoliati fidem habere norunt; vt magis verosimile sit, captiui sollertiae ac curae, quae custodum vigilantia remittente plerunque intenditur, fugam eam tribuendam esse. Ferahates, vbi Ardachanum venit, exercitum dimittit, et Erzirumum concedit. interea Alis, quem Lorio ab eo impositum diximus, mandatis eius obsecutus Satanchalasium, quod Diaboli castrum possis dicere, captata occasione occupatum summa diligentia munitum OIO hominum praesidio, quibus et praetorem praefecit, et L machinis firmauit, ita vt via, quae Reiuano Carsam, et Carsa Teflisium ducit, ab insidiis secura reddita sit. Hodabenda vero, qui Taurisium vsque Nassiuano metuens cum exercitu venerat, cognito Turcorum discessu et ipse copias dimittit, et nihilominus ad animum reuocans iniuriam in munitione Reiuani anno superiore a Turcis citra impedimentum exstructa acceptam, eiusque culpam in Emirem Taurisij satrapam reiiciens, cuius seu ignauia seu perfidia suppetiae ad opus impediendum in tempore Tomaci minime summissae essent, Emirem ad se vocat, et contra fidem Heriae nuper datam factum dicit, vt Tomaci cum Turcomannis ad disturbandos Turcorum conatus praesto non fuerit, et alioqui citra fidei datae vinculum ratione muneris eam illi necessitatem impositam ostendit, vt in tali occasione deesse citra manifestum flagitium nequiuerit. ad haec cum friuolas excusationes allegaret Emir, tantaeque Turcorum multitudini, et in opere perficiendo celeritati, nullas sat vireis, aut diligentiam in cogendis Turcomannorum et aliorum copiis satis esse potuisse diceret, nec satraparum iudicio his rationibus innocentiam suam approbaret, Hodabenda alioqui in occulto iam a morte Ismaelis ei infestus occasionem arripuit viri primaria dignitate perdendi, eumque candenti ferro ad oculos admoto lumine priuatum et facultatibus omnibus exutum in vincula coniecit, vbi paullo post ex maerore animi decessit, maiore Persici imperij detrimento, quam in posterum exemplo, Turcomannis, inter quos magna in auctoritate erat, ex eo occasionem a Persis deficiendi captantibus, auctaque inde indignatione, quod Aliculis, qui recens ex fuga in aulam illam venerat, alioqui meritis insignis, sed aetate et multis rebus impar, tantae Satrapiae ab Hodabenda praepositus fuit. diuersa parte Ferahates, postquam Erzirumum venit, ad Amurathem dat literas, et seditione militum, quam nulla ratione aut prudentia placare potuerit, factum dicit, vt progressus maiores in Persia non fecerit, et tamen inter tot difficultates eo res sua prudentia deductas. esse, vt viis vbique apertis, et securitate itinerum constituta, Taurisij expeditio anno insequenti facile tentari possit, eiusque rationes pluribus verbis explicat. minus gratae fuere Amurathi hae literae, quod eas iam plerique nunciis de infelici rerum successu ad Portam missis, et inprimis Veisa purpuratus acri iniuria nuper a Ferahate affectus anteuerterant, quibus eius superbia et inhumana pertinacia factum dicebant, vt miles extrema desperatione adactus minus dictis ducum obediens fuisset; et ita rei melius gerendae occasio e manibus elapsa esset. Amurathes igitur, qui videret, iam omnia ad Taurisianam expeditionem bene praeparata, et tamen timeret, si Ferahatem militi adeo inuisum ei praeficeret, ne odio imperatoris conatus per se facilis minime ex voto succederet, de alio imperatore creando cogitare cepit. in ea cogitatione haerenti Osman occurrit purpuratus et natalium splendore, natus quippe patre Circassorum regulo, ac Damasci purpurato, ac matre purpurati Babylonij filia, et propria virtute insignis, qui Sumachiae et Derbenti initio huius belli a Mustafa praefectus rem feliciter in illis locis gesserat, eoque Amurathi auaro principi acceptior erat, quod nullos ex publico aerario sumptus fecisset, sed bellum ex belli praeda aluisset. eum bello Persico cum imperatorem destinasset Amurathes, etiam purpuratorum principem ex ea caussa creauit. suprema illa dignitate


page 627, image: s627

in Porta fungebatur Siauses forma corporis et ingenij astutia, quam virtute, melior, merueratque, vt Selimi filiam Sultani sororem in matrimonio haberet, ceterum arctam cum Muchmete Keraiorum Tatarorum rege amicitiam colebat, qui summa impietate olim Turcicis opib. fretus patrem imperio exuerat, minus ob senium gubernationi idoneum eum caussatus, idque mox in se transtulerat, Tataris Islanem potius eius fratrem, cui pater fauebat, sibi regem dep oscentibus. Islan vero fraternae crudelitatis metu cum alio fratre natu minore ad Stephanum Poloniae regem se contulit; cumque ex foedere fugitiuosa Polono reposceret Sultanus, Stephanus, qui propterea foedus violatum nollet, Paullum Marchatium quendam, qui res in Transsiluania turbauerat, vicissim dedi sibi petiit. cuius rei spe facta, Tataros fratres Amurathi mittit; qui tamen ipsum ludificatus nequaquam promisso stetit, sed Marchatio dedendo auctor fuit, vt si vitam saluam cuperet, eieratis Christianorum sacris Musulmanissaret. quod cum Marchatius, qui vitae huic omnia posthaberet, fecisset, Amurathes religione se prohiberi Polono respondit, quo minus Musulmanum Christiano ad poenam dederet, et ita Marchatius supplicium euasit, Babotzae postea in Pannonia haut procul a Sigetho praefectus, et Ibraimus praetor appellatus; Sultanus vero se fide Polono data solutum existimauit. Tataris autem fratrib. Byzantij degentibus in domo euiusdam cubicularij Turcici natione Pannonij iam senis, minor natu captiuitatem indignam pertaesus fuga ad Persas elabitur. cuius exemplum ne Islan imitaretur, Rh. odum primo triremib. deportatur, et inde postea Iconium, quae Lycaoniae ciuitas est, transsertur, opimiori, quam tunc putabat, fortunae reseruatus. cum horum fratre Muchamete Siausesarcta necessitudine coniunctus auctor Amurathi fuerat superiore anno mittendae ad eum pecuniae. nam cum Osman a Sultano petiisset, vt ipsummet Tatariae regem ferre sibi suppetias iuberet, accepto mandato Tatarus per suos homines ad Portam ablegatos libere responderat, se Sultani iussu superiorib. annis duos fratres suos cum multis hominum millib. ad Pylas ferreas, Temircapim hodie vocant, misisse, quorum nemo cum saluus redierit, et alter caesus, alter in carcere apud hosteis mortuus sit, videri sibi nouum et insolens, se quoque iuberi ipsum ad hoc bellum proficisci, quod per legatos geri possit. nihilo tamen secius se, quando ita Sultanus pro sui auctoritate imperij praecipiat, suscepturum hanc expeditionem, modo sibi arma mitti curet, pecuniam in militum stipendia, et ceteras res necessarias. hoc responso accepto Amurathes Siausae et iuridico Graeciae praesecto consultis C iumenta sagmaria argenteis numulis onusta misit, qui summam CXXC talerorum OIO conficiebant; donatiua item alia, et omnis generis arma. praeter hanc tunc extra ordinem missam pecuniam Tatarus quotannis pro se suisque ducib. a Turco accipit plus minusve CC Sultaninorum, OIO praeter impensas diurnas, quarum nomine ei more Turcico in singulos dies aspri OIO numerantur, quo veluti stipendio obligatus ad educendas mittendasve domo copias, in quem visum Turco fuerit, hostem, et quocumque tempore tenetur. ceterum illa pecunia accepta Muchemetes Crimio, quae ciuitas ac regia sua est, discedit instructis copiis, et Temircapim versus iter pronuntiat. verum aliquanto spatio progressus quasi ex inopinata caussa domum repente reuertitur, modo aduersas anni tempestates caussatus, modo suspiciones, quas de fratribus concepisset, modo propter Cosacorum motus, qui contemni non possent, cum non ita dudum Potocoua Polono duce finitimam sibi Benderiam Turcicae ditionis oppidum ad Euxinum mare situm ceperint ac diripuerint. his de caussis Muchemetes a Siause, vt creditur, monitus, strui illi in occulto per absentiam insidias, a profectione se excusauit, ne dum alienis conseruandis et augendis intentus esset, propriis exueretur. at Amurathes aegerrime ferens delusum se tantam pecuniae et aliarum rerum iacturam fecisse, in exitialeis contra Tatarum iras exarsit, confestimque ad Osmanem mandatum mittit, iubetque, vt quamprimum mandatum ipsi offerretur, istic loco suo Giaferem purpuratum Temesuari olim in Pannonia praetorem relinqueret, atque ipse qua celeritate posset maxima Theodosiam veniret. quod et ille sedulo fecit, totamque hiemem istic summa dissimulatione transegit, donec adulta iam aestate Islan, quem Iconium relegatum diximus, inde carcere


