11/2007 Reinhard Gruhl
text typed (without the marginalia) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization (but note: OIO = 1000 [!], IO = 500 [!], IO C = 600, OIO OIO = 2000; III OIO = 3000; OOIOO = 10000, etc.)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

IAC. AVGVSTI THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS TOMVS SECVNDVS. [Gap desc: illustration] PARISIIS, Apud AMBROSIVM et HIERONYMVM DROVART, sub scuto Solari via Iacobaea. M. DC VI. CVM PRIVILEGIO REGIS.



image: as002

[Gap desc: lib. XXVII. etc.]

page 444, image: s444

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXII.

MAIO exeunte legati Caesarei, quos ad inducias anno quoque octauo renouandas Constantinopolim superiore anno ablegatos diximus, vna cum Ebraimo oratore Turcico aliis de caussis ad Caesarem misso, Viennam prid. Kal. Iun. redierunt. earum, quibus et Veneti, et Ioannes Vaiuoda comprehendebantur, cum aliae leges et condiciones erant, tum vti quisque sibi retineret quicquid vltimo bello cepisset. quod Maximiliani reb. plurimum profuit, quippe finib. Schuendij opera sic ampliatis, vt ad XL milliaria Germanica cis et trans Tibiscum late dominaretur: quo quidem in terrarum spatio multae sunt arces, multae munitiones insignes, partim ex hoste receptae, partim Schuendij diligentia aut exstructae aut inchoatae. idem et aerarij noui iis in locis instituendi auctor extitit, vnde non leue subsidium publicis reb. accessit, ac Germanis per loca munita distributis rem limitaneam matura prouidentia tam in Pannonia quam in Stiriae finibus constituit. quib. de caussis Selimus ad pacificationem cum Maximiliano tam prono animo inclinauerit, variae coniecturae fuere; sed potissima fuisse creditur, quod cum ad Arabiam, quae tunc temporis rebellauerat, ingentem classem omni re instructam destinasset, versis in Orientem armis pacata omnia a tergo habere vellet. nec multo post Caesar vt suorum desideriis, quod huc vsque recusauerat, aliquantum satisfaceret, proceribus et nobilitati Austriacae liberam doctrinae in Augustana confessione expositae praedicationem in ipsorum arcibus oppidis ac pagis indulsit hoc addito, si de ordine rituum, siue in templis agendorum cum vetustis Augustanae confessioni addictis ecclesiis exemplo congruente antea conueniant: quod instante Thoma Perrenoto Chantoneo Philippi rebus Belgicis ex eo exemplo metuentis oratore adiectum, beneficij concessi gratiam partim retardauit, partim omnino labefactauit. In Italia hoc anno plus trepidationis ab incursionibus Turcicis, quam damni datum fuit. Plombinensis regulus Florentinarum triremium dux Selimo bello Arabico districto consilium inierat de Hippona in ora Africae intercipienda, vnde et captiuorum magnum numerum nec modicam praedam sperabat. id vero se confecturum ope transfugae vltro citroque illuc comeantis in animum induxerat. cum ergo in Sardiniam profectus in Africae conspectum venisset, atque adeo ipsius Hipponae, suborta foeda tempestate triduum iactatus tandem Caralim, et inde Liburnum, vnde soluerat, regredi cogitur: vbi refecto ex iactatione et nausea milite cum intellexisset Caragialem famosum


page 445, image: s445

piratam Caesarea Augusta profectum cum aliquot Liburnicis vicina litora infestare, rursus inde soluit, et iuxta Corsicam cum eo confligit acri certamine, deteriore ad extremum Turcorum condicione, quorum biremium vna capta in Plombinensis potestatem venit. sed multo sanguine ea victoria constitit, grauiter vulnerato inter alios Francisco Oricellario Hierosolimitano equite, et ipso Plombinensi per femora sagitta trafixo, vt cum classe, cadaueribus et sauciis plena rediens victo quam victori similior videretur. tunc et de dignitatis praerogatiua inter Ferrariensem et Florentinum duces, diu ante agitata caussa renouata est; cuius cognitionem cum ad se pertrahere vellet Pontifex, Ferrariensis contra tergiuersabatur, et quamuis citatus nunquam adduci potuit, vt procuratorem Romam mitteret, sed vt a Carsare et in aula Caesarea lis terminaretur, omni ratione contendebat. id ve ro cum honeste Cosmus recusare non posset, quo tamen id cum bona Pontificis gratia fieret, impetrauit, vt Pontifex de Maximiliano non vt Caesare, sed tanquam arbitro assentiretur, ea tamen lege, vt intra certum tempus de caussa cognosceret, et iuris ratione eam diiudicaret. ea de re missus a Florentino ad Caesarem Ludouicus Antenoreus, qui postea Cosmi commendatione episcopus Volaterranus creatus fuit. verum Maximilianus, qui et auctoritatem suam retinere, et inter Ferrariensem et Florentinum sororios iudex sedens neutri molestiam facessere vellet, acceptis Pontificis literis in iustam indignationem exarsit, quod et in sententia ferenda modus et condicio praescriberetur, nec sibi caussae ad se et imperatorium tribunal vere pertinentis libera cognitio permitteretur. itaque quod vnum poterat princeps prudentissimus et: aequissimus rem de die in diem ducebat, et si quidem sententia ferenda erat, dissidium hoc amice componi exoptabat; cum contra Cosmus antiqua Florentinae reip. praerogatiua nitens, quam adiecto Pisano et Senensi imperio auctam se duce decrescere ac minui pati non poterat, non aequitatis via componi, sed ex iure partium decidi debere contenderet. apud nos Ferrariensis commendatione Guisij ducis sororij, dum is res sub Francisco moderaretur, iampridem tenuerat, vt Florentino praeferretur: cum vero tunc regina bello rursus contra Condaeum renouato grandem pecuniam a Cosmo efflagitaret, ille occasionem nactus per Pandolfum Petruccium oratorem suum de recuperanda dignitate sibi praeter ius imminuta agit; nec ingentis animi femina abnuebat, et ad decus familiae, ex qua genus ducebat, id pertinere existimans, cum nihil non in Mediceorum gentilium gratiam facere se paratam ostenderet, tamen contra sententiam in aula non ita dudum a Francisco latam, Cardinali Lotaringo vindice, et tunc apud nos praepotente, principem locum Florentino petenti tribui non opportunum ducebat; satis esse inpraesentiarum dictitans, si controuersiam de praerogatiua Ferrariensi moueret; sic enim fore, vt ius sententia illi quaesitum in dubium reuocaretur, et paullatim ipse de possessione deiiceretur. quod et paullo post accidit. nam allato de Caroli Hispaniae principis morte nuncio, cum exequiae sollemni pompa Lutetiae in maiori templo fierent, Ferrariensem, qui infra Senatûs Veneti oratorem proxime sedebat, Petruccius Florentinorum, qui nimium quam multi tunc apud nos erant, longum comitatum secum trahens, et aliorum, qui in aula non pauci Guisianorum odio Ferrariensi incommodare satagebant, et reginae inprimis, quamuis id propalam dissimulabat, gratia subnixus interuenit, et medium inter Venetum et Ferrariensem sibi locum deposcit, et cum in eo essent, vt ad manus venirent, Andium dux, qui cum Alenconio fratre et Cardinali Borbonio et Lotaringis aderat, a Regina monitus occasione captata vtrique imperauit, vt saluo partium iure vitandae offensionis publicae caussa inde discederent. ita primum controuersa Ferrariensis possessione, tandem, sed aliquot post annis, regina obtinuit, vt secundum Florentinum interea magnum Etruriae ducem creatum a rege pronunciaretur. Iam apud nos res ad bellum spectabant, et ne sceleratis partium consiliis color deesset. rationes vtrinque speciosae afferebantur. qui circa reginam erant, repetita tumultus Meldensis adhuc recenti memoria Protestantibus nihil satis esse dicebant, qui cum pro maleficij praemio vltimae pacificationis beneficium a regis benignitate tulerint, nunc illud aut in suum commodum ampliare, aut in regis perniciem labefactare


page 446, image: s446

non desinant: nam vrbes, quae ex conuentione regi restitui deberent, adhuc ab iis retineri, Montalbanum videlicet, Sancerras, ac plerasque arces et oppida in Septimania, Cadurcis, Rutenis, Viuariensi pago, et Allobrogibus, vt Castrum, Albium et Millialdum, Vezelias in Heduis, et Rupellam in Santonibus, quae non solum Iarnacij vrbis praefecti praesidium admittere recuset, sed munitiones inchoatas istuc temporis festinatis operibus continuet, regios ministros vltimo bello pulsos nunc quoque excludat, naueis priuata auctoritate construat, collationes pecuniae a rege imperatas soluere detrectet. id suspicionem de noui belli apparatibus merito regi iniicere, qui et non nisi aegre ferre possit plerosque iniussu suo regno excedere, vt Arausiensi in Belgio militent contra Albanum Philippi foederati regis legatum: Cocauillae item factum obiiciebatur, quem non nisi Condaei iussu ac man dato, quamuis id pernegaret, tantam armatorum multitudinem coegere potuisse sibi persuadebant; addebant et secreta cum Arausiensi et Germanis principibus Protestantium partibus addictis pacta et foedera, et comeanteis vltro citroque legationum specie nuncios. contra Protestantes se pro religione, conscientiarum libertate arma sumpsisse excusabant, quae ipsis edicto permissa, facto denegetur. nam plerisque locis conueniendi licentiam ambitiosis et emendicatis a publicae quietis hostibus rescriptis impediri. Santerano siquidem Aruernorum praesidi nuper literis significatum, eam regis voluntatem esse, vt reginae parentis, fratrum ac Monpenserij arces oppida ac ditiones illa legis necessitate non tenerentur, nimirum id actum vltima pacificatione, non vt quies publica constitueretur, sed vt ipsi non solum Gallicis, sed externis opibus tunc potentes, per eam armis exuti facilius opprimerentur; eo consilio Heluetiis, quos dimitti placuerat, adhuc stipendia procedere, et Italorum auxiliariorum alas aliquot. Gallicas vero copias non dimissas, sed per praesidia distributas, quae messe facta mox ad signa conueniant. pulsos vrbibus non recipi, nec bonis, vnde armorum licentia deiecti erant, restitui: nec vero parum moueri, quod audiant, regem missis oratoribus a Pontifice petere, vt sibi L aureorum OIO annui reditûs ex bonis ecclesiasticis alienare liceat. nam quorsum hoc a Pontifice peti, aut sperari, nisi in belli Protestantibus inferendi sumptus? eodem pertinere legationes in Germania missas, vt Principes Protestantibus et Condaeo ob religionis caussam amici ab eo eiusque caussa alienentur. concilij vero Tridentini promulgationem, quam regni Curiae hactenus reiecerunt, et nunc seditiosi ac factiosi vrgeant, non aliter interpretari Protestanteis posse, quam vt ipsi sectarij veluti ab vniuersis ordinibus pronuncientur, et in eos tanquam perduelleis bellum publice decernatur: in Lotaringia item, Baionae et in Picardiae limite colloquiis habitis, idem actum esse. tum inquisitionis Hispanicae in Belgio introductae exemplum ad terrorem ingerunt, et a regina Scotorum ius, quod in Angliae regno sibi vindicabat, Philippo cessum, quod tunc iactabatur: sodalitates item per vrbes inter oppidanos priuata auctoritate religionis praetextu, re vero ad occultas coitiones contra se institutas. scire praeterea se aiebant, Cardinalem Lotaringum auctorem regi fuisse, vt omneis proceres ac Condaeum ipsum in potestatem quauis ratione redigeret, et de iis postea arbitrio suo statueret. id vero ab Albano monitum fecisse, cuius dicterium Hispanum ferebatur, pluris vnius salmonis caput esse, quam quinquaginta ranarum, de quo iam diximus. ob id nuper Goam praecipuum tribunum cum legione sua, et IIII vexillis Brissaci legionis, et XIIII equitum cataphractorum alis in Heduos missum, vt Condaeum et Gasparem Colinium interciperet. quod de Cocauilla et Arausiensi addatur, id inimicorum malignitatem manifesto prodere, qui cum propria ipsorum crimina vlla nesciant aliena inuidia innocenteis onerant. his se rationibus quisque tuebatur. cum vero Rupellani nulla ratione Iarnacium admittere vellent, Franciscus Vetusuilla E. T. cum plenis mandatis mittitur, vt vrbi prospiceret, regios bonis ac dignitatibus restitueret, turris, ad quam catena portum claudens religatur, custodiam, cui iubebatur, committeret, et imposito idoneo praesidio auctoritatem regiam stabiliret. praemissis dum Vetusuilla ad profectionem se accingeret, qui animos oppidanorum tentarent, ipse. Durtalij in arce sua amoenissima in Andibus haesit, et postea Pictauium vsque processit,


page 447, image: s447

Rupellani interim se excusabant, et immunitates suas caussari, quas illi maximas principum beneficio habent, condicionis a rege propositae necessitatem deprecabantur, nunciisque hinc inde comeantibus eo res extracta est, vt sumptis interim armis negotium illud omnino euanuerit. interea de iniuriis varris, et vi ac fraude edicto facta querimoniae vndique allatae: Condaeum ad Picardiam praefecturam suam adire non permitti, et Senarpontium ipsius legatum odio religionis magistratu motum esse. Lugduni cum libertas Protestantibus conueniendi negata esset, et locus extra vrbem eis ex edicto assignari deberet, dum de eo disputatur, conueniendi omnino facultate toto illo tractu exclusos esse. Lutetiae vero concionatores tanta asperitate et vehementia in eos deronare, vt vnum id agi appareat, non vt doctrina ipsorum reiiciatur, sed vt miseri homines odio ac furori populi propediem mactandi obiiciantur. et notari nouorum theologorum, qui se Iesuitas appellant, de iis ratas sententias; nempe pacem cum sectariis nec fieri debere nec coire posse; fide iis data neminem obligari; rem piam ac salutarem esse, in impuros homineis manus violentas iniicere; Christianos omneis aduersus pestem eam armari debere; ac praeter decrerum synodi Constantiensis de fide haereticis non seruanda, addi exempla ex sacris libris deprompta, de iis qui a Leuitis et Mosis mandatu occisi essent; de iis praeterea, qui vitulum aureum adorassent; ac denique de Iehu, qui re alia simulara sacerdotes Bahali inclusos interfecerit. his accedere factiosorum vbique voces ac minas passim iactantium, trium mensium vsuram, nec amplius, ad viuendum Protestantib. superesse, dum messis ac vindemiae tempus praeterierit, quib. transactis fore, vt ad internecionem deleantur. nec vero regem consilia ea, etiam si velit, impedire posse; et si velitalium se regem facturos, ipso in monasterium detruso. inde a verbis ad cae des deuentum, laxatis ad omnem audaciam frenis. nam et Samarobrigae populosissima Picardiae vrbe paullo post edictum promulgatum excitata seditione C amplius a plebe necatos. Autissiodoro, quod Protestantes vltimo bello tenuerant, restituto, qui interea pulsi fuerant, domum reuersos in suspectos coitione facta ad CL varia peste saeuiisse, cadaueribus caesorum in cloacas et vicinum flumen iuhumaniter raptatis. Rotomagiitem, Auarici Biturigum, Isselloduni, Antranij, Augustobonae Tricassium, ad Leonardi fanum, Aureliai, ac denique Bloesis Protestantium coetus, dum ad conciones conuenirent, iniuriose disturbatos, quibusdam ex iis occisis. Lignij in Ambaris, cum plebs concitata quendam persequeretur, illum in Praetoris vrbani domum confugisse, ibique cum tutum persugium fore confideret, irrum pentibus seditiosis cum armis resistente praetore captum et occisum esse. Claromontij in Aruernis, quod in festo, quo Dominicum corpus pompa sollemni circumuectatur, quidam in via minus se reuerenter gessisset, et aedeis suas vt moris est, eo die non velasset, plebem impetum fecisse, aedibusq depraedatis ho minem productum in foro conuecta e domo ipsius lignea strue inauditum combussisse, conniuente ad ea magistratu. sed maxime omnium Condaei et sociorum animos perculit Renati Sabaudi Cipierij Claudij Tendae comitis F. caedes, qui Protestantibus haut dubie fauere credebatur, non inscio, vt iactabatur, fratre, patrata. is Nicaea rediens, quo Ducis Sabaudiae consanguinei sui visendi ac salutandi gratia profectus fuerat, cum Foro Iulij propinquaret, monetur a suis insidias ad nemus latere: itaque concitato gradu ad vrbem, perfugium ibi tutissimum ratus, contendit cum comitatu suo, qui ad XXXV erant: ingredientem eum CCC, qui in insidiis latebant insecuti pariter intra vrbem accipiuntur, ductore Gaspare Villanouano Arcij regulo, qui mox tintinnabulis pulsatis plebem concitat, et ita ad aedeis, in quibus se incluserat Cipierius, cum confusa multitudine vadit. intercedebant consules de Cipierij salute solliciti, quorum interuentu vix tandem ab Arcio impetratum est, vt multitudo discederet, et Cipicrius cum suis arma traderet; quo facto et dilapsa ad praesens turba Arcius, qui fidei datae satisfecisse arbitrabatur, paullo post cum suis redit, et aedeis denuo oppugnat, expugnatisque inermem Cipierij comitatum mactat. sed cum inter occisorum cadauera Cipierij corpus non compareret, illum enim consules interea alio clam abduxerant, Arcius, curae sibi illius salutem esse simulans, ab iis enixe petit, si cum saluum velint, vt sibi dedatur; nam illi vitam


page 448, image: s448

saluam fore; alioqui, si non tradatur, denunciare illi a plebe concitata ineuitabile exitium proculdubio impendere. illi, qui Arcium serio loqui crederent, et metuerent ne sibi Cipierius vi eriperetur, aut inter ipsorum manus interficeretur, illum Arcio exhibent, isque statim a circumfusa multitudine innumeris pugionum ictibus confoditur, dehonestato etiam post mortem repetitis vulneribus cadauere. id non sine occulto aulicorum mandato factum multorum opinio fuit, ex eo confirmata, quod eodem tempore Lutetiae iuxta Luparum vnus e Cipierij ministris, qui negotia heri sui in aula procurabat, interfectus sit, nulla certa, quae tunc sciri potuerit, caussa, nisi vt literae et occulta mandata, quae ad herum suum habebat, ei eriperentur. Amanzaeus quoque haut multo post, quem rarae animi dotes cum summa modestia coniunctae non parum commendabant, ad aedium suarum fores a percussoribus incognitis filiolam manu tenens crudeliter interfectus fuit. ita subducto omni numero, qui inter Protestantes rationes exactius putabant, intra III mensium spatium plus X animarum OIO dolis intercepta recensebant, rem, vt puto, in maius augentes, cum proximum bellum totis VI mensibus VIX IO assumpsisset. Condaeus Nuceti tunc erat in Heduis Franciscae Aurelianae vxoris arce, ad quam astu prius tentatam nunc vi expugnandam Gasparem Saulium Tauanium Aumalij prouinciae praesidis legatum copias vndique comparare cum intellexisset, ad amicos toto regno sparsos literas dat, et quo in periculo versetur, ostendit, hortaturque, vt sibi prospiciant, et cum opus erit, praesto in armis sint. dum in eo sunt, venere a rege literae, quibus grandis pecuniae, quae ad CCC aureorum OIO excurrebat, in Germanorum, qui Condaeo nuper militauerant stipendia a rege repraesentata solutio imperabatur; eius obligationis sponsores accesserant Condaeus et primarij ex nobilitate Protestantium partibus addicti. literis vero illis rex significabat, non intelligere se, vt pecunia illa ab vniuersis Protestantibus, sed ab iis tantum, qui arma ipsius Condsei auspiciis gessissent, exigeretur, idque repetitis literis vrgebatur, vt cum tanto molestior solutio esset, eo ad illam obligati alieniores a partibus Condaei essent, et ceteri periculo eorum saperent, et segniores ad signa deinceps conuenirent. ea re cum grauem sibi iniuriam dolo et artibus aduersariorum fieri crederet Condaeus, crebro per literas apud regem expostulabat, et vt regni per bella ciuilia dissoluti misericordia tangeretur, orabat. in eandem sententiam Colinius ad Margaritam Sabaudiae ducis vxorem, quod eam gratia et auctoritate plurimum apud reginam valere existimaret, dat literas, et vt interuentu suo partes ad concordiam adducat, et bellum ciuile auertat, hortatur; cumque tunc miles quidam comprehensus a Coquereto Vernerij vexillifero, vti postea factus est, missus ad fossae Nuceti altitudinem explorandam, quo incautus ipse Condaeus cum tota familia opprimeretur, Condaeus Carolum Telignium in aulam legauit, qui iniuriam sibi literis illis, quas dixi, factam deprecaretur, et de Coquereto, de caedibus, clandestinis consiliis, insidiis, coitionibus, concionatorum per templa bacchantium licentia, seditiosorum minis publica quaerimonia instituta regem rogaret, vt facta de pace edicta, religiose a praefectis prouinciarum ac magistratibus seruari mandaret. quibus querellis etsi rex puer mouebatur, et reginam saepius obtestabatur, videret, ne bellum rursus erumperet, sed edicta vbique seruari imperaret, alioqui fore vt publicares funditus euertatur; illa tamen quae putaret verba haec illi ab Hospitalio Cancellario viro optimo dictata, vt res erat Rupellanorum contra rebellionem referebat, cuius exemplo metuendum esset, ne ceterae vrbes libertatis dulcedine illectae in eandem licentiam effunderentur; et quia Hospitalium a turbulentis consiliis alienum sciebat, eumque apud regem plurimum posse, eius existimationem apud ipsum regem labefactare cepit occultis delationibus, quasi Protestantium partibus in occulto faueret: quorum doctrinam quominus publice profiteatur, tantum magistratûs amplissimi, quem sustineat, ratione prohiberi. sed cum vxorem filiam, generum, nepotes, actotam familiam ei religioni addictam habeat, cui dubium relinqui, quin eam in arcano colat? accidit et tunc res, quae calumniatoribus magnam eum apud regem traducendi occasionem praebuit. nam cum allatum esset a Pontifice diploma, quo distrahendi ex sacro patrimonio ad L OIO


page 446, image: s449

aureorum annui reditûs regi facultas fiebat, caussa addita, vt bello sectariis illato illi aut plane delerentur, aut ad ecclesiae Romanae obedientiam reducerentur: variae dictae sunt in regis consistorio sententiae; et quia edicta ante facta illo diplomate suggillabantur, et expressiores de haereticis exterminandis caussae adiungebantur, nonnullis regiis consiliariis, Hospitalio illius sententiae auctore, diplomatis publicatio minus opportuna visa est, quod ita appareret bellum iam a longo tempore apparatum, foederisque illius sacri, quod tam studiose hactenus celassent, haec perspicua indicatio esset. itaque placuit, vt nouum diploma a Pontifice impetraretur; interea istius vsus esset ad praesentem necessitatem. id non paruam Hospitalio inuidiam pro tempore conflauit. itaque cum sensim regina vndique arrepta occasione patriae amantissimi viri consilia regi suspecta reddidisset, rexque ab eo tempore eum perfrigido vultu nec aperto, vt antea, exciperet, ille quo erat generoso animo ac repulsae impatiens, statim de secessu cogitare cepit; cumque Vineani domum a se exstructam in agro Stampensi concessisset, regina misso Petro Brularto, qui erat ipsi a secretis epistolis, regis nomine eum ad otium hortatur, ac sigilla regia reposcit, quae mox Io. Moruillerio, dum rex de iis statueret, commissa sunt. ita exturbato a clauo reipub. Hospitalio, regina iam libere ac nemine contradi cente ad turbarum consilia inclinauit, atque vt omnibus rebus iam ad bellum contra Protestanteis gerendum paratis magis ac magis vireis eorum et concordiam infringeret, iurisiurandi formulam, in quam omnes se sacramento adigerent, ad prouinciarum praesides mitrit. ea huiusmodi erat, vt testarentur coram Deo ac ipsius nomine iurarent, se regem Carolum IX pro suo summo ac naturali principe agnoscere, et paratos esse, ei omnem honorem, obsequium ac summissionem exhibere, nec vnquam arma, nisi expresso ipsius mandato, sumpturos, iisve, qui aduersus ipsum ea sumpserint, consilio aut pecunia aliave re fauituros, nec pecuniarum collationes iniussu ipsius cuiuscunque occasionis obtentu facturos; nullis se secretis consiliis aut foederi obligaturos, aut in ea consensuros; sed si quid eorum ad ipsorum notitiam peruenerit, de iis regem aut ipsius praefectos bona fide monituros: orare interim quam demisse possint regiam maiestatem, vt naturali sua bonitate ac clementia vtatur, seque pro suis fidelibus et obsequentissimis subditis et in tutela sua habeat, vicissim preces ad Deum indesinenter pro ipsius, matris ac fratrum salute et securitate facturos. omni autem suppliciorum ac poenarum rigori se vltro subiicere, si culpa sua quid turbarum in hac vrbe nomine vrbis expresso contigerit, ad cuius defensionemvitam fortunasque omneis impensuri sint, ac veram item cum Catholicis ac sinceram amicitiam colituri. haec in necem suam fieri et ad dedecus Protestantium pertinere existimans Condaeus, partim excusatione, partim interpretatione emolliit, sed cum in dies de machinationibus contra se ac suos certior fieret, monito G. Colinio, qui sibi metuens Castellione Tanlaeum haut longe a Nuceto Andeloti fratris arcem cum familia se contulerat, quo inimicorum conatibus praeuerteret, de discessu cogitare cepit. nam et vexillationes XIIII equitum et totidem peditum ad Rupellae obsidionem, sicuti ferebatur, destinatae in Burgundiam tunc temporis reuocatae sunt: et Telignij ex aula reditus, quanquam cum literis venisset omni honesto amicorum verborum condimento ornatis, tristia cuncta praesagiebat. itaque Condaeus adhuc animi pendens Iacobam Rohanam Rotelini marchionissam socrum orat, vt regem suo nomine adeat, eumque obtestetur, vt promissionum suarum et iureiurando et edicto publico firmatarum iura violari non sinat, neque patiatur, vt publicae quietis hostes ipsius nomine et auctoritate ad perniciosa consilia sua exequenda abutantur. vix Rohana discesserat, cum repetitis nunciis monetur Condaeus, sibi mature consulat; ni faciat, fore vt dilationis nequicquam eum poeniteat. aduentare vndique copias, nonnullas etiam iam loca Nuceti vicina insedisse, neque nunc nisi summo cum periculo praesidiariorum manus euadere posse. itaque Condaeus re cum Colinio communicata, vbi nullam disceptandi consultandive moram relictam vidit, commendato Dei prouidentiae rerum exitu de discessu mature capessendo consilium capit. discessurus ad regem datliteras X Kal. VIIbr., quibus omnem turbarum caussam in Carolum Cardinalem Lotaringum reiiciebat,


page 450, image: s450

cuius inquieto ingenio fiat, vt homines innocentes relictis laribus ad vitandum periculum cogantur cum vxorib. et infantibus inter vlnas complicatis vagari, et de domo in domum discurrere. literis addidit et libellum supplicem valde prolixum, qui et postea publicatus est. in eo praefatus minime dubitare se de sincera et egregia regis in Protestanteis voluntate et ad edicta seruanda fide, querimonias antiquas repetit, et inprimis occulta consilia Baionae cum Albano inita vrget ad Protestanteis eodem tempore in Gallia et Belgio delendos, Heluetiorum item delectum auctore ipso Albano habitum, quamuis id ex occasione aduentus Hispanorum fieri simularetur. arcana denique Moncelli et Marcesij colloquia in Lotaringi ipsius aedibus habita, in quibus de Condaei et Colinij, si ad Vicennarum arcem accessissent, intercipiendorum ratione actum est. dein et Prosperi Santacrucij Gardinalis legationem regerit, et sermones acerbos a regina et Anna Momorantio E. M. Cantiliae cum Colinio ipso habitos. facta deinde pace quid secutum? verba data, nec vlla in vrbe edictum executioni demandatum. nam Lugduni, Anicij, Auarici, Diuione, ac Belnae nullam eius habitam rationem. Tolosae vero Rapinum, qui bellum acriter in Septimania Condaei nomine gesserat, cum ipsius mandatu post edictum conditum fide publica ac regiis literis venisset, vt Senatui regium mandatum de promulgando edicto significaret, protinus comprehensum, et lata in ipsum sententia ad mortem Eid. April. vltimis damnatum esse: secutas dein innumeris locis, non solum priuatorum, sed vniuersorum caedeis, Samarobrigae Autissiodori, Auarici, et Bloesis, de quibus per Lotaringorum violentiam inquiri minime potuerit: Cipierij vero indignam necem auctore aut conscio Ludouico Cardinali Guisio grassatoribus illis propalam patrocinante, patratam fuisse; dein conditum edictum, vt omnes qui religionem reformatam profiterentur, intra certum tempus dignitatibus ac muneribus publicis se abdicarent, neque quisquam posthac ad ea admitteretur. ita praefecturam maris Gaspari Colinio et peditatus Gallici praefecturam Andeloto ipsius fratri ademptam; consimiliter Baiencurium Buchauanium Laodunensi, Ludouicum Lanoium Moruillerium Bononiensi, Senarpontium Picardiae praefectura motos. tum vt vndique miseri homines quasi indagine clauderentur, media in pace praeter morem custodias militareis in portubus, pontibus, et aditibus ceteris dispositas: sodalitates item religionis praetextu plerisque locis ac praesertim Diuione institutas, vbi Ioanncs Begatus Senator libelli contra edictum pacificationis facti auctor cum Raimondo Fioto Malaregio, et duobus Tauanij filiis nihil non fecerit, vt subiectis plebis animis odiorum facibus publicam quietem sollicitaret. idem factitatum in Caenomanis incentoribus Toarcaeo, Vassaeo, et Surchio. dein antiqua Lotaringorum consilia seu commenta memorantur, quibus sc ex vetere regum Francorum stirpe ortos iactitantes etiam ius in Andegauensi et Prouinciae principatu vindicant, eoque nomine cum nihil non audeant, si qui sunt, qui ipsorum ambitiosis conatibus se opponant, eos calumniis impetunt, et nouo nee vsitato nomine Politicos vocant, et sectariis perniciosiores ac periculosiores esse aiunt, eoque cunctos, qui maiorum religionem amplectuntur, sed a turbis et factionibus et proinde a Lotaringorum partibus alieni sunt, hoc est, inter proceres Carolum Cardinalem Borbonium, Michaelem Hospitalium Cancellarium, Momorantios, equitum tribunos inuoluunt. tunc primum Politici nomen in odium tractum in monumentis rerum nostrarum video, in quod postea concionatores grassante licentia supra modum debacchati sunt, optimates pacis, qua religio et publica securitas continentur, studiosos eo notantes. postremo additum in libello, Maximilianum Caesarem ad regem scripsisse, omnia bella ac dissensiones, quae inter Christianos hodie vagantur, a Lotaringo et Granuellano Cardinalibus proficisci. proinde testatur Condaeus suo procerum ac nobilium Protestantium nomine, commune hoc omnium consilium esse, quo malis regno impendentibus in tempore occurratur, vnum se Car dinalem Lotaringum, quem contemptim et iniuriose presbyterum impurum, tigridem et tytannum appellant, ac succenturiatos ministros petere, eosque tanquam periuros, grassatores, fideique publicae violatores, pacis ac quietis patriae hosteis armis persequi. decreuisse


page 451, image: s451

missis his ad regem litteris Condaeus ac sparsa fama se inibi regis responsum exspectaturum, Nuceto proficiscitur miserabili comitatu, quippe cum vxore grauida ac liberis omnibus, quorum tres adhuc in cunis erant. ductabat et familiam Colinius nubili filia, puerulis infantibus, et inter eos nonnullis, qui adhuc nutricum vlnis gestabantur, constantem. cum eo etat et Andeloti fratris vxor cum bimulo filio. his omnibus agmen CL armatorum circumdederat, cum quo magnis itineribus incedebat, vt insidianteis falleret, qui cum vix persuaderi sibi paterentur, Condaeum tam exiguo comitatu se in viam daturum, segnius ipsum insecuti sunt. ita ad Ligerim accedit, qui etsi a Roana ad Oceanum nauigabilis sit, tamen quia fere arenosus, vado quoque plerisque locis transitur. igitur contato vado iuxta Sancerras transmittit Condaeus, relicto Bosio in vltimo agmine, qui mox cum CC equitibus vndique ad eum confluentibus Bonium insedit, vt illac nobuitati ad Condaeum accurrenti transitum firmaret: sed cum infrequentes stationes a praesidiariis fierent, Sarra Martinengus et Cabanus superuenientes astu locum intercipiunt, et equos ac reliqua impedimenta in potestatem redigunt, praesidiariis vita concesso spatio in arcem confugiendi: qua mox dedita, ipsi omni re exuti salua vita dimissi sunt. vix vadum transierat Condaeus, cum copiae a Rupellana obsidione in Burgundiam reuocatae ad Godonis fanum in Ligeris ripa apparuerunt, et postridie fluuius subita aquarum inundatione adeo intumuit, vt vix tuto nauigiis transiri posset, vt raro Dei beneficio Condaeus ac socij seruatos se agnoscerent. ad eum postea se aggregauere Blossetus, Bocaldus, et Ioannes Hangestus Iuoeus cum non exigua nobilitate; cum iis per Pictones in Engolismensem agrum itum est, missis ad F. Despaeum equitum tribunum, qui Pictauium vsque venerat, nunciis, qui Condaeum, vt securitati suae consuleret, Vertolium ad Franciscum Rupifulcaudium comitem conrendere, ibique responsum regis opperiri decreuisse significaret. Iamque Bl. Monlucius Aquitaniae praeses et cum eo Guitinerius et Fr. Scarsius Pecrocoriorum et Lemouicum praefecti in armis erant, vt Condaei ac ceterorum Protestantium conatus impedirent, qui tamen Io. Parthenaeo Subisio, Anguillario, Pigreferio, Sancirio, et Pluuialto ductoribus magno numero ad Condaeum confluxere, cum quibus ille XIII Kal. VIIIbr. Rupellam venit magna oppidanorum gratulatione exceptus. ibi deposita familia, ac cetera omni militari sarcina et eorum fidei commendata, verba apud ipsos fecit, et deplorata miserabili regis captiuitate, qui sub prauis consiliariis edicta de pace facta etsi maxime cuperet, tueri non posset pro regis auctoritate et regni incolumitate, cum alia salutis expediendae et libertatis conscientiarum tuendae ratio non sit, extrema necessitate adactum arma sumpsisse declarat, petitque vt sibi in tam iusta caussa praesto sint. in eam sententiam concepta est iurisiurandi formula, in quam omnes praeeunte ipso Condaeo fidem dederunt, expresso etiam Cardinalis Lotaringi nomine, quem vnum et suae factionis homines petere se palam profitebantur. et quia licentia grassante et simultatibus priuatis erumpentibus multa auare et crudeliter, multa libidinose patrabantur, perscriptae a ducibus disciplinae militaris leges, quae singulis septimanis, ne quis ignorationis caussam praetexeret, in castris publico praeconio recitabantur, quasi in tam impio bello, quale ciuile est, pietas, fides, aut disciplina seruari posset, quae camen aliquandiu inter eos viguit; sed mox solutis moribus et non numerato militi stipendio, conniuentibus ad praedas ducibus in perniciosam licentiam corrupta etiam tandem nobilitate euasit. Rupellam et mox venit Ioanna Labretana Nauarrae regina cum Henrico Benearni principe et Catharina filiis, magnis copiis secum adductis; si quidem Armanus Claromontius Pilius XXIII in Petrocoriis, Cadurcis et Aruernis conscripta, Montamarius Vicecomes Fonteralij frater X, Sammegrinius IX pedicum signa sub sub III legionibus habebant. leui armaturae praeetat Astaracus Fontralius Armeniaci principatûs praefectus. Neracio pet Bergeracum iter fecerunt, et inde ad Mussidanum Bricomotium obuiam habuerunt. tum relictis ad laeuam Alba terra, et Barbezio Arciacum petunt, quo Condaeus ad Cognacum aliquandiu commoratus, quod initio oppidani portas aperire recusasent, obuiam vsque processit. Nauarra inde datis ad regem, reginam, Andinum et Cardinalem


page 452, image: s452

Borbonium literis per Bertrandum Salignacum eos de consilio suo certiores facit, et in communi religionis caussa, ratione eius, quod regi debet, obsequij et sanguinis necessitate, qua cum Condaeo coniuncta sit, ipsi in cali occasione deesse non potuisse demonstrat, reiecta semper in Guisianae factionis sanguinolenta consilia et Cardinalis Lotaringi praecipue ambitionem turbarum caussa, a cuius amicitia Andinum inprimis dehortatur, et ne nefandae illius in regia stirpe exscindenda voluntatis se ministrum praebeat, multis verbis obtestatur. Cardinalem vero Borbonium periculi proprij monitum acri obiurgatione increpat. nam quousque inquit, Cardinalis Lotaringi eris suffraganeus? an insidias capiti tuo ab eo structas iam oblitus es? atqui pro tempore sollicitudo ea tibi aliquando somnum excussit; sed nunc scilicet euolauit cogitatio illa, postquam fallacibus illius verbis, de coniuratione nunquam cogitasse, deierantis plus fidei tribuere, quam tuorum periculo permoueri in animum induxisti. paullo ante haut incertis indiciis compertum iactabatur, cum regina periculose aegrotaret, percussores in Borbonij Cardinalis, Francisci Momorantij, et Hospitalij perniciem subornatos esse, quod metus esset, ne, si regina moreretur, superstitibus illis rex turbulentis factiosorum consiliis minus se facilem praeberet. diuersa parte Castellionaeus Cardinalis, qui se peti sciebat, ad tumultus subiti famam e Brelaea arce voluptuaria sua in Bellouacis, vbi commorabatur, propere maiore supellectilis parte relicta fugam capessit, et cum ad Condaeum et fratres venire non posset, tanta locorum intercapedine, in Neustriam tandem naue conscensa vix manum insequentium euasit, et in Angliam incolumis peruenit. Andelotus tunc in Armorica erat, qui acceptis a Condaeo et Colinio fratre literis ex ea prouincia, in qua amplissimas possessiones ex Claudiae vxoris defunctae patrimonio habebat, nam alteram tunc duxerat, ex vicina Neustria, Caenomanis, Andibus numerosas copias coegerat. eae Bollofortium in valle fecundissima conuenerant, quo Ioannes Ferrerius Carnutum vicedominus, et Antonius Rupifulcaudius Caldomontius Barbesij frater cum suis venerant. mox et Carolus Bellomanerius Lauardinus cum IIII equitum vexillis, et II scloppetariorum signis, Gabriel Mongomerius comes cum III equitum, V peditum signis, qui ad Mathurini fanum in Ligeris aggere hospitium sumpsere; et Fr. Lanouius, qui IIII equitum vexillationes, et IO pedites ducebat Martini fanum et Roseriam occupare iussi vt vadum tentarent, quibus se adiunxere Monteianus, Brossaeus, Sangrauius, Cogne, us, Franciscus Angenius Corileus, Rabodangius, Seius, Bressalius, alij. Andelotus ipse Mathurini fanum sibi hospitium sumpserat, quod et cohortibus Minqueterij et Brossaei firmauerat, ad Dagueneriae defensionem destinatis, Monteiano et Bressalio cum alis suis equitum et II peditum signis, qui ab Andegauo venientes transitum prohiberent. ita fluuio a meridie, ab occasu Dagueneria, ab ortu Martini fano defensis castris, restabat vallis infra aggerem versus VIItrionem, quae densis consita arboribus hosti inaccessa putabatur; nec longe inde Bellofortij Carnutum vicedominus cum suis subsederat, qui ab ea parte, si quid accideret, praesto esset. dum vadum a Minqueterio tentatur, et Andelotus ad prandium sumendum se pararet, superuenit Boscouiridis castrorum praefectus, qui hostem aduentare nunciat. Monpenserius cum Francisco Regio Chauignio Salmuriam venerat, et Sebastiano Lucemburgio Martigio mandauerat, vt cum iis, quas secum habebat, copiis quamprimum ad se contenderet, quo coniunctis viribus Protestanteis adhuc dispersos, antequam simul conuenirent, disturbarent, et Ligeris transitu prohiberent. verum is cum iam in itinere esset, a Namnetensibus reuocatus, qui Andeloto adeo sibi vicino metuebant, multum temporis inutiliter contriuit, auctis interea Protestanrium copiis; demum Andegauum reuersus et a Monpenserio per literas crebro interpellatus, postridie, antequam de hostium rebus certo cognouisset, in viam se dat cum IX equitum vexillationibus et scloppetariis equitibus ex praetorianis fere diu ante delectis, cum pleraque item prouinciae nobilitate et X peditum signis, et Loto supra Sorgara transmisso aggerum fauces occupat. vnde XX cataphractos equites mittit, qui praecurrerent, et scloppetariis ex equis descendere iussis, rursus iis CC alios ex omni numero delectos adiungit, quos ipse cum ala sua eequitum


page 453, image: s453

pone sequebatur. in vltimo agmine peditatus locatus erat, cui praeerat Io. Leomontius Pigallarius. ita incedens Dagueneriam venit, quam vacuam praesidio ei destinato nactus Capellam vsque progreditur, vbi Boscouiridem obuium habuit. ibi aliquandiu certatum, et Planus stipatorum Martigij praefectus primo congressu interfectus est. sed rudis et nouus miles, quales fere in Protestantium castris erant, superueniente pediratu mox loco cessit, amissis circiter XX ex suis et III ordinum ductoribus: captus et ibi Minqueterius; ex quo cum Martigius cognouisset Andelotum, quod minime putabat, iam prope esse, vix primo fidem habuit, et poenituit audacis consilij, cuius periculum cum virtute sibi discutiendum existimaret, territis Protestantibus instare statuit, praemisso Lurchio cum XXV cataphractis equitibus, qui in Mathurini fanum vicinum vim faceret. in eo res erat, cum Boscouiridis ad Andelotum venit, qui casu inopinato turbatus vix satis temporis habuit, quo in equum cum XII circiter e primaria nobilitate conscenderet, et locum certamini aptum deligertt: vbi semel atque iterum repetitam Lurchij impressionem cum sustinuisset, postremo ad manus cum ipso Lurchio non sine periculo venit: sed Boscouiridis Lurchium iam deditionem imperantem scloppeti ictu transfodit, qui periculum, quod ab Andeloto virtute propulsauerat, circumstante milite minime vitare potuit: nam et ipse mox interfectus est. Andelotus interim sensim in valle ad suos, qui iam vndique conueniebant, se recipit. Martigius vero, cui satis erat, viam suis aperuisse, et Andelotum tanti nominis ducem hospitio exuisse, cum metueret, ne si longiorem moram certando traheret, interea superuenientibus hostibus transitu ad Monpenserium intercluderetur, suos reuocat, et iter institutum persequitur, et ad Martini fanum ac Roseriam tendit, eodem quo venerat, ordine. heic cum Lanouij copias in valle aggeri subiecta dispositas conspexisset, sensit se vndique ab hoste circumfusum, nec aliam expediendae salutis viam superesse, quam si temeritatem consilij audacia superaret. itaque Pigallario, qui Andeloto extremum agmen cogente auxilia summitti petebat, monito, vt sibi consuleret, nihil turbato vultu, nec spatio ad capiendum consilium sumpto, suos fere veteranos per aggerem citato gradu incedenteis signa inferre iubet, qui summa virtute hostileis copias tironibus fere constanteis dissipauerunt, signo etiam iis erepto et perrupto agmine victores Salmuriam recta tendentes Richelium in itinere, qui obuiam processerat, offenderunt. Martigij consilium iuuit casus ab Andeloti errore profectus, qui temere rusticis fide habita Martigium retro cessisse, et Andegauum repetiisse sibi persuaserat, et ideo persequi eum non institerat: quod si fecisset, proculdubio eum inter se et Lanouium interclusum male multabat. huius successus fama late sparsa et in maius hominum studiis aucta, ita vt de Andeloto et eius copiis actum putaretur: quod cum per literas regi etiam significatum esset, eo impensius Andelotus sibi enitendum existimauit, vt eleuata Martigij gloria, quem potius fortunam quam virtutem adiuuisse dicebat, quid agendum esset, in commune cum ducibus consultaret: et cum VIIbri iam fere medio exacto de vado reperiendo desperaret, ante omnia deliberatur, quo tendi placeret. in Armoricam retro cedendum esse plerisque videbatur, et Sartae, Ledi, ac Meduanae aditus occupari debere, quo omnes coniunctae copiae, quas non diuidi maxime intererat, commode traduci possent. alij, quando vado transiri non posset fluuius, pontes Seios vi capiendos censebant, quod paucorum dierum opus mox confici posse affirmabant. sed tam vicino hoste et post recentem cladem obsidionem vel infirmissimi loci tentari minime tutum visum est. Lanouio autem priuatim Andelotum roganti, si vadum reperiri non posset, quid opus facto videretur; ille, vt erat impauidi animi, statim, nec petito deliberandispatio, respondit, Quid vero potius agamus, quam aut extrema consilia sequentes tanquam strenui bellatores moriamur, aut rursus tanquam strenui bellatores nos ex hostium manibus eripiamus? quippesic sentio e re esse, vt VII aut VIII abhinc leucis nos coniunctim recipiamus et patentioribus campislocum castris deligamus, rumore artifieiose ad Monpenserij et Martigij aureis perlato, quasi solutis ordinibus dissipati huc illuc receptui exitum ac perfugium quaeramus; quod facile illis persuadebitur. nos vero interim nostros ad pugnam fortiter capessendam


page 454, image: s454

hortabimur: quod si illi recedenteis adorientur, vt eos verisimile est statim, quanquam praedae potius quam certaminis caussa, aduolaturos, tum demum exceptos totis animis ac virib. enixi sternemus; quo facto nemo erit toto regno, qui nos intra mensem aggredi audeat, liberumque victoribus erit, aut in Germaniam ad auxiliareis accipiendos transire, aut ad fluuiorum fontes ascendere, vt inde nos cum sociis coniungamus. aliis alia suadentibus Mongomerius, qui transitum vrgebat, superuenit, et vadum commodum reperisse se asseuerauit, quod mox sine mora exploratum, praemisso Garda veterano ordinum ductore cum scloppetariis, quanquam plerique iam milltiae pertaesi domum redire mallent, tamen periculo territi, si se diuiderent, summa alacritate ac celeritate cum omnibus impedimentis et bellico apparatu transmiserunt, Monpenserio neque in vlteriore ripa occurrente, neque in citeriore vltimum agmen, cui praeerat Lanouius, carpente. quod vbi in aula cognitum est, misso etiam Pigallario, qui factum excusaret, multum de gloria regiorum vltimo successu parta detractum est, qui cum vniuersas Andeloti copias perrumpere aut disturbare potuissent, eum tamen Ligeris, quod facilius erat, transitu non prohibuissent. rex initio belli summa armorum cura Andino fratri attributa, rescriptum per prouincias transmittendum curauerat, quo omneis Protestanteis peraeque atque alios suae ditionis populos in suam tutelam recipiebat, modo se domi pacatos continerent, facultate eis facta, de iniuriis expostulandi, ad quas vti ex aequo et bono remedia expedirentur, praesidibus enixe ac speciose mandabatur. sed cum regina ac Lotaringus Cardinalis viderent nobilitatem ac ceteros, qui arma ferre consuessent, nihil illo rescripto permoueri, et cum verba sibi dari crederent, et id agi, vt diuisi facilius opprimerentur, in dies ad Condaei mandata tanto studio cum armis vndique confluere, exeunte VIIbri aliud edictum longe seuerius conditum: eo laudata superiorum regum, fratris, parentis, aui clementia et in religionem studio ac pietate, regni sui auspiciis ad sedandas turbas edictum mense Ianuario a se factum dicit in Protestantium gratiam, sed temporarium illud, et donec ad maiorem aetatem peruenisset, quod mox grauissimum bellum secutum sit; rursus id inter pretatione mollitum pace post biennium facta confirmasse, quod Protestantes specioso religionis nomine et regia bonitate abutentes, rursus bello prius illato quam denunciato violauerint, nihilominus se crimen illis condonasse, et pacis studio rursus pacem aequis condicionibus cum illis fecisse, quam cum neutiquam maiore fide obseruent, sed contra illius leges Rupellam, Montalbanum, Castrum et alias vrbes, quas restituere tenebantur, vi et praesidio retineant, ad extrema remedia tandem confugisse, et nunc perpetuo et irreuocabili edicto omnibus, cuiulcunque condicionis sint, per vniuersum regnum alius, praeter quam Cacholicae ac Romanae religionis, quam maiores sui coluerint, et nunc ipse colac, vsum, statuta capitis fortunarumque poena, interdicere; ac decernere, vt omnes illius religionis ministri intra XV dies ab edicti illius promulgatione omnibus regni finibus excedant: clausula tamen addita, nolle regem, vt homines qui religionem quam vocant reformatam hactenus professi sint, in conscientiis suis vexentur, aut illis eo nomine molestia fiat, dummodo ne alterius religionis praeter quam Catholicae Romanae professionem deinceps amplectantur. tertium huic mox additum edictum, quo iubebatur, omnes religionem reformatam profitentes dignitate, magistratibus ac muneribus publicis se abdicare. quae omnia. edicta saeuissimi belli praeludia, incensis Protestantium odio animis, summo studio in Senatu recitata sunt, quasi post longas perniciosissimi belli vexationes per illa iucundissimae tranquillitatis spes affulgeret. addituma Senatu ad promulgationem, vt qui ad magistratus ac munera publica deinceps admitterentur, quod nunquam antea factum fuerat, iurarent, in religione Catholica Apostolica Romana se victuros ac morituros, et si quidem ab ea deficerent, passuros se, vt dignitate omni ac magistratu tanquam indigni priuarentur. quod iuramentum in dedecus et necem Procestantium conceptum, quamuis subsequentibus edictis illi dignitatum capaces declarati sint, tamen reuocari non potuit, vixque tandem XXX post annis post magnas contentiones publicae quietis bono in vsu esse desiit. haec acta Hospitalio iam domum


page 455, image: s455

relegato, qui cum sana consilia regis ingenio factiosorum artibus praeoccupato, et regina ad alterss partes inclinante nihil proficere cerneret, reipub. de cuius salute desperabat, pertaesus, ad quietem se contulerat. postea experimento compertum, edicta illa in perniciem Protestantium condita, longe alium effectum habuisse, quam putauerant ipsi auctores; quippe qui viderent ex cunctis regni prouinciis Protestanteis nec spe nec metu retardatos, quo magis aut promissis lactabantur, aut poenarum seueritate vexabantur, eo maiore alacritate et incredibili celeritate, vxoribus liberis et latibus relictis ad Condaei mandata, a quo eos separatos cupiebant, in dies conuenire. Andelotus Ligeri transmisso recta Thoarsium ducit, praecipuam Tremolliorum arcem, quae illi patuit, Ioanna Momorantia Annae M. E. filia et arcta cum ipso cognatione coniuncta, quae Ludouico Tremolio nupserat, eum perbenigne excipiente. inde Columbarius missus, qui astu Claudium Guferium Rodamnae ducem et regni hipparchum in Oironanis suis aedib. regia magnificentia exstructis cepit, et Rupellam sub custodia misit, imperato grandi redemptionis pretio; cuius solutionem cum ille semper differret, data tandem Condaeo fide, dimissus est: verum mortuo eo cum nemini se obligatum, ac proinde omnino liberatum diceret, re diu agitata, Columbarium tandem spe praedae hiantem delusit. inde Parthenaeum ducit Andelotus, captoque oppido, cum Malo loci praefectus arcem obstinate defenderet, ea capta temeritatis poenas luit, gula laqueo fracta, quod debili et impare loco iustum exercitus impetum sustinere ausus esset. mox coniunctis cum G. Colinio fratre copiis, ambo Niortium petunt, munitum oppidum, et nundinis toto regno maxime famosum, ad Suram amnem situm, qui inde nauigabilis per Alnetensem agrum decurrens supra Maranum in mare exoneratur, alius ab eo, qui ex Gastiniensis regionis stagnis ortus siluam vicinam permeat, et Pomeraei ponte iunctus per Mortanium et Clissonem labens ad Condivicinum Namnetum Ligeri mergitur. Niortio imposuerat Marcussium Vidus Dallonius Ludij comes Pictonum praefectus, eique legionem peditum attribuerat cum delecta prouinciae nobilitate, quibus auxiliis ille subnixus, cum deditionem facere iuberetur, recusauit, et se ad defensionem comparauit. igitur Rupella adducta tria tormenta, quibus admotis, tandem ille res et vitam saluam pactus, vrbem foederatis tradit. Melaeum eodem tempore capitur, quod a Ludouico ordinum ductore cum XL militum praesidio tenebatur, deditionem initio facere recusante, nisi prius tormenta in conspectum adducerentur; quo facto cum ille se arbitrio victoris permisisset, promiscua caede grassatum est, nequicquam discurrente et fidem furentis militis obstante Colinio, qui violari ius belli, publicam fidem labefactari, et caedibus mutuis ac priuatis vltionibus portam aperiri eo exemplo contestabatur. missus et secundum haec cum parte copiarum Pluuialtus Fontenaeum in potestatem redegit, Altacombio cum VII ex oppidanis in arcem compulso, quam ille aliquot diebus tenuit: sed admotis scalis, et igne portis subiecto tandem se dedidit, vitam sibi ac suis saluam pactus. verum neque iis neque ipsi fides seruata est: nam Rupellam abductus et ibi morte affectus est. mox et Maxentij fanum in potestatem citra certamen venit, et pecunia ab oppidanis in belli sumptus exacta. Lusinianum, quo ducere iussus erat Pluuialtus, F. Despaei E. T., qui Pictauij erat, et Ioannis Haij Pictauiensis praetoris diligentia seruatum est, summissis in tempore praesidiariis, et ceteris rebus ad obsidionem sustinendam necessariis. interea mandatum Iacobo Gobioni Matignonio inferioris Neustriae, Io. Grognetio Vassaeo Coenomanorum, Claudio Castreo Turonum et Biturigum praefectis, vt se cum Monpenserio coniungerent. missus et Timoleon Cossaeus Brissaci comes cum peditatu, et cum aliquot equitum cataphractorum turmis Henricus Lotaringus Guisiae dux iuuenis supra aetatem decoris cupidus, qui Pannonica expeditione nobilis et nominis paterni fauore subleuatus iam tum magnam de se spem excitauerat. foederati iam Pictonibus potiti in Engolismensem agrum descendunt, quo iam Mongomerium comitem cum VIII equitum vexillis praemiserant, et metropolim regionis, antequam auxiliis a Monlucio summissis firmaretur, corona cingere statuunt. vrbs est ad Carantonam sita in montis supercilio vndique praerupto, nisi ab ea parte, qua in Lemouices itur, qua et triplici


page 456, image: s456

muro et fossa praealta munita est. ei praeerat cum CCCC peditibus Nicolaus Andegauensis Meseriae marchio, et cum eo erant Viuonus Castanetus, Argentius, et Rufecus nothus, et alij ex primaria prouinciae nobilitate. primo ad septum infra arcem pulsatio facta, vnde post ruinam editam impetu facto Mongomerius cum damno repulsus est, Petrobuferio Genissaco etiam desiderato. igitur rei difficultate perspecta, cum diuturnam fore obsidionem appareret, et de exitu eius duces dubitarent, deliberatum in concilio fuit, an expediret ab obsidione discedere, et copiis, quae ex Septimania et Vasconia ad eos veniebant, obuiam procedere. dum in eo sunt, moniti a quodam ex oppidanis, praesidiarios animo linqui, et si rursus impetus fiat, deditionem facturos, ad Clarae fanum machinas in altum sublatas transferunt, et verberationem ab ea parte inchoant. haut vana monita fuere. nam mox Argentius a marchione in castra hostium saepius quasi de condicionibus acturus missus cum vrbe arete cincta nullum a rege aut regiis praefectis nuncium haberet, tandem spe omni auxiliorum abiecta serio de condicionibus agere cepit, et deditionem his legibus fecit, vt proceres liberi cum armis et impedimentis, nobiles cum equis, milites cum gladio dimitterentur: quod et optima fide seruatum est. Pluuialtus, qui aliquot nobilium equos seposuerat, non sine graui Colinij offensione et obiurgatione eos restituere cogitur; vixque a Condaeo exorari potuit Colinius, vt manus a Pluuialto abstineret. ita vrbs propter situs robur credita inexpugnabilis, et hactenus nunquam vi capta deditione in manus Protestantium venit, cui Hospitalius Sanmemmius a Condaeo cum praesidio impositus est. Rufecus nothus ob priuata odia rixa ex compacto excitata occisus. quam caedem postea Protestantes multorum etiam innocentium sanguine luerunt. inde ad Pontium in Santonib. versa vis, quod ab Antonio Pontio antiquae nobilitatis regulo tenebatur, cui accesserunt Viuoni Castaneti copiae, quas ille Ioannis fano cui praecrat, quodque statim post eius discessum Condaeo patuit, Engolismam proficiscens eduxerat; et cum eas oppidani admittere nollent, Pontium miserat. primo appulsu occupatis suburbiis ad portam Santonicam verberatio dirigitur; sed mox alio translatis machinis Armanus Claromontius Pilius cum legione sua in ruinam insilit, et capto oppido compulsum in arcem Pontium cum praesidiariis postremo ad deditionem compellit. ipse Pontius sub custodia Rupellam missus est, Boeno cum praesidio in arec relicto. Mediolanum Santonum et Ioannis fanum iam a Protestantibus tenebantur, et Talliaburgum Tremolliorum arx Carantono imposita a Romego Bordelij in Autrici Carnutum obsidione interfecti fratre antea capta, cum eam non minis aut vllis condicionibus intermedio pacis tempore vt restitueret, adduci potuisset, adhuc in foederatorum potestate erat. Blauia quo que munitissima et magni momenti arx in aestuario Garumnae posita tunc astu intercepta est, et ei cum valido praesidio Pardallanius impositus, ita vt Protestantes in Santonibus, Engolismensi agro, et Pictonibus late rerum potirentur, et ex tanto periculo, in quo nuper versati fuerant, in summam prosperitatem emersisse sibi viderentur, Themistoclis dicto saepe vsurpato, quo se ille sociosque in exilio suo solabatur, cum diceret, periisse se, nisi periisset. nonnihil tamen ab illis nimia mora peccatum est, Mouentij copiis sub id tempus deletis, quod eorum felices successus aliquantum conturbauit. qua de re nunc dicendi tempus est, altius repetito initio. Condaeus, antequam Nuceto proficisceretur, datis ad ecclesias, quas vocant, in Allobrogibus, Prouincia, Septimania, et Vasconia literis, auxilia quam maxima possent ad se summitti petierat, periculi magnitudine exposita, idque saepius misso Veraco repetitis postea nunciis vrserat. ij vero minime Condaei periculum contempsere, sed incredibili alacritate nec sine ducum aemulatione auxilia festinata sunt, domibus, vxoribus, liberis a tergo relictis; in quibus auxiliis conscribendis cum non parua difficultas fuisset, longe maius negotium fuit in eo, vt singuli ex singulis partibus in vnum conuenirent. iis iunctis qui cum summo imperio praeesset, delectus est Iacobus Crussolius Acierius. in Allobrogibus III equitum vexillationes, VII peditum legiones conscriptae, ductoribus Ludouico Podio Monbrunio, Ancono, Sanromanio, Virio, Blacono Mirabello, Cellario, Orosio. LXXV oranino signa erant. Paullus Richiendus Mouentius


page 457, image: s457

ex Prouincia ducebat X signa peditum, et II equitum vexilla, quib. praeerant Valauirius, et Pasquerius. scriptae item in Septimania IIII legiones XXXV signis constantes quib. praeerat Baudineus Acierij frater. ipsius praeterea Acierij Bulliargij, Ambrij equitis, Spondillani IIII alae equitum. II legiones in Viuariensi agro et Rutenis Petro Gurdio et Panato vicecomite ductoribus XVIII signis constantes, et Cleuis armaturae equites, quibus praeerat Thorasius. quae omnes copiae XXIII OIO bellalatorum efficiebant. ad famam rei Bertrandus Simiena Gordius Delfinatûs praeses Montelium Adaemari venerat, vt Rhodani transitum copiis hinc inde conuenientibus impediret, nauigiis quibusdam instructis, quae huc illuc discurrentes hosteis ad loca condicta venienteis disturbarent. huic malo vt remedium afferretur, ex ducum consilio placuit, vt loca duo situ opportuna aut occuparentur, aut munirentur, ad quae conuenirent copiae, et inde pontonibus in vlteriorem ripam traiicerent. itaque paullo infra Viennam in agro Viuariensi Changius Peraldum occupat, quo mox Lugdunensis praefectus tormenta admouere a Gordio iussus est; sed instante Changio Sanromanus praesto cum suis fuit, et antequam tormenta aduenirent, incolumis cum suis transmisit. paullo inferius Bessum, Besso cognomini amni impositum oppidulum, itidem occupauerant Pontius et Olerius, quo ex loco copiae Valentia, Vapinco et Dia venientes citra periculum traiecerunt. serius venit Mouentius, a Senate et quodam Merindoliano pastore retardatus, qui plerisque scrupulum iniecerat, quasi non religionis, sed priuatae simultatis caussa bellum gereretur. tandem tertiis castris ad Rhodani ripam accessit; et cum nauigiis per fluuium discurrentibus conserto leui praelio mox tumultuario opere munitionem forma triangulari exstruendam curat, OIO bellatorum capacem, et VII exiguis propugnaculis distinctam, quae a milite noctem ac diem laborem continuante, dum altera manu pugnat, altera operi incumbit, ad eam altitudinem perducta est, vt defendi posset. illac traiecere Prouincialis legio, Mirabellus, et post eum ordine Blaconus, Anconus, Monbrunius, et Orosius citra periculum. nam Gordius, qui Cresto, Diae et Loriolo a tergo timeret, intra Prouinciam recesserat. exspectabatur et Cocheus qui IO CC circiter scloppetarios in montanis conscripserat; sed siue ille in tempore non monitus, siue ex alia caussa, cum non compareret, Celarius, qui locum seruabat, diem et noctem commoratus relicta munitione, quae ex eo Mouentiana dicta est, in vlteriorem ripam transit. interea Virius et Changius, qui primi ad Peraldum transmiserant, Nonnaeum a nobis primo bello ciuili saepius commemoratum in Viuariensi agro occupant, et ibi ex Segusianis et vicinis locis aduenienteis excipiunt. inde Albenacum, et per Cebennas facto itinere Alesiam ventum est, vbi Sanromanius copias, quas ex inferiore Delfinatu adduxerat, abdicato a se imperio Virio tradidit: quo loco cum vniuersi, vti condictum erat, conuenissent, inde simul omnes quintis castris Milliacum in Rutenis tendunt, quo Antonius Plexius Gremianus Acierij iussu profectus erat, sicuti conuenerat, vt oppidanos foederatis conciliaret. ibi transmisso per pontem Tarni ad Acierium venere Arpaionus, Thorasius, Pancatus, et Montacutus, habitoque concilio cum Vicecomites Cadurcis aegre discessuri viderentur, et Monclarius habere se a Condaeo literas diceret, quibus significabat, sibi in animo esse, quamprimum ad eos proficisci, ad Cadenacum Olgam transeunt. praemissus Morellus castrorum praefectus Solliacum, vt vadum exploraret, qui Gramatij, quo Monlucius, Monsalesius et Scarsius venerant, a Galeoto Turrio Limelij vicecomite captus, et ad Monlucium ductus eum de numero hostium et proximo Acierij aduentu certiorem fecit; cum vero Monlucius falsa esse, quae de numero illorum hactenus per Ioeusam et alios intellexerat, per Morellum comperisset, neque cum VIOIO tironum et gregibus feminarum, puerorum et lixarum sibi rem fore prouideret, tamen re cum Hectore Pardallanio Gondrinio, Lomanio Terrida, Io. Nogaretio Valeta, Armanno Guntaldo Birono castrorum praefecto, Sancolombo, Turrio Limelio, Massaeo, et ipsis, quos dixi, Scarsio et Monsalesio communicata, eos in Duranij transitu, loco, si fors ferret, ipsis iniquo aggrediendos censuit, Monsalesio repugnante, qui regis mandata vrgebat, vt nulla mora interposita, et posthabita omni


page 458, image: s458

occasione Aquitanicae copiae ad Monpenserium adducerentur, imperantis; cumque initio belli duces non obtemperassent, postremo postquam aliae literae a rege venêre, a Monsalesio suggestae, qui decus deducendi auxiliaris exercitus ambiebat, Monlucius, vt ipse in commentariis scribit, manus dedit, et multum fremens peditatu Fabiano filio equiti Hierosolimitano commisso retro Gordonium concessit. interim foederati semper vlterius procedunt, vadum transmittendo Duranio quaerentes; quem recedentibus regiis sine certamine prid. Eid. VIIIbr. traiecere, de Solliacum incolumes peruenere; ac Solliaco Benacum, et inde Sancaterium in Petrocoriis, vbi Insulam fluuium transmiserunt. iam Monpenserius Vesunam Petrocoriorum venerat ad Insulam sitam, cum priui exercitum, quem ducebat, ad Castrum Eraldi in Pictonibus conuenire iussum lustrasset. primum agmen ducebat Martigius cum Guisio et Brissaco; ipse Monpenserius cum acie sequebatur, oram Vigennae legens; in itinere aliquot Protestantium turmae Pluuialto duce, quae Confluentiae sumpto hospitio minus diligentes custodias agebant, a Brissaco noctu interceptae et caesae sunt, Engarauacio iuuene fortissimo e suis desiderato. vbi Vesunam venit Monpenserius, exercitu per loca vicina disposito, missis qui de hostium rebus cognoscerent, comperit duabus abhinc leucis Acierium cum acie ad Sancaterium venisse, et circa se peditum legiones distribuisse, binas in singulis hospitiis. renunciatum et Brissaco, Mouentium elati animi virum, quod illi minus bene cum Baudineo Acierij fratre et vniuersi peditatûs praefecto conueniret, seorsim ab aliis et longius ad Mensignacum vicum cum Petrogurdio diuertisse. ea ratio eius intercipiendi optima visa est, si ad Sancaterium recta duceretur, et ibi excitato certamine Acierius tandiu distineretur, dum equitatus Mensignacum ad Mouentium et Petrogurdium delendos missus rem conficeret, mediis regiis, ne auxilio eos Acierius alio certamine occupatus iuuare posset. huic expeditioni destinatus Brissacus, qui noctu cum OIO CC cataphractis equitibus et totidem delectis peditibus profectus iam albescente die Mensignaco propinquauit, vbi ardore pugnandi prouectus paene rei gerendae occasionem amisit. nam Petrogurdius re cognita statim ad arma conclamat, et se in vico fossa muniuit, multum fremente Mouentio, qui ad certamen iam initio egredi volebat. interea Monpenserius ad Sancaterium, vti conuenerat, acre certamen excitauerat, vbi Acierius eius quod agebatur non ignarus, dum regios fortissime sustinet, misso interea Orosio Mouentium monet, vt se in hospitio totum diem contineat, neque rem certamini committat, sic enim fore, vt regiorum conatus euanescant: nam pugna fatigatos mox sub vesperam discessuros, se vero nocte proxima ad eum venturum, aut idonea auxilia summissurum. sano Acierij consilio Mouentius Petrogurdio illud probante vix tandem acquieuit, et ad aliquod tempus copias suas continuit, donec Brissacus, qui hosteis, quandiu se vico continerent, expugnari non posse cerneret, quod praecipitatione peccauerat, astu sarcire statuit, et sub meridiem quasi discessurus receptui cani iubet; flexoque derepente ad dextram itinere, suos post collem obiectum collocat. Mouentius homo fiduciae supra modum plenus, aut quod regios abiisse crederet, protinus vasis conclamatis signa explicari iubet, et Riberacum petere statuit, nequicquam inclamante Petrogurdio, qui dum advesperaceret, exspectandum censebat. in prima fronte stabat Mouentius, vltimum agmen Petrogurdius ducebat. ita incedentes dum siluam petunt, qua defensi secure postea iter facturi videbantur, iam longius a vico progressi in regios imprudentes praecipitant, quorum primum impetum Mouentius fortiter et cum damno irruentium excepit, a Petrogurdio summissis ex vltimo agmine delectis in tempore confirmatus; sed scindente se equitatu et per latus in postremum agmen iam nudatum incumbente, Mouentiani solutis ordinibus cedere, et nequicquam egregie se ducibus defendentibus post multam caedem in vicum proximum et siluam vicinam dilabi. Mouentius in ea pugna interfectus temeritatis suae poenas luit, et Petrogurdium saniora suadentem pari secum exitio inuoluit; desideratis amplius OIO ex Protestantibus, et XVII signis amissis. re feliciter confecta Brissacus paucis amissis ad Monpenserium, a quo magna gratulatione exceptus est, sub vesperam rediit. a pugna


page 460, image: s459

Monpenserius Vesunae triduum reficiendo militi impendit. Acierius postridie ad Ruberacum accessit, quo ad eum ex Mouentianis conuenere OIO circiter milites. ibi consultatum inter duces, quid agendum esset, et humanior quorundam sententia erat, vt ibi subsisterent, dum stragis reliquiae rusticorum saeuitiae expositae colligerentur; sed tutior ea tenuit, quae quamprimumAlbaterram tendendum suadebat, vt ibi se cum Condaeo coniungerent. eo ad Acierium venit Coudaeus Kal. IXbr., et recedente Monpenserio Protestantes coniuncti eum iam vice versa insecuti tam prope, vt ipsius quasi vestigiis insistere viderentur; et cum Montem Morillonium Monpenserius sextis castris venisset, in eo biduum commoratus Valetam cum leui armatura mittit, qui Castellionaeum leuibus proeliis distineret; ipse interim Castrum Eraldi venit. Cblinius vero Caluiniacum ad Vigennam situm oppidum obsidet, quo capto et arx a Passato vitam saluam pacto mox deditur, ea que statim incensa, ne regiis vsui esset, inde disceditur. iam Andinus aduenerat cum copioso exercitu, in quo erant XII peditum et IIII equitum OIO praeter Hwluetios, qui magnum tormentorum numerum secum trahebant; huic cum se inde coniunxisset Monpenserius inde Buciardus Pontio pedestreis copias in castra Protestantium adduxisset, Condaeus cum toco exercitu suo; in quo erant XVIII OIO peditum, III OIO equitum, Andino occurrere statuit; acciditque, vt eodem tempore primae vtrinque acies itinere Lusinianum versus instituto praemissis castrorum praefectis eundem locum pro hospitio sumere vellent; cumque praecursores regij primi Pamprolium V infra Pictauium leucis venissent, mox Protestantes superuenere. ibi leuibus proeliis vtrinque certatum, donec Colinio et Andeloto accedentibus, Martigius, qui sub Monpenserio primam aciem ducebat, loco cessit, et in planicie subiecta aciem instruxit, per siluam vicinam dispositis scloppetariis, qui in latus hosteis ferirent, quos vt loco pellerent Protestantes CCCC volones ex Mongomeriana legione sumunt et tertia post meridiem hora in eos emittunt: ibi rursus acriter certatum cum maiore regiorum damno, ex quibus L circiter desiderati sunt, et plerique sauciati; tandem nox certamen diremit. pulcerrimam rei bene gerendae occasionem tunc regiis ereptam scribit Lanouius, qui rati totum hostilis exercitus robur initio Pamprolium venisse, temeritate equitum scloppetariorum ductoris conserta pugna, cum dubitarent Andelotus et Colinius quid agendum esset, et ille eo loco cedendum, hic in vestigio manendum censeret, non totis viribus in Protestantes impressionem fecissent. Martigius nocte iam obscura cum iniquitate loci se premi videret, de receptu cogitare cepit; quod vt tutius faceret, et hostem falleret, tympana omnia Heluetiorum more pulsari, quasi Heluetij, qui in acie Iasenolij cum Andino remanserant, adessent, et per sepes ac sparsas huc illuc arbores funes accendi, et igneis huc illuc excitari iussit: quo facto in viam se summo silentio dedit, et ad Andinum sine vllo alio quam impedimentorum damno se recepit, parte copiarum Sanzaeum ablegata, quod leucam a Iasenolio abest. Condaeus nihil de discessu regiorum suspicatus totam noctem sollicite egit, donec de re factus certior iam albescente die eos insequi decreuit, et quauis ratione certaminis aleam tentare. quod vt faceret, curatis corporibus ad iter se accinxit, quod in duas vias diuisum, quarum altera Iasenolium, altera Sanzaeum ducebat, incedenteis fefellit, accedente brumosa nebula, quae vix iam alto sole discussa est. praemisso igitur Colinio qui cum delecta manu Sanzaeum peteret, Condaeus; qui cum robore subsequebatur, obscuritate deceptus, alteram viam, quae Iasenolium ducebat, insedit, errore non ante cognito, quam Iazenolio propinquaret. heic cum neque honestum, neque vero tutum censeret in hostium conspectu se recipere, peditatum omnem explicat, qui XII OIO peditum efficiebat, et per eos certaminis initium fecit, missis, qui Colinium vbicumque locorum esset, statim reuocarent. parte alia Andinus aciem instruxerat, tormentis ita dispositis, vt in aduersos hosteis infesta displosione fulminarent, ex quorum fragore Colinius ante quam nuncij a Condaeo venissent, quod erat suspicatus, uictoriam de Sanzaei copiis, quam in manibus habebat, omittit, et recta ad Condaeum inclinante iam hoste contendit. totum eum diem leuibus proeliis triuere vtraeque acies inter dumeta ac vepreta


page 461, image: s460

discurrentibus scloppetariis, inde confertis ordinibus fronte porrecta, et inde continua ac lenta sed certa displosione ferientibus: heic Guisius cum delecto equitatu aliquoties progressus cum neminem, cum quo congrederetur, videret, impetum sustinuit; Monsalesius cum L cataphractis equitibus pariter progressus, Perrerio ab Andeloto cum equitibus scloppetariis misso, quem Mongomerius sequi iussus erat, se protinus recepit; tum res a pedite eo die gesta; multi vtrinque interfecti, plures vulnerati, aequatoque periculo ac damno a neutra parte victoria stetit. procedentibus Condaeanis processerant quoque impedimenta, siluaque insessa lixae igneis complureis excitauerant de dominis securi, qui diuturno labore fatigati impedimentis suis, quae amissa credebant, ea nocte caruerunt. ad ea inuestiganda Condaeus profunda iam nocte IIII equitum turmas mittit, qui conspectis proculignibus regios castra promouisse rati aliquandiu subsisterunt, dum regij ob eandem caussam hostem in propinquo castra posuisse credentes anxie excubias agerent, mediis inter eos lixis et caculis, qui festam interea noctem inter pocula ducebant, ex quorum itidem garrientium et licenter lasciuientium incondito murmure Protestantes, quod erant suspicati propius accedunt, ab ignara turba primo infesta displosione salutati, sed vt dominos agnoscerent, procul moniti, et iam tandem periculo agnito mox inde sine strepitu pauidi sarcinas colligunt, et ad duos se non sine ducum risu recipiunt. postridie vtrinque discessum est, et Andinus Pictauium petiit translatis secum sauciis, qui magnam partem ex vulneribus mortui sunt, ob idque Protestantium pilas veneno illitas fuisse inter regios fama tenuit. legioni Brissaci ad Ausantium Metensis praefecti arcem hospitium assignatum fuerat, quae dum solutius ageret per oppidum subiectum, Colinius ex improuiso vi facta, CC ex iis cecidit, ceteris in arcem perfugium fuit, donec aduenientibus Pictauio subsidiariis omnino periculo liberatisunt. Condaeus castra mouens Mirabellum occupauerat, quod est oppidum in praefectura Salmuriensi prouinciae Andegauensis. ibi cuqm Portalius quaestor ob religionem Lutetiae in carcerem trusus, et paullo ante inde liberatus, Condaeum regis et reginae nomine ad pacem faciendam hortaretur, moneretque, eius officij esse, regem ea in re anteuertere, responsum coram frequenti procerum coetu a Condaeo tulit, coactum se ad arma confugisse, quae non in regem sed inimicos suos atque adeo Cardinalem Lotaringum harum turbarum incentorem sumpserit, depellendae non inferendae iniuriae caussa, quibus quando regem vndique circumdatum magno suo cum dolore videat, sibi esse in animo, ipsum Deo fauente adire, et coram petitiones suas exponere. ita dimissus Portalius cum literis Condaei ad regem, in Guisianos admodum acerbis, additis mandatis, vt regi ac reginae spem faceret, si conscientiarum libertati idonee caueretur, fore, vt ipse ac socij, quamuis tot viribus subnixi, pacis condiciones accipiant, et regis voluntati ea in re acquiescant. inde de loco in Ligeris ripa, qui veluti medius Gallicum regnum diuidit, occupando consilium capit, quo libere in alteram partem, cum vellet, transmittere posset. igitur per Thoarsensem agrum itinere facto ad Campiniacum praecipuam Monpenserij arcem castra ponit, qua vi expugnata cum Babelotus Franciscanus in ea captus et laqueo suspensus esset, quod praesidiariis, ne deditionem facerent, auctor fuisset; eius mortem Monpenserius aegerrime tulit, et Protestantium multorum in bello captorum morte vltus est. Condaeus cum toto exercitu Salmuriam versus contendit; contra Andinus vt annonae in castris hostium subuectionem impediret, acceptis sub id tempus Gulielmi Iousae comitis, H. Momorantij Damuillae legati ex Septimania copiis, Louiodunum, quod a Protestantibustenebatur, ducit, et quasi illud obsessurus praesidiarios deditionem facere iubet, misso interim Ludensi et Brissaco comitibus cum VII OIO militum, qui Mirabellum reciperent. Bordius oppido muris et fossa infirmo praeerat, attributis ei a Condaeo CCCC circiter defensoribus ex Allobrogicis et Septimanicis copiis. Petrus Chupius arcem in tumulo spatioso ad oppidi angulum positam et situ firmam cum idoneo praesidio tenebat. cum Bordius locum dedere recusasset, admotis machinis et muro facile aperto pluribus locis fit impetus; defensores in arcem confugiunt, amissis ex suis CXX: arx violenta quassatione pulsatur et post


page 461, image: s461

aliquot dierum obsidionem honestis condicionibus Chupius cum Ludensi transegit, quae minime seruatae sunt, regiis iniuriae ad Melaeum paullo ante acceptae vltionem quaerentibus, cuius memoriam renouabat Bordij praesentia, quem Maleacensi carnificinae interfuisse clamabant. itaque in deditos nulla fidei datae ratione habita saeuitum. seruatus ad vindictam Bordius postridie exquisita morte interficitur, proiecto in vicum nudo cadauer, vt insepultum canibus pabulum esset. Mirabellensi arci cum praesidio impositus Marca Guitinerius et mox Gul. Altam. Feruacus, quo decedente ei substitutus Villanius. cum interea Condaeus iuxta Salmurium, quod a Sansenario tenebatur, castra posuisset, Andelotus Florentis fanum proximum oppido coenobium situ et praesidio CC militum firmum expugnandum suscipit. post paucorum dierum obsidionem Haius, qui loco praeerat, cum se arbitrio Andeloti dedisset, cum suis omnibus trucidatus est, recenti adhuc Mirabellensis caedis sensu, licet regiis eam in antiquiorem caussam, cum ius belli ad Melaeum violarum fuit, reiicientibus. Andinus per Thoartium et Monstrolium Bellaij, loca comeatu abundantia, ad Louiodunum accesserat, in quod Acierius se cum legione incluserat, cuius periculum minime sibi negligendum ducens Cohdaeus cum alioqui pugnandi occasionem quaereret, confestim illo regreditur et per suburbia copias explicat. heic instructae vtrinque acies intra machinae iactûs, neque amplius, spatium totum quatriduum constiterunt, nullo interiecto riuulo fossa aut limite, nisi siqui diuidendis agris positi erant, sed aspera adeo hieme et infesta vbique glacie, vt lapsantibus in lubrico vestigiis, neque pedes incedere, neque eques consistere posset, pluresque ex casu, quam ex ictibus vulnerarentur; ad haec torpentibus frigore membris, licet animis odio aut decore accensis, corpora ad pugnandum omnino inualida erant, tantumque ducum praesentia miles continebatur ad extremum frigus obdurata patientia. ita cum acies altera in alterius conspectu tam diu commoratae essent, res tantum tormentis vtrinque acta, nulla praeterea memorabili pugna, donec Andinus, cui sub dio in castris manendum erat, et ad quem cottidiana a regina parente mandata veniebant, pugnae aleam deuitaret, tantum hostem a comeatu et pecunia laborantem extracto bello fatigaret, retro cedit, et per laxiora hospicia ad reficiendum militem riuo interiecto distribuit. Helueticum signum in receptu caesum, et II Gallorum, dum in pago solutius cauponantur, intercepti sunt. Condaeanorum melior condicio fuit, qui suburbiis a caeli iniuria noctu aliquantum defensi sunt. itaque Castellionaeus in incautos ac sparsim hospitia habentes aliquid moliri opportunum ducens, cum XII OIO peditum et OIO CC equitibus et IIII leuioribus machinis recta ad Andini hospitium tendit, riuum medium, cuius vadum tentari curauerat transmissu facilem ratus, si incuriosius, vt sibi persuaserat a stationibus seruaretur. verum praeter spem accidit, vt regij strenue admodum transitum impedirent, quo bis tentato bis repulsus est Colinius, crebra interim displosione tormentorum ex Andini castris facta, ad cuius fragorem copiae huc illuc sparsae in tempore aduenere. tunc Brissacus fauore Andini subleuatus, et periculosa quaeque affectans, audax consilium iniit de Colinio et Andeloto, qui ad Monstrolium Bellaij castra habebant, intercipiendis, cuius rationes Franciscus Lanouius in commentariis explicat, de quo quia exitum non habuit, plura dicere supersedebo. fremente interim milite, quasi non ad bellum cum hominib., sed cum caelo ac natura gerendum ducerentur, annuentibus facile ducibus exercitus in hiberna deducti sunt; Andinus Chinonem ad Vigennam venit, per loca vicina distributis copiis; Condaeus Louioduno Iuoeum cum praesidio imnosuit, et retro in Pictones abiit. quib. incommoditatibus et a caeli iniuria et ab inopia conflictati sint vtrinque exercitus, statim iis dimissis intellectum est, cum morbis seu violentis seu languidis intra mensem plus ab vtraque parte VIII OIO hominum perierint. Nauarraea, ne strenue rem gerente Condaeo et sociis nihil ipsa ageret, de re pecuniaria expedienda, a qua laborare suos intelligebat, diligenter consultabat, et iam ante Eid. VIIIbr. ad Elisabetham Angliae reginam scripserat, literasque Castellerio ex nobilibus domesticis perferendas dederat, quibus eam de belli suscepti caussa, rationibus et foederatorum consilio certiorem faciebat,


page 462, image: s462

petebatque, vt quando non contra regem arma sumpsissent, vt in communi caussa Protestanteis auxilio et fauore iuuaret, seque ac liberos suos ipsius dignitati et obsequio perstudiose in posterum commendatos haberet. nec in vanum cecidere Nauarraeae preces, adiuuante eas praesentia sua Cardinali Castellionaeo, qui plurimum auctoritate et gratia apud reginam Angliae valebat. nam C angelorum OIO, id numi aurei genus est, VI tormenta egregie instructa cum omni apparatu bellico statim summisit; de cetero Gallos exules, qui ex Neustria et aliis citra Ligerim prouinciis propter religionem in Angliam confugerant, omni ope et humanitatis genere, a qua alioqui insulani illi plerunque et maxime erga Gallos ob antiqua odia alieni sunt, fouit, et a suis, vt idem facerent, procuraiut. commodata a Rupellanis XXVI aureorum millia. distracta etiam auctoritate Principum, sic duces Protestantium vocabant, bona ecclesiastica, emptoresque reperti, qui quod totus ille tractus a Protestantibus occuparetur, audacter in id pecuniam conferrent. eodem tempore Arausiensis cum nihil non in Belgio tentasset, peragrata Brabantia et Hannonia vt populareis ad seditionem commoueret, postremo a Gallis, qui cum ipso erant, persuasus in Galliam venerat, vt cum Condaeo se coniungeret: sed per Gasparem Schombergium sollicitatis Germanis ducibus retro in Germaniam recipere se coactus fuerat, sicuti supra demonstrauimus. iam ante rex Romam quidem Baptistam Alamannium Matisconis episcopum, et post eum Hannibalem Oricellarium etiam ad Senatum Venetum, Ferrariae, Mantuae, et Florentinorum duces miserat, et mutuam in hoc bellum pecuniam et auxiliareis copias petierat. eodem tempore Antonium Fumaeum Blandium libellorum supplicum magistrum ad Caesarem legauerat, vt de subditorum insolentia, qui rursus contra se arma sumpsissent conquereretur, et ipse auctoritatem suam interponeret, ne Condaeo suppetiae ex Germania siue pedestres siue equestres subministrarentur. is Viennae XVII Kal. IXbr. auditus a sapientissimo principe responsum hoc tulit; dolere sibi, quod rex Christianissimus Condaei, et sectatorum ipsius contumacia et temeritate coactus fuerit contra ipsos arma capere, quo illos omneis regno pellat, et vnius tantum Catholicae religionis in eo vsum ac professionem instauret; quippe qui nihil magis cupiat et exoptet quam concordiam ac tranquillitatem inter principes seruari, et a fundendo Christiano sanguine abstineri, maximeque exhorrescat ciuileis motus, quibus iam satis superque infidelium armis attritae Christianorum vireis magis ac magis profligantur: proinde consultissimum sibi videri, vt rationes ineantur, quibus Christiano sanguini parcatur, et inter regem Christianiss. eiusque subditos firma ac sincera pax sanciatur: alioqui fore, vt magnis incommoditatibus ac molestiis se regnumque florentissimum inuoluat, sparsis iam non solum per Germaniam, sed etiam per Britanniam, de ipso ac potioribus consiliariis, sermonibus, vt dubitare minime possit, non defuturos haut paruae condicionis principes, qui non solum fauore et quadam animorum in Condaei partes propensione, sed etiam pecunia et milite propter caussae coniunctionem eum adiuturi sint. quod vero petat, vt delectus qui pro Condaeo per Germaniam habentur, impediat, summas habere difficultates: nam si superiore anno cum belli caussa aequior videretur, rege auctoritatem suam ac salutem contra rebellanteis subditos vindicante ac tutante, huiusmodi delectus impedire, quamuis adhibita summa diligentia non potuerit, quid iam faciat, cum longe alia belli caussa, et quam plerique sibi communem cum eius subditis statuant, expressis verbis proponatur, ac publicetur? hoc accepto a Caesare responso Fumaeus, Aldemburgum ad Ioannem Vilelmum Saxonem, quo ille colloquij religionis caussa instituti venerat, contendit, a quo eadem conquestus, cum auxilia quoque ex foedere peteret, V Kal. Xbr, responsum tulit, quo pariter dolere sibi testabatur, quod bellum nuper in Gallia compositum recruduerit; eoque magis, quod altera pars eius caussam in religionem, altera in rebellionem reiiciat. esse autem expresso Dei mandato diuina ab humanis discernenda. id fecisse Christianissimos Imperatores Constantinum, Theodosium, Martianum, Iustinianum, Carolum magnum, Ludouicum Pium, et nostra memoria Fridericum,


page 463, image: s463

Ioannem, et Io. Fridericum VIIvirum Saxonem piae memoriae parentem suum. itaque pie iuxta et prudenter facturum regem, si propter religionem suis periculum creari non patiatur. nam veram religionem non caussam seditionum, sed potius neruum omnis disciplinae et obedientiae esse. ceterum Imperij principes male habere, quod de foedere inter regem Hispaniarum et Pontificem contra Augustanae confessionis socios inito passim euulgatum sit, cui et ipsum prauis consultoribus impulsum participare nuper acceperit, cum ex Gallica expeditione rediens Fuldam transiret. id regem etiam atque etiam videre debere, cui quantum salua religione et conicientia fieri possit, exemplo maiorum suorum nunquam sit defuturus. ita dimissus vtrobique Fumaeus re infecta in Galliam rediit. tandem conscriptus a rege exercitus exeunte anno prope Moguntiacum Rhenum transmisit; erant in eo V OIO IO C equites ducibus Philiberto marchione Badensi, qui primarium locum tenebat, duobus Dietziis Hessis, Vestemburgio Leiningio, Ringrauiis comitibus, et Christophoro Bassompetra, quos Aumalius cum III cataphractorum equitum alis, sua, Ioannis Lucemburgij comitis Briennij, et Francisci Despei equitum tribuni, VI leuis armaturae turmis X peditum signis a rege missus in Lotaringia opperiebatur; vbi cognito Cochaeum Delfinatem, qui praeclusa omni alia ad Condaeum via Geneuam cum copiis, quas habebat, concesserat, per Sequanos et Alsatiam direptionibus passim grassari, et Salmensem ditionem atque Argentinensis episcopi pagos late vastare, continuo cum VIII OIO armatorum Neoburgum ducit, et Cochaeum cum OIO IO peditibus equitibusque huc illuc dispersis tumultuarie, vt in hostico, vagantem, inuitum ad pugnam cogit pridie Eid. IXbr., et praemisso Goasio cum legione sua Neoburgum deiectis Protestantibus occupat. neque vero Cochaeus, quamuis numero impar heic se deserit; sed ex necessitate consilium capiens, quantum per difficultates et angustias temporis licebat, aciem instruit, et se viriliter defendit, multisque ex Aumalianis occisis tandem a maiore numero circumuentus potius quam victus est. cum eo erant Ossonuillius Lotaringiae praetor, Iacobus Carterius, qui scloppetariorum equitum alam, et Io. Antonius Viennensis Clarouantius, qui Neocastrensium Heluetiorum signum ducebat, et plerique proceres, Antonius Claromontius Renelij marchio, Cardeus, Baconus, Dullius, Raguierius Sternaeus, qui iam praecesserant, et iter sibi ad Mariae fanum, quod a rusticis vias insidentibus impediebatur, vi aperuerunt, et inde incolumes Argentinam se ad Arausiensem contulerunt; ex iis, qui pugnarunt, CXX interfecti. captus ipse Cochaeus cum Vassario et Saluio et aliquot tribunis ac centurionibus et Metim deductus, cum post aliquot dies quasi cum aliis captiuis permutandus vrbe educeretur, a subornatis percussoribus confossus, est. tunc et Nucetum in Heduis, vnde discesserat Condaeus cum Colinio, quod ab exiguo praesidio tenebatur, a Carolo Rupifulcaudio Barbesij comite Campaniae praeside obsidetur; quod cum magna virtute diu defendissent propugnatores, tandem deditionem in has leges fecere, vt miles incolumis dimitteretur, supellex plane regia Condaei, quae in arce esset, describeretur, et pro ea Barbesius sponderet. verum patefacta mox porta, legibus minime seruatis, in deditos miles saeuiit, quorum pauci spoliati euaserunt, ceteri Augustam Tricassium abducti sunt. quod eo consilio factum a Barbezio plerique credunt, vt supellectilis, cui inhiabat, depraedatae excusationem pararet. Condaeus interea postquam Rupellam primum venit, ne quid deesset, quod ad caussae, quam tuebatur, famam et robur facere posset, opportunitate loci fretus, etiam de classe armanda, quod superioribus bellis non fecerat, cogitare cepit. ea IX nauigiis egregie instructis et Liburnicarum numero constabat, quae XC, siue nautas siue milites cum reliquo belli apparatu portabant, praefectusque classi cum summo imperio est Turrius Castellerij Portalij iunior frater, qui VI Eid. VIIIbr. cum Rupella soluisset, in pleraque nauigia Belgica, Armoricana, et Normanica mercibus et varia supellectile onusta incidit, iisque captis Conquestum praeteruectus, quo ad famam piraticae classis iam multi in armis conuenerant. Plimmuthium in Anglia tenuit; vnde cum aliquot nobilibus per dispositos equos ad Elisabetham, quae tunc Amptencuriae erat, contendit;


page 465, image: s464

et Cardinalis Castellionaei interuentu, qui multum in ea aula poterat, a regina impetrat, vt eius auctoritate tutus in Gallos et Belgas vt hosteis belli iure vti posset, nauigiaque simul et homines cum Cardinalis Castellionaei approbatione capti, rite ac legitime capti intelligerentur, et quae inde pecunia colligeretur, in belli atque adeo in caussae sumptus impenderetur. acerbior de nauibus Hispanorum interceptis et pecunia ab Elisabetha interuersa fuit Albani querimonia. nam accidit sub id tempus, vt magna nauis Cantabrica et IIII minores, Zabres vulgo dictae, CC aureorum OIO onustae, Turrio eas hostiliter persequente, in Angliae portum compulsae fuerint, vbi cum Geraldus Speseus Philippi nomine literis reginae sibi idonee caueri peteret, quo citra periculum siue terra siue mari res nauibus impositae Antuerpiam transuehi possent, haut abnuit initio regina: sed dum certius ab Albano responsum exspectat Speseus, interim a Castellionaeo cardinali regina monetur, pecuniam eam, non Philippi, sed negotiatorum Italorum esse, quam mox aduectam Albanus in bellum contra Protestanteis susceptum vel inuitis illis sumpturus esset. itaque quo Albanum tanto praesidio, quod in Protestantium perniciem redundaturum erat, denudaret, consulto atque adeo iure suo facturam, si eam pecuniam, quam fortuna in ipsius manus tradidisset, retineret. color rei quaesitus, quod pecunia non regis foederati, sed negotiatorum propria esset, quam libere necessitate vrgente mutuo sumere posset. itaque et eam fiduciaria cautione describi cistulasque in terram exponi, et ne a Gallis diriperentur, in suos vsus verti iubet. quod vbi per Speseum cognouit Albanus iniuriae impatiens non consultis ordinibus, aut prouinciarum consiliariis, neque vlla foederum inter Anglos et Burgundos habita ratione, Antuerpiae aliisque locis manus in Anglos iniici, eosque in Anglorum domo captos retineri et militum custodia asseruari iubet. idem instigante Albano passim per Hispaniam factitatum. nec segnius Elisabetha, vbi id resciuit, confestim mercatores Belgas, Belgarumque bona comprehendi ac sequestrari mandat, et quo Anglorum securitati et indemnitati caueretur, complures item naues caussa nautis tunc incognita e mari in portum subductae. facti mox Albanum penituit, vbi plures naueis, merces et homines id Anglia retineri animaduertit, et Christophorum Assonuillium protinus ad reginam ablegat: qui tamen quod ab Albano tantum missus neque vllas a Philippo literas afferret, minime ab ipsa auditus est, sed ad consilium remissus cum coram consiliariis agere recusaret, re infecta discessit. regina vero per suos Albano significat, se quidem summa iniuria affectam, neque tamen, nisi ipse vlterius pergat, bello decernere statuisse. idem et Philippo ipsi significandum curat, non sine grauibus de praecipiti et inconsiderata Albani peruicacia querellis. inter has manuum iniectiones et nauium retentiones ne commercium intermitteretur, Angli mercibus Hamburgum missis mercaturam mutato foro in Germania instituunt: vicissim Albanus Aprili proximo prouincialibus commercium omne cum Anglis interdicit, et paullo post Chapinum Vitellium Cetonae marchionem cum Fonkio et Torreo ab epistolis ad pecuniam recuperandam legat, sed serius post edicta tam seuera, quam vt a femina imperiosa quidquam impetrare posset. itaque rursus repetita seuera illa edicta, ac multo acriora addita; vnde ortae sine manifesto bello inter Anglos et Belgas perniciosae controuersiae, magno commercij et vtriusque ditionis populorum detrimento, quae vix quadriennio post componi potuerunt, sicuti suo loco dicemus. Extremo hoc anno Rupellani ad fanum Michaelis ad mare situm in Pictonibus iam bis infeliciter tentatum, quod inde excursiones crebrae fierent, Condaei permissu postremo expugnare aggressi sunt. totus ille tractus a Lussonio Rupellam vsque olim ab Oceano, vt creditur, inundatus fuit, dein recedente mari apparuere terrae paullatim, et paludes desiccari et propter sitûs commoditatem ac soli vbertatem coli ac frequentari ceperunt. in eo sacellum primo exstructum est, peregrinationibus ac religione celebratum, quod postea in amplissimum ac locupletissimum monasterium euasit, quod tamen a prima origine siue a situ Eremi nomen retinuit. arcis forma quadrata ac praealta contra sagittarum et balistarum, non hodiernarum machinarum, ictus firmissimo muro, ac turribus paullum ad angulos prominentibus


page 466, image: s465

ac fossa profunda superioribus annis ad orae maritimae defensionem ab Anglis vallata. ad eam a nobilitate admotis II mediocribus tormentis cum primo impetus factus esset, Castropersius ex collegij sodalitio homo strenuus, qui per Iacobi Billij Prunaei, cuius alias nomen propter raram eruditionem cum pietare coniunctam celebratissimum est, coenobiarchae absentiam res moderabatur, non solum vim sustinuit, sed cum damno obsidentium repulit. nam amissis CXX ex suis mox obsidionem soluerunt; quam tamen post paullo repetierunt, duce Campagnaco, qui ex monacho miles de monachis se victoriam reportaturum summa fiducia affirmabat; is cum IO delectis scloppetariis et prouinciae equitatu illuc profectus, cum initio fortuna ceptis arridere videretur, compulsis intra septa sua cum damno praesidiariis, certo ictu a monacho quodam in capite ictus concidit, et occiso duce rursus obsidio soluta est; quam tertio ad extremum non tam de victoria solliciti, quam iniuriam vlturi repetierunt. et Gulenius quidem cum VII signis et II maioribus tormentis locum expugnandum suscepit, praemisso Garda, qui municipium coenobio subiectum occupauit. quo facto arctius discurrente Protestantium equitatu praesidiarij cincti sunt, neque tamen ita, vt non opportunis eruptionibus et designatis ictibus Protestanteis multum infestarent. cum vero arx inde mari alluatur, hinc vineis, pratis et arenariis cingatur, loco plano et humili, adeo vt totus ille tractus, cum mare intumescit, et praecipue aequinoctio verno et Autumnali auctis fluctibus mergi saepius periclitetur; quod si contingat, solum aquae marinae salsugine delibutum ad multos annos, quantumvis cultu vitium corrigatur, infrugiferum manet. huic malo remedium quaesiuere indigenae ductis per agros crebris incilibus, quae pontibus arcuatis frenantur, et portis subliciis clausa modicum aestum aut admittunt, aut nimium repellunt, et impetum eius frangunt. his portis apertis obsessi, et quibusdam locis, vt mare restagnaret, obstructis, ita paludosum per se solum tempore hiberno fere inaccessum merserant, vt tormenta terra aduehi non posse confiderent; quod cum nec fieri posse Gulenius iudicaret, mari illa aduehi curauit, et aduecta destitui in vorticoso lentio, quod mari recedente arcem et portum interiacet, et planis nauigiis imponi iussit, Scipionis Vergani muniendorum locorum peritissimi et aliquot tormentariorum Anglorum opera in ea re vsus. ad Lucionensem portam directa verberatio Kal. Ianuar., factaque ruina frustra ad eam tentatus impetus, quippe intus ducta fossa et ad latus munitiones excitatae fuerant, a quibus irrumpentes infestabantur; Gauseuilla dum locum explorat inibi interfecto. itaque alio tormenta transferuntur, loco a transfuga notato, qui exigua pulsatione statim dirutus est. nihilominus obsessi contra animos obfirmabant, siue a Ludensi comite confirmati, qui Vaccaeum cum XXX militibus nuper auxilio summiserat, siue hiemis asperitati, quae diuturnam obsidionem non patiebatur, confisi, siue denique vaticiniis antiquis Anglicae superstitionis temere fide habita, quae nunquam sacellura S. Michaelis patrocinio defensum in manus hostium deuenturum spondebant, ac fore, vt si qui vel nemine defendente locum oppugnarent, facie in tergum retorta statim in vestigio exanimarentur. quod siue olima collegij sodalibus confictum, siue falso creditum, animos praesidiariis faciebat, vt de exitu securi extrema experiri parati essent. tandem ad ruinam factus impetus ac lypeatis, qui ordine incedentes, et recentibus semper in fossorum locum succedentibus tandem loco potiti sunt, Castropersio per posticum elapso, sed postea capto; obuij quique trucidati; non aetati, non sexui parcitum, adeo vt per porticus cellas et cisternas omnia cadaueribus oppleta sanguine exundarent. Forteus ante alios ludo duxit brachium cubito tenus in cruorem immergere, seruatis plerisque in crastinum et perendie, quos post pugnae furorem sedatum manu propria mactaret. ingens praeda facta. quippe rustici et alij vicini ac plerique etiam ex nobilitate opinione de arcis firmitate siue ob sanctimoniam siue ob situm et munitionem concepta, omnem supellectilem preciosam in eam, ceu locum tutissimum, comportauerant. Castropersius cum de precio, quo vitam redimeret, conuenisset, atque in eo esset, vt Rupellam, dum pretium persolutum esset, sub custodia abduceretur, literae eius seu verae seu confictae repertae sunt nefariorum consiliorum et contumeliarum in principes


page 467, image: s466

plenae, ex quarum occasione gratia vitae ei amicorum interuentu facta, reuocata est, et ipse cum aliis interfectus. CCCC et amplius in ea crudeli laniena periisse memorantur. Forteus loco imponitur, negotio ei dato, vt munitiones atque adeo templum et coenobium ipsum demoliretur, ne regiis postea ad incursiones vsui esset; quod sedulo fecit totum mensem ibi commoratus. nec multo post miserabili morte homo tot caedibus infamis periit. ita Michaelis fanum in Eremo vulgo appellatum ad orae defensionem olim munitum funditus euersum est, cum corruptis per bella ciuilia hominum iudiciis publicae quieti incommodare existimaretur, quod pacata Gallia ad externos impetus propulsandos prudenter institutum fuerat; quod et fortasse rursus instaurandum erit, si quando Galli resipiscant, et potius foris cum hoste, quam secum domi pugnare malint. diuersa parte eodem fere tempore ad Sancerras admota a regiis castra, sed irrito successu. post factam nuper mense Martio pacem oppidum illud in rupe praecelsa positum vndique praerupta, nisi qua Auaricum Biturigum itur, et ab ortu Ligeri imminens, et in limite Biturigum et Soloniacensis agri situm, quod a Protestantibus fere, aut incolis, aut in eo perfugium quaerentibus inhabitaretur, rex a praefcctis vicinis monitus in potestatem redigere statuerat, aut eius munitiones omnino diruere. itaque iussi primo oppidani praesidium admittere, cum se excusassent ob tenuitatem oppidanorum, et quod locus extra vias regias et commercium positus custodia indigere minime videretur, re in regis consistorio agitata, postremo haec subsidiaria condicio adiuncta est, vt oppidum muris ac munitionibus nudaretur. oppidani, vt periculo certo, quod a praesidio imminebat, praeuerterent, cum haut diu duraturam pacem prouiderent, assensere, addita lege, vt Bueliorum comitum, ad quos Sancerrae pertinent, consensus accederet. negotio interim in longum extracto, vbique sumpta armi, et oppidani occasione sumpta loco natura firmo muniendo totis viribus incumbunt. ex aduerso Sarra Martinengus, qui Genabum vnius diei itinere a Sancerris dissitum presidio tenebat, Franciscus Balsacus Interamnas Aureliani, Claudius Castreus Biturigum praefecti communicato consilio, et captato tempore cum Auantinius ex vicina nobilitate dux strenuus, in cuius virtute magnam fiduciam oppidani collocabant, abesset, coniunctas copias ad oppidum admouent. eae III OIO peditum et aliquot equitibus ex vicina nobilitate constabant; VIII murales machinae aduectae, et contra portam Bituricensem directae: displosione facta ingens et idonea ruina edita est, sed quae ducta interiore fossa et ad latus vtrinque exstructis propugnaculis defendebatur. cum in eam regij duce Viepontio Aquauilla Neoburgi reguli filio, iuuene supra modum audaci, impetum summa alacritate fecissent, a praesidiariis in latus ferientibus excepti cum damno repulsi sunt. itaque translata ad aliam portam tormenta, in qua expugnanda minus difficultatis subesse duces intellexerant, ad Saturij fanum. ibi rursus maiore edita ruina ab Aquauilla fit impetus, qui a praesidiariis, quibus prior successus animos fecerat, pari virtute repulsus est, occiso ipso Aquauilla, et plerisque ex suis, multis etiam grauiter vulneratis. praeerat loco Ioanellus iuridicus, et Florus ac Laurentius ordinum ductores. inde non iam ad defensionem obsessi, sed ad vim inferendam se comparant, et crebris eruptionibus regios fatigabant. sub id tempus in regia castra venere Iac. Sabaudus Nemorosij dux, qui ex Lugdunensi ac vicinis prouinciis contra cto exercitu, et adducto secum Francisco Bellomontio Adretio bellis superioribus Protestantium partes secuto, et tunc regi militante, qui non exiguas copias secum habebat. is cum ad Aumalium, qui in Lotaringia erat, tenderet, sicuti a rege propediem illuc profecturo iubebatur, nequicquam a ducibus exoratus, vt tantisper apud eos moraretur, dum auxiliarium ipsius copiarum ope Sancerras expugnassent, ille qui non vnius diei obsidionem illam duceret, et ab Aumalio, vt iter acceleraret, cottidie per literas vrgeretur, non solum non remansit, sed auctor illis fuit, vt obsidionem soluerent. itaque cum V amplius hebdomadis in ea haesissent, ineunte Februario amissis plus IO ex suis discedunt. et Nemorosius quidem in Lotaringiam, illi in praefecturas quisque suas deductis tormentis diuersi abeunt. oppidani vero eo successu inflati, crescente cum fortuna audacia, fanum Theobaldi infra


page 468, image: s467

Sancerras ad Ligerim positum munire statuunt, ac valido praesidio firmant, vnde non solum excursionib. subiecta circumregio infestabatur, sed et commercium, imperato grandi in nauigia illac transeuntia vectigali, impediebatur. itaque qui Niuernium et Chariteum, quibus locis Liger pontibus transmittitur, tenebant, vt praesidium illud disturbarent, hanc rationem commenti sunt. nauigia quaedam oblonga instruunt, ac locis idoneis perforata et pluteis contecta milite implent, mercibus desuper ingestis, ita vt armati laterent: tum equites haut procul hinc in insidiis collocant: ita cum sine strepitu ad Theobaldi fanum venissent, praesidiarij, iussis consistere nauigiis, ea mercatorum esse rati ad exigendum vectigal accurrunt; quos inde latentes milites et equites ex improuiso eodem tempore circumfundunt, et L ex iis interfectis ceteros in fugam vertunt, qui vix manibus per vineta reptantes in oppidum loco maxime arduo ab ea parte positum tandem euaserunt, et trepidi, cladis acceptae nuncium ad suos pertulerunt. interea Acierio per Aquitaniam cum auxiliari exercitu iter faciente Borniquetus, Monclarius, Paullinus, et Gordonius vicecomites se cum eo coniungere recusauerant, quod Prouinciam praesidio nudatima tergo relinqui minime tutum existimarent, et circa Montalbanum, Castrum, Millialdum, Podium Laurentij, quae illis perfugia erant, cum VI OIO pedicum et delecto equitatu Tolosam ac vicina loca continuis excursionibus infestabant. horum vt conatus impediret B. Monlucius post Acierij transitum Castellione ad Duranium III signa peditum, totidem Fidii fano duce Leberone imponit, misso Santorrentio cum ala sua equitum Liburnum, qui oppidum in confinio Duranij et Insulae positum ad res Aquitaniae summi momenti cum III peditum signis teneret. Fabiano Monlucio datum negotium, vt cum peditatu loca opportuna in Cadurcis et Aginnensi agro insideret. missus mox eo Hermanus Claromontius Pilius a Condaeo, vt copias quantas posset, conscriberet. is cum OIO CC scloppetariis et CC equitibus Bergeracum et fanum Fidij occupat, relictoque inibi peditatu per Petrocorios cum equitatu discurrit, incendio late grassatus per vicos de strage Mouentiana suspectos; vnde collectis copiis Mediolanum Santonum tendit. dum haec agerentur, Bressaldi ala equitum, quae prope Thoartium hospitium habebat, a regiis Salmurio egressis intercepta ac caesa est. ipse seruum mentitus cum paucis se periculo subduxit. eodem tempore Franc. Casillacus Cessacus alae equitum Guisij legatus a rege ad Andinum fratrem, qui tunc Vertolij in Engolismensi agro erat, missus cum arcanis mandatis, dum per equos dispositos iter acceleraret, a Veraco, qui cum rapta manu itinera insidere iubebatur, Coucae captus, et Rupellam adductus est, sed fasciculo literarum prius ad irrumpentium strepitum occultato, ita vt reperiri non potuerit, qui postea digresso Veraco ad Andinum perlatus est. diuersa parte Brissacus Lusiniano profectus Mongomerium ad Eligij fanum improuiso agmine aggreditur, caesisque XX ex suis in arcem compellit, municipio direpto et captis aliquot ordinum ductoribus, et in iis Mongomerij ipsius fratre fani Ioannis abbate: cum autem vereretur, ne a maiore numero circumueniretur, ad suos rediit. haut multo post Protestantes de Lusiniano intereipiendo frustra consilio inito tandem ad arcem vertuntur, et cum Guronis, qui loco praeerat, legato, de tradenda arce paciscuntur. condicta dies ad XIII Kal. Mart., ad quem portis propinquare deberent. tunc conuiuium, ad quod praecipui ductores inuitati erant, in oppido celebrabatur, quod opportunum consilij tempus ratus legatus cum VII consciis occupat, et caesa infre quenti statione mox ad Guronem tendit, quem ad fragorem forte egressum, et vix obiectu vxoris, quae ictum lethalem pro viro excepit, protectum cum occidere non potuisset, nec loco potiri potuit, nam Guro e manibus insequentium clapsus, in interius arcis propugnaculum se recipit, indeque sublato ingenti ac saepius repetito clamore comessabundos socios tandem excitat, qui laborantibus auxilio praesto fuere, perque muros, nam portae a coniuratis tenebantur, enixi caeso legato ac consciis et iis praeterea, qui intra arcem admissi fuerant, arcem regi seruauere. eodem tempore et detecta coniuratio a Cateuilla Protestantium partibus addicto de Dieppa intercipienda cum nobilitate regionis inita, quae edicta regia non seruari indignabatur, et praefectorum duritiem et iniquitatem perosa perfugium eandem


page 469, image: s468

religionem profitentibus quaerebat. is rem cum centurione, cui multum fidebat, communicat. verum ille siue metu siue facti horrore perculsus, id mox Ciconiae oppidi praefecto indicat; a quo re ad Ioannem Moium Millaregium delata, eius iussu Cateuilla capitur. is postea interrogatus rem cum Lignabouio ex primaria Caletorum nobilitate et Millaregij perfamiliari communicasse confessus est. inde arcessitus Lignabouius, quamuis Cateuillam captum sciret, amicitiae Millaregij confisus venire non dubitauit, et interrogatus, cum Cateuillam quidem de ea re secum egisse fassus esset, ceterum factum semper improbasse ac dissuasisse affirmaret, nec id diffiteretur Cateuilla, tamen quod praefecto non indicasset, pari cum Cateuilla supplicio Rotomagi Senatûs decreto plexus est, multis nimiam Millaregij seueritatem accusantibus, sed pluribus fidem laudantibus, qui in re, quae ad salutem publicam pertinebat, amico proprio non pepercisset. tunc et ad Franciscopolim factus a coniuratis Protestantibus impetus, eodem consilio. nauis in ancoris stans Africanis pellibus in speciem onusta petito a Sarlabosio, qui vrbem cum IIII signorum praesidio tenebat, comeatu ad portum appulerat, coniuratis intus latentibus, qui signo dato cum consciis oppidanis ad forum noctu concurrunt, caesisque excubiis omnia metu ac tumultu miscent. Sarlabosius, vt in nocte, confusus, tamen pro tempore missis, qui inde portas seruarent, inde per moenia discurrerent, periculum tandem illuscente die discussit, cum pauciores, quam rebantur, coniurati, et contra maiorem praesidiatiorum numerum impares ad tumultum accurrissent; ex quibus plerique naue conscensa confugerunt, ceteri qui conuicti fuerunt, perquisitione diligenti a Montacutio Senatore Rotomagensi facta morte affecti sunt



page 470, image: s469

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXIII.

