NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
COLINIVS rebus in Neustria bene gestis a Condaeo saepius, vt iter acceleraret, per literas momitus tandem Aurelianum venit X Kal. April. et tam praecipitanter conuentum dolens postridie in consessu coram ipso Condaeo dolorem dissimulare non potuit, mirari se dictitans, quomodo florentibus Protestantium rebus tam iniquis condicionibus conuentum sit. nam meminisse omneis debere, iam ab initio statim post capta arma IIIviros consensisse vti Ianuarij edictum restitueretur ex quibus, cum duo perierint, tertius in aliena potestate sit, Condaei salutis fideiussor, quid iam obesse, quominus nunc idem obtineatur? quod vero in singulis praefecturis vnus tantum locus ad conueniendum concedatur, quid aliud esse, quam Deo, cuius hereditas cuncti sumus, portionem in ea assignare, et quasi ad primum stili ictum victoriam, quam hostes strictis in acie gladijs vix obtinere potuissent, citra sanguinem tradere? nobilitati, quod ipsa negare non possit, in hoc bello oppida et vrbes, et egenos locupletib. exemplo suo piaeiuisse; et nobileis cito cum damno suo intellecturos, quam commodius sit in suburbiis, quam domi suae conuentus habere. et vero incertum esse, an parentes sui simileis filios relicturi sint. his et aliis, sed sero adductis, rationibus Colinius frustra edictum conuellere tentauit, quod communi sensu et votis ad otium vergentibus factum non propterea rescindi potuit. itaque quatriduo post Lutetiae in Senatu, et eodem die in rationum regiarum ac vectigalium Curiis, et inde per alias regni supremas Curias promulgatum fuit. prid. iudicium non huius seculi nec tunc secundum Franciae mores, vbi adulteria non puniri magni nominis I. C. Ioannes Faber olim dixit, Aureliani latum est contra Landam Molinum, qui Godardam Io. Godini vxorem, dum vir in castris esset, corrupisse conuictus ad mortem damnatus est, amboque Landa et Godarda in publica platea laqueo suspensi sunt, Pigreferio prisci moris ac seueritatis viro, qui a Condaeo vrbi praepositus fuerat, iudicium vrgente, et grassantibus vitiis exemplo opus esse dictitante; quod tamen in aula adeo male acceptum est, vt plerique summa impudentia palam testarentur, se a Protestantibus semper alienos futuros et vel ob eam caussam nunquam in eorum verba iuraturos esse, qui adulteriis huc vsque impunitis noua et apud nos inaudita seueritate poenam capitis statuerent. secundum haec post promulgatum edictum Protestantes celebrata V Kal. April. publice in maiore S. Crucis templo coena, vrbe discedunt. mox et Germani equites dimittuntur, eorum deducendorum cura Porciano attributa; sed diuturnam in
Campania, dum stipendium promissum non repraesentatur, magno prouincialium incommodo, moram fecere. facta pace missi in Aquitaniam Armanus Guntaldus Bironus, et Franciscus Vetusuilla in Septimaniam, Prouinciam, ac Delfinatum, qui res iuxta edictum in iis prouinciis administrarent, cum mandatis XIIII Kal. Vtil. in Vicenarum castro datis, quibus inter alia delegatis mandabatur, vt Protestanteis bonis, ex quibus ob religionem et inde secutos motus expulsi fuissent, sine mora restituerent, et si quidem res soli sint, et distractae sub hasta fuerint, pretium a coactoribus regiis aut aliis acceptum emptoribus reddatur neque propterea interim mobilium restitutio differatur: quod idem et de immobilium fructibus statuitur, vt si exstent, restituantur, aut loco eorum, pretium ex venditione redactum statim reddatur, siue illud a coactoribus regiis siue ab alijs acceptum sit. quod de ijs bonis dictum intelligitur, quae non in expugnationibus vrbium, aut alijs militaribus expeditionibus capta aut consumpta sunt, quorum per ius gentiu mrepetitio non est. mandatum item vt vincti ob religionem soluantur; in iudices, qui parum aequi aut negligentes fuerint, delegati inquirant et legibus animaduertant. serius Tolosae promulgatum edictum, et eo promulgato Arnoldus Cauagnius et Gabriel Burgus Senatores tanquam ob religionem suspecti, Curiae ingressu exclusi sunt, qua de re cum querellam in regio consistorio instituissent, et Senatus missis ex suo ordine Cautelo et Baranio ad eam respondisset, tandem post tertium et quartum decretum restituuntur, haut oblique notata Senatus, ceu Reginae auctoritati et tranquillitati publicae aduersantis, contumacia. nec multo post in eodem consistorio agitata Petri Hunaldi Lantae, Petri Asezati Cedrij, Gul. Darei, Ant Ganelonis Tricerij, Petri Cedrij, Oliuarii Pastorelli, Arnoldi Vici vrbis Decurionum et Adaemari Mandinelli liberorum caussa, qui, vti diximus, superiore anno magistratu a Curia summoti fuerant; et Mandinellus ipse securi percussus. tandem S. C. contra eos data rescissa sunt, decretumque vt quando annui magistratûs tempus elapsum esset, magistratui quidem minime restituerentur, ceterum in posterum Decuriones creari, et interim publicis vrbis comitiis interesse possent; imagines eorum in publicis aedibus, vti fieri assueuit, ponerentur, quaeque inde deiectae fuerant, repararentur; libellus cuiusdam Georgii Bosqueti in Protestantium contumeliam. et inuidiam factus tanquam famosus igni aboleretur, reuocato ac rescisso, ne memoria praeteritorum refricaretur, S. C. quo decretum erat, vt singulis annis VI Eid. Maij supplicationes publicae haberentur, interdictaque archiepiscopo et sacro ordini eo die conueniendi ad supplicationum celebrationem, libertate. restituti item famae dignitatibus bonis iuribus et actionibus eodem decreto Decuriones. id actum XIIII Kal. Vtil. in Vicennarum castro. dum haec fierent, Danuilla Septimaniae per Momorantij M. E. patris absentiam praeses in prouinciam venerat, et magna seueritate, et vti protestantes iactabant, paullo iniquiore erga ipsos animo, edicti executionem procurabat. nam re cum Senatu Tolosano ijs infestissimo communicata vrbes nuper ab ijs possessas hostili plane facie in armis ingreditur, militaribus ad portas custodiis appositis et statutis ad moenium pinnas signis, quasi vi captis vrbibus. tum arma in publicas aedeis comportari iubet, non exceptis ensibus; et ne fraus interueniret, mittit, qui domos Protestantium diligenter scrutarentur. Nemausi vnus, quod serius mandato paruisset, flagris plectitur: cumque mos a Protestantibus institutus inualuisset, dum vrbem tenerent, vt iudices, antequam quicquam in Curia susciperent, preces recepto inter eos ritu ad Deum funderent, Damuilla morem illum aboleri iussit, et Caluerio praetori excipienti, Ecquis ergo nos iustitiam docebit, aut quibus auspiciis nisi inuocato Dei nomine ius dicemus? nihil aliud respondit, quam si quidem ipsi ac suis sequacibus inuocandi mos ille curae sit, nolle tamen regem hoc onus aliis, qui huiusmodi ritus minime curent, imponere, et quanquam cuncta intolerabili licentia agerentur, externo equite, quem ille ex Illyrico et Epiro fere euocatum semper penes se habebat, per agros assiduis populationibus passim tanquam in bello grassante, et ipso Damuilla contra quasi alta pace in amores intemperanter effuso, nulla re magis tamen, quam in interpretatione edicti, vexari se querebantur Protestantes. nam cum eo libertas ipsis concessa esset
publice conueniendi in omnibus vrbibus ac locis, in quibus Non. Mart. proximis conuentus habebantur, Damuilla eam gratiam ita temperabat, dummodo per locorum illorum dominos id liceret, sicque eam irritam reddebat. cumque eiusdem edicti verbis expressis cuique conscientiae libertas tribueretur, ita facultatem edicti debilitabat, vt non modo eos, qui e coenobijs exijssent, et vitae monasticae, atque adeo C. A. Romanae religioni belli tempore renunciassent, sed etiam illos, qui longo ante tempore ab ea defecissent, ad monasterium relictum et prioris vitae professionem abdicatis vxoribus redire aut solum vertere cogeret. insuper querebantur Protestantes, quod Mutonium Vticensis ecclesiae in Septimania pastorem inter concionandum licentius euagatum laqueo necari iussisset. missus ob id in aulam Clausonius Curiae Nemausensis assessor, qui quod liberius ea de re verba coram rege fecisset, Anna Momorantio annitente, qui filij caussam tuebatur, in carcerem coniectus est. quo facto non solum Protestantibus metus iniectus, sed silentium quasi perpetuum huiusmodi querellis impositum est. conditum mox edictum, quo rex concessionem libere conueniendi ita interpretabatur, ne id in ijs locis liceret, quae vel e sacro patrimonio nuper distracta essent, aut ad sacerdotia pertinerent, in quibus nouae religionis publicam professionem fieri vetabatur; quod additum Castellionaei cardinalis et Sanromani archiepiscopi Aquensis caussa, qui Protestantium doctrinam publice amplectebantur, et eam in sua quisque dioecesi ac sacra ditione constituere omni ope nitebantur. ad V item edicti caput, quo libertas conueniendi ijs tribuebatur, in locis ijs omnibus, in quibus ad Non. Mart. conueniebant, additum, interpretationis vice, de ijs vrbibus intelligi, quae bellico praesidio tenerentur, et in quibus ad illum diem publica nouae religionis professio fieret, plerisque opportunis vrbibus ita eo numero exemptis. ad Vi vero caput, quo in praefectura Parisiensi religionis nouae vsus interdicitur, additum est, ne vrbis praefecturaeve incolis fas esset, vicinarum praefecturarum vrbes a rege Protestantibus assignatas adire, nisi et in eas vrbes ipsi domicilium transferant; quo casu in vrbe ac praefectura Parisiensi ipsis habitare interdicitur. quod in Senatorum quorundam odium decretum est, qui cum muneris ratione domicilium Lutetiae haberent, aut vrbe relicta alio migrare, aut religionis vsu carere cogebantur. quod vero IIII edicti capite sanciebatur, omnibus vbique domi pacate viuere licere, ita vt propterea nullum ob religionem aut conscientiae libertatem periculum illis crearetur, seuera exceptione coarctatum est, decretumque, vt qui coenobia superiorum motuum occasione aut post eosdem sedatos deseruissent, votaque eierassent, eo numero non censerentur; sed ad ea regredi, aut regni finibus excedere, et si quidem coniugium contraxissent, diuortere iubentur: ratione addita, ne familiarum quies turbaretur, si qui inter heredes propter votum iam non numerabantur, ad partem admitterentur. denique liberam illam religionis professionem, quae edicto dabatur, hac interpretatione minui et eludi querebantur Protestantes, ne cui videlicet nisi indigenae et in regno nato liceret fasve esset religionis ministerium exercere. nam ita plerique exteri a ministerio remoti sunt, in ijsque, Petrus Viretus Lausanensis, qui relicta Lugdunensi ecclesia, cui praeerat, Arausionem, et Ianae Nauarrae accitu Benearnum venit, vbi aliquandiu Ortesij docuit. dum haec agerentur adhibitae et aliae in aula artes ad Protestantium caussam, sicuti ipsi aiebant, labefactandam, vt quemadmodum nuper Nauarrum blandicijs et vanis promissis inescatum a suorum amore atque adeo a proprijs caritatibus alienauerant, sic Condaeum ijsdem aulae illecebris circumuentum a suis diuiderent. ergo regina crebro cum illo colloqui, de omnibus rebus ad eum referre, et in speciem omnia beneuolentiae signa dare. addebant, peculiareis caussas esse, cur in ipsum propensiori esset animo; sic vero existimare eum debere, nihil vnquam potuisse interturbare pristinum veri et genuini erga eum amoris studium; tantum ipse videret, ne officio aut sibi deesset, aut occasiones, quae ad suum suorumque decus promouendum ac splendorem amplificandum se praebeant, peruicacia sua elabi pateretur. tum repositum illud de Sardiniae regno, quos fratri illusum fuerat, commentum. verum homo aulicis assuetus et cuius solidum ingenium vana omnia sperneret, cum his artibus capi non posset, tamen puellaribus illecebris
paene deceptus est. nam cum Regina animaduertisset ipsum crebro in virginem quandam cognatione sibi coniunctam ex nobilium gynaeceo oculos conijcere, auctor fuit puellae, quo Condaei arcana rimaretur, et eum in aulae compedibus teneret, vt amoris mutui occultis eoque acrio ribus stimulis virum inflammaret. igitur cum Helionora Roia Condaei vxor ingentis animi femina et morum sanctitate praestans ex ea re, vt creditur, maerore contracto paullatim contabuisset, post eius decessum puella spe nuptiarum; quas credula leuitate animo sibi imprudenter finxerat, cupido amanti copiam sui fecit, ex eaque consuetudine praegnans comitatu regio eiecta est. ita astus Reginae magno nobilissimae virginis probro, Condaei damno incomparabili, ipsi exiguo profectu cessit, ipse mox a suis monitus ad se redijt, et amoribus aulicis renunciauit, abdicata a se puella, et vale dicto Margaritae Lustracae Santandreani equitum tribuni viduae, quae ingentium opum fiducia, quas et auitas possidebat, et a marito relictas habebat, cum eadem leuitate Condaei nuptiarum spem concepisset, tandem credulitate sua non sine suarum rerum iactura se delusam, sed sero sensit. tandem serio de nuptijs cogitans Franciscam Aurelianam Longouillani ducis sororem vxorem ducit, cum frustra antea Guisiani, quo eum ad suas partes pertraherent, de Scotorum regina formo sissima femina mentionem iniecissent. sed haec in annum sequentem incidunt. tunc vero et Apameenses in Fuxensi comitatu, qui ad Septimaniae praefecturam pertinet, male a Damuilla multati sunt, et periculum dum vitatum eupiunt, in caput suum arcessiuerunt. siquidem militis licentiam veriti, Damvillae ad eos venienti scripserant, recipiendi praesidij necessitatem deprecati, cuius nullus vsus esset, seque de cetero ad ipsius mandata capessenda, et pacem sancte colendam paratos ostendebant. Damvilla contra vrgebat, vt sine condicione admitteretur; neque enim pacatorum speciem prae se ferre, qui praesidi suo regis nomine venienti legem imponere vellent, Consulibusque vrbis mandat, et enixe imperat, vt ab incepto desistant; alioqui fore, vt ipsi oppidanorum temeritatem suo capite luant. et consules quidem minis territi Damvillam admittendum censebant; sed reclamabant oppidani, qui cum milite Damvillam intra vrbem admittere perinde existimabant, atque iritati hostis libidini se vxores ac liberos ad ludibrium obijcere. cum nihilominus obtestarentur consules, verbis acerbata contentione eo res deuenit, vt incensa plebe tanquam parum de salute publica solliciti iniuriose vrbe expellerentur; continuoque vrbs munitur, et Damuillae plane aditus negatur; qua de re cum apud regem questus esset praeses, Regina exemplum verita, Iacobum Angeneum. Rambulietum Apameam mittit, qui oppidanos ad officium reduceret, et vt Damuillae ad omnia obedientes essent, regis nomine imperaret. is iam sedato furore admissus cum grauiter eas increparet, illi factum excusant, seque non rebellandi animo, sed priuatae defensionis caussa arma sumpsisse demonstrant, eiectorum consulum culpa in ipsorum violentiam et importunitatem reiecta, tandem spe gratiae a rege facta Rambulietus ab ijs impetrat, vt ad obsequium redirent, et Damvillam sine condicione admitterent; qui in armis vrbem ingressus quamuis omni cultûs specie, vt a supplicibus, exceptus, continuo cum illis hostiliter agit, et eadem fere, qua parens eius cum Burdigalensibus olim egerat, seueritate vsus. priuilegia abolet, moenia diruit, nobiliores ciueis vario poenarum genere multat, nonnullos extremo supplicio afficit, Tachardo ministro, quod populum ad seditionem concitasse diceretur, in crucem acto. vrbs ad praedam militi conceditur, nec in ea licentia teminarum ac virginum pudori parcitum. postremo IO CCC ciues pelluntur, et ita vrbe vastata ac direpta praesidioque in ea relicto digressus Damvilla quasi re bene gesta Tolosam redit. paullo ante mense Maio edictum de bonis soli ecclesiasticis ad reip. sarciendas necessitates in perpetuum alienandis conditum fuit, multum frememte sacro ordine, qui priuilegia sua et immunitates eo imminui aiebat, et res sacras quavis de caussa nisi interueniente Pontificis auctoritate, ac sine decreto distrahi non posse asserebat. et cum superiore anno VIIIbri mense et Iunio huius CCC librarum millia non conuocato aut monito sacro ordine ex eo vectigali annuo, quod decimarum nomine regi ab eo penditur, a rege aut eius procuratoribus Praefecto mercatorum et aedilibus vrbis, pro tricies centenis et sexcentis librarum
millibus cum perpetuo redhibendi pacto, oppignerata essent, eo edicto, vt emptores inuitarentur, eorum securitati, duris et invsitatis condicionibus prospectum erat, denegata omni contra ipsos et eorum successores actione. poena item addita ignominiosae eiurationis aduersus iudices, qui quenquam contra huiusmodi rerum emptores agentem admiserint, mandabaturque iudicibus, vt libellos ea de refactos in iudicio lacerari iuberent, et agenteis a limine iudicij nulla mora interposita de plano repellerent, et in litis sumptus et accessiones quamvis inauditos condemnarent, irrogata etiam legis multa. quod edictum postea XVI kal. Iun. in senatu coram rege in lectisternio sedente, audito ac postulante fisci cognitore, promulgatum fuit. cum vero rex inde Germani fanum concessisset, Condaeus eo cum Andeloto venit, et cum Lotaringos in eo esse sciret, vt Colinium maris praefectum caedis Guisij postularent, ipse publice Eid. Maij in consistorio pro Colinij innocentia protestatus, et omnia, quae contra illum dicantur, praeter ea, quae ipse sponte confessus scripto publicasset, conficta et falsa esse adfirmauit, et rem huiusmodi esse, de qua saluo pacis edicto quaeri non possit, neque tamen prohibiturum se, quominus via iuris et apud iudices minime suspectos de ea agatur. ad extremum subiecit, si quis esset, qui Colinium verbo vel facto laedere propterea tentaret, vel alia quam iuris via eum aggrederetur, se iniuriam eam vt sibi factam vlturum, quippe cum amicus, inquit, eius sim, ille vero vxoris meae, ex qua complures liberos suscepi, auunculus sit; ad haec spectatae virtutis eques et de rege ac regno optime meritus. insuper orat reginam, vt quoniam omnibus cognitae sint Guisianorum et Coliniorum inimicitiae, ne patiatur, vt speciosum religionis nomen iis velandis obtendatur: proinde si quid esset, in quo sibi Guisiani iniuriam factam conquerantur, eam aperte omissa religionis caussa declarent; tunc enim cunctis constiturum, quis iure potior, viribusque ad ius suum tuendum potentior existat. quae Condaei declaratio scripto comprehensa postquam in principis consistorio coram Regina, vti petierat, publice recitata est, Franciscus Momorantius surgens, patris, suo et totius familiae nomine palam contestatus est, se extra obsequij regi debiti et religionis caussam Colinio maris praefecto proxima sibi cognatione coniuncto et alioqui de rege ac Gallia optime merito semper praesto futurum, vitamque et opes illius caussa profundere paratum. quo facto magnam sibi et toti familiae apud multos inuidiam conflauit, et ingens sui odium in Parisiensium praecipue animis excitauit. nam cum religionis caussa vtrinque obtenderetur, et Guisiani antiqua patrocinium ostentarent, Colinij sub Condaeo nouam, quam vocant, tuendam suscepissent, inde fiebat, vt Momorantij, qui quamvis ob alias caussas sed plebi aut ignotas aut non creditas Coliniis aperte fauebant, ex eo Protestantium doctrinae fauere crederentur; quod quantum illis fidei vulgo detrahebat, tantum Guisianis aemulis auctoritatis et beneuolentiae apud plebem conciliabat. nec illi sibi interea deerant, qui captata inde occasione aduersariorum consilia, verba, conatus in eam partem interpretantes per concionatores, theologos et alios emissarios auctoritatem ipsorum paulatim subuertebant: inde nata factionum semina, quae in bella deinceps insecuta, cum ipsorum, a quibus excitata sunt, pernicie finita, tandem eruperunt. Regina vero, vt minime ius denegari Guisianis debere censebat, ita ciuilis plagae cicatrice nondum obducta edictum in gratiam Protestantium factum, quorum praecipui duces Colinij erant, vllo modo labefactari pati non poterat: atque vt se temporum condicioni accommodaret, regi auctor fuit, vt quando Parisiensem senatum tanquam sibi suspectum Colinij reiiciebant, rei cognitionem Senatui ademptam ad se reuocaret, eamque magno Consilio, quod vocant, attribueret. qua in re cum postea Lotaringi sibi iniuriam factam dicerent, quippe cum Patritiorum regni caussae alibi quam in regni curia agitari non possent, rex assiduis eorum precib. victus caussam rursus Consilio magno interdictam ad se reuocauit, et eius iudicium iustis ac grauibus de caussis ad triennium suspendit, quo elapso, de ea, cum Rex Molinij esset, agi cepit, vt deinceps suo loco videbimus. Haut multo post missus tubicen regis nomine Franciscopolim, qui oppidum quod a Beruici comite cum Anglorum praesidio tenebatur, dedi peteret. sed cum Angli contra Caleti restitutionem obiicerent, et nisi de illo prius satisfieret, deditionem facere recusarent, bellum Elisabethae Anglorum reginae
publica denunciatione. prid. Non. Vtil. indicitur, cum Rex Gallione esset, et omnibus ad oppugnationem necessariis rebus comparatis Momorantius XV die post in castra venit cum Francisco Momorantio filio et Imberto Platerio Bordillono E. T. aliisque proceribus ac praecipua nobilitate, et ad Grauillam coenobium, vbi Brissacus, qui per Momorantij absentiam exercitui praeerat, hospitium habebat, mane diuertit, et ex ducum consilio fossae per maris litus porrectae praeficit Momorantium et Bordillonum equitum tribunos, qui alternis vicibus eam custodirent. datum item negotium Renato Prouanae Valfenerio, cui vitae nuper Rotomagi gratia facta fuerat, vt quoniam deprehenderat fossae aquam mari altiorem esse, incisa fossa inde aquam deriuaret. postridie missus denuo ad obsessos tubicen, qui deditionem imperaret; ni facerent, certissimam et ineuitabilem perniciem imminere demonstraret, quam Momorantius, qui Anglos beneuolentia prosequeretur, auertere non posset; missi et cum eo aliquot duces obsoleto habitu locorum explorandorum periti. audito tubicine remissus a Beruicensi Pauletus primarius ordinum ductor, qui paratos extrema omnia subire Anglos, et mortem opperituros potius, quam iniussu Reginae deditionem facturos demonstraret, de cetero Momorantio pro tam egregia erga ipsos voluntate obnoxios declararet. tum Anglicano more argenteae amphorae et vinum prolixa beneuolentiae significatione nostris, qui ad aggerem hostium vsque processerant, large propinatum. inter eos, qui ad spectaculum egressi fuerant, Laigtho Anglus fuit, qui conspicatus Moninum Protestantium doctrinae addictum, qui cum Rotomagum priore anno inclusus fuerat, mirari se dixit, quomodo non solum ipse, sed alij plerique eandem religionem professi et nuper sub iisdem signis cum Anglis militantes nunc a partibus contrariis starent; cui Moninus, vt vos pro serenissima vestra Regina (inquit) sic nos heic pro Christunissimo rege in armis stamus de finibus non de religione pugnaturi. nam de religione certamen diremptum est, et edicto nuper facto rex semel cum subditis suis transegit. itaque nihil mirum, si ea caussa sublata ex amicis hostes repente facti sumus, ad mutuam perniciem vtrinque dimicare parati, nisi de loco controuerso a vobis occupato, regi satisfiat. quo responso attonitus Laigtho cum eosdem in cunctis Protestantibus, qui in castris regiis erant, animos animaduerteret, re ad Beruicensem perlata placuit, vt in Angliam ad arcessenda auxilia mitteretur. grassabatur in oppido contagiosa lues, ex qua multi cottidie moriebantur. nec cessabat interea Momorantius, qui eodem die propugnacula turris, quae in caium respicit, pulsari ac dirui iussit, continuata in sequentem diem verberatione, et displosis in aduersam portam transversis aliquot ictibus; quo facto Angli, qui aggerem ab ea parte seruabant, veriti ne oppido omnino excluderentur, aggerem et munitionem ligneam relinquunt, quam mox nostri summo cum gaudio occupant, et Poietus alterius praetoriae quondam Andeloti cohortis legatus turrem in extrema munitione illa insedit, non citra periculum ac multorum perniciem; nam. N. Plessius Richelius legionis dux prudentia ac moderatione insignis atque ad patrui differentiam sapiens cognominatus in eo impetu scloppeto in humero ictus est, ex quo vulnere aliquanto post decessit. mox vere excitato aggere Fr. Momorantij diligentia nostri, qui antea ad hostileis ictus patebant, iam tecti, et eo alacrius operi instabant, intercluso paene venientibus ex Anglia nauibus ingressu. iamque omnia ad vim faciendam parabantur, et Io. Estraeus magnus tormentorum praefectus machinas dirigere ceperat, producta semper fossa, cum oratoris Angli ad regem missi scriba, qui astu ad obsessos transire, vt eos de rerum statu certiores faceret, iussus fuerat, a Richelianis intercipitur, captis etiam literis, quas ille alij ferendas dederat, quibus agnitis coram Momorantio sistitur, a quo in arcano interrogatus est. sub id tempus Ludouicus Borbonius Condaeus et Ludouicus Borbonius Monpenserius in castra venere, qui mutuas operas Momorantio in seruando aggere toto obsidionis tempore praestitere. mox captum nauigium oppido egressum, cum in altum vela daret, et in eo XV equites Angli, qui ad regem, qui tunc Fiscani erat, deducti sunt. instructa et verberatio ad turrem in Caium despicientem intra II OIO passuum longitudinem producto aggere vsque ad proiectum, quod ab hostibus tenebatur, saxoso solo impositum, vbi terra deficiente saccis terra et lana oppletis et lignorum fascibus saburra superiecta
milites nostri aduersus scloppetorum et lapidum ictus tegebantur. dum in eo res essent, Vidus Caualcantius patritius Florentinus, cui magna cum Elisabetha familiaritas, vltro citroque in Angliam comeauit, si qua ratio rerum componendarum vtrisque aequa et honorifica iniri posset, peruicitque tandem, vt necessitate adacta regina ad Beruicensem mandata daret. his ille acceptis mox ad Ringrauium scribit, et nulla a regina mandata tunc habuisse significat, cum Momorantius locum dedi pri mo petiit; nunc sibi datam a regina potestatem, vt cum eo agere possit. proinde tibicinem mittat, qui e nobilitate sua delectum ad ipsum deducat. id negotij datum Momorantio filio, qui per Heluetiorum castra et XX peditum signa, quibus Charrius, et Sarlabossius praeerant, in Brissaci hospitium venit, et ad locum, ex quo nobilis Anglus emittendus esset, contendit, qui prope ab hostium aggere aberat, ex eaque occasione erumpentibus Anglis acre proelium consertum est; quo cessante Lossius progressus e vicino propugnaculo, cui Horae nomen, Pellumum secum adducit cum altero nobili Anglo, qui in Taruennae obsidione Momotantio olim militauerat, et tibicine, qui ad Momorantium E. M. mox deducti sunt; factis interea induciis, dum Pellumus ad suos rediret, qui quidem si re infecta rediret, statuerat Momorantius magnae ac minime fucatae virtutis iuuenis ad ruinam impetum facere cum L ex primaria nobilitate, eo ordine, vt IO delecti ex Charrij legione, totidem ex Sarlabossij item legione, cum XVII Richelij et X Timoleontis Cossaei Brissaci F. signis se coniungerent, et eum subsequerentur. Momorantij cum Pellumo sermones non alij eo die fuere, quam vt videret, quanta concordia in regis castris esset, in quibus Protestantes compositis de religione controuersiis regi tam sedulam operam nauarent; nec proinde pares Anglos esse in ea caussa, quae ad commune regni beneficium et dignitatem pertineret, ad Gallorum tam bene conuenientium impetu sustinendos. inde Pellumus petito in crastinum comeatu et honorifice acceptis a Momorantio rebus quibusdam ad victum necessarijs ad suos redit. postridie Momorantius ad extremum aggerem summo mane descendit, iuxta oppidum, ex quo missi a Beruicensi Pauletus et Pellumus tribuni et Horseus quaestor, pactis interim induciis, quae aliquoties a lasciuienti vtrimque milite violatae sunt. tandem post multas altercationes, vt assolet, in has condiciones conuentum est: vt Beruicensis oppidum in manus Momorantij traderet cum omnib. machinis et apparatu bellico, qui ad regem et subditos eius pertineret: naueis item omneis dimitteret, tam quae regis quam quae subditorum eius essent, cum omni instrumento, et omneis merces et alia ad Gallos pertinentia. cautionis loco adiectum inpraesentiarum vt maior turris Momorantio traderetur, in quam milites nostri introducerentur, qui tamen in vrbem ingredi et signa in turre summa erigere non possent; portae, quae in vrbem respicit, custodia penes Beruicensem remanente; qui IIII in eam rem obsides daret; tum vt postridie mane propugnaculo, cui Horae nomen, deducatur miles, quo facto in Momorantij manus consignaretur; captiui sine pretio vtrinque dimittantur. Beruicensi tamen et Anglis, qui in oppido sunt, cum omnibus quae ad ipsos pertineant, libere exire liceat, quod intra VI dies facere tenebuntur, nisi aduersis ventis prohibeantur. interim liberum sit nauibus Anglicanis et alijs ad portandos Anglos destinatis portum libere ingredi et egredi sine nullo impedimento. obsides dati Oliuarius Manerus Rotelandiae comitis frater, Pellumus, Horseus et Laigtho duces. haec acta V Kal. VIItil., octauo post Momorantij aduentum die. interea rex Criquetotium venerat, medio inter Fiscanum et oppidum itinere, ad quem Momorantius F. a patre missus cum deditionis condicionibus a Beruicensi subscriptis. postridie in conspectum oppidi venere naues, quae ex Anglia OIO IO CCC auxiliareis portabant, quas mox Clintho maris praefectus cum clasle LX nauium armatarum sequebatur. sed vtrique iam deditione facta frustra fuere. egressis Anglis et nauibus impositis Corboranus Cardillacus Sarlabossius cum VI signorum praesidio loco praeficitur; rex et Regina aduerso flumine Kal. VItil. venere, pleno gaudio ob rem bene gestam exultantes, palam dictitante Hospitalio, nunc vel maleuolis et obtrectatoribus constare, quanto regni bono pax nuper facta esset, qua non solum finis perniciosissimo bello ciuili impositus, et domus regia, ex qua salus ac regni robur pendet,
ante diuulsa nunc optime coalesceret, sed quae durante bello ciuili amissa fuerant, et ab hostibus regni occupata, statim eorum ipsorum, qui nuper ob religionem dissidentes cum hostibus stabant, opera ac virtute recuperata essent. ab eo tempore potius bellum inter nos et Anglos saeuire desiit, quam pax esse cepit, Trocmartono ab Elisabetha Angliae Regina ad regem frustra tunc misso. inde rex cum Regina et aulico comitatu Rotomagum venit, et vrbem armatus publica laetitia ingressus est. tumque Regina, vt omnem Condaeo et Momorantio E. M. publicae administrationis spem praecideret, et ita summam potentiam sub regis nomine in se transferret, Hospitalij consilio vsa regem maiorem pronunciari voluit, renouata Caroli V constitutione, qua, exemplo Ioae, Iosiae, Dauidis, Salomonis et Hieremiae, reges deinceps vbi quartum decimum annum attigerunt, administrationis regnorum nanciscendae et suscipiendae capaces declarantur: quae constitutio anno sal. OIO CCC LXXIII facta, anno post XIII Kal. Iun. in Senatu rege praesente et magna Principum ac procerum et omnium regni ordinum corona promulgata est, et ab eo tempore Palladij instar in regni archiuis, Parisiensis Curiae actis, et S. Dionisij coenobio asseruatur. id vero vt sollemni ritu fieret, rex cum Regina, Aurelianensi duce fratre, consanguineis principibus ac proceribus, sacri consistorii consiliariis in Senatum venit XVI Kal. VIIbr. et vbi consedit, eo se venisse dixit, vt post pacatum regnum, et Anglos expulsos, qui iniuria Gratiae-portum occupabant, immortaleis Deo gratias ageret, cuius adeo praesens auxilium in his turbis expertus esset, et omnibus notum faceret, quando maiorem aetatem attigisset, nolle se inobedientiam suorum his vltimis temporibus vsurpatam amplius ferre; quinimo velle, vt edictum a se conditum, quo vsque ex concilii sententia controuersiae de religione decisae fuerint, aut aliter ipse decreuerit, ab omnibus religiose obseruetur, qui illud violauerint, tanquam rebelles et imperia sua detrectantes castigentur. iubet insuper, vt omnes vbique in vrbibus ac pagis arma deponant, inhibetque, perduellionis poena proposita, ne vlli Franciae regno subditi, non exceptis quidem fratribus, posthac in peregrinis ditionibus, nisi petito ase comeatu, aut cum principibus siue foederatis siue hostibus secreta consilia habeant, illucve se inscio mittant. praeterea ne vlla pecunia iniussu suo cogatur aut conferatur, ea de re edicto proposito, quod in omnibus regni Curijs promulgari velit. tum senatores admonet, vt recte riteque ius dicant, suamque conlcientiam erga Deum liberent, ita vt omnes quiete secureque degentes in obsequio sibi debito contineantur. tum Hospitalius longam et grauem ad Senatum orationem habuit, et quae rex breuiter disseruerat, copiosa amplificatione repetiit, et comparatione facta regis ingressus superiore anno post captam vi vrbem admodum luctuosi, et huius adeo laeci, verum esse ostendit, quod a principe poetarum dictum est, diem quaudoque nouercam, quandoque matrem existere. id ex recepto nuper Gratiae portu patere, cuius eo felicior successus sit, quod postridie quam oppidum deditum est. auxilia Anglica summissa aduenerint. ea vero expugnatione simul et de Caleti negotio transactum fuisse, ad cuius restitutionem post octennium fidem rex Henricus parens obligauerat, ea lege, vt si alteruter bello alterum intra id tempus prior lacesseret, iure sibi competenti excideret, quam in legem cum Angli commiserint, ius quoque, quod illis ad Caleti repetirionem competebat, amisisse. tum ad maiorem regis aetatem deueniens, duo prudenter a maioribus constituta dicit, alterum, vt post regem mortuum, ne turbis porta aperiretur, nullum apud nos interregnum esset, et mortuum viuus statim exciperet. alterum, si contingat legitimos successores reges minores esse, ne diu summa administratio in incerto sit, et rectorum ambitione regnum periclitetur, vt reges statim, vbi decimum quartum annum attigerint, maiores et regni per se administrandi capaces habeantur, eam aetatem regem ingressum non tamen expleuisse, sed non vt in minorum restitutione aetatem a momento ad momentum computari: verum vt in publicis muneribus et honoribus annum ceptum pro completo haberi, in eamque rem cum praefatione et petita venia ex Pandectis vulgarem iuris Romani regulam adducit, qua in honoribus fauoris caussa constitutum est, vt pro plenis annos inchoatos accipiamus. eam igitur aetatem regem ingressum
publicam administrationem capessere, ac iubere, vt in omnibus et per omnia mandatis suis deinceps pareatur a cunctis ditioni suae subditis ordinibus ac personis, excepta Regina parente, sub cuius optimo ac prudentissimo regimine ipse porro rempub. administraturus sit. nunc vero, vt optimi illius regiminis specimen edat, velle ac iubere, vt edictum nuper ad pacandos regni tumultus factum ab omnibus seruetur, arma deponantur, nemini priuatim in peregrinis ditionibus aut cum externis principibus secreta consilia inire inscio se et iniussu suo liceat: tum monere Senatores, vt in munere suo recte riteque versentur, edicta ac regias constitutiones, vti iurisiurandi sollemnis formula fert, seruent, nec quod inueterato errore supremi iudices sibi licere putant, legem, dum interpretatione mollire conantur, cauillatorie detorqueant et eneruent: omni affectu vacent, neque quidquam gratia odio aut preiudicio agant; denique castas et puras a sordibus manus ad iustitiae sacra afferant, nec litigatoribus ea in re indulgeant, sed nec litem ex lite serant; ambages, tricas et longa litium sufflamina recidant ac contrahant, et ita agant, vt quicquid egerint, ab omnibus conspici et cognosci velint; neque tam de iis, qui curiae secreta ad regem deferunt, conquerantur, quam diligenter caueant, ne quid huiusmodi fiat, quod ad regem deferri debeat; neque enim contra iusiurandum committere, qui ad regem, quae emendatione indigent, aut eius Cancellarium, qui supremae regni iurisdictioni praeest, non animo obtrectandi, sed reipub. subueniendi caussa defert: eam ob rem Mercurialeis conuentus institutos, quorum acta et decreta ad regem perferri debeant: ad summum, censuram eius, qui iurisdictionem mandat, neminem defugere aut exhorrescere debere. perorantem excepit Antonius Santantotius Curiae princeps, homo grauitate insignis, qui laudata ciuili virtute, quae in pietate excolenda, fortitudine regenda, et iustitia administranda versatur, hisque tribus tanquam firmissimis societatis humanae vinculis remp. continet, praecipue in iis enarrandis quae ad puram et integram iuris dicendi scientiam pertinent, immoratur, eiusque potentiam amplificat, vt quae viuis mortem irroget, mortuos in vitam excitet, diuites exuat, egenos bonis impleat, honestiores infamia notet, infameis honoribus restituat, et ita ambitu suo vitam bona et dignitates hominum complectatur, eoque magis prudenti principi laborandum esse dicit, vt viri pietate, morum probitate prudentia et doctrina insignes iuri dicundo praeficiantur, quod omnes sperent sub eius imperio, moderante res Regina parente, exemplo Mammaeae sub Alexandro, Helenae sub Constantino, Blancae sub B. Ludouico IX, quae pietate et iustitia ac rara externarum rerum felicitate abundantia et publica securitate tempora sua illustrarunt. quibus dictis, Regina assurgens vltro a se regni administrationem ab ordinibus regni delatam in filij iam maioris manus consignare declarat, et in publicam obsequij fidem ad regem tendens, qui eam e throho descendens aperto capite excepit, flexis genibus filium deosculatur, qui suscepta hoc ritu regni administratione in matris eam potestate futuram magis quam antea dicit; cumque rursus rex in solio consedisset, principes ac proceres, qui aderant, ad regem perrexere, et flexis in terram genibus ei manum deosculati sunt hoc ordine, Alexander Aureliani dux regis frater, Henricus Nauarrae princeps, Carolus cardinalis Borbonius, Ludouicus Condaeus, Ludouicus Monpenserius, Franciscus Delfini comes Monpenserij F., Carolus Rupisurionius omnes ex Borbonia, hoc est, regia familia, Odetus Colinius Cardinalis Castellionaeus, Ludouicus Lotaringus, Guisius cardinalis, Helionorus Aurelianus Longauillae dux, Annas Momorantius E. M. stricto gladio, Michael Hospitalius cancellarius. Brissacus, Momorantius et Burdillonus equitum tribuni, Cl. Gufierius Bosius marchio hipparchus. haec clausis ianuis acta, quibus reseratis et admissa ad publicam audientiam confluente multitudine edictum iam memoratum alta voce a primario curiae amanuensi recitatur, ac more solito audito cognitore regio ac postulante promulgatur. Rotomago Dieppam rex excurrit, et ibi de decimis edictum condit IIII Eid. VItil. in sacri ordinis gratiam iura sua cottidie interuerti et vsurpari quiritantis, quo iubentur omnes cuiuscunque condicionis sint, decimas, pensiones, et alia iura, quae ecclesiasticis debentur, intra tempus a lege aut conuentione praescriptum exsoluere; ni faciant,
edicitur, vt rex ipsorum bona possessum eat, et sequester regis nomine alius a colono aut mandatario eorum administrationi praeficiatur. missum inde per Lutetiam, Ludouicum Sangelasium Lansacum de maiore regis aetate edictum Rotomagi publicatum, vt in Curia promulgaretur; verum intercessit Senatus, et Christophorum Thuanum Senatûs principem, Nicolaum Preuotium classium inquisitoriarum praesidem, ac Gulielmum Violam e suo ordine delegauit, qui caussas, cur promulgationem aut distulissent, aut recusassent, apud regem exponerent. ij ad Medontam Dieppa redeunti regi obuiam facti et perbenigne auditi sunt. eorum rationes erant, contra morem factum esse, vt edictum vllum primus in Rotomagensi aut alia regni Curia promulgaretur, quam in Parisiensi, quae et regni ordinum auctoritatem retineret, et regni primaria et Parium Curia censeretur; et ex qua denique tanquam ex matrice ceterae propagatae essent: tum videri eo edicto religionis, quae vna esse debet, multiplices sectas introduci et approbari. additum erat, ad Lutetiae quae metropolis atque adeo regni arx esset, securitatem pertinere, vt populus Parisiensis minime exarmaretur. ad ea rex adhuc ephebus a matre instructus respondit, facere se non inuitum aut ingratiis, vt more suorum maiorum supplicationes regni curiarum benigne audiret, quibus intellectis, et vbi quid suae voluntatis esset, aperuisset, eorum partes esse, vt parerent, et iussa exequerentur. quod ad edictum de maiore aetate sua factum et a se tanquam maiore propositum attinet, id ex Reginae parentis, quam summae rerum praeposuerit, et principum ac procerum, consilio fecisse, et eo in loco, in quo praesens reip. status ac negotiorum necessitas exigere visa est; quod proculdubio in sua potestate et arbitrio positum sit: tum vt fidem dictorum faceret, principes ac proceres, qui aderant, coram delegatis interrogat, an non sibi auctores fuissent, vt de maiore aetate sua et constituenda rep. edictum proponeretur? quibus praeeunte Cardinali Borbonio respondentibus ex sua sententia edictum tanquam regno vtile ac necessarium propositum fuisse, rex ex eo responso sumpta fiducia subiecit, demum eos intelligere non ex sua ac reginae matris, verum ex vniuersi consistorij sententia edictum factum, cuius rationem et si minime teneatur reddere, inpraesentiarum voluisse vt de ea ipsis constaret: ceterum iubere, vt non sicuti prius cum in minore aetate constitutus esset, sic in posterum secum agant, nec se negotiis, quorum cognitio ad eos non pertinet, se immisceant: nam ad hoc a regibus institutos, vt iuter priuatos iuxta leges, consuetudines, ac regias constitutiones aequabile ius dicant; proinde quae ad publicum regni statam spectant, regi ac consistorio eius relinquant, nec se praeiudicata per veterem errorem opinione deinceps pro regiis tutoribus, regni defensoribus, et Lutetiae custodibus gerant; ac si quid in rescriptis ad eos directis insit, quod eos ad dissentiendum moueat, id velle, vt per delegatos quamprimum more recepto significent, et postquam de enixa ac postrema ipsius voluntate constiterit, mandatis pareant. haec ad fiduciam et minas composito vultu cum rex edisseruisset, Io. Monlucius episcopus Valentinus regis sermonem prosequens multa contumeliae propiora in senatum et magistratus, qui ad prima regis mandata non obtemperarent, assentatorie effutiuit, tanquam statûs publici ignaros et in summo munere parum sincera fide versanteis, idque in Reginae gratiam neque tam vt regis potentiam stabiliret, quam vt impotenti imperiosae feminae ambitioni turpiter famularetur. secundum haec delegati ad Curiam referunt, et Senatus cognita regis voluntate ac consilio rursus res in deliberationem deducitur, et vt erant diducta in duas partes studia, calculi quoque iudicum adaequauerunt, missique continuo Petrus Seguierius Curiae praeses et Franciscus Dormius inquisitoriarum decuriae praeses tanquam aleae iudicii adhuc alternantis diremptores, qui regem, gui tunc Medulani erat, de re tota edocerent. Regina vero, quae reuocato edicto Rotomagi publicato vna et auctoritatem suam conuelli, et non tam paribus sententiis iudicium suspensum, quam factionibus scissum Senatum doleret, auditis delegatis pro responso placitum admodum insolens in consistorio procerum frequenti Senatu fieri curauit VIII Kal. VIIIbr. quo rex non habita decreti Parisiensis ratione, quod tanquam nullum, et ab iudicibus, ad quos rerum, quae publicum regni statum spectant, cognitio minime pertinet, factum renocat, acdecernit,
vt edictum proximo VItili mense factum in Curia publice lectum promulgetur nulla praescripta condicione, cui promulgationi interesse teneantur omnes Curiae praesides ac consiliarij, nisi morbo aut legitima alia caussa impediantur, alioqui ad tempus magistratu summoueantur; inhibetque, ne in posterum in controuersiam deducere, statuere, deliberare super decretis a rege conditis praesumant, quae ad publicum regni statum pertinent, maxime postquam apud regem intercesserint, et de ipsius voluntate cognouerint, vti iam in hac caussa factum sit; sed ea, sicuti mandatum fuerit, promulgare et in acta referre teneantur; iubet insuper, vt syngrapha iudicij nuper facti inducatur; et laceretur, quo memoria noui et insolentis facti obliteretur, et ita culpa agnita et emendata, ipse quoque, quod illos facturos speret, omnem rei sensum ex animo deponat, postremo enixe Io. Tilio curiae protonotario iniungitur, vt hoc placitum seu diploma in acta publica referat. ita dimissi delegati, quibus in Curia auditis, et cognita regis voluntate ac consilio, audito cognitore regio, non etiam postulante, edictum de maiore regis aetate promulgatum fuit IIII Kal. VIIIbr. deinde rex Lutetiam venit, moxque eodem venere Lotaringicae familiae proceres pompa funebri, de detestando Guisij paricidio coram rege suppliciter expostulaturi, et vt de caedis auctoribus ac conscijs supplicium sumeretur, demissis precibus petituri. praeibat Antonia Borbonia parens prisci moris ac grauitatis femina, et pone eam Anna Atestina coniux longo syrmate verrentes humum; tum sequebantur liberi et post eos fenunae nobiles tecto vultu eiulatibus personantes, dein cognatione coniuncti et amici composita ad tristitiam scena, quod arte factum, vt illorum omnia plerique interpretabantur, non tam vt commiserationem apud regem et in aula excitarent, quam vt recentem plebis erga defunctum beneuolentiam hoc lamentabili spectaculo erga liberos continuarent. vbi propinquauere, in genua procubuere omnes, quibus surgere iussis et Borbonia praecipue atque Atestina suble uatis, rex perbenigne earum querellam audiuit, et negotium sibi hoc curae fore respondit, remque in commodius tempus distulit. ea re Colinium, et si non nominaretur, peti nemo ambigebat, quem Condaeus iam ante Eid. Maij edito publice scripto tanquam amicum, et vxoris, ex qua complures liberos sustulisset, auunculum, et multis egregie factis de rege regno ac se bene meritum tuendum suscepisse declarauerat, eosque qui eum alia quam iuris via adorirentur, se inimicorum loco habiturum praedixerat. de cetero hic annus vatiis edictis ac constitutionib. condendis ac promulgandis insumptus fuit. iam biennio ante cum rex ad Fontembellaqueum esset, vt transactionibus, quae ad resecandam litium pullulantem luxuriam optimum remedium sunt, maiorem vim et auctoritatem tribueret, edixerat, vt quae inter maiores citra dolum ac vim de rebus, quae in contrahentium commercio ac libera dispositione sunt, factae essent, nullo pacto rescindi possent, ne Iaesionis quidem vltra dimidiam iusti pretij obtentu, vel etiam doli, qui ex re ipsa non personarum facto inest, sed agentes contra illas statim a limine iudicij repellerentur. id licet optima ratione decretum, tamen non nisi hoc anno XV Kal. Iun. in Senatu promulgatum est. rex item VII Kal. Iun. Claudium Gripponem Saniulianum regni fodinarum curatorem creauerat, et in ijs, quae aut iam inuentae essent, aut porro effoderentur, contra etiam proprietarios decimam sibi attribuerat, quod edictum Kal. Vtil. in Curiae acta relatum fuit. prospectum et licentiae librariorum libellos promiscue nullo permissu clam edentium, decretumque ne quis libros nouos, antequam a delegatis in consistorio principis examinati sint et approbati, typis mandet poena capitis et bonorum publicationis in eos, qui contra fecerint, constituta. qua de re diploma IIII Eid. VIIbr. Medontae a rege factum, in Senatu publitatum fuit III Kal. Xbr. in gratiam item sacri ordinis dioecesis Parisiensis decretum XV Kal. IXbr., vt plebani ac curiones ab hospitiis militaribus, annona, et aliis, quae militi alendo in transitu imperari consueuerunt, immunes essent, eaque de re diploma factum, quod eodem die, quo superius in Senatu promulgatum fuit, decretique illius executio ac cognitio Praetori Parisiensi peculiariter attributa. ad vrbis item ornatum decretum iuxta comitiorum Aurelianensium postulata, curatores viarum viderent, ne proiccta in aedificiis de nouo construendis vlla essent, instituta et mercatorum Lutetiae iurisdictio edicto