page 628, image: s628

eductus ab Vluzali triremib. portatus eodem venit cum valido praetorianorum praesidio. Muchemetes sero ipsidias sentiens statim a suis, in quorum odium ob asperitatem morum ac crudelitatem incurrerat, deseritur, et ab ipso Curiae suae praefecto, Kihaiam vulgo vocant, proditus in Turcorum manus traditur, a quib. cum duobus filiis eliso gutture necatus fuit, locoque eius Islan Keraüs Tataris princeps datus. repertae inter pretiosa Tatari literae Siausae perhibentur, quibus de secretis vtriusque consiliis fides fiebat, quae studiose ab Osmane ad Amurathem perlatae perniciem Siausae, ipsi dignitatis incrementum attulerunt. alij aliter rem narrant. Siausem ab Osmane sibi metuentem, ne gratia eius aduersus se apud Amurathem praepolleret, monuisse Muchmetem, vt reditum eius Constantinopolim omni ratione impediret, alioqui fore, vt ille vtrique infestissimus et ipsum suscitatis fratribus imperio patrio euertat, et se principe loco summoto tanti amici patrocinio simul exuat. haec monita alte in pectus Muchmetis descenderunt, et amici et proprio periculo territi, qui cum intellexisset Osmanem per cubicularios et ostiarios ad Portam euocatum, insidias profecturo struit, et XII OIO ex suis instruit, qui vestitu Cosacorum ipsum inter Colchidem et Iberiam in itinere ex improuiso aggressi occiderent, ea spe, vt insidiarum auctor ignoraretur, et Nomadibus Tataris aut Megrellis aut denique Moscis potius ea clades quam sibi attribueretur. cum igitur accepto Amurathis mandato Osman, relictis in prouincia Derbenti et Sumachiae duobus purpuratis cum idoneo praesidio se in viam dedisset, et Caucasi niuibus aeternum canescentis radices praeteruectus, ad laeuam Media, Iberia, et Colchide, ad dextram Volga et Tanai fluminibus relictis ad proximum Euxini Ponti litus peruenisset, incumbente Tatarorum quasi procella vndique circumfusus est. habebat is penes se IV OIO delectorum qui ad inopinatum occursum minime se deseruerunt, sed immoti obuersa fronte fortiter impetum sustinuere, mox in palanteis densatis ordinib. inuecti partem caedunt, partem capiunt; alios turpi fuga sibi consulere cogunt, fraudulentumque consilium in ipsorum perniciem vertunt. tanta potitus victoria Osman captiuorum praecipuos in conspectum suum adduci iubet, ex iisque per interrogationes et tormenta insidiarum auctores cognoscit; tum rei probationes diligenter perscriptas per viam tutissimam ad Amurathem mittit, qui facti indignitate exacerbatus, continuo Osmani mandat, vt inde omisso priore itinere Theodosiam tenderet, et de perfido Tataro poenas sumeret. quod ille ea qua dixi ratione postea exsecutus est. rebus ex animi sententia confectis Osman et Vluzalis triumphabundi Constantinopolim reuertuntur. ipse Osman, cum manum Sultano pro more deosculatus esset, eidem XVIII plus minusve claueis argenteas obtulisse dicitur; singulisque clauib. nomen erat inscriptum certae ciuitatis aut castelli ab ipso in potestatem redacti. quod tamen iam tunc rerum gnaris propius vanitati visum fuit, cum potius ea pagorum, quam castellorum aut oppidorum nomina esse iudicarent. nec multo post Siauses occultorum cum Muchmete consiliorum conuictus publice dignitate primaria nouo apud Turcos more exauctoratus est; quippe quib. hominem potentem semel e medio tollere, quam ad priuatam vitam ignominiose reducere vltionis metu tutius videtur. id tamen adfinitati et precib. vxoris Sultani datum, quae apud fratrem cum suppliciter pro marito intercederet, Amurathes respondit, beatum illum, quod eam coniugem haberet. nam absque hoc fuisset, se eum sine vlla commiseratione in medio Diuano interfici iussurum fuisse. alias et caussas secretiores exauctorationis quidam referunt, quod Amurathis animum contra Mechemetem proprium filium exacerbasset, quiaille Kihaiam suum siue praefectum indigne tractasset; quod cum aegre ferret Sultani principis parens maritum in suspicionem adduxit, quasi Siauses aemulationis ac dissidiorum inter partem filiumque sparsis familiam principalem euertere, et imperium postea liberis suis ex Sultani sorore natis quaerere in animo haberet. amissa dignitate, saluis annonis et vectigali II OIO sultaninorum in hortos, quos in litore Asiatico proximos exstruxerat, concessit; nec diu postea quaerendus fuit, quis ei in prtncipe dignitate sufficeretur: nam statim occurrit Osman bello Persico summus dux destinatus, vt Turcorum nobilissimus, sic principe loco dignissimus, qui Amurathi Taurisianae expeditionis, quod ill


page 629, image: s629

vnice expetebat, tentandae auctor fuit, et felicis successus certam spem fecit. cum vero sub id nuncius venisset Mechemitis strangulati filium, qui se post patris mortem ad Nogaiorum Tatarorum principem receperat, magnis ab eo subsidiis acceptis profectum contra patruum Islanem, eo tam ciuitate Crimio, quam ditione omni paterna eiecto pleraque amissa recuperasse, Islanemque fuga sibi consulentem Theodosiam contendisse, vt nouis motibus in illis regionib. mature obuiam iret, Osmanem eo cum summo terrestrium copiarum imperio ablegauit, qui Chalcedonem profectus cum LX OIO exercitu, et per Asiam minorem facto itinere Sinopen venit, vt inde per Euxinum mare Theodosiam transiisset. sed frigore plus illis locis intenso, maluit ad oppidum Castamonam subsistere, quod non procul a Sinope abest, et XVIII circiter dierum itinere ab vrbe distat, vt istic ad proximi veris initium hibernaret, triremibus interea ab Vluzali summo maris praefecto in Sinopensem portum subductis, vt Osmanis, siue Theodosiam pergeret, siue recta ad bellum Persicum proficisceretur, ibi aduentum opperiretur. nam incertum erat adhuc, quo Osman tenderet, idque diu suspensos multorum animos tenuit. anno exeunte Turcus quidam ad vrbem appulit nuncius caedis Ramadanis viduae et suorum, e qua solus, vt ipse aiebat, cuiusdam chirurgi Cretensis antea sibi noti beneficio euaserat. Ramadanes is Tripolitanus purpuratus fuerat, qui cum bellum contra Caruennae regem gereret, cum alios milites tum missos a Sultano praetorianos Portae scloppetarios secum in hosticum duxerat. sed cum neque rerum ad victum necessariarum, quarum per illas solitudines magna penuria est, neque itinerum duces, qui illis locis desertis et niuiis maxime requiruntur, sibi ante profectionem comparasset, in eas tam annonae quam viarum difficultates incidit, vt neque progredi posset vlterius, nec sine iactura militum pedem referre. tandem non sine suorum caede ac praesenti cum periculo amittendi totius exercitûs domum reuersus est. at praetoriani quanquam periculo defuncti minime iram aduersus purpuratum deposuerunt; sed furore perciti, nulla nec viri dignitatis aut Sultani, qui eum prouinciae praefecissec, habita ratione intra aedeis suas oppressum obtruncant. id cum multum sineret Amurathes, vidua eius asportata omni pretiosa supellectile, quae IO CCC aureorum Ci? excedere credebatur, vt securitati prospiceret, Constantinopolim proficisci statuit. itaque trireme in Africa instructa cum filio, familia, mancipiis vtriusque sexûs soluit, et alias duas triremis comites secum duxit. cum ostium sinûs Hadriatici haut procula Corcyra praeterlegeret, ingens subito coorta tempestas triremeis vel inuitas in sinum reiicit. eius tuendi cura tunc temporis demandata erat Gabrieli Emo patritio Veneto, cui iuuenum suffragiis id muneris obuenerat. is vbi Turcos sinum ingressos accepit, mox in eos cum triremibus, quas penes se habebat, longe numero superior inuehitur, et citra certamen omneis in potestatem redigit. tum inaudito furore in captiuos saeuitum, tam mares quam feminas. mares CCL occisi, et in iis ipse Ramadanis filius in complexu et gremio matris confossus; feminae circiter XL prius nefariis stupris contaminatae, vberibus dein mutilatae, quae viuis spirantibusque adhuc misellis in aquas proiecta prohibentur, tandemque atrociter dissectae ad vnam omneis in mare praecipitantur. inter eas quaedam eximiae pulcritudinis puella fuit, in quam ipsius Emi fratris filius incidit, quae cum iuuenem vim suae pudicitiae illaturum conspiceret, se Christianam profitetur virginem et in Cypro natam nobilissima Cornelia familia, quae ad Venetos Cornelios originem suam referret. captam se nimirum ante XIV annos. cum insula iuris Veneti sub iugum Turcicum missa est, ex illo miseram seruitutem apud barbaros seruiisse. nunc quando post tot annos et aerumnas in hominis Christiani pudoris virginei vindicis, nobilis denique Veneti manus venisset, obtestari se per immortalem Deum, ne Christianae faceret iniuriam, virginemve incestaret, nec Veneto nomini tam foedam labem aspergeret, sed potius in optatum hunc diem, quo Christiana ad sacra quasi postliminio rediret, diuina quadam prouidentia seruatam saluo pudore


page 630, image: s630

libertati restitueret. nihil apud crudelem animum prodigioseque salacem tam piae preces valuere, quo minus violatam et cum ceteris mancipiis Turcicis suffocatam eam perderet. tantam immanitatem nomine Veneto indignam exercuisse illi creduntur, ne quis superstes vel amplitudinem praedae, vel scelerum admissorum foeditatem proderet, quae tamen per eum, quem dixi, nuncium Constantinopoli euulgata est. facinoris fama in crebrescente, immane quantum Turcorum animi commoti sunt. nam minas passim exaudiri, extrema quaeque ad excidium Veneti nominis parari. vix a Bailo, id magistratus Veneti, qui inter suos ius istic dicit, nomen est, temperatum, quin manus in eum iniicerent, ac foede salem in os ei exspuerent. is erat tunc Io. Franciscus Morocenus vir summa prudentia praeditus, qui postea orator Pontificius apud nos, et regis ipsius commendatione Cardinalis et alatere legatus fuit. ille cubicularium Venetias iturum tandiu detinuit, dum de re omni certior fieret. in tanti facinoris auctores animaduerti volebat Amurathes, et mancipia ablata ac res omneis restitui; quod si fieret, ab iniuria et vi temperaturus videbatur. ad ea Senatus per Bailum respondit, et initio se purgat, Ramadanis Tripolitani purpurati familiam ad insulam Veneti iuris Zacynthum primum appulisse, neque solum ab insulanis humaniter exceptam, sed etiam munusculis et honorariis adfectam esse; postea malam gratiam rependisse. nam Cephalleniam alteram iuris Veneti insulam haut hinc longe sitam hostiliter inuasisse, ac praeter pacis leges armentis abactis diripuisse: praefectum vero Hadriatici sinûs certiorem de hac ipsorum insolentia factum eos e vestigio persecutum, non modo armatos intra sinum reperisse, verum etiam ab eis, cum propius accederet, minime pro more salutatum, nec demissis velis, vt assolet, summissionis editum signum. horum vtrumque pactis conuentis aduersari, quibus armatae naues sinum ingredi vetentur, et omnes praefecto sinûs debitum honorem exhibere certo demissionis genere iubeantur: his de causis iritatum praefectum fortasse acerbius, quam par fuit, in eos animaduertisse; nihilominus in hac caussa se facturos, quidquid homines aequi iustique obseruantes facere debeant. hoc responsum pro excusatione in speciem accepit Amurathes, eoque sibi satisfactum ostendit, cum metueret, vt verosimile fit, nondum bello Persico defunctus, ne se nouis aduersus praepotentem mari remp. inimicitiis alieno tempore implicaret. postea Emus capite plexus, et triremis cum omni instrumento bellico totidemque mancipiis, quot in ea Veneti reperissent, nam ante capta libertatem recuperauerant, restituta fuit, et in Orani Begi manus Corcyrae consignata. Iam tum in Hispania classis illa ingens, quae tamen non nisi quarto post anno soluit, immensis sumptibus instruebatur, cui Phidippus summum ducem destinauerat M. Antonium Columnam Paliani ducem, bello in Latio olim ante XXVIII annos gesto, et postea victoria ad Echinadas parta, in qua classi Pontificiae praeerat, et secundas a Ioanne Austrio tenebat, clarum. is tunc Siciliam Proregis titulo administrabat, vnde euocatus cum X triremibus Neapoli, aliquandiu commoratus Romam venit, ordinatisque in vrbe priuatis negotiis, inde Cetumcellas petit, vbi vltra eas triremeis, quas secum ex prouincia adduxerat, II Neapolitas, quibus Gusmanus curatorpraeerat, IV Melitenseis et totidem Florentinas reperit, cumquibus Liburnum primo tendit, in eoque portu Melitensibus et Florentinis triremibus relictis Genuam perrexit; cumque Saonam praeterueheretur, minime demissis velis Ioannem Andream Auriam nuper summum maris praefectum creatum salutauit, non sine occulta Auriae offensione. inde Barcinonam appulit, vbi exscensione facta iam tum aegrotare cepit, aerisque mutandi gratia cum Medinam-caeli concessisset, tandem acerrimis doloribus conflictatus IV Non. VItil. non sine suspicione veneni vitam cum morte commutauit, aliusque quaerendi tantae expeditioni, quae tunc adhuc celabatur, idonei ducis Philippo, qui eam mortem grauissime tulit, necessitatem imposuit. nec multo post pridie Eid. IXbr. Mantuae Carpetanorum Philippus coram Maria Augusta sorore et duabus filiis, magnoque procerum conuentu,