HIEMIS asperrimae rigore aliquantum mitigato exercitus vtrinque educti, et Andinus quidem facto per Pictones, Lemouices et Engolismensem agrum itinere Carantoni oram legebat, quasi Castrum-nouum occupaturus, vt se medium inter Pilium cum auxiliaribus copiis aduenientem et Condaeum interponeret. quem vt anteuerteret Condaeus Carantono ad Cognacum transmisso recta Castrum-nouum tendit, quod cum praesidio a centurione quodam Scoto tenebatur, quasi proelio certaturus. nec a condicione abhorrebat Andinus quippe nouis copiis subnixus: nam Claudius Sabaudus Tendae comes, qui Sancerras vsque Nemorosium secutus fuerat, inde diuiso itinere cum III OIO peditum et delecto equitatu ad Andinum venerat. praeterea Philippus Rheni comes et Christophorus Bassompetra II Germanorum equitum OIO in castra adduxerant, relicto in Lotaringia Aumalio, Nemorosio, et Adretio, qui auxiliarem Germanorum exercitum ad Condaeum venientem transitu prohiberent. his copiis subnixus Andinus Confluentiam in Lemouicibus venit, et Vigenna transinisso Vertolium tendit, vbi de Protestantium consilio certior factus, eos nimirum obuiam Pilio proficisci decreuisse, ob idque Cognacum, vbi Carentonum transirent, petere, vt copias a Vicecomitibus summissas et ob periculum cunctanteis exciperent, et inde coniunctis omnibus viribus Ligerim versus tenderent, Volfangum Baioarum Bipontinum ducem cum Germano auxiliari exercitu propediem venturum ibi expectaturi, praeuertendum ratus, Hardoinum Villerium Riparium cum delecta manu praemittit, qui Iarnacium occuparet; quod cum ille fecisset, mox Colinio superueniente oppressus, oppido, quod tueri non poterat, relicto, in arcem se recipit, ad quam mox admota tormenta; quorum displosionem aliquot dies expertus, cum promissum auxiliorum tempus exiisse cerneret, tandem Bricomotio, quem Colinius obsidioni praefecerat, arcem tradit, vitam et res saluas pactus. loco impositus vicecomes Montamarius cum legione sua. Andinus cum Carantoni ad Iarnacium transmittendi spe excidisset, supta Engolismam fluuium superat, et in itinere Rufecum in potestatem recipit, trucidatis, qui in eo erant, praesidiariis. idem et Melaei in Pictonibus eodem tempore factitatum. inde Castrum-nouum versus tendit, quod a LX circiter scloppetariis defensum antea Pilius, dum Engolisma obsideretur, ceperat, et praesidio firmauerat. ad ripam Carantoni arx sita est inter Engolismam et Iarnacum,


page 470, image: s470

quae Scoto, qui loco praeerat, cum vita et rebus saluis abire permisso mox regiis patuit. pons a Protestantibus abruptus statim instaurari iussus, et alius ex nauigiis construi, eius rei cura Armanno Guntaldo Birono castrorum praefecto commissa. tum regij Cognacum versus prouecti, vt opinionem, quasi fluuium ad Castrumnouum transire in animo haberent, hosti demerent, mox eodem reuertuntur. Colinius contra, qui primam aciem ducebat, vt regios propius contemplaretur, cum IO CCC equitibus et totidem scloppetariis Iarnaco profectus iis occurrit, sed medio fluuio; quem cum regij aliquot nauiculis transmisissent, leui pugna inter eos certatum aliquandiu est. postridie Colinius, qui ad existimationem pertinere duceret, regios, ne vlterius citra certamen progrederetur, impedire, promotis castris, ne flumen transmitterent, eniti statim, duabus legionibus ad id quae leucae quadrantem spatio non amplius a loco abessent, destinatis, et pone eas IO CCC equitibus, qui peditatui praesto essent, et ad duces cum opus esset transvolarent. ipse inde Bassacum concedit, medio inter Andini castra et Iarnacum itinere; sed tam pedites quam equites hospitia assignata a metatoribus incommoda caussati alio diuerterunt, magno errore et suorum detrimento. nam ea re factum, vt stationes ad transitum regiorum impediendum dispositae infirmiores essent, quam vt eos lacessere et valenter repellere possent, aut etiam metum iniicere, quasi tota prima Protestantium acies adesset, quod erat Colinij consilium. interea consummato Bironi diligentia ponte, media nocte sine strepitu regij traiicere ceperunt; qua re vix ante diluculum a L circiter stationariis equitibus animaduersa, serius monitus Colinius, quod vnum poterat, suos per laxiora hospitia dispersos vicissim monet, vt ad se Bassacum quamprimum contendant, quo coniunctim honestius se in regiorum conspectu recipiant, peditatu interim cum impedimentis praemisso. et si quidem illi maturius ad signa conuenissent, citra iacturam Colinius se in tutum recipere potuisset; sed tribus amplius horis consumptis, antequam Gabriel Mongomerius et Pluuialtus suos collegissent, nam Acierius aliud iter ingressus Engolismam versus deflexit, vix omnes ad horam nonam conuenerunt, iam regio exercitu fere transmisso, et incalescente inter eos et vltimum Protestantium agmen, quod cum IIII equitum vexillis Franciscus Lanouius claudebat, proelio. Condaeus, qui aciem ducebat, et iam in eo erat, vt se reciperet, ad rei famam suos sistit. vix leucam dimidiam confecerat Lanouius, cum cuneo regiorum ingruente valide impellitur; verum ab Andeloto proximo opportune exceptum primum impetum citra damnum sustinuit. sed cum vlterius pergentibus grauior numerosiorque cuneus haut multo post incubuisset, ducibus Guisio, Martigio, Ioanne Surchio, Malicornio, et Brissaco, ipse postquam se viriliter diu defendit, equo deiectus in regiorum manus deuenit, et cum eo Loeus. copiae vero in Andelotum proturbatae sunt, qui summa virtute non solum incumbenteis sustinuit, sed Bassacum cum damno repulit. in eo conflictu periere ex regiis Iacobus Valagnerius Monsalesius, Io. Billius Prunaeus, et alij: sed mox recentibus scloppetariis superuenientibus Bassacum a regiis receptum, et ab illis ita pro tempore munitum, vt inde pelli postea non potuerint. quod vbi ex Andeloto cognouit Colinius, per Montacutium Condaeo significat, e re videri, vt quod e prima acie penes se haberet, confestim promoueret. quod ille impigre fecit, et infra colliculum ad sinistram aciem instruit. heic Colinius primus impressionem facit, praemisso Turrio Castellerio, qui paullo ante classe Rupellam reducta ad Condaeum venerat. is cum primam aciem ad pugnam fortiter capessendam hortaretur, ipse ante alios pugnans equo suffosso euersus et captus est, proque eo, qui Charrium Lutetiae ante quinquennium interfecerat, agnitus statim occiditur. iamque regij, qui fere omnes transmiserant, ad laeuam late effusi spargebantur, vbi Ioannes Parthenaeus Subisius, Anguillarius, Pluuialtus, Clauaeus, et alij e Pictonum robilitate stabant. certatum ibi acriter, sed iniquiore Protestantium prope inter fluuium et regios interceptorum, qui numero vincebantur, condicione. captus Subizius, qui mox custodum manibus euasit, et Anguillarius; Mesancherius et Brandonerius in ipso pugnae calore confossi sunt. interiacebat agger stagno impositus, quem Protestantes adhuc tuebantur; verum ij Germanorum equitum incumbente


page 471, image: s471

cuneo tandem cedere coacti, solutis ordinibus fusi sunt. quod indigne ferens Condaeus cum CCC equitibus ad suos conuersus, tali eos oratione compellat: En vobis, quod frustra saepius antea optastis, pugnandi copiam necessitas facit. quod a consilio et a ducum sollertia ad communem securitatem desiderari potuit, id abunde quantum in illis fuit, praestitum est. nunc restat, vt loci et temporis angustias, in quas nos belli casus coniecit, et alias, quae occurrunt, difficultates animis ac virtute superemus. iam oppositam aciem ab Andeloto inclinantem vidistis, eam nunca Colinio rursus concussam nos, si animis ac viribus connitamur, Deo propitio euertemus. is est qui exercituum Deus cognominari amat, qui bonam caussam semper tuetur, qui praesenti patrocinio nunquam suos destituit, nosque hodie proteget, si modo in ipso, cuius auspiciis arma pro animarum libertate sumpsimus, fiduciam collocemus. nam heic caussa eius praecipue agitur, quo minus ad ingentem hostium numerum exhorrescere exigua manus debemus, qui mox flatu illius momento dissipabuntur. pugnandi non deliberandi hora instat, neque iam de receptu, nisi post partam victoriam, cogitare licet. quicquid erit, commilitones, si quidem res prospere cadant, quod plane confido, id vt ad Dei gloriam, sin contra, quod auertat ille, vt in meum vnius caput redundet, eum ipsum belli ac victoriarum dispensatorem oro obtestorque. quibus dictis imperterrito vultu signum inferri iubet, tantaque vi impressiooem fecit, vt obuios quosque ordines sulueret. sed iam cum toto exercitu adueniente Andino a maiore numero vndique circumfusus et post acerrimum ac saepius ab ipso restitutum certamen, dum ante alios pugnat, nullumque non solum ducis, sed militis officium, hortando pugnando et ordines circumeundo praetermittit, tandem desertus a suis equo suffosso et supra incumbente oppressus est. ibique Eparchium Tisonem Argentium et Sanianium conspicatus, et quis esset reducta galea professus, eorum se fidei permisit. verum illi cum de vita salua fidem vicissim interposuissent, quominus eam feruare potuerint, in caussa fuit Montesquius Andini stipatorum ductor, qui mox non sine occultis, vt creditur, mandatis aduenit, et cum ipsis colloquentem Condaeum a tergo aggressus scloppeto in ceruicem adacto confecit. hic exitus fuit Ludouici Borbonij Condaei regiae stirpis viri supra natalium splendorem magnitudine animi ac virtute illustrissimi, qui fortitudine, constantia, ingenio, sollertia, rerum vsu, comitate, facundia, liberalitate, quae omnes simul virtutes in illo vno excellebant, paucos aequaleis, neminem sua aetate vel inimicorum confessione supetiorem habuit. huius morte, quam multorum clarorum virorum mortes et aliae clades eodem hoc anno secutae sunt, cum Protestantium vires prorsus concidisse crederentur, Colinij vnius constantia et prudentia rursus praeter omnium opinionem erectae sunt; eoque res deuenere, vt bellum, quod plena victoria finem habiturum putabatur, tandem per pacificationem componi oportuerit. penere eo proelio praeter iam memoratos ex Protestantibus Christophorus Rupichuartius Chandenerius, Iulius Bellomontius Riussius, Besso maior natu, Tabarerius iunior, Baretus, Melereus, et L circiter ex Pictonum nobilitate. praeterea Monteianus, Cantelmus Duglassius et Cornelius Scoti, Augerius Morinerius ductor peditum, qui rari eo die desiderati sunt, nam fere certamen equestre fuit, et pauci pedites, atque adeo sola Pluuialti legio proelio interfuerunt. Robertus Stuartus Scotus, qui Annam Momorantium E. M. proelio Sandionysiano ante biennium occidisse dicebatur, captus et postea pugionum ictibus confossus est. capti Corboso Mongomerij frater, et Guerchius grauiter vulneratus in regiorum potestatem venit. permutatus postea cumCessaco Lanouius; quod Corboso, qui cum eodem permutari petierat, grauiter ferens, desertis Protestantib. se deinceps domi continuit. ex Protestantib. occisi CCCC; ex regiis numerus duplo minor. praecipui ex iis desiderati Monsalesius, Pruneus, Ingrandius, Picus Mirandulanus comes, Moretus comes, Moncanutius, Lignerius is, qui Autricum Carnutum superiore anno defenderat, alij. Colinius et Andelotus cognita Condaei morte cum nullam fugae sistendae et pauoris demendi spem viderent, cum delecta, quae ex certamine superabat, nobilitate ad dextram flectentes diuerso a fugientibus itinere fanum Ioannis eo die venerunt. peditatusa Condaeo, praemissus,


page 472, image: s472

cum res ad necessitatem proelij spectare intellexisset, vt suis praesto esset, itinere conuerso Iarnacum repetebat; quo vbi peruenit, nuncio cladis accepto paene a regiis fugientium tergo inhaerentibus oppressus, tamen satis temporis habuit ad fluuium traiiciendum; quo traiecto pontes mox abrupti sunt, vt eos insequi victor non potuerit. id actum III Eid. Mart., quo die Andinus victor Iarnacum venit, quo et Condaei corpus asellae ad ludibrium impositum illatum est; deinde Benearni principi redditum, qui illud postea Vindocini in maiorum monumento recondi curauit. Andinus tanta victoria iuueniliter exultans, post grateis publice actas etiam de sacello in loco, in quo Condaeus occubuerat, exstruendo impetum cepit, auctore Claudio Sanctio concionatore, qui postea Ebroicensis episeopus suit. verum meliore consilio vsus, et a Carnaualeto persuasus, qui rumorem, quasi ipsius iussu interfectus esset, ea re firmari aiebat, mutauit, nunciumque prosperi proelij quam citissime ad regem fratrem perferendum curauit. is tunc Diuiodurum in Mediomatricibus venerat, vt Aumalio ad auxiliaris Germanici exercitûs auertendum ingressum cum eopiis misso praesentia sua opitularetur. media nocte nuncio accepto e lecto surrexit, et ad maius vrbis templum cum aulico comitatu confestim pergens canticum B. B. Ambrosij et Augustini recitari iussit. inde regio mandatu supplicationes passim per regnum decretae. Post Bassacensem pugnam, qui e clade superfuerunt profugi ad Cognacum sub noctem peruenere, quo et Acierius cum C peditum signis qui proelio non interfuerant, venit, et cum eo Baudineus frater, Blaconus, Cellarius, Mirabellus, alij. ex equitum ductoribus, Mongomerius, et Rupifulcaudius Caldomontius cum aliis aderany. mox Nauarraea virili ingenio femina eo aduolauit, et coram procerum coetu frequenti ac militum corona, orationem firmandis eorum animis habuit, laudata Condaei, qui in defensione tam iustae caussae fortem simul et fidem operam ad mortem vsque nauasset, virtute ac constantia, eiusque exemplo ceteros hortatur, vt constantiam retineant, et ad veritatem ac patriae libertatem tuendam, quae sceleratis inimicorum armis petantur, animos obfirment. nam in Condaeo minime intermortuam esse bonam caussam, neque eo casu viros pios animis spem omnem abiicere debere: Deum suae caussae ita prospexisse, vt comites Condaeo, dnm vixit, dederit, qui ei e viuis sublato mox praesenti ac patabili remedio succederent; Benearni principem, atque adeo ipsius Condaei filium, qui vt paterni nominis, sic etiam virtutis haeres sit, adesse, quos et alios praeterea proceres nunquam bonae caussae defuturos confidat. haec illa apud exercitum et proceres priuatim apud filium multa acuendo iuuenili ingenio prolocuta Rupellam ad subsidia noua paranda redit. postea inter duces deliberatum, quid facto opus esset, atque inprimis, quo loco seponi placeret Principes, sic Henricum Benearni principem, et Henricum demortui Condaei filium, quorum auspiciis postea bellum administratum fuit, appellabant: et multi censebant tutissimum illis perfugium fore Engolismam, situ et arte munitissimam vrbem, et extra oppugnationis metum positam. alij illis manendum Cognaci dicebant, ne si longius abscederent, copiae iam casu Bassacensi consternatae plane animum desponderent, et ex desperatione huc illuc oppido relicto dilabertntur. tandem decretum fuit, vt P. P. Mediolanum Santonum deducerentur, vbi vocatis Colinio et Andeloto in commune consultaretur. interim praecipui ductores Cognaci manerent ad obsidionem sustinendam, si casus ferret, parati. igitur illis Mediolanum profectis, mox superuenere Colignij fratres, ex quorum sententia placuit, vt tandiu ibi colligendis animis et reficiendis viribus subsisterent, dum de successu oppugnationis Engolismae et Cognaci, quo regios ducturos rumor erat, ex euentu constaret. tum obuiam auxiliaribus Germanis proficiscerentur, quibus interim mandaretur, vt in itinere oppidum aliquod Ligeri transmittendo opportunum occuparent, aut vi expugnarent. inde a Coliniis fratribus P. P. Ioannis fanum deducti sunt, quod is locus tutior videretur, Cellario cum valido praesidio imposito, Pilius Mediolani substitit cum copiis suis, donec Pontium proficisci iussus est, substituto in eius locum Blacono, qui vrbem cum sua legione tueretur. Engolismam missus Mongomerius cum XIIII equitum turmis, quae dum ante vrbem diutius morantur, suos


page 473, image: s473

praestolantes, incumbente Brissaco, qui eas insecutus fuerat, fusae, ac plerisque in fossam vrbis praecipitantibus dissipatae sunt. capta II vexilla, et ex ducibus Caldomontius. Andinus interim castra Cognacum versus promouet, tormentis etiam adductis, Martigio et Brissaco post tantam victoriam nihil suae virtuti inuium credentibus. sed Blaconi iussu aperto Septi muro, cum de improuiso obsessi in regios impetum fecissent, C amplius ex illis interfecerunt. in oppido erant VII OIO recentium peditum, qui cladis nuper acceptae nullo, nisi per famam, sensu tangebantur: tandem per crebras eruptiones fatigatis regiis, ex quibus CCC amplius desiderati, ab obsidione discedi placuit. Progresso vlterius Andino, et Protestantibus quasi in arctum compulsis, regij in Pictonibus conscriptis III OIO peditum ducibus Pigallario et Bouileo Andium et Namnetensium praefecto Montacutum Tremollianorum oppidum, quod a Plessio homine auaro et securo tenebatur, corona cingunt, C. Roaldo Landereo instigante, qui capto eo Protestantium audaciam refrenatum iri, et excursiones omnino impediri posse affirmabat. Condiuicino aduecta tormenta, et ad molatrinam, quae Namnetensem portam respicit, fossa promota, biduo ab incepta pulsatione Plessius, ne dedecori suo superesset, febre an ex moerore animi incertum decessit; quo mortuo Brossius cum XL circiter, qui Niortio antea profugerant, et illuc perfugium habuerant, loco praefuit, seque gnauiter initio cum eo hominum, quem penes se habebat, numero defendit, aliquoties eruptione cum damno regiorum facta. eodem tempore Landereus Tifaugium ducit, quod est Vicedomini Carnutum oppidum, olim populosum, nunc infrequens, sed arce superimposita firmum, quae inde Sura amne, inde stagno subiecto clauditur, ab aliis partibus saxo praerupto fere inaccessa, ad haec muro et turre ingeniose constructa contra hostileis impetus tuta. loco praeerat Moterius Casalius iunior cum XL defensoribus; sed exorta inter eum et Griphonem arcis procuratorem dissensione, cum neque stipendia procederent, et commeatui minime prospiceretur, sensim milites alij alio dilapsi. itaque Priolus eo a Vicedomino missus, cum milite et re omni necessaria destitueretur, deditionem facere coactus est, falso persuasus a Landereo Montacutum, quod III abhinc leucis distat, iam deditum esse. loco impositus Guionerius, qui mox arcem omnem incendio, ne Protestantibus vsui esset, deformauit. haut multo post Cressonerius Forestam ad Suram arcem firmam vi cepit, non sine suorum iactura, in obsidione amisso Moterio. Landereus Montacutum reuersus, cum nihil pulsatione profectum hactenus per absentiam suam videret, tormenta alio transferendi auctor fuit stagnum versus; vbi cum ingens ruina edita esset, et quae ab obsessis defendi non posset, monitis tintinnabuli pulsu praesidiariis vt se in arcem reciperent, oppidum mox Pigallario patuit, quo a furente milite direpto, mox iussi, qui arcem tenebant, se dedere, Bassacensis cladis terrore intentato, quo fiebat, vt auxilij omni spe destituerentur. itaque vrgente inutili turba, quae assiduis lamentis, ploratibus et eiulatibus defensores fatigabat, tandem aequis condicionibus vitam, libertatem et res saluas pactus Brossius locum deserit. spoliati tamen plerique et retenti quidam, qui nisi pretio redemptionis exsoluto libertatem recuperare non potuerunt. post irritam Cognaci obsidionem, Andinus, cum ad Ioannis Engeriaci fanum progressus cuncta loca vastasset, Engolismam versus retro iter flectit, cuius intercipiendae spes illi iniecta erat a tribunis quibusdam qui intus erant; sed cum de re suboluisset Colinio, ex eius sententia G. Mongomerius paullo ante in vrbem missus fuerat, et Sanmemmius, qui vrbi praeerat, et Monbrunij et Mirabelli legiones secum habebat diruto Septi muro, vt libere noctu per pomerium discurri posset, obuiam clandestinis consiliis itum est. itaque Andinus re desperata inde discedit prid. Eid. April. et capta in itinere Albaterra arce munitissima post aliquot dierum pulsationem in Petrocorios transit, misso Brissaco, qui Mucidanum Granmontanorum oppidum, diu ante a Blasio Monlucio et Franc. Scarsio obsessum, in potestatem redigeret, praesidiarij cum iam diu oppidum tenuissent, postremo eo incenso in arcem confugiunt, in qua post violentam pulsationem et factam ruinam aliquot impetus magna animi praesentia sustinuerunt, occiso etiam Pompadoreo ex primaria


page 474, image: s474

Lemouicum nobilitate, cuius desiderium impatienter ferens Brissacus, cum ipse ruinam inspicere, et fossam oculis metiri statuisset, parma et galea tectus vltra vallum progreditur, et dum incogitantius os retegit scloppeti ictu in capite accepto exanimatur, magno suorum desiderio, qui iuuenem illustri patre natum et vix XXVI annum egressum, iamque in illa aetate ad maximos honores ac dignitates pleno gradu properantem morte praematura interceptum lugebant. certe arce postmodum a praefecto vitam et res saluas suis pacto dedita, recens occisi dolor fecit, vt fides praesidiariis minime seruata fuerit. nam ipsi cum primum oppidi conspectum amiserunt, continuo ad vnum omnes a furente milite trucidati sunt. in ea obsidione desiderati et Baptista Carnasecus, et Ludouicus Alamannus Florentini. id incidit in tempus, quo Nauarrus summum se foederati Protestantium exercitûs ducem professus est, adactis in fidem sacramento proceribus. Andelotus post lustratas exercitus profligati reliquias, in quo IIII OIO equitum recensita sunt, respirandi spatio ad hunc vsque diem sumpto, cum delectis copiis in Pictonas descendit, vt pecuniam ad vsus necessarios vndique, et maxime ex sacro patrimonio pararet, ac res Protestantium paullum labefactatas iis locis instauraret. is igitur cum Mirambello et Casa ex illustri Pontiorum familia fratribus, Francisco Angenneo, II equitum alis, Sanmegrinij, Lamussonis, et Montamarij legionibus Kal. Maij Landereum frustra intercipere conatus Montacutum vsque fugientem insecutus est, quod facile deditum non perinde tam strenuo defensore recipi potuit. Clissonium etiam frustra tentatum Odeti Auaugurij, qui ex Britanniae nostrae principibus ortus cum II signis illud regis mandatu tuebatur, ad Suram, qui haut hinc longe in Ligerim influit, situm. inde ostentatis tantum per prouinciam viribus, Andelotus Mediolanum Santonum reuertitur, vbi febre ardenti ac pestilenti correptus, quales fere eo tempore passim grassabantur, incertum an ex veneno, vltimum diem clausit VI Kal. Iun. vir prudentia, aequitate, ac rei militaris scientia inter Gallos praecipuus, et cuius morte, vt nuper Condaei, summopere labefactatas Protestantium vireis cum cuncti merito existimarent, tamen Colinij, in quem totum belli onus recumbebat, virtute restituta res est, qui nec primarij principis, nec coniunctissimi fratris amissione animo fractus, se summae rerum sustinendae, cuius partem antea tantum attingere putabatur, vel inimicorum iudicio parem ostendit. Andelotus Claudiam Riusiam in vxorem duxerat, Lauallensis et Riusiae domûs, quae duae sunt in Armorica amplissimae et opulentisssimae familiae, heredem, vnde Lauallensis comes, qui hodie est, genus ducit, qui relicto auito nomine gentile et adoptiuum illustrissimae familiae assumpsit. post summi viri mortem Iacobus Bucardus vir et pace et bello clarus, qui rei tormentariae praepositus erat, in eadem vrbe decessit, post cuius mortem praefectura tormentorum Ioanni Hangesto Iuoeo genero demandata est, cum eius frater Franciscus Ienlius paullo ante Argentinae obiisset, ex animi, vti iactabatur, moerore, quod Ludouicum Lanoium Moruillerium in copiarum Gallicarum, quae auxiliaribus Germanis se adiunxerant, summa praefectura sibi praelatum doleret. is cum nullos ex Isabella Vrsina liberos reliquisset, fratrem bonorum et titduli primarij nobilissimae familiae heredem reliquit; itaque eum deinceps Ienlium appellabimus. summa peditatûs praefectura, qua Henricus Andelotum olim ob merita sua donauerat, Iacobo Crussolio Acierio pro tempore a P. P. attributa est; quam contra rex Brissaco nuper extincto destinatam Philippo Strozzio proxima cognatione cum regina parente coniuncto, et Petri summi bello dacis F. attribuit, adiuncta etiam peditatûs Sub Alpini, quam Brissacus peculiari titulo obtinebat, praefectura. tunc allatum est de Oscellorum arce, cui Ioannes Gaius cum XX praesidiariis praeerat ad radices Coctiarum Alpium munitissima paullo supra Susionem a Protestantibus Aprili mense intercepta, duce Columbello Gratianopolitano homine strenuo. is cum delecta manu summo mane locum incustoditum, quem vi aperta vix legitimus exercitus longo tempore expugnasset, in potestatem nullo negotio redegit, trucidatis praesidiariis. sed quam feliciter rem confecit, tam solute ac licenter


page 475, image: s475

postea se gessit, in templis expilandis ac imaginibus confringendis, quam de loco muniendo et comeatu firmando magis sollicitus. itaque cum ad rei casum magnus viciniae toti pauor iniectus esset, Russellus et Caseta qui Brigantionem arcem haut hinc longe munitissimam tenebant, conscripto statim milite locum corona cingunt, occupato subiecto oppidulo, quod Duria alluitur. nec solum ex regia ditione, sed etiam Sabaudiae ducis fit hominum ingens ad eam concursus, cuius is exitus fuit, vt cum vis frustra saepius facta fuisset, tandem obsessi ab hoste securi penuria extrema comeatûs post mensem exactum laborare ceperint; cumque sub id tempus Fremigius ordinum ductor a Protestantium religione non alienus, ob idque de industria delectus a Ludouico Birago Ludouici Gonzagae Niuernij ducis legato missus esset, qui cum Columbello de deditionis condicionibus ageret, iam luctante cum fame milite auditus est, et scriptis legibus, quibus vitam et res saluas sini ac suis Columbellus paciscebatur, arx dedita est. fides seruata Columbello, non etiam caeteris, qui statim egressi ad vnum omnes trucidati sunt; ille captus et post dimissus Geneuam perfugium habuit. mox et missus Pilius cum II OIO peditum, qui Medulensem insulam per litus Santonicum inter Burdigalam et Rupellam porrectam occuparet, quod ille impigre fecit, magna praeda abacta, inde Burgum ad Duranium ducit, magni momenti ad comeatûs subuectionem oppidum, quod praemissis Sora rei maritimae apprime perito et Roboreo, qui Neustria ob religionem pulsi nuper Anglia Rupellam venerant, intercipere conatus cum frustra fuisset, quippe loco summissis in tempore a B. Monlucio subsidiis egregie defenso, a P. P. reuocatus obsidionem soluit, amisso Dominico Prouana Valfenerio magnae virtutis tribuno, qui eruptione a praesidiariis facta, cum propria insignia non gestaret inter certandum a suis per errorem interfectus est. Interea Volfangus Baioarus Bipontini dux per Geruasium Barberium Francurium a Condaeo ropatus cum exercitum conscripsisset, ei a Friderico VIIviro gentili suo cum summo imperio dux destinatus est, vt in Gallia laborantibus foederatis praesto esset; cumque prouideret fore vt in varias non solum apud regem sed et apud externos principes reprehensiones ob id incurreret, ab Aumalio, qui vt transitum eius impediret, missus fuerat, per literas interpellatus, non ad ipsum, sed ad rergem XI Kal. Mart. prolixum scriptum dedit, et excusata conscripti excrcitûs necessitate, nimirum, vt fineis suos superioribus annis militaribus copiis per eos transeuntibus populatos ac direptos tueretur, Nauarraeum ac Condaeum et qui eandem cum ipsis religionem in Gallia profitentur, apud se de iniuriis grauissimis conquestos dicit, quod bonis fortunisque, et quod minus tolerabile sit, in conscientiarum libertate contra edicti nuper promulgati fidem afflictentur, introductis in regnum in ipsorum perniciem peregrinis copiis, et in iis angustiis opem suam flagitasse, quod eis in tam iusta caussa nec oportuerit, nec debuerit denegare, quippe cum pro regni quiete ac salute propria non ad turbandam Galliam neque contra regem, sed aduersus publicae pacis hosteis arma sumpserint: nam constare sibi de ipsorum caussae bonitate et aequitate, et quae contra illos passim iactentur, meras calumnias esse: ac meminisse eadem de ipsis superiore bello apud Io. Casimirum sobrinum suum ab aduersariis praeter veritatem conficta, quorum vanitas ex edicto mox condito apparuerit, quo rex cuncta ab illis facta ac susecpta tanquam recte ac suo iussu in regni bonum facta approbat: itaque testari se tam pro tenuissimis quibusque eandem secum religionem colentibus, quam pro Nauarreo et Condaeo, sicuti ex caritatis Christianae officio teneatur, cum exercitu auxiliari regnum ingredi, fide obligata, si quidem illi aliud quam religionis et conscientiarum libertatis tuendae propositum habere com periatur, se protinus iis relictis in regis, cui in omnibus rebus bene velit et vero inseruire paratus sit, castra transiturum; iamque se discedere paratum, dum modo Protestantibus in Gallia conscientiarum plena libertas permittatur, cum libera dignitatum ac facultatum possessione, et ipsis eo nomine idonee caueatur. quod si fiat. vt ostendat, non priuatae vtilitatis caussa in Galliam venisse, se snmptus in hanc militiam factos, quamuis C aureorum OIO exsuperent, liberaliter condonare. quae rationes, si minus audiantur, ex hoc scripto intellecturos omneis se abunde


page 476, image: s476

officio defunctum, et incommodorum, quae inde in regnum importari necesse sit, culpam minime in se ac suos deriuari debere. iis literis a Bipontino ad regem datis cum eas in Gallicam linguam factiosi quidam transferrent, multa infercerunt aspera et peracerba et offensionis in regem regisque fratrem plena de caede Condaei, quae prudentissimus princeps et in ponderandis verbis accuratissimus, postea tanquam supposititia et ab ingenio suo vrbanitate ac cultu, quo regem prosequebatur, prorsus a liena per suos refutauit. postridie quam scriptum dedit, cum pars copiarum Rhenum transmississet, ipse Tabernis montanis ditionis suae opido discedit, et prid. Kal. Mart. Hochefeldum in praefectura Haganoensi situm pagum peruenit, quem locum pro diribitorio equitum delerat, in eoque vsque ad Eid. eiusdem mensis substitit. ibi lustrato exercitu et in fidem adacto, censiti sunt, vt ex codicillis militaribus constitit, VII OIO IO XCVI equites, non putatis equis currulibus, praecipui duces Franciscus Harrocurius, Gillius Sonnebergus, Vilelmus Hedecus, balthasar Dierbachius, Reinhardus Cracouius, Ioannes Buechus, Ioannes Dersius, Henricus Steinius, Ludolfus Heinbrukius, qui nomine Iusti comitis Sconburgij CCL XXIX ducebat, Carolus Mansfeldius, et Theodoricus Schonbergius: peditum egregie instructorum sub XXVI signis VI OIO, ducibus Quirino Gangolfo Bipontini vicario, Io Iacobo Granuillario, qui Belgicis bellis contra nos Philippo operam addixerat. praefectura castrorum demandata Meinardo Sconbergio. Bipontinus, qui vniuersis praeerat, Volradum Mansfeldum Caroli fratrem Iegatum dixerat. his se adiunxere ex Gallis et Belgis Vilelmus Nassauuius Arausiensis princeps, et Ludouicus ac Henricus fratres, et aliquot turmae equestres. ij, quos dixi, Moruillerius, Ioannes Hangestus Ienlius, Antonius Claromontius Renelij marchio, Claudius Antonius Viennensis Clarouantius, Assonuilleus, Duillius, Arturus Valdraeus Moius, Sternaeus, Fequierius, Bricomotius, Autricurius, Lantius, alij, qui ad IO C equites efficiebant, quibus praeerat Moruillerius; IO CCC item scloppetarij, quos Bricomotius iunior ducebat. ij cum per Alsatiam iter facerent, Argentinensis episcopus, qui vereretur ne Condaeanorum male nuper acceptorum memoria sibi fraudi esset, obuia beneuolentia et comeatu copioso Bipontinum excepit. Aumalius viribus inferior, quam vt Bipontinum ingressu regni prohibere posset, per Sequanos et inde Cistertium vsque Germanos, qui iuxta Monstrolium Araris fluuium transmiserant, insecutus est. ad Gillicum haut longe a Cistertio acriter certatum, et aequato fere vtrinque damno: nam CC hinc inde cecidere. ad VIII Kal. April. Belnaeum tendunt, vbi biduum morati, dum carri et cetera impedimenta aduenirent, Vezelias castra promouent. heic Aumalius re desperata ab insequendis Germanis destitit, et per Autissio dorensem agrum ad Ligerim deflectit, vt eos transitu prohiberet, ibique cum Andino, quem cum toto exercitu illuc venire intellexerat, se coniunret. is ante Genabum venerat, et secum praeter Gallicas copias Germanorum auxiliarium equitum V OIO habebat, quorum primarij duces erant Philibertus Marchio Badensis, duo Dietzij nati ex illustrissima Hessorum principum familia, Vestemburgius, Leiningius Rhecomites et Bassompetra. Bipontinus vado indicato iuxta Pullium in agro Niuernensi ab A. Marrafino Guerchio Colinij vexillifero, qui nuper in proelio Bassacensi captus et postea abAndino domum remissus fuerat, cum partem copiarum Ligerim transmisisset, de Charitaeo in potestatem redigendo cogitare cepit, loco opportuno ad copias, cum opus esset, citra periculum vltro citroque traiiciendas. oppidum est in citeriori Ligeris ripa loco plano situm, forma fere quadrata, vndique muro debili et raris turribus cinctum, qui defectus profunda ac lata fossa supplentur, quae tamen ab ea parte, qua amnem respicit, affurgit, et cum planicie subiecta confunditur: oppido pons lapideus ingentis operis, et trans pontem suburbium subest hortis et viridiariis omni fructiferarum arborum genere consitis peramenum. ab ea parte admotae III colubrinae, et a Moio ad turreis angulareis et oppositum murum directa verberatio, quae praesidiarios ab intermedij muri defensione arceret. tum alia ad turrem Niuernensem a Bipontino cis flumen directa pulsatio, quae et murum ad portam vsque S. Petri porrectum quassaret. facta ruina, is qui loco praeerat territus


page 477, image: s477

praetextu auxilij ab Andino petendi, re vera, vt se periculo subduceret, iuxta pudendo ac pernicioso consilio clam noctu aufugit, eiusque discessu turbati oppidani mox vrgente hoste colloquium poscunt, acciditque vt dum colloquuntur vtrinque delegati, quidam ex oppidanis, qui Protestantibus fauebant, signo dato funem demiserint, per quem hostes enixi alius post alium tandem oppidum trepidum occupauerunt XII Kal. Iun. sed Gallorum ducum auctoritate effectum est, vt miles noster a direptione abstineret, et oppidum Germanis loco menstrui stipendij; quod promissum sibi et non repraesentatum querebantur, in praedam concederetur. desideratus in ea obsidione Passus Fequierius dux bello impiger, et locorum expugnandorum apprime gnarus; Duillius Francisci Despaei equitum tribuni gener illustri loco in Lotaringia natus ex morbo in castris eodem tempore obiit. capto oppido Guerchius cum II peditum signis et aliquot equitibus imponitur. inde duces relictis mortariis et colubrinis, et instructis ceteris machinis se in viam dant. iam ante regina Ratiastum Lemouicum ad filium Borbonio et Lotaringo Cardinalibus comitata veecrat; cumque simul ad Oblincam in Biturigibus processissent, consultatum fuit inter duces coram ipsa, quid in aduentu Bipontini facto opus videretur; et pensitatis hostium consiliis sic iudicabant omnes, eo pertinere Bipontini in Aquitaniam profectionem, vt coniunctis cum Nauarraeo viribus res iis prouinciis suas hoc bello multum amplificatas firmarent, quod Nauarraeam inaxime vrgere existimabant, vt in Benearni possessionem, qua paene spoliata erat, militari manu restitueretur, aut ipsi mox vnitis viribus Aquitania relicta et praesidiis firmata Ligerim ad Charitaeum rursus transmitterent, et inde per Burgundiam itinere facto nouas copias, quas ductore Ioanne Casimiro duce expectare dicebantur, acciperent, et cum iis aut proelij aleam tentarent, aut si regij detrectarent, Lutetiam vsque pergerent, eoque regem adigerent, vt foedam pacem iniquis condicionibus offerre cogeretur. quibus consiliis turbandis optimum visum est, vti rex vndique copias quam maximas posset, in vnum cogeret, et auxiliareis ex Italia missis nunciis accelerare iuberet, et cum iis instando et assequendo non solum vrbibus et oppidis, sed vicis ac pagis infestis hostem continuo fatigaret, eademque belli ratione vteretur, qua nuper Albanus Arausiensem cum auxiliari Germanorum exercitu per Belgium incedentem tota prouincia citra vniuersum certamen pepulisset. vnum regios male habebat quod vererentur, ne hostili exercitu Lutetiam versus procedente Colinius in Aquitania remaneret, et Anglis foederatis viam ad inuadendas illas a tergo relictas prouincias aperiret: ideoque rem proelio, si se occasio in manus daret, committendam plerique sua debant, cunctationem regi perniciosam rati. sed contra alij disserebant, et periculum impendere, si pugna decerneretur, multis rationibus ostendebant; quid enim fore, si Germani, qui regi militent, contra Germanos certare detrectent? quid si ipsi, qui a Protestantium partibus stant, spectatores sedere, quam manus conserere malint? nam confligentibus Gallis, in vtram partem victoria inclinabit, eum certamine cruento debilitatum, quamuis victorem, Germanorum praedam fore. itaque prior sententia obtinuit, vt citra periculum hostis crebris assultibus peteretur; et si fieri posset, Bipontinus, ne se cum foederatis coniungeret, impediretur eoque consilio Andinus transitu Vigennae prohibendo iuxta Ratiastum Lemouicum praesidiarios imposuerat, quibus a Moio et Autricurio, qui advadum explorandum praemissi fuerant, obtruncatis, facilis Bipontino aditus ad socios patuit; nam Colinius cum suis statim post nuncium de Charitaei expugnatione acceptum iam se in viam dederat, vt optime merito de se principi obuiam honorifice procederet, et vireis sociaret. is Lanouio ad res Aquitaniae componendas relicto, dum pet Engolismensem agrum et Petrocorios iter faceret, Rupifulcaudium Caldomontium cum delecta peditum manu praemiserat, qui Nantronium Nauarreae oppidum, quod ab XXC militibus tenebatur, in potestatem redigeret. loco vi capto, id actum VII Eid. Iun. et trucidatis praesidiariis iter susceptum persequuntur, ablegato inde Mongomerio comite, qui Vicecomitum inter se dissidentium exercitui cum summo imperio praeesset, et B. Monlucij ac Ioannis Lomanij Terridae magnos progressus in Benearni pago facientis conatibus resisteret. dum in eo sunt,


page 478, image: s478

et de securo Vigennae transitu allatum esset, magna Germanorum laetitia in castris fuit, quae summi ducis morbo, et eius mox secuta morte valde turbauit. Bipontinus corpore grauis cum diu ante quartana laborasset, ex itineris fatigatione grauius aegrotare cepit, tandem Nessunij III a Ratiasto leucis inter Ludouici Nassouij comitis manus exspirauit III Eid. Iun. annos XLIII tantum natus, cum prius suos ad bellum pro communi caussa et idem sentientium principum ac sociorum libertate susceptum fortiter persequendum hortatus esset, et Volradum Mansfeldium, qui ei legatus erat, summum armorum ducem dixisset. corpus exenteratum Engolismam honorifice perlatum, et postea in patriam relatum et in maiorum tumulo conditum fuit. quatriduo post ambo exercitus conuenere, maiore admiratione an gaudio, incertum, reputantibus vtrisque quantis periculis expositi et Germani praecipue, qui a Rheni finibus hoste insequente per infesta semper loca incedentes in Galliam ingressi transmissis tot fluuiis ad intima vsque Aquitaniae incolumes peruenissent. post gratias a Nauarraeo et Condaeo actas foedus renouatum cusa aurea moneta, in cuius antica parte Nauarraeae et Henrici filij expressa effigies erat cum elogio, in postica, PAX CERTA. VICTORIA INTEGRA. MORS HONESTA. quae tamen belli exitus minime comprobauit. inde VII Kal. Iun. rursus Vigennam ad Aessum Scarsiorum oppidum iuncti simul transmittunt. eo Locus cum nonnullis scloppetariis mitsus cum Roboreo, qui Andinos transitum impedituros summoueret. et Andini primum acri pugna conserta Protestanteis pepulerunt; sed mox illi receptis animis certamen restituunt, et regios occisis amplius ex iis C in fugam vertunt. nonnullorum ibi dierum statiua habita, reficiendis ex longi itineris fatigatione Germanis. inde ad Aredij fanum in Lemouicibus Protestantes processerunt, persolutoque Germanis menstruo stipendio exercitus lustratur. Andinus vero ad Rupembellam dimidio abhinc milliari castra posuit IX Kal. Vtil., vbi cum tot animae diu consistere ob sterilitatem loci commode non possent, erant quippe in Andini castris bellatorum XXX OIO, in Protestantium XXV, tandem ad comeatum parandum laxius hospitia regij deligere coacti sunt. paullo ante auxiliares copiae a Pio V missae in Andini castra ad Ioannis fanum venerant: in iis erant IIII OIO peditum, IO CCC equites, quibus cum summo imperio praeerat S. Sfortia comws Sanflorius, ob singularem rei militaris peritiam tanto muneri par a Pontifice nihil gratiae dante delectus; OIO item pedites duce Fabiano Montano Balduini Iulij III fratris F., et CC equites ducibus Francisco Somma Cremonensi et Alberto Pio a Cosmo Florentinorum duce Pontifice auctore conducti. huic militiae nomen dederat Bernardus Corbinellus Iacobi illius non minus ingenij elegantia, quam rara eruditione praediti, quem nos Lutetiae vidimus ac dileximus, frater, homo strenuus, qui quod coniurationi, cum Pandolso Puccio initae participasse diceretur, per Aurelium Sanctium grassatorem Molinij in Boiis ante triennium insidiis petitus fuerat. verum Sanctius comprehensus et rem confessus capite luerat. tunc vero per Leonellum comitem ab Oddis Perusinum et Constantinum quendam, dum ad Sanfloriani castra simul proficiscerentur, in via Lugdunensi iuxta Palissam cum Francisco Iacomino Florentino interfectus est. ipsi vero Bernardo caputa percussoribus abscissum quod sacco inclusum repetito mox per Lugdunum itinere per dispositos equos in Italiam properantes Florentiam secum asportauerunt. interea Itali, qui ad Andini castra venerant, vt virtutem suam nostris approbarent, crebris velitationibus cum Protestantibus confligebant. erant Andini castra loco plano posita, sed molli cliuo in valleis desinenti vndique fossa et vallo munita, nisi ab ea parte, quae Aredij fanum respicit; qua et profundior vallis suberat, quae rursus in collem assurgebat, in quo regiae machinae dispositae erant ab Heluetiis defensae. ad collis radices riuulus et scatebrae fluebant, quarum aquae stagnum colli subiectum efficiebant: trans aggerem stagno imminentem Andinus stationem firmam imposuerat, II legionibus ad id destinatis, quibus praeerant Barta et Goas adhuc recenti Brissaci peditatûs vniuersi praefecti morte atrati, qui si quid inopinati accideret, ad sepimenta et castaneta vicina receptum habebant, collocato a tergo equitatu, et delecto peditatu, qui laborantibus ad omneis casus praesto esset. quo


page 479, image: s479

cognito Colinius, qui Andini semper vlterius progredientis conatibus praeuertere famae et securitatis suae interesse existimabat, eo quam primum ducit cum toto exercitu. ipse primum cornu ducebat, in quo erant Ioannes Parthenaeus Subizius, Odetus Lafinius Bellouasius, Franciscus Bricomotius, Loeus, Telignius, et cum delecta Germanorum manu Ludouicus Nassouius. aciem ducebat Franciscus Rupifulcaudius, in qua Nauarraeus et Condaeus erant, Arausiensis princeps, Henricus Nassouius ipsius frater, et Volradus Mansfeldius. latera cingebant, inde dextrum Baudineus et Pillius cum suis legionibus, inde sinistrum Roboreus et Pouillius, quos destinatae ad id equitum turmae sequebantur. Germani pedites aciem tegebant, et machinas bellicas secum trahebant. tam vicinis castris tanta securitas regios incesserat, vt non, nisi ex captiuo paullo ante dimisso, dum redit, de hostis, quamuis cum toto exercitu incedentis, aduentu, antequam propinquaret, cognitum sit. tum ad arma tumultuario, vt in subitis fit, conclamatum, et sepimentis emissi scloppetarij, qui stationes in aggere positas sustinerent. pugnae initium a Pilio factum, et Piliani primum ante alios progressi a conglobatis regiis pelluntur; sed mox illi superuenientibus sociis intra sepimenta contrahuntur, ex quibus per clatros et inter castaneta tecti in Protestanteis non sine damno eiaculabantur. ita aliquandiu certatum, donec numero victi regij, nam interea totus hostilis exercitus aduenerat, de receptu ad suos sed serius cogitare ceperunt. dum in eo sunt, et vix a ducibus vicinis auxilij spem certam facientibus retinentur, superuenit cum CCC circiter delectis ac praecipuis tribunis et centurionibus Philippus ipse Strozzius, nuper Gallici peditatûs praefectura donatus, Petri famosi illius ducis F., qui et paterna et sua vittute fretus, ad haec aemulatione Brissaci nuper mortui, quem erebro in colloquiis milites requirere non sine aliquo animi morsu sentiebat, incitatus singulos appellando et ipse ante alios pugnando peruicit. vt certamen iam intermissum restitueretur, effecitque eo die specimine fortitudinis suae edito, vt miles Brissaci desiderium in posterum patientius ferret. igitur Strozzij patientia firmati milites cum impetum in Pilianos fecissent, pulsi illi rursus et solutis ordinibus a superueniente Somma Cremonensi cum ala equitum obtriti, pugnam ambiguam reliquerunt. Pilius ipse a suis desertus mortis periculum adiit, ab exiguo numero circonuentus; quod conspicatus Colinius, recenteis immittit, qui fessis et iam fugientibus succederent, et cum huc vsque a fronte tantum pugnatum esser, circumire vicum, et per latera in sepimenta vim facere iubet. missus ad id Ramerius strenuus ordinum ductor, et mox Roboreus et Pouillius, qui per stagni ripam circunducto milite per latus et a tergo regios inuaserunt. tum vero mutata rerum facies, et Strozziani vndi que circonuenti cum vim hostium sustinere non possent, post obstinatum certamen incumbente hostili equitatu ducib. Ioach. Vassorio Cogneo et Francisco Angenneo Corileo fusi ac omnino dissipati sunt. Sanlupius Strozzij legatus, et Rupilaureus summa virtute duces interficiuntur; ipse Strozzius cum nullum ducis integris adhuc ordinibus, et solutis iis militis munus praetermisisset, vix Protestantium, qui ira magis quam spe praedae inflammati paucis eo die pepercere, rabiem euasit; tandem captus, et postquam agnitus est, ad Colinium perducitur. ex regiis desiderati amplius CCCC, et in iis L circiter tribuni seu centuriones: ex Protestantibus circiter L et in iis Trememundus et Fontanus ordinum ductores. ne equitatus hostilis vlterius in fugienteis inueheretur, imbre continuo ac molesto prohibitus est, scloppetis madore corruptis, et peditatu certamine ac pluuia fatigato: quo factum, vt dispersi regij nemine insequente se ad suos recipere potuerint. postridie, vt pridiani certaminis successum eleuaret, Nemorosij dux cum leui armatura et CCCC Italis in castra hostium vim facere tentauit, quos ob loci incommoditatem et penuriam comeatûs discessuros putabat. verum cum eos in armis offendisset, frustra fuit, et cum damno repulsus est. haec acta XVI et XVII Kal. Iul. eo tempore iam collectis omnibus copiis, vt suae caussae innocentiam regi magis approbarent, libellum supplicem ad eum mittendum decernunt, quo repetita superiorum bellorum memoria et reiecta eorum in Guisianos et ceteros publicae quietis hosteis culpa, arma se pro


page 480, image: s480

conscientiarum libertate vita ac fortunis, quas ab illis peti aiebant, coactos sumpsisse testabantur, petebantque a regia clementia, vt liceret Protestantibus per vniuersum regnum cum bona eius gratia libere conuenire, vitam bona ac dignitates secure possidere, eoque nomine sibi idonee caueretur; quod si fieret, se protinus ab armis discessuros ostendebant. perferendo ad regem libello destinatus erat Lestrangius, qui cum comeatum ab Andino ad id peteret, ille ad regem se perscripturum respondit. cum vero rex Andini arbitrio, si id e re sua fore iudicaret, rem permisisset, ille rursus protelationibus petitiones foederatorum diu elusit; quo factum est, vt ex Colinij consilio libelli exemplum ad Franciscum Momorantium E. T., qui in aula erat, virum antiqui moris et tranquillitatis publicae apprime studiosum, sed ob proximitatem cum Condaeo et Coliniis suspectum, mitteretur. is continuo ad Colinium rescribit, datis Aureliano XIII Kal. VItil. literis, quibus significabat nullum libellum aut condiciones a Protestantibus regem accepturum, priusquam in gratiam cum ipsis rediisset, iique vicissim ad officium et obsequium rediissent. quibus literis acceptis Colinius sexto post die rursus alias ad Momorantium Monstrolio Bonino dat, et quando nullae rationes admittantur, principum ac sociorum nomine protestatur de iniuria, quae sibi a publicae tranquillitatis hostibus fiat, Deumque testem, et Christianos omneis principes appellat, inuidiamque calamitatum inde obuenturam a se deprecatur, et socios curaturos dicit, vt publicae et priuatae rei idoneis remediis in posterum diligentius prospiciatur. interea deliberatione inter belli duces in Andini castris habita placuit ad reficiendum militem, vt copiae per praesidia ad aliquod tempus distribuerentur, dum nobilitas domum ad vireis colligendas et pecuniam parandam profecta alacrior inde in castra reuerteretur. condicta omnibus dies ad XVIII Kal. VIIbr. qua cuncti ad signa conuenirent. Protestantes contra, siuc quod receptus non ita commodos haberent, siuc vt otio tumultuanteis Germanos labore bellico fatigatos in officio continerent, et regiis cessantibus fortunae beneficio vterentur, in Petrocorios transgressi V Kal. VItil. Tiuerim veniunt, et Brantomium coenobio nobile oppidum deditione capiunt. tum Petrocoriorum episcopi arcem et alteram Capellam dictam vi expugnant, CC circiter militibus seu rusticis in ea occisis. ineunte dein Vtili transmissa ad Confluentiam Vigenna Chabannaeum Vicedomini Carnutum oppidum ducunt, quod Planciusa B. Monlucio cum peditum signo impositus tenebat. is spe proximi auxilija Monlucio impletus deditionem facere iubentibus foederatis recusauit. itaque admota tormenta, quorum displosione turre maiore deiecta, ipse qui arci spaciosae defendendae parem numerum bellatorum non haberet, in partem magis debilem ignem iniicit, qui vento glomeratus Protestantibus impetum facientibus cum fumum in oculos defensorum torqueret, illi et numero et aduerso vento victi postremo expugnati sunt. capta arx occisis fere praesidiariis. Plancius ingenti promisso pretio, ac praeterea Petrum Viretum Benearni a Monlucio captum libertati se restituturum pactus, se redemit. sub id tempus Ludouicus Lanoius Moruillerius, qui in equitatus Gallici praefectura Ienlio praelatus fuerat, ex morbo Engolismae decessit. mox et Genesij fanum a Moio pacto receptum, quod XOIO librarum se a direptione redemit. Andinus relicta Vesuna Petrocoriorum per Lemouices facto itinere cum Lochias in Turonibus venisset, militem, vti decreuerat, dimittit, iussis cunctis ad Kal. VIIIbr. ad signa conuenire, prorogato ad reficiendas vireis tempore. dum haec in Lemouicibus ac Petrocoriis agerentur, Vidus Dallonius Ludae comes in Pictonibus non cessabat, qui cum VOIO peditum, quorum IIII signa sub Onuxio militabant, IIII tormentis muralibus, et aliquot colubrinis, receptis in itinere Ceruesio et Magneo Sangelasij arcibus, et occisis seu fluuio mersis contra pacta, vt iactabatur praesidiariis, ad Niortium castra metatus est XII Kal. Vtil. cum eo erant Landereus, Grangius Marronerius, et primarij e Pictonum nobilitate. iussus et Pigallarius Andium praefectus cum, viribus quas penes se habebat, Dallonio praesto esse. cuius rei certior factus Lanouius, Pluuialtum cum VI peditum signis, ala equitum sua, et aliquot scloppetariis equitibus, vt obsessis suppetias


page 481, image: s481

ferret, mittit. is cum ad Frontenaeum Rohanorum oppidum suis diem condixisset, cognito Dallonium viam insidere, dispositis ad Fortium, qua transeundum erat, copiis, Bosio praemisso paullum a via deflexit, et incolumis Frontenaeum peruenit, vbi relictis impedimentis, quo expeditior esset, ad iter se accingit, eo ordine, vt ipse in fronte cum XII cataphractis equitibus staret, peditatus subsequeretur, cuius lutera hosti obiecta scloppetarij equites tegebant, loricati equites vltimum agmen clauderent. ita conferto agmine incedens hostem fefellit, maiorem vero numerum credentem, donec iam propior cum primum turreis binas maioris vrbis templi conspicatus, Haec sunt vexilia, inquit, in quae vos intueri, quae sequi, et ad quae tendere hodie oportet; huc animis, huc manibus pedibusque nobis enitendum est, omnique ope laborandum, vt potius lucis, quam eorum conspectum amittamus. sane quando non gloria aut decoris cupiditate incitaremur, nos periculum sociorum admonere debuit, ne iis in tali occasione deessemus, quos non belli solum euentibus expositos, quod viri strenui facile contemnunt, sed inimicorum odiis et vltioni priuatae obiectos, quae fortissimus quisque exhorrescit, deserere iuxta flagitiosum et impium est. bonis ergo auibus, commilitones, pergamus aut pulcre morituri, aut certam perniciem a sociis auersuri. quibus dictis suos instruit, et Rupium Luparium ad laeuam constituit, ipse dextrum latus regendum sumit, relicto Stagnio legato iu extremo agmine. cumque VII equitum turmae in eos ex vico vicino incubuissent, Pluuialtus, qui non tam certandi quam ad vrbem penetrandi consilium ceperat, leui pugna conserta semper iter persequens tandem in vrbem cum maiore suorum parte peruenit; sed peditatu tardius insequente amissum vnum signum, et C circiter interfecti, reliqui per vineas sparsi saluti, qua poterant, consuluere. eodem die pulsata porta ponti imposita et turres vicinae II tormentis; praefectus vrbis ictu scloppeti sauciatus cum aliquot oppidanis; ruinaque nocte insequenti vtcunque obstructa translata ad turrem Spingallam tormenta, quam partem Garguellaudius tuendam susceperat, et biduum continuata verberatione Garguellaudioque vulnerato totis viribus inde ad ruinam, hinc eodem tempore ad aduersam vrbis partem admotis scalis factus impetus, in quo post acre semihorae certamen Membrolius praefecti legatus et XXV praesidiarij interfecti. repulsi tamen regij maiore cum damno, cumque a pueris, feminis et imbelli sexu summa sedulitare sarciendae ruinae opera impensa esset, postridie verberatio ad diruendam omnino turrem redintegrata, cuius partem obsessi, partem regij iam tenebant. sed accidit magno obsessorum damno ac paene exitio, vt Puuialtus dum discurren do ad omneis casus praesto est, ex fragmine ingentis lapidis in ipsum tormenti ictu vibrato fere obrueretur, ex quo vulnere totos X menseis postea decubuit, ad munia bellica inutilis: tunc vero pro mortuo habitus, et a suis, ne miles ex eo casu animum desponderet, celatus est. restituto demum certamine obsessi irrumpenteis regios fortiter sustinuere ac tandem repulere. inde toto quatriduo continuata verberatio ad Pelletiam turrem, sed aliquanto remissior, quod puluere tormentario deficiente nouus ex proximo conuehen dus in horas exspectabatur. nec cessabant interim obsessi in ruinis sarciendis assidui, et animis in spem regiorum repellendorum erectis, quibus et non mediocreis stimulos addebant continuae Pluuialti in lecto decumbentis crebrae et efficaces adhortationes et de speratis a Lanouio suppetiis repetitae saepius promissiones. id incidit in tempus Strozzianae cladis, de qua diximus, quo tempore Lanouius raras copias penes se habebat; qui tamen ne suis laborantibus deesset, a Francisco Folio Vigeano sollicitatus cum CCC equitibus et II peditum signis ad Rupellae praesidium destinatis, ac praeterea Sanmegrinij, qui nuper Rupellae decesserat, legione assumpta in viam se dedit, ea mente. vt summo mane vrbem conferto agmine ingrederetur; sed cum corruptis luto itineribus ad tempus condictum omnes pedestres copiae non conuenirent, ne nihil ageret, ad Frontenaeum deflexit, vbi Landerei, Richelij, et Dantis alae se vallo muniuerant, quo perrupto et vi diuersis locis facta CCL occisi, et impedimenta fere omnia capta. quo facto Lanouius cum de suppetiis a Dallonio summissis cognouisset, cum praeda se recepit, et non intermisso itinere Moseum peruenit. is casus animos


page 482, image: s482

obsessis fecit, qui cum postridie deimpetu totis viribus a regiis faciendo certo cognouissent, ad eum sustinendum viriliter se parant, spe iniecta, vt post eum casum Lanouius cum nouis copiis ad eos liberandos aduolaret. edita duobus locis ingenti ruina Dallonius, qui de euentu vereretur, et obsessos omni auxilij spe destitutos in deditionem honestis condicionibus consensuros sibi persuaderet, treis centurioriones mittit, qui eos ad colloquium inuitarent; sed cum praefectus vrbis imperterrito vultu ad postulata Dallonij responderet, sibi a Nauarraeo Aquitaniae, quae etiam Pictones amplectitur, praeside imposito non licere citra eius voluntatem vlla de re pacisci; proinde petere, vt sibi idoneum tempus concedatur, quo primarios consulere possit, sancitis interim induciis. illi re infecta ad Dallonium redeunt, qui omni alia ratione desperata aciem instruit, et statim post meridiem tympanis pulsantibus et lituis clangentibus vim ad ruinam fieri iubet. nocte praecedenti obsessi aquam per portas transuersas stiterant, quae regurgitans fossam per quam regiis transeundum erat, tanta altitudine impleuerunt, vt militem ad vmbilicum vsque pertingeret; quo factum est, vt cum illuc ventum est, ordines seruari non potuerint, sed soluti, eoque ad impetum segniores, vix inde enatauerint. certatum tamen acriter; sed eo, qui praetorianum signum gestabat, interfecto paullatim animis concidere regij, ignibus artificiosis oleo, aqua bulliente, et saxorum imbre infestati, et retro pedem referre, amissis plerisque e e suis, qui trans aquam cum euasissent, rursus a ductoribus pudore reuocati in eo fuere, vt certamen restituerent: sed pauci aquam rursus superare ausi, qui et occisi sunt. praetorianum signum ab obsessis captum, et in vrbem magna pompa et laetitia relatum est. postridie in castris regiis deliberatum fuit, obsidioni haerendum, an ab ea discedendum videretur. et plerisque placebat discedi, milite toties repulso et segnius in dies rem gerente: ad haec per exploratores resciuerat Dallonius Telignium cum Carolo Mansfeldio Volradi fratre IIII equitum Germanorum turmas secum trahente, adducta praeterea Francisci Bricomotij legione et delecta equitum manu, vt suppetias obsessis ferret, iam in itinere esse. Pigallarius tamen, qui ex Andibus copias adduxerat, suorum adhuc recentium virtuti confisus auctor fuit, vt rursus certaminis alea tentaretur, censuitque, vt impetus nouissimus ad vrbem fieret, antequam auxiliares aduenirent. res tentata, verum obsessis tot prosperis successibus et spe auxiliarium elatis, contra regiorum alacritate omnino paene extincta, Pigallariani quamuis recentes ceterorum sociorum casu consternati minus fortiter pugnam capessiuere, et se ad suos, paullum abfuit, ignominiose receperunt. desiderati ex regiis in illa obsidione amplius CCCC, ex obsessis L circiter. Dallonius V Non. Vtil. vasa conclamari iubet, et instructa acieincedendo, ne ab obsessis erumpentibus aut superueniente Telignio quiddam damni acciperet, Ceruesium incolumis primis castris peruenit, alteris Maxentij fanum profectus, vbi Onuxio cum sua legione, II tormentis muralibus ac totidem mediocribus relicto. inde Lusinianum transit, vbi VI tormenta deposuit, commendataque arcis toto eo tractu munitissimae custodia Guroni et Clasio fratribus, et relicto Paleario cum IIII peditum signis, postremo Augustoritum Pictonum concessit. at Telignius cum iam obsidione soluta Niortium venisset, Pluuialtum in lecto decumbentem solatus, et laudata praesidiariorum et oppidanorum virtute ac constantia, discedit, eodemque tempore Colinius, qui plerosque Castri Eraldi oppidanos Protestantium partibus fauere in occulto intellexerat, tantumque ducem iis deesse, Loeum cum delecta manu mittit, qui rebus in vrbe suo aduentu turbatis cumVillerio praefecto transigit, et certis condicionibus eam Nauarraei nomine in fidem IIII Eid. Vtil. accepit, ita vt Villerius cum per vnam portam egrederetur, Loeus per alteram cum suis intraret. Colinius Maxentij fanum, quod obsessurum se simulauerat, praeteruectus, Lusinianum V ab Augustorito leucis ducit, et oppidum primo impetu capit, Gurone in arcem cum suis confugiente, et pretiosa quaeque secum asportante. ea saxo vndique praerupto et lato imposita, qua extra oppidum prominet, duplici muro firmissimae structurae ac crassitudinis circumdatur, ita vt atormentorum ictibus nihil aut parum labefactetur; ad haec fossa admodum profunda, vt quanquam ex collibus imminentibus in eam


page 483, image: s483

despectus sit, difficillimo accessu adeatur; qua oppidum respicit, triplici muro ac duplici fossa cingitur. loci firmitati confisi plerique ex nobilitate et vicinis oppidis illuc, tanquam ad securissimum perfugium se cum liberis et omni gaza sua contulerant, Augustoritum prae illa arce parui aestimantes. sed tum accidit, vt machinis bellicis ac cetero omni apparatu apprime instructa, a milite laboraret, et cum IIII signa ad defensionem relicta essent, vix C bellatores reperti sint. igitur Eid. Vtil. quae in Veneris diem incidebant, aduectis Rupella et Talliaburgo II tormentis, aliquot mediocribus et campestribus, qualiasunt, quae Germani vulgo secum trahunt, verberatio cepta ex colle impendenti caedua silua consito, qua tecti scloppetarij infesta displosione in arcem eiaculabantur. facta ingenti ruina, ad quam per ardua exposito ad hostileis ictus corpore militi enitendum erat, Pilius impetum faciendum cum sua legione suscipit, quem Bricomotius et Lafinius Bellouasius quisque cum sua equitum ala subsequi debebant. missia Colinio Bruelius et Roboreus, qui clypeati propius locum, an idonee complanatus esset, inspicetent, quorum ille disploso imprudenter a suis machinae ictu et lapidum ruina obrutus est, Roboreus vero grauiter vulneratus, cum Colinio renunciasset, locum nondum idonee complanatum esse, redintegratur verberatio, tandemque imbre scloppetariorum defensores exterriti, cum ad ruinae defensionem non comparerent, Paleario forte ictu machinae in aerem in copspectu hostium rotato ac discerpto, quod magnam iis desperationem iniecit, de deditione agi ceptum: et condicionibus honestis tandem arx hactenus inexpugnabilis credita, et ab Anglis olim frustra tentata, Colinio tradita est XII Kal. VItil. quatriduo post egressi praesidiarij, et qui cum iis erant, quibus religiose promissa fides seruata est, coque exemplo primum priuatis vltionibus, quae passim antea exercebantur, et mutuis lanienis finis impositus. Pontius Mirambellus cum II signis arci praeficitur. Diuesa parte Turrio, qui classi Protestantium a Condaeo praefectus erat, in Bassacensi pugna occiso, Ioannes Sora ei suffectus per oram maritimam discurrens aliquot Lusitana nauigia post acre certamen in Bresti conspectu in Armoricano tractu cepit, et Rupellam appulit, vbi et L circiter Anglos cuneorum agendorum et struendorum omnis generis vallorum apprime gnaros exposuit, qui magno vsui postea fuere. inde reuersus XX nauibus instructis, quarum praetoria Principis nomen praeferebat, rursus ad piraticam faciendam se mari commisit. Castelionaeum, a quo Gaspari Colinio maris praefecto vsu nostro nomen, ab A. Gigone domini nomine tenebatur; is mense Maio praecedenti, cum Sarra Martinengus a Ioanne Tilio Curiae protonotario instigatus ex Busseriana vicina arce eo duxisset, incenso oppido et vento flammam in arcem iaculante, vitam acres saluas pactus, eam dedidit, seque cum familia Montargirium recepit, vbi Protestantibus pacate viuentibus Renatae Ferrariensis beneficio tutum perfugium erat. is etiam de conseruanda Castellionaei copiosa et pretiosa supellectile et non exportanda Martinengi fidem obligauerat, quae tamen Vtili proximo Lutetiam conuecta et publice sub hasta vendita est. Renardi castrum itidem Castellionaei oppidum, quod a Fretinio Italo tenebatur, ad praedas per Lugdunense iter ac latrocinia discurrente, a Tristano Rostinio illuc a rege misso in fidem acceptum est. post Strozzianam item cladem, cum Ludouicus Blossetus, vulgo balbus dictus, cum aliquot e suis Regeanum Autissiodorensis episcopi arcem antea interceptam venissec, mox Autissiodoro, a quo illa II leucis abest, Villanoua, Iuniaco concurrentibus praesidiis obsessus, tandem cumspatium colligendi vireis et animos non daretur; vix cum paucis euasit, ceteri aut statim trucidati, aut capti postea exquisitis cruciatibus enecti sunt; quos inter vnus, cui Cordiregio nomen, ob crebras incursiones vicinis summopere inuisus, a furente plebe discerptus est, eique cor extractum et ad satiandum Autissiodorensium odium per vrbis compita circum gestatum, publice sub hasta venditum, ac postremo carbonibus impositum est; de quo etiam nonnulli inaudito immanitatis exemplo gustarunt. Lassaeum quoque Ioannis Ferrerij Carnutum vicedomini oppidum in Caenomanis a Iacobo Gobione Matignono inferioris Neustriae praeside obsessum, quod tandem aduectis Cadomo tormentis duce Lagoarcis Cadomensis praefecto, a Rupio, qui arci praeerat, deditum est. Firmitas


page 484, image: s484

denique Carnutum vicedomini arx munitissima in stagno sita in agro Perticensi ab eodem Matignono recepta est, et praesidio firmata. interea Ludouicus Preuotius Sansacus Andini iussu cum VII OIO peditum ex Genabi, Aureliani, Niuernuj, Auarici praesidiis collectis et aliquot equitum turmis prid. Non. Vtil. castra ad Charitaeum, cui Guerchius praeerat, metatur, oppidum ob Ligeris transitum Protestantibus opportunum, quod proinde illis adimi, et sic hostem omni ex Aquitania in vlteriores prouincias transitu excludi maxime regis intererat. primum ad portam Parisiensem admota tormenta, quorum displosione cum ingens edita ruina esset, tamen quod difficilis esset ad eam accessus, machinas ad aliam partem transferri placuit, et parte peditatûs in vinearum circumpositarum decliuibus locis collocata Niuernensem portam versus, aliam ex aduerio oppidi ad turrem Barbensem, statui. Franciscus Balsacus Interamnas Aurelianensium praefectus in suburbio trans Ligerim hospitium habebat, in via, quae Auaricum ducit, vnde cum aliquot machinis ad munitiones et ruinam a Sansaco faciendam transuersa verberatione ictus dirigebat. mox statutis in colle molatrinae imposito machinis in vallem trans flumen pulsationem facit, vt turrem S. Petri portae vicinam deiiceret, quam oppidi partem tuendam susceperat Rantius. cum parum proficeretur, tertio mota loco tormenta sunt, et ad turrem portae Niuernensi vicinam directa, totoque muro hinc et inde diruto parum tamen labefactata ob structurae soliditatem turris fuit, nihilominus, loco prius explorato, decretus totis viribus impetus, in quo acritet vtrinque certatum, sed praesidiariis, qui intus fossam duxerant et latera muniuerant, gnauiter se defendentibus Sansacus frustra fuit. amissi ex oppidanis et praesidiariis C Rauetotius a Guerchio in foro, quod disciplinam militarem turbaret, interfectus fuit. ex regiis amplius IO toto obsidionis tempore desiderati. huic et incommodo accessit casus, qui regios maxime consternauit, nam fune forte a diffugiente milite per imprudentiam in dolium pulueris tormentarij demisso, confestim ignis conceptus seriatim in alia dolia prope collocata emanauit, tanta vi fragore inde excitato, vt frequens militum corona subito impetu dissipata omnino fuerit, immo etiam ad vlteriorem ripam vi ignis delata et horribili spectaculo coram suis in arena concremata. cum vero Sansacus verberationem repeteret, vt ampliore ruina edita accessum planiorem suis redderet, fama de Protestantium auxilio aduenientium in castris sparsa, tanta animorum commotio secuta est, vt ducibus militem sub sisignis retinere facultas non fuerit, Derbato etiam a suis interfecto, quod in diffugienteis seueriorem se praeberet. ita tumultuarie post mensem obsidione soluta, Blossetus paullo posta Colinio missus Charitaeum venit, et post eum Bosius, quorum aduentu firmior, Guerchius Donzium capit, locum comeatui in oppidum subuehendo commodum, eique Bosium cum praesidio imponit. mox et Pouillium, Leonardi fanum, et Antranium in potestatem eius venere, tota ditione vicina perdomita, donec Sansacus cum nouis copiis ad Vezeliarum obsidionem venit. eodem tempore Gabriel Mongomerius comes in Aquitaniam a Nauarraea cum CC equitibus missus, assumptis vicecomitum viribus magnos progressus faciebat. is postquam Castrum venit, Galliaco, Rabastenio, Antonini fano, Montalbano, Arrij castro, et Foxio ad eum tanquam summum belli ducem confluunt Protestantes, et inter eos Caumontius vicecomes, qui occupato superiore anno Foxio, inde a Mailletio exturbatus in Pyrenaeum vicinum confugerat. ad eum praeterea venit Montamarius Benearni pagi Nauarraeae nomine praeses cum L delectis equitibus ac totidem scloppetariis. cum iis expedito comitatu per Podium Laurentij incedens, et conserto acri proelio cum aliquot equitibus, qui Nigrapellissio duce occurrerant, per Fuxensem comitatum transmisso ad Gaudentij fanum Garumna, et mox Riega, magnis et impeditis itineribus transit, et in Bigerrones descendens ciuitatem Tarbensem alueo irriguo et amoenissimo iuxta Atiri fontes ad Pyrenaeorum radices sitam inopinato cingit, eamque a paucis praesidiariis ac rusticis obstinata fiducia auxiliorum a Monlucio promissorum defensam vi capit ac diripit, et celeritate summa Damuillam, Monlucium, Bellogardium, Scipionem Vicomercatum, et Nigrapellicium, qui IIII OIO peditum et IO CCC equites secum


page 485, image: s485

trahebant, fallens, nullaque interiecta mora Benearnensem pagum proximum irrumpit, quem fere in potestatem redegerat P. Lomanius Terrida vir illustris. is enim Andini, dum in Pictonibus et Santonibus rem gereret, mandatu cum delectis Vasconibus eam expeditionem susceperat, quo hostium vires, quarum partem ad sua tutanda Nauarraeam ablegaturam verosimile fiebat, diuiderentur, ac diuisae minuerentur. tum vero Ortesio et Podio captis et praesidio firmatis in Nauarrini obsidione haerebat, quod de nomine amissi regni reges Labretani appellauerant, et Henricus Ioannae parens propugnaculis egregie ad vsum hodiernum constructis summa arte et magnis sumptibus muniuerat. totos iam duos menseis oppidum obsederat Terrida, et III tormentis, quae Aquis Tarbellicis et Baiona aduehi curauerat, pulsatis munitionibus arcem in summas angustias redegerat, Bassilone a Nauarraea imposito quantumuis se egregie defendente. tandem cognito Mongomerij aduentu ad casum inopinatum perculsus Terrida vasa conclamari iubet, et abductis secum tormentis summa trepidatione cum Sancolombo, viro ex prouinciae nobilitate primario Ortesium se recepit; quo mox cum insecutus est ineunte VItili Mongomerius; et post aliquod certamen suburbiis occupatis et vrbe statim vi capta, machinae in ea repertae eodem momento ad arcem admotae sunt, ne colligendi se ex fuga et pauore hosti spatium daretur. Terrida vero igne passim per vrbem grassante, et iam inferiorem arcis curtem inuadente territus, misso a Mongomerio Serignaco ipsius fratre, qui Protestantium partes sequebatur, et exitium certum, ni necessitati parerent, interminante, de deditione agere cepit. capitibus inter Terridam et Mongomerium perscriptis comprehensi Sancolombus et VI alij torquati equites, qui vita salua dimitti debebant, cum Terrida fidem de Mongomerij fratre ad fanum Eligij capto liberando interposuisset. Caumontio vicecomiti negotium datum fuit, vt praesidiarios ac duces in tutum deduceret. retenti Sancolombus, Pordeacus, Goasius, Fabatus; qui perduellionis accusati Nauarreae iussu morte multati sunt. nam illa sibi supremum ius in Benearni pago tunc vindicabat, qui tamen iuris Francici olim et inter praeturas ad Senatus Tolosani iurisdictionem pertinenteis annumeratus fuit. sed Labretanis ob fidem regibus nostris seruatam Nauarrae regno ab Arragoniis memoria nostra spoliatis, in solatium amissi regnis regum nostrorum indulgentia concessum est, vt se pro regibus in ea prouincia in posterum gererent. Monlucius Atiram episcopalem ciuitatem ad cognominem fluuium sitam, et inde Seueri vsque fanum processerat, vt Terridae laboranti suppetias ferret: sed exorta inter eos aemulatione, cum neuter alteri iure suo cedere vellet, Terrida medio tempore amissis copiis ipse captus est. Podium et mox desertum a Peraeo, qui regis nomine praeerat, et interfectis aliquot Protestantium pastoribus, mortis etiam metu Petro Vireto intentato, Senatus denique praesidi, et vni ex senatoribus gula publice fracta oppidanorum magnum in se odium concitauerat. Bassilo vero, quod post rem ad Nauarrinum bene gestam aut non bene remuneratus, aut plura a rege, si Nauarraeae partes desereret, sperans, occulta cum Monlucio consilia agitare crederetur, a Marcastello et Mota-Puiolio, non ignaro Mongomerio, interfectus, et ignominiose tanquam proditor alixis et caculis per vias tractus est. Seriniacus Terridae frater Nauarrino cum valido praesidio a Mongomerio impositus fuit. Monlucius ea spe frustratus animum ad alia adiecit; et cum Damuillam, cui summum imperium belli non solum in Septimania, cuius peculiari iure praefectus erat, sed etiam in Prouincia, Allobrogibus et Aquitania gerendi regiis mandatis attributum erat, in Aquitaniam euocasset, cum eo statim homo consortis atque adeo superioris impatiens altercari cepit, quod quantum illi a rege tributum, tantum sibi detractum crederet; cumque ipse bellum trans Atyrum transferendum diceret, Damuilla in Septimaniam redire vellet, quo a Senatu Tolosano reuocabatur, nullum magnum operae pretium factum est. Monlucius tamen ne nihil ageret, mutuo sumptis a Damuilla X peditum signis, quibus Sauiniacus praeerat, adductis praeterea Gondrinio, Montispano, Tilladeto, Arnaeo, Arbusio, Capella Loserio, Stagnio, Castella primatiis ducibus Montem Marsani ad eum fluuium situm comeatu copiosum oppidum, quod a Fabato Sanmacariensi Nauarreae nomine tenebatur, capiendum suscipit.


page 486, image: s486

igitur Mauricij fano profectus, cum Mathurino Scuto Romegasio in orientali mari variis expeditionibus famoso equite cum ad locum venisset, primo impetu suburbia admotis scalis capit. ea pars oppidi simul et muro valido cingitur, qua cis Atyrum porrigitur, inde medio Atyro oppidum praecipuum trans flumen iacet, et post illud arx, quod tertiam eius partem efficit, ita vt triplex oppidum quodammodo sit. captis suburbiis pons a regiis insessus, et fasces comportati, quibus porta oppidi succenderetur, sed ex turre imposita infestati nihil efficere potuerunt. Monlucius vero apertis quibusdam aedibus, quae fluuio imminebant, et vado explorato delectos mittit, qui in vlteriorem ripam enatarent, antequam praesidiarij, nam in eo iam erant, doliis terra oppletis et aditu regiis intercluso se intus muniuissent. quod felicius, quam prudentius factum; nam regij a suis, qui ex fenestris aedium citeriorum in vlteriorem partem crebro igculabantur, defensi, cum secure in alteram ripam euasissent, aliis mox insequentibus, vrbem metu trepidam capiunt, et Fabatum intra arcem cum praesidiariis compellunt; ad quam admotis a Montestrucio tormentis Fabatus spe auxilij abiecta colloquium poscit; in quo, dum de condicionibus inter eum et Sauiniacum agitur, milites a Monlucio monentur, si interea arcem intercipere possent, mortem tot illustrium virorum in Benearni pago crudeliter interfectorum vltum irent, et nemini parcerent. quod et eadem felicitate tentatum et perfectum est. nam postica parte admotis scalis impetus fit, et arx, dum de condicionibus disputatur, a furente milite capitur, occisis obuiis quibusque. vix Fabatus a Sauiniaco et Fabiano Monlucio seruatus fuit cum paucis, qui se fenestris demiserunt, ab equitibus excepti. quo facto Damuilla abductis suis copiis retro in Septimaniam abiit, et Maseram longa ac cruenta obsidione cinxit. Monlucius facto per Nogarolum itinere Lactoratum reuersus est, Gondrinio Elusae cum sua equietum ala et vna peditum cohorte nuper conscripta imposito, quam mox ille adueniente Mongomerio deserere coactus fuit; Florentia quoque praesidio firmata; Arnaeus postea cum iuxta Neracum incursionibus crebris vicina loca infestaret, frustra a B. Monlucio monitus, vt se ad Ausciorum ciuitatem reciperet, a Caumontio vicecomite interceptus, dum vltimum agmen ducit, cum suis caesus est. eodem quoque tempore Culantius, qui P. P. nomine in Septimaniae montanis imperabat, Bonefidianum coenobium diues et situ firmum in Viuariensi agro astu intercipit ac diripit, imposito L militum praesidio ducibus Tialeto et Carrerio; quod antequam maiore cura firmaret, Petrus Castronouius Rupibonus Velaunorum praefectus collecta tumultuaria manu locum corona cingit, ac postremo deditione capit, nequicquam seruata praesidiariis fide, qui omnes Tialeto excepto trucidati sunt. sed magis ab humanitate abest, quod Aureliani a furente plebe XII Kal. VIIbr. in Protestanteis admissum est; ij decreto praetoris in speciem, vt securitati vrbis prospiceretur, in carcerem coniecti fuerant viri ac feminae; pars in aedibus quadrangularibus vulgo dictis, pars Martin-villae turre inclusa. eo vero die plebe a seditiosis incensa, ad ea loca impetus factus est, et in iis quidem omnes reperti crudeliter iugulati sunt. aedeis quadrangulareis cum perrumpere non possent, incendunt, et igne vireis concipiente plerique arserunt; quidam ex fenestris dum se praecipitant, aut casu enecti sunt, aut in manus circumfusae plebis incidentes hastarum ictibus crudeliter confossi sunt. vtrobique C amplius interfecti, nec feminis magis quam viris parcitum est. quo casu territi plerique ex Protestantibus Montargirium tanquam in tutissimum asylum Renatae Ferrariensis beneficio vsi confugerunt, qui iubente rege, Renata quantumlibet id aegre ferente, inde migrare coacti sunt, a Beco Burrio commodum cum V equitum alis superueniente in tutum deducti; et pars quidem Sancerram, pars Charitaeum oppidum petiit. paullo ante Orillacum in Aruernis astu nocturno interceptum fuit. Rupius et Bessonerius animaduerso portam, quae amnem subiectum spectat, ab oppidanis muro obstructam esse, postico tantum relicto, quod duobus ostiolis ligneis claudebatur, externum ostium terebra perforant, et per foramen circiter C libras pulueris tormentarij inter vtrumque ostium effundunt, obstructoque foramine et ducto e longinquo tractu ignem iniiciunt; quo concepto, vis tanta pulueris fuit, vt disiectis in altum valuis, non solum porta aperta, sed et magna strages


page 487, image: s487

in muro edita sit, per quam illi cum CL circiter ingressi oppidanos ad fragorem in armis per noctem accurenteis pellunt, CXX ex iis interfectis, et ita oppido potiuntur, ac templa, et inprimis B. Petri coenobium immani furore, vt alia pleraque passim hoc bello, demoliuntur. quo audito Santeranus prouinciae praefectus statim cum delecta manu aduolat, praesentia sua nondum confirmatis praesidiariis, vt rebatur, terrorem iniecturus. quos cum ille ad resistendum paratos videret, nec satis virium haberet, quibus eos vi cogeret, re infecta Fanum Flori se contulit. Diuersa parte Colinius post captum Lusinianum primam aciem Iasenolium praemittit XI Kal. VItil., et postridie peditatum omnem Quincaeum vsque procedere iubet tertio ab Augustorito lapide. captum interim Couaeum a Sangeorgio Veraco loci domino paullo ante a regiis interceptum, praesidiariis post vim aliquandiu toleratam siue casu siue consilio per desperationem capto, igne vireis concipiente et omnia coram inflammante cum arce concrematis. Sanzaeum item Viuonum, Monstrolium Bonini, et alia vicina oppida comeatu opportuna in fidem recepta sunt. inde quatriduo post Colinius ad vrbem castra metatur. huius consilium erat initio, Lusinianum, Maxentij fanum, et Mirabellum in praefectura Salmuriensi in potestatem redigere: quibus captis totius prouinciae potens copiosum ex ea ad alendum militem vectigal in singulos menseis colligeret, et oppida validis praesidiis munita in officio contineret. inde Salmuriam ducere decreuerat, situ et arte debilem, ideoque expugnatu facilem, sed propter pontem magni momenti, quem proinde munire in animo habebat, vt securum in prouincias regi et Lutetiae proximiores sibi transitum in posterum pararet. sic enim iudicabat, ab aula, et matrice regni vrbe consilia et opes ad bellum gerendum subministrari, nec pacem sperari posse, quandiu bellum ab illis procul esset. itaque eo transferenda arma censebat, vt belli vicini taedio regem et Parisienseis ad pacem inclinaret. sed capto Lusiniano et VI tormentis in eo repertis, omisso priore consilio, Maxentij quoque fanum omisit, et cum spes de Augustorito capiendo, fortuna primis ceptis arridente, subiisset, eo reclamantibus plerisque ducit, quod vrbem ob vastitatem difficilis custodiae, et ob raritatem oppidanorum successu recenti territorum capi posse crederet. vrbs ea Pictonum metropolis vasto ambitu porrecta cliuoso montis dorso insidet, et praeruptis collibus vndiquaque cingitur, intermedia angusta valle, ex quibus intus in vrbem despectus est, ita vt scloppetarij inde ad angulum vrbis imo loco citra periculum in vrbanum militem eiaculari possent. tantum ad portam Valli vulgo dictam, planicie spatiosa excipitur. inter ortum et meridiem Clanius e Lemouicibus descendens pedem cliui alluit et porta Valli ad laeuam relicta per canaleis diuisus insulas quasdam non minus amoenas et oppidanorum vsibus vtileis efficit, et infra vallum ad Cypriani fanum rursus finditur, parte aluei secundum muros vrbis, parte longius fluente, quae tandem ad Ioberti pontem iungitur, et pratum Abbatissae vulgo dictum praeteruectus inter Rupirolium et arcem triquetra forma olima Ioanne Biturigum duce Caroli V fratre constructam exit, dein haut longe a Castro-Eraldi Vigennae miscetur. vltra arcem suburbium S. Lazari porrigitur in imo vrbis loco. inde ad Hilarij fanum VIItrioni et occasui obiectum pars superiore non minor extenditur, cuius muris stagnum vulgo Santhilarianum dictum subiacet, ponte, cui Achardo nomen, diuisum, ex quo sursum enitendo ad Valli portam ascenditur. Ludensis comes post irritam Niortij obsidionem Pictauium venerat, et cum eo tres ipsius fratres, Renatus Castellerij Abbas, Franciscus Santraeus et Fr. Briançonus, Philippus Voluirius Rufecus, Bosseguinus, Feruacius, Argentius, Berauderius Roetus Tremollij legatus, et aliquot alij equites torquati, nonnulli item equitum ductores. peditum duces aderant Passacus, Prada, Vacarius, Arsacius, Lilius, Boscouiridis, Bonnauallius, Boslandius, Iarrius, alij. praeterea VI vrbanorum peditum cohorres conscriptae sub singulis ducibus erant, quibus omnibus praeerat Ioannes Haius vrbis praetor homo impiger et supra sortem ambitiosus, quod illi tandem exitium attulit. is dietim eam obsidionem descripsit. prospectum et antea ab Andino fuerat vrbis securitati, misso Germanorum equitum vexillo, et CC equitibus Italis Angelo Caesio et Ioanne Vrsino ducibus, et CCC scloppetariis Paulo Sfortia duce Sanfloriani fratre, ita vt


page 488, image: s488

vniuersus equitatus OIO CC cataphractos efficeret. Ludensis arcem non ita per se firmam nouo propugnaculo vtcumque muniuerat, ad subitas belli occasiones, quo eam partem ad aliquod tempus tutaretur. ad pontem item Achardi vulgo dictum praesidium positum, et in Hilarij fano propugnaculum exstructum est. Andinus de Lusiniani obsidione certior factus, eo statim Henricum Lotaringum Guisium et ob paternum nomen et ob propriam indolem iam in illa aetate summae existimationis ducem cum Carolo Meduanae marchione fratre miserat, qui cognito in itinere arcem iam deditam esse, ne frustra venisse videretur, Pictauium XI Kal. VItil. ingreditur, et cum eo Melchior Prateus Monpesacus, Renatus Rupichuartius Mortemarius, Paulus Chabotius Clarauallius, Ph. Castrobriantius Rupibaritonius, Claromontius iunior, et alij ex primaria nobilitate, quorum aduentu recreati ex ingenti pauore, qui in vrbe erant, animos aliquantum collegerunt, et se ad obsidionem sustinendam pararunt. biduum insequens velitationibus consumptum est, quibus ex oppidanis aliquot male multati sunt, a Ioanne Bellouario Lafinio et Pilio ad S. Lazari suburbium vsque compulsi; multi vicissim ex Protestantibus fugati certamine acri in ora Santhilariani stagni commisso, a II campestribus tormentis ex vrbe infestati. postridie Franciscus Cassillacus Cessacus Guisij legatus cum delecta equitum manu, in iis erant Guitinerius, Baiordanus, Ioannes Vrsinus Marnam vsque vicum progressus hosteis superioris diei labore fessos ac vix se lecto ad strepitum molienteis oppressit, et multos ex iis cecidit. in reditu cum Bricomotium et Mandolfum Ioannis Buchij legatum obuios habuisset, eos fudit Mandolfo ipso occiso; quod in caussa fuit, vt ab ea parte fossa duceretur, ne deinceps erumpentibus praesidiariis inde exitus pateret, cuiusque seruandae cura Blacono a Colinio commissa est. erant in vrbe omnino VI bellatorum tam externorum quam vrbanorum OIO, exiguus numerus contra numerosum hostium exercitum ad tantam defendendam vrbem, sed exiguo suppetente comeatu et bellico apparatu ex euentu ad diuturnam obsidionem sustinendam satis magnus. praeterea VI maiora tormenta, et II mediocria, et aliquot alia vsus obsoleti in arce asseruata, sed ad praesentem necessitatem non prorsus inutilia. magna denique copia ignium artificialium omnis generis, ollarum oleo bullienti fundendo, circulorum ignitorum, picis, bituminis, et materiae igni concipiendo aptae, asserum clauis acutis ac praelongis confixorum, ac postremo muricum in loca, per quae militi irrumpenti incedendum erat, demittendorum. Kal. VItil., qui dies superstitiosis in vrbe formidabilis erat, quod ante septennium ea vrbs a Santandreano Pinelli, qui arcem tenebat, proditione capta ac direpta fuisset, comparata omnia ad verberationem faciendam, dispositis in colle, qui Ioberti pontem respicit, VIII muralibus machinis, quibus pulsata pontis turris toto triduo. rei tormentariae praeerat Ioannes Hangestus Genlius. suburbia adhuc obsessi tenebant, quae tandem deserunt consilio potius, quam coacti, quod idoneum defensorum numerum tot locis tuendis non haberent. Rupifulcaudius, qui aciem sub P. P. ducebat, et Volradus Mansfeldius Lazari fanum, Bricomotius Petrae suspense vulgo dictum suburbium insedit. Rupirolium ab vtrisque neglectum, quod parui momenti ad res gerendas videretur, in obsessorum potestate mansit. ad fanum Benedicti Colinius et Lafinius Bellouarius hospitium habuerunt. leuibus proeliis vtrinque multoties interim certatum, crebro erumpentibus regiis, quorum multi vulnerati, quod ipsi in inferiore loco pugnantes ex collibus superioribus ab hoste peterentur. sed cura Haij vrbis praetoris prouisum fuerat, vt sauciati diligenter curarentur, praeter chirurgos feminis summa sedulitate ac pietate medicamenta et omnia ad aegrotorum curationem et victum necessaria expedientibus. Non. huius mensis acriter certatum fuit, et Vacarius strenuus dux, dum cum sua cohorte per vineam inter Rupirolium et arcem discurrit, accepto in capite scloppeti ictu, interfectus est, magno Guisij et oppidanorum desiderio. postridie Onuxius, quem Ludensis fano Maxentij imposuerat, a Guisio euocatus cum Burgo, Calueraco, et Prunaeo praecipuis ducibus magno astu et summa felicitate in vrbem incolumis cum suis peruenit, ablegatis Parthenaeum, cui Alardus ordinum ductor praeerat, impedimentis et omni inutili turba, tanto silentio ac diligentia vsus, vt rei fama ad hostem emanare


page 489, image: s489

non potuerit. siquidem corruptis tormentis, puluere inter milites distributo, et comeatu inter oppidanos diuiso, exploratis primum itineribus nocte appetente cum IO delectis, inter quos erant Donaldus Macrodorus Scotus, loci praetor iuridicus, cognitor et patronus regius, in viam se dat, et IIII horarum spatio X leucas emensus Iasenolium, quod a CCC stationariis tenebatur, et ibi Clanio sine suspicione pertransito ad Valli portam a Iarrio seruatam, quae illis mox patuit, incolumis peruenit, magna Guisij gratulatione et obsessorum laetitia, nec minore Colinij admiratione et occulta indignatione: triduo post praesidiarij, qui Eraldi-Castrum tenebant, egressi duce Normano assumptis regiorum insignibus Crepacordium Boniuetum, et Viepontium Neoburgi regulum illius, qui nuper ad Sancerram interfectus est, parentem, stationariis delusis in hospitio aggrediuntur, et aliquot occisis Boniuetum capiunt. captus et a Protestantibus marchio Rangonius et Niortium perductus. inde translata ab hostibus tormenta, et III supra Cypriani fanum collocata fanum Benedicti versus, quibus totum diem turris porta pulsata, fastigioque diruto ima contignatio a Lilio, qui eam tuendam susceperat, doliis munita et ad vltimum vsque inter continuas scloppetorum fulminationes summa constantia seruata fuit, quo nomine magnam gloriam meruit. tum versa omnis vis ad murum, qui prato Abbatissae subest, et pluribus locis in latus et in frontem directa verberatio, magno obsessorum incommodo ac damno, quippe quibus per decliuia aperto ad obsidentium ictus corpore ad ruinam defendendam descendendum erat. itaque ingenti ruina edita et ponte ex doliis et asseribus funibus grandioribus alligatis supra Clanium, qui murum alluit strato, cum in eo essent hostes, vt impetum facerent, magna trepidatio et desperatio in vrbe fuit; reque inter duces consultata, multis placebat, vt Guisius cum fratre seponeretur, neque tantae dignationis iuuenes et praecipua religionis, quae petebatur, sic eos vocabant, columina, manifesto exitio atque adeo hostium et capitalium inimicorum ludibrio exponerentur. contra Ludensis, Ruffecus, Onuxius, Burgus disputabant, et impetum hostium si animis cuncti adessent, posse sustineri dicebant, quibus post ruinam superatam et in vallo per pratum ducto iniqua condicione pugnandum, quippe cum regij ex superiore loco ictus eiacularentur, atque etiam equestri pugna certandum esset; nam id commode loco tam spatioso fieri posse, peiore semper ipsorum condicione, qui pedites tantum per ruinam ingredi possent, et postea cum equitibus certare necessarium haberent. ad hoc vero fratrum praesentiam requiri, in quibus et patris et Metensis vrbis contra potentissimum imperatorem totas Germaniae opes secum trahentem ab eo defensae memoria reuiuiscat; qui si discedant, statim casuros militi animos, et oppidanos de salute sua desperanteis segnius, quam hactenus fecerint, in opere versaturos. quam in sententiam facile transiit Guisius iuuenis iam in illa aetate spes immensas alens et decoris supra modum cupidus, qui vel cum certa pernicie spem de se apud plebem et plerosque ex nobilitate excitatam tueri decreuerat, neque committere, vt vitae potius, quam illustriss. familiae, et paternae atque adeo suae existimationis, quae in ea obsidione vertebatur, rationem habuisse videretur. itaque repudiatis tutioribus consiliis honestiora quamuis cum periculo coniuncta amplexus est, et destinatis, qui ruinam defenderent, et instructa post vallum intus ductum acie, in hostium extra vrbem trans Clanium ad vim faciendam paratorum conspectu constitit die Laurentij festo. sic autem aciem suam instruxerat Colinius, vt IO CC scloppetarij delecti primi impetum facerent, quos CCC loricati et clipeati subsequerentur, quibus totidem sarissophori et hastati Germani additi erant. sed cum pons tumultuarie paratus tanto ponderi sustinendo minime par videretur, nihil eo die actum fuit. pons vero ille nocte insequenti ab aliquot Italis vrinatoribus, dum regij scloppetaria velitatione cum hoste haut hinc longe certarent, incisis funibus abruptus fuit. ex Carmelitarum coenobio, in quo propugnaculum intus exstructum erat, in tormenta Protestantium contraria displosione fulminabant obsessi, et vtrinque magnum damnum accipiebatur. nam et inde corruptae rotae vnius tormenti hostilis, et in vrbe Antonius Serasonus Romanus machinas struendi et loca muniendi apprime peritus occisus est, et Calueracus strenuus


page 490, image: s490

ordinum ductor in his leuibus pugnis desideratus. verberatione vsque ad XIIII Kal. VIIbr. continuata, pluribus locis murorum ingentes strages ab ea parte editae, quam ruinam Protestantes occupauere, grauiter sauciato Billio Prunaeo nobilitate non magis quam virtute claro duce, qui ex hoc vulnere aliquot dieb. post decessit. sauciatus et letaliter Onuxius, dum nocte cum delectis, vt ex turricula semi diruta Lanouium cum turma sua deturbaret, murum circuit, ictu maioris scloppeti galea luxata et in caput adacta, quo ex vulnere consimiliter quantumuis summa adhibita cura obiit. mox ex Carmelitano propugnaculo mutata verberatione in turriculam vi facta, discerptus Ambrianae legionis primarius centurio, Lanouius ipse in brachio dextro ictus, Conforginus in femore, permultis crura confracta. in his rerum angustiis cum hinc nulla spes ruinae vlterius defendendae esset, inde summa comeatûs penuria in vrbe laboraretur, molatrinis corruptis, et consumpta fere annona, vt in equorum pastum pampinis tantum et frondibus vterentur, feno deficiente, et auena ac hordeo in vsum hominum seruatis, ad haec accedente rerum omnium caritate, ex Maxentij Pictauini bidolerij vrbis aedilis et vnius vrbanae cohortis ducis consilio inita ratio aquae Clanij in pratum effundendae, quod palis in amnem duplici ordine destitutis et terra intus ingesta factum. nam regurgitante fluuio statim aqua ad imum vsque murum internum tanta altitudine inundauit, vt ad vallum intus ductum nisi per pontem adiri non posset. quod rursus desperantibus obsessis animos fecit, qui et nunciis crebro ab Andino missis interim confirmabantur, quibus ille fidem obstringebat, de auxiliis intra mensem summittendis. cum vero de suspectis ob religionem eo rerum statu aliquis Guisio ab oppidanis scrupulus iniectus esset, vocati omnes ad B. Francisci nec seuerius tamen cum iis actum, tantum moniti sunt, vt se domi continerent, et fidem quam conciuibus suis pro publica salute laborantibus debebant, seruarent. emissi et omnis sexûs homines magno numero obsidioni inutiles ad leuandam annonam, quos cum hostis intra fossam vi compulisset, fame paene enectos oppidani commiseratione adducti rursus intra vrbem acceperunt. mox pons nouus supra Clanium inter Ioberti pontem et Cypriani fanum a Protestantibus stratus ex aduerso suburbij S. Saturnini, vt inde in pratum episcopi transirent, S. S Radegundis et Sulpitij templa versus, ex doliis, asseribus, cratibus, palis in flumen destitutis, qui funibus ac catenis validis constringebatur, tanta firmitate, vt etiam machinae murales per eum tuto transmitti posse crederentur. alius mox paullo infra eodem artificio inchoatus. sub id tempus cum Dallonius Briançonus comitis Ludensis frater ex leui eruptione, in qua per occasionem cum A cierio collocutus fuerat, se ad Carmelitarum propugnaculum reciperet, ictu tormenti in capite accepto enectus est, magna clarissimae familiae iactura, et sui ingenti oppidanis ac Guisio ipsi relicto desiderio. Russerius et alae equitum Ludensis vexillifer grauiter vulneratus fuit. demum IX Kal. VIIbr., qui dies B. Bartholomaeo sacer est, vehementior, quam antea, a Protestantibus verberatio instauratur, displosis eo die plus IO CCC ictibus. iamque instructis ordinibus Guisius et Ludensis se ad sustinendum impetum comparabant, et adhortationibus suos ad pugnam fortiter capessendam confirinabant, rati citra certamen diem non elapsurum, sepositis etiam illustribus ducum matronis et aliis in arcem clausis, vt si quid sinistri accideret, quod merito quisque verebatur, ab iniuria tutae primum militis furorem effugerent; cum Colinius et ruinam explorandam et altitudinem aquae intus regurgitantis metiendam ante omnia censuit. et commodum accidit vt centurio quidam nomine Dominicus, qui pugione in Colinij conspectu insolenter stricto statim comprehensus militarem castigationem expectabat, loco poenae ex ducum sententia ad id destinatus sit. is igitur loricatus et clipeatus audacter vadit, et ruina diligenter lustrata ad Colinium reuersus, eam idoneam ad vim faciendam renunciat, sed aquam tanta altitudine esse, vt in ea miles vmbilico tenus extaret. quo cognito militem iam in aciem instructum reuocat, et in suum hospitium discedere iubet. leuiter tantum eo die certatum, et Guacurtius magni nominis dux ex obsessis interfectus est. nox sarciendae ruinae impensa est, in qua Guisio ipso exemplo suo praecunte labori nemo pepercit. itaque ea sarta et firmior pars illa, quam antea reddita est. postridie translatis III tormentis et verberatione


page 491, image: s491

ingeminata consilium de impetu nocte media citra tympanorum et lituorum strepitum faciendo, vt obsessi inopinantes opprimerentur, initum fuit. sed serius conuenientibus ad horam condictam militibus consilium frustra fuit, quamuis Nauarraeus et Condaeus Maxentij fano illuc venissent, vt cum impetus fieret spectatores adessent, qui salutatis Germanorum ducibus et conuiuio lauto exceptis inde mox Niortium concesserunt. Regina interea cum Borbonio et Lotaringo cardinalibus Ambosiam et Caesarodunum Turonum vsque processerat, quo ad eam Lochiis venit Andinus, vt in commune de suppetiis Pictauio ferendis consultarent. missus inde Fabianus Monlucius cum IO delectis scloppetariis, qui cum Rupipozaeum vsque venisset, detectus ab hostibus vlterius progredi non potuit. hostes interim ad molatrinam Tisonis vulgo dictam, vt farinae parandae commoditatem omnem obsessis eriperent, III tormenta dirigunt, cuius et fastigium decusserunt, et cum viderent aquam intra murum restagnantem maximo sibi impedimento esse, omnem operam dant, vt eam inde auerterent. dum haec fierent erumpentibus per Achardi pontem Italis aliquandiu certatum fuit, Io. Bellomanerio Lauardino iuniore strenuam ac fortem operam nauante, qui in confertos ruens occiso ictu scloppeti vno ex Italis vix a Santerminio superueniente ex eorum manibus eripi potuit. inde totus impetus in Rupirolium suburbium, quod antea ab vtrisque neglectum fuerat, versum est, quod eo capto Clanium in antiquum alueum obiicibus remotis reduci posse sperarent. sed ictus ad saccos lana oppletos, et ad murum obiectum frangebantur. vt in vrbe, sic et in castris hostium multi sauciati, sed pluribus grauissimis morbis tentati, et ipse Colinius ex dysenteria periculum mortis adiuit. Rupifulcaudius comes adeo grauiter aegrotauit, vt castra deserere mutandi aeris caussa coactus sit. Acierius vero medicis vrgentibus Niortium, Bricomotius Castrum-Eraldi concessit. Bellouasius Lusinianum atque inde Maxentij fanum, nec non et Nocleus ipsius frater, amisso Beduelio filio, aduersae valetudinis necessitate compulsi migrarunt. Kal. VIIbr. instaurata verberatio ad Rupirolium inprimisque ad pontis turrem; qua paene deiecta, et occupato superiore loco, de quo tamdiu certatum hactenus fuerat, ac doliis dispositis, vt fit, munito, in suburbium libere ab hostibus despiciebatur, quique illac vltro citroque comeabant, densa scloppetorum grandine infestabantur; cui malo vt remedium afferrent obsessi, per subiectam viam dolia grandia noctu disponunt, eaque asseribus idoneae crassitudinis consternunt, quibus tecti defensores subtus ire et redire possent, lintea etiam suspensa et ad eripiendum hosti prospectum opposita. IIII Non. VIIbr., egressi regij Rupirolio in vineam illam eminentem ab hoste nuper occupatam euadunt, et dolia quibus hostes se illic muniuerant, vt ab arce opposita tuti essent, diruunt; quo facto sine damno ad suos redeunt. postridie post longam ac vehementem ex Nuceto subiecto verberationem deiecto Rupirolij muro Protestantes vim faciunt. Pilius primus ibat cum sua legione, quem Santaudentius Bricomotij frater cum sua item sequebatur. post eos Germanica legio sarissis fere horrida incedebat, pulsatione, qua arx petebatur, minime interim intermissa. ruinam defendebant Passacus, Noerius, Montalius, et Corbonerius. a quibus Piliani catenis, clauis, et ramentis ferreis vi tormentorum emissis infestati cum damno repulsi sunt. Pilio ipso in femore grauiter sauciato; suos recedeuteis Santaudentius nihil territus grauiter sustinuit, sed ipse grauiter vulneratus, quo ex vulnere postea decessit, segniter rem gerentibus suis retro pedem ferre coactus est. Germani Gallorum damno territi, a ducibus tamen suis incitati, et ipsi proelium restituere conati sunt. sed a Colinio reuocati, quod et illos frustra futuros prouideret, impetum inhibuerunt. nec incruenta ea obsessis victoria fuit, nam Passacus, qui superiore bello Protestantium partes secutus fuerat, et Montalius Guisium in expeditione Pannonica nuper secutus, Renaudius, et pleriquce alij strcenui ductores in eo certamine desiderati sunt. Colinius et Moius cladem excusabant, quod impetum non ad vltimam vim faciendam, sed ad ruinam explorandam decretum dicerent; sed nobilitatis decoris cupidae imprudentia factum, vt oppugnatores vlterius quam oportuerat, progressi essent. nox insecuta magno silentio transacta fuit, inde ob maerorem Protestantium, hinc obsessis ne in ipsa quidem


page 492, image: s492

victoria ob exitus incertum exultantibus. triduum sequens leuibus proeliis consumptum est, in quibus Castrobriandus Rupibaritonius sauciatus fuit. crebrescebat fama de Andini cum ingentib. copiis aduentu, qui vt Protestanteis ab obsidione cepta auerteret, ad Castrum Eraldi castra posuit; quo cognito Colinius vasa conclamari iubet, honestam occasionem quaerens inde discedendi, amissis in ea obsidione, vt multi tradunt, duobus hominum millibus, et displosis amplius IIII OIO tormentorum ictibus. non plus quam C ex praesidiariis, vt Haius scripsit, et in iis XX ex nobilitate desiderati; quorum circiter XII ducum partibus in exercitu fungebantur. supplicationes mox decretae; quibus peractis, Guisius, laudata oppidanorum constantia, et amicitia sua vltro delata, ad regem, qui Caesarodunum Turonum venerat, profectus est V Eid. VIIbr. cum eodem die Renatus Sanzaeus comes cum CC equitibus maiorem partem Italis duce P. Paullo Tusingo vrbem ingressus esset. post Guisij discessum oppidani coenobium B. Cypriani, ex quo magna damna ab hostibus acceperant, ruinis iam foedatum a fundamentis demoliti sunt. eo tempore de Condiuicino Namnetum primaria Armoricani principatûs vrbe praediuite in aestuario Ligeris intercipienda Colinio spes facta est. ac Poemenico arcis, cui praeerat Sanzaeus pater, VI consciorum ope capiendae prouincia demandata, missus Telignius cum IO equitibus ac totidem scloppetariis, qui arce capta vrbem tenerent. sed Poemenicus in ipso rei gerendae momento, dum manus cum stationariis ientaculo parato lauat, annuli, quem digito gestabat, gemmam nulla vi sed sponte confractam animaduertit; eaque superstitione reuocatus, quasi rei infeliciter successurae indicium esset, ab incepto suis vt desisterent, auctor fuit. et ita Telignij ad vrbem aduentus exitu caruit. ignorata tamen a Sanzaeo et oppidanis coniuratione, eius consilium nemini ex consciis fraudi fuit. iam Andinus ad Eraldi castrum cis Vigennam vallum duxerat, quo cum X OIO peditum, III OIO Germanorum equitum, OIO Italorum, II OIO Gallorum venerat, et VII Eid. VIIbr. infesta verberatione L amplius passuum ruinam fecerat, iuxta B. Catharinae portam, cum de Pictauij soluta obsidione cognouit, et Colinium cum toto exercitu in itinere esse; quo magis sibi maturandum duxit, vt ante aduentum eius extrema vis a suis tentaretur. ibi controuersia inter Gallos et Italos exorta est, qui hunc honorem deferri petebant auxiliari genti religionis et decoris caussa ex tam longinquis locis profectae. cum contra Galli pertenderent. tandem contentio sorte dirempta est, qua Itali vicerunt. itaque signo dato, illi virtutis ostentandae et laudis, quam cupide adeo affectauerant, captandae studio inflammati, summa alacritate ad ruinam vadunt. vrbi cum summo imperio praeerat Loeus castrorum praefectus, qui penes se habebat suam leuis armaturae, et Valauorij, Brossaei, Motae et Roessij alas, sed numero ob crebra proelia valde deminutas, VII peditum signa, et scloppetarios equites duce Normano. vrbs in plano iacet, muro debilis, nec satis profunda fossa vallata, aut pomerio firmata ad Vigennam, cui et pontem impositum habet. verum inter murum et domos oppidi spatium quamuis vacuum interiacet, et praecipue in ea parte, ad quam ruina facta est. ad eius latus obsessi munitiones opera tumultuaria excitauerant, et in oppositis domibus, et praecipue Castelletis aedibus scloppetarios collocauerant, qui infesta eiaculatione irrumpenteis pellerent. nam ad ruinam comparere, nisi cum manifesto exitio, non licebat. Itali qui viderent ruinam quasi ab hoste desertam, Octauium Montacutum et Scipionem Corbinellum, qui eam explorent, mittunt, quorum reditum minime sibi exspectandum rati socij subito insiliunt, et signa in muris statuunt. verum vlterius prouecti, cum vndique in latus et a fronte a scloppetariis peterentur, vrgentibus a tergo Gallis, duce Cossenio, qui extra periculum positi, Italos, ne retro pedem ferrent, impediebant, vnicum praesidium in morte gloriosa repererunt, et confertim caesi amplius CC; in queis praecipui fuere Iustinianus Bencius, qui signo, quod gestabat, complicato se inuoluens, Quando, inquit, cum hoc vincere non licet, in hoc moriamur. quo dicto per mediam scloppetorum grandinem irrumpens multis ictibus confossus vitam et signum simul amisit. desiderati Octauius Montaltus et ipse III signorum dux, Callocius Senensis, Fabianus Montanus Balduini Iulij III Pontificis maximi fratris F., qui letaliter sauciatus cum a sociis in fossa relictus esset, in vrbem


page 493, image: s493

a victoribus praesidiariis relatus ex vulnere paullo post decessit. grauiter vulnerati Franciscus Gualterotius et Hieronymus Oricellarius. nocte insequenti cum Colinius ad suburbium trans Vigennam venisset, et per pontem Bernerio Allobroge ductore CCCC scloppetarios auxiliareis in oppidum immisisset, postridie Andinus ex ducum consilio iam tormentis loco motis, et retro remissis vasa conclamari iubet, et relictis, qui contra erumpenteis pugnarent, sub vesperam ad Pilarum portum progreditur, vbi pacate ac sine tumultu transmisit, cum frustra Protestantes ducibus Subisio, Bellouasio, et Bricomotio portum occupare et relictos in ea stationarios profligare conati essent, qui obstructis aditibus, se generose admodum defenderunt, et mox digressis hostibus transmissa Creusa se cum sociis coniunxerunt. Colinius vado inter Portum et Haiam explorato postridie amnem transmittit, et Andinum loco firmo castris munitis se continentem cum frustra ad proelium prolectare conatus esset, biduum commoratus comeatu deficiente retro pedem ferre, et rursus Creusa transmissa Faiam Vinosam ad militem ex continuo labore recreandum concedere coactus est. Andinus ad Cellas substitit vsque ad XVII Kal. VIIIbr. reliquas copias ad ipsum in diem confluenteis exspectans, et inde Chinonem ad Vigennam diuertit, per laxiora hospitia distributo exercitu. hic exitus Pictauij et Castri-Eraldi obsidionum fuit vtrique parti damnosarum, quarum haec alterius soluendae caussa extitit, cum errorem suum Colinius quamuis sero agnoscens honestam ab ea discedendi occasionem quaereret: et cum huc vsque fortuna post Bassacense proelium aequatis inter partes successibus diu ambigua lusisset, totis viribus certandi necessitate imposita, tandem commissa ad Monconturium pugna ad regis partes inclinauit. paullo ante Eid. VIIbr. in Senatu AEgidio Burdino cognitore regio postulante in Gasparem Colinium tanquam perduellem et laesae maiestatis reum peractum sententia lata est, qua ille ad mortem damnatus est, praemiumque L OIO aureorum ei constitutum, qui viuum stitisset. postea IIII Kalend. VIIIbr. eodem Burdino postulante, vt omnis ambiguitas et dubitandi occasio tolleretur, decretum, vt idem de eo intelligeretur, qui Colinium occidisset, siue is externus siue indigena esset, cui et praeter praemium, si in idem crimen incurrisset gratia delicti fieret. eadem in Ioannem Ferrerium Carnutum Vicedominum et Gabrielem comitem Mongomerium sententia lata est, quorum vt et Colinij effigies ignominiose in plaustro traductae et publice patibulo affixae sunt. SC. in Colinium factum per totum regnum promulgatum, et vt ad exteros eius notitia perueniret, non solum patria, sed curantibus Lotaringis etiam Latina, Germanica, Italica, Hispanica, et Anglica lingua euulgatum est. quod a Colinio pro tempore neglectum, tamen ex euentu tandem ratum fuit, vt suo loco videbimus. dum Colinius Faiae esset, Dominicus Albius ipsius cubicularius proditionis et veneficij accusatus et conuictus laqueo vitam finiuit. is cum Nauarraei, Condaei, atque heri sui literis ad Bipontinum, cum adhuc in limite nostro esset, missus, et a Riuario Andini stipatorum praefecto Brissaci captus, literas et fiduciam sibi commissam, reginae, Andino, et Cardinali Lotaringo aperuerat, ab iisque aliquot aureis corruptus et spe facta opimioris fortunae, cum ad Bipontinum perrexisset, et literas ab eo accepisset, eas rursus ad Riuarium affere, et quid de Germanorum rebus didicerat, renunciat. Riuarius vero, qui semel fide violata hominem nihil recusaturum speraret, eum nouis promissis onerat, et si herum veneno tollere in animum inducat, montes aureos pollicetur, nec ille scelus abnuit; acceptaque pecunia et puluere venenoso, fidem obligat, et cum iis ad Colinium ad Pictauium haerentem redit, qui ob diuturniorem moram aliquid sinistri suspicatus, Albium comprehendi iubet, et interrogatum ad criminis confessionem postremo adigit, ob quod ad mortem damnatus est. heic Arausiensis, ne Belgij res omnino deseruisse videretur, quo laborantibus suis praesto esset, et nouas copias in Germania ad Protestantium in Gallia et Belgio caussam subleuandam conscriberet, P. P. ac Colinio vale dicto, relictis Ludouico et Henrico fratribus cum expedito comitatu, dissimulata persona se summo silentio in viam dat, et transmisso Ligeri per Vezelias in limitem nostrum et inde in Germaniam incolumis euadit.



page 494, image: s494

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXIIII.

ANDINVS refecto milite et acceptis XXV peditum signis, regni item delectibus, Vigennam aquarum incremento tumidam non citra laborem ac molestiam rursus VI Kal. VIIIbr. pontibus ad id fabricatis transmittit, et hostem versus tendit. Monpenserius primum cornu ducebat; ipse cum acie Iuliodunum venit, locum comeatûs copia abundantem, vt hosteis annonae commoditate excluderet, et Mirabellum vsque processit, quo transitum iis in Pictones et vlteriorem Aquitaniam medius impediret, eiusque consilium successus comprobauit. nam cum in itinere esset, Armanus Guntaldus Bironus castrorum praefectus ei mox renunciat, se in hostium praecursores Monconturium petentes incidisse; quae res maturandi proelij caussa exstitit ad quod vtrique pronis animis ferebantur; et Colinium quidem vrgebant Septimani, Prouinciales, Allobroges, qui procul a domo diuturnitatis belli pertaesi, et intolerabilibus incommodis conflictati fortunae arbitrio quamprimum rem committi exoptabant; quod ni fieret, discedere se paratos ostendebant. Germani item ob non soluta stipendia passim murmurantes, et paullum aberat, tumultuantes, vt decerneretur, petebant. itaque Colinius, qui in eo erat, vt aut ab illis desereretur, aut ab his seditione excitata, quod Germanis sollemne est, hoste tam propinquo opprimeretur, cum sibi pugnandi necessitatem impositam videret, ne cogi videretur, proelium quoque consulto se appetere simulauit. Andino etsi multae caussae erant, quae eum a tentanda proelij alea dehortarentur, quod bellum ducere, abundante comeatu, qui ab oppidis circumpositis summittebatur, et nusquam deficiente stipendio, quo militem sub signis continere posset, ei vtile et perfacile erat, tamen et ipse diuturni belli pertaesus proelium appetebat, eoque magis quod intellexisset, Arausiensem nuper in Germaniam profectum, et ante eum Theodoricum Schombergium nouos delectus conscribere, quos si rursus in Galliam induxisset, noui, nec nisi cum mutua pernicie finituri belli initium fieri. nam et regem externum militem conducturum, et ita effectum iri, vt tot externis copiis vtrinque conuenientibus, belli duces non in sua, sed illorum potestate constituti, non plus periculi ab hostibus, quam ab auxiliaribus sibi ante oculos propositum viderent. haec ducum, qui circa Andinum erant, ipsorumque consiliariorum regis de vniuersa belli, quod instabat, gerendi ratione argumenta memorabantur: sed pro tempore maxime ad maturandum de pugna consilium vrgebat, quod allatum


page 495, image: s495

erat Mongomerium de Benearno atque adeo porrecta ad Pyrenaeum Aquitania triumphantem cum victricibus copiis, assumptis in itinere Vicecomitum viribus propediem in hostium castra venturum. Colinius igitur, cum ad vicum, cui Clarifano nomen, II a Monconturio leucis venisset, prid. Kal. VIIIbr. in planicie subiecta mane aciem instruit. in Protestantium exercitu tunc numerabantur VI OIO equitum tam Gallorum quam Germanorum, VIII OIO scloppetariorum, IIII Germanorum peditum hastatorum fere et sarissophororum; quippe scloppetarij inter eos rari et fere inutiles; III murales machinae, II colubrinae et III minora tormenta. nam cetera a Pictauio discedens Lusinianum amandauerat. aciem ducebat Ludouicus Nassouius per Rupifulcaudij ex morbo decumbentis absentiam. Colinius primum cornu regebat. verum cum eo die non comparerent regij in acie instructi, post leuia aliquot poelia a praecursoribus vtrinque conserta, ipse ab exploratoribus deceptus, qui regium exercitum procul abesse renunciauerant, Monconturium, quod iam Lanouius, Loeus cum VII equitum vexillis et Normanus cum suis scloppetariis praemissi occupauerant, versus tendit, relicto a tergo Moio, qui vltimum agmen cum CC equitibus ac totidem scloppetariis clauderet. dum ita incedunt, Monpenserius, qui primum cornu in Andini exercitu ducebat, in itinere a suis de hostium receptu monitus gradum accelerat, et in Moium aliquot equitum vexilla immittit, contra quos viriliter frontem obuertens Moius CC scloppetarios in vltimo agmine opponit, qui crebra displosione primum sequentium equitum impetum aliquantum inhibuerunt, donec incumbente equitatu fusi, et C amplius ex iis caesi sunt. heic vero Moius minime se deseruit, sed firmiter pugnans cum ad manus cum regiis venisset, eorum vim, sed cum damno suorum, sustinuit. nam Dodencurtius ipsius legatus, vir insigni virtute praeditus, in eo conflictu desideratus et Monteurinius, qui iuxta eum pugnabat. captus et Albertus Papa Santalbanus, sed mox ex regiorum manibus se explicuit. dum certatur, vtraque Protestantium acies trans riuulum non citra tumultum per lutosas voragines euasit: quo pertransito regij vim inhibuerunt, et spatium colligendi se hostibus dederunt, iam tum plenam victoriam relaturi, vel fatente F. Lanouio, si recedentibus institissent. vbi vero regiis consistentibus illi quoque substitere, Colinius, qui ab exploratoribus delusus, cum regium exercitum minime adesse crederet, in eius conspectu se magno errore receperat, cum emendare voluit, ad pugnam suos hortatus, singulos duces appellando et prensando; inprimisque Germanos in fidem adactos bono animo esse iubet, factumque excusat, quod de statu rerum Andini non certo cognouisset: finem errori in riui transitu factum esse; nunc quod antea tantopere expetiuissent, ac paene facto conuicio flagitassent, pulcram occasionem dari conserendi cum Andino proelij, gratiasque Deo agendas esse, quod eam vltro Andinus ipse offerat. haec cum summa animi praesentia ac constantia dixisset, ne eam potius simulare, quam habere videretur, quo magis suos confirmaret, illis consilij audacis, et, vt multis visum est, temerarij, sed pro tempore necesssarij auctor extitit, vt riuo transmisso rursus regios lacesserent, et ipse cum suo agmine et Acierij equitum turma primus quamuis solutis ordinibus, vt fit in huiusmodi angustis callibus, tanto impetu in eos inuectus est, vt succedentibus Germanis nullo ordine, vt quemque obuium habebant, in fugam verterint, captis vno atque altero signo, et XXV circiter interfectis: sed incumbente totis viribus acie facies rerum versa, et qui insequebantur, mox pedem retulere, nec fugiendi finem fecere, donec in peditatum obuium incurrere; pars Parthenaeum, alij Monconturium vsque quasi iam debellatum esset, trepida fuga se recepere. vulnerati grauiter Serra et Riparius, qui postea ex eo vulnere decessit. iamque quasi ad pugnam instruuntur vtrinque acies, cum Bironus in collibus ad fauces planiciei subiectas dispositis loco opportuno tormentis, cum suam iam Protestantes Monconturium praemisissent, in hosteis infesta displosione eiaculari cepit. et peditatum quidem Gallicum ad pedem collis locauerat Colinius, ita vt a fulminatione tormentorum tegeretur, Germanico ob loci angustiam ad ictus exposito, qui prostratis in terram corporibus eos vtcunque eludebant; sed mox translatis tormentis et vtrinque diuersis locis collocatis, ita vt decussata verberatione vtrinque latus ferirent, tum


page 496, image: s496

vero Germanicus equitatus, qui confertus stabat, grauiter admodum infestari cepit; et prima quidem displosione interfecti Carolus Volradi Mansfeldij frater et tres cum eo equites. minus damni Gallicus equitatus a tormentis patiebatur, quippe qui longa serie non confertis ordinibus, vt hodie, porrigebatur. heic Volradus querellis suorum victus, cum apud Colinium instaret, vt se respiceret, et alia cuncta Colinio deessent, quae praesenti incommodo leuamentum afferrent, non defuere voces, quibus ille laudata Volradi et Germanorum fide ac virtute eos Gallicae libertatis atque adeo religionis vindices vnicos identidem appellans ad constantiam hortabitur. inter has angustias nox praecipitans plenam victoriam regiis abstulit, et Protestanteis, sicuti pugna Sandionysiana acciderat, certo exitio eripuit, qui fessi et lento ac infesto certamine fracti, nullo receptûs signo dato, sensim recedentes tribus abhinc milliaribus inter duos amneis pernoctauerunt, quorum alter cui Diuae nomen, Monconturium alluit, quo ante auroram postridie profecti sunt. desiderati in eo conflictu ex Protestantibus praeter iam memoratos Insulanus nobilis ordinum ductor, et CXX pedites et XV equites; ex regiis haut amplius quam XXX. Andinus promota ad Clari fanum acie, loco in quo certatum fuerat, in victoriae signum tentoria fixit, et postridie praemissis, qui de hostium statu cognoscerent, Monconturium versus cum exercitu iter habuit. cumque hosteis trans Diuam copias patentibus campis disposuisse per exploratores didicisset, vt eos ad proelium cogeret, retro ad Diuae fontes iuxta Grimalderiam tendit, quo citra periculum exercitum transmitteret. dum in eo res sunt, duo ex Andini castris petito cum Protestantibus colloquio, de propensa sua erga conciueis voluntate praefati, Colinium monendum curant, vt a pugna abstineret, et nocte se in tutum reciperet; nam eas esse regiorum vireis, eamque in milite alacritatem, cui sustinendae pares minime ipsos existiment. id Colinio renunciatum, re in consilio ducum agitata, eos anxios aliquandiu tenuit; cum alij non negligenda amicorum monita, et tuta honestioribus consilia anteponenda censerent: alij contra id inimicorum astu agi, consiliaque ab hostibus profecta tanquam suspecta reiicienda ducerent, qui et addebant, nocturnos receptus non solum dedecorosos sed et periculi et confusionis plenos esse. haec sententia cum vicisset, Colinius, qui alteram probaret, tamen contradicere non ausus, sic res componit, quasi praeualenti opinioni acquiesceret. erant et alia quae Colinium etsi restitantem ad rem proelio permittendam incitabant. nam audiebantur vulgo in castris hae voces, Quovsque nostra patientia principes ac duces abutentur? iam totus annus procul a domo sine stipendio abiit, et hiemem sub dio per niues, per glaciem sine tentoriis exegimus, tam aduersa tempestate, vt inter se infestae acies confligere non potuerint; neque animi sed, vires, ad mutuam perniciem sibi inferendam defuerunt: nunc eadem ab aestu patimur, in obsidionibus, in statiuis tam crebro permutandis, inter gladios et inimica omnia: nec satis est ferro includi, nisi etiam spe pugnae ademta petamur, vt nuper cum denso tormentorum imbre obrueremur, et lenta peste concidentib. tela in aduersum hostem mittere non licebat: tandem finis miseriis velipsa morte imponatur. nullum periculum defugimus. in hostem quamprimum ducamur, aut sacramento soluamur. pars misericordiae est, cum necessitas moriendi instat, cito occidere. his et aliis de caussis incitatus seu coactus Colinius, praemissis noctu impedimentis summo mane ante solis ortum vasa conclamari iubet, et Eruallium versus iter pronunciat; et si quidem omnes in tempore adfuissent, necessitati pugnandi praeuertere potuit, sed serius ad iter conuenientibus copiis, etiam illud incommodum accessit, vt Germani pedites nisi persoluto stipendio signa efferre recusarent, eorumque exemplum secutae aliquot equitum turmae eodem momento tumultuari ceperunt; quibus placandis aliquot horae impensae; quo factum est, vt Andinus, quamuis flexuoso itinere incedens, Protestanteis, antequam in tutum euasissent, assecutus sit, et eos ad periculosam proelij aleam subeundam inuitos compulerit. Colinius, vt suos qui iam importunis querellis discedendi occasionem quaerebant, in officio contineret, P. P. Parthenaeo euocauerat, quorum aduentu magnam recentium hominum et praecipue Santonicae et Aquitanae nobilitatis accessionem fore sperabat. quae spes illum fefellit. tamen illi cum CL equitibus venere,


page 497, image: s497

adducto secum Acierio iam ex morbo conualescente, vt proelio interessent, qui salutatis Germanorum ducibus et nobilitate Gallica benigne appellata, intermortuam veluti in militum animis alacritatem praesentia sua restituerunt. cum igitur serius ob eas, quas dixi, caussas Monconturio profecti essent, Eruallium versus tendentes, in Andinum iam Diua transmissa cum toto exercitu properantem inciderunt, in campis Assaeis vulgo appellatis. is ad laeuam deflexerat, vt descensum in inferiores Pictones Protestantibus intercluderet, misso Eruallium Allardo, qui locum occuparet, iisque, qui Thoarsium tenebant, mandarat, vt Thoae quae illac labitur, vada diligenter seruarent. diuersa parte Colinius Banuinerium Campensem cum delecta manu miserat, qui angustias paludosas, quibus Eruallium itur, insideret, quo ad omnem euentum sibi eo receptum pararet. ipse autem sic rem ordinauerat, vt Ludouicus Nassouius, qui aciem ducebat, ad dextram incederet, et quasi Eruallium petens paullum progrederetur, attributis ei III tormentis et I colubrina. ipse primum agmen regebat ad laeuam incedens, qua parte venturos regios cognouerat. Moius subsequebatur cum II tormentis, totidem colubrinis et aliquot campestrib. machinis penes se Pigrefferium Lanouium et Telignium habens. aderat et Volradus Mansfeldius summus Germanici exercitûs dux, cuius partem Ludouico attribuerat, partem item peditatûs, quam Granuillarius ducebat. ibi Germani cum prostrati terram more suo exosculati essent, fidem sacramento obligant, pugnam se fortiter capessituros. ita dispositis copiis, vt inter equites ipsi pedites pugnarent, quod erat Colinio consuetum, in primo cornu Germani conferto agmine stabant, ducibus Gerolsechio et Granuillario, quos hinc inde legiones Gallicae cingebant Pilij, Roborei, Bricomotij iunioris et Chellarij, quibus admixtae erant IIII equitum turmae Gallorum et Germanorum. in acie erant legiones Baudinei, Monbrunij, Blaconi, Mirabelli, Virielli, scloppetariis fere ac raris sarissophoris constantes, quos equites eadem ratione intermixti sustinebant; ante frontem volones consistere iussi vtramque aciem praetexebant. Andinus in totidem acies exercitum partitus fuerat; et primae quidem praeerat Monpenserius, in qua Heluetiorum IIII OIO duce Clerio ad dextram collocatorum cum VIII maioribus tormentis, V Gallorum legiones ducibus Barta, Sarlabossio, Insulanis fratribus et Onuxio. primam equitum turmam ducebat Martigius, qui primus post leuem armaturam, vt fit, in fronte positam impetum facere iussus erat, quem Franciscus Borbonius Delfinius Monpenserij F. cum Francisco Regio Chauignio subsequebatur, cui ad dextram attributi Sanflorius comes cum Mario et Paullo fratribus, Francisco Saxatelli comite, Scipione Picolomineo et Carolo Birago cum Italico equitatu. vltimus incedebat Monpenserius, cuius latus tegebant Germani equites ducibus Dietziis Hessis, Rheni comitibus fratribus, Vestenburgio comite, et Gaspare Schonbergio, qui XVIII vexilla habebant. Guisius et Io. Nogaretus Valeta cum Heluetiis stare iussi, qui ad omneis casus praesto essent. erant omnino in prima acie V OIO equitum et IO, in acie, quam Andinus ducebat, erant Aumalius, et Longauillanus duces, Arturus Cossaeus E. T., Gaspar Saulius Tauanius, Honoratus Sabaudus Villarij marchio, nuper a rege post Colinij condemnationem maris praefectura donatus, Faieta, Gulielmus Momorantius Thoreus, Franciscus Carnaueus, Io. Scarsius Valliguidonius, Renatus Villoclarus, Podius Vatanus, Vesinius, Mallius Monstrolij praefectus cum III equitum cataphractorum OIO. erant et cum eo OIO equites Germani sub V vexillis duce Petro Ernesto Mansfeldio a Philippo, vti dixi, misso cum aliquot peditum signis. OIO item alij, quos Carolus Marchio Badensis ducebat. Heluetiorum legioni praeerat Lud. Friferus, et ante eum Carolus Momorantius stabat summus Heluetiorum praefectus, quos hinc inde Hispani et Belgae a Philippo missi tegebant. tum IIII legiones sequebantur duce Cossinio, Goa, Monlucio, et Rantio, ante quos collocata erant VII maiora tormenta; et rursus in prima acie volones ante omnes constituti; Andinus inter Heluetios et Badensem stabat. Heluetios hinc inde Cossaeus et Mansfeldius cum suis equitum turmis cingebant. Carnaueus cum L cataphractis equitibus ex primaria nobilitate ante Andinum pugnare, Bironus cum praefectis castrorum a tergo ad latus Andini dextrum consistere iussi. cum iam vtrique


page 498, image: s498

propinquarent exercitus, Tauanius et Bironus, quibus multum tribuebat Andinus, in collem proximum ascendunt, vt inde hostem venientem contemplarentur, et Tauanius quidem eo conspecto et incessu diligenter notato, exultanti similis et quasi de euentu securus ad Andinum redit, et felicia omnia spondens, non solum alacritatem in militum animis excitauit, sed etiam incredibilem cunctis ardorem pugnandi iniecit. Andinus ergo cohortatus suos, vt non tam ad pugnam quam ad certam victoriam se pararent, aciem quo dixi ordine instruit, sub VIII fere horam matutinam more nostro, et statim tormenta hostilia displodi ceperunt, quibus regij maiore cum fragore responsantes, non tam certos, sed crebriores ictus plerunque inferiora ferientes in terram frangebant. heic cum ex Tauanij consilio Andinus acies ad laeuam paullum flexisset, Colinius contra suas ad dextram tendere iubet, vt Eruallium versus sibi liberum iter seruaret. primus in Protestantium volones factus impetus, quibus post acre certamen caesis ac dissipatis, Monpenserius ex Cossaei consilio ordinibus laxatis paullum ad laeuam flectit, vt Andino venienti viam aperiret. heic P. P. suos adhortati, vt virtutis suae memores in hoc proelio aut salutis aut exitij fortunam verti sibi persuaderent, pugna excedunt. Colinius vero qui totis viribus Monpenserium in se incumbentem videret, a Ludouico Nassouio, qui sub P. P. aciem ducebat, petit, vt sibi Germanorum equitum vexilla subsidio mitteret, qui statim relicta acie pugnandi desiderio incensus magno errore ea ipse ad Colinium adduxit. tum Monpenserius Martigium immittit, qui post violentum certamen Valdraeum Moium fusum in peditatum impulit; mox incumbente totis viribus Monpenserio, et Colinio impetum firmiter sustinente acerrime vtrinque pugnatur ancipiti diu fortuna, ita vt Protestantes multoties victoriam inclamarent. ibi Colinius scloppeti ictu transuerso in mala vulneratur, quod frustra tegere conatus, tandem pugna subducere se sine strepitu cogitur; Autricurius, qui mediam oppositam aciem calore pugnae incitatus perruperat, in conflictu periit. heic vero Andinus iam labantem aciem ex Tauanij consilio Heluetios suos praeteruectus et in confertos ruens praesentia sua restituit, sed non citra periculum; nam in primo conflictu Badensis marchio, qui latus eius cum Germanorum equitum agmine tegebat, interfectus est; et nisi Arturus Cossaeus, qui Heluetiis ad laeuam stabat, neque dum se loco mouerat, ad omneis casus intentus cum suis in tempore accurrisset, proculdubio Protestantes victoriam omnium iudicio reportabant. sed fessi illi, et numero impares, a recentibus repulsi, primo cedere, dein superuenientibus Birono et ceteris castrorum praefectis postremo in fugam verti ceperunt, Germanique peditatum suum iam ab Heluetiis regiis obstinata pugna pro aemulatione, quae inter eos intercedit, labefactatum fugientes obtriuerunt. nam medij quasi per ruinam ingressi eos diuiserunt; quod postea Heluetiis ad illos internecione delendos viam aperuit; et quamuis abiectis armis supplices in terram prociderent, crudeliter fere omnes iugulati sunt; Gallis, qui III OIO se ad illos applicuerant, nam alij iam se fuga in tutum subduxerant, ab Heluetiis et equitatu regio superueniente Andini iussu parcitum; quorum tamen OIO circiter in pugna cecidere. CC fere Germani ex IIII OIO superstites nostrorum humanitate scruati sunt, qui cum duce illorum Hectore Reileno in Germaniam regis iussu incolumes remissi sunt. reliquiae fusi exercitûs partim Parthenaeum, partim Niortium concesserunt. quidam etiam metu alas pedibus addente Rupellam et Engosismam vsque profugerunt. Ludouicus Nassouius et Volradus Mansfeldius cum Germanorum, quos ducebant, agmine ordinibus seruatis Eruallium et inde Parthenaeum nocte concubia peruenerunt. Aumalius, Bironus, Thoreus cum castrorum praefectis fugienteis aliquanto tempore insecuti sunt, sed irrito successu Nassouio magna cum militaris scientiae et virtutis laude in ipsorum conspectu se recipiente. magna strages edita a milite stragis ad Rupembellam editae et Sancolumbani et aliorum in Benearni pago interfectorum adhuc memori. numerati sunt vltra Germanos pedites, de quibus diximus, bis mille Galli pedites et CCC circiter equites, complures equi vulnerati. numerum eum augent, qui lixas caculas et huiusmodi hominum colluuiem, quorum magna multitudo diuerso mortis genere periit, inter caesos recensent. capta tormenta, et


page 499, image: s499

Germanorum impedimenta; nam Gallorum ante pugnam Parthenaeum et Niortium praemissa seruata sunt; omnia fere peditatus signa. magni nominis ex nobilitate viri occisi Tanaquilllius Bochetus Pigrafferius veteranus dux, Autricurius, Bironus Bironi frater et Sanbonetus. captus Carolus Lanouius et vix e manibus furentium ereptus; captus et Iacobus Crussolius Acierius a Sanfloriano, multum succensente Pontifice, quod ei contra mandata pepercisset, et postea, sic iubente eodem tifice, sine pretio dimissus, ne praedae potius quam sectariae pestis extinguendae caussa sui militare viderentur: sic enim in eius vita scribit Hieronymus Catena. ex regiis desiderati IO equites, et in iis magni nominis Rheni comes grandior natu, Philibertus marchio Badensis supra commemoratus, et Claromontius Allobrox: ex Italis Franciscus Saxatelli comes, Francescinus Perusinus, et Scipio Picolomineus Othonis Montacuti legatus. Petrus Ernestus Mansfeldius in brachio grauiter vulneratus, et Rheni comes iunior. Guisius ipse in pede vulnus accepit, ex quo diu claudicauit. Gaspar Schonbergius in coxendice ictus, in campo cum suis in victoriae signum pernoctauit: Mallius item et Bassompetra sauciati, qui omnes conualuere. id actum V Non. VIIIbr. Albertus Gondius Radesiarum comes ab Andino, qui ad Genusij fanum venerat, profunda iam nocte statim ad regem fratrem, qui Caesaroduni erat, mittitur, optatum rei feliciter gestae nuncium ferens, qui per Galliam sparsus, et inde in Italiam perlatus, inaudita laetitia omnium animos impleuit, ac spe in posterum, quasi de Protestantibus in Gallia omnino debellatum esset. dispersi post tantam cladem duces cum Parthenaeum omnes conuenissent, concilio habito oratores suos in Angliam, Scotiam, Daniam, vnde Sansimonius paullo ante redierat, et ad Heluetios mittunt, qui cladem acceptam quibus possent speciosis rationibus apud eos eleuarent, et nihilominus coniunctione caussae demonstrata et communi periculo proposito auxilia mature summittenda peterent. Odetus Colinius cardinalis Castellionaeus cum Ioanne Ferrerio Carnutum vicedomino ea de re sedulo apud serenissimam Angliae reginam agebat, quae non solum sociorum laborantium periculum non neglexit, sed ipsa missis ad foederatos principes eandem religionem prosessos legatis, eos ad suppetias in communi caussa ferendas hortata est. his ita decretis P. P. ac ceteri belli duces cum iis, quae supererant, copiis aliquanto tempore, quantum angustiae patiebantur, ad reficiendas vireis concesso, post tertiam a media nocte horam Parthenaeum relinquunt, et Niortium recta tendunt III Non. VIIIbr., quo eodem die Henricus Campernous cum C equitibus Anglis egregie instructis in castra venit, a Nauarraea regina ac P. P. honorifice exceptus, in cuius vexillo inscriptum erat, DET MIHI VIRTVS FINEM. rebus pro tempore ordinatis P. P. Niortio, vt pote satis firmo, quod victorem insequentem ad aliquot dies remoraretur, Moium Valdraeum fortissimum ducem cum idoneo praesidio imponunt, et inde Ioannis fanum petunt, quo iam Armanus Claromontius Pilius venerat, qui oppido muniendo sedulo incumbebat. attributi ei praeter eos, quos penes se habebat, IO scloppetarij cum ala equitum Motae Puiolij, et Murei scloppetariis: Oriolus Santo nobilis, qui antea oppido praeerat, Pilio vltro imperium detulit: Engolismam quoque missa subsidia. Rupellam inde concedunt P. P., tutum et vnicum post tantam cladem perfugium, et quod non minori Protestantibus tunc adiumento fuit, vel F. Lanouij iudicio, quam superioribus bellis Aurelianum fuerat. nam praeter vrbis firmitatem et situs commoditatem, vix dici potest, quantum ex classe illic fabricata et instructa vtilitatis in belli sumptus redierit. nec cessabat Andinus, qui ex ducum consilio successibus insistendum ratus mox Parthenaeum vacuum venit, et inde Niortium ducit. cumque Moius ad eius aduentum violenta eruptione cum ala sua equitum excurrisset, dum redit a tergo nefanda proditione a Lupario Moreuellio scloppeti ictu vulneratur, percussore se mox pernicis equi, quem dono ab ipso Moio paullo ante acceperat, ope ad regios recipiente. grassator is nostra memoria insignis in Lotaringorum familia inter pueros nobileis educatus fuerat, qui iam tum prauae indolis specimen dedit, cum ob grauiorem culpam admissam a paedagogo, vt fit, seuere castigatus, eum proditione occidit, et mox ad hostem transfugit paullo ante Rantiacam pugnam. ab eo tempore transfuga, post pacem cum