ea de re facto, quo decernitur, vt ex eorum numero iudex vnus et IIII consules quotannis deligantur, qui de omnibus controuersijs inter negotiatores ratione negotij mouendis summatim cognoscant; et si quidem lis quingentas libras non excedat, appellare ab iis non liceat; si excedat, sententia quidem executioni cautione data demandetur, ceterum appellatio ad Senatum deuoluatur. edictum a rege Xbri mense conditum in Senatu diu agitatum tandem XV Kal. Febr. sequentis promulgatum fuit. ea demque iurisdictio postea Aureliani, Autilliodori, Augustobonae Tricassium Durocortori Remorum, Agendici Senonum, Caluimontii in Bassiniaco agro, Bellouaci, Auarici Biturigum, Catalauni et in aliis regni vrbibus exemplo passim serpente instituta est. et haec quidem a prudentissimo et optimo Cancellario pro tempore ad publicam vtilitatem decreta. inter bona malane numerari debeat illud, cui a consignationib. nomen fecere edicti condendi auctores, variatum est sententiis, cum alii ad coercendam temere litigantium libidinem optimum remedium iactarent; alii pessimo exemplo fieri dicerent, vt ex eo, quod rex subditis suis gratuito debet, vectigal institueretur. conditum tamen ea de re edictum mense IXbri, et post multas iussiones expresso regis mandato in Senatu recitatum est Eid. Xbr. ea lege, vt per septennium tantum locum haberet, additumque, Senatum singulis annis vehementer apud regem expostulaturum, vt non expectato septennio edictum reuocaretur, id certe postea quamuis pluribus restrictum ac temperatum interpretationibus fuerit, tandem vt damnosum ac pudendum omnino obsoleuit. sub exitum anni Lutetiae casus interuenit, qui nondum bene coalita per pacem concordia res paene conturbauit. Charrius strenus bello vir a nobis antea multoties commemoratus, et a B. Monlucio in commentariis saepius laudatus, cum se his vltimis temporibus totum Guisianis partibus addixisset praetorianae legionis tunc primum ad regij corporis custodiam institutae sub Philippo Strozio primarius dux, ab Andeloto Gallici peditatûs praefecto se sensim alienauerat, et ad eius imperia superbe respondebat. ea iusta Andeloti offensio fiduciam fecit Castellerio Portalio homini genoroso, cuius Charrius fratrem Mirandulae olim interfecerat, vt si de eo vltionem sumpsisset, Andeloti patrocinio aduersus aulicorum gratiam protegeretur. itaque die festo cum ad Michaelis pontem apparitores, quorum cohors eo in loco excubat, nulli essent, cum delectis Charrium aggreditur, eumque cum duobus, qui cum eo erant, interficit; quo facto cum suis aufugit, trepida vrbe maioris mali, quam inde secutum est, metu. id etsi regina, quae mortuo Guisio Charrium Monlucij commendatione sibi conciliauerat, admodum moleste ferret, tamen factum in praesens dissimulauit, satisque habuit, si mortuo in plebeculae solatium magnifica pompa in vrbe parentaretur. postea in Castellerium ac socios tanquam contumaces lata mortis sententia, et cum comprehendi non possent, stramineae effigies plaustro traductae et in Michaelis ponte patibulo suspensae sunt. extremum annum clausit Caroli Cossaei Brissaci mors cum semper antea, tum bellis Subalpinis clarissimi sua aetate ducis, cuius meritis inter alia decora hoc omnium tam suorum quam externorum consensu tributum est elogium, quod omneis Gallos duces, qui signa in Italiam intulerunt, felicitate in expeditionibus suscipiendis, et prudentia in iis, quae bello quaesiuerat, conseruandis, longe superauerit. tandem arthitride dui vexatus, attenuato continuis doloribus corpore Lutetiae decessit, cum tantum aetatis annum LVI attigisset, in cuius locum ob merita paterna et Cardinalis Borbonij commendatione creatus est tribunus equitum Henricus Momorantius Damuilla. in Italia hoc anno suspensis de Concilij euentu animis magis a motibus cessatum est, quam quietae res omnino fuere. Genuenses, Finalium, quod ad imperij iurisdictionem pertinere diximus, in Liguria occupauerant Carrectae familiae oppidum, ad id votis et ope oppidanorum adiuti et inuitati, qui dominos suos pertaesi ad libertatem sub Genuensis reip. patrocinio aspirabant. ea de re cum Alfonsus Finalij marchio apud Caesarem saepius conquestus esset, et postremo litem Genuensibus intendisset, tandem Caesar secundum Alfonsum pronunciauit, et Genuenseis ad Finalij restitutionem et sumptus ad id bellum factos marchioni refundendos condemnauerat. cum tamen non parerent Genuenses, postremo Caesar faecialem ad eos misit, sed irrito initio successu
paullumque res ob eorum contumaciam a bello abfuit: verum interuentu Philippi Finalium marchioni inuitis oppidanis restitutum est, et ita Genuenses Caesari reconciliati, quos non minor cura angebat, de Corsica, in qua Sanpetrus Ornanus Corsus homo ferox et otij impatiens sequaces vltimis bellis suis ad defectionem per emissarios solli citabat. nec deerat color illius verbis, exemplum suum inde ostentantis, qui post pacificationem bonis non restitueretur, et inde metum a Genuensibus, intentantis, qui odio irreconciabili aduersus eos, qui Gallicas partes secuti essent, inflammati, ipsos tanquam suspectos aut insula expellere, aut omnino tollere decreuerant. is vero cum nihil praesidij in Gallicis opibus videret, cum Pontifice, dein cum Cosmo clam egerat, et fidem atque operam suam ad occupandam Corficam vltro retulerat. inde ad opes externas reuolutus, ne quid intentatum relinqueret, etiam in Africam ad Dragutem transierat, ex cuius consilio Constantinopolim profectus, etiam cum Purpuratis eadem de re egerat, allatis ad eos Nauarri, dum adhuc in viuis esset, commendatitiis literis; quod Genuenseis de Italiae principibus frustra a Corso follicitatis securos male habebat, quippe veritos, ne Nauarrus cui de Sardiniae regno tradendo spem factam sciebant, ob viciniae commoditatem oculos in Corsicam coniiceret, et Gallicas opes, quas tanquam regni Praeses penes se habebat, cum Turcis belli ad omneis occasiones inter Christianos alendi cupidis in eam rem sociaret. verum is metus mox euanuit, mortuo Nauarro, cum quo spes omnis de Turcicis auxiliis Corso erepta et extincta est. itaque omissis externis subsidiis ad proprias ac suorum sequacium vireis confugit; et tantum apud eos sollertia et innata pertinacia effecit, vt bellum longe periculosissimum quamuis exitiabili sibi fine in Corsica excitauerit. Trepidatum et toto mediterraneo mari et ni opposita Italiae ora ad famam obsidionis Orani iam ante Aprili mense Algeriae rex ex clade a Christianis ad Lotophagitidem ante triennium accepta occasionem captans Oranum Hispanorum coloniam, quae est in Africae ora ex aduerso Carthaginis nouae, et vicinam regionem assiduis praesidiariorum excursionibus infestam faciebat, in potestatem redigere statuit, et coniunctis cum Dragute consiliis ac viribus eo filium cum XXVIII triremibus omnis generis et aliquot nauibus mittit, et praemissis terrestribus Maurorum et Turcorum non contemnendis copiis ad Marzachebirum, hoc est portum magnum olim appellatum prius castra ponit, quod ab Orano terrestri itinere IIII milliarium spatio distat. oppidum a Martino Alcaudeti comitis fratre cum IO Hispanorum praesidio tenebatur, famosi illius ducis F:, qui Tremezena olim direpta, cum multa damna Mauris ac Turcis dedisset, tandem iuxta Fessam circumuentus, prius edita magna hostium strage superante numero occubuit. est autem Marzachebirum in lingua, cuius paullum inflexus procursus sinum facit CCL circiter passus introrsus retractum: rursus in eius angulo paruula insula iacer, exiguo spatio a continenti disparata: oppido circumpositi colles imminent, a quibus tormentorum ictibus est obnoxium. quod incommodum vt vitarent Hispani, arcem in vno ex collibus, cuius altitudo ceteris exstabat, construxerant ac praesidio firmauerant, quod primum omnium Mauri expugnare aggressi sunt. ad aliquot dies praesidiarij cum se nauiter defendissent, ad extremum propugnaculis decussis nocte castello excedunt et in oppidum serecipiunt, quod et extemplo Mauri aggrediuntur, insulaque IO CCC praesidio firmata, vt ab ea parte aditus auxiliis intercluderetur, pulsationem diuersis partibus instituunt: sed cum obsessis bene vertisset plerisque locis ruina, et repulso hostium aliquoties impetu praesidiarij intus murum duxissent transuerso aggere vtrimque firmatum, solumque excauassent, eo fiebat, vt muro ac cauis latentes minus ad tormentorum ictus aperti essent; ita vt obsidionem eo vsque extrahere potuerint, dum auxilia maturabantur, quae duce Francisco Mendoza in tempore aduenere. Ioannem Cardonam perperam edidit Io. Bapt. Hadrianius: nam is tantum IIII Siciliae triremibus praeerat, et inter duces recensetur ab Ant. Franc. Cirnio, qui postea ad Pignonij expeditionem profecti sunt. duce Sanctio Leua: huic Mendozae Io. Andreas Auria se coniungere iussus, cum Neapoli veniens ad Barcinonem exscensionem fecisset, aegre tulit imperium, quod sibi deberi putabat, alteri delatum. sed cum Philippus, ad quem ille magnis itinerib. contenderat, factum excusaret, quod
instans Orani periculum, cuius salus in sola celeritate verteretur, Mendozam, quem praesto haberet, deligendi necessitatem imposuisset, cum Auriae ex Italia aduentus serior existimaretur, Auria excusationem vt minime fucatam et a re ipsa profectam accepit, ea lege, vt sine vllo honoris titulo, tanquam in voluntaria militia, operam in ea expeditionenauaret. itaque triremium cura Pagano fratri ex Philippi consensu tradita, ad quem mandata regia deferebantur. inde vtrique Carthaginem nouam petunt in speciem concordes, sed ex recenti offensione nonnihil exulceratis animis, cum Mendoza sibi controuersiam de imperio motam indignaretur, Auria dignitatem suam immunitam doleret; quod in caussa fuit, vt pulcra rei bene gerendae occasio e manibus erepta sit. nam cum duorum dierum nauigatione secunda vsi in conspectum montis, cui Oranum subest, venissent, Mendoza statim refixis malis vela demitti imperat, ne procul ab hoste conspiceretur; Auria aduersante, et id sine ratione de ante tempus fieri contendente. ita intermisso cursu, et rursus nocte sequenti, qua iter inchoatum persecuti sunt, mutata nauigatione effectum est, vt prima luce XXI ab Orano miliaribus abessent, vnde ab alto conspecti tempus idoneum praecipiendae fugae Mauris dedere, qui si improuiso depulsi fuissent, ad armamenta componenda, seque ad nauigationem aptandos haut quaquam satis temporis habuissent. ita classe praecipiti fuga dilapsa, terrestres copiae ac castris per summam trepidationem incensis, nonnullisque machinis partim relictis partim vel corruptis vel submersis ab obsidione discessere. nostri quod tempus rei gerendae nondum exiisset, Philippi iussu Pignonium arcem oppidiin Africa, quod Veleziam vulgo vocant, in scopulo sitam tentant, infame piratarum receptaculum, ex quo illi in circumiecta maria excurrentes assiduis praedis litora Hispaniae infestabant, interdum etiam fretum Herculeum praeteruecti comeatus ex India venienteis intercipiebant, magno non solum damno, sed et pudendo Hispani nominis probro. ad ea incitabantur Petri Vanegae Melillae praefecti vrbis, qui per duos loci praesidiarios a se corruptos rem confici posse confirmabat. quod cum Sanctius Laeua in locum Mendozae ex morbo decumbentis suffectus tentasset, classe noctu ad promontorium cum scalis summo silentio appulsa, nostri non a desertoribus, vti sperauerat, sed tormentorum ictibus excepti sunt, ita conatus ille pro tempore frustra fuit, qui anno post feliciter successit. Paullo ante Mediolani magnorum motuum principium factum est, serpente ob viciniam ex Gallia per Allobroges et inde trans Alpeis in Saluciae principatum nouarum de religione opinionum contage. Sabaudus, qui bellum Conuallense ob eam caussam infeliciter ante triennium susceptum vtcumque composuerat, malum, quod a bello et violentia vireis sumebat, pace ac patientia frangendum esse sibi persuaserat: quo in consilio dum perseuerat, ex Subalpina regione, in qua clam Protestantes tolerabantur, in Insubres eadem facilitate malum sensim manauit; cui cum mox in ipso nascendi initio seueritate occurrendum existimarent Hispani, ad idque lucri ingentis et emolumenti consequendi spe incitarentur, Philippus enixis precibus a Pio IIII contendebat, vt Pontificia auctoritate S. Inquisitionis iurisdictionem, vt in Hispania, sic Mediolani constituere liceret. re in consistorio deliberata, cum contra censerent complures Cardinales, Pontifex, quamuis inuitus faceret, vt in Mediolanenseis ciues, vnde ipse originem ducebat grauius quidquam statueret, tamen cum Philippo roganti id negare non posset, ex Pij Carpensis consilio concessit, confecto ea de re diplomate; de quo vbi fama increbuit, immane, quantum omnium animi primo commoti et mox exasperati sunt, parumque abfuit res a seditione haut absimili tumultibus Neapoli ob eandem causam ante aliquotannos sub Petro Toletano exortis. quod cum videret Ferdinandus Consaluus Cordubensis Suessae dux, qui decedente e prouincia Piscario marchione insubribus nuper praepositus fuerat, ne initia magistratus sui pari seditionis ac seueritatis exemplo foedarentur, apud Philippum et Pontificem missis ex ciuium numero legatis tenuit, vt consilium de instituendo Hispanicae inquisitionis Mediolani tribunali tanquam publicae tranquillitati detrimentosum omnino omitteretur. Eodem tempore et in Calabria metus iniectus ab exulibus, qui quamplurimi sunt illis locis, ex quibus vnus Cosentiae
egressus in tantum audaciae creuit, vt Marconis regis sibi nomine assumpto, regia etiam insignia et auctoritatem inter suos vsurpauerit. iamque iustum exercitum coegerat, et late fusis copijs ex praeda et latrocinio suos alebat; Crotone etiam, sed irrito successu, tentata. contra tantam multitudinem cum edicta consueta parum valerent; datum negotium a regni praeside Cerchiarae marchioni, vt cum IO C equitibus ad eos delendos proficisceretur, qui homines scelerum conscientia attonitos et ob id inuicem infidos inopinato aduentu huc illuc palanteis nullo negotio dissipauit. Nunc quae in VII trionali plaga gesta sunt paucis expediam, a rebus Scoticis initio ducto. eo anno nihil fere memorabile ibi actum. multa pecuniaria edicto irrogata est, si quis quadragesimalis ieiunij tempore carnibus vetitis vesceretur, quod non religionis, sed publicae vtilitatis caussa decretum fuisse satis arguit, quod fani Andreae antistes in arce Edimburgi eodem tempore inclusus fuit, quod in aduentu Reginae sacris more antiquo faciendis et audiendis non abstinuisset, ceteris qui eiusdem rei insimulati fuerant, leuiter quidem multatis, sed grauiore poena denunciata, si postea decreto ea de re facto minus obsequentes deprehenderentur. dein comitiorum, quae in XIII Kal. Iun. indicta fuerant, die, Regina coronata; ac veste regali amicta in Senatum insolita pompa, et ad hunc diem nouo prorsus Scotis spectaculo venit. heic quaedam in Protestantium gratiam decreta, et in monetarios aliquot seuere animaduersum fuit. exeunte autumno rediit in patriam Reginae permissu Matthaeus Stuartus Leuiniae comes, qui a nostris ante XXII annos et a Regina vidua Dauidis Betonij cardinalis instigatu Scotia pulsus, proximis comitiis dignitati ac bonis restitutus est, Regina eam restitutionem multa verborum honorificentia prosequente. huius et mox filij Henrici Stuarti Darlaei aduentus qui in III menseis comeatu ab Anglis impetrato in Scotiam quoque venerat, magnam reip. Scoticae mutationem attulit, vt in sequentibus dicemus. Quomodo Ericus Suessiae rex turbulentis suis consiliis vicinorum principum ac ciuitatum inuidiam et odium prouocauerit, supra diximus, nunc quam ex odio illo ineluctabilem tempestatem vltro sibi accersiuerit, videamus. cum Mosci superiore anno quieti in Liuonia fuissent, Ioannes Basilij F., qui Polonis Maio proximo bellum denunciauerat, hoc anno in Lithuania arcem Polotiam ad Duneae et Polotae confluenteis sitam et oppidum amplissimum ei subiectum obsidione cingit, et magna tormentorum vi concutit. nusquam maior machinarum in vllo exercitu numerus, vt quibus trahendis XL OIO rusticorum inseruirent. tandem oppidani, cum de seruando oppido desperarent, eo incenso in arcem aufugiunt, quae Moscis XV Kal. Mart. dedita est, dum Sigismundus interea regni comitiis Petricouiae celebrandis occuparetur. victor capta arce loci praefecto in Moscouiam cum liberis et vxore ablegato et oppidanis vrbe pulsis inaudita crudelitate per V dies alimenta subtrahit, pueros infra X annos mactat, alios grandiores secum in seruitutem abducit, et Tataris pro mancipiis vendit, in cunctos nullo sexus aut aetatis discrimine saeuiens, priter quam in tormentorum libratores, quos stipendio conductos in rei bellicae vsum seposuit, et ita Lithuania caede, incendio ac praedis vastata, domum retro abiit. qua re iritati foederati eo maturius bellum contra Ericum Suecum, cuius temeritati has cladeis tribuebant, sibi gerendum existimauerunt, quo importuni hostis et in visceribus haerentis incommodo sublato ad arma in communem hostem coniungenda expeditiores essent. primum Lubecenses bellum ei denunciauere V Eid. Iunias, publicato scripto, in quo noui regis Gustaui parentis ipsius ingratitudinem exprobrabant, qui auxilio, comeatu, pecunia a ciuitate sua adiutus et ad regium fastigium euectus, pro tot beneficiis indignam gratiam bene meritis de se vicinis rependisset, Lubecensium bonis direptis, ipsis saepius in carceres coniectis, ac compluribus ex iis crudeliter necatis, reip. veteribus priuilegiis ac recentibus in regno sublatis, et negotiatoribus Lubecensibus complureis annos grauibus vectigalibus ac tributis indigne vexatis. tum Erici ipsius, postquam pater viuis exemptus esset, erga se maleficia enumerabant, qui ad damna a parente illata etiam noua adiecisset, et nauigationem Russicam priore anno impediisset, Lubecensium negotiatorum nauibus ac mercibus in aperto ac libero mari captis: neque
interea Caesaris et VII virorum principum, crebris item ac magin impendij dele gatorum missitationibus quidquam obtinere ab eo potuissent; his rationibus adductos se dicebant, vt ei bellum denunciarent, vt quae iure gentium antiqui foederis et amicitiae ab ipso impetrari non potuerint, armis repeterent. quod ad nauigatio nem Russicam attinet, ita res habet. in Liuoniae et Moscorum confinibus Narua est fluuius cum cognominibus ab vtraque ripa oppidis, et Narua quidem Russorum ob maleficia transfugis nostris, aut iis, qui decoxerant, tanquam tutissimum perfugium patebat, ob id Liuonis prudente iuxta et reipublicae Christianae vtili consilio nauigatio illuc interdicta fuerat, ne commercio nostrorum barbari rariores artes ipsis ignotas, et quae ad rem naualem ac militarem et praecipue tormentariam pertinent, edocerentur. sic enim existimabant, Moscos, qui maximam Septentrionis partem tenerent, vbi classis potestas fieret, Naruae condito emporio et exstructo armamentario non solum in Liuoniam, sed etiam in Germaniam effuso exercitu penetraturos. ita memoria nostra Turcos Genuensium lucri cupiditate illectorum frequentatione rem naualem edoctos Hellespontum transmisisse; et inde Graecis transfugis et piratis adiutoribus classe instructa Constantinopolim imperij Orientalis caput, et mox Macedoniam et lllyricum et vniuersam Peloponnesum in potestatem redegisse. itaque maritimae orae ciuitates missis Lubecam legatis communi conuentûs in ea habiti decreto, Naruensem nauigationem omnem ita sustulerant. vt pro infamibus omneis eos haberent, qui eo merces suas importarent, iure denique omni negotiationis interdicerent, et res eo importandas aut ibi comparatas auctionibus factis publicari fiscoque addici debere pronunciarent, eo metu deterriti negotiatores ad haec vsque tempora ab illa negotiatione abstinuerant: adeo vt neque paullo honestiores homines ibi domicilium haberent, donec impressione a Mosco in Liuoniam facta et capto Torpato aliquot millia liberorum capitum in miserabilem seruitutem abducta sunt, et deducta Torpatum colonia, Lubecenses, quibus commercij intermissio molesta, et alioqui praeter quaestûs iacturam nihil inhonestum videbatur, commercium, quod cum Reualiensibus Liuonis exercebant, propter Moscorum potentiam intercluso autinfesto illo itine e Naruam Russorum transtulerant, frustra reclamante Gul. Furstembergico, qui periculum veritus, pactorum antiquorum Lubecenseis admonere, opem poscere, decreta de Naruensi nauigatione repetere non cessabat, et si quid a suis peccatum esset damnum resarcire paratum se ostendebat. quibus rationibus victi consules Lubecenses, qui insignem mutationem vrbi haec prouincialium aucupia allatura praesagirent, et quantum periculum non solum ipsis, sed toti Germaniae immineret ab hoste praepotenti tot successibus tumido, qui CCC OIO armatorum secum traheret, et militanteis astricta disciplina tanquam conditione seruos contineret, animo prouiderent, rursus Naruicam nauigationem omnino prohibuerunt; de cetero in auxiliis laboranti Liuoniae summittendis innata ciuitatibus procrastinatione segniores. sed cum nihilominus homines lucro illecti nauigationem non intermitterent, Furstembergicus, monito pr mum Senatu, cum iis hostiliter agit; qua re iritat Lubecenses priuilegia sua contra obtendebant, quibus sibi licere affirmabant, etiam durante inter Liuonos ac Moscos bello, in intima Russiae penetrare contra obnitentibus Liuonis, qui id de terrestri profectione non maritima intelligi debere contendebant. itaque res in controuersiam coram Ferdinando Caesare Viennae deducta et diu disceptata est, qui secundum Lubecenseis pro libertate potius, quam e re Germaniae pronunciauit; et decreto non facultatem nauigandi in Moscouiam ereptam interpretatus est sed tantum prospectum fuisse, ne arma et instrumenta bellica ac comeatus ad barbatos importarentur; eam porro sibi de Lubecensibus fiduciam esse, eos diligenter prouisuros, ne ardente inter eos populos bello ex armorum importatione vllum imperio periculum creetur. quo decreto freti homines alioqui auaritia caeci non iam vniones, vt antea zingiber, piper, cinnamomum et huiusmodi luxûs ac gulae lenocinia, sed Caesaris mente interdictas merces, vt sulphur, ferrum aes, cuprum, orichalcum et omnem machinarum materiam spreto communi patriae periculo ad hosteis importare ceperunt. itaque Liuoni, qui
se non solum auxiliis speratis, sed gratia et iure destitutos ab imperio viderent, extrema necessitate coacti diuersi alij alio subsidium rebus suis quaesiuerunt, et Reualienses quidem Sueci regis clientelae se credidere: ceteri fere omnes patrocinium Sigismundi Poloniae regis elegere. at Ericus, qui Reualia aliter potiri non posset, quam si nauigationem Naruicam non solum Liuoniae, sed toti Germaniae detrimentosam prohiberet, quamuis memoria beneficiorum a Lubecensibus acceptorum ob oculos obuersaretur, quae aliquanto tempore eius consilia remorata est, tandem de inhibenda nauigatione cogitare cepit, eoque magis, quod Reualienses ei persuaserant, vileis solummodo negotiatores eam suscipere; ceterum primores ciuitatis a se stare, et ideo rem nullius esse periculi: facile enim assentiente Senatu faecem plebeiam reprimi posse. itaque iam anno superiore Ericus ad Senatum ea de re perscripserat, et exposito rei periculo monuerat, vt ciues suos ab ea nauigatione abstinerent, aut saltem, vt ftaudi obuiam iretur, comeatûs literas a se accipere tenerentur; ni facerent, periculum Reualiensium negligere non posse. ad has literas illi immane quantum exarserunt, sua priuilegia imminui quiritantes et iniuste eum facere, qui mare commune prohiberet, mox et aerem, quo viuimus, si diutius feratur, eadem ratione prohibiturus. itaque non remisso responso naueis expediunt, et pretiosissimis mercibus in eas impositis Naruam inconsulto rege tendunt, a quo interceptae cum reposcerentur, vtendum occasione ratus, eas quidem restituit, sed condicionibus admodum duris, et quas initio Lubecenseis repudiarunt, vt nimirum domum publicam sibi in vrbe sua concederent, foedusque inirent, vt quoties opus esset, militi conscribendo in vrbe locum darent. sed mercibus casu postea amissis, et legatis per Hafniam, vbi de Dani ad bellum cum Sueco gerendum se comparantis consiliis certo cognouerunt, itinere facto domum reuersi consules condicionibus reiectis et ipsi ad belli consilia inclinauere, monito prius Ferdinando Caesare, et ante omnia legatos ad Moscum misere, qui suam caussam agi ostenderent, et suppetias aduersus Suecum libertatem publicam prohibentem peterent. a quo id responsi tulere, Lubecenseis in finibus suis negotianteis se defensurum, ceterum, vt eos in aliena ditione tueatur, foedere, quod cum Sueciae rege sanxerit, prohiberi. et his quidem rationibus seu coacti siue inducti Lubecenses bellum Sueco indixere: quorum exemplo Fridericus Daniae rex, quamuis arcta cognatione cum Sueco coniunctus, (quippe ambo ex duabus sororibus Dorothea et Catharina Magni Saxonis F. F. prognati erant) praeualente seu vetere gentis vtriusque odio, siue recenti iniuria, in eadem rem prid. Kal. VItil. scriptum emittit, et Suecum cognationis, quae ipsis arctissima intercedit, penitus oblitum, non solum vetera ac recentia foedera ac pacta inter maiores atque ipsos inita ex mera insolescentis animi libidine violasse dicit, sed praeterea, quae sibi ac suis molesta et contumeliosa fore putauerit, nullo respectu fecisse. id patere ex insigni Danici ac Noruegici regnorum vsurpatione, quae ille ad contemptum suum et iniuriam in sigillis gestet, ex inuasione item ditionum, quas in Liuonia Magno Opsaliensi episcopo ipsius fratri et Reualiensi administratori hostiliter eripuerit. addebat Danos, Magnum ab ipso grandi pecunia oblata ad defectionem sollicitatum, Danus variis iniuriis affectos, libellos, famosos contra se in finitimis regionibus sparsos, ac postremo pacis publicae in Germanico oceano, ex eaque pendentis nauigationis maritimae, per piraticam, latrocinia ac depraedationes conturbationem. naueis item Danicas ad nauigationis publicae securitatem in eo mari destinatas contra amicitiae iura captas; quibus iniuriis non solum se sed omneis vicinos principes ac ciuitates ex alta pace in periculofi belli necessitatem praecipitasse. se quidem id amplius dissimulare non potuisse, sed ad iustam suorum subditorum et foederatorum defensionem contra ambitiosum regem ac publicae tranquillitatis turbatorem iusta arma pro communi libertate induisse. ad has denunciatorias literas Suecus quamvis non ita a rebus ad bellam necessariis paratus renidenti vultu respondit, regis Daniae arcta cognatione coniuncti, quoniam regali fastigio emineret, se denunciationem ac fecialem accipere, quamvis longe diuersam de eo, qui nunquam a se laesus esset, spem concepisset; Lubecensium vero fecialem ad Senatum Stocolmiam, quae regni caput est, ablegat, ad contemptum addens, reges regibus, ciueis ac rusticos ciuibus ac rusticis bellum indicere debere. iam Danus
ante denuntiationem factam negotium dederat Gunthero comiti Schuartsburgico, Georgio Hollio, Hilmero Monchauseno, Danieli Ranzouio, Hilmero Quereno, Ioanni Vischio, Iosuae Qualeno, vt equitum ac peditum delectus haberent, et ad diem condictam conuenirent, instructa IIII grandiorum nauium classe, quam praefecto Iacobo Brokenhusio ad maris custodiam mox Bornholmam ablegauerat, vt ex vrbibus maritimis et aliis regionibus in Sueciam nauigaturos transitu prohiberet. ad famam huius belli Ericus Brunsuicus homo otij impatiens, qui fastu et stolida taciturnitate vanis plerunque consiliis rapiebatur, copias instruxerat, easque Friderico bellum aduersus Suecos gesturo detulerat, quibus cum ille minime vti vellet, Brunsuicus quin militem sine pecunia diu sub signis teneri non posse iudicaret, postquam suspensos omnium aliquanto tempore animos tenuit, quid moliretur, quoue tenderet, iter postremo in Vestphaliam vertit, et Varendorpium astu capit, repetitaque acceptae ab Henrico patruele, dum arma per Germaniam passim circumferret, iniuriae veteris paeneque extinctae memoria Bernardum Rasfeldum Monasteriensem episcopum et sacri illius collegij sodaleis hostiliter aggreditur, qui pacem postremo ab homine turbidi ingenij, cum aliter perniciem a finibus suis auertere non possent XXXII OIO aureorum depensis redemerunt. inde Ericus Brunsuicus Albi ad Beizeburgum transmisso per Luneburgensem, et Megalopolensem ditionem ac Vandalicas ciuitates facto itinere ad Borussiae fineis venit, vbi acceptis mutuo II OIO aureorum a Dantiscanis, cum ingressu ab Alberto duce sororio suo contrarias copias opponente prohiberetur, confluente vndique ex vicinis prouinciis milite retro iter flectere coactus est, vexillis scissis et dissipatis copiis, tormentis etiam relictis et occultatis, et cum in itu tanta celeritate vsus esset, vt Caesarei legati nullibi eum deprehendere potuerint, in reditu fugae simili longe maiorem festinationem adhibuit, quo consilio profectionem eam suscepisset, curiosis diuinandum relinquens, cum ipse fortasse caussam eius ignoraret. interea Suecus instructa XIX nauium classe, cui Iacobum Bagium praefecerat, Danicos excubitores prope Bornholmiam ipso Pentecostes die, qui in kal. Iunias incidebat, intercipit, et nauem praetoriam cum Iacobo Borkenhusio maris praefecto ac II alias, multasque machinas bellicas, et praeter milites classiarios amplius IO CCC in potestatem redigit. inde Suceica classis XIIII dies ad Varni aestuaria commorata, quasi iura amicitiae adhuc Suecis cum Daniae rege constarent, nam haec ante denunciatum bellum acta, nulli ex Danis toto Rostochiensium nundinarum tempore damnum aut molestiam intulit, Bagio illic se ad excipiendam Christinam Hessi filiam regi desponsatam ab Erico missum iactante. verum post denuntiationem statim Fridericus collectls Varburgi in Scania circiter IIII OIO equitum et XXXIIII OIO peditum, classe item L nauium instructa, in quibus XIII Lubecensium erant, et XVI classiariorum militum cohortes ac totidem fere nautarum vehebantur, praef cto Petro Seharamo, dum Brokenhusius captiuus attineretur, Varburgo mouet prid. Non. VItil., summaque celeritate vsus Suecum incogitantem opprimit, qui tamen quamvis ad summas angustias praefracta audacia se coniecisset, non se in extremo periculo deseruit, sed portibus munitis ac faucibus montium, qui Sueciam a Daniae finibus disterminant, idoneo praesidio firmatis, nemoribusque succensis hosteis ab ingressu regni arcuit, et eorum conatus magna ex parte diligentia sua irritos reddidit. primus Dani impetus factus ad Elseburgum arcem, quae portum subiectum habet, inter extremos Hallandiae et Noruegiae fineis, per quem vnicum et solum toto eo regno in oceanum occidentalem exitus patebat, quam et corona cingit, tandemque a rusticis, qui eam tenebant, exeunte VIIbri deditam capit. Georgius Ranzouius cum IIII peditum cohortibus loco impositus. mox dimissus exercitus, et in hiberna ex ducum consilio, qui satis hoc anno actum putabant, deductus est. interea Augusti Saxonis VIIviri et Philippi Hessi interuentu legati pacis ineundae inter reges gratia Rostochium conueniunt, sed irrito successu, cum de comeatu, quo sibi a Danicae classis praefectis caueri expetebat Suecus, conueniri non potuisset. at Ericus homo vafer et suspicax, cum se videret non solum a Danis ac Lubecensibus bello peti, sed etiam a Sigismundo Augusto Poloniae rege, cuius sororem Ioannes frater Finlandiae dux CXX OIO Ioachimicorum mutuo datis nuper vxorem duxerat, et recens
abducta secum vxore in patriam redierat, ex eoque coniectaret fratrem conscium, aut etiam occulto cum regni hostibus pacto foederatum, pestem domesticam ante omnia e visceribus euellendam ratus primum belli impetum in eum conuertit, captumque cum coniuge ac tota familia in oppido Finlandiae, cui Abo nomen, Holmiam duci et publico iudicio accusatum in custodiam dari, ac plerosque ipsius familiareis supplicio affici iubet. is quadriennium totum in carcere habitus, postea libertati restitutus, Ericum fratrem anno post vices alternante fortuna regno exutum carceri perpetuo mancipauit. tum vero iam ineunte hieme Ericus per Vestgothiam cum XXX vexillis peditum et X equitum turmis, et cum quadraginta item machinis progreditur, et Helmestadium maritimum Hallandiae oppidum, quod Christianus Manduelius et Iosias Qualenus gnauiter defendebant, magna vi oppugnat, sed cum VII equitum alae et XXIIII peditum signa laborantibus obsessis iussu Friderici missa ex Ellebogi hibernis summo silentio superuenissent, acre praelium inter Danos ac Suecos commissum est, V Eid. IXbr., in quo Sueci III OIO ex suis desiderarunt, ac praeterea XL machinas bellicas. praecipua in eo virtus Schuartsburgici comitis fuit, qui aliquoties equo in glacie collapso deturbatus hosteis ingruenteis fortissime repulit, ac postremo in fugam vertit. Ericus, qui obsidioni intererat, de euentu veritus triduo ante auxiliarium aduentum simulata ad copias alias adducendas Calmarium profectione se periculo subduxit, quem Schuartsburgicus cum equitatu iter Calmariense ingressus et insecutus est, sed mox re infecta rediit, et Almogae in Scania hiemauit, erumpentibus inter haec Suecis, qui Likouiam et Ouersam arces, oppidumque Sundebum vi paucis post diebus cepere. dum haec inter reges gererentur, Gulielmus Grombachius ob damna Melchiori Zobelo episcopo Herbipolensi in bello, seu potius latrocinio publico, Alberti Brandeburgici auspiciis anno huius saeculi LII suscepto illata proscriptus et bonis spoliatus, cum nec vllis amicorum precibus nec principum summorum interuentu eorum restiturionem impetrare potuisset, occiso interea immani perfidia episcopo, vti supra diximus, quamvis de auctore non constaret, tamen quia ex suspicione communi opinio inualuerat, scelus aut Grombachij instigatu, aut ab ipsius emissariis patratum esse, eo diligentius ille cauebat, ne in sodalium Virtsburgensium manus incideret, et cum huc illuc incertis laribus discursans diu per Germaniam errasset, tandem vitae vagae pertaesus, scelus iam admissum nouo crimine cumulare, et quod precibus a Virtsburgensibus obtinere non potuerat, id insigni facinore ab ipsis extorquere in animum induxit. itaque IO C equites ac totidem pedites mira celeritate ac silentio conscribit, iisque ad Sinum amnem locum et diem condicit, plerisque eorum, cui militaturi essent, ignaris: condicta die ipse cum suis ex Coburgensi agro progreditur, et Richardum Keerem Herbipolensis ecclesiae prxpositum ad VestervinKelum coenobium haut longe a Vilhusio oppido intercipit, ac inde VI Non. VIIIbr. summo mane ad Moenum, qua fani Buchardi arcem praeterfluit, recta tendit, ibique vnoquoque equite in tergum peditem assumente vadum fluminis a piscatoribus commonstratum transmittit; et cum portam Herbipoleos macellariam occlusam repperisset, ad piscatoriam transit, eamque cum non diligenter custoditam et alioqui debilem sciret, serrulis in hunc vsum allatis aperit, qua patefacta magno impetu irruens quattuor in locis, ad quae ciueis vetere consuetudine concurrere nouerat, singula equitum ac peditum figna locat, ita facultate conueniendi ciuibus adempta, et statim tubas ac lituos canere iubet, monitis praeconis voce ciuibns, ne domo pedem efferrent. nam non ciueis sed sacri collegij sodaleis peti. XII tantum interfecti, qui contra edictum incendium veriti ad tumultum egressi fuerant. sic ad meridiem vsque in equis stetit ieiuno adhoc tempus milite. tum portis praesidio firmatis, et armis a ciuibus acceptis, quibus suos minus bene instructos armat, IIIIviris vrbis praefectis imperat, ne huic se caussae implicent, non enim sibi cum ipsis, sed cum sodalibus rem esse, quibus bonorum sibi iniuste ablatorum restitutionem facientibus sine maleficio sit discessurus, quo facto permissum, hospitium, vt quod quisque vellet, occuparet. itaque non solum priuatorum aedeis sed coenobia virorum ac virginum hostiliter direpta, ac praecipue in sodaleis ac sacerdotes saeuitum, quorum famulae non solum contumeliose tanquam concubinae
habitae, sed etiam grauissimis tormentis subiectae sunt, vt ad detegenda, quae celata scirent, adigerentur. ad tumultum Fridericus Virstburgus episcopus in arcem confugerat, ex qua mox profugus in Noricum se recepit, praesidiariis interim in Grombacium assidue ex arce fulminantibus. sed cum Grombachius quasi moram in vrbe facturus patibulum ad militis terrorem pro more in foro erigi et metatores nomina falsa quasi venturorum ascribenteis ad hospitia assignanda aedeis circum ambire iussisset, insuper ni satisfieret, non solum vrbi incendium, sed toti circum agro vastitatem minaretur, prolato etiam libro, quo episcopi ac sodalium flagitia atrociter exagitabantur, quem se euulgaturum iactabat, veriti sodales, ne minis facta responderent, tandem in has condiciones V post die cum ipso transigunt, vt bona paterna et hereditaria ei statim per delegatos rcstituerentur, Ernesto Mandesloo et Vilelmo Steinio praecipuis amicis ac ducibus de damnis bello Albertino ab episcopo Herbipolensi acceptis satisfiat, et illi quidem VI OIO talerorum, huic X OIO dependantur, et ad instaurationem arcis Breitbachiae ex nemore Bambergico materia suppeditaretur; conuentum item vt memoria caedis Melchioris episcopi aboleretur, neque de ea amplius in suspectos inquiratur; litibus quae in camera imperiali et coram Herbipolensi episcopo contra Grombachium pendent, extinctis; Richardus Keeres, vbi de redemptionis precio cum Iusto Zeduuizio conuenerit, dimittatur: additum postremo transactioni, vt fi Caesarea vel regia maiestas vel quiuis alius aliquid contra hanc pacificationem suscipere voluerit, episcopus coram Caesare, camera imperiali, fiscali et aliis Grombachium ac complices defendere, et indemneis praestare teneatur, atque adeo efficere, vt transactio haec confirmetur. huic transactioni subscripsere VIII nobiles pro episcopo; nomine Grombachij, ipse Ernestus Mandeslous cum Vil. Steinio; Grumbachius militi stipendio ex pecunia a ciuibus accepta persoluto victor et triumphans Herbipoli egressus est, dimissisque copiis in arcem socam Hellingensem se contulit, in qua non diu solido inde concepto gaudio frui potuit; nam Ferdinandus Caesar re cognita, cum ad imperij securitatem et auctoritatem suam pertinere iudicaret, vt vis publica legibus refraenaretur, facti indignitate permotus officij ratione omnia Herbipoli acta rescidit, ac Grumbachium cum Steinio, Mandesloo, Zeduuizio, Michaele Fustlino et Theodorico Pichtio tanquam praecipuis ducibus publice proscribit, et proscriptos per imperium denunciat, eo exitu, vt non diu post sententiam in contumaces reos latam poena tardauerit. Hic annus Iacobo nouo Valachiae despotae vltimus fuit, eodem ipso mense, quo Alexandrum proelio victum ante biennium regno expulerat, a suis occiso. is cum a pueritia liberalibus disciplinis imbutus fuisset, etiam mathematicas artes Rostochij in Megalopolensi principatu professus fuerat, et eleganter Graece, Latine, Italice, Gallice nouerat; tandem a Valachis gente barbara, et qua nulla in dominos suos inconstantior, fraude circumventus, vbi nullum effugium et sibi necessario moriendum vidit, fati necessitatem constantia et intrepido animo superauit; nam regio amictu indutus nullo abiecti animi signo edito, oratione libera, bene recteque gestam remp., ac multa eaque eximia Valachis suis beneficia exprobrauit, Deum vltorem precatus, vt impunitatem eorum perfidiam non sineret. inter has exprobrationes occiso eo a coniuratis, dux Demetrius Visnouecius vocatur, qui statim Solimano Constantinopolim vinctus ad certam necem missus est. cuius loco Thousa a factiosis princeps salutatur. verum is cum exiguo tempore rem publicam administrasset, ab Alexandro reduce expulsus, cum in Rupissiam Polonicam profugus ibi res nouas moliri compertus esset, Sigismundi Augusti iussu apud Leontopolim securi percutitur. Alexandro humanis exempto successit Bogdanus filius; huic Iuonia, sic Ioannem ipsi vocant, qui se ex Stephani quondam prouinciae Vaiuodae filium ex concubina perhibebat, de quo plura deinceps dicenda erunt. tot dominos Valachia breui tempore habuit, et toties mutauit. Apud nos sed dispari fato in viuis esse desierunt tres magni nominis in literis viri; Ioannes Brodaeus, Caesaroduno primaria Turonum vrbe familia honesta natus, qui tirocinium literarum cum Petro Danesio fecerat, et in Italia Iacobi Sadoleti, Petri Bembi, Baptistae Egnatij, Paulli Manutij perfamiliaris ad puriores literas philosophiae, mathematicarum artium, ac sacrae linguae non mediocrem cognitionem adiecerat:
dein in patriam reuersus quietae vitae sed non otiosae se dedidit, quod multae reconditae eruditionis lucubrationes abunde testantur, quas vir bonus procul ab omniambitione ac ostentatione positus alienis potius quam suis auspiciis publicari passus est, eo rariore modestiae exemplo, quod nostro saeculo homines non solum ex opibus magistratibus et aliis honoribus, sed etiam ex literis indigna vanitate gloriolam aucupantur: tandem apud B. Martinum, cui collegio nomen dederat, in literis assiduus consenuit, et sexagesimum annum praetergressus ineunte anno placide ad Deum migrauit. eo iunior, nam vix annum trigesimum tertium excesserat, Stephanus Boetianus Burdigalensis Senator Sarlati, quod erat illi natale solum, in Petrocoriis vltimum vitae diem clausit, admirando vir ingenio et multiplici eruditione cum exquisita facundia coniuncta insignis, quam ad ciuilem scientiam fere inflexerat, rara et supra aetatem prudentia rebus maximis gerendis par, nisi longius ab aula positus et praematura morte ereptus esset, quae et diuini huius ingenij fructus publico inuidit; Michaelis Montani tamen singularis eius amici cura factum est, vt non omnis mortuus, sit, publicatis aliquotscriptis postumis, quae elegantiam miram et sensuum reconditorum acumen sapiunt, nec Anthenoticon eius sileri debet, cuius longe aliam in rem, quam ex mente auctoris postea euulgati honorificam mentionem suo loco fecimus. hanc literarum iacturam cumulauit Arnoldi Ferroni itidem Senatoris Burdigalensis nondum plane quinquengenarij mors, qui patrias leges, vt bonum ciuem et praestantissimum iuris consultum decuit, doctissimis scriptis illustrauit, et historiam Gallicam secundum Paullum AEmilium ad excessum Francisci I prosecutus est, multaque alia scripsit, quae memoriam eius apud posteros commendant, et Attici nomen ipsi a doctissimo vndiquaque nostra aetate Iul. Caesare Scaligero attributum conciliauerunt. nec silentio sepeliri debet Io. Baptista Gellius Florentiae natus, condicione longe ingenio inferiore, quippe calcearius, qui licet nullis literis Latinis tinctus Academiae Florentinae alter conditor et magnum ornamentum exstitit, et lingua patria dialogos Luciani aemulatione, sed maiore prudentia et moderatione scripsit, quanquam libertate caelo illo adhuc incognita alicubi impegisse creditus, ideoque censura notatus, tandem hoc anno iam senex naturae debitum persoluit, ad Mariae Nouellae in monumento suorum conditus. eodem et hoc anno fatis concesserunt Sebastianus Castalio Allobrox, et Henricus Glarranus; et hic quidem summus olim D. Erasmi amicus, et Musices scientia clarus Friburgi Brisgoiae, vbi profitebatur, cum rem literariam diu voce et scriptis, quantum ea tempora ferebant, iuuisset annum agens septuagesimum quintum animam Deo reddidit: Castalio vero puriorem linguarum cognitionem ad Theologicam scientiam adiunxerat, et Biblia sacra interpretatione noua transtulerat, a Gallicis et Helueticis ecclesiis, quarum alioqui doctrinam amplectebatur, in quibusdam dissidens, vnde pleraque contraria inter eos scripta emanarunt: tandem Basileae non ita senex, quippe vix annum XLVIII supergressus, IIII Kal. Ianuar. fatis concessit ex lue pestilenti, quae hoc anno vehementer per totam Germaniam grassata est, adeo vt Francofurti, Norimbergae Magdeburgi, Hamburgi, Gedani, et per ciuitates Vandalicas ac maritimas autumno vno CCC hominum OIO contagione absumpta memorentur. quassata et terrae motibus Illyria, qua in Hadriaticum vertit, et Catanensis ciuitas Eid. Iunij inde magna clade afflicta, aliaeque arces vicinae, paene vt corruerint. Volfangus Musculus Dusae Lotaringiae in finibus Alsatiae oppido natus magni nominis inter suos theologus anno aetatis LXVI obiit. is monasticam olim professus, dein Protestantium doctrinam abiecto cucullo vitam aliquandiu opere manuario textrinam exercens tolerauit; postea serio animum ad literas appulit, in quibus improbo labore tantum profecit, Martini Buceri, quantum licuit, sectator assiduus, vt famam concionibus quaesitam etiam laboriosissimis editis commentariis auxerit, Argentinae primum dein Augustae Vindelicorum ac postremo Bernae in Heluetiis, vbi vltimum diem clausit, pastoris munere defungens, quem ad nomen eius ludens quidam non musculum aut ex murium famelicorum, qui felium vngueis timent, numero esse dixit, sed ex his potius, qui catos rapaces territarent.