page 631, image: s631

faciente sacra Gaspare Quiroga archiepiscopo Toletano cardinali, Philippum filium principem heredem declarauit, et in eius. verba ordines regni sollemni ceremonia adegit. aderant cardinalis Granuellanus, et Placentiae, Salmanticae, Zamorrae, Auilae, Segouiae, Concae, Sagunti, et Osunae episcopi. sacris peractis Rex et Augusta tanquam Infans Castelae, non tanquam regina Romanorum, ita enim oratore Caesareo postulante cautum fuerat, tactis Euangeliis, quibus super imposita crux [reading uncertain: print faded] erat, sacramentum dixere; cumque Augusta more recepto nepotis manum deosculari vellet, princeps modeste recusauit, et frontem amitae basiandam praebuit. tum ceteri ordine proceres, ac postremi omnium Agilarae marchio et cardinalis Toletanus ad manûs osculum admissi sunt. tantam ceremoniam publica laetitia populorum vbique toto regno secuta est, accensis passim ignibus. eodem tempore de Caroli Emanuelis Sabaudiae ducis cum Catharina altera Philippi filia nuptiis Amadei fratris naturalis, qui tunc in eam aulam venit, interuentu, agi cepit; quae demum insequenti anno magna pompa celebratae sunt. Iam ante in Italia Vincentius Mantuae princeps, qui prius Margaritam Alexandri Farnesij filiam, postea vitam monasticam Placentiae professam, in vxorem duxerat, et propter impedimentum naturale repudiauerat, Helionoram Francisci magni Etruriae ducis filiam duxit; summo apparatu nuptiae Aprili exeunte Mantuae celebratae ac consummatae sunt, easque praesentia sua honestarunt Augustinus Valerius cardinalis Veronensis, et Ferdinandus Medices cardinalis sponsae patruus. aliquanto post Papiae in Insubribus Ericus Brunsuicus, qui totam paene vitam extra patriam in Belgio, Gallia, Hispania consumpserat, terribilis suis, neque tamen re vlla memorabili gesta admodum clarus obiit XV Kal. X breis, cuius morte, nam nullos ex Sidonia Saxonixa priore vxore, et altera Dorothea Lotaringica liberos suscepit, non solum amplissima auita hereditas, sed etiam Hildesemiensis episcopi ditio a patre Erico olim occupata, et quae extincta Hoiensium comitum familia nuper accesserant, ad Iulium Brunsuicum ducem tertio gradu agnatum peruenerunt. In Belgio interim post Ducis et Arausionensis mortem res Ordinum admodum perturbatae erant, Brugensibus nuper Cimaci principis siue astu siue ignauia reconciliatis, et Gandensibus iam diu nutantibus: ad quos Brugenses et Franconates, ea est ditio peculiaris, quae intra et extra vrbem priuatam iurisdictionem habet, luculentam epistolam Non. V tilibus datam, triduo ante Arausionensis caedem, mittunt, typis, vt ab omnibus vbique legeretur, excusam. ea ostendebant non amplius differendam reconciliationem; Gandenseis vnum ex IV Flandriae membris esse, quod proinde ceteris se accommodare debeat, praesertim cum de conscientiarum libertate et externi militis dimissione, quae iustae belli caussae obtendantur, abunde cautum sit: nullum religionis caussa contra principem suumlegitime bellum suscipi; id illos saepius monuisse ipsam Anglorum reginam, et ita summae auctoritatis viros sentire ac iudicare, neutiquam sacri verbi testimonio probari posse, religionis caussam vi et armis promouendam. quem vero belli adeo iam plebi miserae damnosi exitum sperari? pecuniam praecipuum eius neruum deesse, nihil in Arausionensi, nihil in Batauis, qui belli pondere paene ipsi obruuntur, subsidij esse. nuper Iprenseis ea spe diu lactacos, postremo deditionem facere coactos exemplo ceteris esse, quid ab illis in posterum exspectari possit. et Ducis Brabantini conatum nunquam in Belgarum animis olitterandum pro experimento esse, quid in Gallis fiduciae aut praesidij reponere debeant. a Rege vero, qui maiorum sacris addictus sit, neque sectarios salua conscientia iuuare possit, ac praeterea Philippi coniunctissimi sibi ac praepotentis principis offensionem vereatur, quid sperari posse? reginam Angliae, quo animo erga Ordines sit, satis declarasse, cum nuper mutuo datam pecuniam tam seuere ac morose ab ipsis exegerit. scire omneis, Scotiae regem ad futuram Angliae successionem iam nunc respicientem Philippi gratiam aucupari. Gallicanas ecclesias Ordinibus quidem Belgicis ex animo bene velle: sed nec sufficere iis opes, quibus


page 632, image: s632

se per se debileis sustentare, et alienae simul necessitati subuenire queant. nec plus in Heluetiis praesididij esse, quos certum sit nemini sine stipendio militare. quid ergo superesse, nisi vt se respiciant, et vxorum, liberorum, fortunarumque suarum aliquando rationem habeant? potiusque in regis clementia, quam in alienis praesidiis, quae in certa et cum periculo coniuncta sunt, spem reponant? aequas condiciones proponi, quas si recusent, seram olim fore poenitentiam, cum nec victi gratiam sperare, nec victor dare poterit. se pro caritate exga patriam et ipsos sibi coniunctissimos vltro operam suam defferre, legatos ad Parmensem de pace mittere, et pro reconciliatione apud ipsum in tercedere paratos. contra Atuatici, Bataui et Matriaci missis ad Gandenseis legatis demonstrabant, si exemplo Brugensium cum Hispano transigerent, ea pactione non sibi pacem; sed perniciem quaesituros. nam aliis prouinciis contra Flan dros bellum continuantibus, amnibus circum clausis, agro vastato, regione Vastana ageribus perruptis submersa, quaestu denique et commercio vndique intercluso, quid miserae prouinciae futurum? nam neque Gallos neque Anglos passuros, vt Hispani vtrisque infestissimi radices altius in tam vicino solo agant. praeterea quid in Hispanorum promissis certi esse? quos constet non prius quieturos, quam suis partibus aduersanteis tam nobileis quam plebeios aut occiderint, aut solum mutare coegerint, neque vero aliter eosse pacem Belgio reddidisse existimaturos, quam si arces tota regione construant, praesidia constituant, priuilegia aboleant, prouin cias aeterna stipendiorum persolutione onerent. addebant legati, vt pacisi cationem inchoatam interrumperent, breui Ordines, simul ac Zutfaniam in potestatem redegissent, iustum exercitum in Flandriam missuros. his rationibus dilata ad tempus pacificatio, quamuis medio tempore Arausionensis mors interuenisset, plerisque de plebe tumultuantibus, qui vt omnem reconciliationis spem adimerent, a saeuitia minime in hostem temperabant, tribus Hispanis, qui in manus ipsorum venerant, naso et auribus mutilatis, Germano etiam pede truncato, et ita ad suos remisso, quod pari saeuitia Hispani remunerarunt, quatuor Gandensibus crudeliter interfectis et tabulae impositis, et ita ad suos secundo flumine remissis, cum elogio, quando Gandenseis terrestri itinere captiu os remisissent, vicissim se illis suos per aquam remittere. idem cum Bruxellenses fecissent, ad tempus exarcebati vtrinque animi, ita vt pacis mentio aliquanto tempore sit intermissa. Verdugus superiore anno Zutfaniam interceperat, quam vt commodius tueretur, et in Veluuam liberius excurreret, trans Isalam munitionem extruxerat. quod opus vt impedirent Ordines, iam ante Santaldegondio negotium dederant, vt tam Zutfaniam, quam illum locum obsidione cingeret. quod et ille sedulo fecit, illuc cum VIII OIO peditum profectus, et aliquot munitionibus circumstructis eum in summas angustias redegit. nec obsessorum periculum neglexit Parmensis, moxque Arenbergium comitem et Io. Manricum Laram, Tarasium cum delectis misit, qui Verdugo praesto essent, et hostium vim auerterent; eorumque aduentu, et IO CC recentium praesidio et comeatu locus firmatus fuit. nihilominus Philippus Hoghenlous comes, qui obsidioni praeerat, in ea perseuerat, et Lochemum et alia circumposita loca praesidiis munit, aggeres, quibus propugnaculum in Verdugo exstructum coerceat, iacit. diuersa parte Nuenarius comes in castra Ordinum venit, et res confusas pro tempore in meliorem statum ordinauit. sed cum tirone milite nihil magni momenti contra veteranos aggredi ausus postremo cum intellexisset obsessos magna eruptionem facere ecreuisse, de exitu veritus auctor suis fuit, vt praeuerterent, et subductis mature in tutum tormentis ab obsidione discederent. igitur rebus conuasatis, cum minus putabatur, tutius quam honestius Nuenarij consilium secuti mense VIIbri tandem discedunt, et per Dauentriam ac Hatumam facto itinere a rusticis interdum infestati maritimam regionem versus concesserunt. obstinata illa ad Zutfaniam mora plerique factum existimant, vt tot vrbes interea omni auxilio destitutae cum Hispanis pepigerint. nec cessabat interim Parmensis, qui omnem vim contra Flandriam vertit, vt Gandenseis ad leges