page 500, image: s500

Philippo factam se rursus in Guisianorum familiam insinuauit, et cum praemium interfectoribus Gasparis Colinij curiae Parisiensis decreto propositum esset, operam suam in id vltro detulit, acceptaque pecunia ad hosteis transiit, ac studium erga Protestantium doctrinam vt puriorem mentitus, quo fidem maiorem faceret, grauibus se a Guisianis iniuriis affectum, multa praeter verum comminiscens, affirmabat. cum frustra, quod promiserat, saepius exequi tentasset, et periculum veritus de euentu desperaret, ne nihil egisse videretur, familiaritatem cum Moio arctissimam contraxit, cum quo satis diu coniunctissime vixit; tuncque vicinis adeo exercitibus occasione captata, in eum, qui praecipuae secundum Colinium auctoritatis inter Protestanteis erat, quod contra Colinium non ausus fuerat, executus est. quod ei tamen postea exitium, vt merebatur, tandem attulit, sed funesto ipsis vltoribus exitu, vt suo loco videbimus. ex eo vulnere Moius non statim mortuus est, sed cum hortatu amicorum Niortium deserere, vt muneribus militaribus inutilis, et Mediolanum Santonum ac postremo Rupellam se recipere coactus esset, ibi paullo post decessit. eius discessu praesidiarij animis concidere, et Brossio, qui vrbem prius contra Ludensem defenderat, cum CCC scloppetariis discedente, quae mox venienti Andino patuit, quo statim rex ac regina cum Carolo cardinali Lotaringo venere, vt victoriam praesentia sua magis firmarent. Lusinianum munitissimam totis his regionibus arcem eodem tempore Pontius Mirambellus, cum milite fremente omnem auxiliorum spem sibi praeclusam videret, a Lansaco proxima cognatione sibi coniuncto persuasus vitam et res saluas suis pactus post crebras denuntiationes dedidit, cuius rei ratione postea non mediocriter suggillatus est. Fontenaeum item, quod a Puuialio Clauario adhuc ex ruina, quam dixi, non satis firmo tenebatur, quod sustinendae obsidioni impar esset, deseritur: et ille Maranium, quod summissis mox auxiliis tuendum suscepit, concessit. Lornaeus, qui Eraldi-castrum tenebat, cum sua equitum ala et Moranij scloppetariis ad fecialis ab Andino missi denunciationem locum deserit, cui praesidiarij, qui Caluiniaci ad Vigennam, Rupipozaei, Angulae, Prulliaci, et Clarouallij erant, se coniunxerunt, et per Oblineam in Biturigibus profecti Sancerram versus et Charitaeum iter instituerunt. in itinere Gornaeus strenuus ordinum ductor post Monconturianam cladem Dei-Burgum oppidum situ firmum astu interceperat, cum in eo Monlucius, Panserius et Fagius et alij ordinum ductores essent, qui tamen Protestantium manus euasere. cumque ex Castro-ruffo, quod hinc vix scloppeti iaculatione abest, et vicinis locis ad rei famam multi eo accurrerent, quibus ille sustinendis minime par erat, commodum ei accidit, vt ij, quos dixi, a Pictonibus profecti Lornaeo duce Burgum aduenirent, et ante eos Bricomotius, qui e graui morbo paullum recreatus, cum iis, quos penes se habebat, cum se in viam dedisset, a rusticis et aliis infestatus, impedimentis amissis et multis ex suis vix tandem incolumis eodem appulit, vbi ex recidiuo morbo afflictus ad aliquot dies subsistere coactus est. tam vicinis praesidus acriter cottidie certabatur, et plus CC vtrimque desiderati sunt, alternante semper fortuna et ad neutras partes inclinante, donec praeter prouincialeis et alij vndique mandatu Claudij Castrei Biturigum praefecti subito coacti tandem aduolarunt, et Burgum Dei corona cinxerunt locum proculdubio vi expugnaturi, nisi Guerchius cum delecta manu Charitaeo profectus et fluuiis interiectis summa temeritate an audacia incertum tam alieno tempore vado aut natatu transmissis illos obsidione liberasset, et secum in tutum deduxisset. postea exorta inter Bosium et Guerchium dissensione res paullum ab exitiali seditione abfuit, et progressus Protestantium illis locis multum retardauit. iam ante Allobrogum et Septimanarum copiarum ductores domum redeundi copiam a P. P. et Colinio petierant, quos ille variis promissis oneratos et spe proximae pugnae huc vsque in castris retinuerat. tunc vero re cum Verbelio Aniciensis episcopi fratre communicata, non petita venia Engolismam se contulerunt, quibus multi mox se adiunxerunt. ij igitur Monbrunio, Mirabello, Quintello, Verbelio Pontesio praecipuis ducibus prid. Eid. VIIIbr. numero CCCC equites et aliquot scloppetarij equites per Petracorios Solliacum biduo post venerunt. ibi Duranium transire decreuerant, sed amne vltra modum


page 501, image: s501

inflato, vt vado transiri non posset, conquirendis nauigiis moram diuturniorem, quam oportuit, fecere, et interim locorum vicinorum praesidia Sarlato, quo conuenerant, profecta, in scloppetarios incogitanteis, parte eorum iam transmissa, irruunt, et citra maguum certamen fusos partim spoliant, partim in ftumen mergunt. capti Quintellus, Monmoronus, et Sarrusius, qui tamen mox dimissus est. qui iam transmiserant, non minus et ipsi initio securi, ad strepitum excitati arma capiunt, et instructis ordinibus periculum, quod illis par imminebat, in tempore ante verterunt. nam sociis desertis per Cadurcos facto itinere Acierum profecti, inde citra damnum Aurillacum in Aruernis paullo ante a Bessonerio interceptum incolumes peruenerunt. postquam rex Niortium venit, in consilio agitatum fuit, quid facto opus esset. nam alij hostem nulla mora interiecta persequendum censebant, et vestigiis fugientium insistendum, quos si adsequerentur, aut facile vincerent, aut muris inclusos capto loco omneis in potestate haberent: alij irritum insequendi hostis consilium dicebant, qui distributo per praesidia peditaru cum equitatu expeditus sine impedimentis incederet, victoriae tantae eum praecipuum fructum esse, vt loca ab hostibus occupata recipiantur; multis iam deditis pauca superesse, quae si diligentia et vis adhibeantur, mox aliorum exemplum secutura sint. proinde primariam eorum vrbem petendam, quo Pictonibus et Santonibus omnino exturbcntur. alioqui, si quae loca ab iis insessa a tergo relinquantur, fore, vt vel vnius oppidi occupatione totius prouinciae possessionem retineant. et in horum sententiam itum est, aeque pernicioso errore, quam Colinius nuper Pictauium obsederat, et quamuis dispari fortuna haut feliciori exitu. igitur decretum, vt Ioannis fanum ante omnia in potestatem redigeretur. interim dilabentibus in dies copiis P. P. ex Colinij sententia relicto Rupellae Francisco Rupifulcaudio comite in Aquitaniam secedere, et inde in Septimaniam transire statuunt, partim vt a consilio obsidendi Ioannis fani Andinum, quem se insecuturum rebantur, reuocarent, partim vt nouum exercitum conscriberent, et socios praesentia sua illis locis confirmarent, missis prius ad Mongomerium nunciis, qui eum Montalbani subsistere iuberent, et Vicecomites monerent, vt quantas possent copias cogerent: nam breui adfuturos Principes, et interesse communis caussae ne aduentu suo res imparatas offendant. igitur Mediolano Santonum, cum equitatu Gallico et Germanico ac III circiter OIO peditum quos Roboreus ducebat, profecti Argentalium ad Duranium venerunt VIII Kal. IXbr., quo Bessonerius Aurillaco nuper a se occupato venerat, vt nauigia fluuio transmittendo pararet. VIII dies in id insumpti. nec cessatum interea, nam Bordum in Aruernis oppidum detionem facere iussum cum initio recusaret, tandem II aureorum OIO exsolutis et libero transitu permisso vim a se auertit. Aruernis metu iniecto, quasi belli moles in eos esset inclinatura, per Rutenos et Cadurcos iter flectunt infra Cadenatum Olga traiecto, et per Martini fanum et Causadam Montalbanum tandem perueniunt, vbi illos Mongomerius, qui nuper Benearno re bene gesta venerat, cum victricibus suis et Vicecomitum copiis opperiri iussus erat. Monbrunius et Mirabellus iam Aurillacum peruenerant, et Arpaionum ad reficiendum militem hospitium sibi delegerant, quo et Fulcus cum LX circiter equitibus diuersa via venerat, et inde cum Mirabello cum iter institutum persequens, a praesidiariis Rolliaco profectis et rusticis, qui summa montis cacumina occupauerant, ac per deuia interclusis aditibus vbique infesti occurrebant, repulsus, rursus Arpaionum redit: tandemque traiecto Olga per Rutenos et Cebennas montes Priuatum et mox Albenacum in Viuarensi agro cuncti incolumes peruenerunt, Monbrunio propter aduersam valetudinem Aurillaci relicto, cui nuper et toti prouinciae Verbeletus a P. P. cum summo imperio praepositus IO CC scloppetarios et CCC cataphractos conscripserat, et grandem pecuniam in eos sumptus prouinciae imperauerat. eodem tempore Santeranus Aruernorum praeses cum capto Aurillaco tumultuarias copias, vt oppidum reciperet, coegisset, aduentu P. P. reuocatus, Sulpitij fanum arcem, quae a Salliano tunc aegro tenebatur, vi capit, et Salliano obtruncato, vxorem eius virilis animi feminam, quae ipsum Santeranum vulnerasse dicebatur, captiuam Flori fanum secum abduxit. diuersa parte Sansacus,


page 502, image: s502

qui post irritam Charitaei obsidionem in vicinis regionibus, quo eas in officio contineret, haeserat, sub tempus victoriae ad Monconturium partae in Burgundia et Niuernensi agro successibus tantis insistendum ratus, exercitum rursus conscribit, in quo erant VIII equitum alae et XXII peditum signa, quibus Odoardus Foessius praeerat, IIII machinae murales, II colubrinae, et cum his Donzium oppidum comeatu opportunum ducit, quod a Bosio tenebatur, qui mox loco deserto, vt infirmo, Charitaeum se contulit. imposito praesidio Sansacus Nucetum tendit, quod mox a militibus vitam saluam pactis deditur, quorum plerique tamen Augustam Tricassium abducti a furente plebe immaniter trucidati sunt. Vezeliae firmissimum in Heduis oppidum initio belli a Taroto et aliquot ex vicina nobilitate astu admotis scalis sub crepusculum matutinum cum excubiae mutarentur interceptum, tunc a Saraceno strenuo ordinum ductore cum peditum signo tenebatur; eo cum Sansacum ducere decreuisse intellexisset Guerchius, II peditum signa auxilio summiserat, et Blossetus, Ribompetra, Besauseus se ad rei famam eodem contulerunt, quod locum momenti maximi ad prouinciam in officio retinendam existimarent. oppidum monti praealto et vndique praerupto, nisi ab vna parte, qua aditur, insidet. ad haec firmis muris ac turribus cingitur. Sansacus prid. Non. VIIIbr. locum lustrat, et inde Aquenum et fanum Petri, qui vici ad pedem montis siti sunt, concessit, ac biduo post III signa ad obsidionem procedere iubet, iuxta Barlensem portam fano Stephani adiacentem, contra quos praesidiarij eruptione violenta egressi II signa fundunt, tertium vinetis proximis se continuit. VI Eid. ducta fossa Barlensis turris pulsatur, biduumque continuata verberatione angulus turris deiectus est, sed biduo post translatis machinis ad posticum noua verberatio facta, et ad eam partem VIII signa collocata sunt, aliaque ruina rursus edita prid. Eid. duobus locis Sansacus vim facit, et eodem tempore, quo vireis praesidiariorum magis distraheret, iuxta Franciscanorum aedem scalas admoueri iubet. vtrobique acriter certatum, sed propter arduum et difficilem ad ruinas ascensum egregie se defendentibus oppidanis, qui direptionem veriti pari cum praesidiariis fide et animorum alacritate pugnabant, conatus frustra fuit. repertus tamen vnus nomine Alberrus Cassius, qui communicato cum ludimagistro consilio crebris literis de statu obsessorum Sansacum monebat, locis item oppidi infirmis, ad quae commodius verberationem fieri oporteret, easque funda super muros eiaculabatur, qui tandem deprehensus cum ludimagistro capite plexus est. occisi vtrinque in illo impetu plerique, et inter eos Saracenus ipse loci praefectus. tum mutata rursus verberatio et ad Franciscanorum aedem directa est, quod praesidiariis successu primo inflatis animos fecit. itaque cum rursus Sansacus vi facta frustra fuisset, corruptis tormentis et CCC et suis amissis, quamuis aegre, abobsidione discedit, et Aualionem proficiscitur, vt comparatis nouis machinis rursus eandem obsidionem tentaret, a qua et mox pari infelicitate, nec dispari praesidiariorum virtute repulsus, quod vi non poterat, arcta indagine cincta vrbe, vt eam comeatûs inopia ad deditionem compelleret, facere decreuit; quod consilium illi aeque in feliciter successit, importato aliquoties Charitaeo comeatu a Bricomotio et Guerchio, qui regiorum stationibus plerunque deiectis oppidum ingressi, animos obsessis addebant, et eos ad sustinendam constanter obsidionem hortabantur. praeter primam obsidionis iacturam vsque ad XVII Kal. Ianuar. quo omnino obsidionem soluit Sansacus, amplius OIO equites amissi, et in iis Odoardus Foessius peditatûs praefectus. eodem fere tempore Nemausus in Septimania miro Protestantium astu intercipitur. ea Narbonensis Galliae praecipua ciuitas est, praeter opes et alia huius aeui decora supra omneis, quae toto orbe Romano fuerunt, si Romam vnam excipias, antiquitatis venerandae monumentis spectanda, amphitheatro, palatio, delubro Vestae extra vrbem, et admirandae passim pulcritudinis ruderibus ac fragmentis, quae cum recentibus regum nostratium aedificiis integris etiam hodie certant, ac postremo fonte cognomine veterum testimoniis famoso et tunc vrbi fatali. nam Protestantes, qui nimium quam multi illis locis sunt, partim inde exacti, partim in dignitatibus ac fortunis male habiti a Santandreano vrbis praefecto iam seniore, sed supra aetatem ferociter iracundo, vt sunt Septimanorum


page 503, image: s503

ingenia aut in amorem aut in odium nimia, cum et vltionis et patriae repetendae desiderio aeque arderent, nihil non agebant, occultis cum amicis, qui in vrbe remanserant, consiliis, hortatibus, vi, dolis, vt bona sua ac libertatem pristinam recuperarent. magna exulum pars ad Genesij fanum haut procul inde profugerant, locumque ante moenibus a regiis nudatum rursus vallo et fossa muniuerant, vbi dum in commune consultant, lignarius quidam faber ex Caluissone municipio nomine Madaro spe praemij inuitatus viam se reperiisse dicit, qua ciueis Nemausenseis in patriam reduceret. fons ille, quem dixi, tanta aquarum copia fluit, vt molatrinis compluribus extra et intra vrbem seruiat, inter arcem et Carmelitanam portam decurrens, in quam per canalem admittitur, porta humili clatris ferreis obserata, supra quam haut louge ab arce, quam Astulius cum praesidio seruabat, specula collocata erat, quae singulis horis noctu permutabatur, isque qui in statione erat, cum ex ea discederet, pulsato arcis tintinabulo commilitoni ad id destinato, vt in vicem succederet, significabat. id aliquo temporis spatio interiecto fiebat; quo obseruato, Madaro re cum amico, qui haut procul ab vrbis fossa iuxta arcem humileis aedeis habebat, communicata, cancellos illos ferreos lima secandos aggressus fuerat. id autem ea ratione peractum ferunt. cum Madaro in fossam exscendebat, fune a socio, qui in vrbe erat, accepto se cingebat, et cum speculae permutabantur, pro vt socius ducebat aut laxabat funem, nam ita inter eos conuenerat, per interualla illa monebatur aut opus vrgere aut intermittere. tum antequam illucesceret, cera et luto desuper secturas oblinebat, et quam minimo cum strepitu discedebat. opus per XV circiter noctes non continuas, sed vt maxime illunes ac nimbosae erant, summa constantia consummatum, cum Madaro toto eo tempore in luto genuum tenus haereret, et pluuiam ac caeli iniurias patientissime ferret. adiuuabat hominis industriam tempestas Autumni, quae maxime iis regionibus ventosa esse solet, et aquae subterlabentis murmur, ne fragor exaudiretur, qui si quando exaudiebatur, cuiuis caussae potius tribuebatur, et aut fontis collidentia saxa secum voluentis, aut canum erronum semesa ossa rodentium eum sonitum stationarij suspicabantur. non prius quam perfecto summo silentio opere, ne interim res emanaret, Madaro exules XVII Kal. Xbr. adit. res periculi summe plena initio videbatur, sed cum vniuersorum salus in illa verteretur, eam tentari placuit, negotiumque a Saluatio, qui P. P. nomine vicinae regioni imperabat, datum Sancosmo strenuo ordinum ductori, vt cum CCC delectis tam equitibus quam peditibus rem susciperet. is igitur magno silentio profectus suos in oliuetis, quibus vrbs circumdata est, in insidiis collocat, dumque pastor, quem ille secum duxerat, precibus de more conceptis socios ad rem fortiter capessendam efficacibus et ex religione ipsa petitis rationibus horutur, res incidit, quae animos alioqui periculi magnitudine perculsos, fere consternauit. nam repentina et IXbri mense insolita coruscatio emicuit, tam crebro ac longo fulgore, vt plerique se a stationariis detectos arbitrarentur, et alioqui pauidi homines occasionem discedendi quaerentes casum illum tanquam auersantis rem Dei fignum superstitiose interpretabantur. contra cum Sancosmus suffragante pastore tanquam prosperum rei feliciter successurae augurium a Deo acciperet, qui luce sua fidis gloriae suae assertoribus in tenebris contra veritatis hosteis praeiret, sic ille partibus suis blandiens loquebatur, tandem ipse in fossam exscendit, et cancellis facile reuulsis, cum XXX, quibus magis fidebat, per canalis portam in vrbem ingreditur, dato negotio lixis ac caculis, vt cum primum ingressus esset, ipsi cum equis circa muros magno cum strepitu discursantes numerosi equitatûs aduenientis opinionem oppidanis inijcerent, tum se ad portam Coronalem, qua admitti debebant, sisterent, et per eam ingressi, per vicos itidem eadem specie discursantes opinionem iam conceptam magis ac magis confirmarent; adiuncti eis insuper tubicines aliquot, qui per vrbem quasi captam personarent. ad strepitum stationarij, qui supra Canalem excubabant, in arcem confugiunt, et pulsato tintinnabulo ad arma conclamant. Passanus cum XXC Sancosmum secutus iuxta arcem consedit, vt praesidianis egressum et oppidanis ad illam accessum intercluderet. Sancosmus ad Carmelitarum profectus, stationem obuiam trucidat, quae fere sacerdotibus


page 504, image: s504

constabat, qui de salute sua anxij contra infensos assidue excubabant. iis caesis ad Coronalem portam tendit, vbi centurionem nactus, pugione ad os adacto tesseram ab eo exposcit; qua intellecta et inter suos distributa, iam libere per vrbem diuagari cepit, et Coronali porta refracta cacularem equitatum admittit, qui vt iussus erat, maiore, quam bellatores fecissent, strepitu vicos impleuit, tanto terrore praesidiariis ac oppidanis, qui in IIII signa distributi continuo in armis erant, iniecto, vt multi pedem domo efferre vix auderent, alij palantes et trepidi sine ducibus a consciis et iis, qui in vrbe erant, capti et armis spoliati sunt. Santandreanus cum armatis aliquot subito casu oppressus, frustra dispersos colligere conatus, cum receptum ad arcem sibi praeclusum videret, gratia a Protestantibus desperata temerario consilio se ex moenibus in fossam saltu demisit, lapsuque illo cum homo iam senio grauis sibi crus fregisset, in fossa a suis relictus ad lucem vsque iacuit. multi, qui in amphitheatrum, vulgo arenas vocant, trepide confugerant, portasque lapidum fortuito obiectu obserauerant, mane loco deserto per Santandreanam portam emissi sunt. Astulius arcis dux, qui in vrbe hospitium habebat, cum XXV, quos penes se habebat, Dominicanam portam occupat, eamque fortiter resistens ad medium vsque diem insequentem contra victores defendit; quo tempore vrbe excedens per posticum rursum in arcem ingressus est. ita capta citra magnum certamen vrbe, tamen, vt ab infensis et recenti iniurta iritatis, vario insolentiae et crudelitatis genere etiam extra belli iura a victoribus in victos saeuitum est, CL amplius ex oppidanis occisis. Santandreanus in vrbem et hospitium suum relatus mox a furente plebe, cum in lecto decumberet, scloppeti ictu confossus est. saeuientium in dies oppidanorum furorem compressit Sanromani aduentus a P. P. missi, vt cum summo imperio Septimaniae praeesset, quem mox Fulcus cum iis, quas secum adduxerat, copiis secutus est. restabat arx, quam Astulius cum L armatis totum trimestre obstinate defendit, accepto a Margaritani castri, quod inde III leucis abest, praesidiariis auxilio; sed postea cuneis actis cum aliqua pars turrium concidisset, neque magno praeterea profectu, tandem praesidiarij omnis auxilij spe destituti deditionem fecere. Interea Andinus castra ad Ioannis fanum promouit, quo P. P., antequam Santonibus relictis in superiorem Aquitaniam tenderent, multos auxiliareis miserant; sed, seu successûs desperatione, siue aliam ob caussam discedentibus illis nemo fere mandatis paruit; vnusque Persona repertus est, qui cum XXX circiter militibus et totidem locorum vicinorum oppidanis, eodem ipso die, quo regiae copiae propinquauere, in vrbem ingressus est, hoc est, XVII Kal. IXbr., cum ante Bironus eo a rege missus praesidiarios ad doditionem faciendam frustra hortatus esset. fanum Ioannis Engeriaci, cui a coenobio venerandae antiquitatis nomen, oppidum est loco humili situm ad Botonam, quae ex Engolismensi agro descendens per Chisaeum et Tonaeum, quod ad distinctionem alterius ad Carantonum positi, ad Botonam vulgo cognominatur, alueo angusto, sed profundo, labitur, et fossam vrbis maiorem partem alluit, ac suburbium S. Crucis ab ea diuidit, de cetero turribus ac moenibus structurae optimae firma vrbs, quam et operibus festinatis Pilius, quantum per temporis angustias licuerat, post amissum Niortium muniuerat, excitatis iuxta arcem, Alnetensem portam, quam terra ingesta solido opere firmauerat, et alia loca, quae minus valida censebantur, summa diligentia propugnaculis. cum eo erant Mota Puiolius, Ramerius, Paluelius, cui vulgo Frauo Serido nomen, Essartius, Garda Montaltus, et Persona. eruptionibus per Matensem et Niortensem portam factis primo die pugnatum, dum interim a ceteris praesidiariis suburbia diruebantur, et arbores circum succidebantur, quo conspectus obsessis liberior esset, inde quoque congestis ad firmanda pomeria lignorum fascibus; quinto post die Puiolius rursus eruptione cum CC facta, regios, qui Alnetense suburbium tenebant, magno impetu aggreditur, et II signa capit, amisso ex suis Parasolio centurione, cuius et frater in manus Andinianorum venit. demum VII Kal. IXbr. rex in castra venit, festa tormentorum displosione et sublato laetantium militum clamore salutatus, moxque iussi deditionem facere praesidiarij cum recusassent, qui locum Nauarri principis Aquitaniae praesidis se mandato tenere aiebant, postero die admota tormenta


page 505, image: s505

ex colle vineis consito ad Niortensem et Alnetensem portas verberatione directa, cuius vi eo die magna ruina edita est, nocte insequenti fere sarta: intus etiam fossa ducta, et propugnaculis ad latera exstructis, ex quibus infesta scloppetariorum eiaculatione regij vim facientes repellerentur. ea displosione praesidiarij plerique male habiti, et Ramerius inprimis ictu repercussi tigni locis duobus sauciatus; qui cum de exitu, si statim impetus factus fuisset, vereretur, in hospitium referri non tulit, maluitque curationem differre, quam officio tam necessario tempore deesse, praesentiaque sua effecisse creditur, vt regij cum militem ad vim sustinendam se pro ruina ostentantem cernerent, rem eo die tentandam non existimauerint, quod vt obseffis saluti fuit, sic Ramerio ex vulneribus, si in tempore curatus fuisset, fortasse conualituro exitium maturauit. nam violenta illius diei contentione plaga inflammata paullo post decessit, magno sui desiderio relicto. sequentibus diebus alio directa verberatio fuit, editaque ingenti ruina ad Alnetense propugnaculum iniussu ducum impetus ad eam factus, sed non illatis signis, ac proinde minus felici successu. semel atque iterum repetito certamine tandem repulsi hostes, Aralio, qui ruinam tuebatur, et VII armatis ac totidem ad Alnetensem munitionem obliqua colubrinarum pulsatione occisis, sed plures ex regiis desiderati. opinio tenuit etiam inter Protestanteis, si totis viribus impetus factus fuisset, eo die debellari potuisse. certe Pilius iam murum diuersa parte aperiri iusserat, illac cum suis erupturus, dum miles praedae intentus per vrbem discurreret. repetita dein rursus per Bironum concordiae via, monito Pilio, vt se respiceret, neque extremam regis patientiam tentaret; iam Lusinianum et Niortium deditum, et Mediolanum Santonum ac Cognacum in eo esse, vt condiciones acciperent; et Principes, quorum contrarium mandatum caussaretur, procul abesse, ac iam Duranium transmisisse: nullam iam auxiliorum spem superesse, infestis vndique locis vicinis: proinde ad pacis rationes inclinaret, a qua rex minime alienus esset, et ipse interim honorificas condiciones non respueret. pacis iniecta mentio, etsi colloquia reformidantem, accipere conditionem de pace agendi subegit. igitur obsides vtrinque dari placuit; et Guitinerius quidem prid. Non. IXbr. a rege in vrbem missus, dum Persona a foederatis delegatus ad regem, qui Landis hospitium habebat, veniret. ibi a tribunis equitum humaniter exceptus, cum nullum se de deditione mandatum habere, tantumque sibi permissum diceret, vt de pacis per vniuersum regnum constituendae condicionibus, quae proponerentur, ad suos referret, illi vicissim pacis se rationes consectari testati sunt, sed non videre, qui Principibus absentibus res tanti momenti confieri possit. itaque sic velle regem, vt pactis X dierum induciis Pilius ad P. P. mittat, et cum eis agat: intra quod tempus, si nulla auxilia obsessis superueniant, ipse oppidum dedere teneatur, his condicionibus, vt duces ac milites cum equis, armis, et impedimentis liberi dimittantur, nec eorum, qui in oppido remanebunt, conscientiis vis afferatur. quibus condicionibus, quanquam aegre, Pilius subscripsit. secundum haec missus F. Persona cum M. Barbeserio Chemeraldo ad P. P., isque per Engolismam iter faciens Sanmemmium, quo loco res obsessorum essent, edocuit, et vt auxilia maturaret, rogauit. nihil non actum interim per induciarum tempus, vt illa maturarentur, misso etiam Fonbeduero, qui auxiliareis vado monstrato deduceret; et Sansurinus quidem Engolisma veniens cum XL equitibus se pro fossa ostentauit, et per Matensem portam admissus est. ad huius colloquij famam, qui Mediolanum Santonum tenebant, non exspectato, dum obsidione a victore exercitu cingerentur, vrbem iniussi desesunt, cui mox Andinus firmum praesidium imponit cum equitatu, qui Protestantes fano Ioannis Rupellam comeanteis excursionibus continuis disturbaret. tandem XIIII Kal. Xbr., in quem diem induciae exibant, cum Bironus secundum pacta misso feciali deditionem fieri postularet, Pilius, qui aegre in eam consensisset, vt moras necteret, sibi mori potius esse respondit, quam committere, vt se suosque pecudum more hosti iugulandos praeberet, quam fortunam manere se ac suos, si condicionem acciperet, certo sibi constare dicebat. itaque redintegrata pulsatio, et quatriduo post translatis machinis ad arcem vis facta, disiecta carnificis, quam vocant, turre. neccessabant obsessi, pluteis in fossa exstructis, quibus


page 506, image: s506

milites tecti regios ad ruinam tendenteis in latus feriebant; vbi dum Sebastianus Luxemburgus Martigius vallo producendo et vimineis doliis statuendis intentus huc illuc discurreret, scloppeti ictu in capite accepto concidit, ex eoque vulnere mox decessit, natalium splendore et virtute bellica praecipuus dux. eius morte Britanniae Armoricanae nostrae, cuius per Ioannis Brossij Stampensis auunculi sui decessum praeses creatus fuerat, praefectura Ludouico Borbonio Monpenserio attributa est. obsessi interim eruptionem faciunt, ducibus Puiolio et Sansurino, cum XXC circiter equitibus, quos CCC scloppetarij sequebantur; et Sansurinus Francisci Bernardi Sanseuerini Somensium ducis turmam equitum, quae in statione erat, post aliquod certamen tandem disturbauit; Puiolius vero ad tormenta vsque progressus, ea et puluerem tormentarium aliquandiu in potestate habuit. sed cum supra spem id incidisset, et instrumenta idonea deessent, nec tormenta corrupta, nec puluis incendio consumptus fuit. Puiolius in eo certaminc graue vulnus accepit. postea verberatio ad Alnetensem munitionem directa est, admotis V muralibus machinis et fossae ipsi impositis, ita vt in munitionem tanquam ex superiore loco despectus esset, et defensores non nisi aperto ad vulnera corpore comparere possent. deiecto a munitione vsque ad arcem muro exteriore, et euersa interiore munitione tignis et palis superstructa, quae murum sustentabat, magnus terror obsessis inicetus est. sed magna operum vi eam rursus erigunt, quo in opere pleraeque feminae et oppidani infesta colubrinarum displosione interfecti sunt, terra sabulosa ac recenti interiecta, quae ad ictus facile dissiliebat. ad famam interim auxiliarium Engolisma summissorum duce Santalbano Fonbeduerus a Pilio missus est, qui eos Chisaeum vsque deduxit. sed illi a regiis detecti retro cedere coacti sunt. Santalbanus cum paucis ad Saniulianum pontem vsque progressus, cum et ipse detectus esset, dum recedit, insequentibus regiis captus est. vnde spe omni auxiliorum adempta, rursus de deditione actum, Birono ac Carolo Momorantio suadentibus et instantibus; tandemque IIII Non. Xbr. per Puiolium res transacta est his condicionibus: vt duces ac milites rebus saluis cum equis armis ac signis complicatis abirent, et in tutum a Birono et Cossenio deducerentur: intra quattuor menseis ne arma pro religionis caussa ferrent. postristie IO CCC pedites, tot enim supererant, egressi cum C circiter equitibus ductore Paluelio Serido, statim in suburbio a regiis seu praedae auiditate siue ob Martigij recentem necem iritatis circumuenti et vi in vicina hospitia compulsi postremo spoliati sunt, quamuis Aumalius Andini legatus, qui ad Matensem portam, per quam emissi fuerant, stabat, et Bironus ac Cossenius omnem operam darent, vt ab omni iniuria vindicarentur. tandem Sechiam vsque a Birono deducti, et inde ad Eparchij fanum venerunt, prosequente eos Engolismam vsque feciali regio ac tubicine: quo ex pago ad Aumalium ac Bironum dant literas, quibus de iniuria sibi contra fidem illata expostulabant; quibus, cum verbis potius quam re satisfieret, Pilius, qui fidem sibi seruatam negabat, se quoque minime pactis obligatum existimans, non exspectato quadrimestri, intra quod ne arma ferre posset, cauebatur, cum delecta manu Duranio transmisso ad P. P. se confert, Io. Scarsio Valliguidonio, qui IIII equitum alas penes se habebat, nequicquam eum in itinere saepius intercipere aggresso. in ea obsidione ex praesidiariis C interfecti, paullo minus ex oppidanis omnis sexûs in operibus faciendis desiderati. ex regiis siue ex ictibus siue ex morbis, qui crebri ea hieme per exercitum grassabantur, amplius VI OIO: vt ex euentu constiterit, eodem errore omissa insequendi hostis occasione castris ad Ioannis fanum positis a regiis peccatum esse, quo a Colinio in Pictauij obsidione paullo ante peccatum fuerat, eoque maiore, quod recenti exemplo sapere et errorem, quem ipsi in veterano duce tantopere nuper improbauerant, emendare debuerant. in ea obsidione quoque perierunt duo viri insignes, nec magis professione quam voluntatum et studiorum consensione coniuncti, eodemque fere diu in aula et in exercitibus contubernio vsi Ioannes Capella et Honoratus Castellanus regis reginaeque archiatri, vtrique praeclari, et partis liberalite principum opibus extra quaestum, qui illam artem in plerisque dehonestat, positi: Capella inprimis, qui ad has etiam paternas diuitias adiecerat, et quamuis


page 507, image: s507

inter aulae turbas in libris assiduus, quos diligenter et acri iudicio a se annotatos cum instructissima bibliotheca moriens reliquit, in tumultu Parisiensi magna reip. iactura aut amissos, aut dissipatos. tunc vero ambo vt coniuncti vixerant, ita in eadem domo et eadem pestilenti lue, quae multos ab ipsis curatos absumpsit, eodem tempore e viuis excesserunt. deditum oppidum rex cum regina ac Cardinali Lotaringo mox ingressus est, impositoque Guitinerio cum VIII peditum signis inde digreditur, et per Pictones in Andeis descendit; ac postremo Andegauum initio anni sequentis venit, vbi delegati a P. P., qui de pacis condicionibus agerent, auditi sunt. Dum rex in obsidione adhuc haereret, Talliaburgum frustra tentatum fuit, et Blauia, cui Segurius Pardallanius praeerat, misso ad eum Lansaco cum regiis literis III Non. IXbr., ad quas Segurius, de obsequio et fide sua protestatus rescripsit, et religionis caussa susceptum bellum caussatus a Protestantibus contra regij edicti violatorse, qui regem inuitum ad arma sumenda coegerunt, petit, vt cum bona euis venia Blauiam tenere sibi liceret, vsque dum paci ac securitati publicae optimis rationibus consulatur. missi interim Sanzaeus cum aliquot equitum turmis, et Goas cum legione sua in Bituriges Cubos vt Charitaei praesidiariorum excursiones illis locis reprimerent. iam ante exeunte VIIIbri Montareus Boiorum praefectus Benegonium arcem, quam Maria Barbansona Ioannis Barrensis Neouij vidua, Canij, quem Condaei accusationi implicatum supra diximus, soror cum L circiter militum praesidio tenebat, corona cinxerat, Protestantibus per Bituriges, Boios, ac vicina loca praedas facientibus receptum a loci domina dari caussatus. eo secum adduxerat ad II OIO hominum vndique ex rusticis et confusa multitudine collectorum cum aliquot tormentis; quibus XV dierum spatio pulsati muri ac turres arcis omnino deiectae sunt, vixque post opinione omni diuturniorem obsidionem, Maria nullum militare munus non obeunte, quae praesentia sua plerunque ante alios pugnans, et a Montareo non sine stupore conspecta animos acuebat, tandem cum puluis et annona militi potius, quam animus Mariae supra sexum fortissimae feminae deesset, VIII Eid. IXbr. dedita est, et ipsa Maria capta, quae tamen ob virtutis inauditae gloriam mox iussu regis dimissa est. arx direpta et propter ruinas quasi inutilis a Montareo deserta mox a Protestantib. instauratur, et iis ad excursiones rursus receptum praebuit, qui alia loca in Biturigibus occupauerant. nam Belonus cum XXC scloppetariis Lignerium, Rentius, qui Pastoris munere fungebatur, Baugium nuper receptum, Carnotensis Capellam Angeronam, Aurelianum tendentib. locum opportunum, Bosius Monfalconium, Baudrius Castrum-nouum cum praesidio tenebant. Claudius Castreus prouinciae praeses cum Germanis, quos habebat, IO CC circiter scloppetariis et aliquot equitum alis ad loca ea recipienda profectus, Menetouium ad Carim, vbi Patauderius alam leuis armaturae habebat, astu intercipit praesidio vacuum, quippe cum duces ad expeditionem faciendam exiissent; ibi Patauderius casu inopinato oppressus amissa maiore suorum parte cum paucis in aedeis insulae instar firmatas se recepit, tanta defendendi sui pertinacia, vt Castreus loco direpto abire re infecta coactus sit. Panserius vero, qui videret Bricomotium, cuius legatus erat, OIO IO scloppetariis et XIX equitum turmis subnixum Patauderio intra Menetouium veluti obsesso suppetias ferre detrectantem, cum delecta manu relicto exercitu per Pictones et Engolismensem agrum tendens in itinere a nobilitate circumuentus amissis XL ex suis vix ipse cum fratre pernicis equi ope periculum euafit, et relictis sociis, quorum pars caesa, pars spoliata rusticorum iniuriae exposita est, in Cadurcos ad P. P. perrexit. Castreus Menetouio castrum nouum itidem ad Carim ducit, quod a Baudrio cum LX praesidiariis seruabatur; captum primo impetu oppidum, vt pote inualidum, milite in arcem confugiente, quae post vim primo admotis frustra scalis factam, cum murorum suffossio procederet, iam praesidiariis intra vetus munimentum compulsis, in quod ex templi, quod in arce erat, fornice machinae directae violenta displosione fulminabant, tandem in has condiciones dedita est, vt milites vita ac rebus saluis dimitterentur, quae tamen minime seruatae sunt, plerisque ex iis in proximum fluuium praecipitatis. ad Lignerium dispar exitus fuit, quod post repetitos saepius ac summa virtute repulsos


page 508, image: s508

impetus, accedente ad haec comeatus inopia, quam Belonus equinae carnis esu aliquandiu tolerauit, initio capi non potuit. tentata et Capella Angerona infelici obsidione, quam Bricomotius superueniens soluit. haec in tempus inciderunt, quo Sanzaeus et Goas in Bituriges descenderunt, qui rursus Lignerium aggressi deditione receperunt, milite vita ac rebus saluis dimisso. inde ad Baugium facta vis, et cum defensores fortiter initio segererent, amisso duce, et impetu pluribus locis facto tandem expugnatur locus, occisis fere obuiis, vixque ex omni numero septem elapsis, in queis Rentius fuit, qui captus et Auaricum deductus est. Dum haec in Biturigibus agerentur, in Pictonibus Vidus Dallonius Ludij comes cum Pigallario, qui Fontenaeum post pugnam Monconturianam a Protestantibus desertum occupauerat, vireis coniungit, et Maranum IIII a Rupella leucis expugnandum suscipit. locus est situ solo munitus, vt pote nullis moenibus cinctus, arce si tormenta non admoueantur, aduersus hominum impetus firma; de cetero vastis et spatiosis paludibus, in quibus hieme aqua restagnat, omni fere ex parte clauditur, ad VIItrionem a Beraldino canali vallata. ad eum per aggerem silicibus munitum Surgeria et fano Ioannis ad municipium tendentibus aditus patet, quo in aggere inciso Siluagius, qui superioribus bellis Protestantium nomine loco praeerat, sublicio ponte imposito ad latera ex cespite munitiones excitauerat, quas Pluuialius altius exstructas, longius porrexerat: vadum item Veluriense muniuerat, et alios aditus munitionibus tumultuaria opera excitatis firmauerat. ad pontem cum frustra vim fecisset Pigallarius a rusticis loci monitus, iuncis et stramineis fascibus paludum nondum imbribus omnino corruptarum voragines implere statuit, vt ita firmato solo miles pede sicco per paludes incedere, et anfractuoso itinere munimentum a tergo circumire et Maranum ex improuiso inuadere posset. verum re detecta Pluuialius missis qui iam stationes in palude locis idoneis secreto collocatas disturbarent, conatus Pigallarij rursus frustra fuit. eodem mox, sed ab alia parte venit Sanzaeus post captum Bellouarium, quod a Renato Roano Pontiuio tenebatur, locum ad mare firmum, sed penuria aquae ac necessarij comeatûs tandem honestis condicionibus, quae tamen non vsque bona fide seruatae sunt, deditum. et mox Ludensis comes cum Roaldo Landereo ad Beraldinum canalem castra posuit. ibi Pluuialius dum praeter opinionem se omni ex parte cinctum videt, et ad Brunam, quae Rupellam Marano tendentibus ducit, vnde minus putabat vim fieri, cognito etiam Cambium Monsorellium occupata Ella super Maranum cum nauigiis armatis ad se tendere, cum CC equitibus Charonem versus tendit; vbi reuocatis vndique suis, cum de incendendo municipio priusquam in Ludensis potestatem veniret, comportata palea cogitaret, superuenientibus spe citius regiis vix satis temporis habuit, quo se Rupellam incolumis cum suis reciperet. Hardoinus Villerius Riuerius, qui egregiam operam in municipio capiendo nauauerat, Marano impositus cum VIII peditum signis et legione Ludensis, qui totam oram maritimam, quae Rupellae a Michaelis fano praetenditur, occuparent, et incursionibus infestam redderent. inde ad Marennas insulas in Santonibus supra Rupellam ducunt victores cum XXX peditum signis et VIII equitum alis. ita vndique cincta vrbe fore rati, vt in extremis angustiis redacta, aut ipsa tandem ad deditionem compelleretur, aut ingentes, quae ex eo emporio ad communem Protestantium caussam vtilitates et commoditates redibant, omnino impedirentur, salinarum, quae amplissimae et optimae illis locis sunt, adempto vsu. aditum Marennarum Catenarius ductor, cum reliquiis Germanorum et popularibus vndique collectis seruabat, quem initio gnauiter defendit; sed cum recentes semper fessis a regiis summissi succederent, tamen numero et vi victi Protestantes locum deserunt, et palantes huc illuc per itinera ob crebros salinarum canaleis intercisa in gurgites ac lutosas voragines plerumque praecipitantes, tandem Broagium peruenerunt; vbi rursus mox incumbentibus regiis, cum vix se ex itineris fatigatione et pauore collegissent, ad subita consternati huc illuc diuersi fugam capessunt, pars paludibus hausti, pars per litora maris dispersi aut ictibus caesi aut fluctibus absorpti sunt; Germani inprimis, qui locorum minime gnari instar pecudum passim trucidabantur. Catenarius, Minqueterius, et Casanouus vix nauigiis conscensis


page 509, image: s509

Rupellam peruenere desertis suis, ita vt ex illo omni Germanorum auxiliarium numero tantum CCC superstites fuerint. extremo anno Auaricum Biturigum a Protestantibus occulto consilio tentatum; Spauius, Rosa Sancerrani praesidij centurio, et Grangaeus vrbis assessor ob religionem profugus cum Vrsino Pallo, qui Marino Turris, quae est veluti vrbis arx, praefecto militabat, pacti OOIOO aureorum conuenerant, vt sibi ad Turrim aditum praeberet, isque fidem obstrinxerat a Gulielmo fratre, qui Sancerrae habitabat, vti prae se ferebat, persuasus. sed re mox Marino et ipsi Claudio Castreo Biturigum praesidi reuelata ab illis iubetur fratri spem de prodenda arce factam confirmare itaque condicitur dies ad XI Kal. Ianuar., quo foederati conuenirent. in vrbe insidiae struuntur, paratis ignibus artificiosis, ollis ardentis olei plenis, malis granatis, puluere praeterea tormentario locis idoneis substrato, ac tormentis denique dispositis; et cum Castreus, vt omuem fraudis suspi cionem remoueret, diem, quae noctem rei exequendae destinatam praecessit, hastiludii s consumpsisset, sub vesperam portis clausis omneis summo silentio in armis esse iubet, et signo ab Vrsino dato, id erat fax incensa bis sublata, cum foederati id quod erat, veriti subsisterent, ipse vltro prodit, et rem optime compositam confirmat; tantum venirent, et praesentem animum adferrent; quibus dictis primus in Turrem ingreditur, ab eoque decepti Spauius cum XII delectis, Rantius cum XXV, Essartius cum L armatis cum clypeis et strictis ensibus subsecuti sunt. Bricomotius haut inde procul euentum rei opperiens cum OIO CC scloppetariis et XIII equitum turmis venerat. vbi illi in fossam descenderunt comportatis secum scalis, quibus ad locum monstratum eniterentur, mox insidiae patuerunt, infesta displosione tormentorum et igne in puluerem tormentarium immisso, quo multi discerpti sunt, aut flammis hausti; plures vulnerati, pauci qui supererant, cum effugium non esset, in manus regiorum venere, quos cum ad poenam deposcerent vrbis aediles ac praecipue oppidanos, vt patriae proditores ac perduelleis, Castreus recusauit, exemplum veritus, ne plerique ex regiis, qui ab hostibus cottidie capiebantur, pari poena plecterentur; et apud regem tenuit, vt iure belli in captiuos ageretur. itaque Rantius, Spauius, Rosa, et alij dedititij perhumaniter a Castreo habiti sunt, ac denique pretio persoluto dimissi. dum haec agerentur, plerique, qui ad praesidia a Protestantibus ad Ligerim occupata se receperant, otij impatientes non solum per Bituriges ac Soloniacum agrum, sed trans Ligerim in Belsiam vsque et Gastinensem agsum excurrebant, et in iis ex vicina nobilitate notus quidam nomine eques Bulaeus cum Botauilla et aliis volonibus, cognito Xbri mense Milliaci, quod est inter Stampas et Fontembellaqueum in via Lugdunensi municipium ante nouennium a Francisco Vindocino loci domino, qui in carcere periit, Henrico Momorantio Danuillae donatum, nundinas frequenteis celebrari, protinus eo XL amplius leucas emensi aduolant, et negotiatores omneis fide publica, vt sibi videbatur, tutos partim spoliant, partim capiunt, ingentique praeda onusti discedunt. sed dum iam fessis equis perfugium, quo aduersus insequenteis se defenderent, circunspiciunt, ad Marescalli-villam Ioannis Oliuarij Lombariensis episcopi arcem in itinere intercipiunt; ibi praeda deposita se muniunt, reditûs ad suos obliti et ad faciendas circum nouas praedas intenti. interea Franciscus Balsacus Interamnas prouinciae praefectus, cuius opem omnes implorabant, Petrum Ernestum Mansfeldium cum auxiliaribus Philippi copiis in Belgium redeuntem, dum illac pertransiret, magno suo commodo nactus mutuas operas ad aliquot dies poscit, iisque subnixus arcem obsidione cingit; aduecta etiam Lutetia II tormenta, quorum displosione facta ruina cum Buleus eruptione facta obsessus spem fecisset de auxilio adducendo mane ad suos transfugit; Botauilla vero omni re destitutus, neque par ad sustinendum impetum iam lata ruina edita, postremo vitam saluam sibi ac suis pactus deditionem facit; multi tamen ex iis a furentibus rusticis iniuria recenti iritatis occisi. Botauilla et filius eius capti, quos Interamnas cum iuxta pacta seruare cuperet, Senatûs decreto, qui cum iis minime iure belli sed tanquam cum latronibus agendum censeret, sistere iussus, paruit tandemque illi tanquam perduelles ac publici grassatores laqueo vitam finierunt. Iamque P. P. Duranio transmisso et mox ad


page 510, image: s510

Catenacum Olga, postquam Montalbanum venerunt, Loeo praemisso cum leui armatura Agullonium in confluenti Olgae et Garumnae, quod cum exiguo admodum praesidio tenebatur, obsederant; quod mox Protestantibus patuit, dedente oppidum Leberone, qui ad Mariae fanum e vestigio cum Monlucio auunculo Aginnum infra se recepit. id actum XIIII Kal. Xbr. postridie Protestantium exercitus Mariae fanum venit, in eo que ad IIII Eid. Xbr. permanserunt, quo prima acies inde discessit, vt Nauarro et Condaeo venientibus locum vacuum relinqueret. ibi fabricatus pons nauigiis dispositis et XIIII palis ferratis trabibus in fluuium defixis, et desuper trauersis trabibus idonea crassitie collocatis, quae rursus asseribus optime compactis tegebatur, fimo supra imposito, vt commodius equi per illum incederent. funibus grandibus item Agullonio allatis et catenis summae firmitudinis ab vtraque ripa ductis pons vtrinque firmatus fuerat sublicis in vtraque ripa rotis suppositis, quo facilior ingressus et descensus ex eo esset. pons autem ille eo consilio Colinij iussu a Loeo institutus, vt transmisso commode per illum exercitu loca in vlteriore ripa, quae fere infima sunt, Vasatum et Allingonem vsque in potestatem redigeret. Mongomerius Benearno in fidem accepto et Elusa in reditu capta ac Larbosio et Arnaeo deletis Condomum venerat, vbi seu victoria recenti securior, siue dum pontis exstructionem exspectat, mensem amplius moratus est summo errore, sicuti Monlucius scribit, cui post tantum de se terrorem vbique sparsum, si successum vrsisset, Damuilla circa Mazeram occupato, et ipso Monlucio a cunctis rebus imparato, omnia circum loca cessura apparebant. ponte constructo, cum Damuilla de eo destruendo Tolosa misso Pageto cum duobus nauigiis armatis frustra cogitasset, Monlucius gloriae Damuillae aemulus idem consilium sed feliciori successu, quam putarat, executus est, adhibita tandem architecto cuidam ignobili fide, qui molatrina, quales in Olga et vicinis fluuiis frequentes illis locis sunt, reuulsa et secundo flumine, quod per se rapidum, tunc vero aquis passim plus solito exundantibus summa violentia ferebatur, in pontem incumbente deiectum iri spondebat. cuius architecti sententiam Thodias locorum muniendorum peritus semper probauerat, hoc addito, quo maiore impetu molatrina in pontem incumberet, pretium videri, vt graui saxorum ingestorum pondere oneraretur. hominis consilium ab initio riserat Monlucius, quod postremo tentandum duxit; nec exitu caruit. nam noctu molatrina incumbente fluminis rapiditate pontem non solum deiecit, sed perruptis funibus et catenis ferreis nauigia secum traxit, quae Macarij fanum, et inde Burdigalam vsque abrepta sunt: quo casu inturbata Colinij consilia, et vix tandem nauigiis aliquot colligatis multorum dierum spatio traductae Mongomerij copiae, et cae, quae autequam pons abrumperetur, in vlteriorem ripam transmiserant: ac demum repetito Montalbano de persequendo per Septimaniam itinere consilium initum est. eo tempore dimissi Itali paucis retentis ductore Petro Paullo Tusingo, qui in Santonibus militarunt. Sanflorius post actas a rege Pontifici et ipsi gratias honorificis testimoniis decoratus, insuper signis bello captis donatus cum praecipuis ducibus honorifice item remuneratis domum abit. Pontifex ex felici illa expeditione non solum eximiam laetitiam animo concepit, sed et eam monumento insigni ad posteritatem testatam voluit, signis illis, in principem ecclesiarum basilicam S. Ioannis Lateranensis illatis, addito elogio, quo ea tanquam a Sanfloriano Pontificiis viribus subnixo Caroli IX perduellib. erepta fuisse perhibebantur. Aliquanto ante cum Alfonsus Ferrariensis et Cosmus de controuersa inter se dignitatis praerogatiua diu magna contentione certassent, caussam inde Caesare, hinc Pontifice ad se trahente, Pontifex Cosmi, cui in occulto vltra modum fauebat, instigatu caussam insigni praeiudicio, et quod ad manifestam Alfonsi iniuriam spectabat, iugulauit, et emisso diplomate VI KaI. VIIbr. Cosmum magnum Etruriae ducem creauit. eo praefatus de potestate sibi tanquam in excelso militantis ecclesiae solio excubanti a Deo tributa, et Pastoralis muneris ratione vndique circumspicienti ad eos, qui ob merita erga S. R. honorandi sunt, occurrisse ante alios Etruriam prouinciam dicit, et eius principem Cosmum, quem propterea eo honore dignatus sit, his maxime de caussis, quod ob pietatem et feruentem erga R. S. cultum


page 511, image: s511

inter omneis excellat, Carolo Gallorum regi vltimis bellis auxilia liberaliter summiserit, B. Stephani militiam superioribus annis ad Dei honorem et verae religionis propagationem instituerit, summa prudentia et incorrupta iustitia populos sibi commissos moderetur, opib. et milite abundet, amplissimas ditiones possideat, in iisque absoluta potestate fruatur, et ratione liberi dominij nemini sit subiectus, quodque arctissima cum Maximiliano Caesare adfinitate coniunctus sit. addit se id facere exemplo Alexandri III, Innocentij III, et Honorati III, qui Portugalliae, Bulgarorum, Blachorum, et Hiberniae reges olim crearunt, et vt Boemiae dux nunc rex appellari possit, concesserunt. insuper eam regali corona donat, cuius exquisitam et nouam formam depingi curauit. quod factum a Pontifice aequitatem et animi moderationem professo cum insolens, plerisque visum; tunc vero Caesati grauissimum fuit, quod ad illius et Imperij haut dubiam iniuriam pertinere existimaretur. itaque cum Cosmus postea regio comitatu Romam venisset, vt sollemni ritu inauguratetur IIII Non. Mart. qui dies peragendis ceremoniis dictus erat, Caesar per oratores suos intercessit, protestatione facta, quam et scripto comprehendit, et additis minis, si Pontifex vlterius in Imperij iura inuaderet. cumque protestationem se non admittere Pontificij fisci patronus respondisset, peractae sunt inaugurationis ceremoniae; sed exacerbatis Imperij principibus postremo eo res deuenit, vt Pontifex, quamuis natura sua morose pertinax, aegre sententiam mutaret, eius vero rationem vt vlli redderet, nunquam adduci posset, de ea re tamen sibi cum Caesare agendum existimauerit. itaque per Io. Franciscum Commendonum cardinalem approbare factum conatus est, his maxime testimoniis et exemplis; quod et auctoritate R. P. Imperij sedes ab Oriente in Occidentem translata sit, et VIIviri constituti; Pipinius a Zacharia Childerico amoto in regem Francorum assumptus sit: sic Casimirum in Polonia, quam ad Imperium spectare Germani contendunt, a Benedicto IX, Demetrium Croatiae et Dalmatiae, quae prouinciae regno Pannoniae subditae sunt, a Gregorio VII: Alfonsum Lusitaniae ducem, quae Castellensi iurisdictioni suberat, ab Alexandro III reges creatos; ab eoque tempore Lusitanis tributum S. R. depensum, vt ex commentariis Lucij II et Georgij VII regnum Hispaniae patrimonium B. Petri esse affixmantis probari possit: sic Innocentium III Colam-Ioannem regem Bulgarorum et Blacorum fecisse, quae prouincia regno Pannoniae itidem subiectae erant: sic Honorium III regis Thessalonicae, quae ad imperium Constantinopolitanum pertinebat, patrocinium suscepisse: eundem Honorium Constantinopolitanum imperatorem creasse comitem Autissiodorensem: sie Mindacum Lithuaniae ducem, et Danielem Russiae Australis reges auctoritate sedis Apostolicae appellatos: sic plerosque per Italiam a Ludouico Caesare tyrannos constitutos, postea Pontificum auctoritate legitimos principes effectos: sic Hiberniae regnum ab Hadriano P. P. regi Anglorum donatum; nec alio titulo hodie Hispaniae reges Nauarrae regnum possidere, Labretanis et Borboniis eorum hetedibus creptum, quam Pontificum auctoritate, qui eo Labretanos spoliauerunt, et ius in Arragonios transtulerunt. ad has rationes et Cosmus addebat suas, sed per os Pontificis, qui caussam eius in se susceperat; quod Florentina respub. sui iuris esset, neque ad Imperium pertineret; administratio ipsius ex foedere cum Carolo V inito a Clemente VII ordinata esset; Mediceos illius principes ducum titulos a se, non Caesarum auctoritate, sibi sumpsisse, et licuisse Cosmo, qui sine Caesaris concessione ducis nomine se insignisset, magni ducis dignitatem Pontificis beneficio accipere. nec contentus per Commendonum Pius cum Maximiliano egisse, per Michaelem Bonellum cardinalem Alexandrinum etiam cum Philippo agit de hac controuersia amice componenda, eodem tempore dato negotio Sitico Altempsio cardinali, nisi Caesar aequis rationibus rem confici pateretur, vt OOIOO peditum in Germania conscriberet, ac se Caesaris potentiae parem, si opus esset, ostenderet. verum haec ad sequentes annos pertinent. In Germania hoc anno nihil fere memoria dignum publice gestum, nisi quod colloquium anno superiore XIII Kal. IXbr. Altemburgi inter theologos Misenenseis et Thuringicos inchoatum, scriptis hinc inde de vno atque altero capite controuerso huc vsque commutatis, tandem citra Augusti VIIviri


page 512, image: s512

et Io. Vilelmi Saxonis voluntatem ac consensum VII Eid. Mart. ita solutum est, vt potius nouis dissidiis initium, quam antiquis contentionibus finem dedisse videatur, adeo exacerbatis vtriusque partis animis, vt in magnam offensionis publicae euaserit occasionem, quod euulgatis vtrinque scriptis mox cunctis innotuit. Victorinus Stigelius magni nominis inter suos theologus, qui colloquio interfuit, et dissensioni praecipue caussam dedisse dicebatur, paullo post VII Kal. Iun. Heidelbergae fatis concessit, cum tantum XLV annos expleuisset. Paullus Eberus Cittauia Franconiae oppido natus Vitembergae, vbi diu docuerat, IIII Eid. Xbr. hoc eodem anno obiit. Eberum praecessit Ioannes Lonicerus Orthernij in Mansfeldici ditione natus, qui cum patre defuncto ad literas inuito vitrico animum addidisset, e patria Islebiam profugit, atque inde postremo Vitembergam concessit, tantumque assiduo labore in trium linguarum cognitione et philosophicis studiis profecit, vt Marpurgum cum Iano Cornario ab Hessiae principibus euocaretur, vbi literas Graecas diu magna auditorum frequentia ac fructu professus est, praeter doctrinam verecundiae, sobrietatis, ac modestiae laude cumprimis conspicuus. multa Graecorum scripta Latinitate donauit, tandemque septuagenarius hoc anno XIII Kal. VItil. e vita placide excessit, relicto Adamo filio, qui Marpurgo Francofurtum ad Moenum migrauit, et magna artis felicitate medicinam in ea vrbe fecit. ad Italos venio, et primus dicetur Daniel Barbarus Venetae nobilitatis praeclarum lumen, ex eadem familia, quae Hermolaum verae philosophiae et literarum meliorum in Italia instauratorem olim dedit, prognatus, philosbphiae et mathematicarum artium exquisita scientia praestans, atque adeo eadem, qua ille dignitate ornatus, hoc est, patriarcha Aquileiensis designatus: multa is scripsit, ac praecipue Pollionis Vitruuij de architectura libros doctissimis post Gulielmum Philandrum commentariis illustrauit. dicere solebat, nisi Christianus esset, se in Aristotelis verba iuraturum fuisse; adeo in rerum veritate peruestiganda, eaque in singulis naturae partibus recto rationis ductu, quantum, et supra quam humanus captus fert, persequenda felicissimum illius ingenium admirabatur: postea se totum theologicis studiis vt episcopali functioni magis conuenientibus addixit, et multa ex Patribus Graecis Latina fecit, quorum pars edita, pars apud heredes manet, plura in eo genere praestiturus, nisi festinata mors eum, vt et Hermolaum, diutius publico inuidisset; haut enim multum quadragenario maior Eid. Aprilib. hoc anno ad Deum migrauit, vilibus exsequiis, sic enim homo ab omni vanitate et ambitione alienus extremis tabulis mandauerat, funeratus, et ad S. Francisci in vinea sine elogio sepultus. hunc paucis post diebus secutus F. Sixtus Senensis Genuae in Dominicanorum coenobio animam Deo reddidit, haut ita senex, vir eruditae diligentiae, qui a Pio V dum Dominicani ordinis supremus curator esset, e tenebris errorum, vt ipse dicere solebat, et quasi ab inferis reuocatus huic sacrae mulitiae nomen dedit, et insigni opere lib. VIII distincto gratum animum erga ipsum testatus est, quo sacrorum librorum censuram fecit, et eorum explanandorum et a falsis sectariorum interpretationibus asserendorum repetitis ex antiquitate Patrum testimoniis rationes explicauit. vltimus dicendus venit Caelius Secundus Curio Kyriaci fano Taurinorum oppido natus, homo omni literarum genere non mediocriter expolitus, qui cum eruditionis suae fama Mediolani ac Ticini sparsa dein Lucae, Augustae Taurinorum, ac postremo Eporediae ob religionem non citra vitae periculum exagitatus esset, postremo Basileam se contulit, vbi philosophiae et eloquentiae studia publice per XXIII annos professus est, ac tandem anno LXVII aetatis VIII Kal. Xbr. e vita migrauit; cum Augustinum filium summae spei iuuenem, quod eius scripta ad posteritatem edita abunde testantur, turbato naturae ordine ante paucos annos extulisset. apud nos non solum eruditione, sed aequitate, prudentia ac sollertia praestans Baptista Menilius, de quo in caussa Iesuitarum tanta animorum contentione ante quinquennium in Senatu agitata, iam supra honorificam mentionem fecimus, hoc eodem anno in viuis esse desiit. cum tantum annos LI egressus esset, vir longiore vita dignus, si Deus pacatam Galliam voluisset, et non potius eam nouis turbis et tristibus scelestorum consiliorum euentibus reseruasset. is in foro Parisiensi caussis


page 513, image: s513

priuatorum agendis summa diligentiae, fidei, et industriae fama primum versatus, maiori laude, postquam fisci patronus a rege creatus est, magistratum gessit, cum ad eam dignitatem praeter eruditionem et exactum rerum forensium vsum infractam animi constantiam, generosos citra vanitatem spiritus, et perpetuum in aequali vitae tenore amorem recti, et publici boni studium attulisset: ad haec tanto ingenij acumine ac luce excellebat, vt cum ius publice diceretur, quae multis horis ac verbis aduocati partium perplexe disseruerant, ille vno verbo expediret; tanta aequitatis apud iudices opinione, vt vocem perorantis mox decretum sequeretur, et ipse quodammodo Praesidis verbis praeire videretur; et obseruatum est a curiosis nunquam fere Senatum ab eius sententia seu rogatione dissensisse. tandem vir patriae amans, et nominis Gallici supra conditionem studiosus, cum vitia saeculi in dies inualescentia non ferret, et procerum consilia ad publicam perniciem insanabili seu furore seu caecitate inclinare dolens, contracto inde maerore in hydropem incidit, ex quo IIII Non. VItil. decessit, et in munere successorem Augustinum Thuanum, quem, vt familia bene de rep. sentiente prognatum, haec enim verba ex ipso audita sunt, et Christophori Senatûs principis, quem ille vnice dilexerat et coluerat, fratrem cum bona regis venia, antequam moreretur, sibi succenturiari voluerat. funus ei Senatorium decretum, et in aedem S. Ioannis, vbi sepultus est, non minore omnium ordinum luctu, quam pompa deductum est. mortem eius, vt optime de regno meriti, Michael Hospitalius domum tunc relegatus, quicum ille ob consiliorum de rep. et voluntatum consensionem coniunctissime vixerat, elegantissimis versibus deplorauit, et insigni elogio decorauit. In Saxonia controuersiae quae Brunsuicis ducibus cum vrbe Brunsuica intercedebant, amice compositae sunt, his fere condicionibus, vt Senatus praefecturam Assenburgensem arci Guelsorum propinquam, quam ante CLXVIII annos Bernardus et Henricus fratres Friderici Caesaris clecti caedem vlturi primum oppignauerant, Iulio duci integram restitueret: Iulius vicissim Eichensem et Venthausenam praefecturas duobus Coss. reip. nomine beneficij loco attribueret, et actioni in Veterem-vicum et Saccum, quas vrbis Brunsuicae partes a maioribus suis Senatui oppigneratas tantum fuisse, non etiam venditas parens Henricus contenderat, pro se et heredibus suis renunciaret. In Borussia nouo duce Lublini in comitiis inaugurato initio anni gratiam eam Sigismundus Auustus beneficio addito cumulauit, et cum Alberto Friderico Brandeburgico confirmasset, omneis eius ditionis populos in confessionis Augustanae doctrina conseruaturum, idque suo et successorum in regno Poloniae nomine promisisset, etiam ei priuatim cauit, sanctione edita, ne quisquam ex Borussiae nobilitate eo viuo regem appellet, nisi violenta et manifesta iniuria a principe laesus, aut iuris administratio ei denegata sit; plebeius vero in litibus priuatis vt de actis denuo cognoscatur, supplicans, aut ad curiam Parium prouocans non audiatur. quibus peractis nouus dux in patriam laetus rediit. durius cum Gedanensibus actum, quos exortae inter Senatum ac populum contentiones ad praesens turbauere, in posterum magnis calamitatibus inuoluerunt. nam cum quidam etiam ex magistratibus apud regem conquesti essent, publica ciuitatis vectigalia ac portoria in priuatos vsus a Senatu conuerti, pro libidine omnia in rep. geri, priuatis simultatibus ciueis a Senatu opprimi, ius aequabile plebi a potentioribus non dici, Sigismundus delegatos Dantiscum mittit, qui de ciuitatis statu ac iustitiae administratione cognoscerent. ij initio Senatûs factione non admissi, ob idque rex vltra modum irititus eo minus aequum postea introductis legatis Senatui se praebuit. nam illi discussis seuere rationibus, vt plebem cum optimatibus committerent, quibusdam opificum collegiis, vt laniis ac ceruisiae coctoribus, quod genus hominum ad seditiones promptum ampla et inaudita priuilegia ac iura regis momine tribuerunt, rescissis contractibus ab iis olim cum Senatu initis. quo facto, vt ex dissidio priuatum emolumentum captarent, portorium, quod ab initio vrbs, postea Senatus ad portus maritimi et Vistulae aggerum munitionem et alia opera publica destinauerat, duplicant, partemque dimidiam regi addicunt, et vicissim piratarum et aliorum onerum leuamentum et abolitionem repromittunt, haut alia ratione regem placari et de iniuria


page 514, image: s514

nuper accepta ipsi satisfieri posse affirmantes. in plerisque praeterea rebus ordine iudiciorum mutato Senatûs auctoritatem infregerunt, ac populanum etiam priuilegia magnopere labefactarunt. nam cum caussae maioris momenti ex priuilegio a Casimiro rege concesso in concilio Borussiae ordinum per regem aut eius legatum, nec alibi, cognosci et decidi possent, tunc nouo decreto earum cognitio ad Senatum regni in Poloniam translata est, paullatim Borussorum, qui regem tantum agnoscebant, non etiam regni Senatum, immunitate et libertate Senatûs Polonici iurisdictioni subiecta. interea piratae Poloni, qui receptum in Dantiscano portu habebant, regis auspiciis bellum inde cum Suecis, inde cum Moscis gerentis naueis Reualiam, quam Sueci tenebant, et Naruam occupare iussi, etiam Danicas subinde diripiunt. quam iniuriam vt Daniae rex Fridericus vlcisceretur, Gedanensium naueis in ditionis suae portubus ac stationibus retineri iubet, quod piratas illos in eorum portu receptum habere dicerent. miseri Gedanenses tum legatorum opem implorare, regis fidem appellare, et vt pacta nuper magno suo damno inita seruarentur, petere. itaque missis in Daniam legatis naues restitutae, ac tandem, cum res ad arma spectarent, in Augustum et Brandeburgicum VIIviros compromissum est, nullo profectu, quod in caussa fuit, paullo post mortuo Sigismundo, vt ipsi quo commercij libertatem recuperarent, suo periculo ac sumptu nulla Polonici Senatûs auctoritate interposita cum Dano transegerint, et depensis C Ioachimicorum OIO naueis et merces interceptas cum libera nauigationis et commercij facultate receperint. qua re cum se quasi iuris sui effectos existimantes animos sustulissent, rursus se magnis cladibus implicuerunt, vt suo loco dicemus. In Suecia, dum Ioannes III Gustaui F. in Erici vicem qui loco motus fuerat magna procerum ac populi corona ac laetitia inauguraretur, VI Eid. Vtil. Danica et Lubecensis classes coniunctis vitibus Reualiensem portum hactenus a direptionibus securum improuiso inuadunt, et captum diripiunt, abductis circiter XXX nauibus vario preciosarum mercium genere onustis. quo facto classe Danica domum reuersa rex militem in terram expositum ad Varbergensis arcis a Sueco occupatae oppugnationem ducit, in qua praecipui militiae Danicae imperatores periere, Daniel Ranzouius et Franciscus Brokenhusius. arx tamen paullo post dedita III Eid. IXbr., cuius obsidione durante Sueci in Blekengiam Scaniae prouinciam excurrentes oppida pleraque ac vicos partim diripuerunt, partim incendio vastarunt. In Belgio Albanus rebus feliciter bello gestis vbi initio anni Bruxellas rediit, de nouis episcopis vbique constituendis et inquisitionis telo in suspectos stringendo cogitare cepit, citatisque ad concilium sanguinarium, quod vocant, plerisque, multos terrore iniecto solum vertere coegit, opificibusque, quibus Belgium supra cunctas orbis prouincias abundat, statim ob placitorum seueritatem dilabentibus, ingens vastitas vbique et tristis rerum facies apparuit. Britannia proxima illis perfugium fuit, quo exules secum pannorum texturam intulerunt, et eam Anglos antea agriculturae et pecuariae solum deditos magna Belgici opificij iactura docuerunt, tantoque numero in insulam confluxerunt, vt vrbes aliquot infrequentes ac paene desolatas ac Noruicam praecipue, Colchestram, Maistonum, Sanduicham, Hamptonum et alias instaurarint. nec mediocre negotium Albano exhibuit Elisabetha ex ea occasione. Cantabrica nauis, et IIII minores CC OIO aureorum onustae persequente eas Io. Sora a Colinio ablegato se in Angliae portum, subduxerant, et cum eas dimitti peteret Philippi orator, a regina comeatus diploma impetrauerat; sed dum aut venti commoditatem, aut certum ab Albano mandatum expectat, regina a Castellionaeo cardinali ac Carnutum Vicedomino persuasa gratiam reuocat, et pecuniam L cistis conclusam in terram exponi mandat, caussata eam non ad Philippum, sed ad negotiatores priuatos Genuenseis pertinere. id autem iuris principibus esse, necessitate vrgente, vt pecunia mercatorum libere vtantur; proinde decreuisse pecuniam, quam a praedonum violentia defenderit, in vsus praesentes mutuo sumere; idque euulgato scripto VIII Eid. Ianuar. palam testata est. qua re Albanus supra modum iritatus, qui ad existimationem suam pertinere arbitraretur, ne inultam tantam iniuriam sineret, non consultis ordinibus, neque negotiationis interrumpendae, qua vna opes Belgicae constant, periculo perpenso,


page 515, image: s515

statim Antuerpiae et aliis locis in Anglos mercatores manus inijci eosque in Anglorum domo captos retineri adhibita custodia iubet, mox et bona eorum describi, et publice sub hasta distrahi mandat. regina vicissim securitatis indemnitatisque caussa suis, vt Belgas retinere, eorumque bona sequestrare possent, permittit, eorumque naueis caussa adhuc nautis incognita e mari in portum abductas sibi seruare, donec iis plene satisfactum esset. ita exsatiata vtrimque ira mox de dissidio componendo agi ceptum, Albano serius errorem agnoscente, quippe qui videret potius Belgis et Hispanis ea re, quam Anglis incommodari, qui interim pannis Hamburgum missis commercium mutato foro a Belgio in Germaniam transtulerunt. itaque missus ab eo Christophorus Assonuillius, quem regina, quod nulla a Philippo mandata haberet, audire recusauit, et ad suum consilium, vt cum eo ageret, contemptim remittit, summa se iniuria affectam clamitans praecipiti et inconsiderata Albani peruicacia; qua re rursus homo contumeliae impatiens eo inflammatior Kal. April. proposito edicto commercium omnino cum Anglis interdicit, adiecta publicationis poena, et clausula, donec aliter prouisum fuerit, quod ne irritum esset, exploratores ac delatores praemio inuitati eodem edicto, sed nulli fere praeter exules Anglos inuidioso officio defungi sustinuerunt. ex iis Vilelmus ParKerus vicarium habebat Ioannem Storium doctorem, qui Inquisitorem olim Maria regina in Britannia egerat, et tunc siue egestate siue male affecto erga suos animo incitatus quadruplatoriae operam dabat. is indicata naue preciosarum mercium, vti credulo seni persuasum fuerat, Anglia aduectarum plena, subito gaudio exsiliens in eam insilit, sed a Cornelio Eichio nauta ad id ab Anglis conducto mox inclusus statim expansis velis cum naue in Angliam abducitur, vbi mox pro praemio, quod ex indicio nauis sperabat, mortem ignominiosam tulit, ac tanquam perduellis et exulum contra reginam ac patriam coniuratorum princeps, sic enim titulus praeferebat, laqueo publice strangulatus. exin cessante commercio, et quiritantibus Belgis missus ab Albano in Angliam Chapinus Vitellius Cetonae marchio, rato dignationem hominis apud reginam aliquid valituram, vt saltem honestius acciperetur, isque cum FonKio doctore et Torreo ab epistolis, qui ei attributi fuerant, cum nihil non egisset, vt et pecunia restitueretur, et a manuum iniectionibus in posterum temperaretur, nihil impetrare potuit. itaque re infecta reuersis legatis rursus acerbiora contra Anglos ab Albano decreta promulgata, magno publicae negotiationis, sed praecipue commercij Belgici incommodo ac detrimento. Interea Albanus, si negotium hoc excipias, toto hoc anno belli securus rei pecuniariae expediendae incumbebat, et vocatis prouinciarum ordinibus decimam omnium mobilium, quae distraherentur, vicesimam rerum soli diuenditarum, centesimam omnium cuiusque bonorum tam mobilium quam soli semel persoluendarum in belli iam facti sumptus, et qui deinceps ad prouinciarum securitatem faciendi essent, ab iis petebat. id permolestum iis fuit, nam praeter exactionum grauitatem, quid iniuriosum magis, quam iustae bonorum cuiusque aestimationis rationem iniri? itaque re agitata, cum metu in decimam et vicesimam primo consensissent, postea magnae querimoniae exortae sunt, quod ex ceruisia et pane etiam decima exigeretur, et ad inuidiam augendam ceruisiae ac panis coctores aliquot dies Bruxellis ab opere cessarunt. itaque tandem remissum. Geldrenses et Frisij centesimam pecunia exsoluta redemerunt. cum grande aes ad redimendam eandem ceteris prouinciis imperatum esset, exortae rursus nouae difficultates, pro quota nimirum parte singulae prouinciae in tributum venirent. nam vetere instituto Flandria pecuniae imperatae tertiam, Brabantia quartam, Hollandia quartam eius, quam Flandria pendebat, Artesia et Hannouia ac ceterae singulae sextam exsoluebant. sed reclamabant Flandri ac Brabanti, et bellorum contra Galliae reges temporibus constitutum dicebant, vt in limite positae prouinciae tributis leuarentur, nunc pacatis iis durum esse Flandris et Brabantis tertiam et quartam dependere, et aequius videri, vt aliae tributo legitimo ad alias exonerandas grauentur. contra Atrebatas, Hannouij, Insulani, Orchienses, Duacenses, Namurcenses et alij morem veterem seruari debere contendebant. quibus dissidiis effectum est, vt difficilius pecunia exigeretur, alienatis haut parum ex ea occasione prouincialium animis, quod nouorum


page 516, image: s516

postremo motuum caussa extitit. dum haec agerentur, a Pontifice venit ad Albanum Carolus Nicolaius Neapolitanus, et gladium inauratum ac galerum pretiosis gemmis distinctum ritu sollemni consecratum ei tanquam acerrimo religionis Catholicae propugnatori et de S. R. E. optime merito ex Pontificis et cardinalium decreto exquisita ceremonia obtulit. ille pro munere accepto gratiis actis etiam publicam laetitiam pompis et ludicris spectaculis testatus est, et in eo ipso loco, in quo superiore anno tot proceres supplicio affecti fuerant, Hispani ac plerique e primaria nobilitate hastis aduersis magno paratu concurrerunt. arces inter haec vbique per Belgium inchoatae continuatis operibus festinabantur, et Antuerpiensis inprimis; qua ad exitum fere perducta Albanus, ne quid autad prouinciae securitatem, aut ad priuatum decus deesset, monumentum in ea sibi non tam gloriosum quam inuidiosum erigi curauit, conflata ingenti mole ex tormentis aeneis Ludouico Nassouio in pugna Gemingensi nuper ereptis, in qua effigies eius loricata stabat stylobatae imposita brachio dextro vrbem versus protenso; statuae duae aeneae pedibus substratae tanquam supplices plura brachia habentes et manibus libellos porrigentes, crumenas insuper, fractas secureis, faces et malleos tenentes: quae Belgij nobilitatem et plebem, sacro ordine a violentia vtriusque asserto deuictam, referebant. his et pendebant ab auriculis scutellae, et a collo perae mendicantium, quod Protestantibus Belgij nomen inditum est, insignia, vnde serpentes ac colubri prorepebant, cum laruis et huiusmodi terriculamentis, quibus falsitas malitia auaritia eorundem notabantur. anteriori stylobatae ex lapide caeruleo inscriptum erat, FERDINANDO ALVAREZ A TOLETO ALBAE DVCI PHILIPPI II HISPANIARVM APVD BELGAS PRAEFECTO, QVOD EXTINCTA SEDITIONE, REBELLIBVS PVLSIS, RELIGIONE PROCVRATA, IVSTITIA CVLTA, PROVINCIIS PACEM FIRMARIT, REGIS OPTIMI MINISTRO FIDISSIMO P. ad dextrum stylobatae latus opilio visebatur, cum ouibus ad pascua tendens, lupis et leonibus diffugientibus, et bubonibus ac vespertilionibus auolantibus ad aurorae surgentis et lucesua pestes illas discutientis splendorem, cum inscriptione, ALEISKAKOS HWS . ad sinistrum latus inscriptum erat, DEO PATRVM NOSTRORVM. et paullo inferius, PIETAS, additis tropaeis et instrumentis bellicis victoriam significantibus. infra ipsam statuam adscriptum erat, IOSELINGI OPVS EX AERE CAPTIVO. Cum vero Albanus iudiciorum seueritate, tributorum exactione, veteribus reuocatis et nouis adiectis, priuilegiorum, libertatum, et immunitatum auctoritate labefactata toti Belgio maxime grauis esset, nulla re tamen prouincialium in se et Hispanorum nomen aeque odium conciuit. quam ea statua posita cuius spectaculo assidue in oculos obuersante sibi non victi tantum semel et in ordinem redacti, sed quasi in aeternam seruitutem rapti et cottidie vinciri et in triumphum duci videbantur. superbiam hominis alioqui vel inimicorum confessione summi nostra aetate imperatoris ipse iniquo animo tulisse Philippus dicitur, qui et eam quadriennio post per Ludouicum Requesenem, qui Albano e prouincia decedenti in ea praefectura suffectus est, amoueri curauit, quam et nos sepositam et humi iacentem, cum Antuerpiae postea essemus, in arce spectauimus, consilium Albani et operis pariter excellentiam diuersa ratione admirati. magna hoc anno passim prodigia memorantur. nam iuxta Louanium horrenda tempestas terrae motum consecuta est, et terra semel atque iterum dehiscere visa. et prid. Eid. Maias et XIIII Kal. Iunias visi volitare per caelum serenum ignes. item V Non. Mart. Luna defecit, et Passauij ac Salisburgi in Norico VI Eid. IXbr. cometes colore liuido et flammis ardentibus radians in prima facie quinti gradus Capricorni apparuit prope lucidam stellam Sagittarij, cauda ad orientem versa, sed in occasum vergens, a Benedicto Valerio mathematico obseruatus; quae omnia motus nostros portendisse creduntur. In Britannia longe varij ac diuersi motus fuere. nam postquam Iacobus Morauius Scotici regni prorex ex Anglia domum incolumis rediit, regiarum partium proceribus vocatis Sterlinum conuentus habentur, vbi quae cum Elisabetha acta erant, recitata et ingenti omnium applausu comprobata sunt. eodem tempore et ex Anglia Iacobus Hamiltonius familiae suae princeps in patriam venit a Maria Scotorum regina


page 517, image: s517

insolita ad hoc tempus arrogatione, in patrem adoptatus et regni vicarius factus. propositis edictum vetitum ab eadem, ne Scoti allis quam a se substitutis pareant, cum contra iam ad bellum se regij collata pecunia et milite conducto pararent, et frequentes condicta die Glascuam conuenissent, Hamiltonius, qui raros ad se confluere videret, spe deceptus concordiae viam tentari per amicos passus est, hisque condicionibus conuentum, vt ante omnia regem pro supremo magistratu agnosceret, in eam rem foedus initum, quo comprehendi Gilepsicus Cambellus Argatheliae et Georgius Gordonius Huntilaeae comites recusarunt, Hamiltonio succensentes, quod se vltro, vt aiebant, in hostium potestatem dedisset, cum id non nisi summa necessitate compulsus fecisset. verum illi, qui ampliores pacis leges metu potentiae suae sperarent, ad haec literis Scotorum reginae, quae iam laxiore custodia detineri dicebatur, confirmati, diffindi comitia petebant, et ad VII Eid. Mart. remitti. heic contentione exorta cum Hamiltonius se vi adactum consensisse in foedus nouum ingenue magis quam prudenter palam diceret, neque si liberum foret, quicquam eorum, quae acta erant, probaturum, Prorex non interposita longiore mora eum et Maxuallium praecipuum consultorem in arcem Edimburgensem custodiendos tradit. tum de Argathelio et Huntilaeo consultatum est, et minus negotij in Argathelio fuit, quod quamuis contrarias partes per Proregis absentiam secutus esset, tamen summa moderatione ac citra maleficium armatos, quos secum habebat, per regnum duxisset. itaque cum is Andraeae fanum venisset, tantum iusiurandum ab eo est exactum, regi in posterum absque fraude pariturum: si falleret, vltra poenas legibus comprehensas, non recusaret, quin apud omneis homineis ignominiosus et intestabilis haberetur. Huntilaei caussa maiore animorum contentione agitata est, quippe cuius ingenium regiis ob fluxam fidem suspectum esset; ad haec popularibus odiosum, recenti adhuc memoria damnorum, quibus regiones sibi vicinas affecisset. nam alij expedire dicebant, vt ciuilia vulnera citra bonorum direptionem ac citra caedes et sanguinem sanarentur, eique vetere potentia propinquitatibus ac clientelis praecellenti, et qui victus ex desperatione vireis quieti publicae metuendas posset quaerere, praeteritorum venia impertiretur. contra multi disputabant, et patrem integris familiae opibus subnixum nuper leui negotio subuersum; neque nunc filium adhuc paterna calamitate oppressum ex ea omnino consurrexisse; quo minus verendum esset, ne si legibus cum illo ageretur, quidquam, quod tranquillitati publicae incommodaret, ex eo oriri posset. tandem ita temperatae sententiae, vt neque venia Huntilaeo denegaretur, neque latrociniorum ac damnorum vltimis excursionibus illatorum ei gratia fieret; de quibus permissum, vt cum spoliatis transigeret, datis ex partium voluntate arbitris. de iis qui eum secuti fuerant, aliter atque aliter pronunciatum; et cum placuisset, vt seorsim de singulis iudicaretur, tamen ei concessum est, vt domesticos iudicio exemptos ipse suo arbitrio multaret pace ita vtcumque constituta, prorex in Septentrionalem plagam copias ducit, vnde rebus ex voto ac praeter multorum spem compositis, paullo post Perthum rediit, vbi literae a Roberto Bodio ex Anglia ad eum allatae recitatae sunt, quibus de coniuratione contra Elisabetham inita certior fiebat. additum erat, idque Bodius confirmabat, eam tanta potentia subnixam, tanta prudentia instructam, vt vix coniunctis totius Britanniae viribus ei resisti posset. sic autem se res habebat. Maria Scotorum regina, cum post rem male in patria gestam in Angliam concessisset, statim animum ad res in eo regno nouandas adiecit, nec res confectu difficilis videbatur animis adhuc tumentibus et recenti mutatae nuper religionis sensu faces admouente, quem accendebant inde Pontifex ostentatis opibus et suis et alienis, inde Galli et Hispani in quibus plus erat quidem momenti, sed aemulatione inter reges de potentia certanteis familiari fiebat, vt neuter bellis superioribus alioqui fractus et exhaustus tantum virium alterutri accrescere, quantum deuicta Anglia adiectura esset, aequo animo laturus videretur: nec tamen propterea Angli, qui maiorum religionem interdictam dolebant a susceptis consiliis abstinebant; imprimis vulgus magis ad spem nouarum rerum erectum ora procerum circumspiciebat, si quem idoneum iustae caussae vindicem ex omni numero cernerent, cuius virtuti se suasque fortunas committerent.


page 518, image: s518

is fuit Thomas Hauartus Norfolcij dux, et natalium splendore et paternis meritis, quae tamen ignominioso fine compensata fuerant, et opibus vir toto regno primarius, ad haec prudentiae fama inter suos conspicuus, qui non tam sponte ac suopte ingenio, quam fortunae arridentis illecebris impulsus cum dux turbis quaereretur, non tam se ducem certo consilio praebuit, quam iis imprudenter miseuit. cum vero trium vxorum coniugiis ditatus, tum primae adfinitate praecipue opes firmauerat, Henrici Arondelij comitis in regno primarij viri filiae, qui et alteram Lomelaeo Septentrionalis plagae regulo elocauerat, sub Henrico VIII Magnus castrorum praefectus, cum is ante XXVI annos ad Bononiam castra posuisset, et nupor magnus regiae magister, eo se munere desperatis reginae, quas ambiuerat, nuptiis sponte abdicauerat, vitam quietam ab aula procul sectatus. his tertius accesserat Gulielmus Herbertus Penbrucij comes proxima cognatione cum vtrisque coniunctus, qui princeps cubiculariorum sub Henrico VIII, sub Eduardo magnus regni scutifer, sub Maria copiarum contra Viatum dux, exercitûs item auxiliaris ad Augustae Veromanduorum obsidionem a regina missi imperator, ante biennium in locum Arondelij magnus aulae magister creatus fuerat. huic exsorore Gulielmi Parri Norantoniae marchionis, et Catharinae illius, quae sexta et vltima vxor fuit Henrici VIII, nati sunt duo filij, quorum maior natu Georgij Talboti Sarisburiensis comitis filiam in vxorem duxit. nec alienus ab eorum consiliis putabatur Henricus Sussexiae comes, quanquam non ita renudato animo, vt postea dissipata coniuratione factionem negare non potuerit. Norfolcius, qui toto regno vnicus dux et dignitate secundum roginam maximus, quam et proxima cognatione contingebat, tot amicis, clientibus et opibus subnixus cum in spem magnarum rerum erigebatur, tum vel maxime Henrici Semeri Herfordiae comitis aemulatione incendebatur, quem ad regni Anglici successionem vocati, regina sine liberis decedente, cum suae factionis proceribus supra quam dici potest impatienter ferebat. si quidem Henricus iste Catharinam Henrici Graij et Franciscae Brandonae F. in matrimonio habebat, quae Brandona Caroli Brandoni Suffolciae ducis et Mariae alterius Henrici VIII sororis, quae prius Ludouico XII nupserat, filia erat. igitur captata occasione Norfolcius cum Arondelio, Penbruchio, et Lomelaeo Londinum venit, et composita oratione reginam humiliter compellat atque obsecrat, vt heredem regni ac successorem certum, si sine liberis decederet, designare dignaretur. id ad quietem publicam pertinere, cuius conseruandae etiam post obitum curam iam nunc agitare eius existimationis intersit. eum autem esse, siue ad regni leges, siue ad omnium consensum respiceret, Scotorum principem, ad quem et paterno et materno iure tanquam proximiorem tanti regni hereditas pertineat, quippe cuius pater nepos fuerit Margaritae Henrici VIII sororis natu grandioris, quae Iacobo IIII Scotorum regi primum elocata est, deinde eo mortuo Arcibaldum Duglassium Angusiae comitem maritum asciuit, ex quo matrimonio Margarita Herbotellae in Nortombria Anglici regni limite nata sit, quae deinde Matthaeo Stuarto Leuiniae comiti rursus in Anglia nupsit; vnde natus Henricus Iacobi VI parens; proinde petere, vt is designetur, ne dum de regni successione ambigitur, nouis motibus fortasse ipsa etiam viua, certe post eius mortem haut dubie exorituris materia praebeatur. his pro publica regni tranquillitate praemissis, subiecit Norfolcius priuato suo nomine demissas preces, quibus petebat, vt cum bona reginae venia ac gratia Mariam Scotorum reginam in vxorem ducere posset: nam aliter neque velle, neque posse id etsi priuato suo nomine petat, sic existimare tamen, ad futuram regnorum concordiam spectare, vt is Mariae vir sit, qui in insula natus, neque externos mores neque consilia et opes in eam inducat, et reginae Anglorum omni cultu prosequendae studiosus odiis priscis extinctis amicitiam inter Anglos et Scotos alat, foueat, et ne vlla occasione olim dissiliat, omni cura enitatur. quae omnia ab ipso expectare et certo sibi polliceri debeat. eam orationem quominus in bonam partem acciperet regina multa obstabant. nam recordabatur primis regni sui annis reginam Scotorum, cum e Gallia in patriam rediret, eadem de re secum per legatos egisse; nec latere Norfolcium quid ipsa tum responderit: quo responso satis ostenderat displicuisse sibi


page 519, image: s519

huiusmodi postulata. tum sicapud se disputabat, non eandem rem nunc retractari, vt regni quieti in praesens et in posterum consulatur, cuius adeo illos minime sollicitos credat. nam cuius audaciae immo dementiae esse, quod a regina frustra olim tentatum sciant, id subditos suos a se sperare tam alieno tempore consequi posse? non igitur venisse, vt impetrarent sed vt eo facto se duces factioni per regnum exortae ostentarent. quod vero de nuptiis additum erat, id animum eius magis pungebat, quod inconsulta Scota minime fieri sibi persuadebat. sic autem cogitabat, reginam bis viduam et Bothuelio, vti iactetur, eodem vinculo obligatam, neque dum eo solutam statim in regni vicini ingressu de quartis nuptiis cum primario regni Anglici viro cogitare, quid aliud esse, quam praetenta hospitij religione res in alieno regno, cuius successionem ad se et ad suos pertinere contendat, turbare velle? meminerat enim eam cum primum regnum suum ingressa esset, apud Scrupum limitis illius praefectum diuertisse: Scrupus autem ille Norfolcij sororem in matrimonio habebat, et per eam de matrimonio inter Norfolcium et Scotam coutrahendo actum fuisse verosimile fiebat. nec ignorabat res vbique fere tumere, plebe ob mutatam religionem passim murmurante, nec nobilitate plerisque locis satis aequa, vt nisi dux defuisset, non defuturos motus appareret. itaque ab eo tempore Scotae vt suspectae consilia conatus molitiones diligentius per Georgium Talbotum Sarisburiensem et Eduardum Hastingum Hungtingtoniae comites, et Henricum Knauelium vicecamerarij fratrem obseruari iussit; quod ad Norfolcij postulata, cum per Ioannem Baconem cancellarium, Gulielmum Cecilium ab epistolis, Franciscum Knouelium vicecamerarium et alios primarios consilij sui Senatores cum eo et sociis, vt ab incepto temerario ac sibi pernicioso desisterent, egisset, sic illa ambiguo responso elusit, vt non obscura alieni ob id animi significatione a se dimitteret. illi vero cum se primo Norsucham Arondelij arcem, et mox Viltonam Penbrucianae ditionis oppidum contulissent, suspicione iniecta, quasi Septentrionalium populorum ad seditiones paratorum ope aliquid molituri essent, regina continuo ad eos, antequam vireis colligeret factio, delectos ex aula Londino mittit, qui coniuratorum conatus anteuerterent, qui ea diligentia vsi sunt, vt oppresso Norfolcio eum Vindesorae XX a Londino passuum OIO coram regina stiterint, vnde mox eius iussu a corporis regij stipatoribus in arcem Londinensem deductus est, eo vsque ibi permansurus, dum de eo aliter decretum esset. qua re audita Thomas Percius Northumbriae, et Carolus Neuelus Vestumbriae comites a Nicolao Mortono presbytero Anglo a Pontifice in Britanniam misso persuasi maiorum religionem a perditis hominibus, qui circa reginam sunt, paene sepultam tuendam suscipiunt, et per limitem VIItrionalem copias conscribunt, euulgato prius scripto, quo consilij sui rationem explicabant. eorum postulata erant, vt maiorum religio restitueretur, sex de reginae consilio eijciantur, antiqui consiliarij ordine moti in pristinam dignitatem restituantur, praeteritorum venia vniuersis impertiatur. praeter illos subscripsere Christophorus Flanerus eques, Ritiardus Nortonus pater, et Franciscus eius F., alij, nulla de Scotorum reginae et Norfolcij nuptiis mentione iniecta, vt speciosior esset belli suscepti ratio. iamque ad IX OIO in armis habebant, cum Elisabetha, dum vireis parat, contrario diplomate VIII Kal. Xbr. publicato respondet, quo retecta et exagitata Thomae et Caroli ac consciorum coniuratione, quam quibus potuerit rationibus, ne in manifestam rebellionem erumperet, hactenus impediuerit, tandem eos tanquam perduelleis proscribit, negotio dato Henrico Sussexiae comiti Septentrionalis limitis praesidi, vt per illas regiones regium diploma promulgari iuberets, et in perduelleis ac eorum sectarios manu armata ducat. dum haec agerentur dissimulato ad tempus iniuriae sensu Elisabetha in Scotiam ad ordines, qui Perthi conuenerant, literas mittit, eodem fere tempore, quo Scororum regina ad eos scripsit. Angla trium condicionum vnam proponebat, vt Scota in pristinum locum et auctoritatem restitueretur; sin id impetrari non posset, vt communiter cum filio regij nominis honore in literis et actis publicis frueretur; si rursus neutrum horum obtineri queat, vt si quidem id ipsa sibi persuaderi permitteret, priuata domi viueret eis contenta honoribus, qui salua regia auctoritate concedi possent: quod additum ab illa


page 520, image: s520

iam reginae foederatae, sed sibi suspectae caussam sensim deserente; in idque facile assensum praebuere, qui regis partes tuebantur, ceteris obstinate negatis. dein Scotae literae in concilio recitatae sunt, quibus petebat, vt iudices darentur, qui de suis cum Botuelij comite nuptiis cognoscerent, quae si contra leges contractae comperirentur, a viri potestate libera pronunciaretur. verum insolenti responso a regis pueri sectariis elusae sunt, censentibus, vt illa ad Danorum regem scriberet, atque oraret, vt in Botuelium prioris mariti interfectorem iure animaduerteretur; sic enim fore, vt eo sublato inuitis omnibus, cui vellet nubere posset: sin abnueret, eam non ex animo sed simulate de diuortio agere videri, vt sicuti cum proximo etiam viro, si cui nuberet, in incerto matrimonio esset. decreto consilij ad Elisabetham perlato, etsi non moleste ferebat, condicionem illam acceptam, quae minus auctoritatis Scotae iam sibi suspectae tribueret, et literis late responsum factum, vt mora nuptiis, quae a coniuratis maturabantur, iniecta, tantundem sibi temporis, quo aduersus tantam vim omnia domi disponeret, concederetur, tamen cum huc vsque simulate cum Scota egisset, rursus affectata mora sibi minime decreto ordinum satisfactum dicit, nec hominem idoneum ad se missum, quicum de tali negotio transigi posset. itaque ex compacto cum Prorege, qui et rem in longum extrahi cupiebat, rursus in procerum concilio Sterlini idem negotium retractatum est, et variis ludificationibus elusae Mariae petitiones initio, mox et omnino et aperte reiectae; vel ea maxime ratione, quod cum omnis regni societas infida sit, verosimile non fieret, feminam florentis aeui passuram sibi infantem aequari, quae virum non tulisset; et si homini alicui potenti, quod tunc agebatur, nuberet, verendum esset, ne duplicatis inde reginae viribus et amicis regis praesentem largitionem futurae spei anteferentibus, tum marito in partem imperij accepto, qui non libenter pateretur liberos suos a priuigno in regni possessione anteiri, pueri vita et status in discrimen vocaretur. haec per Robertum Petcarnium partibus regiis valde addictum Anglae pronunciata sunt, eo tempore, quo coniuratorum insidiae omnino patuere, et reuictae sunt, dissipatis Northumbriae et Vestumbriae comitum copiis. nam capti ex iis plerique et Nortuicae a Catelino iuridico praefecto et Gilberto Gerardo fisci patrono ad mortem damnati et extremo supplicio affecti sunt; in iis praecipui Ioannes Trogmartonus, Georgius Redmanus, Ioannes Apleartus, Thomas Brookus, Christophorus Platerus, Briandus Hollandus, Eduardus Fiferus: ad perpetuos carceres damnati Robertus Floodus, Io. Hubertus, et Eduardus Smithus. Northumbriae comes cum in Scotiam fugisset, Iacobi Morauiae comitis iussu, vt Elisabethae, a cuius nutu res suas pendere intelligebat, gratificaretur, in custodiam traditus est. interea Norfolcius, qui in arce Londinensi attinebatur, vt suspicionem criminis purgaret, IX Kal. VItil. per amicos toto regno ac praecipue in aula publicari curat; dolere sibi ex animo, quod temere aureis sermonibus de Scotae matrimonio iniectis praebuerit, et iustam reginae ob id in se indignationem commouerit; poenitere se facti, ac poenam et iram suae herae deprecari, atque orare, vt se confessum ac supplicem in pristinum gratiae locum recipiat, vitam, opes, sanguinem ad eius arbitrium, pro vt debeat, profundere paratum, fide insuper obligata, neque de matrimonio illo, neque re alia ad rempub. pertinente posthac inconsulta hera sua aut iniussu eius cogitaturum. qua ingenua, vt videbatur, animi declaratione ac confessione Elisabetha permota, quae alioqui minime Norfolcio male vellet, ipsius et amicorum precibus condonauit, vt Turre emitteretur, et ad aedeis suas iuxta Carthusianorum coenobium diuertere liceret. missus et a Pontifice fuerat Robertus Rodolfus, qui specie negotiorum in Elisabethae aulam venit, vt fidem Anglorum sollicitaret, et amplissima ab ipso et Philippo polliceretur, quo praecipue administro Scotorum regina vtebatur. is igitur ex suspicione in carcerem coniectus, sed mox cum Norfolcio liberatus in Italiam concessit, commodumque accidit, vt tunc abesset, cum ex commentariis et arcanis literis Scotae anno insequenti manifesto insidiae et consilia contra reginam inita patuere. suspiciones ita paullum sopitae mox ex eo renouatae, quod cum sub id tempus Pius V frustra astu et per insidias Anglorum reginam adortus esset, tunc demum publico diplomate eam V Kal. Mart. Romae proscripsit tanquam sectariam sectariorum


page 521, image: s521

fautricem; et inprimis quod R. S. oratores hac de caussa ad ipsam missos in Angliam traijcere non permiserit, ac vicinorum principum pia monita et preces contempserit, ipsam et ipsius impietatibus adhaerentes a Christi corporis vnitate tanquam membra putrida praecidit, omni regni iure priuat, subditosque, qui ei iuramenti ratione obsequium debent, a sacramenti religione soluit. quo facto restabat, vt Elisabetha non prius citata aut ante monita saltem post condemnationem de sententia certior fieret, qua in re non parum periculi suberat. quod tamen ingenti siue audacia siue temeritate discussit Ioannes Feltonus, qui cum amico conscio mense VItili Pontificium diploma Londini ad valuas aedium episcopi sub vesperam affixit, ita vt ad octauam vsque insequentis diei horam publice prostiterit; cumque socius fugiturus Feltonum moneret, vt fuga periculo se subduceret, ille se quicquid ea caussa ferendum esset, minime recusare testatus, mox ex coniectura comprehenditur, et a XIIviris, quis diploma affixisset, interrogatus, Ego vero, inquit, vos omni vlteriore sollicitudine ac cura libero, meque fateor id fecisse. inde statim ad supplicium VI Eid. VItil. raptus, et monitus vt errorem agnosceret, et delicti veniam a regina peteret, se reginam non laesisse intrepido animo respondit. ob eam caussam et quod ex consciorum ac damnatorum confessionibus magis ac magis de coniuratione constaret, rursus importunis consiliariorum vocibus victa regina Norfolcium in Turrem custodiendum includi iussit; nondum tamen renudato aduersus Scotam hospitam animo, quam diligenter obseruare contenta appositis stipatoribus adhuc sub libera custodia tenebat. dum haec in Anglia gererentur, in Scotia, qui Mariae reginae partibus fauebant, nihil non agebant, vt eodem tempore turbas in regno excitarent; cumque Morauium conatibus suis maxime aduersum experirentur, de eo tollendo consilium inierunt. princeps consilij Gulielmus Metellanus habebatur, qui quod participasse regis caedi diceretur, a Thoma Crafordio accusatus, et post aliquot dierum cunctationem Sterlinum profectus, iussu Proregis captus et postea Edimburgum ductus et ab Alexandro Humio ac Galatino Kirkadio, qui arctam cum Morauio amicitiam hactenus coluerat, persuaso eo dimissus est; quod Proregi exitium postremo maturauit. Petcarnius enim cum reb. ex animi sententia confectis ex Anglia rediisset, et Proregem quaecumque ipse gesserat Elisabethae gratissima esse monuisset, quod nimirum limitem pacasset, quod Nortumbriae comitem e coniuratis vnum in Scotiam fugatum comprehendisset, et sub custodia haberet, et res regis pupilli feliciter administraret, omniaque ab Angla prolixe pollicitus esset, Protex iam ex eo securius rumores de coniuratione contra se inita perlatos negligere cepit, dilatisque comitiis ac misso sub custodiam ad lacum Leuinium Nortumbriae comite Sterlinum prid. Kal. Ianuar. profectus est. tandemque a contraria factione ex eius securitate occasionem captante oppressus est, vti deinceps suo loco videbimus. Nortumbrius vero a Scotis Elisabethae traditus, postea Eboraci securi percussus est.



page 522, image: s522

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER. XXXXV.

IN Belgio Albanus Britannicarum rerum euentum opperiens cum coniuratos spe auxiliorum diu ludificatus manifesto exitio obiecisset, domi pacatus se continebat, et inter tot seuera contra Protestanteis iudicia et acerbas tributorum exactiones, vt plebis beneuolentiam aliquo operae pretio demereretur, iustitiae cultoris nomen affectans Io. Grenelsum Speellam vulgo appellatum criminalium caussarum praecipuum ministrum ob concussiones summo supplicio Bruxellis affecit, et cum eo Conradum et Ioachimum complices et praecipuos ministros. monetae item Dordracensis praefectum, et qui ei adulterandae operam nauauerat, in carcerem coniici iussit, et ille quidem capite luit, huic complurium interuentu et ob aetatem iuuenilem ab Albano gratia certis. condicionibus facta; atque vt fraudibus ac falsitatibus obuiam in posterum iretur, proposico edicto Eid. Mart. ab eodem prohibitus est vsus monetarum argentearum cuiuscumque formae, nisi quae Philippi nomine cusae ac signatae essent, captata inde publicae vtilitatis laude, sed non modico priuatim ad ipsum redundante emolumento. proxima fuit de religione cura, prouisumque inprimis, vt prohibitae lectionis librorum vsus omnino interdiceretur. itaque Louaniensibus theologis id negotij datum, vt librorum censura dignorum loca notarent, eorumque diligentia et Benedicti Ariae Montani inprimis, qui tunc in Belgium ex Hispania Philippi mandatu venerat, vt Bibliorum regiorum editioni praeesset, index expurgatorius est concinnatus, ac sequenti anno regia auctoritate publicatus, addita clausula, ne quis eum augeret vel minueret, neue ex impressis manuscriptum exprimeret, citra Gubernatoris et consilij auctoritatem. celebratum dein Mechliniae ecclesiasticorum consilium mense Iunio in quo de concilij Tridentini decretis executioni demandandis actum est, editaeque eodem tempore ab Albano constitutiones ad criminalia iudicia pertinentes aequitatis in speciem plenae. secundum haec structo Antuerpiae ligneo theatro ante aedeis publicas Albanus regium diploma superiore anno XVI Kal. Xbr. Madriti datum palam recitari iussit XVII Kal. VItil. quo principis benignitate ex Pontificis consensu et Albani consilio vniuersis praeteritorum gratia condonabatur. ab ea tamen permulti excepti, compluresque clausulae adiunctae, quibus beneficium illud non mediocriter eneruabatur. cumque haut multo post Germanorum III OIO quae Valencianis erant, ob non persoluta stipendia seditione excitata Albericum Lodromum comitem sub custodia retinuissent,


page 523, image: s523

occasione captata ipsos Antuerpiam reuocat, et Lodronio libertati restituto cum vrbi propinquarent, eos ab Hispanis vndique cingi iubet, et sepositos praecipuos tumultûs auctores supplicio ante arcem affecit. id toto VIIbri actum, ac mense insequenti tanta tamque insolita aquarum diluuies toto Belgio exundauit, vt aggeribus locis plerisque deiectis in Frifia, Batauia, et Mattiacorum insulis, et Antuerpiae praecipue incredibile damnum acceptum sit. quod prodigiorum loco habitum est, cuiusmodi multa toto orbe passim eodem anno visa sunt. nam VI Eid. Ianuar. in principatu Tirolensi prope Oeni salinas multi pagi aliena maxime anni tempestate flammis de caelo tractis conflagrarunt. in Norico iuxta Donauerdam circiter quintam horam vespertinam ad quadrantem horae IIII Non. VItil. sanguine. pluisse narratum est, qui in folia et hominum vestimenta guttulis impressis in varia loca transmissus est. nec multo post XV Kal. Xbr. Venetiis et toto illo tractu ingens terrae motus exortus est, qui tamen vrbi nullam cladem importauit; sed eodem Ferraria adeo quassata fuit, vt aedes multae corruerent, aliae plerisque locis. apertae ac nutantes vix tibicinibus et trabibus fulcitae sunt; princeps vero cum suo comitatu et permulti e nobilitate paullum ab aedificiis sub tentoriis concedere coacti, iamque plebs vrbem omnino deserere parabat, compluribus iam dilapsis, cum Alfonsus seuero sed pro tempore necessario edicto bonorum amissionis poena proposita, mox etiam grauiore, fugam eorum stitit. similes terrae tremores Mutinae, Regij, Corregij, Florentiae etiam et Finalij in Liguribus fuere. tuncque Brabanti persoluta ingenti summa odiosam decimae et vicesimae exactionem redemerunt. extremo demum anno res ridicula incidit, quae digno exitu terminata est. nam cum putidus quidam declamamator Louanij in Albani tanquam de Gallis, Italis, Germanis, Mauris, ac Belgis triumphantis laudes ad nauseam effusa oratione difflueret, sinistra audientium saepius repetita acclamatione exceptus et interturbatus fuit, non sine manifesta Albani contumelia. ob id academiae moderatores iram eius veriti e suo numero Elbertum Leoninum et Ioannem Vamesium delegant, qui cum composita oratione factum prolixe excusare aggressi essent, strepitu eorum, qui circa Albanum erant, vicissim interturbati sunt; et caussam cur hoc fieret admirantibus ac quaerentibus festiue responsum fuit, aduersam acclamationem contrario opplausu vindicari debuisse. In Germania initio anni et VI Eid. Ianuar. Ioachimus Fridericus Brandeburgicus Ioannis Georgij F. Ioachimi II VII viri N. archiepiscopatûs Magdeburgici administrator, quem iam Albertus cardinalis et post eum Sigismundus ex eadem familia tenuerant, nouo et insolenti more ex sodalium illius collegij consensu eadem administratione seruata nuptiis Custrini celebratis vxorem duxit Catharinam Ioannis patrui F., ex qua numerosam sobolem sustulit, opportuno ad illustrissimam gentem, quae fere ad solitudinem redacta erat, propagandam subsidio. quod indigne admodum tulit Pius V, et nihil non mouit, vt ei archiepiscopatum abrogaret, sollicitato frustra Maximiliano, qui cum videret, id facilius Romae decerni, quam tuto in Germania executioni demandari, re in longum extracta, vota et intempestiuas Pontificis preces prudenter elusit. Caesar tunc Pragase erat, quo cum Imperij principes ad natalem eius celebrandum cum conuenissent, comitia ad Vtilem proximum Spirae Nemetum indicit. interea Seruestae, quae Cheruscorum olim sedes fuisse dicitur, VI Eid. Mart. formula concordiae a Iacobo Andrea perscribitur, qua controuersiae de V articulis inter Misenenseis et Thuringicos theologos post Aldenburgicum colloquium per contentiones solutum exacerbatae aliquo modo compositae sunt, Iulio Brunsuico duce et Vilelmo Hessorum principe operam dantibus, vt conciliationis via iniretur, et a verborum acerbitate tam in concionibus quam in librorum editione ab vtraque parte abstineretur. cum Iulius Pragam initio anni venisset cum Iacobo Andrea, et consilij sui rationem Caesari exposuisset, prudentissimus princeps, qui sciret quantum ad Imperij tranquillitatem et belli, quod contra Turcam parabatur, gerendi rationes expediendas interesset, vt inter Protestanteis principes concordia sarciretur, eorum propositum non solum laudauit, sed vt in eo pergerent, hortatus est. itaque Iacobus Andreas longis per Germaniam itineribus hoc perfecit, vt complurium theologorum subscriptionibus corrogatis libri tunc Seruestae publicati


page 524, image: s524

auctoritatem confirmaret; qui postea a Tilemano Hessusio propalam in concionibus et a Matthia Flaccio Illyrico, qui Melanchthonem pacis studiosum tota vita exagitauerat, scriptis oppugnatus est: quod et in caussa fuit, vt Vitembergenses theologi sententiam mutarent, et consensum reuocarent, sicuti ex scriptis ab vtraque parte euulgatis abunde videre licet. exorta et inter Protestanteis in Lithuania et Samogitia contentio, quae cum alij Germanicam, alij Helueticam confessionem sequentes aliter atque aliter de mediatore Christo et coena dominica sentirent ac loquerentur, synodo Sandomiriae coacta XVIII Kal. Maias dirempta est, theologis in id, quod primum caput respiciebat, consentientibus, vt meritis Christi vis et efficacia a Christo Deo et homine, a Patre non homine, a Spintu S. non homine procedat. de altero capite sic decreuerunt coenam Dominicam duabus rebus iuxta B. Irenaei sententiam constare, terrena ac caelesti, neque elementa signaue illa nuda esse et vacua, sed simul re ipsa credentibus exhibere ac repraesentare fide, quod significent. cui decreto postea Posnauienses subscriplere haut multo post, Non. Iun. Ioannis Casimiri Baioariae ducis Friderici Palatini VII viri F. et Elisabethae Augusti Saxonis VII viri filiae nuptiae magna principum, qui inuitati venerant, frequentia Heidelbergae celebratae sunt. vbi inter festiuitates ac ludos illorum animos subiit adflicti statûs Gallici memoria, indeque occasione sumpta ad regem dant literas, quibus post delata more solito humanissime officia ex literis reginae ad Hessum scriptis intellexisse magno cum gaudio testantur, ad pacem res in regno inclinare, ad quam regem prolixe hortantur, et sua et ipsius regis, cui ob coniunctionem regni cum Imperio ex animo bene velint, caussa. nam per ista bella Gallicana sacrum Imperium tam propter diribitoria et transitus, quam alias caussas grauissimis damnis affici. ad haec dissidentiae caussam ob religionem plerisque Imperij principibus praeberi. ad amicitiam autem sacri Imperij rctincndam, in qua incrementum et felicitas regni Gallici consistat, necessarium esse, vt huiusmodi bellis finis imponatur, iisque sublatis Imperium oneribus et aliis offensionum caussis liberetur. ceterum id aliter fieri non posse, quam permissa renouatae religionis per totum regnum libertate, et aequabili inter subditos suos sine religionis discrimine iure constituto. his literis subscripsere praeter Palatinum et Saxonem VII viros, Georgius Fridericus Brandeburgicus, Ludouicus Virtembergicus, Vilelmus, Philippus, et Georgius Hcssi, Adolfus dux Holsatiae, et Carolus marchio Badensis. tandem Eidib. eiusdem mensis Caesar magno comitatu cum Augusta coniuge, filiis duabus, Anna Philippo Hispaniarum, Elisabetha Carolo Galliarum regibus desponsatis Spiram ad comitia venit. quibus initium fecit III Eid. Vtil. Marquardo vrbis episcopo praeeunte. tum de coercenda libertate Germanorum militum in ad dicenda principibus exteris opera actum; de disciplina militari ad veterem grauitatem reuocanda; de pace publica constituenda, et maturandis per circulos ad eius executionem cum opus erit, auxiliis; de Pannoniae arcibus aduersus impetus Turcicos muniendis; de Gotthani belli sumptibus, de quibus iam in Francofurtensi conuentu tractatum fuerat, sed irrito successu, Augusto VII viro refundendis; de iure aequabili in Imperiali camera administrando resectis litium flexuosis ambagibus ac tricis; de recuperandis prouinciis ab Inperio auulsis, qua de re in Augustanis comitiis prius iniecta mentio fuerat, de Imperij matricula supplenda et in ordinem redigenda; de moneta et rei numariae fraudibus corrigendis; de opificum collegiis, pannis laneis, officinis typographicis, ac postremo de sessionibus inter quosdam Imperij ordines controuersis. in his quoque comitiis Hamburgensis ciuitatis caussa cum Holsatiae ducibus per legatos acri contentione agitata fuit. eius haec origo fuit, quod cum Caesarei fisci patronus anno huius seculi XLIIII Hamburgenseis ad collacionem pecuniae, et onera Imperij ferenda adigere vellet, illi Christiano rege Daniae et Holsatiae ducibus appellatis consilium eorum ac defensionem in iure petierant; Holsati vero amplissima ad Carolum V legatione tunc decreta et postea ad Ferdinandum missa Ratisponae intercesserant, et tenuerant, vt ante omnia a Camera cogno cretur, Hamburgum ciuitas et Sleuicensis dioecesis ad Imperium pertineret, an Holsatiae ducibus sine medio subiecta esset; ac si quidem Holsatiae membrum


page 525, image: s525

esset, ab Imperij oneribus immunis declararetur, sin inter Imperij ordines censeretur, ad collationem cogeretur. ita caussa Hamburgensium ad praesens oneribus Imperij leuatorum ad Cameram tunc quadriennio post remissa est: quod cum Holsatis ducibus deberent, minus dignam gratiam eis postea rependerunt. quapropter de ipsorum contumacia multum ac grauiter conquesti per legatos Holsati petebant, vt iuxta Caroli et Ferdinandi Caesarum rescripta, controuersia haec Camerae uidicio dirimenda committeretur. heic Hamburgensium legati negate, vllo se vnquam tempore Holsatici iuris fuisso, et si qui Holsatiae principes suo nomine appellassent, id sine mandato fecisse. contra Holsati testimonia haec adferebant, cum Carolo IIII Caesare anno Christi OIO CCC LXXV Hamburgenseis Rolandi statuam in libertatis signum in foro erexissent, et exemplo Lubecensium a fide Holsatis debita defecissent, Carolum Caesarem re ad eum remissa Tangermundae ad Albini secundum Holsatiae principes pronunciasse, et Hamburgenseis ad obsequium Holsatis praestandum deiecta Rolandi statua condemnasse. secundum haec ciueis Christiano I et eius fratribus, Christiano III, qui et priuilegia ipsorum confirmauit, fidem obstrinxisse, et folium vrticae, quod principum Holsatiae insigne est, ab eo tempore passim vrbis insignibus in curia, portis, sigillo publico, ac moneta sculpsisse: a Caesaribus ad Cameram citatos, hoc praetextu, quod Holsatis subiecti essent, forum declinasse, inter ordines Holsatiae olim ad conuentus comparuisse, in quem vsum et aedeis proprias Segenbergae habuerunt. cum vero ab Henrici Brunsuici exercitu ante XVI annos infestarentur, auxilium ab Holsatis petiisse, quorum interuentu res Bergeredorpti composita sit: denique nuper, cum ad onera Imperij a Caesarci fisci patrono cogerentur, ad Holsatos prouocasse. quibus rationibus vtrinque re disceptata nihil tamen certi pronunciatum, sed amplior de ea dilceptatio ad Senatum romissa est; dum de capitibus propositis ordines deliberarent, Caesar Annam Philippo destinatam post amplexus datos et extremum vale dictum Ioanni ab Hoia Monasteriensi episcopo et ordinis Borussiae praefecto in Belgium deducendam tradit; qui ineunte VItili Rheno secundo cum Nouiomagum appulissent, eam sollemni ritu in Albani, qui eo ex compacto venerat, confecto ea de re publico instrumento manus tradiderunt. ille vero reginam duobus fratribus iunioribus Alberto et Venceslao eam comitantibus Antuerpiam deduxit, vbi summa ac regali magnificentia excepta est. inde Vlissingam profecta mox ibi classem conscendit, cui cum summo Imperio praeerat Maximilianus Bossuuij comes maris praefectus, cum eo erant Ferdinandus Toletanus Albani filius, R. Toletanus, et Christophorus Mondragonius, qui Cum sua legione ob id Deuentriae euocatus venerat. Albanus iam ante veniam e Belgio discedendi, et sibi successorem dari a Philippo petierat, nec impetrauerat, tunc vero comeatum maxime vrgebat, vt reginam vxorem ad maritum deduceret, sed nec id pro tempore obtinere potuit. illa ergo secundo vento vsa sub exitum VIIbris fanum Andreae incolumis appulit, et inde Burgis et Pinciae, quo ei obuiam prodierunt Rodolsus et Ernestus fratres, regali cultu excepta Segouiani postremo ad Philippum venit, vbi summa laetitia ac pompa nuptiae celebratae sunt; mirantibus tamen, imo indignantibus plerisque Philippum nulla necessitate vrgente, nullo manifesto pacis bono, aut spe inde propagandi Imperij inductum sororis filiae matrimonium expetiuisse, ex quo nullum emolumentum, multum inuidiae in caput ipsius redundaret, pessimo exemplo in principe Orbis Christiani familia inchoato, et inde ad nobilitatem, et a nobilitate ad plebem vsque se extendente. vbi regina in Hispaniam venit, Ioannes Cerda Medinae dux Albani successor a Philippo decretus fuit, qui dum in apparanda classe commoratur, postremo tempestate foeda prohibitus nouis motibus in Belgio ex eo subortis caussam praebuit. secundum haec Caesar Elisabethae alterius filiae sponsalia cum Carolo rege X Kal. IX celebrat, Ferdinando Caesaris fratre ad id a rege cum mandato amplissimo et Carolo altero item fratre auspice constituto, qui regem repraesentaret. peracto a Daniele Brendelo Moguntino praesule VIIviro ceremoniae, et prid. Non. IXbr. in Galliam mox missa deducentibus eam Iacobo Treuirensi praesule VIIviro Imperij per Gallias Cancellario, et Ioanne Argentinensi episcopo Carolo Badensi marchione,


page 526, image: s526

Philippo Arascotij duce, Hohenloesi et Zollerensi comitibus, Margarita Marciana Arenbergica Ioannis Lignaei Barbansoni Arenbergici comitis in pugna contra Nassouium in Frisia commissa occisi vidua, quae reginae gynaeceo praeposita erat. atque ita Maximilianus duas filias duobus potentissimis Christiani orbis regibus vno eodemque mense elocauit, quod inter rara felicitatis exempla commemorari potest. tandem III Eid. Xbr., postquam ab Imperij ordinibus capita a Caesare proposita diu ac matura deliberatione discussa sunt, comitiis finis impositus est, in quibus quod ad Pannoniae arces muniendas et praesidia iis cum idoneo stipendio imponendo, Caesaris desiderio satisfactum est. iis, quae ad externae militiae prohibitionem et armamentorum constructionem pertinebant, prorsus denegatis. decretum insuper vt a Ioanne Friderico Saxone captiuo sumptus in bellum Gothanum facti Augusto VIIviro rofunderentur, et quatuor praefecturae cautionis ergo illi a Io. Vilelmo oppigneratae traderentur, quo ad illi plene de impensis satisfieret. filiis deinde Io. Friderici captiui in Caesaris gratiam acceptis, ditionis paternae portio restituitur, et tutores dantur. iudiciorum item Spirensis camerae forma emendata. vrbes Imperio ademptas recuperandi rationes inspeciem initae complures, quarum optio Caesari relicta est, recipienti se, quae officij sui sunt, diligenter curaturum. praeterea de matricula supplenda et corrigenda, de moneta factae constitutiones repetuntur ac confirmantur. in comitiis auditi Rostochiensium legati de Megalopolensium principum iniuriis querentes, et post eos Belgae ob religionem exules, qui porrocto libello patriae restitui petebant, et lamentabili calamitatum suarum iam praeteritarum commemoratione futuras denunciabant. externorum quoque principum legati admissi, et inter hos Sigismundi Augusti Poloniae regis, qui de ordinis Teutonici magistro querimonia instituta proscriptionem Alberti Borussiae ducis aboleri postulauerunt. admissus et Hangestus Argenlius vir prudentiae et virtutis spectatae a Ioanna Nauarra, P. P. et G. Colinio missus, qui foederatorum nomine pro suppetiis benigne et in tempore summissis gratias ageret, et literis in ipsorum fauorem ad regem, cum Heidelbergae essent, nuper ad regem scriptis, peteretque vt legatio a principibus Imperij confessionis Augustanae sociis rursus ad regem decerneretur, quo pacis condiciones sartae intactaeque in posterum seruarentur; qui ab illis benigne auditus est, spe facta, vt propediem splendida legatio in Galliam mitteretur, quae regi et ob compositos regni motus intestinos, et contractum nuper cum Caesaris filia matrimonium gratularentur, et ad pacem seruandam hortarentur. Dum haec passim in Imperio agerentur, vt et longinquiora attingamus, Reualiae arx in Liuonia initio anni ex ea occasione amissa est. Nicolaus Kurselius equitum praefectus cum aliis ex nobilitate a Magno Holsato, quem ad Moscum transiisse diximus, corruptus sedirionem in vrbe mouet, et cum plurium mensium stipendia sibi a Sueciae rege deberi praetexeret, arcem se tantisper et regiones circumpositas seruare velle declarauit, donec militi plene satisfactum esset, eoque Gabrielem Morbuum arcis gubernatorem adegit, vt cum pecuniam praesentem non haberet, assentiretur, vt arx ad Pentecosten vsque penes eum remaneret, dum interea stipendium a rege debitum exsolueretur. id ex compacto cum Magno agebatur, qui cum lentius in eo negotio versatur, Suecis spatium dedit, arcis eadem arte, qua praesidiarij oppressi fuerant, recuperandae. nam nocte, quae Parasceues diem praecessit, duorum ex praesidiariis nouis, qui itidem a Suecis corrupti fuerant, opera per cloacam foras proiectam scalis cannabeis admotis admissi regij circiter CCC, qui obuiis paucis trucidatis ceteros inermeis et imparatos oppresserunt. Liuoni nobiles in custodiam dati, exteri vadibus acceptis dimissisunt, ex quibus plerique fidei datae obliti ad Moscum transfugerunt. de Nicolao Kurselio defectionis auctore, Framboldo Dukero, Henrico Hakio et aliis supplicium sumptum. quidam in Sueciam missi interuentu ac deprecatione Caroli Sudermaniae ducis ac regis fratris seruati sunt. eo casu Magnus cum spe res astu in Liuonia conficiendi excidisset, quod proximum erat, ad vim apertam se parat, et iis viribus, quibus Kurselio opem laturus venerat, in limite relictis Torpato mouet, et Moscam retro proficiscitur, vbi impetrata Germanis captiuis a principe libertate, ab eo quoque obtinuit, vt Liuoniae rex renunciaretur, acceptoque XXV OIO


page 527, image: s527

Russorum exercitu mense VItili in Liuoniam descendit, et prope Reualiam castra metatur, missis ad oppidanos literis, quibus se venisse aiebat, vt Liuonos iuris Germanici populos seruili Polonorum iugo eximeret, et discerptas miserabiliter prouincias sub vnius Germani principis imperio colligeret. nam Russorum Imperatorem, cuius viribus subnixus venerit, sibi diplomate sollemni crucis osculo confirmato et heredibus suis, aut iis non existentibus, coronae Danicae, aut vnius ex Holsatiae ducibus Liuoniam rogio titulo possidendam concessisse, nec quidquam sibi iuris iri ea prouincia praeter patroni et defensoris nomen reseruasse, inquod vitam ac fortunas omneis impendere paratus sit. proinde ablegaris Suecis sponte se ipsi tanquam principi Germano subiiciant, spe amplissima priuilegiorum et immunitatum, aut si recusent, certo ineuitabilis exirij metu. his accedebant Liuonum nobilium assidui hortatus et obtestationes, et in iis Ioannis Dubij, Elardi Crusij, et aliorum, qui Russo militabant; quibus seu minis siue promissionibus is qui Sueciae regis nomine rebus praeerat, et Senatus Reualiensis nihil territi aut infracti, cum se ad extrema quaeque paratos ostenderent, Magnus vrbem corona cingit, et iuxta obstinata et incommoda ob diuturnitatem obsidione totum trimestre fatigauit, donec pace iam inter principes vicinos facta Russi anno sequenti tandem incensis castris domum re infecta abierunt. de pace iam ante mense Iulio Sterlini agi ceptum erat, negotioque Caesaris nomine Ioannes Fridericus Pomeraniae dux, Ioachimus SliKius comes, Christophorus Carolouitius, et Christophorus Minquitius praefuerunt. aderant et Daniae regis, et Ioannis Sueci legati, regis vero Poloni nomine Martinus Cromerus nobilis historiae patriae scriptor, et Demetrius Solicouius. legatos et suos miserat Senatus Lubecensis Dano foederatus, Carolus Sansaeus regis, et Hubertus Languetus Augusti VIIviri nomine actioni interfuerunt. cum mandata Suecorum legatorum minime idonea viderentur, pleniora ex Suecia petita, quibus post bimestre allatis nouae rursus exortae difficultates. nam Dani Roschildensem conuentionem vrgebant, quae quia minime acceptata fuerat, tandem pro irrita habita est. cum variis affectibus hinc inde animi raperentur, et Poloni iam Liuoniae inhiarent, contra Caesariani aegre ferrent, eam prouinciam ab Imperio tanquam membrum a corpore auelli, et Mosci beneficio Magnum regios titulos in illam sibi arrogare. tandem postacreis ab omni parte contentiones nouennali bello, vtrique regi et Lubecensibus ac toti maritimae orae damnosissimo, quod Erici temeritate ceptum, dein vtcunque poenitentia ducto eo sopitum, mox eodem Erico in ordinem coacto Ioannis pertinacia renouatum suit, his condicionibus Maximiliani interuentu finis Eid. Xbrib. imposita est, vt Suecus locis, quae in Reualia possidet, Caesari cedat, ex quibus dioecesim Reualiensem et Osiliensem, Padisium coenobium, Sonneburgam, et Hapselam Caesar Daniae regis patrocinio committet. vrbs vero Reualia et Vittensteinum tantisper penes Suecum maneant, donec Caesar cum eo Imperij nomine de impensis in Reualiae defensionem factis transegerit. rex Daniae Russum et Magnum fratrem tandiu ab eius obsidione auocet, dum de legatione a Caesare et VIIviris Imperij, Daniae, Poloniae et Sueciae regum nomine ad Russum decernenda conuencrint, vt vel, pacem cum eo habeant, velacri bello coniunctis viribus eius conatus reprimant. limites vtriusque regni incoucussi manento, pro vt tempore Christiani et Gustaui regum fuere. bona subditis vtrinque tempore belli in alterius regno adempta et in alios translata veris et antiquis dominis restituantur. capti in bello sine pretio dimittantur. Danus Sueco Elseburgam cum sua ditione et bellicis munitionibus, quae in ea expugnationis tempore VII Eid. Iun. repertae sunt, bona fide reddat. omni item iuri et actioni in regnum Sueciae renunciet. Suecus vicissim omni iure suo in Noruegia, Gotolandia, Hallandia, Scania, Blekingia, et Daniae ac Noruegiae insignibus in perpetuum cedat. Iemptericam ditionem et Herdalam regni Noruegiae partes cum iurisdictione omni ecclesiastica reddat. trium coronarum insignia, quae vterque rex pro suis vindicet, vtrique vsurpare fas sit, dum lis Caesaris, Augusti VIIviri, Iulij Brunsuici, Brandeburgici VIviri, et Georgij Ioannis Palatini, in quos partes compromittere tenebuntur, arbitrio decidatur. Suecus item Dano VIII naueis XIII Kal. Maias ereptas cum omni instrumento bellico restituat, Danus II naueis prope