ANNO sequenti delegatorum ad repentina et inopinata Imperij negotia legati cum Caesaris iussu conuenissent, Grombachius ea re cognita prolixum ad eos scriptum mittit, quo demonstrabat, quam pacis publicae semper studiosus fuisset, cui tamen locum apud a duersarios nunquam hactenus inuenire potuerit; eo se consilio ante quinquennium instructissimum exercitum quem ex Galliis reducebat VIIviris suadentibus Deluarti statim dim isisse, ac pro concordia Augustae institisse, sed irrito conatu, quippe Herbipolensis collegij sodaleis sacramenro fidem astrinxisse, in nullam se cum Grombachio pacem aut reconciliationem consensuros. ita se necessitate et summa aduersariorum iniquitate compulsum pro bonorum ablatorum recuperatione arma iusta sumpsisse; nam semper licuisse per vim spoliato spoliatorem contraria vi expellere, et bonorum ereptorum possessionem vel cum offensione publica recuperare; itaque ius suum negligere noluisse, sed amicorum, inter quos CCCC nobiles numerentur, opibus et auxiliis fretum occasione rei gerendae ac fortunae beneficio vsum esse, et transactionem ab aduersariis oblatam acceptasse: nec vero proscriptionis contra se a Caesarea maiestate decretae rationem haberi debere, quippe extra imperium in Pannonia VIIviris minime consultis et iam caussa transacta factae; proinde enixe a delegatis petere, vt interuentu suo proscriptionem aboleri, et quo maioribus malis obuiam eatur, transactionis factae formulam ab Herbipolensibus sodalibus seruari curent. ad quod scriptum Herbipolensis episcopus, qui ex numero delegatorum erat, contrario scripto vehementi admodum respondit III Kal. Mart. quo serie facti simplici proposita, minas additas a Grombachio proscripto dicit, nisi sodales transactioni per vim extortae subscriberent: tum eum immerito bonis spoliatum negat, quippe qui inter praecipuos vastatae Franconiae auctores fuerit, et mandata Camerae de restitutione cum clausula in vim simplicis citationis iure resoluta dicit; neque vero principum inter cessioni locum datum, cum a prioribus delictis non solum non temperauerit, sed ea multo atrocioribus cumulauerit; coniurationem item sodalium contra Grombachium ab ipso ad eos diffamandos more suo confictam, et in hoc Augustae ab ordinibus consensum, vt si caedis Melchioris Zobeli Herbipolensis episcopi se innocentem approbaret, bonis restitueretur, quod cum non fecerit, non videri eum ab illo spoliatum, qui citra dolum summo magistratu, hoc est, Caesare mandante violentum grassatorem iustis armis repellat et propellat;
immo mirandam nec ferendam hominis proscripti temeritatem qui proscriptionis sententiam nulla iusta de caussa euertere conetur. nam vbi auditum, vt princeps, cum sit lex animata, ob nota omnibus crimina pacis publicae violatores etiam non consultis VIIviris proscribere nequeat? aut propter bonum publicum, cum pars euidenter probabili defensione destituitur, praetermittere citationem non possit? ad extremum delegatos orat, vt nulla Grombachiani scripti ratione habita in cepta consultatione pergant, quo publicae pacis perturbatores coerceantur, et tranquillitas in imperio constituatur. is porro consultationis exitus fuit, vt necessitate vrgente pro quiete publica conseruanda OIO IO equites communibus imperij sumptibus alendi conscriberentur. haut multo post IIII Eid. April. Fridericus Palatinus VIIvir et Christophorus Virtembergicus in Malbrunensi monasterio, quod est in Virtembergica ditione VI a Spira Nemetum milliaribus ex compacto conuenerant, vt diu inter ipsos de praesentia corporis domini in sacra coena agitatae quastioni finis imponeretur. adduxerat secum Palatinus ex theologis Michaelem Tillerum, Petrum Boquinum Biturigem, Gasparem Oliuianum Treuirum, Zachariam Vrsinum, et Petrum Dathenum, et cum iis Christophorum Ehemium et Thomam Erastum summa doctrina et peracri iudicio medicum, ac postremo Gulielmum Xylandrum vtriufque linguae apprime gnarum, ad haec philosophiae et Mathematicarum artium doctrina praestantem virum, qui notarij munere in eo colloquio functus est. cum Virtembergico venere Valentinus Vannius, Io. Brentius, Iacobus Andreanus, Theodoricus Schnefius, Baltazar Bidenbrachius theologi, et cum iis Io. Fislerus et Hier. Gerardus, Lucas item Osiander notarius ab iis delectus. colloquium totum septiduum durauit, nihilque aliud eo effectum, quam quod principibus ob alia negotia inde profectis acta confecta, quibus subscripsere ab vtraque parte delecti, quae postea publicata sunt; et ita colloquium, quod vt controuersiae de grauissima quaestione finis imponeretur, institutum fuerat, maioris excitandae initium extitit. antea Ferdinandus Caesar ad componendum bellum inter Daniae, Sueciae, ac Poloniae reges Christophorum Carolouicium, Maximilianus Boemiae rex Henricum Valdestenium Rostochium miserant, et eorum exemplo ac rogatu Saxo VIIvir Ericum Volemarum Berlepschium, Henricus Brunsuicus Conradum Suicheldum, Sigismunmundus Augustus rex Martinum Dromerum episcopum Varmiensem nobilem patriae historiae scriptorem, et Ioannem costam postea Palatinum Sandomirensem, Fridericus Daniae rex Othonem Crumpenum equitum regni tribunum, Georgium Rosencrantium, Henricum Ranzouium, et Ioachimum HinKium decanum Bremensem; Lubecenses Hieronymum Luneburgum consulem, et HermanumVecheldum syndicum. hi bimestre amplius Suecorum aduentum praestolati augente in dies rerum venalium in vrbe pretio, tandem reuerso e Suecia Minquitio Caesaris nuncio hoc responsum tulere, regem, quandoquidem de conuentu Rostochij instituendo tempestiue nihil significatum sit, et veteri more inualuerit, si quae inter Sueciae ac daniae reges controuersiae incidant, vt ad regni vtriusque limites legati mittantur; neminem hoc tempore Rostochium missurum; quod si ad regni fineis accedere velint, suos mox praesto fore. quo responso superbiae simul et illusionis pleno accepto legati huc illuc diuersi abiere. interea Sueciae rex Elsburgum aliquot menseis irrito conatu obsidet, et ne sine vllo pretio inde discederet, excursionibus in Hallandiam factis omnem agrum circa Lanholmum se Engelholmum diripit. in Noruegia etiam Nidrosiam oppidum cum arce occupat, quae paucis interpositis mensibus a Danis recepta est. eodem tempore Suecicae naueis XIX plenis velis in XI Danicas, quae se portu Bornholmensi continebant, inexpectato inuehuntur, easque, quamuis animose admodum initio proelium capesserent, in fugam vertunt; praetoria, malo tormenti ictu deiecto, cum circumagi non posset, cum classis praefecto Iacobo BraKenhauseno, Ceruaitem, et tertia, cui Hectori nomen, in Sueci potestatem venere, qui capto militi crudeliter illusit; nam nauibus impositi, et cum Sueciae pro pinquaret, de promontorio in promontorium traducti post duram famem postremo iniuriose tondentur dictitante Sueco, Daniae regem morionibus cucullatis delectari, ac proinde eos monachorum more radi iussisse. inde Stocholmiam appulsi pontonibus
bini ac terni tanquam canes venatici copulati transmittuntur, et per vrbem ridiculo prorsus spectaculo in arcem deducuntur; vnde rursus cum fidem obstringere recusarent, Daniae regi non militaturos, diuersi, pars Vesaliam, pars Vuestram, alij denique Gripscholmum ablegantur, ac durissimis compedibus nexi in obscuros carceres coniiciuntur, vbi accedente ad cruciatus alimentorum necessariorum denegatione, plerique miserabiliter periere. sed non diu eo successu laetaci sunt Sueci. nam cum rursus Bornholmiam, vbi Danica ac Lubecensis classis conuenerat, petiissent, ibi summis vtrinque viribus et obstinatis per triduum certatum est; ac primo quidem die Iacobus Bagius ex praetoria a Gustauo olim constructa, cui MaKelos nomen, quasi nulli parem aut ab omni potentia liberam dicas, fortissime depugnauit: sequenti die redintegrato proelio, cum auerso clauo Lubecenses in latera harpagonibus iniectisnauiter oppugnarent, nitrato puluere forte in ea accenso, ignem concipiens nauis cum CC tormentis maioribus depressa est, Bagio saluo et aliquot nobilibus in Danorum manus viui deuenere; et ille quidem Hafniam, ceteri nobiles Lubecam deducti sunt. postea Andreas Benonis F. nauis Suecicae praefectus, cum diu iuxta Varnemundam intra Rostochiensem portum commoratus esset, et adducere nauem a Senatu iussus, ne vllam fugae aut metûs significationem daret, huc vsque recusasset, tandema Danis vndique oppugnatus perforata tormentis naue et spe omni incolumitatis amissa audax ex necessitate consilium cepit, et igne in tormentarium puluerem, qui in naue erat, misso, cum naue conflagrare, quam in hostis potestatem deuenire maluit. Dum haec agerentur, Ferdinandus leui febre initio, mox vehementiore per semestre tentatus, accedente aqua intercute, quae massa sanguinis corrupta iam se per tumorem insolitum prodebat, cum summum diem instare praesagiret, non tamen se ante festum Iacobo diem fatis concessurum affirmauit: nam ita Deum decreuisse, vt quemadmodum, inquit, is peregrinus apud nos, ita ego Hispaniarum infans extra solum natale cum ipso peregriner. tandem VIII Kal. VItil., qui Iacobo sacer est, sicuti praedixerat, placide in Deo obdormiuit, cum LX annos, IX menseis dies vixisset, Imperiumsolus VII annos administrasset; princeps prudentia, iustitia, libertate, mansuetudine, assiduitate, vigilantia nulli secundus; sed supra eas omneis virtutes, pietatis in illo et pacis in domo Dei constituen dae praecipuum studium fuit. nam vt in impetu Turcorum, cui impar viribus erat, sustinendo ac frangendo mora et arte vti optimum factu experientia didicerat, sic et in religionis negotio non igne et fero grassari, ad quod ipsum et Galliae regem plerique hortabantur, sed colloquiis, disputationibus, amicis collationibus, conciliis denique siue nationalibus siue oecumenicis rem gerere tutius iudicabat. itaque cum videret coneilio Tridentino iam ad exitum perducto, quantum ad Germaniam et suae ditionis populos, parum profectum, seroque animaduerteret, sibi a cardinali Morono verba data, quo a postulatis suis et communibus cum rege Galliae initis consiliis discederet, quod abaliena ope tantis malis subsidium frustra expectauerat, apropriis sibi sumendum existimauit, et Maximiliani F. optimi iuxta ac prudentissimi principis consilio vsus, de controuersis Augustanae confessionis articulis amice conciliandis serio cogitare cepit. qua in re opera Georgij Cassandri viri optimi ac doctissimi, qui Duisburgi tuncerat, opera vti voluit. is ad exactissimam rerum sacrarum scientiam summum animi candorem ac moderationem addiderat, et in cognoscendis huius aeui controuersiis rationibusque quibus haec tempestas vtcumque sedari, et ne maior distractio et dilaceratio in ecclesia fiat, occurrit possit, conquirendis omne vitae spatium contriuerat. ad eum igitur Ferdinandus XI Kal. Iun. lireras dederat, quib. Viennam ad se vt veniret hortabatur; cumque ob continuos arthritidis dolores maiorem anni partem lecto affixus facile se excusasset, alteris ad cum Vienna Eid. Vtil. datis litteris rogat, vt quando ipsi praesentia sua institutum reconciliationis opus promouere per valetudinem non licet, quodvnum superest scripto et consilio illud adiuuet, collectoque doctrinae Catholicae summario, praeter antiqua et indubitata fidei Catholicae in confessione Augustana comprehensa dogmata quae semper fuerunt extra controuersiam posita, etiam illos omnes articulos
explicet, qui iam hinc inde inter eruditos vtriusque partis ad concordiam sunt deducti, vel pro constituenda ecclesiae vnitate ac quiete concedi et indulgeri salua veritate Catholica adhuc possunt, et quibus denique confessio Augustana expresse non contradicit, quamvis ab iis, qui eam amplectuntur, contra religionem Catholicam in dubium vocentur. quod ille admirabili breuitate et moderatione praestitit, consultatione de articulis inter Catholicos et Protestanteis controuersis edita, et ad Maximilianum Caesarem, iam mortuo Ferdinando, missa, quae viro optimo, et qui animum ab omni affectu et partium studio abduxerat, aequaque ac sincera mente vnicam veritatem a Christo proditam et Apostolorurn ministerio per orbem vniuersum diffusam partim literis consignatam, partim prisca vniuersali ac perpetua eorum, qui ecclesias post apostolos gubernandas receperunt, traditione conseruatam profitebatur, vltima et tanquam cygnea vox fuit; quippe biennio post Colomae viuis exemptus est. ceterum Ferdinandus moriens ex Anna Ludouici Pannoniae regis sorore XV filios reliquit, et in iis IIII masculosac XI filias, quarum Elisabetha ac deinde Catharina Sigismundo Augusto Poloniae regi elocatae sunt; ceterae singulis fere Germaniae et Italiae principibus nupserunt. sed nulla re felicior fuit, quam successore Maximiliano, qui vestigiis paternis insistens rara prudentiae et aequitatis laude imperium post eius obitum administrauit. paullo ante XIII Kal. Iun. Io. Caluinus Nouioduni in Veromanduis natus acri vir ac vehementi ingenio et admirabili facundia praeditus, tum inter Protestanteis magni nominis theologus, cum septennium integrum variis morbis ac cruciatib. conflictatus esset, nec minus propterea in munere suo assiduus aut a continua scriptione abstineret, tandem ex respirationis difficultate Geneuae, in qua XXIII annos docuerat, obiit, cum paene quinquagesimum sextum vitae annum expleuisset. post eum Martinus Borraeus Cellarius vir doctissimus, et praeter theologica aliis etiam scriptis editis clarus, Basileae peste correptus moritur, V Eid. VIIIbr. cum annos LXV exegisset, qua ex eadem lue VI Kal. Xbr. Tiguri, vbi profitebatur, periit Theodorus Bibliander vir multiiugae eruditionisvalde senex, cui in munere suffectus est Io, Gul. StuKius: nouae autem Bibliorum editioni anno OIO IO XLIII Tiguri publicatae, quam Leo Iudae inchoauerat, et moriens vt opus persequeretur, collegis in fidem religiose adactis transcripserat, vltimam manum imposuit Bibliander Chonradi Pellicani, et Petri Cholini Tugiensis Graecae linguae peritissimi opera adiutus quam translationem in sua editione biennio post ad veterem adiecit: Robertus Stephanus, suppressa eorum, qui in illa laborarunt, mentione; et Hispanj theologi diu post recognitam per Gul. Rouillium denuo Lugduni excudendam curauerunt. quod eo commemorandum duxi, vt versionis tanti apud non et Hispanos ipsos factae origo cognosceretur, et insigne documentum extaret, quid vtilitatis ex aduersariorum libris et industria, si semotis odiis caritatem et aequitatem induamus, ad Dei gloriam capi possit. hoc itidem anno Petrus Franciscus Iambularius homo sacris addictus, Latinis Graecis et Hebraicis literis eruditus, qui multa ad linguae Etruscae illustrationem conscripsit, et nouissimae antiquitatis historias Italicas, quae postea editae sunt, exorsus, morte praepeditus vltra annum salutis OIO CC praetexere non potuit, Florentiae fatis concessit. nec multo post Andreas Vesalius, Bruxellis in Brabantia natus praestantissimus medicus, et opere de fabrica humani corporis edito clarissimus, cum animi gratia cum Iac. Malatesta Ariminensi terrestrium copiarum Senatûs Veneti duce in Cyprum nauigasset, a senatu Veneto honorificis stipendiis oblatis, vt Patauij profiteretur, euocatus, dum redit, aduersis ventis ad Zacynthum insulam delatus in loco solitario vitam miserabiliter finiit, mense VIIIbri, cum vix quinquagesimum aetatis annum attigisset, ab aurifabro, qui forte illuc paullo post appulit, agnitus et ne esca feris fieret, vili funere conditus. nec silentio sepeliti debet Gulielmus Morelius, Iuliani fano in Caletensi Neustriae pago in re tenui natus. is propria industria et in aliena iuuanda rei litteraria sedulam quamdiu vixit operam nauauit, et accurata linguae Graecae peritia meruit, vt cum Hadrianus Turnebus grande nostri seculi ornamentum typographiae regiae Graecae, quam vt publico prodesset minime dedignatus fuerat, in vegiorum professorum collegium cooptatus cura se abdicasset. et quaereretur dignus tanto munere successor, a Turnebo ipso nominaretur.
integrumque nouennium edendis innumeris libris ac praecipue Graecis consumpsit, ac tandem eleganti admodum Demosthenis editione adornata laborib. confectus Lutetiae defecit XI Kal. Mart. annum clausit Ioannis Buteonis mors, qui Orontij Finaei mathematicarum artium apud nos instauratoris primum discipulus praeceptorem longe superauit, cum eo de quadratura circuli acerbe postea digladiatus: is loco nobili natus, et vt perhibetur e Germania oriundus ad exonerandam, vt fit familiam, qua XX liberorum prole grauabatur, vitam monasticam in S. Antonij Viennensis coenobio a puero professus fuerat, vbi in otio illo vir ad literarum ac scientiarum illarum praecipue studia natus multa scripsit, partim dum viueret publicata, partim ab opicis furibus suppressa; multa itidem adinuenit; inprimis in Musicis instrumentis et machinis nouis fabricandis ingeniosus; cuiusmodi complura industriae suae monumenta vir ab omni ambitione alienus, qui a labore et meditatione nunquam cessaret, tota vita, quae illi ad LXXV annum vsque a Deo prorogata est, edidit; cumque ob turbas ciuileis, quae toto regno, sed maxime in Delfinatu totum superius triennium saeuierant, relicto aegre musaeo suo Romanium concessisset, procul a libris ex maeore tandem contabuit. Rebus Sueci fortuna hoc anno non solum bello, sed etiam extra arma vario euentu illusit. nam Christophorus marchio Badensis Caeciliam Gustaui F. et Erici sororem in vxorem accepit, nuptiisque Stocholmiae celebratis eam autumno sequente per Borussiam ac Vandalicas ciuitates ad suos traduxit. at extremo fere anno Adolphus Holsatiae dux Friderici Daniae regis frater Christinam Philippi Hessi F. vxorem duxit, nuptiae que magna pompa Gotorpij primario Sleuicensis principatûs oppido celebrataesunt. eam Ericus Sueciae rex bello inter se ac Danos excitato ambierat, quo sibi amicos et auxilia in Germania conciliaret, nec denegatam fuisse constat. verum Hessus detectis Sueci abominandis consiliis interea Elisabetham Angliae reginam per literas ad nuptias sollicitantis, atque praetextu matrimonij cum filia sua indigna rege molientis, eius affinitate sano consilio repudiata, eam Adolfo in matrimonium tradidit. eodem hoc anno Arnoldus Eberuini F. Benthemij et Stenfordiae comes, cum religionem antiquam in ditione sua aboleuisset, Monasteriensis episcopi ecclesiasticae iurisdictioni deinceps parere recusauit, ministro etiam episcopi mandata ex ambone Stenfordiae denunciantis in carcerem coniecto, vnde ingens tumultus exortus, vt paullum res ab armis abesset, qui tamen vicinorum comitum et episcoporum interuentu sedatus est. in Saxonia item Augustus VIIvir Naoburgensem dioecesim episcopo mortuo sibi regendam tradi a collegio non aduersante obtinuit; ab eoque tempore Saxonis et Brandeburgici VIIvirorum imperio subiectorum episcopatuum reditus in principum fiscos redacti sunt, corporibus collegiorum saluis, et disciplina ecclesiastica ephoro et consistoriis seruata. hoc etiam anno Sigismundus Augustus rem feliciter aduersus Moscos gessit nam cum Ioannes magnus Russorum princeps Lithuanorum legatos de pace missos aliquandiu detinuisset, conscripto interea ingenti exercitu tandem dimissos, eosdem summa celeritate subsecutus est, bipartitis copiis, quarum pars duce Serebernio Smolenco, pars a PolosKa duce SoisKio principis sororio in Poloni ditionem eodem tempore populabunda impetum fecit. SoisKius in campis Cnasniciensibus ad Vlam fluuium castra posuerat, PolosKae nuper captae successu elatus, cum se Nicolaus Ratzeuilius Vilnensis Palatinus, vir rerum gestarum fama clarus, et in quo cum natalium splendore virtutes certabant, numero se imparem agnoscens, quippe qui vix XV OIO hominum armatorum penes se haberet, astu ac virtute parem praestat. nam cognito hosteis viribus fidenteis passim securos ac palanteis ad praedas vagari delecta manu secum assumpta cum Gregorio ChodKiesuicio castrorum praefecto insidias locis idoneis struunt, et siluis ac locorum angustiis tuti discurrentes fundunt, trucidant, et in fugam vertunt. erant in exercitu Russorum XL OIO et Tatarorum conductorum XXX OIO ex iis vario pestis genere XXX OIO amplius absumpta traduntur, fluminibus quae glacie stabant fugientium ac curruum fragore ac pondere resolutis, quo casu plerique hausti sunt. tres duces primarij capti et alij complures. SoisKius supremus Russici exercitûs dux grauiter vulneratus cum fugeret, a rustico, securi, magno Lithuanorum, qui eum viuum
captum mallebant, occisus est, et inde Vilnam delatus honorifice in Russorum basilica conditur. ex Lithuanis vix xx desiderati, IO CCC circiter grauiter sauciati. quo cognito Serebernius parem fortunam veritus omni apparatu bellico ac copiosissinia supellectile abiecta in pedes cum suis descendit, qui diuersi huc illuc per siluas fuga dilapsi sunt, a rusticis plerique caesi. haec mense Ianuario acta. eo casu repressa aliquantum Russorum insolentia; sed cum rursus IIII Eid. Iun. eodem anno illi duce Georgio TouimaKio IezerisKio arcem cum XIII OIO armatorum oppugnarent; Stanislaus Patius Palatinus Vitebliensis assumptis secum Isidoro signifero Vitebliensi et Io. Snieporodo cum II OIO leuis armaturae progreditur, et cum hoste felici proelio decernit, OIO VIII ex iis caesis et omni apparatu bellico ac tormentis ac signis captis. TouimaKius vix euasit, qui tamen mox resumptis viribus, cum Pacius retroVitebliam victor ac spoliis onustus rediisset, eandem arcem rursus obsedit, et post acerrimam oppugnationem telis igneis, quorum magnus in illis regionibus vsus est, quippe vbi oppida ac munitiones fere e materia constructae sunt, ad extremum expugnauit. ab eo tempore inter Lithuanos ac Moscos vario marte diu postea certatum fuit, iam alternante vices fortuna, quae antea ad Moscos inclinare videbatur, et SangusKouij Lithuani castrorum praefecti ductu aliquoties Moscorum vires attritae, qui parua manu magnas hostium copias saepius fudit; Susam etiam et Vlam Russorum arces, sed irrito conatu, tentauit. Initio huius anni apud nos regio diplomate ecclesiasticis facultas concessa est, bona superiore anno alienata redimendi; id iustis eorum querellis datum, qui vili admodum pretio illa veniisse aiebant, nec tamen res citra controuersiam transacta est: nam nobilitas et plebeius ordo porecto regi supplici libello ac publice edito intercesserunt, et grauem ea de re querellam instituerunt, fidem regis appellantes, et auctoritatis regiae interesse contendentes, vt quod fide publica propter necessitatem publicam veniit, penes emptores adempta omni repetitionis spe remaneret. sed vicit sacri ordinis fauor, permissumque ei, vt aliis bonis, quae minus vtilia viderentur, iusto pretio diuenditis, bona illa vi potius sibi erepta, quam publica auctoritate distracta redimerent; eaque de re diploma in senatu recitatum est. VII Kal. Febr. semper antea ad hoc vsque tempus apud nos, cum in actis iuridicis et aliis publicis notabatur annus, a Paschali die eius principium ducebatur, vti hodie adhuc fit in Anglia, Florentiae et Romae etiam in iis negotiis, quae in cardinalium consistorio transiguntur. (nam in iis quae in Camera, vti vocant, peraguntur, annus a Natali Christi incipit.) id vero quia magnum non solum decretis et contractibus incommodum, sed etiam in conseruanda rerum memoria obscuritatem et plerumque ambiguitatem pariebat, incertis ac mobilibus Dominicae resurrectionis diebus, Hospitalius Lutetiae Parisiorum condito edicto inter alia grauiter ad litium ambages resecandas et iudiciorum ordinem corrigendum constituta vltimo edicti capite sanxit, vt in posterum anni initium a Kal. Ianuariis putaretur, et ita in actis omnibus, archiuis, instrumentis, contractibus, constitutionibus, edictis, diplomatis regiis ac literis; scripturisque omnibus priuatis seruaretur. id alio edicto Russilione postea dato V Eid. VItil. confirmatum, cum postea in curia propositum esset, exeunte anno, ne promulgaretur, intercessit senatus, et caput illud inprimis de anni ordinatione improbauit, quod tamen iam ab hoc anno in rationum regiarum curia obseruatum est, et postea passim etiam in Senatu post Moliniensem conuentum locum habuit. mox et cum rex in Castro Fossatensi, quod vulgo Mauri fanum dicitur, esset, V kal. Febr. edictum condit, quo loca vacua regij patrimonij in vrbe per delegatos vendi, et ad eius ornatum in iis aedificari mandat; nominatim Turriculas, in quibus ante sexennium Henricus II ex vulnere in hastiludio accepto, decesserat, et Engolismensis aedes edicto comprehenduntur, quaesito colore, quod ruinam minarentur, nec nisi magnis sumptibus resarciri possent. id a Regina procuratum, quae statim promulgato edicto Turriculas dirui, fossam compleri, septi voluptuarij Turriculis annexi muros deiici, et arbores caedi per regis absentiam imperauit, et ne scelerati loci memoria aut vestigia vlla exstarent, aream interiorem publicam fecit, et in eo singulis septimanis equorum venalium forum constituit, exteriorem priuatis publica auctoritate addixit, in qua domos, quae hodie visuntur, exstruerent. eodem
tempore, vt damnum hoc aliqua ratione sarciret, ad Figulinas, quae infra Luparam sunt, et in ripa Sequanae viridarium amoenissimum et aedeis sumptuosissimas, quae media porticu cum Lupara coniungerentur, cepit exstruere. sed cum opus per tot annorum seriem Regina superstite lente processisset, post eius mortem et pacata bella ciuilia ab Henrico IIII, qui nunc felicissime regnat, maiore magnificentia consummatum est. tunc etiam detecta coniuratio, qua nulla audacior in regno memoratur, ac simul elusa est. mortuo Nauarro aemuli, qui nullam aliam religionis constituendae, quam semper rebus suis tanquam maxime speciosam obtendebant, tutiorem ac certiorem viam viderent, quam si regni proceres, qui Protestantium doctrinae fauebant, de medio tollerent, aut in potestatem redigerent, vt eadem opera Philippi Hispaniarum regis, cum quo arctissimam familiaritatem colebant, gratiam insigni facinore demererentur, consilium de Ioanna Nauarra, quae tunc Podij in Benearni pago larem fixerat, Henrico item et Catharina filiis capiendis ac coram Inquisitionis tribunali in Hispania sistendis consilium cepere; rei exequendae occasione captata, quod Philipp. sub id tempus belli in Africa gerendi caussa magnas copias Barcinonem conuenire iusserat: eoque ardentius huic consilio auscultaturum eum confidebant, quod patrato facinore non solum religioni, cuius ille se vindicem ambitiosa ostentatione iactabat, prospiciebatur, sed de regno Nauarrae, quod iniuste detinebat, etiam transigebatur. nam sublatis legitimis heredibus amplius de eo controuersiam in posterum moueri non posee: ita autem composito ordine res facile tegi videbatur, si Tarraconem praemissa copiarum, quae Barcinone erant, parte, inde per montium interiectorum auia Podium peteretur; sic enim citra suspicionem militem induci, et necopinato matrem cum filiis nullo negotio opprimi posse sperabant. missus ob id in Aquitaniam quidam ordinum ductor ex Benearni pago nomine Dominicus iampridem a coniuratis subornatus, qui hominum prouinciae ac locorum gnarus cum quibusdam prouinciae regulis communicato consilio, in Hispaniam ad Philippum et Ferdinandum Aluarum Toletanum Albae ducem, penes quem summa armorum erat, proficisceretur, et exposita negotij magnitudine temporis commoditate vtendum esse demonstraret. sed medio tempore cum Guisius in Aureliani obsidione vltimum diem clausisset, non tamen vel eo casu moniti aemuli ab incepto destitere. itaque rursus datum Dominico negotium, qui interea in Aquitania substitetat, vt in Hispaniam pergeret, et olim data mandata praescripto ordine exequeretur. ille igitur Burdigala ad Albanum recta tendit, qui tunc Albam petita a Philippo venia secesserat; cum saepius collocutus et re diligenter pensitata, ad Philippum remittitur, eique comes adiungitur Franciscus Alaba, qui postea oratoris munere apud regem in Gallia functus est. tunc Musonij Philippus erat, loco ad Cataloniae, Arragoniae, et Valentiae regnorum comitia peragenda destinato. cum Alba Musonium tenderet Dominicus, Madriti, qua in itinere transeundum erat, subsistere ob grauissimum morbum coactus est, praemisso interea Alabensi, qui ei aditum ad Philippum pararet. dum febre periculosa laboraret, ad eum introductus ab hospite Annas Hesperius Neraci natus ex Elisabethae Philippi vxoris domesticis, homo probus, qui aegrotum sedula ope et omnibus humanitatis officiis subleuauit, et ita in penitissimam eius familiaritatem deuenit. cum vero Dominicus, a quibus missus esset, professus, ei hoc nomine summam gratiam habituros eos diceret, ille auditis coniuratorum nominib. aliquid monstri subesse suspicatus, dissimulatione tamen summa vsus est, et quasi illorum partib. faueret, sciscitari ab eo cepit caussam profectionis; quam postremo ab homine parum cautae aut certe morbo debilitatae mentis facile didicit, et cum operam suam polliceretur, etiam mandatorum ipsius copiam habuit. mox grauitate negotij apud se perpensa, quomodo ei obuiam iri posset, animo agitare cepit, et optimum factu existimauit, si re cum Sanstephano praeceptore et magno Reginae Eleemosynario communicata, id postea ad ipsam referet. igitur cum ad Elisabetham retulisset, illa facti atrocitate perculsa et alioqui summa non solum propinquitatis sed etiam amicitiae necessitudine cum Ioanna coniuncta illacrimauit, et cum eius periculum ad totius regni dignitatem et incolumitatem pertinere existimatet, protinus ad Ioannem Eberardum Sansulpitium oratorem regium, qui tunc
Musonij erat, dat literas occultis notis scriptas; Sanstephanus ipse iussu reginae ad Sansulpicium scribit et de hospitio, ad quod Dominicus Musonij diuersurus esset, specie, habituque et amictu hominis ab Hesperio edoctus eum per literas de totare certiorem facit quas literas tanta diligentia et fide homo ad id ab Eleemosynario delectus pertulit, vt Dominici Musonium aduentui praeuerteret. Sansulpitius his literis instructus ad diuersorium fidos ex suis mittit, agnitoque ex notis designatis Dominico, eius quoque itus ac reditus per homines dispositos obseruari curat; et ter quidem nocte intempesta Dominicum ad Philippum per Alabensem introductum comperit; quo magis sibi maturandum existimauit, vt eius conatus anteuerteret, Rullumque sibi fidum ab epistolis in aulam cum fiduciarijs literis misit, vtregem reginamque quamprimum de re omni certiores redderet, dato interim negotio cum per Aquitaniam transiret, Ioannam moneret, vt suae ac filiorum saluti in tempore prospiceret. quod et ille sedulo executus est, missis, postquam Baionam venit, ad Ioannam per fidum hominem literis, quae totum consilium et insidiarum rationem complectebantur. inde per Burdigalam ad Reginam contendit; quae intellecta re vix primo fidem habuit; adeo praefractae audaciae consilium illud videbatur; sed Sansulpitij literis et Rulli relatione confirmata, qui Dominicum ipsum cum ad Philippum introduceretur, se vidisse affirmabant; cum tamen subinde, nullas quippe literas a filia attulerat Rullus, miraretur, et haesitaret, A. Momorantium E. M., et Claudium Albaspineum IIII virorum a secretis epistolis principem accersi, et coram iis Rullum seriem coniurationis repetere iubet. ea detecta restabat, et ita Momorantio videbatur, ad rei veritatem penitus indagandam, vt Dominicus ex Hispania rediens caperetur, quo ex ipsius ore et literis ac secretis mandatis, quae ferebat, regi reginaeque plena fide de re omni constaret. verum Dominicus ab hominibus in aula obnoxiis aut Philippi pensionibus, vt creditur, corrupris monitus per aliam viam, quam qua venturus putabatur, iter habuit, et ita dispositos ad se capiendum homines fefellit. haec vt ex Rullo ipso et ex Hesperij indicis filiis accepi, ita scriptis eadem fide mandaui; qui et hoc addebant; Dominicum, antequam in Hispaniam proficisceretur, in Aquitania cum B. Monlucio, I. P. Sc. Fari castelli Burdigalae praefecto, et Aspramontio Hortae vicecomite de ea re egisse, eisque persuadere voluisse, Ioannam ita ab illis vndique interclusam, vt si ipsa vellet, elabi non posset. certe Monlucius, ab ea coniuratione, quam minime tamen explicat, alienum se fuisse in commentariis testatur, et ex responso tunc dato satis animi motum declarasse, vt illius consilij auctores intelligerent, res huiusmodi ad gustum suum non facere. ita tam sceleratus conatus vt irritus sic impunitus fuit. sic autem rerum peritioresiu dicant, reginam coniuratione detecta gauisam, non tamen Dominicum capi voluisse, ne coniuratorum, quorum opera vti decreuerat, potentiam et auctoritatem omnino infringere necesse haberet. tunc rex ad Fontem bellaqueum hiemabat, quo legati a Philippo Hispaniae rege, Pontifice, ac Sabaudiae duce in aulam venere ineunte Februario. mandatorum capita haec praecipua erant, vt regem orarent, vt Concilij nuper Tridenti celebrari decreta per vniuersum regnum suum diligenter obseruari curaret, quorum vt lectioni interesset, et in ea iuraret, dies Nancij in Lotaringia dicta ad VIII Kal. April., quo et omnes Christiani principes conuenturi essent, ibique de sectario veneno, quod passim in Dei contumeliam ac publicae tranquillitatis perniciem grassabatur, in commune consultaturi; rex bonorum ecclesiasticorum alienationem prohiberet; ac ne aeris alieni dissoluendi necessitate se excusaret, paratos se ostendebant Philippus et Sabaudus, quantum ad se attinet, in sacri ordinis gratiam ius suum remittere; regem vero contentum esse debere dono gratuito, quod illi libenter ad dotalem pecuniam sibi promissam erogaturi sint. additum vt seditiosos ac schismaticos exilio autalia poena multet, et seuerae animaduersionis in eos exemplum statuat, qui templa destruxerint, bona sacerdotum diripuerint, et regni hosteis in Franciam introduxerint; vt gratiam sediriosis vltima pacificatione cum Protestantibus factam reuocet, praecipue iis, qui in diuinae maiestatis crimen incidisse comperientur; addito tanti criminis gratiam non a principibus, sed a Deo, in quem peccatum est, solo fieri posse. vt ius aequum inter suos reddi curet,
et seuere in conscios et auctores caedis Guisij detestanda nuper proditione interfecti citra dissimulationem ac sine vlla dilatione animaduertat. in id legati nomine principum suorum omnem operam opes ac vireis prolixe deferunt. ad haec puer rex a matre et Hospitalio instructus, gratias habeo, inquit, dominis vestris pro tam salutari ac laudabili, quod mihi dant, consilio, ac vobis imprimis, qui ob id dignati estis ad me venire, vobisque confirmo, apud me fixum ratumquue esse, secundum antiquam ac laudabilem in ecclesia Romana obseruatum cultum viuere, et efficere, vt ditionum mearum populi iuxta eum viuant; pacem in id feci, vt hosteis regno expellerem; nunc nihil magis invotis habeo, quam vt ius aequum omnibus ditionum mearum subditis reddatur. de cetero, vt illi me excusatum habeant, oro, ob eas caussas, quas scriptis mandabo, vt ad vos perferantur. haec acta prid. Eid. Febr. cum illi nihilominus vrgerent, rex III Kal. Mart. respondit, sibi opus esse, antequam ad eorum postulata respondeat, de re omni conuocatis principibus ac praecipuis consistorij Senatoribus consultare. Regina eam legationem ambitiose ab obnoxiis in aula procuratam interpretata, cum vereretur, ne si quid obtinerent homines rerum nouarum cupidi inde nomen apud externos principes, inde potentiam ad partes in regno fouendas sibi compararent, conatum omniho eludendum duxit, et extracto tempore diu delusos legatos tandem cum ambiguis responsis dimisit. et quia mentio de Concilio Tridentino per regnum admittendo a legatis facta fuerat, re in deliberationem deducta Carolus Molinaeus magni nominis I. C. ac priscae libertatis retinens consultationem edidit, qua ob multas caussas Concilium nullum, vitio indictum, habitum, et terminatum contra antiqua Patrum decreta et regni Francici dignitatem ac libertatem contendebat. qua re, qui religionis negotium Concilio decidendum relinqui debere censebant, vt par est, grauiter offensi, peruicerunt in Senatu Parisiensi, vt Molinaeus tanquam male de religione sentiens, et seditionis scripto illo incentor, ignominiose in carcerem coniiceretur; ex quo postea regis, cum Lugduni esset, VIII Kal. Vtil. diplomate emissus est, et plenae libertati restitutus, addita clausula, ne quid ille in posterum in vulgus edere iniussu regis posset, de cetero eius rei cognitione Senatui eodem diplomate interdicta. idem Molinaeus a nobilitate prouinciae Picardiae consultus super Antonij Crequij antea Namnetum episcopi Protestantibus admodum infesti in episcopum Ambianensem inauguratione, an ea iure impediri posset, censuit, quoniam insciis nec rogatis aut consentientibus prouinciae ordinibus electus esset, eius creationem institutionem ac possessionem iure impediri posse, ea maxime ratione, quod Patrum et vniuersalium syuodorum decretis, regum item Franciae Clotarij, Caroli magni, et Ludouici Pij legibus, et ordinum regni Aureliani ante triennium congregatorum et in senatu promulgatis decretis sancitum sit, vt episcoporum electionibus etiam nobilitatis ac plebis auctoritas ac consensus interueniat. itaque Antonius Dallius Piquinius Ambianorum vicedominus nobilitatis Picardicae nomine intercessit, et publico scripto caussas exposuit. id actum mense Martio; quod eam maxime, quam in Senatu ignominiam tulit, Molinaeo maturasse creditur. dum haec agerentur, rex de regno lustrando certus iam se in viam dederat, et Fontebellaqueo profectus per Senonum ciuitatem facto itinere Augustobonam Tricassium venerat, vbi pax inter regem et Elisabetham Angliae reginam promulgata est, III Eid. April. saluis vtriusque partis iuribus, quae alteri in alterius ditiones sibi competere aiebat. quod additum, propter clausulam vltimis ad castrum Cameracense ante quinquennium pactis additam, vt post octennium Caletum cum omni suo territorio Anglis restitueretur. quae tamen propter bella in Scotia et Gallia ipsa ab Anglis medio tempore excitata minime locum babuit. laetitiam ex ea pace conceptam accensis publice ignibus, vti in talibus rebus fieri solet, rex testatus est. pacta Regina Vindesorae postea VI Kal. IXbr. sollemni iureiurando coram regiis oratoribus praestito rata habuit; receptique ab Anglis obsides. eodem tempore foedus antiquum cum Heluetiis renouatum persoluta grandi pecunia, missusque Franciscus Despeus Vetusuilla vir summa dignatione et prudentia ac liberali ingenio praeditus, et cum eo Sebastianus Albaspineus, qui et ab Heluetiorum
ciuitate Lemouicum episcopus fidem acciperent, et regis nomine interponerent. Tricassibus rex in Ambarros diuertit, vbi obuium habuit Carolum Lotaringiae ducem et Claudiam sororem; ibique summa magnificentia exceptus pro ipsorum filio in sacro lustrico fideiussit, cui et Philippi nomine Petrus Ernestus Mansfeldius Lucemburgici principatûs praefectus interfuit, et Christierna auia Caroli parens. puer de aui nomine Henricus a rege dictus. inde rex per Diuionem, Cabilonem et Matisconem transiens Lugdunum venit, vbi arcem designari et muniri imperauit, amoto ab vrbis praefectura Franc. Saulio comite mitis ingenij viro, qui Protestantibus in occulto fauere dicebatur, et F. Lossaeus vnus ex stipatorum regij corporis dux ad tempus vrbi praeficitur. tandem peste per vrbem grassante rex Russilonium ditionis Turnoniorum oppidum mense Vtili secessit, vbi ali quandiu commoratus est. eo crebrae a Protestantibus querellae venere, quod edictum nuper factum in plerisque prouinciis minime seruaretur; quodque ipsi male a praefectis toto regno haberentur. et in comitiis quidem Burgundiae prouinciae ex ordinum sententia decretum erat, vt contra libertatem conueniendi Protestantibus edicto concessam apud regem intercederetur, delegato ad id Io. Begato Senatore Diuionensi viro docto, qui et luculenta oratione coram principe habita et apologia publice edita duas religiones in eodem regno admitti non debere, et vero id ad Dei contumeliam pertinere, nec citra publicae quietis detrimentum ferri posse multis rationibus probare conatus est. cui apologiae postea contrario scripto itidem publice edito responsum est. sodalitates S. Spiritus nomine in ea prouincia institutae de irreconciliabili bello aduersus Protestanteis indicendo. inter haec et Philippi atque adeo Hispanorum pietas in publico et a concionatoribus passim laudabatur, grauique et auctoritatis regiae et nominis Gallici dedecore Philippi nomen vbique rebus nostris admiscebatur, quasi ad Hispaniae regem caussam religionis in Gallia constituere et regia edicta interpretari pestineret. Creuantij item in agro Augustodunensi factus concursus in Protestanteis, dum ad concionem audiendam conuenirent, qui tamen superueniente nobilitatis globo repulsus ac dissipatus est: quod factum iam Regina, cum Lugduni esset, datis ad Andelotum literis excusauerat. praeterea de Carolo Angenaeo Caenomanorum episcopo, qui suminam armorum praefecturam in ea prouincia arripuerat, graues querellae in aulam allatae, et scripto a Geruasio Barberio Francurio comprehensae, quod multa licenter, libidinose, et auare non solum in Protestanteis, sed etiam ex ea caussa vel falso suspectos cottidie ab ipsius emissariis admitterentur. ea de re libellus IIII Eid. VItil. regi oblatus; cumque Vetusuilla E. T. mandatum a rege accepisset, vt de iis querellis cognosceret, ei vniuersae prouinciae nomine peculiaris libellus porrectus postea editus, quo episcopi sequacium flagitia prolixe et acerbe exagitabentur. in Turonibus quoque facto a seditiosis impetu Protestantes, qui ad locum designatum concionis audiendae caussa conuenerant, iniuriose pulsi occisis quibusdam, qui resistere ausi erant, et ipso pastore in cathedra confosso. itaque quaestionis habendae caussa eo missus Petrus Seguierius praeses et Stephanus Carletus Senator, et iis mox succenturiati Gulielmus Briaeonetus et Germanus Valla Senatores, quibus postremo Gabriel Myronus et ipse Senator in eodem munere cum plenioribus mandatis successit. dum is in Turonibus et Andibus esset et parum aequo iure cum Protestantibus, vt ipsi aiebant, ageret, patrata est Philiberti Curaei caedes, viri non minus virtute quam nobilitate clari, qui strenuam operam Condaeo nuper proelio Drocensi nauauerat. is Vindocini praefectusa Ioanna Nauarra impositus; Cum impensius Protestantibus faueret, et eorum doctrinae infestos seuerius coerceret, facta coniuratione ab aduersae partis nobilitate dum ad fratrem tendens in itinere venationi operam daret, insidiose interfectus est, haut prorsus ignaro rei, vt iactabatur, Carolo Angenaeo Caenomanorum episcopo. defuncti vidua, ea erat Francisci AErodij Chemantij Francisco I rege procancellarij filia, frater et amici protinus in aulam veniunt, de tam indigna caede sibi satisfieri petentes. vbi postquam aliquot dies commorati sunt, vix tandem impetrauerunt, vti quaestio caedis haberetur; suspecti accusantur et capiuntur; cumque in eo essent, vt tanquam conuicti condemnarentur, annitente contraria factione et
Angennaeorum Rambulietorum apud Reginam gratia pollentium fauore regis mandatu dimittuntur. in iis capiendis Ioachimus Vassorius Cognerius defuncto amicissimus perperam quaedam et praeter mandata violenter fecisse arguebatur. is eodem decreto citatur, vt facti caussam redderet, addito, ni se sisteret, illius aedes solo aequandas. itaque se ille cum stitisset, protinus in carcerem coniicitur, ex quo vix tandem post multas iussiones emissus est. ceterum sententiae seueritate vidua et amici territi ab accusatione destiterunt, caede clari viri impunita, et querellis vberem ac speciosam materiam suppeditante aula. eodem tempore edicto condito decernitur, vt quoniam rebus foris pacatis nihil regi antiquius esse debeat, quam vt pax in omnibus regni partibus constituatur, omnesque adeo turbarum occasiones amoueantur, eae munitiones, quae vrbibus defendendis superiorum bellorum tempore fabricatae essent, destruerentur, quo pax ab omnibus sine vllius periculi metu colatur, et regis fide, quam abunde edicto suo testatam habeant, Protestantes tuti in posterum acquiescant. secundum haec Philibertus Marsilius Sipetra Aurelianum mittitur, qui munitionibus vrbem firmissimam denudaret, et in Banneriana porta, quae Lutetiam ducit, arcem edificaret. idem Montalbani, Valentiae Cauarum, Cistertione et aliis locis a delegatis a rege factum; quod inperniciem suam fieri Protestantes ipsi interpretabantur. cum vero Aurelianum opulenta per se vrbs et ad magnas res opportuna in Alexaudri regis fratris fide, cui portionis hereditariae loco attributa fuerat, minus tuto collocata videretur, principatu Andium fratri pro compensatione concesso, rex eam recepit, et Reginae parenti donauit. iam ante ad edictum additae erant nouo rescripto interpretationes, ne Protestantium pastoribus liceret in aliis locis habitare, quam iis, qui in singulis praefecturis ad conciones essent designati, item, ne Protestantibus scholas ludosue literarios aperire fas esset, eo consilio factum dicebant, ne Pastoribus aegros libere inuisere et consolationis officio defungi liceret, et doctrinae disciplinaeque accisis neruis, vti olim a Iuliano Imperatore contra Christianos factitatum historia sacra memorat, religio ipsa omnino extingueretur. item Lugduni edictum fuerat, ne a Protestantibus in locis, per quae rex transiret, quandiuue ibi esset, aut vllis regiis aedibus conciones haberentur, ne Catholicorum videlicet exasperatis animis inde turbarum occasiones sererentur. vbi vero Rossilonium venit, ad eum visendum officiose accessit Emanuel Philibertus Sabaudiae dux; nec multo post inter multa alia, quae sancte et prudenter auctore Hospitalio arege decreta sunt, edictum conditum est prid, Non. VItil. in quo rex multa de pacis conseruandae studio praefatus, quoniam de plerisque edicti capitibus ambigitur, et ad se vnum eius interpretatio pertineat, velle se controuersorum capitum explicationem scripto disertissime complecti, et quod ad illud, quo religionis publice exercendae facultatem nobilibus facit, sic intelligi vult, vt nobilibus et familiis eorum hoc peculiare beneficium concessum intelligatur; itaque iis interdictum, ne cuiquam illius beneficij nisi ex subditorum suorum numero sit, copiam faciant, poena perduellionis in non parenteis addita. interdictum eodem diplomate, ne Protestantes Synodi specie conuentus vspiam agant, nec pecunias viritim tributi forma aut alio modo exigant, qui secus fecerint, poenam corpore luant. et quia plerique calcata sacri ordinis reuerentia, et eierato religiosae castitatis voto superiorum bellorum tempore, aut etiam post pacatos motus nuptias contraxerint, eodem edicto sancitum, vt viri carcerum rigore vxores ita ductas, mulieres item viros suos relinquere et ad pristinam vitam reuerti cogantur, aut perpetuo exilio multati intra duorum mensium spacium regni finibus excedant. si quis neglexerint, vir ad remigium, mulier ad perpetuam custodiam adiudicatur. quo edicto multum superiori detrahi, et incommodari sibi Protestantes fremebant. quippe primo illo capite facultatem audiendarum commode concionum negari, multumque periculi creari e longinquo ad locum publicis conuentibus destinatum proficiscentibus. Synodorum vero celebratione et pecuniarum collatione prohibita omneis agendarum rerum rationes tolli, accisis disciplinae, qua ecclesia continetur, seruandae neruis, et ministerium ipsum prope deleri, ademptis ministrorum alendorum adiumentis. denique violenta matrimoniorum
iam contractorum dissolutione libertatem edicto concessam eripi, et durissimae seruitutis compedes per abdicati sacerdotij aut eierati voti repetitionem conscientiis iniici. his de rebus cum sociis Condaeus, qui in Valeriana arce a Santandreani vxore, vti diximus, sibi donata tunc erat, factus certior literis prid. Kal, VIIbr. ad Reginam datis expostulat, et prolixum commentarium mittit, quo querellae de edicto aut interpretatione aut contrariis edictis Curiarumve decretis eneruato, de caedium impunitate, (nam a pace facta CXXXII toto regno diligenter inito calculo miseros homines odio religionis crudeliter occisos numerari,) de iniuriis ac praefectorum vexationibus, continebantur. ad eas rex, qui timeret, ne se longius absente Protestantes aliquid molirentur, peramanter resporidet, et nihil sibi antiquius esse dicit, quam vt ius ex aequo cuique reddatur. quod ad edicti interpretationes attinet, subesse caussas easque grauissimas, cur hoc fecerit, quas et ipsum, quippe ad quem regni incolumitas ac salus pertineat, probaturum confidat: sic praeterea se existimate, nunquam venisse Condaeo in mentem, vt regiam voluntatem pro arbitrio moderari vellet; si quid a praefectis suis aut aliis administris peccatum sit, de illis has se sumpturum poenas, vt omnes intelligant, sibi praecipuum pacis studium esse, et vnice velle ac iubere, vt pacificationis edictum vbique constanter ac sincere seruetur, et inter subditos nullo religionis discrimine ius aequabile dicatur. interea rex Valentiam Cauarum venit, vbi edictum extremo VItili de tabernarnm ac diuersoriorum toto regno institoribus, et pretiis rerum ad victum cottidianum necessariarum conditum, auctore et consultore Iulio Brancatio Neapolitano, et ad Senatum missum, vtgente promulgationem Franc. Momorantio: cuius nomine cum Brancatius magnam inuidiam sustineret, scripto edito se purgauit, et illud recte et regni bono factum multis verbis probare conatus est. ibi et ad Montelium Adaemari rex honorifice exceptus Prouinciam subiectam ingreditur, et per Arausio nem, quam venerandae antiquitatis ruinis nobile, tam recenti bellorum clade foedum oppidum, Auenionem venit, vbi exquisita magnificentia a Georgio Armeniaco Cardinali homine ad vanitatem gratioso et Pontificis praefectis itidem exceptus est. erat tunc in regis comitatu Henricus Nauarrae princeps egregia indole puer et iam tum in illa aetate generosos et victricis olim fortunae indices spiritus prae se ferens, quem Ioanna mater post detectam coniurationem, de qua diximus, in aulam miserat, et appositis custodibus diligenter seruari curabat, ne aulicarum decipularum Iaqueis et amorum illecebris irretiretur. Auenione rex per Aquas Sextias, Arelato in itinere lustrato, Massiliam tandem summa pompa ingreditur, naualibus spectaculis praecipue delectatus. ibi cum metus esset, ne crebescentibus Protestantium querellis aliqui motus suborirentur, rex edicto condito rursus pacis sibi praecipuum studium esse testatur, et vt edictum eius caussa factum religiose seruetur, imperat, grauissimas poenas interminatus, si qui contra fecerint; quos potestatem regiam ad suum exitium experturos dicit, seriore post laesam tandiu patientiam poenitentia: Merindolium eitam Protestantibus in Prouincia ad conueniendum religionis caussa assignatum, cuius oppidani iam a Valdensium temporibus a Romano Pontifice defecerant. inde rex Auenionem gratissimam sibi vrbem repetit, ibique transmisso Rhodanoin Septimaniam descendens Nemausum petit, vrbem Protestantium concursu frequentem, quod plerique ex Prouincia, vbi admodum iniquo iure cum illis agebatur, propter viciniam illuc confluerent. ibi renouatae querellae de Henrico Momorantio praecipue Septimaniae praeside, vt minus sibi aequo, quae tamen propter patris gratiam et auctoritatem reiectae aut elusae sunt, tradito etiam in custodiam Clausono, quod liberius in praesidem inuectus esset, ceterisque delegatis spe metu ve mitigatis aut compressis, qui inde Monpessulum et Biterras remissi sunt, quo rex sub exitum anni venit, atque ibi summa magnificentia ac damnoso sumptu ab oppidanis exceptus est. Dum haec in aula agerentur, in Aquitania paullum res a motu intestino abfuit. nam Fridericus Foxius Candalae comes Gastonis Foxij marchionis Tranij gentilis sui hominis turbarum cupidi consilio vsus et communicato cum