page 633, image: s633

accipiendas adigeret. et primo Calloae ad Scaldim vallum construit. ipse ex Flandria cum numeroso exercitu Callebecam ad Scaldim haut procul a B. Bernardi coenobio tendit, et vtrinque in amnis ripa machinas disponit, ita vt naueis Antuerpianas praesidio impositas Zelandiam versus descendere coegerit, leui de cetero damno affectas. inde amne traiecto Christophorus Mondragonius cum suis copiis vltra Antuerpiam inter ingressus IO currus et X tormenta secum vehens Lilloam petit; quem locum III ab vrbe miliaribus aggere exstructo Antuerpiani muniuerant, vt nauigationem per Scaldim tutam praestarent, eique munitioni delectos ex vrbe ciueis imposuerant. eregione item eius in altera fluminis ripa in Flandria alterum munimentum, cui Liekfenhoekae nomen, excitauerant; quod cum nondum ad eam altitudinem perductum esset, vt defendi posset, Parmensis eo mature Risborgium marchionem cum VI OIO peditum mittit. praesidiarij locum dedere iussi cum ad defensionem se pararent; mox displosis circiter CCC tormentorum ictibus vna et altera oppugnatio tentata. primo repulsi regij, dein astu vsi Itali, qui Gasparino Lucensi duce vim faciebant, currus foeno onustos ad id paratos incendunt, et fumo praesidiarios strangulante eos loco pellunt, atque ita Parmensi, qui forte superuenerat, animos militi faciente, munitione potiuntur; deprehensi in ea omnes trucidantur, et Ioannes Pettinus Atrebas, qui praeerat, fide et rei militaris peritia clarus post certamen ab ipso Risborgio interficitur, multum succensente Parmensi, qui iniuriam sibi Pettini caede factam reputans, de ea sibi a Risborgio satisfieri voluit. multi in flumen praecipites se dedere; pars aquis hausti, pars natando euaserunt. id in eundem, quo Arausionensis caedes, diem incidit. casus is Antuerpianorum studium acuit, qui Lilloae metuentes, quae tantum CXXX praesidio tenebatur, cohortem ex vrbana iuuentute eo mittunt, ac XXC delectos ex sagittariorum collegio; cumque Teneramundae et Neüsae praesidiarij auxilia summitti peterent, Gouinus Aquitanus eo cum cohorte Gallorum missus, qui strenue rem initio gessit, eruptione facta caesis V Sequanorum signis, et duobus ductoribus captis. Lilloam deinde missus cum Gallorum cohorte Odetus Lanouius Telinius Lanouij captiui dignissimus filius, qui iam iq illa aetate magnum paternae virtutis specimen ea obsidione edidit. nam cum ante eius aduentum excubiae tantum in pomerio agerentur, ille vlterius stationes ad labrum vsque fossae aduersum disposuit, et locum obstinatis animis diu defendit, donec superuenientibus IIII Scotorum ex Zelandia cohortibus duce Iacobo Balfurio, cum a tormentis a Mondragonio in aggere Mattiacos spectante directis infestarentur defensores, ipse acrem eruptionem fecit, et nisi aggerum hostilium angustiis et viarum difficultatibus prohibitus fuisset, etiam tormenta capere potuisse creditur. caesi ex hostibus circiter CCC. captus cuniculariorum praefectus, qui incolumis Lilloam perductus fuit, et indicatis cuniculis ab hoste suffossis impetum eorum auertit, ac fidam operam deinceps obsessis nauauit. inde tormentis res geri a regiis cepta; ruinaque edita, cum subtus eam praesidiarij cuniculos fodissent, impetus ab hoste factus, sed praefestinata eius, cui ignem mittendi negotium commissum erat, impatientia res exitu caruit. nam cum obsessi fugam simularent, et hostis instaret, antequam ad locum vsque cuniculo superpositum venissent, cuniculus ignem concepit, et XXV ex obsessis, qui nondum vltra locum insidiis destinatum fuga se receperant, neminem ex hostibus interfecit. tantum a tormentis grandioribus ij infestati, et tormenta etiam hostilia graue damnum acceperunt, confractis verberatione contraria rotis: inde mutata obsidionis ratio, et hostis vt libere exeundi et introeundi commoditatem obsessis adimeret, ex munitione nuper capta tormenta in portum dirigit, et cum ne hac quidem ratione proficere se multum sentiret, tormenta trans Colloani aggeris fossam comportari curat, animis multum ea translatione infractis, et Mondragonij seu segnitiem siue consiliorum fluctuationem incusantibus. quapropter Parmensis eam moram pertaesus eo venit, et lustrato loco, ac perspectis obsessorum rationibus, Telinij inprimis virtute et exemplo animos in dies sumentium,


page 634, image: s634

mature ab obsidione discessit, praemissis tormentis; tantum ad Lillo am Kouenteinam, Ordamum, et Blangarendi aggerem aliquot delectos reliquit, qui in iis se vallo munierunt. nusquam maiore tormentorum vi, quam ad Lilloam fulminatum, et praecipue ab obsessis, qui quadragies mille nitrati pulueris libras insumpsisse prohibentur, non irritis omnino ictibus, quippe plus bis mille hostibus in ea obsidione desideratis. magnam laudem non solum fortissimi, sed experti ducis iam tum in illa aetate, vel Hispanorum et Italorum iudicio, meruit Telinius. sed non diu solida hac laetitia frui potuit, tumultuante mox ob non soluta stipendia milite, et loco pulsis ipso Telinio, Pluketo, et aliis tribunis ac centurionibus; quae seditio tandem persoluto ab ordinibus aliquot mensium stipendio vtcunque pro tempore placata est. at Antuerpiani, qui viderent Parmensem in Scaldis aggeribus muniendis toto animo incumbere, eum de obsidenda vrbe cogitare certi, et ipsi de subsidiis vndique comparandis cogitare ceperunt, et ex consensu et auctoritate ordinum Brabantiae Griseum in Angliam mittunt, qui OIO IO duce Morgano, ac in Galliam, qui totidem Alemio Arelatensi strenuo et virtutis perspectae duce scriberet. Angli vt viciniores in tempore aduenerunt; Galli non item, in quibus colligendis longior mora fuit. conscripta interim ab Ordinibus XXC peditum signa, XVI equitum turmae, in quorum stipendium ingens collatio facta ab Atuaticis ciuitatibus, ita vt ditiores ciues et Arausionensis morte et munitionis Liefkenhoekae defensorum ignauia amissae casu territi, et nimium onus grauati vrbem rclinquere coacti sint; qui mox graui poena edicto sancita reuocantur. Parmensis munitis circa vrbem aggeribus Teneramundam, quae Flandriae vrbs est, situ quam arte munitiorem tendit, vbi sciebat et paucos praesidiarios esse, et magnam partem ob stipendij defectum militiam pertaesos: praeterea Io. Rihouium abesse, ad rem pecuniariam expediendam in Hollandiam profectum, relicto Montanio vicario. vallo iacto prope portam Bruxellensem mox fossae aquas alio deriuat; dein cataractis rupti, et amne obstructo per Carolum Mansfeldium, qui rei tormentariae praeerat, XVIII machinis muros quatit iuxta portam Alostensem, editaque ingenti ruina CXC pedes lata, et deriuata aqua, quod erat praecipuum vrbis robur ac praesidium, ad vetus propugnaculum verberatione illa semidirutum fit impetus ab Hispanis primum, dein a Gallo belgis, quod tandem a regiis post trium horarum certamen fuit captum, magno defensorum damno, qui partim inter certandum, partim post proelium, dum se nimis propere recipiunt, aquis hausti perierunt, maiore vtique numero, quam regij, ex quibus Petrus Pacensis castrorum praefectus, et Petrus Taxis exercitus curator desiderati sunt. capto propugnaculo restabant munitiones summa sollertia a Rihouio intus exstructae; sed aberat Rihouius, per cuius absentiam animus defendendi se obsessis defuit. itaque oppidanis, qui in occulto regiis partibus fauebant, annitentibus de deditionis condicionibus agi ceptum, ac postridie tandem conuenit, exoluta LX florenorum OIO multa. fides pactis constitit, nisi quod duo concionatores aprehensi capite luerunt. ita Teneramunda XVI Kal. VIIbr. in manus Parmensis venit, septimo, postquam obsessa fuerat, die, quae ob situs commoditatem magnum ad vicinas ciuitates in potestatem redigendas momentum attulit. Herentalo praesidia deduxerant Antuerpiani, oppidanorum fidei oppido commisso: quod mox Nicolao comite Caesio, qui in eo captiuus occulta cum aliquot ciuibus consilia agitauerat, sollicitante, itidem Parmensi patuit, et praesidium accepit. inde Parmensi exercitum Grimbergam versus ducit, et propugnaculo iuxta Villebrocam occupato Viluordam tendit, quae et statim VII Eid. VIIbr. praefecti ignauia summo Antuerpianorum detrimento dedita est, quippe ita nauigatione inter Antuerpiam et Bruxellas interclusa quibus successibus infracti Gandenses alioqui a Vetteranae munitionis vicinae praesidiariis, quibus Oliuera praeerat, continuis excursionibus infestati, cum animos feroces paullatim deponere inciperent, qui regias partes in vrbe tuebantur, a Campaniaco captiuo instigati condiciones iamdudum a Parmensi