page 528, image: s528

Elseburgam captas et totidem in Pomerania sequestratas retineat, et insupera Sueco pro belli sumptibus CC OIO talerorum accipiat, pensionibus certis exsoluenda. nauigationis Naruicae libertas, provt vtriusque regni subditis hactenus fuerit, deinceps integra maneat, cui tamen quod ad Imperij subditos certus modus a Caesare praescribatur. libelli famosi in vtroque regno editi mandatis seueris aboleantur. huic paci Carolus Sueci frater subscribat, in qua comprehensi a Dano intelligantur Caesar, Galliae, Hispaniae, Angliae, Poloniae, Scotiae reges, Saxo, et Brandeburgicus VIIviri, Iulius Brunsuicus, Vilelmus Luneburgicus, omnes Pomeraniae duces, Vlricus Megalopolensis Holsatiae duces, Gotardus Curlandiae dux, respub. Lubecensis. a Sueco, Caesar, Poloniae rex, Brandeburgicus VIIvir, Pomeraniae duces, Christophorus marchio Badensis, Ezardus Frisiae comes. inter Suecum et Lubecam ciuitatem ita conuentu est, vt priuilegia Lubecensium in Sueciae regno iuxta formulam a delegatis subscriptam per regem et regni senatum confirmentur, iisque Lubecenses libere in posterum vtantur. pro aere alieno Gustaui, Erici, Ioannis, pro nauibus ac mercibus hoc bello interceptis rex LXX OIO Ioachimicorum intra septennium dependat. Lubecenses vicissim omnia chirographa, nomina, obligationum instrumenta tanquam dissoluta et extincta Sueco reddant. vtrimque nomina sua priuatis exigere fas sit. Naruica nauigatio Lubecensibus libera sit, ita vt formulae a Caesare praescriptae obedire teneantur, cautione item data de Russis comeatu et armis contra Imperium et Liuonos non iuuandis. huius transactionis institutum a Sueco, regni Senatu, et Carolo fratre subscriptum proximo XVI Februarij die ad Olai vadum Lubecensibus tradatur. Apud nos capto Marano et Santonicis insulis in potestatem redactis regij in summas angustias Rupellam coniecerant omni a parte qua terra aditur fere cinctam. diuersa parte Polinius Garda, cui ante quadriennium Renato Lotaringo Ellebouij marchione mortuo, adempta olim triremium praefectura restituta fuerat, Massilia aduectis VIII triremibus Burdigalam appulerat, ibique duabus ex iis relictis, tertia amissa, quam captiui vinculis ruptis et occiso milite secum in altum abduxerant, cum V reliquis promontorium Blauiense venit, haut longe a Rupella, Retam insulam occupaturus, quae ex aduerso vrbis iacet, eaque capta mari et terra vrbs arctissime obsidebatur. Riparius, qui Maranum tenebat, et Noalium munimento firmauerat, cum Rupellanorum insidias ad locum intercipiendum structas elusisset, ipse capto forte centurione et cum prodendae vrbis spem fecisset, sine pretio dimisso ac multis promissis onerato, si res ex voto succederet, vicissim ad intercipiendam astu vrbem animum adiecit. centurio munimentum, quod Euangelij vulgo vocatur, et interiecta fossa interiore per sublicium pontem vrbi coniungitur, specula occisa occupaturus erat, et signo dato, quod erat pallium in fossam exteriorem demissum, regios per scalas in propugnaculum enitenteis admissurus, et inde per pontem in vrbem introductos per vicos ad loca opportuna distributurus, per quos stationariis ex improuiso facile oppressis et plateis insessis breui oppido potituri essent. sed cum Riparius in itinere esset, vt rem exequeretur, ab aliis monitus per centurionem ipsum Rupellanis de occulto consilio inoluisse, et omnia in vrbe ad eius perniciem, si vlterius pergeret, parata, re infecta domum reuersus est. nec cessabant Protestantes, qui mari rem gerebant, et Io. Sora praefecti maris legatus duas onerarias Venetas, quas ex Britannia soluenteis per aliquot e suis specie amicitiae insecutus fuerat postremo partim metu, partim honestarum condicionum aequitate proposita in potestatem redegit: maior harum IO CCC doliorum capax erat, cuius apparatus bellicus, qui XLV aeneis tormentis constabat; cedere Sorae debebat, mercibus saluis. verum et naueis et merces omnes, quae C aureorum OIO aestimatae sunt, tanquam iure belli captae et Nauarra haut multum repugnante caussae addictae sunt, haut dubia iniuria. color tamen ab iniquis iudicibus quaesitus, quod Veneti Protestantibus infesti, et pecunia ipsorum hosteis iuuare dicerentur. Dum haec agerentur, Franciscus Lanouius ad recipienda loca Rupellae circumposita animum adiecit, et cum Broagium paullo ante amissum, quod a Ripario iuniore tenebatur petiturus Tonaeum ad Carentonum venisset, obuiam Polinij classem forte habuit, qui cum praetoria, I Scipionis Flisci, II Alberti Gondij Radesiani ac bireme praemissa


page 529, image: s529

Belliloci trireme, in spem Tonnaei situ opportuni loci occupandi amnem ingressus fuerat: Lanouius summa solertia aduentum celauerat, vt ex improuiso in appellenteis classiarios impetum maiorem faceret; suo tamen pugnae ardore incensos continere non potuit, qui citius imperio in triremem scloppetorum effusa grandine, et legaco Belliloci ac ductoribus aliquot occisis, cum se triremis tam angusto alueo circumagere non posset, et captiui remiges, quibus spes libertatis facta fuerat, segnius rem gererent, triremem ac ceteros peditum ductores cepere; inde vis ex superiore ripa in ceteras facta, sed praemature, cum nondum Polinius militem in terram exposuisset; quam occasionem si Lanouiani imperio obsecuti cautius exspectassent, facile vniuersam classem, quippe gnari locorum et numero potiores, in potestatem redegissent. Polinius vero post aliquod certamen sensim remigij ope cedendo in altum se subduxit. Lanouius, qui Broagij petendi occasionem sibi hoc casu ereptam videbat, ne nihil ageret, a Scipione Vergano, qui muniendae Rupellae egregiam ac fidam operam nauauerat, persuasus, de Noallio capiendo cogitare cepit, datoque negotio Puuialio, qui Surgeriam tenebat, vt cum legione sua Scipioni expeditionis duci praesto esset. is igitur, cum copiae conuenissent, summo mane stationem adortus, et per tabulam cum Puuialio ingressus, praesidiarios inopinato impetu adeo perculit, vt ex iis XV occisis, reliqui in arcem trepidi confugerint, vbi mox obsessi superueniente Lanouio cum omnem auxilij spem praecisam viderent, vitam saluam pacti deditionem faciunt, et Maranum inde se recipiuut. id exeunte Februario actum; quo eodem tempore Riparius senior Marani, cui praeerat, ex morbo decessit, militari virgloria clarus et multis egregie factis de rege optime meritus. in eius locum Capero, qui tunc in Santonib. cum legione sua erat, ab Arturo Cossaeo E. T. suffectus est. is cum in itinere esset, a Rupinardo male acceptus amissis impedimentis cum IIII signis admodum infirmus tandem Maranum peruenit; cumque illi cum Riparianis militibus non bene conueniret, statim iis dilabentibus solus cum suis mansit, Ioanne Epirota ad Bastiliae defensionem cum Italorum signo excubante. quo cognitoLanouius successum vrget; praemissoque Puuiasio cum ala equitum et legione sua, qui ad Bastiliam vim faceret, ipse cum Parthenaeo, Subisio, Paieto, aliis ex Pictonica nobilitate locorum gnaris tota nocte itinere facto Charoniam arcem praeteruehitur, et per vorticosa loca peditibus plerumque vix vmbilico tenus aqua extantibus incedens tandem albescente die in Marani conspectum venit, tanta praesidiariorum et Caperonis inprimis ab omni re imparati consternatione, vt statim non prius conserta manu in arcem se receperit, quam statim Lanouius corona cinxit, eoque Caperonem adegit, vt vitam saluam pactus statim deditionem facerer. eodem tempore, dum Puuialius fronte Bastiliam adoritur, Pondeuius Subuij legatus a tergo ad cundem locum vim facit; moxque Garda post receptum Maranum a Lanouio missus vbi se cum suis ostendit, et Maranensem arcem deditam obsessis confirmauit, ijsdem, quibus Capero dimissus fuerat, se condicionibus dedidere, et Fontenaium concessere. Garda praeda valde opima potitus est, multis ex suis amissis; dein Charonia arx desericur per Beraldinum canalem dilapsis noctu praesidiariis. Puuialius Marano cum ala equitum et legione sua impositus fuit. eodem victoriae veluti rapido impetu a Lanouio recepta vicina munimenta, quibus antea veluti e longinquo Rupella obsidebatur, Grauia a Guimerio capta, et quod ad excursiones opportuna videbatur, praesidio insessa. vadum item Veluriense, Langonium, Lucionium, Marolium caesis Lilij et Bonnaldi ductorum cohortibus. cum Puuialius Fontenaium petere statuisset, cognito V signa ex legione Ludouici Berengarij Gastij duce Masumone a Freselerio Ludensis comitis legato Niortio summissa ad Olonenseis arenas deflexit; id municipio nomen est arenoso solo toto illo tractu opulentissimo, de cetero nullis muris aut fossa vallato, quod stationem nauibus oportunam habet, sinu se maris amfranctuoso flexu curuante et municipium ab omni fere parte ambiente. Iocum tenebat Carolus Roaldus Landereus vir et natalium splendore, et militaris rei peritia clarus, qui aliquando Protestantium partes secutus fuerat. et postea eos variis cladibus afflixerat, hostis_ et ob propinquitatem molestus et ob praeteritorum memoriam summe inuisus. is IV naueis in illa statione egregie


page 530, image: s530

instructas habebat, et inde crebris incursationibus mare infestum Rupellanis faciebat. ad eum omni ratione expugnandum cum totas vireis conuertisset Lanouius, euocato etiam Sora, qui cum exigua classe sua locum obsidione maritima inuaderet, initio frustra fuit, exorta tam foeda tempestate, vt Sora expositum militem in naueis recipere et omissis arenis retro se aperto mari committere coactus sit. ita primus Potestantium conatus fortunae beneficio elusus est; alterum non item vitare potuit Landereus, quamuis medio tempore vallum ab omni parte praealtum et machinis vbique firmatum duxisset, equitatu per terram, peditatu, cui Paietus praecrat, a maritima parte vim faciente. quod incidit in Eid. Mart. qua die Protestantes vallum ante portum, qua maximus fluctus excurrit, positum, nequelongius promotum aggressi sunt, quod recedente mari facile ad ictus oppugnantium patebat. certatum tamen acriter, hinc spe praedae ante oculos obuesante, et de qua vero maior inter milites fama sparsa fuerat, animos accendente, hinc Olonensibus pro vita et fortunis pugnantibus, quos Landercus bello exercitatus dux et praesentia et exemplo suo ad proelium animabat. tandem a duabus partibus eodem tempore impetu facto, ille numero et viribus impar cedentibus suis equum pernicem inscendit seque in fugam conjecit; sed per auia incedens et in paludosas voragines saepius praecipitans, tandem cum se fesso ac deficiente equo extricare non posset, in hostium insequentium manus deuenit vita vix salua, quam plerique quos sibi inimicos per hoc bellum fecerat. ei eripere conati sunt. inde Rupellam abductus etiam periculum mortis ignominiosae adiuit, plerisque eum ad supplicium deposcentibus. Arenae captae ac direptae, Cambrensibus etiam ex aduerso sinûs qui portum Olonensium efficit, non iam occulta inuidia et aemulatione, sed aperto odio ad eorum perniciem ruentibus, quippe tam addicti erant Protestantium doctrinae, quam Olonenses maiorum religionis retinentes. cladem Arenis amissis acceptam Polinius paullo post egregio facinore non tam vltus est, quam obscurauit, in conspectu Protestantium praedae intentorum capta maiore illa naui et Broagium retro abducta, quam infami latrocinandi licentia Venetis ereptam supra diximus, quamque Rupellani ad conuasandas municipij direpti relliquias summiserant. quod cum moleste admodum tulisset Nauarra praealti animi femina, reperti sunt nautae quidamNormani prompta audacia, qui vt molestiam illam ex generosae feminae animo demerent, specie amicitiae Broagij portum ingressi igneis artificiose paratos cum pice, et alia eiuscemodi materia, in nauem coniecerunt, vnde factum subito incendium vento flammas accendente tanta vi grassatum est, vt breui ingens illa lignea domus in praesidiariorum ac classiariorum conspectu nullavi aut ope humana contra ignis violentiam satis valida conflagrarit. incendiarij vero, dum circa nauem iam ardentem discurritur, cum tribus, quibus venerant, nauigiis Rupellam incolumes reuersi sunt, magnum se operae pretium fecisse existimantes, quod, si nauem de hoste non recepissent, tamen ei de capta illa vlterius gloriandi materiam eripuissent. nec multo post ad Bosium promontorium Anglicana nauis, quae ad excursiones prohibendas excubabat, vt comeatus, a quo iam Rupella laborare ceperat, tutius in vrbem importaretur, a tribus Polinij triremibus circumuenta, cum iis summa virtute nec minore periculo conflixit, quod et exitiali fere ipsi casu discussum est. nam cum post obstinatum certamen et quassatas antemnas ac malum tormentorum displosione deiectum, multosque vtrinque vulneratos iam vires animusque Anglis deficerent, venti vi impulsa nauis in breuia puppem illisit, iisque adhaesit, tumque a tergo et lateribus milites securi ex prora tanquam in terra et firmis vestigiis insistentes sibi cum aduerso hoste depugnare videbantur. itaque resumptis animis certamen redintegrant, et hosti propinquare vlterius non auso nauis potiundae spem eripiunt. missus mox in Pictones Pigallarius cum II Italorum equitum alis Iulio Centurionc et Carolo Birago ductoribus et I peditum signo, VIII item peditum Gallorum signis ex praetoria legione, quae Cossinius ducebat; Feruacius etiam Fontenaium missus; quorum aduentu loca illa circa Rupellam statim recepta, Langonium dico et Veluriense vadum ac denique Lucionium, vbi et equitum aliquot delectorum praesidium impositum est, in quos paullo post Lanouius


page 531, image: s531

cum L Grangio, Messaco, Grossinerio, et aliis ductoribus delectis noctu ex improuiso impetum fecit, et statione caesa mox ceteros dissipauit; occisi pauci, plures capti. maxima fuit equorum generosorum praeda. dum s recipit Lanouius obuios Italos habuit, qui ad Gemmae fanum hospitium habebant, quorum aduentu ij, quos ad Carriae pontem, qua transeundum erat, defendendum reliquerat, Topana duce locum turpiter deserunt, sed conserta acriter manu cum Itali quendam ex suis primarium ducem amisissent, Lanouius successum vrget, et Italos praeteruectus se cum suis in tutum recepit. eo iam Cambius Monsorellus cum CC scloppetariisTalmonio et Moricia turre, quam Riparius Sanmartinius tenebat, frustra tentatis in castra redierunt, cum de Grauia obsidenda consilium captum est, arce situ et arte firmissima, sed in qua vnicus aquae dulcis puteus erat, qui aqua ex fossis a Pigallario deriuata cum omnino exaruisset, praesidiarij vitam et res saluas pacti deditionem faciunt, qui tamen maiorem partem a licentioso milite spoliati sunt. G rauia capta qui Talmonium tenebant mox locum deserunt, et Maranum concedunt. inde Pigallarius re in Pictonibus feliciter gesta impositis Lucionio VIII peditum signis cum reliquis, quas habebat, copiis, in Santones transit, et euocato Ripario Pitallerio, qui Broagium et insulas Santonicas tenebat, et Guitinerio fani Ioannis praefecto Chisaeum, quod a Tifarderio cum delecta nobilitate et aliquot militum praesidio tenebatur, adoritur, quod mox deditum est honestis condicionibus, sed quas minime seruatas questi sunt Protestantes, qui inde Engolismam se recepere. Chisaeo capto, dum Guitinerius et Riparius ad sua redeunt, in Caldomontium et Galenum, qui duas equitum alas Engolisma profecti ducebant, incidunt, et post acre initio certamen Guitinerio occiso, tandem funduntur, amissis duobus vexillis, quae victores Rupellam secum abstulerunt, Blacono et Santalbano cum suis iuxta insulas Santonicas dispositis, vt Riparij conatus impedirent, et si occasio se offerret, ea vterentur. eodem tempore Puuialius Marano profectus Dantem cum ala equitum per Pictones excurrentem Tiraei ante auroram oppressit, et duce occiso socios eius huc illuc disturbauit. inde Maranum redit, et missis in hosticum Germanis, qui supererant fere CCC, cum delecto Gallico peditatu duce Sanstephano, annonae angustiam, qua premebatur, aliquantum subleuauit. qui Engolismam tenebant Herbeletae et Italorum incursiones pertaesi Ioachimum Vassoreum Cogneum cum delecta manu emittunt, qui mox in Herbeletam incidens ab eo locorum gnaro sensim in insidias se praecipitatum sensit, inter ipsum et Icalos medius; sed periculum audacia discussit, acrique cum Herbeleta conserto proelio et ipso interfecto ac vexillo capto ceteros fudit, et inde victoriam vrgens in Italos insequenteis impetum facit, qui summa virtute cum initio restitissent, sensim cedendo recipienti se Vassorio viam apertam reliquere. dum haec in Pictonibus agerentur, de pace sub extremum anni praecedentis iniceta mentio rursus ineunte Ianuario renouata est, et IXbri quidem proximo Arturus Cossaeus cum Nauarrae delegatis egerat, ea spe, vt Protestantes postea interpretati sunt, vt post Monconturianam cladem infractis viribus nullam pacis oblatae condicionem vel iniquissimam recusarent. in eo colloquio cum de publicis conuentibus spes praecisa esset, et tantum conscientiarum libertas promitteretur, negotium omnino intermissum est, cumque capita quaedam a Cossaeo proposita essent, et res non scripto sed tractatu inter delegatos potius transigenda videretur, placuit vt P. P. ac sociorum, qui iam in Aquitaniam penetrauerant, consilium exquireretur, et ex eorum voluntate delegati quamprimum ad regem mitterentur. missi ergo Bellouarius Nocleus et Telignius, qui postquam Andegauum venerunt, mandata sua coram rege exposuerunt. postulata eorum erant, vt rex eis non solum conscientiara, sed conueniendi publice vbique per totum regnum religionis caussa libertatem concederet, idque salua dignitate et honore ipsis liceret, rescissis et abolitis contra illos latis sententiis tam intra quam extra regnum. proinde rex ab iis facta tanquam pro regni salute facta approbet, eosque bonis ac dignitatibus restituat; deque iis, quae nunc promittat, seruandis et exequendis, quibus potest et aequius iudicabit rationibus idonee caueat. ad haec a rege responsum, de libertate conscientiarum ipsis idonec cautum iri velle, assignatis


page 532, image: s532

duabus in regno vrbibus, a Birono, cui id negotij datum erat, nominandis, in quibus libere conuenire possent; de cetero liceret illis pacatis domi viuere, ita vt nulli ob religionis caussam periculum creari posset: copiae militares dimitterentur: vrbes occupatae traderentur: ipsi ab omni foedere et cum externis principibus consiliis discederent: bonis, dignitatibus cuncti restituerentur, idque in iis locum haberet, in quorum vicem alij persoluta regi in belli sumptus pecunia suffecti essent. cum in has condiciones delegati consentire non possent, negotium Andegauo Castrum-Briandi, quo rex ibat, translatum. cumque magna inuidia laborarent Protestantes, quasi pacis condiciones reiicerent, edito scripto Martio mense proximo culpam eius rei deprecati sunt, quo aduersariorum astu factum dicebant, vt de pace mentio iniiceretur, cum eorum mentes longe a pacis consiliis alienae essent. nam interea missos in Britanniam et Germaniam homineis, qui pacem iam factam confirmarent, vt ita auxilia, quae iustae caussae merito sperari possent, retardarentur, dum diuersa parte a foederatis et iuratis Gallicae tranquillitatis hostibus pecunia, homines ac cetera subsidia vndique compararentur: Furcouallium regis apud Philippum oratorem de ea re saepius cum Hispanis egisse: eadem consilia cum Pontifice a Guisianis agitari. nuper vero missum in Germaniam Nicolaum Neouillum a secretis epistolis, qui apud Maximilianum Caesarem prudentissimum principem et publicae tranquillitatis apprime studiosum sparsam huius rei famam dilueret, qui et Augusto Saxoni VIIviro persuadere conatus est, res in Gallia ad pacem inclinare. sed haec omnia reuinci haut occultis aduersariorum machinationibus, qui odio religionis Protestantium partes R. E. in Anglia foueant, et Nortumbrio ac Vestumbrio comitibus in manifesta coniuratione deprehensis ad alendas seditiones animos faciant, quod ex interceptis literis et aliis testimoniis constet, promissis auxiliis et XX nauium armatarum classe, quam maior ab Albano instructa paullo post secutura sit. interceptas et Caroli Lotaringi cardinalis ad amicos et factionis conscios, quos Lutetiae habet, literas, quibus mentionem pacis factam confirmat, vt interea rex tempus extrahat, dum a Philippo et Pontifice responsum, hoc est, consiliorum contra Protestanteis in regni perniciem inter eos iamdudum agitatorum summa definitio veniat. his et aliis rationibus adductos, in propositas hactenus pacis condiciones nequaquam consentire potuisse affirmabant, eam se amplecti alioqui paratos, quae nihil haberet insidiarum, et qua constituta non solum in praesens, sed in posterum firma ac sincera toto regno concordia sanciretur. Interea Hermanus Guntaldus Bironus magnus rei tormentariae praefectus, et cum eo Henricus Memmius consistorij secretioris consiliarius cum Telignio ad Nauarrum et Condaeum missi, qui iam e Cadurcis et Aginnensi agro, vbi hiemauerant, in Septimaniam descenderant. dum circa Tolosam essent, quo Henricus Momorantius Danuilla prouinciae praeses, et cum eo Io. Nogaretius Valeta cum IV OIO pediturn et IO equitibus venerant, crebris excursionibus vtrinque initio anni certatum a Gabriele Mongomerio comite, Loeo, et Roboreo, incensis oppidanorum et Senatorum praecipue circa vrbem praediis, quod eos a publica quiete maxime omnium abhorrere dicerent Protestantes, recenti adhuc ob oculos obuersante Rapini, ante biennium a rege et Condaeo, vt edicti pacificatorij promulgationem vrgeret, in vrbem missi, et immani perfidia ignominioso supplicio affecti, memoria, cuius indignam necem illi inauditis et iure belli inconcessis vastationib. vltum se iri testabantur, inde orta ab ignara plebe in Damuillam suspicio, quasi in Colinij arcta sibi cognatione coniuncti gratiam ad Protestantium conatus conniueret, quae fama aemulorum et veterum illustrissimae familiae inimicorum artibus adiuuabatur, vt Momorantiis in posterum veteris religionis cultorum odio expositis, ipsi se duces illis nocessarios praeberent, quod quam calumniose confictum sit, satis testatum reliquit Franciscus Lanouius, qui nullum infestiorem toto illo itinere hostem expertos Prorestanteis refert. exeunte Ianuario, ad Castrum promota castra, exercitu per vicina loca circa Iulij et Felicis fana, Oriacum, et Carmanium distributo, quae mox Castro, quod tenebant, aduectis duobus tormentis in potestatem redegerunt, atque omnium primum Carmanium vi captum, caesis ad internecionem praesidiariis.


page 533, image: s533

eodem modo habiti, qui Oriacum et Lesbum tenebant. Roboreus Montastrucium caesis defensoribus et Cucum mox in potestatem recepit. qui Faiam in Mirapicensi agro tenebant, cum gnauiter initio se defenderent, vbi Protestanteis ad obsidionem obstinatos viderunt, locum noctu pretiosiore supellectile asportata deserunt. inde ad Felicis fanum admota tormenta, duce Monclario vicecomite, qui cum peditum legione pulsatis muris et repulso impetu ipse grauiter sauciatus est, amissis plus L ex suis, ac tandem ab obsidione discedere coactus Castri siue ex maerore siue ex vulnere paullo post decessit. sub id tempus in castra P. P. venere Baudineus et Rentius, qui Rupellae cum Rupifulcaudio comite relicti, pertaesi otij per Engolismam et per Lemouices iter fecere, et ad Angeli fanum transmisso Duranio, nequicquam eos insequentibus Io. Scarsio Valliguidonio et Pompadoreo, ad Acierium item Olga superato Montalbanum et inde Castrum incolumes cum suis peruenere. Pilius cum delecta manu missus, qui per Pyrenaeorum saltum infra Salsulensem praefecturam hominibus latrocinio assuetis infamem mitiore iugo, qua mediterraneum mare spectat, descendentem excurreret, et per Ruscinonensem comitatum praedas ageret. inde Petrus Lubiacus ille, de qud diximus, cum Petrinariis suis, quos a scloppetorum genere sic vulgo appellant, in Gul. Iousae castra primo bello ciuili ad Monpelij et Limosij obsidionem venerat. ex eo hominum genere, qui turmatim per factiones diuisi latrocinia illis locis publice exercent, quamplurimi egregie armis instructi Leuio Doduo ex illustri Mirapicensium vicecomitum familia, et Petro Ossunio ducibus Nauarro et Condaeo, quamuis a Protestantium religione fere alieni operam suam detulerunt; sed dissentiente Colinio, qui homines per auia in impedita loca bellum gerere solitos apertis campis minus valituros aiebat, et latrociniorum exemplum inter milites licentiosos ne serperet, merito verebatur, post actas gratias remissi sunt; tantum quidam specie et agilitate corporis excellentes delecti, quos P. P. stipatoribus suis aggregauerunt, ne per cohortes sparsi ceteros corrumperent. cum exercitus ad Montem-regalem a regiis desertum III a Carcassona leucis venisset, Bironus cumTelinio a rege missus in castra accessit cum publicis de pace mandatis, et literis priuatis regis, Reginae, et Henrici Andium ducis prolixae beneuolentiae plenis ad Colinium, quem auctoritate inter Protestantes praecipuum sciebant. expositis mandatis a Pontio Casa foederatorum nomine responsum, agere se immortaleis Deo omnipotenti gratias, qui corda omnium ad quieta consilia inflexisset, dein secundum Deum regi principi suo ac legitimo domino, cuius tam propensam erga se voluntatem experirentur. porro regiam maiestatem, quam suppliciter possunt, orare, vt cum bona eius gratia conscientiarum suarum libertatem sibi tueri liceat, quam minime plenam habituri sint, si publica illius, quam amplectantur, doctrinae professione prohibeantur. quod se de aequitate M. S. consecuturos tanquam rem pietati et rationi consentaneam, minime desperare; alioqui fore, vt apud Deum abominandae defectionis rei inter homines intestabiles habeantur, et rex ipse de eorum fide merito diffidat, quos Deo fidem fefellisse et religionis cultum humanis commoditatibus post habuisse cognouerit; armorum inuidiam, quae extrema necessitate adacti sumpserunt, et magno cum suo dolore nunc in manibus habeant, a se deprecari, paratos ea deponere, cum aequis ad Dei gloriam et tranquillitatem condicionibus pax sancita fuerit. de cetero habere Birono gratias, de cuius in regem ac regnum studio et egregia erga ipsos voluntate tam confidant ac bene sperent, quam ipsius virtutem his bellis plerumque magno suo cum damno experti sunt; proinde eum obsecrare, vt in eadem voluntate perstet, et tam se in pacis negotio aequum praebeat, quam inproeliis hactenus fortem et strenuum ostendit. ita remissus Bironus cum Nauarri et Colinij ad regem, reginam, et Andinum literis, quibus se pacem summopere expetere, sed non nisi publica religionis libertate permissa demonstrabant; neque enim salua conscientia posse aut velle. post Bironi discessum missi, vti conuenerat, Bellouasius, Telinius, et V. Brodaeus Casseterius Nauarro ab epistolis, qui X Kal. April. Monte-regali profecti Castrum-briandi, vbi tunc rex erat, se contulere. interea Protestantium exercitus oram Atacis legens prope Narbonem consedit, magno de se passim terrore sparso,


page 534, image: s534

ita vt cum per Carcassonam iter haberent, oppidani veriti, ne suburbiis, quae amplissima inter vtramque vrbem superiorem et infimam erant, et medio Atace interluebantur, occupatis, de expugnanda alterutra vrbe occasionis commoditate illecti consilium caperent, ea incenderunt, et cum iis pulcerrima mendicantium coenobia, ne hosti vsui essent. captum haut longe a Narbone Casalium, et Monpelium vsque promota castra. cumque Loeus Lucaris, quod municipiurn leuca tantum a Monpelio abest, et Guitinerius hospitium haberent, fesso milite Loeus ipse praeteritorum dierum itinere fractus quieti se dedidit, dum Guitinerius cum L circiter excubaret; quos frater illius, qui vrbi praeerat, cum II equitum alis et CC scloppetariis nocte, quae Kal. April. antecessit, incumbens non solum disiecit, sed et Loeum in lecto oppressum cum suis omnibus ad vnum trucidauit. ita Loeus bello clarus dux et ob merita sua castrorum praefectura ornatus, qui hostem saepius oppresserat, miserabili casu interceptus est. corpus eius, ne regiis ludibrio esset, in Columbariam arcem firmissimam translatum et in ea sepultum est. cladem illam vtcumque mox Georgius Claromontius Renelij marchio vltus est, fugatis iisdem et intra vrbem compulsis. postea promota ad Lunelium castra, a cuius obstinata initio sed irrita obsidione tandem discessum est. Emarga Acierij arx etiam frustra tentata, quae a II regiorum signis tenebatur, quibus omissis Margaritum, Ambrosij, Iusti, et Priuati fana minoris momenti oppida vi aut deditione ceperunt. mox Vticam praeteruecti Nemausum venere, vbi reficiendo militi aliquantum temporis insumptum. inde lustratus a curiosis pons admirandi operis Gardo amni, qui Priuati fanum alluit, impositus, qui triplici fornice montes duos connectit, in id olim immanis sumptûs structura aedificatus, vt per illum deducendo Nemausum fonti alueus sterneretur. Nemauso digressi Mariae fanum expugnatum, et post illud Vacaria haut longe ab Aletensi ciuitate a Volrado Mansfeldio in potestatem redacta est; quibus peractis Rhodano ad dextram relicto per Balneum, Spiritus, Iuliani, et Iusti fana in Viuariensem agrum facto itinere tendunt transmisso ad Cosonem amne, qui Viuarienseis a Septimania diuidit, et altero, qui Albenacum alluit, cui Poietum Allobrogem praefecere. inde Montaltum vi captum, et cum inter Burgum et Viuarium acies prima incederet, ab aliquot praesidiariis Auenione egressis in Puiolium et Paulinum vicecomitem, qui peditatum inextremo agmine ducebant, impetus factus non sine damno; idque in caussa fuit, vt in posterum hospitiorum et incedendi mutata sit ratio. nam cum prius peditatus seorsim ab equitatu incederet, et hospitia haberet, tunc periculo suo edocti peditem equiti miscuerunt, vt per loca aspera et impedita, cum mutua opera vterque indigeret, alter alteri praesto esse posset. heic consilium de machinis vltra Rhodanum transuehendis captum, quod per citeriorem ripam commode deduci non possent, praemissusque Ludouicus Nassouius secundum Colinium pri marius exercitûs dux cum parte equitatûs, qui alteram ripam, dum tormenta transueherentur, seruaret; quo transmisso Santarduellius, qui Burgum tenebat, cum delectis egressus eos, qui ad machinas bellicas excubabant, disturbauit, et carros puluere tormentario et pilis onustos secum Burgum adduxit. cumque videret, serius, quam putasset, Protestantium auxilia aduenire, longe dissitis ob locorum incommoditatem hospitiis, etiam machinas secum traxit, sed lentius incedenteis, ita vt Bruneto et Roierio ductoribus cum delecta manu superuenientibus recipi potuerint, quae mox tamen incumbente ab oppido maiore manu rursus Protestantibus ereptae sunt cum iam Burgo propinquarent. dum abducuntur, Sanianius collecta tumultuaria manu, quem Mongomerius comes cum fratre secutus est, accurrit, et acri commisso certamine, in quo Santarduellius ipse occisus, et Mongomerij fratres sauciati fuerunt, machinas tandem recepit, amisso apparatu bellico, qui iam intra oppidum acceptus fuerat. transmissis machinis Montelium Adaemari corona cinctum, quod in Delfinatu haut longe a Rhodani aduersa ripa situm est; sed cum segniter et ignaue res a milite longis itineribus fracto gereretur, vlterius progrediendi Charitaeum versus consilium cepit Colinius, tormentis, quae trans Rhodanum deducta fuerant, in Granensi arce firmissima paullo ante dedita depositis. pars tormentorum


page 535, image: s535

Pusinij relicta, quod est municipium in Viuariensi agro ad montis radices loco munito situm, moenibus et arce superimposita firmum, ex aduerso cuius in medio flumine Loriolum in Delfinatu assurgit. discedente Protestantium exercitu ad Pusinium quasi locum arcta cincturus obsidione, ne ex eo copiae per Rhodanum in Allobroges traiicerent, Bertrandus Simiena Gordius prouinciae praefectus IIII nauigia armauerat, quae pluteis tecta per fluuium huc illuc ad prohibendum transitum excurrebant. Monbrunius, qui cum Sanromanio, Mirabello, Santangelo, Pusinium venerat, transmisso flumine delectus peditum habere iubebatur. nam rari iam in exercitu pedites conspiciebantur, partim morbis absumpti, partim ob locorum difficultates sparsim huc illuc relicti, atque sensim dilapsi, ita vt ad cohortes supplendas et nouum militem conscribendum matura celeritate opus esset. itaque cum Monbrunius Rhodanum omni ratione transmittere constituisset, quo in transitu periculum, et in exscensione damnum prohiberet, munimentum in citima Rhodani ripa tumultuariis operibus forma quadrata erigit, cui XL delectos imponit, cum scloppetis maioribus, qui in nauigia illa armata per flumen decurrentia displosione infesta eiacularentur, et transeunteis suos a regiorum impetu defenderent. Santangelus muniendorum locorum peritus cum ala Monbrunij et altera Sanromanij quam Lussanus Septimanus eius legatus ducebat, flumen transire iussus adductis secum fossoribus cum marris et palis, statim vbi traiecit, munimentum iam exstructo oppositum in altera ripa excitat, paullo infra Loriolum itidem forma quadrata, quod cum iam ad mediocrem altitudinem perduxisset, Gordius, qui nunciis de Monbrunij transitu hactenus fidem non habuerat, et dum cunctatur, traiiciendi et se in vlteriore ripa muniendi spatium hosti dederat, tandem cum sua equitum cataphractorum ala, quae L equitibus constabat, C leuis armaturae equitibus, et CC circiter scloppetariis ad Monbrunium accurrit. Sanromanius Pusinij remanserat euentum rei opperiens, qui signum regiorum aduentûs, vti conuenerat, ex arce Monbrunio dedit, statimque Monbrunius se ad certamen instruit, praemisso Pedegrosso strenuo ordinum ductore, qui saliceta et arboribus densis consita loca ad laeuam insideret, et obliqua displosione venienteis regios infestaret. nec consilium euentu caruit. nam Russetus Gordij legatus cum recta ad Monbrunium antepropugnaculum cum suis stantem tenderet, insidiis illis exceptus et cum damno disturbatus est; cumque Gordius vestigiis eius inhaerens certamen restituere tentaret, a dissipatis suis et ipse solotus est; captus Russetus, Gifreus Buterius magni illius Buterij Cariniana pugna clari F. et LX ex eius militibus desiderati; ipse vix equi pernicis a puero nobili in tempore subministrati, nam is cui insidebat iam defecerat, ope feruatus est, et Crestum se recepit. mox Loriolum Monbrunio patuit, quod et ipsum et propugnaculum a Santangelo praecipuo eius architecto denominatum, muniri festinatis operibus ceptum est. Monbrunius in eo certamine sauciatus, viginti circiter ex suorum numero amissis Pusinium renauigauit, vt ibi curaretur. Sanromanius in vlteriorem ripam per Diensem et Vapincensem agrum ad delectus habendos traiecit; Gordius vero, vt errorem nimia cunctatione admissum emendaret, statim XII signa cogit, et cum numerosissimo equitatu ad impediendas munimenti operas descendit; quo cognito Colinius, cum et suos deserere inhonestum iudicaret, et si desererentur, omnem sibi auxilij a peditatu ex illis regionibus spem praecisam videret, Ludouicum Nassouium cum XIIII equitum vexillis et delecto peditatu mittit, qui regios ab obsidione discedere cogeret. is Albenaco per praerupta montium magnâ hominum vi comportata colubrina, continuo aduolat, cum iam regij fossa ducta omni ex parte locum a CXX circiter scloppetariis defensum cinxissent, oeciso ipso Santangelo, admotis etiarn duobus tormentis, quae ex tumulo in munimentum infesta pulsatione fulminabant, et duobus ex illis, quae dixi, nauigiis assidue in obsessos eiaculantibus. heic Nassouius cum iam res in arcto essent, consilium ex necessitate capit, et CXX cataphractos ex omni numero deligit, qui per nauigia ad vallum contenderent, et regios obsidioni haerenteis disturbarent. ij colubrina illa, et leuibus aliquot tormentis secum adductis, cum nauigia Gordiana aliquot iaculationibus quassata recedere coegissent,


page 536, image: s536

iam fossae propiores iniecto regiis metu, ne ceteri eodem ordine subsequerentur, ad ipsos tendunt, qui non expectato hoste locum abducto omni apparatu bellico deserunt. obsidione soluta Pipetus loco cum idoneo praesidio et II colubrinis imponitur, qui ad transitum firmandum et res gerendas postea non mediocris momenti fuit. inde ad Donzeram, quo Bolacus, Brossaeus, Sanrauius ad militem reficiendum concesserant, facto a Petrae-latae, quae illinc haut longe abest, praesidiariis impetu, noctu illi intercepti et caesi sunt, signa amissa, et Brossaeus ipse captus et Arausionem abductus est, cum paullo ante Italos aliquot Petra-lata egressos ipse cecidisset. Turris ex aduersa parte in Viuariensi agro a Saleuae praesidiariis seruata, astu Protestantium intercepta est, quatuor iuuenculis feminarum habitu illuc molendae farinae specie introductis, qui stationem oppressam trucidauerunt. iamque P. P. in Segusianos descenderant, et fanum Stephani a Columbario praemisso interceptum venerant VII Kal. Iun., quorum aduentu cognito Vrfeus prouinciae praefectus cum Morroni et Valetae equitum alis et VI peditum signis statim Brisonis-montem, Segusianorum hodie metropolim, intrat. inde Remberti pontem Ligeri nondum nauigabili impositum misso Sanioanio Mongomerij fratre occupandum curat Colinius, statimque longe grauissimo morbo corripitur, quo mortis periculum adiuit, sed medicorum diligenti opera ter secta vena curatus ex eo tandem conualuit, interim valde anxio exercitu, cuius salus in illius vnius vita et prudentia tunc vertebatur, a misso eo proculdubio periclitatura. nam post illum, qui summae rerum praeesset, vnus erat Lud. Nassouius et dignitate et militari virtute vir clarus, sed longo rerum vsu et profunda prudentia ac moderatione et inueterata inter suos auctoritate Colinio longe inferior, quibus in Protestantium rebus administrandis praeter bellicas artes maxime opus erat. tandem sanitate ei reddita, et res quoque eorum vna conualuere. ad foederatos, cum in Forensi agro haererent, venerant a rege Bironus et mox Henricus Memmius de pace acturi, qui re tandem infecta discessere, ne quidem impetratis induciis, dum negotium pacis conficeretur. spes tamen facta delegatis ad regem primo quoque tempore mittendis. nam Colinius sic iudicabat, nunquam ad pacem, qui circa regem erant serio inclinaturos, quamdiu bellum longe ab aula atque adeo a regni metropoli Lutetia Parisiorum gereretur. itaque eo arma prius inferenda, vt eorum incommoditatibus plebis furore domito qui vulgi gratiam per bellum captabant plebe consentiente et bellum detestante ipsi in pacem consentirent. interea Protestantes, quo se cum IO CCC circiter scloppetariis ex Gallis profugis circa Geneuam vndique collectis se CCCC equitibus coniungerent, in Heduos descenderunt, datis ad Bricomotium, qui circa Charitaeum oppidum bellum gerebat, literis, vt quamprimum cum iis, quas penes se habebat, copiis ad P. P. veniret. is cum sua, Claromontij, Ioannis Caluimontij Quiterij, Messonerij, Tremblaei, Essartij alis, et VII equiium scloppetariorum signis in viam se dat, factoque per Niuernensem agrum itinere, et occupato fano Leonardi altero ciuili moenibus denudato, XX amplius dierum mora ad reficiendum militem insumpta, per asperos Moruantij montes Tisium in Carolatensi agro expugnat, et admotis scalis Laiam in Belliiocensi principatu deditione in fidem accipit. inde ad Caroli-locum municipium coenobio nobile tendit, et irrito conatu tentat. Protestantes fano Stephani relicto per Forum Segusianorum, Symphoriani fanum, Rhodamnam viam ingressi ad Cluniacum castra posuerunt, quod deditionem facere imperatum cum recusasset, quippe Matiscone summissis auxiliaribus firmatum, per Leonardi fanum haut longe a Cabilone ad Ararim, Arnaeum ducis veniunt, et inopinato aduentu capiunt. cognito Protestantium consilio, qui circa regem erant, quo conatus eorum impedirent, quam maximum exercitum conscribendum curant. ei praeficitur cum summo imperio, Arturus Cossaeus E. T. vir et prudentia et virtute insignis, cui datum a regina negotium, vt foederatos quantum posset, longe ante se pelleret, qui si vim facere vellent, et in prouincias regi viciniores penetrare conarentur, vireis contrarias opponeret, et captata occasione cum iis confligeret. is cum Aurelianum venisset, cuius praefecturam obtinebat, euocatis vndique praesidiariis, quacumque incedebat, per Bituriges in Niuernensem agrum


page 537, image: s537

descendit, et XV Kal. Vtileis ad Dezizium Ligeri transmisso Augustodunum in Heduis, et inde Solium ac postremo ad S. Ioannis montem castra metatus est. demum VII Kal. Iul. in hostium conspectum venit, occupato colle porrecto et siluis caeduis fere consito, qui molli iugo crebris sepibus intersecto descendens media conualle oppositum collem, in quo Protestantes consederant, respiciebat. habebat in exercitu Cossaeus IIII OIO Heluetiorum, VI OIO Gallorum peditum, III OIO equitum Gallorum, Germanorum, et Iralorum et XII machinas bellicas. sic autem acies instruxerat, vt primum cornu propius ad S. Ioannis montem et Clomensem arcem accederet, quod ad laeuam cingebat longa cataphractorum equitum series, et vlterius siluam versus scloppetariorum legio siluis defensa, ad dextram pone apparebat equitatus. acies magis ad dextram tendebat Arnaeum versus, qua parte collis assurgebat arduo magis cliuo et perinde difficiliore descensu, in qua Heluetij erant, admistis peditibus Germanis, qui reliqui ex Monconturiana clade se armis traditis dediderant. machinae duobus locis dispositae erant, vnde maxime Protestantes infestabantur. in Protestantium castris bis mille quingenti scloppetarij nec amplius erant ex omni illo numero, qui partim morbis et aliis casibus imminutus, parrim milite, cui longius a domo militare molestum erat, a signis recedente, ad hanc paucitatem redactus erat, paucique auxiliareis ex Allobrogicis supplementis venerant. iis praeerat Sanioannius Mongomerij frater, Bricomotius iunior, Roboreus, et Messonerius, qui necessirate vrgente iis equorum exiguum vsum concesserat, quo et tam longi itineris per impedita et infesta loca fatigationem melius ferrent, et cum opus esset, integris viribus pugnam alacrius capesserent, pessimo tamen in posterum exemplo, quippe quibus temporis tractu soluta omni disciplina non ad necessitatem, sed ad praedas ac vagas a signis discursationes deinceps licentiose abusi sunt. equitatus II OIO constabat, quorum OIO ex Gallica nobilitate egregie armis instructi, totidem Germani, quem ad numerum XVIII vexilla reducta erant, sed fere inermes, vt qui amissis impedimentis et arma aut amiserant, aut in itinere laboris ac ponderis peataesi abiecerant. tormenta in Allobrogibus reliquerant, quorum penuria a rusticis multa indigna pati et incommoditatibus magnis conflictari tam longo itinere coacti sunt, iam octo mensium spacio CCCC amplius leucas emensi. cum his copiis Protestantes Arnaeo egressi castra in colle regiis opposito locant, cuius latior area, sed minus porrecta erat, crebris conuallibus distincta, quibus tecti Protestantes minus a tormentorum ictibus infestabantur. media inter vtrosque vallis iacebat, quae duobus stagnis vicinis fluentibus ac sese coniungentibus diuidebatur. aggerem stagno propiori impositum et in aciem regiorum obiectum seruabat Sanioannius: Roboreus ad molatrinam, quae ad oppidum spectabat, cum CCCC scloppetariis consederat: equitatus Gallicus in VI turmas distributus erat, nam experimento iam tunc constabat, confertis, quam porrectis agminibus tutius pugnam conseri. Nassouius primum agmen, cui praeerat Nauarrus, secundum Renelij marchio sub Condaeo ducebat, ipsique Principes aderant, vt praesentia sua pugnantibus animos facerent; tertium Colinio attributum erat. Mongomerius, Ioannes Hangestus Ienlius, et Franciscus Bricomotius reliquis tribus praeerant. Volradus Mansfeldius in totidem agmina suos distribuerat. inter vtrumque collem depressum iugum descendebat, praealtis arboribus in summo fastigio consitum et in imo caedua silua distinctum, quod a neutris occupatum in medio tanquam victoris praemium iacebat. primus a regiis factus impetus, qui riuulum medium transmittere aggressi post VII horarum obstinatam pugnam recentibus crebro in fessorum locum summissis, tandem cum damno se recipere coacti sunt. tum missi qui Sanioannium de stagni oppositi aggere depellerent, iussusque Valeta cum leui armatura subsequi. heic rursus regij riuo superato et primo aditu perrupto cum a Sanioaninis in latus ferientibus excepti multum damni accepissent, ac iam pedem referrent, superueniente Valeta fugam sistunt. mox Pilius a Colinio praemissus subsequente Mongomerio pugnam acriter restituit. eodem tempore contra Roboreum, qui aditum ad oppidum seruabat, impetus factus, veritusque Colinius, ne si illac regij perrumperent, oppido vacuo potiti a tergo suos adorirentur, et quasi indagine


page 538, image: s538

clausos in extremum discrimen adducerent, Renelium continuo cum delecto agmine Roboreo laboranti summittit, qui impetum regiorum strenue conserta pugna sustinuit. Mongomerius et eum subsecutus Bricomotius, in vallem descendunt cum regiis, qui iam maiorem partem descederant, ac totis viribus certant, Strozzio et Claudio Castreo egregiam operam in eo nauantibus: tandemque repulsi illi et riuum remeare coacti ad suos se recepere paene inclinata acie, quam inde Heluetij, inde Germani equites immoti tegebant. in eo conflictu Bellogardius desideratus alae equitum dux, plures capti. ex Protestantibus periere Campensis Columberij signifer, Claromontius grauiter vulneratus, Iannetus ac Brunetus ordinum ductores sauciati. captus Moninus peditatûs Gallici legatus dum transmisso riuo recedenteis regios ardentius insequitur, ab Italis pugnam repetentibus circumuentus. iamque Protestantes, qui in colle remanserant cum Germanis in planiciem subiectam descenderant, riuum et ipsi transmittere parati, quos Colinius non tam animis suorum quam numero diffidens inhibuit, in quos Cossaeus confertos crebra displosione eiaculari iusso peditatu, eos veluti designatis ictibus petebat. grauiter heic adflicti foederati; cui incommodo vt citra proelij vniuersi alcam, ad quod rem deducere Cossaeus conabatur, remedium afferret Colinius, suos paulatim recedere iubet, opposita ex Sanioanij legione delecta manu, quae leui pugna regios interea destineret. ita dies extracta, postridieque cum se vtraque acies rursus in armis eodem loco et ordine ostendisset, post aliquot tormentorum displosionem neque alio praeterea operae pretio facto vtcumque discessum est, cum superioris dici certamine edocti, alter alterum lacessere, et pugnandi ardore victoriam tradere vereretur. inde quartis castris foederati summa celeritate facto per Augustodunum, Molinium Engilberti, Dampetram ac Castrum-nouum itinere inter Charitaeum oppidum, Sancerram, Antranium, et Vezelias foederata oppida consederunt, frustra in secuto eos Valeta, quippe qui nullis impedimentis tardantibus expediti incederent. inde vbi Charitaeum venerunt, ex Colinij iam belli pertaesi consilio delegati a regem Telignius, Bellouasius, Arnoldus Cauagnius Senator Tololanus, et is, quem dixi, Victor Brodaeus Casseterius Nauarro ab epistolis, qui cum plenis mandatis Non. Vtil. in aulam profecti sunt. instructae interea III colubrinae, V mortaria, et aliquot campestria tormenta, quorum tamen nullus vsus fuit, pactis mox induciis, quae prid. Eid. Vtil. inciperent, et in IX Kal. VItil. exirent, quo tempore ab armis vtrinque et ab omni maleficio abstineretur, datique inde a rege Sanremigius, a P. P. Sansimo obsides. sed nequicquam in longinquis locis ab armis cessatum. nam interim Loriolum, quod post cladem eo loco nuper acceptam Monbrunio patuerat, et tunc a Mirabello cum CC praesidiariis tenebatur, a Gordio vltionem quaerente cinctum et mox tormentis admotis pulsatum est, deiectisque muris et ruina ingenti edita, cum frustra regij vi locum expugnare tentassent, ruina ab oppidanis sarta impetum sustinuit Gordius, ea spe, vt obsessi rerum, quibus egebant, penuria ad deditionem postremo compellerentur. sed interim a Monbrunio, qui Granensem arcem duabus adhinc leucis tenebat, per certaminis cum Gordianis commissi occasionem introductis in oppidum L rusticis puluere, funibus, et farina onustis, fracti regiis animi, Protestantibus contra iam penuria omnium rerum laborantibus creuere, qui ad pacificationem vsque locum tenuere. nec feliciori successu Corpum in Vapincensi agro eodem tempore a regiis tentatum est. maior belli moles Santonibus et Pictonibus incubuerat. Pitallerius iunior Rupifortium in Santonibus, quod a Menilio cum LX praesidiariis Subisae nomine tenebatur, obsidione terrestri cinxerat, quam Polinio in Carantoni aestuario cum triremibus suis in ancoris stans adiuuabat. eo Rupella mox profectus Fr. Lanouius cum Subisa, XL delectis equitibus et Gardae, Normani, ac Mondini cohortibus ad canalem interiectum inopinato aduolat, quo partim trabibus transuersis iniectis transmisso, partim recedente mari ab equite et pedite vmbilico tenus aquis extante superato, tantus pauor iis, qui ad obsidionem haerebant, iniectus est, vt Pitallerio nequicquam suos retinere conante omnes vallo relicto amissis impedimentis summa trepidatione discesserint, quorum pars viarum ignara in salinarios canaleis et vortices illis locis crebros praecipitans


page 539, image: s539

periit, alij ad vicinum litus vix tandem incolumes confugerunt, vbi propius appulsis Polinij triremibus excepti sunt. molatrina mox canali imposita et quae a Goionerio tenebatur, post aliquod certamen capta noctu dilapsis praesidiariis. eam cladem Pitallerius pudore an indignatione magis confusus incertum, vt aliquo operae pretio pensaret, confestim se ad Pigallarium ad Ioannis fanum colligit, de cingenda vndique Rupella cogitantem. quo cognito Lanouius exultanteis iam apertis campis suos propius ducit, praemissis, qui de regiorum statu cognoscerent; sed imprudentius inuecti, cum regios maiore quam putarant numero offendissent, subito pauore consternati ad suos redeunt, et eundem pauorem sociis iniiciunt, qui nullo Lanouij singulos prensantis et appellantis respectu vix viso hoste palantes dilabuntur, et trepida fuga quasi panico terrore perculsi Rupellam se conferunt. quo casu quodammodo reuicta ad Rupifortium regiorum fuga, et ipse Riparius sibi abunde satisfactum Lanouio significauit, et inde in Santones se recepit. cum vero Pigallarius cuperet Protestanteis per praesidia sua distributos et non nisi ad incursiones inde egredienteis ad certamen elicere, et aditibus, qui Rupellam ducunt vndique obseratis necessitatem ipsis pugnandi, vt se liberarent, iniici existimaret, postremo munimenta iuxta Lucionum ad Triasium, Charrium et Morellum excitat, qua aggeres, quibus solis ab ea parte per paludosa illa loca e Pictonibus Maranum et Rupellam tendentibus iter est, sese contingunt, commodo viatorum olim facti, et vt inundationem aquarum apaludibus illis defenderent, quae per fossas aggeribus vtrinque subiectas deriuantur. igitur incisi illi aggeres, et e cespitibus forma quadrata munitio IIII signorum, quae mox duce Mascarone loco imposita sunt, capax erigitur, ac breui ad iustam altitudinem perducta aditum ab ea parte foederatis intercludebat; neque dubitabat Pigallarius, quin Rupellani omni ope eniterentur, vt hoc rebus suis adeo graue impedimentum remouerent; quoque eos magis incitaret, omneis copias Niortium, Maxentij fanum, et Bressuriam versus ablegat, fama artificiose sparsa, quasi ad Arnaeum totis viribus debellatum esset, et victoria penes principes stetisset, ex eaque occasione Pigallarij vires a rege reuocatae essent. quo intellecto Lanouius minime omnium credulus, Etsi nuncij, inquit, vel laeti ad hoste venientes merito de dolo et insidiis suspecti esse debent, tamen vt veri sint opto, et omen accipio in futurum, si quidem vana sunt, quae de praeterito narrantur. itaque successibus insistendum censeo, neque committendum, vt occasioni defuisse videamur. quibus dictis Lanouius copias educit. et Puuialius cognito Russerium ad paratum venationis spectaculum in Voueliana silua Pigallarium, Genuliacum episcopum Tullensem, Fresellerium alios inuitasse, Marano profectus cum II equitum alis, vt et ipse oblectamento participaret, eo aduolat, praemisso Dauiero cum delecta manu. Pigallarius quoque insidias veritus Mascaronem cum XXX expeditis equitibus miserat, qui in Protestanteis praecipitarunt, et partim caesi, partim fugati, Mascarone ope segetum iam adultarum, quibus tectus est, vix elapso. sed in eo conflictu Dauierus dum ardentius fugienteis insequitur, interfectus est, cuius mors cladem a regiis acceptam pensauit. Puuialius inde progressus cum ad locum Pigallario a Russerio ad prandium condictum venit, vacuum nactus dapes aliis paratas consumpsit, et mox Russerium forte obuium iuxta Cudebraeum ipsius arcem capit, et Gemmae fanum ducit, intellectoque ex captiuis, exiguum comeatum Lucionensis munitionis praesidiariis suppetere, et si arctius stringantur, intra paucos dies, antequam Pigallarius euocatis copiis praesto esse posset, locum aut vi aut deditione captum iri, Lanouio auctor fuit, vt illo duceret; quod libenter ille fecit, adductis secum III machinis, CCC Germanis duce Hectore Reinelo, XI peditum signis, et IIII equitum alis, qua de re per Mascaronem factus certior Pigallarius, qui nihil magis expeteret, quam vt daretur occasio, qua totis viribus cum Protestantibus decerneret, copias statim colligit; ae erant IX alae equitum cataphractorum et leuis armaturae, sua nimirum, Ioannis Surchij Malicornij, Bouillae Namnetum praefecti, quam Gastemorus ipsius signifer ducebat, et II aliae Italorum, ducibus Iulio Centurione et Carolo Birago, III peditum legiones, XVIII signis constantes fere ex veteranis militibus. cum iis summa celeritate vsus est, et duabus diebus ac totidem noctibus continuis nusquam


page 540, image: s540

intermisso itinere et exiguo cibo in via sumpto relictis Fontenaij impedimentis, quo expeditius incederent, XVIII Kal. Vtil. ad Gemmae fanum castrametatur, et aditum qua per Morellium coenobium Rupellam itur, insedit, spe Protestantibus illac regrediendi praecisa. ipse vero Fontenaij sparsa fama, quasi ex febre ardenti decumberet et accersitis medicis, vt rumori fidem astrueret, a multis in lecto conspectus nocte praecedenti cum VII equitibus profectus suorum aduentum praeuertit, misso interim tubicine redimendi Russerij specie, qui et famam de simulato morbo confirmaret, et de hostium statu certius cognosceret. verum astutia in perniciem vertit; nam tubicen cum curiose, vt fit, a Puuialio interrogaretur, in mendacio deprehensus, mortis metu intentato Pigalarij consilia aperuit, et eum in propinquo cum totis viribus, sed ex continuato itinere fractis adesse confessus est, quo cognito Puuialius statim vasa conclamari iubet, et se retro ad Lanouium recipit, quem et de regiorum consiliis certiorem fecit. iamque regiae copiae aduolauerant perturbatis vt in nocte ordinibus, nec silentio, vt oportuit, incedentes. nam qui vltimum agmen claudebant iam in fronte, qui aciem ducebant, in vltimo agmine collocati reperiebantur, et plerique per auia paludum abrepti falsis ipsis viarum ducibus socios inconditis clamoribus ac sibilis appellantes, manifestum aduentûs sui indicium hosti fecerant. illi vero Gemmae fanum, vnde Puuialius ab exploratoribus monitus et strepitu aduenientium magis confirmatus paullo ante digressus fuerat, protinus ingressi, quasi oppresso hoste ferocientes ad praedas vertuntur, vixque illos Pigallarius ad signa reuocare potuit, dum alij itinere fessi se ad quietem componunt, alij, quasi re confecta, securi licentiose huc illuc discurrunt, et minus se summi ducis imperio audientes praebent. interea Puuialio in castra cum suis profecto Lanouius aduocatis belli ducibus in commune consultat, et rem eo deductam ostendit, vt quamprimum recipere se, aut pugnare necesse habeant, nihil medium relinqui pugnae aleam periculosam esse, incerto rerum in Burgundia inter Cossaeum et P. P. gestarum euentu. nam si quidem Protestantes vincantur, victoriam, quae non nisi multorum sanguine constare possit, etiam fore luctuosam. alterum igitur superesse, vt se quamprimum recipiant, quod cum nec periculo suo careat, nunc videndum esse, quod in commune magis e repraesenti sit. eo erat ingenio Lanouius, vt cum natura sua ad omnem certandi occasionem praecipiti inclinatione ferretur, tamen seu modestia, seu innata prudentia in consiliis capessendis haerere et ambigere videretur, et dum alieno potius quam proprio periculo terretur, plenam deliberandi libertatem relinqueret. vicit tandem ea, quae potius certandum censebat, sententia, quam et duces alacritate summa adiuuabant, et Puuialius auctoritate sua confirmabat, cum diceret, si quidem strenue pugnam capesserent, de regiis proculdubio victoriam reportatum iri, quippe labore fractis, puluere foedatis, et ob continuas vigilias somno sepultis: de cetero Deum omnipotentem, cuius auspiciis vires contractae sune, in omnem euentum suis prospecturum, neque suis, modo ne se ipsi deserant, in tempore defuturum. in cuius sententiam, quam et fere vniuersi probabant, dissimulata initio voluntate Lanouius tibentissime descendit, tantoque consensu exhilaratus cuncta ad pugnam parat, dato negotio ducibus, suos monerent, vt cominus pugnarent, instarent, et ictus repeterent, quamdiu hostem confertum viderent, ne ex fuga collecti rursus in solutos inuecti certamen restituerent; quod et illi impigre executi sunt. nec segnius Pastores militem ad fortiter pugnandum hortabantur. ita instructi locum pugnae capiunt. fano Gemmae Lucionium tendentibus iter est fossis praealtis et densis sepibus ab omni parte munitum, ad vineta a viatorum iniuria defendenda excauatis. nam vineta illic vndique fere continua interdum aliquibus interuallis, quae in patenteis campos excurrunt, distinguntur. heic suos extra viam Lanouius collocat eo ordine, vt Sanstephanus cum XXX cataphractis equitibus ac delecta scloppetariorum manu procederet: post eum Rupius cum XV, et postremo Puuialius cum XL equitibus subsequeretur. in quadriuio iuxta molatrinam, quae Lueionio exeuntib. occurrit, collocatus peditatus, cuius latus tegebat Parthenaeus Subisius. ipse Lanouius cum equitatûs robore se medium inter munitionem obsessam, ad quam III peditum signa reliquerat, iuxta audaci ac periculoso, sed quod


page 541, image: s541

necessitas excusabat, consilio iniecit, vt et illis, si eruptione facta laborarent, et Puuialio ad omneis casus praesto esset. praemissi item volones ducibus Garda et Normano, qui eodem, quo Sanstephanus et Puuialius tempore vim facerent, et ipsi rem gererent. diuersa parte Pigallarius cum vix tandem suos fano Gemmae eduxisset, sparsa fama, vt eoa magis incitaret, hosteis iam fugere, et Maranum transmisso Beraldino canali conten dere, sic in aciem instruit, vt pone sepeis illas, quas memoraui, volonibus aliquot dispositis in planicie Eraldinae valli subiecta legionem praemiserit, cumque peditatum ad laeuam collocatum equitatu tegere vellet, Sanstephanus a Lanouio monitus, vt in equites, dum singuli fossas superant, antequam conglobati essent, impetum faceret, ipse dicto citius gradum accelerat, et in Heruillerium Malicornij legatum cum XXV equitibus occurrentem incumbit, tanta impressione facta, vt eos palanteis in globum suorum impulerit, qui paene soluti iam nutabant; cumque a Pigallario confirmati et iam advim sustinendam parati, incumbente ad laeuam Puuialio, qui Sanstephanum subsequebatur, omnes disturbati sunt, et in peditatum suum reuoluti eum omnino soluerunt ac plerisque locis protriuerunt, nequicquam Pigallario reclamante et Dei et hominum fidem obtestante, qui tandem et ipse fugientib. aliis quasi torrente abreptus est, et Fontenaium cum suis IIII abhinc leucis continuo se recepit. at volonum vtrinque longe obstinatum certamen fuit, vbi post primam displosionem viro vir congressus, et conserto pedi pede quasi ad mutuam perniciem diu pugnarunt, nutante et alternante saepius victoria, donec regij, qui suos pone ab equitatu proprio protritos ab hostibus caedi viderent, vociferationibus et horrendis clamoribus eorum attoniti et ipsi iam viribus exhausti paullatim animo defecere. nam interea incumbente Protestantium in eos peditatu immani laniena trucidati sunt, praecipue a Germanis, quibus Monconturianae cladis recens memoria ob oculos obuersabatur; et nisi Lanouius, qui maxime omnium a cruore abhorrebat, saeuienteis coercuisset, ad vnum omnes crudeliter interfecti essent. ex regiis desiderati IO, maiorem partem ductores, hoc est legati, centuriones, signiferi. nam primarij duces imperium Pigallarij pertaesi aberant; plures multo capti. XVI signa peditum, II equitum vexilla amissa. hic exitus Sangemmensis pugnae fuit auspiciis et ductu Lanouij, de qua eo mihi diligentius perscribendum existimaui, quod ipse, qui de his bellis ciuilibus summo iudicio ac fide scripsit, alienae virtutis largus praedicator, parcus suae, qua erat animi magnitudine simul et moderatione, de ea omnino siluit. mox ad munitionis Lucionensis obsidionem reditum, vbi pro vallo statutis signis captis deditio a Mascarone facta est, vitam saluam suis pacto; capta et in ea IIII signa, quae cum aliis Rupellam perlata sunt. querenti Mascaroni de impedimentis quibusdam a milite contra quam promissum fuerat ereptis, Lanouius non solum suae sed etiam alienae fidei religiosus obseruator damnum exiguum CCCC aureorum ex redemptione cuiusdam captiui contracto pretio luit. capti milites cum exarmarentur, quidam ex iis reperti sunt, qui mortem ignominiosae spoliationi posthabentes cum recusarent, vltro se interficiendos praebuerunt, et in iis signifer, qui signo se inuoluit, et cum vitam potius, quam illud eripi passurum contestaretur, in eo quoque mortuus est. inde Puuialio hortante ad Fontenaium promota castra, quod digressis iam regiis a Bonpasso Armoricano cum IIII signis tenebatur, et suburbium ad portam S. Michaelis occupatur. oppidum muris debile nec turribus satis munitum Vaudea amne alluitur, qui magnas commoditates suppeditat, nauigiorum capax, et iuxta Maranum Surae miscetur. trans Vaudeam suburbium vbi subiectum iacet aedibus frequens ob celebreis illas nundinas, quae semel atque iterum singulis annis in eo habentur. ad eam partem admota machina, vbi cum pulsatione facta nihil proficeretur, Lanouius ad S. Michaelis portam redit, et dum locum solus attentius contemplatur, ictu in brachio laeuo accepto, quod illi os fregit, tam grauiter vulneratus est, vt mox Rupellam translatus, quo letali malo praeuerteret, gangraena iam serpente brachium sibi praecidi passus sit. Subisius in eius locum suffectus haut perinde victoriae famam tueri, aut successum vrgere potuit, paullumque abfuit, fama de auxilio a Pigallario breui summittendo sparsa, quin ab obsidione discederetur. sed dum


page 542, image: s542

tormenta loco mouentur, vt si casus ferret, ad discedendum expeditiores essent, Protestantes praesidiarij rati id fieri, vt ad portam S. Michaelis pulsatio fieret, de exitu veriti vltro deditionem fecere, vitam arma et res saluas pacti, multum reclamante Nicolao Rapino vrbis praefecto, qui Protestantibus, quod C. Roaldum Landereum ab eorum partibus alienasset, summe inuisus, ad haec insita virtute et sagacitate de exitu, si diutius obsidionem sustinuissent, Pigallarij auxiliis tam propinquis minime desperans deditionem dissuadebat. tandem IIII Kal. Vtil. dimissi illi et iuxta pacta incolumes Niortium deducti sunt. Bellauilla Anguillarius oppido cum praesidio impositus est. Interim in Santonibus et Engolismensi principatu cum diu ante agitatum esset de exercitu educendo, et ob ducum aemulationes res hactenus exitum non habuisset, ad famam Sangemensis successûs Nauarra rursus torpenteis excitat, et praefecto illis Renato Roano Pontiuio arcta secum cognatione coniuncto socios ad profectionem vrget. is ergo assumptis Sanmemmij Engolismae praefecti, Cognei, Caluimontij, Petrocorii, Torii Cognaci praefecti, et Santalbani cataphractorum alis, et III legionibus Blaconi, Glandaiae, et Bretouillae, in viam se dat, cui se iunxere Pictonicae et Alnetensis agri copiae duce Rupifulcaudio comite, et ad Abbitis pontem loco et die condictis conuenere. primus inde impetus in Santonicas insulas factus, et Marennarum aditus occupatus est. Iera mox capta, et municipio Poietus cum VI signis et Subizae ala impositus. inde ad Broagium versus impetus Pontii Mirambelli oppidum, et cui ex eius nomine Iacopoli nomen, quod ex consilio Bellarmati Besani muniendorum locorum periti, Castritii Vrbinatis, et equitis Horologii, Riparius fossa ducta cinxerat, et ad quatuor angulos ex malis in terram defixis et glarea iniecta ac cespitibus constrata quatuor propugnacula erexerat; ad oppidum canalis pertinet, in quem tanquam in tutissimum portum naues onerariae quouis vento flante et tempore subducuntur. canalem a tergo circumductis copiis Protestantes insederunt, et classe quae naue maiore, duabus minoribus, bireme, et XXXV lembis egregie instructis constabat, et CCCC armatos portabatin Oleronensem Vliarum olim dictam insulam Broagio obiacentem Minqueterio duce missa, Petri et Dionysij fana dedente Moncauerello in potestatem redegere ab insulanis adiuti, qui Protestantium doctrinae addicti et regiorum incursiones pertaesi animose pugnabant. arcem tenebat Sarnietus a Ripario cum duobus signis impositus, qui cum X scloppetariis egressus in hosteis praecipitauit, et vulnere letali sauciatus est. huic Daniel Riparius signifer in munere successit, introductis XL Italis auxiliaribus, quibus et mox summissae duae triremes milite et comeatu onustae, sed irrito successu. igitur praesidiarij cum frustra signo saepius dato maiora a Iacopoli auxilia exspectassent, tandem deditionem fecere vitam et res saluas pacti, et per Aluertensem insulam in tutum Burdigalam deportati sunt. secundum haec inter classem Protestantium victricem et Polinij triremeis aliquoties certatum, sed iniquiore regiorum condicione, quod mare illud nauigia plana, cuiusmodi sunt triremes, non ferat. tandem Protestantes in canalis faucibus ancoras iecere ex aduerso Broagij, cui per Riparij absentiam Dorienus praeerat. is iam ante Riparium, qui tum ad fanum Ioannis erat, de periculo, in quo insula et mox oppidum ipsum versabatur, monuerat, qui dum approperat deuiis itineribus ad Doetum arcem, quae a XXX scloppetariis tenebatur, temere progressus, ictu in poplite accepto Mediolanum Santonum translatus decessit, magno sui desiderio ob virtutem militarem ac diligentiam relicto. iamque Protestantes producto vallo Iacopolim arcte cinxerant, ita vt a machinarum ictibus defensi iam fossae propinquarent, industria praecipue Scipionis Vergani harum rerum summe periti. et praesidiarij quidem cognita Riparij morte animo consternati, accedente ad haec nauis onerariae Flandricae in portu vi demersae incommodo, ex qua in oppidum quasi ex tumulo Protestantes ciaculabantur, postquam irrito exitu nauem incendere conati, et Blaconi legione, quae fossam seruabat, semel eiecta, postremo intra munitionem compulsi sunt, spe omni destituti de deditione agere ceperunt, vitam, arma et res saluas pacti; sed licentia militum effectum, vt plerisque fides minime seruata sit, spoliatis et indigaum in modum habitis. erant in oppido tempore obsidionis VI signa Gallorum ex Riparij legione, V Italorum duce Hannibale


page 543, image: s543

Coconacij comite, et aliquot equites, quibus praeerat Goetus. dimissi illi et pars Ioannis fanum, pars Mediolanum Santonum, pars denique Niortium concessit. Gilletus inter insulanos opulentissimus, quod feminas ac virgines cum regij Broagium occupauerant, in suam domum tanquam in tutissimum perfugium confugienteis militi prostituisse, et pecuniam ex salinis contractam interuertisse dicebatur, comprehensus et supplicio affectus est. Poietus loco cum praesidio imponitur. interea Mauritij turris in maris litore III a Michaclis fano leucis a Protestantibus recipitur; cui dum suppetias ferret Pigallarius nuncio deditionis in itinere accepto Curtium Chiraeum ex nobilitate Pictonica hominem et doctum, quippe qui Pastoris inter suos munere fungebatur, et strenuum ducem ad Moseuillias oppressit. nam ad aedeis, in quibus ille se incluserat, impetu facto, et amissis LX circiter ex suis tandem locum vi capit, et Curtium ipsum dedere se recusantem militesque ad vnum omneis trucidauit. inde Maxentij fanum tendit, et cognito Puuialium Marano fere omneis praesidiarios deduxisse, praesentia Francisci Borbonii Delfini, qui a rege missus iam Pictauium cum Ludensi comite venerat, confirmatis popularium animis vlterius tendit, et municipium vacuum occupat, Olliuo ordinum ductore, antequam se in arcem recipere posset, oppresso. cum vero arx praesidiariorum obstinata virtute, quamuis iam deficiente comeatu defenderetur, Pigallarius de exitu veritus incensis quam plurimis municipii domibus obsidionem soluit. diuersa parte Protestantes instigante Nauarra, quae fessos tot exantlatis laboribus foederatores, et quietis cupidos otio torpere non sinebat, duce R. Pontiuio Roano Mediolanum Santonum ducunt, Tonnaeo ad Carantonum deductis tormentis et fluuio, cui vrbs imposita est, aducetis. Subisius ad vrbem trans Carantonum missus cum Blaconi et Glandaiae legionibus. Pontiuius cis fluuium ad suburbium, cui Dominarum-Ponti a nobili coenobio nomen, castrametatur cum Poieti legione et VIII equitum alis, vt auxilia quominus in vrbem e Pictonibus introducerentur, impediret. eam tuebatur Ioannes Bellofortius Canilliaci marchio cum aliquot peditum signis et II equitum alis: Coconacius item cum Italis suis et praecipua prouinciae nobilitate ei se adiunxerat. admotis praeter obsessorum opinionem tormentis sollertia Scipionis Vrgeani ad portam ponti oppositam vis facta. inde in latus ex eiusdem Scipionis consilio directa verberatio, et magna strages murorum edita, ad quam destinati, qui impetum facerent, Glandaia et eum subsequi iussus Hector Reillenus cum Germanis, et post cum III signa ex legiorie Poieti, admistis XL cataphractis duce Subisio. verum is impetus virtute praesidiariorum depulsus frustra fuit, quamtumuis gnauam operam Subisio nauante, qui semel atque iterum illo die sauciatus est. nec cessabat interea Pigallarius, qui fano Ioannis cum IO CC equitibus profectus et Rupellam vsque progressus, vbi paene Nauarram forte leuandi animi gratia foras egressam oppresserat, Brisanburgum vsque venerat. ibi se quamuis numero impares Puuialius et Sanstephanus in armis ostenderunt, in ora siluae oppositae lixis et caculis cum impedimentis in aciem instructis multo maiorem vero numerum e longinquo referentes. itaque cum totum diem alteri in alterorum conspectu stetissent, nocte superueniente Sanstephanus et Puuialius sine damno se ad suos receperunt, qui arctius obsessa vrbe cum in eo essent, vt ruina omnino complanata maiorem priore impetum facerent, praesidiarij, qui omnem auxilij spem praecisam videbant, tandem vitam, arma, et res saluas pacti vrbem dedunt, a licentioso nihilominus milite, qui longe a castris in insidiis latebat, maiorem partem spoliati; quam militis inobedientiam nequaquam duces, aut ipse Subisius interfectis aliquot manu propria refraenare potuit. mox Botauilla et Pontium a foederatis victoribus ac vicinae arces in fidem acceptae, et crescentibus cum fortuna animis actum inter duces Puuialio instigante de Ioannis fano obsidendo; sed induciis ante pacem publicatis omissa in Pictonibus belli consilia. At in Aquitania B. Monlucius post obstinatas et iniuriosis vtrinque publicatis scriptis exacerbatas contentiones, ne cunctis in bellico opere vbique per Galliam occupatis homo vel in illa aetate impiger et laudis cupidus cessare videretur, auctor regi fuerat, vt bellum in Benearni pagum, cui tunc Montamatus cum summo imperio praeerat, transferretur; sic enim fore aiebat, vt


page 544, image: s544

Nauarra, quae omnem belli molem in Pictones et propinquiores prouinclas immiserat, periculo suorum territa partem copiarum eo reuocaret, et ita diuisis viribus debilitata facile vtrobique vinceretur. id cum maxime iis, qui circa regem erant, probaretur, sed segnius a Monlucio pecuniae et aliarum ad id necessariarum rerum penuria administraretur, rex peracerbis literis cunctantem Monlucium increpuit, quibus ille stimulatus et pecunia exigua Io. Monlucio episcopo Valentino procurante Burdigala summissa, et sumptis mutuo a Tolosae Consulibus tormentis, Gondrinium, et Santorrentium Nogarolam praemittit; quo mox eos subsequitur. inde ad Aspramontium Hortensem vicecomitem Baionae praefectum scribit, vt quanta posset celeritate tormenta aduerso Atiro summitteret; quod et ille mox fecit, adductis secum Luxio et Damesano prouinciae regulis. interea in commune deliberatur, vnde expeditionis initium sumendum esset; et quibusdam placebat a Seueri fano incipiendum esse; alij censebant recta Podium principatûs caput peti debere. Monlucio aliter visum fuit, qui Rabastenium ducendum decreuit, situ munitissimam tota prouincia secundum Nauarrinum arcem, in qua obsidenda multae commoditates essent, et qua capta ceteras nullo negotio in potestatem redactum iri apparebat. itaque tribus a Nogarola castris eo ventum est, et cum ambigeretur, an capto prius oppido intus ad arcem, an omisso oppido extra ad eam faciendus esset impetus, vicit rursus Monlucij sententia, qui ante omnia oppidum capiendum esse censebat. et praesidiarij quidem loci firmitati diffidentes cum illud diutius teneri non posse cernerent, stramine in domos congesto omnia ad receptum intra arcem parauerant. igitur admotis tormentis et ruina edita igne in paleam coniecto statim ad arcem confugiunt, nec quantumuis diligenti regiorum ignem restinguere conantium cura incendium sisti potuit, quin totum paene oppidum conflagrauerit. ita capto oppido ad arcem vallum productum, et viminea dolia super exstructa, ex quibus displosione recta et porrecta continuatis ictibus post quintum ab obsidione diem cuncta ad vim vltimam faciendam instructa sunt. X Kal. VItil. Sala et Largigius primi iussi incedere; quos subsequebantur aliae cohortes in aciem instructae, quibus omnibus praeerat Santorrentius. cum iilae segnius, quam par erat, rem gererent, et in fossae aduersae ora consisterent, Monlucius, quamuis proprij mali praesagus, tamen indignatione incitatus nobilitatis, non gregarij militis opus illico esse dixit, hortatusque, amicos qui aderant, Gondrinium, vicecomitem Vzae, Montaltum, Leberonem, Montispanum Gondrinij F., Larbosium, Basiliacum, Labatuti vicecomitem, Besolium Capellam, Lozerium, qui ex Cadurcis delectam manum secum adduxerat, ipse primus ante alios Goa manuprenso ad ruinam incedit, vt militi cunctanti animos praesentia sua faceret. cum admoueri scalas iuberet, dum circumspicit, immani scloppeti ictu vtrasque malas et nasum transuerberatus statim fanguine per os et nareis in faciem diffuso tamen dolorem celauit, et clam sociis, ne militi animos casu suo infringeret, se subduxit, monitis prius amicis, vt fortiter pugnam capesserent, et vulnus duci suo illatum capta arce et trucidatis ad vnum omnibus praesidiariis vlciscerentur. quibus dictis curto equo impositus aegre in hospitium deducitur, vbi ad eum visendum mox venit Grammontanus Vasconum regulus, Bidachia arce sua profectus, qui neutrarum partium hactenus fuerat. interea impetu facto arx expugnatur, et interfectis omnibus ad vnum praesidiariis cum loci praefectum et Pastorem duces seposuissent, vt maiore exemplo et solatio ante Monlucij domum in furcam agerentur, per iratum militem, qui illos e ducum manibus ereptos mox crudeliter discerpsit, id exequi non lieuit. Rabastenio capto Monlucius, postquam conuocatis proceribus eos, vt ad Gondrinij primarij et nobilitate et aetate ac virtute ducis imperia audientes in posterum essent, sacramento adegit, de salute dubius Marsiacum Leberonis cura translatus est, eique mox antequam praefecturam arbitrio regis eierasset, a rege suffectus est non citra iniuriam Honoratus Sabaudus Villarij comes. haec Monlucio iam septuagenario multis praeclaris rebus tota vita gestis claro duci, sed intolerandae iracundiae, quam subinde ille in commentariis excusat, postremo apud regem insimulato, ob idque a praefectura regni amplissima remoto expeditio vltima fuit; cui tamen ille ex illo


page 545, image: s545

vulnere ad mortem vsque grauiter vexatus aliquo annis superstes fuit, tribuni equitum dignitate magis in praeteriti praemium, quam futuri spem ornatus, et per otium res ipse suas partim ex schedis, partim memoria sua commentariis suppletis, qui postea publicati sunt, copiose descripsit. eodem tempore Io. Sora cognito Ludouicum Lusitanae classis praefectum in Indias vela facere, cum ad fortunatas insulas appulisset, congressu cum hoste impar ad Palmariam deflexit, quo nauis, cui S. Iacobi nomen, et qua monachi ac plerique ex iis, quos Iesuitas appellant, portabantur, seorsim a reliqua classe diuerterat, in eamque inuectus amissis vno et altero ex praecipuis naucleris, quiferreis manibus iniectis cum in Lusitanam nauem insiliissent, dissilientibus nauibus destituti et oppressi fuerunt, post aliquod certamen naue potitur, et suorum clade iritatus repertos in ea inrerfecit, et in iis Ignatium Azebedam et Didacum Andradam ex illo, quem dixi, ordine, et inde praeda non mediocri onustus, de cetero in mare proiectis sigillis, calculis, rosariis, reliquiis, et huiusmodi mysticae supellectilis instrumentis, quibus religiosi illi Patres nouitios Indos Christianae pietatis sacris initiant, exeunte VI tili Rupellam incolumis rediit. Interea P. P., qui in Heduis erant, cum exercitu Antranium et inde Amandi fanum processere, sub finem Vtil. Castellionem ad Loniam Gasparis Colinij arcem versus tendentes, effusis circa Montargirium, Blenaeum et vicina loca copiis, quibus vt se medium interponeret, et transitum, quominus in Franciam excurrerent, impediret Cossaeus, in vallem Allianensem descenderat, et per Iuniacum Agendicum Senonum ciuitatem venerat, cum tandem postquam rex ex Armorica Lutetiam reuersus Germani fanum se contulit, re vltro citroque per delegatos agitata de pace inter partes conuenit, multum reclamante Philippi oratore, qui nullis non se promissis obstringere paratum ostendebat, dum ne rex cum sectariis ac perduellibus, sic Protestanteis appellabat, eo tempore transigeret. nam hactenus, siue de his, quae postea secuta sunt, nondum cogitatum erat, siue iam regina, sed ignaro tunc Rege filio, cum Renato Birago, cui paullo ante sigillorum procuratio Moruillerio vltro tradente fuerat attributa, et Alberto, Petro, ac Carolo Gondiis fratribus, qui plurimum in aula poterant, de re contulerat: certe occulta consilia ea latebant Philippum, qui veritus, ne pace in Gallia facta belli moles in Belgium incumberet, quod Ludouicum Nassouium et Arausiensem fratrem apud regem vrgere intelligebat, quantum poterat, regem a pacis consiliis dehortabatur. multa hanc pacem suasisse dicuntur; bello hoc vltimo ciuili omnium maxime violento attritae vtrinque opes, et summa pecuniae ex eo inopia ad stipendium militi numerandum; quo fiebat, vt rari ad signa conuenirent, crebri cottidie dilaberenrur; proximus iam Lutetiae atque adeo regis aulae hostis, et Germanorum auxiliarium propediem discessurorum, quod a Volrado Mansfeldio cum in Burgundiam descendens limiti propinquaret, Colinio praedictum fuerat, certa defectio; et inde noua reginae consilia, quae astu, quoniam vis non processerat, in posterum vtendum censebat: inde Colinio innatum belli ciuilis taedium et odium, quod ad perniciem suam vsque detestatus est, cum diceret, sibi potius esse vel morte violenta atque adeo ignominiosa mori, quam rursus ad arma descendere; vir alioqui licentiae infestus, et summus vitiorum osor, et qui seuera disciplina olim, cum peditatu praeesset, a milite exacta, inuitus faciebat, vt eam belli ciuilis necessitate victus conniuentia corrumpi pateretur. et spes ei, quod hominem ab armis ciuilibus abhorrentem et tranquillitatis patriae studiosum potentissime fefellit, iniecta fuerat, dobello, pace in Gallia facta, in Belgium transferendo. itaque tandem VI Eid. VItil. certis condicionibus conuentum est, edictumque conditum, quo praeteritorum obliuio sancitur: concordia publica imperatur: maiorum religio vbique instauratur: libertas conscientiarum Protestantibus permittitur, ita vt publice ad preces faciendas conuenire possent, locis tamen tempore et modo edicto comprehensis, a quibus Lutetia regni caput et aula principis excluduntur: loca sepulturae in singulis vrbibus a praesidibus assignantur: ediciturque, ne intra consanguinitatis gradus matrimonia contrahantur, vt pauperes et aegroti nullo discrimine per valetudinaria, et qui dant operam leteris, per scholas admittantut. rex Nauarrae reginam amitam


page 546, image: s546

suam, Nauarrum, Condaeum testatur se habere pro fidis consanguineis ac subditis: item proceres, equites, et alios qui P. P. partes secuti sunt: item Bipontinum ducem, Arausiensem, Ludouicum ac fratres eorum, Volradum Mansfeldium, et alios omneis extraneos, qui eos in hoc bello manu consilio aut alia re iuueuerint, et singulari elogio Nauarrae mandatu captam regiam pecuniam et alia aliorum ducum iussu hoc bello et superioribus facta se rata habere, ac iubere, ne de his in posterum quaeri possit; priuilegia vrbium confirmantur; Protestantes omnium publicorum munerum ciuilium capaces declarantur; ita vt aequaliter ad regni onera sustinenda teneantur. addita capita quaedam de captiuorum redemptionibus, ac pretio pro iis pensitando, mobilium hoc bello captorum restitutione, fructuum perceptione, aedium ruinis et vrbium a praesidiis immunitate. quod ad Arausiensem et Nassauios fratres, ij bonis omnibus, quae intra regni fineis possident, restituuntut, iuxta pacta olim ab Henrico parente et Francisco auo facta, addito, vt non solum illis, sed et aliis domestica scripta, instrumenta, ac documenta hoc bello capta vtrinque reddantur; ius aequabile constituatur; sententiae tam in ciuilibus quam criminalibus caussis ardente bello pronunciatae reuocantur et antiquantur, ita vt praescriptio aduersus Protestanteis toto illo tempore currere non potuerit; de cetero ipsi in posterum ciuileis regni leges seruare teneantur. et quia Tolosanus Senatus eis maxime suspectus esset, recenti adhuc Rapini contra fidem publicam damnati et supplicio affecti memoria, decernitur, vt caussarum, quarum ad eam curiam prouocatio est, cognitio ad supplicum libellorum magistros pertineat, quibus eas supremo iudicio definiendi ius sit. in Rotomagensi vero, Diuionensi, Aquensi, Armoricano, et Gratianopolitano facultas eis sit sex praesides seu senatores reiicere, treis nimirum in singulis classibus; in Burdigalensi autem quatuor in singulis classibus, nulla expressa caussa. securitatis caussa attributae eodem edicto quatuor vrbes Rupella, Montalbanum, Cognacum et Charitaeum, quas Nauarrus et Condaeus et XX ex proceribus se post biennium restituturos iureiurando interposito promittere teneantur. hoc edictum in omnibus regni curiis promulgatur, et mandatur, vt omnes praefecti, praesides, administri de eo religiose seruando fidem publico sacramento obstringant, poena capitis in eius violatores sancita. edictum triduo post in Senatu recitatum, et postulante cognitore regio promulgatum est, secundum haec P. P. cum Colinio, Ludouico Nassouio, Telinio et Bellouasio, qui egregiam ac diligentem operam in pace procuranda nauauerat, in Lingones vsque progressi sunt, vnde postquam gratiis Volrado Mansfeldio actis Germanos promissis potius quam pecunia oneratos dimiserunt, deducente eos Renelij marchione extra regni fineis, Charitaeum et inde per Lemouices et Engolismam facto itinere ineunte VIIIbri se Rupellam ad Nauarrae reginam contulerunt. tum quasi post foedam tempestatem summa in mari quies, sic post cruentissimum bellum inopinata animorum serenitas et concordia statim vbique apparuit. rex belli omnique alia vrgente cura, quae rempub. spectabat, solutus iam de nuptiis propriis ante contractis, tunc vero celebrandis cogitare cepit. eoque consilio Meseriam ad Mosam vsque processit, praemissis VIII Kal. Xbr. Andino et Alençonio fratribus cum Carolo Lotaringiae duce sororio, Guisio, qui sub id Catharinam Cliuiam Antonij Croij Porciani viduam festinatis nuptiis duxerat, Aumalio, et Momorantio ducibus et aliis proceribus ac CCC circiter equitibus, qui venienti sponsae regis nomine obuiam prodirent, eamque honorifice Sedani exciperent. igitur Sedani perhonorifice excepta ab Henrico Roberto Marciano Bullionij duce et inde comitantibus iis, quos dixi, Meseriam deducitur in aedeis regis apparatas, vbi a regina et Claudia Lotaringiae ducis vxore et Margarita peramanter excepta est in inferiore aedium aula, et inde in superiorem, in qua rex eam expectabat, deducta post solitas salutationes a Treuirensi archiepiscopo VII viro more sollemni Caesaris nomine in regis manus consignatur. tum recitato matrimonij contractu rex per vicecancellarium quod actum esset, ratum se habere respondit, et magnas se gratias Caesari et Imperij VIIviris ac principibus, atque inprimis ipsi Treuirensi, Argentinensi episcopo, marchioni Badensi, et Hohenloensi comiti, qui aderant procuratores a Caesare nominati, agere dixit, et Elisabetham


page 547, image: s547

Caesaris filiam honore et amore coniugali prosecuturum declarauit. postridie, qui in VI Kal. Xbr. incidit, magna ac regali pompa celebratae nuptiae, sacra faciente Carolo Borbonio Cardinali. interfuere principes et proceres totius fere regni et feminae inprimis numero amplius LXX pannis argenteis vestitae. rex tunc natus erat XX annos V menseis, Elisabetha XVI, cui gubernatricis loco attributa Magdalena Sabauda Annae Momorantij E. M. vidua antiqui moris ac pudoris matrona, eique subrogatur Ioanna Viuona Castanea Claudij Claromontij Dampetri vidua et vxoris Alberti Gondij comitis Radesiarum parens: equitis honorarij loco Scipio Fliscus Ludouici illius, qui res nouas Genue ante XXIII annos molitus fuerat, frater. post donatiuum et conuiuia more sollemni peracta, hastiludia et ceteras nuptialeis pompas tandem cum muneribus honorifice dimittuntur legati. rex Meseria discedens per Cantiliam primariam Momorantii arcem facto itinere Villeriam in Retia silua venit voluptuarium castellum ad venationes regia magnificentia a Francisco auo exstructum, vbi auditi X Kalend. Ianuar. principum Augustanae confessioni addictorum legati, ex comitiis Spirensibus missi, vt regi de matrimonio cum Carsaris filia contracto gratularentur, et ad pacis nuper in regno factae condiciones seruandas hortarentur. Principes ii erant, Palatinus, Saxo, Brandeburgicus VII viri, Richardus Baioariae dux, Georgius Fridericus Brandeburgicus, Iulius Brunsuicus, Ludouicus Virtembergicus, Vilelmus Hessorum princeps, Ioannes Albertus Megalopolensis, et Carolus Badensis. longae ac prolixae orationis haec summa fuit. foedus nuper per matrimonium inter Caesarem et regem ictum non solum ad amicitiam inter potentissimos principes, atque adeo inter Germanos et Gallos valiturum; sed etiam ad remedia malis passim praecipue ob religionem grassan tibus mature adhibenda maximum pondus habiturum: gaudere interim summopere ipsos, quod pace inter suos facta perniciosissimos tumultus quorundam ambitione excitatos prudentia et aequitate mira sedarit; proinde orare, vt auctoritatem ac dignitatem pace praeter multorum voluntatem constituta recuperatam tueri in posterum velit, neque iis aureis praebeat, qui sectariis fidem seruandam negant, et impossibile aiunt, vt in eo regno tranquillitas sarciri possit, in quo diuersae de religione sententiae obtinent. nam et in Turcico imperio nullam conscientiae vim inferri, et monachos in monte Atho habitanteis quotannis donatiuum a Sultanis accipere. et in regno Poloniae, quod inter Christiana amplissimum sit, religionem Romanam et Graecam semper locum habuisse, et in compluribus ciuitatibus templa vtrisque assignata esse. paucis vero abhinc annis pleramque nobilitatem Augustanae confessioni subscripsisse, nec tamen turbas in eo regno conspici per homines diuersae religionis administrato, et in quo publica munia indiscriminatim inter ipsos distribuuntur. id vidisse, sed serius, Carolum V, et post eum Ferdinandum Caesarem, qui tandem non aliam pacis in Imperio constituendae rationem inire potuerit, quam iusta conscientiis libertate permissa; et quamuis maxime omnium Romanae occlesiae addictus fuerit, vt videretur potius Imperij beneficiariis quam patrimonialibus subditis suis eam gratiam fecisse, idem in Lusatia et Silesia primum, dein et paullo ante mortem suam in quibusdam Austriae locis, vt fieret, tolerasse. eadem et Maximilianum prudentissimum principem gratia et indulgentia erga suos vsum; cuius vt adfinitatem expetiuerit, sic vt exemplum ea in re rex sequatur, illustrissimos principes, quam vehementer et enixe possint, regiam maiestatem obsecrare. iampridem et primis Christianorum temporibus disputationibus agitatum, res diuersas esse bonum subditum et bonum Christianum esse: itaque et Tataros in Polonia, qui Mahumetani sunt, ac plerisque locis, etiam Romae Iudaeos, in Turcico imperio Christianos simul et Iudaeos ferri. videre igitur debere prudentissimum principem praeteritorum malorum insontem, vt huiusmodi prauis consultoribus ac turbarum incentoribus aureis claudat, sicque apud se statuere, pace pietatem et leges vigere, bello religionem et regiam auctoritatem conuelli; ac si quis adeo audax reperiatur, qui regem ad pacis consilia animum contra seditiosos obfirmantem turbare conetur, illustrissimos principes istuc se ablegasse ad significandum M. S., paratos eos omneis opeis ac vireis in id impendere, vt conatus tam


page 548, image: s548

perniciosi reprimantur, et regno florentissimo, cuius bona et mala ad publicam Christiani orbis tranquillitatem spectant, pax et quies constet. postridie rex respondie, et postquam de propensissima VII virorum et Principum beniuolentiae significatione gratias egit, foedus hoc ob id se pracipue expetiuisse dixit, quod cognouerit, Carsarem, vt dignitate inter principes Christianos praecellentem, sic prudentia magnanimitate, clementia et aequitate principem inter eos locum tenere; in idque semper laborasse, vt securam ac firmam in Christiano orbe tranquillitatem procuraret; cui egregiae voluntati se salutaribus iuxta ac beneuolis ipsorum monitis instructum respondere decreuisse, et amicitiam, quam maiores sui et inprimis Henricus parens, ac Franciscus auus cum iis coluerit, sancte religioseque seruare. cum hoc responso dimissi legati, et honorifice muneribus donati domum ad suos reuertuntur. vix promulgatum per regni curias et inferiora tribunalia edictum fuerat, cum inde a Catholicis, inde a Protestantibus ingentes querimoniae ad regem perlatae sunt; quibus vt aliqua ex parte satisfaceret, et ne qui motus ob eas excitarentur, Arturo Cossaeo E. T., et Philippo Gorraeo Proterio libellorum supplicum magistro negotium dat, vt Rupellam proficiscantur, et de vera edicti interpretatione et executione cum Protestantium delegatis ex arquo agerent. sed haec ad annum insequentem pertinent. hoc anno Ioannes Bernardus Sanseuerinus Somensium dux, qui nostras partessecutus bello Etrusco et aliis fidam operam regibus nauauerat, Langesti ad Ligerim, quod beneficiario vsufructu a rege obtinebat, VIII Kalend. Iun. fatis concessit placida et diu exoptata morte, cum annum aetatis LXIIII attigisset. moriens testamento condito ditionum, quas in regno Neapolitano possidebat, a Philippo proscriptarum heredem instituit regem, non tam propensa in ipsum voluntate, a quo iamdudum grassante aulica auaritia minime pro dignitate habitus fuerat, substractis etiam alimentis, aut odio in suos, atque adeo Horatium Sanseuerinum fratris filium, qui morienti astitit; quam quod nollet vir iuxta generosus et prudens, vt ad egastatem, ad quam retractos suos videbat, etiam inanium titulorum ludibrium accederet, eodem hoc anno perantiqua Bitsaeorum comitum familia in Germania extincta est, Iacobo Renardi F., Simonis N. sine liberis masculis defunsto XII Kal. April. ac relicta tantum Margarita Aloisia filia, quae Philippo iuniori Hanouiae comiti ante decennium nupserat. cuius ditionem Virtembergicus, Lotaringiae dux, et Argentinensis episcopus tanquam lege beneficij ad se deuolutam quisque pro iure suo possessum iuerunt. haut multo post Ioannes Brentius Veilae imperiali Sueuiae oppido natus magni nominis inter suos theologus diuque ob id varia fortuna iactatus, vt supra diximus, Stugardiae in agro Virtembergico septuagenario maior fatis concessit, III Eid. VIIbr. idem annus abstulit nobilissimum cognominum fratrum par, videlicet Tiliorum Engolismensi agro oriundorum, quorum Ioannes grandior natu Curiae protonotarius fuit, qui cura, diligentia et summa in suo munere assiduitate non solum ingentes opes, sed veram gloriam et qua maiorem nemo nostrorum antea meruit, exacta iuris nostri et Franco-Gallicae omnis antiquitatis cognitione sibi comparauit: alter natu minor sacris addictus primum fani Brioci in Armorica, et postea Meldorum episcopus fuit, qui a puero litteris instructior ad rerum nostrarum, qua frater eius excelluit peritiam, etiam linguarum, iuris prisci Ro. et ecclesiasticae antiquitatis exactam cognitionem adiunxit, perlustratis Francisci I permissu coenobiorum ac aliorum locorum toto regno celebrium, cum adhuc integrae essent, bibliothecis, atque inde peculiari sibi instructo librorum veluti penu copioso, ex quibus pleraque in vtroque genere venerandae antiquitatis monumenta publico dedit, eoque nomine magnam a sui et posteri aeui hominibus gratiam ac laudem meruit. paullo post Non. IXbrib. Augustas Taurinorum nondum superato XXX anno obiit Iacobus Greuinus Claromontio in Bellouacis natus, ingenio et rara eruditione praestans, qui cum a pueritia poeticas elegantia excelleret, quod Gelodacrys et alia edita cum raris illius aeui poetis comparanda et aeternum victura ad posteritatem testantur, ad medicinae studium animum appulit, in qua pari felicitate ingenium exercuit; Nicandrum elegantissime a Io. Gorraeo Latinum factum Gallicis versibus non cedente Graecis Latinisque elegantia reddidit,


page 553, image: s549

et de venenis commentarium Gallice itidem scriptum adiecit; multa insuper siue edidit siue commentatus est, quae morte praecipitata vltimam manum non receperunt. hominem tot ingenij dotibus instructum et amoenitate ingenij cunctos in sui amorem rapientem Margarita, quae Philiberto Emanueli Sabaudiae duci nupsit, virtutum insigne nostro aeuo exemplar inter familiares adscitum in Italiam secum duxerat, eoque postea non solum medico sed et consiliario in grauissimis negotiis semper vsa est. adeo vt Greuino exstincto, se et valetudinis suae curatore eximio et in animi anxietatibus amico solatore orbatam doleret. itaque et mortuo honorificum funus fecit, et viduam ac filiam eius vnicam Margaritam Emanuelida, quam de sacro lauacro susceperat, quamdiu vixit, penes se retinuit et omni humanitatis ac beneficentiae genere prosecuta est, vt quae virum dilexerat, etiam ossa ac reliquias, quae in vidua eius ac carissima filia restabant, insigni grati animi exemplo se diligere ostendent.



page 550, image: s550

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXVI.

IN hunc annum desiit Maurorum Granatensium motus, qui quo minoribus initiis cepit, ac proinde neglectus primum est, eo maiore cum periculo totum biennium res Hispanas miscuit. eius originem, caussas et successus nunc ordine exequemur, eoque diligentius, quod eius mentionem facere alij contenti fuerunt, Hispani soli sua lingua bellum illud descripserant. Pyrenaeo et mari mediterraneo Oceanoque inclusas illas prouincias Saraceni Iacobi Almansoris, qui tunc in Arabia felice sedem habebat, auspiciis post septingentesimum vicesimum quartum a nato Christo annum, Iuliani Baeticae comitis priuatam iniuriam vltum euntis instigatu ingressi progressu temporis totas paucis exceptis occuparunt, ex vicina Africa confluentibus in dies ad eos auxiliaribus; varioque euentu diu inter eos pugnatum fuit, vsque ad Ferdinandum Arragonium et Isabellam Castellensem; qui reliquias abominandae sectae tota Hispania aboleuerunt, Granatensi regno, quod solum ex tot victoriis superabat, armorum vi in potestatem redacto. sed non propterea expugnatae populorum illorum mentes; ex quibus plerique ne bona ac res suas deserere cogerentur, nomen Christianum nefanda dissimulatione mentiti in Baetica remanserunt, ceterum pristinos animos et de rep. ac impia secta sensus retinuerunt. id cum praesules iis praepositi praesentirent, idonea pro tempore remedia adhibuerunt. Petrus Guerrerius Granatensis archiepiscopus de suo munere sollicitus post Tridentinum Concilium peractum concilio in prouincia celebrato ad eos in fide confirmandos plerasque sanctiones fecit, placuitque in eo inter praesules, rex sacri ordinis nomine rogaretur, vt constitutione publica aboleret ritus et quae eius sectae adhuc vestigia seruabant, exemplo ex conciliis Africanis sumpto, in quibus idem contra infideleis olim decretum fuit. probauitrex consilium, et pragmatica edita mandauit Mauriscis, sic eos populos vulgo vocant, linguam ac ceremonias ex secta antiqua deriuatas mutarent, balneorum, quibus admodum delectatur gens munditiei dedita vsus omitterent, nuptias omissis inter eos vsurpari solitis ritibus celebrarent, denique domorum ianuas Veneris diebus, qui apud eos sollemnes sunt, ad purgandam suspicionem minime clausas tenerent. vetitum item ne mulieres velata facie incederent. seuere admodum ab Inquisitionis ministris contra suspectos exercita iurisdictio. sed nulla re magis exasperati sunt, quam quod asyla in ipsorum odium sublata sunt, et negatus ad templa Christianorum fugientibus receptus, quod in vsu inter eos populos huc


page 551, image: s551

vsque fuerat. multi ob id quibus in vrbe minime aut tutum aut honestum videbatur degere, ea relicta in montes proximos concessere ex rapto vitam tolerantes et viatores plerumque vita et re sua spoliantes. itaque seniores et auctoritate praecipui ac sub iis adulti iuniores memoria repetentes post Ferdinandi et Isabellae tempora semel atque iterum simileis ob caussas non tam infeliciter quam nullo successu sumpta arma, facile sibi persuaderi passi sunt, vt in tam iusta caussa pro libertate, cuius recipiendae commodius tempus venisse arbitrabantur, extremum periculum facerent. ardebat tunc bellis ciuilibus Gallia proxima ob religionis caussam, et in Belgio ob eandem caussam tumultuante vires Hispanae occupabantur; ex Africa crebri nuncij seu veri seu ab motûs incentoribus conficti afferebantur, Turcum magnam classem contra Christianos parare; quam, si in Hispania res turbare intellexerit, eo potius, quam in aliam quamuis prouinciam inducturus sit: illic vim et propugnaculum Christiani toboris esse, nec commissurum potentissimum imperatorem, vt suae sectae reliquias miserabiliter ante oculos suos perire sinat. hac fama praeoccupatis animis alioqui continua iniuriarum serie iritatis, conuentus secretus indicitur, in quo primarij inter illos de rep. in commune consultarent. ad Cadiarum munici pium inter Granatam et mare vicinum Almeriamque vrbi cognominem fluuium situm ad Alpuxarrae fauces, id monti nomen, qui ab ortu ad occasum XVII leucarum spatio porrigitur, X leucas latus, asper ac fere sterilis, nisi quibus locis miti iugo in planiciem descendit Mauriscorum cura et industria excultus, ita vt fruges producat, armentis ac pecoribus abundet, et serici magnam copiam praebeat. in eo belli gerendi arx posita, quod et difficilis accessu, et vicinus mari, vnde auxilia exspectabantur, et iamdudum a suis, vt libertatem tutentur, illuc confugientibus totus fere insideretur. ex omni aetate et condicione delecti aderant, in iisque qui vulgo Mongies vocantur, quibus respondent, qui in belli sacri historia Assassini nominantur, homines ad caedeis auctorati; eoque conuentu actum de tempore et de ratione rei cum singulis communicandae; decretumque fuit, vt vidui viduos, qui vxores haberent, maritos, qui nondum vxores duxissent, coaetaneos adolescentes consilij participes facerent. hiemis tempus dilectus, cum noctes longissimae, qua commoditate vsi conscij citra tumultum ex proximis montibus vrbi propinquare poterant, classe regia per portus huc illuc distributa, sine milite et debili remigio; placuitque tandem, vt ad Domini proximum natalem anni OIO IO LXVIII coirent, cum Christiani in templis securi, et de precibus puro corde ad Deum fundendis tantum solliciti feriabantur, de cetero frigore torpentes et sine armis domi residerent; tunc enim a consciis armacis et expeditis rem tuto tentari posse. sic autem ordo compositus: vt eodem tempore, quo motus per vrbem crebresceret, IIII OIO hominum ex Alpuxarrae montibus se cum Albaicinis coniungerent, et vrbem atque Alhambram inprimis partim facto per portam impetu, partim scalis admotis aggrederentur. Granata a Mauris condita fuit in Illiberis ruinis, quam Hispani vulgo Eluiram dicunt, et ambitu suo campum Infantium complexa est, locum ita dictum, quod in eo Petrus et Ioannes principes fortiter pugnantes occubuerunt, ab Osmi Ismaelis primario duce caesi. ex Damasci vicinis populis huc coloniam deductam memorant Arabum annales anno decimo post Gothos Baetica exactos a Tarifa Aben-Ziet summo Iacobi Almansoris exercituum imperatore, neque tamen in ea vrbe regiam sedem constitutam ante Bedim Habudi F., qui relicta Corduba ciuitatem ad S. Iosephi turrem fundauit in Alcaçaua, vulgo Iudaeorum dictam, et ad Christophori fanum regiae sedem fixit, statua equestri ex aere in summo colle erecta cum lancea et clypeo, adiecto elogio, BEDIS ABEN-HABVD SAPIENS EDICIT, HINC ANDALVZIAM DEFENDENDAM ESSE. addunt ab vxoris eius nomine, quae Nahata dicebatur, et voce Garb, quae occasum significat, nomen vrbi inditum. nam id in vsu Saracenis praecipue Asianis esse, vt ex situ nomina vrbibus imponantur. alij alias denominationis rationes afferunt, quas referre superfluum videtur. constat certe insigne vrbi regnoque malum-granatum datum, siue id ex alliterationis errore, vt in Legionensi regno et Galaecia euenit, siue a fructu in ea regione copioso id fluxit. post Bedim reges Saraceni semper in ea vrbe sedem habuerunt,


page 552, image: s552

vsque ad Aben-hul, qui Almohadas Hispania expulit, et Almeriam regni caput constituit. occiso Aben-hul virtute et ductu Ferdinandi Sanctij Granatenses sibi in regem delegerunt Mahometem Alhamarem Arionae dynastam, qui sedem regni ex Almeria rursus Granatam transtulit, creuitque ab eo tempore in tantam magnitudinem vrbs, vt Arabes affirment LX OIO domos in ea numeratas. Bulharis, qui artem transmutandi in aurum metalla cetera percalluisse inter suos putatur, Albaicinum muris cinxit, et a reliqua ciuitate diuisit, Alhambram cum turre Commarensi exstruxit; hinc decem reges ordine successerunt, quorum effigies in spatiosa Alhambrae aula nunc et hodie visuntur, et a multis tradita per manus scientia adhuc internoscuntur. postea Philippus arcem in ea stupendi operis ex caeruleo lapide artificiose secto struxit, cuius area rotunda triplicibus moenianis, quae columnis marmoreis venusto ordine dispositis sustentantur, et lata ambulatione distincta est. vrbs partim in quatuor collibus partim in plano sita est; ima a mercatoribus Hispanis et opificibus, sacro ordine et nobilitate incolitur, maiore templo admirandi operis, in quo Ferdinandi Arragonij et Isabellae Castellensis monumentum visitur, spectabilis. in ea et Albacinum est, a Mauriscis fere habitatum, quasi Bacensem vicum dicas; quod ex Baaea pulsi Mauri eum in locum quasi in coloniam deducti sint. Daurus fluuius mediam praeterlabitur, cuius ripas singulari vrbis commodo tinctores et fullones tabernis suis occupant. nam magnum serici et panni opificium in ea vrbe est, praecipue in Antiquerala sic dicta vrbis regione, quod Mauri ab Antiquera eo olim commigrauerint. Daurus ex monte niuoso scaturit haut longe a Genilij fontibus, qui alter fluuius extra vrbem labitur, tam salubribus aquis, vt infirmi eius potu leuari credantur, et Mauri ex Africa valetudinis caussa ad eum magna frequentia olim accederent. Alhambra capta et tormentis, quae in ea erant, conuenerat, vt ad primam displosionem, qui ex vicinis montibus profecti extra vrbem sig num exspectabant, ad portas statim accurrerent, iisque perruptis ignem altera, altera ferrum manu tenentes, per vias discurrerent, nemini obuio parcentes, et vbique in domos ad terrorem defensoribus incutiendum incendia iacientes. missi interim ad Algeriae Prosultanum et Fessae regem, nec non et Constantinopolim delegati auxilia communi caussae poscentes. reliquum tempus exercendae iuuentuti, annonae per tuguria seposita in montibus recondendae, fabricandis armis nouis, aliis, quae diu occultauerant, detergendis, loco castris deligendo, munitionibus designandis impensum: quo tempore et iterum primarij ex Albaicino Churriauam extra vrbem conuenerunt, de eadem re amplius consultaturi. magnoque tunc errore a moderatoribus ciuitatis peccatum fuisse aiunt, quod cum seuere omnia quae conuenticulorum suspicionem facere poterant, Mauriscis interdixissent, tamen iisdem permiserant, vt ptochotrophium in gratiam nouorum Christianorum Resurrectionis titulo nuper institutum ad pietatis officia exercenda et eleemosynas colligendas frequentarent, vbi religionis specie cottidie conuenientes perniciosa consilia agitabant, neque iam de colligendis eleemosynis cogitantes, sed de pecuniae in id bellum collatione aliisque apparatibus faciendis inter se disserebant. quod tamen non tam secreto inter eos agi potuit, quin vel ex indiciis vel suspicione aliquid ad regios praefectos emanauerit. verum illi ob contentionem de auctoritate iampridem inter se dissidentes, dum alter in alterius iurisdictionem inuadit, aut aemulatione vel inuidia cuncta socij acta rescindit, vel apud principem eleuat, et calumniatur, aut durius quam per leges licebat, in suspectos animaduertebat, aut omnino segniter in eo negotio versabatur. praeerat cum supremo militari imperio Inicus Lupus Mendoza Mondeiaris marchio cum filio Tendillae comite, a cognomine Mendoza I Tendillae comite genus trahens, qui post Granatense regnum Mauris ademptum primus prouinciae a Ferdinando et Isabella impositus res in ea summa prudentiae et moderationis laude ordinauerat, consilio praecipue vsus Ferdinandi Talauerae, qui primus in ea ciuitate archiepiscopus creatus fuit. praetoris iuridici officio in eadem vrbe huius motus tempore fungebantur Petrus Deça, quem vulgo Cancellariae praesidem vocant, vir cunctis vitae togatae gradibus laudabiliter decursis clarus, et qui Guerrerio archiepiscopo aliisque Inquisitionis ministris exactam villicationis suae rationem semper reddiderat.