Christophoro Atyrensium episcopo fratre, Bl. Monlucio, Gabriele Caumontio Lausunio, Scarsio et Meruilla Scarsij fratre consilio, cum multa licenter a Protestantibus praeter edicta regia fieri, interfectis etiam insidiose plerisque obtenderent, armatos coegit, et foedere Cadilliaci mense VItili proximo icto ac scriptis mandato quasi bellum apertum iis denunciauit. qua de re per Iacobum Benedictum Largobastonum Senatus Burdigalensis primarium praesidem certior factus rex, Imbertum Platerium Burdillonium E. T. in Aquitaniam miserat, vt eos motus componeret; quem in Catholicorum partes propendere caussati Protestantes Riuerio quodam occiso et eius caede impunita non plus de Candala quam de ipso postea apud regem conquesti sunt. pro tempore tamen Burdillonij praesentia repressis foederatorum conatibus res quietiores in prouincia fuere. et haec apud nos hoc anno gesta sunt. In Italia Nicolaus Vrsinus Petilianus possessione a Cosmo deiectus, vt erat impigro et contumaci animo, nihil non tentabat, vt possessionem amissam recuperaret, cum vero Cosmus arcem Io. Francisco parenti commisisset, qui eam Vrso alteri ex filiis crediderat, Nicolaus loci adeo opportuni recipiendi defiderio et vitione in fratrem ardens, cum praesidiariis aliquot agit, qui spe facta prodendae arcis rem Vrso aperiunt. igitur condicta die cum Nicolaus Sorano venisset, et delectos XL praemisisset, illi intra munitionem accepti statim puluere subiecto accenso in altum exploduntur, ac discerpuntur. ex ijs V euasere qui capti et coram Caesareis ministris quaestioni subiecti confessi sunt, se a Nicolao summissos, qui haut longe abesset euentum occulti consilij opperiens. ea de re vero inter patrem ac filium lis apud Caesarem instituta fuerat, et vetuerat Caesar, ne quid pendente lite vterque moliretur, poena addita contra non parentem, vt iure suo priuaretur. itaque vrgebat Io. Franciscus pater vt quoniam de consilio Nicolai filij constaret, poenam commisisse declararetur: sed patre decrepito et absente, quamuis Cosmi fauore subleuaretur, et Nicolai diligentia ac praesentia factum est, vt poenarum abunde suorum clade luisse videretur, de cetero conatus ipsius impunitus esset. Peracto tandem Concilio Philippus, qui controuersiam in eo de honorificentiori loco regi Christianissimo mouerat, apud Pontificem per oratores suos instabat, vt in gratiam suam pronunciaret, quod recusauit ille saepius ius regis obtendens, et necessitatem sententiae ferendae deprecabatur: quippe qui Philippo in occulto faueret, et non nisi manifesta iniuria contra regem iudicare posset. itaque diem de die ducens rarius publicas ceremonias indicebat, quod quoties illae indicebantur, toties certamen inter oratores vtriusque regis oriebatur, et si cui ex iis faueret, necesse erat, aut alterum a se alienaret, aut alteri iniuriam faceret. intermissae iccirco aliquoties ceremoniae; qua re aeque vterque offendebatur: sed Philippus maxime, qui hanc potentiae ac fortunae suae fiducia praerogatiuam tanquam sibi debitam iam spe deuorauerat, et importunis apud Pontificem efflagitationibus secundum se pronunciari petebat. Cosmus ea super re consilium rogatus cum frustra apud Philippum egisset, vt ab hac petitione desisteret, auctor erat Pontifici, vt totum negotium ad Cardinalium collegium remitteret, et ita longis protelationibus indecisum illud relinqueretur; interea neuter publicis ceremoniis interesset: sed vterque repugnabat; nam Hispanus iudicium vrgebat, et noster interea publico abstinere nolebat. Philippus igitur, vt tergiuersantem Pontificem cogeret, apta, vt sibi videbatur, ratione vsus, minutae auctoritatis metum incutiebat, et cum Concilij publicationem et executionem prae se ferret eius decreta etiam contra Cardinaleis et episcopos facta, per omnis ditionis suae regna ac prouincias, regis nomine, nusquam mentione Pontificis facta promulgari imperabat. quod Pontificis animum inter multa iniuriose in ipsum ab Hispanis facta maximopere exulcerauit, frustra mitigante senem iracundum Cosmo; se inde commoda ex potentissimi regis amicitia, inde periculum, si ab eo se alienaret, ostentante tandem cum pergerent ei molesti esse Hispani, Henricus Clutinius Oisellius regis orator vir a cer et Gallici nominis studiosus, occasione capta ab eo obtinuit, vt in antiqua possessione conseruaretur, et Pentecostes die in publicis ceremoniis principem locum secundum Caesaris oratorem tenuit. vnde indignatus Hispanus summa arrogantia
rogantia contra Pontificem protestarus, nec multo post iussu Philippi Roma, sine vlla publica significatione discessit, rerum cura Cardinali Paceco commissa. eodem fere tempore Cosmus cum Pisis esset, apparatibus naualibus ad bellum quod Philippus in Africa moliebatur, instruendis intentus, datis ad ordines ditionis suae literis publicam imperij administrationem in Francisci, (is iam XXIIII annum attigerat) grandioris natu filij manus refignat, titulos ac dignitates sibi seruat, pio iuxta ac prudenti consilio et ab iis semper principibus vsurpato, qui imperium recens partum in familia firmasse, et ad posteros transmisisse memorantur. ea resignatio, vt speciem certae et quasi delatae successionis obtineret, magna pompa in vrbe celebrata fuit, consiliariis et XLVIII virum Senatu coacto, gratiaeque publicae in templo actae, et splendido ac prope regali conuiuio omnes excepti in publicae laetitiae signum. ab eo tempore Franciscus res in Etruria administrare cepit, se non exspectata patris per mortem successione pater filiusque gratiore inter pios ordine simul domini extiterunt. a patre filio attributus fuit Bartolomaeus Concinus, homo rerum agendarum peritia probatus et sibi fidus, ex cuius consilio omnia fere gerebantur. haut multo post Sanpetrus Ornanus cum insito contra Genuenseis odio consilia rerum in Corsica nouandarum abiicere non posset, cum CL Corsis Massilia vicina soluit, et cum vna triremi Gallica et altero minore nauigio in insulam transmisit, ea spe, vt si aliquod operae pretium ope exulum faceret, principem aliquem Christianum successu inuitatum in partes pertraheret: ad extremum, si aliud non posset; Turcum insulae immitteret. is frustra antea et Turcum et principes Christianos sollicitauerat, quos hactenus surdos expertus, si fortuna ceptis arrideret; rebus suis fauituros confidebat. ea fiducia fretus sine pecunia aut alio apparatu bellico insulam ingreditur, et concursu ad eum insulanorum quorundam facto Istriam capit, eaque capta totam fere insulam exceptis oppidis et arcibus, quae praesidio tenebantur, iuris sui fecit. auxit viri apud suos potentiam, quod cum Genuenses ad famam aduentus illius tumultuarie copias conscripsissent, et in insulam misissent, dux strenuus et pugnandi peritus, belli rudes ac fere tirones milites loco ipsis iniquo statim in ingressu adortus, eos nullo negotio fudit, IIIOIO caesis, captis, in fugam versis et armis exutis. inde ad Episcopatum, id oppido nomen, quod a Bastia XII milliaribus abest, castra promouet. quo casu perculsi Genuenses et peiora veriti, protinus in Hispaniam mittunt, et contra Ornanum auxilium deposcunt. hoc incidit in tempus, quo Philippus collata a sacro Hispaniae prouinciarum ordine pecunia, quam a Pio IIII, cum minus ille sibi peracto iam concilio ab Hispanis praesulibus timeret, obtinuerat, postque interceptas Siciliae a Turcis triremeis, quas Guimaranus ducebat, postque quassatam ac disiectam foeda tempestate Mendozae classem et multa capitum millia cum ea amissa, aliquid tentandum ratus, rursus consilium priore anno frustra tentatum de Pignone expugnando capit. scopulo vndique praerupto rupis Velezij nomen impositum est ab oppido in continenti sito, quod sesquimilliare nec amplius ab ea distat. rei conficiendae cura demandata Garsiae Toletano Petri F. Cataloniae proregi et matis praefecto, qui Barcinone VI Eid. Maij profectus Genuam venit, et ibi accepta Hispanorum, quae in Insubria militabat, legione, Sabaudiae item ducis, et Io. Andreae Auriae, ac Nicolai et Augustini Lomellinorum triremibus Liburnum tendit; inde rursus acceptis Cosmi Florentinorum ducis triremibus Neapolim versus nauigat; misso dein Sanctio Leua, qui Siculas triremeis adduceret, et assumptis OIO IO Hispanis, qui in regno militabant, Barcinonam redit, et Taraconem vsque progreditur Philippi mandata opperiens. aduenere mox Germanorum III millia duce Annibale Altempsio, quos Io. Andreas Auria nauibus impositos portauerat. inde missis Sanctio Leua et Aluaro Bassano cum XX triremibus, qui tormenta comeatum ac reliquum belli apparatum Barcinone adducerent, epse Malacam proficiscitur. cumque regis Lusitaniae auxiliares triremes nondum comparerent, transmisso frero Herculeo Gadeis vsque nauigat, vbi acceptis tormentis et auxiliaribus copiis, quae Cantabria huc transportatae fuerant, rursus Malacam redit, quo interea Hierosolomitanae triremes et Leua ac Bassanus aduenirent. erant in tota omnino classe CL naues, VIII regis Lusitaniae duce Francisco
Bareto, III Sabaudiae ducis, quibus praeerat Andreas Probana Leinius, IX Cosmi Florentiae ducis ductore Iacobo Apiano Plombini regulo, V Hierosolimitani ordinis ductore Petro Grolio, XII Io. Andreae Auriae, quarum IIII Marcello Auriae gentili suo, et totidem Scipioni Pallauicino ab ipso attributae, VIII Hispalenses, et XV ex ceteris Hispaniae regnis ductore Aluaro Bassano, XI Neapolitanae, quibus Sanctius Leua, et totidem Siculae, quibus Fridericus Caruaialis praeerant, comprehensis in eo numero IIII, quas Ioannes Cardona ducebat, III Marci Antonij Columnae duce Georgio Grimaldo, et IIII Nicolai et Augustini Lomellinorum, quas ducebat Vincentius Vacarius, IIII Marci Centurionis, quibus accedebant XXIX circiter omnis generis nauigia, et in iis XVI onerariae, quae comeatum ac machinas bellicas, in iisque XVIII murales cum aliquot campestribus vehebant; exiguum praeterea iumentorum numerum, quibus tormenta ac comeatus a mari, si opus esset, in interiorem regionem subueheretur. in ea classe erant peditum CL equites: aderat et non contemnendus insignis nobilitatis numerus, et Italicae praecipue, atque inprimis equitum S. Stephani ambitiose ad id missorum a Cosmo, vt nuper instituto ordini dignitatem ex ea expeditione conciliaret. iis praeerat Chapinus Vitellius Cetonae marchio, qui et magnus castrorum praefectus a Garsia creatus est, sub quo idem munus exercebant Carilius Quexada, et Ludouicus Osorius. ita instructa classe IIII Kal. VIIbr. Garsias Malacae portu soluit; secundaque nauigatione vsus, biduo litus Africae tenuit prope a Pignone V OIO passuum, quem locum incolae turrim Alcalae vocant. ibi exposito milite ac machinis munitionem excitat, et omnem annonam in ea includit, apposito IIII signorum praesidio inde Velesium Gomerae vulgo appellatum, quod est in continenti oppidum, post triduum petit, ita composito agmine, vt dimidia pars Hispanorum primam aciem constitueret, quos Sanctius Leua ducebat, subsequentibus Hierosolimitanis equitibus, iis vero cum summo imperio praeerat Vitellius; medij erant reliqui Hispani et auxiliares a Lusitaniae rege missi duce Bareto. postremi Germani incedebant, quibus additi sunt CCCC scloppetarij Hispani. his praefectus est Io. Andreas Auria, qui omnia circumspiceret, ac si qui labore aut viae taedio deficerent, aut a signis dilaberentur, eos ad ordines redire cogeret; prouideretque, si quis tumultus Mauris lacessentibus a tergo suboriretur, ne ordines turbarentur. cum ita instructa acie aliquantum itineris processissent, IO circiter pedites ac CCCC equites hostium apparuerunt, qui primam aciem lacessere non ausi, in cuius fronte L cloppetarij et campestres machinae erant, vltimum agmen carpere, modo accedentes, modo refugientes aggressi sunt: quo in certamine egregiam operam nauauit Auria, maiore semper Maurorum, quam nostrorum detrimento, tandem ad vrbem peruentum est VI milliaribus a loco, ex quo mouerant, distantem, quam oppidanis vacuam nacti VI tantum minoribus machinis in ea repertis, praesidio firmant; tum loco castris delecto Vitellius ad situm Pignonis ex propinquo cognoscendum proficiscitur; quod vt commodius facere posset, natatu propius ad locum accessit. proxima cura fuit de machinis muralibus subuehendis, et quia in celeritate summum expeditionis momentum ponebat Garsias, per mare compendiosior via magis placebat, quamuis periculosior, quippe cum nauigia praeteruehenda essent. tum Auriae negotium datum et tormenta statuendi, et arcem quatiendi, cuius auctoritas nauticam turbam facilius et minus retractanter ad pericula subeunda esset impulsura. arx autem in paruo promontorio sita est, non amplius CCC passuum spatium in circuitu ambiente, in litore Mauritaniae e regione vrbis Malacae longe a freto Gaditano circiter C OIO passuum, a continenti vero L non amplius passus disiuncto, de cetero vndique praerupto, vt nullus sit ad cacumen, in quo arx est, aditus, praeter angustae inter abscissas rupes semitae arduum ac perdifficilem ascensum: moenia turriculas ac pinnas habent prisco et Mauris vsitato munitionum genere. rebus ad id omnibus comparatis ac tormentis adductis, locus leuiter fastigiatus vt opportunus delectus est, doliisque vimineis terra oppletis pro aggere ante machinas statutis arx totum diem a terrestri et maritima parte quassata est. propugnaculis decussis, cum missis, qui stragem factam specularentur, intellectum esset, maiore profectu arcem pulsatum
iri, si machinae in collem arci imminentem transferrentur, id negotij, quod magnae molis videbatur, rursus Auriae datum est. sed in ipso conatu, praesidiariis proxima nocte duabus scaphis, quas ad id paratas habebant, summo silentio excedentibus, re a transfuga intellecta, continuo praemittitur Auria, qui propius murum subiens, cum III Mauros nutu deditionem significanteis obuios habuisset, ipse cum XII tantum militibus primus arcem ingressus est, in qua XXX reliqui Turci erant, qui mox se illi tradidere. et ita longae ac difficilis oppugnationis, adde et incerti certaminis negotium, vno die confectum est. Garsias loco potitus CCCC Hispanorum praesidium imponit, machinisque ac ceteris belli apparatibus firmat, formamque nouae munitionis, qua arx firmanda videbatur, a Vitellio descriptam ad Philippum mittit. in reditu ac nauium conscensu plus periculi fuit. nam Abdala Fessae ac Marochi rex ad famam Christianorum aduentus magno exercitu conscripto venerat, ac prope nostrorum castra interea circumsederat, irrito conatu saepius tentata, quippe cum vicini collesatque edita loca vndique Christianorum praesidiis tenerentur. igitur in discessu mutata agminis ratio, praemissis tironibus ac subitariis Hispanis quibus minus fidebatur, medij Germani sequebantur, veteranis Hispanis in extremo agmine constitutis; ijs additae sunt II validae scloppetariorum vexillationes, ac cum illis Vitellius, in cuius consilio ac virtute Garsias magnum momentum ponebat; attributa et valida manus Auriae, eique negotium datum, vt videret, ne in conscensu quid tumultus ab instantibus Mauris excitaretur. cum ad litus venissent, et iam primi in eo essent, vt conscenderent, ingens Maurorum peditum missilibus armatorum globus a tergo ingruit, et vltimum agmen inuadit, eodemque tempore magna pars equitatûs hostilis e collibus vndique descendit, et in nostros acrem impressionem facit, scloppetariorum ordinib. initio solutis. nec res a summo periculo abfuit, nam instantibus Mauris nostri cedentes paullatim in fugam vertebantur, nisi Vitellij virtus in tempore adfuisset, qui circum discurrens ac fugienteis prensans ac sistens et in proelium reuerti cogens, hortando, et Dei hominumque fidem obtestando, tandem fuga repressa certamen restituit. nec segniter interea rem gerebat Auria, qui cum locum quendam editum occupasset, vt ex eo laborantibus suis auxilio esset, a Mauris circumuentus equo suffoso in pedes descendere coactus, extremum periculum virtute et audacia praesenti discussit. nam facto cuneo per mediam aciem hostium erupit, et ad suos incolumis peruenit: dum in eo essent, commodum superueniente loricatorum delecta manu a Garsia laborantibus suis summissa aequatum proelium est, multisque impressionibus modo hi modo illi cedebant, donec tandem repressis Mauris cum per totum pugnae tempus primi, ac qui postillos deinceps erant, naueis nunquam conscendere intermisissent, omnes conscenderunt, amissis circiter CC ex suis, et in ijs Ludouico Osorio castrorum praefecto, ac Francisco Mauria grauiter sauciato, cum maior Maurorum numerus, vt postea rescitum est, in eo certamine cecidissent. Abdala ante profectionem et in itinere et pugna accensa et postquam nostri conscenderunt saepius per internuncios ac caduceatores colloquium cum nostris tentauerat, sed cum nullas condiciones admitteret Garsias. postquam biduum, ex quo copiae conscenderant, in Africae ora commoratus est, opportunam tempestatem nactus secundo cursu Malacam incolumis appulit, et mox Saonam perrexit. consilium erat Garsiae recta inde Bugiam tendere, qua capta Africae ora maritima antea latrocinijs infesta a piratis omnino liberaretur. sed iam inclinata anni tempestate et Ornani in Corsica successibus reuocatus est. is dum bellum in Africa gereretur, Portumveterem ceperat, et Bastiam ac fanum Florentij tentauerat; breuique tota insula potiturus videbatur, nisi in tempore succurreretur: et Cosmus ei in occulto fauere putabatur, ab Ornano ipsius patrocinium insulanorum nomine implorante sollicitatus, qui et puluere et pecunia eum iuuit. qua de re cum quaesti essent Genuenses apud Philippum, Cosmus continuo Franciscum Montacutum in Hispaniam misit, qui factum, quod negare non poterat, excusaret, et se a consilio alieni inuadendi alienum confirmaret. commodum vero Genuensibus accidit, vt Ornano interim in insulam profecto, is qui Portum veterem tenebat, ab ipsis corruptus eis locum dediderit, quo recepto in spem exturbandi Ornani non solum
erecti sunt, sed minus auxilio sibi egere visi a superfluis quoque sumptibus sibi temperandum esse existimauerunt. itaque Garsias Saona paucos Hispanos in insulam misisse contentus, exiguo profectu, quippe exulibus in montana per hiemem digressis, classem dimittit, et ad Siciliae praefecturam decedente ex prouincia Ioanne Cerda Vrorege sibi a Philippo destinatam proficisci decreuit. in itinere ex Cosmi consilio Romam diuertit, vt rationes conciliandi cum Philippo Pontificis iniret, sed irrito successu, exasperatis vltra modum animis. de cetero inibi honorifice ob rem bene gestam in speciem exceptus, cum nihil proficeret, quantumuis annitente Cardinali Paceco inde Neapolim contendit. Eo tempore, nam neque hoc praeterire debuisse visus sum, Michael Angelus Bonarota Florentinus Romae decessit, cum aetatis annum XC ageret, nostra aetate, atque adeo post priscos Graecos picturae statuariae et architecturae praestantissimus artifex, cuius nomine vt passim orbis personat, sic plerisque locis, sed Romae et Florentiae praecipue stupendi operis monumenta eius visuntur. huic initio cum Raphaele Vrbinate pictore famosissimo aemulatio fuit, sed mortuo in aetatis flore Raphaele Michael, qui ad maiora aspirabat, longaeuae aetatis beneficio, facile principatum in praestantissimis illis artibus adeptus est, et ad mortem vsque tenuit, plerisque suae industriae admiratoribus, raris aemulis aut imitatoribus relictis. huic Cosmus, qui summe his artibus delectabatur, tantum honorem habuit, vt eius corpus Roma Florentiam transferri curauerit, vt in patria sepeliretur. id summa pompa peractum, deducentibus funus XXC praestantissimis artificibus ad B. Laurentij aedem, vbi a Benedicto Varchio publice laudatus et conditus est. quae omnia quia fuse Georgius Vasarius Arretinus praestantissimus pictor et architectus singulari libro complexus est, vita eius diligenter perscripta et enumeratis operibus, de iis plura dicere supersedebo. Cum paullo ante fatis concessisset Ferdinandus Caesar, Franciscus Cosmi F., nam omnia iam eius nomine gerebantur, officiose ad Maximilianum Caesarem misit Marium Columnam et Iulium Ricasolium, qui communem de patris morte conceptum dolorem testarentur, et post officiosa solatia ei de Caesarea dignitate gratularentur. mandatum singillatim Ricasolio fuerat, vt cum Antonio Albitio oratore suo, qui iam diu in ea aula manserat, de Ioannae nuptiis ceptum olim sermonem cum Austriacis fratribus persequeretur, et negotium illud ad exitum tandem perduceret. Alfonsus item Ferrariensis eodem tempore Barbarae alterius sororis sibi promissae matrimonium vrgebat. sed quamuis de Ioanna fratres consentirent, obstabat Sigismundus Augustus Poloniae rex, qui eam Ioanni Sigismundo Ioannis Zapoliae et: Isabellae sororis F. Daciae principi petebat, adfinitate vt ipsi honorifica, ita imperio et Austriacae familiae opportuna ac salutari; sic enim fore, vt is qui paterna hereditate Solimani necessario cliens esset, ea necessitate solueretur, et adfinitate cum Austriacis contracta Turcorum patrocinio renunciaret. verum Ioannes, qui se iam olim semper a Ferdinando ludificatum meminerat, et nunc spe nuptiarum, quas Francisco destinatas sciret, a filiis eius lactari se crederet, a Georgio Bebeco persuasus consilia patris resumit, et rursus ad Turcorum infelix patrocinium reuoluitur, quorum ope violatis induciis nuper inter Ferdinandum et Solimanum pactis funestissimum bellum in Pannonia excitauit, principio a Zatmaro ducto Melchioris Balassi castello, quod valido, admodum praesidio tenebatur. factum excusauit Ioannes, quod Balassum perfugam et arcanorum suorum conscium a Ferdinando contra decorum et pacis leges receptum diceret. eo autem astu in eo capiendo vsus est; magnum armentorum numerum praemittit cum pastoribus ac bubulcis, qui ingenti puluere cum oppidum praeterueherentur, excitato, conspectum praesidiariis adimerent: pone sequebantur II delectorum militum signa. ad repentinam illam nubem Balassus continuo mittit, qui quid esset, viderent, cum illi armenta se tantum vidisse renunciarent, habita fide praesidiarij securi quieuerunt, donec praeteruectis armentis cum aer adhuc obscurus esset, delecti accedunt, et antequam videri ac praeueniri possent, impetum ab omni parte faciunt, et ita inopinato casu territis praesidiariis locum exiguo negotio, et in eo ipsum Balassum cum vxore liberis ac thesauris capiunt. quam iniuriam in regni initio Maximilianus minime sibi ferendam ratus, vltra modum contra Ioannem
excanduit, coactisque statim copiis Cassouiam praemittit, vt eius impetum, ne vlterius progrederetur, retardaret, donec totis viribus et cum iusto exercitu ipse in Pannoniam descenderet. ea occasione vtendum ratus Franciscus per Ricasolium cum Caesare agit, promissis in id bellum auxiliis et pecunia, ac postremo obtinuit, vt etiam Augustus Saxo VIIvir, qui eandem Ioannam Friderico Daniae regi sororio suo petebat, frustra fuerit. tum rumore sparso, quasi rex de sorore Francisco in vxorem danda spem fecisset, suspicio non solum Caesari, sed etiam Philippo iniecta fuit, qua et effectum est, vt arte, qua parens eius Senensem ditionem a Carolo Caesare extorserat, eadem ipse Ioannam coniugem a Maximiliano impetraret. tandem ergo ex consensu Ferdinandi et Caroli fratrum ea Francisco vxor destinatur; idque tabulis obsignatis confirmatur, ea lege, vt nuptiae intra annum luctus a morte patris celebrarentur. Interca Romae detecta est coniuratio a fanaticis quibusdam contra Pontificem structa, cuius dux erat Benedictus Accoltius, Accoltij, qui o lim purpurei galeri decus meruit, F., qui complices habuit Petrum Accoltium gentilem suum, Antonium Canossae comitem, Pellicionem equitem, Prosperum Hectoreum et Thaddaeum Manfredum, aere oppressos alieno nec satis sanae mentis. ille aut spe praedae, aut etiam emendationis ecclesiae obtentu tantum facinus ijs persuaserat. aiebat siquidem Pium IIII non verum Pontificem esse, eo sublato alterum suffectum iri, qui Papa Angelicus diceretur, sub quo ecclesiae concordia castigatis erroribus sarciretur, additis vaticiniis de potentia eius in omnem terrarum orbem: tum patrata caede gazam Pontificis et cardinalis Borromaei praedae mox cessuram ostendebat, insuper arces, ditiones, et montes aureos sociis pollicebatur. et Antonio quidem Ticinum, Thaddaeo Cremonam, Pellicioni Aquileiam, Prospero denique annuos reditus ad V OIO aureorum insana vanitate se daturum promiserat: sed cum semel atque iterum oblata occasione ipsi Benedicto et Pellicioni, qui caedem faciendam redemerant, animus defuisset, petita toties audientia Accoltius alioqui Pontifici invisus, et qui Genevae aliquandiu fuisse insimulabatur, suspectior esse cepit, et a quibusdam delatus, atque ob id cum sociis noctu comprehensus est, qui tormentis subiecti cum rem fassi essent, temeritatis et insaniae ad hunc diem inauditae poenascapite luerunt. Paullo ante Fridericus Borromaeus sororis F. Caroli Cardinalis frater decesserant, quem Pontifex dignitate et opibus auctum praeter modum cupiebat et Cardinalis post fratris mortem ad vitam tranquillam et sacerdotali simplicitati congruam, quam omni vita postea amplexus est, se contulerat. igitur Pontifex, ne sine caritatibus esset, cum Augustum fratrem implacabili odio prosequeretur, totos affectus in Hannibalem Altempsium et Marcum Siticum Cardinalem alterius sororis F. F. conuertit; quorum illum S. R. E. gubernatorem creauit, eique sororem Borromaei vxorem quamuis cognatione proximam cum magna dote destinauit; hunc summae negotiorum praefecit; vnde pecuniae per fas nefasque colligendae intentus, ingenio iam omnino renudato, nihil reliqui fecit, quo vel cum piaculo et alterius iniuria ac vexatione ac populi grauamine desiderium expleret. itaque et gratiam multarum rerum, quae Concilio Tridentino prohibitae fuerant, palam et in occulto accepta pecunia fecit, et Pontificiae ditioni subditos grauibus tributis onerauit, et multis ex nobilitate renouatis litibus periculum creauit. Ioannem quidem Franciscum Vidium Balnei comitem maxime vexauit, suscitato oratore regio, qui ei controuersiam de pecunia bellis superioribus prope Cesenam intercepta moueret. nec vero vel Cosmi interuentu, cui ille semper antea militauerat, et tunc in Germania operam nauabat, vnquam placari potuit, quin eum quorundam castellorum amissione multaret. mouerat et Vitelliis litem de Tiferno, quod id sede vacante armis occupassent, et tranquillitatem publicam turbassent. eandem ob caussam Ascanium Corneum bellica laude conspicuum et summac existimationis virum, Romae comprehensum in molem Hadriani coniici iussit, et Cornelium Bentiuolium ac ipsius fratres, qui Ferrariae apud principem in gratia florebant, postulari Bononiae mandauit, quod ante XVIII annos in ea ciuitate ob priuatas cum Lippo Gisolerio simultates, cuius domum puluere sulphureo subiecto et accenso subuertisse dicerentur, discerpto in ea ipso Lippo
nec cum postularetur Bentiuolius et de praerogatiua dignitatis exciperet, quod regij ordinis torquatus eques cum esset, coram rege tantum sisti posset, a Pontificiis ministris auditus est. ipsi etiam Alfonso Ferrariensium duci litem intentauit, quod ministris Pontificiis in iurisdictione Mutinae exercenda impedimentum eum attulisse diceret, et Berzigellae praefectura Alfonsum ducis patruum priuauit. cum vero sub id tempus Vidus Ascanius Sfortia Cardinalis decessisset, Camerarij dignitatem, quod antea nusquam factum fuerat, turpi nundinatione Vitellocio Vitellio Cardinali XXC aureorum OIO vendidit, et Alexandrum Sfortiam Ascanij defuncti fratrem Camerae clericum in Cardinalium collegium cooptauit, non tam vt eum dignitate augeret, quam vt venale clerici Camerae munus, quod per galeri adeptionem vacabat, pro concessae dignitatis pretio acciperet. ipse finito Concilio ad omnia securus spectaculis et variis oblectamentis totum tempus impendebat, structo in Vaticano forma amphitheatrali loco, in quo ludos et hastiludia saepius spectabat; de cetero exiguam prae se de pastorali officio sollicitudinem ferens; cumque multorum opinione parum Concilij vltimi decretis prospectum esset, crescentibus in dies dissidiis, maiore quoque scissura per ipsius negligentiam ecclesia in Germania, Britannia, apud nos, et iam in Belgio lacerabatur. itaque sub id cum Ludouicum Antenoreum hominem rerum agendarum peritum in Galliam ad regem misisset, qui Concilij Tridentini promulgationem procuraret, excusationes regis facile admisit, qui per suos ministros Concilij decreta singillatim executioni vt demandarentur se curaturum recipiebat: ceterum publicam vniuersi Concilij promulgationem eo rerum statu periculosam deprecabatur, et de obsequio alioqui suo Pontificem hi posterum bene sperare iubebat. de legationis vero Auenionensis negotio, de quo frustra saepius actum fuerat, tunc demum instante Regina transegit, et eam Alexandro Farnesio ablatam, cui compensationis titulo patrimonij legatio attributa est, Carolo Borbonio Cardinali concessit, accepto Casae nouae opimo coenobio in principatu Saluciensi, et Cardinali Altempsio, qui ius in Auenionensi legatione habebat, attributo. quod eo libentius fecit, licet reclamante Cardinalium collegio, quod et simul molestiam Farnesiis facessebat, et conciliato inde suis commodo se interea magnis sumptibus, quos in tuenda ciuitate et Venasciensi comitatu facere cogebatur, rege patrocinium eius suscipiente, et in id fidem suam obstringente, liberabat. Eodem hoc anno Pontifex misso in Germaniam Vintimiliensi episcopo egerat, vt Concilium Tridentinum promulgaretur, et Ferdinandus Caesar quam se paratum ad obsequium ostendebat, tam instanter vrgebat a Carolo archiduce filio et Alberto Baioaro genero monitus et suorum periculo incitatus, vt gratia calicis etiam non sacerdotibus a Pontifice fieret, eamque in rem Vienna ad eum literas dederat XVI Kal. Mart. cum Non. Febr. Baioarus itidem ad Pontificem scripsisset, quibus et calicis vsum petentibus concedi postulabat, idque ambo illi Morono et Lotaringo Cardinalibus et Archiepiscopis imperij VIIviris probari aiebant, tum etiam petebant, vt ratio iniretur, qua non solum sacerdotes, qui assertis suis coniugiis se ipsos ab ecclesia separassent, retentis vtcumque in contubernio assertis illis vxoribus eidem ecclesiae reconciliari possent; sed etiam benigne indulgeretur, vt ad exiguas Catholicae religionis reliquias conseruandas iis locis, in quibus presbyteri eo numero, qui sufficiat, haberi non possunt, ab episcopis viri laici iustae aetatis ac doctrinae et vitae inculpatae ac bonae famae ad ministerium altaris et alia sacerdotalia munia ordinari et admitti queant. et alterum quidem concessit Pontifex, alterum omnino negauit. quapropter Ferdinando paullo post fatis concedente Maximilianus Caesar F. per Prosperum Arcuensem comitem datis ad Pontificem literis IIII Kal. Xbr. cum eo egerat, ut quod ad sacerdotum coniugia, aliquid de seueritate remitteret, et Noricis, Boiis, Quadis, Marcomannis, et Pannoniis ea in re gratificaretur. nam calicis concessionem eum fructum, quem optet, minime afferre posse, nisi et ea in parte penuria sacerdotum laborantibus prouinciis subueniatur; necrem diutius differri. debere, alioqui timendum esse, ne breui eo deueniatur, vt ne hoc quidem remedium sero adhibitum huic letali ecclesiae vulneri sanando sufficiat, et beneficij sperati procrastinatione fiat, vt semper dificilior eius curatio sit. addita erat literis succincta argugumentorum
pro sacerdotum matrimonio contra impurum caelibatum enatratio cum mandato, vt breuis ille commentarius cardinalibus communicaretur, cuius summa haec erat; negari non posse vtriusque testamenti testimonijs vxores sacerdotibus permitti, et constare, apostolos ipsos paucis exceptis coniuges habuisse, quod autem Christus post eorum vocationem mandauerit, vt se ab vxoribus separarent, nullo loco reperiri: iliquere item in prima orientali et occidentali ecclesia vsque ad tempus prohibitionis a Calixto factae sacerdotum coniugia libera ac licita fuisse; proinde cum natura nostra fragilis sit, et omnium aetas ab adolescentia in malum prona, cum caro sit stimulus peccati, et artissima sit continentiae via, paucique reperiantur, qui carnis stimulum non sentiant, et in igne positi non ardeant, sitque talis ignis concupiscentiae ad perniciem deuorans, Dionysium Corinthi episcopum prudentissime Pinytum suffraganeum monuisse, ne coelibatus onus tanquam necessarium ftatribus imponeret, sed infirmitatis plurium rationem haberet. sic Paphnutium in Nicaena synodo honorabileis confessum nuptias, et concubitum cum propria vxore castitatem esse asserentem, suasisse Patribus, ne coelibatus legem dicerent; grauem quippe esse causam, quae aut ipsis sacerdotibus aut eorum coniugibus scortationis occasionem praeberet. id si olim sancte ac sapienter dictum, et vt inde honestati hinc infirmitati hominum subueniretur, necessarium existimatum est, nunc profecto hoc infelici seculo verum esse, quo vix inter multos vnus reperiatur, qui castum coelibatum praestet. nam omneis fere publicos esse scortatores, cum maximo animarum discrimine et populi offensione. praeterea eam sacerdotum penuriam esse, ob vetitum matrimonium, vt scholae theologorum apud catholicos vacuae sint, et spretis episcopis omnes ad sectariorum scholas profugiant, ibique quali quali manuum impositione accepta se passim ingerant, sintque ecclesiae catholicae, supra quamcredi possit, dedecori: qui tamen libertate coniugij permissa, omnes in ecclesia nobiscum manerent. proinde ex ecclesiae bono videri, vt ipsa contra regulae seueritatem ea in re aliquid indulgeat, et liceat viris sacram vitam professis vel in coelibatu permanere, vel matrimonium contrahere; dein vt honesti mariti, qui docti et rerum ecclesiasticarum periti sint, ad sacros maiores ordines admittantur; postremo, vt cum sacerdotibus, qui iam antea contra constitutiones sacras matrimonium contraxerint, in tanta ministrorum paucitate dispensetur, et ij per ecclessiam gratiose [reading uncertain: print faded] tolerentur, ac denique vt ministrare possint, ipsorum conscientiis relinquatur. [reading uncertain: print faded] valde enim absurdum esse, sacerdotes coniugatos remouere, scortatores vero, qui contra legem diuinam et humanam simul peccant, delinquenteis pati; quod si ij castitatis voto astringendi videantur, certe ad sacerdotium promoueri non debere, nisi qui prouecta iam aetate sint, et de quibus spes certa concipi possit, vt caelibatum pie et inuiolate colant. nec vero satis firmum videri eorum argumentum, qui propter conseruanda bona ecclesiastica caelibatum mordicus retinendum censent: quippe iis reputandum esse, an deceat Ecclesiam tot animarum periclitatione conseruandis bonis inuigilare, cum eorum indemnitati per sollemneis descriptiones et inuentaria, perque alias eiuscemodi legitimas cautiones abunde prospici possit. quibus tamen rationibus et argumentis quantumuis instante Caesare, et re ipsa vrgente nihil a Pontifice, iam post Concilium semel dimissum securo, impetrari potuit. ln Scotia Darlaeo Matthaeo Stuarto et Henrico filio ab exilio reuocatis, cum Henricus ex Anglia Elisabethae permissu in Scotiam Eid. Febr. venisset, Regina eum vt amitae suae filium et alioqui forma praestantem comiter accepit, et ex cottidiana consuetudine amare cepit, frequenti iam sermone, quasi de iuuene in virum asciscendo cogitaret. nec id aegre nobilitas audiebat, sed volente Anglorum Regina id fieri cupiebat. nec illa auersabatur, vtrique eodem consanguinitatis gradu coniuncta, sed nuptiarum auctor credi volebat. et vero sic existimabat, interesse sua, vt propinquae suae potentia hac condicionis mediocritate coerceretur, ne supra quam vicinis esset tutum augesceret. sed praecipitem Reginae voluntatem retardabat homo vili condicione citharoedi filius nomine Dauid Rizius Augustae Taurinorum natus, qui inter aulica ministeria irrepserat. is scite psallere a patre edoctus, nec inamoena voce praeditus, cum Nicaeam in aulam Sabautis
animi et probi, qui alioqui perspectum Cardinalis vastum et recentibus odiis exasperatum ingenium haberet, id ab eo fieri interpretatus, vt ipsius patientiam periclitaretur, eam vim contraria sibi vi repellendam duxit; vt erat tamen exactus aequi et recti cultor, monere prius illum voluit, vt comitatum armatum regiis edictis prohibitum dimitteret, nec specie bellica vrbem regni principem ac turbis obnoxiam tempore suspecto ac rege absente ingredi in animum induceret. sed cum propter vtrimque veluti denuntiatas nuper inimicitias parum decorum existimaret, si primus ad eum mitteret, vt tamen quod sui consilij esset, aliqua ratione significaret, VI Eid. Ianuar. mane in Senatum venit, vbi permultos sciebat Guisianorum partibus addictos esse, qui dicta eius ad ipsum deferrent, et a rege ac regina sibi inprimis iniunctum esse docet, quod et ipsi sciant, vt neminem cum armis per ipsorum absentiam vrbem accedere sinerent; audire tamen nonnullos esse, qui spreta regis ac praefectorum auctoritate per regnum in armis discurrant, et vrbem circumuolitent, quos nisi officij desertor esse velit, pati non possit. ceterum prouidere, si illi in audacia pergant, res citra tumultum transigi non posse. itaque sui officij duxisse, ea de re Senatum monere, vt ipse auctoritatem suam interponat; nam sibi pro ratione muneris commissi certum esse, curare, vt regia edicta seruentur, et omni ope eniti, ne priuatorum temeritate regis ac legitimi magistratus auctoritas infringatur. quibus dictis ad Luparam pergit, et quanquam de diplomate Cardinali a Regina concesso aliquid audiuisset, quia tamen illud exhibere Cardinalis neglexerat, id ad contemptum et iniuriam suam pertinere ratus omni ratione ipsius in vrbem ingressum sibi impediendum esse existimauit: contra Cardinalis, licet de Momorantij consilio ab amicis certior factus, qui frequentos ad eum e propinquo ibant ac redibant, tamen nullis rationibus adduci potuit, vt diploma exhiberet, quod et de eo Momorantio constare diceret, et Guisiani nominis ac existimationis suae. interesse dicerent, ne sibi necessitas ab inimicis imposita vulgo crederetur, in ea praecipue vrbe, in qua tot clientes ac beneficiarios haberent, et plebem ob religionis caussam, quam Guisiani obtendebant, Momorantiis, qui Condaeo ac Coliniis fauere credebantur, infestam pro se, si opus esset, arma sumpturam confidebant. inter eos qui ad eum itabant, Ioannes Huraltus Boetallerius legatione Veneta nuper obita clarus, qui olim in Cardinalis gratia floruerat, et ipsius fauore ad honores prouectus fuerat, tunc vero in Momorantij amicitia florebat, cum se medium interponere vellet, et Cardinalem amice moneret, vt prudenter in hoc negotio sibi consuleret, nec virum generosum ad faciendi necessitatem adigeret, quod vterque postea infectum mallet, ab homine impotenter iritato nihil aliud pro responso praeter exprobrationes contumeliosas tulit, quod tot beneficiis a se affectus summa perfidia et ingratitudine vltro ad inimicorum partes transiisset. itaque consilium eius tanquam suspecti reiicit, spretoque omni periculo in viam se dat eodem die, et ne videretur cum tanta multitudine armata abuti gratia a Regina concessa, iter cum Aumalio fratre diuidit, qui cum maiore copiarum parte per aliam portam vrbem ingreditur. cum mediam viam confecisset, occurrit venienti quaesitor succinctus cum equitibus paludamento regio amictis a Momorantio missus, cuiusmodi quaesitores singulis equitum tribunis attributi sunt, qui regis ac praefecti nomine suos arma ponere iuberet. quod imperium vt contumeliosum Cardinalis contempsit. quippe cum in suae dignationis viros huiusmodi hominibus, quorum iurisdictio ad latrones tantum et vagos ac sine lare maleficos homines porrigatur, nullum ius esset, et nusquam intermisso itinere ad vrbem tendit, quo Momorantij opinione citius peruenit, ita vt ingressu portae, quod Momorantius facere statuerat, prohiberi non potuerit. dumque ille viam Sandionysiam pertransiret, iuxta Innocentij fanum Momorantium obuium habuit, et Antonium Crolum Porciani principem, qui cum numerosa nobilitate illuc accurrerat. heic Momorantius cum primos stitisset, et resistentibus Guisianis vnus et alter vtrinque in conflictu cecidissent, Cardinalis rem aliter, quam sibi persuaserat, euenisse videns, homo meticulosus statim cum Guisio puero in pedes descendit, et in proximam tabernam confugit, huc illuc dissipatis suis, in quos fugienteis quominus vim facerent suos inhibuit Mom orantius, satisque habuit, hominis in regem contumeliosi,
vti aiebat, et erga se iniuriose audacis temeritatem metu incusso repressisse. Cardinalis sub vesperam exiguo comitatu per vicos minus frequenteis ad aedeis Cluniacenseis, quo iam sui se receperant, contendit, in regione vrbis magis a praefecto remota, et in qua fere egens plebs partibus suis, sicuti rebatur, addictior habitat: eodem et Aumalius per aliam portam ingressus diuersa via se contulit. ibi insomnem noctem ac'sollicitam cum ambo egissent, mane maior rerum perturbatio fuit, cum Momorantius motum aliquem veritus per vicos cum armatis discurrens passim tabernas clausas aperiri iuberet, et aedeis ipsas Cluniacenseis, in quibus Cardinalis cum Guisio et Aumalio latebat, eodem comitatu saepius preterueheretur, suis per lasciuiam multa insolenter in Cardinalem iactantibus. tandem cum tota vrbe trepidaretur, rogatus ab amicis Cardinalis, et a Senatu monitus, vt maioris motus euitandi caussa vrbe excederet, diploma exhibuit; datumque postridie negotium Claudio Guioto rationum regiarum magistro viro probo ac publicae tranquillitatis studioso, qui Mercatorum prefectus II erat, vt Momorantium adiret, et nomine Senatus ac Christophori Thuani primarij praesidis et AEgidij Burdini cognitoris regij eum rogaret, tranquillitati publicae hoc condonaret, vt Cardinali postridie vrbe exire liceret cum armis regio quidem edicto prohibitis, sed ipsi ad sui defensionem diplomate regio concessis, cuius exemplum a Guioto prolatum est. cui in haec verba responsum est a Momorantio, grauiter peccasse Cardinalem, qui istuc temporis cum armis prohibitis non exhibito diplomate nec consulto prius praefecto in vrbem venire ausus fuetit. ceterum si numerum et nomina eorum, quos cum armis secum per peninsulam Franciae ducere cupit, cum diplomatis exemplo forma idonea descripti ediderit, facturum se, quod sui officij sit: nam ad se pertinere, vt videat, vt summum rerum arbitrium penes regem et praefectum, qui eius vicem fungitur, maneat, in idque se vitam profundere paratum ostendit, vt Cardinalis et alij quicunque in praefectura sua sunt, intra legum terminos coerceantur, et sub regis ac praefectorum ipsius patrocinio viuere discant. id ad regis obsequium, et suum decus, atque etiam securitatem pertinere; quandoquidem intelligat Cardinalem et suos, de iniuria sibi facta, cum eos contra edicta regia in armis incedenteis pridie repulit, poenas reposcituros palam iactare, quamuis id iure fecerit, idque se facturum eo ipso die frequenti Senatu praedixisset: quod nisi fecisset, indignum se collatis a rege honoribus proculdubio reddidisset. hoc responsum Falesij amanuensis manu subscriptum Guioto datum, quod tanquam acerbitatis nimiae plenum prudenter ab eo suppressum fuit, vt tamen eius notitia ad Cardinalem et Aumalium sed sine iniuriae repellendae necessitate peruenerit. ita Cardinalis postridie cum fratre Aumalio et Guisio vrbe vix salutata digreditur; et ipse quidem in Campaniam et inde in Mediomatrices contendit: Aumalius cum armatis aliquandiu circa vrbem vagatus est; quod rursus nouis motibus caussam dedit. nam Momorantius, qui propter Colinios magnam se inuidiam sustinere minime ignorabat, eorum tamen opera sibi in posterum rebus ita confusis vtendum prouidebat, Gasparem Colinium maris praefectum domi priuata negotia curantem accersit, qui XI Kal. Febr. magno comitatu statim ad vrbem venit, et conuocato consilio, cui Cl. Guferius Bosius hipparchus interfuit, coram Christophoro Thuano, Renato Balieto, P. Seguierio et Christophoro Harlaeo praesidibus, et Boetallerio caussas euocati Lutetiam Colinij aperit, nimirum vt de securitate publica constituenda aduersis tot rumoribus in commune consulerent. inde arrepta occasione Colinius multa de se et egregia fide ac voluntate praefatus falsas suspiciones purgat, et tanquam inimicorum artibus conficta commenta eorum ambitione perstricta eleuat. idem coram mercatorum praefecto et XL circiter ex omni ciuium Parisiensium numero delectis facit, repetita etiam pristini temporis memoria, quo ipse vrbis praefectus ceptae tunc ad Antonianam portam munitioni magno non solum vrbis praesidio, sed etiam ornamento principium dederat. inde in Senatum cum Momorantio venit, vbi pauca de se summo temperamento locutus, operam et obsequium vniuersis et singulis defert. postridie castrum Vicenarum ad Alenconium ducem salutandum proficiscitur; eodemque die Lutetiam redit, vbi priuatis negotiis cum aliquot dies impendisset, III Kal. Febr. domum vnde venerat, reuertitur. missi interea a Momorantio
Audoinus Turinus, ab Aumalio Bertrandus Fossius Crenaeus qui diuersis rationibus inde factum excusaret, inde de eo apud regem conquereretur. sed Annae Momorantij auctoritate factum est, vt rex iudicium suspenderet, et quia rumor erat, inde Aumalium, hinc Colinium in armis esse, et metuebatur, ne ex ea occasione per regis absentiam in vrbe res turbarentur, datum negotium Michaeli Seureo equiti Hierosolimitano, qui regis nomine ad eos proficisceretur, et vtrinque arma deponere, socios dimittere ac quiescere iuberet. hic exitus tumultus Parisiensis fuit, in quo Momorantij prudentiam plerique tunc requirebant, qui potentes inimicos leuissimo damno irritare, quam perdere, cum posse, maluerit. certe Condaeus, siue ob recens colloquium, siue quod re vera ita sentiret, factum improbauit, subinde dictitans Momorantium, si quidem ioco ageret, plus quam debuerit, si serio, minus quam oportuit, fecisse. inde contrariis scriptis vtrinque pugnatum, et publicatus quidem liber est a Momorantio relationis specie, cuius auctor putatur Ludouicus Renerius Plancius, is de quo in historia Francisci II diximus, quo Claudij Guioti mercatorum praefecti et vrbis aedilium fides obsequium et aequitas laudatur, et obiter Guisianorum ambitio perstringitur, eorum consiliis, artibus et conatibus per narrationem artificiose exagitatis, addito etiam de euentu in futurum tristi augurio, quae omnia tanquam ab inimicis profecta, ideoque pro tempore minime credita, exitus tandem magna ex parte approbauit. a Lotaringis et eodem tempore publicata est epistula Hannonij nobilis nomine, qua Guisianorum caussa excusatur, et motuum culpa in Momorancios reiicitur, qui religionis acregni perturbatores foueant, et consilio opibus ac viribus iuuent. ad eam rursus contraria epistula responsum est, qua Hannonius ille falso nomen suum a Cardinali Lotaringo vsurpatum contestatur, et multum in Guisianos tanquam ambitiosos et alieni auidos inuehitur. eam epistolam mox aliud scriptum subsequitur, quo ad priorem illam Hannonij epistulam fusius respondetur, extenuata Lotaringorum origine, et quia illi Colinios humili loco natos dixerant, nobilitatem eorum a Coloniacensibus Sebusianorum repetit. ad ea omnia postremo epistola sub Campani nobilis nomine, quando Hannonij iam explosum fuerat, a Lotaringis responsum fuit, nec finis scribendi fuisset, nisi Senatus Parisiensis auctoritatem suam interposuisset, et huiusmodi scripta, tanquam libellos famosos et ad quietis publicae perturbationem spectanteis publice vendi decreto prohibuisset.