page 635, image: s635

propositas vrgent, et cum Antuerpianos in suo occupatos, Batauos obstinatis animis ad Zutfaniae obsidionem sedenteis ostenderent, nihilque praesidij in iis esse, tandem decimo post Viluordam deditam die Beuerae transigunt, his condicionibus, vt priuilegia antiqua et immunitates, quas ante hos tumultus habuerant, retinerent; rex antiquis iuribus ac vectigalibus frueretur; sacer ordo in pristinam bonorum possessionem restitueretur; Protestantium religioni addicti duobus annis in vrbe manere possent; quo tempore vis eorum conscientiae non afferretur, et eo exacto de facultatibus pro animi arbitrio statuere ipsis permittebatur. ob delicta a seditiosis non ciuibus sed extraneis in vrbe perpetrata VI ex eo numero arbitrio Parmensis puniendi dederentur. quibus tandem, vt clementiae regiae specimine ea re edito melius eos in posterum sperare iuberet, vitam largitus est. nihilominus Ant. Heimanus, et Lucas Maiartus syndicus vrbis, qui captiui attinebantur, supplicium veriti effictis clauibus reserato carceris ostio aufugerunt. Leuinus Meinkerus abiurata Protestantium confessione libertatem recuperauit; Pesterus, Barbianus, et Lanius grandi exsoluta pecunia se redemerunt. Campaniacius cum Gallo-belgarum praesidio vrbi praeficitur, arxque ante diruta continuo instauratur, cuius metu dilapsi statim optimates et opulentiores ciues in Batauiam et Zelandiam commigrarunt, vix media populi parte in vrbe remanente. dissidia ac partium studia et innatus tumultuandi ad quasuis leuissimas occasiones feruor in caussa fuisse creditur, vt vrbs potentissima nullis angustiis adhuc pressa, sed procul tantum agminibus cincta, ceterum fossis, vallis, loricis ac propugna culis ad stupendum terrorem egregie munita, in qua nihil ad victum, nihil ad apparatum bellicum deerat, in potestatem Hispanorum, quos tanto odio prius detestati fuerant, citra certamen deuenerit. Parmensis tota Flandria potitus excepta Ostenda, Slusis, et Neüsena munitione Beueram redit, et tormenta maiora Gandauo et aliis locis Melsam pagum Beuerae vicinum, comeatum item et annonam in arcem Beuerensem, materiamque et instrumenta nauibus fabricandis et ponti ad claudendum Scaldim construendo idonea in Calloae templum comportari imperat. IO C circiter fossores adhibiti, qui alueum foderent, per per quem amnis a Stakena IV fere milliaribus Calloam vsque deriuatus est de Parmae dictus nomine, eaque commoditate deinceps comeatus, armamentorum, ac rerum ceterarum ad obsidionem necessariarum facillima a Gandauo in castra subuectio fuit. secundum haec distributae copiae; maior pars exercitus Stabrocakae, qui pagus est in extrema Brabantia Flandriam versus sub Petro Ernesto comite Mansfeldio, qui secundas partes a Parmensi in exercitu tenebat, mansit. a Stabroeka haut longe agger in praedium Cauenstenium excurrit, et vltra pratis ac profundis vallibus interiectis Scaldim versus porrectus vasto Scaldis aggeri tandem coniungitur. heic Mondragonius munitionem forte struxerat, inter castra et fluuium quatuor ingentibus vallis excitatis, quibus minora iungebantur. inter ipsa quoque valla spatio medij milliaris sepes ac palos continua serie duxerat, eo consilio, vt nauigatio e Zelandia Antuerpiam transuerso illo Cauenstenij aggere impediretur. nam alioqui metus suberat, ne aggeribus Berenbrectae perfossis cum agri humiliores passim Stabroekam, Vilmeredonkam, et Orderenam vsque ad vrbem inundarentur, medio Lilloae propugnaculo; Zelanbi Antuerpiampossent appellere. qui vt hosti incommodarent, sub id Satfingae in Flandria aggerem ingentem exteriorem ac multos interiores euertunt, et aquas extra alueum ab Hulsta Beueram et Borchtam vsque inducunt; Doela tantum et aliquot Calloae aggeribus ab inundatione seruatis, qui ad Beueram vsque pertinebant. Parmensis etsi mersis passim agris, nihilominus inde occasione capta naueis planas Teneramunda per aggerem ruptum Borchtam aduehit, non citra periculum; quippe Santaldegondio insequente aliquandiu certatum fuit, in eoque conflictu Ioannes Cocus strenuus ordinum ductor occubuit. cum vero rursus ante ora Antuerpianorum praeternauigare periculosum existimaretur, non eo dem itinere,


page 636, image: s636

sed agros Calloae mersos in Scaldim reditum; neque tamen sine nouo conflictu, in quo itidem Petrus Bakerus nauis actuariae praefectus desideratus est. hoc iter per aquas vt impedirent Antuerpiani, ex consilio Telinij munitionem in extremo aggere perfosso Borcthae excitant, de eius nomine Telinianam dictam. haec VIIIbri mense acta; quo eodem Parmensis ponti ad obstruendum Scaldim instituto initium fecit, qui quamuis omnia ad eius constructionem necessaria affatim suppeterent, magna operum vi inchoatum vix assidua diligentia post septimum mensem consummari potuit. tanta autem de opere ac munitionibus fiducia Parmensis fuit, vt cum sub haec initia explorator in castris captus fuisset, eum ad se adductum et de vita metuentem per singula loca, vt ea diligenter inspiceret deduci, et ad se reuersum hostibus, quae vidisset, renunciare iusserit, et insuper suo nomine referre, Alexandro Farnesio constitutum esse, aut istic generose oppetere, aut istinc ad certissimam victoriam viam sibi parare. occupato in pontis structura Parmensi, diuersa parte Hoghenlous comes et Villersius exercitum circa Bergas ad Somam scribunt, et cum peditum cohortibus XXVI, equitum VII turmis Steenbergam inuadere nequicquam tentant. nam ita vallis ac propugnaculis vndique castra in Brabantia muniuerat Parmensis, vt neque vi neque astu ab vlla parte adiri posset? Tserartius Cauensteinij dominus, qui loci situm nouerat, ab initio conciuib. suis auctor fuerat, vt agger Cauenstenius perfoderetur, et in quadriuio, quo magno Scaldis aggeri iungitur, propugnaculum construeretur; quod laniis, qui his in locis praedia habebant, reclamantibus cum probari non poslet, perniciem postremo vrbi attulit. pro tempore vero tam salutare consilium adeo auctorem inuisum reddidict, vt quo vitae consuleret, contumeliis non ferendis victus ad Parmensem confugere necesse habuerit; cui tanto ad capiendam vrbem adiumento fuit, vt margrauiatus Antuerpiensis dignitate, quae inter Arausionensis titulos recensetur, ab ipso donari meruerit. inter haec Parmensis rusticorum propugnaculum, quod Antuerpiani in Brabantia munierant, capit; quo mox ab illis recepto aliud ex aduerso itidem rusticorum dictum struit. Austreuela dein, quod erat alterum Antuerpianorum munimentum, crematur, acri conflictu prius edito, in quo Gordonius Scotus et aliquot alij ex vrbanis caesi, inde ad auxilia accersenda vndique missi legati, ac praecipue in Galliam, vnde II OIO peditum duce Alenio frustra exspectabantur. sub id quidam ex ditioribus ac potentioribus vrbis ciuibus N. Liesfeltium Cancellarium de exitu veriti adeunt, et supplicem libellum L aut LX nomine e suo numero ordinum proceribus porrigendum ab ipso conscribi petunt, vt de pace agere cum Parmensi liceret; vnde ortus ingens tumultus, magnoque in periculo optimates illi versati sunt, plebis conuiciis excepti, vixque pecuniaria multa irrogata iis parcitum est. mox et edicto sancitum, vt cuncti vrbem se defensuros religiose iurarent, nec de pace clam aut seorsim a rep. agerent; qui secus facerent, capitis poena multarentur. magna erat Antuerpiae non solum animorum, sed rerum in reip. administratione confusio ac perturbatio, cum imperium, quod penes vnum aut paucos esse debuit, in plura collegia atque adeo plebem studiis consiliis ac factionibus diuisum esset; vnde continuae contentiones et dissidentes de rep. sententiae, ita vt in commune nihil in tempore decerni aut constitui posset, magistratu et ipso Santaldegondio consule, quem plerique obseruabant, frustra surdos monentibus, et omnia summa, vt insanienteis ad bonam mentem reducerent, impigre facientibus. cum vero ille crebro missis in Zelandiam nunciis ostenderet, magnas hiemis proximae commoditates esse propter noctium obscuritatem, ventorum validam vim, ac procellarum ad hostem infestandum violentiam, quas ne elabi inutiliter sinerent, enixe rogabat, minime tamen auditus est, cum alij certiori maiorique auxilio opus esse dicerent, nec quae Antuerpiani peterent, a rei naualis peritis probari causarentur. itaque Santaldegondius ad Ordines Telinium ipsum ablegat, qui coram eos de statu rerum certius edo ceret. is et virtute praestans et supra annos futuri prouidus, sic censebat, Cauenstenium aggerem, nisi mature ab obsessis


page 637, image: s637

oppugnaretur, vrbi extremum exitium allaturum, itaque saepius institerat, vt Ordines vel exiguis copiis obuiam ingentibus conatibus irent, et si quidem milites suos periculis nollent obiicere, saltem aliquos mitterent, qui simulata ac leui impressione praesidium Ordamense perterrefacerent, dum Lilloani praesidiarij interea serio Cauenstenium aggerem inuaderent. verum Telinius, qui studio rei promouendae infra dignitatem id muneris susceperat, vt ipse Ordines conueniret, in itinere, dum vnico nauigio actuario veheretur, a Gaspare Roblesio Billio circumuentus ac captus fuit, et inde Gandauum ductus, ac postea arce Tornacensi inclusus diuturnam ac molestam sub Hispanorum iugo seruitutem seruiuit. tam strenuo duce amoto ordinum res iam confusae in peius, deinceps semper inclinarunt. nam frustra post eum missus Proppus militiae praefectus, qui nihil ab Ordinibus impetrare potuit. nec proinde Antuerpiani se deserunt, nam dum pons strui inciperet, naui actuaria, pontonibus, ac cimbis armatis eum oppugnant, et III naueis planas hosti eripiunt, militibus, qui in iis reperti sunt, interfectis; quod idem cum maiore nauium vi tentare aggressus esset Santaldegondius, nautae iam familiari omnibus iussa ducum interpretandi et imperia detrectandi exemplo naueis conscendere recusarunt. nec interea a nauigatione cessabatur, sed plerumque perruptis regiorum stationibus huc illuc comeabatur. nam VII Eid. VIIIbreis, et XVI Kal. Xbr. naues CL ac rursus VIII Kal. Ianuar. CLXX praeternauigarunt, quarum quaedam captae, quaedam tormentis quassatae sunt. sed postquam compertum est quasdam comeatu et aliis rebus bello necessariis onustas in hostium potestatem venisse, et mox a Parmensi ad munimenta tuenda instructas fuisse, edicto prohibitum est, ne vllae nisi numero idoneo ad hosti resistendum hoc iter postea susciperent, et ita per hiemem plerunque praetermissae bene rei gerendae occasiones, spatio pontis construendi interea Parmensi concesso. ex ea occasione cum plebs in Terlonum maris praefectum exacerbata esset, ipse a Zelandis capitur, et grauissimorum criminum postulatur; neque tamen post longum carcerem aut testibus aut indiciis conuinci potuit: tandemque reginae Anglorum interuentu libertati restitutus fuit, sed non pristinae dignitati, quae in Iustinum Nassouium naturalem Arausionensis F. collata est. eousque et vaesaniae plebs in vrbe prouecta est, vt ex quorundam imperitorum consilio repugnante nequicquam magistratu machinam quandam vastae molis fabricare aggressa sit, cui tormenta muralia, armamenta, et magnam hominum multitu dinem imposuit: ea connexa trabium compago constabat vndique lorica XIII pedes lata ex foeno et stramine contortis instar valli munita, et tanquam arx ad globorum ictus impenetrabilis propugnacula amni vicina ipsumque pontem disturbatura credebatur ab id finis belli vulgo dicta: et qui secus sentiebat, tanquam suspectus habebatur. nec videbant homines rerum ignari, quo maior machinae firmitas esset, eo minus illam ad nauarchorum nutus dirigi posse, et proinde omnino inutilem ad certamina futuram. opus tandem insanis sumptibus constructum ob vastitatem et pondus nimium non solum inutile, sicuti saniores monuerant, sed etiam damnosum fuit. nam cum in fundum demersa haereret ratis, ab hoste tandem occupata est. licentiae plebeiae exemplo grassante, paullatim et militaris disciplina labefactari cepit, moxque crebrae inter milites et nautas ortae seditiones. Anglicana legio, cui cum summo imperio Morganus praeerat, ab ipsis praefectis Richardo, Laeo et Pouelo instigata, cum importunius stipendium flagitaret, militaria munia omnino obire recusauit, ac postremo diploma tuti in patriam per Flandriam reditûs a Parmensi petiit; cumque repraesentatis XX OIO florenorum et fide interposita aeris alieni, quod ab ipsis debebatur, exsoluendi Hoghenlous, ne ad hostem transirent, eos per Bergas ad Somam in Angliam transuehendi onus suscepisset, seditiosi homines condicionem accipere noluerunt, tandemque detecta conspiratio fuit praefectorum qui seditioni occasionem dederant, et Richardus ipse Morgani iussu ob id capite luit. inter haec prospectum annonae, et leges de ea constitutae; et Fridericus Iambelius Mantuanus;