page 553, image: s553

ij communi consilio quantum per dissidium inter eos assidue recurrens licebat, omnem operam dabant, vt coniurationem, de qua in suspicionem venerant, detectam opprimerent. dumque Deça in ea certius indaganda laborat, Mondeiar in aulam excurrit, et supplementum militare a Philippo petit, quod occulto adhuc motu aegre illi concessum, cum aulici viribus regiis longe occupatis inutili nec necessario sumptu aerarium onerandum negarent, et ad famam pertinere dicerent, ne rex eo tempore bellum in Hispaniae visceribus habere videretur. accedebant et Deçae et archiepiscopi ad regem in arcano perscriptae rationes, qui priuata ambitione incensi via iuris potius quam militari vi, quae penes Mendozas patrem filiumque erat, Mauriscorum audaciam refraenari debere contendebant. itaque perexiguae illi attributae copiae, quod maturandae potius quam disturbandae coniurationi caussam praebuit, quippe cum conscij tam debileis vireis sibi minime pares existimarent, et vererentur, ne diuturniore mora relanguescentibus suorum animis res tandem detegeretur. secundum haec Monfies, qui in montibus vicinis iam copias suas per legiones et cohortes distribuerant, huc illuc discurrentes ad arma sine dilatione capienda sedulo hortabantur, missis in Africam nunciis qui de die capiendis armis destinato foederatos certiores facerent, monerentque eos, vt auxilia accelerarent, Caesarienseis quidem, vt ad Charidemi promontorium, hodie Gatae vocant, Ameriensibus et Alpuxarrae populis praesto futuri classem appellerent; Tituanos, vt ad Marabellae litus cursum dirigerent Malacensibus et consciis, qui in Rondae montibus habitabant, praesentia sua animos facturi. frustra solicitati qui in proximo Valentiae regno ex pestiferae sectae reliquiis superabant, quippe de exitu veriti, et nondum temere inceptae temporibus Caroli V in Spadensibus montibus coniurationis deposita memoria. itaque euentum motûs opperiri statuerunt, antequam huic militiae nomen darent, ex tempestiuo auxiliorum, quae a Caesariensibus et Tituanis exspectabantur, aduentu consilium rebus suis capturi. interea celebratus inter conscios sollemnis conuentus V Kal. VIIIbr. in Albaicino in aedibus Zinzani, cui interfuit Al-Partal qui Narillae habitabat, haut longe a Cadiaro, homo praediues et insigni sollertia praeditus, qui postea ad sollicitanda auxilia in Africam semel atque iterum missus, altera legatione male de Maurorum in Hispania rebus ominatus mature res omneis suas ac familiam et duos fratres Caesaream secum abducit. is et Xenis, qui postea proditione Aben-Abum alterum Mauriscorum regem creatum sustulit, Alpuxarrensium nomine delegati deliberationi interuenerunt, non tam vt se illi summitterent, quippe regem, qui a Caesarea mitteretur, expectare certi, quam vt consilia sociarent, et pro communi libertate idem cum aliis sentire se ostenderent. vbi Ferdinandus Valor a proximo cognomine vico dictus, ac vulgo Caguer, quasi minor, alio nomine Aben-jahuar vocatus, summa vir dignitate et prudentia inter Mauriscos excellere creditus cum videret, fluctuare consilia, nutare voluntates, animos plerisque in dies refrigescere, et in tam confusa multitudine quot capita tot sensus existere, graui ac vehementi oratione regis creandi auctor fuit, et, Quousque nobis, inquit amici contubernales ac commilitones, per ignauiam nostram illudi patiemur? quousque nobis, perinde ac si condicionis seruilis simus, tanquam vilissimis mancipiis homines infestissimi abutentur? vxores, liberos, res nostras in potestare sua obtinent, nec post tot secula post durissimam seruitutem tamdiu seruitam spes vlla libertatis affulget. noua onera, nouas pecuniarum collationes, noua tributa cottidie imponunt. quot in ciuitate inquilini sunt, tot crudelissimos tyrannos ceruicibus nostris impositos experimur. asyla nobis adempta, ad quae fortuiti criminis reis aut priuatae vltionis caussa, quod saepius excusatur, grassantibus tutum semper perfugium patuit, negatus et ad templa receptus, quo alioqui ire ad sacra cottidiana audienda seuere compellimur, ni facimus, grandi pecunia ad sacerdotum explendam auaritiam multamur. nobis pro dolor! cum Deo et hominibus interdictum commercium. quippe inter Christianos quasi Maurisci, hoc est, abominandae sectae homines reputamur, inter Mauros, quasi Christiani, suspecti habemur, ita vt nos illi neque verbo dignentur, neque opibus suis iuuent, aut commercium nobiscum exerceant. nos ergo quia fidem seruamus scilicet, et vili obsequio miseram vitam redimimus,


page 554, image: s554

vndique miseri sumus, aeque his et illis inuisi ac suspecti. et ne quid intactum illi relinquant, nos Castellana lingua, quam nescimus, loqui iubent, si recusamus aut ignorantiam praeteximus, id protinus in malam partem interpretantur, quasi vel Castellana lingua a Mahometana lege aliena sit, vel lingua Maurisca Iesu Christi legem amplecti non possimus. praeterea liberos nostros ad conuentus suos citant, et eas artes, quas maiores nostri semper exhorruerunt, cogunt perdiscere. vix vacuus a minis transit dies; liberos a gremio ac complexu matrum, a patrum conspectu in terras longinquas se abducturos vt matres, quae ipsos pepererunt, obliuisci discant, odia contra parentes, qui eosdem genuerunt, exerceant. quid saeuius, quid inhumanius? vestitum antiquum prohibent, et Castellanum induere iubent, nec multum curant, quis antiquum, quando ita volunt, exoletum emet, vnde nouus paretur. aut si emptor desit, quis ad nouum, qui quia in vsu est, pluris constat, emendum pecuniam commodabit. at homines nulla re magis quam odio validi, vestimento religionem non intimo cordis affectu aestimant, idque agunt, vt nos, qui nihil in terra Castella possidemus, ad extremam inopiam redigant, dum nos alias egenteis Castellanorum exemplo nouas subinde in dies vesteis mutare cogunt, vt cum ad mendicitatem peruenerimus, nemo nos stipe iuuet. quid plura? AEthiopum mancipiorum vsum prohibent; atqui candidos, quod eiusdem nobiscum sunt nationis, habere seruos nobis minime licet: nunc eos, quos educauimus, ad vsum ac mores nostros assueuimus, adimunt, ne qui filios non habent, aut liberos homines ad seruitium alere ob facultatum tenuitatem non possunt, habeant vnde in morbis in aetate decrepita sibi subueniant. vxoribus, ac virginibus, filiabus velum pudicitiae insigne detrahunt, et ianuas aperire mandant vt domibus, quae cuique tutissimum perfugium sunt, apertis, ad adulterorum, grassatorum, furum iniurias pateamus. nec satis illis ad odium exsatiandum fuit, miseros homines omnibus vitae commoditatibus priuasse, nisi oblectamenta publica et domesticae hilaritatis instrumenta nobis inuideant. musicae inter nos vsitatae, cantionum, saltationum, et chorearum vsum interdicunt, balneis domi ad munditiem ac curationem corporis feminas vti vetant at quousque patientiam nostram tentari, quousque iniurias semper recenteis ad veteres addi feremus? quid adeo nos terret? aspicite orbem Christianum perplexis et contrariis de religione opinionibus vbique sectum; Belgij turbas considerate; quid in Francia, quid in Germania agatur, in mentem reuocate, et metuite principem, cuius aerarium pecunia exhaustum, classes disiectae, remigium ex liberis hominibus constans, classiarij duces quasi captiui et male animati potius ad defectionem quam ad obsequium spectant. hoc rerum statu nihil dubium est quin primo impetu non solum Granatam occupare, sed totam Andaluziam a maioribus vestris olim possessam recuperare exiguo negotio possitis. si iusta desideria angustioribus finibus circumscribitis, quis vosex circumpositis montibus vndique praeruptis, et asperis, in quibus valles naturali situ munitorum castrorum speciem prae se ferunt, deturbare poterit? vos inquam frigus, inediam, aestum, sitim ferre assuetos, in eadem disciplina praeterea educatos, qua ij sunt, qui vos oppugnaturi sunt. at arma desunt. vobis ex superiore loco pugnantibus et locorum gnaris contra enitenteis ex imo et in angustiis per auia subeunteis ad eos deiiciendos saxa et silices affatim natura subministrabit. tam laudabile facinus ausuri sperate propitium numen; id et astra et vaticinia certa, in quibus patres nostri semper summam fiduciam posuerunt, vobis pollicentur, et prodigia tot vbique conspecta aduersam aduersariis fortunam spondent. acies in caelo noctu nuper ad Niuosi montis crepidines visae concutrere; tot ignotae aues Granatam superuolitantes, tot monstrosi partus; Solis denique, cuius benignus aut tristis aspectus ad Christianos pertinet, nuper deliquium grauia damna hostibus portendunt. Lunae, cuius in tutela nos nostraque sumus, semper amicum lumen experti sumus. quid igitur moramur? an vt consilium per se gloriosum, ex necessitate iustum, conatu non adeo periculosum, si differatur, euanescat? et quod pro communi salute susceptum est, in singulorum perniciem vertat? ita res habet, consilium quod nunc capimus, nos eiusdem criminis reos facit, si votis responderit, decus, honorem, opes, et quicquid per libertatem optatur, ex aequo daturum. sed ad illud


page 555, image: s555

perficiendum celeritate, ferro, concordia, secreto opus est, et qui haec omnia vnus suppleat, generoso duce. hunc vobis impraesentiarum eligendum suadeo, siue summus armorum imperator videtur satis esse, quomodo Xeques maiores vestri sibi multoties delegerunt, siue eum regiis insignibus ad maiorem dignitatem conciliandam, et renouandam priscorum regum, qui tantum sui terrorem in Hispania reliquerunt, memoriam ornatumvultis. non erit deliberandi, censendi, decernendi, ac decreta retractandi finis, donec vnus cum summa potestate variantibus tot consultorum sententiis modum faciat. verborum admodum satis, nunc facto opus est, commilitones, et rege seu duce, qui bellum tanto animo quam iuste decretum est, capessat, et feliciter administret. desinentem Ferdinandum clamor assentientiam et adlibertatem proclamantium secutus; sed eligendi regis quod et ipsum placuit, ob exortas difficultates, et quod legatos in Africam missos prius exspectandos quidam dicerent in commodius tempus dilata deliberatio. cum vero iam ante ipso Parasceues die, et postea VIIbri mense in eo fuissent, vt arma caperent, tandem praecipui coniurationis incentores aliique cum XXVI delectis ex Alpuxarrae montanis ad Michaelis fanum in aedibus Hardonis hominis manu prompti quem Lud. Christophorus Pontius Legionensis Aracosiae dux postea supplicio affici iussit, tertio conuenere. ibi summo omnium consensu electus Ferdinandus Valorius a vico cognomine in quo in Alpuxatrae montibus habitabat dictus, Ferdinandi, qui bellum suaserat sobrinus et opibus ac nobilitate inter eos excellere creditus, iuuenis XXV annorum, de cetero natura ferox, neque tam moribus quam audacia tantae dignitati par. res sollemni inter superstitiosos populos ritu peracta. stabant vidui seorsim a maritatis et qui nondum vxores duxerant ab vtrisque separati. mongies in alia parte sedebant tum ab impiae legis sacerdote lectum ex vaticinio fictitio carmen ad praesentem rerum statum accommodatum, quo ab Hegira Mahometis, hoc est, a fuga damnandi praestigiatoris ex Mecha, qui mos numerandi annos inter Saracenos obtinet, putato tempore ad hunc annum fore dicebatur, vt iuuenis ex gente Mahometis licet Christianorum lauacro ablutus legi suae renunciasse videretur, stato tempore suscitaretur, qui post longam seruitutem libertatem suis restitueret, idque in Ferdinandi genus, aetatem, et tempus quadrabat. quo facto purpuram iuueni induunt. collo et humeris insignia colorata fasciae specie circundant, humique quatuor vexilla quasi ad quatuor mundi partes directa inter se decussata destituunt. ipse cernua facie super incubuit, et orationem secretam habuit, et verbis conceptis iurauit, legem se suam eique addictos populos sibi commissos seruaturum ac defensurum. tum surgens pedem porrexit, moxque Farax Aben Faraxij in obedientia signumcunctorum astantium nomine se prostrauit, et solo, quod Ferdinandus vestigiis presserat, osculum infixit. postremo in humeros sublatum cuncti regem salutant, hac acclamatione addita, DEVS EXALTET MAHOMETEM ABEN-HVMEIAM GRANATAE ET CORDVBAE REGEM. qui ritus in priscis Andaluziae regibus inaugurandis seruabatur. secundum haec cum in eo conuentu munia inter praefectos tam praesenteis quam absenteis diderentur, et cuncta ad bellum magno assensu pararent, vnus in tanta multitudine repertus est Cardenas nomine sartoris filius homo diues ac valde sagax qui contradicere ausus est, et caritate potius quam metu communis criminis reus esse noluit. is multis verbis disseruit, vt ostenderet, virium Philippi et Maurorum comparatione facta, et excusata seu regiorum mandatorum, siue iudicum ac praefectorum seueritate, non nisi summa cum temeritate et scelere rem adeo periculosam tentari posse, et satius esse seruitutem vel dirissimam seruire, quam intempestiua libertatis spe cum certa totius gentis pernicie quam patientia vitatum oportuit, remp. arbitrio paucorum committere. dicencem increpuit Ferdinandus Caguer iam summus noui regis vicarius designatus, et contraria oratione saniora suadentis rationes refutauit, apud vltione ardenteis iuuenes pronioribus auribus acceptus. inde summo silentio cuncti digressi. nam in ea coniuratione admirandum fuit, quod nullus transfuga, nullus index secreti fuit. Caguer, qui deinceps Aben jahuar dicetur, Cadiarum vbi domicilium habebat, reuersus vt municipes suos scelere ad inceptum persequendum obligaret, auctor fuit, vt Erreram tribunum


page 556, image: s556

et XL milites, qui Abderam cum eo proficiscebantur illuc pernoctantes in hospitiis suis interficerent. et hoc motûs initium fuit, quo capiendorum armorum necessitas Mauriscis imposita est. Selimus magnus Turcorum imperator, ad quem huius motûs nondum inchoati fama peruenerat, tunc grandi classe instructa de expeditione contra Christianos tanto apparatu digna serio consultabat, et vt securior ab omni parte esset, cum Persarum rege de Armeniae finibus ad tempus conuenerat, vt Syriam pacatam haberet, per Sinanem purpuratum Arabum tumultuantium et ad praedas discurrentium motus pacauerat, de bello contra Venetos et Tunetanum regem transferendo cogitans. cum vero per Algeriae Prosultanum de Maurorum in Baetica consilio cognouisset, mandauerat, quo Philippus vireis diuersis locis distractas habere cogeretur, vt Mauriscisspem de auxiliis faceret, persuaderetque miseris hominibus, si prima initia prospere cederent, fore, vt Turci omne belli robur in Hispaniam verterent. cum igitur Maurisci ad Prosultanum misissent, ille magna spe eos impleuit, ceterum de classe, quam penes se ad expeditionem Tunetanam habebat, mittenda se excusauit, quousque ampliora mandata a Porta accepisset; idque agebat, vt vel cum Baeticorum Maurorum periculo tunc decretam pro Tunete et Biserta recuperandis expeditionem faciliorem redderet, Philippi viribus domi occupatis. cum Fessano rege et actum, qui inita serio ratione virium Mauriscorum et auxiliarium cum Philippicis, cum eas longe inferiores aduersus tam potentem regem comperisset, non desiit tamen eos hortari, vt in laudabili libertatis recuperandae proposito perseuerarent, et suppetias se missurum in tempore recepit. tandem paullo post mactatos Aben-jahuaris suasu Cadiari hospites conscij facinore iam efferati per Alpuxarram et circa Almeriam Mauriscos ad arma aperte capienda incitant, et Faraxius, qui primus obe dientiam nouo regi iurauerat, et ab eo summus magistratus ad ius inter eos populos reddendum constitutus fuerat, cum CL delectis discurrens ad Vi OIO hominum fere sine armis, ceterum ad pugnam et disciplinam paratorum secum traxit, cum iisque ad Granatam die condicta vim facere statuit. secure agebatur in vrbe, et Mondeiar, qui exiguas circa se copias habebat, nihil magni aduersus suspectos moliri audebat, tantumque ad omneis casus fortuitos intentus erat, ex iis consilium capturus, ne si anteuertisset, motûs potius ciendi, quam impediendi occasionem quaesiuisse diceretur. Deça contra Mondeiari ob acreis de iurisdictione contentiones infestus, quanquam in re coniuncta, omnino separata ab eo consilia habebat, et raris congressibus id agebat, vt ex aemuli negligentia eius apud regem exagitandi occasionem captaret. eo statu cum res Granatae essent, res interuenit, quae fere coniuratorum consilia disturbauit. ea nocte, quae Domini natalem praecessit, nix solito copiosior in Solario monte proximo, per quem Alpuxarra ad vrbem venientibus iter erat, ob id alias Niuoso dicto se effuderat; et vias confuderat, oppletis vbique confragosis locis, in quae miles praecipitabat, et plerumque obruebatur. nihilominus dulce inexpertis bellum, et animus a Faraxio suis additus periculum et difficultates illas superauit, et ipse cum CL delectis, quos penes se habebat per portam Guadianam, tympana, citharas, aliaque inter Mauros ad horrorem cieri solita instrumenta pulsans, et populum ad libertatem vocans, ad Albaicinum contendit, tum ad minas si qui resisterent, preces et promissa addita, ad stipendium suppetere pecuniam, Fessani regis et Algeriae prosultani classeis in propinquo esse, nihilque in misera seruitute degentibus superesse, quam vt liberi esse velint. his vocibus ingens Christianis in vrbe timor additus, reputantibus sub tanto rege tot nuper in Belgio adoreis macto, tot viribus terra marique subnixo, domi et in media pace non nisi periculosissimo exitu motus interuenire posse. Tagaris et Monfarris per singulas noctes antea vagis circa Helenae fanum impressionibus discurrentes pridie sub vrbis portas venerant, de die incerti, allatis secum scalis, vt vim ad Alhambram facerent. sed cum nusquam Faraxius compareret, ad sua redierunt, absconditis in proximo cauo scalis. postridie cum ob aduersam tempestatem minime venturos socios putarent, se domi continuerunt; quod maxime res eorum labefactauit. nam magnum in iis ad Alhambram vim facturis momentum erat. itaque cum ad Albaicinum Maurisci posticum aperiri iuberent, vnus ex senioribus per


page 557, image: s557

senestram rogauit, quot essent; cumque conscij responderent, sex millia adesse, ille subiecit, pauci estis et cito venistis; quo dicto ad Alhambram principium fieri debuisse significabat, et nisi ea capta frustra sperari vt Albaicinenses arma caperent. inter Christianos licet dissidentibus praefectis regiis, tamen vt in nocte, non ita confuse administrata res. nam singuli regionum duces protinus ad suas quisque stationes concesserunt. Mondeiar quanquam suis praedixisset, si quid motûs interueniret, vt displosione terna tormentorum audita ex Alhambra ad signa conuenirent, quod idem signum Mondeiare inscio coniurati iis, qui campestria circum habitabant; dederant, tamen omnem in tenebris motum periculosum veritus a signo dando abstinuit, satisque habuit, delectos mittere, qui Alhambram diligenter tuerentur, quousque dilucesceret. interim ad Albaicinum ire pergit, et oppidanorum primarios allocutus hortatur, vt fidem seruarent, neque turbulentis consiliis se temere immiscendo sceleris paucorum vniuersam ciuitatem ream facerent. illi qui de exitu diffiderent poenitentium potius, quam in proposito obstinatorum specie fidam operam, neque se ab obsequio solito discessuros spondent, responsoque contentus Mondeiar, quando aliud pro tempore non poterat, quippe de viribus hostium incertus, ad ciuitatem redit, cognitoque eos ad domum Gallinarum, quae Genillio amni imminet, et vulgo ab indigenis Daralquid vocatur, fluuio transmisso in proximum montem euadere, insessis delecto milite aditibus et dato negotio Tendillae comiti filio, vt cum equitatu praesidiario ciuitatem seruaret, ipse vbi diluxit ad persequendos hosteis cum delecta manu pergit, quem cum suis secutus est Petrus Zunica Mirandae comes primariae dignitatis et potentiae illis locis vir. nam cum Albaicini incolae non mouerentur, Alhambra in potestate regiorum manente, et qui campestria habitant, non dato ex Alhambra signo minime in vrbem accurrerent, Faraxius mature de receptu cogitauit sub horam octauam matutinam, et Niguelam versus cum suis ordine incedentibus iter intendit, et quanquam Mondeiare insequente sine iactura in tutum se recepit. laborabatur in vrbe stipendij penuria, ideoque infrequentiores ad signa conueniebant milites, et equitatus fere ex volonibus non ita disciplinam seruabat. ob id veritus Mondeiar ne se absente Albaicinenses cum iis qui campestria habitant vireis sociarent, et periculosiore motu res in vrbe turbarent, subito Granatam reuolat, vt cuncta ad bellum necessaria coram pararet, dum rex de re omni certior fieret. interea tota vrbe trepidabatur, sacerdotes et coenobitae circa templa in orationibus, nec non mulieres, pueri et imbellis sexus assidui, alij in rebus conuasandis intenti dubio euentu suspendebantur. Loxa et Alcala vicinis praesidiis euocatus a Mondeiare miles, datumque negotium, vt Restauale, quo ituros primum hosteis apparebat, Christiani in vrbem deducerentur. Durcali II cohortes impositae, quae Mauriscis Granatam venientibus a tergo essent. Tablatae pontibus custodiendis Didacus Quexada cum II signis altero peditum altero equitum praeficitur, vt Alpuxarra ad vrbem iter intercluderent. Deça iam metu liberatus, non magis de vrbis securitate, quam de simultatibus, quas cum Mondeiare exercebat sollicitus, vt aemulo molestiam facesseret, ad Ludouicum Faiardum Velesij marchionem Murciae regni praesidem, et Carthaginiensis prouinciae praefectum scripsit, vt ex suis praesidiis ac clientibus et amicis quas posset copias colligeret, et ad Granatenseis res firmandas quamprimum Almeriam veniret: summo in periculo prouinciam versari. erant ab antiquo occultae a patribus ceptae Faiardo cum Mendoza simultates. Faiardus Tunetano bello et suscepta in prouinciam nostram expeditione Carolo V operam nauauerat. Mendoza ad Algeriam militauerat, et vterque regionis suae peritus erat, morumque et ingenij eorum, cum quibus res illis erat. Faiardus subito acceptis Deçae literis ad profectionem se comparat, amicis vndique euocatis. at Abenhumeja, qui huc vsque de Albaicinum et campestria habitantibus bene sperauerat, et euentum opperiens in vrbe latuerat, vbi ex voto rem non succedere vidit, solus obsoleto habitu Granata exit, et conscenso equo ad id parato Laniarone vitato, quo tendebat, Valorium superius contendit. Maurisci duas in partes in receptu copias diuiserant. pars ad Orgiuam iter habuit, municipium ex ditione olim Ferdinandi Consalui Cordubensis magni ducis cognominati, et nunc ipsius nepotis Suessae ducis,


page 558, image: s558

portu commodum inter Granatam, quam ad VII trionem respicit, et Alpuxarrae fauces; Almeriam ad ortum, ad occasum Salobrenam habet. heic collocati bis mille homines in XX signa distributi, quibus praeerat Mecimae praefectus et Corcenius. Gaspar Sarauia, qui turrem praesidio Suessani nomine tenebat, CLX circiter Christianos, qui supererant, ad se recipit. id indignati Maurisci ex aduersa templi turre crebris scloppetorum ictibus obsessos infestant, vnde a Christianis erumpentibus deiecti sunt. mox cum ad muri suffossionem ventum esset, conatus quoque frustra fuit; nequaquam sollicitati obsessi vt se dederent, precibus et minis additis, Granatam et Alhambram iam in potestate Maurorum esse, proinde se respicerent, et Aben-humeiae regis arbitrio se permitterent. tum alta voce, nam inter Mahometanos tintinnabulorum vsus non est, ad orationem se parare omnes iussi. dum in eo sunt, altera Mauriscorum pars ad Faraxium excipiendum destinata Aben-humeiam regem Valorium deduxit, vbi eodem ritu quo prius, rex salutatus est. heic Aben-jahuar regis sobrinus rursus summus imperator dictus, et secundae ab eo Faraxio attributae sunt, Alguasilum vulgo vocant. rex treis vxores sibi sumpsit, principalem, quam secum semper ducebat, alteram ex Amenzora, tertiam ex Tabernis; qua re sibi prouinciam illam deuinxisse videbatur. aliam iam in matrimonio habebat, cuius pater Roias, cum generum sequi nollet, cum aliquot eius cognatis iussu noui regis interfectus est. eam ille mox dimisit, et socrui in gratiam filiae pepercit. inde quasi victores ad rapinas et crudelitates versi, quas nullo discrimine in Christianos per Alpuxarrenum et Almeriense territorium exercuerunt, profanatis passim templis, et monachis vario dirissimorum tormentorum genere affectis. Quecisiari, vbi Augustinianum coenobium erat, cum illi ad turrem se collegissent, incendio locum consumpserunt; miseros homines captiuos in oleum feruens, cuius abundantia illis locis est, coniecerunt; plebanum Terquensem puluere tormentario impleuerunt, et igne immisso crudeliter cremarunt. eius vicarium in terram viuum defoderunt vmbilico tenus, sagittas in os tanquam in scopum per ludibrium dirigentes; alios ita defossos ad mortem vsque reliquerunt, crudeliore mortis genere, quippe fame et vermibus toto corpore succrescentibus enectos. quosdam membris mutilarunt, et mulieribus infestissimis acuum ictibus interimendos tradiderunt. nonnullos et ad Christiani nominis opprobrium cruci affixerunt, summamque in iis constantiam experti sunt, quippe qui nullis poenis adduci potuerunt, vt fidei verae eieratione vitam redimerent. Aben-jahuar contra in speciem obnitebatur, et blandiciis potius grassandum suadebat. Aben-humeia vero affectata clementiae laude summopere se ab huiusmodi crudelitatibus alienum ferebat, edicto proposito, ne quis in pueros decem annis minores, in mulieres item aliosve homines sine caussae cognitione saeuiret. interim in Africam fratrem iuniorem Abdalam tunc dictum miserat cum mancipiis aliquot, vt ea dono Algeriae Prosultano offerret, et iurata Selimo obedientia auxilia promissa vrgeret. Prosultanus Abdalam perhonorifice, vt regis fratrem decuit, excepit, et sericis vestibus donatum ad Portam cum commendatitiis literis misit. rebellionum grassante per totum Almeriense territorium exemplo, Romis, qui OIO CCCC ducebat, Chitem Almeriae vicum occupat, ratus fore vt qui in vrbe Maurisci erant tam vicinis sociis arma caperent. erat in vrbe vir primariae auctoritatis et opibus potens Alfonsus Vanegas nomine a Iosepho Aben-Alma Granatae olim rege genus trahens, cui delatus per literas Almeriae principatus, si Abenhumeiae militare vellet; quas ille cum aliquandiu seruasset, et postea non reseratas ad magistratum attulisset, ab eo acerbe increpitus, Nescitis, amici, inquit, spes regni quam potens sit ad emouendam mentis constantiam machina; quo dicto cum se satis excusatum putaret, et semper egregiam operam postea Philippo nauasset, tamen quod propterea se suspectum videret, ex animi maerore decessit. Garsias Villaroelius Almeriae praefectus cum milite, quem penes se habebat et opidanis, quibus fidebat, sub auroram in palanteis inuectus eos magna clade affecit; Romis cum iis, qui superfuerunt, assumpto secum recenti subsidio Castrum-Ferreum occupauit, quod Suessani ditionis loco a Machino prodito, occisique excepto eo omnes municipes. inde Mitrilium ducit, et partem inquilinorum incendio cum loco consumpsit,


page 559, image: s559

abductis inde Mauriscis, ne de iis Christiani superuenientes vltionem sumerent. parte alia Didacus Gasca post Errerae mortem Abderae ad mare sitae praepositus fuerat, quam Petrus Terdugus mature post rebellionem milite et annona muniuerat, nam mox eo hostes duxerunt; cumque Gasca cum delectis C scloppetariis et L equitibus erupisset, et de pugna minime cogitans tubicinem, cui Santiago nomen alta voce, vt ad se veniret, iussisset, illi Santiagi nomine, quod Hispanis in vsu est, signum pugnae dari putantes, non exspectato, dum acies ordinaretur, solutis ordinibus manus conserunt, et post exiguum certamen confusi ab instructis in fugam amissis C ex suis coniecti sunt. interea dum res ad Orgiuam geritur, crebrescentibus semper rumoribus, quasi auxilia ex Africa sperata in propinquo essent, Aben-humeia cum Quexada conflixit, eumque Tablatae relicto ponte retro Durcalem se cum damno recipere coegit. quo cognito Mondeiar etsi impar viribus, tamen dum maiores copiae conuenirent, ad famam pertinere ratus, quas habebat educit III Non. Febr. relicto Granatae filio Tendillae comite et Alhambra validiore praesidio firmata, et Orgiuae suppetias laturus Alhendim venit cum IO CCC peditibus et CC equitibus, et per Al-Padulem facto itinere ad Durcalem nouis copiis ex Baetica venientibus locum condixit, et inde profectus ad Tablatam cum hostibus conflixit, qui ter mille et IO erant partim scloppetis partim balistis et fundis armati; cum illi rupta pontis parte solutis ordinibus sensim se reciperent, impressione facta Mondeiar eos in montem proximum compulit, et refectum ex tabulis et asseribus tumultuaria opera pontem praesidio valido firmauit, eique Valdiuium cum sua cohorte imposuit, vt securum iter Granata Alpuxaram tendentibus redderet. inde Orgiuam versus progreditur, Francisco filio per montana subsequi et latus tegere iusso. hostes accensis ignibus inter musicas cantiones noctem inquietam more suo agebant quasi ad pugnam parati, sed postridie conspectis regiis vasa conclamarunt. Mondeiar vrbem ad extrema iam redactam et oppugnationibus aliquoties tentatam praesentia sua recreauit, et annona ac recenti milite firmauit. cumque aliquot copias Corduba summissas accepisset, Poqueram, vbi Aben-humeiam aciem instruxisse allatum erat, iter pronuntiat. riuus intercedit Orgiua Poqueram tendentibus, quem hinc inde insedere vtrique exercitus ad Alfaxaralium vicum. in hostium castris erant IIII OIO bellatorum. ex iis constabat quadratum agmen per latera decussatum, in cuius dextra Aben-humeia IO delectos scloppetarios seu ballistarios in insidiis locauerat, et maiorem item numerum in ima conualle abdiderat. Mondeiar non plus III OIO peditum et CCCC equites secum trahebat, ex quibus agmen in latum porrexit, ad latera delectis scloppetariis firmatum, equitatum in vltimo agmine statuit, et delecto itidem peditatu firmauit, quatenus per angusta incedentibus ordines seruari poterant. tum Franciscum filium cum II signis peditum et C equitibus seorsim a se praeire iubet, vt imis montium insessis in summa euasuris Mauriscis aditum intercluderet. ita instructa acie ad riuum descendit; heic cum aliquandiu velitationibus certatum esset, hostes rati regios iam fessos a fronte per latus et erumpentibus insidiis in vltimo agmine pugnam acrem cient, et horam fere ancipiti marte proeliatum est, parumque a periculo Christiani abfuerunt, scloppetariis iam recedentibus et inclinato equitatu; sed restituto a Mondeiare huc illuc discurrente certamine, cum hostes astum non successisse cernerent, protinus de receptu in montes proximos cogitare ceperunt; quos acri impressione facta Mondeiar recedenteis soluit, et mediam leucam insecutus ad Zubienam vsque fere IO ex iis cecidit, non plus X ex suis desideratis. Franciscus Mendoza, qui recipientibus iter intercluserat, magnum periculum adiuit sede excussus, vixque per medios fortiter pugnans euasit. Alfonsus Protocarrerus sagittis infectis ictus et ipse obstinate pugnauit, donec peruadente veneno concidit. moris erat Hispanis, cum ante scloppetorum vsum ballistis tanquam potioribus armis vterentur, sagittas inficere praeparato ad id veneno. Orospeda et Dubeda Castellae montes id toxicum sumministrant, in quibus helleborus niger frequens, qui coctus ac dissolutus, dein ad Solem densatur, colore obscuro et subrubido, odore acer et tamen suaui. reperitur et in Niuoso monte iuxta Granatam, Reialgar Mauri vocant, herba ballistaria propterea dicta, quae quod lupos


page 560, image: s560

enecare creditur, lycoctonos Graecis dicitur, et aconitum esse putatur. color ei niger et odor grauior; vtrique idem effectus; rigor et torpor, caligo oculorum, ventriculi subuersio, labra spumantia et virium prostratio, ita vt ea peste infesti omnino concidant. hoc venum sanguineam massam praecipue corrumpit, et, licet extracta sagitta, per venas ad cor peruadit: suctu plagam, si cito id fiat, curari, sicuti Psyllos olim in AEgypto in serpentum morsibus adhibitos, vulgo persuasum est nunc aduersus pestiferum malum vtuntur succo cotonei mali et genistae, cuius foliis masticatis tanta vis inest, vt venenum intus conceptum per plagam foras educant coniectis in fugam hostibus Poquera victori patuit, locus alioqui munitissimus, diffugientibus pauore defensoribus, in quem Maurisci vxores, liberos, pretiosioraque omnia sua incluserant. nullo non genere crudelitatis ac libidinis in eo saeuitum, exasperatis regiis et vltionem quaerentibus; qui superfuere in miseram captiuitatem rapti sunt. praeda maiorem partem, et locus ipse, ne ab ipsis instaurari posset, incendio consumptus. postridie Pitras itum, cognitoque Aben-humeiam ad Iubilem locum ad mare portu commodum cum nouis copiis castra muniuisse, acceptis denuo Corduba II equitum vexillis et I peditum ad hostem ducitur, qui non exspectato Christianorum aduentu captata occasione ex caelo tunc nebuloso sub horam prandij tribus partibus acriter impetum fecere, et stationibus primis deiectis vix tandem repulsi sunt. recreato milite Mondeiar iter persequitur, quoque magis falleret, per Treuelem via aspera et impedita incessit, totamque noctem inter niues adhuc eo tempore praealtas exegit. sparsa fama erat, quasi in castris hostium grande dissidium esset, et Aben jahuar in suspicionem venisset, initi de se interficiendo ab Aben humeia consilij, ideoque pacis occasionem quaereret. dum in itinere est Mondeiar praemisso Iubilem versus Tello Aquilare cum sua equitum ala venerat a Iubile Christianus vnus cum III Mauriscis, qui arcis praesidiarios et oppidanos imperata facere paratos esse dicebant. ij in fidem accepti, quae minime iis seruata fuit, mulieribus, puerisque ac dedititiis immaniter stupratis aut occisis, quod nocte interueniente a ducibus prohiberi non potuit. occasio ex eo sumpta, quod cum miles mulieri vim inferre vellet, a Maurisco dedititio prohibitus et sicuti ab iis qui factum excusant, proditum est, occisus fuit. sub id Giron et Maços strenui duces ex Abunuela et Niguela cum IO delectis in Aben-humeiae castra venerunt, et praesidium ad custodiam pontis Tablatae relictum, expugnandum suscepere, vt annonae a tergo in castra regia illac comportati solitae via interclusa militem a signis discedere cogerent. nec caruit successu conatus. nam post aliquod certamen regij loco deiecti, et cum se ad proximum templum recepissent incenso templo vna et ipsi perierunt. sed mox Aluaro Maurice superueniente cum CCC peditibus et XXC equitibus ex marchionis Pliegi legione, a Tendillae comite accito, et traditis ei CC CCC delectis peditibus et CXX equitibus pons receptus. Iubile digressus Mondeiar Vxixaram venit, et in itinere aliquot Mauriscos, qui cum vxoribus et liberis in spelunca se defendebant, fumo et igne potius quam vi armata expugnatos in potestatem redegit. Aben-humeia Paternae tunc castra muniuerat, et inde legatos de pace ad Mondeiarem miserat, quos ille penes se retinuit, nec iter ceptum intermisit, donec cum prima acie in hosteis impetum fecit, qui adhuc tunc IIII OIO in armis erant, acrique conserto iuxta Ynicam certamine, Alfonso Cardena cum equitatu strenue rem gerente, hostes in montes proximos cum damno compulsi nocte ingruente ne regij vlterius fugienteis insequerentur, prohibiti sunt. Mondeiar postridie Paternam venit, militi in praedam datam, vbi non minore libidine et auaritia quam Poquerae saeuitum fuit, nec minor parta praeda, idque vltimum Aben-humeiae consertis ordinibus cum Mondeiare certamen fuit, ab eoque tempore Maurisci se in montes receperunt, situ potius propter inaccessa et auia locorum, quam propria vi tuti. Gasca, qui Abderae erat, cum sibi a Toronensibus vicinis timeret, quod Mauriscos receptare intellexisset, eo profectus ac nemine obuio reperto, dum hosteis vestigandi specie res abditas scrutatur, mortem, quam minime quaerebat, inuenit, a Mauro literas fictitias porrigente, dum illas aperit, in ventre acinace ictus. moriens praedam ingentem, quam ex misera gente fecerat, inter milites diuidi iussit,


page 561, image: s561

quasi mortis suae caussam detestatus. post Poquerae, Iubilis, et Paternae successus cum res in Alpuxarra quietiores putarentur, subito noui motus ad Guajaras orti sunt. tres pagi sunt ad occasum inter Almuneçarem et Lechinae vallem ad montium radices, quibus ad Hertaduranum portum itur, et XXIII triremium olim casu, et Ioannis Mendozae summi maris praefecti fortissimi viri nec Bernardino patre, siue industriam siue animos spectes inferioris morte funestum. origo a regiorum intemperie fuit. nam vnius ex illis pagi dominus cum miseros rusticos quasi de peste Mahumetana suspectos in captiuitatem vellet abducere, occupatis eorum bonis, et libertatem stupri militi faceret, illi ex desperatione consilium cepere, et cum aliquamdiu vim minantibus restitissent, nocte iam obscura, cum minime putabat, certamen redintegrant, et inopinato oppugnatores aggressi eos in vicinum templum compellunt, et igne mox accenso in eo cremant. loci dominus extra pugnando occisus est. successu non tam inflati quam efferati rustici, nam potius necessitate quam consilio factum, protinus quae ira ministrabat, arma sumentes, fundas, ballistas, galeas confluente ad communem vltionem confusa multitudine duo illis locis podia occupant, et tumultuariis operibus muniunt. Giron, Naços et Comar ab Aben humeia summissi mox illi se duces praebuerunt. id vbi resciuit Mondeiar, qui interim Andaraxium venerat, et Chele monte capto, et libertate plerisque Christianis, quos Granatam miserat, restituta Ohauem venerat, relicto idoneis locis praesidio protinus ad Guaiaras cum II OIO peditum et CC equitibus contendit, eodem paene tempore, quo Velesij marchio a Deça praeside aemulo per literas saepius repetitas accitus cum bis mille circiter peditibus et CCC equitibus in Almeriense territorium descenderat, et iam aliquot loca ceperat non minori saeuitia in milites et imbellem sexum, dedititiosque grassatus. sub id et Petrus Mendoza ab aula ob varia, quae ob praefectorum contentiones subinde de rebus Granatensium afferebantur, missus, venit in castra, vt coram res propius inspiceret, et certiora ad regem perferret. Mondeiar ambitione potius quam consilio hanc expeditionem suscepisse creditur, ne Velesius cum recenti milite veniens rei confectae gloriam ipsi praeriperet. itaque a filio, qui Granatae erat, quique potius expeditioni praefici debuit, summissis aliquot copiis subnixus, quas Portocarrerus ex venenatae sagittae ictibus iam recreatus ducebat; eae omnino erant OIO pedites, et II alia signa peditum cum CL equitibus delectis, et comitis Sanstephani, qui ex clientibus ipsius et amicis sub id venit, praesentia confirmatus Guaiaras venit, subitoque castris munitis hosteis per podia a se munita comeanteis et ex inferiore cum feminis et imbelli sexu in superius subeunteis animaduertens id metus indicium accepit. erat cum Mondeiare Ioannes Villaroelius Garsiae Caçorlae praefecti, qui proxima cognatione cardinalem Ximenem archiepiscopum Toletanum et Hispaniarum proregem attinere dicebatur, filius iam aetate prouectus et longo rerum vsu expertus, diuque exercituum curator crebris contra tribunos et belli duces accusationibus famam incorrupti animi promeritus Almeriae praefectus fuerat, caeterum inquieti animi, et qui periculosiora semper sectabatur. is a Mondeiare importunis flagitationibus impetrauit, vt cum L delectis ad perlustrandum hostilis propugnaculi situm mitteretur, nam ex castris id commode cognosci non posse. quod ea lege ei permissum, ne plus L secum duceret, neue inferius hostile podium praetergrederetur. sed neutrum accepta semel venia seruauit. nam et limitem praescriptum quamquam saepius a Mondeiare reuocatus excessit, et cum IO CCC amplius seu virtutis ostentandae studio, seu praedae spe sequerentur, eis potius audendi quam parendi in exemplum fuit. initio timescere hostes et huc vsque victi victores expauescere. verum vbi confusos ruere, et incerto imperio, nam fere volones erant, et sibi quisque dux potius quam miles esse videbatur, qua pedes ferebant, incedere, viderent, ex pauore sensim animos collegerunt, et cum vix medio colle superato post irritos scloppetorum ictus relanguescere regiorum vim et puluerem alta voce inter iam spiritu deficientes peti intellexerunt, paucosprimo emittunt, plures duce Camare, qui regios solutos et anima linquente debiles e superiore loco incumbentes saxis deiectos facile pepulerunt. in eo conflictu periere Villaroelius ipse, qui alios inculpare solitus, ne cum pudore errorem


page 562, image: s562

poenitentia emendare cogeretur, mortem optauit, Ludouicus Pontius Legionensis Ludouici F., Ioannes Roquillius cohortium Granatensium curator, et Ferdinandi Orugnae tribuni vnicus filius in conspectu patris dum strenue pugnam capessit occisus. multi praeterea milites caesi aut riuo subiecto mersi. Hier. Padilla Guterij Lupi F. grauiter vulneratus a seruo domestico auersis vestigiis retractus est, quem mox ille libertate donauit. Mondeiar qui temeritate suorum hosti auimos crescere indignaretur, Alfonso Cardenae mox negotium dat, vt cum delecto equitatu effundenteis se in planiciem Mauriscos reprimeret, et intra montium claustra retro compelleret, quod cum ille haud segniter fecisset, iniecto rursus insolescenti hosti terrore, postridie maiore mole oppugnatio tentata per eam partem, qua calle secundum montem porrecto aditus in podium patet; nam aliis duabus partibus locus erat inaccessus. locati in insidiis delecti, qua Maurisci in montana aufugituri erant, caute que a Mondeiare seruatum, ne id obsessi cognoscerent. quippe sic est Maurorum ingenium, vt cum se vndique nulla effugij spe cinctos vident, animos in pugna ad perniciem obfirment, si exitus pateat, mature fuga sibi consulant. cum fortiter vtrinque ad vesperum vsque pugnatum esset, receptui cani iussit Mondeiar hospitio in proximo ab oppugnatoribus firmato; quo conspecto cum inter obsessos dissidium esset, plerisque extrema, aliis saniora suadentibus, Camar aliique ex eo genere Monfies cum vxoribus liberisque gnari locorum per auia noctis obscuro defensi aufugerunt. nihilominus die sequenti cum iis qui remanserant, rursus obstinate certatum, feminis viros ad defensionem hortantibus, et ipsis pugnam fortiter capessentibus. tandem locus vi captus. nulli, sic mandauerat Mondeiar, sexui aut aetati parcitum, feminae stupratae prius et mox crudeliter trucidatae; cetera praeda militi cessit Giron captus, ex ictu scloppeti in femore accepto debilitatus. Camar ex fuga retractus, dum filiae carissimae, quae viae laborem ferre non poterat, periculum potius, quam suum respicit et Granatam a Tendillae comite ductus publice forcipibus ardentibus concerptus est. inde Mondeiar praemisso Sanstephani comite cum exercitu, qui ipsum Velesij Benandallae exspectaret, Almueçarem, Salobrenam, et Motrilium lustrauit, aliaque loca ad mare posita, quibus praesidio firmatis et Rondam vsque pacata circum regione in castra rediit, et loco Villaroelij Franciscum filium curatorem constituit; qua re rursus calumniandi se occasionem aemulis praebuit. Velesio Orgiuam diuertit, vbi plerosque dedititios in fidem accepit, dubia spe libertatis, et tamen regis nomine vitae gratia facta. IO circiter mulieres in potestate parentum, fratrum, aut proximorum non suspectorum depositae, et mox, ne inutili sumptu prouinciam exhaurirent, suis redditae. inde ad praedas licenter discursatum per totam Alpuxaram. vestigatae domus, et tormentis adacti ad indicandum, quae pretiosiora recondiderant. post bellum deinde confectum seuerius cum suspectis actum, qui Inquisitionis arcano fere dissipati perditique sunt, nouis ex aliis Hispaniae prouinciis in eas regiones deductis coloniis. vbi a Mauriscis paullum metus conquieuit, renouatae inter Mondeiarem et Deçam apertae simultates, et Deçae astu in alterius inuidiam in maius Velesij euecta fides, diligentia, sollertia, virtus. contra Mondeiari vitio datum, quod ingenio suo plus iusto tribueret, res omnis ex patris filiique arbitrio penderet, nullam secreti Praesidi aut magistratibus partem faceret, plura, quam par aut aequum esset, ministris militaribus permitteret, erga militem esset indulgentior annonam male administraret, prouinciae denique grauis esset, poenas pro arbitrio, quod ad magistratum pertinebat, in deditios statueret. nec contra tacebatur praesidis diligentia et in hostium consiliis indagandis sollertia, et in tanto periculo auxiliarium vndique accersendorum cura. contra Mondeiarem alij excusabant, rem militarem non vt cetera munia administrari, summum imperium penes eum esse, qui consilia quidem cum tribunis ac ceteris belli ducibus communicare, ceterum secreti neminem participem facere teneatur. sine stipendio aegre militem sub signis retineri, sine pecunia annonam inter milites diuidi non posse, cum vtrumque defuerit, mirum non esse, si in militem interdum indulgentior, prouinciae grauior in conuehenda ex ciuitatibus annona fuerit, nec vtrobique tam exacte disciplina seruata sit. suas res, suum sibi secretum habent Praeses et magistratus, sciantque homini


page 563, image: s563

armato et inter pericula versanti durum esse, vt a togatis et secure per vrbes spatiantibus legem accipiat. nihilominus praeualuere aduersus Mondeiarem in aula calumniae, ab eoque tempore Deça instante et Velesium semper ingerente, quaesita occasio, qua honeste vir dignitate et meritis praecipuus ex prouincia reuocaretur. pacatis vtcumque circa Granatam rebus bellum in Almeriensi territorio, vbi rem Velesius gerebat, recruduit. nam Tacalis ex omni gente huc illuc sparsa ad OIO secum receptauerat, et ad Ohauem in montis radicibus castra muniuerat. Velesius semel atque iterum consertis manibus numero potior hostem fudit: CC in postremo certamine desiderati, et Tacalis ipse, qui vxorem, filios, resque suas in eo loco habebat. nusquam magis libidine et saeuitia grassatum a voluntario milite, idque immanitatis inauditae vltione excusatum, quod paullo ante Maurisci XX virgines Christianas ex voto mactassent, quarum capita sparsis capillis pro valuis templi adhuc prostabant, totidemque idolorum cultores, ita sacerdotes nostros, quod ante imagines procidant, vocant, se sacrificaturos proximo conuentu iurassent. idem et ab Hariadeno Ahenobarbo factitatum tunc memorabant, qui Carolo V militauerant, cum ad Tunetis expeditionem proficisceretur. nam in Christianae classis conspectu quinque pueros ab illo ob eandem caussam quasi totidem victimas mactatos. sub id a Philippo missi Ioannes Mendoza et Antonius Luna Aluari F., qui Tendillae comiti per patris absentiam a consiliis essent, haut dubia iam tum regis a patre ac filio animi alienati significatione. Ioannes ciuitatis curam habere iussus, quam Tendillae comes antea habuerat, parte peditatûs attributa; Antonius circumpositae regioni praepositus est, eique CC equites adiuncti cum delecta peditum manu. Mondeiar, qui in recipiendis in fidem sine condicione populis interea occupabatur, cum resciuisset, Aben-humeiam cum XXX equitibus discurrentem Valorij in aedibus paternis et Mecimae receptum habere, mittit qui loca scrutarentur, qui nemine reperto pagos iam deditos crudeliter diripuerunt, et rusticos captiuos fecerunt; sed mox libertas miseris hominibus Mondeiaris fidem appellantibus reddita. iterum eodem missi exploratores lingua Arabica Adalides vulgo dicti, homines expedita celeritate, et in fugitiuorum vestigiis indagandis sagacitate cum mandatis, vt viuum mortuumue Aben-humeiam, sicubi nanciscerentur, sisterent. ij cum musices Mauriscae concentum eminus se auribus percepisse renunciarent, datum protinus Antonio Auilae et Aluaro Floro negotium, vt cum CCC scloppetariis eo vnde fragor exaudiebatur, Valorium profecti rectores pagorum officij admonerent, et suspectos coram Mondeiare sisterent, de cetero ab omni in rusticos iniuria abstinerent. erant rari in castris milites, post tot direptiones iniussu Mondeiaris, in domos suas dilapsi, quippe quibus stipendia minime ex aerario procedebant, sed pro honorario, ex quo viuerent, praeda, pro duce, cui parerent, cupiditas erat. verum illi, si quid licentiosius ageretur, id militum culpae non sibi imputatum iri confisi imperium neglexerunt, et Valorio aliisque locis accitos rectores indicta caussa interfecerunt, et inde capta occasione pagos crudeliter diripuerunt, IO CCC captiuos abduxerunt cum armentis et gregibus, quod rursus nouae rebellioni caussam praebuit. nam Maurisci facto iritati mox fumo crebris locis excitato, id inter eos signum erat, socios per montana et in speluncis delitescenteis ad arma capienda vocant; Abuçeua primarius Aben-humeiae dux cum CCC recedenteis regios et cum praeda Orgiuam tendenteis nactus amice rogat, captiuos dimitterent, reliquam praedam sibi haberent, nutantibus regiorum, qui se circumuentos videbant, animis, centurio inter eos vocem sustulit. siccine quod cum vitae periculo quaesiuimus periculi metu per summam ignauiam amittemus? tanti certe mihi sanguis meus est, cuius effusione has seruas comparaui, vt non minore pretio eas vendere paratus sim. vbi victus fuero, quo me lytro redimam? quid me mortuo maius hostis sperare potest? eone deuentum, vt belli finis anteuertendus, et hosti, antequam vicerit, victoria tradenda sit? quod tantum quaeso periculum exhorrescitis? quid ab latronibus toties victis metuitis an si nos vincendi spem haberent, tanta eos modestia esse putetis, vt praeda recepta pro omni victoriae praemio contenti essent? si audiantur, ex ignauia nostra animos sument, et receptis feminis captiuis etiam impedimenta et vitam a nobis


page 564, image: s564

reposcent. quaenam in fide Punica fiducia? pro parandis opibus certanti stultitia est, ne certet, iam partas hosti relinquere. antea pro vita defendenda manus conserebamus, nunc pro vita et praeda parta. stat opibus quaesitis viuere, aut cum iis mori. quod aduersus nos vireis hosti faceret, hoc cupio vt mihi commodo sit, si vinco, aut si vincar, praemio eius cedat, qui me terrae mandabit. militi praedae auido facile persuasum est, ne praedam dimitteret. cum igitur non audiretur Abuçeua hostiliter cum regiis agere cepit, donec semper progrediendo ex insidiis eruperunt CC delecti, qui ad mulieres iocose conuersi, Par non est, inquiunt, vt cum perdita gente tam familiariter incedatis. quibus dictis Partal Narillae municeps, qui quatuor fratres insigni virtute praeditos cognomines habebat, vltimum agmen Florianorum acri impressione carpit, qui de praeda magis quam de pugna capessenda solliciti, facile ab incumbentibus funduntur, caedunturque, nulli vitae facta gratia, ardentibus vltione animis et recenti iniuriae sensu. ex bis mille vix XL superfuerunt. recepta omnis praeda. id etsi initio Maurisci apud Mondeiarem conarentur excusare, quasi culpa Florianorum, non sua, qui iniuriam coacti propulsassent, accidisset, tamen cum viderent, eo maiores paratus contra se fieri, inde belli redintegrati omen accepere, et ex eo Aben-humeia, qui regis nomine contentus, obsoleto plerumque habitu tanquam factionis dux huc illuc Nomadum more cursitans per montana et in spelaeis latebat, iam regali pompa prodire cepit, stipatoribus CCCC instructis, et militibus, quos penes se habebat, in cohortes et regiones distributis, tribunis creatis, quibus solis nec aliis ius esset signa erigere; ipse principale vexillum purpureo colore exemplo vltimorum regum sibi sumpsit, cum insignibus Castellae, et duobus serpentium capitibus; quod a S. Ferdinando fluxit, qui Mahometem Alhamarem expeditionis contra Hispalim susceptae comitem, capta Hispali et equitem creauit, et vexillo cum illis insignibus donauit, quae Granatae reges deinceps seruarunt. nam antea claueis cyaneas in argenteo scuto reges Andaluziae pro insignibus gestabant, eaque re significabant, se Gadium et tractus maritimi potenteis quasi claueis propagandi per occasum imperij in potestate habere. itaque montem Tartessum in ea insula clauium montem lingua Arabica vocabant; et huiusmodi insignia adhuc hodie pro Alhambrae porta conspiciuntur. praeterea ad cultum regium additum, vt non vagis sed certis locis sedem deinceps haberet, sicuti Valorij et Poquerae, et in asperis Alpuxarrae locis: tantusque erat suorum feruor, vt sponte decimas fructuum et praedae quintam partem ad sustinenda imperij onera penderet, viliorque inter eos annona, quam inter regios esset. casum acerrime tulit Mondeiar, qui cum bellum confectum putaret, ex caussa, quae ipsi inuidiam apud regem crearet, inopinato recruduisse cernens, protinus ad Antonium Lunam scribit, et cum OIO delectis peditibus et C equitibus Alanjaronam venire iubet, et loco firmato, ac centurioni primario loci commissa custodia protinus Granatam repeteret, et Alhambram nouo praesidio firmaret. Orgiuam et nouas copias mittit: tum ad regem scribit, et Valorianae cladis culpa in militem defectu stipendij licentiosum reiecta, in posterum potioribus praesidiis rem agere demonstrat, nec principia licet leuia negligi debere, tam vicinis Afris, qui Hispaniae iampridem imminent, et in tanto Turcicae classis, incertum ad quam expeditionem destinatae, apparatu. Philippus inde occasione captata, vt dissidia praefectorum componeret, Velesio, vt circa Almeriam rem gereret, plenam potestatem fecit, Mondeiari reliquam regni Granatensis curam permisit, summae belli Ioannem Austrium fratrem naturalem praeposuit, cui parere neutri non summe honorificum erat. Deça, qui nouae ordinationis auctor erat, ne interim in vrbe verbis inutiliter tempus terere, aut non Mauriscorum internecioni participare videretur, rumorem media nocte spargit, quasi CL Maurisci minus bello habiles et ditiores, qui carcere attinebantur, contra ciuitatem coniurassent, et refractis claustris discurrenteis circum socios ex Alpuxarra intus admissuri, Albaicinum ad seditionem concitaturi, et Alhambram occupaturi essent, quod vix soluti ac strenui cum armis aggredi aut ausi essent aut potuissent. tamen ab insana plebe rumori fides addita, et confectis ea de re in tumultu probationibus, vt etiam in destinato scelere iuris forma seruaretur, protinus furenti plebi a Deçae emissariis iniecti stimuli, et


page 565, image: s565

concursu facto in miseros homines promiscue saeuitum, tabulis, vasis, saxis, et huiusmodi, quae necessitas suggerit, armis se nequicquam defendenteis. id cum omni gratiae spe praecisa ad summam desperationem non solum eos, qui iam aperte rebellauerant, sed suspectos adegisset, plures ad signa circa Aben-humeiam conueniunt, et de Almeria in potestatem redigenda ante omnia consultant. ea loco commodo haut longe a Charidemi promontorio excipiendis ex Africa auxiliaribus opportuna Maurisca gente frequens in fertili territorio, salubribus aquis, fructibus, oleoque abundanti sita ad Caesiam Granatam respicit, Almancoram et Bacam ad Caurum, ad ortum Carthaginem ad Murgim positam, ac denique Alumecarem ad occasum et Velesium-Malacae habet. coloniis Corduba missis habitata vrbs creditur, quae postea Saracenis rerum potientibus in tantam magnitudinem creuit, vt etiam Abenhut regem habuerit; ab Alfonso Hispaniarum imperatore dein destructa est, Barcinonensi comite operam ei in eo bello nauante, qui cum LX triremibus et CL XIII nauibus Genuensium ducibus Balduino et Ansaldo Auriis venerat anno Chr. OIO CXLVII. addunt qui haec scribunt, catinum smaragdinum, quod tanta cum admiratione hodie in maiore Genuae templo asseruatur, pro stipendio Auriis ab Alfonso donatum. quanquam annales Genuensium constanter affirmant, vas illud capta Caesarea Palaestinae siue pro parte praedae siue pro praemio Gulielmo Embriaco, qui magnam fortitudinis laudem in ea expeditione meruerat, aliquot ante annis cessisse. Almeriae praeerat Garsias Villaroelius homo strenuus; sed cognito hostium consilio, cum Philippus potioris dignitatis viro opus esse intelligeret, Francisco Cordubensi Martini Alcaudeti comitis et sororis Bernardini, Mendozae, qui classi regiae olim summa cum laude praefuerat, filio, domi in otio iamdudum degenti mandauit, vt eo se conferret, AEgidiumque Andradam cum triremibus, quas penes se habebat, ei praesto esse iussit. ibi in commune, quid facto opus esset, consultatum, et quoniam allatum erat, Mauriscos confertos ad Gadoram montem mulieribus ac familia omni in locum munitum deductis cum XXX circiter Turcis Alcudiae conuenire, placuit, antequam maiores vireis colligerent, eos aggredi. asperitate tempestatis initio dilata res; post triduum positis ventis tentata oppugnatio duabus partibus, magnaque obsessorum virtus siue pertinacia fuit, feminis ipsis nullo non virilis animi specimine edicto ad defensionem se obfirmantibus. tandem locus expugnatus, et OIO circiter capita sub iugum missa: ex quibus remigium in triremibus suppletum; cetera praeda inter milites diuisa. Curjus Daliensis, qui obsessis praeerat, fuga elapsus vitam ad aliquot menseis misere produxit. nam circa Veram captus et Abderae oculis prius occaecatis cum laqueo ad collum iuncto strangulandus iuuentuti datus est, homo latrociniis infamis, et qui piraticam in illo maritimo tractu diu exercuerat. et haec toto Februario acta. Cordubensis Velesium cum summo imperio praepositum mox indignatus, petito arege comeatu domum, vnde venerat, reuertitur. crescebat vbique interim militum regiorum licentia, nulloque imperio, nulla reuerentia ducum, nulla vi coerceri poterat, togatis praefectis militiae duces apud regem incusantibus, cum illi contra defectu stipendij militem disciplina contineri non posse dicerent. ca re fiebat, vt cuncta toto regno Granatensi tam in montibus, quam per vrbes ac municipia ad defectionem spectarent. nec Aben-humeia maiores vsque spes animo concipiens cessabat, missis, qui nutanteis incitarent, et spe auxiliorum iam propensos confirmarent, et blanditias et promissa, et certam libertatis spem, quae validissima rebellionis illex est, ad preces adderent. sed res sub id molestissima interuenit, Aben-jahuaris sobrini inopinata ex morbo seu maerore mors. quanquam multi sic existimant, eum nouo regi in suspicionem venisse, quasi substracto militi stipendio, de successu desperans de transferenda in Africam familia cogitaret: illum vero iam valde senem et meritorum fiducia meliora de sobrino sperantem, qui auctor rebellionis et creandi regis fuisset, dignitatemque supremam, quam sibi sumere poterat, in eum vltro contulisset, tantum animo cepisse dolorem, vt mortem pro solatio acceperit, suoque exemplo comprobasse, quod dici solet, etiam inter legitimos principes locum habere, merita quousque praemium non excesserunt, grata accipientibus esse, vbi superauerunt, iniuriam pro benefactis reddi.


page 566, image: s566

tandem Ioannes Austrius a Philippo Granatam venit, omni honoris specie a regiis ministris acceptus, exceptis iis ceremoniis, quae in regum ingressu peculiariter adhiberi solent, attributo etiam Celsitudinis titulo, quanquam vt Excellentiae solo contentus esset, in arcano praescriptum fuisset. quod illi iamtum inuidiam in aula suspicionibus plena, postea etiam periculum apud Philippum creasse creditur. Austrio Ludouicus Requesenes magnus Alcantarensis ordinis magister et Italicarum triremium praefectus, qui tunc oratoris regij munere apud Pontificem fungebatur, praesto esse iussus cum copiis, quibus Petrus Padilla tribunus praeerat; insuper mandatum, vt iis Hispanae triremes, quas Sanctius Leua Sanctij Martini F. et Antonij sobrinus ducebat, se coniungerent, et auxiliareis ex Africa venturos intercluderent, annonamque in castra regia commodius comportarent. Mondeiarem omnia a praefectura remouere iampridem decretum erat, sed vt honestius id fieret, ei dum Orgiuae esset, imperatum, vt aut circa Orgiuam bellum gereret, neque tamen quidquam temere tentaret, aut Antonio Leuae, seu Ioanni Mendozae gentili suo, vtri eorum melius videretur, traditis copiis Granatam ad Austrium excipiendum contenderet. his acceptis mandatis Mondeiar, relicto Orgiuae Ioanne Mendoza ad vrbem venit, quo et eodem tempore se regis iussu contulit Consaluus Ferdinandus Consalui, qui magni exercituum imperatoris olim nomen meruit, nepos Suessae dux, qui nuper Mediolanensium principatui summa prudentiae et moderationis laude praefuerat, et tunc longe a publica administratione aemulorum inuidiam non ferens sponte se in otium abdiderat. prima consultatio fuit de securitate ciuitatis procuranda, ne vel foris ab hoste, vel intus motu nouo exorto periclitaretur, de Albaicino amplius a suspectis repurgando, lustranda diligenter ipsa vrbe et campestri circumposita regione, praesertim maritimo tractu stationibus et praesidiis firmando; quod curiosius quam pro necessitate factum. cum Austrio venerat Ludouicus Quixada, qui olim ab institutione Suessano fuerat, sub Carolo V legionis tribunus magnae apud Philippum auctoritatis homo natura austerus et qui in disciplina educatus licentiam cui vel stipendij defectu vel ducum conniuentia miles hoc bello insueuerat, impatientissime ferebat, et plus in militia ordinanda, quam in consiliis contra hostem capiendis attentus erat. Austrius et patris nomine et fratris potentia elatus, naturaque gloriae cupidus, ceterum bellicae adhuc rei inexpertus laudis vbique materiam quaerebat; et quanquam cum summa potestate nullis finibus circumscripta in prouinciam venisset, tamen sic ei in arcano praescriptum erat, vt nihil nisi ex belli ducum sententia, quod illi rex attribuerat, posset statuere. dum exspectantur maiores copiae, per excursiones a speculatoribus, eos vulgo atalayador vocant, ad id delectis crebro cognoscebatur; cumque eos Orgiuae, quam festinatis operibus muniebat Ioannes Mendoza, imminere nunciaretur, placuit locum nouo milite et annona firmari. id faciendum suscepit initio Ioannes Chaues Orellana, qui Truxilli delectus secum trahebat. verum morbo praepeditus centurioni primario id faciendum commisit. Moris, id centurioni nomen, cum CCC profectus in insidias a Macoxio in itinere inter collem et riuum subiectum paratus imprudenter praecipitauit, et ad internecionem caesus est, annona et impedimentis omnibus amissis, duoque tantum omni ex numero periculum euaserunt. hodieque ossa interfectorum eminus candicantia a viatoribus conspiciuntur. Macoxius haut diu post in Ferdinandi Mendozae manus deuenit, et ab Aracosio duce Granatam missus summo supplicio affectus est. strage suorum indoluit summe Austrius, et quia plerosque Mauriscos pacis consilia sectanteis, qui Albunuelas incolebant, (locus est ad montium radices in Lechinae vallis faucibus, quasi totius regionis horreum, V a Granata leucis) cum Macoxio esse intelligeret, ad famam pertinere existimans, ne iniuriam primis praefecturae suae auspiciis acceptam inultam sineret, eam contra homines facti innocenteis vindicare statuit, et Antonio Lunae negotium dedit, vt cum V signis peditum et CC equitibus eo duceret, et iis qui resisterent, trucidatis, ceteris sub iugum missis locum diriperet, incenderet, desolaret. verum Antonius vir moderatus ac prudens siue innata tarditate, siue vt miseris non tam poenitendi, quam rebus suis consulendi spatium concederet, serius accessit, paucique tantum qui tardius


page 567, image: s567

incedebant, ceteris in montana proxima elapsis, in vltimo agmine caesi. fugatis hominibus, loco parcitum, quo mox post Lunae discessum illi reuersi sunt, et messem per otium collegerunt, aliaque opera rustica vt antea fecerunt. Austrius interim Granatae sedebat in explicandis potius consiliis quam in re gerenda occupatus. is cum Deca suggerente praeteriti temporis incuriam repetitis saepius literis apud regem suggillaret, frustra in eo bello laborari ostendebat, quamdiu rebellibus spes esset Granatae potiundae; tamdiu autem ea spe homines nouarum rerum cupidos se sustentaturos, quamdiu parenteis, fratres, amicos eiusdem sectae ac consilij necessitudine secum coniunctos, ac denique totas familias in ea habuerint. hinc enim in horas, quid contra se agatur, certiores fieri, et si quid sinistri accidat, certo credere fore, vt qui Albaicini et in reliqua ciuitate superant, protinus occasione data arma capiant. id facile persuasum regi, qui statim Austrio mandauit, vt suspectos omneis indagatione prius ac descriptione diligenter facta cum vxoribus liberisque vrbe facessere iuberet, in tutum deducendos, et locis per Castellam et Andaluziam assignatis dispertiendos. id actum VIII Kal. Vtil. cunctis praesidiis vicinis in vrbem ad maiorem securitatem euocatis. Maurisci omnes in templa suae cuiusque paroeciae concedere iussi. tum Mondeiar ad Albaicinum profectus cunctos itidem pacate ad nosocomium proximum extra vrbem conuenire iubet. quid de se statueretur miseri homines incerti potius tristitiam quam poenitentiam ore praeferebant, defixis in terram oculis; neque tamen omnino pristinos animos deposuerunt. vnusque inter eos exstitit, qui siue indignatione, siue effugium malis per mortem prouocatam quaerens, militem, a quo iniuriose pulsatus fuerat, audacter sauciauit; quidam addunt et in Austrium ipsum, qui aderat, et dispositis in aciem copiis stabat, ictum directum, moxque percussorem a circumfuso milite innumeris ictibus confossum. bini manibus fune vinctis incedebant, deducente eos hinc inde delecto peditatu, et parte equitatûs praemissa, parte vltimum agmen claudente, miserabili vtique spectaculo, cum non alio, quam ad certam perniciem rapi viderentur, relictis laribus et oblectamentis domesticis, quibus vitae alioqui in arto positae incommoda solabantur. numerati sunt omnino viri ter mille et quingenti, nam multi casum veriti in montes proximos diffugerant, multo plures feminae, quibus ad colligendas sarcinas aliquot dierum spatium concessum. custodibus enixe mandatum erat, vt exulanteis ab iniuria defenderent, sed nemo erat qui custodes custodiret. itaque plerique fame, aestu, viae labore antequam in tutum deducerentur, perierunt, reliqui spoliati, venditi, et in miseram captiuitatem ab iis ipsis, quorum curae commissi erant, abducti sunt. hoc metu soluta ciuitate, aliud graue incommodum successit, quod militi, cui stipendia minime procedebant, hospitia cum supellectile instructa et multa ad victum necessaria, quae a Mauriscis ob commune odium ad omnem patientiam obfirmatis impune capiebant, omnino deerant, et si eadem ab aliis oppidanis parcius sumebant, id magno cum vniuersae ciuitatis fremitu fiebat. itaque et infrequentior in vrbe nondum secura miles, et in agro ad praedas vagus aeque suis ac hosti grauis erat. itaque Dardanarij et alij annonae flagellatores in subsidium adhibiti, qui militi etiam graues esse ceperant. inter haec partim ex ipsa desperatione, partim ex rerum regiorum confuso ordine et praefectorum inter se dissidio, creuerunt hostibus animi; cumque Velesius marchio, qui maritimi tractus in Almeriensi territorio curam habebat, a Larraguae portu, per quam Alpuxarra tendentibus iter est, Guadim, olim Accim dictam, vt putat Ambrosius Morales, sibi timeret, Consaluo Ferdinando veterano militi et in Orani praesidio inter Afrorum arma diu exercitato negotium dedit, vt locum deiectis inde Mauris occuparet. IO secum habebat, qui non exploratis aditib. cum oppositum montem audacter superassent, erumpentibus ex summo et imo insidiatoribus vndique circumuenti, post aliquod certamen tandem caesi sunt, amissa annona, quae eo comportabatur; qui ex strage euasere, abiectis armis huc illuc diffugerunt; ipse Ferdinandus cum paucis incolumis ad Guadim se recepit. eo casu territus Austrius cum Guadi ipsi timeret, Franciscum Molinam bellis Germanicis sub Carolo V exercitatum misit, vt locum tuendum susciperet. sub id Maurisci in territorio Velesiensi per Illipulae montem


page 568, image: s568

se effudere et Frexillianam olim Sexi firmum Iulium dictam in eo munire ceperunt. Aben humeia vt moderationis specimen daret, et odium ob licentiam per Alpuxarram nuper tumultuantium in se concitatum mitigaret, edictum proposuerat, quo vetabat, ne quis quempiam Christianum occideret, aut captiuum faceret, ne quis templa incenderet, aut bona Christiani cuiusquam raperet. eam moderationem cum suspectam haberet Austrius, verereturque ne hostes eo facto plerosque dura regiorum imperia exosos spe libertatis ad suas partes pertraheret, facile sibi persuaderi passus est ab Arraualo Cuaçone Malacae et Velesij praetore vt initiis occurreret, et Mauriscos ex Frexilliana Velesio imminenteis, antequam maiores vires colligerent, ex noua munitione deturbaret. Malacae validum praesidium erat, et oppidani bene ad defensionem animati. Velesij plus periculi erat, eo Arraualus cum CCCC peditibus et XL equitibus venit, ex munitione oppidanos educit, et militem nouum imponit, et Canillas Didaci Cordubensi commarensium comitis viri illis locis primarij arcem non sine occulta illius iniuria suppetiis firmat. inde Velesium reuersus cum OIO peditibus et equitatu, quem penes se habebat, ad hostem vadere constituit positum munitionis et castrorum formam melius e propinquo cogniturus. Frexillianae cum summo imperio praeerat Garral ab Aben-hagacile impositus. superato monte Arraualus cum ostentare tantum arma decreuisset, et post lustratum locum sine proelio se recipere, suos dicto audienteis minime expertus est, quippe qui Mauriscos retro pedem ferre conspicati et intra munitionem se abdere, praedae auidi impetum temere in eos fecerunt, et acriter repulsi, vixque ab Arraualo reuocati magno cum damno a pugna recesserunt: plerique caesi, pauciores vulnerati. successu elati Frexilliani eo diligentius locum muniebant in opere assidui, cum Ludouicus Requesenes cum XXIIII triremium classe acceptis Carthagine Sanctij Leuae triremibus Malacam appulit. is cum ex Italia solueret, Aluaro Bassano XIIII triremium Neapolitanarum praefecto negotium dederat, vt secundum insularum litora nauigatione instituta a piratarum incursionibus mare defenderet, ipse ad Centumcellas cum aquam sumpsisset, acceptis a Cosmo magno Etruriae duce IX triremibus et vna biremi in Massiliae conspectum venit, mari admodum tranquillo, quod mox a Narbonae partibus vento incumbente adeo turbauit, vt classis totum triduum iactata parum ab pernicie abfuerit. nam praetoria excepta, quae tandem ad Gymnesiam minorem incolumis peruenit, cunctae triremes disiectae, velis, malis, temone, ac remis fractis, ita vt Turci remiges fessum labore et vigiliis militem cernentes clamore sublato de libertate per defectionem cogitarent, quorum quidam ad ceterorum terrorem morte affecti. IIII triremes omnino perierunt, IX praetoriam secutae sunt; Bassanus ad Sardiniam cursum direxit, Hispanas cohortes huic bello destinatas portans. inde ad Italiae litora tuenda remissus Bassanus. ipse Requesenes de periculo, quod prouinciae impendebat, si res hostium diuturniore patientia in vicinia confirmarentur, a Cuaçone certior factus, eum cum Michaele Mendoza ad Austrium mittit, et mandata ab eo de expeditione suscipienda accepta, cum OIO peditibus veteranis sub X signis, et IO qui in triremibus militabant, et acceptis a Cuaçone et Petro Verdugo III OIO peditum ex Malacae, Velesij et Antiquerae praesidiis Turroxium venit, et inde Martinum Padillam Adelantadi Castellae F. cum delecta peditum manu praemittit, vt de hostium ad Frexillianam haerentium rebus certiora cognosceret. tum munia inter tribunos distribuit, ita instructo ordine, vt Petrus Padilla cum parte suorum aliisque ei attributis, qui OIO pedites efficiebant, in prima acie consisteret, Ioannes Cardenas comitis Mirandae filius cum CCCC volonibus ac delectis Italis sequeretur. a maritimo tractu Martinus Padilla cum CCC peditibus ex iis qui in triremibus militabant, aliisque ex Malacae et Velesij praesidiariis subiret. Cuaco cum aliis copiis per latera, qua mons ascensu difficilior ideoque rarioribus stationibus defendebatur, vim facere iussus. vniuersis praeceptum, tempus ita inter se metirentur, vt eodem tempore oppugnationem tentarent. verum Petrus Padilla quanquam sub Carolo V in Germania et Belgio disciplinae innutritus imperatoris iussa insuper habuit, et siue hostium despectu, siue vanae laudis affectatione non exspectatis sociis recta impressione hostem aggreditur, disturbatisque e vallo


page 569, image: s569

transuerso scloppetariis iam sarissis cum defensoribus cominus rem gerebat, cum socij vix medium collem superassent. indignatus Requesenes imperia sua sperni, et de exitu veritus, Turcum e remigio prostitutae audaciae sibi notum soluit, et libertatis ac praemij facta spe tanquam transfugam in hostium munitionem perrumpere iubet, certiora ad se mox relaturum. ex eo postea cognoscit, frustra ad eam partem, qua Petrus pugnabat, vim fieri, et si ratio pugnae mutetur, faciliorem oppugnationem fore. itaque ex compacto obliquata Petri acie, et Cardena consimiliter in latus incumbente redintegratum certamen tanto impetu, vt obsessi de successu desperare ceperint, consiliumque inauditae seu pietatis seu prudentiae inter se diu vt aiunt praemeditatum inierunt, vt iuuenes robustiores, quorum opera in hoc bello vtilis esse poterat, eruptione facta sibi consulerent, fenes et bello inhabilis aetas ac sexus extremam necessitatem experirentur. bis mille delecti aufugerunt, cum iisque Garral et Melitus primarij duces et ad Valorium receptum habuerunt, ab Aben-humeia cum gratulatione accepti, eoque minore negotio locus expugnatus, vndique irrumpentibus regiis. IO ex hostibus intra munitionem desiderati, in eruptione OIO CCC, sauciati IO. postea sub iugum missi omnis sexus II OIO. ex rEgiis CCC circiter siue in vestigio occisi siue ex vulneribus in pugna acceptis postea perierunt, in iisque Petrus Sandobal episcopi Osmensis sobrinus. Cardenas ictu sagittae grauiter sauciatus est. praeda omnis Requesenae iussu Malcae vendita et inter milites diuisa, quinta parte, quam iam a temporibus Pelagij Hispaniae regibus capere ius est, reseruata. hoc facto dein aliquandiu cessatum, scissis procerum animis in Austrij comitatu. Velesio cum Suessano haut bene conueniebat, licet arta cognatione inter se coniungerentur. cum Mondeiare eidem Suessano aemulatio intercedebat, a patribus auisque cepta, quanquam in speciem amicitiae officia colerent. apertas simultates Mondeiar et Velesius inter se exercebant a patribus item ceptas, et propter acerbas de iurisdictionis et munerum praerogatiua contentiones saepius repetitas. iam Deça et voce et scriptis Mondeiarem palam oppugnabat. Quixada occulto liuore Velesium prosequebatur, a Mondeiare se iniuria affectum ob repulsam reputabat, et artam cum Erasto, qui Philippo a secretis epistolis erat, et apud eum plurimum poterat, aliisque Mondeiaris familiae capitalibus inimicis amicitiam colebat. Feriae dux palam se Mondeiaris inimicum profitebatur, iam a Bernardini Mendozae temporibus, et rursus illum odio prosequebatur Bernardinus Mendoza Couinae comitis F. qui aderat. Suessanus et Quixada consiliorum et voluntatum secreto tam coniuncti erant, vt in Austrij consilio aduersus vtrumque marchionem auctoritate se superiores existimarent. quidam se medios interponebant, et excusato Mondeiare et Velesio culpam infelicium aut minus procedentium successuum in minores belli duces ad licentiam militum conniuenteis aliosque militarium munerum et annonae officialeis reiiciebant. Austrius neutris addictus ex aequo erga omneis comis grauitatem in consiliis, in decretis constantiam seruabat. cum vero sub id inde Guadim versus Beluduenses, inde iuxta Granatam Quejarenses rebellassent, Philippus Deça instante summum armorum imperium antea inter vtrumque marchionem diuisum Velesio vni attribuit, et postea literis amice scriptis Mondeiarem in aulam vocauit. cum difficilia ille et periculosa ab initio omnia fingeret, et nouas copias ac pecuniam importune flagitaret, aulicis molestus esse ceperat; contra cum Velesius vltro a Deça rogatus cum suis in Baeticam descendisset, et rem initio suis sumptibus gessisset, etiam bellum non ita formidolosum ostendebat, idque suo periculo se confecturum audacter affirmabat, si V OIO peditum et CCC equites cum idoneo stipendio sibi attribuerentur. eodem tempore comitia prouinciae ad Cordubam indicuntur, quo rex ipse venturus erat, vt maiorem rebus in iis decretis auctoritatem conciliaret, et ex propinquo praefectis suis animos, hostibus terrorem iniiceret, inprimis Africanos, Mauros, ac Turcos a ferendis suppetiis fama de praesentia sua sparsa reuocaret. nam sub id longe amplissimas copias Algeriae Prosultanus sub signis habere dicebatur, quas mox contra Tunetanum regem vertit. Velesius vt principium bello facere, Terca profectus est, vt militi ex Africa venienti, et annonam cum armis in Alpuxarram comportanti


page 570, image: s570

aditum intercluderet. inde Bergim venit, quo cognito Aben-humeia ex Almeria, Alpuxarra, Beludui, et Almançora, vnde CCC Turci seu Afri ad eum venerant, copias euocat, et antequam regij maiores vireis collegissent, Velesium opprimere statuit. habebat omnino in castris III OIO partim scloppetariorum, partim ballistariorum, quorum OIO armis egregie instructi erant. Moxaxar, qui Aben-humeiae ab epistolis fuerat, praecursores ducere iussus cum CCC delectis noctu in Velesij hospitium impetum fecit. id praesenserat Velesius, paratisque contrariis insidiii Didaco Faiardo filio negotium dederat, vt in platea scloppetariis collocatis, et ad portas idoneo numero, ipse signo dato ad excipiendos hosteis cum equitatu paratus esset. Moxaxar statione deiecta locum intrat et ad plateam penetrat, vbi mox non locum praesidio vacuum, sicuti sibi persuaserat, aut stationes somno sepultas, sed in armis reperit, ac dispositis hinc inde scloppetariis grauiter infestatus, tamen pugnam fortiter capessiit; mox in receptu maius sibi negotium esse sensit. nam in recedenteis subito inuectus Velesius cum filio, et Ioanne fratre, cum Bernardino Mendoza, Didaco Leua Antonij filio naturali, aliisque delectis eos postremo post aliquod certamen in fugam vertit. IO ex hostibus desiderati. qui superfuerunt se ad Aben-humeiam in proximum montem receperunt. Velesius de re ad Bergim gesta statim regem certiorem fecit, serius ad Austrium scripsit, ad pugnam se quam ad scribendum paratiorem significans. Austrius sicuti a rege iubebatur, nouo milite Velesium firmare institit, et bis mille pedites in castra eius misit; Rodericum Benaridem Guadi imposuit; Orgiuae Fr. Molinam cum V signis praefecit, Ioanne Mendoza, qui locum tuebatur, cum IIII OIO peditum et circiter CL equitibus cum Velesio se coniungere iusso. suppletae et Petri Padillae cohortes, quas Requesenes secum adduxerat, Frexilliana expeditione valde imininutae, et Abderam missae. adducti et a Sanctio Leua OIO Catalam equites ex eo numero, qui aut proscripti, aut ob crimina exulantes in Pyrenaeo cum Vandalicis reliquiis vagantur, scloppetis grandioribus, quorum iis locis vsus est, armati. iis regi militaturis delictorum gratia facta. venit et in castra Laurentius Telles Silua Fauarae marchio eques Lusitanus cum IO C circa Granatam scriptis, qui per mediam Alpuxarram iter habuit, tam vt de hostium rebus ac receptu melius coram cognosceret, quam vt tantisper eos distineret, dum omnes copiae in Velesij castra conuenissent, et interim Tablata, Ducalis, et Padul, quibus Maurisci imminere dicebantur, validioribus praesidiis firmarentur. ad eos disturbandos, ac illos praesertim, qui ad Albunuellas redierant, frequentesque circa Granatam excursiones refrenandas iterum ab Austrio missus Antonius Luna cum OIO peditibus et CC equitibus qui loca Albunuelis circumposita, ne ad ea hostes receptum haberent, vastaret, incenderet. celeritate maiore vsus haut meliorem fortunam expertus est. nam in armis Mauriscos nactus iam feminis, liberis, et gregibus sine tumultu in tutum receptis, non de praeda, sed de pugna sibi cogitandum intellexit. Randate et Lopes homines manu prompti heic praeerant, qui gnari locorum et situ defensi crebris assultibus regios a fronte, in latus et interdum a tergo infestabant, ita vt Garsias Maurices Aquilarae marchionis F. et Lazarus Eredia plerumque vltimum agmen ad primam aciem flectere et mutato ordine hostium instar frontem obuertere cogerentur. tandem regij in campos subiectos repulsi, Cespede strenuo ordinum ductore, qui longe anfractuosis in conuallibus a Luna pugnabat, a Randate cum ad manus cum ipso venisset, occiso cum XX circiter e suis: LX praeterea in fuga ex eadem cohorte desiderati, quibus socij propter impedita loca praesto esse non potuerunt. non caruit inuidia factum, cum vltionis de Cespede, quem ex antiquo oderat, capiendae occasionem a Luna captatam quidam dicerent; nam alioqui ab initio recentibus laboranti summissis periculo praeuerti potuisse. his successibus inflati hostes cum sub Granatae vsque portas excurrendo greges et armenta cottidie abigerent, Ludouico Cordubensi cum CC equitibus negotium datum, vt gregibus in tutum reductis et a tergo relictis ipse contrariis excursionibus hostem prohiberet. Velesius interim Abderae haerebat, et cum initio XII OIO peditum et IO CC equites in castris haberet, et nullo operae pretio facto annonae penuria a IIII Eid. Iun. ad V Kal. VItil. sedebat, non sine


page 571, image: s571

omnium aperto murmure ac praecipue Granatensium, qui inuidia contra Mondeiarem ab administratione remotum senesscente, iamVelesium, quem nuper miris in caelum laudibus tollebant, obtrectationibus incessebant, duci bellum magnatum libidine, vnde illis decus et compendium militi, vnde vastationem prouinciae et populis exitium importari: vbi nunc egregia illa promissa? cun V peditum OIO et CCC equitibus breui confectum dari posse. an segnitiae Mondeiarem insimulandum fuisse, qui cum voluntario milite sine stipendio belli onus huc vsque sustinuit, vt alius gloriae eius aemulus cum maioribus quam putabat copiis prouinciae grauior imponeretur? interim non solum armis sed numero hosteis crescere, vt non iam Hispaniam sed Africam, atque adeo totas orientis vireis exhorrescant. sensit Velesius, et quamquam meritis confisus et natura aduersus rumores contumax inuidiae obuiam sibi eundum duxit, et cum videret cottidie milites a signis discedere, ad Austrium, quod raro faciebat, scribit, petitque vt et annonam ad Calahorram mature comportandam curet. ipse imminuto iam bis mille peditibus exercitu castra mouet, et octo dierum viatica quemque secum ferre iubet. Ioannes Mendoza primam aciem, Petrus Padilla vltimam ducebat. equitatus pars impedimentis custodiendis destinata. vbi Vergim praeteruectus est Aben-humeiam obuium habuit cum III OIO scloppetariorum et paucis ballistariis incedentem, qui mox in montana regiis propinquantibus concessit, et in conspectu nostrorum feminas liberosque in tutum subduxit. alteris castris rursus commissae acies. Aben-humeia VI OIO armatorum secum habebat, et ipse in medio cum vexillo purpureo paludamento amictus inter alios Alcaidos, ita tribunos vocant, conspiciebatur, suos ad pugnam fortiter capessendam incitans. sed non obstinate propterea pugnatum. nam post aliquod certamen, in quo praecipua marchionis Fauarae, virtus fuit, statim solutis ordinibus more suo Mauri in montes se receperunt, XV tantum ex suis amissis. neque id tam metu quam consilio factum prudentiores arbitrabantur, quippe cum noua auxilia cottidie ex Africa exspectarentur, et ex intimis Aben-humeiae auditum constabat, ipsum classe auxiliari adueniente integris viribus et regio nomine seruato in Africam antequam in Hispania debellatum esset, traiicere apud animum suum constituisse. Velesius hostem dissipasse contentus rem proelij aleae amplius committere noluit; itaque nec vlterius sequi institit. sed cum Calahorrae annonam paratam minime reperisset, Valorium versus iter intendit. cognito postea annonam in classe esse, nec diu tardaturam classem, Calahorram rediit Cenetensis marchionis arcem, et quae olim Iuliani comitis, qui Baeticam Saracenis prodidit, fuisse creditur. tum maritimo tractu relicto, cui tuendo classem regiam parem futuram rebatur, quod is omnino vastatus militi alendo non sufficeret Granatam versus castra mouet, vt Guadim, Baçam et Almançoram, Filabram firmaret, quae ad defectionem spectare dicebantur. sed cum iis locis magna omnium rerum penuria esset, rursus sensim dilabi a signis miles, et post murmura in apertas seditiones erumpere. nam spretis ducum et tribunorum imperiis vno impetu CCCC seruatis ordinibus cum scloppetis ac funibus accensis media in luce a castris discesserunt, quos insecutus Didacus Faiardus Velesij F. parum a pernicie abfuit, in manu ictu scloppeti accepto. tandem annona parce, sed cum aequitate inter milites distributa, violentiae modus aliquatenus factus; ita tamen vt omnis equitatus ad CC et peditatus ad OIO IO redactus esset, et victoria, quae penes regios erat, ad victos sine certamine inclinasse videretur. his accessit, vt eodem tempore Padulis oppidani ex infirmitate regiorum animos sumentes, praesidium, quod graue illis admodum impositum erat, deprecati cum minime eo leuarentur, viteis cum Mauriscis montanis coniungunt et hostiliter cum praesidiariis agunt, ac XXX ex illis occisis, pluribus vulneratis iugum excusserunt. cum Velesius semper apud Austrium de annona expostularet, et eius penuria exercitum dissipatum conquereretur, quod et regi significandum per amicos curauerat, ne quid ex ea occasione detrimenti maioris accideret, ex consilij sententia Antonius Luna cum OIO militibus et CC equitibus Baçam missus et cum eo Garsias Manrices, qui a medio VItili vsque ad medium IXbrem nihil memorabile in ea regione gessit. Austrius, qui Velesij querelas in suam inuidiam recasuras metueret,


page 572, image: s572

appulsa et tandem classe largam annonam iam dissipato exercitu in castra sedulo comportandam curauit, extremam penuriam tanta copia subsecuta, vt C panis librae duodecima vix aurei parte venirent. nec propterea miles ad signa frequentior veniebat, et nouae in dies locorum defectiones nunciabantur. Velesius ne nihil interim ageret, cum iis, quae supererant copiis Calahorra profectus contra Beleduenseis duxit, et in itinere cum hostibus conflixit, peiore sua quam hostium condicione. inde cum Baçam ire pergeret, Antonius Luna, qui Austrio quam Velesio parere mallet, imperium eius caussatus traditis quas habebat copiis Granatam reuertitur, discessu Velesij Aben-humeia metu vacuus cum VII OIO armatorum IO Turcis siue Africanis, quos circa se habebat, Abderam tentat: cum frustra esset, ad Vergim castra admouet, locumque duobus minoribus tormentis pulsat, nam maiora non habebat; cum nec ea satis essent, ab obsidione discedit, Cueuas vastat, hortos incendit, stagna ac viridaria destruit, aliaque longa pace ad oblectamentum otij ornamenta a marchionibus Velesij parata. inde Andaraxium redit, et quasi securus cuncta regie facere cepit, auaritiam et libidinem, quae in aduersitatibus et priuata fortuna minime se prodebant, renudante principali dignitate. in eius caput, vt moris est inter Hispanos contra exules et publicos grassatores propositum fuerat initio a Mondeiare ingens pretium et impunitas consciis, sed praeualente seu libertatis dulcedine siue persequentium odio summa huc vsque inter suos et concordia et fides fuerat, et cum de regiorum rebus nuncij certissimi ad eos in horas emanarent, rarissime per transfugas de illis a regiis cognoscebatur. tandem repertus est inter eos vnus Didacus Alquacil nomine, qui non tam praemio corruptus, quam in amore illustris feminae regem riualem non ferens, et repatrata impunitatem sperans, nouum principem de medio tollere in animum induxit. Aben-humeia Turcos CCCC stipendiarios habebat, quibus multum fidebat; eos vt magis sibi conciliaret, Motrilium, quod a praesidio regio tenebatur, et libertatem auxiliaribus excurrendi ac praedas in regia ditione agendi prohibebat, capere, et incendio abolere constituerat; et vt commodius illis hospitium per Lecinensem vallem omni re abundantem assignaretur, Abdale Aben-habo Mecimensi, is princeps Alcaidarum et veneratione originis, nam et ad veteres Granatae reges genus referebat, et moderatione, prudentia ac virtute inter suos excellebat, negotium dederat, et in arcano mandauerat, vt accepto contrario mandato mox CCCC Turcos et CC Africanos, quibus tunc Hucenis et Carabaxius praeerant, subito reduceret. paullo ante edicto sanxerat, ne quis Maurisca pro concubina sed pro legitima vxore vteretur, idque religiose inter suos seruari curabat. erat inter mulieres quaedam vidua, cui Vincentius Roias pater, alterius eiusdem nominis, qui primae Aben-humeiae vxoris parens fuerat, sobrinus, praestanti forma et ingenio, quae citharam scite tangere et canere supra pudicis insitam modestiam callebat, et Didacum Alquacilem mariti dum viueret, intimum efflictim deperibat. ardebat eiusdem impotenti amore Aben-humeia, apud quem Didacus honorificum locum tenebat, eique persuadere voluit, quo feminam in comitatu retineret, vt cam sibi vxorem sumeret. quod ille, qui contubernium quam coniugium mallet, cum facere recusasset, tyrannus desiderij impotens eam apud se tanquam depositam habuit, ac tandem seu vi seu promissis expugnatam vitiauit. iniuriam spe matrimonij initio dissimulauerat femina, verum vt se pro concubina haberi spemque de vxoria dignitate vanam esse vidit, animi amens ad Alquacilem ex occasione ab Aben-humeia a se ablegatum secretas dat literas, hominemque proprio periculo ad vltionem incendit, non quieturum tyrannum natura suspiciosum, qui sciat ipsum impense a se diligi, donec aemulum sustulerit, non aliam salutis expediendae rationem esse, quam si prior ipse occupet, et diis hominibusque inuisum caput merita poena affecerit. Alquacil et amore et periculo incensus facile sibi persuaderi passus est, vt facinus susciperet, eo denique astu vsus est, quo Iulianum comitem cum Septae esset, Roderico regi illusisse Hispani annales memorant. nuncium secretum ab Aben-humeia ad Abdalam, sicuti inter eos conuenerat, missum Didacus cum intercepisset, cognitoque ex eo Turcos a rege reuocari, interfecto statim nuncio, literas reserat, aliasque a sobrino quodam suo, qui aliquando Aben-humeiae literarum


page 573, image: s573

ignaro ab epistolis fuerat, nec minus Alquacile cum quo tunc erat, tyrannum oderat, confingendas curat, quibus mandabatur Abdalae, vt Turcos ea nocte Mecimam reduceret, et Aquacilem, qui et ipse C delectos secum adduceret, tum ope Mecimensium et eorum, quos Alquacil adduxisset, Turcos, quosque sibi insidiari sciat, de via fessos et somno stratos ad vnum omneis trucidaret, reque patrata ipsum Alquacilem interficeret multis de causis aliunde suspectum. literas ita confictas homini fido ad Alcalam perferendas dat, condicta hora, vt eodem tempore, quo Alcalae literas traderet, ipse Cadiarum occideret. Alcalam literis acceptis stupefactum et confusum statim conuenit Alquacil, et sibi mandata crudelitatis plena ab Aben-humeia data dicit, quae exequi nolit; cur enim auxiliareis ex locis longinquis ab Algeriae Profultano et Marochi rege missos ad detestandam carnificinam prodi? hanccine aequum esse mercedem bene meritis rependi? quam melioris condicionis, quam denique libertatis, pro qua bellum susceptum est, recuperandae spem esse, si arma contra hosteis sumpta in amicos vertantur? sibi potius esse in vestigio mori, et quoslibet durissimos cruciatus ab infestissimis hominibus subire, quam innocentium sanguine pollutis manibus sempiterna apud posteros infamia nomen suum traducere. haec composito ad serium dolorem vultu cum diceret Alquacil, extremi mandati de ipso interficiendo; quod literis ad Abdalam continebatur, se ignarum fingebat, quo magis animi anxium hominem suspenderet, qui praeter facinus contra Turcos decretum, etiam peculiaribus ad se directis mandatis Alquacilem ipsum ad necem destinari indignissime ferebat, et id ipsum exsequi sine Alquacilis ope, qui factum detestabatur, non posse se videbat. itaque veritus si literas supprimeret, ne res per Alquacilem ad Turcos emanaret, quos et ipsos, sicuti mandabatur, perdi, summe persidiosum existimabat, consultum sibi et reip. duxit, si literas Hacheni et Carabaxio ostenderet, ex iisque cum ipsis, Alquacile ipso adhibito, consilium caperet. his lectis Alquacil, qui dolum struxerat, mirari, Turci ingratitudinem exhorrescere, vniuersi periculum suum expauescere; tandem inter eos conuenit, non aliud effugium tantis malis esse, quam si homo ad singulos perdendos ac remp. ipsam euertendam natus communi consilio perderetur. Alquacil bene animatum Abdalam cernens, quo dolum a se structum industria adiuuaret, ingentis praedae, quae Turcis pro substracto stipendio cederet, spem fecit, et poculum paratum consciis miscuit ex opio et cannabis semine confectum, quo barbari manus conserturi vti solent, quo facto et duce expeditionis Abdala constituto, cui et in occulto successionis in regnum nouum spes facta, summo silentio Andaraxium profunda nocte proficiscuntur. Alquacil quo facilius astus procederet, per fidos a se praemissos stationes monuerat, sine tumultu Turcos admitterent, nam eos ab Aben-humeia accitos, idque ipsum, qui stationibus praeerat, non ignorabat. itaque sine strepitu ad aedeis ipsius adeunt, eas post ingressum obseratis portis statione valida firmant, cubiculumque miseri tyranni secure inter duas siue vxores siue concubinas iacentis, vixque se lecto interfamiliarium iuxta dormientium gregem molientis ingressi, protinus eum insperato spectaculo territum nemine resistente ad postem alligant, et vt se coniurationis initae infamia conscij liberarent, cum eo tanquam cum reo iure agere decreuerunt. quo maior audentium temeritas, eo patientior familiarium et stipatorum, qui per otium a Turcis exarmati sunt, ignauia fuit. tandem productae literae ab Alquacile confictae coram Hascheni et Carabaxio, quas vbi reus inspexit, protinus falsas et ab homine sibi infesto et Alquacilis sobrino scriptas arguit, nullas aduersum se statuendi partes Turcis esse clamitans. tum nomine Mahometis magnique Turcorum imperatoris, et Algeriae Prosultani saepius appellato regiam purpuram frustra obtendens palam protestatus est; postremoque a coniuratis gratiae loco petiit, se captiuum detinerent, suique purgandi more in iudiciis legitimis vsurpari solito copiam facerent. sed nihil post tantam iniuriam apud infensos regij nominis reuerentia, nihil preces ac querimoniae iustae valuere. nam postridie domum diripiunt, omnem gazam, pecuniam, gynaeceum inter se distribuerunt; Abdalam regem pronuntiant, qui initio valde se ex cusauit. Aben-humeia, vbi serio secum agi vidit, de calumnia ante omnia protestatus, coram adstantibus nunquam sibi in mentem venisse


page 574, image: s574

declarauit, vt Maurorum sectam amplecteretur, tantum in regium nomen consensisse, vt de iniuriis sibi patrique a Philippico magistratu factis vltionem sumeret. adempta arma priscae nobilitatis insignia, quomodo tot regum, tot belli ducum nepos aequo animo tulisset? nunc abunde de iniquis iudicibus sibi satisfactum; ipsi suam siue auri, siue sanguinis sitim explerent; non quidem dolere, quod Abdalam suas vices functurum elegerunt; nam futurum prouidere, vt breui eundem secum exitum habeat; ceterum cunctis testatum velle, in fide Christiana, vt antea vixerit, sic porro viuer, si per meliorem suam sortem licuisset, et nunc mori decreuisse. haec dicenti postquam vestem composuit, et faciem velauit, compressae laqueo iniecto fauces, ipso lentius adstringentes adiuuante; maioremque constantiae in morte, quam fortitudinis, dum viueret, laudem meruit; quippe qui neque vt rex hominibus imperare, neque vt homo se ab iniuria defendere potuisset. Abdalae seu metu seu modestia se excusanti magno Alcaidarum consensu attributum in treis menseis imperium, dum amplior regij nominis confirmatio ab Algeriae Prosultano veniret; quae postquam allata est, protinus rex Granatae et Andalusiae salutatur, et tradito principali vexillo ac ense stricto purpura induitur, et in humeros sublatus populis ostenditur. dein ab vniuersis obedientia delata, paucis exceptis. tum inter Alcaidas munia didita; inprimis stipatum et staciones cautius ordinauit nouus rex, periculo decessoris sui edoctus, ne tam facile ad hospitium ab hoste seu coniuratis perrumpi posset. recensita in exercitu VIII OIO seu scloppetariorum seu ballistariorum, et Turcis in singulos menseis VIII aurei pro stipendio numerabantur, Mauriscis ex annona satisfiebat, quae summa cura administrabatur. ea mutatione, cum praeter Austrij et procerum spem accidisset, vt nihilres hostium perturbarentur, iussus Petrus Mendoza Orgiuam ire, nam tunc Molina ex morbo decumbebat, vt animos praesidiariorum ad seditionem spectanteis componeret. parum res a motu abfuit, solusque ex omni numero Gabriel Montalbus cum sua cohorte in officio se continuit, nec aliter quam Mendozae discessu placari miles potuit. postea ne otio diutius marcescerent, Molinae, qui interim conualuerat, iussu in proxima montana contra hostem missi praesidiarij ad vnum fere ab hoste caesi sunt. eodemque tempore Abdala castrum-ferreum armis, et annona firmauit, L Turcis introductis, quibus ducem nomine Leandrum imposuit. exspectabatur in dies Carabaxius cum auxiliaribus Afris post Aben-humeiae caedem statim Algeriam missus. ipse Orgiuam, vbi tumultuare oppidanos intellexerat, praesidiariorum iniuriam deprecanteis profectus est, et aliquoties velitationibus inter eos initio pugnatum, donec Molina exitum veritus ad Austrium scripsit, et Suessanum primariae auctoritatis virum cum auxiliaribus mitti postulauit. is cum VI OIO peditum fere tironum et CCC equitibus missus cum aliquandiu arthritide morbo sibi familiari retardatus esset, Quixada eandem expeditionem ambitiose affectante, statim atque conualuit ineunte IXbri in viam se dedit, vt laborantibus et ad extremam inopiam redactis praesto esset. vbi propinquauit, Bielchem hominem locorum gnarum et virtutis expertae cum IO CCC scloppetariis praemittit, et relicto ad dextram Aloiarone per montana desueto ob asperitatem itinere tendere iubet, quousque ad eas angustias venisset, quae Orgiuam ducunt; ibi vt subsisteret, et aduentum suum Molinae significaret, insuper mandatum; mox summissi totidem, qui a tergo et latere eum tegerent. ipse cum reliquo exercitu subsecutus est. hostes re per exploratores cognita copias diuidunt, et partem ad obsidionem relinquunt, partem contra Suessanum ducunt. Halis et Hassenes Turci in armis primi se ostenderunt, dum Randate cum CCCC in confragosa conualle, qua Bielches venturus erat, et Macoxius cum CC a tergo iuxta Calatahajaram, in insidiis se abderet. inter rara astûs militaris exempla, neque huc vsque cognita, hoc fuit, vt inter pugnandum insidiae a nemine praecedentium aut insequentium detectae sint. erumpentibus prioribus regij, qui iam nocte proxima longe a suis aberant, Hali medio cum Suessano pugnante, ad podium vicinum circa arenarias se contraxerunt, sed non sine aliqua iactura. quippe Perea cum iis qui eum sequebantur, caesus. reliqui alteris erumpentibus insidiis graui quoque damno affecti, tandem ad Suessanum se receperunt, qui eos protexit, et incumbente tota


page 575, image: s575

hostium mole cum aliquamdiu cum Gabriele Cordubensi, Io. Mendoza, Ludouico Cordubensi, aliisque primariis viris impetum sustinuisset, subortis tenebris incertus viae ad locum, ex quo profectus fuerat, seruatis ordinibus se recepit, magnam prudentiae simul ac fortitudinis laudem eo facto consecutus; quippe qui viae impeditae et insidiis opportunae difficultatibus superatis et militis dictis ducum minime parentis temeritatem, et tribunorum incogitantiam vnus virtute sua eo die suppleuerit. sane constans fama est, si quam initio acriter, tam pertinaciter ad finem vsque pugnae institisset hostis, magnam victoriam de regiis reportari potuisse, ex quibus CCCC in conflictu perierunt; amissa insuper magna armorum vis, quod Mauris magnam partem inermibus magno adiumento fuit. postridie per Suessanum Molinae significatum fuit, vt si annonae et aquae penuria loco tuendo par non esset, mature sibi consuleret, et Alaiarone vitato, quem locum hostes insederant, per Motrilium, qua iter securum erat in tutum se reciperet. Molina, cui ab Austrio idem imperatum erat, tormentis, quae secum abducere non poterat, clauis confixis et defossis aegros et sauciatos cum impedimentis in medio locat, per Motrilium iter ingressus sine damno incolumis cum suis eo peruenit. capta, direpta et incendio vastata a Mauriscis Orgiua, II tormentis abductis. inde per Queiarem et Puntalem in campestria descenderunt, greges abegerunt, et Amaracenem semileuca a Granata distantem incenderunt. interea Suessanus per Albunuelas exercitum deduxit, et ad Austrium contendit, relicto in castris Petro Mendoza et Ludouico Cordubensi dato negotio, vt Restubalem, Belexium, Conchas aliaque loca in valle subiecta, quae Antonius Luna minime excusserat, ne hosti receptando essent; incendio perderet. dum Austrius post tot aduersa, quae potius militis sui licentiae assueti culpae, quam virtuti hostium tribuebat, in disciplina constituenda ex belli ducum consilio et supplendis cohortibus, nouis ducibus imponendis consultat, Galeria in Bacensi territorio in via qua Carthaginem itur Malequino auctore rebellauit, magno circumpositorum locorum incommodo. itaque Quescarienses, qui proximi erant, minime periculum negligendum rati e vestigio tanquam ad incendium eo accurrerunt, et totum triduum cum OIO CC armatis circum Galeriam morati nullum operae pretium fecere. tantum XL circiter Christianos, qui in templum confugerant, secum abduxere, iam Abdalae iussu C Turcis scloppetariis duce Caracaiale in oppidum introductis, qui Quescarienseis recedenteis insecuti abactos greges receperunt, et quosdam ex Christianis ceciderunt. qua re iritati, vbi domum redierunt, suspectos in suis domibus interfecerunt, quosdam, qui ad praefecti aedeis confugerant, inde abreptos trucidatunt, loca ad quae se receperant, incenderunt. idem factitatum a municipibus Quescaris cognominis loci in Murciae et Granatae regnorum finibus, quod cum olim regiae coronae patrimoniale esset, Ferdinandus Arragonius Friderico Toletano Albae duci, qui eius auspiciis regnum Nauarrae occupauerat, compensationis et praemij titulo attribuit. mox et Oreche itidem rebellauit, vicos dixere veteres, non plus leucae spatio a Galeria dissitus pagus; ad quem vastandum cum Quescarienses rursus accurrerent, noui Christiani qui circum habitant, id non ferentes Malequio monito, Turcos auxilia poscunt, qui aduenientes cum Quescariensibus acriter pugnarunt, sed deteriore Mauriscorum condicione, qui ad bis mille conuenerant, et insidias struxerant, nam iis detectis frustra conatus fuit. ex iis ad IO occubuere. pauci ex Quescariensibus. iamque totus Almançorae circumpositus tractus Illipula magna, Filabrae, Bacensis ager in Abdalae verba iurauerant. tantum Serona et Tixola restabant marchionis Villenae municipia, quarum haec situ inexpugnabilis credebatur, sed aquae penuria laborabat; Serona a Mauriscis tentata comeante hincinde praefecto et tandem capto in potestatem Alcalae venit. repertae in ea XI machinae aeneae et magna annonae vis. Seronae exemplum mox secuta Tixola. inde grassante exemplo Fossa Malacae et Montana Rondae defecere. Velesius, qui Bacae erat, dum Philippus maioribus copiis summittendis intentus erat, primariis viris ex aula cottidie iussu eius conuenientibus cum IIII OIO peditum et CCCL equitibus Galeriam ducit, eius aduentu Malaquius filiusque eius territi locum deserunt. biduo post Caracaial vocato populo auctor fuit,


page 576, image: s576

vt re salua sibi consulerent, verum cum illi vitam potius quam domos relinquere se paratos ostenderent, ipse, qui pertinaciam vicanorum suis exitiosam esse nollet, eruptione noctu facta sine damno ad Abdalam se contulit, et Queiarum eius mandato muniendum ac defendendum suscepit. iam Maurisci vallum in eo duxerant, et muro ex lapidibus sine caemento ducto montes oppositos coniunxerant. in eo belli robur collocauerat Abdala, et praecipuos belli duces Caracaiali attribuerat, Petrum Mendozam, qui quod ex illustrissimae familiae clientibus esset, hoc nomen sibi sumpserat, loci municipem, Hoccim, Chocon, Ioaibem, Macoxium, Moxaxarem, Randatam, Portalem, alios. inde cum grauia damna Granatensibus inferrent, Antiqueram missum validius praesidium ad refrenandas excursiones, et Fidei fano Hier. Padilla impositus cum ala equitum; et in ciuitate ipsa dispositae frequentiores stationes. interea Velesius admotis ad Galeriam tormentis VI aeneis, et III ferreis locum pulsat haut magno profectu, crebro erumpentibus municipibus, nec sine Velesij iactura, qui postremo hieme adeo infesta amisso Leone ordinum ductore et paene occupato vallo quasi obsidione relicta Quescarim ad nouas vireis colligendas concedere coactus est. Austrius otij impatiens. qui huc vsque rebus ordinandis Granatae praepositus ad exercitum eundi facultatem a rege impetrare non potuerat, tandem enixis apud eum precibus tenuit, vt duabus partibus hostes oppugnarentur, per Almençoram cum vno exercitu, cui ipse praeesset, attributis ei Velesio marchione, Requesene, et Ludouico Quixada; cum altero per Alpuxarram quem Suessanus duceret; dein mutatum consilium, et antequam hostis maiores vires colligeret, et vicinum Valentiae regnum ad seditionem commoueret, placuit, vt cum omnibus viribus, dum Velesius ad Galeriam haerebat, Queiarim belli arcem adorirentur. ad locum lustrandum, stationum ordinem, vigilias obseruandas missi Garsias Manrices et Tellus Aquillar bellicae rei experti. cum diuersa de numero militum per exploratores nunciarentur, et alij IIII OIO, alij maiorem numerum ederent, amplius per indicia quaesitum, cognitoque et vallum incuriose seruari, raras noctu excubias, raros igneis conspici, expeditio maiore paratu suscepta quam conatu. nam ex vrbis Granatae cohortibus IX OIO peditum et IO C equitum lecti duce Io. Roderico Villa fortio, quamquam Tendillae comes hanc sibi tanquam vrbis gubernator prouinciam deposceret, et X Kal. Ianuar. cum VIII campestribus tormentis ad valli munitiones diruendas iter ingreditur. duae Granata Queiarim tendentibus viae sunt, altera ad laeuam per Guadim, altera per montana. primam aciem ducebat Ludouicus Quixada cum bis mille peditibus; Garsias Manrices equitatui praeerat. vltimum agmen ducebant P. Lupus Mesa et Franciscus Solis homines pacis quam belli magis experti. Suessanus cum IIII OIO peditum et CCC equitibus viam secundum fluuium tenuit. Didacus Quixada stipatoribus Austrij praeerat, locorum gnarus creditus. rem praesenserant Maurisci. itaque cum nocte proxima vim facturus esset Austrius, mulieribus, liberis, et impedimentis in tutum reductis, Turci qui in oppido erant, mature se ad Alpuxarram receperunt, cum pridie Garsias et Tellus ad locum contemplandum accessissent. vbi vero Austrius venit, CCCC qui ex omni numero superabant, Randate, Macoxio, Partale ducibus facto circuitu in campos se effuderunt, regios a tergo adorituri et praedas late abegerunt; pauci in vallo reperti senes et inutilis sexus, qui mortem quam fugam maluerant. non plus ex hostibus XL, ex regiis pauciores desiderati, qui dum fugienteis per montana insequerentur, a gnaris locorum per latus et a tergo petiti perierunt, qui Mauros caliendra mulierum capitibus gestanteis mulieres rati, dum incautius sequuntur, cum viris sibi rem esse senserunt, et inter eos Quixada ordinum ductor a muliere ex superiore loco petra demissa obrutus. Ioannes Mendoza Queiari cum valido praesidio impositus, et paucis post diebus in eius locum Io. Alarco cum suis cohortibus. inde vis omnis contra Galeriam versa, quo proceres vndique et ex vicinis ciuitatibus certatim innumerae copiae missae sunt, ex adolescentis praestanti indole praediti, in quo maximi patris memoria colebatur, fortuna ad rem feliciter gerendam omen captantes. nam cum huc vsque siue hostium cum quibus res erat, contemptu, siue rebus male ad bellum praeparatis, et dissidentibus ob aemulationes ducibus successus


page 577, image: s577

anceps fuisset, tunc primum auspiciis noui imperatoris summa de Mauriscis victoria parta credebatur, munitissimo eorum propugnaculo citra certamen in potestatem redacto. CXX signa omnino numerata sunt auxilio missa, ex quibus partem ad Velesium circa Guadim haerentem misit, partem penes se retinuit, et partitis cum Suessano copiis, qui Orgiuam ire iussus est, rem in Alpuxarra gesturus, ipse eodem tempore Galeriam contendit. inter haec Abdala Queiarim amissam dolens, vt damnum acceptum aliquo operae pretio pensaret, Almueneçaram, olim Menacam dictam nocturno dolo tentat. sed Lupi Valencuelae prudentia ac virtute repulsus frustra fuit, et relictis scalis ad vicinos montes se recepit. nec felicior ad Salabronam, cui Didacus Ramires praeerat, conatus fuit. Suessanus relicto Granatae IIII OIO praesidio IX Kal. Mart. Padulem venit, et annona in Austrij castra copiose missa, in Albunuellis et Gaiaris munitiones loco idoneo struxit, easque praesidio firmauit, vt a tergo securus esset. inde cum VIII OIO peditum, et CCCL equitibus plerisque ex Andalusiae nobilitate Orgiuam tendit. Andaraxij Abdala erat, qui liberum ad Alpuxarram aditum regiis reliquit, eo consilio, vt Suessani vltimum agmen in angustiis carperet. nihil tamen inter eos actum, quod Turci iam tum, sicuti multis persuasum fuit, cum Austrio agerent, vt securitate accepta in Africam traiicerent, eandemque sibi securitatem et suis Abdala ipse meditaretur. tantum cum Suessanus Orgiua Poqueram tenderet, et Andreas Mesa cum CCCC delectis in itinere occurrisset, aliquandiu pugnatum, haut magno regiorum damno, quod in lixas, annonarios, aliaque exercitûs impedimenta incubuit. Petrus Velascus a rege, vt certius de rebus, de quibus alia atque alia subinde referebantur, cognosceret, missus, suffosso equo periclitatus est. inde facto inter Ferreram et Cadiarum itinere, cum in eo esset Suessanus iam obscura nocte, vt interquiesceret, Ioaibes cum IO delectis scloppetariis adortus fessos ex iis quosdam cecidit, maiorem caedem editurus, si acriore vi incubuisset, quippe nouo milite ad nocturnum tumultum palante et de suga magis quam de pugna cogitante: sed neutris animus erat quidquam martis aleae committere, et cunctatione finiri bellum tutius regiis videbatur, et Abdala antequam maiores ex Africa vireis collegisset, quidquam magnae molis tentare temerarium arbitrabatur. igitur Suessanus Iubilem venit, vbi arcem vacuam nactus dum ei diligentius muniendae attendit Ludouico Cordubensi gentili et Ludouico Cardonae negotium dat, vt singuli cum OIO peditibus et CL equitibus per montana vicina discurrerent. ipse Bergim et inde Cadiarum venit in Alpuxarrae visceribus loca posita. contra Abdala, vt eum reuocaret, IO CCC inter Orgiuam et Suessanum medios disposuit, vt annonae ex Granata importationem impediret. tum Moxaxarem cum OIO scloppetariis Gadoram versus Andaraxium, Abderam aliaque circum Almeriam loca Garralem in Bentomim, quo iam Antonius Luna iuerat, praemisit, et Compitis, id pago nomen, annona et praesidio firmatis, vt Velesiense territorium infestaret, partem copiarum vsque sub Granatae portas excurrere iussit, IIII OIO partim scloppetariorum partim ballistariorum penes se retinuit, et cum bis millibus Suessanum continuis assultibus fatigabat, cum inedia et aliis incommoditatibus ob interclusum annonariis Granata venientibus aditum conflictantem. nam toto eo tempore vuis passis, aliisque fructibus sole duratis, piscatu et oliuis militem aluit, exiguo insuper comeatu, qui a Petro Verdugo Malacae praefecto summittebatur. tandem cum insessas vndique viasab hoste cerneret, Fauarae marchioni negotium dat, vt cum OIO peditibus C equitibus et magno iumentorum numero per Ragnae portum iter flectens Calahorra annonam adueheret: ei attributae Hispalenses cohortes ex aduenis, hominibusque plerumque perditae vitae, qui magno numero ad vrbem toto occidente florentissimam confluxerant, conflatae, quas LX equites claudebant. ipse cum CCC peditibus et XL equitibus in fronte incedebat, iumentis, aegrotis et captiuis in medio dispositis. dum solutius incedunt, et iumenta primam aciem non adsequuntur, ac rursus laxiores in vltimo agmine ordines longo spatio medios sequuntur, Abdala Harauio, qui Cenetensi territorio praeerat, negotium dat, vt in latus palanteis aggrederetur cum L delectis, quorum ipse C sibi sumit, et in medios vim facit; Hascenis Bergiensis cum CC per frontem vltimum


page 578, image: s578

agmen impetere, Marcepel Cenetensis primam aciem a tergo inuadere iubetur. id captato tempore factum, cum iam prima acies, in qua Fauarae marchio erat, praetergressa esset, et in rapiendis vaccis et aliquot mulieribus, quas Maurisci in via de industria reliquerant, regij occuparentur. tum erumpente ex insidiis milite tribus partibus circumfusi mox soluuntur, et cum primi se in tutum recepissent, vltimi pugnando, quanquam solutis ordinibus resisterent, impedimenta omnia capta ac dissipata, et circiter OIO seu lixae seu aegroti interfecti, LX captiuae Mauriscae receptae, aliquot item in captiuitatem abducti, CCC vaccae captae. id incidit in XVI Kal. Maias, ex strage superstites ad Fauarae marchionem se Calahorrae contraxerunt, et inde Guadim perrexerunt, vbi iam Austrius erat. Suessanus vbi desuccessu cognouit, spe annonae ex mediterraneis comportandae amissa, neque satis auxiliaribus vrbanis fidens, ad maritimum tractum iuxta Malacam deflexit, eo consilio, vt inde per circumpositos agros messem, in qua spes omnis hostium erat, corrumperet, libere in Africam transeundi facultate Mauriscis facta. igitur Alpuxarra et Daliensi agro vastatis Bergim venit, in municipij ingressu cum hoste leui conserta pugna, in qua pauci vtrinque ceciderunt. heic rursus dilabi asignis miles; et quanquam Suesfanus summa omnia faceret, et verbo factoque abeunteis prensaret, nullo regij nominis, nullo Austrij aliorumque belli ducum respectu domum quisque discessit; qui remanserunt, turbas excitauere querimoniis ac libellis per castra sparsis, praecipue contra Ioannem Mendozam, ob seuerius sumptum de milite supplicium. inter haec CCC scloppetarij Abdera, vbi erat Suessanus, iniussu imperatoris profecti dum palantes vagantur, ab insidiosis Mauriscis Harabio duce caesi licentiae effrenis poenas luerunt. capti et Itali Hispanique mercatores dum Salobrenam tenderent, cum omni pecunia quam secum vehebant. Didacus Osorius ab Austrio missus cum literis ad Suessanum de condicionibus quibus cum Turcis et Mauriscis, qui sponte se dederent, agi placebat, in eo conflictu amissis XX ex suis vix post multa vulnera accepta e manibus insequentium euasit. iam Philippus Cordubam venerat, et varij sermones de componendis his motibus iactabantur, cum alij in tanto Turcorum apparatu quauis condicione haerentem intra viscera pestem extinguendam censerent. alij ad famam pertinere dicerent, vt vi debellaretur, periculumque maius esse in praecipitando negotio quam si diuturniore mora res finiretur. igitur dum de condicionibus agitur, seuere cum reliquiis nequissimae sectae actum, suspectis in Castellam et longinquiores prouincias non citra violentiam et iniuriam abductis. augebat suspicionem Alfonsi Vanegae, quem a coniuratis sollicitatum diximus, vt Almeriae regium nomen capesseret, inter eos populos gratia, qui licet nihil non postea fecisset, vtregi fidem suam approbaret, nihilominus ab iisdem, si occasio se offerret, tanquam ceptae rebellioni idoneus dux sepositus credebatur. nec deerant, qui suspicionibus regis procerumque animis impletis nouamque turbis materiam quaerentes arma domi retineri quam bellum longius transferri mallent. Suessanus inter haec per nuncios certior factus Turcos in Africa de suppetiis Abdalae ferendis cogitare, et per Castrum-ferreum in Baeticam exscensionem facere decreuisse, locum quamprimum in potestatem redigendum censuit, et tormentis per mare Almeria aduectis, accitisque Malaca triremibus Fauarae marchioni negotium dedit, vt ex triremibus, ad auertenda quae ex Algeria sperabantur auxilia, pulsationem dirigeret. terrestris eodem tempore verberatio directa, qua deiectis turribus oppositis et aperto muro etiam aliquot defensores interfecti sunt, in iisque Leander arcis praefectus. itaque Turci qui L circiter in ea erant, omni spe auxiliorum amissa, cum XIIII biremeis Libycas in conspectum venisse, et audito tormentorum fragore retro cessisse intellexissent, nocte intempesta per ruinam egressi in tutum euaserunt, paucis relictis seu senibus seu mulieribus. Ioannes Mendoza et Fauarae marchio iussu Suessani arcem ingressi praeter captiuos bis mille libras buccellati nautici, et aliquot machinas in ea repererunt. magnum is successus momentum ad pacandam circum regionem habuit. eodem tempore Austrius Antonium Lunam cum OIO IO peditibus, alis equitum Suessani et Alcalae ducis, Ioannis item Gusmani Sidoniae et Ludouici Christophori Pontij Legionensis Aracosiae ducum, vt Velesiensem agrum contra excurrenteis ex Frexilliana Mauriscos defenderent.


page 579, image: s579

Luna Antiquera ad Montana venit, et in Compitis, id loco nomen, quod priscis temporibus tanquam ad compitalia festa ex circumposita regione rustici ad eum conuenirent, vt ex ruderibus et maceriis, quae supersunt adhuc coniectare licet, munitionem erexit, et alteram in faucibus montium missis OIO delectis, qui circa Chilarem ad prohibendas hostium populationes excurrerent. id exiguo cum certamine actum, paucisque ex regiis desideratis. Suessanus cum OIO IO qui de toto exercitu supererant, Abderam concessit, ibique motûs bonis condicionibus per Harabij inteuentum componendi occasionem opperiri statuit, copiosa a Verdugo Malacae. praefecto annona summissa. Philippus Cordubae peractis comitiis et vltima definitione Madritum cum illinc rediisset, remissa, per Iaenam, Vedam et Baçam facto itinere Hispalim venit, vt ex propinquo exorientibus nouis per Rondae montana tumultibus in tempore praener teret. consultanti optimum factu visum, vt Maurisci, sicuti ex Granata aliisque locis, ita Ronda deducti in longinquiores et ab Africa remotiores prouincias spargerentur. id Austrio significatum, vt per Antonium Lunam hominem tractandorum ingeniorum insita sollertia peritum exequeretur, et blanditiis atque amico si posset colloquio citra armorum violentiam a populis iis impetraret. acceptis ab Austrio mandatis Luna XIII Kal. Iunias Antiquera profectus, cum bis mille IO peditibus et LX equitibus Rondam, cui Petrus Bermudes praeerat; venit, vbi ex oppidanis OIO IO pedites et L equites nactus, Bermudi negotium dat, vt cum IO Rubricam profectus municipium situ opportunum a tergo comitaretur eos qui Mauriscos deducerent. delectis ducibus per alia loca idem vt eodem tempore facerent, mandatum; octaua hora matutina rei exsequendae dicta. praesensere Maurisci siue moniti siue suspectantes; ac protinus relictis vxoribus, senibus, liberisque arma rapiunt et in montana confugiunt. domos viris vacuas nacti regij imperia Lunae spernentes statim ad praedas more suo vertuntur, et in mulieres iniuriose in senes puerosque saeue grassantur. quod Maurisci conspicati in palanteis ru unt, multosque ex iis interficiunt. Bermudes ad templum captiuos contraxerat, qui maius periculum veritus extra Rubricam locum situ firmum delegit, in eoque aduersus Mauriscos se defendere statuit, illi statim ad templum vim faciunt, animose vt pro vxoribus liberisque ac senioribus recipiendis pugnantes, tandem receptis captiuis templum et cum eo praesidiarios incenderunt, eodemque impetu cum Bermude conslixere. periere ex regiis circiter XL, multi vtrinque sauciati. Luna qui nullum licentiae modum videret, et militem de praeda non de decore aut disciplina sollicitum a signis discedere, cum OIO CC ad Rondam se recepit, mulierum et paruulorum gregibus tanquam in bello captis passim sub hasta prostantibus, quod prohibere cum sibi non integrum esse cerneret Luna, Hispalim, vbi rex erat, contendit, de successu se apud eum excusaturus. miseri Maurisci, et qui eorum innocentiae in aula patrocinabantur, siue in Lunae inuidiam, siue aliorum belli ducum rem in maius exacerbabant; fidem regis, quam illi inuiolabilem credebant, obligatam, nec nisi summo cum famae dispendio et piaculo solui potuisse; nunc et eos dictis audienteis se praebere, atque quocumque rex iusserit, ire paratos, si libertas, si vxores, et liberi, si quicquid contra regis mandata iniuriose illis ereptum est, bona fide restituatur; et rex belli domestici pertaesus id pronis auribus accipiebat; sed ad plures non solum ex militari ordine sed etiam ex ipsa nobilitate malum licentiae peruaserat, quam vt aequo iure cum hominibus licet de confessa iniuria expostulantibus agi posset. itaque ne suos non placatos haberet, supplices pro hostibus reputare prudentissimus alioqui princeps coactus est, stupentibus plerisque qui in florentissimis exercitibus per Germaniam et Belgium sub Carolo V ad Durlanium non ita pridem sub Philippo ipso disciplinam tam religiose ab Hispanis seruatam meminerant. igitur rex qui videret, nullum rapinis modum fieri, nulloque militem respectu contineri, metueretque ne corrupta domi disciplinae paullatim exemplum ad externos exercitus transiret, nullas condiciones non aequas censuit, quibus perniciosi hi motus amice componi possent. duae sunt in Baetica praepotentes familiae meritis ob res bene contra Saracenos olim per Andalusiam gestas insignes, quae inter se aemulae Hispali domicilium habent, altera Gusmanorum, altera Pontiorum Legionensium,


page 580, image: s580

qui ex Castella et Legionensi regno oriundi inter Hispaniae grandeis quos vulgo vocant, recensentur, quorum praerogatiua haec est, vt coram rege caput tegant, et vxores ipsorum a regina honorifice salutentur, et iuxta se sedere in puluillis iubeantur Gusmanorum tunc princeps erat Ludouicus Mecimae Sidoniae dux magnae indolis adolescens, Pontiorum Ludouicus Atacosiae dux, qui ante XII annos Philippo cum in Belgio esset, militauerat, et circa Rondam amplissimas ditiones possidebat iniquae compensationis titulo pro Gaditana insula, quam maiores ipsius a regibus Hispaniae habuerant, tutoribus seu conniuentibus siue obsequiose patientibus olim acceptas. huic potestas a rege cum amplissimis mandatis facta, vt cum suis populis ageret, apud quos et gratia et auctoritate plurimum valere credebatur. igitur post aliquot altercationes perscriptae condiciones, pro Mauriscis Harabio et Taifare praecipuae inter eos dignitatis viris fidem interponentibus. tum vt maiorem de se fiduciam suspicacibus ingeniis fa ceret, Ludouicus ipse exiguo admodum comitatu ad eos venit, hortatusque ad obedientiam regi praestandam de clementia ipsius bene ipsos in posterum sperare iussit. sed dum in condicionibus ratis habendis plus iusto rex cunctatur, et interim bellicis apparatibus cuncta perstreperent, Aracosio ipso cum armata manu ad inspiciendas propius hostium in montanis munitiones et loca maiorum suorum adhuc insepultorum reliquiis funesta profecto, quidam Melicus nomine homo facinorosus, qui nuper horrendo inquisitionis fulmine afflatus fuerat, eoque iritatior cuncta miscendi occasionem quaerebat, tanquam leo ecauea prorupit, dolos, fraudes, insidias a regiis innocuae multitudini per pacem strui vociferans; internuncios de pace ab Aracosio grandi pecunia corruptos, vt communem caussam proderent; iam Requesenem cum classe ad Gadeis appulsum cum laqueis ac catenis, et partem furcae, partem remigio addictam; mulieres et paruulos ad peiores morte iniurias seponi, vt post stupra et probra fame et frigore miserabiliter pereant haec subinde iterans postremo peruicit, vt inter arma mori, quam per pacem insidiosam ludibrio hostium exponi optabilius ducerent. tantam populorum inconstantiam perfidia regiorum cumulauit. ex illis siquidem permulti spretis Melici vociferationibus ac minis a quietis consiliis minime abhorrebant, et ab Aracosio persuasi ad regem legauerant Alboracem quen dam e suo numero aliosque legatos veniam pro vniuersis supplicibus petituros. Aracosius consilij auctor Montis-maioris praesidiariis mandauerat, vt legatos ducerent reducerentque et ab omni iniuria defenderent. verum illi, qui longa licentia ducum imperia spernere didicerant, eos contra ducum fidem in via spoliatos trucidant. impatientissime tulit Aracosius non solum suam fidem violari, sed negotium pacis omnino interturbari, summaque seueritate erga complices vsus est, aliis in furcam actis, aliis ad triremeis damnatis. verum nullae excusationes post tantam iniuriam admitti valuere, populique, a quibus legati missi fuerant, suorum caede exasperati, desperata protinus regis gratia et omissa pacis mentione, consilia cum Melico sociant; qui ex eo occasionem captans, vt iam furenteis necessitate belli imposita magis accenderet, seditione excitata pacis internuncios interfecit, ne qui eius mentionem deinceps reponere auderet. Aracosius abrupto pacis negotio vim adhiberi tempestiuum ratus, statim Rondam reuersus cum IIII OIO peditum et CL equitibus contra hosteis ducit, terrore, ni priora consilia resumerent, ostentato. verum incendio seu fortuito siue ab hoste in castris excitato, vixque Aracosij diligentia restincto impetus aliquot dies retardatus. inde ad Arbotam montem, in cuius fronte Maurisci munitionem struxerant, exercitus ducitur, irrumpentibus crebro praesidiariis; sed vicina iam nocte a pugna temperatum fuit, dum Arraualus Cuaço cum Malacensi militia exspectatur. praesidium in Arbota loco idoneo dispositum haut citra certamen. tres horas continuas velitatum vtrinque fuit. tandem hostes veriti, ne a tergo circumuenirentur, ad munitionem suam se contraxerunt. erant IO CCC egregie atmis instructi. vbi Cuaço cum bis mille peditibus et C equitibus appetente iam nocte venit, propugnaculi hostilis oppugnatio decernitur in sequentem diem, ita composito ordine; vt Petrus Bermudes a VIItrionali parte, quae difficili minus ascensu erat. cum CL delectis in montem ad dextram eniteretur Petrus Mendoza cum totidem et aliquot fossoribus,


page 581, image: s581

qui viam ad inducendum equitem complanarent, ad laeuam incederet, relicto inter se medio montis spatio, quod hostes incendio destruxerant, quo facilius saxa nullo obice in regios enitenteis prouolui possent. Cuaço cum suis copiis ad latus Mendozae ire iussus, et rursus infra Cuaçonem Ludouicus Pontius Legionensis Aracosij gentilis cum IO scloppetariis. Aracosius, qui tormenta et equitum alam ducebat, inter Mendozam et Cuaçonem medius cum OIO IO peditibus praeterea incedebat. vndique cincta Arbota, et copiis eodem tempore vim facere iussis, restabat ea pars, quae Istanam montem respicit, saxo praerupto inaccessa. in Mendozam longius a suppetiis propter asperitatem loci positum vis tota hostium incubuit, nec ipse se deseruit. sed cum in vestigio posset citra periculum consistere, calidius pugnam capessiuit, in qua dissipatis suis, cum longius prouectus receptui locum non videret, propere ad Aracosium mittit, qui subito aduolauit; cumque ad eius conspectum inclinato iam sole hostes se reciperent, ex Mendozianorum errore consilium mox cepit, et cum recentibus, quas penes se habebat copiis, aliisque post aduersam pugnam ad signa reuocatis impetum totis viribus ad propugnaculum fecit. haut diu, nec obstinate pugnatum, Mauriscis mox per auia montium huc illuc dilapsis. pars Riuum-viridem, olim Berbesulam cum cognomine vrbe, quae nunc Meruelia est, dictum, pars Blancillam montem, pars Istanam, pars denique Mundam petiit, quod municipium hodie est III leucis a veteri Munda, ad quam Caesar cum Cn. Pompeij filiis de summa rerum conflixit, cuius et rudera et pleraque antiqua monumenta visuntur, III a Ronda veteri. sed ea destructa oppidani insito Africanis more cum commodiore loco sedem fixissent, nomen quoque antiquae patriae ei imposuerunt. CCC circiter mulieres cum inutili sexu et grauioribus impedimentis relictae, quae in praedam militi auido cessere. his iisdem in locis adhuc constans memoria erat, Alfonsum Aquilarem et Alfonsum Vreniae comitem, hunc abauum vxoris Aracosij illum ipsius Aracosij auum maternum, magna cum Christianorum strage caesos, quorum adhuc albicantia ossa eminus visuntur, ob idque sibi persuaserant Maurisci Aracosium vitando infausto suis loco nihil temere tentaturum. verum is omne augurium, quod pro patria et principis auspiciis capitur, optimum ratus, eo libentius expeditionem suscepit, vt et suorum manibus parentaret, et tam praeclara occasione oblata vltionem caedis eorum sumeret. inde dimissi Malacenses, mandatumque Cuaçoni, vt per vicinam regionem excurreret, ac ne sparsi tot stragibus hostes rursus coirent, impediret. Aracosius cum reliquo exercitu Istanam contendit, missis ad excursiones IIII signis, quorum is successus fuit, vt III ex iis naueis duas grandeis a Mauriscis fabricatas, vt in Africam transmitterent, incendio consumpserint: quartum dum licentiose ad praedas vagatur, ad Alboruum pagum haut longe a Munda cum duce suo Morillo caesum est, frustra suppetias ferente P. Mendoza, qui ex propinquo Aracosij iussu acceptas stragis reliquias in tutum reduxit. inde victis animi cum rediissent, eodem impetu Mundae praefectum et Ascanium nobilem ordinum ductorem cum CL equitibus ignaro Aracosio discursanteis et Granatae venienteis annonarios cum C item equitibus oppressere. itaque Aracosius, qui tot incisis rebellantis hydrae capitibus noua in dies renasci sine fine cerneret, copiis sine stipendio militantihus, et ex rapto viuentibus improspere rem geri, Cuaçonem Mundam reuocat, et a Sanctio Leua IO CCC scloppetarios ex iis, qui in triremibus merent, summitti petit, quos protinus. Alfonsus eius filius adduxit. tum Vermudi mandat, vt cum Rondae praesidiariis sibi praesto esset. ipse cum clientibus suis, quos permultos virtute praestanteis circa se habebat, praemisso Vermude cum OIO ad laeuam, et Alfonso Leua cum suis ad dextram, qui Orgiuam per Nigrum montem tenderent, medius versus Cornacium, locum situ asperrimum, iteringreditur; sed nullos hosteis vtrobique obuios habuit, qui more suo vagi permontana cognito eius aduentu aufugerant. itaque Alfonsus cum suis ad triremeis remissus, et Cuaço Malacam redire iussus, dato negotio, vt late per circumpositam regionem excurreret. omnis ex eo inter miseros homines non tam de pugna quam de occursu regiorum vitando cura, dispositis per idonea loca speculatoribus. tum mulieres et imbellem sexum locis inaccessis abdebant; pars in Africam cottidie furtim euadebat. inter


page 582, image: s582

haec Melicus animi amens, qui nullum gratiae locum apud regem superesse sciret, alios in eandem desperationem inducere omni ratione satagebat. cumque in arcano Philippus cunctos Andalusiae Mauriscos ad Castellam et longinquiores Hispaniae prouincias dispergere decreuisset, sicuti iam de Granatensibus fecerat, re euulgata socios ad vltimum periculum faciendum hortatur, quippe morte duriorem, quam rex proponat, condicionem esse. toties deceptis hominibus perfacile fuit, vt animos ad extrema obfirmarent, praesertim ineunte iam IXbri, cum torrentes per montana minime vadosi et glacies niuesque continuae per hiemem loca illa militi inaccessa reddunt. asperam hiemem pro tutissima atque adeo inexpugnabili munitione futuram, in qua auxiliares copiae ex Africa atque ab ipsa Othomana porta venturae per otium exspectari possint. non latuit Aracosium Melici consilium, qui spretis illis relliquiis veritus nenouo bello principium anno insequenti daretur, antequam saeuior hiems ingrueret, et annus currens exiret, omnino debellandum censuit. itaque reuocatis quas diuiserat copiis, cum OIO IO scloppetariis, OIO clientibus, et equitum manu Ronda progreditur; cognitoque Melicum adhuc bis mille IO circiter sub signis habere, et dispositis per aditus speculatoribus vias grandibus saxis et arboribus transuersis muniuisse, Petro Mendozae vt ad Berbesulam cum IO C delectis recta tendat ad montium pedem incedens, Lupo Capatae, vt cum totidem ad Mundae vineas se muniat, imperat. ipse medius cum pedite et equitatu reliquo subsequitur. Bermudes et Carolus Villegas, qui in Istanae praesidio erat, iussi summum montis cacumen superare quisque cum sua cohorte et equitibus vt hostem a tergo adorirentur, et accitus Malaca Cuaço cum OIO CC peditibus et L equitibus ad Mondam praesto esset. nocte inter ingrediuntur, vt albescente die simul eodem tempore impetum facerent. sed scloppeti displosione certiores de regiorum aduentu Maurisci facti protinus stationes muniunt, et cum vniuersis regiis confligere impares omne robur armorum in Petrum Mendozam vertunt. sensit astum Aracosius, et mutata pariter pugnae ratione, subito ad Mendozam fortiter pugnantem intempore, cum iam eius acies inclinaret, accurrit, ac restituto certamine hosteis in montana auertit, C ex iis interfectis, et in iis Melicus priuata iniuria motûs renouandi, cum compositus crederetur, auctor. signo dato Aracosius Ludouicum filium vndecennem monuisse dicitur, vt iuxta se pugnaret, familiari gentis Pontiorum more, in qua filij vel in imbelli aetate belli aduersus Saracenos olim gerendi patribus monstrantibus tirocinium faciunt. Melici morte bello Granatensi finis impositus, quod a coniuratione palam facta integrum biennium durauit, a Mondeiare et Velesio marchionibus inter se aemulis ceptum, dein superueniente Ioanne Austrio a Suessae duce affectum, ac dein ab Aracosiae duce omnino confectum; in quo mirari subit, peruicacem populorum, non tam pro religione, quam pro libertate ad perniciem vsque constantiam, et veluti in conspectu tanti principis tot adoreis macti, tot regnorum prouinciarumque non solum in Hispania, sed etiam in Italia, Gallia et Germania opibus subnixi, ad haec tot exercituum tot classium per Indias et Africam potentis, creatos duos reges, iisque obsequium tam prona voluntate delatum, fidemque sincere seruaram, cuius se magis memores quam vxorum aliarumque caritatum Maurisci toto eo bello ostenderunt, post tot strages toties instaurata proelia, et sparsos potius hosteis et in Africam pulsos, quam plenam de iis reportatam victoriam. contra inter regios liuorem. prauas aemulationes, inuidiam, obtrectationes, priuata odia, in milite voluntario solutam disciplinam, nullam fidei aut decoris curam, saeuitiae, libidinis, auaritiae horrenda exempla. vt ex eo appareat, Hispanis, quorum virtus militaris et exacta extra fineis patrios disciplina a ceteris orbis nationibus praecipue praedicatur, nullum maius periculum impendere posse, quam si bellum domi ex quacumque occasione habere cogantur. sed in Mauriscis fatalis error fuit ab initio, cum festinata per Granatam cursitatione animos sine successu renudarunt: nam Alhambra non capta, neque proinde ex ea dato signo, socios ex montanis proximis minime praesto fuisse, neque qui Albaicini erant, se commouisse, atque ita consilium de Granata occupanda, quod ad famam rebus nouis conciliandam maxime necessarium erat, euanuisse; neque Turcos in


page 583, image: s583

Africa aut in porta Othomana purpuratos tantum motu illo operae pretium factum censuisse, vt omissa Cypro, quae illis sub manum erat, in Hispaniam longius positam et vndique mari, nisi qua Pyrenaeo a Gallis dispellitur, cinctam arma inferre debuerint. et tamen sic prudentiores existimant, res Philippi nunquam tanto in discrimine fuisse. nam si Maurisci propriis viribus, sine belli ducibus, sine milite externo ac stipendio, nullis vrbibus aut locis munitis defensi totum biennium aduersus totius Hispaniae robur se tam vario euentu defenderunt, quid futurum fuisse, si Selimus Asiae et Africae vireis ad eos iuuandos conuertisset? si quidem annonam, quam portabat Mustafas, et copiosiorem ex Africa vicina suffecturam, qua re praecipue in ipsis regiorum castris laborabatur, et multas vrbes in Baetica, quae nutabant, ad tanti auxilij conspectum, totumque adeo Valentiae regnum proculdubio rebellatdrum fuisse. sed Deo omnium rerum ordinatori aliter visum, qui Selimo, cum bellum Granatense ei suaderet Mechemetes purpuratorum princeps, hanc mentem non dedit, et Hispaniam, cuius maiorem partem per IO CC annos Saraceni occupauerant, sub idem iugum redire noluit, cui propterea non solum ab Hispanis, sed ab vniuersis Christianis immortales gratiae habendae sunt.



page 584, image: s584

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXVII.