HAVT multo post, dum rex longe abesset, Baionam ad colloquium cum Hispanis condictum profecturus, Iesuitarum caussa magna contentione in Senatu agitata fuit, libello ab ijs mense Februario Curiae oblato, quo liberam sibi erudiendae iuuentutis facultatem, in qua ascholae Parisiensis Rectore, quem vocant impediebantur, petebant. qua dere antequam dico, de eorum origine, institutis, ac progressu, quaedam praemittere pretium duxi. Petrus Antonius Carafa, qui Cardinalis ac postremo Pontifex fuit, et Paulus IIII dici voluit, collegium sacerdotum instituerat, qui a consortio hominum segregati in solitudine contemplationi vacarent, iique a loco, vbi vitam in Iapygia degebant Theatini, siue Quietini appellabantur. huius aemulatione siue exemplo Ignacius Loiola Cantaber, militiae, ex qua nullum aliud decus aut emolumentum quam membrorum mutilationem reportarat, pertaesus vitae quietae se addixit, et post profectionem in Italiam ac in Palaestinam, in patria anno huius seculi XXIIII, cum ipse XXXIII aetatis annos ageret, et Barcinone operam literis dare cepit. ibi vitae astrictioris iam tum comites habuit Callistum quendam Hierosolymitanae peregrinationis socium, Artiagam, et Cazerem Hispanos, et Ioannem adolescentem Gallum; postea Barcinone, Compluti, ac Salamanticae festinato studio infelicitem literis laborasse se sentiens Lutetiam quadriennio post migrare constituit, vbi cum experientia cognouisset, eam esse humanae condicionis et suam imbecillitatem, vt in plura vno eodemque tempore vix atque aegre sufficiat, damnata priore festinatione et compendiis omissis regia via incedere, et studiorum suorum nouum initium ordiri decreuit, et post repetita Latinae linguae rudimenta philosophiae operam dedit sub Ioanne Pena praestantissimo philosopho simul et Mathematico, ac demumtheologiae in Dominicani coenobij gymnasio, adscitis studiorum ac vitae seuerioris sociis Petro Fabro Allobroge doctrinae Aristotelicae peritissimo, Francisco Xauerio Cantabro, (is haut multo post Ioannis Lusitaniae regis rogatu ex Pontificis auctoritate missus in orientem tota Indiae maritima ora inter pericula ac summos labores peragrata in penitissimas Iaponiorum terras verbi Dei Iumen primus intulit, et magno infidelium numero ad Christum adiuncto in ipso Sinarum aditu postremo vita excessit anno huius seculi OIO IO LVI;) Iacobo Laine Saguntino, qui deinde societati ab Ignacio institutae post ipsius mortem praefuit, Alfonso Salmerone
Toletano Graecis ac Latinis literis excultissimo, Nicolao Bobadilla Palentino, Simone Roderico Lusitano, Claudio Graccho, et Ioanne Codurio Gebennensibus, denique Pascasio Broeto Ebrodunensi, qui omnes cum eo Lutetiae communibus studiorum et pietatis sacris initiati tandem conspirantibus animis in aede suburbana, quae Monsmartyrum vulgo appellatur, post confessionem et sumptum Christianum viaticum voto sese singuli obstrinxere, emensis theologiae spatiis continuo mortalibus rebus nuntium remittendi, atque in paupertate perpetua gloriae diuinae salutique animae seruiendi, et nominatim Hierosolymam ad constitutam diem eo consilio nauigandi, vt in infidelium instructionem toto pectore incumberent, palmamque martyrij studiose captarent. quod si facere prohiberentur, anni circumacto spatio Romam adirent, suamque operam Pontifici, Christi vicario, sine vlla pactione vel temporum aut locorum exceptione deferrent. id actum XVII Kal. VIIbr. anno huius seculi XXXIV. anno sequenti Hispaniam Loiola aeger repetit, inde mox Venetias ad exoluendum votum profectus est, ibique primum sacris initiatus, collectis huc illuc dispersis sociis omisso Hierosolimam proficiscendi consilio Romam cum Fabro et Laine petit. ei in aedem haut ita longe ab vrbe in via militari ingresso, vt preces faceret, et a sensibus abstracto, memorant qui eius acta scripsere, Deum patrem visum, qui IEVS filio crucem baiulanti et crudelissimis affecto cruciatibus ipsum Ignatium ac socios commendaret, et se iis Romae propitium fore vltro reciperet; atque inde Ignatium postea Societati a se institutae IESVS nomen indidisse. ita Romam conueniunt Ignatius ac socij tecto recepti a Quirino Garzonio ciue Romano ad villam Minimorum fratrum coenobio proximam. ibi constituta societas, quae initio Romae exagitata, et a Bartolomaeo Guidicione Lucensi Cardinali nouis religionibus adeo non amico, vt librum de iis ad numerum certum redigendis scripserit, improbata, postremo a Paullo III approbata est, promulgato diplomate V Non. VIIIbr. OIO IO XL, cum missi antea Pontificis iussu ab Ignacio operarij in varias agri Christiani vineas essent; quod Societati illi peregrinationis apostolicae exordium fuit. addita lex fuerat, ne plures LX in vniuersum socij numerarentur, quae triennio post diplomate dato prid. Eid. Mart. sublata est, praeposito Societati ipso Ignacio. aucto numero distributi mox per prouincias socij; relictus in Italia Laines; missi Broetus in Galliam, Petrus Canisius in Germaniam, Antonius Araozius Cantaber in Hispaniam, S. Rodericus in Lusitaniam, F. Xauerius in Indiam. cum vero Elisabetha Rosella, quae Ignacij studia Barcinone initio fouerat, Romam cum aliquot mulierculis venisset, vt ad normam ac praescriptum societatis nuper institutae vitam ipsae agerent, Ignatius curam se feminarum suscipere negauit posse, et tandem a Pontifice impetrauit, vt societati, quae se ad omnium gentium beneficium sine vlla regionum aut temporum exceptione vicario Christi mancipasset, ab eiusmodi munere vacatio in perpetuum daretur. tenuit et vt Claudius Iaius, cui Ferdinandi Romanorum regis commendatione Tergestinus episcopatus in Istria delatus fuerat, excusaretur. ita in speciem omni ambitionis et diuitiarum suspicione a nouo ordine amota, alia deinde a sodalibus ab eodem Paullo III anno ante mortem priuilegia concessa sunt, quae Iulius III deinde firmauit. postea Paullo IIII ad Pontificatum euecto, qui Ignatio aduersaturus ob nonnullas offensiones putabatur, Societas multum creuit; sub eoque ipse Ignatius vigiliis et ieiuniis maceratus cum sexagesimum quintum aetatis annum ageret, post confirmatam societatem, XVI, decessit. in cuius iecoris vena, quae porta dicitur, Rinaldus Colombus, qui corpus eius secuit, treis lapillos reperisse se scriptis prodidit. hic finis Ignatij fuit, societatis, quae postea in tantum creuit, vt principibus ipsis formidolosa esse ceperit, fundatoris. eodem fere tempore Gulielmus Pratensis Claromontanus episcopus Cardinalis Pratensis F., cum nouis sodalibus supra modum faueret, eis Claromontanam scholam Lutetiae attribuit (vnde et Claromontanae scholae sodales suppresso Iesuitarum superbo et ambitioso, sicuti tunc multis videbatur, nomine aliquandiu appellati sunt,) et moriens testamento vltra XXXVI OIO aureorum legauerat, ea lege, vt Billonij et Mauriaci in Aruernis schola instituta iuuentuti erudiendae incumberent. igitur ante Ignatij decessum Broetus in Gallia
commendatione Caroli cardinalis Lotaringi, cuius et nomen diplomati appositum est, ab Henrico II impetrauerat, anno huius seculi L, vt iuxta Pontificium diploma Societas in regno reciperetur, et sodalibus ex eleemosynis aedeis et scholam Lutetiae non etiam in aliis vrbibus construere, ibique iuxta normam ordinis viuere liceret. quod diploma quadriennio post cum in Curia lectum esset, III Non. VItil., Senatus censuit, vt regium ac Pontificium diploma episcopo Parisiensi, nec non Theologorum Parisiensium collegio communicaretur, quibus auditis de re omni decerneretur. secundum haec Theologica schola Kal. Xbr. eiusdem anni sententiam suam scripto comprehensam edidit, cuius summa haec erat. nouam hanc societatem appellatione insolita IESVS nomen sibi vindicantem, tamque licenter quaslibet personas, quamlibet illegitimas, facinorosas et infameis nullo delectu admittentem, quae nulla re ab aliis secularibus in ritu ceremoniis, ac viuendi norma, quibus monachorum ordines distinguntur, differret; ad haec tam multis priuilegiis libertatibus et immunitatibus praefertim in sacramentorum administratione, in praesulum et sacri ordinis praeiudicium, immo etiam principum ac dominorum, et magnum populi grauamen, contra scholae Parisiensis priuilegia, donata esset, videri monastici ordinis honestatem violare, studiosum pium et necessarium virtutis, abstinentiae, ceremoniarum et auctoritatis eneruare exercitium, immo praebere occasionem libere ab aliis votis deficiendi, debitam praesulibus obedientiam substrahere, dominos et ecclesiasticos et alios suis iuribus iniuste priuare, perturbationem in ciuili et sacra administratione, querellas, lites dissidia, contentiones, aemulationes, rebelliones, variasque scissuras inducere; his de causis hanc societatem in religionis negotio periculosam videri; vt quae pacem ecclesiae conturbet, monasticam disciplinam euertat, et magis ad destructionem quam ad aedificationem pertineat. hac theologorum Parisiensium sententia territis sodalibus, cum tempori obsecundandum ducerent, et noui ordinis inuidiam tempore mitigatum iri sperarent, altum de ea re silentium fuit, vsque ad Francisci II tempora, sub quo potientibus rerum Guisianis, qui impense huic nouo sodalitio fauebant, Patres intermissum negotium persequntur, et ante omnia iuxta S. C. Eustochius Bellaius episcopus Parisiensis sententiam rogatur, quam ille scriptis mandauit. ea Societatem illam, vt nouos omneis ordines, summe periculosam, et his temporibus ad motus potius concitandos, quam Ecclesiae concordiam sarciendam institutam asserit: inprimis Iesuitarum nomen, vt arrogantiae plenum, improbat; quippe cum ita solis sibi tribuant, quod ecclesiae Catholicae competit, quae proprie fidelium congregatio dici potest, cuius caput est Christus; illi vero cum hoc nomen solis sibi sumunt, et hoc dicere videri solos se ecclesiam constituere: tum multa in priuilegiis ei a Paullo III concessis inesse dicit, quae iuri communi pugnent, episcoporum, Curionum, et vniuersitatum auctoritati ac potestati praeiudicent, ac proinde consultius esse, vt quandoad Turcorum et infidelium instructionem et verbi Dei apud illos populos promulgationem a Pontifice auctorati sunt, in locis, qui iis vicini sunt, domicilia sodalibus assignentur, vti olim in Christiano limite Rhodienses equites excubare iussi sunt. quibus sententiis a rege in consistorio lectis et expensis, instigante cardinali Lotaringo, diplomate dato VII Kal. Maij. anni OIO IO LX Curiae mandatur, vt nulla habita theologorum Parisiensium et episcopi ipsius intercessionis ratione tam Pontificia quam regia diplomata in societatis gratiam facta promulget. et quanquam sodales porrecto Senatui libello supplici se iuri communi subiicerent, et iuribus ac priuilegiis contra illud a Pontificibus concessis, et episcoporum, collegiorum, curionum, vniuersitatum auctoritati, ecclesiae Gallicanae, et pactionum inter reges ac Pontifices initarum iuri praeiudicantibus renunciare se testarentur, nihilominus Senatus VIII Kal. Mart. decreto facto negotium omne ad Concilium vniuersale aut ecclesiae Gallicanae conuentum remittit, vt ab eo nouus ordo approbaretur. tandem cum Possiaci iussu regis praesules de religionis negotio, sicuti supra demonstrauimus, magno numero Francisco Turnonio cardinali Lugdunensi archiepiscopo praeside conuenissent, VII Kal. VIIIbr., referente Bellaio episcopo Parisiensi, et pluribus condicionibus appositis conuentus iuxta potestatem ei a Curia factam, caussa cognita nouam
Societatem admisit, et approbauit, sub societatis et scholae nomine, non etiam ordinis recenter instituti, ea lege, vt aliud quam Societatis IESVS aut Iesuitarum nomen assumant, in ipsosque socios episcopo in sua dioecesi, vt in alios sacerdotes, iurisdictio salua maneat; vt nihil agere in episcoporum, collegiorum, curionum, vniuersitatum aut aliorum ordinum praeuidicium, illorumue iurisdictionem ac functionem possint, sed iuxta iuris communis praescriptum regantur, priuilegiisque ei contrariis renunciare teneantur. additum, ni pareant, aut in posterum noua a Pontificibus priuilegia obtineant, vt approbatio praesenti decreto facta iam nunc reuocata intelligatur. secundum haec Sodales tandem in Claromontana schola Lutetiae ludum aperiunt, cui magnam celebritatem plerique viri docti, qui se illi sectae addixerant, conciliauerunt; et inprimis Ioannes Maldonatus Lusitanus, vir philosophicis studiis et theologiae scientia clarissimus; sed cum vniuersa Parisiensis academia eorum libertatem interpellaret, rursus res ad Senatum deuoluta est, et Sodales porrecto supplici libello petierunt, vt Senatus auctoritatem suam interponeret, ne posthac in iuuentute erudienda impedirentur. antequam res in Senatu agitaretur, ab academia consultus Carolus Molinaeus consultatione scriptis mandata, quae postea et publicata est, responderat, iustissimam caussam videri subesse, cur vniuersitas Parisiensis pro muneris necessitate Iesuitis nouum opus nunciaret, eosque vt ab huiusmodi nouitatibus desistant, via iuris compelleret, his fere rationibus: quod nouum collegium insti tuerent, contra antiqua atque etiam Synodica decreta ac Concilium generale inprimis sub Innocentio III Romae celebratum anno OIO CC XV, quae cetris finibus et intra modum haec noua collegia ad vitandam in sacro ordine perturbationem coerceri voluerunt. item contra placita Curiae, quibus haec noua Iesuitarum secta iampridem explosa est. quod contra sollemne delectorum cardinalium cum aliquot praesulibus Nicaeae Paulli III iussu congregatorum consilium id fiat, qui nouos religiosos, quos vocant, nouasque ac fictitias religiones admitti prohibuerint. nam idem ante eos censuisse Petrum Alliacum cardinalem, Amichanum archiepiscopum, Gulielmum de S. Amore, et Ioannem Gersonum, duo insignia scholae Sorbonicae olim lumina quod multitudine similium conuentuum, magno rei publicae incommodo, non mediocriter singuli grauentur; metusque sic, ne hac semel in regno recepta secta, paullatim, vt sunt rerum nouarum apud nos cupida ingenia, grassante exemplo quasi serpigine multiplicetur, magno non solum populi onere, sed etiam sacri ordinis dispendio quod eorum institutio non solum ad singulorum ordinum detrimentum, sed vniuersi regni periculum spectet, et iure prudentissimus quisque vereatur, ne specie libertatis comeantibus vltro citroque Italis et Hispanis, quibus praecipue haec secta constat, arcana regni per exploratores ad hosteis emanent. id vero tanti habitum esse, vt ob eam caussam episcopos iure diuino institutos a munere repelli posse responderint et ipsi Pontifices, et post eos iuris Pontificij viri consultissimi. ad haec collegium hoc minime approbatum, proinde et illegitimum esse, in idque institutum videri, vt morientium facultatibus insidientur. quod in media academia, cui subiici et parere nolunt, nouum ludum aperiant, quod non solum monstrosum sed seditioni proximum sit. postremo quod in academia innumeris scholis ac collegiis etiam abundanti superfluant, nouas superstitiones inuehant, et fascinatis plebis ingeniis edicta pacificatoria et quietem publicam iam nunc violent, et porro maiore mole conturbaturi sint. secubdum haec caussa Senatu frequenti agitata est. pro Sodalibus Petrus Versorius magni nominis patronus laudata multum eorum origine quam modo memorauimus et institutione perorauit. Stephanus Pascasius contra pro Academia Parisiensi disseruit, et sectam eam ambitiosam et fucatae religionis plenam appellans, in Hispania natam, Lutetiae adultam, Venetiis exercitatam, Romae initio exagitatam, postremo receptam, et priuilegiis immodicis et a iure communi exorbitantibus donatam, postea apud nos theologorum Parisiensium sententia damnatam, et item a Parisiensi episcopo reiectam fuisse dixit; nunc vero gratuitae puerorum institutionis specie grassari, et inde familias captatis testamentis exhaurire, inde iuuentutem specie religionis corrumpere, et fascinatis per superstitiones puerorum ingeniis iam nunc seditiones et defectiones
in regni perniciem aliquando erepturas moliri. tum inter plura eorum vota illud exagitat, quo Praeposito suo, qui semper ab Hispaniarum rege deligitur, quemque tanquam Deum praesentem in terris venerari se aiunt, obedientiam, quam caecam appellant, per omnia et in omnibus pollicentur: mox Ignacium Loiolam cum Martino Luthero comparat, et ambos diuersa ratione in idem conspirare demonstrat, vt legitimam magistratus auctoritatem labefactent, disciplinam ecclesiasticam eneruent, omnia diuina et humana iura confundant: deinde in ambitiosum eorum nomen inuehitur, quod cum sectarij alij ante CC annos vsurpassent, ab ecclesia reiecti, et iusto Dei iudicio ac flagello omnino dissipati perierunt. hoc nomine nihil aliud agi, quam vt inter eiusdem religionis professores scissura constituatur, et Iesuitae alij sint, alij Christiani. quod vero adeo se erga Pontificem obsequentes praebeant, eo magis suspectos eos Gallis esse debere, qui Pontificem quidem tanquam caput et principem ecclesiae agnoscunt, sed ita vt S. decretis et oecumenicis conciliis tanquam inferior parere teneatur: nihil aduersus regnum ac reges pronunciare, aut contra Curiae placita, aut in praeiudicium episcoporum intra eorum fineis decernere valeat; tum subiicit, nouis sectariis istis semel admissis, totidem hosteis intra regni viscera ali, qui si contingat, vt excandescente peruersa bile in nos arma vertant Pontifices, regi nominique Gallico bellum indicturi sint. postremo versa ad Senatores oratione, vos inquit, qui nunc Iesuitas toleratis, aliquando ipsi, sed sero credulitatem vestram accusabitis, cum conniuentia vestra effectum videbitis, vt horum astu, dolis superstitione, dissimulatione, praestigiis, ac malis artibus publica tranquillitas non solum in hoc regno, sed etiam per vniuersum orbem Christianum periclitetur. post eum replicauit Versorius; ac demum Baptista Menilius, vir ingenio et probitate clarus, cognitoris regij partes sustinens, qui increpita initio patronorum vtrimque acerbitate, postquam de nouis ordinibus et periculo in eorum admissione non solum quantum ad religionem, sed etiam quantum ad ciuilem administrationem multa dixit, tandem contra Iesuitas perorauit, qui, vtpote voto obligati, in scholae Parisiensis corpus ad iuuentutem erudiendam nullo modo cooptandi essent, et a Senatu petiit videret, in quam rem Claromontani episcopi legatum conuerti posset, aut deberet, vt memoria restatoris ac voluntas alio genere conseruaretur. caussa biduum integrum agitata, Senatus siue futuri securus, siue odio Protestantium, quibus debellandis isti homines nati credebantur, de negotio amplius deliberandum censuit, libertate interim Sodalibus publice ludum aperiendi et iuuentutis erudiendae concessa. id Non. April. decretum. Rex interea Carcassona per Arrij castrum Tolosam Tectosagum venit, quo loco totius prouinciae ordines et vicinarum delegatos convenire iusserat. ibi dum esset, mutatum ex reginae voluntate Alexandri regis fratris nomen, isque Henricus de patris nomine dictus est, et mox mandatum, vt frater eius qui prius Hercules vocabatur, et in Vicenarum castro relictus fuerat, deinceps Franciscus appellaretur, vt ita patris et aui nomen in iis renouaretur. multum et ibi de Blasio Monlucio questi Protestantes. querellas tamen, ille cum in aulam venisset, praesentia sua discussit. Tolosa rex Burdigalam in Biturigibus Vibiscis venit, vbi maiore quam alibi pompa exceptus est V Eid. April., CCC armatis equitibus obuiam profectis, cum externarum nationum turmis quasi captiuis, in quibus erant Graeci, Turci, Arabes, AEgvptij, Taprobanenses, Indi, Canarienses, Mauri, AEthiopes, Canibali, Americani, Brasilienses, quorum duces pro se quisque propria lingua ad regem verba fecerunt interprete adhibito, qui singulorum verba explicabat. inde rex per portam, cui a rubro galero nomen, et viam latissimam eiusdem nominis, ingressus est; cumque ad Medullianam portam venisset per machinam demissa virgo in concha regi ciuitatis claueis obsequiose obtulit. qui in vrbe Protestantium doctrinae addicti erant, iam superiore anno postulata sua regi, dum Valentiae esset, obtulerant, ad quae perbenigne a rege responsum fuerat, et diploma ea de re a rege impetrauerant; quod tamen vt in Senatu promulgaretur, intercedente cognitore regio, vrbano magistratu, et aedilibus, nusquam obtinere potuerunt. tandem post aduentum regis Senatus vt mandatorum regis rationem habuisse videretur, decreuit, vt diploma
regium, quo responsa ad postulata Protestantium continebatur, non in Curia, sed a Praetore Aquitaniae promulgaretur, nouo prorsus more, quo minor esset promulgationis auctoritas. postulata autem haec fere erant, ne quibus fraudi esset, aut periculum crearetur, qui psalmos vernacula lingua domi priuatim canerent, aut iis qui sacros libros, aut interpretationes diuenderent, item ne cui in panem, quem vulgo vocant, benedictum collationem faciendi, aut ad eleemosynas stipem per templa collgendi, aut domos, ante quas publicae supplicationes haberentur, aulaeis exornandi necessitas imponeretur; artificib. liberum esset, diebus festis domi et clausis tabernis operari. nemo cogeretur in iudicio tacto S. Antonij, quod Burdigalae summe religiosum habetur, brachio iurare, nec sirecusect, iuramentum aduersae parti referatur. qui restitutionum beneficia a principe impetrasset, non cogeretur ratione iurisiurandi iam facti gratiam ab episcopo aut curione obtinere. postremo sancitum, vt Protestantes nullo religionis ducrimine cum Catholicis ad publica munia admitterentur. dum rex Burdigalae esset, renouatae etiam contra Henricum Foxium Candalam et foederatos querellae. verum cognitione habita rex, quod in ea caussa plerique ex proceribus inuoluerentur, rem obliuione sepeliendam censuit, et publico decreto de iis quaecunque a Candala et sociis facta essent, vt suo iussu factis amplius quaeri noluit, eiusque rei cognitionem sibi sumpsit, et omnibus interdixit. rex tandem certus Baionam vsque excurrere, vt ibi cum sorore Elisabetha Hispaniarum regina, et Philippi delegatis colloqueretur, Burdigala discedit, et per Vasates facto itinere Marsani montem venit, quo in loco nuncium de sororis aduentu opperiri statuit. ibi ad famam recentis Lutetiae motus, cum non vanus omnino rumor de foedere arcano inter quosdam regni magnates contra Colinios ac Momorantios ineundo accessisset, deque eo interceptis Aumalij ad Renatum Ellebouium fratrem litteris VI Kal. Mart. scriptis constaret, in quibus Ludouici Borbonij Monpenserij, Sebastiani Lucemburgici Martigij, Ioannis Brossij Stampensis, Francisci Regij Chauignij et Caroli Angenei Caenomanorum episcopi tanquam iam foederatorum mentio fiebat, Regina exemplum verita, ne factiones ex factionibus sererentur, et ita paullatim regis nomen et auctoritas extingueretur, XV Kal. Iun. frequenti consistorio regem inducit, qui quid de foederibus secretis, pecuniarum collatione, de consiliis cum exteris principibus initis, armorum apparatibus intellexerit. coram proceribus declarat, et quid ipsi ea de re resciuerint, vt edant, iubet, quod iussi illi faciunt, quam demisse possunt, ac regem rogant, ne tale quidquam de se credat, qui ab huiusmodi perniciosis factionibus alieni sint, quibus nusquam participauerint, aut nomina dederint, quasque ex animo detestentur, vitam ac opes pro regia auctoritate tuenda, edictis eius ac mandatis seruandis profundere parati; insuper fidem obstringunt, nusquam se arma nisi mandate rege sumpturos. ea de re acta confecta, quibus proceres, qui aderant, subscripsere, inter quos quidam ex iis erant, qui in Aumalij literis memorabantur, et nuper in aulamvenerant. actis additum, regem velle ac iubere, vt ea ad alios principes ac regni proceres, qui non adsint, transmittantur, vt et ipsi aliorum exemplo subscribant, quod se qui facere recusauerint, eos regem pro factionum complicibus, ac proinde pro auctoritatis suae contemptoribus publicae tranquillitatis hostibus, ac laese maiestatis reis habiturum, mandare praeterea, vt omnes, qui quid de huiusmodi rebus cognouerint, ad se continuo deferant, quos patrocinio regio tutos esse iubeat. Monlucius in commentariis scribit, se super ea re a rege sententiam dicere rogatum, censuisse, vt damnato ac reiecto illo foedere nouum rex iceret, quo fidem principum ac procerum exemplo suo praeiens sacramento obstringeret, et consilium illud vt optimum ac salutare regem secutum esse. Monlucium ita censuisse, cum hoc ipse scribat, vt inficias non ierim, sic regem Monlucij consilium secutum esse, vt credam acta modo memorata non me sinunt, quae huiusmodi clandestina foedera subditorum inter se, vt in regis ac publicae quietis perniciem facta, damnant. regem vero quid attinet cum subditis pacisci, et fidei iusiurandum exigere, nisi vt quantum illis in eo tribuant, tantum de sua auctoritate detrahat, eosque ad factiones et partes in regno fouendas inuitet, et exemplo suo assuefaciat? accepto tandem de Elisabetha ventura nuncio rex Baionam
petit, vnde mox Henricum fratrem praemittit, qui in Cantabriae finibus obuiam sorori iret. in eius comitatu erant Franciscus Borbonius Delfinus princeps Monpenserij F., Henricus Lotaringus Guisius, qui post motum Parisiensem in aulam venerat, Helionorus Aureuanus Longauillae dux, Damuilla equitum tribunus A. Momorantij E. M. filius, Horioratus Sabaudus Villarius, Philippus Rheni comes, Franciscus Iustus Turnonius, Timoleon Cossaeus Brissacus, Carolus et Gulielmus Momorantij, Franciscus Carneuenoius, Renatus Villaclarus, Iacobus Balangerus Monsalesius, alij. cum iis profectus Henricus prid. Pentecostes, qui dies in V Eid. Iun. incidebat, Ioannis fanum in Pyrenaei pylis, et postridie transmisso Marquerio amne, qui terram Franciam ab Hispania disterminat, Aruaniam praeteruectus Elisabethae venienti occurrit, quam post honorificas salutationes ac complexus ad Sebastiani fanum comitatus est, quo mox Ferdinandus Aluarus Toletanus Albae dux ad eam magno comitatu venit, aurei velleris torquem Philippi nomine ad regem deferens, vt hac specie occulta consilia cum rege ac Regina communicanda tegerentur. rex venienti sorori obuiam processit ad regni vsque fineis amplissima ac regali pompa; cum eo erant Henricus Nauarrae princeps, Carolus Borbonius Cardinalis, Monpenserius et Rupisurionius fratres, Iacobus Sabaudus Nemorosij dux, Ludouicus Guisius, Laurentius Strozzius Cardinales, Ludouicus Gonzaga Niuernij dux, A. Momorantius M. E., Bordillonius equitum tribunus, Bosius Hipparchus, B. Monlucius, Arturus Cossaeus Gonnorius, Sipetra, Lansacus, Rostinius, alij. Regina parens etiam vltra amnem transmisit, vt effusius deoscularetur, ac complecteretur filiam: rex in ripa remansit, vt porrecta manu e nauigio exeuntem exciperet. post complexus qualeis inter principes ac fratres esse solent, mediam eam Henricus regis frater et Borbonius Cardinalis Baionam vsque deduxerunt. nusquam effusior Gallica nobilitas in sumptus, sic enim regina voluerat, nusquam maior in conviuia, spectacula, hastiludia, pompas nocturnas, et huiusmodi voluptuarios apparatus impensa facta, vt potentia nostra genti superbae et ostentationis plenae contraria vanitate ostentaretur. illuc etiam vltro accersitus fuerat Petrus Ronsardus, audebo dicere, post Augusti aetatem poeta praestantissimus, qui versus in pompis illis recitatos fecit, qui et hodie summa cum ingenij illius admiratione et legentium oblectatione in manibus omnium teruntur. sic autem toti dies Iudis transigebantur, vt non aliam ob caussam, quam oblectationis gratia Elisabetha a fratre adducta esse videretus, et ita credi volebat regina, quae in episcopi aedibus hospitium sibi sumpserat, iuxta quas ex materia opere tumultuario domum exstrui curauerat, auleis et pannis pretiosis regaliter instructam, in qua Elisabetha pernoctabat. in eam ad filiam per mediam porticum, ita vt non nisi a consciis conspiceretur, crebro noctu comeabat regina parens, et cum Albano, qui plena mandata a Philippo habebat, sermones in arcano conserebat. heic sacrum foedus inter vtrumque regem sancitum scribunt Protestantes, genus hominum suspicax, religioni veteri constituendae, et nouae, quam vocabant, exstirpandae, ac prorsus euertendae; in quod fides vtrinque data, et promissa, cum necessitas postularet, vicissim auxilia, Hispano ad bellum in Belgio gerendum, regi ad Protestanteis in regno ad obsequium reducendos, vtrinque ad Pontificiam auctoritatem constituendam. id verum nec ne sit, tempora, quae deinde secuta sunt, plenam fidem apud posteritatem facient. sane Io. Baptista Hadrianius, qui summa fide ac prudentia secundum Franciscum Guicciardinum historiam scripsit, et ex Cosmi Etruriae ducis commentariis, vt vero simile est, multa hausit, in colloquio illo, quod et instante Pontifice habitum est, et cui Philippum ipsum interesse cupiebat Pontifex, de liberanda a Protestantium peste Francia actum esse prodidit, et ad vltimum in Albani sententiam itum, qui ita Philippo videri aiebat, vt summa capita decuterentur, et instar vesperarum Siciliensium cuncti ad vnum Protestantes ferro trucidarentus; et quia iam tunc de conuentu Molinij habendo rumor sparsus erat, optitnum factu visum, vt ibi quamprimum magnatum ad conuentus venturorum strages fieret, signoque dato vbique per Franciam ceteri exterminarentur. sed quod aut non omnes huc conuenissent, aut alias ob caussas intempestiuum id videretur, rem in aliud tempus dilatam, quae septennio
post, vti decreta tunc fuerat, Lutetiae commodiore loco et occasione executioni demandata est. addit Franciscus Lanouius ex Albani ore hanc vocem exceptam, in ranunculis capiendis inutilem operam insumi, sulmonum ac maiorum piscium piscationi serio incumbendum esse. ab eo vero tempore Condaeum et Colinios ab amicis, qui in aula erant, de sanguinariis iilis consiliis monitos in commune consultauisse, et cum suspecta aulae consilia haberent, rebus suis in posterum cautius prospexisse. ex occasione grassantis in Gallia sectarij mali postulatum ab Albano Philippi nomine fuerat, vt regis edicto conueniendi ad conciones libertas in vrbibus in limite positis reuocaretur, ne malum contagione in vicinas prouincias serperet, et commoditate ob proximitatem illecti plerique ex altera ditione in alteram migrarent. sed intercedentibus apud nos Protestantibus et libello edito iniquitatem postulati exaggerantibus: Albani desiderio minime satisfactum fuit, eo tamen colore postea obtinuita Pontifice Philippus, vt Vipuscoa et Biscaia, Cantabriae olim nomine comprehensae prouinciae, quae Baionae episcopo suberant, ab eius potestate ac dioecesi diuellerentur, magna Gallici nominis iactura et iniuria. quam eandem ob caussam Cameracensis et Tornacensis episcopatusa Rhemensi iurisdictione, cui subiecti erant, vt diuellerentur, iam a Pontifice impetrauerat, sicuti loco suo diximus. et haec quidem Baionae acta. cum vero superiore anno, ingens bellum in Pannonia exarsisset, et Turci magno nauali paratu iam Melitam obsidione cingerent, Solimanus cubicularium ad regem miserat, vt amicitiam cum prioribus regibus contractam cum eo renouaret, qui Massiliarn sub id tempus appulit, et inde cum a Polinio Garda triremium praefecto ad regem deduceretur, rex veritus ne praesentia eius Hispani proceres offenderentur, eum Aquis Tarbellicis subsistere iussit, ac post Elisabethae et Albani dicessum perbenigne audiuit, et amicitiae veteris tuendae spe confirmata, de cetero muneribus oneratum dimisit. cum rex adhuc ad montem Marsani esset, belli Cardinalitij, ita ab aduersariis cognominati, nuncius ad eum venit, a Carolo Lotaringiae duce sororio suo, qui anxiis literis ud Reginam datis, quid regis voluntatis esset, per eas ab indulgentissima socru petebat. origo huius fuit, quod Cardinalis antea libello Maximiliano Caesari porrecto quo se ratione episcopatus Metensis tanquam Caesaris beneficiarium et S. Imperij principem profitebatur, iurisdictionem ac territorium Metense ipsi commendauerat, et contra inimicorum violentiam, incursiones, ac vexationes Caesaris auctoritate defendi ac muniri petierat, eaque de re literas, quas patrocinij vulgo vocant, edicti specie III Non. Maij impetrauerat: quas cum Ionuilla Remberuilleriam in Vosegi pago profectus IIII Kal. Vtil. alieno ac suspecto tempore in Mediomatricibus publicare vellet, praeter spem accidit, vt Petrus Salseda homo Hispanus, quem ille summi praefecti dignitate in episcopatu Metensi auxerat, et amplissimorum vectigalium redemptorem constituerat, renunciata statim ea dignitate, et se pro praefecto regio gerens intercesserit, et Cardinalis mandata literis illis annexa, quominus executioni deman darentur, inhibuerit, quousque rex de iis cognouisset, et auctoritas ipsius ad ea accessisset. id Cardinalis ad contumeliam suam pertinere existimans et alioqui priuatae auctoritatis vel cum aliena iniuria studiosissimus, aegerrime factum tulit: et cum Vici, cuius arcem in potestate habebat Salseda, et Marsalij, quod regio praesidio ab eodem Salseda tenebatur, non posset, Remberuillerij, Baccarae, et Medio vici exempla literarum, nam ipsas literas penes se lubebat Cancellarius, qui tunc Argentinam profectus fuerat, publicari iubet. vnde rixa inter eos orat, cum Cardinalis Salsedam ab inimicis suscitatum summa ingratitudine ac perfidia episcopi ac benemeriti de se viri principis auctoritatem labefactare conari diceret, se vero rem minime nouam facere, qui episcopatum, quem in Caesaris et Imperij fide esse nemo ambigeret, ipse decessorum suorum exemplo Caesaris patrocinio commendauerit, Salseda contra regis nomen obtenderet, et Cardinalem non recte facere diceret, qui implorata Caesaris et Imperij ope, aut regis, qui Diuiodurum Mediomatricum et eius ditionem tenet, obsequium eierare, aut infirmitatem accusare videretur. nam postquam foedere
cum S. imperij primoribus ante annos XIII icto tres Lotaringiae ciuitates in regum Franciae fidem acceptae sint, non opus fuisse episcopis, aut vero potuisse eos salua regis maiestate et auctoritate alio confugere, vt patrocinium sibi compararent, idque inauditum ab eo tempore fuisse. interea eiecto Alberstorfij praefecto a Cardinali imposito Franciscus Turrius a Salseda imponitur, qui loco regis nomine praeesset, summissis item Meti militibus, qui et Vici arcem et Alberstorfium praesidio tenerent, haut occulto Iacobi Monbronij Ausancij fauore, qui ciuitatis regis nomine praefectus summa dissimulatione in eo negotio vtebatur, euentum scilicet rerum, et quam in partem res in aula acciperetur, opperiens. itaque cardinalis celeritate vtendum ratus euocato statim Aumalio fratre Nancium concedit, vbi re cum Lotaringiae duce communicata, de communi iniuria illustrissimae familiae facta, quamprimum vindicanda deliberatur, et Vicum sine mora oppugnari placuit, in eam rem copiae coactae cum mandatis XVI Kal. VItil. datis, quibus cardinalis suos, vt sibi in armis praesto essent, monebat, vt iniuriam a Salseda factam vlcisceretur. Lotaringiae dux quanquam in ea occasione auxilia gentili suo negare honeste non posset, tamen quia dubitabat, de regis mente et alioqui suspectum habebat Cardinalis ingenium, et potentiam eius non solum vt regiae auctoritati perniciosam sed vt sibi ipsi in posterum noxiam reformidaret, literas ad Hospitalium Rupium cancellarij fratrem dat IIII Eid. Vtil., et vt Reginae sententiam ac voluntatem super Cardinalis et Salsedae controuersia suo nomine exquirat, rogat. literae ad Rupium, antequam nuncius ab Ausancio missus in aulam veniret, perlatae sunt, et per eum Regina certior facta continuo ad Salsedam scribit, et mirari se dicit, cur nullas ab eo de re tanti momenti literas acceperit, proinde iubet, vt ad se quamprimum scribat. Cardinalis interea Vici obsidionem vrget, et per Linerium, quem cum summo imperio exercitui praefecit, oppido capto ad arcem tormenta a Lotaringo duce mutuo sumpta, admouet: nam frustra ab Ausancio petierat, vltro citroque comeantibus, qui dere componenda inter partes agerent. et conuenerat initio, vt Vicensis arx et Alberstorfium in potestatem Ausancij fierent, deducto inde Salsedae praesidio, quousque rex de re tota decerneret. nec condiciones recusare ausus erat Cardinalis, ne regium obsequium omnino excutere, et eius voluntati obniti videretur: sed re protelata cum interea obsessorum in arcto res essent, Linerio ab obsidione post condiciones oblatas discedente Christophorus Bassumpetraqui ei successerat, nusquam verberationem intermittere voluit, et ita antequam negotium transigi posset, arx deditur, omni supellectile, quam copiosissimam ac ditissimam in ea habebat Salseda, a victore capta ac direpta. quo facto Bassumpetra Cardinalis iussu mox Alberstorfium ducit, sed acceptis interea regis literis, quibus Vicensis arcis praecipiratam obsidionem sibi dolere significabat, vim sustinuit Cardinalis, et vt Iacobus ordinum ductor Ausancij nomine Alberstorfio imponeretur, deducente inde suos Salseda, assensit, ne si vlterius progrederetur, excusationi locus non esset. nam sciebat quid aemuli de ipso vulgo iactarent, nimirum cum Treuirorum archiepiscopo et Nicolao Polvillerio Haganoae praefecto, homine, si quis alius, nomini Gallico infestissimo, qui post acceptam ad Quintini fanum cladem in Segusianos cum Germanis descenderat, per literas et internuncios saepius egisse; quod ille minime negabat, et nunc occulta consilia cum ipsis in regni perniciem agitare. quos rumores vt obsequij aliqua specie purgaret, optimum factu existimauit, ad pacis condiciones dimissis copiis inclinare. et haec ad VI vsque Eid. VItil. in Mediomatricibus acta sunt. de reditu deinde cogitatum; et Neracum rex praecipuum Ioannae Nauarrae domicilium venit, vbi religionis antiquae vsum restituit, et per Aginnum Nitiobrigum, ac Vesunam Ptrocoriorum facto itinere Engolismam tandem deuenit, vrbem maiorum suorum imaginibus et monumentis nobilem, sed vltimo bello ruinis mirum in modum deformatam, templis non solum destructis, sed etiam sepulcris apertis, et comitum cadaueribus disiectis, sicuti supra demonstrauimus. ibi ad eum venit Iacobus Bucardus vir propter nobilitatem et rerum agendarum sollertiam inter Protestanteis magni nominis, qui magna facundia orationem in consistorio XVI Kal. VIIbr. habuit, qua se a proceribus, qui religionis emendationi
student, missum dicit, vt iuxta regis mandatum nuper Marsanio ad eos transmissum, cui propterea libentissime subscripserint, quae ad ipsius obsequium et tranquillitatem pertinere existiment ad eum deferant. duo autem esse inprimis, de quibus regem commonefaciendum duxerint, de querellis cottidianis Protestantium, qui suos contra regia edicta vexari se et impune passim interfici clamitant, vti Caesaroduni nuper in Turonibus et Bloesis acciderat, magistratibus et prouinciarum praefectis ad maleficia conniuentibus; qua admissa impunitate verendum sit, ne plerique cum in regis obsequio nullum praesidium reperiant, desperatione adacti ad extrema remedia confugere cogantur. alterum esse, quod videantin Campaniae limite et agro Bassiniaco praecipue iniussu regis Lotaringum cardinalem copias cogere, et suis auspiciis in Mediomatricibus contra eos, qui regis nomen propugnent, bellum gerere, cuius audaciam minime regi ferendam putent, cum in persona Salsedae regia auctoritas proculdubio oppugnetur, et ea armorum praeludia maioris belli principia sint: quod Cardinalis nunc mente agitet, et externorum principum, quibuscum secreta consilia foueat, opibus adiutus aliquando gesturus sit, si sibi haec impune esse sentiat. his initiis patientiam regis tentari. proinde petere Protestanteis, vt publicae securitati aequabili iure constituto consulatur, et grassatorum licentiae seuera criminum castigatione obuiam eatur, ne patrocinium quod a regia auctoritate innocentes quaerunt, et expectant, aliunde et a seipsis spreta regis auctoritate emendicare cogantur. ad ea benigne a consistorio responsum est, et spes per Reginam facta melioris in posterum condicionis regia auctoritate constituta, et sopitis factionum ignibus. ibi rex aliquandiu commoratus Niortium et Thoartium Tremolliorum oppidum in Pictonib. ac transmisso Ligeri Andegauum venit, vbi magnifica pompa exceptus est VI Eid. IXbr., et in arce hospitium sibi sumpsit. postridie per Salmuriam Caesarodunum in Turonibus venit; vbi rursus renouatae Protestantium querellae aduersus Franciscum Regium Chauignium, et iam tum aperte aduersus Monpenserium ipsum, quod inique ac minus clementer erga ipsos se gererent, quas rursus Regina eisdem verborum blandiciis elusit. inde Bloesas itum, vnde quisque ad reficiendum se ex longo itinere ad sua diuertit, conuentib. in sequentem annum Molinij Boiorum indicti, quo rursus proceres conuenire iussi sunt. Eodem anno Maximilianus Caesar cum de bello in Pannonia gerendo cogitaret, Lazaro Schuendio rebus magnis sollerter olim ac fortiter gestis illustri viro, sed post Sebastianum Vogelspergum amicum irae Caesaris traditum obscuriore fama, summam belli administrandi cum plenissima potestate commisit; sub quo praeter Andream Batorium, Melchiorem Balassum, et Gabrielem Perenium proceres Hungariae, Germani feliciter hoc bello militarunt, Ioannes Ruberus Pixendorfius, Iacobus Schutenburgius, Henricus Gleizentala, et Ioannes Ascemburgius equitum duces, peditum vero Io. Verneherus, Rudolfus Salius, alij. his ducib. Schuendius anni huius initio non exiguas Germanorum equitum ac peditum copias in agrum Scepiciensem, ita a Gepidis dictum, educit, et consultatione inter eos habita ante omnia Tocaium, quoda Francisco Nemethio cum valido praesidio tenebatur, duci placuit, arcem natura et arte firmissimam et in Daciam aditu commodam. itaque Schuendius prid. Kal. Febr. Popendorfium rei tormentariae praefectum, attributo ei militum vexillo, cum machinis et omni apparatu bellico Cassouia Guncium versus praemittit; ipse cum vniuerso exercitu subsequitur, et inde mox ad Tocaium castra promouet, missis Germanis, qui Kerestrum oppidulum in itinere, ad comeatus subuentionem et militem seminudum in tanto frigore subleuandum opportunum, occuparent ac munirent, quod feliciter illis successit, Tocaiensibus praesidiariis frustra illud flamma subiecta corrumpere aliquoties enixis, et a Germanis non sine caede fortiter repulsis. Tocaium Tibisco et Bodrogio amnibus alluitur; nocte igitur quae diem antecessit, propter Bodrogium iacto aggere tria tormenta ad quatienda luto obducta sepimenta diriguntur, et mane defensacula ac turres, in quibus apparatus bellicus hostium repositus erat, decuti vehementi impetu cepere, et promotis propugnaculis ita vt arci imminerent, obsessi ad ictus aperti patuere.