page 638, image: s638

qui ducta in Belgio vxore et liberis susceptis complurium annorum domicilium Antuerpiae contraxerat, in consilium iam tum adhibitus rationem proposuit frumenti a vicinis commodo pretio emendi et ita inter ciueis diuidendi, vt cum impensae ex aerario publico luerentur, magnum leuamentum inde plebs sentiret. interea Parmensis, qui vrbanos motus et dissidentium animorum aestus minime ignoraret, dum opus inchoatum semper procederet, tempus verbis ducendum ratus ad Antuerpianos ex castris Stabroekae Eid. IXbr. scribit, culpaque praeteritorum in Arausionensem et Ducem, qui Arausionensis factione ab Ordinibus male consultis accersitus sit, reiecta, iusto Dei iudicio factum dicit, vt vterque eodem fere tempore vita priuatus sit, vt hinc et de prouinciarum imbecillitate et contra de Philippi potentia ac diuinini patrocinij gratia constet. tempus proinde venisse, vt se respiciant, et aequas condiciones mature amplectantur; se bene affecto semper erga ipsos animo fuisse, quippe Belgio oriundum et semper beniuolos erga se Belgas a prima adolescentia expertum; ea mente se literis condiciones saepius praescripsisse; verum eas maligne a quietis publicae hostibus hactenus suppressas nunc denuo retractare voluisse, atque orare et obtestari, vt vxorum liberorumque rationem habeant, ac sui aliquando misereantur: oculos mentis in illud tempus reiiciant, quo dum obedientes legitimo principi suo erant, omni bonorum copia, et tranquillitate tantopere expetita beati fruebantur; contra nunc intueantur, in quas calamitates se induerint, ex quo eiusdem imperium excusserint. tandem ex errore in viam redeant, et clementiae regis se subiiciant, qui obliuionem praeteritorum sancire, et aequis condicionibus eos in gratiam recipere paratus sit. ad hanc reconciliationem ipse operam suam vltro defert; non quod de felici armorum suorum successu desperet, sed quod eos saluos cum rege reconciliari, quam de victis triumphare malit. ad haec decimo post die respondent Antuerpiani, et gratias pro tam bene affecto erga ipsos animo agunt; ceterum quod ad horum motuum originem, non eam satis S. C. perspectam dicunt. nam caussas tanti mali ab eorum seu ambitione siue malignitate repetendas, qui legitimo principi suo auctores fuerint, vt contra prouinciarum iura, statuta, libertates, priuilegia et immunitates falsarum inquisitionum, cognitionum, ac denunciationum praetextu in Belgas, qui fidem semper maiestati regiae antea religiosissime seruassent, inaudito crudelitatis genere saeuiretur per proscriptiones, exilia, supplicia; ac postremo etiam conscientiis vis inferretur; iura diuina humanaque confunderentur, et contra pactiones, edicta, constitutiones ab illustrissima parente ipsius Margarita factas libertas, dignitas, auctoritas cum vita plerunque non tantum plebeis verum etiam primariis prouinciarum praefectis, proceribus, ac nobilibus adempta sit, violatis publice legibus, et collegiis ac vniuersitatibus per noua iura ab Hispanis allata euersis; praeterea magistratibus munere suo iniuriose summotis, et nouis hominibus in eorum locum suffectis. Belgas iis iniuriis, quas sub Albani tyrannide et eius successoribus tot annos pertulerint, victos, inuitis animis, non sponte et petulanter, sicuti calumniose ipsis improperatur, arma sumpsisse, proinde horum motuum caussam in Arausionensem minime reiiciendam, qui cum vt priuatae tutelae consuleret in Germaniam initio confugisset, in has prouincias, non nisi rogatu ordinum, antistitum, nobilium ac ciuitatum rediit, neque quidquam auctoritatis nisi vltro ab omnibus delatae sibi sumpsit: ita extrema et ineuitabili necessitate coactos Belgas ad arma, quod minime, si vita, conscientia ac libertate salua licuisset, voluissent, ac aegre deuenisse. haec vt apud se C. S. pro prudentia et aequitate sua perpendat, maximopere orare, interimque gratias pro tam beneuola voluntate ipsi agere, qui virtutis suae tot experimentis periculo facto, quam et ipsi maiorem quam vllorum decessorum suorum senserint, tam obuia nihilominus humanitate pacis condiciones offerat, ad quam firmandam vltro operam suam polliceatur. nec vero dubitare, si in potestate sua sit, remedia malo inueterato necessaria adhibere, quin facile conueniri possit. ea autem quae sint minime ipsum


page 639, image: s639

ignorare, nimirum illa ipsa, quae sapientissimi et aequissimi princeps Carolus V, Ferdinandus I, et Maximilianus II Caesares in imperio, Rex Franciae, et Poloniae in ditionibus suis ad quietem constituendam adhibuerint, subditis suis libertate permissa religionis, cuius rationem coram aequis iudicibus non suspectis aut omnino aduersariis in liberis ac legitimis Synodis reddere tenerentur. verum cum ex pluribus regiis mandatis ac testimoniis didicerint, minime id in S. C. potestate esse, de religione quidquam statuere, quinimo Philippum ipsum Hispaniensi inquisitioni et Pontificis imperio tam arctis nodis obligatum esse, vt quod Itali multi principes, et ipse Iudaeis permittit, id Christianis suis subditis indulgere non possit, via conciliationis desperata bello hoc funestissimo, quod ipsi agnoscant, se implicuisse, quod defensionis necessitate inchoatum, nunc ob eandem necessitatem continuare cogantur, quo se a vi et intolerandi iugi seueritate tueantur. huius vero belli exitum fuisse, vt post tot condiciones a se Philippo oblatas, toties per vicinorum principum intercessionem XX abhinc annis frustra tentatam conciliationem, abiecta omni gratiae ab Hispanis impetrandae spe ad externorum principum patrocinium confugere coacti fuerint; cumque viderent, qua moderatione rex Franciae erga suos in religionis caussa vtatur, omneis foederatas prouincias communi et concordi decreto, quod S. C. celatum nolunt, decreuisse eius se patrocinio subiicere, eaque de re cum ipso iam egisse; regiam autem maiestatem admodum clementer respondisse, et auxilij expetiti spem fecisse, eoque perductum negotium, vt regi Christianissimo sollemni pactione obligati sint, nec sibi integrum esse qualecunque aliud foedus pactis cum eo conuentis contrarium inire; et si contra faciant ab omnibus merito leuitatis et ingratitudinis insimulatum iri. praeterea cum vnicum tantum totius Belgij membrum sint, nihil se contra vniuersorumconsensum tentare aut condiciones vllas accipere, nisi petita a foederatis ciuitatibus ipsoque rege Christianiss. venia posse. proinde rogare has excusationes boni consulat, neque moleste ferat, si antequam cum eo agant, S. C. literas ad foederatas prouincias primum, et deinde ex earum voluntate ad regem Christianiss. mittant, qui ipsorum preces passim alibi cum ignominia ac contumelia reiectas exaudire sit dignatus, quique proinde ipsos, si quidquam sine eius consensu ea in re faciant, tanquam impostores et ingratos merito culpare possit. hoc accepto responso Parmensis minime quieuit, sed rursus IV Eid. Xbr. replicat, praefatusque gratum sibi esse, quod de se tam magnifice sentiant, monet, ne priuatum periculum suum, quod instet, cum vniuersorum caussa, quae procul a periculo sit, coniungant; eorumve consensum exspectent, qui dum obstinatum animi propositum tueantur, parum alienis damnis commouentur. auxilia a rege Franciae frustra exspectari, qui pacem firmam ac sinceram cum Philippo colat, quemque verosimile non fiat, tam iniustam caussam aduersus potentissimum principem ac sibi foederatum defensurum. de capite religionis, quod vnum tanquam caussae suae fundamentum statuant, se disputare nolle, quippe in theologicis studiis minime versatum: ceterum hoc se certo scire, nequaquam aut verbis aut exemplo Christi posse probari aut demonstrari, licere salua conscientia conrta legitimum principem religionis caussa arma sumere, incendia moliri, furari, praedas agere, aggeres rumpere, patriam submergere, omnia denique miserandum in modum miscere ac deuastare. postremo addebat protestationem, qua sanguinolenti adeo belli ex ea rebellione secuturi ac vastationis prouinciarum culpam ac piaculum in eorum, qui pacem nollent, capita reiiciebat. has Parmensis literas Calloae datas Antuerpiani ad ordines Hollandiae mittunt, vt inde ad regem in Galliam perferrentur, neque aliud praeterea ad Parmensem responsum dederunt, veriti, ne ex ea frequentium literarum hinc inde tumultus in vrbe exoriretur. sparsa foederis cum rege initi fama Parmensis, dum contrarium in Gallia vrgeret, vt interea tantisper moram negotio interponeret, Malroium ad Batauiae ordines mittendum curat, qui nomine Coloniensis ac