BELLVM nunc maxime memorabile, quod Turci per triennium cum Christianis gesserunt, victoria inde insigni laecum, hinc Cyprij regni amissione triste aggrediemur. Selimus, postquam parens eius in Zigethi obsidione ante quadriennium decessit, innata Osmanidis ambitione homo alioqui temulentus et foedis voluptatibus addictus cum de propagando imperio, de xenodochio more gentis exstruendo, eoque ex manubiis et Christiani nominis spoliis dotando cogitaret, diu inter familiareis ac purpuratos primarios, quo arma vertenda essent, ambiguum fuit; ei, cum adhuc Ciliciam, quam nunc Caramaniam vocant, prouinciam obtineret, iam tum impetus fuerat Cyprum Veneti iuris insulam, quae litori illi obiacet, aut in potestatem redigere, aut si per Solimanum parentem, qui foedus cum Venetis ictum religiose seruabat, voluntatem pro tempore renudare non liceret, cum primum in paternum imperium successisset, eam expeditionem suscipere: ad idque incendebatur partim sponte et publicae ac priuatae iniuriae sensu, partim assiduis familiarium suorum hortatibus. nam cum natura vini appetens vltra modum esset, quod generosissimum fertilla insula, tantae voluptatis, cuius suis vsus lege Mahumetica diserte interdicitur, materiam non ab aliis precariam habere, sed sui iuris esse volebat. et cum a Senatu Veneto praesides in eam insulam mitterentur, minus honorifice ac digne se ab iis, qui regnum illud Othomanici imperij beneficiarium possiderent, cultum saepius conquestus fuerat. indignabatur et quod piratae Christiani continuis excursionibus Asiae et Syriae litora infestantes et praedas nauium et hominum Turcico imperio subiectorum sub oculos agentes aut Cyprij essent, vel in vicinae insulae portum reciperentur, quod ad summum gentis in summo rerum fastigio positae dedecus pertinere existimabat. his accedebant familiarium et Ioannis Michij inprimis adhortationes. is genere Lusitanus ex his Hebraeis oriundus, qui ne edicto regis solum vertere cogerentur, eierata religione auita Christiana nomen dederat, inde patria extorris et variis casibus iactatus cum Venetias venisset, memor se iniuriose habitum, ob idque iis infestus tandem Byzantium concesserat, vbi coniugio Mendesiae ex egenti repente ditissimus factus et in spem opimioris fortunae subito elatus ad Selimum in Ciliciam se contulit, breuique se homo adulandi mirus artifex ita in principis animum insinuauit, vt illius ingenio delectatus Selimus, eum ad conuiuiorum ac iocorum hilaritates et secretiores voluptatum secessus admitteret,


page 585, image: s585

Michius vero inde occasione captata, quo aestus cupiditatum Selimum rapiebat, eo orationem dirigens, ad Cypri expugnationem omni ratione impellebat, primo quidem, vt ei gratificaretur, postremo etiam priuata ambitione ac emolumento stimulatus. nam cum quodam die paullo a compotatione hilarior in conuiuio esset Selimus surgens, Michium, qui in eodem triclinio haut longe discubuerat, ad se accersitum inclinato corpore et humerum altero brachio percutiens, Tu vero, inquit, Cypri rex, si numina votis annuerint; qua voce ita extra se impotenti gaudio abreptus est homo ad vanitatem ambitiosus, vt cum certa spe regnum illud sibi desponderet, vexilla intra domesticos parietes ab eo tempore parata habuetit, in quibus eius infignia diademate superposita depicta erant, cum inscriptione, Iosephus rex Cypri. is siquidem mutauerat religionem Hebraeus factus, ne a Mendesia Iudaea reiiceretur, ac simul cum religione, vt fit, nomen. postea vero subeunte temerarij promissi poenitentia Selimus, cum ei ex Pannonia redeunti et Imperatori acclamato gratulaturus Michius obuiam processisset, hominem his, quae dixi, vilibus obsequiis sibi gratum Naxo insula donauit, vetere domino, qui ex Crispa familia perillustri longa possessione eum principatum diu sub imperatoribus Christianis et inde sub Otomanis tenuerat, eiecto, et attributa insuper Andro et Teno insulis, quae a regulis Crisporum tributariis possidebantur. at miserabilis ille princeps cum frustra fide Selimi implorata et multis aureorum millibus purpuratorum Portae prensata gratia diu Byzantij haesisset, ad extremum omni re exutus Venetias venit, et inde Romam contendit, vbi stipe emendicata in summa egestate consenuit. id a Selimo factum auctore Mahemeto primario purpurato, qui ipsi imperium prudentia sua seruarat, plerique credunt, vt nimij promissi aliqua re fidem lueret, inuidiamque ac offensionem procerum euitaret hautdubie ex eo consecuturam, si homo degener, transfuga, ac nulla alia re quam turpibus ac scurrilibus ministeriis commendatus, tot laborum, sanguinis ac pecuniae in illa insula capienda profundendae praemium ausferret. iis, qui ipsum eius regni compotem fecissent, praeteritis. Senatus autem Venetus, qui alieno a se animo Selimum tanto imperio certa successione destinatum sciret, et quanta auctoritate Michius apud eum valeret, non ignoraret, cognito etiam aliquot loca in Ciliciae ora muniri, et vndique tormenta et bellicum apparatum comportari, iam ante de Cypro munienda consilium ceperat, eaque in re Iulius Sauornianus non minus diligenter quam industrie versatus, quandiu ei magistratu fungi licuit. nam omisso Limisi portu, quem Amathuntem fuisse credunt, ad Nicosiam regni caput habita primorum deliberatione animum adiecit. ea Tremitus olim appellabatur, in meditullio veluti insulae sita, loco fere plano, nullo colle aut edito tumulo alicunde incumbente, quam ille ampliato pomerio XI propugnaculis prominentibus iusto interuallo ex bellica ratione distantibus cinxit: festinatis operibus deproperatum opus terrenum, cui deinde tectorium caemento et calce duratum superinduci ceptum est, tanta Sauorniani diligentia, vt noctem diebus continuaret. sed malo reip. fato cum ei e prouincia decedenti successor datus esset Nicolaus Dandolus homo piger et ignauus, quod illius studio bene inchoatum erat, culpa alterius omnino periit. Selimus vero statim primis imperij auspiciis cum xenodochium mole et operis magnificentia longe maximum Hadrianopoli exstruendum curaret, et in eam vrbem operis inspiciendi caussa proficisceretur, assumpto secum viae comite Mophti sacrorum apud eos praeside, ab eo inter eundum conserto sermone perpetui moris admonetur, vt scilicet, de aliqua noua prouincia imperio adiungenda cogitaret. nam mos est Othomanis diuersoria aduenis per regna sua iter facientibus exaedisicare, quos benigne et comiter exceptos simulque illorum iumenta gratis alunt, ac tridui quiete refectos dimittunt. hospitio item sacram aedem addunt, eique perampla aedificia continuant puerorum receptaculo, quos magno numero legis suae doctoribus in disciplinam tradunt. ceterum pecuniam ad tantos sumptus tuendos neque ex veteribus neque ex iam constitutis imperij vectigalibus aut ex aerario erogari fas putant; sed aduentitios fructus prouinciae alicuius armis quaesitae illis assignant. hoc pietatis opus Deo immortali super omnia acceptum existimant, hacque numen liberalitate maxime propitium reddi, labeisque ex


page 586, image: s586

noxis animo conceptas expiari credunt. itaque mentione de ea re iniceta Mophtis a Mustapha Damasci praetore, quem Selimus nuper ex Syria euocatum summae rerum praefecerat, et Piali purpurato, qui maxime hoc bellum expeterent, submissus, vt creditur, nullam ad eam rem Cypro insula prouinciam opportuniorem esse multis verbis demonstrat. nam lumen sibi diuinitus praeferri (hoc genus hominum numine afflari et ab eo responsa accipere vulgo inter suos creditur) non minus felicem quam piam et vtilem fore, ex qua duo haec commoda consecutura sunt, hospitalitatis ex nouis illius insulae fructibus tuendae, et nauigationis a piratis excurrentibus tutandae, ne deinceps Musulmanis hominibus, qui religionis causso Mecham et Mahumetis sepulchrum adeunt periculosa sit peregrinatio. id consilij laete a Selimo acceptum commota iam libidine, qui periurij iam animo concepti auctorem et approbatorem Mophtim se habere gaudebat. nam post Solimani parentis mortem vetus amicitiae foedus ad antiquam formulam, consuetisque inter Senatum et Otthomanicos condicionibus renouauerat, Mehemeto primario purpurato consultore vsus, qui et hoc sibi, vt maiorem rei auctoritatem astrueret, parentem in vltimis mandatis dedisse affirmabat. cum igitur is aegre videret Selimum fidei datae oblitum illuc tot instigatoribus et propria cupiditate rapi, vt animum eius contrario astu ab eo consilio auerteret, eundem Mophtim ingentibus praemiis corruptum ad Turcum allegat, qui quasi dati consilij poeniteret, ex occasione legationis nuper ad Selimum missae a Baeticis Mauris, qui ante aliquot annos contra Philippum rebellauerant, opem Turcorum in extrema sua necessitate implorantes, Selimo omissa Cypria expeditione in Hispaniam vireis vertere suasit. nam vbi maior sit fructus, eo rectius operam et laborem impendi. id vero cum ipsi honorificum, tum Deo magnopere cordi futurum, si miseros Granatenseis in ipsius opem et veluti sinum confugienteis non deserat, neque quidquam tam pio et religioso officio praeuertendum existimet. verum aduersus animum iam contraria cupiditate insessum parum efficax fuit hoc secundum monitum; et accidit forte, vt sub idem tempus triremis Christianorum a Sirocho Alexandriae praefecto capta et Constantinopolim cum captiuis missa, ex iis aliquot tormentis subiecti se tutum ac certum receptum et aquationem in Cypro habere, in eaque se ac ceteros piratas reficere solere fassi sunt. qua re magis confirmatus in praecepta opinione Selimus titulum se satis idoneum habere existimans, quandocumque bellum aduersus Venetos moueret, si Senatum priorem violasse fidem posset obtendere. tamen antequam de eo decerneret, Mahemeti et Mustaphae sententias ex quirere volnit. et ille quidem, qui a bello contra Venetos abhorreret, apta tanti imperij magnitudini oratione principem ad auxilia Granatensibus ferenda, hoc est, ad bellum intra infestissimi et Christianis ipsis inuisi hostis viscera in Hispania gerendum hortabatur, ad quod et gloria, decus, iustitia, religio, misericordia, existimatio, maiorum exempla ac praemiorum magnitudo; praeterea iniuriae sensus, indignatio, ac denique occasio, quae neglecta recurrere non solet, nec sine poenitentia omittitur, illum inuitarent. sed Mustaphas dissentiebat, cui Pialis Selimi gener et classis summus dux destinatus adhaerebat, qui decus et laudem in expeditionibus vtilitate et successu metiebatur, temeritatem eorum arguendo, qui aliter suaderent; nam imperia, nisi efferentes se cupiditates consiliorum moderatione salubriter cohibeantur, quanto altius ascenderint, tanto foedius corruere. neque vero adeo facilem aditum per Granatensium seditionem in Hispaniam patefieri, quem mare, caelum, ac natura ipsa viribus humanis insuperabilis tanto locorum spatio interposito obstruere quodammodo videatur. neque cum Philippo, qui potentissimus per se sit contra quam alij iactent, solo, sed cum Germania ac Italia vniuersa, denique cum Gallia modo foederata, si in Hispaniam bellum transferatur, rem proculdubio futuram. nam Gallos amicitiam quidem Turcorum expetere, sed vicinitatem horrere, si propius Turcica arma admoueantur, eodem odio, quo Hispanos, et Turcorum potentiam prosecuturos esse. itaque potius esse, vt Granatenses intempestiuae defectionis suae et alieno maxime tempore praecipitatae temeritatis poenas luant, quam committere, vt dum misericordiae et inani hominum opinioni plus iusto tribuit, tanti imperij opes fortunas et


page 587, image: s587

existimationem in extremi periculi aleam coniecisse videatur. itaque consultius videri, vt omissa non tantum dubij sed periculosi ac perniciosi euentûs expeditione, Cyprus, quae quasi sub manu et ante oculos posita est petatur, ex qua non minor ad Selimum, quam olim ex Rhodo expugnata ad Solimanum parentem gloria reditura sit. in Mustaphae sententiam itum est, isque dux belli creatus est, addito Piali collega maritimae classis praefecto. Mahametes autem de Venetorum salute non minus quam de resua sollicitus, cum pertinaciam suam, si vlterius contra pugnaret, sibi capite luendam animaduerteret, a contentione animum abstinuit, reque Imperatoris iussu Veneto oratori, is erat Antonius Barbarus, nunciata, hoc quoque se ab eo impetrasse dicitur, vt ex cubiculariis aliquem Venetias ablegaret, qui cum Senatu ageret; interim monere se pro amicitia, qua res ipsorum huc vsque fouerit, vt prudentiam ad tempus accommodent, et cum pares tantae potentiae non sint, conditionibus potiuscum Imperatore transigant, quam si recusent, odio eius in se accenso ob rem leuis momenti de tota repub. periclitentur. id vbi Venetiis cognitum, iram inde indignationi iustae miscuit, inde mali futuri praefagis animis, multorum sententia fuit, nihil periram et impetum agendum, neque tanti momenti negotium atrocitate iniuriae aut facti indignitate ac caussae iustitia, sed ipsorum opibus aestimandum esse, satiusque videri, vt Turci animum pecuniae vi, quam optimam belli contra eum gerendi rationem semper experti sint, expugnare, et purpuratorum gratiam munerum magnitudine, quorum auara illa gens auidissima est, sibi conciliare enitantur. secundum haec classis instruitur, et in Veneto quidem sinu cuius Marcus Quirinus praefectus erat, triremes armatae XXXI excubabant, quibus totidem patricij Veneri praeerant, et Iacobus Celsius classis curator. cumque Venetias allatum esset, imperatorem Turcicum binas Venetorum naueis Bonaldam atque Balbanam circa Eid. Ianuar. detinuisse, ipsum vero in apparatibus bellicis adeo attentum esse, vt ipsemet armamentarium, et Tapanam [reading uncertain: print faded] , quo loco machinae asseruantur, inspectaret, tum quidquid fieri oporteat praesens praecipere non grauaretur; his nunciis Senatus, quod erat, coniectatus Marco Quirino mandata dat, vt in Cretam quanta posset celeritate contenderet, curaretque, vt quamprimum illius insulae classis instauraretur. isque cum XIIII Kal. Mart. Licsena cum II biremibus soluisset, Cubatum cubicularium Selimi obuium ad Ragusium habuit, qui cum Aloisio Barbaro Antonij F. Angeli Suriani naue vehebatur. de cuius aduentu iam certiores classem XLII triremium instruunt, eique Hieronymum Zenum praeficiunt. eodem tempore Martio excunte Amurates Raisus cum XXV triremibus Rhodum versus iter intendit, maria vicina insessurus, et quominus Veneti Cypriis suppetias ferre possent, prohibiturus. inde Senatus missis ad oratotes suos literis apud Philippum et Pontificem agunt, et eorum opem aduersus communem hostem implorant. interim Cubatus a Selimo missus Venetias venit, cui Senatus datus est mense Aprili, cumque multa de egregia Selimi erga rempub. voluntate praefatus esset, quam et foedere multis iniquis aut de nouo adiectis condicionibus renouato statim testatus sit, non eandem illam voluntatem expertum, aut par pari redditum questus est, receptis in Cypri portum piratis, ea re Imperarorem summopere exacerbatun, salua existimatione ac dignitate tantam iniuriam diutius dissimulate non posse; nec aliam videri concordiae viam, quam si insula Mamaluchorum imperij, in quod Othomani successerant, tributaria, quae dissidiorum caussa sit, ei tradatur; Senatum pro sua sapientia rem leuis momenti contra tanti principi gratiam parui facere debere; quod si pertinaciter recusent, eum in animo habere ac decrenisse non solum insulam Venetis vi adimere, sed acerrimo illos tanquam belli violato foedere tam colamitosi auctores terta marique persequi. ad ea Senatus praeparata oratione respondet, quod amicitiam Selimi ex foedere religiose ac sincera side coluerint, Deum se ac conscientiam suam testeis habere: de cetero paratos extrema quaequae tentare et experiri, antequam ad tam iniquas et nomine Serenissimae reip. indignas condiciones minis aut vlla alia ratione adigantur. Cyprum neque iuris Musulmanici esse, neque vnquam imperio Mamalucho paruisse: tributum quod pepigerint, hactenus persolutum, cetera quae obteadantur, maligne ab iis conficta,


page 588, image: s588

qui belli iniusti gerendi occasionem quaerant; maleficia ne admittantur, in principum potestate non esse, sed ad eorum officium pertinere, ne impunita maneant. itaque vt infitiari nolint, piratas quosdam post excursiones contra Senatûs mandata factas clam in insula latuisse, sic Turcos negare non posse, si qui latrones conuicti in magistratûs manus inciderint, quin statim iusto supplicio affecti sint. proinde iustitia caussae fretos, si Turci iniusta arma inferant, se ad defensionem paratos, ac sperare Deum tot calamitatum, quae ex eo bello secuturae sunt, iustissimum ac certissimum vltorem. ita dimissus Cubates, qui et iussus erat de incendio, quo paullo ante armamentarium conflagrauerat, obiter cognoscere, et an adeo annonae angustia, ac rumoribus ferebatur, laboraret respub. res autem ita habet. superiore anno Eid. VIIbr. nocte iutempesta ac caelo sereno tres turres, in quibus puluis tormentarius asseruabatur, cuius facto aut quo casu incertum, nam quantumuis diligenti inquisitione habita nihil certi compertum est, igne concepto ter repetito impetu euersae sunt tanto fragore, vt tota vrbs tremerer, foribus vbique reuulsis et fenestris confractis, ad quem cuncti lectis repente expergefacti cum fulmina et sagittas caelo micanti emissas primo crederent, initio se domi continuerunt: tandem fama de armamentario incenso euulgata proditionem veriti ad B. Marci in armis accurrerunt. die illucescente tandem ruina apparuit. praeter turreis noui muri disiecti et Caelestinorum coenobium ac loca propinqua omnino diruta sunt. Muranum oppidum, ob vasorum vitreorum admirandum opificium nobile ingenti damno affectum est, supellectile omni per se fragili illa succussatione confracta. sed raro diuinae prouidentiae beneficio accidit, vt tantum XXX cadi puluere sulfureo oppleti in tribus illis turribus essent, reliqua pulueris tormentarij vi in quinque turreis ex solido lapide plumbea lama contectas paullo ante ex SC. constructas comportata: quo factum est, vt nauale vniuersum fere ab incendio illaesum fuerit. maius ab annonae caritate eo anno incommodum fuit, quod prudentia ac liberalitate Senatûs vtcumque suppletum est. iam Zaneus Iaderam appulerat ab Hectore Trono Iaderae episcopo et comite et Andrea Barbarigo arcis praefecto honorifice exceptus, quo tempote magnum dolorem ac vulnus resp. accepit ex Bernardi Maripetri equitum per Dalmatiam curatoris morte, qui aliquot excursionibus cum feliciter in Turcos pugnasset, tandem successibus elatus cum inermis eandem aleam tentasset, plaga ex hastae ictu in humero accepta magno sui relicto desiderio decessit, cum vix XXIX annum egressus esset, in cuius locum postridie Eid. Mart. suffectus est Fabius Canalis, et vniuersae Dalmatiae praefectus Franciscus Barbarus creatus, qui antequam magistratum capesseret, cum obiisset, ei subrogatus est a Senatu Ioannes Legeus eques et S. Marci procurator. interea M. Quirinus in Cretam prid. Kal. April. appulerat, vbi Iustrata classe cuncta ad bellum necessaria summo studio administrabat. tandem summissae Venetiis XVII triremes, quibus totidem Patricij Veneti praeerant. eodemque tempore Pialis ad XV Kal. Maias Byzantio soluit, cum classe XXC triremium, XXX biremium, et in itinere Tenum insulam sed cum damno suo vastauit. nec multo post Cubates legatus Turcicus Constantinopolim rediit prid. Eid. Maias. secundum haec Mustapha cum toto exercitu classi imposito in viam se dedit, XVI Kal. Iun. cum paullo ante mortuo Petro Lauredano Venetiarum duce a Senatu electus esset Aloisius Mocenicus V Eid. Maias, qui antea S. Marci procurator erat, quo in munere ei suffectus est Sebastianus Venerius Corcyrae praefectus. sollicitabantur interea apud foederatos principes auxilia; et Romae quidem Michael Surianus cum ea de re apud Pium V ageret, ille se vicem Senatûs dolere testatus est, ceteram vehementer laetari, quod occasio se offerret foederis iamdudum desiderati inter Christianos principes contra communem hostem sanciendi. et quanquam appareret, multis de caussis plerosque ex iis in foedus aegre aut lente consensuros, tamen et suam et Philippi operam vltro detulit; et cum insuper Veneti decimas vectigalium sacerdotiorum ditionis suae concedi in hoc bellum peterent, re ad consistorum relata omnes vno ore assensere, laudata tam propensa Pontificis erga Senatum voluntate. aderat Antonius Perrenotus cardinalis, qui contradicere non ausus, nulli impendiis parcendum, sed summa facienda omnia censuit, vt Cyprus a Christianis


page 589, image: s589

retineri posset, detrimenta ex illa amissa, opportunitates contra ex seruata singillatim persecutus. ceterum peracerba oratione Venetos insectatus est, quos tantum alienarum cladium ac funerum spectatores omni misericordia indignos dixit. ad quae verba Io. Franciscus Commendonus silentium non tenuit, et enumeratis tot Senatûs in S. R. beneficiis, ac praecipue Friderici Caesaris ad obedientiam Venetorum ope coacti memoria insolentem Granuellani vehementiam generose confutauit. Pontifex dein ad Philippum ablegat Ludouicum Turrium ex VII viris quaestorem hominem Hispanum et proinde in acceptum, quem et postea rex Montis-regalis archiepiscopatu opulentissimo in Sicilia sacerdotio donauit. is regem, cum Hispalim proficisceretur, Cordubae nactus, cum eo agit, et postulata auxilia ab eo impetrat, de foedere spefacta, sed negotio in commodius tempus reiecto, haut obscura offensi animi Philippi significatione, qui per Didacum Spinosam cardinalem is summum auctoritatis locum in consilio regio obtinebat, quamuis ad vora Pontificis animum inclinaret, et in bellum illud opes conferret, opponebat, alienum Pontificis huc vsque a rebus Hispanorum animum: nam nullam eius gratiam, cum bello Granatensi in visceribus Hispaniae vreretur, belgico non minus periculoso premeretur, expertum, et manare cottidie multa a Pontifice, quae non mediocriter iura ac iurisdictionem regiam in regno Neapolitano et Mediolanensi principatu minuant ac labefactent. tandem missa a Philippo amplissima mandata, ac libera ad Franciscum Pacecum et Granuellanum cardinaleis, qui Romae erant, et Ioannem Zunicam suum apud Pontificem oratorem, vt foedus quibus condicionibus visum fuerit, cum Pontifice ac Venetis iungant. eodem ternpore Senatus Iacobum Superantium ac Maximilianum Caesarem miserat, qui non modo se illi bello implicaturum, Turcamque formidolosum hostem tam finitimum, cum quo sit in induciis, temere prouocaturum negauit; Germania praecipue auersa, quae a Turca lacessendo maxime abhorreat, et arma tantum inferenti resistere parata sit: verum ne legatum quidemVenetum Viennam accedere passus est, sed Ratisponam remissum cum eo responso postea dimisit. quo factum est, vt Veneti Antonium Teupolum ad Sigismundum Augustum Poloniae regem ob eandem rem missum ex itinere reuocarent, quippe gnari illum minoribus odiis ac minus necessarij belli caussis stimulantibus haut paullo alacriorem aut promptiorem ad arma capienda fore. Romae vero allatis Philippi mandatis, de foedere iciendo tractari ceptum, et cum Veneti iisdem condicionibus foedus icere se paratos ostenderent, quibus cum Carolo V et Paullo II anno huius seculi XXXVII conuenissent, formam tamen imperij memores incommodorum ex eo secutorum mutari voluerunt, nimirum, vt suprema omnium potestas non penes vnurn, sed treis classium praefectos esset, sententiaque duorum in consiliis capiendis praeualeret, quam is, cui absoluti ducis titulus delatus esset, executioni demandaret. is autem summus dux esset, quem Pontifex diceret. ea de re aliquandiu altercatum; cum Veneti se a perpetuo more suo recessuros negarent, neque foedus vllum icturos, in quo non essent naues, vexilla, ac praefectus Pontificus. tandem Pontifex XII triremeis armaturum recepit, summumque classis suae praefectum M. Antonium Columnam nominauit. rursus heic controuersia suborta Venetis de numero triremium vt nimis exiguo querentibus, et suspectum sibi Columnam vt Philippo multis de caussis addictum affirmantibus. sed tandem vtrumque tenuit Pontifex, vt et numero triremium promisso velut idoneo ad erigendum vexillum contenti essent Veneti, et de Columnae fide, quam se praestiturum Pontifex aiebat, minime dubitarent, vt quem multis nominibus obstrictum haberet Senatus, antiquitus ciuitate donatum et in ordinem Patriciorum allectum. secundum haec in aede B. Petri III Eid. Iun., qui dies B. Barnabae Cypri insulae tutelari festus est, more sollemni vexillum a Pontifice accepit Columna, et mox inde Anconam perrexit, vbi instructae XII triremes in remigium certatim et aemulatione pecuniam plerisque ex nobilitate conferentibus. nec cessabant Turcae. nam Pialis in Euboea sartis ac refectis triremibus inde Rhodum iter intendit, et cum in itinere se cum Mustapha et Hali coniunxisset, omnes simul Kal. Iun. Rhodum tenuerunt, dum interim Vluzalis, qui vnus ex primariis ducibus aberat, Siciliae et Italiae litora continuis


page 590, image: s590

excursionibus infestaret. is genere Calaber a Turcis olim captus ac remigio mancipatus eierata religione Christiana magna audaciae ac fortis industriae documenta dederat, et in ea aula ad summum amplitudinis fastigium peruenerat. classis Veneta Iaderae, vbi Hispanam opperiebatur, plus iusto commorata oportunam rei bene gerendae occasionem praetermisisse creditur. Turci contra vbi triduum Rhodi viribus reficiendis impenderunt, Finicam, quae vrbs est in ora Ciliciae, ex aduerso Cypri cursum tenuerunt, quo pedestres et equestres copiae in bellum Cyprium destinatae iam conuenerant, reliquo belli apparatuante eodem comportato. interea dum Veneta classis in Iaderensi portu frustra Hispanam opperiretur, contagiosa lue misere afflicta est, tot cumulatis funeribus, vt nullo numero satis suppleri damnum cottidianum posset. itaque cum et caeli mutatione et exercitation ad pestem vitandam opus videretur, tandem Senatus iussu Corcyram progrediuntur, et inde rursus cum vis morbi minime remitteret, Cretam versus iter faciunt. in itinerr ex Zacyntho, Cephalenia, et Cythera accepto in remigium supplemento. etiam Margariti arx, sed infelici successu, a Sfortio Pallauicino tentata est. felicior Sebastiani Venerij Corcyrae praefecti expeditio fuit ad Supotum arcem in Epiri litore, quam Emanuelis Mamurij ciuis Epidauri consilio et industria vsus Turcis inde deiectis in potesta tem redegit, eique cum praesidio ipsum Mamurium imposuit. expugnata et Taenaria vrbs a Marco Quirino in itinere cum XXV triremibus in Cretam praemisso. iamque Columna Piceno soluens VIII Eid. VItil. Hydruntem appulerat, quo Auriam et Hispanam classem opperiens se contulit. Pialis vero Finica impositis in naueis militibus ac praetorianis cum classe CC XX triremium Finica soluit, et Kal. Vtil. Cyprum tenuit, tum ad Salinas per otium nemine obsistente, cum magni certaminis rem putaret, militem in terram exposuit V Non. Vtil. Cyprus insula ex aduerso Ciliciae ab ea parte, quae VII trionem respicit, Illyricum sinum et Cilicium mare habet, ab Occidente Pamphylio mari, a Meridie AEgyptiaco, ab Oriente Syrio eircumdata. latitudo eius medio Olympo monte a Cromnio promontorio ad promontorium, quod olim Curias, nunc Gallorum dicitur, hoc est, a VII trione in Meridiem per LXVI OIO passuum porrigitur. longitudo ab Acamante promontorio ad Clidas, quod hodie S. Andreae promontorium appellatur, terra sensim in acumen desinente per CC circiter passuum OIO extenditur, ambitu vero IO CL passuum OIO complectitur: sorma velleri a veteribus comparata: vrbibus et oppidis populosis frequens, et amoenitate inter omneis mediterranei maris insulas ac diuitiis ab antiquis commendata, ob idque Veneri sacra, in quam se ex mari recipere, sedem habere, coli praecipuo honore dicebatur. in ea siquidem Amathus, Paphos, Cythera et Idalium nemus, nota poetarum carminibus. postea a IX regibus simul habitata proditur; et Euagoras inprimis ab Atheniensibus ob virtutem dilectus et adiutus commemoratur. deinde destructo Persarum imperio sub Ptolemaeis post Alexandri mortem fuit, vsque ad annum V. C. IO CXCVII, quo M. Cato, cuius morte postea Vtica in Africa nobilitata est, praetoria potestate in insulam missus fuit; ad cuius aduentum Ptolemaeus Dionysius ex desperatione sibi mortem veneno Rhodi consciuisse dicitur: haut obscura S. P. Q inuidia, cuius paupertatem, vt Cyprum diuitiis famosam occuparet, sollicitasse scripsere quidam, itavt auarius ius in ea quam iustius sibi quaesiuerit. mortui thesauros, qui XXX aureorum myriadas excessisse perhibentur, mox collegit Cato, et in vrbem producendos summa fide curauit, amplioribus spoliis Romam relatis, quam Cn. Pompeius ex Asia paene domita reportasset: cum ille modico comitatu in insulam profectus nullis sumptibus rem confecisset: hic exercitibus tanto tempore et tam longo terrarum spatio alendis totum paene aerarium exhausisset. ab eo tempore Romani iuris Cyprus fuit, et postea sub Constantinopolitanis imperatoribus, donec deficientibus insulanis Isaacus quidam ducis nomine homo crudelis et ad omnem libidinem efferatus ea potitus est. is iniuriose habitis Franciae et Angliae reginis, quae religionis caussa Hierosolima proficiscebantur, cum odium summum principum Christianorum in se accendisset: Ricardus Anglorum rex dissimulata in transitu iniuria post expugnatam Ptolemaida vireis eo vertit, captoque Isaaco et occiso insulam in potestatem redegit; ac primo Templariis equitibus venditam,


page 591, image: s591

dein Guidoni Lusiniano ex Brunorum perillustri apud nos familia Hierosolimitano regi a Templariis redemptam eodem pretio vendidit, ea lege, vt regni Hierosolimitani iura in Henrici Campaniae comitis gratiam cederet. ille igitur anno S. OIO C XCI insulae possessionem adeptus est eique cui sine liberis post triennium mortuo Almericus frater successit ab Henrico Caesare regis titulo insignitus. Almericum excepit Hugo filius, cui Henricus, et Henrico Hugo II, et Hugoni Hugo III ex eadem familia successere. dein Hugonis III Ioannes filius, et Henricus II postea Ioannis frater, et Henrico sine liberis mortuo Hugo IIII Guidonis Henrici fratris filius regnum tenuerunt. huic filius Petrus fuit, cui Petrinus successit, et Petrino Iacobus eius patruus, qui cum Petrus moreretur, a Genuensibus arcta et indigna custodia Genuae compedibus ferreis etiam iniectis detinebatur. tandem liberatus Famagusta Genuensibus cum territorio suo permissa Nicosiae rex Cypri coronatus est; mortuoque sub id tempus inter Turcorum manus Leoneto Armeniae rege, etiam rex Armeniae et Hierosolymorum declaratus est. Iacobum Ianus, et Ianum Ioannes ordine exceperunt, qui Carlotam ex Helena Palaeologa Despotae Peloponnesi filia natam et Iacobum nothum ex concubina, quem postea Cypri archiepiscopum dixit, suscepit. Carlota primo Ioanni Portu-galliae principi nupserat, et post mortem Helenae matris Aloisio Sabaudo a patre elocata est. dein decedente Ioanne, postquam XXVIII annos regnasset, Iacobus nothus Carlotae sorori de regno controuersiam mouit, et a Sultano Mamaluchorum imperatore adiutus, Aloisio eiecto regnum tenuit, tributum pactus; et quo res suas magis in insula firmaret, Catharinam Corneliam a Senatu Veneto adoptatam in vxorem duxit. postea cum anno S. OIO CCCC LXX moreretur vxore grauida relicta, omnis administratio tradente regina in Senatûs Veneti potestatem venit, qui et Catharinae per Marcum Cornelium patrem et Aloisium Bembum auunculum persuasit, vt Venetias se conferret, quo et secum adduxit Ianum, Ioannem et Carlotum ex nobilibus concubinis susceptos a Iacobo filios, qui inibi perierunt. illa vero Iacobo postumo filio paullo ante mortuo regnum Senatui donauit, ad cuius successionem nothi illi, quos dixi, ordine a marito vocati fuerant, et post eos proximus ex Lusiniana familia. atque hoc est ius, quod sibi Veneti in eo regno vindicant, quodque XC circiter annos, haut iustiore fortasse titulo quam Romani olim, tenuerunt. hodie praecipuae in ea vrbes Famagusta situ munitissima, quae olim Tamassus fuit, vel vt alij putant, Salamina, Syriam versus opposita, et in insulae meditullio Nicosia, olim Tremithus, quae Amathunte a Ricardo Angliae rege euersa quasi ex illius ruinis instaurari cepit. igitur classis Turcica Salinas appulit sine certamine, quod minime rebatur, rnagno Nicolai Danduli insulae praesulis errore, nec minore Eugenij Synclitici Rocasiae comitis, qui magister equitum eo bello creatus fuit, quantumuis instante Astore Baleono, vt militi a maris iactatione nauseanti in exscensione occurreretur. ibi V Non. Vtil. exposito milite et apparatu bellico, Mustaphas vallo se muniuit ac continuit, donec reliquae copiae, ad quas ex Cilicia portandas Pialis et Halis profecti fuerant, aduenissent, incursionib. et praedis infesta circum omnia facere contentus. interim cum nulli ex nostris pauore subito consternatis apparerent, Mustaphas monachum quendam inter captiuos repertum Nicosiam cum literis mittit, quibus Cyprum tanquam iuris Mamaluchorum, quibus in imperio Othomani successerint, dedi postulabat, alioqui bellum infestissimum denuntiabat. ad eam denuntiationem tanta trepidatione perculsi sunt animi, vt deliberatum fuerit, vtrum respondendum literis esset; vicit tamen ea sententia Dandulo praeside diu ambigente, quae superbissimo et iniustissimo hosti minime respondendum, et tantam iniuriam non verbis coarguendam, sed factis propulsandam censebat. primum incommodum ex Danduli se Nicosiae moenib. continentis tarditate acceptum a defectione Lecfaris vicanorum, qui cum se omni auxilij spe destitutos viderent, pessimo consilio incolumitatem sibi ac rebus suis pacti in Turcorum fidem concessere, exemploque suo vicanos montanos, vt eadem ratione sibi consulerent, perpulere, quam perfidiam, ne contagione serperet, misso Caesare Tiene cum IO C peditibus delectis Dandulus vltus est, deleto pago, vt seueritate vltionis ceteri deterrerentur. iamque Pialis ex Cilicia reuersus Cerauniam vrbem ad litus, quod VII trionem


page 592, image: s592

respicit, comeatibus ex continenti traiiciendis opportunam Veneto praesidio deiecto occupat; tum de ratione belli gerendi inter purpuratos et ceteros belli duces consultatur. et Halis quidem Famagustam ante omnia petendam censebat, quod ea circumsessa et mox capta, quod intra XX ad summum dies vrbe, vt aiebat, explorata fieri posse in se recipiebat, maritimum commercium omni ex parte adimeretur, et omni via subsidiis interclusa breui Nicosia ex desperatione in potestatem veniret. sed repugnabat Mustaphas, et a Nicosia incipiendum aiebat, quae vrbs debili praesidio teneretur, et nondum perfectis munitionibus citius capi posset, quae, si ad Famagustae obsidionem diutius haererent, breui in tantam altitudinem et firmitatem educi possent, vt nulla vi, nullo hominum numero expugnari vrbs posset. quae sententia tenuit. tum partiuntur munera inter se purpurati; et Pialis quidem cum classe CXXX triremium bellatoribus plenarum remanere iussus, quam ille, si casus ferret, Christianae classi auxilio venienti oppositurus esset. Mustaphas rem terra gerendam suscipit, et IX Kal. VItil. iter Nicosiam intendit, quo cognito Dandulus statim Famagustam mittit, et Astorem Baleonum paullo ante, vt vrbi cum summo belli imperio praeesset, ablegatum cum auxiliaribus accersit. verum Baleono, incertum adhuc esse, quo hostis tenderet, dictitante, et eum morem Turcorum esse, vt ad aliam vrbem se accessuros sermonibus disserant, alio castra promoueant, praesidiarij se excusarunt. recensitis autem copiis numerati sunt Nicosiae OIO IO Itali merentes, quorum plerique morbis inualidi erant, ex insulanis delectibus III OIO oppidanorum III OIO IO C insulanorum partim publice partim priuatim conductorum, multi fiquidem in id pecuniam conferebant, II OIO C Epirotae equites, IO eiusdem nationis pedites. CC tormentarij insulani, CC Itali, LX proceres ac nobilitate insignes viri OIO numero fuerunt, vt bellatorum numerus, quorum plerique morbis detinebantur, ad XI OIO accederet; quibus addi possunt VIII OIO agrestium operi faciendo destinatorum. praeterea feminae pueri et imbellis plebs LVI OIO hominum efficiebant. ad vrbem VII Kal. VItil. admotis copiis, prima cura fuit, numinis conciliandi precibus, supplicationibus, ieiuniis, praeeunte Franc. Contareno Paphi episcopo, qui obsessos humanis praesidiis aduersus externum hostem parum tutos dicebat, nisi intus bona conscientia et proprio numine munirentur. itaque noxiis expiati ad extrema quaeque subeunda se comparant. primis eruptionibus Andreas Cortesius Epirota strenuus ordinum ductor desideratus est; et vt de Nicosia ipsa aliquid dicamus, vrbs est loco plano sita in medio insulae, forma rotunda, exiguo illam interfluente amne, qui proprio nomine carens Graece Potamos vocatur. XI propugnaculis prominentibus, vti iam supra diximus, et fossa muniri cepta erat, quibus nomina Podocatorum, quod Meridiem spectat, cui in Orientem tendens Constantia proximum est; post illud Dauila, et deinceps cetera hoc ordine. Tripolis, Rocasium, Mula, Quirinum, Barbarum, Lauredanum, Atrum, Carasa; portis tribus intratur, quarum quae Salinarum appellatur, Carasae et Podocatoro interiecta est Meridiem versus; Troianam, quae Occidentem spectat, Tripolis et Rocasium cingunt; tertia, quae arcis nomine indigetatur, inter Quirinum et Barbarum VII trioni obiicitur. Turci duabus partibus castrametati sunt, ad Marinae fanum, et B. Georgij coenobium. tum postquam vtbem quadripartito inuadere decreuerunt, lustrato exercitu, in quo peditum L OIO, equitum II OIO IO, omni multitudine adiuncta ad C OIO capita numerabantur. ita munia partiti inter se sunt, vt Podocatarum Alexandrino purpurato, Dauila Musafero, Tripolis Deruisio quatienda propugnacula obuenirent. Constantiam Mustaphas adiuncto sibi Hali sumpsit, negotio dato ceteris purpuratis, vt dum vrbs quatitur, singuli de copiis sibi attributis C equites totidemque pedites circummittant, qui vrbem obeuntes prohibeant, ne qua subsidia aut quid comeatûs in illam importaretur. obsessi, cum iam minime incertum esset, Famagustam an Nicosiam hostis petiturus esset, Baleonum iterum et auxilia a Famagustanis poscunt; sed et ille, qua de caussa incertum, pigrum se ad imperia praebuit, dum interim Turci continuatis operibus et aggeribus productis eousque processissent, vt a crepidine non procul abessent, tumulis etiam aduersus Podocatarum, Dauilam, et Constantiam propugnacula excitatis, vnde infesta sagittarum grandine in nostros iaculabantur. tum


page 593, image: s593

muro crepidinem sustinente perforata fossam ingressi propugnacula suffodere aggrediuntur, locis excauatis, in quibus ab ictibus tuti tegebantur, gradibus etiam in suffodiendo exstructis, quibus facilem sibi ad munitiones ascensum strauerant. tum Mustaphas, quid virium, quid animi item obsessi haberent, periculum facturus, et cum eo Alexandriae purpuratus per simulationem vrbis iusta oppugnatione aggrediendae impetum facere instituit ad Constantiae et Podocatari propugnacula. sed dispar fuit successus, nam ij qui Podocatarum tenurunt a defensoribus statim repulsi sunt: qui vero Constantiam tuebantur, non eadem aut vigilantia aut virtute hostem sustinuere, sed loco ad primam vim statim deserto perrumpentibus Turcis viam fecere, qui fortunae fauorem vrgentes in altum enixi signum in summo propugnaculo statuunt, summissis a purpurato recentibus adiuti. sed occurrentibus Hercule Podocataro et Andrea Spelio pauentium fuga primo sistitur, dein et proelium restituitur, cuius is exitus fuit, vt Turci demuro deturbati tandem auerterentur. interim Turci numero superiores et continua displosione aut sagittarum grandine sagittarios operas infestantes vrgebant. obsessi vero, contra tantum numerum satis habebant se defendere, in sarciendismuris et munitionibus ad futuros impetus continuandis segniores, cum Dandulus, cuius virtute ac consilio res geri debuerat, maiestatem ignauia corrupisset, et proinde minus apud militem licentiosum auctoritate aut imperio valeret. iamque rerum omnium in vrbe et vini praecipue ad destinata operibus faciendis capita necessarij summa penuria erat, vt opera passim debilitatis corporibus intermitterentur. itaque tertia ad Baleonum legatio decernitur, misso Ioanne Baptista Sancolumbano strenuo militum ductore, quae frustra fuit, non Baleoni detrectatione, sed praesidum vrbis pertinacia, qui summi ducis aduentum nihil aut parum res Nicosiensium subleuaturum dicebant; contra res Famagustanorum euersurum; quippe quo discedente milites discessuri essent, et oppidani salute desperata rebus suis consulturi. quod responsum plus ad obsessorum animos deiiciendos valuit, quam quod in literis praesidum scriptum ad illos erigendos, III OIO Turcorum, quae VI OIO passuum a Famagusta consederant, a Baleono insidiis circumuenta et deleta esse, duobus millibus ex illis interfectis, in quibus fuerunt duo haut obscuri nominis praetores, signaque quaedam capta. maius solatium obsessis fuit, quod in literis, quae sub id tempus a praesidibus montanae regionis missae sunt, perscriptum ecrat ad C OIO mortalium in eos montes Veneti nominis studiosorum, se subduxisse, qui ex currenteis Turcos et populationibus atque incendiis omnia vastanteis animose repellebant. ab ipsis vero ad IO amplius Ioanne Synclitico duce trucidatos. tum fremente milite, quod moenibus inclusi, hoste nunquam non modo tentato, sed ne quidem propius inspecto paullatim conficerentur, nullo virtutis edito facinore, neque tanquam viri, sed veluti pecora mactarentur, eorum querellis seu precibus victi praesides, etsi ab eruptionum faciendarum consilio ob copiarum paucitatem semper abhorruerant, tandem militum ardori indulgendum statuunt, et cum Caesar Tienius hostilia tormenta configenda suscepisset, laudato eius consilio, II OIO peditum et CCCC equites Epirotas emitti placuit, eique adiuncti Gregorius Panteus, qui Constantia, et Hieronymus Calesius, qui Troiana porta impetum eodem tempore facerent; et cum iis erant Caesar Piouena, Vincentius Racosij legatus, Albertus Scotus comes, Nicolaus Gradenicus, Zannetus, Dandulus et Maggius eques machinarum et ftruendarum munitionum peritus. ipse Caesar cum IIII Italorum signis Salinarum porta egressus per fossam ad Potamum accessurus erat, quod et impigre exsecutus est. sed cum in tempore equitatus, qui ei praesto esset, non aduolasset, Dandulo negante ad peditum desperatam salutem equitum cladem addere velle, Tienius nullo non virtutis et rarae audaciae facto periculo, post obstinatum certamen prae lassitudine victus tandem interficitur, et cum eo Ioannes Baptista Bertocius et Albertus Scotus comes strenui ordinum ductores. longe maior Turcorum clades edita, ex quibus ad OIO cecidisse eo die constat, cum ex nostris tantum XXC desiderati sint. id incidit in XVII Kal. VIIbr. ab eo tempore ab eruptionibus abstinuere obsessi. quantumuis Randosio comite Epirotarum duce vociferante, Deumque et homines obtestante suorum, quorum nullus intra moenia


page 594, image: s594

vsus sit, ab equestri opera, qua vna valeant, reip. nauanda prohiberi. interea Pialis, vt de Christiana classe cognosceret, Rhodum progreditur, et inde Cretam missis V triremibus; captisque aliquot insulanis cognoscit classem Venetam solam in Cretam applicuisse, morbis et tempestate quassatam, ac valde debilitatam, neque prius inde soluturam, quam se Hispaniensis classis, de cuius aduentu incerta fama erat, ei coniunxisset. quo nuncio accepto statim in Cyprum reuertitur. diuersa parte Ioannes Andreas Auria triremeis regias ex omnibus Italiae portubus Messanam contraxerat, nec, siue infita cunctatione, siue quod ita in mandatis a Philippo haberet, vllis rationibus adduci potuit, quantumuis instante Pontifice, vt ante accepta noua a Philippo mandata solueret; qua in re tamdiu temporis insumptum est, dum classis Veneta iamdudum morbis et aliis incommoditatibus afflictata omnino conficeretur, et inutilis ad rem gerendam redderetur, non sine manifesta Hispanorum moras in Venetorum, quorum rebus inuidebant, perniciem affectantium inuidia. tandem XII. Kal. VItil. Auria soluit, et Hydruntem, vbi Columna ipsum exspectans substiterat, non priusquam vndeuicesimo post die peruenit. vnde coniunctis viribus soluentes rursus omissis insulis, quo expeditius iter conficerent, secunda nauigatione vsi in Cretae conspectum venere III Kal. VIIbr., et triduo post in Amphimalli sinu, qui nunc Sudae portus dicitur, obuium habuere M. Quirinum a Zaneo cum VI triremibus missum. tum inter treis summos duces consultatur. et cum Veneti promissa reposcerent, et educta classe, vt Turcos a Nicosiae obsidione auerterent, cum eo confligi debere contenderent, Auria rursus cunctari. et nouas moras affectare, triremeis suas omni re necessaria instructas ostentare, idem se in Veneta classe facere verum esse; caute ac grauiter in tanta re, in qua decus, existimatio, ac totius reip. Christianae salus vertatur, agendum videri, ac prius de hoste cognosci debere, quam de vniuerso certamine deliberetur. affectata Auriae mora Columnae et Venetis, quamuis ad certamen paratis, necessitas iniecta est obsequendi eius consiliis; mit tuntque duas triremeis, quae dum itu et reditu morantur, Auria vt omnem auxilij spem praecideret, crebro inter sermocinandum auditus est, cum diceret, rationes regis sui ita ferre, vt non plus toto VIIIbri vertente cum illis esse possit. secundum haec cum lues, quae Venetorum classem huc vsque depasta fuerat, ne quidem in Creta remisisset, placuit classem ad pauciores triremeis contrahere, itavt classis omnino esset CL XX trirrmium, XI rostratarum maioris formae, vnius Myoparonis, VII onerariarum ad bellum instructarum. missae et Carpathum vsque triremes, quae de hostium rebus cognoscerent. cumque ex incolis Christianis constitisset, classem hostilem CL ad triremium numerum ob eandem caussam contractam esse, rursus variatum est in consilio sentenriis, an iam inclinante aestate vlterius pergeretur, et Auria iussus suam sententiam scripto comprehendere, eos ab expeditione conatus est dehortari, his praecipue rationibus: quod classis Christiana hostili impat esset, remigio et milite varia peste absumpto, et in singulas triremeis C bellatoribus opus esset praeter remigium ac naualeis socios, qui numerus prius sarciri debeat, quam de totis viribus pugnando decernatur. ita quaesitus affectatae cunctationi color, quem M. Antonius Columna praesentis virtutis plena oratione discussit, cum nec adeo infirmam Christianorum classem diceret, vel cum iis ipsis debilitatis, quas pro tempore haberet, copiis, quas augeri nimis serum esset; et Turcos, quamuis numero superiores, multis rebus inferiores esse contenderet, vt qui nec parem nauium numerum haberent, nec armis aeque instructi aut pluteis tecti pugnaturi essent, et VII triremeis illas instar castellorum eminenteis tot machinarum capaces magnum ad victoriam momentum habere; et reposcere fidem Venetos, qui Philippi et Pontificis promissis confisi totam aestatem heic consumpserint, et florentissimam classem, quam Turcis opponere potuissent, dum sociorum caussa tempus terunt, corruperunt, magnumque ex diuturniore mora ad existimationem detrimentum consecuturum, si post tot clades a Turcis, acceptas, heic vbi quicquid maritimarum opum Christianus orbis habet, conuenit, inquiebat Columna, nobis defuerimus. nam superiores clades paucorum ducum culpae assignari potuisse. heic quicquid peccabitur in commune dedecus fiet, et non iam numero hominum ac nauium, quo


page 595, image: s595

nos Turcos superasse semper verum est, sed virtute atque industria militari, qua eos vincere antea existimabamur, hosti turpiter concederetur. itaque sibi stare sententiam, illud consilium sequi, quod decus, fama, existimatio, religio, officium, fides, imponat, nec committere, vt dum ignaui spectatores sedent, magno Christianae rei damno et maiore ducum infamia Cyprus Venetis adimatur. Pompeius Columna et Aluarus Bassanus S. Crucis marchio Neapolitanae classis praefectus idem sensere. tum Auria, qui suas artes amplius procedere non videret, et qui suae sententiae a stipulatorem tantum Ioannem Cardonam classis Siculae praefectum habebat, se paratum ostendens etiam dextrum cornu sibi deposcit, et ita profectio decernitur, sed iam serius, quam vt in tempore obsessis praesto esse posset. nam Mustaphas cum huc vsque leuibus proeliis inclusos lacessiuisset, vt fatigatos tandem ad deditionem compelleret, missis per sagittas in vrbem literis, quibus significabatur, Turcos a vi capienda vrbe in hunc diem abstinuisse, quod in ipsorum manu sit, quo tot mortalium capitibus tantaeque vrbis excidio parcerent; sed iam militum ardorem amplius cohiberi non posse. itaque sibi mature consulerent, alioqui non fore tardiori poenitentiae locum. mox et III Kal. VIIbr. quatuor propugnacula multos dies ante pulsata pannis pectus tegentibus decussis eodem tempore aggrediuntur, acerrimo per duas horas continuato proelio, quo tandem nox diremit, occisis compluribus ex hostibus; sed demum cognitum est, deminuto defensorum numero et desperatis a classe et Famagustanis auxiliis iam nostros impares esse. ad vrbem tantam contra numerosum adeo exercitum tuendam. itaque a praefectis montanae regionis per literas X OIO hominum ex omni numero delecta summitti petunt, rationemque ac tempus ad vrbem tuto accedendi ac signum edendum illis demonstrant. verum interceptas a Turcis literas notis conuentis exaratas, cum eas interpretari non possent, cum aliis literis sagittae annexis in vrbem remittunt, quibus extrema quaeque minabantur, nisi deditionem se facturos extemplo spondeant. iis acceptis praesides cum et speratorum auxiliorum capta epistola spem amisissent, et vltimum exitium sibi impendere viderent, varic affecti sunt. cum tamen responsum non daretur, Mustaphas res ad summam expugnationem parat et; post curata corpora milites signo dato ad quatuor propugnacula composito ordine vim faciunt, tanto impetu, vt cum postremi primos vrgerent, primo connixu in summam munitionem pectus tegentem euaserint. ibi acriter vtrinque pugnatum, purpuratis ipsis in media pugna versantibus et recentes semper fessis aut sauciatis summittentibus. sed nocte iterum certamen diremptum fuit, maiore numero ex hostibus desiderato, sed peiore nostrorum condicione. Phoebus Zappa in eo conflictu desideratus. nam Tripolitanus comes spectatae inter suos virtutis dux primo conflictu grauiter vulneratus est, ex eoque vulnere mox decessit. Mustafas vero, qui milite iam semel atque iterum repulso imparem se ad expugnandam vrbem cum iis, quas habebat, viribus videret, ad Pialim classis praefectum mittit, et subsidio militem summitti petit, cuius ope vnius diei spatio rem confici posse demonstrat. Pialis vero etsi inuitus faceret, vt incerto de Christianae classis aduentu, classem bellatoribus exinaniret, tamen Mustaphae obtestationibus victus morem gessit, et detractos ex singulis triremibus C armatos, qui XX OIO conficiebant, duce Hali ad obsidionem mittit VI Eid. VIIbr., quibus viribus confirmatus Mustaphas postridie cum primum dilucescere cepisset, omneis castris vicinis relictis inarmis esse iubet; quo viso vulgus cum Turcos ad discessionem se comparare sibi persuaderet, aliquandiu laetum, mox vt hostem muro succedere animaduertit, breui gaudium in tristitiam ac desperationem vertit. nam vix ex omni numero armis ferendis idonei IIII OIO in vrbe reliqui erant, in iisque vix IO Itali, qui vigiliis, laboribus ac maerore confecti iam ad munia obeunda inualidi et pigri erant. itaque cum summo mane quatuor propugnacula eodem tempore inuaderent, qui ad Podocatarum vim faciebant, defensores somno sepultos nacti nullo certamine locum capiunt, statione fere obtruncata, qui strepitu excitati se fuga exitio eripuere, et intra retractum introrsus murum, sed nondum perfectum, confugerunt, ibique accurrentibus ex vrbe auxiliaribus aliquamdiu irruentium Turcorum impetus retardatus est. sed Rocasio, qui eo ex proximo domicilio aduolauerat, inter pugnandum vulnere


page 596, image: s596

exanimato reliqui se in fugam statim coniiciunt. ad strepitum et Dandulus praeses, qui ad Salinarum portam excubabat, et cum eo Paphi episcopus equis conscensis aduolant, stationes circumeuntes et omnes ad pugnam fortiter capessendam adhortantes, sed mox episcopo et cum eo Pisano, dum hosti ingruenti fortiter resistunt, Bernardo Bolanio, Nicolao, Hieronymo, Thoma Vicecomite Syncliticis fratribus, et Palatio ipso castrorum magistro occisis, maior nostrorum animos pauor incessit. ad cetera tamen propugnacula acriter pugnabatur; iam que ter Turci repulsi fuerant; sed per Podocatarum ingruentibus hostibus et iam retracto intus muro potitis oppidani primo caritatum memores in domos quisque suas diffugere, si qua illos pesti eripere possent; Itali, quibus nullus liberorum aut coniugum respectus erat, acriter contra pugnare, et Turcis vbiquie occurrere; sed cum numero vincetentur, praetorianis, quod est praecipuum Turcicae militiae robur, incumbentibus huc illuc dissipantur, et Dandulus quidem in extremis animosiorem se gerens, quam initio se diligentem praebuerat, ad forum copias contraxit, quo adueniens Andreas Pisaurus patricius Venetus parum abfuit, quin hominem stricto gladio confoderet, quod per eius ignauiam factum diceret, vt vrbs in hostium manus deuenisset. ibi certatum acriter, pugnamque Dandulus diutius sustinuisset, nisi Alepi purpuratus mox eo VI tormenta conuehi curasset, quorum displosione infestati praesidiarij ad praetorium confugerunt obseratis foribus se ad defensionem parantes; sed misso a purpurato monacho, qui omneis, qui erant in aedibus, si pertinaciae finem facerent, ac se in eius potestatem traderent, saluos fore sponderet, dum redit, cum homine a Dandulo misso, Turci refractis foribus praetorium ingrediuntur, et omneis virilis sexus, ipsumque praesidem obtruncant. elapsi in vicinos montes Alfonsus Bragadinus, Io. Philippus Lusignanus, Flatras Flatrius, Zanetus Nores et Hector Zaneti F. ita capta ac direpta vrbe post XL VIII dierum oppugnationem nulla annonae aut bellici apparatus copia deficiente, nullum crudelitatis, auaritiae ac nefandae libidinis in virorum, matronarum, virginum ac puerorum ingenuorum corpora praetermissum est. inde Mustaphas statim Nicosia II OIO praesidio firmata, vrbique Musaphero purpurato praeposito, ac remisso in classem ad Pialim supplemento Famagustam ducit, eoque quartis castris peruenit X Kal. VIIIbr. conuectis secum XXV machinis, quas et secum habebat, et Nicosiae inuenerat. ibi ante omnia Danduli caput a trunco reuulsum, hastae, sic vt agnosci posset, ad terrorem obsessis incutiendum proponit. at Famagustani nuncio de clade Nicosiensi accepto ante omnia multitudine bello inutili vrbem exonerant, V OIO mortalium, qui ex circumpositis pagis in eam confluxerant, emissis, qui a Turcis benigne ac comiter excepti in suas domos inuiolati dimissi sunt. Turci vero, qui de Christianorum classe nihil explorati haberent, ea de re maxime solliciti Caecialebinum notae diligentiae piratam cum VI triremibus minoribus speculatum mittunt, qui Cretam profectus, captoque Christianorum lembo cum de consiliis nostrorum et classe coniuncta ac mox Cyprum petitura cognouisset, statim ad suos reuertitur. reque ad consilium delata, Pialis pugnae vniuersae aleam vitandam censebat; nec poenitere debere Turcos rerum eo anno gestarum ac partae gloriae, quam temerarium sit, periculoso certamine nec necessario in nouam et incertam aleam dare. contra Mustaphas et Halis disserebant, et hoc consilium specie sapiens inter minutulos regulos valere affirmabant, omnia vtilitate metienteis, at magno ipsorum imperatori cuncta ad decus referenda, cuius ingens fieret iactura, si Christianae classi vltro eos lacessenti cedant, certamenque oblatum defugiant. itaque classe, impedimentis, et cetera turba bello inutili exonerata triremeis valido bellatorum numero firmat, onerariisque ad Famagustam relictis Limissum vsque progreditur, vbi classem nostram, quae XV Kal. VIIIbr. Creta soluerat, opperiri decreuerat, cum ea haut dubie proelium commissurus. sed in itinere rursus exortis offensionum inter Columnam ac Venetos et Auriam non citra affectationem caussis, signo ab eo forte noctu sublato, quamuis non contumacia, sed necessitate ac subitarum procellarum metu factum excusaret, et mox cum ad castellum Rubeum, quo Pontificia ac Veneta classis se subduxerant, imperio detrectato in altum classem euexit, maiorem maritimae rei scientiam in viris alioqui strenuis,


page 597, image: s597

Columnam ac Venetos duces innuens, desiderare se dictitans. quod non iniussu Philippi facere Auriam cum Veneti merito suspicarentur, ab eo tempore minus se promptos in foedere seruando et exequendo praebuerunt. cum in eo portu essent, Veneti obuium habuerunt Aloisium Bembum, a quo de Nicosia capta primum didicerunt. tum consultatum inter duces, quid facto opus esset; et Sebastianus Venerius quaestor in Cyprum destinatus, Franciscus Duodus maiorum triremium praefectus et Marcus Quirinus Hadriatici sinus praefectus, qui ius sententiae in concilio dicendae, non autem decernendi habebant, porro pergendum esse censebant, quod quando nauali proelio cum Turcis semel decerni placuerat, idem exitus, qui ante, et post captam Nicosiam sperari poterat; qui si, quod sperabatur, successisset, eodem fortunae impetu Nicosiam, quo capta fuerat, recipi posse, et Turcos tota insula ac Famagustae obsidione cum insigni victoria depelli. contra videbatur Hieronymo Zaneo classis praefecto, et Sfortiae Pallauicino ac legatis frustra Cyprum peti: verum Euboeam aut alia loca opportuniora tentanda. cum inter se dissiderent, ad praetoriam Pontificiam adeunt, et coram Columna eum Zaneus post Nicosiam captam mutata fortuna consilia quoque mutanda diceret, Auria, qui videret, iam astum sponte prpcedere, neque opus esse, vt Venetorum consilia interturbaret, nouas difficultates dissidentibus in medium proponere summa vultûs constantia; nihil videre, cur post captam Nicosiam sententiam priorem, in quam omnium consensu itum est, mutet; sed neque probare Zanei et aliorum consilium Euboeam tentari debere consentium; nam quod operae pretium ciuitatem in viscera regni Turcici retractam aggredi, cuius expugnationem et multorum sanguine et magnis sumptibus constituram, nec captam seruari posse appareat? quod si omissa Cypro aliquid istuc temporis tentandum videatur, potius esse, vt aliqua ex Dalmatiae aut Illyrici vrbibus petatur, quae capta ac proxima Philippicis ac Venetis prouinciis subsidiis ex propinquo petendis retineri possit. ita hinc tergiuersante Auria, hinc variantibus Venetis, Columna necessitate potius, quam consilio eandem, qua venerant, viam repetendam censuit. igitur XI Kal. VIIIbr. Carpatho insulae, quae a Creta LXX OIO passuum abest, ac postero die cum mare intumescere ac crebris ptocellis, quibus illud maxime omnium obnoxium est, iactari cepisset, vela demittere cuncti coacti sunt, varie disiecta et lacerata classe, vna etiam ex Venetis triremi vi saeuientium fluctuum aperta et vndis hausta. heic rursus nouae offensionum caussae inter Auriam ac ceteros ortae sunt, cum ille nullum iam regiae classis vsum caussatus, quod bene verteret, se discessurum diceret; Veneti omni ope hominem retinerent: quid enim si diuisa classe Pialis superuenerit? coniunctos venisse, vt Cypriis laborantibus praesto essent; an diuulsis abire verum est, vt amissa Cypro nos quoque in manifestum exitium magno nominis dedecore ac detrimento demus? cum nihilominus Auria in sententia perstaret, post longas altercationes Columnae et Auriae is exitus sermonum fuit, vt animis iampridem inter se parum aequis noua hac insuper contentione exacerbatis, cum nihil inter ipsos conueniret, vtrinque discesserint. et Columna quidem et Veneti Cretam tendunt, quo et eos aliquot post dies subsecutus est Auria, qui cum VIIIbris aliquot dies iniissent, comeatu ab vtrisque petito in Siciliam perrexit. subsidij Famagustam mittendi negotium datum M. Quirino et Ludouico Martinengo; quae res nondum vi morborum desaeuiente et dissidentibus ducibus lente administrata est. Zaneus Moreto Calabro Cretae praeside cum II OIO armatorum relicto Corcyram petit; vnde Columna contagione morborum in suam classem tanta vi incumbente, vt XI triremeis ad V redigere coactus sit, VI aliis a Veneto Senatu commodatis ei redditis, post cumulate persoluta muneris sui officia discessit. verum in itinere variis casibus et incommodis iactatus est. nam Acroceraunios montes naufragiis infameis cum praeterueheretur, iuxta Catarum praetoria, in qua ipse erat, igne ex fulmine concepto conflagrauit. rursus alia ad Ragusiam vi ventorum impulsa carina sabuloso vado illisit, et confracta est, quam mox omni re exoneratam, ne praedae Turcis cederet, incendit, vixque inde cum III triremibus, quae superfuere, in Italiam traiecit, ac pedestri itinere Romam se contulit. interea hostes iam nostrae classis metu liberi, cum illa nusquam appareret, de discessu cogitant; et Pialis


page 598, image: s598

relictis XII triremibus in insulae praesidium, quibus Amates Raisus praeerat, Cypro soluit, et cum nostros adsequi non potuisset, ad supplendam classem recta Byzantium profectus est. in itinere cum in triremeis duas Angeli Suriani et Vincentij Marij Priuli incidisset prid. Non. IXbr. supra Paron AEgaei maris insulam acriter vtrinque pugnatum est. tandem Priulus a V triremibus circumuentus, cum strenue se defendisset, magnamque stragem hostium edidisset, caesus est. Surianus vix elapsus quarto post die in Cretam incolumis peruenit. Mustaphas quoque, qui ad Famagustae obsidionem remanserat, cum rem ad ver proximum differendam censuisset, retractis ab vrbe III OIO passuum castris, obsessi magna vi erumpunt, et exstructa a Turcis castella demoliuntur. in eos incumbentibus Turcis summa vi vtrinque per V horarum spatium dimicatum est, magno hostium detrimento, ex quibus CCC eo die cecidere, plures vulnerati, multi capti, ex nostris X tantum desisiderati. sed maius damnum fuit myoparone mox incendio absumpto, quod multa pretiosa veste, ac multis primae nobilitatis captiuis onustum Mustaphas dono imperatori mittebat; incendium autem illud a nobili matrona face pulueri tormentario subiecta excitatum constans fama est, quae se a taedio ac ludibriis iniuriosae seruitutis vel horribili sibi ac sociis mortis genere redimere optauit. proxima cura fuit obsessis Venetias mittere, qui auxilia in tempore maturarent; cum magni discriminis iter esset, Turcis fineis insidentibus, Ragazzonus tamen vrbis episcopus caput suum communi rerum saluti deuouere non dubitauit, ac triremi conscensa et silentio noctis vsus portu feliciter egressus, Venetias incolumis peruenit. et haec summa rerum a Christianis contra Turcum hoc anno gestarum fuit, eo magis praeter amissam fere Cyprum Venetis damnosi, quod parum sinceram, vt rebantur, Hispanorum fidem experti, de ea in posterum desperantes cum magnos sumptus facerent, in foedere sanciendo segniores se ab eo tempore gesserunt, et rem communem minus parato animo administrauerunt. anni sequentis initio, quibus subsidij Famagustam summittendi in Creta negotium datum fuerat, IO CCC ex omniflore deligunt, et cum magna omnis generis apparatuum vi tribus onerariis nauibus imponunt, XIII triremibus in praesidium datis frequenti remigio, iis praefectus Hieronymus Quirinus, quod Sebastianus Venerius legatus in Cyprum destinatus sontico morbo in Creta distineretur. Quirinus octo dierum secunda nauigatione vsus in Cyprum venit, et subsidium feliciter introducit, Turcica classe, quae in Constantiae sinu in ancoris stabat, facessere coacta, quam mox tormentis nostri incesserunt, et III triremibus demersis reliquae IX, cum se tenebrae intendissent, fuga se eripuerunt. mox et duae onerariae comeatu onustae a Venetis captae et incensae: castella item circum Turcorum destructa. quibus actis Quirinus in Cretam reuertitur. interea Veneti Zaneum, quod itinere conuerso a classe Turcica proelio petenda abstinuisset, spreti imperij reum factum praefectura abdicant, eamque in Sebastianum Venerium transferunt. ille in custodiam traditus cum in vinculis caussam dicturus esset, opportuna morte iudicio substractus est. Venerio praeferuidi ingenij ac pugnaci viro additus est collega inusitato exemplo Augustinus Barbarigus, qui ferociae illius moderator efferentem sese virtutem maturitate sua temperaret. creati et classis curatores Hieronymus Quirinus auxilio nuper Famagustam introducto clarus, et Zacharias Salomo. eodem tempore duae naues onerariae omni rerum ad obsidionem sustinendam necessariarum genere onustae Nicolao Donato Famagustam ducendae committuntur; qui Venetiis soluens cum Cretam venisset, audito, Turcicam classem iam mare ingressam loca vicina insidere, haut tutum iter in Cyprum ratus, praepostera cunctatione in Cretae portubus haesit, et comeatûs Famagustam introducendi, quo introducto vrbem illam a Venetis retineri potuisse creditum est, occasionem amisit. quod illi postea crimini datum est, et capitis anquisitus, cum ex vinculis caussam dixisset, siue gratia, siue quod crimen purgauit, poenam euasit. Venerius vero, vt primum de creatione sua allatum est, continuo triremi conscensa Corcyram petit, vbi accepto ab Augustino Barbarigo exercitu, quem Zaneus illi superiore anno tradiderat, quae ad bellum gerendum opportuna erant, expedire institit. nec cessabat Selimus, qui quo pluribus locis Venetos vexaret, et ita eorum vireis diuideret, Achametem


page 599, image: s599

purpuratum cum LXX armatorum millib. ex finitimis regionibus breui contractis in Epirum mittit, qui Epiro et Dalmatiae metu intentato Vulsinium orae maritimae oppidum in Epiro circumsedit. Piali Constantinopoli morbo ne aut qua alia de caussa incertum retento, Halis Chium Aprili mense cum XL triremium classe appulit, quo mox, eum subsecutus est Mahametes Euboeae praeses cum reliqua classe, milite ex praesidiis insularum AEgaei vndique contracto et in naues imposito. his additus Perthaus purpuratus, cui a Selimo imperatum, vt aliis negotiis omissis in quaerenda classe Christiana omnem diligentiam adhiberet, adeptamque omni ope ad pugnam attrahere contenderet. Halis in Cyprum profectus, et exposito milite ac comeatu cum aliquamdiu cum Mustapha fuisset, inde Maio fere exacto soluens XXIII triremibus insulae praesidio relictis sub Rapamathe, ad Perthaum reuolat, dum Mustaphas cum iis, quas penes se habebat, copiis a Selimo summissis, quasque praedae spes ipsi conciliabat, obsidionem maturaret. Interea foedus superiore anno inchoatum nouis subinde exorientibus difficultatibus protelatum vix tandem ad exitum perduci potuit, quantumuis Pontifex missis vbique oratoribus rem vrgeret, qui et se, si ita res poscat, classem conscendere, suoque corpore corpore in media pugna ac discriminum mote versari paratum addebat. per delegatos cardinaleis ad vltimum res confecta, qui in conclaue Michaelis Bonelli cardinalis Alexandrini in Vaticano conueniebant. ij erant Ioannes Moronus collegij princeps, Carolus Crassus, in cuius demortui locum mox suffectus est Paullus ab Ecclesia, Ioannes Aldobrandinus ipse Michael Bonellus. primo omnium consensu placuit, vt ad exemplum illius, quod Paullo III Pontifice initum fuit, foedus perpetuum sanciretur, nec vllo tempore definiretur: nam et longam temporis definitionem mali ominis esse, et breuem hosti animos facturam. conuentum item, vt CC triremibus, C onerariis, peditum L CI, equitum IIII OIO res ageretur. sed de summo imperij loco res acerbis contentionibus transacta est. et primo quidem Emanuel Philibertus Sabaudiae dux nominatus est. sed cum is ditione sua veteri nuper recepta, eaque sectariis populis ac nationibus circumfusa non nisi periculose domo abesse posset, Philippus tenuit, vt in gratiam suam Ioanni Austrio fratri notho belli Granatensis feliciter confecti gloria recenti claro summa rerum praefectura deferretur. sed maior contentio inter partes fuit, cui legati, qui per absentiam Austrij classi vniuersae praeesset, deligendi facultas esset. nam Philippi procuratores, id ad Austrium pro suo iure pertinere asserebant; at Veneti qui crederent, id agi per ambages, quod aperte non potuerant, vt Io. Andreas Auria, quem illi et suspectum et summe inuisum habebant, classi praeficeretur; cum contra obnixe pugnarent, tamen ne cursum consiliorum retardare viderentur, rem totam Pontificis arbitrio, quem sui iuris ad obstinationem vsque retinentissimum scirent, vltro permisere. nec falsi opinione sua sunt; nam ille et se citius mortem oppetere paratum respondit, quam quidquam se Pontifice de supremi solij dignitate imminueretur, et acreis ea de re ad Philippum literas dedit, qui vehementiae pij senis cedere sic statuit, vt ius quoque suum retineri. itaque cum ille treis nominasset, Ludouicum Requesenem, Io. Andream Auriam, M. Ant. Columnam, Pontifex Columnam, qui Austrio sufficeretur, in nauali et terrestri imperio deligit. qua difficultate transacta, rursus aliae ab Hispanis motae: nam sacrum foedus in genere contra Christiani nominis hosteis sarciendum esse contendebant: qua re non occulte omisso Oriente in Africa bellum gerere in animo se habere significabant. inde rursus exortae nouae controuersiae inter mutuo sibi suspecta ingenia. nam Veneti societatem sibi non auxilio, sed damno futuram dictitare, si arma ad sua e Turcorum faucibus eripienda ac regnum Cypri retinendum destinata ad aliena petenda auocentur, ac fore, vt nudatae defensoribus prouinciae Turcis sine certamine ad praedam exponerentur. contra Hispani bellum contra Tripolim, Tunetem et Iuliam Caesaream vrbes Turcorum tributarias, quibus tanquam vlceribus intra viscera haerentibus Hispaniae litora exedebantur, vertendum contendebant: neque enim aliter Hispanis satisfieri posse, quorum maxime opibus cum foedus nitatur, aequum esse, vt tanta pecuniae et hominum vis non in exterorum vsus, sed in ipsorum commoda erogetur. heic Pontifex qui vereretur, ne Veneti Hispanorum


page 600, image: s600

tergiuersatione seu cunctatione a foedere alienarentur, partes suas interposuit, et Pompeium Columnam in Hispaniam magnis itineribus legauit cum mandatis, vt cum rege ageret, vt amputatis, quae nouae in dies a procuratoribus moueantur, difficultatibus foedus ineatur, et secundum illud, quamprimum fieri possit, Io. Austrius mittatur, et Maximilianus Caesar et Polonus ad foederi se iungendum ipsius regis hortatu inuitentur. vbi Pompeius in Hispaniam venit, expositis mandatis, a Philippo responsum est, summum suum erga religionem studium satis declarare bellum Belgicum, quod ancipiti euentu cum dissidentibus in caussa religionis populis suis magnis et immanibus impendiis gerat, quibus parcere potuerit, ac prouinciam pacatam habere, si paullum modo illis de disciplina remittere, atque aliquid in doctrina indulgere voluisset: eiusque belli praetextu excusare se potuisse, quominus nouo foederi se alligaret, sed religionis studium omnibus respectibus apud se semper praeponderasse. itaque praeter triremium classem, quae iam instructa sit, magnam onerariarum ac corbitarum vim vndique corrogasse: praeterea X OIO Germanorum, VIII Hispanorum, ac totidem Italorum scripsisse, ac propediem Ioannem fratrem in Italiam missurum. sed vereri ne hi laudabiles conatus et apparatus frustra sint; neque enim sibi persuaderi posse, Venetos sincere ac bona fide agere, quorum ingenium et perpetuum institutum ab armis tractandis abhorrens perspectum habeat; tum quod sibi compertum sit, colloquia de pace cum Turco numquam eos diremisse, eaque de caussa internuncios inter ipsos continenter comeare. proinde credere hac illos foederis simulatione non vti, nisi vt Turcum metu hoc iniecto ad aequiores pacis condiciones adducant. quod ad Caesarem attinet, de egregia eius voluntate dubitari non posse: sed exiguas esse illius opes, vt non temere denunciato bello tantum hostem iritare debeat. nec vero aut se consulenti, aut ipsum Pontificem tale consilium daturum fuisse. cum hoc responso reuerso Columna, aliae difficultates, non ab Hispanis, sed a Pontifice. qui negotium tantopere vrgebat, excitatae sunt. nam cum in foedere cum Carolo V initio ita onera partita essent, vt dimidiam sumptuum faceret ipse Carolus, alterius dimidij duas tertias Veneti, reliquam tertiam Poutificium aerarium susciperet, negabat Pontifex exhausto aeratio se plus quam sextae vnciae sibi assignatae tertiam partem conferre posse: reliquum Philippus et Veneti pro rata portione supplerent. heic Michael Surianus, cui nuper Ioannes Superantius adiunctus comes fuerat, acriter reclamare, ac dicere, Senatum non plus quam quartam conferre initio destinasse, sed precibus victum ad tertiam fuisse perductum: porro ridiculum esse Pontifici R. deesse pecuniam, qui omnium facillimam illius expediendae viam habeat. nam in ore omnium esse, nullum opulentius vectigal roto terrarum orbe esse Pontificis calamo, cuius simplex ductus quantumuis immensam pecuniae vim momento pariat. Moronus contra aerarij Pontificum leuitatem caussari, nuper a sacro patrimonio ablatis Parma ac Placentia opulentissimis Galliae Cispadanae vrbibus: quin, si bene res putentur, non minus conferre ipsum Pontificem, quam ceteros foederatos; quippe qui sacrorum ac sacerdotum decimas ac tributa, quae ipse tanquam sua possit percipere, quaeque non minus iuris et arbitrij sui sint, quam profana Principum bona, foederatis in sumptum classium concesserit. tandem Veneti post longas et acres disputationes cessere, et duas quintas, Philippus treis supplementi in se receperunt. his transactis cum Pontifex ac foederatorum legati Non. Mart., qui dies Thomae Aquinati sacer est, in aedem Mineruae conuenissent, vt peractis de more sacris foedus sanciretur, ac publice promulgaretur, Granuellanus cardinalis Venetis supra quam dici potest infestus, ne noua remora negotio iam confecto non iniiceretur, scriptum publicat, quo Philippi nomine denuntiabat, eo anno non plus LXX triremeis paratas regem habiturum, idque intra Maium proximum. qua re praeter omnium expectationem cum cuncti stupore defixi essent, Veneti legati inprimis, qui hoc agere viderent Hispanos, vt Cyprij regni seruandi ac recuperandi spe praecisa, a foedere, quod ipsi honeste recusare non poterant, apertius discederetur, se ad Senatum perscripturos, eiusque mandata expectaturos responderunt. id Venetiis vbi rescriptum est, tum qui foederi ardentissimis votis antea studuerant, relanguescere, qui vero a bello semper abhorruerant,


page 601, image: s601

in quibus erant Aloisius ipse Mocenicus Venetiarum princeps ac plerique ex Senatoribus, occasionem arripere ceperunt, quo labanteis animos, quo vellent, impellerent, ludificationibus Hispanorum composita ex vero oratione multum exaggeratis; ac peropportune accidit, vt eodem tempore, Mahumetes purpuratorum princeps qui Venetorum res semper praecipuo fauore prosecutus fuerat, spem faceret, vt Senatus cum Selimo aequis condicionibus conuenire posset. quod pronis auribus a plerisque acceptum est in vrbe; placuitque, vt Iacobus Ragazzonus vir rerum Turcicarum apprime peritus Constantinopolim mitteretur, qui specie de rerum per belli tempus vtrinque captarum permutatione agendi occultos de pace sermones per occasionem sereret. tunc vero mutata rerum facies: nam qui prius desperata cum Selimo pace foedus, et per foedus promissa auxilia ad recuperanda sua vrgebant Veneti, ex eo negotium extrahere, moras nectere, ac varia caussari. itaque cum Pontifex videret legatos iam retractanter sua monita accipienteis, necessarium factu existimauit, virum non solum bellicis artibus, sed sollertia ac rerum agendarum peritia et auctoritate praecipuum Venetias mittere, qui et quod exulceratum esset, sanaret, resque tot difficultatibus ac contronersiis implicitas ad exitum perduceret. is fuit M. Antonius Columna, qui Venetias profectus, et in summum consilium introductus, eos hortari institit, ne soli bene procedentia consilia et ipsorum caussa suscepta impedirent, et publicatum a Granuellano scriptum excusat, nec malum medicatu difficile fore ostendit: nam non iccirco numerum nauium minorem fore, quem ipsi de suis, quas paratas habent supplere possint, Philippo impensas se refusurum profitente. in eam sententiam cum multa grauiter et accurate dixisset, iam refrigescente de foedere ardore, vnus ex Senatoribus libera admodum oratione contra multa dixit, cur in foedere nondum perfecto, quod iam cauillarentur Hispani, citra manifestam perniciem perseuerare non possent, et potius de pace cum Turco facienda integris adhuc, necdum accisis rebus cogitare, ac temporis necessitatem in salubri consilio amplectendo sapientia repraesentare deberent. rursus insurrexit Columna, et ipsos cum Turco, cuius recentem perfidiam experti sint, tuto pacificari non posse multis rationibus demonstrauit: ad haec eo res redactas esse, vt cum Turci longe ipsis naualibus copiis ac viribus superiores sint, ipsi sua per se ac propriis opibus tueri non possint: proinde imbellibus consiliis omissis ad splendidum ac generosum certamen animos adiicerent, quo et clades acceptas vlcisci, et imminentem Christianis ceruicibus hostem atque in Europae visceribus haerentem longe in Asiam summouere possent. Caesarem vero nunc foederatorum constantiae diffidentem, cuius ditio non minoribus damnis, quam Veneta a Turco continenter carpatur, tunc in partes procul dubio venturum; nec dubitare eos debere, quin Ioanne Sigismundo Transsiluano mortuo ambigua eius successio Caesarem et Turcum breui sit commissura. cum vrgerent Veneti, vt numerus nauium a Philippo promissus repraesentaretur, Columna vsque ad XXC Hispanos pertracturum recepit: tantum ipsi, qui alueis abundent, quod numero deerat, supplerent. nam remigium ex Sicilia et Neapolitano regno, vt suppeditetur, Philippum iussisse, idque scripto illo Granuellani, quo tantopere offendantur, diserte expressum esse; de impensa, fidei a Philippo interpositae standum esse, cum Venetis minime decorum sit, non videri tuto regi, nisi satis dato credidisse. petebant et Veneti, vt bello semel contra Turcum suscepto cum praeter intolerabileis in classem sumptus longe plures arces, quam in pace, sibi muniendae essent, ac iustis praesidiis firmandae, hoc onus foederati pro parte quisque sua subleuarent: et aequa petitio videbatur; sed Pontifex in aliud tempus reiiciendam censuit, ne ex occasione nouae ac iam sopitae controuersiae renouarentur, recepitque se aliquando secundum eos iudicaturum. post acres contentiones, re in Rogatorum concilio, quod vocant, coram principe deliberata collegio placuit, vt de pace cum Turco, quae vna sit salutis via, pergatur: interea dum exitus exspectatur, integra omnia reseruentut, et instituta de foedere colloquia non abrumpantur: sed nunciis ac condicionibus ferendis ac referendis, eodemque astu, quo hactenus a Philippi procuratoribus ludificati sunt, res extrahatur. cum hanc sententiam vniuersi Senatûs fuffragiis comprobari postularet, potestate dicendi facta Paullus Teupolus longa


page 602, image: s602

oratione foedus suasit, frustra Hispani nominis odio, astu, potestate suspecta, ad haec parum sincera fide ab eo deterreri debere demonstrauit: insuper ad existimationem serenissimae reip. pertinere, ne cum naualia et armamentaria omnium, quae sub coelo sunt, amplissima habeat, non vireis ad iis vtendum, sed animos deesse videatur; sed maxime ad securitatem contra potentem et alieni cupidum hostem, facere, qui si Venetos ne foederi quidem tantorum principum ex imbecilutatis propriae conscientia confidere senserit, ita porta semel ad illius inexplebileis cupiditates patefecta, ad alia ex aliis iniquiora in dies postulanda incitabitur; tum quam turpe sit inhonestam pacem pretio redimere, et leges a superbissimo domino accipere ostendit, quas sociorum principum ac propriis viribus subnixi dare et imponere possint. eo perorante cum Senatum valde commotum magistratus, qui a belli consiliis alieni erant, animaduerterent, Nicolaus Pontanus ex eorum numero, quo nutanteis retineret contra disseruit vir cui aetas, res gestae, ac prudentiae fama cum rara doctrina ac eloquentia coniuncta magnam auctoritatem conciliabat. is acri oratione eos, qui foedus suadebant, duabus pestibus, quae plerasque resp. euerterunt, laborare dixit, sui et eius, cum quo sibi res sit, ignoratione. nam et virium suarum imbecillitate prudentissimos consilia ac res metiri verum esse. mirari vero non perspectas esse Hispanorum artes, quorum vanitatem et impudentiam nulla probabili specie velatam nihil ex promissis priore foedere praestando experti sint, quosque nuper de condicionibus agendo tot fucati animi ac fallacis artificij signa dedisse cognouerint, qui id vnum agrant, vt icto foedere, et Venetis semel ad bellum contra Turcum obligatis, armorum vim ab Oriente ad Tripolim, Tunetem, Algeriam, quae vrbes ipsis sub oculos sint, magno Christiani orbis detrimento auertant. postremo commercium ac mercatorium questum vrget, quo per bella concidente innumerorum opes, qui laetis rebus ornamento reip., duris et asperis leuamento esse consueuerunt, corruant necesse est; quibus rationibus in sententiam magistratuum eundum censebat Pontanus. sed vicit contraria, quae foedus suadebat, omni spe pacis cum Turco faciendae praecisa. itaque tandem foedus ictum est VIII Kal. Iun., quo perpetua societas sancita est inter Pium V Pontificem, Philippum Hispaniarum regem, et Aloisium Mocenicum Venetiarum principem aduersus Turcam non modo defendendi et arcendi, sed inferendi belli, neque id regnis tantum a Turco possessis, sed Tripoli, Algeriae et Tuneti in Africa beneficiariis Turci vrbibus inita est. conuentum item, vt si Philippus aliquo anno, quo nulla communis foederatorum expeditio susciperetur, in Africam duceret, eum Veneti L triremibus egregie instructis iuuare tenerentur. vicissim Philippus, quoties Venetorum resp. aliquam expeditionem intra sinum Hadriaticum ab Apollonia Venetias vsque susciperet, parem triremium numerum auxilio Venetis summitteret. numerus nauium et bellatorum, qualem diximus, definitus est, quas omnes copiae quotannis ante exitum Martij aut ineunte Aprili in Orientis mari paratae sint. eo amplius cautum, vt Romae quotannis socij autumno constituant, quae insequenti anno expeditio, ac quibus viribus suscipienda sit, et Pontifex omnium controuersiarum inter socios suborientium communis disceptator ac iudex sit, eiusque iudicio stetur. locus honorificus item Caesari, Galliae, ac Portugalliae regibus reseruatus, quandocumque foederi subscribere parati sint. cautum item, vt Ragusia, quam Epidaurum fuisse credunt, cum vniuerso illius reip. territorio rebus omnibus nullo damno nullaue molestia a foederatorum copiis tam maritimis quam terrestribus copiis afficiatur, nisi ex iusta caussa secus Pontifici eiusque successoribus videatur. postremo additum, vt nemo foederatorum separata consilia ab aliorum conscientia et voluntate pacis aut induciarum cum Turco habeat. sancito foedere aliud priuata syngrapha firmatum vulgatur III Eid. Iunias, quo Philippus toto Maio vertente XXC triremeis se in Hydruntino portu paratas habiturum profitebatur. tum pro qua parte quisque in sumptus conferret, definiebatur. secundum haec Venetiis consultatur de mandatis, quae ducibus suis danda essent; siquidem in illa repub. sic vsus est, vt ducibus, quos ad bellum mittunt, non libera omnino consilia permittant, sed arbitrium de summa re certis finibus circumscribant, quos nisi grauissima defuncturis poena transcendere vllis non licet, quae res


page 603, image: s603

vt salutaris in illo optimatum temperato statu, ita egregias bene gerendae rei occasiones plerumque corrupit. magno consensu in ea deliberatione decretum est, rem proelij aleae committendam, cuius exitus et certam victoriam sponderet, et eos, qui diuturnitatem belli illius ab Hispanis affectatam et sibi damnosam reformidarent; longa delectuum, praesidiorum nouorum, ac praeterea classis numerosae impensa semel liberaret. impetu igitur, quem felicem sperarent, non perseuerantia, quae ipsorum res ad extremum euersura esset, bellum gerendum, neque segniter et retractanter agendum, festinationemque, quae improuida et praeceps aliis saepe noceat, in hoc bello vnam et praecipuam salutis viam atque arcem esse. igitur S C. in hanc sententiam facto imperatum Sebastiano Venerio, vt nullam pugnandi occasionem praetermitteret. et siquidem, ante quam se cum sociis coniungeret, eam nancisci posset, dum ne eo numero esset hostilis classis, vt omnino iniquum certamen videretur. eadem a Pontifice Columnae data mandata, eodemque tempore missus ad Caesarem Io. Franciscus Comendonus cardiualis vir summis negotiis tractandis idoneus, tum rerum Germanicarum inprimis vsu praestans, qui et inde ad Sigismundum Augustum Poloniae regem, cuius itidem perspectos intimos sensus habebat, transire iussus est, vt eos ad belli tam salutaris et necessarij societatem prouocaret. missus et Paullus Odescalcus episcopus Pennensis ad Italiae principes, Pontificis nomine, qui vix ab illis V OIO peditum stipendia expressit. longe honorificentior legatio fuit, quae Michaeli Bonello cardinali Alexandrino Pontificis sororis F. ad Philippum, in qua vna plus momenti, quam in vniuersis aliis ponebat, mandata est, qui et ad Lusitaniae regem accedere, et inde in Galliam ad regem venire pariter iussus est. dum haec agerentur Mustaphas belli Cyprij summus dux accersitis Nicosia XV tormentis, castris ex loco, in quo hibernauerat, promotis ad Famagustae obsidionem redit, et ad eam partem, quae Orientem respicit Percipolam vulgo dictam consedit. lustrato exercitu XVII Kal. Maias, et castris IIII OIO passuum spatio porrectis tempus operibus faciendis insumptum, destinatis ad id XL OIO fossoribus, qui dies noctibus continuantes aggeres a nostris destructos instaurant, et fossam nouam ducunt. Famagusta olim Salamina dicta, siue vt alij credunt, Tamassus, aut denique Arsinoe, maximum Cypri emporium in extrema insula ab ea parte sita est, quae Syriam spectat, portum spatiosum habens Aquilonem versus, quem facit Syrtis terrae a meridie coniuncta, quae recta in mare per OIO passus excurrens vsque ad dimidiam partem vndis extat, reliqua pars; quae vndis tegitur, paullatim terram versus inflexa vltra vrbis longitudinem extenditur: hanc rursus mediam diuidit altera breuior Syrtis ipsa quoque latens, quae recta ad arcem tendit sitam est ad mare, ita arcem in media vrbis longitudine subiens, vt angustum ostium portus relinquat; cuius alterum cornu haec ipsa Syrtis est, castello munita, alterum cornu propugnaculum facit, quod arci coniunctum in mare aliquanto spatio incurrit: quo fit, vt portus ad omneis ventorum flatus tutissimus sit, fluctibus partim a Syrti extante omnino repulsis, partim duarum latentium Syrtium obiectu illisis ac contusis, vt nauigia, quae portum subiere, neque laedi neque iactari queant. vrbs vero II OIO circiter passuum in circuitu patet forma quadrata, moenibus et fossa praealta cingitur ac XIII turribus vnoque propugnaculo per totum ambitum munita est; quarum quae murum et meridionale latus tegunt, Armamentarij et Limisi nomine vulgo appellantur; et altera ad maritimum, altera ad terrestrem angulum est. rursus iis per totam muri longitudinem interpositae sunt turres Campi Sancti, Andrusij, S. Nappae. latus occiduum turres Diocaris, Moracti, Pulocazaris, S. Lucae, ac propugnaculum, quod est ad alterum angulum Martinengi vulgo dictum, firmant. tertij lateris VIItrioni obiecti angulus maritimus turrim habet Adamantis dictam, inter quam et propugnaculi angulum Mozzi turris interiecta est. quartum latus maritimum, quod Aquilonem et Orientem spectat, perpetuo cinctum muro, arce, quae in media vrbis longitudine est, et duab. turribus, quarum alteri Dominae, alteri Portae maris nomen est, firmatur. septem praeterea munimenta intra vrbem paullum a moenibus retracta consurgunt, ea structura, quam hodiernus bellandi vsus inuenit, quorum duo duos maritimos vrbis angulos tuentur, vocaturque alterum Armamentarij, quod in meridiem, alterum Adamantis,


page 604, image: s604

quod in VIItrionem vergit. duo reliqua terrestreis angulos S. Nappae nimirum et propugnaculi, quod initio diximus, quintum Moracti duobus angulis interpositum, sextum Mozxi, quod est inter angulum terrestrem propugnaculi et maritimum Boreae obuersum, septimum campi sancti maritimo angulo, qui Austro obuertitur, et terrestri e regione illi respondenti interiicitur. haec vrbis facies et situs, ad quam Turci continuatis operibus in dies propius vallum promouebant, excitatis vndique castellis ac munitionibus, per quarum foramina machinas immittebant, adiunctis scloppetariis, qui tecti infesta displosione defensores incessebant. in vrbe erant, recensitis omnibus copiis, IIII OIO peditum IO CCC equites, III OIO ex oppidanis ac rusticis, CC Epirotae, qui egregiam admodum operam in obsidione ea nauarunt, iisque cum summo imperio praeerat M. Antonius Bragadinus et post cum Astor Baleonus, tum Laurentius Teupolus Paphi praefectus, et Andreas Bragadinus arcis Famagustanae dux et Nestor Martinengus, cui rei tormentariae et artificialium cura commissa erat. initio eruptionibus ab obsessis certatum ad interturbanda opera, a quibus tandem abstinuerunt, postquam postrema eruptione XXX delectos ex suis amiserunt, et LX insuper grauiter vulnerati sunt. Turci mox castellis decem exstructis, in iisque collocatis machinis LXXIIII, in quibus erant IIII immanis magnitudinis, quos illi Basiliscos vocant, XIIII Kal. Iun. murum in meridiem versum porrecta verberatione ab angulo Armamentarij ad Limisi portum ex quinque partibus pulsant, cui muneri ipsemet Mustaphas praeerat, nec minore cum impetu, certe maiore cum successu, obsessi contraria verberatione Turcos infestabant; relatumque ad eos fuit a captiuo quodam ad III OIO hostium desiderata fuisse. quatriduo continuata vtrinque pulsatione, cum propius Turci semper accederent, in vrbe regiones inter duces distributae sunt, quam quisque tueretur; et M. Antonius Bragadinus quidem Andrusij turrem, Baleonus S. Nappae, Teupolus S. Campi turrem sibi sumpsit: quae eadem ratio si Nicosiae seruata fuisset, proculdubio aut diutius extrahi obsidio, aut omnino vrbs periculo eripi potuisset. ita duobus diebus elapsis, quibus ex nostris Franciscus Francauilla ductor strenuus tormenti ictu enectus est, Turci praetorianum in vrbem mittunt cum literis, qui a Baleono non admissus et protinus cum responso audaciae pleno remissus est. postridie post vehementem verberationem literae illae in fossa repertae sunt, quibus Famagustani iubebantur deditionem facere, fide data, vt vita, bona, ac libertas ipsis, mulieribus, ac liberis salua essent. tum ad singulas turres additi, qui rei tormentariae praeessent. Franciscus Bagona ad armamentarij propugnaculum destinatus, Petrocontius, Nestor Martinengus, Hercules Martinengus comes, Horatius Velitrensis, Robertus Maluetius cetera ordine tuenda susceperunt. ea cura et diligentia effectum, vt longe maxima detrimenta Turci acciperent, ex quibus XXX OIO cecidisse creduntur, corruptis XI machinis. verum obsessi metu, ne assiduis displosionibus puluis deficeret, modum faciendum censuerunt, et ad treis emissiones in die singulae machinae rediguntur; facta et spes suppetiarum celocis e Creta aduentu, credulos ad vltima perferenda animauit. nec cessabatur vtrinque. tandem post magnam caedem Turci ad fossae crepidinem perueniunt, fastigiatoque muro moenibus aduerso potiti, fossam replere aggrediuntur terra ingesta ac ruinis in fossam procidentibus, quas obsessi sedulo nocturna opera ac diuturna egerebant: sed ad extremum perforato pluribus locis crepidinis muro, cum densa scloppetorum grandine infestarentur, inceptum omittere sunt coacti. Ioannes Mormorius vir singulari industria tabulas quasdam arte coniunctas excogitauerat, quae ab operariis ferebantur, et praesidiarios ab hostium ictibus defendebant: verum is inter pugnandum magno suorum dolore interfectus est. itaque Turci fossa potiuntur, eamque aperto muro ingressi terra ingesta ad summum implent, binis munitionib. excitatis, et ad quinque loca tormentis quassata productis, quae latera subeuntium vtrinque defenderent; easque evestigio magna saccorum lana refertorum ac sarmentorum et fascium vi firmant, tanta crassitudine vt ab vllis ictibus penetrari non possent. ita tecti ab ictibus Turci quinque partibus muro succedentes illum subruere, et cuniculos ad vrbem agere instituunt, quos obsessi nihil animo infracti artificiosis ignibus in munitiones assidue coniectis diu distinuerunt, dum in reficiendis


page 605, image: s605

illis necessario ac continuo labore defunguntur. tum contrariis actis cuniculis hostium conatus plerumque irritos reddiderunt, diligentia praecipue ac industria Baleoni, cuius corpus nullo labore fatigari poterat, aut animus taedio vinci; quominus omnibus locis discurrens et operum praesens spectator suos adhortaretur et confirmaret, operariorum operam modo acuens, modo languescentem excitans, ac pro re ac tempore nunc militem laudans, nunc increpans, postremo omnia maxima et minima ipse obiens, quaeque militaris ac imperatorij muneris erant, pariter saciens. demum ad XI Kal. Vtil. Turci cunisculo sub Turrim armamentarij acto ignem immittunt; cuius vi cum horribili fragore crassissimi muri tanta parte deiecta, vt defensores toto corpore extarent, protinus Turci nihil cunctandum rati vim faciunt, quinquiesque connixi, toties a nostris summa virtute repulsi sunt, Baleono saepius in media pugnae mole versante, cui a Bragadino et Quirino recentes in fessorum locum et integri, qui sauciatis succederent, continuo summittebantur. in eo conflictu ex obsessis C, et in iis praecipui nominis Io. Franciscus Gorus comes, Bernardinus Eugubinus periere miserabili casu ab artificiosis ignibus a se compositis et imprudenter administratis hausti; grauiter et ex nostris vulnerati Hercules Malatesta, et Petrus Contius, plures ex hostibus ab arcis praesidiariis interfecti; sed magis a continuo labore ac vigiliis, quam a vulneribus et pugnis obsessi infestabantur, dum ad sonitus suffodientium et cuniculos agentium munitiones interiores ducunt, et cuppis ac sacculis madida humo refertis ruinas sarciunt, oppidanis stragula, lintea, tapetes, aulaea, focalia, omnemque supellectilem pretiosam sine vlla retractatione in tali periculo subministrantibus; quae cum continua tormentorum displosione saepe euerterentur, et saepe reficienda erant, et quae die aperiebantur ac prosternebantur, ea nocturnis operibus obstruenda atque erigenda; cui mali et accedebat, quod Turci ad arma saepe clamantes praesidiarios in armis perpetuo habebant, vt nulla a laboribus ac vigiliis nocturna aut diurna daretur quies. octauo post die cuniculum ad propugnaculum in saxo excauatum incendunt, qui tanto impetu ignem concepit, vt saxo aperto murum super aedificatum et munitionem pectus tegentem ingenti ruina euerterit, ad quam mox accurrentes, Turci et ad naualia eodem tempore impetum faciunt, quem obsessi summa alacritate ac constantia per sex horarum spatium sustinuerunt, a mulieribus, quae maiore expugnationis metu naturalem sexûs timiditatem superante fortiter et ipsae in partem laboris veniebant, feruentem aquam in subeunteis effundendo, adiuti, et episcopo Limisi ad pugnam fortiter capessendam milites praelato augustissimo Crucis signo adhortante. periere in ea pugna ex nostris Meanius primarius centurio, Caelius Focarius, Erasmus Fitmanus; grauiter vulnerati Soldatellus, Antonius Asculanus, Io. Vtinensis. ad armamentarium, vbi maiore damno repulsi hostes, desideratus Iacobus Fabrianus cum IIII tantum militibus. obsessorum virtute stupefacti Turci ab ea die vim aliquanto tempore abstinuerunt, collectis interim viribus et machinis propius admotis aut loco commodiore translatis, decussis vbique pectus defensorum tegentibus munitionibus; quibus reficiendis cum iam obsessi pares non essent, quod vnum tamen poterant, pluteis se tegere et tabulatis ad id coroparatis, et contrarios cuniculos ducere, et ad locum vsque, in quo Turci stabant promouere, satagebant. tertia oppugnatio VII Eid. Vtil. facta, quatuor locis ad munimentum ante Limisi portam, ad S. Nappae turrim, Andrucij turrim, et turrim ac continentem Naualium murum. ibi acrius quam ante et atrocius pugnatum, tandemque Turci, sed magno accepto detrimento munimento potiti sunt; nam mox caniculo incenso victores ad II OIO horribili spectaculo emicantis ignis vi consumpti sunt, cum iisque C ex obsessis, qui victoribus immisti se capto propugnaculo ad suos recipere non potuerunt. ex nostris periere Robertus Maluetius, Dauid Nocetus castrorum praefectus, Marchetius Firmanus grauiter vulneratus. propugnaculo ita deiecto, vt refici non posset, cum sinistrum latus solum ex omnibus vrbis partibus fere collapsis integrum superesset, ipsum quoque suffodi ab hoste ceptum est: et huc vsque quidem Limisi porta patefacta remanserat, per quam et obsessi ad egerendas ruinas et eruptiones faciendas exibant, quae tunc demum quasi obstructa est, et pridie Eid. eiusdem mensis quarta oppugnatio ad eam facta, cum


page 606, image: s606

ad cetera loca Turci ad arma conclamassent, quo defensores pluribus locis occupatos ab ope laborantibus ferenda reuocarent. at Baleonus cum delecta manu facto impetu erumpens magnam caedem obuiorum edidit, ceteros in fugam vertit, signo etiam, quod ipse vi ex signiferi manibus eripuerat, in vrbem allaro et aliis XIII signis, cuniculoque lateris incenso CCCC superstantes Turci concremati sunt. Turci nihilominus de continuo labore nihil remittentes humo egesta in crepidine fossae tentoria collocant, sic vt ab ictibus obsessorum tuti essent. tum VII machinas inibi statuunt, quae ex propinquo in vrbem eiaculabantur. nec cessabant oppidani, qui pellibus bubulis madida humo et lana refertis ac funibus artificiose constructis ruinas obstruebant; in eoque opere feminarum praecipua diligentia et virtus fuit, quae in cohortes partitae indefesso labore commissa munera impigre obibant, humum, saxa, aquam ad incendia restinguenda, aliosque necessarios apparatus ad loca, in quibus laborabatur, comportantes. cum capiendae portae irritus hostium conatus fuisset, aliam oppugnationis viam Turci ineunt, Iniecta magna taedae vi in fossam, quae subito igne concepto cum magnum incendium excitasset, sparso etiam taetro odore, ita vt et aestu nimio et graueolentia defensores victi loco excedere cogerentur: quo factum, vt hostes in fossam tuto descendere et munimentum cuniculis dirutum momento reficere potuerint, in eiusque area collocata machina portam verberare ceperint: quam tamen obsessi ingenti saxorum ac terrae vi mox obruerunt. iamque ad extrema ventum erat, deficiente comeatu ac victu; ita vt cum antea aceto aqua misto loco vini vsi, iam ipso deficiente, caseo praeterea et carnibus sallitis, omnisque generis frugibus, ac postremo equis, asinis, ac felibus diu vita tolerata, ad summam inopiam redacti essent: quae tamen omnia ducum virtute ac prouidentia, militum item ardore superabantur, quibus subsidij ex Creta proximi spes adhuc animos faciebat. nam de cetero IIII illa Italorum OIO ad IO CCC redacta erant, cum ceteri varia peste periissent. Graeci etiam et alij numero valde imminuti erant, superstitesque continuis laboribus ac vigiliis fere inutiles militaribus muniis vix in vestigio stare, aut arma sustinere poterant. quibus malis victi vrbis primores supplicem libellum Bragadino porrigunt, et de sua fide et egregie ad perniciem vsque nauata opera praefati petunt, vt se in manifesto et ineuitabili periculo respiciat, neue se ipsos, praesidium, miseros ciueis cum vxoribus ac liberis immanissimorum hostium caedibus, iniuriis ac contumeliis obiiciat, sed deditionis via, quam honestis condicionibus adhuc impetrare sperent, vniuersis consulat. eos benigna ac sapiente oratione solatus Bragadinus cum de auxiliis breui summittendis bene sperare iussisset, celocemque ob id Cretam misisset, si ea spe frustrarentur, non cum se esse ostendens, qui pertinacia sua illos, se ipsum, praesidium, totque praeclaros duces hosti iugulandos tradere in animo habeat, sed pro necessitate ex ipsorum sententia consilium se capturum recipit. quibus verbis illi rursus animis resumptis ad extrema subeunda se comparant. Turci vero operibus iam ad exitum perductis III Kal. VItil. igne in cuniculos iniecto partem castelli portae imminentis, ac quicquid turris naualium adhuc stabat, euertunt, multis obsessorum, atque vnius signi cohorte cum ruina obrutis. confestim hostes moenia inuadunt, sexque horarum spatio acriter pugnatum fuit, ac multi ex Turcis desiderati. sequenti die redintegratum sub meridiem certamen, sed minore vi, ac minore vtriusque partis damno. tandem cum oppidani omnia summa fecissent, annona ac puluere ipso deficiente, nec spes promissorum auxiliorum vsquam repraesentaretur, quippe Barzollus Barbarus cum auxiliaribus Creta missus aduersa tempestate iactatus naufragium passus fuerat; pactis induciis, vt de condicionibus ageretur, vtrimque obsides dati; ex nostris Hercules Martinengus, et Matthaeus Celsius Famagustanus; ex Turcis Mustaphae et praefecti praetorianorum legati, qui in has leges conuenere, vt milites ac duces incolumes cum impedimentis, armis, V machinis, ac III insignibus equis, tuto in Cretam itinere dato discedant, ad quam insulam Turcorum triremibus deducantur. oppidanorum nemini vis fiat, nec ipsi solum vertere cogantur, suaque illis omnia salua sint, ac Christianorum instituto libere viuere liceat. quibus condicionibus ad Mustapham missis et ipsius manu subscriptis, mox nostri milites nauibus a Turco commodatis impositi sunt, ac postridie


page 607, image: s607

Bragadinus relicto in vrbe, qui eam Turcis consignaret, Laurentio Teupolo, ad Purpuratum salutandum sub vesperam exiuit, comitantibus eum Astore Baleono, Aloifio Martinengo, Io. Antonio Quirino, Andrea Bragadinos, Carolo Ragonasco, Fraricisco Straco, Hectore Brixian, Hieronymo Sacileo ductoribus, atque aliis ex praecipua nobilitate, qui initio perhumaniter a purputato admissi, iusso etiam iuxta se in tentorio sedere Bragadino, mox mentione iniecta de captiuis, quos Mustaphas per induciarum tempus a Bragadino necatos calumniose comminiscebatur, re a Bragadino pernegata, ille furens consurgit, et inermem ac fidem conuentam nequicquam obtestantem vinciri iubet, productique mox in area ante ipsius tentorium ad vnum omnes, excepto Bragadino, trucidantur. hunc ad omnia iniuriae et saeuitiae exquisita exempla reseruatum cum ceruicem quasi securi iam districtae subiiciendam ter porrigere coegisset, naribus et auriculis mutilare pro tempore satis habuit; humique distento superbis et contumeliosis verbis illusit, subinde quaeritans, vbinam suus ille Christus esset, quem eoleret, et cur non eum e manibus ipsius potentia immensa sua eriperet. eodem tempore, qui in naueis impositi fuerant, spoliantur, et remo mancipantur. haec eo die acta. postridie Mustaphas Non. VItilib. vrbem ingressus est, et adductum Teupolum ante omnia suspendio necari iussit. aliquanto interposito spatio XVI Kal. VIIbr. Bragadinus nondum curatis vulneribus inspectante Barbaro ad omnia moenium loca, quae quassata corruerant, traducitur, sportas binas terra onustas collo gestans, quotiesque Mustapham praeteruehebatur, terram osculari iussus, deinde in sella positus ac vinctus sublimis ad summam antemnam sublatus est, vt militi nuper nexo triste spectaculum praeberet. postremo in forum deducitur ad tympanorum tubarumque sonitum, vbi viuo immani carnificina pellis detracta est; quos cruciatus ille admiranda constantia pertulit, immanitatem ac perfidiam hosti barbaro exprobrans; cumque ad vmbilicum ventum esset, tandem profusiore sanguine manante animam optime de nomine Christiano meritam Deo, cuius gratiam fusis inde sinenter ad eum precibus implorabat, reddidit. pellis palea referta, ante antenna suspensa in Syriam vicinam missa est, et per totam eam oram ad immane spectaculum circumlata, et inde cum Ludouici Martinengi, Andreae Bragadini, et Quirini capitibu et Constantino polim ad extremum perlata. Hercules Martinengus obses datus, vna cum Iulio Caesare Chesfo Brixiano commilitone suo eunuchi cuiusdam benneficio occultatus Mustaphae furorem magna sua infelicitate euasit; felix vtique futurus, si cum sociis mortuus fuisset, neque vitae commo ditatibus, Christianam pietatem, quam detestanda perfidia eierauit, posthabuisset. Nestor Martinengus comes gentilis eius cum per aliquot dies in vrbe latuisset, postremo Biro cuidam praetori se captiuum dedit, quicum in castris aliquandiu mansit, ac postremo IO Zechinis numeratis vitam ac libertatem redemit. magno Turcis ea obsidio, quae Cypri totius possessionem illis dedit, constitit, in qua XXC mille capita omnis generis diuersa peste periisse perhibentur, et in iis ex primoribus exeroitûs Asiae minoris purpuratus, Mustaphas voluntariam militiam professorum dux, Tripolitanus praetor, Friguthes Malathiae et Framburanus Antippi reguli, vnus ex Arabiae praetoribus, Mustapher nouss Nicosiae praefectus, alij. cum per LXV dies, quibus vrbs pulsata fuit CL OIO ictus displosi fuisse dicuntur, cuius rei fidem pilarum in vrbe postea repertarum numerus fecit. capta Famagusta, cui Framburanus Rhodi antea praefectus cum praesidio impositus est, Turci tota insula potiti sunt, amoenissima et ditissima toto illo mari innura, ab externo dominatu saepius oppressa ac destructa; et sub Amasi quidem AE gypti rege primum: dein a Romanis, cum M. Porcius Cato in eam missus; cum vero Iudaei, qui plerique in Cypro erant, sub Traiano Imperatore rebellassent, eorum culpam vninersa insula luit, magnis damnis a milite immisso affecta, occisis amplius CCXL OIO hominum, sicuti Nicephorus Callisti in historia ecclesiastica scribit. postea anno salutis OIO CLIIII cum Balduinus III Hierosolima teneret, Regnialdus Antiochiae princeps, vt iniutias a Byzantinis Caesaribus acceptas vlcisceretur, Cyprum cum infesta classe ingressus et regione vastata immensas opes inde auexit. quartam cladem a Richardo Anglorum rege Cyprus passa, cuius mentionem supra fecimus dein de


page 608, image: s608

sub Petritio Lusiniano rege a Genuensibus multum damni accepit, intercepta ac direpta nec opinato Nicosia, et omni praeda Famagustam comportata, quarn et muniuerunt, et diu postea cum praesidio tenuerunt. donec Iano rege Melechella Mamaluchorum princeps magnum ac praepotentem exercitum in insulam misit, qui incensa Limissi vrbe, ac direpta Nicosia regem ipsum cum primaria nobilitate in AEgyptum abduxit. Ianus vero se C aureorum OIO redemit, et tributum annuum pactus cum nobilitate, quae et se magno pretio persoluto in libertatem vindicauit, ad suos remissus est. sed nusquam maiore calamitate, excepta ea, quam sub iugum a Turcis missa nunc pacitur, conflictara est, quam cum scisso factionibus regno bellum ciuile exarsit inter Carlotam, quae Ludouico Sabaudo nupserat, legitimam vltimi regis filiam, et Iacobum nothum, quo vsque ad exitium spoliata ac proscripta nobilitate, commercio interdicto, ne rusticis quidem in opere suo tutis, longo tempore vexata est. Veneti postremo Iacobi heredes insulam tenuerunt, quibus illam Turci anni fere currentis spatio ea, qua dixi, ratione illis eripuerunt. Dum haec in Cypro gererentur, ne Christianorum res aliis in locis melius haberent, Perthaus et purpuratus Euboeae praeses cum classe e Castro-Rosso insulae illius portu soluentes postridie Eid. Iunias ad Melon insulam venerunt, et inde ad Meleccam Cretae portum velis humilioribus sub vesperam descenderunt. eademque nocte Perthaus Amphimallum ingressus, circumpositos vicos igne et rapinis vastat, multis captiuis abductis, ex quibus intellecto XXX Venetorum triremeis Candiae, totidem in Caniae portu paratas esse, tertio post die cum XL triremibus ad insulam vastandam cum egredi in animo haberet, aduersa tempestate prohibitus fuit. dum in ancoris Turci ad Amphimalum starent, IIII onerariae naues, militem et comeatum in Cretam portantes, non sine diuina ope tribus nec amplius passuum millibus ab hostili classe nauigantes in insulam incolumes peruenerunt: quas mox alia nauis oneraria ad Caniae praesidium missa pari fortuna subsecuta est. inde missus ab Hali Vluzalis famosus ille pirata cum XL triremibus Rithymnum versus, qui exposito in terram milite vrbem longe omnium pulcerrimam ac nobilissimam defensoribus vacuam subito adortus capit, et incendit, multa praeda abacta, magnaque aeris vi inibi reperta, ad vasorum fabricationem, quibus generosissima vina excoquuntur, a negotiatoribus destinata. Turturum insula insuper ab iis incendio ac rapinis populata. Amphimallo dein soluentes longe diuerso successu Caniam praeteruecti sunt; nam accidit, vt quo die Turci exscensionem fecere, eodem Franciscus Iustiniauus dux bello impiger cum. delecta Corsorum manu, quos ipsemet conscripserat, ad eam vrbem apnelleret, qui aliis praesidiis insulae, et quae Venetiisnuper summissa fuerant ad III OIO sibi adiunctis palanteis adortus magna clade affecit, Caraualio insigni pirata grauiter vulnerato. tum suborta tempestate cum XII triremes ad litus allisissent, et et ex iis tres naufragium passae essent, putato per fabas more suo bellatorum numero III OIO IO CC aut abesse aut morbis et vulneribus in insula periisse Turci compererunt. igitur Creta relicta Cythaeram insulam Cretae et Peloponneso interiectam versus iter inten derunt, et ad Nicolai fanum appulerunt, vbi exposito in terram milite cum eadem immanitate grassati essent, Nauarrinum postremo haut inde ptocul se receperunt. interea Venerius classis Venetae praefectus, qui Corcyrae erat, vt de hostium consilio cognosceret, Kal. Vtilib. Ioannem Lauredanum cum Collane Drasio Chersensi Zacynthum mittit, qui quinto post die Cephaleniam appulsi, cum Turcos e Nauarrino Zacynthum delatos intellexissent, id Venerio quamprimum significarunt; rursus missi Drasius Chersensis et Franciscus Tronus, qui propius de hostium rebus cognoscerent; sed cum in triremeis e Cephalenia, quam in itinere vastauerant, redeunteis incidissent, Tronus altum mare ingressus ab iis captus est; Chersensis cautiore nauigatione vsus Corcyram tenuit. ex Trono Turci cum resciuissent, classem nostram Coreyrae esse, eo protinus tendere decreuerunt. Venerius vero nimiam eius propinquitatem cauens Messanam quamprimum, vt se cum foedetarorum classe coniungeret, transire statuit, misso prius Io. Baptista Benedicto Gyprio, qui Quirinum et Canalem moneret, vt quaato possent triremium numero


page 609, image: s609

instructo subsequerentur. nec multo post Turci vastata Zacyntho et Cephalenia plus VI OIO capitum, vti creditur, in miserabilem captiuitatem abductis Buthrotum ex aduerso Corcyrae venerunt, vbi se classem nostram adhuc reperturos sperauerant. inde in Epirum classis traiecit, quo iam ante Achomates cum Graeciae praetore et terrestribus copiis descenderat. caussa expeditionis fuit, quod Turcis suboluisset, de tacito foederea CCC Epirotis gente pugnaci cum Vlcinij et Antiuari, quae oppida a Venetis tenebantur in ora maritima, praesidibus ad prouinciam in libertatem asserendam et Graeciam exemplo hoc insigni ad defectionem sollicitandam, contracto. leges dictae in foedere erant: vt a Venetis VI OIO auxiliariorum mitterentur, et CC obsides ab iis darentur. et obsides quidem dati, sed illi fere omnes eranc illorum aut liberi aut fratres aut aliquo proximae cognationis vinculo comuncti; quod ad auxilia, initio missus ex oppido Ascriuensi centurio cum C peditum Italorum cohorte, ac nulli praeterea; et ita cum Epirotae defectionis vexillum ea spe sustulissent, se manifesto periculo obiecerunt; quod Venetorum fidem ac potentiam hactenus inter eos magnam creditam non mediocriter eleuauit ac labe factauit. huius defectionis metu Achamates Scodram cum pedestribus copiis venerat, vrbem in ora Illyrica praecipuo situ, quippe in monte accessu difficili positam et arte munitissimam, cui ad occasum latusadiacet XXC mille passus patens, ex quo amnis profluit, quem Bolionam vulgo appellant, ea ab oriente olim Drino fluuio alluebatur, sed nunc is mutaco alueo X ab ostio Bolionae passuum millibus Lissum oppidum praeterfluit, relictis antiqui aluei iuxra Scodram velrigiis. subiecti soli tanta vbertas perhibetur, vt sementis casu proiecta et indiligenti cultura miros fructus producat, et pecudes a pascuis vicinis arcentur, ne ex nimia obesitate suffocentur. inde ad Vlcinium copiae admotae oppidum maritimum; vbi cum parum proficeret Achamates pedestribus copiis, ad classis praefectos mittit, qui eorum aduentum accelerarent. nuncio accepto Perthaus statim in horam Illyricam XL triremeis mittit ad portandum in classem militem in supplementum eorum, quos in Creta aut amiserant aut reliquerant, dum eo tendunt duas nostrorum triremeis ducibus Michaele Barbarico et Petro Bertolazio Iaderensi obuias habuerunt, quae dum periculum euitare conarentur, conuerso in Corcyram cursu, in Vluzalim, qui iam a Turcica classe praemissus Cassiopen insulae portum tenebat, quemque illi partem suae classis esse rebantur, inopinato praecipitarunt; et cum effugij locus non esset. vndique circum datae se hosti dediderunt, moxque Buthrotum ad Halim deductae sunt. idem Vluzalis XI Kalend. VItil. duas onerarias. quae VIII Eid. eiusdem mensis Venetiis soluerant, et se ab VIII hostium triremibus cum magna eorum caede defen derant, ope aliarum, quae Soppoti erant, accurrentium in potestatem redegit. inde cum XVIII triremibus ad Dalmatiam vastandam profectus est; vbi Halis expositis interram militibus Soppotum superiore anno captum summa vi aggreditur, directisque machinis cum praesidiarios, quo minus ruinam tueri possent, prohiberet illi incensis munitionibus vallum hostium perrumpunt, et inrerfectis IO Turcis a maiore numero victi tandem omnes fere trucidantur. Manolius Murmurius arcis praefectus qui egregiam adeo operam in loco capiendo nuper nauauerat, in hostium manus cum aliquot aliis deuenit. inde Halis Dyrrachium concessit, quo ad eum venit Vluzalis, et de Racusinis magnopere conquestus est, quod Venetis fugieritibus receptum dedissent iussique eos dedere recusaseent. tandem in sinum Hadriaticum ingressus ad VIlinium classem appulit, quo et reliqua classis omisso de Messana petenda ad nostrorum paratus distribuendos consilio conuenit, Achamete literis ac nunciis crebris sollicitante eorum aduentum, quod rei gerendae in Dalmatia aliter occasionem praetermitti aiebat, nisi in prouincia, cuius ora mari quam terra accedentibus opportunior esset, naualibus copiis bellum administraretur. Vlcinium tenebat Sarra Martinengus, qui regi nostro sempet et vltimis ciuilibus bellis, militauerat: sed pace facta vir otij impatiens vltro suam operam Venetis addixerat. is iam XXX totos dies obsidionem summa virtute sustinuerat, diligentia et prompta Hermolai Teupoli triremium praefecti audacia adiutus, qui bis non contemnenda hominum et apparatuum bellicorum et aquae inprimis, cuius inopia in oppido laborabatur, subsidia introduxerat. tandem cum


page 610, image: s610

omnia quae militaris virtutis ac prudentiae essent, cumulate impleuisset, citra manifestam perniciem iam sustinendo hosti impar purpuratis locum dedit, his legibus, vt vita et bona militi ac oppidanis salua essent. sed fides, quo minus seruaretur, non tam Turcorum perfidia, quam contentio inter duces exorta in caussa fuit. siquidem Achomates indignatus, quod captae vrbis decus classis accersitae aduentu ad alios transferretur, locum ingressus illum militi diripiendum tradidit. quod classiarij conspicati, ne non et ipsi praedae sub oculos positae participarent, illico in oppidum accurrunt, ita vt nemo fere ex oppidanis manus ferentium omnia et rapientium euaserit. vixque Sarra et loci praefectus, is erat Hieronymus Venerius, a purpuratis seruati sunt. sunt qui Martinengum culpa non liberent, quod iusto citius in deditionem consensisset; cum tamen constet Martinengum tunc ex vulnere decubuisse, et cum sententiam rogaretur, praefecto respondisse, ab homine pugnae inutili frustra de ea re consilium exquiri. non eadem, quae Martinengi, et Alexandri Donati virtus fuit indefendendo Antiuaro valido ac munito oppido; quod ille vbi de Vlcinio dedito cognouit, non expectato exercitus aut classis aduentu, vltro obuiam purpuratis procedens pacta praesidio et oppidanis incoluraitate tradidit. et constitit quidem Turcorum fides erga oppidanos, quorum magna pars a sacris Christianis desciuere. at praesidiarij omnes quasi gratia ob ignaujam indigni in seruitutem abducti sunt. Donatus vero, cum eius insigne flagitium ad perfidiae interpretationem Senatus Venetus reuocasset, iure ciuitatis ipse atque eius posteritas priuata est, omnique Veneta ditione maritima ac terrestri exterminatur. Antiuari exemplum secuta est Budua in Rizonico sinu, quae et non viso hoste deditionem fecit, sine vlla tamen Augustini Pasqualici praefecti nota, quem loci infirmitas facile excusauit. eam siquidem mox Zacharias Salomon Catari praefectus maritimis ac terrestribus copiis admotis recepit. inde inter Turcos agitatum, Catarumne ducendum esset, an propter inclinatam anni tempestatem exeunte iam VItili a longiore obsidione supersedendum, et quidvis aliud tentandum; tandem placuit Constantinopolim mitti ad exquirendum Imperatoris imperium; quod dum adueniret, ne interim tempus inutile elaberetur, ad interiora sinûs cum classe penetrare placuit. igitur missi Cracdia, quem alij Coracozanum vocant, piratarum praefectus et Vluzalis regni Cirthae vicarius cum LX triremibus VI Eid. VItil., qui Castrum-nouum, et inde Cursulum, quae Corcyra nigra fuisse multis creditur, cui minus damni ex eo illatum, quod Antonius Balbus insulae praefectus statim eam pari cum Donato iguauia deseruit, ob id perpetuo exilio a Senatu multatus. quod illius et virorum, qui cum eo erant, flagitium magis insigne reddidit mulierum virtus, quae auctore ae duce Antonio Rosseleo Dalmata loci antistite galeis, loricis, ac telis, quae fugientes reliquerant, armatae muro conscenso cum frequenti corona speciem armatorum egregie ad defensionem paratorum praeferrent, capiendi oppidispem hostibus praeciderunt, qui illo non tentato ad Lesinam deflectunt. oppidum nec situ nec arte munitum mox praefectus deserit, et se in arcem recipit. Turci vero de arcis expugnatione desperantes oppidum subiectum incendunt, et inde per auersam insulae partem discurrentes, cum insulanos obuios habuissent, ab iis in fugam vertuntur. Bacia item et Lissa Dalmatiae insulae praedis et incendiis populatae, et OIO IO amplius capita in illa ora in seruitutem a Caracozano abducta. moxque classe conscensa Catari sinum, in quo classis stabat, nullo alio operae pretio facto se conferunt. eam cladem Christianae reip. hocanno et sequenri importatam multa aduersa signa portenderunt, et inprimis terrae motus, qui Venetiis incepit, et inde Florentiae in Etruria, Finalio in Liguribus, Mutinae, Regij Lepidi, et Corregij in Gallia togata grassatus est. sed inprimis Ferrariae, quae olim aedificiis tota Italia spectabilis, ruinis ab eo tempore foeda, nunc tantum pristinae vrbis cadauer est, collapsis plerisque priuatorum aedibus, aut tibicinibus ad horrorem suffultis; ipse princeps tunc arce quassata cum comitatu suo aliique nobiles inhortos secedere, ac sub tentoriis degere toto IXbri coacti fuere, vixque graui poena plebs retenta, quominus vrbe relicta alio migraret. terrae motum insolitae aquarum inundationes aeque prodigiosae secutae sunt. Spirae in Nemetibus, cum adhuc comitia in ciuitate haberentur, Rhenus VIII Eid. Xbr. adeo intumuit, vt in parte vrbis templo primario


page 611, image: s611

contigua, vbi per muri clatros pistatoriae naues ex Leporino lacu in Rhenum exire solent, aqua exundans lineam quadrato lapidi anno Sal. OIO CCCC XXC, quo maxime exorbitauit Rhenus, inscriptam attigerit; quod et Argentinae ac vicinis locis contigit, magno oppidanorum, et maiore agrorum damno. Apud nos Rhodanus in tantum excreuit, vt Guilloteriam Lugduni suburbium cum pontis impositi parte paene subruerit; nec longe a Geneua, vbi Rhodanus Lemanum lacum praeterlabitur, ad angustias, quas Clusuras vocant, aquarum vi ex vicino monte reuulsa in fluuium subiectum mole ita obstructus est alueus, vt accedente Aruae perenni fluxu regurgitans aqua retro ferretur, et stupentibus cunctis molatrinarum rotae pristinarios lapides aduerso flumine torquerent.



page 612, image: s612

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXVIII.