tum in colliculo, qui fluuio imminet, duobus tumulis excitatis, et machinis IIII dispositis in nudatorum stationes magna inpressio facta, et quod locus summe idoneus videretur, eum Caesarei aggressi sunt. fossorum penuria, et terra ob intentissimum frigus ad opera facienda inutili, parum initio proficiebatur; pertinaci tamen et improbo labore annitente milite ampliati aggeres, et cuneus introductus, sequenti nocte valde intempesta intra Tibiscum et Bodrogium aliud vallum ducitur, et muralibus machinis firmatur. et ita priore aggere producto mane V tormentis impositis in arcem verberatio intenditur, qua totum diem continuata, substructio ingens, quam obsessi ad Bodrogium produxerant, et cui adeo fidebant, cuniculis actis paene deiecta est, cum tanta ruina, vt ni iniuria temporis, glomerante niuem et in oculos insolita vi eiaculante vento, Caesarei prohibiti fuissent, in ipsam arcem eodem die euasissent. vltra Tibiscum seorsim ab aliis Balassus ducta fossa se muniuerat, aditusque omneis ac vias Pannoniis suis et Heidonibus insederat. nec Gabriel Perenius cessabat, qui commoditate riuuli ex Bodrogio circa Tocaium a Nemethio circumfusi vsus, arctius obsessos stringebat. interea cuneis semper productis IIII Eid. Febr. igne iniecto insignis illa ac vasta moles concidit, hianteque magno spatio Caesareisad inuadendum animus datus, qui non prouiderantalteram esse in recessu arcem. itaque non exspectato Schuendij iussu praepropera festinatione impetum faciunt, infausto cruentoque exitu, sed mox a duce in fossas retracti, cum non tam repulsi, quam vt se ad vltimum impetum faciendum compararent, reuocati obsessis viderentur, Nemethius extrema veritus ad Schuendium supplex mittit, et condiciones de deditione proponit, quibus a Schuendio generose semel atque iterum reiectis, suprema impressione facta, moles illa, inexpugnabilis hosti credita, expugnatur, et tormenta egregie instructa cum ea capiuntur, praesidiariis in interiorem munitionem compulsis iamque subsidia et apparatus ad defensionem instructi contra arcem vertebantur, cum obsessi omni spe auxilij destituti colloquium poscunt; esse quod Schuendio aperire velint, nec ingratum nuncium fore. secundum haec egressi aliquot Nemethij mortem significant, accepto circa tempora vulnere hesterno die interfecti; proinde se diutius neque velle neque posse pertinaces esse, tantum liceat sibi honestis condicionibus egredi, et corpus heri sui ad sepulturam, quo velint, deportare, saluo item vxori Nemethij mundo muliebri: additum condicionibus ne aduersus Caesarem cuiusquam auspiciis deinceps stipendia facerent. his transactis CCCL excedunt, sed fere sauciati cum vxore Nemethij; quae licet mariti suosque non exigui pretij thesauros aueheret, Bathorio, Balasso, et Perennio reclamantibus, et contra deditionis legem id fieri caussantibus, Schuendij tamen auctoritate, qui vel cum aliqua iactura fidem datam religiose seruandam diceret, quo minus iis spoliaretur, obtinuit. mox Zerencium in fidem acceptum est, et Ioannes, qui de Zatmari defensione desperaret, incensam munitionem Caesareis reliquit inuitus, quam Schuendius ob naturalem situs commoditatem statim instaurandam curauit. transmisso inde Tibisco Erdenda, Cuuara, Batorium, Vibania, fanum Andreae, quod Sendereuiam vulgo dicunt, in potestatem venerunt; interea Ioannes in inferiori Pannonia ope Turcorum continuas excursiones faciebat iuxta Iulam; et cum Temesuarensis praefectus eodem IIII OIO Turcorum cum II maioribus et VIII minoribus tormentis adduxisset, Pacotam obsessam breui in potestatem redigit, et mox Ienem et Desemem minoris momenti circa Iulam arces, quo eam tandem vndique cinctam minore negotio expugnare posset. dum ad Ioannem vndique copiae confluerent, vt iam iustum exercitum sub signis haberet, praesidiarij Zigetho egressi absente Nicolao Zerino comite CC fere Rascianos caedunt, plerosque capiunt, sed in reditu, dum solutis ordinibus incedunt, ab hostibus auxilio suis superuenientibus circumuenti profligantur, ita vt ex IO C Caesarianis vix duo incolumes euaserint. dum haec a Ioanne agerentur, Schuendius Zatmarum festinatis operibus muniebat, et cum Turci loco vicino capto opera impedire conati essent, Germani egressi hostem VII signis captis in fugam vertunt; pars caesi, pars fluuio hausti, pauci incolumes ex strage domum reuersi sunt. inde Schuendius relicto Erasmo Magero, qui loco praeesset, Cassouiam contendit, vt necessaria ad bellum compararet. nec cessabat Ioannes, qui Turcorum
copiis adiutus Erdendam, paullo ante a Schuendio, vti diximus, occupatam, cuiLauemburgus praeerat, Kal. Iun. ducit, et cum obsessos in arctum redegisset, summissi a Schuendio CC pedites auxiliares intra oppidum accepti sunt: sed recentibus semper a Temesuarae praefecto superuenientibus, post crebras oppugnationes et eruptiones vtrinque factas, in quibus Lauemburgus occisus fuit, cum hactenus obsessi vi vinci non potuissent, postremo fame expugnati sunt, cum edulia omnia et equos ipsos consumpsissent, ac se tandem purpurati arbitrio dedere coacti prid. Non VItil. ad vnum omnes crudeliter trucidantur, oppido mox solo aequato. dum haec agerentur vndique copiae Cassouiam Caesaris auspiciis sub Nicolao Zerino et Eccio Salmensi comitibus confluebant; et iam magnus ac numerosus equitatus conuenerat. nec cessabatur in Croatia ac prouinciis Caroli Austrij ditioni subiectis, vbi nostri cum Bosnae purpurato aliquoties congressi superiores fere semper euasere, sed locis adeo asperis et impeditis, vt victor victum insequi non posset. tandem Caesariani cum hosteis patentioribus campis in Saui ripa ad pugnam prolectassent, totis viribus vtrinque pugnatum est, nostrique victoria potiti et diu fugienteis insecuti magna strage edita etiam machinas et omnem apparatum bellicum ceperunt. et accidit, vt in oppido, cui riuuli Dominarum nomen, Neostadium Germani vocant, oppidani Germanorum, qui in praesidio erant duce Gleismenero, pertaesi cum Ioanne conuenerint: cumque die condicta igne accenso signum edidissent, Germani quod erat coniectati, ante quam Ioannes propinquasset, arma corripiunt, et in oppidanos tanquam proditores impetum faciunt, eosque pessime habuere, ne feminis quidem aut pueris parcentes. tum igne in oppidum immisso in arcemse recipiunt, quod fere totum, ante quam Ioannes cum Turcis superuenisset, conflagrauit; moxque Germani vitam saluam pacti deditionem fecere. Schuendius et ipse ad pugnam egressus, et post leuia aliquot proelia magnam impressionem in Turcos fecit, quam illi etsi numero superiores, tamen insidias veriti non sustinuere, et accepto damno retro pedem tulere. iamque appetente autumno, et Turcis ad praesidia sua recedentibus, nullo negotio Schuendius oppidum nuper a Germanis incensum et Erdendam ipsam recepit, cum toto adiacente territorio, vt nihil praeter Pacotam locorum ea aestate a Ioanne captorum penes Turcos remanserit: tamque prospero victoriae cursu vsus est Schuendius, vt opem implorante Ioanne, Solimanus successum veritus, non totis tantum ei viribus succurrere, sed ipse expeditioni vt interesset, necessarium duxerit, misso interim Georgio Hossutoto Byzantium Caesar Solimanimentem periclitari statuit, an induciis pactis stare vellet. nam Cernouichius eodem ante a Caesare missus nuper inde redierat, ambigua spe pacis. dumque in eo est, Salmensis, qui Rabae seu Iauarino praeerat, IIII Eid. VIIIbr. consilio cum Iudice Albae regalis, quae non plus VIII milliaribus a Iauarino abest, de vrbe tradenda inito, eo cum suis magno silentio contendit, mane porta ad emittendas pecudes patefacta Turcas nihil tale metuenteis oppressurus. verum Caesar, qui nuper Hossutotum Bysantium misisset, veritus ne eo facto spem de pace factam sibi omnino praecideret, nuncio celeriter ad Salmensem misso eum ab incepto desistere iubet. et ille quidem, quamuis aegre, paruit, quippe qui victoriam iam spe deuoratam sibi e faucibus eripi doleret. Turci vero hac machinatione detecta XL oppidanos rei conscios crudeli supplicij genere palis transfixere, ludice Palotam atque inde Viennam cum misera familia se recipiente et opem Maximiliani implorante. mox dimissus a Caesare exercitus, et reuocatae ab Augusto VII viro auxiliares copiae domum retro reuersae sunt. Parte diuersa Maximilianus primis imperij auspiciis, vt ditionum suarum populos partim captata quibus poterat iustis rationibus ipsorum beneuolentia, partim impendentis periculi ostentatione ad constantiam hortabatur, et pecuniam, homines, arma ac cetera ad tantum bellum necessaria parabat, cumque videret in Boemia praecipue et Pannonia superiore passim fremere homines, quod de calicis in coena vsu et coniugio sacerdotum, quod a Concilio Tridentino expectauerat, sibi non satisfieret, vt eos placatiores et paratiores ad omnia haberet, et ipse apud Pontificem vrgebat, vt promissa, quorum spem Ferdinando et sibi a Pontifice per Cardinalem Moronum, dum concilium vrgeret factam meminerattam
necessario tempore repraesentarentur. nec abnuebat omnino Pontifex, cuius potestati hoc negotium a Concilio indecisum permissum fuerat, a Morono persuasus, et ab ea re antea non ita alienus: sed Cardinalis Paceci instigatu Philippus exemplum in Belgio veritus Petrum Auilam eodem tempore, quo Caesarem legatos missurum intellexerat, Romam mittit, qui Pontificem ab eo consilio dehortaretut, tanquam Christianae ecclesiae summe pernicioso, his maxime rationibus, quod minime expectandum esset, vt ea re sectarij placati ad officium redirent, sed potius verendum, ne hoc illis ad maiora audenda animos faceret. nam ita ingenium eorum esse, vt non iniquum petant, vt aequum ferant, sed potius ab iis, quae aequitatis speciem in se habere videntur, ducto initio, per ea ad imqua postu Iata impetranda sibi gradum faciant. itaque potius esse, vt spes omnis illis praecidatur, et moneantur, ad vnionem ecclesiae pertinere, ne plus iis quam aliis concedatur, vt cum vnios et eiusdem ecclesiae membra sint, ea dem sacra, ritus ceremonias cum ceteris colant. itaque Pontifex instante cardinalium collegio re dilata et renouata in posterum spe, in praesentiarum Caesaris petitionem elusit. Interim Solimanus, cum initio ad preces Ioannis Transsiluani auxilia aduersus Austrios petentis inclinare videretur, suorum consiliis reuocatus impetum eo anno in Melitenseis equites vertit, quos cum ante in Rhodi expugnatione incolumeis dimisisset, tanti beneficij immemores cum Hispano perpetuo ipsius hoste studia sua ad se oppugnandum coniunxisse impatienter ferebat. ad haec continuis excursionibus infestam Asiae et Africae oram facienteis et commoditate Pignonis superiore anno capti nunc passim toto mari libere discursanteis quomodo tot regnorum et palmarum imperator salua Othomanici nominis maiestate diutius pati posset? quin et mulieres religionem iniiciebant, quae commercia Mecham, vrbem in Arabia sepulcro Mahumetis nobilem religionis caussa adeuntium per praedones nefarios interrumpi magno non solum probro sed etiam pietatis detrimento exprobabant. his accedebant Hasanis Algeriae prosultani Hariadeni Ahenobarbi famosi illius piratae F., et Dragutis Tripolitani praetoris importunae voces; qui actum esse de Africae ora dicebant, quandiu Melitense propugnaculum quasi potentiae suae repagulum obijceretur, et contra Melita capta, ex tam oportuna insula gradum in Siciliam et Italiam vicinam fieri, atque adeo in Hispaniam, classibus in insula firmatis, quibus ex propinquo omnia circa Christianorum maria infestari ac comeatu maritimo intercludi possent. itaque in hanc sententiam propendens, vt interim vafro commento Caesarem partim graui sumptu exhauriret, partim ne vlterius progrederetur inhiberet, episcopum Cibiniensem ablegat, qui eumad pacem cum Ioanne colendam hortaretur. venit et Viennam ad Caesarem cum Ioannis mandatis Stephanus Batorius Sigismundi Augusti Poloniae regis, qui Ioannis auunculus erat, orator. verum haec astute gerebantur a Turcis, vt a cursu victoriae Maximilianus, cui omnibus rebus impar erat Ioannes, auocaretur, et Solimanus interim vireis suas alio posset conuertere. igitur Hierosolimitanis equitibus, quorum ex hominib. Christianis tantum potentiam naualem reformidabant, non contentus Rhodum cum omnibus in AEgeo, Asia, Graecia castellis arcibus ac territoriis et nuper Tripolim ademisse, cum eos omnino exterminatos cuperet, classem quantam maximam potest instruit, et ad bellum necessaria comparat: simul regi Cirthae beneficiario ac Draguti imperat, vt quas possint, classeis expediant. insuper mittit peritos, qui habitu mercatorum Melitam proficiscantur, et loca explorent, et mutorum altitudinem ae fossarum profunditatem aspectu partim aestimando, partim funibus clam permensi, situm praeterea ac formam arcium in tabella depictam ad se referant. cum de tanto apparatu Turcorum per orbem Christianum allatum esset nec adhuc certo constaret, quo tanta belli procella incubitura esset, suspensis et attonitis hominum animis plerique expeditionem in Pignonem susceptam quamuis felicem improbabant, quod ea iritatum Solimanum paruo profectu ducerent. dum in incerro fluctuant animi, Garsias Toletanus Siciliae prorex arci Tunetanae metuens, raptim classe contracta in Africam traiicit, et in itinere exscensione in Melitam facta Ioannem Valetam Parisotium ordinis principem conuenit, et si quidem in eum belli moles incumbat, praesto affutura a Philippo auxilia spondet,
et cumille penuriam insulae ostenderet, magnaque contentione ageret, vt ex Sicilia comeatus Melitam importaretur, precibus expugnatus se hominem cum mandatis Drepanum missurum recipit, qui rem frumentariam expediat, annonamque quantam in illis angustiis liceret, in insulam subuehendam curet. quibus promissis confirmatus Valeta magni et acris animi vir, oppidum atque arces munire. bellicos apparatus comparare, annonae prouidere, ac tota insula denique delectus habere cepit. sub id Garsias Tunetum appulit, et arce, cui tunc Alfonsus Cueua praeerat, nam mox in eo munere Alfonsus Pimentellus successit, ad portus fauces bellicis omnis generis apparatibus atque aucto praesidio firmata, eadem celeritate, qua venerat, in Siciliam reuertitur, Messanaeque sedem, si Turci in Melitam arma vertant, vt opportuno loco sibi belli tempore deligit. inde duo Hispanorum signa ad Valetam mittit, qui Syracusis soluentes triremibus deuecti sunt a Io. Cardona triremium Sicularum praefecto. eodem mox appulerunt CCCL Itali iussu Valetae conscripti, et cum iis copiosus comeatus, onerariis nauibus aduectus, quas dominis persoluto Valeta retinuit quibus de rebus factus certior Philippus, qui videret in Melitae periculo salutem Siciliae atque adeo totius Italiae agi, statim ducibus prouinciarum ac praefectis classium imperat, vt Garsiae praesto sint; simul ad beneficiarios et amicos principes Italiae scribit, vt XX OIO peditum non quidem ita scribant, vt illis iam ab eo tempore stipendia procedant, sed nomina dari iubeant, fidemque accipiant, illos, cum appellati fuerint, ad signa conuenturos; quod factum vt impensae nimiae parceretur. interea classis Turcica IIII Kal. April. Byzantio soluit, quae in Peloponnesum venit, et Methones portum tenuit. in ea erant ex Asiae minoris praesidiariis VII OIO; ex praesidiariis Lesbi insulae OIO, praetorianorum item, qui robur Turcici exercitus existimantur, IIII OIO IO; insuper XIII OIO voluntariorum ex quodam hominum genere, qui vectigalibus sacerdotum apud eos aluntur; ex praesidiariis Thraciae, quam hodie Romaniam vocant, OIO CC; ad extremum III OIO voluntariorum ex omni hominum colluuie spe rapinae confluentium: quae omnes copiae summam XXX OIO armatorum conficiebant. his terrestribus copiis cum summo imperio praeerat Mustaphas purpuratus bello exercitatus dux, ibique recensito exercitu classem conscendit, quam Pialis purpuratus eius praefectus Constantinopoli adduxerat. in ea erant triremes C XXX, quibus accessere X praesidiariae Rhodiorum ac II praesidiariae Mitylenes, item aliae XVII, vt numerus earum, quae remigio aguntur, C LIX esset. his additae erant onerariae naues, quae comeatum et bellicum apparatum portabant XXII ad hanc classem, posteaquam ad Melitam appulit, et aliae se adiunxere, vt suo loco dicemus. Methone classis profecta vento secundo vsa XX Kal. Iun. Marzam Siroccum, hoc est portum, qui ad ortum vergit, vnum ex insulae portubus tenuit, in quo cum mari fluctibus aspero iactaretur, in aliam stationem, quam Maiarum vocant, concessit. etsi memini me superius cum de Tripoli a Turcis expugnata agerem, de Melitae situ aliquid dixisse, tamen locus postulat, vt heic de ea rursus verba faciam. insula est in Siculo mari inter Siciliam et Africae oram posita, a Pachyno Siciliae promontorio LX passuum OIO, ab vrbe Tripoli in Africae ora sita et a minore Syrti CCLXX milliaribus distans: ipsa ambitu suo complectitur LX OIO passuum, cum longitudo XX OIO sit, latitudo circiter XII: lateri, quod occidentem spectat, parua quaedam insula praetenditur, quam veteres Gaulon, recentiores Gozim vocant, freto latitudinis IIII OIO passuum interiecto. in media fere insula vrbs est Melita cognominata, a qua VIII OIO passuum spatio portus abest, in quem omnis vis belli incubuit. is est sinus ab ostio Aquilonem et Siciliam spectante OIO circiter passus introrsus retractus, quem lingua ab interiore sinu ad ostium portûs excurrens medium secat, duosque sinus facit; in extrema lingua scopulus exsurgit, in cuius apice arx est munitissima, quae Hermetis vulgo appellatur; sinus ad laeuam Marza Mussetus dicitur, nonnullosque recessus exiguos habet. latus vero eius, quod ad dextram est, quatuor recessibus iisque satis amplis excauatur, quos tres intercurrentes lingulae diuidunt; in quarum vna oppidum, cui Borugo nomen est, valido munimento cinctum, iu eiusque linguae extrema parte arx et ipsa firmissima, eui S. Angeli nomen, loco edito posita; in altera proxima lingua arx est etiam munitissima,
quae S. Michaelis appellatur; totum illud spatium, quod est a media ad extremam linguam, munimento amplexa. quae arces validissimis praesidiis firmatae erant, de lectorum Gallorum, Italorum et Hispanorum, quorum OIO Valeta in armis habuit? OIO praeterea naualeis socios perspectae virtutis et IO oppidanos, quibus accedebant insulanorum scloppetis armatorum IIII OIO; ipsius ordinis equites aderant IO numero; et in arce S. Angeli L delecti duce Garzerano Rosso Tarraconensi arx S. Michaelis valido vnius signi duce Asdrubale Medice ac naualium sociorum duarum triremium praesidio firmata est; in quam se inclusit Petrus Montanus maris praefectus, qui postea ordinis princeps fuit, cum magno Italorum numero, et in iis Francisco Zanoguerra et Carolo Rufo singularium triremium praefectis. in arce Hermetis LX armati erant, quibus postea additi XL ordinis equites, et vnum Hispanorum vexillum; ac loco praeerat Ludouicus Brolia. Gozus insula XXC armatorum praesidio tenebatur duce Ianoto Torrelia Maioricensi. vrbi veteri praefectus est Petrus Mesquita Lusitanus, adiuncto Ioanne Vagnonio cum VI equestris ordinis viris, et delecta CL peditum manu. campestri regioni praeerat Gul. Caperius ordinis tribunus cum XXX ordinis eiusdem viris, qui cum IO C armatis ac CC insulanis, qui equo merebant, discurreret, et ad subita praesto esset. postero die classis reuersa in Marzam Siroccum sequenti nocte copias per otium exponit. prima luce insequentis diei valida Turcorum manus ad Catharinae fanum, id vico nomen est, qui ab oppido II OIO passuum abest, procedit. cui Valeta post supplicationes et inter eos vsitatam XL horarum precationem, IO qui occurrerent, oppido emittit, ad iter et consilium hostium cognoscendum. ibi pugnatum inter eos, et nostri numero impares initio cedere coacti sunt, donec re ex muris conspecta nonnulli equitum, et cum illis magna armatorum multitudo duce Io. Eguarra Euboeae administratore, ea erat equitis illius dignitas, laborantibus suis accurrunt, quorum aduentu redintegratur proelium. tandem Melitenses post obstinatam pugnam Turcos cum damno auertunt; LX ex iis desiderati, multi praeterea vulnerari. postero die Mustaphas cum XII signis ad oppidum accedit locum e propinquo contemplaturus, adducto secum Ribera equite captiuo, vt eum, quem iam saepius de rebus nostris interrogauerat, et tunc de situ et firmitate oppidi, qua parte verberatio institui deberet, coram interrogaret. sed displosione ex oppido facta, et erumpentibus nostris, loci lustratione omissa, iam se ad fortiter pugnandum accingit, peiore tamen suorum condicione, ex quibus CL in eo conflictu periere, ex nostrisequestris ordinis vir vnus cum XI militibus, ac XXX vulnerati. tum consilio habito inter hostium duces, placuit, vt ante omnia Hermetis arx oppugnaretur, qua expugnata portum Mussetum in potestate essent habituri, longe tutiorem stationem, quam portus Siroccus futurus esset. itaque Mustaphas tripartito copias distribuit, et cum parte ad Hermetis arcem accedit; partem ad eam oppidi munitionem, quae Prouincialis vulgo a Prouincia nostra appellatur, cognoscendam mittit, tertiam ad machinas aduehendas: qui ad moenia speculanda subierant, tormentorum ictibus repulsi sunt; qui ad machinas fuerant missi, bidui spatio XII ad Mussetum attraxerunt, ope boum, quorum ex praeda suppeditabat illis copia, insulanorum peruicaci socordia, qui armenta ac greges intra oppidum ac ciuitatem ante Turcorum aduentum adducere moniti imperium neglexerant. tormentis adductis mox aggeres excitantur, ac die sequenti duobus tormentis in colle statutis, catenam, qua sinus oppido et S. Michaelis arci interiectus clauditur, nauesque quae inibi erant, et aedificia obiecta petere cum damno accipiunt, quo die, is fuit VIII Kal. Iun., Vluzalis Calaber, ita a nostris contumeliose vocatus quasi emansorem Halim dicas, cum a suis praefectus maris appellaretur, primus secundum Hariadenum Ahenobarbum cum praefectura maris dignitatem purpurati in porta Solimani promeritus, Alexandria, cuius praesidio praeerat, cum VI triremibus Melitam appulit, seque cum reliqua classe coniunxit. Ioannes Cerda maris praefectus sub id tempus ad Valetam venit validum praesidium ac res necessarias petiturus arcem corporis tabe diuturna confecti instar esse dictitans, quod assiduo nutrimento egeat. ille vero etsi Cerdam vera dicere intelligeret, et tot fortium virorumpernicie moueretur, tamen quia auxilia promissa serius aduentura, et si ab arce defendenda
desisteret, hosteis mox oppidum circumsessuros prouidebat, eos, velcum certo suorum exitio, quantum posset, in illa obsidione distinere statuit, et Cerdam bono animo esse iubens, cum CL delectorum supplemento remittit. intereaDragutes, cuius erat apud Solimanum auctoritas, et quo inconsulto, ne quid terra aut mari molirentur, purpuratis imperatum fuerat, cum XIII maiorib. ac II minoribus triremibus, quib. OIO CCCC bellatores portabantur, aduenit, a toto exercitu honorifice exceptus. is cognita belli gerendi ratione, consilium purpuratorum imptobasse dicitur, quod non a Gauli insulae et in ea arcis expugnatione ac proximae ciuitatis exorsi essent; nam et iis captis et submittendorum a Christianis auxiliorumviam intercludi, et vbera, a quibus tota insula alatur, veluti praecidi: contra Mustaphas excusare, ac se eo consilio ab Hermetensi arce initium fecisse dicere, vt portu Musseto ita occupato, in tutam stationem classem perduceret. cui consilio nihil debuisse praeuerti. itaque omnem operam adhibet Mustafas vt diligentia ac labore reidifficultates superaret. et quia tota insula quasi perpetua et continenti petra constat, et aggeres faciendi in locis asperi ac nudi soli nulla erat facultas, ex trabibus atque asseribus inter se compactis veluti murum ducit, quem palea et limo referciebat, quo munimento hostes ab ictibus tegebantur. quod opus vt celerius ad effectum perduceret, XL triremeis remigibus nudauerat, eorumque opera vtebatur. prid. Kal. Iun. cepta verberatio, statutis contra arcem XIIII muralibus tormentis, et inprimis ad munimentum paullo ante ab arce distinctum ac recenter exstructum ictus dirigunt. quod et Dragutes obliqua verberatione ab extremo cornu portûs Musseci, quod freto interiecto est e regione arcis, IIII maioribus machinis quatere instituit. quo continua pulsatione decusso ac deiectis pluteis, et ita inutili reddito obsessis machinarum vsu, dum nostri quassata reficiunt, patefacta obstruunt, et aggeres intus indefesso labore excitant, Turci munimenta proferunt, quibus breui ad fossam perductis propius arcem subeunt, et circumuallare omni ex parte aggrediuntur. iamque ad litus dextra in oppidum versum peruenerant, II in eo loco machinis et magna vi scloppetariorum locatis, vt nauigia ad res necessarias obsessis subuehendas huc illuc comeantia impedirent. laeua vero continuato munimento propugnaculum attigerant, quod Mussetum portum spectans ab ea parte veluti eminenti latere arcem tegebat, iungebaturque arci, muro quodam e lapidibus sine calce coagmentatis, quem murum L scloppetarij defendebant. ij cum infestam noctem assiduis Turcorum eiaculationibus habuissent, tandemque vigilia fracti solute negligenterque agerent, hostibus, vigile interfecto, per senestram ad vsum tormentorum apertam ingressis et impetum facientibus, pauore exanimati, pars ex ponte ligneo, qui prope propugnaculum erat, in fossam praecipitant, pars a Turcis trucidantur. ita Turci propugnaculo potiti more suo magnis clamoribus et vlulatibus laetitiam significantes cum eodem impetu arce se potituros sperarent, in fossam descendunt, et cum scalas sed breuiores admouerent, post acre proelium repulsi et temeritatis suae poenas luerunt, CCCC ex suis amissis, cum ex nostris tantum L cecidissent. interea Raphael Siluagus ad Garsiam missus, vtauxilia maturaret, Messanam venerat, cum quo Camillus Medicinus Meleniani marchionis nothus F. ad Pontificem eandem ob caussam a Valeta legatus fuerat. ibi Garsias promissa prolixe confirmat, et seante diem XIII Kal. VItil. ea repraesentaturum, et Melitam aduolaturum spondet. et ita cum IIII triremibus remittitur Siluagus, cum quibus superato Pachyno cum vlterius sine periculo progredi non posset, omissis iis et celoce conscensa portum longe grauiore discrimine subiit, crebra glandium grandinea Turcis, qui aduentum senserant, petitus. inde mox a Valeta remittitur, vt praesentia sua Garsiam vrgeret, neque a latere illius discederet, priusquam copiae conscendissent. at propugnaculo potiti Turci, sarmentorum fascibus magna copia comportatis ac super exstructis, illud ad altitudinem murum aequantem exaltant, in eoque II machinas muraleis statuunt, nusquam verberationem intermittentes, demissis etiam in fossam sagitariis, qui continua eiaculatione obsessos incesserent. ad haec pontem ex antemnis nauium validis funibus constrictum, ea latitu dine, quae quatuor armatos simul incedenteis caperet, erigunt, humoque super aggestae sternunt, ne ignibus superne emissis incendi posset,
eumque cum muro arcis ab extimo fossae labro coniungunt, in quo consistentes murum excauare incipiunt, ea amplitudine, vt nonnulli eorum cauo tecti a supernis ictibus laedi non possent. contra obsessi hoc cognito, e regione illius loci interiorem murum ducunt, feminis emissis, quae in oppidum a Parisoto acceptae sunt, et sauciis in quorum locum C recentes summissi. Equerra, qui arci cum Ludouico Brolio praeerat, cum ex vulnere in priore illo proelio accepto praegrauaretur, et Brolius ob senectam vt minus idoneum se excusaret, Melchior Monsferratus suffectus est, sub eoque Miranda ordinum ductor egregiam admodum operam in obsidione nauauit. interea Siluagus Syracusas appulerat, vbi II sacri ordinis triremeis nactus, quas Cornusonus ducebat, ei Valetae auunculi verbis imperat, vt CCCC auxiliareis, qui eo conuenerant, nauigationis ratione, quae tutissima videbatur, demonstrata, in insulam portaret: is tamen cum Gaulum insulam appulisset, et ex oppidanis Antofegae sinum et omnia circum a Turcis teneri cognouisset, meliori tempore tot virtute praestanteis viros reseruandos ratus, Syracusas reuersus est. in arce metu cuniculi tunc tumultuatum fuit; missique ad Valetam, qui amplius durari non posse ostenderent; proinde ea ipsa nocte nauigia mittat, quae ipsos in oppidum traiicerent; id nifaciat, ab extrema desperatione consilium capturos; omneis enim arce erupturos, certissimoque exitio Turcos aggrediendo se sponte exposituros, vt armati potius et pugnando cadant, quam deformi mortis genere vitam finiant, aut ruina oppressi, animaque inclusa suffocati, vel capta arce more pecudum sine certamine iugulati. id cum aliquantum perturbasset Valetae animum, visum tandem factu optimum, vt quidam ad obsessos mitterentur, qui re inspecta vanum cuniculi metum ostenderent, et eos ad obsidionem sustinendam hortarentur. in iis erat Constantinus Castriotus, qui arcem defendendam esse contendebat, et se inter defensores futurum profitebatur. mox obsessi, ex summa trepidatione receptis animis, contrario ignominiae metu, Valetae renunciant, non se quidem arcem deserere vnquam in animo vere habuisse, sed negligentia eorum, qui extra arcem sunt, et necessaria in tempore non suppeditant, tumultum excitatum esse. nec cessabant Turci, qui ante diem XIII Eid. Iun. propugnaculum in portum Mussetum versum malleis et vectibus assidue tundendo ita excauauerant, vt veluti per gradus in illud conscendi posset; et ponte instituto nondum perfecto, quamuis non tantum ex summo muro decussissent, vt scalae altitudinem eius aequarent, vesana ferocia adacti arcem omnibus viribus adoriri constituunt. itaque signo dato scalis ad murum appositis, bipartito agmine impetum faciunt, funeis quosdam in sublime iactantes, quibus dolia viminea humo referta, quae defensores sui tegendi caussa opposuerant, harpagonibus apprehendere conabantur. ita tocis viribus connixi eorum nonnulli, manibus eminentia saxa prensantes, ac veluti muro arrepentes in pinnas muri euadunt, signisque in doliis illis defixis artificiosos igneis in arcem iaculari incipiunt. verum ab obsessis acriter resistentibus repulsi cum magna strage, quamuis geminato saepius impetu, temeritatis suae poenas dedore, non sine defensorum damno. per ea tempora Medicinus Romam venerat, et a Pontifice patruo instante Iosepho Cambiano ordinis apud ipsum oratore IO pedites impetrauerat, quorum dux primo creatus Lucas Antonius Thomassonus Interamnas vetus miles, de quo bello Prouinciali facta mentio est: sed postea illo mandatum munus recusante, in eius locum suffectus est Pompeius Columna, C peditibus additis; cum quibus ille e vestigio Terracinam petit, ibi classem praestolaturus: qua tardius adueniente, serior quoque eius appulsus Messanam fuit. interea non cessabat Siluagus Garsiam vrgere, vt dum auxilia promissa conuenirent, saltem OIO Hispanos summitteret, quo subsidio si Valeta iuuetur, non desperare, quinobsidio ad XI II Kal. VItil. protelari possit; intra quod tempus si auxilia compareant, et IX OIO armatorum tantum efficiant, Turcos proculdubio non tentata proelij alea protinus insula excessuros. iam enim ad XX OIO bellatorum redactos esse, et cottidie in pede referendo ignauiae suae signa haut obscura dare, cum non sensim neque ordinibus seruatis, sed effusa fuga cedant. id scripto comprehensum cum Siluagus Garsiae, sic enim ille voluerat, dedisset, ad Philippum se missurum recipit, in auxiliis expediendis piger et anxius, neque satis fidei aut animi toto
obsidionis tempore prae se ferens: qua re non occultam infamiae labem nomini ipse suo concepit, et priorem gloriae famam non parum obscurauit. ad arcem interim laborabatur, et obsessi laboribus ac vigiliis fracti, animo paullatim linquebantur; qui tamen vtcunque a Valeta confirmati, opera intermissa repetunt, et ollis pice et ignibus artificiosis refertis superne deiectis pontis maiorem partem incendunt. igitur cum spes de ponte non procederet, Turci pomiferas arbores ac vineta passim tota insula succidunt, et inde ingentem vim sarmentorum, quo fossam complerent, in castra comportant, captis interim nonnullis Christianorum nauigiis a Piali, qui ex captiuis nostris cognouerat non plus XL triremeis in portu Messanae tum esse, et Ioannem Andream Auriam nondum aduenisse. itaque ab eo metu securus LXX triremibus exarmatis remiges ad opera facienda eduxerat. inde fossa aliquatenus repleta, placuit periculum fieri, ecquid animi in deffensoribus esset; scalisque admotis vis facta a Turcis, qui acriter a nostris repulsi sunt, terque intermissum proelium et iteratum, sub vesperam continuato conatu, sed irrito successu, non tamen sine spe arcis potiundae. itaque Mustaphas cum totam insequentem noctem continuata quassatione inquietam fecisset, summo mane omneis copias ad vim vltimam inferendam instruit. ibi acrius quam antea pugnatum, et post longum certamen iam L circiter ex hostibus totis viribus connixi in murum munitionis Musseto portui oppositae euaserant, in qua infrequentiores erant defensores, cunctis ad eam arcis partem, quae ponte iuncta erat, in quam maior belli vis incubuerat, versis. quo conspecto ex oppido Valeta machinam in eum locum collimat, cuius certo ictu aliquibus Turcis exanimatis, ceteri se ex arce praecipites deiiciunt. ita cum VI horas continuas pugnatum esset, sexies eo spatio repetita pugna, tandem Turci omnia experti, cum IO CCC ex suis amisissent, nec pauci ex Christianis cecidissent, retro pedem referunt, magna nostrorum, qui extra arcem erant, laetitia. continuo Valeta socios ex arce deductos curandos distribuit, nouo CL armatorum praesidio summisso, et cum illis haut exiguo operarum numero: ad hoc magna copia centonum, anchoralium funium, et aliorum id genus ad tegendos bellatores aptorum. cum vrgeret Garsiam Siluagus periculum ostentando, ille rursus tergiuersari; et se Hispanorum loco Italos missurum dicere; atque vt tempus duceret, Chapinum Vitellium absentem caussari, quem ad copias in Etruria cogendas profectum, simul ac reuersus esset, Melitam esset missurus. tandem pudore ac precibus victus, instante Signorino Gatinara Messanae priore, qui militem suo sumptu scripturum se offerebat, modo praeberet Prorex traiiciendi facultatem, cum delecta Hispanorum cohorte, IIII triremeis mittit, quarum II sacri ordinis erant, a Cornussono Syracusas reductae, dato mandato Ioanni Cardonae triremium praefecto, vt si, cum Melitam venerit, arcem Hermetis expugnatam offenderit, nullo modo exscensionem faciat. continuata interim verberatione obsessi dies noctesque fatigabantur; nec triremes segnes erant; nam a portu Sirocci in S. Paulli et Georgij sinus concedentes, inde ipsae quoque a parte maritima nostros infestabant. ibi dum Dragutes fossae propior et securior murorum ruinam contemplaretur, a periculis cauendis ad imperandum, quae opus facto erant, mente auetsa, disploso forte ex arce tormento et in parietem fossae aduersam illiso, fragmentum lapidis resiliens aurem hominis tanta vi percussit, vt sopitus plane conciderit, magnam vim sanguinis ex faucibus ac naribus euomens, inde a suis pro mortuo translatus. tandem Mustaphae diligentia munimentum ad effectum perductum est, quod ab ora fossae exteriore vsque ad maris litus ad oppidum pertinens ducebatur. quo facto cum obsessorum paucitas recentibus ex oppido auxiliaribus, qui cottidie summittebantur, renouari amplius non posset, intercluso commercio, Turci X Kal. Vtil. iam tertio vniuersa copiarum vi oppugnationem tentant tripartito agmine, nec absimili superioribus ratione. sed atrocior eo pugna fit quam antea, quod diuturnior, quippe ad vesperam vsque producta, et inter pugnandum multis ex nostris nube sagittarum sauciatis a Turcis, qui ex munimento in portu Musseto excitato, tanta altitudine, vt munimentis arcis exstaret, in confertos iaculantibus incessebantur. nox proelium diremit, sed proelio ipso atrocior ac miserabilior, quippe inter gemitus morientium ac vulnera colligantium,
dux clarus, siue quod recens e manibus Turcorum elapsus eorum potentiam reformidaret, siue vt Garsiae tergiuersationem auctoritate sua adiuuaret, profectionem dissuadere ausus est; et nec officio nec vtilitate obligari Philippum censuit, vt manifesto cum periculo suppetias sacro ordini ferret, his fere rationibus, quod et numero triremium impares essent, et militum, quippe cum classis hostilis XXC triremibus constaret, et in ea adhuc ad minimum XVI OIO bellatorum superarent. nostra classis non plus LX triremium ad summum VIII OIO militum traiicere posset. augere vero iniquitatem virium, quod Turci in seuera disciplina educati ad labores et pericula subeunda non solum fortes sed obsequiosi essent. nostri contra aut tirones aut deliciis et otio eneruati, aut plerunque pugnam detrectarent, vixque viso hoste signa desererent. proinde cum omnis. auxilij ferendi spes interclusa sit, ad Valetam scribendum, vt consilium sibi capiat, et vt olim Rhodo Villerius, sic ipse suis incolumitatem pactus, ex Melita quam honestissimis poterit condicionibus discedat; qua capta, necres Philippi funditus euersas, nec spem eius recuperandae tam vicina Sicilia praereptam esse existimandum sit. perorantem Sandaeum excepit Ascanius Corneus, et contra suppetias citra flagitium Melitensibus denegari non posse censuit, idque sine periculo fieri posse demonstrauit, si cum in insulam appulerit classis auxiliaris, quod commode fieri posse iam nauticae rei periti communi consensu affirmarant, et expositis ad ciuitatem copiis, ad oppidum et hostium castra, quae VIII passuum millibus hinc absunt, sensim castra promouentes incederent, et loco cottidie munito considentes, nullique se discrimini offerentes, paulatim ad suos perueniant: nam tum fore, vt aut Turci Melitae capiendae spe deposita classem conscendant, aut si in proposito perstiterint, relicta obsidione vim in Christianas copias vertant, et quamuis obsidionem non omnino soluant, tamen laxatis excubiis recentium subsidium intra oppidum accipiendi, et Valetae ac suis a laboribus se reficiendi tempus et otium dabitur, dum interim auxiliares nullam pugnandi copiam hosti facientes vallo se continebunt, et comeatu altero traiecturas copias in tuto expectabunt; quibus appulsis, proculdubio si cum Turcis confligendum sit, non solum numero sed et virtute et commoditate longe superiores futuri sint. quam in sententiam cum omnes inc inarent, Garsias pudore victus ipse assensit, decretumque est, quam primum Auria copias Etruscas, quas Chapinus Vitellius conscribebat, aduexisset, omni ope obsessis suppetias ferendas esse. nec multo post Salazarius ex Melita redit, et a Vincentio Anastasio literas ad Corneum affert, quibus ille situm insulae, oppidi formam, naturam, locorum interualla et stationes ad classem appellendam idoneas; ad haec formam castrorum hostilium, et cetera quae in tali re cognoscenda erant, prolixe ac diligenter perscribebat. expectabatur et Io. Cardona cum classis parte, qui Panhormum missus fuerat ad onerarias remulco trahendas, et Sanctius Leua, qui Lunetum ad Guletam profectus fuerat, vt inde supplementum hominum et apparatus bellicos Melitam deportaret. interea hostes cum quae expugnare hactenus frustra tentauerant, euertere decreuissent, partitis copiis Mustaphas S. Michaleis arcem, Pialis oppidum vincendum sortiuntur. inde accensa aemulatio inter eos, quod penes illum belli confecti ac victoriae decus futurum videretur, qui primus vicisset. itaque omni vi connixi integrata verberatione arcem et oppidum quatiunt resque eo acrius geritur, quod sub id tempus literae a Solimano venere, quib. purpurati Melitam omni ratione in potestatem redigere, et si ante hiemem non possent, in insula hiemare iubebantur. in eam rem IIII OIO de remigio detracta armant et oppugnationem omnibus viribus faciendam pronunciant, praeda militi promissa. igitur ante XV et XIIII Kal. VIIbr. duabus violentis inpressionibus oppugnationem, oppidum, et arcem tripartito aggrediuntur. ibi vtrinque acriter ac diu pugnatum, multis ab vtraque parte occisis. cumque Valeta ad murum regionis Castellanae vehementer laborari accepisset, iamque hosteis in summum euasisse, eo accurrit, et praesentia sua facto suis nauiter resistentibus animo, mulieribus in ipsum certamen incredibili audacia irruentibus, Turci repulsi sunt. inde cum diurnae oppugnationes non procederent, noctu impetum, cum luna pernox esset, faciunt, sed irrito successu et cum damno deiecti. sed mox prima luce certamen redintegrant,
non tam locorum potiendorum spe, quam vt lassitudine tandem obsessos, cum alia re non possent, varia iam peste absumptos expugnarent. quo factum vt cautius obsessi agerent; et in repellenda hostium vi non statim extra munitionem caput proferebant, ne certis ac destinatum petentibus ictibus aperti exponerentur. dum pugnatur, nuncius trepidus ad Valetam venit, perditas res exclamans, nam Turcos ab ea parte, quam dixi, irrupisse; et iam res in arcto erant. verum obsessi praesentia rursus Valetae confirmati, alacriores insurgunt, et Turcos euertunt ac proturbant, Laurentij Vasconis virtute et audacia discusso periculo, qui hosteis pluteum, quo defensores tegebantur, ligonibus ac malleis suffodienteis cum delectis praecipites deiicit. ad S. Michaelis arcem cum initio minus acriter pugnatum esset, rati hostes lassitudine confectos nostros minus ad resistendum in posterum alacres, cum aliquantum spatij quieuissent, mox pugnam repetunt: eadem virtute cum damno repelluntur, Francisco Geuara, in hac, vt in ceteris oppugnationib., egregiam operam nauante. is enim pugnae se inferens, et ad loca, in quib. laborabatur discurrens, Christi cruci affixi imaginem passim circumferebat; addens, sanguinem, quem Deus pro ipsis fuderat, nunc ab ipsis repetere. quibus verbis accensi nostrorum animi, incertum maiore gloriae desiderio, an periculi contemptu, dimicabant; quippe cum res non solum missilibus, scloppetis, sed gladiis ac praecipue artificiosis ignibus vtrinque gereretur, verum iniqua Turcorum condicione, qui ex superiore loco a defensoribus magnopere infestabantur. nam ex illis multi igne correpti horribili mortis genere ambusti e pugna discedebant. insequenti die, nusquam nocte intermissa quassatione, denuo vim faciunt; eademque qua prius obsessorum virtute cum damno repelluntur. sed maxime omnium angebat Mustapham, quod ex transfugis cognouerat Christianos bono et magno animo esse, neque vllius necessariae rei inopia premi. ternos enim panes singulis ac grandem vini lagenam in die viritim distribui, cum contra annona apud suos, puluis item et apparatus bellicus deficere inciperet, inprimisque globi; vt emissos colligere cogerentur, et in Lotophagitidem vicinam, Graeciam ac Syriam vsque missae onerariae ad comeatum portandum tardius adueniebant. ipse qui decreuerat in insula iuxta Solimani imperium hibernare, vt transfugia in Siciliam impediret, catena ex immanibus antemnis et malis nauium contexta portam clauserat. interim Garsias post Cardonae et Leuae aduentum delectis ex tota classe LX triremibus, quibus VIII OIO bellatorum portabantur, et vt ad cursum celeriores essent, omnibus impedimentis detractis Messana, soluens Syracusas venit, vbi magnum procerum numerum offendit, qui ex omnibus orbis partibus eo conuenerant. ibi cum in concilio ageretur, de primario quodam viro Gaulum, vbi primum appellenda erat classis, praemittendo, qui cum oppidi praefecto de signis conueniret, Io. Andreas Auria se obtulit, et quamuis Garsias occulta inuidia id impedire initio conaretur, quippe qui rem longe minorem eximia illius dignitate esse diceret, ad finem tenuit, vt mitteretur. is praemisso Martinezio, cum interim foeda tempestate aliquot dies iactatus esset, postquam bis conuentum signum conspexit, retro ad Garsiam redit, qui e Syracusarum portu soluens IX Kal. VIIbr. Lenosam tendebat. sed cum in itinere nauem a purpuratis in Lotophagitidem missam intercepisset, inde aduersa tempestate incumbente, cum neque Lenosam, neque Lampadosam tenere potuisset, ad Pantalaream iter flexit; vbi rursus ventis crebro variantibus effusissimoque imbre assidue decidente classis toto mari sparsa ac disiecta est; quae vero conglobatae naues remanserant, se vicissim vrgentes atque inter se incurrentes, rostra ac proras perfingebant. tandem sedata tempestate classis Fagianam tenuit, quae insula haut longe ab vrbe Drepano Siciliae adiacet: ibi dierum aliquot quiete a nausea et iactatione refecto milite, et frustra exspectato Auria, Lenosam venit, vbi cum signa cum Gaulensib. conuenta cognouisset edita, nuncio laetus institutum iter iam securus persequitur; sed cum nocte pars classis, quam Cardona ducebat, deerrasset, dum Garsias pluribus scaphis ad hominem indagandum circummissis errabundus discurrit, a luce oppressus est, qua omnia aperiente, tandem vniuersi conuenerunt, sed ea vice copiarum in insulam exponendarum commoditato amissa, quippe cum se a Turcis conspectos minime dubitarent. itaque retro Pachynum
redeunt, et ad locum Poxalem dictum exscensionem faciunt, vbi OIO IO amplius a signis discesserunt. rursusque ex ea occasione fluctuari animo cepit Garsias, re de integro ad disputationem reuocata. verum post reditum Auriae ab eo confirmatus, et alioqui inuidiam veritus, si ipse solus tanto omnium ardori defuisset, et vnanimem procerum consensum ac desiderium in ea necessitate frustraretur, tandem ad iter se accingit, rebus antea constitutis et scripto editis. quinque igitur duces praeficit exercitui, Aluarum Sandaeum, qui legioni Neapolitanae, Sanctium Londonium, qui Mediolanensi, Consaluum Bracamontem, qui Sardae, Vincentium Vitellium, qui Italicae praeesset. Ascanius Corneus castrorum praefectus creatus est. penes eos pronunciatum vt secundum Garsiam imperium esset, idque rectum esset quod maior pars censuisset. nec cessabant interea Turci in opere assidui complurib. subterraneis specub. excauatis, eo consilio, vt cuniculis actis et incisis, quasdam oppidi partes subuerterent. quod vt prohiberent obsessi, contrarias fossas itidem in opere assidui ducebant. iamque ad Castellanam regionem hostes munitionem altitudine aequam ac proximo muro superextantem ad moenia vsque perduxerant, eiusque area complanata ac dilatata firmam scloppetariorum stationem plateis corio contectis vallatam imposuerant, vnde obsessi magnum primo detrimentum accepere; nec defuere, qui suaderent, quoniam vltra locus defendi non posset, oppidum et S. Michaelis arcem deserendam, et in S. Angeli arcem confugiendum esse. verum illud consilium magno et constanti animo abominatus Valeta, Claromontio notae vittutis ac perspectae audaciae viro negotium dat, delecta manu ei attributa, et Francisco Geuara comite adiuncto, vt in munitionem hostilem impetum facerent, qui impigre noctu per fenestram ob id in muro factam egreditur, et in aggerem enixus stationem Turcorum loco deturbat, nonnullis obtruncatis, magnoque operarum numero eo adducto locum munit, et valido praesidio firmat. quo facto, Turci, qui viderent pestem eam, quam Christianis excitato aggere machinati fuerant, in se ipsos vertisse, cum omnemspem oppidi a regionis Castellanae parte potiendi deposuissent, prid. Kal. VIIbr. ad inferiores oppidi partes oppugnationem transferunt, tantaque celeritate vsi sunt, vt priusquam nostri cuniculos agere potuerint, quibus hostem moenibus succedentem subuerterent, praefurmia ad ipsa peruenerint, raptisque nonnullis cadis puluere oppletis se in tutum receperint; eodemque die impetu ad S. Michaelis arcem facto, Turci post longum certamen itidem cum damno repulsi sunt, quamuis decusso munimento opposito simplex tantum tabulatum remansisset. mox superueniente imbre cum nostri recessissent, hostis ratus eos stationes deseruisse, denuo impetum facit: sed praeter spem frequentibus ad ruinam defensoribus accurrentibus etiam cum damno inde expulsus est. ita cum vi aperta toties repetita, astu etiam ac variis belli commentis infeliciter oppugnationem tentasset, Mustaphas ad ciuitatem vim conuertere statuit; ad quam cum delecta manu cum venisset, eruptione valida et crebris tormentorum ictibus exceptus, haut minorem in eius quam in oppidi oppugnatione molem esse intellexit. cum vero in hostium castris fremerent milites, quasi sedentibus ad spectaculum ducibus, ipsi tanquam vilia ac despecta capita Christianis trucidandi obiicerentur, Mustaphas in ipsa fossae ora ante arcem tentorium statuit, atque ibi proceribus in concilium adhibitis cum capita contulisset, Azenes Algeriae Prosultanus se principem in murum conscensurum et signa Turcica in muro fixurum professus est; et ita tumultuantis iam militis querellae quadamtenus sedatae sunt. nostri quoque cum lassitudine potius quam animis deficere viderentur, non parum confirmati sunt, euulgato Franciscani monachi spectro et caelesti oraculo, quod vir ille pius post longa ieiunia ac continuas preces inaudiuisse se affirmabat, diuinum scilicet numen exoratum Melitam ac sacrum ordinem seruaturum. cumque Turci subterraneos specus assiduis operibus fodissent, et longe introrsus oppidum multis in partibus penetrassent, nostri contrarios cuniculos agunt, quibus ineunte VIIbri indito igne Turci solo n quo stabant, euerso in sublime rapti discerpuntur. diuersa parte ad S. Michaelis arcem cum tota propugnacula fere occupassent, ita vt locis subtus excauatis tecti consisterent, et muro iam cum ipsorum aggeribus coniuncto tantum tabulati crassitudine obsessi
ab hoste defenderentur, illud etiam vncis, quibus praelongas hastas praefixerant, apprehensum reuellere, et aliis rursus hastis cuspide falcibus haut absimili apprehensas nostrorum hastas perfringere nitebantur, sed itrito successu, praeualente aduersus Turcorum pertinaciam inuicta Christianorum virtute. nec vlla spes alia purpuratis superabat, quam vt quos vi et astu vincere hactenus non potuerant, tandem fame expugnarent. interea Garsias Syracusano portu soluens ac Siciliae litora legens promontorium Saccae tenuit, et secundissimis inde ventis flantibus in Melitae conspectum venit, versus Gaulum itinere directo, ex qua primis intendentibus tenebris accepto signo mouit, et laetus fretum ingreditur, in quo Turcicas XL triremeis eo die fuisse, ac sole in occasum inclinato discessisse cognouit. ibi a periculo securior lucem operiri statuit ad exponendas copias. itaque prima luce quae fuit VII Eid. VIIbr. freto traiecto ad illud litus Melitae e regione Comini exiguae insulae, quod vulgo Melegae promontorium dicitur, classem appellit; et cum minus IIII horarum spatio suos exposuisset, qui ad VI OIO redacti erant, magna tormentorum vi displosa, qua aduentus subsidij Valetae significabatur, Siciliam ad secundum comeatum accipiendum repetit. iam enim copiae in Vmbria conscriptae Caietam conuenerant, et inde propediem Messanae expectabantur. interea duces ad ciuitatem, quae VIII millibus passuum aberat, composito agmine tendunt. sed tardo admodum incessu, quippe iumentis deficientibus onusto milite, vt tantum tria milliaria eo die confecerint, inde tertiis, nec citius, castris ad vrbem venerunt, et loco idoneo a Corneo ante capto considunt, cuius frons ardui ascensus cliuo, latera duo ipsa vrbe et subiecto coenobio claudebantur. ibi a Valeta literas accipiunt, quibus significabat, Turcos cognito ipsorum aduentu abstulisse tentoria, et vasis conclamatis militem in classem imposuisse. itaque cum tridui ibi spatio se refecissent, rursus trepidus nuncius ab obsessis venit, Turcos mutato consilio rursus exscensionem fecisse, et cum Christianis confligere statuisse, moxque breui affuturos. caussa mutati consilij fuerat, quod Mustaphas cum ex transfuga Granatensi cognouisset, exiguas traiectas copias, sed Garsiam Siciliam repetisse, et maiores, quae praesto venturae sint, secundo comeatu portaturum, praeuertendum ratus, assentiente Asene Algeriano fortunam periclitari decreuerat; cum diceret, non solum sibi dedecorosum, sed etiam fraudi apud Solimanum futurum, si ipsi ad primum Christianorum strepitum tanquam examen apum perterriti subito euolauissent: quamuis contra sentiret Pialis, qui flore ac robore exercitûs amisso, imbelleis ceteros aut laboribus confectos cum delectis ac recentib. committere periculosum ducebat. verum is duorum consensu victus, dum Mustaphas terreitri itinere ad nostros vaderet, classis ad S. Paulli stationem appellendae negotium sibi sumpsit. nostri vero protinus suos in aciem educunt, et Corneus quidem intra castra vt se continerent censebat; at Sandaeus, qui principem locum inter duces obtinebat, vt memoriam, puto, consilij de non tentanda expeditione obliteraret, et Corneo aemulo obtrectaret, spreto Cornei consilio cum Chapino Vitellio in planiciem descendit; et quamuis fateretur, superiorem locum, quem tuendum censebat Corneus, tutiorem esse, tamen nunquam Turcos eo subituros affirmabat, atque ita occasionem egregiae ac certae, aduersus imbelleis et praeteritis malis iam victos, victoriae e manibus ereptum iri. cum contradiceret Corneus, et Deum atque hominum fidem obtestaretur, si quid cladis acceptum esset, non penes see, sed ipsos culpam fore, ardore militum victus et ipse in planitiem descendit. iamque Turci apparere ceperant, sed colle proximo, ad quem occupandum flexo itinere contendebant, a nostris duce Chapino deiecti, cum terga cedentes ad suos vsque compulsi, essent, Mustaphas de euentu veritus starim litus repetit, atque in itinere, cum ab amenti trepidatione, neque animus neque sensus homini constaret, bis equo decidisse dicitur. dum recipiunt se Turci fugientibus quam pugnantibus magis similes plerique inter conscendendum a nostris insequentibus caesi, multi nando aut scaphis nimio pondere demersis, vndis hausti, foedius quam in ipsa pugna perierunt, Christianis crebra tormentorum ab hostili classe displosione vix ab insequendo et caedendo repressis. in ea fuga plus II OIO Turcorum desiderata, vt ex transfugis postea cognitum est, ex nostris non plus quam XIII, nusquam maiore