page 640, image: s640

Treuirensis antistitum VII virorum eos moneret hortareturque, vt a consilio Gallici patrocinij implorandi desisterent, alioqui fore, vt Germani principes tantam domui Austriacae et origine et foedere arctis adeo cum Imperio vinculis coniunctae factam iniuriam non negligant. parum monita seu Parmensis siue VII virorum a Parmensi suscitatorum aduersus odium Hispanorum apud Ordines valuerunt, qui inter haec de patrocinio alicuius praepotentis principis implorando post Ducis mortem serio consultabant. in ea deliberatione fluctuantibus occurrebat inde rex Christianissimus, inde Serenissima Anglorum regina, quibus aeque inuisum et suspectum Hispanorum nomen erat, quippe cum uterque post reconciliationem infestissimos hostes Hispanos ad portas habiturus esset; sed ipsi sibi inuicem suspecti erant. nam rex veterem hostem Belgij accessione Galliae imminentem reformidabat, et Angli nostros Belgij potenteis minus aequos foederi, quod Angliae cum Burgundica domo intercedit, atque adeo commercio futuros verebantur. hoc negotium pro Rege Ordinibusque procurabat Rochus Sorberius Prunaeus homo bonus et pacis publicae ac Gallici nominis studiosus, qui Duci a consiliis arcanis fuerat, sed minus ingenio et gratia in aula validus, vbi principe priuatis affectibus intento, vt quisque plus gratia valebat, ita priuatis commodis studebat, neglecta reip. cura. et sane luminibus illis Galliae, de quibus dixi, Paullo Foxio et Pibracio extinctis, et ceteris, qui extra factiones positi generosi consilij auctores Regi esse poterant, aula exactis, nemo fere erat, qui vel mali impendentis, vel occasionis amplificandi imperij captandae, quae duo in hoc negotio vertebantur, Regem admonere vellet aut auderet. multi contra vel probroso Hispanae potentiae metu vel occulto fauore Regem natura segnem et securum ab eo consilio non tam dehortabantur, quam iniectis difficultatibus tempus terentes remorabantur, et ita rei gerendae opportunitatem turpi praeuaricatione elabi sinebant. hi tamen odio Anglorum, quos si condiciones oblatas Rex recusaret, Belgij patrocinium suscepturos non ignorabant, foedissima dissimulatione in hoc negotio versabantur, cum spem omnino non adimerent Belgis, vt rex patrocinium eorum susciperet, et in occulto Philippi ministros monerent, quod Belgis aureis praeberet, non serio facere regem, sed vt eos a foedere cum Anglis iungendo auerteret, et per auxiliorum spem mora interiecta tantisper eorum conatus retardaret, dum poenitentia subeunte cum Philippo reconciliarentur. quae non tanquam vere dicta interpreta bantur Hispani natura suspicaces, sed pro metûs confessione accipiebant, quasi Galli aperte Hispanis bellum inferre non auderent; sicque eam ob caussam iudicabant occasione tam pulcra a fortuna oblata nequaquam eos bene vsuros. quod illis concepto ex eo nostri contemptu non solum maiora aduersus Regem audendi, sed etiam tentandi animos fecit. his accedebat, quod regina parens, quae impotentia muliebri ereptam sibi pristinam auctoritatem indignissime ferebat, cum eam quauis ratione vel cum regni pernicie recuperare cuperet, motus internos, quam externa arma malebat, sicque disserebat; in bello externo summam potestatem penes belli duces esse; in motibus autem ciuilibus, quod iam totos XX annos fecisset, rerum arbitrium se sumpturam. itaque a bello contra Hispanos abhorrebat, et cum filio Francisco nuper amisso res Belgarum promouendi desiderium euanuerat. iamque vasti animi femina, quae Regem ex numerosa prole solum superesse maerebat orbum et sine spe successionis, spes de regni successione intempestiua meditatione anticipabat. nam Nauarrus proximus regni heres non solum nullos ex Margarita liberos habebat, sed et ab ea diuerterat; diuortioque caussam ipse Rex praebuerat, qui sororem ante annum ob alias caussas sibi inuisam ignominiose aula exegerat, et ad maritum tanta iniuria adfectam remiserat; quam cum ille recipere nollet, nisi prius se purgasset, alio qui iniuriam sibi non vxori factam se interpretaturum, Rex partes suas interposuit, et culpam pxaecipiti ira admissam emendaturus Pomponium Belleureum ad eum legat, qui tamen nihil


page 641, image: s641

a Nauarro impetrare potuit. his mota regina alieno a Nauarro erat animo, et vt orbitatem suam vel contra regni leges solaretur, de Claudiae alterius filiae, quae Carolo Lotaringiae duci nupserat, liberis ad spem regni euehen dis intra se cogitabat, eoque magis Guisianis, alioqui olim sibi ob ambitionem suspectis, in praesens fauebat, quod eorum ope spes iniquas de nepotibus, quorum Guisiani gentiles erant, conceptas non parum iuuari posse speraret. itaque quae cottidie de molitionibus Guisianorum et popularibus motibus passim eorum instigatu per ciuitates excitatis, de occultis item cum externis principibus consiliis ad regem afferebantur, ipsa artificiose eleuabat, et primarij consiliarij, qui tunc in aula erant, vt reginae gratificarentur, ea flagitiose dissimulabant. ita fiebat vt negotium de foedere Belgico lente et segniter in aula procederet. aemulatione tamen Anglorum potius, quam Hispanorum odio fiebat, vt qui circa Regem erant condiciones Belgarum aperte non reiicerent, sed rem in longum extrahendo sensim eluderent. Prunaeus nihilominus, qui vltro citroque comeabat, speciosiora veris ad Ordines a Rege semper afferebat, quasi de re Belgica magis, quam erat, sollicito. haec secreta Anglos minime latebant, qui et ambitioni suae blandientes falso sibi persuadebant, Belgas ob veteres cum Gallis inimicitias et recentem casûs Antuerpiani memoriam, quam ad Gallici nominis infamiam crebris sermonibus vsurpabant, potius se Elisabethae, quam regis Christianissimi fidei permissuros, eoque duriores se in condicionibus dandis et accipiendis praebebant, cum contra aequissimas Prunaeus Regis nomine proponeret. nam vrbes et arces sibi securitatis caussa tradi petebant, ita vt Belgae, si assentirentur, non vindicari in libertatem, cuius caussa bellum ab initio susceptum fuerat, et tunc patrocinium alicuius principis quaerebatur, sed in seruitutem priori haut multum absimilem abduci sibi viderentur. itaque sic prudentiores inter eos disserebant, Anglorum mari dissitorum superbam semper dominationem fuisse, ob idque Gallia olim pulsos, et nunc in Hibernia intolerandum eorum iugum bello irreconciliabili caussam obtendi. tum et hoc videndum esse, Elisabetha extincta regnum legitima successione ad Mariam Scotorum reginam captiuam deuolui, quae cum Catholicae religioni addicta sit, vt pacem habeat, Catholico regi quin olim Belgium restituat, minime dubium relinqui. nec maiorem in Iacobo Scotorum rege Mariae filio praesidij fiduciam; quippe qui amicitia tanti principis ad nouum regnum olim firmandum opus habiturus sit. contra apud Gallos omnia esse, quae in Anglis desiderentur; ad summittenda auxilia maiorem opportunitatem, regis clementissimi aequitatem, et certam successionem. nam eo sublato ad regnum ordine vocari Nauarrum fortissimum et aequissimum principem, eique religioni, pro qua pugnant, addictum. his rationibus a prouinciis, ciuitatibus, ac conuentibus varie discussis, tandem contra Anglorum spem, certe praeter Regis exspectationem, et suorum voluntatem Ordinibus placuit, vt Belgium regno Galliae summitteretur, condicionibus, quam fieri posset, commodissimis, idque absolute fieret, absque vllis in futurum pactionibus secretis, quas literas reuersaleis vulgo vocant, quod in Zelandiae et Hollandiae traditione Arausionensi ante XII annos oblata, a qua ille se tunc modeste excusauit, et nuper foedere Burdigalensi cum Andium Duce inito, factum fuerat; quod tumultûs Antuerpiani, aliarumque in Belgij ciuitates machinationum caussam fuisse plerique existimabant. igitur post longas deliberationes et procrastinationes decreta ad Regem legatio, cui obeundae a Brabantiae ordinibus delecti Orscotus, Io. Iunius I. C. Quintinus Tafinus Pratensis; Geldriae nomine Oienus, Egelbertus Leoninus Longolius prouinciae Cancellarius; ab Hollandiae ordinibus Arnoldus Dorpeus Maesdamius; a Frisiae Volgarus Feisma, Hesselius Aysma praeses; ab Vltraiecti N. Meinerus, et Rengerus; ab Zelandiae Iacobus Valkius Goesae fyndicus; a Flandriae, quanquam ab hostib. fere occupatae, Natalis Charonius Sconuallius; a Bruxellis denique magna tunc angustia pressis Arsentius amanuensis; quibus