COPIAE interea a Gabriele Cueua Albuquercij duce, qui Mediolano cum summo imperio praerat, per Galliam Togatam Philippi nomine passim in belli contra Turcos suscepti vsum conscribebantur; quae mox suspicione Hispanis iniecta aut potius ab ipsis affectata, ne Alfonsus Carrectus Finalij marchio, qui iam diu in aula Caesarea inutiliter tempus terebat, deditionis suae populis a Genuensuim repub. ad defectionem sollicitatis ac rebellantibus satisfieri sibi petens, ex desperatione rerum suarum ad Gallorum vicinoram patrocinium confugeret, Liguriam versus promouentur, specie initio, vt inde in naueis imponerentur, quamprimum Austrius ex Hispania, qui in dies exspectabatur, Genuam appulisset: sed mox omnis impetus nec inopinato in Finalium conuersus duce Beltramo Cuetia Albuquercij fratris F., cui propter splendorem generis alioqui omnium rerum maxime inexperto IO munus datum est. is igitur cum V OIO Italorum, quos Sigismundus Gonzaga ducebat, et OIO Hispanis peditibus et Mediolanensis principatûs equitatu iussis praesidium accipere oppidanis statim admissus est. verum Ioannes Albericus Carrectus marchionis gentilis cum arcem tradere recusaret, locus corona cingitur. qua de re mox certior factus Caesar, expostulante de iniuria apud eum marchione, quae et Imperio, ad quod Finalium pertinet, et sibi grauissima ab Hispanis fieret, missi a Caesare delegati, qui intercederent, et Hispanos ab obsidione reuocarent. quod veriti illi quanta possunt celeritate obsidionem vrgent, vt capta interea arce, antequam illi aduenirent, honestius se excusare possent, quod Caesaris dictis minus audientes fuissent. itaque ducta, quantum loci angusti et accessu difficilis incommoditas patiebatur, propius fossa et admotis VIII tormentis, cum initio praesidiarij C circiter numero gnauiter se defendissent, grauiter vulnerato Delfino primario inter eos ordinum ductore, tandem cum nulla subsidij spes esset, post ingentem muri stragem editam his condicionibus deditionem fecere: vt vita ac rebus saluis sibi exire liceret: iura sua ac fructuum et vectigalium perceptio marchioni salua esset. captae arci a Beltramo impositum CCC Hispanorum praesidium, et legatis Caesareis, qui interea aduenerant, ab Albuquercio responsum, serius eos venisse, quam vt ipsorum desiderio satisfieri possit: nam res integras amplius non esse sed scire se optime Philippo cum Caesare conuenire, nec dubitare, quin facti rationes, quas habeat Philippus, Maximiliano et ceteris Imperij principibus et ordinibus probaturus fit. ita Hispani belli sacri praetextu et Gallorum


page 613, image: s613

obtento metu, qui nihil tamen toto eo tempore in Italia mouerunt, Finalium iuris sui fecere. quo facto non mediocriter commoti ceteri Italiae principes, et Cosmus inprimis, qui cum intelligeret, quam malo erga se animo Hispani essent, et Orbitelli, Plumbini [reading uncertain: print faded] , et ad Portum Herculis custodias duplicatas videret, eo sibi cautius agendum existimauit, Solani in Vmbriae finibus, ad fanum Martini, Mugelli, et Piftorij munitionibus perficiendis et nouis praesdiis imponendis intentus, ne exemplum a Finalio ceptum in Senensem prouinciam, cui inhiare Hispanos sciebat, forte desineret. Eodem tempore etiam Mirandulae res turbauere. nam Fuluia Corregia Galeoti comitis vidua cum in suspicionem venisset, Ludouicum viri defuncti fratrem ac liberorum turorem, qui olim Lemouicum in Gallia episcopus, postea vitam sacerdotalem eierauerat, occulta consilia cum Ferrariensi iamdudum Mirandulanae ditioni inhiante agitare, eum cum Oliua sorore, quae specie amicitiae ad visendos fratris filios venerat, intempesta nocte oppido expellit; moxque ad regem, in cuius patrocinio Mirandula est, dat literas, quibus factum necessitate excusabat. Arnoldus Ferrerius regis apud Senatum Venetum orator cui id negotij datum fuerat, cum de re per indicia ac probationes diligenter cognouisset, ad regem retulit; qui non solum id dissimulauit, sed tutelam Galeoti liberorum Corregiae matri attribuit, et CC militum praesidio duce Artuserio locum firmauit. iamque M. Antonius Columna cum XII triremibus et cum eo Alfonsus Apianus Cosmi triremium praefectus Messanam venerat, vbi cognito classem Venetam Corcyrae adhuc, nec sine periculo vicina adeo Turcica classe haerere, per literas et internuncios Venerium sollicitat, vt inde se in Siciliam quamprimum conferat, quod et ille haut segniter secit, prius monitis Quirino et Canalio, qui in Cretae portubus haerebarit, vt ip si quoque nauibus vndique contractis e vestigio eodem proficiscerentur. Interea Ioannes Austrius bello Granatensi confecto cum in aulam venisset, accepto comeatu Barcinonem venit, et duabus Hispanorum legionibus, quarum alteri Michael Moncada, alteri Lupus Figueroa praefectus est, in naueis impositis soluit, adducto secum Rodolfo et Ernesto Austriis Caesaris FF., et relictis in aula Philippi Alberto et Venceslao alteris eiusdem FF., octoque dierum nauigatione vsus VII Kal. VItil. Genuam appulit. iam ante eius ex Hispania discessum Ludouicus Requesenes ei legatus a Philippo datus ad ea quae erant ad profectionem necessaria expedienda. praemissus fuerat. ipse vero Genua, vt amissi temporis iacturam diligentia sarciret, Aluarum Bassanum marchionem S. Cruis triremium Neapolitanarum praefectum Neapolim in eandem rem proficisci iubet cum legione Hispanica, quae ibi aliquot dierum quiete se a laboribus bello Granatensi exhaustis reficeret. inde Kal. VItilibus soluit, Io. Andrea Auria Genuae cum triremibus suis et nonnullis onerariis, et Ioanne Cardona Siculae classis praefecto cum XXVIII triremibus in Lunae portu relictis, qui legiones Germanicas, quibus Albericus Lodronius et Vineiguerra Arcuensis. comes praeerant, et Italas copias, quas Sigismundus Gonzaga ducebat, secum portarent. ad VI Eid. VItil. vbi Neapolim venit. accepto ibi per Antonij Perrenoti cardinalis nuper regno praepositi manus summi imperij insigni, id erat sceptrum a Pontifice missum, e vestigio inde Cardonam Panhormum praemittit, moxque cum cohorte Italorum, cui Paullus Sfortia praeerat, Messanam iter intendit, relicto Neapoli Bassano cum XXX triremibus et aliquot onerariis, qui se mox cum copiis, quas Sarnius comes ducebat, subse queretur. igitur. cum nulla tempestate retar datus Messanam venisset, a Columna et Venerio laetitia ingenti exceptus, postridie, quam in terram exscenderat, concilium in praetoria coegit, cui praeterea interfuere Ludouicus Requeseries, Pompeius columna, et Augustinus Barbaricus. heic Ioannes pro se pauca admodum modeste locutus excusata praeteriti temporis mora, ad id, quod instabat, cunctos hortatur, et quas vireis secum vehat, ostendit, nimirum XXCI triremeis, XXII onerarias, peditum XXII OIO, quorum VIII OIO IO CCC Hispani sint, XI OIO Itali, reliqui ad III OIO Germani. cum magna tormentorum ac reliqui apparatus copia, insigui praeterea procerum ac primariae nobilitatis flore, quos gernerosus animi impetus et diuinitus menti praelatum lumen vitam religioni et giorae deuouendam impulic. tum deplorata Veneti statûs calamitate, eamque Philippo non minus quam


page 614, image: s614

ipsi. reip. dolere testatus de maleuolorum sparsis rumoribus oblique conqueritur, quos non verbis sed factis refutaturus veniat, reque ipsa comprobaturus non fugiendi proelij moras hactenus, vt illi iactitent, quaesitas, sed necessitate retardatis auxiliis damnum acceptum, quod nunc industria, diligentia et paratis ad omnia discrimina animis resarcire cupiat. huica Columna gratiis actis, et rebus omnibus ad profectionem comparatis, cum nihil aliud expectaretur, quam reliquae classis Venetae a Greta aduentus, Venerium instare, vt soluere et, hostilem classem petere non cunctaretur. heic vero Austrius easdem, quas superiore anno Auria, moras quasi ex compacto affectare, et negare, quamuis maxime Venetorum damnis moueretur, quorum portus, ditiones, insulae misere ac lugubri bello a Turcis diripiantur et incendantur, se prius Messana discessurumi, quam vniuersa classis conuenerit; nam et numero et omni re classem hostilem superiorem; neque commissurum, vt classem Christianam, in qua salus publica periclitetur, in manifestam perniciem praecipitet. huiusque sententiae Ascanius Corneus auctor exstitit, quam scripto coraplexus est. itaque missus AEgidius Andrada Hispanus homo impiger et rei naualis peritus cum duabus expeditis triremibus, qui de hostium consiliis cognosceret. Turci vero vbi resciuere nostros Messanae conuenisse, protinus Cataro soluunt et Corcyram petunt, vbi in ancoris XV dies morati sunt, insulae suburbiis, cum in homines saeuire non possent, miserabili incendio vbique deformatis, decernere certi, si se occasio obtulisset. tandem dimidio VIIbri exacto cum tempus classis dimittendae instaret, Corcyra relicta iter Byzantium versus intendunt, in itinere rursus caedibus, rapinis et incendiis Cephallenia vastata ac direpta, et exeunte VIIbri in sinum Corinthiacum se receperunt. inde missi Byzantium, qui statum classis exponerent, et quid Imperator iuberet, intelligerent. missus et Caragealis a Perthao purpurato famosus toto illo mari pirara, ad exploranda nostrorum consilia. sed cum iam multum anni processisset, neque quidquam amplius eo anno gestum iri appareret, dimissi, qui sponte militiae nomen dederant, homines piraticae assueti, qui praedae spe cum LX nauigiis egregie armatis se classi, Turcicae coniunxerant, quod nullus iam ipsorum vsus fore putaretur, et Turci rebus feliciter vbique ea aestate gestis quieturi crederentur. Perthaus igitur refecto Naupacti milite, ac relicto Hali cum CL triremibus in sinu Ambratio, qui oram tueretur, Byzantium proficisitur. interea classis, ea erat LX triremium, quae in Creta apparabatur ad subsidia Famagustam subeunda, cognito vrbis casu et raccepto Venerij imperio Messanam versus iter intendit, quo tandem peruenit; fuerunt que omnino Venetae triremeis CIX, ac maiores VI, reliquae ex omni numero. nam VI vina ex Calabria porrantes cum adhuc Messanae classis esset, naufragio perierunt, III a Turcis captae, II ad Corcyram, I ad Cephalleniam, XI in sinu et III maiores remanserunt, quaevariis casibus iactatae cum reliqua classe se coniungere nequiuerunt. vbi Andrada rediit, commodum classis Veneta e Creta veniens appulit. tum de ratione belli inter duces agi cepium. cumque Venerius apud Austrium instaret, vt omni mora omissa se in viam daret, et hostem nactus cum eo confligeret, si autem pugnam detrectaret, ad eam necessitatem quauis ratione adigeret, heic rursus haesitareAustrius, et quamuis palam non obniteretur, re tamen in priuatis consiliis saepius inter suas agitata multum temporis bello gerendo exemptum est. nam affectata non mora, vt antea, sed dissensione alter non solum ab altero, sed secum ipsi proceres discrepare, nihil cuiquiam in tam dubia re certi stabilisuc constare, sed fluctuantibus huc iliuc antimis modo in hanc, modo in illam sententiam inclinare; quinetiam nonnulli perplexantes animi sensum non satis nudare: nam alij periculi magnitudine proposita et in maius exaggerata a proelio abstinendum censere. contra qui pugnam suadebant, dedecus et sempiternae ignauiae notam ea re nomini Christiano inuti dicere. nam quot tantorum consiliorum appatatum spectasse? aut quo tot comeatus pertinuisse? quosum tot copias tot duces ex tam diuersis orbis partibus conuenisse? an vt cladium Venetorum, qui antea semper ab ommi discrimine abhorrentes, nunc mutatis cum fortuna consiliis proelium vrgent, spectatores essent, et clarissimae toto orbe ciuitatis periculum Philippo ipsique Austrio oum magna omnium bonorum offensione ludibrio fuisse videatur? suadere igitur, vt proelio hoste decernatur


page 615, image: s615

et quoniam nostri milites tecti pluteis atque armis in Turcos omni integumento et armis nudatos ictibusque obnoxios sint scloppetos displosuri, quibus tandem hostes, si diu hoc fiat, absumantur, ea ratio inter proeliandum seruetur, vt graui edicto milites ab insiliendo in hostilem classem pugnaque comminus gladiis committenda prohibeantur, qui tum demum Turcis selbppetorum ictibus patrim occisis, partim vulueribus ad pugnam et ad arma sustinenda inhabilibus, non ad dubium proelij euentum, sed veluti ad victos vineiendos et capiendos insiliant. additi ad ea stimuli ex comparatione Henrici Andium ducis, qui regis fratet non otio marcescens, neque ad exercitum spectabundus segne tempus tereret, sed arma tractando ac discriminibus se offerendo in ipsius adolescentiae initiis nomen suum toto orbe celeberrimum fecisset. haec coram Austrio inter Requesenem, Bassanum, Io. Andream Auriam Cardonam, Io. Franciscum Landrianunn Siciliae proregem, Sfortiam Samflorianum, Italicarum copiarum ducem, Ascanium Corneum castrorum praefectum, Gabriolem Serbellonum, qui rei tormentariae praeerat, Plegi comitem, et Franciseum Ibarram summum quaestorem acta repetitis saepius consiliis, quibus et ali quando interfuere Alexander Farnesius Parmensium ducis F., Franciscus Maria Roboreus Vrbinatium ducis F., Paullus Iordanes Vrsinus, et ob Pontificis reuerentiam Michael Bonellus Alexandrini cardinalis frater, iuuenis ex sartoria ad imperatoriam paene dignitatem insolenti fortunae iocantis beneficio euectus. aderat et Paullus Odescalcus episcopus Pennensis, qui Pontificis nomine Austrium ac ceteros duces ad proelium hortabatur, certa spe victoriae facta; sic enim spondere Christi vicarium, cuius castae menti assiduis precibus Dei benignitatem ac misericordiam imploranti ea fiducia diuinitus inspiretur. tandem pudore magis quam ratione vlla, quam ipse ac ceteri, qui circa eum erant Hispani, probarent, victus Austrius coram vniuerso procerum ac ducum coetu, vt omnes se ad proelium pararent, edixit; cuius sententiam summus omnium plausus consecutus est, etiam eorum, qui minus volebant, qui et hoc sibi persuaserunt, hosteis Cypri regno ac Dalmatiae tot oppidis Othomanico imperio adiectis, rebusque mari ac terra feliciter gestis iam inclinante tempestate et dimissa classe proelij copiam minime facturos. Austrius vero, qui non minus sociorum, quam regiam classem curae suae commissam videret, omneis classeis lustrat, et Venetam ceteris rebus affatim instructam, sed fere bellatoribus nudam cum comperisset, IIII OIO peditum suppleuit, quorum OIO IO Hispani, reliqui Itali fuerunt. suppletae item Genuenses ac Sabaudianae. nec onerarias sibi negligendas duxit, in quas Germanos imposuit, iisque Ioannem Dauilam praefecit. sic autem etiam in itinere aciem instruxit, quasi in horas pugnaturus esset, quadripartito ordine, ita vttres acies aequa fronte diuersi coloris vexillis distinctae antecederent, tanto vacui loci spatio inter singulas relicto, quantum quatuor triremium aluei occuparent, quarum dextram in qua L triremes erant in altum versam Auria ducebat; sinistra, quae in itinere faciendo litus tegeret, Augustino Barbarico attributa. est cum pari triremium numero. mediam LX triremium Austrius sibi sumpsit. Aluarus Bassanus vltimum agmen cum XXX triremibus claudebat, ad omneis casus et omnibus locis, in quibus laboraretur, praesto futurus. VI triremes maiores Venetae vento deficiente remulco trahebantur, binae ante singulas acies statutae, quae primos hostium impetus exciperent, ac veluti arces imminentes displosis magna vi machinis tanquam crebra grandine ordines hostileis perrumperent, atque aciem eorum disijcerent; quo in consilio non parum momenti fuit. praeterea X triremes extra ordinem seruatae sunt, ad subitos proelij casus, negotio dato Ioanni Cardonae, vt cum VIII delectis, iis praeerant Marius Contarenus, Vincentius Quirinus, M. Ciconia, Petrus Franciscus Malipetrus, Dauid Imperialis, speculabundus praecederet. his ita instructis XVII Kal. VIIIbr. soluit, pridie onerariis praemissis. trium dierum nauigatine cursus ad Lacinium promontorium fuit, quod hodie caput Columnarum vocatur, vbi totidem dies subsistere coactus est, reflante Aquilone, et cum Venerius suaderet, vt Cephalleniam tenderent, quo hosti e Corcyra, vbi eum adhuc haerere postremis nuntiis allatum erat, se ad sua recipienti in itinere intercepto necessitas pugnandi imponeretur; Austrius aduerso vento nequaquam eo tendendum, sed Corcyram


page 616, image: s616

perendam cum vniuersa classe censuit, et ea sententia tenuit. ac secundum haec missi ab Austrio Bassanus Tarentum, et Canalius a Venerio Callipolim, vt militem inde acciperent, et eo accepto Corcyram sine mora vtrique se conferrent. Andrada et praemissus cum VIII triremibus, qui de hostibus cognosceret. ipse Austrius Lacinio soluens quarto post die Corcyram appulit, hoc est, VI Kal. VIIIbr., indeque eodem die in cotinentem traiecit, et Gomenitiarum portum, quem Pelodem quidam veteribus fuisse credunt, cuilibet quantumuis magnae classi capiendae amplum subit. ibi ad eum Andrada venit, et cum Zacynthum vsque processisset, cognouisse renunciat, hosteis in sinum Corinthiacum recessisse, et LX naueis omnis generis inde a reliqua classe recessisse, incertum, vtrum Constantinopolim petenteis, an ad annonam ac cetera necessaria e Peloponnesi vrbibus in Africas oram portanda transmissas. eodem et tempore Caragealis vetus pirata audax et supra opinionem temeratium aggressus facinus noctu classem nostram ingressus est, numerumque nauium coram iniit: tum exscensione per ocium in terram facta, quatuor milites seorsim ab exercitu per litus vaganteis capit, captosque ad Perthaum secum abduxit, et inter eos seorsim interrogatos cum sermo constaret, scilicet classem CCVX tritemium esse praeter VI longas maioris formae, eoque consilio venire, vt proelio decernerent; inter hosteis certatum sententiis inter ancipitia committendae vel declinandae pugnae consilia. nam Halis ingenio ferox et feruore iuuentae impotens, qui cuperet aliquo operae pretio famam vel cum discrimine quaerere, vltro venientibus obuiam eundum censuit, cui plures assentiebantur. Perthaus vero vir grauis et aetate prouecta a periculoso consilio abhorrebat; sed paucos abstipulatores habebat. Vluzalis autem inter eos medius, homo ingenio vafro, neque tam animi dubius, quam orationis homini eauto et alterutrius purpurati offensionem metuenti aptae, perplexis responsis eorum contentionem alebat; nam interdum consilium pugnandi tanquam tanti imperatoris magnitudini conueniens probabat, interdum vereri se dicebat, ne ad tancum certamen parum instructi essent, cuius vero rei non suum, sed summorum ducum iudicium esse. suas quidem priuatas triremeis omni re ad pugnandum egregie firmatas, ac praecipue militum numero, quos in se recipiat virorum fortium opera edituros, nec suam operam defuturam, cuius si res a se ad hunc diem gestae non satis fidem fecerint, proelium hoc ineundum mox declaraturum. tandem ab altercationibus res in consilium deducitur, et rogatus inter proceres sententiam Asanes Hariadeni Ahenobarbi illius Caesariensis Prosultani F., et quod raro inter Turcos accidit, fortunae paternae heres, cum multa magnifice ac vehementer de Othomanici imperij amplitudine, potentia, fortuna, de Turcicae militiae disciplina, de ducum praestantia dixisset, eleuata interim nostrorum luxu et licentia corruptorum virtute, ac variis principatibus debilitata potentia, quae in Turcico imperio vnita ac maior sit, socios ad pugnam forciter capessendam spe certa victoriae hortatus est; sic enim velle, sic iubere imperatorem, cui non parere in tali occasione non solum ignauum, sed perinde, ac si diuinae voluntati obluctemur, impium sit. idem sentiebat Caiasbegus Smyrnae praefectus. contrariam Asani sententiam dixit Mahametes Euboeae praetor Salae Raisi purpurati F. homo rei nauticae longo vsu peritus et ab omni vanitate alienus, qui contra virtutis nostrae exemplis recentibus Melitae, Zigethi, et hoc ipso anno Famagustae editis, vbi non tam Turcicis viribus, quam omni rerum inopia, postquam omnia summa et fecerunt et perpessi sunt, postremo expugnati fuerunt; repetita etiam Rhodiensis obsidionis memoria, neque Christianos contemnendos, neque in classe tantum fiduciae ponendum, demonstrauit, vt solo nomine Christianam classem victam iri sperandum sit. neque vero sic interpretandum imperium Perthao datum, vt dimicaret, vt alieno tempore cum classe multis partibus imminuta, quippe cum de pugna amplius non cogitaretur, quicquid virium et maritimi roboris superest, sine certamine capiendum prodat, et inani ac temerario consilio fructum tot victoriarum imprudenter corrumpat. itaque cum existimaret summae stultitiae esse maius decus hoc anno partum, quod nihil mouendo certum habeant, pro minore et incerto decore in diserimen dare, a pugna, vt abstineret, suasit; sed pauco praeter Sirochum Alexandriae praesidem, et Carabacem Ciliciae maritimae


page 617, image: s617

praefectum ambos veteranos duces; qui tutiora quam speciosa consilia sectabantur, sibi assentienteis habuit, Perthausque memor Pialim quamuis Selimi generum leuiore errore, quod classem Christianorum cedentem priore anno persecutus non esset, a dignitate summotum esse, ad extremum maerens gemensque, vt qui certam pestem ante oculos positam videret, ad perniciosum consilium veluti rapidissimo alienae temeritatis aestu in contrarium abreptus inclinauit, cum diceret, malle se rem proelij quamuis iniqui aleae committere, quam domesticae inuidiae et maleuolorum obtrectationibus caput obiicere; satiusque ducere, hostili telo cadere, quam aulici liuoris incendio conflagrare; eoque magis ad id impulsus est, quod mandatum Selimi, quo pugnam imperabat, dum altercatur, palam ab Vluzali in concilio lectum esset. missus interim Mahametes, pugnae dehortator, qui interiorem sinûs Corinthiaci oram circumuectus copias quantas posset, vt in subito casu, contraheret; qui ex arcibus sinûs quinto post die cum III OIO armatorum venit, fere equitum; quod est ad naualis pugnae vsum minime idoneum hominum genus. Mahumetus item Peloponnesi Praetor OIO IO equites ex arcibus et praesidiis circumpositis detractos secum ad classem adduxit. missus et Caracogia pirata impiger, qui de rebus nostris propius speculando exploraret. sed accidit tum casus, qui ex leui caussa magnae inter duces offensionis occasionem praebuit, ac paene foedus ipsum dissoluit. ordinum quidam ductor ex eorum numero, qui ab Austrio ad classem Venetam supplendam commodati fuerant, multa quottidie licentiose ac contum eliose cum faceret, monitus, cum non solum arroganter responderet, sed etiam ob id comprehendi a Venerio iussus, quod illi in commodatas copias licebat, missum lictorem interfecit. tum vero Venerius atroci facto iritatus non iam hominem vinciri, sed eum et cum ipsoresistenteis captos statim suspendi imperat Austrij iniussu illoque minime consulto. nec aequiore id animo tulit ille, tum sua sponte, tum ab Hispanis faces animo incenso admouentibus instigatus, qui occasionem consilij de pugna abrumpendi secundam reperisse rati, auctores Austrio fuerunt, vt easdem poenas pro temeritate sua a praefecto ipso exigeret. sed M. Antonij Columnae et Augustini Barbarici prudentia effectum est, vt quod ira praecipiti Venerius peccauerat, moderatione ac lenitate ipsius sarciretur, et exulcerati inde vtrinque animi obuersante ante oculos concordiae necessitate pro tempore sancirentur. itaque vrgente apud Austrium Columna, vt omissis praue consulentibus seipsum vsnceret, et potius de hoste, quam de priuata iniuria cogitaret; tandem irae moderari statuit, imperator, re ita composita, vt dum de caussa cognosceretur, Venerius in ipsius conspectum non veniret, sed in locun illius Barbaricus deliberationibus interesset. tum rursus resumpta de pugna consilia, in quorum explicatione denuo variatum est, cum Hispani, qui nunquam rem eo deuenturam sperantes tandem in pugnam pudore consenserant, quo eius occasionem praeter opinionem oblatam eluderent, retro in sinum Hadriaticum flectendum iter suaserunt, et aliquam e Dalmatiae vrbibus nuper a Turco captis corona cingendam, quo facto proculdubio venturam subsidio Turcorum classem, cum qua aequo Marte decernerent, et quam alioqui intra Corinthiacum sinum, quo se receperat, aggredi citra periculum non possent. quae sententia fugientis potius, quam quaerentis certamen, cum plena ludificationum merito Venetis videretur, illi contra fauces Corinthiaci sinus insidendas censebant, rati haut dubie superbi animi Turcum peti se ac lacessi impatienter ferentem vltro proditurum; aut si ad pugnam non exeat turpisesimam timoris confessionem ab ipso extortam iri. tertia sententia fuit, vt omissa puerilis ac ridiculae iactantiae aura mediam viam insisterent, neque retro cursum flectendo, neque in manifestum periculum hoste intra munitiones suas, ex quibus verosimile non fiebat, ipsum certamini imparem exiturum, lacessendo; sed porro ire pergerent, ac Nauarrinum et Methonem vel aliam opportunam Peloponnesi vrbem tentarent, vtilitatem ac solidam gloriam inde reportaturi. neque enim passuros Turcos vrbes suas ante ipsorum oculos expugnari; quibus si auxilio veniant, copiam sui ex aequo facturos: quod si periculum suorum negligant, captis aliquot vrbibus Graeciam graui iugo oppressam in spem libertatis erectam iri. secundum haec decretum est, vt porro ire pergerene, et consilia ad occasiones accommodarent,


page 618, image: s618

omnemque pugnae facultatem quam primum casus dederit, arriperent; igitur omnibus prouisis, relicto Epiri litore V Non. VIIIbr. iter in Cephaleniam intendunt, eodem ordine, quem supra diximus, sed explicatioribus copiis, ne improuiso deprehensi, dum spatium sibi quisque sumunt, ordines turbarentur, aut per trepidationem ac tumultum quidquam ageretur. primo die ad Ericusam insulam processum, postero Cephaleniam appellunt, euripumque ipsi Cephaleniae et Ithacae interiectum ingressi, in portu vulgo Alexandriae dicto ancoras iaciunt. vbi disputatio de ratione hostis aggrediendi toties agitata Hispanorum astu magnis contentionibus denuo repetita est; quae quanquam exitum non haberet, tamen dum fortunae arbitrio aliquid certius statueretur; decretum fuit, portum Petaliae petendum, qui a sinûs Corinthiaci ostio minus XL OIO passuum interuallo abest. nemo erat ex iis, qui proelij aleam detrectabant, qui hostem pugnandi copiam facturum crederet, eoque fiebat, vt plerique discriminis, quod nullum imminere putabant, magnam cupiditatem vultu et voce prae se ferrent ex tuto feroces. igitur ex Alexandrino portu ter aut quater vento reflante prohibiti, tandem pridie Non. VIIIbr., cum Luna pernox esset, egrediuntur. quo eodem die Halis, qui contra Perthai sententiam tenuerat, vt cuncta ad certamen pararentur, ne pugnandi occasio elaberetur, purpurato auctor fuit, Leucadem vsque progredi, quo copiis illius insulae classem firmarent. Perthaus, etsi astum praesentiret, cum tamen praecipitia consilia magis non probare, quam aperte praetexto Selimi imperio reluctari posset, illis vt facerent, quod ex fide sua et voluntate imperatoris esse ducerent, permisit. itaque Halis Patris, quae vrbs est in ora Peloponnesi haut procul Rhio et Antirrhio, quae sunt fauces Corinthiaci sinûs, soluit, ostiumque praeteruectus nocte appetente ad Galangas, locum ita dictum in litore Epiri, substitit. vt tempore, sic animorum motu vtrinque exereitus congruebant, insita vtrinque opinione, alterutrum rem certaminis periculo non commissurum, atque ita vtrinque non tam victi quam fugati hostis decus persequebantur. igitur nostri ad Echinadas insulas obscuri ad hunc diem nominis, sed ob victoriam a Christianis partam postea nobilitatas, dubia adhuc luce cum peruenissent, exiguo a portu, in quo hostes stabant, interuallo cursum inhibuerunt, euentum exspectantes. totus ille tractus proeliis maximis famosus, operae pretium est vt oculis subiiciatur. abActio promontorio Octauij victoria contra M. Antonium et Cleopatram AEgyptij reginam parta famoso, quod Ambracium sinum claudit, et non plus quam I OIO passuum ab Echinadibus distat, Leudas subest insula saltu ob amorem furentibus saltari solitum, atque adeo Sapphus morte insignis; inde Austrum versus descendentibus occurrunt Ithaca et Cephalenia, quam mox vlterius progrediendo excipit Zacynhus, quae Chelonatam Peloponnesi sinum in Elide spectat, freto tantum XXV OIO passuum disiuncta. inde per Peloponesi oram VIItrionem versus reflexo itinere ad Rhium vsque, et inde per Antirrhium ac continentem obiectam ascendentibus interiectum spatium speciem lacûs praebet, in quo sunt Echinades ex arena et limo Acheloi amnis taurina fronte in Acarnania fluuiis in eum locum aggestis enatae, vt veteres scripsere, et ab echino, cuius speciem asperitate et sterilitate referunt, dictae. inter has angustias, vbi et olim Hariadenus Ahenobarbus et Andreas Auria infestis signis diu quasi pugnaturi constiterunt, commissae vtrinque acies. cum Turcica Leucadem peteret, nostra, quae Echinadas superare incipiebat, Non. VIIIbr., qui dies in Dominicam incidebat, vix orto sole occurrit; conspectoque hoste, qui haut amplius XII OIO passuum abhinc incedebat, explicatis et ordinatis sine tumultu in tempore copiis Austrius ab Auria monitus Aluaro Bassano subsidiariorum praefecto enixe imperat, nese prius loco moueat, pugnaeve immisceat, quam certum et exploratum habeat, nulla nauigia a tergo hostium relicta. nam exiguum quantumuis numerum recentem et intactum fessis incumbentem posse victoriam inclinare, et consultius esse, vt aliqua pars ad casus inopinatos integra seruetur. tum Auria cornu suum in altum extendit. Barbaricus, qui sinistrum ducebat, cum tanrum cum praetoria sua terrae propinquasset, quantum maris altitudo alueo triremium ferendo satis esset. ceteri trierarchi superiorum dierum crebro vsu edocti in locum suum sine tumultu succedunt, aequata fere fronte, in qua CLX triremes erant, VI illis,


page 619, image: s619

quas diximus maioris formae rostratis ante alias statutis, quibus Franciscus Duodus praeerat, Cardona praemisso ante Auriae cornu, qui excurreret. Austrius medio loco stabat cum regia naui, cuius latus dextrum Pontificia, laeuum Veneta praetoria cingebant, quibus vtrinque applicatae erant Sabaudiana et Genuensis, atque haec quidem Alexandrum Farnesium, illa Franciscum Mariam Roboreum vehebat. regiae rursus duae ad subitos casus additae sunt. eandem mediam aciem vltimi claudebant sinistra Paullus Iordanus Vrsinus, dextra Messanae praetor Hierosolimitanarum triremium praefectus. amandatae sunt celoces omnes ac nauigia, vt spes effugij omnibus praecideretur. at Turci propinquante nostra classe statim vela deiiciunt, antemnisque sublatis armamenta expediunt, ac momento ex veteri disciplina et incredibili obedientia ordines instruunt: et medius quidem stabat Perthaus summi imperij dux CXXX triremibus ab vtroque latere dispositis: ab eo circiter LX interiectis nauibus dextra parte in terram versa Halis locum capit cum XXC nauibus, et dextrum cornu Mehemetus, ac Sirochus Alexandriae praeses, sinistrum Vluzalis Algeriae praetor regebat, non lunata, vt inter Tuscos vsus est, sed aequata fere fronte. heic Austrius sublato signo, in quo foederatorum principum insigniae expressa erant, et quod bene verteret, Deum comprecatus in celocem descendit, idemque vt facerent Requeseni et Columnae praecipit, qui ordines quisque circumuecti eos ad fortiter pugnam capessendam Christo auspice hortantur. ipse in media acie militarem orationem ad suos habuit, quam militum cum ardore pugnam deposcentium clamor laetus subsedutus est. inde Austrius in regiam redit, cum eodem tempore Columna et Requesenes ipsi quoque in suas reuersi essent. disploso vtrinque tormenti ictu vtraeque acies propinquare cepere; et cum cornu; quod Auriae oppositum erat, quodque obiectu terrae initio cerni non poterat, vltra nostram aciem incedendo extenderetur, non recta Auria, vti ceteri facere iussi erant, in hostem ducit, sed veritus ne hostis ex casu occasionem capiens se circumueniret, et eum astu eodem quo petebatur cludendum ratus, prora in eam triremem versa, quae cornu regebat, ad eius motus et conatus ipse quoque consilia et cursum dirigendum existimauit. ita factum excusat Folieta, et errorem ad rei naualis peritiam refert, qui tamen exitio paene vniuersae rei constitit, dum longius ab acie recedens Auria laxatis ordinibus acerrimam impressionem faciendi Turcis commoditatem praeberet. ac tum quidem manifesto Dei iustae caussae aspirantis beneficio ventus, qui huc vsque aduersus et incommodus nostris fuerat, momento posuit, tantaque praeter expectationem serenitas secuta est, vt non in mari sed in continenti aequore consistere sibi quisque persuaderet. interea inter medias acies pugnatum est; et cum Turcica propius maioris formae triremibus propinquasset, vi tormentorum incessi cepta est; ac Venerius quidem Ioannis Lauredani et Catarini Maripetri triremeis ad sustinendum primum hostium impetum ante praetoriam suam statuit. idem et Columna fecit. at Turci ordinibus solutis maiorum triremium fulminationem confuse praeteruecti in sinistrum nostrum cornu cateruatim incubuerunt, et ab ingenti sagittarum veluti densissimo imbse emisso proelium sublato more gentis barbaro clamore orsi sunt citra decimam septimam horam, quo in impetu cum globus triremium hostilium Barbaricum circumstetisset, litus legendo etiam eum a tergo adorti sunt. Barbaricus vero dum impigre imperatoria munera omnia exsequitur, cum iam victoriam in manibus haberet, in mediaque belli mole versaretur, ictu sagittae in oculo accepto, ex quo sequenti die decessit, pugna excedere coactus est. cuius in locum Marinus Contarenus succedens auunculi partes fumma virtute suppleuit, qui et in eo conflictu periit; perierunt et cum eo in sinistro cornu Vincentius Quirinus, et Andreas Barbaricus. Turci vero iam ab illa parte impares, cum amicum litus prope esset, in illud trepidi se eiiciunt, naueis saxis illisas et defensoribus vacuas relinquentes. at non eadem fortuna in media acie fuit, in qua nulla Turcica nauis, quoniam eadem effugij commoditas non erat, quamuis summis iniquitatibus premerentur, se certamini substraxit: dum inter Halim et Austrium pugnatur, capta Turcica triremis, quae filios duos summi ducis vehebat, ab illis duabus, quas regiae applicatas diximus, ac demum proelium magis instauratur ac praecipue a Venerio ac Columna, cum quo pugnabant Pompeius Gentilis, Antonius


page 620, image: s620

Carafa Montis-Arragonij dux, Pyrrhus Maluetius et Mathurinus Scutus Romegasius eques Hierosolimitanus Gallus, qui tantum nominis sui terrorem toto Oriente sparsit, vt matres paruulis infantibus etiam hodie pro terriculamento eius nomen inclament. Austrius vero, qui CCCC delectos ex Sardoa legione secum habebat duce Lopesio Figueroa et non exiguum delectae nobilitatis florem, in Halim CCC praetorianis egregiis bellatoribus et C sagittariis subnixum vim facit; et cum diu certasset, tandem Hali ipso interfecto praetoriam cepit. et Lauredanus quidem ac Malipetrus, qui ante Venerium pugnabant, in medios ardentius inuecti ictibus tormentorum perierunt: nec proinde cecidere suis animi, qui eo infestiores impetum ingeminant, ira et vltione pariter incitati, et binas hostium triremeis in potestatem redigunt. totidem captae a Venerio eodem tempore et a Columna; sed inibi e Veneta nobilitate desiderati praeter Lauredanum et Malipetrum Hieronymus Venerius, Franciscus Bonus, Ioannes Baptista Benedictus Cyprius et Iacobus Tresinus Vicentinus; grauiter vulnerati Ioannes Bembus, Theodorus Balbinus, alij. cum vero Honoratus Caietanus triremis Pontificiae, cui Gryphi nomen, dux in Caracosam famosum piratam incidisset, post aliquantum certamen eo occiso hostili trireme potitus est. iamque mare cruore rubens passim cadaueribus et capitibus ceruice resectis, brachiis, cruribus stare, aer fumo squalere et semiuiuorum et inter aquam et ignem contrarias maxime res diris cruciatibus pereuntium, vlulatu ac lamentabili voce vbique personare, et pugnantium adhuc infestis clamoribus, sed magis tormentorum ac scloppetorum fragore omnia circumstrepere, cum rostris infestis etiam triremes concurrerent, aliae pupibus inter se obuersis pugnarent, nonnullae propius puppeis aliarum inuaderent, quaedam lateribus inter se applicatis committerentur, omniaque sors et casus potius quam consilium regerent. heic Florentina triremis, cui praeerat Thomas Medices quassata et duce grauiter sauciato omnino frasta est. cum vero Ascanius Corneusa V Turcicis circumuentus in summas angustias redactus esset, superueniente Alfonso Apiano, qui in postremo agmine cum Bassano remanserat, periculo exemptus est. tum foeda ac miserabilis erat intuentibus rei vbique facies, cum nonnullorum ad Christianas triremeis adnatantium, et remos ac gubernacula apprehendentium ac misericordiam nostrorum implorantium manus a milite efferato et ardore certaminis omnem pietatis sensum adimente praeciderentur; et nonnulli tamen essent, qui humanitate molliti, aut spe lucri ex mancipiis faciendi restibus demissis illos in naueis attraherent et seruarent. Perthaus vero, cum quatuor nostrarum nauium spatio duarum horarum impetum summa vi sustinuisset, tandem omni milite amisso, et naue fracto gubernaculo fluitante, ita vt regi non posser, in perditam spem labores impendi cernens, Halis caput et idem sententium multum exsecratus, qui se retractantem in apertam perniciem temeritate sua dedissent, conscensa celoce, quam ad subitos casus paratam habebat, pugna excedit, copias regias et quicquid naualis roboris ac floris Othomanicum imperium habebat, in medio incendio relinquens. inter haec Vluzalis omisso Auria in mediam aciem perrumpens cum ita omnia administraret, vt nullo se proelio implicaret, ex quo, cum libuisset, non se explicare posset, quodque elabendi facultatem sibi eriperet, postquam discusso fumo regium signum deiectum, remque ad iniqua inclinatam vidit cautius sibi agendum putauit. cumque nostri Hali occiso victoriam vbique inclamarent, neque tamen plena victoria se potitos Vluzali huc illuc discursante existimarent, in eum impetum omnem vertunt, rati Auriam, qui longius in altum se extenderat, mox cursum reflexurum, et ita hostem a tergo et a fronte circumsessum facile proculdubio oppressum iri. verum illi falsisua opinione sunt. nam Auria longiore ambitu impetum ceperat, quam vt in tempore sociis laborantibus praesto esse potuerit. qui error ad priorem additus non parum detrimenti rebus nostris attulit. interim veterator pirata in Christianas triremeis defensoribus paene post longum certamen vacuas incumbens eas vehementer afflixit, et quasdam ex iis obtrumcatis militibus, praeter Messanae Priorem, qui casu pestem vitauit, in potestatem redegit. captae Petri Buae Corcyrensis Prioris illius, quem dixi, et Ludouici Cipici Trauensis triremes; sed duae posteriores, dum Vluzalis ex stragequasi victor se subducit, mox


page 621, image: s621

a nostris receptae sunt, et Cipicus multis vlneribus acceptis ex hostium manibus ereptus est. in eo conflictu perierunt Benedictus Sorantius, qui cum diu nauem suam summa virtute defendisset, pariter cum vita eam amisit. nec mors eius inulta fuit. nam hoste in eius triremem tumultuario insiliente, cum puluis tormentarius ignem concepisset, cuncti in aerem disiecti ac discerpti sunt. praeter eum et desiderati Hieronymus Contarenus, M. Ant. Landus, Iacobus Medius, M. Ant. Pasqualicus, Georgius Cornelius, et is, quem dixi, Petrus Bua. Auria tandem superueniens Vluzalim se ex pugna recipientem serius insecutus densissimis se intendentibus tenebris, et aduersa tempestate incumbente ac maiores fluctus voloente adsequi non potuit. captae tamen ad XXX triremes Turcicae ex iis quae restiterant, ad terram illisae; tandemque cum Turci a pomeridiana hora quamuis in mala spe certamen summa pertinacia ad solem labenten extraxissent, a nostris omnino debellatum fuit. hic victoriae ad Echinadas exitus fuit, qua nulla maior de Turcis retro seculis parta, nulla minus fructuosa fuit ob ducum contentiones, et partium non ad Dei-glotiam et publicam reip. Christianae vtilitatem consilia sua referentes, sed priuatum vbique commodum captantium dissidentia studia. eam victoriam multa adiuuerunt. ham quamuis Turcica classis nostram numero superaret, quippe quae CCLX nauibus constaret, cum in nostra tantum CCV ac VI maioris formae essent, maior erat pugnantium in nostra classe numerus, cum singulae Christianae triremes CC minimum CL bellatores haberent, et praeter conductas copias ad XXV OIO non modo ordinarij nauales socij, sed pars remigum nexa soluti in spem libertatis promissae haut segniter certarent: in Turcica, praeter triremes procerum insigne nocturni luminis praeferentes, quae XL numero erant, et C bellatores habebant, non plus XXX ad summum XL milites essent, iisque viribus parum validi, quippe exactis hoc anno laboribus fracti, ad haec nudi et vulneribus expositi, cum nostri recentes essent galeis et loricis plerumque tecti: tum dispar armorum vsus: nam Turci raro scloppetis, fere sagittis nostros incessebant, quarum ictus et scloppetis imbecilliores sunt, et contra armatos inualidi: tum vero quater aut quinquies emissi neruis arcuum ipso calore languidis ita leues accidunt, vt vix summam cutem hominum perstringant, et contra Ioricas retusae raro in corpora penetrent. accedebat pluteorum et munimentorum haut leue tutamentum, quo Turci omnino carent, tanquam liberum arcuum connixum impediente: quod contra nostris duplicem commoditatem afferebat, alteram hanc ipsam tegendi aduersus hostium ictus corpora, alteram adminiculi, quo scloppeti suffulti certiore et minus vacillante ictu locum destinatum peterent. dispar et in machinarum displosione vis. nam cum Turcicarum triremium prorae nullo munimento tegerentur, fiebat, vt tormentarij ad ictus scloppetariorum toto corpore patentes exanimarentur, neque consistere in prora, et quae sui muneris erant, administrare possent, statimque post primum ictum e longinquo displosum relinquere locum cogebantur; cum contra nostrae quater et quinquies aut eo amplius et in ipso pugnae ardore etiam cohaerentibus inter se triremibus, vt ictus non fallerent, displosae sint. qua in re et ars adhibira est; nam praeciso rostro, quod resupinato mucrone supinos quaque ictus antea emolliebat, machinae iam recta regione displosae ac summum maris aequor radentes raro frustrabantur, fere semper cum magna hostium strage directis ictibus: cum contra Turcicarum eiaculationes sublime petentes nostras superuolarent, ac vani euaderent. in potestatem nostrorum venerunt CXXX triremes, quarum XIIII tantum minoris formae erant; reliquae partim litoribus illisae, partim flammis absumptae aut vndis haustae sunt, neque plus quam L pestem vitauisse constans fama est. Vluzalis cum circiter XXX e strage reliquis Constantinopolim postea peruenit, vbi a Selimo, qui accepto Hadrianopoli cladis nuncio, ne res per suam absentiam in vrbe turbarent, citatis itineribus illuc venerat, non solum benigne exceptus, sed etiam amplissimo honore auctus fuit, summa maritimi mapenj ad illum delata, praeter morem Othomanicae aulae, in qua etiam calamitates nulla hominum culpa manifesta caelo immissae, et fortunae pecdata tanquam propria crimina duces fere capite luunt. sed in eas angustias hoc casu res illius redactae erant, vt solae illae triremes, quas Vluzalis tanquam ex incendio seruatas adduxerat, ex omni armamentario reliquae


page 622, image: s622

essent, et amissis tot ducib. Vluzali potiorem, quem Christianis successum vrgentib. opponeret, non haberet. perieunt ex Turcis XXV OIO, et in iis complures praetores, quos vulgo Sangiacos vocant. capti III OIO IO. ex nostris XV triremes deletae sunt, quarum X Venetae fuerunt, in quas Vluzalis primum impetum fecit. de Christianis ad quarum X OIO ceciderunt, minima pars in pugna, sed post pugnam plerique omnes ex leuibus sagittatum ictibus male curatis; in quib. peracerba mors Augustini Barbarici minus vt sincerum victoriae gaudium Christianis constaret, effecit, cunctis prudentiam in consiliis expediendis, sollertiam, moderationem, fortitudinem ac ceteras virtutes imperatore dignas, quae toto eo bello maximo vsui fuissent et futurae essent, veris lacrimis deplorantibus. nonnulli praeterea summae nobilitatis viri fortiter pugnantes occubuere, in quibus fuere Bernardinus Cardines et Horatius Vrsinus: quod damnum multis Christianorum vinculis solutorum millib. compensatum est. vt in proelio, sic etiam eo patrato magnum praesentis numinis fauorem experti sunt nostri, cum nocte insequenti subito foeda tempestate suborta portum tantae classis capacem sub manum habuerunt, magna hostium imprudentia, qui cum in altum nulla re impediente classem propellere possent, non animaduerterunt, quanto cum periculo secus amicum litus pugnam committerent: quo factum est, vt primo impetu, quo maxime valent Turci, statim repulsi ac disturbati capta fuga in illud se eiecerint, quod alij a alitore remotiores non fecere, subducta in eum portum classe. interuentu procerum Austrius Venerio ante omnia reconciliatus est, sensu priuatae iniuriae publico successui condonato. cumque tempestas desaeuiisset, in locum pugnae verere, et iucundum simul ac miserabile spectaculum oculis hausere, postea re ad concilum relate placuit, vt ob caesorum ac sauciorum numerum, annonae defectum et anni tempus, quad iam multum processisset, classem in hiberna mature reducerent, vnde reparata ac suppleta classe militumque animis ac corporibus a laboribus exhaustis per hiemis quietem refectis, vere ineunte recentes ad persequendas tantae victoriae reliquias redirent. consilium hoc multis improbatum trepida omnia constantinopoli et cirumiacentibus insulis, si Christiani victoriae institissent, oppressum iri dictitantibus. quod Venerius, cuis magis intererat, cum non omni ratione ac contentione impediret, a quibusdam reprehensus fuit, qui vulneri in crure accepto curando intentus ac proeliorum, vt Hispani maligne iactabant, ac telorum mentionem exhorrescens Austrio discessum suadenti tam facile acquieuerit. sed Venerium excusat perspecta Hispanorum mens ac consillorum ratio, qui Venetae reipub. infesti iam ab initio eos semper ludificati, et in tempore auxilio negato frustrati fuerunt, nec nisi pudore victi et spe certa vt Turci ad manus non venirent, in pugnam consenserunt. itaque cum intelligeret Austrium regis imperium cunctationi praetexere longius a ditionibus suis classem hibernara-prohibentis, et cum Peloponesus ex foedere Venetis cessura esset, Hispanos in ea expeditione non multum laboraturos prouideret, recenti adhuc mutuae iniuriae sensu minime sibi committendum putauit, ne animis inutili contentione exacerbatis eius memoriam renouaret. maior Venerij error fuit, quod cum Philippus Bragadinus Hadriatici sinûs praefectus sub id tempus nondum pugnae nuncio accepto ad classem cum XIII maioris formae triremibus venisset, subsidio a Senatu missus, et gemens ac maerens tam pulcram occasionem sibi ereptam, omni ratione a praefecto contenderet, vt saltem L attributis nauibus cum iis fugienteis insequi sibi liceret, prouinciasque hostileis casu attonitas adire, et ex successu rei gerendae consilium capere; nihil tamen ab eo impetrare potuerit, cum negaret se alteri, quae sui muneris essent, delegaturum. nuncius tantae victoriae per Onufrium Iustinianum ad Senatum missus summa laetitia acceptus est. Austrius de discessu certus cum a Venetis exoratus Leucadem tentaturum se pollicitus esset, praemisis Ascanio Corneo et Gabriele Serbellono, qui loci naturam et arcis situm, an exiguo tempore expugnari posset, exscensione facta contemplarentur, cum illi intra XV aut ad summum XX dierum spatium rem se confecturos recepissent, consilium omisitt, cum diceret, exiguam insulam, cuius accessio parum Christianas opes aut opportunitates esset auctura, satis dignum morae pretium minime sibi videri. quare iter persequentes ac secunda nauigatione vsi Corcyram


page 623, image: s623

perueniunt, vbi et praedam inter se partiuntur. Philippo cessere LVIII triremes cum dimidia communes. VI cum dimidia paruae, tormenta militaria LVIII cum dimidio, magna VIII cum semi Petraria, CXX minora, captiui OIO IO CC XIII. Venetis XXXIX cum dimidia communes, IIII cum dimidia paruae, XXXIX cum semisse magnae machinae, V cum semisso petrariae, XXC VI minores, captiui OIO CLXII. Pontifici XIX triremes communes, II paruae, tormenta XIX magna, III Petraria, XLII minora, captiui IO CCC XXCI. inde Austrius et Columna cum sua quisque classe Messanam petunt, portumque ouantes subeunt. Veneti post discessum foederatae classis Margaritinum in Chimaeriotarum regione haut procul a Corcyra situm deditione ceperunt prid. Eid. IXbr. vitam facultatesque saluas paciscentibus barbaris, et ipsam arcem mox igne concrematam diruerunt. Soppotum quoque a Turcis desertum Albani occuparunt, et Venetis restituerunt, a quibus postea Selimo redditum fuit. Dum haec agerentur, iam ante Pontifex Alexandrinum cardinalem sororis filium in Hispaniam legauerat, qui complures illius prouinciae proceres ad extremos vsque regni limites a Philippo honoris caussa missos cum literis peramanter scriptis obuios habuit, et postremo Didacum Spinosam episcopum Saguntinum cardinalem, penes quem summa rerum regiarum procuratio tunc erat, bidui itinere Mantua Carpetanorum progressum, et inde in aula humaniter supra quam dici potest, a rege exceptus est. summa mandatorum eius erat, primum vt Philippum, cuius opibus res Christianorum inniti affirmabat, ad bellum ex foedere susceptum impigre gerendum hortaretur, et hoc anno ac deinceps promissa auxilia haut cunctanter subministraret: id valiturum non modo ad opem ab ipso latam fructuosiorem faciendam, sed ad exemplum quoque et ad studia ceterorum principum stimulanda, qui provt alacriter aut lente ipsum viderint in caussa communi versari, ita acriter aut remisse ad societatem sunt accessuri: alterum caput erat, vt Galliae ac Lusitaniae reges, ad quos ipse quoque ab auunculo legatus missus esset, inprimis vero Maximilianum Gaesarem fororium ad sanctissimam belli parti cipationem inuitet. Philippus gratias Pontifici agere, qui de se tam honorifice sentiat; ceterum debere pro sua prudentia cogitare, quantis ipse curis ac mosestiis distineatur, quantam, quamque multiplicem rerum molem sustineat, quantam virium partem trahat secum bellum Belgicum religionis et ipsum caussa susceptum, a cuius peste visceribus haerente eo maius periculum, quo propius et interius, quam a Turco, Christianis immineat: ceterum imperia mutaturum, et cum fratri scripserit, vt triremibus Italicarum prouinciarum custodibus in Italia relictis ipse in Hispaniam cum reliqua classe transmittat, nunc quando ita Pontifici placeat. imperaturum, vt in Italia hibernet. quod ad reges attinet, sperare se illos in officio futuros, et quouiam Pontifex suam ea in re operam exigat, ad eos diligenter scripturum. verum se existimare, Gallorum deliberationem a Maximiliani consiliis suspensam fore, nec prius, quam cognouerint illum consilia cum foederatis sociasse, animum nudaturos: nam classe et maritima via nunquam copias ac duces suos summissuros, ne sibi necessiatem imponant Austrio parendi: terrestre autem iter esse omnino illis clausum, Maximiliano foedere et induciis Turco alligato. actum postea de titulo Magni Etruriae ducis Cosmo attributo, quem citra grauem suam et S. S., cuius dignitas et auctoritas in ea caussa versetur, iniuriam in dubium reuocari non posse contendebat. actum et inter eos de Siciliae ecclesiastica iurisdictione, in qua magnum auctoritati Pontificiae praeiudicium a regiis ministris fieri conquerebatur. nam diploma Vrbani II, quod obten debatur, praeter quam quod ad Rogerium Siciliae et Calabriae comitem, et Simonem eius filium aut alterum Rogerij heredem tantum extendatur, merito suspectum esse, vel ex loco et die in eo appositis. nam Salerni id factum esse anno Christi OIO XCV quo tempore Vrbanus Claromontano concilio in Francia celebrato interfuit, rebus ad bellum sacrum necessariis toto illo anno intentus: et eius mentionem ab homine nouo nullius auctoritatis ac nominis primum factam Thoma Fazello, qui id ab alio scriptore haut maioris fidei Io. Luca Barberio Siculo hauserit. a Petro Luna schismatico id quidem iuris tributum Ferdinando Arragonio, et Martino item Arragoniae regi, qui Mariam Siciliae reginam in vxorem duxit, ne episcopi in regios administros censuris sacris vti possent. verum


page 624, image: s624

priuilegium illud mox ad trium ordinum regni postulata sublatum fuisse: itaque petere, vt illud inducatur, et in Sicilia ac regno Neapolitano consimiliter omnia ad praescriptum Concilij Tridentini peragant, et Ecclesiasticae iurisdictioni sua auctoritas restituatur. idem et pro Mediolanensi iurisdictione postulatum. ad quae Philippus, iura maiorum suorum, quae in illis regnis ac ditionibus fuerunt, vti ea acceperit, ita per suos magistratus hactenus seruasse; ceterum ad eos scripturum, et si quae sint, quae iuxta Pontificis desiderium corrigi possint, ac debeant, pro ea, qua ipsum et S. S. colat, obseruantia, id vero se sedulo facturum. cum hoc ambiguo responso dimissus legatus, qui inde in Lusitaniam perrexit, vbi pari, atque a Philippo, splendore ac propensae voluntatis significatione acceptus est. verum actio de foedere inanis euasit; cum tamen Lusitanus militiae statim nomen dedisset, sed dubiae deliberationis esse diceret, qua parte ipse bellum gereret. nam se commodissimum ac fructuosissimum existimare, vt a mari Erythraeo Turcos aggrediantur; sic enim fore, vt si hostes resistere velint, vireis suas distrahere cogantur, quae res illum imbecilliorem foederatis opprimendum praebitura sit, aut si eam nudam et apertam Lusitanorum armis relinquat, magni in iis regionibus progressus ac summe reip. Christianae vtiles faciant. tum a legato de matrimonio Margaritae regis sororis mentio iniecta, nullam rem illum Pontifici gratiorem hoc tempore facere posse dictitante, nec Christiano orbi aut regno ac populis suis, qui ipsum diutius caelibem ferre non possent, vtiliorem. eoque id enixius cupere Pontificem, vt Margarita ab Henrico Nauarrae principe sectariorum in Gallia fautore, cui eam destinatam sciat, ex ea occasione abstrahatur. egisse iam de ea re per Antonium Mariam Saluiatum oratorem suum apud regem, nec processisse hactenus consilia, sed sperare, vt si ipse animum adderet, res optatum vtrique exitum haberet. gratiis actis Lusitanus subiecit, si de matrimonio conueniret, nullam se aliam a rege dotem postulare, quam vt ab amicitia Turcorum discebat, et arma contra communem hostem coniungat. sub id tempus Alexandrinus laetum victoriae ad Echinadas partae nuncium accepit, ac simul literas ad barbaros reges a Pontifice scriptas, quas Lusitano ad eos perferendas daret. literis illis ad Schacum Tecmassem Persarum regem, et ad Seriphum Mutahar Arabiae felicis principem XVI et XV Kal. Xbr. scriptis, Pontifex illos clarissimae victoriae certiores faciebat, addito depressarum nauium, caesorum captiuorum numero, hortabaturque, ne tantae occasioni diuinitus oblatae, et qua nulla maior vnquam dari posset, indormirent, sed armis ac consiliis cum Christianis principibus coniunctis ad communem orbis terrarum pestem extinguendam consurgerent; nec quod Christiani a lege sua alieni essent, ideo a foedere cum ipsis ineundo abhorrerent: neque enim debere illos, homines vllos aut animis aut terrarum spatio disiunctos putare, quos eadem caussa eademque necessitas coniungat. in eandem sententiam ad Mennam AEthiopiae regem sacris Christianis addictum, sed diuersam ritibus et doctrina aliquantum religionem profitentem scripsit, in ctudelitatem immanis hostis multis verbis inuectus, qui ad vastam cupiditatem etiam perfidiam adderet, Venetisque pacis ac foederis, quo deuinctus erat, fide abrupta iurisque iurandi spreta religione, quam Veneti nulla in re violassent, iniusta et impia arma intulerit, ac Cypri possessione nefario scelere spoliauerit. inde Alexandrinus, sicuti iussus erat, ad Philippum reuolat de victoria tanta gratulaturus, et cum eo agit de re, quam Pontifex post partam victoriam sibi venisse in mentem dicebat; nulla in re nunc quidem vtilius laborari posse, quam vt Turci hominibus rerum naualium peritis careant, quorum penuria cum semper apud illos summa fuerit, tum vero impraesentiarum, cum omneis, quorum in re maritima nomen paullo clarius erat, hoc vltimo proelio amiserint. verum superesse Vluzalim, quem a Turcis abstrahere Philippus ingentium praemiorum homini ambitione ardentispe facta, atque opima aliqua in Hispania aut Italia prouinciis ditione ad illum delata possit. consilium autem esse effectu quidem dubium, at fructu in omneis exitus certo. siue enim perficiatur, magnum inde operae pretium sequi; siue irritum cadat, et secretum emanet, haut leue lucrum illud esse, hominem, cuius vnius fortitudini ac sollertiae res Turcica hodie nitatur, suspectum Selimo reddidisse, qui vel exauctoratum a se abigat, operaque se necessarij adeo ministri ipsum spoliet, vel supplicium de eo tanquam


page 625, image: s625

proditore sumat; qua in re nullo se piaculo pios principes obligare, quum astu factum sit, vt perfidus Christianae religionis desertor quauis ratione tollatur. laudata Pontificis sollerti prudentia Philippus per se minime staturum respondit, quin sancto ipsius desiderio satisfiat. et ita rursus honorifice dimissus Alexandrinus in Galliam exeunte anno venit, vbi quid egerit, et quos sermones cum rege habuerit, in sequentibus dicemus. dum Alexandrinus in Hispania esset, Io. Franciscus Comendonus cardinalis in Germaniam a Pontifice missus iam ante pugnam mense VIIIbr. in Caesaris regiam peruenerat, et qua erat dicendi racultate praeditus, graui oratione ad vireis cum foederatis principibus sociandas hortatus fuerat, venisse tempus dictitans, quo teterrimus tyrannus omnisque diuini et humani iuris contemtor iniusta arma Venetis inferendo omnium Christianorum principum et aliorum insuper, quorum regnis inhiet; vireis et odium in se concitauerit. hunc ex Venetorum casibus quanquam peracerbis ac rei Cbristianae luctuosis fructum ab omnibus sperari, vt ipsos hactenus cum Turco colligatos atrocissima haec ademptae Cypri toto moditerraneo mari opulentissimae iniuria ab illo iuxta pudendo ac damnoso foedere auulsos cum communi Christianorum caussa coniungat. nec minus acri tot damnorum et grauissimae iniuriae sensu vastatis et amissis Pannoniis tangi debere, sicque apud se reputare, Turcorum vireis bello maritimo quidem affici, sed hon plane confici posse. nam quamuis naualibus opibus vincantur, robustum semper et ferociorem resurrecturum ignominia et ira animos exacerbante, donec terrestribus viribus prostratus iaceat. hunc honorem a diuina benignitate genti Austriae reseruatum, cuius fatali virtute spes sit, vt Turci ab aliis superati omnino iugulentur. in eam rem cum multa ac summa dixisset Comendonus monita Pontificis ingerens et Philippi fratris exemplum subinde repetens, aduersus ea haut sane laeta fuit Caesaris oratio; qui contra praefatus aerumnas suas et assiduas clades ac sollitudines, tum autem imminentia pericula necessitatemque illis se aliquando eripiendi, nullius se ad id monitis egere respondit, nec facile commissurum, vt temere se tam pernicioso bello implicaret: durare adhuc biennium inducias, quibus violandis quam tandem iustam causum praetexi posse? neque vero Philippi fratris se ardori ac pietati cedere, sed diuersam esse periculorum vtriusque rationem; cui enim non apparere ab aduerso euentu nullum aut perexiguum damnum Philippo longe posito fore? ac se omnibus suis exuendum ac regno ipso et imperio euertendum. animos igitur ceterorum principum prius tentandos, ac Poloni inprimis, ad quem ipse quoque legatum missurus sit, voluntatem exquirendam, qua cognita se certius et exploratius consilium rebus suis capturum. tum Commendonus, vtrumque non solum a sensu communi abhorrere, sed et alterum superstitiosum, alterum praeposterum dicere. nam omnem iurisiurandi ac fidei mentionem ineptam et anilem omnino esse aduersus hominem, cui nihil religiosum et sanctum sit; qui a foederibus violandis nullo diuini numinis testis metu, nullaue hominum verecundia cohibeatur; qui vel has ipsas inducias, quae Caesari religionem iniiciant, incursionibus, praedis hominum et aliarum rerum agendis, arcibus contra pacta excitandis, cotidie frangat. tandem eo adactus Caesar, vt se in caussam descensurum promitteret, modo viribus ad tantum bellum idoneis iuuaretur, quas tandem ille edit, quem ad Pontificem illico missum foederati haut retractanter accipiunt, legatoque id Pontifex per literas actutum significat, simulque imperat, vt quoniam cum Caesare transactum sit, e vestigio se in Sarmatiam conferat. id vero ille aegre admodum fecit, vt antequam foedus cum Caesare perscriptum ac sancitum esset, ad Polonum accederet, quippe quem non prius animum nudaturum prouideret, quam de voluntate ac conatibus Caesaris plenius cognouisset. nec falsus opinione sua omnino fuit Commendonus. nam praeterquam, quod Sigismundus ex Caesaris consiliis consilium se capturum diceret, condiciones durissimas proponebat; vt Caesar iuri, quod in Borussia, quae iuris Polonici sit, sibi tribuat, Imperij nomine renunciet, idque comitiorum decreto sanciatur; res Daniae regis cum imperio controuersae auctoritate Caesarea firmentur, et nauigatio per mare Balticum in Moscorum terras prohibeatur. primus belli impetus in Tatoros, qui Tauricam Chersonesum insident, vertatur, ad id pecunia, qua Polonia ceteris rebus abundans


page 626, image: s626

indigeat, a foederatis principibus sumministretur. Rossanum et Barium in Apulia, quae dotis maternae sunt, sibi restituantur, et vectigal Folianum in huius belli vsus sibi oppignerare et distrahere liceat. haec variis altercationibus saepius agitata effecere, vt irrita [reading uncertain: print faded] fuerit cum Polono actio, qui cum haut multo post fatis concessisset, legato imperatum est, ne ante nouum regem creatum e Sarmatia discederet. facta tamen spec ab Alberto Lasco Palatino homine vasti ingenij, de XXX OIO equitum ac totidem a Nicolao Turlo conducendis, cum quibus Hadrianopolim vsque excurrerent; quo facto Bulgaros ad defectionem iam spectanteis ad suas partes pertraherent; nec Valachos ac Circassos otiam ad extremum Ponti Euxini litus positos defuturos spondebat Lascus. qua de re inter ipsos ac Senatum Venetum missis vltro citroque munciis interuentu Pontificiorum ministrorum actum est. destinatus fuerat et Ponticus Pontificis orator ad Russorum seu Moscorum imperatorem, qui maxime equitatu pollet, et VIItrionalem plagam Turcico imperio in extrema Europa et Asia circum positam late tenet, cum mandatis, vt eum ad bellum cum Turco communi hoste gerendum incitaret, et quo tempore a ceteris principibus terra marique peteretur, eodem ipse per Europam in Moesiam ac Thraciam et per Asiam in Pontum ac Cappadociam partito equitatu vim faceret. sed cum ad animum reuocaret Pontifex, quam alienus a Romana Ecclesia Moschus esset, et quoties etiam missis legatis im minente a Polonis periculo eum ludificatus promissam fidem fregisset, Porticum reuocauit. Interea M. Antonius Columna relicto Messanae Austrio, qui mox inde Neapolim venit, cum prope esset, vt Romam ingrederetur, deliberatum fuit, an ei triumphi honos deferretur; et placuit cum honorem Austrio, vt summo foederis, duci reseruari; sed P. R. a Pontifice perinissum, vt in gratiam nobilissimi ciuis et optime de repub. Christiana ac se meriti ad portam Capenam, qua vrbem ingressurus esset, arcusduo erigerentur, cum honorifico ipsius elogio. inde per viam Appiam magna pompa Septizonium Seueri praeteruehitur, praecedente captiuorum agmine cum Pontificiis insignibus, et ad Constantini, et mox Titi Vespasiani, ac denique Septimi Seueri arcus obuios inscriptionibus ad rem accommodatis ornatos Capitolium, atque inde S. Petri Basilicam ad gratias Deo agendas venit, et postea ad Pontificem admissus et prolixa beneuolentiae significatione ab ipso, et mox ab vniuerso cardinalium collegio, proceribus, praesulibus ac nobilitate reliqua in amplexus certatim ruente exceptus. postridie ad Aram celi, quod erat Iouis Foretrij olim templum in Capitolio, vbi opima tantae victoriae spolia et insignia Pontifex appendi voluit, sacrum exquisitis ceremoniis peractum est; et post rem sacram M, Ant. Muretus nostras vir eloquen tissimus orationem habuit, qua Columnam meritis laudibus prosecutus est. inter captiuos fuit Caragealis famosissimus pirata, Mahametus Euboeae Sangiacus, quem proelium tam validis rationibus dissuasisse diximus, in arctam initio, mox liberiorem custo diam coniectus, quemque biennio post Romae vidimus, cum homo suae religioni, quae maxime a pompis et cultu externo tanquam impio abhorret, summopere addictus, e fenestra aedium, quibus asseruabatur, Pontificem sollenni supplicationum publicarum die triplici corona insignem et sublimem succollantibus ministris per vicos incedentem cum insolito oculis suis cardinalium ac sacerdotum comitatu non sine occulta offensione, quam et affectato ad ludibrium risu testabatur, indignabundus spectaret. Pontifici et a Philippo donati fuerant Halis filij, quorum minor natur vix pubes Neapoli ad eum missus est, et in Mausoleo Hadriani diu asseruatus; de certero perhumane habitus. alter qui iam XVIII annos attigerat, taedio ac metu carceris in moerorem incidens, antequam adduceretur, obiit. priusquam Roma egrediamur, pretium duxi rem inter tot magna negotia eo anno in vrbe, multum obnitente initio Io. Zunica Philippi oratore, in consistorio summa contentione agitatam minime indictam praetermittere, de Humiliatorum fratrum ordine abolendo. eorum origo ab anno OIO C XXC repetitur, cum Mediolano a Friderico Ahenobarbo vastato plerique ciueis, atque adeo Insubres in miseram captiuitatem in Germaniam abducti sunt, tam viri quam feminae, vixque aliquot annis post crebras et humileis deprecationes liberati sunt, facultate in patriam redeundi impetrata; in cuius rei memoriam Humiliatorum ordo institutus,


page 627, image: s627

et a Lucio III P. M. adprobatus sub B. Benedicti regula, cui albus vestitus quasi supplicibus conueniens attributus est. is ordo cum diuitiis admodum creuisset, paullatim infracta disciplina et mores corrumpi cepere, dum bonis in commune absumendis ad priuatos vsus abutuntur, in amplissimis aedibus sumptuose exstruendis, in conuiuiis, copioso famulitio et aliis huiusmodi libidinum iritamentis, vnde offensionis occasio plerisque praebebatur, et iis maxime in Italia qui iam voluntate a R. S. obsequio descuierant. ea de caussa ante quadriennium Kal. Maij Pius ipse diplomate facto in eorum mores et collapsam disciplinam multa inuectus Carolo Borromaeo cardinali Mediolanensi archiepiscopo et eiusdem ordinis defensori mandauerat, vt iuxta formulam in eo praescriptam lasciuientium fratrum collegia emendaret. sed altiores radices inter eos licentia egerat, quam vt verbis ac monitis flecti et a praua consuetudine ad meliorem frugem illi reduci possent, qui iugum a Borromaeo antiquae disciplinae viro impositum pertaesi, non solum excusserunt, sed in eum tanquam infestissimum ipsorum ordini hostem coniurarunt, certi potius facinus quantumuis detestandum patrare, quam turpem et flagitiosam, cui insueuerant, viuendi libertatem deserere. ducem se facto praebuit Hieronymus Lignana S. Christophori Vercellensis praepositus, qui corrupto pecunia Donato Farina eiusdem collegij sodali, cum frustra de Fabio Simoneta ordinis depositario, apud quem numos reperturum se credebat, laqueo praefocando consilium iniisset, ad ipsum Borromaeum de medio tollendum animum scelerata audacia adiecit. igitur Farina captata loci et temporis opportunitate in cardinalem sub vesperam de more in sacello prerces cum familia facientem scloppetum pilis oneratum displodit. sed glandibus partim ad vesteis orantis relanguescentibus, partim diuina ope discussis et alio dissilientibus saluum et incolumem innocentia sua virum protexit, qui quanta praesentia animi et constantia casum in praesens tulit, nam orationi intentus vix caput conuertere aut omnino moueri visus est, tam magna seueritate in facti auctores et percussorem postridie nimaduertit. nam inquisitione habita cum suspicio esset, ab illius ordinis sodalibus conuirationem factam, et Lignana ac Farina in arcem se recepissent, iussi dedete illos praesidiarij, cum se initio excusassent, moxque pro supplicibus interuenissent, nihil mitigatus Hispanorum deprecatione Borromaeus, vt criminis postulatos dederent, grauem poenam interminatus imperauit, ac postremo cunctanteis diris deuouit: quo facto commoti adeo sunt omnium in vrbe animi, vt res paullum a seditione abesset. interea Farina habitu dissimulato Clauasium Philiberti Sabaudi oppidum amandatus est, vbi inter praesidiarios merebat; quo cognito cum in eo esset Boromaeus vt contra Sabaudum ipsum pari seueritate vteretur, tandem dediti illi, sed auctoritate regia merito supplicio affecti sunt. nec multo post vt detestandi facti infamiam deleret Pontifex vno et altero diplomate VII et VI Eid. Febr. hoc anno facto Sodalitium ipsum omnino extinxit et aboleuit, et fratres professos in locis eis assignandis regularem vitam ducere, aut ad paria vel strictioris ordinis sodalitia transire praecepit; idque alio diplomate XVI Kal. Vtil. confirmauit, porrecta Bonifacij VIII constitutione etiam ad eos, qui de insidiis contra cardinaleis initis aliquid cognouissent, neque eas quouis respectu aut metu retardati reuelassent. Apud nos statim ineunte Ianuario Arturus Cossaeus E. T. et Philippus Gorraeus Proterius libellorum supplicum magister iussu regis Rupellam venêre, vt Protestantium querellas, de quibus ad regem perlatum erat, audirent, et de obscuris aut ambiguis edicti pacificatorij capitibus in commune consulerent, et ad regem referrent. ibi obiter in occulto actum de matrimonio inter Margaritam regis sororem et Henricum Nauarrae principem contrahendo, et quo magis saliuam Colinio, qui colloquio intererat, mouerent, quem a bello ciuili abhorrere et Hispanum appetere sciebant, de Arausiensis rebus in Belgio adiuuandis iniecta mentio, post excussa demum variis disputationibus controuersa edicti capita, cum de iis Cossaeus ad regem et relaturum dixisset, Protestantes de obedientia sua in regem multa praefati et perspecta ipsius egregia erga se voluntate, non posse se non iniquo animo ferre dicunt, vt qui tumultibus caussam praebuerint, et hactenus regem puerum in potestate habentes falsis praeiudiciis praeoccupato eius animo ipsum ad arma contra suos sumenda


page 628, image: s628

impulerint, ac verius coegerint, nunc in aula rerum potiantur, qui cum compositis per pacem bellis, quod armis et aperta vi amplius non possint, Protestanteis calumniis incessere non desinant, et iritato semper regis animo ac concitata his artibus plebe rursus nouam sopitis tumultibus materiam quaerant: itaque quanquam inuitos, tamen coactos facere, quo se necessitate extrema impulsos vltimis bellis arme cepisse et regi et omnibus aequis rerum aestimatoribus probent, vt praeteritorum memoriam quam sempiterna alioqui obliuione sepultam cupiant, ad iustam caussae suae defonsionem renouent. igitur oratum regem velle, vt apud se perpendat, quid Baionensi colloquio cum Ferdinando Aluaro Toletano Albae Duce et Pontificis oratoribus actum sit: id autem actum esse, vt eodem tempore Philippus missis ex Hispania copiis in Belgio et coniurati quietis publicae hostes in Gallia Protestanteis nihil tale cogitanteis opprimerent: ea de caussa VI OIO Heluetiorum conscripta esse, in speciem tunc, vt limiti, dum Albanus, qui cum exercitu in Belgium descendebat, pertransiisset, firmando ac tuendo inseruirent; re vera vt Albani, qui ipse conscribendorum auctor fuerat, consilia adiuuarent. quod ex euentu constiterit, nam si quidem in Albani aduentum conscripti erant, eo iam in Belgium cum toto exercitu profecto, quid auxiliaribus copiis, aiebant, regi tam grandi aere obligato opus erat? aut si eas retineri securitatis regni intererat, cur non potius per limitem distribuebantur, et non Castrum Theodorici vsque progredi iuffae, hoc est, intra regni viscera acceptae sunt? inde enim necessitas Protestantibus imposita ad armorum subsidium confugiendi, et inde ortum bellum, quod cum statim cruento admodum proelio quasi diremptum esset, cur rursus pax ad Longemellum facta eodem anno detestanda coniuratorum factione violata est? cum structis a cardinali Lotaringo insidiis Condaeus ipse et Colinius ad Nucetum, quo quieturi concesserant, paene oppressi sunt? cur si do ab epistolis ad regem cum literis misso, quibus de iniuria sibi ac suis ab inimicis facta conquerebatur, manus iniectae sunt? cur cum Condaeus Nucetum profugiens Conadam ad Ligerim cum Colinio venisset, non solum infesta omnia reperit, sed literas passim regis nomine ad prouinciarum praefectos missas cognouit, quibus mandabatur, vt in Condaeum atque eius sequaces tanquam in perduelleis vbique vim facerent? id vero iam antea meditatos regni et ipsorum hosteis pater, ex diplomate Pontificio, quo ante sumpta arma mense Vtili concesso, ad L OIO aureorum annui reditûs ex rebus soli ecclesiastici regi in belli vsum alienare permittitur. cum vero illi ipsi regi auctores fuerint, vt edicto deinceps mense VII bri promulgate omnem conueniendi ac religionis et conscientiae libertatem Protestanribus adimeret, non manifestum omnibus fecerunt, velle res eo adducere, vt adempta omni conciliationis spe ex desperatione bellum sempiternum, nec nisi alterius peste extinguendum in Gallia foueatur? enimuero suspiciones inde ortas cum animo repetunt Protestantes, haut mirum si de futuro male ominantur, praesertim cum videant, eadem fere, quae tunc temporis, etiam nunc contra illos agitari. nec enim ferendum regi, vt ipsi existimant, quod Nauarra libero Lactorati primariae Armeniaci principatûs, qui ad ipsam pertinet, vrbis ingressu et possessione prohibeatur; quod Vrilacum Protestantibus ad preces et conuentus publice faciendos assignatum ipsis VItili mense proximo ademptum est; quod edicto ad Villeriam in Retia silua nuper facto, multa in edicto superiore mutata interpolata aut iniqua interpretatione sublata sunt; nec paruam suspicionem ipsis iniecit, quod Honoratus Sabaudus Villarij comes ipsis infestissimus Nauarro in Aquitaniae praefectura legatus a rege attributus cum copiis nouis in prouinciam venire dicitur; quod Condaeus Valeria arce excludatur: Achoniis, qui illam tenent, passim impudenter iactantibus, prius se vitam, quam eius possessionem amissuros; quod Lansaci nothus filius in Conuenarum episcopatu Henrici Nauarrae principis naturali fratri praefertur; quod pacta secreta, quae vocant, quaeque edicti partem faciunt, Ioannes Moruillerius Procancellarius ea in Senatu minime promulgata caussatus sigillo apposito firmare detrectat; quod Michael Hospitalius vir omni laude maior, odio religionis, cui in occulto eum fauere inimici dictitant, aula et munere suo summotus est; quod consilia passim per prouincias in Nauarrae ipsius filij et omnium Protestantium perniciem agitantur,


page 629, image: s629

missis clam in Hispaniam ac Lusitaniam emissariis, qui pecunias et homines in eum vsum vndique corradunt. id agere in Aquitania propalam Bl. Monlucium nuper accepto in Rabastenij obsidione vulnere efferatum, cuius rabiem tot innocentium hominum laniena tunc iussu eius edita explere non potuit, et eius emissarium Io. Nogaretum Valetam. his de caussis merito vereri ipsos, ne eorundem, quorum impulsu seu vi coactus rex arma inauspicata contra suos sumpserit, nunc etiam occultis machinationibus et auctoritate, qua nimia in aula et passim in Gallia valeant, regni tranquillitatis contra ipsius regis voluntatem conturbetur. ad haec Cossaeus. quae ab ipsis nunc afferantur, partim iam praeterita et abolita omnino esse, eorumque obliuionem edicto ipso sancitam, partim eiusmodi esse, vt veteres suspicionum caussas, quae ex animis hominum delendae sunt, non tollere, sed, si refricetur eorum memoria, exacerbatis contentione animis potius noua odiorum semina in mentibus gignere videantur. itaque qui paci student, ea missa facere debere, neque aut meticulosorum hominum aut seditiosorum ansam nouis motibus quaerentium rumoribus incertis aureis praebendas, sed sibi quemque persuadere debere, regem pacem semper optasse, ac proinde factam seruare velle, vt qui suo et vniuersi regni damno expertus sit, nullam imperiorum capitaliorem pestem bello intestino esse. sed quando ipsi suarum suspicionum caussas in medium proposuerint, nolle ipsos celare, regem post edictum factum longe iustiore de caussa, de illorum erga ipsum sincera fide ac voluntate in suspicionem venisse. namquo pertinere Nauarrae, ipsius liberorum, Condaei, tot procerum ac delectae nobilitatis procul a domo et familiis suis in vrbe Rupella terra et mari ad res nouas opportuna iam quadrimestrem moram? cur enim non quisque ad sua iam concesserunt? aut quae, malum, ista dementia est, quod saeuiente bello tam ardentibus votis omnes expetebant, vt domum, vxores, liberos visere liceret, nunc, cum per pacem licet, id non amplius velle, et in alieno veluti solo magnis sumptibus et incommoditatibus sponte conflictari? enimuero id mirari regem, nec posse ei persuaderi, quin haec affectata ac longior mora aliquid turbarum secum trahat. augeri ex eo suspicionem, quod resciuerit praecipuos eorum duces magnis stipendiis homines conducere; quod innumerae naues circa Broagium, Retensem insulam, et vicina litota in Hispanos et Lusitanos cottidie hostiliter excurrant, quasi accenso inter duos reges bello; vnde crebrae ad regem querellae afferantur. id male habere regem et eos, qui circa ipsum sunt, se vero summopere cupere, vt offensionum caussae vtrinque praecidantur. his a Protestantibus Cossaeo responsum; statim pace facta externum militem vrbe missum, et si qui circa vicina loca adhuc sunt milites, id ob aduentum Villarij iis de caussis, quas dixerunt, suspectum accidisse, et quod videant in propinquo regis iussu praesidia duplicari. quod vero diutius spe et voto suo in vrbe commorati sunt, id eo factum, quod non omnes statim qui vocati erant conuenerint, ad ineundam rationem, qua commodissime fieri poterit, vt grandis pecuniae Germanis debitae collatio aeque in omnes distribuatur. his vltro citroque inter eos actis, Cossaeus cum Proterio in aulam redit, vbi Telinius, Bricomotius, et Alnoldus Cauagnius Senator Tolosanus a foederatis delegati eodem tempore edicti executionem vrgebant. sic extracta hiems, quae eo anno saeuissima fuit, itavt Sequana, Liger, et ipse Rhodanus glacie concreuerint, et iumenta passim ac carri onusti per ea transmitterent; et in Prouincia ac Septimania prouinciis Galliae maxime australibus frugiferae fere arbores omnes gelu vstulatae sint. ineunte vere IIII Non. Mart. Rotomagi recentibus adhuc partium odiis tumultuatum est a seditiosis, et cum Protestantes ad preces per portam Caletensem mane exirent, qui in postremo agmine erant, a portae custodibus, nam plerisque locis oppidorum portae quamuis facta pace adhuc manu militari custodiebantur, primo dicteriis, mox apertis conuiciis petiti, et ad extremum iniuriose pulsati sunt. hoc initio audaciores redditi custodes, cum sub vesperam Protestantes domum redirent, in incautos maiore impetu inuecti ex iis ad quinque interficiunt reliquos aut grauiter vulneratos aut contumeliose habitos huc illuc disturbant. idem Dieppae a seditiosis exemplo Rotomagensium tentatum; sed eorum conatus a praefecto repressus est. qua re intellecta rex vltra modum commotus est, siue facto, quod ad contumeliam suam pertinebat, iritatus,


page 630, image: s630

siue quod id consiliis suis remoram allaturum arbitraretur. itaque statim missus eo Franc. Momorantius E. T. Rotomagi praefectus cum manu armata, et ei attributi ex curia Parisiensi delecti senatores viri integritate conspicui et ab omni factione alieni, quibus praeesset Bernardus Preuotius Morsanus, qui ante in Prouinciam missus ex iustitia integre administrata summam aequitatis laudem meruerat. ij cognitione habita paucos eosque obscuri nominis comprehensos supplicio afficiunt, quosdam exilio et grandi pecunia multant, in absenteis ad CCC tanquam contumaces mortis pronunciata sententia, et tabulis passim damnatorum propositis. id vtcumque Protestanteis natura sua querulos placauit. eadem insolentia plebs Arausione in Prouincia, quod oppidum ad Nassouios pertinet, et in cuius arce rex praesidium tenebat, in Protestanteis paullo ante mense Februario saeuierat, ducibus seditionis Mignonio iuniore et Michaele Balma a Venasciensis ditionis proximae, quae Pontifici paret, populis concitata, pluresque, et in iis aliquot feminae interfectae et grauiter vulneratae per totum triduum fuerunt, et vlterius plebis semel fundendo sanguini assuetae ardor processisset, nisi Mommeianus, qui arci a Damuilla impositus praeerat, supplices ad se confugienteis accepisset, et ipse cum praesidiariis exiens furenteis coercuisset. ea de re Ludouicus Nassouius, qui Rupellae erat, cum apud regem Arausiensis fratris nomine per literas questus esset, petiissetque vt iuxta edictum liceret fratri, quem vellet, oppido et arci praeficere, qui oppidanos in officio contineret, libenter annuit rex, et intra oppidum acceptus est Berchonius, qui arce praesidio firmata, seditiosos, qui vrbe securitatis suae caussa primum excesserant, rebus summa medetatione initio compositis, vt domum redirent, inuitauit, et post aliquot menseis inquisitione clam facta conscios comprehendi iussit, et auctoritate regia euocatis ex Delfinatu proximo et Septimania iudicibus in rei conuictos animaduertit, quibusdam supplicio affectis, aliis alio poenae genere multatis, et absentibus proscriptis. interea Nauarra cum Principibus, Colinio, ac proceribus adhuc Rupellae erat, vbi perplexa illa de collatione pecuniae Germanis debitae ratio diu agitata fuit, etiam querellis de rege et eius consistorio admistis, cum durum esse dicerent, vt homines, qui alioqui fere vectigal annuum regi penderent, per bella superiora omnibus facultatibus spoliati ac bonis exhausti nouo onere premerentur. id onus vniuersi regni ab vniuersis ferri oportere: quod publicae tranquillitatis constituendae caussa impensum esset, de publico lui debere. contra, qui aequiores erant, id a rege minime expectandum dicere, qui de suo, cum Germani dimitterentur, ne longiorem ac damnosiorem moram in regno facerent, aliquot mensium stipendium, quamuis minime ad id obligatus, numerari iussisset. ita tandem post crebras et inutileis querellas decretum est, vt pecunia Germanis promissa aequissima, quam fieri posset, ratione inter ipsos diuideretur, et conferretur. eodem tempore celebrata est Rupellae synodus regis auctoritate et impetrato ab eo diplomate cum hac clausula, vt qui a rege iuberetur, ei regis nomine interesset. Antonius Chandeus et Nicolaus Gallasius cum aliis Pastoribus petierant, vt Theodorus Beza synodi praeses futurus arcesseretur, in eamque rem Nauarra ad Geneuensem senatum literas dederat. qui tamen adesse non potuit. in ea actum est de disciplina ex superiorum bellorum occasione plerisque locis. collapsa instauranda, noua a Ioanne Morellio proposita amplius discussa et impugnata. de doctrinae etiam aliquot capitibus disceptatum, de ceremoniis in dominicae Coenae administratione obseruandis; de quibus omnibus quaedam decreta, quaedam in proximam synodum reiecta sunt. Interea rex veluti curis omnib. solutus, post nuptialia festa iam celebrata, iucundum suum in vrbem ingressum parari voluerat, vxori nuper ductae subinde noua oblectamenta quaerens. itaque rebus ad tantam rem magnifice praeparatis ad Sandionysiam portam prid. Non. Mart. venit, vbi in pegmate auditis omnium vrbis ordinum iudicum tam inferiorum quam vectigalium, rationalium, et supremi Senatûs orationibus coram Henrico Andium duce et Francisco Alençonio fratribus, Carolo Lotaringiae duce, Francisco Borbonio Delfino, aliis principibus ac proceribus, qui magno ac sollemni paratu aderant, postremo praemissis, qui venerant, ipse armatus magna pompa Lutetiam ingressus, et per arcus antiquario opere magnifice exstructos et inscriptionibus Graecis, Latinis


page 631, image: s631

ac Gallicis a Io. Aurato et Petro Ronsardo raris huius seculi luminibus ornatos deductus ad maius vrbis templum venit, actisque Deo gratiis et a symphoniacis recitato B. B. Ambrosij et Augustini cantico in Luparam perrexit. inde sexto post die, ne quid laudabilis et a maioribus vsurpatae consuetudinis praetermitteret, in Senatum venit, magno comitatu, et in lectisternio suo sedens hanc meditatam orationem habuit: Quo magis apud me reputo, quot variis fortunae procellis, ex quo regni gubernaculis admotus sum, quotque calamitatibus iactatus fuerim, eo maiores me Deo gratias agere debere sentio, qui meam infantiam singulari patrocinio protexit, et secundum Deum reginae parenti carissimae, cuius eximia in me et Franciam pietate, cura, studio, et prudentia effectum est, vt regnum hoc, cui regendo per aetatem impar eram, interea optime administratum, et per ciuilium armorum tempestates integrum seruatum sit. quae cum per pacem composita nunc Dei benignitate videam, proximum est, vt optimis a matre ad bene recteque regendum monitis instructus pacem eiusdem beneficio partam omni ope et studio retineam, et in id totis animi viribus incumbam, vt vulnera domesticis bellis accepta deinceps sanentur. quod Deo iuuante me eiusdem dilectissimae parentis ope ac consiliis, et illostrissimi Andium ducis fratris, cui summam negotiorum commissam; et Francisci Alençonij minoris natu fratris, quem fratri ea in re mutuas operas praebiturum pro sincero et concordi, qui inter nos est amore, spero, ad exitum optatum perducturum plane confido. id vt sciretis, et per vos omnes intelligerent, in hunc locum veni, et vt vobiscum statum praesentem rerum deplorarem, in quo corruptis moribus ac disciplina omnium ordinum sensim collapsa, vitia passim grassantia ad summum nihil sibi reliqui fecere; et cum ad omnes ordines malum penerrasse magno cum animi morsu animaduerto, tum maxime inter iudices illud serpere doleo, tam inferiores, quam eos, qui in supremis regni curiis iuri dicundo praesunt. quod de bonis et integritate praestantibus viris minime dictum intelligo. cum vero sciam ab aequabili iure praecipue pendere tranquillitatem publicam, in id quoque praecipue mihi elaborandum video, vt quae prauo vsu inualuerunt, ea sedulo corrigantur; in quo, vt vos auctoritate omnibus magis polletis, itavt vestro quoque exemplo ceteris praeluceatis, et volo et iubeo. vos qui vicem meam in hoc principe regni senatu fungimini, et quibuscum primas regiae dignitatis partes pro muneris necessitate communicaui, quibus vitam et fortunas populorum fidei meae a Deo creditorum commisi, a vobis ipsis principium emendationis facere verum est, quo meam fidem ac conscientiam erga Deum exonerare, et iure aequo inter omneis citra sordeis et gratiam constituto publicam quietem firmare valeatis. itaque vos etiam atque etiam videre aequum est, vt a sordibus repurgati omnem a vobis auaritiae notam eliminetis, et si quis inter vos vitiis, quae in iudice minime ferenda sunt, inquinatus reperiatur, eum ab ordine vestro remoueatis, ne populi offensio inde contracta ad omneis redundet; factiones, partes, prensationes et omnem ambitum, res maxime a iustitiae puritate alienas, proculfacite. id quam aegre pronuncio, tam vos diligenter eniti par est, vt conceptam de ea re omnium opinionem factis refutetis. de cetero vobis edico, vt edicta ac constitutiones religiose seruetis, et vos ad id ordinatos sciatis, vt legibus pareatis, non imperetis et eas contemnatis; si in mandatis, quae ad vos mittuntur, aliquid sit cuius caussa supplicare apud nos debeatis, id sine mora facite. nam preces vestrae benigne admittentur; sed vbi vobis de voluntate mea constabit, tum vero vos parere iubeo, neque vlterius disputando cum rege et domino vestro altercari, cui rerum suarum melius, quam vlli alij ratio constat, et qui earum iudicium sibi soli seruat. quapropter vos intra modestiae cancellos continete, quippe ad hoc a me instituti, vt ius aequabile inter partes dicatis, crimina castigetis, edicta mea ac constitutiones seruetis, pretium obsequij gratiam et honores a me certa spe consecuturi; si contra feceritis, indignationis meae poenam incursuri. igitur edico vobis Praesides, vt cum quatuor ex Senatoribus a curia delegatis extra ordinem diebus ac horis, quae magis opportunae videbuntur. conueniatis siue in palatio, siue in priuatis aedibus vestris, et quod expedire ad iustitiam et morum correctionem conferre iudicabitis, de iis sententiam vestram scripto comprehendatis et ad me quamprimum transmittatis. ad haec a


page 632, image: s632

Christophoro Thuano primario Praeside grauiter et modeste nomine Senatûs responsum, et laudata regis in suae ditioni subditos populos et in amplissimum ordinem egregia adeo voluntate, et iuris aequabiliter inter suos tribuendi studio, pauca pro Senatûs dignitate subiecit ad eleuandam sinistram de eo conceptam opinionem, et sic in munere suo vniuersos ac singulos versatos, ac porro se gesturos dixit, vt omnes intelligant, nihil illis antiquius esse, quam vt optimis ac sanctissimis regis desideriis ea in re respondeant, atque etiam praecurrant, eiusque fidem ac conscientiam administrata sincere iustitia apud Deum exonerent. inde VIII Kal. April. Elisabetha vxor in Dionysij fano more maioribus vsurpato coronam regalem accepit, et quatriduo post vrbem item ingressa est, eo maiore magnificentia, quod pompis muliebribus quam virilibus maiora ornamenta adhiberi soleant. secundum haec dum rex noua nouae nuptae oblectamenta quaerit, eamque per voluptuarias huc illuc aedeis deducit, cum Alneti esset, quae est Valentinae toties commemoratae instructissima omnibus ornamentis arx, emisso diplomate IIII Eid. Maij, quo maiorem securitatis publicae fidem faceret, omnem omnis generis scloppetorum et balistarum vsum et gestationem interdicit, poena capitis et proscriptionis bonorum addita. haut multo post, cum rex ab vrbe secessisset, Lutetiae tumultuatum est ex hac occasione. ante triennium Philippus Gastineus locuples mercator Parisiensis, de cetero vir probus, postulatus fuerat, quod conuentus nocturnos in aedibus suis contra regia edicta. habuisset, coena more inter Protestanteis recepto celebrata. ob id ille accensis ardente bello odiis ad mortem damnatus est cum Ricardo fratre. Nicolaus Croquetus locuples item mercator ipsius sororius, quod conuentui interfuisset, eadem poena affectus est prid. Kal. Vtil., bonis omnibus fisco addictis. cum vero Gastineus veneranda canitie senex, et si religionis odium demas, vicinis suis atque adeo vniuersae vrbi, de qua optime meritus erat, carissimus ad supplicium traheretur, multos ad misericordiam commouit, magnamque factiosi in vrbe inuidiam eo nomine apud bonos sustinuerunt, quod iudicibus partim prensatis, partim subornata plebe, quae iudices Senatu exeunteis cum minis domum prosequebatur, terrore plerisque iniecto, effecissent, vt crimen quod primum pecunia aut exilio expiabatur, Gastineo viro alioqui innocentissimo capitale esset. additum ad iudicij seueritatem, vt damnati domus in vico Sandionysiano, in qua conuentus habitus fuisset, solo aequaretur, et area publico cederet, in qua ad perpetuam rei memoriam ex publicatis Gastinei bonis monumentum erigeretur, quo sententia in ipsum lata aere incisa transeuntibus legenda proponeretur. cum autem edicto nuper facto cautum esset, vt sententiae, decreta, iudicia belli tempore in Protestanteis religionis odio facta rescinderentur, et damnati bonis famae et honoribus restituerentur, et quaecumque monumenta earum rerum superessent, ad praeteritorum obliuionem sanciendam abolerentur, delegati petierunt, vt iudicium contra Gastineum et Croquetum irritum declararetur, ac pyramis in domus illius area erecta, quae crux Gastinea vulgo appellabatur, ad abolendam facti memoriam dirueretur. et aequum quidem petere visi sunt regi delegati; sed qui seditiosorum factionem fouebant, metuendum dicebant, ne si res sacra ac religiosa in gratiam Protestantium tolleretur, inconsiderata plebs Catholicae religioni iniuriam ac praeiudicium fieri interpretaretur. itaque media sententia tenuit, vt pyramis illa noctu ad vitandum tumultum in proximum S. Innocentij coemeterium transferretur, inducta aenea tabula, in qua sententia contra damnatos lata prostabat, et eius loco altera in crucis honorem inscriptione apposita; nam sic vtrisque et Protestantibus et plebi Parisiensi satisfactum iri. rei exequendum negotium datum Claudio Marcello, qui tunc mercatorum praefectum agebat. verum res tanto silentio peragi non potuit, quin coitione a seditiosis facta ad arma conclamatum sit, et summo mane discurrentibus per vrbem armatis in aliquot ob religionem suspectorum aedeis vicinas direptionibus saeuitum. verum mox accurrente Francisco Momorantio vrbis praefecto antiquae probitatis ac disciplinae viro, et ex obuiis aliquot caesis, atque vno vilissimae condicionis, qui punica mala vendebat, comprehenso, et ad ceterorum terrorem ad proximam aedium fenestram gula fracta suspenso, disturbati huc illuc factiosi in domos quisque suas diuersi abierunt.


page 633, image: s633

quod vt magnam prudentis iuxta ac praesentis animi opinionem Momorantio conciliauit, qui seditioni pessimi exempli, et quae dissimulata regiam auctoritatem in vrbe regni primaria, vt alias accidit, euertere potuerat, in tempore occurrerit; ita implacabile plebis iam aemulorum factione praeoccupatae odium aduersus ipsum concitauit. Interea Telinius, Bricomotius et Cauagnius delegati a rege missi Rupellam venerant, vt Nauarrum et Colinium de egregia ipsius voluntate ac pacis de siderio certiores redderent, tum regem de bello in Belgium tranferendo cogitare, et quo pax firmior esset, ad eam etiam proximae adfinitatis vinculum addere decreuisse affirmarent. quos mox subsecutus est Armanus Guntaldus Bironus, qui, regis nomine de matrimonio Margaritae sororis cum Henrico Nauarrae F. ageret, et ea spe eos ad aulam, vt venirent, hortaretur. in eam rem cum multa Bironus dixisset, tum de suo addebat, pulcerrimam a Deo occasionem offerri res in posterum ad quietem firmandi, quam si praetermitterent, fore vt rege quasi ex repulsa indignationem iustam concipiente, Guisiani, quos illi metuerent, et a comitatu principis recedere patatos ipsi scirent, rursus in aula rerum potirentur. iam regem de impedimento propter cognationem proximiorem et religionis dissensionem remouendo cum Saluiato Pontificio oratore egisse, et quanquam Pontifex gratiam facere hactenus recusauerit, non desperare tamen, si de rebus ceteris conuenerit, quod non nisi per mutua colloquia fieri potest, quin Pontifex, quo rex voluerit, postea animum inclinaturus sit. venirent tantum, nec mora sua diffidentiam in animo regis diutius alerent. ad haec Nauarra post actas oratione composita regi gratias, rem huiusmodi esse respondit, de qua sibi spatium sumere ipsa ad deliberandum velit, et quanquam agnoscat ac libenter profiteatur, eam sibi magno ornamento et commodo adfinitatem fore, tamen adhuc animi pendere, an propter illa ipsa impedimenta cognationis et inreligione dissidij salua conscientia eam expetere debeat. quod si consultis Theologorum suorum sententiis licere sibi compererit, se, quod ad Dei gloriam vertat, et e regni commodo sit, libentissime facturam, neque vllas condiciones recusaturam, quibus regis ac reginae voluntati, quibus omne obsequium et obseruantiam debeat, satisfacere, et regni tranquillitati, pro qua vitam profundere parata sit, prodesse possit. Henricus tunc aberat cum Condaeo fratre patruele Benearnum magno nobilium comitatu profectus, vnde paullo post lustratis ditionibus ad matrem rediit. quo eodem tempore Henricus Borbonius Condaeus cum MariaCliuia Insulae marchionissa et Niuernij ac Guisij vxorum tertia sorore, quae diu ante in Nauarrae cognatione proxima ipsi coniunctae gynaeceo fuerat, et Protestantium doctrinam in ea schola imbuerat, de matrimonio conuenit, quod postea celebratum est. cum vero Colinius ante quadriennium Carlotam Lauallam vxorem Aureliani amisisset, de secundis nuptiis cogitanti, de Iacoba Intramontana nobilissimae et iuxta opulentae in Sabaudia familiae herede, quae Protestantium doctrinae in occulto fauebat. mentio iniecta est. idque cum resciuisset Philibertus Emanuel Sabaudiae dux publicationis bonorum addita poena prohibuerat, ne quis ex sua ditione iniussu suo cum quoquam alterius ditionis matrimonium aut adfinitatem contraheret; cumque rex postea in rei commendationem ad Sabaudum saepius scripsisset, vt edicti prohibitorij gratiam Intramontanae faceret, nihil impetrari potuerat; verum Intramontana, quae Colinij amori ex illius virtutum praedicatione concepto periculum omne posthaberet, iniussu Sabaudi et spreto proscriptionis metu Rupellam sub id tempus venit, et Colinium in maritum accepit; quo eodem die Colinius Aloisiam filiam Telinio praeter natalium splendorem et animi fortitudinem raris ingenij dotibus praedito iuueni elocauit, sola virtutum ipsius commendatione ad id inuitatus, cum pater eius, qui adhuc in viuis erat, antiquum patrimonium omne, quod amplissimum crat, profusis sumptibus exhausisset. verum vt sunt res humanae Deus cito nuptiali laetitiae tristitiam miscuit, nuncio sub id tempus allato de morte Odeti Colinij cardinalis Castellionaei. is cum superiori bello in aula Elisabethae Anglorum reginae Protestantium caussae procurationem suscepisset, et in magna auctoritate apud eam esset, ob familiae amplitudinem et virtutis ac integritatis opinionem, rebus in Gallia compositis, a Gaspare fratre reuocatus petito a regina comeatu Amptonam venerat


page 634, image: s634

vbi subito morbo correptus, iam tum non sine suspicione veneni magno sui relicto desiderio decessit VXI Kal. Mart. haut maior quinquagenario, et Cantuariae sepultus est, vir magnitu dine animi, candore, aequitate et rara hoc aeuo fide, ad haec acri in rebus aestimandis iudicio cum paucis comparandus. venenum illi a cubiculario in pomo propinatum postea constitit, cum captus ille quasi explorator Rupellam missus, ibique tormentis subiectus rem confessus est. Castellionaeus cum in Anglia esset, de matrimonio Elisabethae cum Henrico Andium duce regis ac reginae parentis mandatu egerat, sed nullo exitu, cum illa nec omnino palam recusaret, et tamen natura sua a nuptiis abhorreret. nec deerant ex nostris, qui non magis serio id a rege agi interpretabantur; eo scilicet consilio, vt mentio illius matrimonij iniecta sincerae ac certae suae erga Protestanteis voluntatis pignus esset, et occultum de eiusdem nuptiis cum Principe Nauarrae, quem sorori suae maritum petebat, tractatum interrumperet. quapropter cum de foedere inter nos et Anglos ageretur, et de ea adfinitate, quam rex enixe expetere videri volebat, per legatos actum fuerat. Interea rex iam inclinata aestate Bloesas concesserat, vt ibi Nauarram, Principem filium, Condaeum ac Colinium, quos vt in aulam venirent, assiduis nunciis ac literis sollicitabat, exciperet, et inde Burgolium vsque excurrerat, quod est coenobium in Turonibus hortis, silua, arenariis ac reliquo loci situ amoenissimum, et quod regina propterea deliciariis aedibus, qualeis vbique per Galliam insanis sumptibus struebat, aedificandis tunc animo destinabat. ibi dum aula esset, Georgius Villoclarius Guerchiae Vicecomes Lignerolium aemulum, qui cum illi a multo tempore occultae simultates intercedebant, Henrico Engolismensi notho regis fratre, Carolo Mansfeldio, Sanioanio Mongomerij fratre, et aliis comitatus ad municipij falas sub meridiem aggreditur, et circumuentum multis ictibus sternit atque interficit. id aliter atque aliter multi interpretati sunt. nam hominem Henrico Andium duci, in cuius familia principem locum antea tencbat, percarum, et heri sui arcanorum fere participem, ob idque amplissimis honoribus ornatum, in media luce a primatiis aulae viris non nisi iussu regis et ex Henrici ipsius consensu interfici potuisse verosimile fiebat; sed caussa in occulto erat; alij ob secretos eum principali femina amores a rege percussores in eum subornatos dicebant. alij rem ita narrant. cum Andinus per imprudentiam eum secreti regij participem fecisset, et ille maiore imprudentia, vt se in regis familiaritatem per vanitatem insinuaret, id regi patefecisset, rex qui secretum euulgatum nollet, Villoclarium seuocat, et tempus venisse dicit, quo de inimico, qui suam quoque maiestatem ob caussam, quam suppressam malit, grauiter laeserit, vltionem sumat; non defuturos comites manu promptos, quos illi attributurus sit: tantum ne animo linqueretur. his et alia addita, quo hominem restitantem impellret, exprobrata in hos ignauia, nisi auderet. arcanum autem illud, coniurationem iam tum contra Colinium ac ceteros proceres initam fuisse memorant, qui res anni sequentis scripsere, cuius exequendae modum et ordinem Andinus Lignerolio, cuius iudicium plurimi faciebat, contra quam ipsi a rege fratre praeceptum fuerat, imprudenter communicauerat. multis tamen etiam ex Protestantibus, qui tum in aula erant, vt ex ipsorum sermonibus postea didici, persuasum fuit, eo tempore regem de caede et immani laniena, quae anno proximo patrata est, nondum cogitasse. Iam saepius belli in Belgium transferendi vtrinque mentio iniecta fuerat, idque Ludouicus Nassouius Arausiensis fratris crebris nunciis ac literis sollicitatus vrgebat; quod cum non nisi coram et per priuata colloquia explicari posset, Nassouius quasi in Belgium per mare profecturus comparatis ad id necessariis dissimulato habitu in aulam cum Francisco Lanouio, Carolo Telinio, Io. Hangesto Argenlio venit, et de vtilitate, necessitate ac ratione belli in Belgio gerendi cum rege, qui tunc Luminij in Bria venationibus autumnalibus intentus erat, sex dierum spatio multis in occulto egit; quod cum rex sibi summopere placere demonstrasset, difficultates tamen quaedam subessent, quibus nisi exquisita Colinij sententia, quem summum huic bello ducem destinabat, se expedire posset, Nassouio, vt Colinio quamprimum in aulam veniendi auctor esset, persuasit. et ita eodem, quo venerat, habitu Nassouius Rupellam reuersus est; vbi minime interea cessabat Colinius, qui instructis aliquot


page 635, image: s635

nauigiis Mingueterium rei maritimae peritum et alioqui hominem strenuum cum expedita manu mittit, qui Indiae occidentalis portus ac litora propius contemplaretur, vt eodem tempore, quo bellum in Belgio moueretur, infestatis Indiarum litoribus vires Hispanorum pluribus locis distraherentur. verum infelix nauigationis illius exitus suit, hominibus, qui exploratum missi erant, innato auaritiae vitio mox ad rapinas versis; quarum dulcedine inescati cum periculo se saepius obiicerent, in ipso perierunt, iuxta Hispaniolam capti et ad vnum omnes trucidati. interea Colinius a delegatis et ab ipso Nassouio persuasus se ad iter in aulam comparat, ab Arturo Cossaeo, quicum illi antiqua amicitia intercedebat, postremo ad eum misso inductus, qui et ad eum a rege diploma attulit, quo licebat ipsi L nobileis armatos ad corporis tutelam etiam in aula circumducere. additae ad haec et Francisci Momorantij literae non solum proxima cognatione, sed arctissima amicitiae necessitudine cum Colinio coniuncti, quibus eum de constanti regis erga ipsum voluntate certiorem faciebat, et vt in aulam quamprimum veniret, enixe obsecrabat. igitur ille in aulam venit perhonorifice atque insolita laetitia exceptus. cum vero ante regis pedes in genua venerabundus procideret, eum rex statim subleuauit, parentem identidem appellans, et palam dictitans, nusquam optatiorem sibi diem illuxisse, quam quo per eius praesentiam bello finem impositum, et tranquillitatem toto regno firmam constitutam videret. tum haec verba renidenti vultu subiecit, Nunc te tenemus et nobiscum habemus, neque postea cum voles a latere nostro discedere licebit. eadem vultûs serenitate et pari verborum familiaritate a Regina matre, et Andino praeter spem exceptus est; sed praecipue ab Alenconio, qui ob id iam tum orta inter fratres aemulatione suspectus esse cepit. mox honorifica et beniuolentiae plena verba rex factis cumulauit, C librarum OIO EX aerario ad sarcienda damna priuata proximis bellis accepta numerari iussis, et vnius anni sacerdotiorum Castellionaei cardinalis fratris, quae ille amplissima possidebat, reditum ei attribuit cum parte illorum sacerdotiorum, data facultate, quam et diplomate manu propria subsignato firmauit, supellectilem instructissimam Castellionaei cardinalis direptam ac diuenditam, vbicumque eam nancisci posset, vindicandi: tum pristinus ei in regis consistorio locus restitutus, ita vt inter equitum tribunos medius sententiam diceret. Telinius quoque ipsius gener magnis honoribus affectus est, et Arnoldus Cauagnius Senator Tolosanus magistri supplicum in regia libellorum dignitate donatus est, aliique ex nobilitate variis beneficiis et honoribus eius commendatione a rege aucti. additum ad humanitatis ac munificentiae cumulum a rege, quo maiorem sinceritatis et constantis de pace constituenda desiderij fidem faceret, vt quamprimum rationes belli in Belgio contra Hispanos gerendi inirentur, foedus cum serenissima Anglorum regina renouaretur, nouum cum Principibus Augustanae confessionis sociis in Germania percuteretur. inde petita a rege licentia Colinius Castellionem ad Loniam propriam arcem ad res domesticas ordinandas concessit, vnde aliquanto post a rege in aulam reuocatus est, vt de belli Belgici rationibus, vti nouae difficultates occurrebant, cum eo capita conferret, ac rursus domum repetiuit. ita toto VIIbri exacto delegati Protestantium, cum saepius cum rege egissent, vt ad capita edicti, quae aut ambigua aut controuersa essent, benigna interpretatione respondere dignaretur, tandem eorum petitiones ab Henrico Memmio coram rege lectae sunt, et ad ea gratiose responsum prid. Eid. VIIIbr., moxque noui delegati per prouincias misfi, qui secundum ea, quae a rege nouissime decreta essent, edictum executioni demandarent. Hic annus apud Germanos tantum mortibus aut principum aut aliorum virorum insignis fuit. nam statim initio eius IIII Non. Ianuar. Ioachimus II Brandeburgicus VIIvir in arce Copenica ad Sueuum fluuium duobus supra Berlinum milliaribus cum hilariter coenasset, subito extinctus est, cum annum aetatis LXVI ageret, XXXVI principatum rexisset, vi veneni, quod in poculo cubitum ituro Iudaeus quidem miscuerat: quod quinquennio post indicio vocis a Iudaei vxore cum marito rixante impotenter emissae patuit. magno is fuit et liberali ingenio, sed placido et in religionis negotio summe moderato, de cuius controuersijs componendis vnice sollicitus rem non vi sed amice per colloquia transigendam cum censeret, ab armis


page 636, image: s636

ciuilibus semper abhorruit, et amicis ac foederatis principibus, vt ab iis in religionis caussa abstinerent, auctor fuit. bello Hungarico olim praefectus cum neque pecunia ab Imperij ordinibus promissa in stipendium conferretur, et comeatus atque auxilia non sumministrarentur, inutiliter fere tempus in illa expeditione contriuit, eo nomine a Paullo Iouio indigne laceratus, quasi ad Pestum segnitie ipsius re male gesta, cum alienorum potius quam ipsius culpa id acciderit. eum Ioannes frater decimo post die secutus est, Custrini ad Vardae et Viadri confluentem placide mortuus, princeps prudentia et ad seueritatem antiquam compositis moribus commendabilis, et ipse ab armis alienus, cuius filiam Catharinam matri Henrici Brunsuici F. cognominem anno superiore Ioachimus Fridericus administrator Magdeburgensis Ioachimi II VIIviri, de quo modo diximus, N. vxorem duxit; quo ex matrimonio familia illustrissima ad paucos redacta multis susceptis liberis aucta ac propagata est. Ioannis morte Brandeburgicam ditionem, qua nullius in Saxonia vnius principis amplior aut populosior est, regendam accepit Ioannes Georgius Ioachimi II F. In Saxonia quoque nobilis ac perantiqua familia Plessia Theodori morte extincta est, et eius amplissimum patrimonium ac castella Hessiae princeps, cuius beneficiaria erat, possessum iuit. hoc et eodem anno Volfangi Baioari Bipontini ante biennium in Lemouicibus apud nos mortui cadauer Engolismae ab eo tempore asseruatum, et inde, ne qua pace facta ob religionis dissidia contumelia afficeretur, Rupellam translatum Ioannnis Volfij, quo consiliario is in ea expeditione vsus fuerat, cura olcadi Lubecensi imponitur, et per mare diuersa fortuna iactatum tandem III Eid. VItil. Tramium Lubecensium portum appulit, vnde rebus necessariis ad honorificam subuectionem comparatis per Luneburgum, Brunsuicam, Volfebutelum, Mundam, Cassellas facto itinere, vbique funebribus orationibus decorato funere, principibus, ciuitatibus, ac ordinibus obuiam, qua incedebat, honorifice ac magno comitatu procedentibus, postremo in propriam ditionem deducitur, et Meisenhemij in monumentum maiorum magnis sumptibus in vecturam ac pompam factis infertur. nec multo ante ex epilepticis doloribus prid. Eid. Mart. fatis concessit Ioannes Stephanus, etiam Sigismundus ab aliis dictus Daciae princeps Ioannis Scepusij et Isabellae Sigismundi Augusti regis Poloniae sororis F., qui patri, Turcis potentissimum Pannoniae ac florentissimum tota Europa regnum inuadendi occasionem praebenti, iisdem animis et pari infelicitate successit. indicta inde Tordam, quae est prouinciae vrbs, comitia principi creando ad VIII Kal. Vtil., in quibus commendatione Selimi, cuius literae publice lectae sunt, Stephanus Batorius Somliensis Andreae F. concordibus omnium ordinum votis Transsiluaniae Vaiuoda electus est, cum Gaspar Beksolius prouinciae regulus eundem honorem frustra prensatis nobilitatis suffragiis ambiuisset. Stephanus statim atque Princeps appellatus est, iureiurando de more praestito de priuilegiis seruandis ac iure aequabili dicendo ab ordinibus vicissim accepto ad Selimum oratores mittit, qui suo nomine gratias agerent, ac tributo L talerorum OIO depenso operam atque obsequium suum in posterum deferret. misit vicissim ad eum Selimus sceptrum ac vexillum insignia imperij demandati, hac lege, ne cum exteris principibus amicitiam exerceret, aut foedus vllum se inconsulto iceret. dum haec agerentur, Georgius Thunius bello clarus dux et Palota ante quinquennium summa virtute defensa, vt suo loco diximus, bene de nomine Christiano meritus, qui Canisam in Pannonia arcem Caesaris nomine praesidio tenebat, dum excurrit, a Turcis illectus in insidias praecipitauit, vnaque cum XXC bellatoribus fortiter pugnando equo delapsus tandem caeditur. caput eius a trunco recisum a Mauro milite Constantinopolim perlatum est, corpusque quatriduo post Zigetho Canisam transfertur, ibique pompa militati, cum XVI signis ingenti sui desiderio relicto terrae mandatur. Et vt viros doctrina praestanteis commemorem, Claudius Espencaeus iam multotics a nobis perhonorifice appellatus paterno genere ex clarissima Espencaeorum in Campania, materno illustri Vrsinorum in Latio et regno Neapolitano familia ortus, sed pietate, candore, et omnium disciplinarum absoluta cognitione illustrior, III Non. VIIIbr. animam de rep. Christiana optime meritam Deo reddidit, Lutetiae ad S. Cosmae sepultus, qui per XL annos in Parisiensi academia humanioribus,


page 637, image: s637

philosophicis ac theologicis studiis cum incredibili omnium admiratione operam nauasset, a Francisco I Melodunum, ab Henrico II Bononiam, a Francisco II Aurelianum, a Carolo IX Possiacum inter primarios religionis hoc in regno antistites nunc legatus nunc disceptator sanctissime ac doctissime de controuersis rei Christianae capitibus cum delectis aduersae partis theologis summa aequitate ac moderatione egit, et voce, ac eruditissimis in complures scripturae locos editis commentariis religionis negotium promouit, sacri etiam olim galeri decus potius meritus quam adeptus, tandem ex grauissimis calculi doloribus, quod fere praemium pro vigiliis a natura studiosis rependitur, extinctus est anno aetatis LX magno sui relicto desiderio, cum vnus e paucorum numero esset, qui de idoneis pacis in Ecclesia constituendae rationibus serio semper cogitauerit, atque adeo de tollenda e domo Dei scissura, quam multi hodie, dum praepostero pietatis ardore strenui in ea caussa videri volunt, firmant magis quam oppugnant, alienatis et obduratis aduersariorum animis, quos potius emendationis facta spe et sublatis offendiculis conciliari et sensim ad vnionem abduci oportuit. in Raetia hoc eodem anno Ludouicus Casteluetrus Mutina natus obiit, quivariis cum Hannibale Caro de re ludicra altercationibus vexatus ad extremum patriam reliquit, et literarum studia apud Heluetios hospes antiqua persecutns, praeter alia in signem in Aristotelis poeticam commentarium lingua vernacula scripsit, et Basileae elegantissima forma edendum curauit. post Casteluetrum commemorandus venit Georgius Fabritius Chemnicensis, qui rem literariam non mediocriter et scriptis et viua voce iuuit et illustrauit, diu illustri ludo Misenae Hermundurorum post Ioannis Riuij obitum praefectus, et poetica facultate, quam rebus sacris fere impendit, magnam laudem inter suos adeptus Eid. Vtil. decessit anno aetatis LVI, quem paucis mensibus antecessit Ioachimus Morlinus Lutheri sectator, et Sambiensis ecclesiae a Sigismundo Augusto Poloniae rege, cum res Borussiae ante aliquot annos ordinaret, episcopus creatus. et ne omnino a controuersiis religionis quiesceret Germania, Fridericus Palatinus VIIvir, cognito, Anabaptistarum sectam in vicinis atque etiam in suae ditionis vrbibus late grassari, colloquium in valle Francolina inter Spiram Nemetum et Vormatiam Vangionum IIII Eid. April. sectariis publica fide interposita condicit. ibi capita contra eorum doctrinam ad disputandum propofita a Petro Datheno et Venceslao Zulegero theologis; quibus adiuncti sunt Gulielmus Xylander, et Michael Neander viri eruditione praestantes, qui notariorum munere in ea actione defungerentur. fanaticorum huiusmodi plures sectae sunt: nam alij nullam scripturae interpretationem admittunt, solis scripturae verbis insistentes, et veterum Patrum, puta S. Hieronymi, Augustini, Ambrosij, Bernardi testimonia reiicientes. alij gloriantur de tertio Dauide et nouis Hierosolimis, habentque multa cum Mahumetanis Ismaeliticis communia, pluribusque vxoribus vtuntur. horum antesignanus fuit Melchior Hofmanus, cuius doctrina quid erga homines potuerit, insigni et vix posteris credibili Ioannis Lugdunensis Bataui ante XXXVII annos exemplo patuit, qui Monasterij in Vestphalia, eiecto magistratu, ac fascinatis ciuium animis detestandam doctrinam suam inuexit, et se regem prostituto mulierum pudore constituit. sunt et inter eos, qui omnibus mandatis fidem abrogant: in omnium rerum nec solum vxorum, sed et bonorum communione viuunt: iuramenta prohibent, nec ad ea vel a magistratu cogi volunt. alij rursus Munceriani a Thoma Muncero auctore suo dicti Christianae religionis sacrosancta mysteria, quae Sacramenta dicimus, omnino aspernantur, peccatorum se expertes ac iustos profitentur, ac proinde magistratum nesciunt, auctores rustici belli, quod anno huius seculi XXV excitatum est. horum reliquiae post dissipatos illos motus se ad Galli-fanum et Abbatis-cellam in Heluetiis contraxerunt. alij denique sunt, iique suae doctrinae principes citant Michaelem Satlerum, Georgium Vagnerum, et Leonardum Caesarem, qui magistratui parendum negant, se solos iustos, ceteros impios iactitant, libertatem solutam profitentes, nullis se legibus obligari dicunt, et alia monstra opinionum commenti, quibus omnia verae religionis ac ciuilis administrationis fundamenta subuertuntur. cum iis hominibus instituta disputatione a V Kal. Iun. ad XIII Kal Vtil. cum nullis scripturae testimoniis


page 638, image: s638

nullis rationibus insana capita a pertinacia insanabili dimoueri possent, et in erroribus semel animo coneeptis perseuerarent, soluitur colloquium, et Fridericus iure magistratûs in eos vsus, grauissima poena indicta, ne inditione sua doceant, et subiectos VII viratui populos seducant, interdicit. cum vero ineunte anno Vittembergenses Theologi Catechismum iuxta doctrinam in Saxonicis et Misnicis ecelesiis receptam edidissent, eam que contrariis scriptis initio vellicatam postremo damnassent, Ienenses, Brunsuici, Luneburgenses, Halenses, et Mansfeldici theologi quasi cum sacramentariis, quos vocant, congruentem, vnanimi Lipsiensis acVittembergensis academiarum, et trium consistoriorum consensu ac decreto apologiam publicant, in qua suam de persona et incarnatione Christi, deque eius maiestate, ascensione, sessione ad dexteram Dei, de coena Domini sententiam clare ac perspicue explicant, palam contestati, nolle se confessionem istam aliter accipi, quam hactenus in Saxonicis ecclesiis per annos abhinc XL vnanimi omnium consensu seruata sit. quod etsi ad sistendam contentionum licentiam satis esse, apud aequos rerum aestimatores existimarent, longe secus euenit, cum ex eo magis ac magis animi exacerbati sint. magna prodigia hoc anno in Germania memorantur. nam cum angustia annonae fere vbique summa, tum praecipue in Sueuia ac Norico laboraretur, raro praeter naturam beneficio pisa, rapula, frumentum ac triticum compluribus locis Gotlebergi, Lembergi, ac Lambij in Quadis XVII Kal. Vtil. pluit, ex quo collecto trituratoque homines vndique accurrentes triduo post panem esu optimum confecere, cui simile prodigium iam supra ad annum XLVIII commemorauimus. nec multo post eodem mense in Saxonia Leoburgi ad Albim, quae Saxoniae inferioris principum sedes est, a Lunaeburgo II, ab Hamburgo VI milliaribus dissita, duo sordidi et inhumaniter auari institores aliquot millibus frumenti modiis coemptis, dum illud Hamburgum deferri, quo carius diuenderent, curant, horrei foribus reseratis frumentum iis in oculos sponte obuiam setur, atque per fenestras euolat, vt ne granum quidem in tabulato reliquum fuerit, magna popularium admiratione, quo casu vnus ex Dardanariis attonitus concidit, ac mox exspirauit, alter ex horreo desiliens cum ad Albim se suffocaturus tenderet, a baiulis aegre retractus ac vinctus est. princeps vero, qui Katseburgi erat, re ad eum perscripta Leoburgum venit, vt coram de re omni certius cognosceret, cumque miser ex desperatione reiecto omni salutari consilio tandem animam a malo spiritu diu vexatam efflasset, princeps cadauer eius publice cremari iussit, poena capitis et bonorum omnium in eos sancita, quicumque ex suis subditis ad annonam flagellandam et grauandos pauperes frumentum premeret aut interuerteret. spectrum et horrendum Pragae XIII Kal. VItil. plerisque noctu visum narratur, equitatûs iuxta Emauntis coenobium magno cum fragore discurrentis et currum trahentis, quem octo ocreati homines sine capitibus sequebantur. quae omnia mox lucido igne exorto subita ingentis turbinis vi difflata euanuerunt, cuius rei penes scriptores fides esto. nec multo post III Kal. VIIIbr. solis aspectus per omnem illum tractum tristis rubicundus ac sanguinolentus fuit. proditum est et a quibusdam in ditione Emdensi apud Frisios Orientaleis exeunte anno sanguinem pluisse. eo tempore Moschi post solutam Reualiae obsidionem, Finlandiam Ioannis Sueci regis prouinciam ingressi inaudita immanitate populati sunt, incensis direptisque vicis, et aliquot millib. omnis sexûs hominum in miserabilem seruitutem abductis; qua re non mediocriter commoti exteri, qui Moscho militabant, et in iis Remoldus Rosa equitum praefectus crudelitatem et imperium eius perosus, re cum Ioanne Dubio et Elardo Crusio communicata, de defectione simul coniurant, et ne sine aliquo insigni facinore id exequerentur, de Torpato quoque in potestatem redigendo, et ciuitate a Mosci iugo liberanda consilium ineunt. sed cum Reinoldus in eo negotio praecipitantior quam cautior in vrbem cum equitibus suis venisset, nec ab oppidanis Germanis, quippe rei ignaris adiuuaretur, vim frustra fecit, et a Russorum praesidio repulsus ac caesus, exitium vrbi, cui libertatem parabat, imprudentia sua maturauit, plerisque ciuibus a Russis crudeliter trucidatis, ac bonis ex ea occasione a gente barbara direptis. cum successus voto non respondisset, Dubius et Crusius Liuoni ad summos honores a Mosco euecti, vt ceteris Liuonis


page 639, image: s639

ad defectionem ab imperio et Polono exemplo essent, sibi male conscij ad Sigismundum Augustum Poloniae regem transfugerunt. quam saeuitiam et in innocenteis seueritatem vsurpatam Deus casu mox alio insigni vltus est. nam eodem fere tempore, quo haec Torpati agebantur, Tatari, gens vaga et inopinato irruens, Krempsechio duce, qui LXX OIO equitum secum trahebat, Moscouiam Russici imperij metro polim vastissimam vrbem, sed ligneis fere aedificiis constantem subita irruptione oppressere IX Kal. Iun., et igne inter praedandum iniecto totam fere incendio deleuere, excepta arce principis, quae lapide structa, et ampli oppidi instar muris eingebatur. cum vero Mosci abeunteis cum praeda Tataros ardentius insequerentur, a Tataris fugere creditis circumuenti ad vnum omnes interfecti sunt. In Belgio Albanus rebus iam vt sibi videbatur pacatis, decimam, vicesimam et centesimam per Carolum Emericum Berlaimontium, et Noercarmium vrgebat, de quibus varias a variis prouinciis difficultates ac controuersias exortas, quibus poterat rationibus summa adhibita sed seuera prudentia componebat. nam iis tributis prouinciales commercium non mediocriter labefactari dicebant, immo omnino intermitti, libertatem negotiantium impediri, et mercium caritate inde exorta fore vt opificia cessent, et artifices atque negotiatores alio emigrent; quod si accidat, Belgij florentissimas toto orbe ac frequentissimas et opulentissimas prouincias ad summam solitudinem et inopiam breui redactum iri. Albanus contra ante omnia et religionis et prouinciarum securitati consulendum contendebat, quam nisi arcibus passim constructis ac munitionibus et praesenti in stipendium militis pecunia minime constare aiebat, et decimae quidem ac vicesimae, quam Alcautam vocant, non ita difficilem exactionem esse, id euincere, quod in Hispania citra negotium et cum minimo agricolarum incommodo vbique dependitur. prouincialium caussam in speciem tuebatur Vlricus Viglius Zuichemus praeses profunda vir prudentia, itavt contra obnixe niti non videretur. exemplis, promissis, et aliis artibus pugnabat Albanus. nam fore, si in decimam consentirent, vt longe grauioribus tributis exonerarentur. sed cum id ab ordinibus Bruxellam ob id conuocatis impetrare non posset, additae ad artes minae, cum diceret plurimum auctoritati regiae detrahi, si tributorum imponendorum necessitate vrgente permissio a populo impetranda sit. tandem prensati, promissis inescati, aut territi ordinum delegati in exactionem, sed certis condicionibus consensere; et ante alios Hannonij quidem, Atrebates et Namurcenses ingentibus in occulto ac priuatim ab Albano promissis onerati, vt ceteribus exemplo suo praeirent. sed Vltraiectini recusabant, quibus alij ordines, et inprimis Brabantini querellas suas sociauerunt. interim dum decimae exigendae rationes ineuntur, centesimam executioni mandari curat Albanus. tandem cum decimae et vicesimae exactionem, vt ab ordinibus decretam promulgari prid. Kal. VItil. iussisset, rursus intercessere ordines, et Viglio, Schetlio atque aliis pro libertate prouinciarum affirmantibus ordines non absolute in decimam consensisse, immo hinc periculum imminere, ne centesimus secundae exactionis numus recusetur, Albanus excandescens aperte declarauit, se non expectato ordinum consensu exactiones imperatas executurum, suggillata interim consiliariorum regiorum fide, qui tanquam perduelles ipsi populareis aut contra animarent, aut dissentienteis defenderent. cum inter eos non conueniret, et ordines nullum apud Albanum gratiae locum reperirent, honorificam legationem ad Philippum in Hispaniam decernunt, legati profecti, et quamuis ab Albano reuocati nihilominus ire perrexerunt, irrito euentu. nam mox exorti noui tumultus pacem in Belgio miscuerunt, vt in sequentibus videbimus. et hoc quidem anno ineunte Hermanus Ruiterus Boscoducensis olim boarius institor vir promptae audaciae ope trium sociorum III Eid. Ianu. Arausiensis instigatu, cui ille operam in occulto nauabat, Louenstenium castrum, quod ad Cliuiae ducem pertinet, in angulo Bommeleuerdae insulae, quam Mosa et Vahalis circa Gorchemium efficiunt, sub vesperam Franciscanorum specie ingressus capit, captumque obtruncato arcis praefecto ac praesidio pro tempore firmatum aliquandiu tenuit, spe auxiliorum, quae illi a Bergensi comite summitti ex compacto debebant, donec a Roderico Toletano, qui ad Boscum ducis erat, missus est Laurentius Perea cum CC scloppetariis et X sarissophoris,


page 640, image: s640

vt locum propius inspiceret, et si occasio se in manus daret, eam minime praetermitteret. is sub vesperam castro appropinquans cum nullas stationes pro muris cerneret, statim ex loco vicino scalas comportari curat, et canalibus duobus, qui interiacent summo silentio superatis scalas muro admouet, antequam a praesidiariis conspici posset, eosque intra arcem compellit; mox Bommelia aduecta colubrina turrem aperit, vnde infesta minorum tormentorum displosione defensores iaculabantur, ad eamque impetu facto diu comminus inter eos pugnatum est, dum interim per scalas alia parte admotas Hispani in arcem euasere, et obuios praesidiarios ad vnum omneis interfecere. Ruiterus, qui nullam in deditione spem haberet, statim in conclaue puluere tormentario stratum ingreditur, rhomphaeamque ambabus manibus tenens, qua se non sine hostium damno diu strenue defenderat, multis acceptis vulneribus, ad extremum igne in puluerem per funiculum, quem et manu tenebat, ad id paratum iniecto ipse violentia ignis enectus est, Hispanis, qui propiores erant maiorem partem ambustis. occisi caput mox Boscum-ducis allatum et palo in foro suffixum est. qui capti cum eo fuere, Antuerpiam deducti, et pars suspendio, pars in partes quatuor secti vitam finiuere. hoc eodem anno Albano vrgente apud Philippum, vt sibi successor daretur, siue id simulate ageret, quod ita in Hispania decretum sciret, siue id percuperet, Ioannes Cerda Medinae caeli dux infelicis ante decennium ad Lotophagitidem expeditionis auctor, tunc vero Belgij gubernator a Philippo pronunciatur prid. Kal. VIIIbr. is cum Laredo soluisset, aduersa diu tempestate iactatus, tandem in Hispaniam cum classe reiectus est, vbi ver proximum ad profectionem expectare coactus fuit. huius de profectione vbi in Belgio cognitum est a foederatis, et iis, qui in occulto illorum rebus fauebant, cum Albanum statim e prouincia discessurum prouiderent, ad res turbandas commodum tempus nacti animum adiiciunt, et noua consilia inter se conferunt, et Gulielmus Lumeus Marciae comes militaribus vndiquaque et ex Britannia praecipue Elisabethae beneficio coactis copiis in Batauos exscensionem improuiso facit, et insulas aliquot litori praetentas occupat, ac deinceps Brielam munitissimum in Batauis oppidum Kal. April. capit, ad cuius rei famam et pleraeque aliae insulares vrbes violentas Albani exactiones pertaesae et promissae libertatis dulcedine inescatae ad foederatos defecere. verum haec ad insequentem annum pertinent.



page 641, image: s641

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER XXXXIX.