vi a potentissimi imperij copiis omni re instructis oppugnatio facta, nusquam maiore defensorum virtute repulsa fuit. admirationi inprimis fuit immanium tormentorum ab hostibus relictorum species, nam quaedam ex iis globos lapideos CCC pondo torquebant, alia globos ferreos LX, alia denique XXC torquebant; et inita exacta ratione amplius LX millia emissionum a curiosis numerata sunt. omnino in illa obsidione maxime omnium memorabili, quae IIII menseis continuos durauit, singularibus libris ab Hieronymo comite Alexandrino, Vberto Folieta, Caelio Augustino Curione, et omnium copiosissime ab Ant. Francisco Cirneo, et ex nostris a Claudio Grangaeo descripta, ex Turcis perierunt XX OIO, quorum XII OIO bellatores fuerunt, cetera turba remiges ac nautae; ex Christianis in arcibus S. Hermetis, Michaelis, et in oppido IX OIO omnis sexûs et aetatis vario mortis genere absumpta sunt, in quibus fuerunt amplius III OIO bellatorum, vt de omni numero cum obsidio soluta est IO C tantum bellatores, equestris etiam ordinis viris, ex quibus CC LX in ea occisi sunt, connumeratis superfuerint. his accessit foeda oppidi facies moenibus prostratis, oppidoque ipso in circuitu passim suffosso, omnibus intra oppidum dirutis atque quassatis aedificiis, vt non effigies oppidi ab interitu seruati, sed capti ac destructi ab hostibus et post direptionem relicti videretur. inde duces ad Valetam adeunt, a quo honorifice salutato vicissim peramanter accipiuntur, effusis vtrimque inter complexus lacrimis, siue exrecenti tristium casuum et tot fortissimorum virorum nuper amissorum memoria, siue ex secura tot laborum exantlatorum recordatione et insperato praesenti gaudio obortis, et post gratias magna verborum honorificentia actas dimittuntur. hostes trepida fuga conscensis nauibus recta in Graeciam cursum direxere, circa Siciliae litora e portu Siracusano a Garsia conspecti, qui ex eo et literis Valetae certior factus obsidionem solutam esse, secundi comeatûs traiiciendi labore leuatus est. ad eum venerant ex nostris post Baionae spectacula et nocturnas pompas damnosis sumptibus celebratas Philippus Strozzius Petri E. T. filius, Timoleon Cossaeus Brissaci equitum tribuni item filius, Rogerius Sanlarius Bellagardius, Hardoinus Villerius Riparius, et ante eos Renatus Voerus Palmij vicecomes Turonum praefectus, qui serius profecti a Garsia tamen peramanter excepti et honorifice appellati sunt. Garsias inde ne nihil egisse videretur, L triremeis ex omni numero deligit, et in iis VII Cosmi Florentinorum ducis, quae expeditiores visae sunt, in quas impositis delectis Hispanis et adducto secum Chapino Vitellio ad persequendam classem hostilem orientem versus vela facit, et in Cithaeronis insula aliquandiu in anchoris stetit, occasionem operiens, si forte securi Turci classem diuiderent: sed iusto serius excursione facta frustra fuit; iamque exeunte VIIbri, retro Messanam nullo operae pretio facto reuersus est. felix ac praeter spem solutae obsidionis exitus cum non mediocri inuidia oneraret Garsiam ob missa serius auxilia, quamuis nihil ille Philippi iniussu fecisset, tamen prudentissimus rex vt omnem rei suspicionem a se moueret, alienum semper ab eo tempore animum a Garsia prae se tulit, quem a Sicilia et omni publica administratione remotum in aedibus suis priuatum Neapoli consenescere passus est. fama de Turcorum discessu passim per Italiam sparsa, gratiae Deo actae et supplicationes decretae: Romae inprimis, vbi in publicae laetitiae signum ignes vario artificio per noctem accensi sunt. reliquum anni nuptialibus festis impensum est. nam Alexander Farnesius Octauij Parmensis et Margaritae Philippi sororis filius auunculi beneficio Mariam Lusitanam proxima cognatione cum ipso coniunctam vxorem duxit Bruxellis, quo nuper cum Lamorallo Ecmondano ex Hispania, vbi longo tempore in aula manserat, et P. Ernesto comite Mansfeldio ad matrem venerat. Barbara et Ioanna Caesaris sorores superiore anno Alfonso Ferrariae duci, et Francisco Florentinorum principi desponsatae fuerant. Franciscus igitur iam anno luctus exacto ad Caesarem mittit Clementem Petrae comitem, vt matrimonium iam conuentum cum Ioanna ipsius sorore tandem perageretur, qui et Ferdinandum et Carolum Ioannae fratres adiit, et principis nomine vt Florentiam vsque venire, et sororis nuptias praesentia sua honestare dignarentur, rogauit. verum illi se excusauerunt, quod eo tempore longius a finibus suis citra periculum abesse non possent. inde Cracouiam
vsque in Poloniam perrexit, vt Catharinam Sigismundi vxorem et Ioannae sororem inuiseret, cumque Sigismundus abesset, et in Lithuamam, rescontra Moscum ordinandas profectus esset, Vilnam vsque excurrit, eodem officio apud eum defunctus. missus et Ioannes Paullus Castellij comes ad Baioariae et inde ad Cliuiae ducem, qui ambo geminas Ioannae sorores in matrimonio habebant. et is quidem a Baioaro impetrauit, vt Ferdinandus filius in Italiam veniret, et nuptiarum celebrationi interesset. secundum haec Franciscus ipse in Germaniam magno comitatu profectus est, Ioanna sponsa in itinere Oeniponte salutata. inde Viennam ad Caesarem contendit, a quo honorifice exceptus, ac dimissus per Pragam, vbi Ferdinandus hiemabae, iter habuit, vnde mox summa celeritate domum reuersus est. conuenerat, vt eodem tempore Barbara et Ioanna in finibus Italiae Tridenti sisterentur, et huc vsque Caesaris sumptibus, inde sponsorum impensa domum vtraque deduceretur. eae perhonorifice a Christophoro Madrucio cardinali Tridenti, cuius ciuitatis ipse episcopus erat, homine liberali ac supra priuatum splendido exceptae sunt, quo Cardinalis Vercellensis, et mox Borromaeus per Italiam omnem legatus nomine Pontificis venere; et Barbara quidem in manus Aloisij Atestini cardinalis Ferrariae ducis fratris consignata est, Ioanna Paullo Iordano Vrsinae familiae principi et Cosmi genero tradita. inde ambae, Ferrariam illa, haec Florentiam summa pompa et comitatu deductae, vbi summa magnificentia vtriusque nuptiae postea celebratae sunt. sed publicam eam laecitiam nonnihil turbauit subitus de Pontificis morbo nuncius, qui Borromaeum ab auunculo Francisci nuptiis interesse iussum ex via Romam reuocauit. is in tempore auunculo adfuit, qui tamen ex morbo ex vita intemperanter acta contracto tandem octauo aegritudinis die decessit V Eid. Xbr. cum annos LXVI OIO VIII et dies IX exegisset, Pontificatum tenuisset annos V, m. XI, d. XV. corpus eius basilicae Vaticanae illatum et lateritio ad tempussolio conditum fuit. eo Pontifice Italiae pax, vrbi et prouinciis eius ditioni subditis quies, rerum ad vitam necessariarum copia, publica incomraoda vel pauca vel nulla fuere. moribus variis, quandiu priuatus vel sub Pontificibus in prioribus magistratibus vixit, egregius fama vitaque habitus est. mox creatus Pontifex, magistratu mores prodente, mutauit; et in Concilij quidem celebratione qualem se praebuerit, supra demonstrauimus. eo absoluto, cum omni metu ac sollicitudine solutus ingenio suo libere vtens, in multa, quae non ita ab omnibus probabantur, prorupit, palam iracundus, occulte inuidus, ad audiendum impatiens ac difficilis, in responsis acerbus, dominandi cupidus, vafer, et summus dissimulandi artifex, cum tamen simplex et hebetior haberi vellet; natura timidus, promptus tamen ad occultandam audaciae specie formidinem, parum beneficiorum memor, pecuniae auidus et ad eam vndique corradendam vel cum aliena iniuria attentus, in seruanda parum cautus, vt quo Pontifice H S. bis millies haustum sit, quorum tamen maior pars in opera publica ac fabricas expensa est. in victu, cibi vinique profusus, et in voluptates pronus, quae ei supremum diem accelerasse creduntur. sororum filiis nimium indulsit: et cum sub tempus carnis priuij illius anni Annibalem Altempsium cum Cardinalis Borromaei sorore matrimonio iunxisset, dote non persoluta, tunc in extremis agens C OIO aureorum, si tamen se mori contigisset, donauit: quae summa postea ab eius successore ad dimidiam redacta est. cum fratre vero Augusto Meleniani marchione, cui ex priuatis odiis infestus erat, post Pontificatum adeptum nunquam reconciliari voluit; cum is vnus esset, in quo homo ad vanitatem gloriae cupidus decus familiae renouare ac firmare posset. hoc anno sodalitium equitum S. Lazari Hierosolimitani, quod origine antiquissimum paullatim obsoleuerat, ac plane iacebat, a Pio IIII excitatum multis amplissimisque priuilegiis, honoribus, immunitatibus ad instar orbis Christiani militiarum ab eo ornatum ac donatum est, diplomate ea de re facto IIII Non. Maias, quod postea Pius V altero Pontificatus sui anno constitutione VII Kal. Febr. et altera III Eid. VItil. partim reuocauit, partim moderatus est. huius initia repetunt a temporibus Basilij magni et Damasi I circa annum Christi CCC LXIII, cum Iulianus imperio praeesset, et eius antiquitatis fidem facere aiunt tot ptochotrophia et nosocomia Lazari nomine per orbem Christianum
sparsa. sed prima institutione per barbarorum incursiones et iniuria temporis collapsa Innocentius III et Honorius III circa annum Christi OIO CC eius patrocinium suscepere, et postea Gregorius IX et Innocentius IIII priuilegia multa concessere, et creandi Magistri ordinis nouam formam praescripsere. quae omnia Alexandet IIII summa liberalitate confirmauit: et cum Fridericus Ahenobarbus multas eis possessiones in Calabria, Apulia, ac Sicilia, attribuisset, eas postea Ponitificum Nicolai III, Clementis IIII, Ioannis XXII, Gregorij X, Vrbani VI, Paulli II, Leonis X permissu retinuerunt, et magna accessione locupletauerunt: sed intermortua eius in plerisque dignitate, quam Pius IIII ei restituit, Ioannoto Castellionaeo magno ordinis magistro creato. postea cum ille Verecllis anno huius feculi LXXII decessisset, Gregorius XIII, quo maiorem huic militiae dignitatem conciliaret, eius principatum in Emanuelem Philibertum Sabaudiae ducem contulit, qui anno sequenti equitum conuentu Nicaeam indicto eos sacramento sollemni tanquam magnus Magister in fidem adegit, et nouas decorando ordini leges ac ritus Pontificis auctoritate confirmatos condidit, coniunctis ac confusis in vnum S. Mauritij, a quo Sabaudiae duces genus repetunt, et Lazari ordinibus, qui antea distincti erant, et duo praeterea hospitia vnum Nicaeae, alterum Augustae Taurinorum eis attribuit. Multorum sane bello ac pace clarorum virorum mortibus fuit hic annus insignis. nam apud nos Ioannes Tuttauilla Villebonius in Normaniae praefectura Bullionij ducis legatus, natalium splendore illustris iam senio confectus decessit, cum ei paullo ante Franciscus Despeus Vetusvilla E. T. Rotomagi rixa ex verborum acerbitate forte exorta, quod minus se reuerenter pro dignitate, quam obtinebat, ab ipso habitum indignaretur, stricto repente gladio brachium abscidisset: quae iniuria inani brachij abscissi per plateas traducti et honorifice tumulati pompa, nec alia praeterea satisfactione, homini vano resarcita est. nec multo post Philibertus Marsilius Sipetra regis pueritiae moderator, homo probus et virtute militari clarus, cui nihil antiquius regis incolumitate ac patriae tranquillitite erat, morbo se letali vrgeri sentiens comeatum ab alumno petiit, vt ad Tungrenseis aquas valetudinis caussa proficisceretur, monita pruis Regina, vt si regnum saluum cuperet, operam daret, vt Guisiani et Colinij reconciliarentur: nam factiones in regno ab his duabus familiis foueri, earumque dissidia occasionem intestinis motibus praebere. inde cum Leodicum in Eburonibus venisset, morbo oppressus, antequam aquis vti posset, exeunte VIIbri decessit. mense sequenti secutus est eum Carolus Borbonius Rupisurionius Mompenserij frater iunior, princeps mansuetudine et aequitate insignis. is post Baionae spectacula, quibus interfuit, Bellopratum in Andibus redierat, vbi febre violenta correptus optime meritam de patria animam Deo reddidit, et in vicino Bellifontis coenobio sepultus est, nullis relictis liberis. nam vnicus eius filius ante quinquennium miserabili casu Aureliani perierat, vt suo loco diximus. In Germania eodem mense Ioannes Fridericus Ioannis Friderici Saxonis a suis Constantis dicti quondam VIIviri F. natu minimus, aduersa valetudine semper conflictatus tandem Ienae decessit, cum XXVII annos attigisset. corpus eius Vinariam deportatum et curante Io. Vilelmo fratre in maiorum monumento conditum est. prid. Eid. Xbr. Ioannes Ranzouius antiquae nobilitatis eques Holsatus longinquis peregrinationibus, et continuis sub III Daniae regibus pro rep. bello et pace exantlatis laboribus et nuper bello Thietmarsico feliciter confecto clarus in patria obiit, cum annos LXXIII exegisset, Henrico et Paullo filiis gloriae ac virtutis paternae heredibus relictis. quo eodem die Ioachimus Nehausenus velleris aurei eques et Boemiae cancellarius magnis et honorificis muneribus sub Ferdinando et Maximiliano defunctus, Protestantium hostis acerrimus, cum petito comeatu mane cisium conscendisset, dum Viennae pontem transit, rupto pontis iugo, cum cisio et equis in Danubium deplorando casu praecipitatus ac submersus est, cisiario vno enatante et sex equitibus qui, eum comitabantur, saluis. nec multum mitiore fato extinctus est ante eum prid. Non. Maij eodem anno Georgius Sigismundus Seldius, cuius saepius mentionem fecimus, Caroli V et Ferdinandi vicecancellarius, dum ex praedio Viennam rediret, cisio, in quo cum Ioanne Vlrico Zazio vehebatur,
tum forte psalmis legendis intentus, inter eundum excussus, et capite ad saxum illiso letaliter vulneratus. extremo dein anno Ioannes Vngnadius Sonnekius, vir et natalium splendore et virtute propria clarus iam aetate grauis, fatis concessit in Vintricia Sueuiae arce, et inde Tubingam translatus atque ita iubente Christophoro Virtembergico prope Vlrici parentis sepulcrum conditus. is cum antea Stiriae et Carinthiae sub Ferdinando praefuisset, religionis caussa patriam reliquit, et oblato a Christophoro Virtembergico hospitio vsus, aliquandiu Vraci substitit; vbi cum incredibili propagandae religionis desiderio arderet, immensis quoque sumptibus Biblia sacra et Theologorum aliquot scripta in linguam Turcicam et Croaticam conuerti, et ad gentes illarum linguarum peritas transferri curauit, laudabili sane et digno, quod ad posteritatem transmittatur, pietatis exemplo, quodque principes, et qui maioribus opibus subnixi sunt, deinceps imitentur. in Lithuania vero V Kal. Iun. mortalitatem exuit Nicolaus Radeuilus Olicae dux et Palatinus Vilnensis Sigismundi Augusti perfarailiaris vt qui Barbaram Radeuili patruelem vxorem secundam duxerit, vir ingenio ac virtute excellens, cuius sollertiae debetur Liuonia Polonici iuris effecta, sicuti supra demonstrauimus. hic Protestantium doctrinam amplexus Vilnae in Lithuania in aula sua fano Ioannis opposita conuentus sacros primus habuit, et propriis sumptibus sacra biblia ex Hebraicis ac Graecis fontibus translata Sarmatis suis lingua populari dedit; dein moriens liberos quattuor reliquit, Christophorum titulorum heredem, Georgium, qui postea in cardinalium collegium cooptatus est, Albertum, qui Annam Gotardi Curlandiae ducis filiam in vxorem habuit, vt accepti a patre beneficij gratia filio rependeretur, et Stanislaum, qui omnes abiecta patris religione maiorum sacra secuti sunt. Nec minus hominibus literarum doctrina claris hic annus funestus fuit. nam Alexander Alesius Scotus magni inter suos nominis theologus Lipsiae, in qua XX annos docuerat, XVI Kal. April. decessit. et post eum Ioannes Mathesius Rocliciensis Non. VIIIbr., qui in valle Ioachimica diu docuit, regione metallis foeta; et ex ea occasione de fossilium natura multa lingua Germanica scripsit; cum vero mane concionem de filio viduae in vitam a morte reuocato habuisset, et in futura vita singulos pios parentibus suis et amicis restitutum iri, et se mutuo agnituros Lutheri exemplo docuisset, tribus post concionem horis pari fere cum Luthero morte ereptus est, haut ita senex, quippe qui vix LI annum excessisset. eo senior atque adeo octogenarius Ioannes Langius Leobergae in Silesia natus, medicinae artis praestantissimus, quam et doctissimis scriptis illustrauit, Heidelbergae, vbi apud Palatinos VIIviros diu principem locum tenuit, XI Kal. Vtil. obiit. extremum tandem annum clausit Conradi Gesneri Tigurini mors omnibus seculis deploranda, et eo magis quod vix annum aetatis XLIX attigerat, viri longissima vita dignissimi, et quam exegisse videbitur iis, qui aetatem eius, ex librorum, quos plurimos ac vtilissimos confecit, industria sua illustrauit et edidit, non ex annorum, quos vixit, numero metientur. is primum studiorum tirocinium in Gallia Lutetiae Parisiorum et Auarici Biturigum fecit, inde in omni literarum genere excellens, et linguae Latinae ac Graecae peritissimus, peragrata Italia in patriam rediit, vbi medicinam fecit, et philosophiam publico stipendio professus est, cuius eam praecipue partem, quae historiam naturalem spectat, copiosissimis scriptis explicauit antiquorum quoque complura monumenta prxcipue theologorum primus in lucem edidit. his accessit praeter doctrinam, quae in eo eximia fuit, incredibile iuuandae reip. literariae studium, quo vsque ad vltimum vitae spiritum flagrauit, cum lue pestifera correptus iam viribus linquentibus ad ordinandam non rem domesticam, sed supellectilem librariam e lecto surgeret, vt quae viuus publicare non potuerat, ita disponeret, vt post mortem eius ad reip. vtilitatem edi possent. huic studio, abiecta omni alia, praeter quam salutis aeternae, cura, intentum, et plusquam vires ferre poterant diligenter incumbentem, cum vasa se colligere quasi discessurum amicis diceret, mors eum, qui nunquam otiosus in vita fuerat, oppressit, et extremos optimi viri labores reip. quasi inuidere visa est, qui tamen non omnino perierunt. nam eo mortuo ex illius bibliotheca ita ab eo ordinata, tanquam ex locupletissimo penu pleraque postea in lucem prodierunt, curante Gaspare Volfio, quae desiderium
ipsius cottidie renouant. mortuum laudauit Iosias Simlerus, et elegantissimo carmine Theodorus Beza, quo inter alia naturam eum tanquam fidum suorum sacrorum antistitem plorare dicit, mutam deinceps futuram, nisi ipse mortuus loquatur. annus et hic abstulit apud nos maximum huius aetatis ornamentum, Hadrianum Turnebum Andelij ad Sequanam familia nobili, sed in tenui re natum, virum omni virtutum omniumque literarum genere instructissimum, qui politioris initio literaturae Graecae ac Latinae, dein philosophiae in schola Parisiensi professor regius plurima rarae eruditionis monumenta edidit, et praematura tandem morte statim post edita illa aeternitate digna aduersaria, summa omnium ordinum, ad quos vniuersos vnius mors pertinere visa est, moestitia, rebus humanis exemptus est prid. Eid. Iun. cum tantum VIII annos vixisset. huius corpus, quo die mortuus est, vti testamento mandauerat, paucis amicis illud deducentibus, nullaque funebri pompa, in scholasticorum coemeterio hora nona vespertina conditum est: vbi sepulturae locum delegerat; quo etiam loco praestanti doctrina medicum Iacobum Siluium paucis ante annis sepeliri voluisse meminerat. quemadmodum boni omnes ac literati viuum summopere dilexerant, ita in eo mortuo laudando incredibili aemulatione certarunt; et inde quidem ei Ioannes Auratus, Dionysius Lambinus professores regij, Petrus Ronsardus, Gerrnanus Valens, Ioannes Passeratius, Alfonsus Delbeneus, qui postea episcopus Albiensis fuit, Nicolaus denique Vergetius, Angeli illius Cretensis elegantiorum Graecae linguae characterum ad omnem admirationem et oculorum iucunditatem formatoris F. diuersa parte Ioannes Mercerus, Lucas Fruterius, alij, epitaphiis carminibus parentarunt: et vt erant tunc scissa ob religionis nouos motus studia, mortuum quisque vindicabat, dum simul et antiquae religionis retinentes et nouam profitentes, ad vtras partes moriens ille inclinasse diceretur, multum momenti partibus suis allaturum fuisse credunt. paullo post mense VIIbri Antonius Goueanus debitum naturae persoluit. is genere Lusitanus sed adoptione, (sicuti ipse, quo erat animi candore, palam profitebatur) Gallus, cum puer et literarum rudis ab Andrea Goueano patruo in Galliam adductus esset, tanta felicitate in humanioribus studiis ingenium exercuit, vt nemo purius Latine scriberet, nemo versus elegantius pangeret. in Philosophia vero Aristotelica tantum profecit, vt eius patrocinium iam tum in illa iuuenili aetate contra Petrum Ramum eius importunum oppugnatorem magna cum laude susceperit: postea quasi omnium scientiarum aeque capax ingenium illius esset, quodque singuli in singulis, ipse vnus in omnibus praestare posset, ab AEmilio Ferreto, qui Auenione ius ciuile docebat, cum Lugduni priuatis studiis intentus desideret, ad illius perplexae scientiae professionem euocatus est; in qua rursus exiguo tempore tantos progressus fecit, rationem veram enodandarum ex antiquitate spinosarum iuris quaestionum statim animo complexus, vt Iacobus Cuiacius, cum Tolosae ante vndecim annos in Vlpiani titulos scriberet, iam tum testatum reliquerit, Goueanum ex omnibus iuris Iustinianei interpretibus, quotquot sint aut fuere, vnum esse, cui, si quaeratur, quis excellat, palma deferenda sit. certe ex Cuiacio ipso, cum Valentiae ei operam nauarem, et postea saepius, audiui, ita se de Goueano semper sensisse, et laudabili aemulatione tunc veritum esse, ne is speratam in ea professione gloriam, quam assiduo studio et longa vita omnium consensu postea meruit, sibi praeriperet. igitur Goueanus Tolosae primum, dein Albiae Cadurcorum, postea Valentiae et Gratianopoli ius ciuile magna auditorum frequentia professus est, impolitorum interpretum, quorum tantus numerus est, mole reiecta, et ardente apud nos bello Gallia, quam summopere dilexerat, in Italiam pulsus, et in aula Philiberti Sabaudiae ducis Margaritae commendatione honestum otium nactus, nam et in priuatum Principis consilium Senator cooptatus est, morbo ex immodico, vt fertur, peponum esu contracto, Augustae Taunnorum decessit. vnus rara hoc aeuo gloria communi doctorum suffragio hoc adsecutus, vt et poeta elegantissimus, et summus philosophus, et praestantissimus iuris interpres simul haberetur: quod coelo Gallico, in quo a teneris probe institutus fuerat, vir gratus acceptum referri volebat. Gulielmum Philandrum Castellione ad Sequanam oppido natum, qui et hoc anno obiit, paene praeterieram, quando is antequam e viuis excederet,
se quodammodo ipse silentio sepeliuit, quanquam scripta egregia, quae in Vitruuium, cum Romae in Georgij Armeniaci tunc Francisci I oratoris, dein in Cardinalium collegium cooptati familia esset, publicauit, satis plenam fidem apud omneis faciunt, qualis is quantusque fuerit, et quid denique in antiquitate Romana et politiore literatura illustranda, quae tunc primum excoli incipiebat, tum in omni scientiarum genere et in Mathematicis praecipue praestare potuerit, si non aliam a pristina diligentia et sobrietate viuendi rationem postea institisset. vetum is postquam magno ordinum vrbis consensu ciuitate Romana donatus est, cum relicta Italia in Galliam reuersus esset, non solum reliquum vitae tempus abiectis studiis inutiliter elabi, sed etiam segnitie ingenij acumen hebescere passus est; et tandem sui oblitus, et amicis, quibus ob raram eruditionem notus erat, obliuiscendus, Tolosae non tam senio effetus, quam ocio marcidus decessit X KaI. Mart. anno aetatis LX, a munifico Maecenate ciuitatis archiepiscopo praeteritorum memoria meritorum ad B. Stephani in porticu sepultus. multa ille de pictura et statuaria antiquorum pollicitus, multa et in Mathematicis commentatus fuerat, quae etiam se Tolosae vidisse quidam scripsere, quam summo studiosorum desiderio semper expetita, tam magno eorundem detrimento hactenus suppressa. quod si verum est, profecto exorandos plagiarios illos censerem, vt tanti viri scripta, potius suppresso auctoris nomine et alieno substituto, quod P. Gillio accidisse diximus, ederent, quam tam eximiis et in publicum vtilibus laboribus rem literariam defraudarent. abstulit et hic annus Kyriacum Strozzam Florentinum patricium, qui ex morbo calculi studiosis familiari VIII Eid. Xbreis, anno climactrrico suo decessit Pisis, vbi XX annos Aristotelem interpretatus est, cum VIII annis ante Bononiae professus esset, et rursus antea admodum iuuenis in academia Florentina legisset, ac disputasset, vt illic mos viget, ac postea linguam Graecam et philosophiam summa cum laude docuisset; libris Politicorum VIII, qui extant, nonum et decimum Graeca lingua conscriptos adiecit, quibus tanti viri stilum et mentem exprimere conatus est; libros etiam de prima philosophia ex Arabum commentariis suppleuit.
EODEM tempore in Liuonia Parnouiam vrbem et portum a Suecis ante triennium occupatum Poloni Germanorum equitum, qui Sueco ante militauerant, proditione, vt putatur, receperunt. res autem sic acta est. ex dimissis a Sueco post stipendia soluta Germanis quidam in vrbe remansere, qui cum aliis, qui ad Polonum et Gotardum Curlandiae ducem Poloni legatum transierant, pacti sunt, vt patefacta porta die condicta sese admitterent. illi igitur, quasi oppidanis vale dicturi, ante discessum, amicis conuiuium in domo Senatoris portae vicini, penes quem claues portae erant, vesperi apparant, in quo tum ceteris, tum hospite Senatore praecipue, somno vinoque sepulto, clauibus portae potiti, socios equites, qui pridie XII milliaria confecerant, intro citra certamen accipiunt, qui statim Germanis, si se contineant, parsuros denuntiant, obuios Suecos trucidant. id actum III Kal. Maij. Sueci qui superfuere in arcem confugiunt: quam cum XL amplius diebus postea tenuissent, tandem pridie Pentecostes, qui in V Eid. Iunij eo anno incidebat, cum omnibus bellicis instrumentis dedidere. praesidiarij oppido et arci a Polono impositi; qui cum susccessu insolentiores ad moenia vsque Reualiae crebro excurrerent, tandem a Suecis in querceto vrbi vicino, vbi castra metati fuerant, circumventi ac profligati sunt. cum vero Germani ea de caussa apud exteras gentes summa fidei fluxae infamia laborarent, Moscus veritus, ne simili seu astu seu proditione Torpatum amitteret, Germanos omneis ex vrbe in interiora regni abduxit. tota hieme Danorum et Lubecensium naues in mari Baltico ad Suadensem portum cum excubias egissent, vt omnem ex eo oppido, quod praecipuum Suecorum in Germania armamentarium erat, bellici apparatûs importationem in regnum Sueciae prohiberent, XI Kal. Iun. Suecica classis, quae XLVIII nauibus omnino constabat, ex improuiso apparuit, quae excubitores dissipauit. naues IIII ad Gryphisiualdam aufugerunt, Pomeraniae ducum interuentu seruatae, ea conditione, vt milite et nautis dimissis in eo loco ad finem vsque belli manerent. ita libero a Danicis excubitoribus mari, LX circiter naues e locis maritimis vicinis soluentes in Sueciam traiecerunt. victrix Suecica classis Kal. Iunij ad Lubecae portum et Draui ostium peruenit: quo frustra tentato, regressa Hafniam versus supra Maeoniam et Falsterboam in conspectu Hafniae et Elbogiae complureis dies statiua habuit; et a Belgis, aliisque per fretum Thalense in hoc orientale mare ingressis, vectigal a Danis pendi solitum exegit, Danorum nauibus nondum bellico apparatu instructis,
quae vbi cum Lubecensibus conuenere, infausti augurij casu praetoria Lubecensis, cui Angelo nomen, igne quem nautae indiligentius habebant, conflagrauit. mox secutum atrox ac diuturnum proelium, quo quidem superiores Sueci discessere, sed non citra iacturam. nam Danorum praetoria, quae OIO C classiarios milites portabat, cum biduum a sex Suecis vndique cincta se strenue defendisset, tandem classiariis omnibus caesis aut sauciis, cum vix XXV integri superessent, vna cum ipso Othone Rudio maris praefecto in Suecorum potestatem deuenit. maior item Danica nauis, cui Christophoro nomen, machinarum ictibus perforata in profundum demersa est. Lubecensis praetoria, Maurus dicta, a quinque Suecorum quasi circumvallata, cum vna depulsa aliae semper recentes succederent, tandem multis amissis ac CCC vulneratis, post longum vnius diei certamen incolumis se ex proelio recepit. in eo conflictu Suecorum naues Leo, Gryphus, Cycnus Finnonicus, et Hercules perierunt. Sangeorgiana a Danis cum milite capta fuit. ea potiti victoria Sueci maris Orientalis possessionem ea aestate et autumno retinuerunt. interim Ericus terrestreis copias per Vestgothiam traduxit, vt suis in Esseburgae obsidione laborantibus suppetias ferret: quam vbi solutam intellexit, ne nihil egisse videretur, ad Varburgam oppidum et Hallandiam arcem ad mare munitissimas vires conuertit, eamque mense VItili vi capit, quam mox Dani recipere sperantes frustra fuere. verum conatus eorum non omnino irritus cessit. nam cum Daniel Ranzouius, Danici exercitûs dux nouas Suecorum copias aduentare, vt in arce obsessis praesto essent, cognouisset, obsidione soluta hosti ad Suarteram fluuium occurrit, et XIII Kal. IXbr. commisso proelio Suecos in fugam vertit, machinis Suecorum omnib. captis; sed eo minore laetitia, quod multos strenuos viros, et in his circiter L ex nobilitate praecipua, amisit. dum bello Danico ac Suecico mare quasi clausum esset, nec Angli per mare Balthicum tuto nauigare, aut cum Moschis ad Naruam Liuoniae commercia exercere possent, nouum iter ad Moscos sibi patefecere, totamque Noruegiam, Finmarchiam, Sricfinniam, Finlappiam et Barmiam vltra gradum latitudinis septuagesimum tertium praetervecti, et inde meridiem versus flexo cursu ad B. Nicolai portum axi VIItrionali ad LXVIII longitudinis gradus subiectum peruenere; quorum exemplo Belgae eandem nauigationem postea secuti sunt. nec cessabant interim vicini principes ac ciuitates, qui commercio intercluso magna inde incommoda sentiebant, per legatos Danum ac Suecum vrgere, vt ad pacem inclinarent. et Pomeraniae quidem duces ad vtrumque ea de caussa miserant Iacobum Cizeuicium et Andream Borchium, qui re infecta rediere, quamvis vterque rex a pacis consiliis minime abhorrere, nec sanguinis effusione gaudere se profiterentur. Maximilianus autem Caesar statim post Rostochiensem conuentum superiore anno, vti diximus, pacificationis caussa institutum, sed ab Erico non satis tempestiue praemonito recusatum, per Friderici Daniae regis et Augusti Saxonis VIIviri legatos sollicitatur, vt imperiali mandato omnem ex Germania armorum comeatum ac mercium importationem in Sueciam prohibetet: qua in re cum Vlricus Mortilisius Saxonis VIIviri cancellarius non bona fide versatus esset, vt qui bello minime necessario Suecum a Dano vexari credens, Germaniae negotiationes propterea impediri non debere existimaret, et per amicos in aula Caesarea mandati promulgationem moratus esset, a Saxone instigatu vxoris Dani sororis dignitate motus, et in eius locum Georgius Cracouius suffectus est. demum vrgentibus illis, Caesar prius promulgari mandatum noluit, quam interpellato rursus de concordiae rationibus ineundis Sueco, missoque ad eum nuncio, vt controuersias cum Polono Dano ac Lubecensibus sibi permitteret, et interea inducias coleret, cum is diutius detineretur, mandatum tandem Xbri mense, cum Viennae esset, promulgauit. diuersa parte cum Rostochij tumultuaretur, inter Senatum ac plebem orta dissensione, ex eo, quod Senatus publicarum rationum ius ad se traheret, plebs contra auctoritatem suam intercedere debere contenderet, Megalopolenses duces Io. Albertus et Vlricus, qui ius sibi in ea ciuitate a multis seculis vindicabant, sed propter infirmitatem contra potentiores ciues agere frustra huc vsque tentauerant, occasionem iuris antiqui recuperandi opportunam rati eam minime sibi praetermittendam existimarunt. itaque re ad Ferdinandum superiore
anno delata, ille qui nihil magis expeteret, quam pacem in Germania seruari, Io. Alberto mandat, vt caussae disceptationem suscipiat, et has controuersias iuris via compescat. id eos facilius impetratum, quod syndicus et consul vrbis ab Alberto, vti creditur, promissis siue alia re inductia Caesare Rostochiensium nomine petierant, vt controuersiarum cognitio ad Megalopolenses fratres, qui pari auctoritate ditionem eam administrabant, deferretur, quamvis plerique prudentiores suaderent et instarent, vt controuersias intra moenia componerent. sed praeualente syndici auctoritate, res ad principes delata, et aliquoties coram ipsis Gustrouij et Dobberani superiore anno agitata fuit, nullo successu. inter haec Ferdinandi Caesaris morte mandato priore finito, alterum eodem syndico instigante a Maximiliano impetratur, ad Io. Albertum solum directum, quo ei dissidiorum inter Rostochienses amice vel iure componendorum potestas fiebat; addita clausula, vt extrema necessitate flagitante partem inobedientem armis coercere posset. eo fretus Albertus fratre Vlrico inconsulto, et re tantum cum Ioanne Brandeburgico communicata, caussatus nihil ratione inter pertinaciter dissidenteis profici, copias conscribit, et XIIII Kal. IXbr. castra prope Neustadium ad Eldam cum equitatu, cui Reimarus Vinterfeldius praeerat, promouet, inde praemissus Reimarus cum patere principi accessum, vt conuenerat, renunciasset, consultatum inter duces, an cum peditum cohortes nondum adessent, tantam vrbem vallo, fossa, ac muris munitissimam cum equitibus solis, qui in capitibus platearum catenis obiectis arceri facile possent, tentari expediret, et placuit peditatum necessario expectandum esse. interim princeps ad pagum, cui Polchouio nomen, diuertit, vbi mutato consilio, non vrbis vireis, sed ciuium animos tentare aggreditur. igitur venientibus ad se Senatûs et ciuium legatis, nam eos commune periculum, etsi inter se dissidenteis coniunxerat, Caesaris mandatum proponit, et eius iussu, vt res eorum amice vel iure componeret, et pristinam ciuitati quietem restitueret, venisse, nec vllam si pacifice admittatur, vim illorum reip., bonis, prinilegiis et immunitatibus illaturum se profitetur. si vero non pareant, sibi a Caesare mandatum dicit, vt totius inferioris Saxoniae circuli auxilia aduersus eos cogat. Rostochienses hac oratione perculsi, alioqui a rebus omnibus ad defensionem imparati, et peste, quae IX OIO capitum in vrbe paene absumpserat, exhausti, post varios tractatus vltro citroque comeantibus legatis, nominis Caesarei reuerentia et syndici hortatibus persuasi, cum datis literis manu propria ac sigillo firmatis princeps se promissa religiose seruaturum recepisset, postridie, qui in Simoni et Iudae diem sacrum incidebat, portam aperiunt. acceptus intra vrbem princeps cum fidem rursus dedisset, prid. Kal. IXbr., Senatu et LXVIIIviris in curiam vocatis mandata Caesaris publice recitari iubet. inde longa oratione commemoratis superiorum temporum dissidiis, et exagitata ciuium aduersus principem ac Senatum contumacia LXvirorum concilium abrogat. literas item, quibus ingruente grauiorum negotiorum mole tribunos eligendi, et intercedendi concilio facultas a Senatu facta fuerat, exhiberi et exhibitas igni aboleri imperat; qua re Senatus, qui ciueis sibi aduersanteis in ordinem redactos, et pristinam auctoritatem restitutam videret, cum vltra modum initio laetaretur, et principis iustitiam aequitatem et egregiam erga se voluntatem immodicis laudibus extolleret, mox ea laetitia in moestitiam vertit. etenim princeps post biduum portarum claueis a Senatu reposcit, statimque reliquum exercitum in vrbem introducit, quem IX postea menses aluerunt. mox et IXIII Ioachimicorum OIO in belli suscepti sumptus numerari sibi iubet; ac postemo arma ciuibus ademit, vt non iam de controuersiis inter se componendis, sed de placando Alberto et intolerabili iugo a ceruicibus liberis repellendo consultarent. dum in eo sunt, et summa dissimulatione Albertus nihil praeter ciuitatis tranquillitatem cupere se dicit, et rebus constitutis exercitum sine noxa dimissurum semper confirmaret, interuenit aliud, quod res paene compositas plane disturbauit. nam Vlricus Alberti frater, cum se inscio expeditionem susceptam, et a Rostochiensibus fratrem admissum indignaretur, conscripto mox milite et relicto Buzouiae praesidio Brunsuicum proficiscitur, vt auxilia ab inferioris Saxoniae ordinibus eo loco congregatis obtineret. Maximilianus ipse cum mandatis suis aliter vsum Albertum atque voluisset, doleret, literis
Vienna kal. Xbr. datis valde displicere sibi hanc Alberti expeditionem testatus est, et statim militem dimitti mandat. verum Alberto ipsius Caesaris imperium caussante, quodque modum executioni praescriptum egressus esset, excusante, nec cuiquam alij molestiam aut periculum suo milite creaturum spondente, rursus Caesar mandatum prius repetit, et cautionem Rostochiensibus datam de priuilegiis eorum non violandis, seruari, ac fundos et praedia in prima obsidione occupata restitui iubet. cumque rem omnem ad Megalopolensium fratrum certamen redire cerneret, Bogislaum Felicem Hassensteinium inferioris Lusatiae praesidem et Ernestum Rechebergum delegat, qui inter fratres ius dicerent, et copias dimitti curarent; eo magis de hoc dissidio componendo sollicitus, quod alterum ex fratribus Dano, cuius affinis erat, alterum Sueco fauere intelligeret; et vereretur, ne ex ea occasione bellum externum in Germaniam attraheretur, et ita auxilia ad bellum Turcicum necessaria retardarentur. ij ergo cum legatis Augusti VIIviri et ordinum inferioris Saxoniae prid. Kal. Ianuar. Rostochium venêre, vbi iam consules ac reliquum Senatum syndici instigatu, si non vocati, saltem admissi, cum exercitu principis poenitere ceperat, qui cum a Caesaris delegatis et circuli Saxonici ordinibus militem dimittere iuberetur, vi mandati ob intestinas in vrbe dissensiones eum retineri necessarium esse respondebat. in his angustiis cum ciueis versarentur, suasu Hassensteinij, quod prius facere debuerant, tandem vt omnem retinendi exercitus praetextum Io. anni Alberto adimerent, Senatus ac ciues mutua iniuriarum deprecatione inter se reconciliantur: quod ille quia se inscio factum erat, quasi clandestinam contra se conspirationem interpretatus, ne tumultus caussa deesset, Ioannem Palfardum et Valentinum Neomanum, quorum instigatu factum dicebat, vt concordia contra se iniretur, in vincula coniicit; qui vix Caesaris delegatorum interuentu de iniuria expostulantium tandem ab eo liberati sunt. mox vbi publicam ac iustam retinendi exercitûs caussam sibi deesse vidit, cum Vlrico fratre, qui ad rei famam cum exercitu et ipse aduenerat, et quo excluso et inuito solus initio vrbe potiri velle videbatur, de iure, quod in illa ciuitate sibi vindicabat, transigit, et ignaris Caesareis delegatis eum intra vrbem cum copiis suis accipit. nec rationes deerant, quibus Megalopolenses ius suum tuerentur. nam Rostochium olim maioribus suis a Ioanne Danorum rege Erici fratre circa annum OIO CCC XXV venditum aiebant, illos vero ciuitatem postea multis priuilegiis, immunitatibus, ac denique Scholae institutione donauisse et ornauisse vsque ad annum CI CCCC XIX. verum ciueis ab eo tempore acceptae gratiae immemores indignam gratiam bene de se meritis Megalopolensibus principibus rependisse; et praecipue Io. Alberto et Vlrico fratribus sua iura reposcentibus non citra contumeliam aduersatos esse, seque rerum suarum firmitudine fretos superbe omnem satisfactionem ipsis denegasse: nunc tempus venisse, vt quod iuris via hactenus non potuerunt, id, nisi satisfiat, armis consequantur. intromissus Vlricus ex composito minas et indignationem prae se ferens, vix delegatorum interuentu oblatis LX Ioachimicorum OIO in exercitus conscripti sumptus erga ciueis placari potuit; quibus acceptis, priuilegia eorum se conseruaturum et militem dimissurum pollicitus est. delegati vero, qui parum se proficere cernerent, et Caesaris auctoritatem interuenire neccssarium ducerent, quo eum de re omni praesentes melius edocerent, ciuibus valere iussis, vrbe discedunt; statimque post eorum discessum fratres, propositis quibusdam legibus, quae pietatis speciem prae se ferebant, vt a cultu diuino principium fecisse viderentur, dirutis ad meridionalem vrbis portam foro vicinam moenibus, arci exaedificandae fundamenta iaciunt. et Vlricus quidem deprecantibus ciuibus assentiebatur, vt aedificatio intermitteretur, si Albertus a proposito abduci posset: quod vt ab eo obtinerent, concordiae condiciones iniri placuit, quae ab ipso propositae et frequenti Senatu recitatae cum iniquae et intolerabiles viderentur, fratres re infecta Rostochio discedunt, relicto in vrbe praesidio et arcis inchoatae aedificatione nusquam intermissa. tum praesidiarij, vt iussi erant, omnia violenter agere, ciueis tanquam suspectos in vicinas arces captiuos abducere, ligna, lateres, calcem, asseres in arcis constructionem ciuibus imperare, et tanquam concessa in praedam vrbe, omnia licenter agere ac ferre. vixque tandem vrgente apud
Caesarem Antonio Vitersemio, et lite de spoliatione instituta, post complures citationes decretum est, vt arx in Caesaris tanquam sequestri potestatem permitteretur; et aliquanto rursus tempore elapso controuersia omnis post longam et indignissimam calamitatum seriem eo anno composita est, egregio interim ciuitatibus liberis exemplo, vt dissensiones domesticas fugiant, et si quae inciderint, eas amice componant, nec praeualentibus aduersus publicam vtilitatem priuatis odiis potentiorum opem implorent; ne iis, vt tunc Rostochiensibus, idem accidat, quod equo AEsopeo, de communibus herbis cum ceruo depugnanti; meminerintque olim Romanos inter Aricinos et Ardeates arbitros delectos, cum partes dissidij nullum finem facerent, sibi rem, de qua ambigebatur, addixisse, et ita vtrosque iure suo priuasse. fratres Rostochio egressi inde diuersi abeunt, Vlricus domum, Albertus in Borussiam contendit ad Albertum Brandeburgicum socerum suum, vt ex rerum inibi turbatarum occasione, si posset, emolumentum caperet. Albertus is, vt suo loco diximus, cum Teutonici ordinis princeps esset, post longum et damnosum cum Sigismundo Poloniae rege bellum, tandem cum auunculo transegerat his legibus, vt abolito Teutonico ordine, qui se imperij Germanici maiestate aduersus Poloniae reges tuebatur, ipse ducta vxore Borussiam principatûs nomine tanquam Polonici regni beneficiarius acciperet: verum homo nouarum rerum cupidus, cum tota vita multa inconstantiae in religionis negotio exempla dedisset, etiam in ciuili administratione prauis vsus consultoribus plurima contra transactionis leges innouauit. tunc vero ingrauescente aetate paene delirus, nam hoc anno septuagesimum sextum annum agebat, euertendae plane reip. consilium iniit, auctore Paulo Scalichio, qui a Scaligeris Veronensibus originem repetebat, et cum eruditionis variae specimen editis aliquot libris aemulatione magni illius Ioannis Pici, vt doctrina longe inferior, sic moribus longe dispar, dedisset, paullatim se in Alberti gratiam vana doctrinae et pietatis opinione insinuauerat, amplis praediis ac possessionibus a credulo principe donatus; cuius ingenio abutens, quo potentiam suam in ea aula magis firmaret, ei persuaserat, ne Prutenis suis nimium fideret; quippe cum Germanus esset, et illi inueterato odio Germanos prosequerentur: itaque res suas ita ordinaret, vt summa negotiorum a Germanis admirustraretur, vltimae suae voluntatis executionem Brandeburgicis agnatis suis committeret. his rationibus praeoccupatum decrepiti senis animum eo impulit, vt Christophorum Crucium aulae praefectum, BorKium, Eliam Canicium, et alios prouinciae proceres quasi suspectos remoueret, nouos et suis molitionibus fauenteis homines adscisceret, et in iis praecipue Matthiam Horstium scurrilitate fere sola gratum, Ioannem Funccium, qui concionandi munere relicto praepostera ambitione ad ciuilia munia obeunda se contulit, Steinbacchium, et Ioannem Snellium; ipse, tempestatem imminentem praesagiens, quasi in Galliam profecturus, cum legatione libera vt nouo principi sponsam regiam impetraret, nam ea vanitate hominis creduli animum impleuerat, cum XXX equitum comitatu abiit. at noui vicarij cum fremere Prutenos sentirent, Paullo Vobissero duce militem conducunt, eique CC Ioachimicorum OIO in stipendium addicunt, ea lege, vt nisi certis pensionibus repraesentarentur, ex Prutenis Albertinae ditionis ea extorquere posset. dum haec agerentur, venit ad socerum Io. Albertus Megalopolensis adducto secum Laurentio Kircouio, cuius fideli et sollerti opera in Rostochiensi negotio nuper vsus fuerat. is Horstio arcta familiaritate coniunctus, per eum a sene decrepito Scalichij prauis consiliis fascinato impetrat, vt testamentum, quod iam fecerat, et cui Sigismundi Poloni auctoritas accesserat, reuocatet, et nouum conderet, in quo de filij tutela et prouinciae administratione permulta a priore testamento dissidentia constituebat, vtroque testamento Megalopolensis custodiae tradito. quibus de rebus, querella per Fridericum et Eliam Canicios fratres et Crucium aulae praefectum instituta, cum Sigismundo constitisset, ille rem ad regni Polonici et suam auctoritatem pertinere ratus, vt beneficiarius princeps cum subditis suis aequo iure ageret, nec se spreto et inconsulto, de rebus suis, quibus per aetatem et animi debilitatem superesse non poterat, contra beneficij concessi legem statueret, ex comitiis Lublinensibus delegatos in Borussiam mittit cum regio decreto,
quod illi prouinciae ordinibus VI Kal. VIIbr. proponunt. eo rex Paullum Scalichium ex toto regno ac Borussia proscribebat, et praediorum donationes illi ab Alberto factas abolebat, veteres consiliarios a principe depositos vel relegatos restituebat, nouis a gubernatione remotis. mandabatque, vt prius ac nuper factum testamentum a Megapolensi reposceretur, et sibi traderetur, et vt ius successionis in principatu Borussiae, quod senex princeps VIIviro Brandeburgico tribuisset, cassum esset. insuper decernebat, vt nullas nouus dux pensiones Borussis nisi ipsis volentibus imponeret: si quae ipsi cum subditis controuersiae essent, inter eos ius se aequabile dicturum; priuilegia item ordinum Borussiae, et transactiones cum principe initas se seruaturum declarabat. quae omnia vt praesentibus delegatis Albertus exequeretur, rex iubebat, potestate ipsis, ni ille pareret, facta, vt communicato cum prouinciae ordinibus consilio, rempublicam constituant, querimoniis satisfaciant, sedatis motibus ac dissensionibus pacem restituant, in malorum auctores animaduertant, sumptus aulae non necessarios minuant. quae mandata totis VIIbri et VIIIbri mensibus delegati executioni demandarunt, primum instituta totius prouinciae nomine contra Ioannem Funccium, Horstium, Snellum et Steinbacchium accusatione, qui ex vinculis caussam dicere iussi, cum a principe delegatis regiis traditi essent, in curia custoditi, et seorsum catenis vincti et in iure interrogati, tandem tanquam nouarum rerum molitores ac publicae tranquillitatis perturbatores ad mortem damnati sunt. Stembacchio vitae gratia facta; de ceteris in Regij-montis foro supplicium sumptum V Kal. IXbr. Funccio crimini inter alia datum, quod seni principi stolidi iuxta et perniciosi consilij auctor fuisset, vt quando neminem in Borussia fidum subditum haberet, ad gentileis suos in Germaniam se reciperet. is Osiandri et prauarum eius opinionum initio sectator, postea recantauerat, et principem locum in gratia principis tenuerat, qua dum homo imprudens abutitur, hero suo dedecus et sibi perniciem conflauit; alioqui doctus et opere chronologico, quod tanquam exactissima ratione putatum ab eruditis omnibus maxime probatur, de rep. bene meritus. dum haec agerentur, transactio, seu vnio inter illustrissimum principem et Borussiae ordines inita, per regios delegatos confirmata est, V Non. VIIIbr. cuius haec praecipua capita erant; vt duo episcopatus in Borussia instaurentur, Sambiensis et et Pomezanensis; et ante Paschaleis ferias duo idonei praesules coniunctis consiliariorum principis, VIII delectorum ex nobilitate, et totidem ex vrbibus, suffragiis a principe instituantur, quorum delicta ciuilia per principem, ecclesiastici, si in doctrina vel ritibus delinquant per synodum cognoscantur ac puniantur; pastores propter Osiandrismum exulantes in Borussiam reuocentur, et ita ciuilis administratio instituatur, vt ad munia publica indigenae nobiles idonei adhibeantur et exteris praeferantur; tributa noua princeps subditis non imperet, nullam cauponam nouam intra vnum ab vrbe milliare sine peculiari permissu instituat; conuentus prouinciae liberi sint; immoderatae vsurae et iniquae donationes reuocentur; ministros non necessarios dimittat, et sumptibus moderetur. mandatum, quo Scalichij securitati cauetur, et libelli famosi ab eo editi, aboleantur. iudices ita in prouinciis ordinentur, vt ex tribus a qualibet nominatis vnum princeps eligat. nullum foedus cum vllo principe aut rege absque regis Poloniae aut Borussiae ordinum consensu ineat. priuilegia, iura, libertates, immunitates ac consuetudines prouinciae tueatur. si secus faxit, nec ad humillimas subditorum preces factum mutet, liberum sit ordinibus prouinciae absque vlla rebellionis aut seditionis culpa ad regiae maiestatis patrocinium confugere, et pactorum inter regem ac principem initorum vi priuilegiorum defensionem ab eo poftulare. paullo post episcopatus restituti et vectigalibus aucti sunt, et Sabiensi Ioachimus Morlinus ex Brunsuicensi ecclesia reuocatus, Pomezanensi Georgius Venetus nobilis Prutenus Codberga Pomeraniae oppido, vbi a patria exulabat, accersitus, praefecti sunt. dum haec agerentur inter Suecos ac Danos ad fauces, per quas Holmiam itur, iuxta Gotlandiam aequo diu marte pugnatum fuit; sed casus victoriam Suecis sine pugna postea detulit. nam cum praefectus maris Danicus nobilem quendam in ambiguo illo certamine occisum Visbone Gotlandiae oppido sepelire sollemni pompa decreuisset, et frustra praemonente insulae praefecto,
ne naueis in vadoso portu figerent, Danica ac Lubecensis classes coniunctae ad oppidum appulissent, orta repente tempestas vtramque classem horribili vi procellarum quassatam ac disiectam, in qua circiter IX OIO hominum erant, cum ipso thalassiarcho Ioanne Laurentiano et Bartholomaeo Tunapello Lubecensi consule, miserabili ac luctuoso naufragio absumpsit. diuersa parte Daniel Ranzouius terrestrium Daniae copiarum praefectus excursione in Smalandiam facta, aliquot circumiacenteis pagos ac municipia vastauit ac diripuit; nihilque fere aliud memorabile toto eo anno inter eos gestum est. in Saxonia quoque res per episcopos mutauere. nam cum Sigismundus Brandeburgicus Ioachimi II VIIviri F. iam XIIII annos Magdeburgensem archiepiscopatum administrasset, ad Protestantium doctrinam, quae tum passim recepta erat, inclinare cepit, et nouam ecclesiasticae disciplinae formam secundum eam doctrinam exploratis prius multorum sententiis animo meditaretur, rebus humanis exemptus est, magno collegij sodalium, qui consilia eius adiuuabant, dolore, quorum et postea votis in eius locum suffectus est Ioachimus Fridericus Ioannis Georgij VIIviri Brandeburgici filius eo tempore vnicus. is ex consilio sodalium inchoatam a patruo doctrinae ac disciplinae mutationem ad exitum perduxit, et Magdeburgici in primario ciuitatis templo primum pastorem Augustanae confessionis Sigifridum Northusanum instituit. cum vero mortuo Sigismundo Ioannes Mansfeldius comes Rotemburgensem arcem ad Salam archiepiscopo, donec aes alienum, quod ipse ei debebat, dissolueretur, pignori datam, et Georgio Schaunburgio comiti ab ipso attributam, sede vacante occupasset, et collegio vrgente vt Schaunburgius spoliatus restitueretur, non solum pertinaciter recusaret, sed Konderam oppidum vicinum consimiliter captum diripuisset, ordines prouinciae militem conscribunt, et spe citius Rotemburgensem arcem, in quam se Ioannes comes eadem temeritate, qua locum ceperat, incluserat, obsessum expugnant, et Ioannem captum Salinas deducunt, vbi ex maerore anno sequenti in custodia miserabiliter periit. Raceburgensis quoque ecclesia eierato Pontifice confessionem Augustanam amplexa est, instituto a Christophoro Megalopolensi episcopo, qui secundum eam publice doceret, Georgio Vselero. contra Halberstadenses sodales, qui in maiorum religione retinenda summam constantiam semper seruauerant, quo eam magis firmarent, et eadem opera magno se aere alieno a prioribus episcopis contracto leuarent, nouo praeposterae prudentiae et domesticae parsimoniae commento vtrique consultum existimantes infantem bimum Henricum Iulium Henrici Brunsuici ducis acerrimi priscae religionis propugnatoris nepotem hac lege eligunt, vt OIO tantum Ioachimicos quotannis acciperet, reliquis episcopatûs vectigalibus ad aes alienum dissoluendum sepositis. qua in re quam perniciose errarunt, dum hereditariam in religione perseuerantiam existimant, tam spe sua decepti sunt, Iulio ad Protestantium doctrinam delapso, et grauiore aere postea episcopatum onerante. eodem fere tempore Bernardus Rasfeldius Monasteriensis episcopus, cum mandatum a Pontifice accepisset de concubinis remouendis, et illud in dioecesis suae synodo recitari iussisset, immane quam collegij sodales antea ex aliis causis exacerbati concubinarum instigatu contra exarserint; quorum pertaesus vir optimus vltro episcopatu cessit VIII Kal. IXbr., et se, dum vitam in securitate obscuram, quam cum periculo splendidam mauult, ad ocium ac quietem contulit. in cuius locum Ioannes ab Hoia iam episcopus Osnaburgensis, et antea Camerae imperialis praeses electus est, vir illustri gentis splendore, eruditione, munificentia cum paucis comparandus, et omni denique commendatione dignus, nisi ex sodalium contagiosa societate prioris vitae exercitiis intermissis statim mutasset, et pristinam famam ac praeclaras animi dotes dispari vitae exitu obscurasset. eodem hoc anno Volfangus princeps Anhaltinus, qui Augustanae confessioni anno XXX huius saeculi oblatae subscripserat, anno aetatis LXXIIII fatis concessit, nullis relictis liberis; et ante eum Ioannes Draconites VII agenario maior Vitembergae obiit XIV Kal. Maij, cepto bibliorum, aemulatione Origenis et alterius Complutensis editionis, quintuplici nec perfecto opere clarus; quem breui post secutus est VI Eid. Maias Leonardus Fuchsius Raetus, qui summa cum laude medicinam Ingolstadij, ac dein Onolsbachij fecit, et publicata