page 642, image: s642

a singulis prouinciis nominatis ordines generales addiderunt Mouillerium. legationis princeps eodem decreto Petrus Melodunus Espinoi princeps marchionis Risborgij Ordinum caussae adeo infesti frater, qui aegre ferens Cimaci principem sibi in Flandriae praefectura praelatum, Ducem e Belgio in Galliam abeuntem secutus larem apud nos fixerat, ducta etiam vxore ex Momorantiorum Bursiorum familia, ex qua liberos suscepit. hi acceptis ab Ordinib. mandatis ineunte Ianuario proximo Briela soluunt octo nauibus praesidiariis egregie instructis magno comitatu, eodemque mense incolumes in Galliam appulerunt. hospitium venientibus Siluanecti assignatum X ab vrbe leucis, vbi manerent, et regem venturum opperirentur, iam tum eo facto praepostera eorum, qui circa regem erant, prudentia, expressa metûs confessione, qui a negotio, quod non nisi aperte tractari et publica declaratione recte confici poterat, abesse debuit. legatorum aduentus pauido silentio potius, quam publica laetitia exceptus sanioribus in caussa fuisse creditur, vt coniuratio iampridem ab Hispanis in regno inita maiore vi ac audacia ad foedus illud disturbandum eruperit, emissariis illorum fortasse impetum inhibituris, si ignauia aut discordia suorum rex minime retardatus maiores animos in tam pulcra occasione obuiis vlnis amplectenda prae se tulisset. Fuit et hic annus clarorum virorum morte funestus quorum princeps commemorandus venit Paullus Foxius Ioannis Carmanij comitis F. archiepiscopus Tolosanus saepius a me honorifice, sicuti par fuit, appellatus, olim in Parisiensi Curia Senator, postea Anglicana et Veneta, dein et aliis legationibus summa cum prudentiae laude felicissime defunctus, vltimis Henrici II temporibus in illa tot innocentum virorum calamitate inuolutus, sed mox absolutus ac dignitati pristinae restitutus, sicuti suo loco diximus; ex eo tamen Pontifici cum suspectus esset, vix tandem ei innocentiam suam assiduo obsequio approbauit, et cum oratorem regium Romae ageret, inter sacra morbo repentino correptus optime meritam de patria et rege animam Deo exeunte Maio reddidit aetatis anno LVI. defuncto ad B. Ludouici magna pompa parentatum fuit IV Kal. Iun. et M. Antonius Muretus, magnum non solum Galliae nostrae, sed ipsius Romae lumen, qui viuum coluerat, mortuum habita publice oratione laudauit. Foxium secutus est Vidus Faber Pibracius Senatus Parisiensis praeses VI Kal. Iun. viuis exemptus paucis ante Brabantinum, cuius Cancellarius erat, diebus, elegantia et amoenitate ingenij, quod ingenuis artibus a pueritia gnauiter non solum tinxerat, sed plane imbuerat, et exquisita Latine loquendi ac scribendi peritia, quam sub Petro Bunello imbiberat, clarus; ad quam etiam versus Gallicos pangendi raram felicitatem adiunxerat, tota vita maximis negotiis domi et extra regnum exercitatus, ac praecipue cum Arnoldo Ferrerio comes concilij Tridentini celebrationi interfuit, et Henricum regem in Poloniam melioribus quam rediit auspiciis euntem comitatus est. tandem is haut paullo Foxio aetate minor morbo ex maerore, vt par erat, ex praua reipub. administratione, ac Antuerpiano casu contracto diu conflictatus Lutetiae inter Arnoldi Casanouae fratris et amicorum amplexus obiit, in Augustinianorum proximo coenobio sepultus. Foxium et Fabrum optimos viros et Gallici nominis studiosissimos eodem mense quanquam longe dissitis locis amisisse cum reip. nostrae luctuosum fuit, tum mihi inprimis, qui eorum amicitia semper familiarissime vsus sum, et quibus secundum parentes plurimum debebam nam me ambo praecipuo amore ac tanquam filium prosecuti sunt, et quicquid doctrina ac rerum vsu valeo, si quid valeo, id vtrique libentissime acceptum fero, idque pro non ingrati animi monumento apud posteritatem testatum volo. Vido morienti, cum me saepius requisiuisset, quominus assidere potuerim, grauissima tertiana, qua tunc vexabar, prohibitus fui, qua et effectum, vt chartae eius, quas fidei meae committere decreuerat, huc illuc disiectae magno rei literariae damno perierint. apud nos et pridie Eid. VIIbr. optime meritam de re Christiana ac literaria animam Deo reddidit Durocortori Remorum Gentianus Heruetus Oliueti pago iuxta Aurelianum natus anno S. OIO CCCCXCIX,


page 643, image: s643

qui a puero optimis artibus et vtriusque linguae cognitione instructus primum tirocinium fecit in erudiendo Claudio Albaspineo, qui postea vnus e IV viris ab epistolis secretis Francisco I, Henrico II, Francisco II, et Carolo IX fuit. inde Lutetiam profectus Eduardo Lupseto Anglo in excudendo Galeno a Thoma Linacro Latine verso desudanti operam addixit, eumque in Angliam redeuntem secutus, Arturo Polo institueudo a Sarisberiensi matre appositus est; et postea a Reginaldo Polo cardinali communis matris permissu in Italiam euocatus est, vt Graecis auctoribus in Latinam linguam vertendis operam daret, vbi ille in tanti viri familia, quae virtutum et omnis ciuilis cultûs veluti officina erat, diu fuit, Polo ipsi carissimus, et summorum in Italia virorum amicitiam ob raram eruditionem et morum suauitatem promeritus. deinde in patriam rediit et in Burdigalensi gymnasio tota tunc Gallia celeberrimo publice praelegendo industriam exercuit; rursusque in Italiam profectus a Polo munificentissimo patrono in clientelam Marcello Ceruino, qui postea summus Pontifex fuit, id enixe postulanti datus est, vbi et multa illius siue hortatu seu iussu e Patribus Graecis in Latinum transtulit, Marcellum ipsum ad Concilium secutus, in quo etiam plerasque orationes habuit, et inter eas eruditissimam ac commen datissimam pro honestate matrimoniorum, quae sanctionibus contra clandestina coniugia postea factis occasionem praebuisse creditur. sacris dein initiatus Ioannis Hangesti Nouiodunensis episcopi primum, dein Ioannis Moruillerij Aurelianensis vicarius sacris ad populum concionibus vacauit, et Carolum cardinalem Lotaringum ad Concilium Tridentinum proficiscentem postremo secutus est, ab eoque in sacri collegij Remensis sodalitium cooptatus, quod reliquum fuit, in studiis assiduus exegit. huius vita longa et nunquam otiosa meruit, vt ei longiore elogio parentarem. extremo demum anno duo magna collegij Cardinalium lumina extincta sunt Carolus Borromaeus Gilberti Aronae comitis et Margaritae Medicinae Pij IV sororis F. qui admodum iuuenis cum auunculi fortuna creuit, et in collegium Cardinalium cooptatus ac amplissimis sacerdotiis auctus cum summae rerum in altissimo orbis theatro praeesset, praematura Friderici fratris morte condicionis suae mature admonitus sacris illis diuitiis quamprimum raro modestiae exemplo renunciauit, et ad ecclesiam Mediolanensem, cui praefectus fuerat, superstite et multum reclamante auunculo se contulit, et optimi Pastoris officio defungens oueis suas ab eo tempore verbo Dominico et vitae sanctimonia insigni exemplo pauit, in munere suo assiduus, contemptu rerum humanarum, diuinarum desiderio, humilitate, continua corporis castigatione, caritate in omneis, indesinentibus per preces cum Deo colloquiis supra humanae infirmitatis modum positus, nonnunquam nimia vitae austeritate in increpationibus acerbior, vt cum a Farinata percussore petitus est, sicuti suo loco diximus, quae et ei supremum vitas diem accelerasse creditur; nam XLVI anno aetatis decessit III Non. IXbr. Mediolani humili sepulero, quod sibi parauerat, conditus. mortuum laudauit elegantissima oratione Franciscus Panigarola Astensis episcopus. vitam eius descripsere singularibus libris Augustinus Valerius cardinalis episcopus Veronensis summus Borromaei virtutum imitator; Carolus a Basilica Petri; et Carolus Biscapus. annum clausit mors Ioannis Francisci Commendoni Venetiis nati, qui in dispari vitae ratione, quippe summis negotiis et maxime insignibus legationibus passim a nobis commemoratus et felicissime obitis exercitatus, summam prudentiae et acuti ingenij sollertiae laudem meruit, vt quantum Borromaeus raris pietatis nostro aeuo inauditae exemplis, tantum ille ciuilis sapientiae gloria amplissimum Cardinalium collegium illustrasse credatur. tandem tot pro rep. Christiana laboribus defunctus Patauium haut longe aloco natali concessit, et VII Kal. Ianuar. Peruigiliae malo diu vexatus ad Deum migrauit, cum aetatis annum LXI exegisset. paullo ante vitam in morte commutauit Franciscus Turrianus, XI Kal. Xbr. vico Errera in dioecesi Valentina Hispaniae natus, vir in theologica antiquitate et linguae Graecae et Hebraeae peritia clarus,


page 644, image: s644

cuius quo plura eruditi ingenij momenta exstat, eo pauciora mihi de ipso dicenda sunt. post multa tum a se, tum ex antiquis Patribus Graecis edita iam senior Iesuitico sodalitio nomen dedit, et in Germaniam profectus, Ingolstadij multa etiam commentatus est, ac contra Ant. Saduelem praecipue stilum exercuit; denique Romam reuocatus in schola lesuitica octogenario paullo minor defecit. his annumerabo par hominum, qui rem literariam summopere iuuerunt. prior occurrit Huldricus Fuggerus Augusta Vindelicorum natus, et gente inter Germanos clara notus, Paulli III olim cubicularius, et postea Protestantium doctrinam amplexus, qui veterum scriptis liberali sumptu comparandis et euulgandis intentus, eaque in re Henrici Scrimgeri et doctissimi typographi Henrici Stephani industria vsus, cum rem domesticam negligere a gentilibus argueretur, patrimonij auiti amplissimi administratione deiectus est, vnde maerore contracto in melancholiae morbum incidit, quo fere tota vita conflictatus est. apud Fridericum III Palatinum VII virum Heidelbergae receptum sibi delegerat, cui et bibliothecam fidam exilij sui comitem moriens legauit. XVIII Kal Vtil. Anno aetatis LVIII. hunc praecessit vno die, cum LIII annos exegisset, loannes Sambucus Tirnauia in Pannonia natus, et Viennae placide mortuus, professione medicus, cuius ea fuit in veteribus libris colligendis diligentia, liberalitas in publicandis, vt principibus viris, qui hac re laudem consecuti sunt, quamuis in dispari fortuna aequari debeat, quod Nonus Dionysiacon [transcriber: in the print with a Greek letter: Dionysiac w= n] scriptor, Aristaenetus, Eunapius, Hesychius Illustrius, alij eius beneficio editi abunde testantur, alioqui aliena quam sua industria clarior. eodem mense Ianus Gulielmius adolescens cultissimiingenij Lubeca natus, Auarici Biturigum, quo ad magnum Cuiacium audiendum profectus fuerat, contracto ex nimiis caloribus morbo vix salutata vrbe decessit, cum nondum XXX vitae annum attigisset; eo magis deploranda morte, quod multa, et inter ea nouam Ciceronis operum ad M. S. exemplaria diligentissime collatorum et amplius sexcentis clausulis suppletorum editionem paratam haberet, quam et ego vidi, hactenus magna rei literariae iactura aut disperditam aut suppressam. cuius familiaritate dum Lutetiae esset, diu magna cum animi oblectatione vsus, hoc vere profiteri possum, me semper ab amicissimi iuuenis colloquio meliorem ac doctiorem discessisse, tanta erat in eo morum probitas, tantum in literis iudicium, tanta in sermocinando suauitas, vt alium vix meminerim, multos autem audiui, qui Latine simili cum facilitate et puritate loqueretur; vt omittam raram in poetica felicitatem, siue Graeca verteret, siue versus ex ingenio faceret. amicitiam non tam aetatis similitudine, quam studiorum consensione contractam immatura mors diremit, non tamen omnino soluit, cuius hoc qualecunque monumentum ad posteritatem extare volui.

[Gap desc: index]