INEVNTE anno in Scotia magna rerum mutatio secuta est, morte Proregis scisso mox in apertas factiones regno, sed auspicata pueri regis fortuna citra bellum aut exitiosum periculum rebus paullo post compositis. Morauius cum de insidiis vndique afferretur aduersus se structis ab aemula factione, quippe quae viuo illo nullum consilij exitum reperiret, sublato omnia voluntatis suae prona crederet, ad hoc inducta reginae captiuae pollicitationibus, quae Gallorum et Hispanorum auxilia breui affore affirmabat; tamen is siue talium periculorum natura contemptor, siue quod se satis nobilitate latus assidue tegente tutum existimabat, nihil de priore securitate mutauit. Hamiltonij coniurationis principes erant, qui quod Morauium regno inhiare dicerent, ac per eum stare, quominus regina a suis in suo regno reciperetur, atque id agere, vt puero rege, quem tuendum in speciem contra matrem susceperat, regiam potestatem atque adeo regnum ipsum in se paullatim ex occasione transferret, foedus ad eum de medio tollendum iniuerant, Gulielmo Kirkadio arcis Edimburgenfis praefecto, vt creditur minime ignaro. in eam rem Iacobus Hamiltonius ex archiepiscopi fani Andreae sorore natus operam suam vltro detulit, tempusque idoneum patrando facinori aucupabatur. cum insidiae primum Glascuae, ac postea Sterlini non processissent, postremo Limnuchi loco, vt sibi videbatur, commodo, quippe quod in Hamiltoniorum clientela esset, rem exquendam suscepit. cum igitur Prorex ab indicibus monitus, vt sibi caueret, nam percussorem inter tertias aut quartas aedeis ab eius hospitio diuersari, nihil commotus, tantum per aliam portam regredi et mutato itinere progredi statuit; sed multitudine equitum eum opperiente impeditus est, et suspecta loca celeriter in equo praetereuntem turba obsistens cum remoraretur, percussor e podio ligneo linteis operto eum plumbea pila paullo infra vmbilicum transuerberat, et per posticum equo ad id parato clabitur. at Morauius, vir animo imperterrito nihil in speciem commotus ex equo velut sine vulneris sensu desiliit, et pedibus in hospitium rediit, vbi statim dolore oborto cum supremam horam instare cerneret, de re familiari statuit, et rege proceribus, qui aderant, commendato placide se ad mortem composuit, frementibus amicis, qui ipsum sibi lenitate sua exitium peperisse dicebant, gratia percussori suo perduellionis damnato ante aliquot dies facta. quae cum ille audiret, haut vnquam importunitate vestra efficietis, in quit, vt me meae clementiae poeniteat, tandem submediam noctem ad X Kal. Febr. fatis


page 642, image: s642

concessit; dum viueret scisso factionibus regno sinistris rumoribus ab aemulis laceratus, sed postquam mortuus est, veris laudibus etiam ab inimicis laudatus, qui et; praesentiam animi in periculis, felicitatem in proeliis, in iure dicundo aequitatem, morum grauitatem cum liberalitate et humanitate summa coniunctam praedicabant. eius morte cum res in Scotia in incerto essent, et inde qui reginae partes tuebantur, hinc regis caussae fauentes, diu regnum extra bellum magis quam pacatum fuit, arbitra inter vrrosque Elisabetha Anglorum regina, quae iam arctiore custodia Scotorum reginam tenebat. Hamiltonij cum aliter res domi turbare non possent, Scotos cum Anglis, qui iam regis caussae fauere videbantur, committere decreuerunt. eo consilio illorum instigatu Valterus Scotus et Thomas Carus Farnihestius, qui in limite erant, Angliam ingressi solito crudelius omnia flammis et ferro foedarunt, vt si alia ratione vicinos ad arma sumenda nequirent adducere, iniuriis inferendis inuitos ad bellum pertraherent. tum comitia indicta de creando Prorege ex eorum numero, quos regina mater tutores filio nominauerat, modo in aduersam factionem non transijsset, et postea dilata ex consilio Gulielmi Maetellani, qui turbarum praecipuus auctor, ob idque in arcem sub custodia coniectus poft Morauij caedem nuper inde eductus fuerat, assentiente Atholio. in his comitiis introductus Thomas Randolfus ab Elisabetha, vt de incursionibus Scotorum seditiosorum conquereretur, et suam egregiam erga vicinum regnum voluntatem testaretur, missus, cui nemine in summum magistratum adhuc electo verba honorifica tantum data, certiore responso in id tempus delato, quo Prorex creatus esset. postremo Proregis proxime occisi fratres ex eadem matre Robertus et Gulielmus Duglassij auditi sunt, petentes, vt sui fratris indigna mors nullas ob inimicitias priuatas, sed ob remp. illata ne inulta esset. ibi sententiis variatum, cum alij rem ad comitia remittendam, alij diutius non expectandum censerent aduersus eos, qui iam arma sumpserant, vt facilius, quod scelere patrarant, vi defenderent. tandem ex Atholij et Mortonij sententia nihil ante Kal. Maias, qui dies comitiis dictus erat, agi placuit. interea qui reginae fauebant Hamiltonij, Argathelius et Bodius ad consultandum Limnuchum venere. cum exitum conuentus non habuisset, Huntilaeus, Atholius, Crafordius, Ogiluius, Humius, Setonius, Maetellanus ex eadem factione Edimburgum conuenerunt IIII Non. Mart. sed nihil fere actum. tantum inter eos discepratum, quo iure Scoti Proregem creare possent, an diplomate reginae captiuae, an vniuersalis procerum conuentûs auctoritate. cum inter eos non conueniret, re infecta solutum est concilium, et qui metuebant, ne captiua regina res pueri regis, cui Angli fauebant stabilirentur, ad belli Anglici semina rursus reuoluti, eosdem, quos antea per limitem immittunt, qui nihil sibi ad extremam crudelitatem reliquum fecere, ipsam interea Elisabetham conuiciis proscindebant, proceres Scotorum calumniantes, quasi Anglorum clientes, ac vulgo minabantur, si Anglica accerserentur auxilia, se Gallorum et Hispanorum viribus vsuros, ad hoc incitati et confirmati Veraci e domesticis regiis aduentu, qui e Gallia sub id tempus Britannodunum appulit a Guisianis missus, et ingentibus promissis nutantium animos erexit. inde ad Eid. April. Hamiltonij conuentus indicunt, Edimburgum mox translatos, vt maior auctoritas ex loco illis accederet. oppidani ab eorum caussa alieni erant, vt qui regis caussae fauerent, et Elisabethae offensionem, in cuius regno negotiantur, vererentur; sed Gulielmus Kirkadius arcis et vrbis praefectus et reginae captiuae partibus addictus hunc metum discutiebat. dum in eo sunt, et frustra Iacobum Duglassium Mortonium Atholij interuentu ad suas partes perducere conantur, rumor subitus de aduentu Angli exercitûs V varuicum ductore Thoma Sussexiae comite consilia eorum turbauit. nam Alexander Humius et Ioannes Maxuallius nuper e custodia emissi ad sua in limite tuenda inde proficiscuntur. Carus vero et Scotus, qui archiepiscopi fani Andreae instigatu bello huic ad consilia sua, vti rebantur, accommodato caussam dederant, iam viribus impares et vicinis derelicti trepide ad factionis suae principes mittunt rogatum auxilia, aut si id grauarentur, Landeranum saltem propinquum oppidum accederent, vt inde bellum Anglis ostentarent. cum id impetrari non posset, Hamiltonij legationem ad Sussexiae comitem mittendam curant, quae


page 643, image: s643

inducias fieri peteret, dum per legatos Anglorum reginam de rerum Scoticarum statu edocerent, et se de excursionibus apud eam purgarent. sed Sussexius, qui ludificationes eorum cognosceret, nullis rationibus adduci potuit, vt vllis condicionibus ab hoste oblatis otiosum militem per inducias aleret, et bellum omitteret. itaque ad artes suas redeunt, et per Guisianorum emissarium, qui cum regis mandatis venerat, rumores spargi curant, in Gallia pacata omnia, Gasparem Colinium Castellionaeum aliosque rebelleis eo adactos, vt se regno discessuros pollicerentur, ne quietem publicam sua praesentia turbarent, ac breui militem conscriptum subsidio e Gallia venturum. legati in Angliam missi paene cum conuicio reiecti sunt, et literis ad captiuam reginam e Gallia missis ab Anglis interceptis cum vanitas rabellarij patuisser, spes illa omnino euanuit. iamque tempus comitiorum ad Maij Kal. indictorum instabat, et Hamiltonij quidem Limnuchum cum suae factionis proceribus, regij Edimburgum venerant, frustra insidiis in itinere instructis, quas Io. Areskinus Marriae comes vix euasit. dum in eo sunt, et sibi inuicem seditionum caussas imputant, regij se in alias quasuis condiciones facile consensuros, ac si quis de se queratur, bonorum virorum arbitrio satisfacere paratos ostendunt, siquidem incolumi regis auctoritate superioris regis et proregis caedem coniunctis consiliis sibi vlcisci liceat. Hamiltonij ad haec nullo responso dato comitia in III Non. VITil. Limnuchi habenda indicunt. regij Robertum Petcarnium ad Elisabetham mittunt, qui ageret cum ea de communi hoste reprimendo, et vt Scotorum voluntatem in se intelligeret, ex eius arbitrio proceres Proregem electuros affirmaret. interea Angli cum infesto exercitu Teuiotiam ingressi Carorum et Scotorum, qui incursionibus principium fecerant, villas ac possessiones incendio ac rapinis deformant, Humiam arcem capiunt, ac diripiunt, spe falso loci domino, qui cum Sussexium et Drurium equitem Anglum in occulto Norfolcianae factioni fauere sciret, securior in rebus suis tuendis fuerat. parte alia Scrupus Anglus Annandiam ingressus Ionstoni, qui et ipse in Anglorum limitem excurrerat, agros populatur. Drurius vero acceptis a regia factione obsidibus cum OIO peditibus CCC equitibus aduersus Hamiltonios ducit, qui Glascuae arcem obsederant, decreto de ea diruenda facto, ne Matthaeo Stuarto Leuini nuper ex Anglia reuerso receptaculum ac belli sedes esset, sed dilapsis ad subitum Anglorum aduentum Hamiltonio, Argathelio, et Huntilaeo foederati Scoti trepide ab obsidione discedunt. Angli vero Glascuam profecti agros Hamiltoniorum, et si qui in Proregis caedem consenserant, aut Anglos exules receptauerant, toto tractu Glottiano vastant ac diripiunt, neque alio praeterea operae pretio facto, Drurij praeuaricatione, qui militi Anglo ob non soluta stipendia tumultuandi auctor fuisse creditus expeditionem itritam fecit. reuersus interim ex Anglia Petcarnius cum retulisset in concilio Elisabetham primum conquestam, quod post quartum a Proregis morte mensem nullas ab iis literas accepisset, eam cunctationem in caussa fuisse, vt incerta hactenus fuerit, quid de eis speraret. interea se regum Galliae et Hispaniae precibus ac Scotorum reginae assiduis querellis fatigatam ei audientiam certis legibus promisisse, quo fiat, vt consilij eorum in creando Prorege particeps fieri non possit, ne reginae nondum auditae praeiudicium fecisse videatur. interim rogare, vt ab armis et incursionubus abstineatur. haec palam acta, sed in occulto auribus procerum insusurratum, gratum fore Elisabethae, si Leuiniae comes regis auus in eum magistratum assumeretur. itaque regij eum Interregem creant non ausi initio plenam potestatem ei attribuere, dum de Anglae voluntate certius cognoscerent, et imperium Interregi vsque ad IIII Eid. Vtil. prorogant. postea acceptis Elisabethae literis, quibus in eo munere neminem sibi auo praeferendam videri significabat, Matthaeum ex interrege Proregem consentientibus votis pronunciant. is vero statim sacramento de more dicto edicit, vt omnes, qui arma ferre possent, IIII Non. VItil. Limnuchi praesto essent, ad comitia seditiosorum, sic Hamiltonios vocabat, impedienda; deinde ordinum conuentus in VI Eid. VIIIbr. reiecit. ad diem Prorex Limnuchum cum V OIO armatorum profectus, audito Berchini a Gordonio Huntilaeo aliquot mercenarios collocatos, qui et ciueis et obuios quosque praetereunteis spoliarent, de consilij sententia statim eo ducit, celeritate ista se illos oppressurum ratus,


page 644, image: s644

vnaque factionis duces Crafordiae comitem, Iacobum Ogiluium, et Iacobum Balfurium. igitur Patricium Lindesium, Gulielmum Ruuenum, et Iacobum Haliburtonum Taoduni praefectum praemittit, qui sublatis in equos peditibus, quanquam ad summam celeritatem nihil reliqui fecissent, rumores tamen praeuenire non potuerunt, quin eorum aduentu cognito Ogiluius et Balfurius milite amice compellato et spe prompti auxilij impleto statim per proximos montes se periculo eriperent. milites vbi se a ducibus suis derelictos viderunt, ad praedas vertuntur, et inde turrim templi vicini occupant, alij in aedeis comitis Marriae confugiunt; adueniente dein Mortonio cum IO CCC equitibus et mox Prorege, praesidiarij deditionem faciunt. XXX ex iis laqueo vitam finiuere, ceteri inermes dimissi sunt. quibus peractis cum Prorex Edimburgum rediisset, Anglae interuentu caussa consciorum caedis Morauij iam agitari cepta diffinditur, dum colloquium ad audiendam reginae Scotorum caussam ad Elisabetha promissam et institutam finiretur. Interea Thomas Hauartus Norfolcij dux qui propter agitatas cum regina Scotorum, ignara Elisabetha, nuptias ob rerum nouarum suspicionem in carcerem coniectus, et inde reginae beneficio emissus fuerat, ex noua suspicione rursus comprehenditur IIII Eid. VIIIbr., capto mendicabulo, in cuius baculo excauato, quem pro scipione gestabat, forte, dum violentius abigitur, confracto repertae sunt literae notis et sententiis occultis scriptae, quibus de coniuratione suspiciones auctae sunt, ab eoque tempore diligentius in illum ac conscios inquiri ceptum est. eodem tempore cum Ioannes Leslaeus Rossensis episcopus in carcerem ob eandem caussam coniectus esset, inter eius chartas repertus est commentarius literis ignotis exaratus ad eum a regina captiua missus, quo certior consiliorum occultorum fides fiebat. scripti haec summa erat: decreuisse reginam, quando in Gallis bello ciuili implicatis parum praesidij sit, Hispanorum, a quibus sollicitabatur, sidem sequi, et si e manibus Anglorum elabi posset, in Hispaniam nauigare, vt coram cum Philippo, cuius pietati et humanitati plurimum fidat, rationes consiliorum et auxiliorum explicaret, quod per oratores lentius nec ita commode fieri possit; sibi compertum esse Gallorum regem in occulto fauere matrimonio inter se ac Norfolcium clam conuento, metu, vt verosimile, fit, alterius, cuius mentio ab Hispanis iniecta est, cum Ioanne Austriaco contrahendi, cui si assensum praeberet, proculdubio fore, vt Galli ex aemulatione seditiosorum, qui contra se in regno Scotiae rebellauerint partes foueant; itaque sibi enitendum omni opera, vt cum bona Philippi gratia ab Austriaci matrimonio se excusare possit, facta interim spe et fide data, vt per Norfolcium religio Catholica in Scotia restituatur, quod vnice Philippus exoptet, et quo dato abunde sibi cautum existimabit; quippe qui non aliam rerum in Belgio constituendarum rationem reperiat, sic enim ab Albano moneri, quam si sectario veneno exstirpato antiquus cultus in Britannia instauretur. id hactenus suspensos Hispanorum animos tenuisse, quod de Norfolcij hactenus in caussa religionis fluctuantis, et ob id aeque Catholicis ac Protestantibus suspecti fide dubitent: quae de eo concepta opinio si ex Philippi animo euellatur, eum de matrimonio Austriaci fratris non magnopere laboraturum, quin vt ipsa in regnum reducatur, totis viribus enixurum. quod vt confieri possit, e re videri, vt Roberti Rodolfi Florentini, qui negotiorum specie nunc in Anglia sit, opera vtatur, qui et Norfolcio notus sit, et de Norfolcij fide Pontificem certiorem facere possit, vt ipse ea de re cum Philippo per oratores suos agat, et de Norfolcio in religionis caussa confidere iubeat. postremo additum erat, sententiam reginae esse, si quidem ita Norfolcio videretur, vt filius, quamprimum eum in potestate habere posset, in Hispaniam mittatur, vt ibi educetur. sic enim fore, vt simul et maiorum religione imbuatur, et eo amoto seditiosis ac perduellibus, qui se eius nomine in Scotia tueantur, rebellandi praetextus adimatur. secundum haec Rodolfus Romam profectus faerat, et cum Pontifice egerat, a quo in Angliam rediens; iteras ad Norfoleium clam attulerat, quibus Pontifex et consilium sibi probari aiebat, eaque de re cum Philippo per oratores sedulo se acturum fidem faciebat, quarum literarum exemplum cum scripto illo repertum est. haec cum maxime onerarent Norfolcium eiusque complices, Elisabethae iussu in turrim ductus fuerat, et cum eo Arondelij comes, Lomeleus


page 645, image: s645

Arondelij gener, Sontamptoni comes, Robertus et Thomas Coblami fratres, Thomas et Eduardus Stanlaei equites, Thomas Girardus, et Henricus Percius Nortumbriae comitis frater, et alij praeterea ex nobilitate. tum Raphaeli Sadlero et Thomae Smitho priuati consilij senatoribus negotium datum, vt Norfolcium interogarent. quo facto Smithus in Galliam ad regem mittitur, qui tunc Ambosiae erat, cum eoque Kal. Ianuar. anni sequentis de coniuratione contra serenissimam Anglorum reginam inita agit, et quae consilia cum Hispanis agitentur, aperit. interea dantur a regina iudices XVII Kal. Febr., quos Pares vocant, qui de Norfolcij caussa cognoscant, Georgius Talbotus Sarisberiensis comes magnus Palatij magister, qui iudicio praeesset, Bentij, Vorcestriae, Sussexiae, Hungtingtoniae, Vvaruici, Betfordiae, Penbrucij, Hartfordiae, Lecestriae comites, Herefordiae vicecomes, maris praefectus, magnus Camerarius, alij e nobilitate reguli numero XIIII; coram quibus ordine sedentibus recitatur reginae diploma, mox et libellus proponitur, quo nomina citatorum continebantur, poena eremodicij in non comparenteis constituta. dein Norfolcius e carcere producitur, et eo praesente capita accusationis in eum institutae palam leguntur. haec autem erant. quod ignara regina de nuptiis cum Maria Scotorum regina contrahendis egisset, partim vt eam ad regnum Angliae praecipitato ordine eueheret, partim vt sceleri in Darlaei mariti morte patrato colorem quaereret, poenasque ob id lege ab Henrico VI anno sal. OIO CCCC XXVII sancita constitutas incurrisset. quod potestate sibi a regina mandata in expeditione Eboracensi abusus mala fide in ea versatus esset. quod seditioni in VIItrionalibus regni partibus ante triennium contra reginam excitatae participasset. quod cum primum in carcerem coniectus fuit, per literas et nuncios admissae culpae veniam a regina suppliciter petita, poenitentia facti ex animo duci se testatus posthac se de nuptiis Scotae non cogitaturum recepisset, et tamen clam idem negotium per emissarios semper retractasset, et in eadem voluntate ac proposito contra datam fidem perseuerasset. quod cum Rodolfo et Rossensi episcopo de auxiliis a Pontifice et Albano accipiendis ad turbandam Angliae pacem consilia communicasset. quod pecuniam perduellibus Scotis aduersas Anglorum reginae partes tuentibus, et exulibus Anglis in Scotia et Belgio mense Augusto proxime elapso numerari imperasset. quod ipse cum consciis destinasset eodem tempore, quo Anglia inuaderetur, Hiberniam nulla iniecta mora aggredi, vt distractis regni viribus insulam expugnatu faciliorem hostibus redderet. quod de Scota regina vi aut astu mutata veste ex arce, in qua attinebatur, educenda cum suis consilium iniisset, eamque libertati restitutam seditione in regno excitata Anglorum et Scotorum reginam declarandam, filiumque eius in Hispaniam ad vtriusque regni hosteis amandandum suscepisset. de quibus omnibus per literas, et scriptas confessiones ac testimonia episcopi Rossensis, Barkeri Norfolcio ab epistolis, Caudissei, Bonnesteri, et aliorum dilucide probatas plene iudicibus constabat. tum interrogatur a Sarisberiensi Norfolcius, ecquid crimina in eum prolata agnosceret: cum ille diffiteretur, rursus quaesitum ab eo per quos iudices de iis cognosci vellet, et cum respondisset, per Deum et Pares suos, mox quasi collecto spiritu oratione ad adulationem composita, quo iudicum gratiam aucuparetur, agere se Deo gratias, et Serenissimae reginae dixit, quod coram tam illustri prudentissimorum iuxta et aequissimorum procerum coetu caussam dicere et innocentiam suam approbare iubeatur, cuius vel id maximam fidem faciat, quod cum fuga et amicorum ope se periculo subducere facile potuerit, tamen conscientia fretus statim in ius vocatus se iudicio stiterit. nihilominus hanc gratiam a R. M. et ab ipsis petere, ne sibi praeteritorum delictorum, et quorum se ex animo poenitere iam ante professus sit, ratione periculum creetur; tantum ab aliis criminibus obiectis purgandi se facultas tribuatur. et cum ab apparitore regio increparetur, quasi innocentiam de criminibus obiectis idonee conuictus superbe et praefracta fronte allegaret, pudore seu conscientia confessus ingenue coram iudicibus memoriam suam labilem agnouit, et se de reliquo iuris ac iudiciarij ordinis ignorantem professus est; proinde orare proceres, qui iudices in sua caussa sederent, vt benignitate sua ipsi subuenirent, et quod rei ingenio deerat, aequitate supplerent. inde reo dimisso, Sarisberiensis Pares seorsim in


page 646, image: s646

conclaue secedere iubet, habitoque concilio ex animi sententia pronunciare, an Norfolcius perduellionis crimine teneatur. mos est apud Anglos cum de capite ciuis deliberatur, vt iudices in secretum locum secedant, vbi sine cibo, potu, igne, candela maneant, interdicto etiam omni colloquij, nisi cum testibus contra reum productis, vsu, donec de sententia contra reum pronuncianda inter eos conuenerit, quam postea ad praesidem referunt. illi igitur habita deliberatione cum ad Sarisberiensem rediissent, et Norfolcium perduellionis teneri retulissent, rursus sistitur Norfolcius, et intellecta Parium sententia a Sarisberiensi interpellatur, ecquid habeat, quo sententiam impugnare et crimina obiecta diluere possit. cum obmutesceret, postulante apparitore, Praeses in haec verba locutus est: Quando tuThoma Norfolcij dux perduellionis accusatus ac Parium tuorum iudicio peractus es reus, sentencia mea edico, vt e vestigio in Turrim reduearis, et inde tanquam patriae proditor crati impositus ad Tiburnas furcas iuxta Londinum traharis, atque ibi laqueo suspenso neque dum strangulato funis succidatur, et semianimi viscera aperto ventre euellantur, atque in ignem coniiciantur; tum caput a trunco separetur, reliquo corpore in quatuor partes secto, quae, quo reginae placuerit, publice erigantur. Deus tui misereri dignetur. qua pronunciata sentencia Norfolcius, Quando me quasi perduellionis conuictum damnastis, inquit, et a corpore vestro resecuistis, ad mortem ptienter et aequo animo ferendam me comparabo, nec aliis precibus Serenissimam principem, quanquam eam semper clementissimam et humanissimam expertus sim, fatigabo, quam vt, quod summae gratiae loco peto, liberos meos ac familiam commendatam habere velit, et aes alienum meum dissolui imperet. quibus verbis vix inter singultus ac suspiria prolatis pectus identidem percutiens, ac extremo vale proceribus dicto in Turrim deductus est, et ex iudicum ipsorum consilio diutius asseruatus, ad alios eorundem criminum postulatos et nondum peractos reos, qui in Turri custodiebantur, conuincendos. tandem cum regina VIII Eid. Maias Vestmonasterij haut longe a Londino conuentus haberet, Norfolcij caussa agitata est, regni ordinibus nonignara, vt creditur, regina instantibus, vt sententia contra eum lata executioni demandaretur, alioqui ipsius salutem, ex qua regni salus et publica securitas pendeat, in discrimine versari; non obscuras esse illius et consciorum coitiones ac machinationes, quae licet eorum captiuitate quodammodo sopitae videantur, non mediocre tamen periculum subesse, ne ignis sub cineribus latens, si negligatur, in subitum iuxta ac perniciosum incendium euadat; nam et rerum nouarum spem coniuratis extra regnum hostibus nunquam defuturam, quandiu ille in vita superabit, et vi aut astu carcere educi, ac duces seditioni proponi poterunt; itaque orare, vt et se respiceret, et saluti propriae consulendo regni incolumitati quoque consuleret, quae non aliter constare posser, quam si inperduellionis peractos reos legibus animaduerteretur. secundum haec cum assentiretur regina, vt sententia executioni demandaretur, IIII Non. sequentis mensis Norfolcius ad supplicium hora septima matutina productus est, et ad furcas Tiburnas deductus, cum in pegma ad id destinatum conscendisset, longa oratione populum allocutus est, aliquoties a Londinensi vicecomite interpellatus, quasi se purgaret, et Pares suos accusaret. tum excusatione praemissa cum iustos Pares suos pronun ciasset, orationem prosecutus est, et culpam quidem de tractatis inscia regina nuptiis, et acceptis a Pontifice binis literis consiliisque et arcta familiaritate cum plerisque Pontificis partibus addictis inita palam agnouit; cetera crimina, quod regnum serenissimae reginae eripere, eique periculum creare, Londini statum turbare conatus sit, eaque de re cum Rodolfo egerit, inficiatus est. tum aliud crimen, quo onerabatur, duluit, quasi Pontificiam religionem in occulto amplecteretur; id vero asseueranter pernegauit, et nunquam Pontificium fuisse se, aut esse, aut futurum, si viuere liceret, affirmauit. tum sereniss. reginae multis verbis clementiam ac benignitatem laudauit, quae et poenam mitigasset, tempusque vitae ad agnoscenda ac deflenda delicta sua sonti dilato supplicio prorogasset, et se orphanis liberis ac familiae adflictae tutricem fore vltro pollicita esset, factionesque detestatus astantem populum admonuit, ne se illis implicet, atque optare se dixit, vt morte sua finis illis et periculis, quae regnum circumstant, imponi


page 647, image: s647

posset. tum omneis ad vitae emendationem hortatus est, ne quod Hugo Latimerus olim pro concione Eduardi VI temporibus dixerat, fore, vt populi peccatis et iniquitatibus iritatus Deus bonum illum regem eriperet, idem rursus Anglicano regno contingat, et serenissimaereginae dies ob eandem caussam contrahat. orarent igitur pro longa ipsius vita indesineuter apud Deum, vt diu regno praesit, ad ipsius ecclesiae pacem et Angliae securitatem: se quidem illi, si fieri posset, vitam ad mundi finem optaturum, qui non longe suo iudicio absit, et quem multos ex iis, qui adsunt, visuros credit. postremo, astanteis, vt pro se ardentissimas ad Deum preces funderent, obsecrauit, quo sibi iam iam morituro in pura veritatis cognitione, fide, ac misericordiae diuinae spe placide ac constanter ad Deum migrate diuina benignitate concederetur. tum recitauitaliquot psalmos, et cum inimicorum mentio occurrisset, eis se ignoscere dixit, et offensiones deprecatus veniam a circumstantibus petiit; cumque in aurem Henrico Leo equestris ordinis viro quaedam dixisset, postea Alexandrum Noellum S. Paulli decanum, qui ei fidam operam ad extremam vitae horam nauauit, paucis adlocutus, exuta toga in genua procubuit. interim Noellus pro eo publice preces concepit; cumque populus alta voce acclamasset, vt Deus eius misereretur, Decanus, dum reus preces priuatas funderet, linguis fauere iussit. tandem, petita primum a carnisice venia et impetrata, Norfolcius ceruicem securi percutiendam praebuit. nam gratia ei poenae a regina mutato supplicij genere facta fuerat. abscisso capite et populo ostentato, cum horam ad publicum spectaculum prostitisset, feretro cum reliquo corpore impositum et in vicinum templum a domesticis translatum curante funus Noello more patrio sepultum est. Norfolcij morte varie populares affecti sunt, cum inde primaria dignitate viri eximiis fortunae ac naturae dotibus ornati memoria in animos incurrens eos ad misericordiam commoucret, inde ante oculos obuersaretur periculi magnitudo, in quod praecipitatura erat Anglia, nisi tam potentis coniurationis ac prope, sicuti a consciis putabatur, ineuitabilis vis mature ipsius ducis periculo sufflaminata esset. extra Angliam vero, ceterum in insula, eorum qui reginae Scotorum caussae fauebant, partes non mediocriter ex eo labefactatae sunt, et apud nos de nuptiis Serenissimae Anglorum reginae cum Henrico Andium duce regis fratre contrahendis mentio ante iniecta paullatim euanuit, adfinitatis nostrae desiderio in animo generosae feminae, simulac periculo sibi defuncta visa est, facile extincto. post sumptum de Norfolcio supplicium in iisdem conuentibus, vt molitionibus clandestinis ac coniurationibus, quae in regno passim agitabantur, via praecluderetur, sancitum fuit, vt quicumque ex Norfolcianae factionis reliquiis arces, oppida, munitiones, machinas et apparatum bellicum occuparent, aut naueis interciperent, crimine perduellionis tenerentur, poena mortis et bonorum amissionis in eos constituta, et adempto item Clericaturae et Sanctuarij, quod vocant, beneficio. nouo item et adhuc apud Anglos non promulgato placito decretum fuit, vt nemo de liberatione eius, qui ob perduellionis suspicionem vinctus esset, agere posset; qui vero eum, qui siue externus, siue indigena esset, crimine laesae maiestatis teneretur, libertati restituere conatus esset, is tanquam perduellis poena capitis et amissionis bonorum multaretur; si vero post sententiam in perduellem latam de eo liberando quis egisset, eadem poena, qua maiestatis rei puniuntur, coerceretur. haec seueritas tempori accommodata ac necessaria visa est, ac proinde additum, vt haec duo edicta tantum valerent, quamdiu regina viueret. Interea in Scotia nouus Prorex ad VIII Kal. Febr. conuentus indixserat, quos postea in Maium sequentem distulit, induciis semper a Sussexio prorogatis, qui siue Norfolcij caussa nondum omnino deplorata, siue Scotae captiuae, de cuius reditu non desperabat, pollicitationibus inductus, in illius factionis partes pronior credebatur. cum vero sub id tempus Hamiltonij in caedem Leuinij percussoribus multis frustra subornatis Pasleti turrim custodibus eiectis occupassent, et id impune fore in tanta licentia sibi persuasissent, Prorex confestim eo ducit, amandato Non. Febr. in Angliam Mortonio, Petcarnio, et Iacobo Macgillio, qui cum legatis externorum principum de Scotae caussa disceptarent. ij cum ad X Kal. Mart. Londinum venissent, in concilio delectorum ab Elisabetha auditi sunt. post variam disputationem duo capita ab Anglis


page 648, image: s648

proposita sunt, vt rerum a Scotis contra reginam suam gestarum caussae antea a Morauio allatae, tam euidentibus argumentis confirmarentur, vt eas fuisse veras ac iustas ipsa Elisabetha persuasum habeat, et aliis rationem reposcentibus honeste respondere posset. quod si minus possent, rationes inirentur, quibushaec discordia honestis condicionibus componeretur. ad haec legati commentarium scriptum exhibent, quo in praesens omissis argumentis et probationibus antea a Morauio allatis, quibus de rei veritate plenam fidem factam aiebant, iure se fecisse ostendebant, vt in reginam parricidij conuictam et regia potestate ad omnescelus abutentem tanta lenitate animaduerterint. nam et olim reges in Scotia morte, vinculis, exilio punitos ex annalium monumentis constare, vt nec vetus maiorum consuetudo, quod deregina obiicitur, nouum videri sinat, nec moderatio poenae inuidiosum. Scotos liberam ab initio gentem, reges eo iure sibi creauisse, vt imperium populi suffragiis eis mandatum, si res posceret, eisdem suffragiis adimi posset. eius rei vestigia et in regum inaugurandorum ceremoniis et in phylarchorum creatione adhuc manere. idque externis exemplis Graecorum et Romanorum confirmari posse, adducto recenti Christierni Dani regno exacti exemplo, et Ioannae Arragoniae Caroli V parentis, quae propter affectatas secundas nuptias, quod et diuinis et humanis legibus poterat, amentiae praetextu vitam in perpetua custodia exegit, proinde sic colligebant, licere aclicuisse semper tyrannorum licentiam supra fas et omne legum imperium se efferentium coercere; nec eos audiendos esse, qui tyrannorum castigatione bonorum regum auctoritatem imminui, et maiestatem vilescere iuxta imprudenter et adulatorie blaterant. lecto scripto Elisabetha, cum eius libertate, vt par erat, non mediocriter commoueretur, et exemplum rebus in Anglia nondum bene pacatis vereretur, instantibus legatis tandem respondit, suo nondum animo satisfactum argumentis et exemplis ab eis prolatis; neque vero se rationum ac disputationum huiusmodi plane rudem esse, vt quae superioris temporis partem studio legum impenderit. reliquum esse, vt ad alterum ipsis propositum caput deueniretur, et rationes sopiendae discordiae inirentur. iniecta fuerat mentio de rege Scoto pro matre petendo obside; sed id a Scotis impetrari posse spes non erat. etsi autem ea expedita erat ratio Scotae ex Elisabethae manibus eximendae, tamen Galli, qui Scotam libertati restitui cupiebant, regem Anglis dedi nolebant. inter has altercationes aliquot dies inutiliter extracti, cum nullas se condiciones accipere legati posse ostenderent, quibus regis potestas in arctum cogeretur, et regina captiua suam caussam inter subiectos ita tractari grauissime ferre per literas signisicaret; tandemque re infecta legati dimissi sunt. dum haec agerentur, Pasletana turris ab Hamiltoniis, occupata ad primum Proregis aduentum aqua auersa deditionem fecit, et Gilbertus Kennedus, qui reginae parteis huc vsque secutus fuerat, dato obside vnico fratre Sterlinum se venturum pollicitus est. cuius exemplum secuti Hugo Mongomerius Eglentonij comes, et Rob. Bodius ad Proregem venerunt. secundum haec Prorex ex equi lapsu grauiter afflictus cum Glascuam rediisset, spes ei a gregario milite vxoris iniuria a Flaminio loci praefecto virgis caesae accenso recuperandi Britannoduni facta est: de cuius arcis situ et natura ante omnia dicendum est. a confluente Glottae et Leuini fluminum planities OIO passuum spatio ad vicinorum montium radices porrigitur; in ipso autem angulo, vbi amnes confluunt, rupes biceps consurgit, quae tres perennis aquae fontes habet; alterum eius cornu, quod altius attollitur, occidentem spectat, in summoque vertice speculam habet longissimo in omnes partes prospectu, paullo humilius ad ortum vergit: inter quae duo cornua, quod in VIItrionem et agros versum est, latus gradibus per obliquam rupem hominum industria acsummo labore in saxo praeduro, et quod vi confractum sulfureum odorem exspirat, excisis aditur, angusta admodum semita, vt vix singuli per eam eniti possint. in superiore arcis parte saxum ingens ita ceterae rupi coagmentatum, vt commissura non appareat. meridionale latus, quod Glotta alluit, in summo praeceps, paullatim miti iugo descendit, et extensis vtrimque brachiis aliquid soli amplectitur, quod et aedificiis frequentibus transuerso ordine locum praebet, et stationem nauium tutam praesidiariis reddit, ac minoribus lembis aditum ad ipsam arcis portam facit, mediaque rupe,


page 649, image: s649

qua ascenditur, aedificiis occupata velut alteram arcem a superiore separatam efficit. Leuinus et Glotta ab ortu et meridie arci fossarum vicem supplent: latus orientale aestuante mari alluitur, quo recedente planities non arenosased coenosa solo pingui in lutum soluto diffunditur, eaque torrentibus e monte vicino praecipitantibus interscinditur. arx olim Alclatha dicta, postea a Scotis, qui prius a Britonibus Leuino amne diuidebantur, quod in finibus Britonum munimentum positum esset, Britannodunum appellata fuit. eam tenebat reginae nomine Ioannes Flaminius, et per Guisianos regi persuaserat, se Scotiae velut compedes tenere, et quanquam clandestinis soederibus Scoti in Anglorum partes, vt ipse aiebat, abiissent, magnificis verbis asseuerauerat, quandocumque Gallis ab aliis bellis otium suppeteret, modicis auxiliis acceptis totum regnum facile se in eorum potestatem redacturum. ad eum paullo ante legatus a Guisianis fuerat V eracus, cum modica pecunia, qua praesidiarios vtcumque alebat. tunc vero per inducias, accedente Proregis aduersa valetudine et recenti arcis Edimburgensis defectione omnia secure in ea agebantur. praemissus Ioannes Cunigamius cum equitatu, quem mox Thomas Crafordius cum peditatu subsecutus est. cum ad Dumbarum conuenissent, scalas, ceterumque apparatum expediunt; et cum dux ille itineris, de quo dixi, se primum ascensurum polliceretur, pedites paullo ante lucem ad arcem accedunt, equitatu in omnem fortunae euentum, eo quo constiterat, loco restitante. accedentibus duo impedimenta obiecta sunt, pons torrentis, qui campum intersecat, abruptus, et ignis in proximo apparens, quod ad detectae expeditionis interpretationem initio reuocarunt, sed ponte summa celeritate resecto, vt pediti peruius esset, et igne illo non a praesidio, vt putabatur, ad indicandum ipsorum aduentum accenso, sed ex eorum numero, qui fatui vulgo vocantur, ac subito euanescente, alius timor iniectus, ne luce propinqua et caelo sereno stellarum lumine fulgente a vigilibus deprehenderentur, quem et caligo suborta discussit, quae superiorem arcis partem densa nube ita inuoluit, vt prospectus eorum, quae infra gererentur, praesidiariis adimeret. igitur scalis allatis, et quod primo a properantibus in saxo lubrico collocatae corruissent, mox circumspectius admotis, eo, quo iussi erant, ordine enituntur; et cum inopinato accidisset, vt ex militibus vnus ictu sanguinis subito correptus quasi stupore defixus in medio nisu scalis adhaesisset, ita vt subsequentibus aditum praecluderet, ne quidem id mali ominis loco acceperunt, sed eo ad scalas alligato, ita vt remittenre morbo non caderet, et scalis summo silentio inuersis, reliqui facile ascenderunt. cum ad summum venere murus tertiis scalis superandus erat: quo superato Alexander Ramisaeus cum duobus manipularibus primus ingressus est, aliisque incumbentibus murus vetustate corruptus et propter loci aliunde firmitatem neglectus sub pondere collapsus est, quod opportune Ramisaeo laboranti euenit, iam a custodibus circumfuso, qui tamen repentino casu perculsi, mox Dei, Regis, acProregis nomine passim inclamato territi ac pugnae obliti huc illuc dilabuntur. Flaminius arcis praefectus per auersam rupem descendit, et portula emissus flumine ob matis aestum ad muros vsque effuso nauiculam nactus in Argateliam profugit; infimae arcis praesidiarii ad strepitum pariter fugerunt. capti Io. Hamiltonius fani Andreae archiepiscopus, Ioannes Flaminius Bogallius, Alexander Leuistonius, et ipse Veracus. cum postridie Prorex eo venisset, vxori Flaminij mundi muliebris gratiam fecit, eamque perhumaniter habitam dimisit. dimissus et Veracus, quem legati nomen tuebatur. archiepiscopus, quod proximi Proregis caedi interfuisse crederetur, in arctam custodiam datus, et Prorex ad securitatem suam pertinere ratus, ne Morauij, qui ipsum in supremo magistratu praecesserat, mors inulta esset, iudicium praecipitauit; cumque ille, vt more patrio res perageretur, postularet, et familiae dignitati id deberi videretur, nouo et inaudito exemplo ad mortem ignominiosam damnatus est, et Sterlini laqueo suspensus. astructum illi, quod et caedis regis conscius fuisset, idque ex sacerdote, cui Ioannes Hamiltonius archiepiscopi gentilis, cum facti nefarij conscientia animo discruciaretur, in fideli colloquio priuatim confessus erat, cognitum fuisse iactabatur. sub id tempus Mortonius ex Anglia rediit, et Sterlini coram procerum concilio legationis summam exposuit. inde cum prudentiores sic existimarent, Anglam nulla ratione Scotam


page 650, image: s650

velle dimittere, ne turbarum in Anglia ipsa excitandarum caussam praeberet, sed ita animum vultum ac verba componere, vt communem regum caussam negligere non videretur, toti in comitia ad Kal. Maias Edimburgum indicta intenti erant, quorum liberam celebrationem remorabatur recensarcis defectio, Prorex tamen, qui nihil haberet ad oppidum oppugnandum parati, nec aduersariorum metu comitia alio transferri vellet, postaliquot velitationes, quibus oppidani ac praesidiarij a Mortonio intra moenia compulsi fuerant, ad portamvrbis comitia habere statuit. in iis cum denuo caedis regis ac Proregis conscij tanquam perduelles damnati essent, qui in arce erant crimini affines et ipsi, quo auctoritatem caussae suae conciliarent, ex ea hominum copia, quae suppetebat, et ipsi comitia cogunt, corrogatis etiam eorum proscriptorum suffragiis, qui comitiis interesse aut non poterant aut noluerant. interea ab arce in procerum conuentum, qui extra vrbem habebantur, assiduae tormentorum eiaculationes fiebant, pilis ferreis plerumque inter mediam turbam cadentibus, ita tamen, vt nemo occisus vel vulneratus sit. tandem soluto conuentu cum vtrique comitia, alteri Edimburgum, alteri Sterlinum indixissent, quasi in inducias consensum esset, vtrimque discessum est: mox tamen cum Edimburgenses in armis exiissent, vt Mortonium Dalkethi opprimerent, cum Mortonianis, quos in itinere nacti sunt, conflixere aequo vtrimque damno. mox ad Letham, cum acies in armis starent, et Drurius Anglus medius inter eas cursitaret, vtrosque inuicem rogans, vt domum redirent, neu spem rerum componendarum nimis calidis consiliis infringerent, tandem conuentum est, et hoc tantum controuersum, vtri prius aciem conuerterent, cum et de ea re aequas condiciones proponeret Drurius, et Edimburgenses contra minarentur, nisi aduersarij sponte discederent, se eos cum ignominia pulsuros. tum vero Mortonius victa patientia furens repente signa inferri iubet, quibus illatis illi adeo magnifice de se sentientes statim in fugam vertuntur, et in angustias pulsi partim caesi, partim proculcati et capti sunt. qui euaserunt in oppidum accepti tanta trepidatione in arcem contenderunt, vt Mortoniani, nisi eos praeda retardasset, oppidum neglectum capere potuetint. occisi infuga circiter L, et in iis Galuinus Hamiltonius; capti CL et in iis Alexander Humius, et Iacobus Culenius fluxa fide et latrociniis infamis, qui tantum odium popularium in se concitauerat, vt nisi eo ad supplicium perducto placari non potuerint. inde bello accenso leuibus proeliis certatum, dum alij se Edimburgi, Prorex suos Lethae contineret: inde regios Elisabetha, inde regina Hamiltonios promissis potius quam milite sustentantibus, neque tam studentibus, vt sui vincerent, quam ne vincerentur. secundum haec comitia ab vtraque parte habita. qui Edimburgi erant, licet exiguo numero, CC ex regiis proscripsere. Prorex Sterlinum profectus magno procerum concursu comitia celebrauit, in quibus XXX tantum ex iis, qui Reginae partes sequebantur, damnati sunt. et inter haec ab vtraque parte pugnatum. nam Patricius Lindesius, qui Lethae praeerat, homo manu et consilio promptus, cum in hostem duxisset, eum cum damno in oppidum compulit. dum redit, Iacobus Haliburtonus, qui peditatui praeerat, longiuscule a suis incedens, ab incumbente equitum turma, cum dubia luce cuius partis esset, dignosci non posset, captus et in vrbem ductus est. mox et Alexander Humius suorum interuentu libertati restitutus est. inde ad audacius consilium animum adiecere Hamiltonij, spe certa, si euentus responderet, vniuersi belli semel patrandi, ad id a Georgio Bello cohortis peditum signifero ac Sterlini nato persuasi, qui proceres Sterlini coactos ac solute agenteis opprimi nullo negotio posse affirmabat, et cum omneis aditus et opportuna oppidiloca nosset, ac procerum hospitia haberet descripta, certam spem faciebat, si sequerentur, omnia eorum in potestate futura. duces expeditionis fuere Georgius Gordonius, Claudius Hamiltonius, et Valterus Scotus. ne consilio successus defuit. igitur cum diluculo ad oppidum accessissent, omnia adeo neglecta reperiunt, vt nemine obuio in forum penetrauerint, et obsessis aditibus procerum hospitia aggressi sine certamine vniuersos paene oppresserint. nam Iacobi Duglassij Mortonij diuersorium, in quo diutius famuli restitere, moram praebuit, sed flamma in aedeis iniecta cum iam in eo esset, vt fumo strangularentur, ipse Valtero Scoto affini suo se dedidit.


page 651, image: s651

captus et eodem momento Prorex, et mox Alexander Glencatniae, et Hugo Eglentoniae comites, qui omnes ad exitium seruabantur. ita quippe Claudius Hamiltonius suis mandasse ferebatur, simulac vrbis portas forent egressi, vt omneis ad vnum conficerent. superabat Ioannes Areskinus arcis praesectus, qui cum aliquoties frustra viis obsessis in forum penetrare tentasset, ad extremum aedeis suas in foro inchoatas et propterea ab aduersariis neglectas cum delecta manu occupat, et inde infesta eiaculatione cum in palanteis impetum fecisset, casu inopinato perculsi Hamiltonii sine mora se in fugam coniiciunt, et captiuorum omissa cura oppidum deserunt, partaeque victoriae fructum subita trepidatione corruperunt. in hoc tumultu occisus ex regiis Robertus Ruuenus, Alexander item Stuartus Garlianus. qui Mortonium et Alexandrum Cunigamium ceperant, cum periculum aliter euadere non possent, se suis captiuis dediderunt. at Dauid Spensius, equitum praefectus, qui Proregem ducebat, cum captiuum, quem ab inimicis peti sciebat, omni ratione tuendum suscepisset, a percussoribus illius petitus ipse eodem die decessit, aequali vtriusque partis damno ac desiderio hominem parirer corporis et animi dotibus insignem maerentis. Prorexipse ex vulneribus eodem quoque die obiit. duo ex eius percussoribus, quod in deditum saeuiissent, itidem supplicio affecti, ceteri trepida fuga dilapsi sunt. exequiis Proregi vt in tempore turbulento tumultuarie factis proxima fuit cura de successore illi creando, ne summi magistratûs sede vacua nouis tumultibus occasio praeberetur. igitur in concilio procerum selecti tres e suo numero, qui iureiurando prius adacti se nobilitatis suffragiis parituros velut candidati comitiorum decreto permitterentur. hi erant Gilepsicus Cambellus Argatheliae, Iacobus Duglassius Mortonij, Io. Areskinus Marriae comites, in quem postremum omnium suffragia inclinarunt; isque cum de Edimburgo obsidendo ante omnia ad concilium retulisset, res in Eid. VIIIbr., quibus exercitus conueniret, reiecta, quod rebus gerendis magnum impedimentum attulit, et hiems praematura, ac noctes longiores et caeli, vt in locis frigidis, intemperantia, difficilior item comeatûs asportatio et apparatus bellici inopia effecerunt, vt re infecta inde discederetur. nec felicior Areskini, quam decessorum magistratus fuit, illo anno sequenti morte repentina sublato, vt ab aduersae partis sociis vulgo iactaretur, iam nemini dubium relinqui, quin iniqua et illegitima eorum dominatio esset, in quibus tam manifesta diuinae vltionis exempla cottidie cernerentur. Hoc anno renouata est Teutonicae societatis multis priuilegiis ac immunitatibus subnixae inter maritimas ciuitates et iis ex antiquo foedere coniunctas cum regibus vicinis contentio, ex ea occasione. cum superiore anno Stetini post octennale bellum Lubecensibus cum Ioanne Suecorum nouo rege conuenisset, et inter pacta hoc etiam additum fuisset, vt libera deinceps ciuitati Naruica nauigatio maneret, Ioannes iam rerum potens belli Moscici praetextu denuo eos ab importatione mercium in Naruensem Russiae portum abstinere iussit. itaque ciuitates ad ineuntem Iunium mensem conuentus indicunt, in quibus de instauranda Teutonica societate, ac renouando ciuitatum foedere, de commercio cum Russis in emporio certo deinceps continuando, de recenti Naruicae nauigationis per Sueciam interdicto vsu, de collatione ad communem Orientalium domum Antuerpiae grandi aere liberandam, de legatione in Galliam et Belgium decernenda, et aliis capitibus ad societatem pertinentibus actum est. origo autem societatis ab anno sal. OIO CC repetitur, paullo ante tempora Friderici II, quo ciuitatum in litore Baltico et ceteris Saxoniae inferioris regionibus delegati inito foedere ad commercij libertatem tuendam coierunt, et priuilegiis ac immunitatibus a principibus vicinis impetratis in quatuor exterarum gentium emporiis sedem ac domicilium societatis constituerunt. quae societas paullatim foederatorum multitudine, potentia, et opibus in tantum amplificata C annorum spatio creuit, vt ex eo florentissima, deinceps regibus ipsis, quorum beneficio aucta fuerat, inuidiosa vsque ad hanc aetatem permanserit. ciuitates autem plures XXC initio fuerunt, distributae primum in treis; dein Borussis accedentibus in quatuor classeis seu metropoles, Lubecam, Coloniam, Brunsuicum, et Gedanum: ex quo numero cum anno huius seculi XVIII eiectae fuissent XIIII ciuitates, adhuc hodie in societate remanserunt LXVI, Vandalicae VI, Pomeranicae


page 652, image: s652

VIII, Borussae VI. Liuonicae III. Saxonicae XIII. Vestphalicae X. Cliuicae seu Marcicae VII. Transiselanae III. Gelricae VII. Frisiae III, extra quas nulli ex exclusis illis XIIII, multominus Angli, Scoti, Bataui, Flandri, Alemani, Dani, Sueci, Polonipriuilegiis societatis in emporiis illis frui possint. nati vero in oppidis ac pagis ciuitatum societatis ad priuilegiorum participationem non admittuntur, priusquam ius ciuitatis in aliqua ciuitatum societate comprehensarum adepti fuerint. quatuor autem illa emporia sunt, Londinum, quod societati ab Henrico III Anglorum rege anno Christi OIO CC L attributum est, cuius summam fidem ac firma auxilia experti posteri reges, et Eduardus III inprimis bello aduersus nos feliciter gesto, negotiatores Teutonici collegij nullis nouis vectigalibus, tributis, exactionibus subsidiis aliisuc praestationibus deinceps onerandos sanxit, peculiari diplomate, quod Ricardus II, Henrici IIII, V, VI religiose seruarunt; donec ardente inter Anglos et Danos bello cum in Hellesponto Danico Anglorum naues interceptae fuissent, ab Anglis pariter naues LX Teutonicae societatis captae ac spoliatae sunt; quod initium bello triennali Anglis cum ciuitatibus caussam praebuit, quod tandem Caroli Burgundi, qui Eduardi sororem vxorem duxerat, interuentu Traiecti ad Mosam compositum est anno OIO CCCC LXXIIII. ab eo tempore per annos circiter XXC sub Ricardo III, Henrico VII, VIII, et Eduardo VI Germani immunitates in Anglia suas retinuerunt, licet eas Gedanenses aliquantum turbauerint. alterum emporium Brugis habuerunt vrbe Flandriae amplissima, et elegantissimis aedificiis ornata, quae a sociis frequentari cepit circa annum OIO CC LXII. demum anno CCXXVI post multum de pristina opulentia amisit, postquam Maximilianum Romanorum regem praecipuis ministris in conspectu illius occisis captum ignominioso carcere incluserunt. nam Fridericus Caesar parens eius mox toto imperio ad arma concitato in Belgium descendit, et portu Brugensium obstructo in caussa fuit, vt commercium omne Antuerpiam in Brabantia transferretur, et societatis ciuitates in ea larem deinceps collocarent. cum enim Lubecensium rogatu ad priuilegia societati a Ioanne II Brabantiae duce anno OIO CCC XV concessa, et per Antonium Brabantiae item ducem OIO CCCC IX confirmata Philippi ab Antuerpiensibus exorati auctoritas anno huius seculi LXII accessisset, in comitiis societatis decretum est, vt collegium Antuerpiae constitueretur, domo publica in vrbe exstructa, in qua propriam iurisdictionem senatus mercatorum haberet, eaque dere cum senatu Antuerpiensi transactum est depensis a societate LX OIO Caroleorum. Nouogardiae in Russorum imperatoris ditione amplissima ciuitate tertium emporium societati ante CCC annos assignatum est, XL OIO Passuum a Narua Liuonica, XXXVI a Plescouia, CXX a Mosca Russorum metropoli; sed commercium ob saeuitiam ac persidiam Ioannis Mosci Reualiam inde translatum; postremo a Russis ipsis Reualiensium iniuriam caussantibus, postquam Naruam Liuonicam occuparunt, merces, quae Reualiam ante deuehebantur eo deferendas curauerunt, et sedem emporij Russici, quae Reualiae antea erat, Naruae collocarunt anno huius seculi LVIII; quo mox Angli Belgae, Galli magno concursu vndique confluxerunt, multum fremente Liuonici ordinis magistro et archiepiscopo Rigensi, et de iniuria imperio facta apud Ferdinandum Caesarem communicato simul consilio expostulantibus. continuatum nihilominus commercium ac nauigatio, donec Ericus Suecorum rex, cui nullam non vicinis incommodandi occasionem arripere ludus erat, Lubecensium naueis Natua redeunteis hostiliter captas Reualiam et Stocholmiam duci, ac merceis omneis in fiscum redigi iussit; quod VIIItennali, de quo diximus, bello caussam praebuit, Stetinensi pace composito. sed cum Ioannes pactis non staret, eam ob caussam praecipue ciuitatum conuentus hoc anno institutus est. Quartum societatis emporium Bergae in Noruegia fuit, vbi et magis expressa antiqui foederis vestigia, quam alibi remanserunt; sed tractu temporis Danica nobilitate quaestu allecta et sub Friderico II rege institoriam faciente, societati multum in ea prouincia decessit; cumque ea de re apud Fridericum II per legatos ciuitates expostulassent, ille ante XX annos, etsi salua iura, priuilegia, immunitates eis se regia fide seruaturum respondisset, tamen neque nobilitati Danicae nanigationes inhibuit, et opificum collegia, quae socij Belgae suis domiciliis adiuncta


page 655, image: s655

communi secum libertate frui patiebantur, omnino aboleuit. his et aliis de causis celeberrimus conuentus hoc anno Lubecae habitus est, in quo antiqua iura renouata, et pleraque decreta facta, quorum alia ad disciplinam inter socios seruandam pertinentia tenuerunt, alia, quae externos principes spectant, per legatos explicata maiorem partem irrita fuerunt. Superiore anno rex post iucundum Lutetiae celebratum ingressum Bloesas cum regina parente, Andino, ac Alençonio fratribus venerat, vt pace nuper parta res adhuc incertas firmaret, et Nauarram, P. P., Colinium, ac ceteros Protestantium proceres ad veniendum in aulam e propinquo inuitaret, iterum misso, sicuti antea demonstrauimus, Cossaeo, qui et Rupellanum conuentum multas ob caussas regisuspectum solueret, et Colinij aduentum maturaret, his maxime rationibus, quod cum de bello in Belgium transferendo rex nuper cum Nassouio ageret, multae difficultates occurrissent, in aduentum eius suspensae, quae nisi coram ex illius sententia satis commode explicari posse videbantur. interea in aula consultatum aiunt, de insidiatum Colinio ac ceteris Protestantium proceribus structarum ratione, coram regina matre, Henrico Andium duce, Carolo cardinali Lotaringo, Claudio Aumalio fratre, Henrico Guisio, Ren. Birago Procancellario, aliis; remque agitatam in eo ipso conclaui, in quo XVI annis postiussu Henrici III Guisius interfectus est. et postea, vt a curiosis obseruatum est, cum nouae difficultates subortae essent, post reditum ad vrbem, ad Clodoaldi pontem in Hieronymi Gondij aedibus voluptariis, in quibus proximo post Guisij mortem anno rex ipse a monacho detestanda audacia cultro occisus fuit. placuerat initio inter alia spectacula, quae in nuptialibus ludis apparari solent, vt in insula Luparae arci opposita arx lignea extrueretur, quam inde Andinus cum delecta manu tueretur, inde Nauarrus militari specie cum Colinio ac ceteris Protestantium proceribus oppugnaret, tormentis, sed sine pilis et scloppetis vtrimque displosis, conueneratque vt in eo conflictu accensis animis ad signum datum pilis in scloppetos immissis res ageretur, et ita quasi rixa inter ludum exorta caedis consilium tegeretur. et quidem arx in insula exstructa fuit, sed cum ea res cautioribus suspicionem iniecisset, nec facile proceres, vt recentibus adhuc odiis ad hoc periculosum certamen descenderent, induci posse appareret, arx illa noctu, antequam suspicio iam nata in animis altiores radices ageret, regis iussu materia inde comportata omnino sublata est. id etiam Lignerolij caedi, de qua supra diximus, caussam dedisse quidam scripsere, qui de eo consilio ab Andino sibi communicato aliquid resciuerat; nam quodam die in conclaue regis admissus, cum ipsum solito stomachosiorem reperisset, ob iniquas Protestantium et cum minis coniunctas expostulationes, ille siue per vanitatem, siue imprudentiam regi in aurem insusurrasse dicitur, duraret, neque vinci patientiam suam pateretur: nam breui fore, vt ipsi per turrem illam de importunis et iniquis hominibus satisfieret. quo dicto rex perculsus vocem compressit, iracundo in speciem vultu, quasi rei ignarus, et mox Lignerolium subotnatis iis, quos memoraui, interfici iussit, ne secretum, quod paucis communicatum volebat, fratris garrulitate detectum in plures, atque adeo ad illos, qui petebantur, emanaret. qui Lignerolij caedem ad aliam caussam referunt, hoc etiam addunt, regem id consilij, quod postea matre et Andino fratre suadentib. secutus est, ex necessitate potius, quam habita diu ante deliberatione cepisse, quippe rei tunc ignarum, quam soli illi cum iis, quos dixi, initio agitauerint. sub id tempus Carlota Borbonia, Ludouici Borbonij Monpenserij filia, in Germaniam profugit, et ad Fridericum Palatinum VIIvirum se contulit. ea a matre Iacoba Lonuiana haut dubie Protestantib. fauente in corum doctrina, sed in arcano, viri metu instituta, postea ad subleuandam familiam, quae, quamuis illustrissima, in summa tunc angustia versabatur, in Iouariense monasterium coniecta, eique praefecta fuerat, et in eo secessu quam semel conceperat de religione opinionem retinuerat, suasu Io. Chabotiae Paracliti monasterij antistitae proxima illi cognatione coniunctae, quae licet eandem aperte doctrinam profiteretur, tamen neque monasterium nisi bello aduersus Protestanteis saeuiente expulsa, reliquit, neque amictum religiosum toto vitae tempore posuit. inde non mediocriter aula conturbata fuit, et regis iussu mox Iouariam missus Christ. Thuanus Senatus Paris. princeps, qui de re cognosceret, et certiora ad eum referret. tunc Monpenserius Aquis-Sparsis in Aruernis


page 656, image: s656

erat, ad quem Palatinus mox Heidelberga literas dedit Eid. Mart. Quibus eum excusato filiae e Gallia discessu, quae vim conscientiae suae fieri amplius pati non posset, placatiorem erga ipsam reddere conabatur. ad quas parens religionis maiorum acerrimus vindex, et ob id maxime omnium Protestantibus infestus rescripsit VKal April, quibus quantum ex filiae fuga dolorem sentiret, exponebat, et eius excusationes vllas in bonam partem accipere se non posse signisicabat, et acerbe perstricta filiae effreni libertate, quae fidem sponte Deo se et matre absentibus datam ac spem suorum fefellisset, paternamque reuerentiam licentiosa temeritate violasset, nulla se ratione placabilem ostendit, nisi ipsius Palatini monitu in Galliam quamprimum reuertatur, et se regi ac patris iussis audientem praestet. proinde hortatur Palatinum, vt partes suas ea in re interponar, faciatque, quod in tali occasione ab amicis et coguatis principibus in suam gratiam fieri cuperet; rem enim illustrissima familia sua dignam facturum, si domum suam transfugis a patre filiis patere non sinat, sed iis erroris clementer admonitis, vt ad officium redeant, auctor sit. Palatinus quidem antiquae grauitatis ac probitatis princeps, qui non ignoraret, quid paternae reuerentiae deberetur, se paratum Carlotam in Galliam remittere aiebat, modo a rege ei caueretur, neque vis ipsius conscientiae afferretur, in eamque rem ad regem literas dederat; sed Monpenserius, quamuis omni ratione filiam in potestate habere peroptaret, nulla ratione adduci potuit, vt his condicionibus assentiretur: cumque rex in eo esset, vt Ioannem Aumontium primariae nobilitatis virum, ac tunc Monpenserij ipsius legatum ad Palatinum mitteret, qui Carlotam reduceret, intercessit Monpenserius, et si quidem filia in damnata Protestantium religione perseuerare vellet, malle se ostendit, vt in Germania potius maneret, quam in Galliam rediret, omnibus offensionem, senectuti suae molestiam praebitura. itaque nihil actum, et Carlota in Palatini familia praecipuo in honore mansit, donec Gulielmo Nassouio Arausiensi principi clocata est. Tunc digressi ex aula Guisiani non sine occulta indignationis specie, quod rex immemor tot exantlatorum ab illustrissima familia laborum, et indignae Guisij necis nulla ratione habita, inimicos sibi homineis tam obuia beneuolentiae significatione inuitaret et complecteretur. regina certe parens et Andinus haut satis aequo id animo ferre videbantur, a regisque sententia et voluntate ea in re dissidere omnibus videri volebant; quod siue verum erat, siue dissimulatione sieret, certe Colinium et sequaces eius plerosque in perniciosum errorem induxit, ratos regem contra matris ac fratris sententiam serio et ex animo pacis, vt sibi vtilis ac regno necessariae consilia sectari, ob idque sororis nuptias cum Nauarrae principe expetere, et bellum in Belgium contra Hispanos transferre decreuisse. verum Itali scriptores rursus negotium sacessunt, qui quod postea secutum est, tanquam bonum factum dum miris laudibus efferunt, et astum eum sollerti magnanimi principis ingenio dignissimum depraedicant, iam ante regem de illo cogitasse volunt, quod ex sequentibus apparebit. Cum in itinere Nauarra esset, vt in aulam veniret, cardinalis Alexandrinus superiore anno ad Philippum et Lusitanum missus ad regem in Galliam ineunte hoc anno venire quoque iussus est. is per dispositos equos properans cum in Nauarram incidisset, eam insalutatam praeteriit, rusticitate an superbia incertum, et ad regem recta Bloesas contendit. ibi in priuatum colloquium admissus, ab eo Pontificis nomine petiit, vt Turcorum amicitiae tanquam Christianissimo principi pudendae, et orbi vniuerso perniciosae renunciaret, sacro soederi nomen daret, sororem, quam Nauarrae principi destinabat, melius consultus Lusitaniae regi nuptum daret, a colloquiis ac familiaritate sectariorum, quantum posset, vt sibi ac regno damnosis abstineret. Itali scriptores memorant, quo ad foedus attnet, nihil impetratum fuisse, haut sane mirante ipso Alexandrino, cum responsum datum esset, non eo statu res Gallorum esse, vt qui rerum suarum vix potentes sunt, se alienis negotiis immisceanti neque vero rem Christianam pecunia iuuare, exhausto bellis ciuilibus aerario, longe minus copias extra regnum emittere posse. nam neque Protestanteis ituros metu, ne reditu in patriam excludantur; bonis vero ac piis emissis, regem praesidio suorum nudatum, sectariorum conatibus exponi. actionem vero de Margaritae sororis nuptiis cum Lusitano vehementiorem fuisse, quae tamen exitum non habuerit,


page 657, image: s657

cum rex diceret, ex matrimonio cum Nauarro quietem publicam pendere, cuius stabilem sententiam Alexandrinus multis in contrariam partem disputatis murare non potuerit: regem tamen, cum vrgeretur, tandem respondisse, vtinam omnia tibi enuntiare possem, Alexandrine, profecto tu et Pontifex intelligeretis, nihil ad religionis res in regno constituendas, et iuratos Dei ac Galliae hosteis perdendos his nuptiis aptius esse. ceterum breui fore spero, vt Pontifex consilium et pietatem meam, incensumque religionis ardorem ex euentu laudet. addit is, qui Pij V vitam scripsit, Hieronymus Catena, regem manu Alexandrini arctius compressa sibi annulum magni pretij de digito detractum ei obtulisse, hisque verbis esse affatum, Habe hunc tibi arrabonem et pignus fidei datae et nunquam a S. S. defecturi obsequij consiliique contra sectarios impios, vt recepi, propediem exequendi; Alexandrinum vero excusasse se ab annulo accipiendo, et, Pontifici ac sibi sufficere fidem a rege Christianissimo datam, respondisse, qua maius aut certius pignus petere aut secum ad Pontificem perferre non possit. cum hoc responso, siue ita diserte, siue obscurioribus verbis, vt verosimile fit, inuoluto, multis aliunde promissis a regina et Andino oneratus legatus, postquam perhonorifice habitus fuit, eadem celeritate, qua venerat, Romam contendit, quippe cum de inualetudine Pontificis auunculi in dies ingrauescente ab amicis monitus esset. is cum iam ab initio anni febre lenta tentatus esset, tamen morbum contempsit, et nihil de solita victûs ratione mutauit orationibus et negotiis attentus. dein mense Martio cum renum dolores magis intenderent, et putridam vrinam egereret, ad familiare sibi remedium confugit, lacte asinino per aliquot dies sumpto, cuius copiosiore vsu cum ventriculus admodum debilitatus esset, in acutam febrem incidit, et pro mortuo aliquandiu habitus est. dein resumptis viribus, ipso Dominicae resurrectionis diem, ore solito ex ambone populum signauit, et allocutus est, et paullo ante VII basilicas religiose, quasi illis valedicturus fere maiorem partem pedes religiose lustrauit. dein abiecta negotiorum cura se ad mortem composuit, ac tandem sacrosancto viatico de cardinalis Alexandrini nuper e Gallia reuersi manu sumpto Kal. Maij duabus ante noctem horis vltimumvitae diem clausit anno aetatis LXV III, sacri magistratus VII, haut obscura populi laetitia, qui licentiae assuetus austeros morosi senis motes in occulto oderat, et intolerandam liberis hominibus in inquisitionis munere exercendo seueritatem detestabatur. is vitae sanctimonia clarus, cum ab auaritia, sordibus, et omni ditandorum suorum cogitatione maxime abhorreret, negligentia tamen sua et difficili ad querellas accessu effecit, vt dum rei publicae parum gnarus minime ad eam attendit, suorum, quos more aulae illi insito rerum gubernaculis admouerat, rapacitati porta aperta sit, qui auare et insolenter sub eo impune grassati sunt diu, et eius rei inuidia Hieronymus Rusticutius in collegium cardinalium ab ipso praeter meritum ex humili ac sordido loco allectus inprimis laborauit, ob ida Gregorio XIII successore Roma abstinere, et Fanum, cuius episcopus erat, quaesito relegationi honestiore titulo concedere iussus. biennio ante Pius Nicolaum Pelleuaeum Senonensem archiepiscopum, in collegium cardinalium cooptauerat, Lotaringi cardinalis commendatione, qui accepto de Pontificis morte nuncio, statim, rebus ante ad profectionem comparatis, in viam se cum Pelleuaeo dedit, vt noui Pontificis creationi interesset. sed altero die postquam collegae conclaue post nouendialeis preces ingressi sunt, summo omnium consensu Pontifex renunciatur Hugo Bonconpagnus Bononiensis, iuris vtriusque doctrina clarus, a Pio IIII, cum in collegium legeretur, iam tum summo magistratui destinatus, et Gregorius XIII appellari voluit. praeter morem comitiorum, quae lenta ac turbulenta esse, magnisque animorum ac partium certaminibus peragi solent, festinata fuit creatio, ne diuturnum interregnum bello Turcico interueniens procedentia ex voto communia consilia retardaret. id quanquam in itinere resciuisset cardinalis Lotaringus, tamen ire perrexit, absentiae ab aula suae honestum colorem quaerens, et cum nouo Pontifice de arcanis consiliis cum regina matre initis acturus. interea statim post Alexandrini discessum Nauarra cum Ludouico Nassouio in aulam venetat magno comitatu: moxque agi cepit de nuptiis Margaritae sororis cum Henrico Nauarrae principe, qui sub id tempus cum Condaeo patruele, Francisco


page 658, image: s658

Rupifulcaudio comite et aliis proceribus ac numetosa nobilitate in aulam venit, ac tandem de matrimonij condicionibus inter partes transactum est III Eid. April., CCC aureorum OIO Margaritae in dotem a fratre attributis, qui singuli aurei LIV solidis aestimati sunt. hautmulto post XIII Kal. Maias foedus cum Anglorum regina percutitur Bloesis a Francisco Momorantio, Renato Birago Procancellario, Sebastiano Albaspineo Lemouicum episcopo, Paullo Foxio regis nomine, cui pro regina Thomas Hehuuicus Valsingamus interuenit. eius leges erant, vtalter ad alterius defensionem obligetur, sine exceptione aut vlla personarum ratione habita, in eamque rem alter altcri VIII nauigia omni re instructa, cum OIO CC hominibus et comeatu in bimestre idoneo commodare teneatur: item VI OIO peditum, quorum loco regina a Gallis, si velit, III OIO equitum sumere poterit. liberum erit inter Gallos et Anglos commercium; eadem priuilegia et immunitates, quae Brugis in Pleumosiis, Antuerpiae in Atuaticis, Bergae in Noruegia Angli retinent, et in Gallia habebunt. nulli Anglorum propter religionem in Gallia periculum creabitur. ambo in Scotiae pacificationem coniunctis studiis incumbent, et quae ab Anglis capta sunt, inter XL dies restituentur. haec pacta rex postea coram Clinthono maris praefecto ad id a regina misso sacramento confirmauit, et rata habuit, sicuti et Regina cum Vestmonasterij esset, XVII Kal. Vtil. coram Francisco Momorantio, Paullo Foxio, et Bertrando Salignaco Motafenelonio regis apud ipsam oratore fide iureiurando obligata pariter confirmauit. ceterum negotio de matrimonio inter ipsam et Andium ducem, de quo iussus erat agere Momorantius, ob subortas nouas difficultates, et quod Andinos publicum maiorum religionis vsum in Anglia ante omnia concedi posceret, fere desperato. Interea missus in Germaniam Gaspar Schonbergius, qui iisdem fere legibus foedus cum Imperij principibus, quos dixi, iceret, ad vim inferendam et propulsandam, quique ducem copiis Germanicis designari peteret Io. Casimirum Friderici Palatini VIIviri filium, cuius et alteri filio Christophoro rex eodem tempore pensionem principe ea dignitate et familia dignam assignauit. missus et Io. Galeacius Fulgosius Florentiam, qui a Cosmo ab Hispanis Senensi ditioni inhiantibus sibi metuente mutuam pecuniam ad bellum contra ipsos gerendum sumeret. his et aliis egregiae regis voluntatis indiciis ac testimoniis confirmatior Colinius, suos per se suspicaces simulatione multa agi veritos monitis suis erigebat, et bene in posterum sperare iubebat. cumque Philippus Strozzius cum Polinio Garda, et Roaldo Landereo in Santones missus esset, qui classem ad exscensionem inde in Belgium, inde ad Indicas excursiones paratam haberet, Rupellani, id quod erat, suspicati crebris nunciis Colinium monebant, vt sibi ac suis consuleret, neque se vanis aulae pollicitationibus ac fumis perniciose decipi pateretur. ille contra suspiciones amoliri, omnia in meliorem partem interpretari, et eo loco res esse dicere, vt plus a regis gratia sperare, quam ab eius offensione metuere sibi debeat. eas esse publicae tranquillitatis hostium artes, qui rumoribus sparsis Protestanteis in suspicionem adducere conentur, vt diffidentia sua in regis indignationem incurrant, eiusque se gratia indignos reddant. proinde ipsos ad haec sinistra murmura aureis occludere, et se ac sua Dei prouidentiae et optimi principis bonitati committere debere; et vt dicta factis approbaret, auctor fuit, vt vrbes securitatis caussa a rege edicto postremo concessae etiam ante tempus restituerentur, quod et executioni sedulo demandatum est. rexque hinc sumpta occasione diplomata ad singulas regni Curias misit, quibus laudata Principum ac procerum fide edictum in Protestantium gratiam factum, vt religiose obseruaretur, enixe mandabat. dum haec agerentur Synodus superiore anno indicta Nemausi in Septimania Maio ineunte celebratur magno Pastorum concursu, cui et Theodorus Beza facto per Valentiam Cauarum, itinore interfuit, ac praefuit. in ea multa ad disciplinae superiorum bellorum licentia collapsae instaurationem, et presbyterij constitutionem pro tempore decreta sunt, et quae vltima synodo indecisa remanserant, tunc ex communi Pastorum sententia determinata. eodem tempore Nauarra rege instante Bloesis Lutetiam Parisiorum Eid. Maij profecta est, vt necessaria nuptiarum celebrationi pararet, hospitio sibi sumpto in aedibus Caroli Gillarij Carnutum episcopi,


page 659, image: s659

qui iam Protestantium doctrinam propalam amplectebatur, et ob eius rei suspicionem antea Romae proscriptus fuerat, sicuti suo loco diximus. Nauarra cum aliquot dies in vrbe negotiis suis intenta haesisset, febre continua pridie Non. Iun. corripitur, ex qua quinto post die decessit, cum aetatis annum ageret quartum supra quadragesimum, princeps magni animi et ingenij, et doctrinae, quam profitebatur, tenacissima, ad quam propagan dam nullis laboribus aut sumptibus tota vita pepercit, periculorum omnium supra sexum contemptrix, dum caussae, quam tuebatur, seruiret. itaque praeter ingentia bella, quae quantum in se fuit summis impendiis gessit, in Cantabria iuris Nauarrici prouincia, vt eam doctrinam promulgaret, Pastores linguam patriam, quae a nemine fere vicinorum capitur, neque vero scribi posse antea credebatur, edoctos misit, et nouum Christi foedus, Catechismum et preces in Geneuenfi ecclesia vsurpari solitas in linguam Vasconicam seu Cantabricam transferri et elegantissimis typis Rupellae excudi curauit. antequam moreretur testamentum condidit, quo post animam summa constantia, ac fiducia Deo commendatam, eodem, quo rex Henricus eius parens loco sine vlla funcris pompa sepeliri mandat: tum Principi filio enixe imperat, vt ante omnia pietatem colar, secundum eam, in qua educatus fuit, Fidei confessionem, neque se mundi fumis, voluptatibus, deliciis et aliis vitiorum iritamentis ab ea diuelli patiatur, et constitutiones ea de re a se in Benearni principatu et inferiore Nauarra promulgatas seruari curet, familiam diligenter perpurget, et ab ca prauos consiliarios male de numine sentienteis, palpatores libertate praepostera abutenteis ac vitiosos omneis facessere iubeat; bonos, pios, vitae inculpatae, in iisque Bellouarium, Francurium, et Betulum penes se retinear; Catharinae sororis praecipuam curam habeat, placide, amanter, sine vlla acerbitate tractet, eamque in eadem pietatis schola in Benearni pago educari curet, vt cum adoleuerit, principi pari dignitate eandem religionem professo elocetur: Henricum Borbonium Condaeum patruelem tanquam fratrem amice diligat, et Franciscum Contij marchionem eius fratrem, curetque, vt summa inter eos cum Colinio concordia ad Dei gloriam propagandam alatur: postremo filium heredem instituit, et regem, reginam parentem, Andinum et Alençonium regis fratres rogat, vt Principis filij ac Catharinae eius sororis patrocinium suscipiant, eisque liberam doctrinae sua professionem permittant. Carolum cardinalem Borbonium liberorum suorum patruum et Colinium testamenti executores nominat. ea mors tam inopinata variis sermonibus caussam praebuit, cum allj eam sinistri augurij loco acciperent, et infaustas nuptias praesagirent, quibus funereae faces praelatae essent, alij veneno mortem accersitam murmurabant, icto cerebro chirothecarum pestifero odore, quas illi vnguentarius quidam Mediolanensis Renatus nomine homo sceleratus, et ad id subornatus vendidisset. corpore tamen dissecto, non etiam cerebro aperto, quod rex vt fieret, enixe mandauerat, abscessus in latere sinistro repertus ex nimia contentione et fatigatione contractus, quo eam periisse retulerunt medici, scripto de ea republicato. ex eius morte rex magnum dolorem prae se tulit, et funebrem vestem sumpsit; tota aula eius exemplo in luctu fuit ad publicum dolorem testandum, ne eo casu procedentia consilia retardarentur. interea calente belli Belgici negotio cum allatum esser, Montes in Hannonia a Nassouio interceptos, qua de re postea plenius dicemus, idque videretur faustum et opportunum ad res gerendas initium, Colinius eo magis vrgere regem cepit, vt tam pulcram occasionem minime praetermitteret, sed quamprimum Hispanis bellum aperte indiceret, quod quamdiu in occulto et simulate tantum gereretur, nulla denunciationc prius facta, et segniter gestum iri prouidebat, et plerosque ex nobilicate, qui alioqui vltro huic militiae nomen dedissent, eam detrectaturos, veritos si in manus Hispanorum incidissent, ne in ipsos non iure belli, sed tanquam in latrones et transfugas a saeua et barbara gente animaduerteretur. his rationibus victus rex, qui et rei spem ab initio fecerat, et eam ad consilia occulta tegenda necessariam arbittabatur, cum nec recusare omnino vellet, ne alieni animi suspicionem Colinio moueret, nec denunciationem facere in animo haberet, quantum in se erat tempus extrahebat, et quamuis bellum illud sibi magnopere probari ostenderet, tamen, vt a consilio suo probaretur ad vitandam inuidiam


page 660, image: s660

expetere se dicebat. itaque Colinium rogat, vt senententiam suam scripto complectatur, vt ea in consistorio lecta et expensa mature omnia et considerate in tanto negotio peragerentur. ille igitur in haec verba ad regem rescripsit: Qui de futuris regnorum ac rerum publicarum conuersionibus, Christianissime rex, ex signis externis, praua administratione, et periculis ob ciuium discordiam impendentibus iudicium ferunt, cum nuper Franciam odiis domcsticis agitatam, bello ciuili accenso vbique ardentem, spreta magistratus supremi ac legum maiestate ad omnem licentiam prolapsam viderent, sic existimabant, regnum hoc quondam potentissimum, nisi pax insperato Dei beneficio ei quamprimum affulgeret, breui funditus euersum, aut, qui melius sperantium sensus erat, in partes proculdubio laceratum iri. nunc cum rara Dei benignitate tranquillitas concessa, et quiete concessa spes sit, vt ex letali morbo Gallia recreata pristinas vireis et dignitatem recuperet, omni cura et studio videndum est, nerecidiuo malo rursus oppressa corruat. nihil autem ad domesticum bellum euitandum magis conducit, quam si foris bellum geratur; et prudentissimi rerum semper censuere, populis bellicosis hostem extra habendum, ne arma in scipsos vertant. et Gallis hoc insitum est, vt semel sumpta arma aegre deponant, et cum hostem extra fineis non habeant, in commilitones ac conciueis suos saeuiant. cumque Itali, Germani, Heluetij pace facta domum quisque repetant, Galli domum, otium, et omneis alias pacis artes perosi, aut in longinquo bellum sectantur, aut plerumque, ne armorum tractandorum desit occasio, scelerata mente viatores hostiliter aggrediuntur. cui malo vt idoneo remedio in tempore praeuertatur, externo bello opus est, quod iustum, quod facile, quod vtile sit, in quo et vtilitas cum honestate coniungatur, et decus inde partum ad vtilitatem redundet. id autem huiusmodi est, quod contra Philippum Hispaniarum regem proponitur. nam siad iniurias tibi, aut in aetate pupillari constituto, qua rebus tuis superesse non poteras, aut bellis exortis ciuilibus occupato illatas respicias, quidni iustum illud censebis? non satis fuit homini vasta alieni inuadendi cupiditate ardenti, plerisque te auitis prouinciis, quae circa Galliam sunt, spoliasse, nisi et ad Indias vsque Gallos infestis animis persequeretur, iisque immani crudelitate in Florida trucidatis ad immanitatem etiam vltionis necessitatem imposuisset, superbo, et quod ad nominis Francici ignominiam redundat, quasi tropaeo erecto. a vita deinde et tuorum fortunis ducto initio, etiam Gallici nominis ac regiae maiestatis dignitati et titulis vim afferte voluit, et prensationibus apud Maximilianum imperatorem gentilem suum effecit, vt principis loci praerogatiua in aula Caesarea tuis legatis denegaretur. cadem de re tibi et Romae apud Pontificem, cuius maiores adeo decessoribus tuis debent, captato tempore controuersiam excitauit, et nuper sparsa maligna fama, quasi Alfonsus Carrectus Finalij in Liguria marchio frustrationum pertaesus, quas iam diu Hispanorum artibus apud Caesarem experitur, in patrocinium tuum confugere statuisset, copias belli Turcici, et Venetis scilicet ferendi auxilij praetextu conscriptas pacata Italia contra Italiam vertit, et Finalium nulla iusta de caussa in potestatem redegit. quibus rebus cum inimici et infesti erga regiam T. M. animi satis ampla documenta dederit, quid superest, nisi vt Philippum Hispaniarum regem non bello inferendo inimicum efficias, sed tot iniuriis prouocatus iustam armis vltionem persequaris? at frater est, duplicique cognationis vinculo tibi coniunctus. enimuero eo maior et atrocior iniuria est, quo ab eo, quem amicum esse existimabas, tot necessitudinum vinculis tecum coniunctum, tam alieno tempore profetecta est. nee magis audiendi sunt, qui summissa tibi primo bello ciuili auxilia ab eo blatterant: quem perinde fecisse exstimasse debes, atque eum, qui furenti et in se saeuire gestienti pugionem porrexerit. quis enim veteratorias Hispanorum artes ignorat, vt in suo pacem habeant, in aliena atque adeo inter vicinos bellum alere satagentiam? eoque tendere illorum consilia, vt spectatores sedeant, dum alterutra pars victa ipsorum opem imploret, aut ambae mutuis vulneribus confectae cadant, et insidiose imminentem Hispanum quasi victorem admitrere cogantur? bellum ergo iustum est: quo magis tibi videndum est, ne si tam pulcram occasionem praetermittas, actio tua praescribatur, ius tuum tibi pereat, et cum iustam caussam nunc foueas, si diutius


page 661, image: s661

eius persecutionem extrahas, iniuriam maliuolentiae tuae olim praetexere videaris. sed multis iniqua ea videbitur, quod aduersus bello Turcico implicatum eam persequaris; quasi vero legibus vllis prohibitum sit, dum aduersa pars cum altero litigat, cum ea iure experiti. et sitantus belli Turcici fauor est, vt quia pro fide Christiana susceptum est, in pace colenda ac seruanda religiosiores esse debeamus, cur Hispanus, qui eam a vicinis hoc tempore exigit, non ipse olim seruauit, et nunc cum ad exonerandam conscientiam, et placandum numen maxime opus est, illam nobis minime seruat? cur ditiones maioribus tuis ereptas retinet? cur regnum Nauarrae foederatis tibi regibus ablatum violenta possessione occupat? an prodesse debetilli Turcici nominis odium, cum ipse Turcis eo inter Christianos detestabilior sit censendus, quo canis canem deuorans lupo ipso odiosior habetur? age ergo, et non an bellum Philippo iure denunciari possit, sed qua ratione geri debeat, videamus. et vero iam illud denunciatum putare debes. sic enim Philippus existimat, et tam te inimicum reputat, quam siipse cum exercitu explicatis signis aduersus ipsum iam profectus esses. sic Nassouium et alios proceres, quos ille pro perduellibus habet, a te honorifice exceptos interpretatur, nec ignorat Ienlisium post Montes captos tecum egisse, et nunc in limite si iniussu tuo, saltem te non inscio militem, vt obsessis opem ferat, conscribere, teque clam credit ficere, quod palam non audeas. nam perinde est Hispano gladium ostendisse, ac gladio ipsum pereussisse. iacta est igitur alea, neque deliberationi de bello inferendo amplius locus superest, et ad belli tam iusti caussam etiam eius nunc omni mora ac dissimulatione posthabita aperte gerendi necessitas accessit. verum haec magna Deo gratia, quod, vt necessarium, sic perfacile tibi bellum propositum est, coniunctis tuis per pacem viribus, et hostis potentia per eundem infracta ac dissipata. sic enim existimare debes, bellum ferro non auro, milite non pecunia geri. militis autem robur in eo praecipue consistere, quod domi et apud te est, ac dein de in foederatorum amicitia: et in vtroque longe Hispanos superas. nam in Gallia hodie omnes armis insueuerunt, et qui antea ad tympanorum strepitum cohorrescebant, nunc laetitia exultant, et vltro passim militiae dant nomen, multique qui bellis superioribus gregariorum militum loco parebant, nunc vt duces essent, virtute sua meruerunt; in pagis, in vrbibus armorum tractandorum vsus familiaris est. nec verendum, ne propter factiones ex religionis dissidio nondum bene composito subortas miles minus ducum imperiis audiens sit. nam factionum semina inter primarios viros fortasse adhuc vigent, quae inter milites gregarios prorsus cum pace euanuerunt; idque insigni exemplo iam ante constitit, cum pace ante nouennium facta cuncti sociatis animis ad Franciscopolim recipiendam incubuerunt. nam nusquam maior in exercitu concordia; vt proculdubio sit, vbi regij imperij auctoritas accedet, quin et constans ibi omnium obsequium reperiatur, et cum obsequio ad rem bene gerendam alacritas, et vbi alter vestigium impresserit, ibi alter eodem investigio pedem statim infigat. tunc et constabit experientia, quam tutius et firmius sita suo quam externo milite praesidium. nam suus, tanquam filius patri, sic principi paret, alienus vt seruus et mercenarius solum militat; ille pro patria, pro decore et tanquam principem meritorum ac virtutis suae inspectorem habeat, spe gloriae ac remunerationis aut castigationis metu pugnat; ille praedae et stipendiorum spe conductoris castra sequitur; quae si deficiunt, aut ad seditiones vertitur, aut pugnam detrectat. denique auro vt ducitur, sic ferro et periculorum horrore repellitur. adde quod ab externo milite maiora maleficia in agros perpetrantur, vt sunt incendia, praedae, rapinx, vastationes: quae omnia vel sensu aurium saeua quominus tui faciant, caritate patriae prohibentur. heic vero vt subsistas parumper et in mentem reuoces ea tempora M. T. obtestor, quibus Gallia intus pacata et a ciuilibus dissensionibus vacua bellum in limite gerebatur. tunc maioribus tuis cum Italis, Germanis, Hispanis, Anglis saepius, et cum plerisque ex iis simul res fuit; tunc populus in regni meditullio et per vrbes passim proeliorum et armorum insolens ad solitam eorum famam tremebat. et tamen sola nobilitate subnixi illi, et exiguo illo legionum numero, quae in praesidiis etiam pacis tempore ad limitis custodiam aluntur, tot hostium impetum non solum sustinuerunt, sed iis cum damno extra fines repulsis, oppidis


page 662, image: s662

etiam captis opima de hoste spolia saepius reportarunt. nunc cum calamitate publica effectum sit, vt omnes obsidionibus, certaminibus, proeliis vbique insueuerint, quos hosteis Gallis debellandis pares existimas? an Hispanos? homines haut infitias eo, strenuos, sed raros et in prouinciis minime populolis natos, vt nunquam Carolus v, cum plurimos habuit, plures VII OIO peditum IO CCC equitibus in castris habuisse dicatur. et nobilitas in Hispania cum non nisi ex conuentione priuilegiis suis firmata pro prouinciarum suarum defensione regibus militet, raro Pyrenaeum transcendit. quod si quando maior numerus in Hispania conscribatur, ex rusticis et tironibus sere constat, et huiusmodi hominibus, qualeis nuper Medinaeceli dux secum in Belgio aduexit, qui armorum rudes ad primum certamen fere vniuersi deleti sunt. cum vero sollemne sit Hispanis, ditiones regi suo subiectas in prouinciae formam redigere, crebras arces vbique aedificare, easque validis praesidiis firmare, coguntur vireis suas pluribus locis distractas habere, in Sicilia, Africa, Neapolitano regno, Insubribus, et in Belgio, vbi in solo limite Galliam spectante XXVII praesidia magnis sumptibus alere necesse habent. nunc apud te reputa, quot illi bellum Turcicum Hispanos occupat, quot in dies naualibus proeliis, morbis, et aliis casibus absumit. sed nouissimae pugnae successu plerique terrentur, et potentiam Hispaniensem eo magnopere amplificatam, vti rentur, reformidanr. verum naeilli patum periti rerum aestimatores sunt, qui tantum hostem tot annorum victoriis potentem vnico proelio debellatum credunt; cum potius, ne vi maiore impressionem faciat, cunctis merito verendum sit. nam hoc fere in magnis imperiis vsu venire cernimus, vt post ingenteis clades ad tuendam existimationem et vlciscendam iniuriam, maiore belli mole statim insurgant. et si verum amamus, quid illum amisisse dicere possumus, qui Cyprum sui iuris fecit, spe omni Venetis insulae recuperandae adempta? et si, vt verosimile fit, classem rursus hoc anno instruat, quanti constituram Hispanis eam victoriam putas, quibus, vt eam tueantur, totas Hispanias per se infrequenteis hominibus exhaurire, totas Indias insanis sumptibus absorbere necesse erit? iam ad Belgium respice, cuius prouinciae delectus cum III OIO equitum olim facerent, nunc bellis ciuilibus alienata aut absumpta nobilitate vix ad OIO redacti sunt. in iis vero prouinciis, quae semel defecere, quo maiores progressus facit Albanus, eo magis contrahitur eius exercitus, quippe cum singulis locis singula praesidia ex fidis sibi hominibus imponi oporteat. et ita per vrbium, oppidorum, et arcium expugnationes decrescit bellatorum numerus, qui vincendo crescere debuit. quod si Philippum maritimis praeualere contra nos opibus quis dicat, huic responsum esto, nos non in Italia bellum gerere, in qua potentissimum illum classe nemo inficiatur, sed in Oceano, in quo non triremibus, sed nauigiis rotundis certatur; et in quo proin de non eaedem opes, non vires, non eadem rerum naualium peritia in Hispanis conspicitur et laudatur: nam Anglos, Scotos atque adeo Belgas et Batauos, quibus cum iilis res est, Hispanis praestare in eo mari nemo est qui dubitet. quod si in Prouinciam Narbonensem vireis bello Turcico iam occupatas vertat, quis illi feliciores, quam olim Carolo Caesari parenti, successus spondere ausit? et hoc quidem suum robur, hae opes ac vires Philippo domesticae sunt. nunc operae pretium est considerare, quid illi extra ditiones suas in foederatis et amicis praesidij sit. ex quo Hispanorum nomen antea obscurum, cum in plura regna diuisi essent, iis vnitis sub Ferdinando et Isabella creuit, et maxime sub Austriis, Germania, Belgio, Italia cum Hispania veluti coniunctis; quicquid periclitati, quicquid victi sumus, quicquid amisimus, id tot nationum ita coniunctarum viribus, non Hispano robori aut sollertiae impurari debet. nam si diligenter calculus ineatur, vbicumque infeliciter pugnauimus, VIX Hispani quartam exercitus hostilis partem efficiebant, praecipuum que semper ab Anglis subsidium fuit, qui inueteratis odiis infesti, et ob Belgij antiquum et cum domo Burgundica toties renouatum contra Gallos foedus omni tempore et loco nobis imminebant. nunc mutata est rerum facies, alienatis Belgarum ab Hispanis animis. Angli, qui Zelandiae et Batauiae vicinis et opportunis adeo prouinciis inhiant, qui eorum defectioni in occulto fauent, ab Hispanorum amicitia sensim desciuere, et nondum aperte indicto bello iam hostes esse incipiunt, vt nihil ab illis tibi metuere debeas. proximi


page 663, image: s663

Scoti. perpetuo et constanti tibi foedere et recenti necessitudine coniuncti cum Anglia, cum Belgio, et Hispania contra te coniuratis in extremo discrimine semper tibi praesto fuerunt; nunc separatis eorum viribus ac studiis cum minus periculum subsit, quin eundem semper erga te animum seruent, minime dubium relinquitur. et vt metu autseditionibus nuper in regno exortis mutauerint, quid ab his periculi rebus tuis impendere potest, qui Hamiltoniorum successioni inhiantium factionibus diuisi ac lacerati potius malum accipere, quam inferre possunt? in Germania vero scisso ob religionem veluti imperio proniores animi sunt in Gallorum fauorem, quippe recenti memoria et odio Hispanorum, quorum ambitione factum credunt, vt Carolus V de imperio in prouinciam redigendo consilium ceperit. et verosimile sit, Maximilianum Caesarem pari affectu in generos ambos neutris partibus se addicturum. quod si fortasse ob familiae communis decus et multiplici vinculo geminatam necessitudinem in Philippum magis procumbat, quid bello Pannonico districtus patrueli ac sororio auxilij, rebus tuis incommodi importare queat? a principibus ecclesiasticis non multum opis sperare possunt Hispani; quippe qui saepius mutant, nec valde opulenti sunt, et caritate patriae plerumque religionis caussa, quam Philippus cupiditatibus suis praetexit, non multum mouentur. Heluetiorum VII pagi tibi ex foedere coniuncti sunt, Raetorum item III pagi, alij ab Hispanis ob religionem omnino alieni in Italia quidem Pontifex totus in Hispanorum partes inclinat; sed bello Turcico implicatus omneis in orientem opes vertere cogitur, vt ab eo in occidente interea nobis securis esse liceat; et illud est ingenium aulae Romanae, quod omnes rerum periti norunt, vt potius arbitrium inter principes bellum gerenteis sibi sumat, et ex vtriusque damno priuatum compendium captet, quam vlli parti addicta in periculorum aleam, aut partem veniat. quid Senatus Venetus hoc vltimo bello etiam post victoriam vltimam tantopere decantatam victo quam victori, vel ipso fatente magis similis? cui scis cottidie cum Hispanis de belli gerendi ratione certamen esse, et quem a foedere prima data occasione discessurum constat, non vt se nouo bello, quod adeo olim damnosum nobiscum expertus est, implicet, sed vt quietem cum vicinis colat, et commercium per orientem, quo vnico Venetae opes sustentatur, instauret, ruinasque Cypro amissa acceptas pace resarciar; iamque cum palam sit Ioannem Austrium arma in orientem sumpta in Africam, vt Hispanorum rebus magis opportunam auertere decreuisse, haut diu Venetos foederi staturos apparet. quod si ad alios Italiae principes respicias, parum aut nihil omnino opis inde ad Philippum redire posse perspicies, quibus si quid ex demenso superest, in bellum Turcicum aegre ac parce, aut etiam foedere cessante orae maritimae impenditur. et vt singulos enumerem, Sabaudiae dux ex foedere neutri parti accedere debet, et proxima tecum contracta adfinitate, nec occulta Mediolanensis principatûs spe retinebitur, quominus ab ea parte quidquam contra te moueat. Ferrariensis vero ab Hispanis semper olim alienus, nunc Gallicis partibus proximitatis necessitate addictus est. Cosmus autem Etruriae dux ciuiliter potius quam ex animo Philippi amicitiam colit; quippe qui sciat, quam aegre Hispani ferant Senensium imperij possessionem in se translatam, quique Plombino, Herculis Portu, Telamone, Orbitello externis praesidiis occupato compedes Etruriae et sibi ab Hispanis iniectas in occulto dolet. Gulielmus Mantuae dux etsi Philippo multis nominibus obstrictus infirmitate sua se facile a bello hoc excusabit. et cum Ludouicum Gonzagam Niuernij ducem ipsius fratrem penes te habeas, eius interuentu, vt ab omni ope ferenda abstineat, fieri posse extra dubium est. Vrbini ducem nulla in parte pono, familia militarib. viris clara, haut infitior, prognatum, sed exiguis opibus, vt si ipsum eximas, qui tamen bello per aetatem vix interesse poterit, parum in eius opibus momenti sit. ita ex tot gentibus in nomen Gallicum olim coniuratis, Germanis, Anglis, Italis et Hispanis duo primi mutata temporum condicione iam a tuis partibus stant, Itali neutri manent, aut si qui eorum in hostium partes transeant, parum incommodare possunt. Hispania vero per se infrequens, tot praesidiis non solum domi, sed in Sicilia, regno Neapolitano, Insubribus et Belgio ipso occupata, tot coloniis in Indias missis exhausta, ad bellum, de quo deliberatur, sustinendum plane infirma erit. et hae


page 664, image: s664

quidem Philippi domi et foris militares vires. a re pecuniaria vtri, tibine an ipsi maiores opes suppetant, nunc dispiciendum. Bellis superioribus sub Carolo parente gestis Philippus patrimonio omni, portoriis, vectigalibus diuenditis et oppigneratis, cum Italis, quibusingens aes alienum debebat, vicis, et pagis, quos creditores sui in Sicilia et Neapolitano regno possidebant, comitatuum, principatuum, et huiusmodi titulis ornatis, nullo praeterea dato, transegit. Germanos vero importunius debita sua in Hispania reposcenteis Inquisitionis metu, aut districto in pertinacius tam iustae petitioni insistenteis formidandi fulminis telo eos a persecutione deterruit, et fide publica passim per Italiam et Germaniam eleuata creditoribus suis decoxit. quid Hispani? ij vero nisi ad tuendos fineis ne obolum quidem contulerint. Indiae iam fodinae auara peruestigatione vacuatae aut supernatante aqua obrutae paene defecerunt. Superest, vt aerarium immodicis sumptibus in alieno inuadendo factis exhaustum, aut proscriptionibus, quae ardente bello ciuili periculosae sunt, aut aliunde suppleatur; an a donatiuo Belgico? atqui prouinciae illae bello gerendo in stipendia militum vix sufficiunt; an ab Antuerpiensium mercatorum collegio? idilli olim licuit, pacatis in Belgio rebus et commercio libero, quod nunc, postquam Matthiacae insulae in Arausiensis verba iurauerunt, omnino interruptum relanguit; itavt plerique, qui aliis credebant, nunc cum ad exsoluenda debita certo die appellantur, temporis gratiam a iudice implorare cogantur. sed Genuenseis in Italia praeterieram, qui quodammodo in Philippi aere sunt. nam cum saepe de imponenda Genuae arce antea consultatum esset, et Andreas Auria, qua erat in patriam caritate, quauis condicione repudiata semper contradiceret, non aliam rationem comminisci potuit Carolus V prudentissimus princeps, qua Genuenseis in officio contineret, quam si omnem eorum pecuniam, qua sola fere illorum opes constant, Liguria omnium rerum a natura sterilitate et inopia damnata, corraderot. sic enim fore iudicabat, vt auara gens metu sui amittendi in fide perseueraret. illi igitur ab eo tempore fecere, quod aleae lusoribus familiare est, qui ne perdant, cottidie perdere non cessant, et nouis ac repetitis subinde contractibus ac versura saepius a debitore facta ipsi debitori fidem, quam reuocare non poterant, obligarunt. nunc vero cum nec pecunia illa repraesentetur, nec vsurae dependantur, malunt otiosum numum in arca desidere, quam foenori adeo periculoso collocare. his adde Finalium nuper cum graui Genuensium reipub. detrimento et iniuria ab Hispanis occupatum. igitur quod Hispano ob eas, quas dixi, caussas difficile ac paene impossibile esse ostendimus, tibi contra perfacile erit, cui in nobilitatem atque adeo equitatum, qui fere suis sumptibus militat, exiguo sumptu opus sit, et tantum ad alendum peditem pecunia, sed ea tenuis, at certa, sit necessaria. his adde quod in hostico bellum gerentibus bellum bello ipso alitur: nec praeter regni vectigalia, quae copiosa nunc in pace suppetunt, ordo sacer, qui in regno tuo maiorum tuorum ac procerum beneficio amplissimum patrimonium possidet, in tam iusta ac necessaria caussa tibi, puto, aut sibi deerit. ergo cum Philippus nec manu militari, nec pecunia, qui praecipuus belli neruus est, plusquam T. M. valeat, quid in mora est, quo minus bellum tam iustum ac necessarium, tam confectu facile, cum manifesta vtilitate primo quoque tempore suscipiatur? verum vbi incipiendum illud, et qua ratione gerendum sit, quaeritur. ab Hispania Pyrenaeo excludimur, et montana fere regio ac sterilis infidiis ac vulpino astu grassantibus opportuna subest, nec commode cum Hispanis in Hispania bellum geritur, vbi nobilitas suis sumptibus pugnare pro finibus tenetur, raro et aegre limitem egreditur. Italiam toties infeliciter tentatam ne nunc petamus multa prohibent, versi ad quietem animi, recens intuti apud nos patrocinij memoria, nam sic occulta numinis voluntas fuit, et ingentes belli Turcici apparatus; quae omnia in nos conuertemus, eosque ipsos, qui minus volunt, si in Italiam signa inferamus, ex occasione nobis hostes efficiemus. Belgium superest, sub oculos, immo sub manum positum procul ab Hispania et Italia, quod proximitate inuitat, vbi plebs obuiis vlnis Gallos expectat, vbi dissidia tibi portas vrbium reserant, et muros ad inuadendas eas prouincias sternunt, nec ius tibi in iis deest, quod vi et calamitate publica maioribus tuis ablatum, nunc occasione oblata iure repetere potes. quod vt commodius perficias,


page 665, image: s665

tibi foedus cum Arausiensi ineundum, cuius magna auctoritas, multa gratia apud eas gentes, quem Belgae tanquam libertatis patriae propugnatorem colunt. is vrbes oppida, arces, quae se in eius clientelam dederunt, tuo patrocinio, quo ille eget, committet, eiusque auspiciis bellum geret. inde initium faciendum. nam expugnatis animis facile cetera in tuam potestatem concedent, et conciliatis indigenis Hispanos vbique hosteis facile Belgio pelles. inprimis tibi validus exercitus conscribendus est ex milite, qui disciplinam seruet, qui parere didicerit, qui praeda et rapinis abstineat, nec amicis grauis ac molestus sit, qui hosti terribilis, de cetero ducum verbis audiens ab amicis libenter accipiatur; id autem aliter consequi non potes, quam repraesentato in tempore stipendio, quo persoluto nihil est quod ab eo exigere non possis. sic denique bellum gerere debes, vt commercium, quo fere illae prouinciae constant, plerisque locis ac maritimis praecipue minime intermittat. non autem limitem et arces in eo positas aggredi primum debes, quod pacata prouincia et nullis internis dissensionibus agitata fortasse faciendum esset; hac exoleta gladiatoria omissa, quae tantum brachia et crura attingit, tibi cor, tibi vitalia petenda sunc, hoc est, metropoles in meditullio sitae, puta Brugae, quas fere debileis, aut si ab oppidanis tantum defendantur, facile capies, aut si hostis auxilio veniat, cum eo proelio decernes. plures autem earum Hispanorum odio et libertatis tuendae desiderio vltro deditionem facient, quibus in fidem acceptis pristinam libertatem restituere, priuilegia antiqua et immunitates confirmare, nouas addere, tributa assueta minuere debes. quod si quae sunt, quae a tanta humanitate inuitatae resistere tamen ausae fuerint, iis vi expugnatis seueritate opus erit, non quidem punita plebe, sed insigni edito in eos, qui se plebi ad pertinaciam duces praebebunt, exemplo. ea ratione citra magnum periculum cito ac feliciter magna cum existimationis fama, qua fere bella constant, rem conficies, omissis arcibus et exiguis munitionibus, in quibus capiendis plus periculi, captis parum decoris et profectûs ad victorem redundat. re autem confecta non opus erit multis et grauibus prouinciae praesidiis ad eam tuendam, pulso procul Hispano et mari aeque ac terra intercluso, sed ipsorum Belgarum ope, quibus libertatem donaueris, Belgium in officio continebis, et importunum tibi et Belgis aeque hostem, ne ex propinquo in tuum limitem despiciat, longe trans-Alpeis et Pyrenaeum ablegabis, promoto ad Mosam vsque limite, vnde non solum potentissimarum ac opulentissimarum vrbium accessione regnum locupletabis, sed Belgis libertatis auctor, Germanis vicinis amicus, Franciae securitatem, tibi vero immortalem apud omneis liberalitatis, clementiae, ac benignitatis Belgis a tyrannica seueritate assertis laudem comparabis. quod vt mature facias denunciato aperte bello non solum iusta vltionis ratione post tot acceptas iniurias, sed necessitate ipsa impelleris. te sane Deus oblata tam praeclara occasione, ne fructum eius perniciosa mora corrumpas, admonet, neve committas, vt cum Hispanus se molestia et incommoditatibus, quae illi ab Arausiensi facessuntur, expedierit, iniuriam dissimulanter a te acceptam captato tempore citra dissimulationem vlciscatur. huic scripto aliam rationem addiderat Colinius eo minime comprehensam, quam regi in aurem saepius inculcauerat, qua necessitatem belli huius ei impositam ostendebat, ne scilicet Belgarum patrocinium recusante ipso Elisabetha Anglorum regina, cuius opem spe Gallici auxilij praecisa proculdubio implorare Belgae cogerentur, illud susciperet, et Belgij potens, intermortua bellorum infestis adeo animis interpotentissimas gentes gestorum semina renouaret, accedentibus Belgarum et Burgundicae domûs ad antiquas Anglorum contra nos simultates odiis; parumque superioribus bellis actum aiebat, Caleto vix post CC annos recepto et summotis a continenti nostro Anglis, si dissimulatione aut socordia nostra eos in Belgio pedem figere et potentiam firmare patiamur. Rex scriptum acceptum consilio iam antea probato laudauit, et cum tempus citra suspicionem extrahere cuperet, Ioanni Moruillerio, qui primarium in augustiore fenatu et aetatis et existimationis locum tenebat, porrectum, cum ille ab hac sententia dissideret, vt ei contrario scripto responderet, imperauit. quod mense Iunio fecit, cum rex ad castrum Bononiense tertio ab vrbe lapide venisset. ingenium quale Moruillerij, tale scriptum eius fuit, hominis probi nec mediocri rerum vsu instructi, et quamuis


page 666, image: s666

in cardinalis Lotaringi familia educatus esset, non ita eius ambitioni seruientis, de cetero cauti ac meticulosi verius quam prudentis, et qui praesentis periculi vel leuissimi metu haut facile generosi cuiusquam consilij ad discutiendum maius ac certum in posterum periculum auctor fuisset. in haec autem verba regem alloquebatur. Nemini mirum videri debet, Christianiss. rex, si qui de maximi momenti rebus, qui de incerti ac periculosi exitûs negotiis, quale illud est, quod nunc in consultationem deducitur, sententiam rogati dicunt, animi anguntur. nam vt res humanae ac praecipue eae, quae ad rem militarem spectant, fere afortuna pendent, sic saepe euenit, vt quae mature deliberata sunt, haut feliciter cadant, contra vt temeraria consilia prosperos successus nanciscantur. quo fit, vt vulgus qui res successu potius, quam ratione metitur, ex sinistro euentu prudentissimum consilium damnet, idem temere susceptum propter felicem exitum laudet. id multos in consultationibus a libere dicenda sententia deterret, veritos, ne minus ex voto succedentium euentuum culpa eis imputetur. Verum ex ea anxietate plerumque idem incommodi, quod ex temerariis consiliis, consequitur, vt et princeps interea ad bellum necessaria nequaquam in tempore paret, et nihilominus suspicionum caussas vicinis praebeat, quibus aeque illorum animi iritantur, atque si aperto bello peterentur. dicam igitur sententiam libere, quam vt boni consulat M. T., quam demisse possum oro et obtestor. Bellum hoc iustum necessariumue sit nec ne, disputando non multum immorabor, quod ridiculum plerisque videatur principes et alij, qui rempub. tractant, quique ius vtilitate et occasione metiri solent, ad has scrupuiosas quaestiones haesitare: sic tamen censco in bello suscipiendo, quod et incommodi plurimum semper nec minus periculi admistum habet, principem ante omnia prospicere debere, vt ius penes se habeat; neque enim exiguum est in vtraque fortuna solatium, testem conscientiam habere, et Deum caussae piae iudicem non reformidare. vnde fiducia in conatibus, et maior in periculis animi praesentia sequitur, et qui iustam caussam tuentur, milites fortius pugnant, et populi libentius opes in eam conferunt. itaque quanquam non diffitear iustam caussam plerumque dispares successus sequi, quod et innumeris exemplis probari potest, et nimis nostro magno cum malo superioribus temporibus experti sumus, nunquam principi auctor ero belli suscipiendi, quod non necessitate aut decoris ac dignitatis, quae in imperiis conseruandis plurimi momenti semper fuit, ratione aut saltem specie tueri poffit. verum his omissis nunc videamus confectune facile, an contra bellum hoc sit, quid vtilitatis ex eo, aut contra incommodi ac periculi redundare, quibus denique opibus geri et ad exitum perduci possit. aiunt qui hoc bellum suadent, intolerabili Albani iugo oppressas in Belgio ciuitates ex desperatione ad defectionem vniuersas spectare, mortemque prae seruitute illa optare; ob id regis opem implorare, et in verba eius iurare paratas, dum ipse de auxiliis fidem interponat: atque quamprimum vireis Galliae in Belgio comparebunt, ciueis statim animi sui motum declaraturos, et portarum claueis ad ipsum allaturos; tam pulchrae occasioni nihil praeter voluntatem deesse; regem proinde eam minime praetermittere debere. nam ita momento citra periculum nec magnis cum sumptibus Belgium sui iuris facere posse, cuius prouinciae pleraeque veluti membra a Gallico corpore iniuria auulsae sunt, et quae proinde tanquam iniusta vi amissa iustis armis repeti possunt. addunt Anglorum reginam regis exemplum secuturam, Germanos huic bello fauorabileis fore, et quominus Albanus auxiliareis copias apud se conscribat, impedituros. iam Arausiensem cum potenti exercitu aduentare, qui numero cottidie crescat, et Albani vireis aequare valeat. Ludouicum Nassouium eius fratrem Montes tenere, munitissimum et valde opportunum ad rem gerendam oppidum. ita Francorum ingenium esse, vt nisi foris hostem habeant, domi quaerant, et nobilitate ac hominibus bellicosis foetam Galliam haut diu pacem colituram, at que vt in succulento corpore sanguinis abundantiam detractione, ne corpus suffocatione corrumpat, corrigendam. eo denique res deuenisse, vt Philippus dissimulatione nostra aeque atque denunciato aperte bello exacerbatus, nisi eum anteuertamus, rebus Belgij compositis periculoso marte nos imparatos adoriatur, et praestare ignem in domum vicini inferre, quam domi sedendo ignauia sua miserabiliter conflagrare.


page 667, image: s667

quae omnia si, quemadmodum dicuntur, ita vera essent, principem diuturni otij taedio nauseantem, et alioqui opibus longo tempore congestis abundantem fortasse ad bellum excitare possent. nec certe abnuerim, Belgas duram Albani dominationem pertaesos odium capitale contra Hispanos concepisse, omnique ratione enixuros, vt dirae seruitutis iugum liberis ceruicibus excutiant, et, si possint, regem cum Hispanis committant, vt per bellum illud retusa consiliorum exoticorum violentia aequis tandem condicionibus cum Philippo transigant; sed in regis verba paratos iurare quominus credam, multa me mouent, ingenium hominum a nomine Gallico semper alienum, leuitas ex annalium fide perspecta, condicio denique ipsa rerum. nam fere vsu venire cernimus, vt qui ex desperatione ad defectiones rapiuntur, spe libertatis affulgente statim mutent. itaque sapientissimi rerum aestimatores nunquam in populi ad omnem auram mobilis ingenio pondus fecere. et vero vbi visi adhuc vlli, qui cum fide dignis mandatis nomine ciuitatum ad regem venerint, vt se regis patrocinio et dominationi subiicerent? nam si qui fuerunt, ij aut priuata auctoritate, necessitate, aut desperatione adacti ad nos confugerunt, sine vllis mandatis: de cetero cum plena eorum, quae in ipsorum potestate non sunt, fiducia. Atrebates et Pleumosios iuris Francici fuisse nemo dubitat, sed ij ipsi, si ad annaleis respicias, aegre et interrupta semper per rebelliones praescriptione reges nostros coluerunt. nec verosimile est, eos nunc licet sub graui Hispanicae seruitutis pondere gementeis mutasse, quod vel ex recenti Valencianarum et Montium exemplo patet, quae ciuitates non sponte in nostrorum manus concessere, sed astu militari interceptae sunt. itaque et illae, quae vi retineri non potuerunt, iam ad Hispanos defecerunt, hae vero aegre per praesidium a Nassouio occupantur, et vt demus quasdam se regis fidei sponte commissuras, an non necesse erit, eas praesidiis tenere, quibus alendis tributa imponenda erunt, et fortasse grauiora iis, quae nunc sub Hispanis dependunt? nam sperare, vt vrbes ita deditae sine praesidiis in fide permaneant, eorum est, qui vulgi ingenium non norunt, cum fortuna pariter mutantis; eaque spe arma vlterius semper proferre nullo securo receptu a tergo relicto summae stultitiae, immo temeritatis esset. ita quod fortasse facile paratu erit, conseruari non nisi summa cum difficultate poterit, et magna eorum ipsorum incommoditate, quorum commodo bellum suscipitur; eoque fiet, vt mox propensae adeo erga nos voluntatis illos poeniteat; sic autem statuendum est, occupatis Philippi prouinciis bellum immortale cum ipso fore, et quod componi nunquam spes sit, nisi restitutis, quae capta erunt, nec de principe opulento, potenti, rerum suarum sollicito, quas summa prudentia, ac studio administrat, aliter existimandum est, quam eum nisi honorificis condicionibus, et quibus plene existimationi suae satisfiat, ab armis semel sumptis discessurum. cuius rei recentia bellorum cum Carolo V eius parente et ipso Francisco et Henrico regibus gestorum exempla satis certam fidem faciunt. atqui nec opes aut vires nobis ab eo tempore creuerunt, aut Philippo decreuerunt. quod vero de Arausiensi, eius clientelis, viribus, et exercitu aduentante additur, parui apud me momenti est. sic enim de eo eiusque fratribus iudico, homines perillustri loco natos et magni animi impatientissime ferre Albani iniurias, quippe ignominiose ab ipso proscriptos ac bonis spoliatos. cumque peiore loco res eorum esse non possint, nihil non tentaturos, vt meliorem condicionem adipiscantur. periculosum autem quam sit desperatorum extrema consilia sequi, quibus ira et vltionis ardor animos occaecant, qui nullis se pollicitationibus obligare verentur, dum animi aestuantis libidini indulgeant, a sapientibus minime dubitatur. itaque tibi etiam atque etiam videndum, ne huiusmodi hominum improbis desideriis potiusquam rationi et sanorum consilio morem gessisse videaris. quo vero in statu Nassouiorum res sit, ab iis ipsis disce, qui vires eorum supra modum extollunt. nam Arausiensem iam deficere pecuniam belli neruum fatentur, dum C OIO florenorum a te mutua poscunt, quae nisi quamprimum repraesententur, florentissimum eius exercitum breui dissipatum iri clamitant. atqui in procinctu et belli limine atque adeo Belgij limite adhuc haerent copiae militares. quod si Albanus nunc copias suas educat, et comeatu in oppida comportari iusso ac praesidiis vbique dispositis vltro obuiam prodeat, quidsperare, immo quid ominari de auxiliari illo exercitu


page 668, image: s668

possumus? et fortasse non abs re quaeri posset, an honestum aut in posterum vtile sit rebellantibus contra principem suum populis opem ferre, quantumuis iustas caussas obtendentibus; quippe perniciosi res exempli est, et sic sapientissimi quique statuere debent, cuiuis posse accidere quod cuiquam potest, et quae hodie Hispanorum sors est, cras fortasse Gallorum erit. sed haec missa faciamus, et ad Anglorum reginam deueniat oratio: a cuius amicitia hoc tantum expectare debemus, nisi nobis ipsi imponere volumus, quod prudentissimi principes a se quisque sperare possunt, inter quos solo vtilitatis respectu amicitia contrahitur, et durat. Cum igitur illa inde reginae Scotorum insidiis, hinc occultis Albani consiliis se peti cerneret, amicitiam tuam sibi vtilem existimauit, foedusque nuper tecum percussit, non ad amplificationem nominis Gallici, sed ad securitatem priuatam, quod et satis manifestum fecit, cum pactis, quibus ad Belgij defensionem obligatur, foedere illo renunciare noluit. itaque et saluo foedere tecum icto Philippo ad eas prouincias tutandas auxilia summittere potest, et proculdubio summittet, quam primum excitato inter te et Philippum bello ipsi metu, qui eam circumstat, solutae ab Hispanis satisfiet, et honestis condicionibus cauebitur. nam magna est Belgarum cum Anglis et studiorum et morum coniunctio, et necessitate commercij inuicem obnoxij sunt. ipsa vero et ob sexum animi fluctuantis et natura per se timida ac praecipue ob successûs incertum, cum ipsi multi inhient, a multis sibi quoque metuat necesse est, pacem tutam, quandocumque se in manus dabit, obuiis vlnis complectetur, belleque nobiscum tunc agetur, si illa tantum spectatrix sedeat, nec bello difficili implicatis captato tempore litem de antiquis controuersiis moueat. quod autem ad Germaniae principes attinet, eos et Hispanis infestos scimus, neque tam vicinos eos velle; sed propterea quidquam agitaturos aut pecuniam in hoc bellum collaturos verosimile non fit. nihil enim illi temere suscipiunt, et aegre ex aerario, quod admodum parce dispensant, cuiquam quacumque de caussa commodant. tibi quidem eos in occulto fauere, et cum delectus vtriusque nomine in Germania habebuntur, tibi potiusquam illi militaturos infitias non ierim. sed quid iste occultus fauor contra tot difficultates? quid ad discutienda tot pericula ex hoc bello nascentia? nec magis eos religionis caussa, quod potentissimum telum est, ad hoc bellum incendi posse credendum est. nam hic metus a morte Carol V cessat; nec si qui sunt, qui quidquam tua gratia in imperio audeant, quieturum Maximilianum Caesarem putare debes, Philippi agnatum proximum, atque adeo fratrem patruelem ac sororium, ad quem Belgij et bona et mala pertinent, qui nondum sibi de portione hereditaria plene satisfactum conqueritur, et qui cum Belgium inuadi et Hispanis ademptum in partes lacerari videbit, aeque atque si sibi eripiatur, dolebit. cum vero tam florentem familiam domi habeat, tot liberis subnixam, qui iam armis tractandis habiles sunt, quid ei ad opem Philippo ferendam deesse putas? illi enim et decoris caussa et existimationis tuendae necessitate praeter eas, quas dixi caussas, gentili suo, quem tanquam potentissimae familiae columen obseruant, sicuti debent, et cuius periculum citra proprium periculum negligere non possunt, semper praesto erunt. horum igitur seu viribus seu patris prudentissimi interuentu, quin et imperij principes placari ac domi retineri possunt, et res in Belgio ex ipsorum Belgarum desiderio componi extra controuersiam est. nam facessat Albanus, discedant Hispani, Inquisitionis metus remoueatur, exactiones nouae cessent, et aliquis ex familia praeses prouinciis illis praeficiatur, aut etiam Augusta ipsa Caesaris vxor et Philippi soror, nam feminarum imperia hactenus felicia Belgae experti sunt, et harum rerum Caesar ipse sponsor sit, quis dubitat, quin omnes statim belli commercium abrumpentis taedio, et spe libertatis certa ad officium redeant, et te bello damnoso ac periculoso implicatum statim deserant? quid vero tunc facturum Philippum putas? bellicos apparatus, quos in Italia nunc habet maximos, contra te vertet, et aut Saluciarum principatum, qui solus ex tot proeliis ac sumptibus ab auo ac parente tuo in Italia factis residuus est, leui negotio occupabit, aut vi in Prouinciam haut satis, vt scis, munitam facta te tota mediterranei maris possessione deiiciet. et haec est illa praesens atque eximia adeo vtilitas, quae rebus tuis ex co bello redundabit. ea quippe alioqui omnium bellorum natura est. vt per ea principes


page 669, image: s669

mutuis damnis se quidem consicere possint, raro quidquam ex iis lucrentur. quae vero vtilitas ea est, quod tuum est, amittere, vt alienum inuadas? haec quidem de viribus quae manu valent, dicta sunt; nunc ad aerarium respiciamus. raro quisquam tam bene rationum suarum calculum init in bello gerendo, quin sumptus omnem prudentiam ac spem superent; bellum quippe inexhaustus pecuniae gurges est, cui explendo non aurei Persarum montes, non Indiae vtraeque sufticiant. quam ab huius nerui penuria res tuae laborant, non ignoras. consumpto patrimonio regio, oppigneratis vectigalibus, agris passim per bella vastatis, vrbibus et oppidis direptis, aut obsidionibus destructis cum aerarium deficeret, nihil sibi ad noua onera imponen da reliquum fecit exactorum auaritia aut redemptorum audacia, quod hominum externum fere genus Galliae tuae fatale est. plebs in agro a milite transeunte cottidie infestatur: ad haec tributis immodicis oppressa languet, vt vix respirare ei liceat. a nobilitate, quae vitam et cum vita opes pro Gallici nominis decore ac regni salute auspiciis tuis profundit, quid expectare debeas, satis nosti. superest ordo sacer, qui variis ac multiplicibus angariis grauatus, vt nihil aliud dicam, et tamen cum venia tua dicam, se sub tributo esse conqueritur. Nec me latet, quid redemptores illi, quos dixi, nuper commenti sunt, qui accepta aliqua bonorum ecclesiasticorum per octennium et anni quadrantem portione, pro qua pensionem fundi dominis eandem, quam ex ipsa re percipiunt, quotannis depensuri sunt, magnum inde emolumentum ac prope incredibile lucrum regi pollicentur. nam huiusmodi conuentiones in speciem vt gratiam merentur, ita longius prospicientibus vt detrimentosae ac noxiae reiiciendae sunt. quod si vis in exactionibus adhibeatur, quod plerique suadent, verendum est, ne eadem sit huius belli necessitate Gallorum, quae Belgarum, condicio. quid enim aliud in Belgio Albanus facit? quod tamen sibi minime ferendum Belgae existimant. quid debeant tibi tui; debent scire omnes, quid vicissim illis debeas, tuae est prudentiae ac benignitatis considerare. post pacem nuper factam omnium animos in eam spem erexisti, vt illis quiete per te frui, eiusque beneficio damna bello accepta sarcire, domos destructas instaurare, incultos agros colere liceret. si ea spe nouo suscepto bello excidant, quid miseros homineis animo agitaturos putas? hoc etiam tibi perpendendum est, quam graui aere vrgearis. multum Germanis equitibus, qui tibi bellis vltimis militarunt, multum Ioanni Casimiro debes: ducenties centena millia librarum Heluetij a te reposcunt, quingenties centena OIO Protestantes Germanis suis debent, pro quibus sponsor interuenisti, quae si omnes summae colligantur, adquadringenties centena millia aureorum excurrunt. adde onera regni, quibus sustinendis vix ordinaria vectigalia sufficiunt. sed Gallia tua nobilitate et bellicosis hominibus foeta tanquam superfluo sanguine abundat, qui nisi tempestiua sectione mittatur, metus est, ne totius corporis valetudo periclitetur, hoc est, a bellis ciuilibus rursus regnum infestetur. atqui de tanto regni, cui te Deus praesecit, robore gratiam Deo agere debes, illudque sic dispensare, vt non sibi ipsi noxium sit, tuaeque curae ducere, vt contumaces animi et licentiae assueti miti legum iugo quasi freno ad obsequium ac disciplinam flectantur, vt cum opus erit, eos ad imperata facienda paratos habeas; alioqui melius in bello, quam in pace, suos regere, non solum absurdum, sed etiam principi probrosum esset. vltimum est, et potentissimum aduersae sententiae argumentum, quod a necessitate petitur, nisi in tempore bello illato Philippi consiliis praeuertas, cum ille res suas in Belgio constituerit, inextricabilis belli tibi tunc inferendi periculo conflictari cogeris. eius rei quoniam in futurum confertur euentus, nihil certi pronunciare possum. Hoc possum dicere, sapientis non esse, futuri mali metu in praesentem ac manifestam perniciem se dare; et vt ea sit Philippi mens ac voluntas Gallos Protestanteis tacite, sed non iniussu tuo rebellantibus Belgis summissos existimantis, quis spondere ausit, illum tam breui debellaturum esse, vt mox te bello petere queat? tantaene molis negotium tam exiguo spatio confici potest? an vero tantum ab re sua Hispano otij est, vt non alio potius quam in te rebus in Belgio ordinatis arma conuertere sibi vtile existimet? an tunc cum Mauris in Africa, cum Turcis in oriente omnino debellatum erit? amoue a te istos vanos et affectatos terrores, et potius prouide, ne iustam suspicionis caussam, quod perniciosum


page 670, image: s670

bellum olim secum trahat, amico et nunc foederato principi potentissimo praebeas, sicque res tuas per otium interim administres, vt in pace ad bellum, quae necessaria sunt, comparatis, si qui temere in fineis tuos inuadant, minime te imparatum, sed iustitia caussae subnixum et conscientia teste et rebus omnibus non solum ad sustinendam vim, sed etiam ad propulsandam instructum offendant. itaque sic censeo, Christianiss. rex, cum hoc bellum nihil ad existimationem tuam conserat, innumeris difficultatibus implicatum sit, et periculosiorem exitum quam vtiliorem habeat, et ad rem gerendam exhausto aerario omnia necessaria desint, vt ad famam tuendam, regni tranquillitatem conseruandam, tuos in ossicio et caritate erga M. T. continendos ab armis abstineas, neque offensionis caussam vllam Hispano praebeas. interim cum aemulum numeroso in Belgio et Italia exercitu ac tanta classe subnixum videas, tuae prudentiae est, regni rebus inuigilare, limitem munire, valida praesidia ac necessarium comeatum in locis idoneis imponere, et super omnia disciplinam inter milites instaurare, ita vt per agrum iter facientes obuiis ad victum necessariis vti contenti sint, de cetero neminem concutiant, nec in opere rustico occupatis molestiam facessant. hoc et vnice curare debes, vt pacem domi habeas sopitis veterum odiorum fomitibus, vt citra gratiam ac sordeis ius a magistratibus tuis aequabile reddatur, vitia, ac mala, quae bellorum licentia per omneis regni ordines irrepserunt, corrigantur, quae si facias, et vt facias precibus ab omni gratiarum datore Deo assiduis contendimus, tuis carus, amicis vtilis, hosti terribilis existes, et immortalem nominis tui famam apud exteras gentes excitabis, ac postremo venerandam virtutis tuae ac regiae prudentiae quam mirentur, sequantur, colant, memoriam apud posteros relinques. His disceptationibus dum rex tempus extrahit, et missis vltro citroque internunciis crebroque commeantibus Carolo Telinio, Francisco Bricomotio et Arnoldo Cauagnio ad Colinium, qui Castellione ad Loniam erat, nuncius affertur, de auxiliaribus Ienlisij copiis ab Albano deletis, ex quo rex magnum se dolorem sentire egregie simulauit, continuoque ad Cl. Mondolcetum, qui res suas apud Albanum procurabat, scribit, omni ope eniteretur, vt capti ex nobilitate Gallica dimitterentur. Colinio autem, qui medio tempore fiducia plenus quamuis dissuadentibus amicis Lutetiam venerat, potestatem fecit, vt quantas expedire duceret, in limite copias conscriberet.

[Gap desc: index]