stirpium historia magnam laudem adeptus, tandem Tubingae LXV aetatis anno decessit. nec multo post Io. Valentinus Gentilis Cosentinus Bernae supplicio capitali affectus est V Eid. VIIbr., qui ante octennium ob sparsas de S. Dei Trinitate inter Italos prauas opiniones comprehensus Geneuae ex Senatûs sententia ad ignominiosam poenam damnatus errorem suum publice agnitum detestatus ac per compita vrbis traductus, cum inde contra datam fidem aufugisset, postea sectarium virus denuo inter fratres spargere conuictus, dilatam priori sceleri poenam non effugit. paullo post V Kal. VIIIbr. Marcus Hieronymus Vida Cremonensis ante XXXV annos a Clemente VII Albae Pompeiae ad Tanarum episcopus creatus, qui primus inter Italos post Iacobum Sannazarium poeticam ad res sacras transtulit, et versibus elegantissimis ac purissimis prouinciam suam excoluit, in eadem, qua vixerat, pietate placide ad Deum migrauit, Albae in ecclesia sua sepultus; eique postea a ciuibus suis, de quibus tam bene meritus erat, exequiis in maiore vrbis templo magna frequentia celebratis et publicis elogiis honorifice parentatum est. obiit et eodem anno, qui fuit illi climactericus, XVI KaI. X breis, Benedictus Varchius, cuius quae soluta et numerosa oratione Etrusco sermone fecit, merito inter doctos magno in pretio habentur: vixit summa animi libertate, procul ambitu, et sine auaritia; et in eadem simplicitate decessit, Florentiae in Camaldulensium sodalium templo sepultus. Romae, cum Eid. Xbr. anni superioris Pius IIII e vita migrasset, cardinales post nouendiale sacrum in conclaue inclusi sunt, vt nouum Pontificem eligerent. erant inter eos factiones, quarum vnius, quae potentissima habebatur, principes erant carolus Borromaeus et Marcus Siticus Altempsius sororum nuper defuncti Pontificis filij, quippe cum Pius ipsorum auunculus diuersis creationibus XLVI cardinales in collegium cooptasset, et tum tantum in conclaui L cardinales erant. tres praeterea aliae factiones erant, quarum principes Alexander Farnesius, Hippolytus Atestinus, et Ferdinandus Medices; et Farnesius quidem a Paullo III auo creatos cardinaleis in potestate habebat, Atestinus parteis Gallorum, Medices Hispanas fouebat. initio, consentientibus fere collegarum in Ioannem Moronum ob merita et eximiam prudentiam suffragiis, cum rogatetur Michael Gislerius cardinalis Alexandrinus an et ipse assentiretur, spatium ad deliberandum petiit, tantisper dum sacrum celebrasset, quo peracto respondit, non posse se ob suspiciones de eo conceptas, et ob quas a Paullo IIII in carcerem coniectus fuerat, assentiri, suaque auctoritate peruicit, vt ceteri assensum sustinuerint, et Moronus in Pontificem electus non fuerit. eius eligendi auctor fuerat Borromaeus, qui eo reiecto mox Gulielmum Sirletum produxit, quem et excellens eruditio et vitae integritas commendabant. verum quo minus is eligeretur, occulta simultate Altempsij, quam cum Borromaeo aemulo exercebat, effectum est, qui quamuis saepius deierasset, nunquam se assensurum, vt monachus in Pontificem eligeretur, vt potentiam suam in Pontifice creando ostentaret, cum aliter non posset, vota sua in cardinalem Alexandrinum professione Dominicanum coniecit, qui mox frequenti cardinalium concursu VII Eid. Ianuar. duabus ante noctem horis in Pontificem electus est, ac in Borromaei et Altempsij gratiam ex consilio cardinalis Columnae Pius V appellari voluit; atque vt se gratum erga eos approbaret, L aureorum OIO Hannibali Altempsio, qui Borromaei sororem in vxorem duxerat, dotis nomine, et Friderico Serbellono itidem eorum cognato ob egregia merita et optime nauatam in Auenionensi praefectura operam X aureorum OIO ex aerario publico numerari iussit. is ex Bosco exiguo agri Alexandrini municipio ortus, Gisleria familia admodum humili, quam tamen postea blandientes quidam eius fortunae ex Bononia oriundam scripserunt, quae ob factiones in vrbe exortas tandem inde eiecta sit, per portam, quae ab eo tempore clausa, demum sub Pio V aperta fuit, et Pia de eius nomine appellata. aliam et eius familiae illustrandae rationem adulatorie commenti sunt. nam Consilierios, qui Romae inter familias nobileis habentur, ita ob factiones nomen immutasse somniati sunt, cum prius Gislerij vocarentur; et Pontifex hoc commentum auctoritate sua confirmans decreuit, vt ij non iam Consilierij sed Gislerij deinceps appellarentur. anno aetatis XIIII ob rei familiaris tenuitatem in S. Dominici ordinem allectus, tantum inter
suos continentiae et astricti moris opinione valuit, vt accedente aetate ad praecipua munia obeunda vocatus sit, et tandem Comi in Mediolanensi principatu inquisitioni praepositus ob iurisdictionis odium magnas cum collegij illius ciuitatis sodalibus, qui se Ferdinandi Gonzagae Insubrum praesidis auctoritate tuebantur, contentiones exercuit. inde sui fama sparsa Bergomum Venetae ditionis ciuitatem missus est; vbi in ipsum Georgium Medolacum, qui ante eum Inquisitioni praepositus fuerat, inquisiuit; et ne quid ad summam audendi libertatem deesset, Victorem Superantium vrbis episcopum postulauit. sed violentem illam iurisdictionem Senatus nomine elusit Nicolaus Pontius vrbis praefectus, qui postea Venetiarum dux creatus est, homine vrbe facessere non citra contumeliam iusso, cuius iniuriae ille memoriam seruauit, cum ad eum iam Pontificem Senatus Venetus sollemnem legationem pro more decreuisset, et legationis principem Pontium doctrina ac rerum vsu virum praestantissimum cum tribus aliis patritiis constituisset; nam Pontium nunquam admittere in conspectum voluit, caussatus eum parum digne et honorifice de S. S. dignitate solitum loqui; quapropter eo reiecto reliqui tres officio defuncti sunt. his et aliis in exercenda illa iurisdictione contentionibus fama seueritatis quaesita, meruit apud Paullum IIII, vt anno huius seculi LVII ab eo in cardinalium collegium cooptaretur, et cum antea ipse et tres alij cardinales summi Inquisitores creati essent, et periculosum prudentiorib. videretur, supremam potestatem vni committere, nouum cardinalem solum cum summa potestate obeundo illi muneri praefecit, potestatem illam, quae inuicta aduersus omneis esse deberet, numero debilitari dictitans, quippe qui experientia didicisset, quod alij grauiter et seuere decreuissent, alios humanitate praetexta mitigantes plerunque corrumpere. eam potestatem cum ille inter Dominicanos fratres adultus sub Pontifice Inquisitioni iusto impensius fauente in omneis, quamdiu is vixit, odiosa seueritate exercuisset, et eandem sub Pio IV retinere vellet, plerunque offendit, cum nouus Pontifex, immoderatae et adeo inuisae potentiae, quo beneuolentiam a populo Romano pariter et a sacro ordine, qui iurisdictione illa multum vexatus fuerat, iniret, frenum iniici vtile et necessarium existimaret. itaque parum abfuit, quin hominem horrida libertate in consistorio passim abutentem in Hadriani molem coniici aliquoties iusserit. tandem vbi Pontifex creatus fuit, iurisdictionem, quam sub aliis tanta seuetitate exercuerat, et ipse seuerissime exercuit, et per alios cum magna nec toleranda multorum vexatione exercendam curauit; populo ad eius electionis famam fremente et indignante, ob recentem adhuc Paulli IV memoriam, a quo iste ad honores prouectus, eius quoque acta et memoriam restituturus credebatur. nec omnino vanus metus fuit, nam vt iniuriarum tenacissimus, sic beneficiorum non immemor erat, vbique gratitudinis laude affectata. itaque prima cura ei fuit, vt de Caroli cardinalis Carafae et Paliani ducis illius fratris caussa rursus cognosceretur, an rite vel secus damnati essent; et plerique etiam ex iis, qui iudicio interfuerant, et contra eos pronunciauerant, sententiam, quam in gratiam superioris Pontificis dixerant, vt nouo Pontifici gratificarentur, retractarunt, et non recte iudicatum affirmarunt. igitur Carafis fama, tituli, honores, bona, restituta et cum Balnei-comes, antiquas possessiones Antonio Carafae olim marchioni Montisbelli a Paullo IIII attributas tempore inter regni recuperasset, ob id que a Pio IIII molesta lite diu vexatus esset, postremo Romam citatus, et cum se in iure stitisset, in carcerem coniectus, rursus tempore vltimi interregni inde euasisset, ob id veritus ne contra se tanquam contumacem sententia ferretur, et Antonius Carafa in possessionem controuersorum locorum restitueretur, cum eo transigere coactus est interuentu cardinalis Columnae, et X OIO aureorum eam molestiam redemit. initio statim Pontificatus magna seueritatis exempla edidit, praecipue in caussa religionis, conquisitis passim per Italiam criminis huius suspectis et Romam attractis. Iulium Zoannetum, qui Patauij domicilium contraxerat, ob eam caussam a Senatu Veneto impetrauit et Romae damnatum crudeli ignis supplicio affecit. eodemque tempore Magistrum palatij Florentiam misit, qui Petrum Carnesecum arctissima cum Mediceis necessitudine coniunctum et diu Margaritae Sabaudiae ducis vxoris familiarem dedi postularet, is vero cum Pontificis
literas Cosmo porrexit, Petrum Cosmi ipsius mensae assidentem inuenit, verum Cosmus, qui gratiam Pontificis obuio obsequio et quauis alia ratione demereri in animum induxisset, neglecto amici periculo, eum sine vlla cunctatione tradidit, qui Romam perductus, accusante eum Achille Statio Lusitano homine non illiterato sed prostitutae fidei, qui Carneseco ab epistolis fuerat, conuictusque quod cum sectariis in Germania, et in Italia cum Victoria Columna marchionis Pischarij vidua, et Iulia Gonzaga lectissimis feminis de prauitate sectaria suspectis amicitiam coluisset, tandem ad ignem damnatus est. postea et Aonius Palearius, cuius eruditionem singularem scripta ipsius testantur, eadem poena affectus est Romae, cum conuictus esset, dixisse, Inquisitionem esse sicam districtam in litteratos. in meretrices etiam, quarum Romae a multo tempore frequens ac publicum mercimonium est, multa seuere decreuit, quas et vrbe quamprimum excedere, aut nubere, et si non parerent, publice flagellis caedi iussit. cum vero moneretur inter tot caelibes sublatis foeminis, maioris vitij, quod Romanis iam olim B. Paullus exprobrauit, periculum subesse, ita eas tulit, vt lupanari includerentur, nec, vt prius, libere per totam vrbem interdiu noctuve vagarentur, ratus pudore vtrinque incusso et illas priori vitae renuntiaturas, et viros infamiam veritos ad ea loca non ituros. quae vero in meretricia professione morerentur, in sterquilinio defodi mandauit. intercessit initio vrbis Senatus a sacro ordine, qui palam non audebat, clam instigatus, hoc decreto hospitiorum pretia vilescere, et ad nihilum redigi, et libertatem antiquam tolli, idemque quod dixi, periculum imminere dictitans, nec matronarum pudicitiam inter tot caelibes integram et inconcussam aliter seruari posse, nisi pristina libertas restituatur. nihilominus in proposito mansit Pontifex; et cum rursus instaret Senatus, subirato vultu interminatus est, nisi castigationem admitterent, se vrbe migraturum et alibi sedem Romanam translaturum. multa quoque in ciuili administratione eadem seueritate, sed minus prudenter constituit, quibus potius terrorem sui, quam amorem legum et obsequium subditorum animis insinuauit. ob id permultis diffugientibus tam viris quam feminis, cum magna solitudo in vrbe esset, varij sermones iactabantur, aliis eximium religionis a sectaria prauitate vindicandae et vitae emendationis studium in eo laudantibus, aliis moderationem et maiorem prudentiam in eo requirentibus; sicque iudicabant optimi quique, si quidem Pontificia dignitas pastorali officio solo contineretur, in Pio V nihil fere desiderari potuisse, sed quando ei dignitati annexa esset principalis potestas, plerasque virtutes, quae principem decent, et ad publicam administrationem necessariae non nisi longo rerum vsu parantur et excoluntur, praeterea requiri, quae ille in vmbra et inter monachorum greges educatus non haberet. nam aliter in coenobiis, aliter in aula degi, et rursus aliud esse monachis imperare, aliud regnare. certe rogatis amicis cum de publico rumore ab iis cognouisset, nihil aliud respondisse fertur, quam populum plus in sua morte doliturum, quam de adepto Pontificatu gauisus esset. cum vero in principe laudari praecipue sciret iustitiam, magnitudinem animi, clementiam, liberalitatem et prudentiam, ita iustitiam amplectebatur, vt exacta iuris obseruantia plerumque iniuriose peccaret. ita vero a clementia abhorrebat, vt tamen feram et implacabilem naturam dissimularet, cum multa de clementia honorifice praefatus postremo, illam exacta nocentium castigatione contineri diceret. magnitudinem autem animi cum in ciuili administratione et priuatis actionibus minime prae se ferret, in pastorali potestate venditanda nimius fuit, et plerumque ab ea exorbitauit, vt qui prudentia et rerum experientia, quae non nisi assidua negotiorum tractatione quaeritur, minus valeret; quod vel ex mandatis quae Io. Francisco Comendono Cardinali ad Caesarem dedit mox patuit. ab auaritia potius alienus, quam liberalis erat, et erga pauperes et adflictos misericors, quam beneficus. nam magnam pecuniam statim in egenos et varias necessitates erogauit: atque vt adflictis Caesaris rebus subueniret, LX aureorum OIO vltro detulit, et quandiu bellum duraret, L OIO singulis annis in posterum pollicitus est. praeterea Hierosolimitano ordini ob superioris anni cruentam ac damnosam obsidionem penuria omnium rerum laboranti studiose subuenit, et ordinis principi nouam vrbem, in illa terrae lingua, in qua S. Hermetis arx capta a Turcis sita erat, magnis
operibus molienti XV OIO aureorum singulis mensibus quousque munitiones ad eam altitudinem perductae essent, vt contra hostileis impetus defendi possent, numerari iussit. vrbs postea de nomine magni Magistri ex equitum decreto ob egregia eius in ordinem merita Valletana appellata est. Pontificem de prosperitate Christiana sollicitum multa hoc primo magistratûs anno male habuerunt. inprimis Chios a Turcis occupata. ea insula est in mari AEgaeo inter Lesbum et Samum, CXXV millium passuum in circuitu patens, olim libera, postea sub Genuensium ditione, quibus eam Andronicus Palaeologus Byzantinus imperator anno OIO CCC XLVI ob egregiam nauatam operam, ipsorum ope in regnum, vnde spoliatus erat, restitutus donauerat. quanquam Vbertus Folieta potius a Genuensibus iuris hanc speciem praetexentib. occupatam armis, duce Simone Vignoso, quam donatione quaesitam, scribat. dein cum Mahumetus Turcarum imperator cunctas despotarum Peloponnesi ditiones, Trapezuntem, Sinopen, ceterasque vrbes, quas Christiani in Ponto tenebant, sub iugum misisset, postremo classem ad Graeciae litus reduxit, et Mitylenen, a qua insulae hodie nomen, oppugnauit, cuius periculum cum ad se pertinere Chij cognoscerent, apud quos Iustiniani rerum potiebantur, ne prorsus in seruitutem redigerentur, sponte sua tributum obtulere, cuius nomine quotannis X aureorum numum OIO, quos ducatos vocant, pendebantur, ac praeterea in purpuratos, genus hominum rapacitatis et auaritiae plenum, ad duo millia distribuebantur; tanti illis sua libertas coustabat. Pialis igitur post infelicem Melitensem expeditionem, ne nihil egisse videretur, Chion in potestatem redigendam suscepit. caussae praetexebantur, quod exploratis Turcorum consiliis, quae ob vicinum et liberum commercium illis patebant, anno superiore Melitensibus, quae in eos Turci molirentur, nunciassent: deinde quod biennij tributum Solimano non soluissent. quod auaritia legati res ipsorum Byzantij apud portam procurantis factum erat, qui etiam donanda Mechmeti purpuratorum principi et aliis munera in suos vsus verterat. his adiungebatur, quod Christiana mancipia, quae cottidie ab vrbe ad ipsos profugiebant, et inde domum ad suos remittebantur, receptarent. et paullo ante ferebatur Mechmetis ipsius nobile quoddam mancipium in Chion se contulisse, cuius ille vel restitutionem vel pretium ab eis posebat. id vero cum per legatum resciuisset Senatus Chiensis, qui sciret, quanti sua interesset, primarium virum placatum habere, e vestigio pecuniam mittit, quae Mechmeti persolueretur. verum legatus eadem auaritia corruptus, eam quoque interuertit. has ob caussas Pialis accepto a Mechmete Chiensibus ob priuatam iniuriam infesto Solimani mandato, feriis Paschalibus classem, quae XXC triremium erat, ad vicum in aduerso Ioniae litore, cui Passagio nomen, appulit. iniecerat suspicionem infesti Turcorum animi, quod proximo anno cum classis ex Melita Byzantium rediret, in itinere, vt assueuerat, ad insulam non appulerat; qui metus intempestiuo eorundem aduentu auctus est; de quo vbi cognouit Senatus, duos e suo numero ad Purpuratum misit, qui receptum in portu suo nauigiis, comeatum, et quicquid opportunum foret, benigne ac prolixe offerrent. ille exceptis comiter legatis, summa dissimulatione vsus, propter ferias Paschaleis, quae eo forte die, qui in XVIII Kal. Maij incidebat, celebrabantur, quod non eo die ad insulam appelleret, se excusauit, et nolle se ritus ac sacra eorum interpellare, respondit. postridie summo mane classem totam instruit, et tribus locis, quoniam vnus capiendae classi satis non erat, portum prendere iussit; ipse exscensione facta per vicinos hortos aliquantisper spatiatus, mox conscenso equo, in collem, vnde arcem despicere posset, ascendit, vbi cum omnia pacata videret, in Praetorianam triremem rediit, misso nuncio ad vrbis praesidem et XIIviros, vrbis regendae praepositos, vt ad se venirent. nam habere se a Solimano mandata magni momenti, de quibus cum illis capita conferre velit, antequam classem in Apuliam deducat. Senatus etsi periculi, quod impendebat, non ignarus, habita tamen deliberatione ad Pialim eundum censuit, ne si recusarent, quod astu moliebatur, vi perficeret, capta inde occasione, et insulam ferro et igne vastaret. missus igitur Praeses cum XIIviris, qui initio in ingressu Praetorianae comiter in speciem excepti, mox ingressis compedes iniectae, statimque expositi in terram Praetoriani, qui palatium ciuitatis, in
quo Senatus haberi solebat, in potestatem cum arce citra certamen redigunt, vexillo, in quo S. Georgij cum cruce rubra effigies expressa erat, summoto, et Turcico erecto. idem mox per vniuersam insulam cum nemo resisteret, citra tamen cuiusquam caedem, factitatum est. tantum in vrbe primarium templum, quod B. Petro sacrum erat, depraedati sunt Turci, vbi cum vnus eorum, dum ciborium in quo S. S. hostia condita erat, profanis manibus contrectat, praesulem loci rogaret, num hic ipsius Deus, et illa suae fidei mysteria essent, et ille ita esse respondisset, mox ciborium in terram proiicit, quo viso praesul incredibili dolore perculsus, statim flexis genib. proiecta colligens, Me prius, inquit, oro, interfice, quam haec S. S. mysteria pedib. conculcari videam. motus est vehementi praesulis affectu barbarus, et vltro ab iniuria temperauit. tum cuncta Christiana templa solo aequantur, vnico S. Dominici excepto, quod ritibus Turcorum initiatum est; necnon et sublato omni imperio Turcicus iudex illis datur. quo facto ipsius praesidis ac XIIvirorum familiae, cum aliis primariis Constantinopolim quinque nauigiis mittuntur, et inde in varias regiones deportantur, donec tandem insequentibus annis regis nostri interuentu miseri ciues patriae restituti sunt, iisque vmbra quaedam administrationis pristinae ac iudiciorum concessa est, salua tantum ad iudicem Turcicum prouocatione; quod eo facilius a Solimano impetratum, ne Christianis incolis alio migrantib. Chios deserta nulli Turcis in posterum esset vsui. inde Pialis abducta classe recta Iapygiam contendit, et littus oppositum legens, exposito interdum milite innumeras praedas fecit, multa capita in miseram seruitutem abduxit, nullo alio praeterea operae pretio facto: quippe cum Philippus in Salentinos, Brutios, Samnites ac Dauniam firma praesidia in tempore misisset, quae vtramque oram maritimam et munita loca tuerentur, quod et fecerat Pontifex Centumcellis, in Piceno item classe instructa. diuersa parte Caesar misso Byzantium superiore anno Hossutoto, quamuis de induciis non desperaret, tamen per indicia et captiuorum confessiones certior factus Turcos ad arma Pannoniae inferenda se comparare, et Iulam ac Sigethum oppugnare decreuisse, se quoque ad bellum parat, et inprimis Iauarinum muniendum et milite ac comeatu firmandum curat, quo et omneis copias vt loco admodum commodo et opportuno conuenire voluit, per totam Norici oram edicto promulgato, ne quis vinum aut frumentum extra suam ditionem venderet, aut exportari sineret, et quae iam vendita nondum tamen tradita essent, inde abduci non possent. Sigethum item auxiliareis aliquot mittit, et vicecomitem Insubrem cum duabus cohortibus in castra proficisci iubet, mandatis passim distributis ad conscribendum militem. cumque vireis proprias et opes tantae potentiae sustinendae pareis non esse prouideret, comitia ordinum Imperij Augustam Vindelicorum indicit, vbi in commune ad propulsandos communis hostis impetus consultaretur, et in eam rem sumptus ac vireis suppeditarentur. eo Maximilianus ante alios principes venit, qui diuersis ex causis initio se excusabant. et haec quidem vulgo a cunctis fere Saxoniae ordinibus ac Vandalicis ciuitatibus obtendebantur, quod bello inter vicinos principes ardente, a finibus suis citra periculum abesse non possent. itaque Caesar per legatos non cessabat vrgere apud Danum ac Suecum, vt inter eos aliqua concordiae ratio iniretur. nec in speciem recusabat Suecus, qui vt se pacis publicae studiosum ostenderet, Caesaris rogatu controuersiae iudicium Pomeraniae principi ac Ioanni Friderico Saxoni matris suae fratri permiserat. sed et aliae difficultates inciderant, quae et in caussa erant, cur tam cito ad comitia venire non possent, dissidia nimirum nuper exorta inter Io. Friderici Saxonis quondam VIIviri filios, inter quos, fratre minore natu nuper defuncto, cum conuenisset vt alternis gubernarent, maior natu, siue aetatis praerogatiua, siue ex conuentione prior rebus praefuit, qui postea dulcedine imperandi illectus, vti putabatur, alteri cedere noluit. hinc odia inter eos accensa, in quibus Thebanorum fratrum exemplum veriti cognati principes, omnem operam dabant, vt nascenteis odiorum igneis, antequam in incendium euaderent, restinguerentur. Palatinus VIIvir cum Augusto VIIviro Lipsiae ob id conueniunt, vbi res diuersis colloquiis agitata cum exitum non haberet, tandem ad comitia imperij remissa est. in idem tempus et incidit, vt Philippus Hessus Cattorum princeps nuptias Ludouici
alterius ex filiis cum Christophori Virtembergici filia celebraret, ad quas more gentis, cum multi principes inuitati essent, id quoque in caussa fuit, cur serius et ipse et illi principes Augustam venirent. igitur cum tam cito adesse non possent, legatos cum plenis mandatis mittunt, qui suo nomine in comitiis agerent. sed rem impeditiorem ratus Caesar, quam vt de ea cum legatis agi posset, eorum aduentum operiri statuit. interea alia priuata negotia in aula tractabantur: et iam tum de Elizabetha Caesaris filia cum rege Galliae matrimonio iungenda mentionem iniecit Bernardinus Bocatellus Redonum episcopus. auditus et Sabaudiae ducis orator, qui controuersiam de Montisferrati principatu contra Mantuae principem in comitiis renouare institerat. introductus et Philippi nuncius, qui eius nomine peteret, vt sibi IIII Germanicas legiones ducibus Paride, qui mox decessit, Alberico Lodronio, Ioanne Baptista Arcuensi, et Hannibale Altempsio conscribere liceret; ex quibus X signa Guletam in faucibus Africae sitam, reliqua in Cisalpinae Galliae praesidia ac Neapolim mitterentur, vt si quid rursus Turci in Melita et vicinis locis molirentur, praesto essent. nec difficulter id impetratum. hastiludia etiam carnispriuij tempore instituta, et assueta spectacula, vt ex laeta rerum facie cuncti de laeto rerum successu bene sperarent. tandem principes venere: et primus quidem Brandeburgicus VIIvir in viam se dederat; sed morbo correptus, retro domum abiit, misso Io. Georgio filio ac nepotibus cum egregio nobilium comitatu. post eum Moguntinus VIIvir, et mox Coloniensis et Treuirensis VIIviri, Saliburgensis archiepiscopus, Vilelmus Cliuensis, et Holsati duces Dani. paucis diebus interiectis Augustus Saxo VIIvir cum amplissimo comitatu, et mox Gulielmus Saxo Vinariensis, cui cum Io. Friderico fratre de ditionis diuisione lis erat, Georgius Fridericus narchio Onolsbachij, Philippus Rheni comes, Otho Truchesus Augustanus. affuit et Teutonici ordinis, quamuis iam aboliti, vti supra demonstrauimus, magnus Magister, qui vt suum et imperij ius seruaret, diploma a Caesare impetrauit. tandem comitiorum factum initium VII kal. April. ibi Caesar auxiliorum contra Turcam expediendorum necessitate proposita, enixe rogat principes et imperij ordines, ne, quam Carolo V et Ferdinando ab eodem hoste lacessitis operam tam propensa voluntate detulerint, tam necessario tempore, et in ipsis imperij primordiis sibi denegent; nam Turcam totis viribus Viennam Germaniae propugnaculum oppugnare decreuisse, in cuius amissione praeter iacturam, etiam ipsorum decus verti, et ad ipsorum ignominiam proculdubio redundaturum, nisi Germania florentissima totius Europae regio atque hactenus inuicta, tam graui periculo praeuertat, et necessaria auxilia in tempore adhibeat. nec vero dubitare, quin eodem studio, quo erga maiores suos affectos se semper ostendissent, nunc coniunctis secum viribus ac studiis enixuri sint, vt et amplitudo imperij illaesa seruetur, et communis hostis conata impediantur: quod si fecerint, se vicissim operam daturum, ne tanti beneficij, quod ad communem Germaniae dignitatem et vtilitatem spectet, memoriam vnquam ex animo deponat. his dictis Albertus Baioariae dux Caesaris nomine haec capita proposuit, de quibus in comitiis decerneretur, vt ratio iniretur, qua haereses in pace religionis non comprehensae ex imperio eliminarentur, vt VIII OIO equitum et XL peditum OIO contra Turcos conscriberentur, quibus in treis annos stipendia per VIII menseis soluerentur, eaque collatio in signata pecunia fieret, quae tota, provt occasio vrgeret, in bellum impenderetur. imperialis item Camerae emendandae ratio iniretur, et quod in ea sancitum esset, locum haberet. decreta de publica tranquillitate et moneta seruarentur. dissidia inter principes de praecedendi ordine componerentur. postremo de Finalio in Liguria controuersia iam diu in comitiis agitata terminaretur, et subditis ditionis illius edicto Caesareo mandaretur, vt quamprimum arma deponerent. secundum haec, ante omnia, decreta auxilia aduersus Turcam maiora quam antea cuiquam Caesarum, et maiori animi alacritate, cum plerique praeter promissa auxilia imperij nomine, etiam priuatas opes et operam suam in eam militiam vltro deferrent. dein missus Finalium Parthinus, qui Caesari erat a consiliis, cum praefecto Tridentino, cuius auctoritate et interuentu lis inter Carrectos et loci subditos componeretur. inibi agitata Antonij Aldenburgici et regis Daniae atque Holsatiae ducum controuersia: cum Aldenburgicus
Delmenhorsti ac ceterarum ditionum suarum beneficium auctoritate Caesaris firmari peteret, illi etiam sibi vt proximis agnatis ex eadem stirpe prognatis idem beneficium, in quo ius successionis ab intestato haberent, concedi postularent: nam regem Christianum I comitem Aldeburgensem fratri suo Gerardo ea condicione comitatûs partem donasse, vt extincta Gerardi prole ad suos posteros ea rediret. ad quae Aldenburgensis replicabat: Delmenhorstanam ditionem non a Gerardo hereditate acceptam, sed cum multos annos in aliena potestate fuisset, solius comitis Antonij periculo ac sumptu primum quaesitam esse. deinde ditionem Harpestedensem coniugij nexu recens comitatui accessisse. quod vero ad ipsum comitatum Aldeburgensem attineret, quem a Gerardo hereditate acceperit, facile coniunctam beneficij gratiam Antonium Holsatis concessurum, si illi vicissim comites Aldeburgenseis velut proximos agnatos ac coheredes in Sleuici et Holsatiae principatibus beneficij ius habere patiantur: nam Gerardum Antonij auum illiusque posteros ad successionem in Sleuici Holsatiae et Stormariae ditionibus post Christiani stirpis interitum sollemnibus literis Hafniae scriptis vocatos esse. venit et eodem Sabaudiae dux, et post eum Mantuanus de Monferratensi principatu disceptaturi. Vinarienses fratres, quae per Palatinum et Saxonem VIIviros componi non poterant dissidia, a comitiis dirimi petebant; sed vrgente belli Turcici mole, omnes hae controuersiae, et caput etiam de religione in aliud tempus dilata sunt. comitiis interfuit Ioannes Franciscus Comendonus cardinalis Pij V Pontificis nomine, cum ex Polonia rediret, acceptis ab eo Augustae mandatis, necnon Marcus Siticus Altempsius itidem cardinalis, sed tanquam episcopus Constantiensis et imperij princeps. cum Pontifex nouus ex oratoris, quem in aula Caesarea habebat, et aliorum literis didicisset, in comitiis Augustanis inter alia capita, quae proponi debebant, de ratione componendorum religionis dissidiorum actum iri, id ad suam atque adeo Romanae sedis omnium aliarum matricis auctoritatem pertinere ratus, Commendono enixe iniunxit, vt si religionis negotium in comitia deduceretur, ipse suo nomine publice protestaretur, et Pontificem in cunctos qui aderant, tam seculareis, quos vocant, quam ecclesiasticos principes diuinae censurae gladium districturum interminaretur, et contra Caesarem inprimis, quem et imperio ac regnis et ditionibus, successionibus, et iurib. quae in Hispaniae regnis ei competebant, priuaturus esset. bene autem euenit, quod viro moderationis ac summae prudentiae negotium commissum est, qui veritus, ne ea protestatione magis animi exasperarentur, quam idoneum remedium malo, quod timebatur, pro tempore adhiberetur, aliam rationem deliberationis illius impediendae sibi ineundam existimauit; reque cum Caesare communicata, et spe ab eo facta negotij in aliud tempus reiiciendi, ad Pontificem scripsit, et protestatione ea nihil opus fuisse monuit. verum homo imperiosus, et qui nullas rationes voluntati suae contrarias admitteret, alteris mandatis enixe magis quam prius iniunxit, vt si mentio vlla de religionis negotio in comitiis fieret, publice protestaretur, et Caesarem atque alios principes Pontificis nomine a communione Christiana excluderet. sed neque secundis mandatis minister hero prudentior paruit: et commodum accidit, vt cum secunda mandata venerunt, iam illud caput in aliud tempus dilatum esset. non cessabat tamen Pontifex Caesarem imperiose per Commendonum monere, ne quid tale in deliberationem in comitiis deduci in posterum pateretur. in eo perniciose peccasse Carolum V, qui dum se negotiis sacris immiscet, confessionem Augustanam a Philippo Melanchthone conscriptam in comitiis proponi passus esset, et alio postea remedio auctoritate Caesarea intempestiue vsus, dum ita religioni consultum putat, religionem in discrimen reuocauerit. id rerum confusioni et turbis, quae postea in Germania incrementum sumpserint, caussam dedisse; facturumque melius maximum alioqui imperatorem fuisse, si venienti malo, cuius principia semper infirma sunt, mature ac validis remediis occurrisset. nunc libertate pessima in imperio permissa spiritum vertiginis inter Germanos regnare, et quot homines a vera Romana religione dissident, tot sectas esse, fluctuantibus in incerto opinionum salo ingeniis, et cum locorum mutatione pariter mutantibus. eam opportunam occasionem a Deo oblatam videri, vt malo tempestiuum remedium
adhibeatur, dissidentibus partibus, quae bene conuenientes difficilius ad officium reduci possent. inprimis procurandum esse, vt concilium nuper Tridenti celebratum vbique in Germania publicetur, et si per vniuersam Germaniam non possit, saltem in ciuitatibus, quae maiorum religionem retinent, promulgetur; puta Salseburgi, Constantiae, Eisteti, Augustae, Frisingae, Passauij, Brixinae, ac Tridenti. et quoniam episcopi, quo minus dioecesanas synodos celebrare possint, eo impediuntur, quod Metropolitani, a quibus initium fieri debuit, nondum suas celebrauerint, agendum cum Moguntino ac ceteris archiepiscopis, vti concilium Tridentinum in synodis suis recipiant, vt eorum exemplo suffraganei in dioecesi quisque sua illud publicandum curent. monendum vero Coloniensem, vt confessioni iuxta concilium Tridentinum promulgatae, et in cuius verba per Galliam, Italiam, Hispaniam, Sarmatiam, Pannonias passim episcopi, etiam in Germania plerique, iurauerunt, et ipse subscribat; si facere detrectet, censurae ecclesiasticae subiiciatur, et VIIvirali dignitate abdicetur. prouidendum item Caesari, quandocunque contigerit Magdeburgicum praesulem nuper electum fatis concedere, ne VIIvir Saxo in eam matricem totius Germaniae ecclesiam, vti iam in treis vicinos episcopatus fecerit, manus iniiciat. eandem de Argentinensi episcopatu sollicitudinem esse debere; libros sectariorum et improbatae lectionis, quantum fieri potest, prohibendos esse; pios vbique et publicandos cum cura et disseminandos; praemia viris doctis a praesulibus opulentis proponenda, et seminaria vbique in ciuitatibus iuxta concilij Tridentini praeceptum instituenda. postremo agendum cum Caesare ac reliquis Imperij principibus, vt quamprimum Palatini VIIviri audacia, qui aliam a confessione in comitiis recepta amplectatur, et praesules vicinos et in ditione sua et vbique diuersis vexationibus oppugnet, auctoritate imperiali coerceatur. quod de Palatino addidit, non frustra fuit. nam Commendonus captata occasione cum videret Christophorum Virtembergicum, et Volfangum Baioarum Bipontinum infestis animis in Palatinum ferri, qui praeter duas, Catholicam et Augustana confessione comprehensam doctrinam, nullas alias in Imperio admittendas contendebant, ita enim in comitiis decretum esse, Caesarem adit, et vt tam pulcram occasionem sectarium virus ex imperio expellendi minime praetermitteret, monuit. quod ille non segniter fecit, habitoque super ea re principum consilio, Palatino denunciatum est vt VIIviratu cederet, quem Caesar in eius filium libenter collaturus esset, aut Caluinianae sectae pastores ditione sua excluderet. sed cum ille, nisi caussa cognita, Caluinianam religionem damnari minime aequum esse diceret, et id communis hostis atque adeo Pontificis astu fieri, vt commissis inter se Imperij principibus publicam Germaniae pacem turbaret, Augustus Saxo VIIvir iam totus in bellum contra gentileis suos intentus, et qui vereretur, ne turbata imperij quiete, illi maiores animos simul ac vireis sumerent, intercessit; et cum aliis principibus, qui Palatinum oppugnabant, consilia ac vireis coniungere recusauit; et ita conatus Commendoni et aliorum principum irritus euasit. venerat ad comitia Kal. Maiis ad Caesarem Bernardinus Bocatellus Redonum episcopus de nuptiis regis cum Maximiliani filiia acturus, a quo quinque post diebus Hispanorum et Thomae Perrenoti Chantoneti inprimis, qui res Philippi apud eum procurabat, consiliis et violentia circumuento responsum indignum iuxta et insolentiae plenum scriptis mandatum tulit. eo praefatus Caesar sibi gratissimum accidisse, quod sereniss. et Christianiss. rex arctiorem adfinitatem secum exoptet; existimare quoque se ait, hoc regis desiderium a bono ac sincero animo proficisci, qui sciat, quo arctioribus vinculis Caesarea maiestas et vniuersa inclita domus Austriaca cum ipso inclitoque Franciae regno consociata fuerit, eo quietiorem et pacatiorem quoque fore totius Christianae reip. statum, plurimique momenti allaturam huiusmodi coniunctionem ad propagandam diuini nominis gloriam, et propulsandam vim ac potentiam Turcicam, quae Christianorum discordiis in eam excreuit magnitudinem, vt iam non formidolosa solum, sed nisi coniunctis animis ac viribus obuiam illi propediem eatur, proculdubio Christiano orbi perniciem sit allatura. se vero non citius responsum dedisse, quod de ea re prius serenissimum et Catholicum Hispaniarum regem fratrem ac patruelem suum carissimum,
qui cum arcta adeo necessitudo sibi intercedat, vt alter alterius negotia citra vllum fere discrimen eodem loco, quo propria, habeat, consulendum duxerit. licet igitur non desit cui maiestas Caesarea minorem natu filiam, nam de grandiori iam statuisse, pro dignitate et commodo inclitae domûs Austriacae elocare possit, tamen quia maiorum suorum vestigiis insistens publicam Christiani orbis et sacri imperij Romani, cuius cura ac ditiones tueri recuperare et augere teneatur, vtilitatem priuatis commoditatibus semper anteposuerit, non recusare, quin his condicionibus matrimonium a rege expetitum contrahatur: vt ante omnia rex Metensem, Tullensem ac Virodunensem episcopatus, quae sunt insignia S. imperij Romani membra, in pristinam liberatem ac eum statum restituat, in quo erant, priusquam a piae memoriae Sereniss. quondam rege Henrico regis parente occupati ac distracti fuissent. vt rex confestim bona fide ac sine vlla dissimulatione expresse renunciet paci et amicitiae principis Turcorum, seque Caesari contra illum coniungat, atque vt vniuerso terrarum orbi de iustiusmodi coniunctione ac foederatione certo constet, mox valida auxilia in regnum Hungariae destinet, eaque in limite sumptibus suis alat. additum, vt ipsi Caesari, si contigerit vt inter Christianissimum et Catholicum reges bellum oriatur, liberum sit cum Catholico rege defensionem iurium domus Austriacae et Burgundiae suscipere. his condicionibus a rege adimpletis et acceptatis, nec aliter, Caesar se de matrimonio cum rege transigere paratum ostendit; et a Redonensi petit, vt responsum hoc non sine matura deliberatione factum ad regem perferat. postridie quam traditum responsum est, et Non. Maij Redonensis ad Caesarem cum scripto redit, et illud se legisse dicit, ex quo cognouerit, indignam honorifica adeo regis erga Caesarem voluntate, quam et adfinitate arctiore cumulare iam a triennio expetiuerit, gratiam referri, ac se existimasse, siquidem rationes Caesaris non ferrent, vt de eo, quod suum est, libere statuere posset, vt honestiore erga regem excusatione vteretur, et regem quidem eam in bonam partem accepturum fuisse; nunc condiciones, quae proponerentur, non matrimonij eas, sed pacis leges videri, quae victo a victore praescriberentur; nec vero eo res regis redactas esse, quicquid Hispani iactitent, vt quidvis pati et facere cogatur, qui quidem extra matrimonij caussam, cum se belli Turcis inferendi occasio obtulerit, vt primarium inter Christianos principes regem decet, in sumptuum et periculi partem vltro venturus sit; sed nolle, vt potius vxori suae, quam sibi orbis Christianus ob id obstrictus sit. nam alioqui aequalia omnia esse, et dignum regem tali coniuge, eaque verborum modestia hactenus negotium tractatum, vt expetendum fuerit, alia ratione ab eo discedi. nec magis ad rem facere, quod quasi protestationis loco additum est, si quidem bellum inter reges oriatur, adfinitate cum rege contracta minime prohiberi Caesarem, quo minus Catholico regi contra regem Christianissimum se coniungere posset. nam id praemature dici, quippe firma inter duos reges pace et amicitia. quod si accideret, vt inter se dissiderent, tamen hoc ad Christiani principis officium pertinere, ne eum prior lacesseret; a quo nullam iniuriam accepisset, siue eius filiam in vxorem duxerit, siue non duxerit. quod si aliter sentiret, tamen expectandum fuisse, dum rex eum pactis ad id adigere vellet, vt superueniente inter reges bello neutrius partibus se addiceret. tunc enim, nec prius, tempestiuum fore mentem super ea re suam aperire. quae omnia non a se dicuntur, vt Caesarem vlterius de matrimonij negotio vrgeat, quod pro omnino abrupto habeat; nec vero regem in posterum de eo verba facturum, sed vt apud eum in parte iusto dolore se exoneraret, ex scripto illo minime ad regis amicitiam ac dignitatem respondente concepto. ceterum Caesarem rogare, excusatum se haberet, si neque scriptum illud acciperet, neque quidquam earum eondicionum ad regem referret. his dictis cum instaret Caesar, vt responsum scripto mandatum sibi traderet, recusauit Redonensis, et a se pariter atque a Caesare dicta nihil ad rem, de qua agebatur, facere respondit; et ita a Caesare dimissus est, qui postea Redonensis animum simul et prudentiam laudauit, cum se a Chantoneto et Hispanis deceptum intelligeret, nihil aliud molientibus, quam vt rebus nostris, vel cum Caesaris iactura incommo darent. quod et Caesar per Philippum comitem Rheni, qui aderat, rebus
nostris valde addictum Redonensi non obscuris verbis significandum curauit. regina per literas Alfonso Ferrariensi negotium dederat, vt de eo matrimonio cum Caesare sermones sereret, sed temporum habita ratione e re ac dignitate regis visum est, vt supersederetur. ita negotium illud omnino tunc intermissum est, quod quadriennio post retractatum ac tandem confectum est, vt suo loco videbimus. Dum haec Augustae agerentur, Carolus Caesaris frater indicta Posonij comitia celebrauit, tam facileis Hunnicorum procerum animos nactus, vt non solum vniuersis eius postulatis in tam iusta ac necessaria caussa assentirentur, sed etiam vltro in eam expeditionem profecturos profiterentur, si aut Caesar, vel quispiam ex eius fratribus huic bello interesset. quibus confectis Viennam sine mora tendit, et eandem gratiam ab Austriacis impetrat, collationibus pecuniarum ex prouinciae consensu imperatis ad munitiones vrbis instaurandas et aliis in eam rem vtilibus decretis factis. sub exitum comitiorum Augustus VII vir, qui cum OIO IO equitibus egregie instructis venerat, solitis ceremoniis magna pompa diploma a Caesare suscepit. eadem gratia Vinariensium fratrum et Palatini VII viri absentis legatis facta. in his comitiis praeterea III Eid. Mart. Gulielmus Grumbachius, qui Herbipolim ante triennium insidiose occupatam diripuerat, cum Ernesto Mandesloo et Gulielmo Steinio ac sociis, qui apud Ioannem Fridericum Saxonem in arce Gothana receptum habebant, publice denuo proscriptus est. Interea Ioannes Transsiluanus sumptis regis Pannoniae, Illyrici, Croatiae ac Stiriae electi titulis literas ad vrbes, proceres, ac nobilitatem prouinciarum illarum dat, quibus significabat, Turcorum imperatorem per literas a cubiculario ad se allatas sibi serio mandasse, vt vniuersos regni Pannonici ordines ad obsequium ac fidem sibi amice praestandam hortaretur; rem sibi admodum gratam fore, si mutuam inter se concordiam tuerentur, ac suum obsequium certantibus erga se studiis contestarentur, ne toties copias militareis instruere, bellumque damnosis sumptibus parare ac tam laboriosa itinera suscipere cogerentur. itaque sibi in tempore consulerent, antequam ipse in Pannoniae fineis penetraret, nam sero de salute, hoste semel intra viscera accepto, cogitaturos; quibus Solimani mandatis satisfaciens, pro sui muneris functione ac propensa voluntate, qua erga remp. afficiatur, hos officiose ac benigne hortatur, vt si se saluos cupiant, iam tandem resipiscant, et mature in commune consulant, et dum licet, perniciem patriae ipsis liberisque eorum imminentem auertant; se pro sua clementia daturum operam, vt nunquam ipsum sui dissimilem experiantur; et apud Solimanum enixurum, vt reip. Christianae salutem ac communem patriae vtilitatem sibi praecipuam esse intelligant. ob id Thordae comitia indicit VI Eid. Mart., quo si singuli venite non possint, vt sumptibus parcatur, pretium videri, vt quatuor viros auctoritate ac prudentia praestanteis ad comitia cum plena transigendi facultate transmittant. huius epistolae cum complura exemplaria per Pannoniam et finitimas prouincias diuagarentur, Schuendius, qui tunc ad Vngnanum morabatur, ad illam responsum protinus conscribi suo, tanquam Caesaris per eas prouincias legati, nomine curat IIII Non. Mart. quo ex occasione literarum Transsiluani fuco plenarum proceres hortabatur, vt a Ioanne sibi cauerent, patrocinium communis Christianorum hostis ostentante, quasi Turcorum tyrannus de salute ipsorum sollicitus esset, aut eorum, quae ad ipsorum incolumitatem pertinent, curam gerat, cum contra CC abhinc et amplius annis et ipse ac eius maiores nihil magis in votis habuerint et elaborauerint, quam vt florentissimum hoc olim regnum vi et armis, et cum aliter non possent, insidiis, dolis, et excitatis inter proceres dissensionibus, euerterent. neque vero de fide eorum aut prudentia dubitare, sed sui officij existimasse, eos commonefacere, vt nihil de pristino studio erga patriam ac Caesarem remittant, et ad bellum non modo iustum sed necessarium se parent, quippe pro aris et focis susceptum, et cuius proinde felicem a Deo exitum sperare debeant, sibique persuadere Transsiluanum, qui tot calamitatibus caussam dederit, debitas impietatis poenas mox daturum. postremo vniuersis nomine Caesaris mandat, vt posthac cum Transsiluano nihil commercij habeant, nec, nisi contumaces haberi et grauissima supplicia experiri velint, quemquam ad eius conuentus ablegent. iamque et Ioannes et Turci in armis erant, et
Ainascum oppidum praecipuo milite nudatum haut longe ab Agria per absentiam praefecti scalis admotis inopinato aggrediuntur IX Kal. Maij, et vi capiunt, trucidatis defensoribus. quo successu inflati cum castra ad Sigethum promouissent, egresso in occursum Nicolao Zerino cum delectis acriter et diu pugnatum fuit quattuor horarum spatio: ac postremo hostes in fugam compulsi Quinquecclesias se receperunt. sub id tempus solutis Augustae comitiis Caesar praecipuis ducibus Germanis mandat, vt militem passim conscribant, qui fere ij erant, Philibertus marchio Badensis, Georgius Helfenstanius, Nicolaus Hatstatus, Gul. Velherthunus, Ludouicus Vngnadus, Buchardus Barbius, Iacobus Schellembergus, Christophorus Schellendorfus, Georgius Praunus, Guntherus comes Schuartzenburgicus, Christophorus Liechtenstanius, Zacharias Grumbergus, et Bernardus Hardecus. inde Caesar Viennam contendit, quae superioris olim Pannoniae, nunc Austriae metropolis est, in qua fere domicilium sibi delegit. mox nuncius ad eum venit, Solimanum ipsum Byzantio egressum magnis itineribus per Sophiam Moesiae vrbem et Nisam in Bulgariam cum LXX OIO armatorum peruenisse, atque inde Taurunum contendere, praemissis Hali Pertao purpurato, et compluribus prouinciarum praetoribus, dato item negotio equitum tribuno Asiae minoris, vt per Gallipolim transiens cum acceptis ibi copiis secum iungeretur. vbi vero Taurunum venit, Ioannes ad eum profectus cum muneribus est, et ad conspectum admissus tutelarem eius manum deosculatur gratias agens, quod clientem suum tam studiose ab iniuria tueri pergeret. interea Schuendius Hustum oppidum arcta obsidione cinctum oppugnabat, quoque propius hostem sciret, eo magis obsidionem vrgebat. diuersa parte purpuratus Budensis Palotam oppidum, quod octauo lapide a Iauarino abest, haut longe ab Alba regali, VIII Eid. Iun. obsideri ceptum, cum octiduana pulsatione fere moenibus denudasset, praefectus loci Georgius Thurigerus vir strenuus, et qui iam aliquot impetus summa virtute sustinuerat, grauiter ex fragmenti saxei ictu resiliente vulneratus est: magnoque in periculo oppidum erat, vrgente obsidionem purpurato, vt ante aduentum Solimani operae pretium aliquod fecisse videretur, et defensores in eo erant, vt abiecta auxiliorum spe de deditione cogitarent, cum metu de auxiliaribus a tergo venientibus iniecto Turci subito obsidionem soluunt, abductis secum tormentis, vno tantum relicto ante confracto, et aliquot cadis sulphureo puluere et farina plenis, quibus nostri potiti sunt. venerat Iauarinum Georgius comes Helfestanius adductis secum XII peditum vexillis. is XVIII Kal. Vtil. plaustra XC pabulatum emittit, adiunctis IO CCCC delectis peditibus, quos conspicati exploratores Turci maiores copias esse rati, quam re vera essent, trepidum nuncium ad purpuratum afferunt, qui missos suspicatus, vt obsidionem soluerent, mox vasa conclamari iubet, et praeter spem obsessorum a Palota discedit, cuius mox muri ab hoste diruti aucto arcis praesidio instaurati sunt. iamque IIII Germanici peditatûs legiones conuenerant, ducibus Remero, Balderduno, Helfestanio, et Polvillerio. equitum Teutonicorum XX OIO fuisse memorant, IIII Hungarorum egregie armis instructorum. auxiliares externi et complures in exercitu numerati sunt. nam Sabaudus CCCC equites scloppetarios summisit, Cosmus Florentinorum dux III OIO peditum ad Caesarem missa suis sumptibus alebat. Vilelmus Gonzaga Mantuae dux pecunia, resp. item Genuensis et Lucensis eum adiuuerunt. Ferrariae vero dux Alfonsus Atestinus vltra C aureorum OIO Caesari commodata cum magno nobilium fortissimorum virorum numero bello interesse voluit, atque alij plerique ex diuersis Europae partibus reguli, proceres, ac nobiles sola rei fama impulsi summa alacritate in castra confluebant. classem quoque Caesar in Danubio instruxerat, in qua erant XII triremes, ac XXX naues onerariae, quae III OIO scloppetariorum fere Italorum, quibus praeerat Blachus Germanus militiae Melitensis eques, et plerasque praeterea machinas portabant, ab omni sagittarum iniuria tutae, interim dum omnes ad Iauarinum conuenirent, Eccius Salmensis comes loci praesectus cum potiore copiarum parte Palotam, quae instaurabatur, venit. ibi relicto comeatu et impedimentis, cum delectis equitibus Vesprinum, quod II OIO passuum abhinc abest, vrbem amplam nec satis munitam excurrit, vt loci situm e propinquo
templaretur, reliquo exercitu exiguo interuallo subsequi iusso. propinquantibus praecursoribus loci praefectus tormenta in nostros displodi, iubet, quorum displosione cum pars moenium ruinosa et vetustate infirma corruisset, Salmensis casum in omen vertit, et cum captis Turcorum exploratoribus intellexisset, praefectum loci consilio Christianis incommodandi oppido egressum magnam praesidij partem secum duxisse, statim copias accedere iussit, quae noctis interuentu nihil eo die molitae sunt, sed statim summo mane scalis admotis, cum praesidiarij frustra noctem ruinis sarciendis impendissent, impetum faciunt; et testas artificiosis ignibus ardentes in interiora iaculati portas exusserunt, et oppido potiti vigiles trucidarunt, praecipuis frustra in arcem confugientibus et subter fornices latentibus, qui inde producti ad vnum fere interfecti sunt, quod non ita pridem captiuos magno numero Christianos summa immanitate occidissent. proceribus quibusdam captis parcitum, qui statim Posonium, vt ibi in arce asseruarentur, sub custodia missi sunt. Salmensis Thurigero cum idoneo praesidio Vesprinij custodiae imposito Iauarinum redit. successum hunc tristitia admixta turbauit, nuncio mox allato, nostros, qui Leuentium oppidum haut procul a montanis castellis tuebantur, cum ad hostem inuadendum egressi essent, ab eo a dispositis insidiis circumuentos, plureisque illorum partim vulneratos partim captos, inter quos fuit Bartholomaeus Horuatus, vir eximia virtute ac militari peritia clarus. inde Tattam siue Theodatam a nostris itum, quod est oppidum inter Iauarinum ac Comaram, ex quo Caesarianis multum damni inferebatur. id valde exiguum est, et distat a Danubio introrsus contra Comaram paucis milliaribus Hungaricis, olimque Theodatum vocabatur. Salmensis XIIII Kal. VItil. prima luce copias admouet, et conspecto quodam Turco de facie sibi noto colloquium poscit, quod a praesidiariis permissum est; per eumque denunciat obsessis, si vltroneam deditionem faciant, se illos incolumeis saluis rebus dimissurum. cum negaret Turcus illos assensuros, et exiguam moram peteret, dum responsum a Budensi praefecto peterent, hac lege, vt nihil interim vtrinque moueretur, nostri post aliquod spatium vim faciunt, et pari vi intus res a praesidiariis geritur; qui XXIIII muralibus machinis, continua displosione nostros arcebant. Salmensis contra VI admotis Viroduno negotium dat, vt ea parte, qua magna strage moenia deiecta erant, cum suis vim faceret. cum vero res periculo non careret, si ab vna parte obsessos adoriretur, ille sic suos distribuit, vt in vallis sinistro latere OIO scloppetarios locaret, qui vmbilico tenus aqua extarent, et totidem ad eam murorum partem, quae pulsatione diruta erat. ipse cum II OIO peditum ad oppidi partem profectus illico inuasionis signum dat; praesidiarij qui totam belli molem ad ruinam incubituram putarent, eo accurrunt vniuersi et contra nostros aqua transmissa irrumpenteis totis viribus dimicant. interim Salmensis ad portam impetum facit, qua refracta inopinato ingressus, vndique circumuentos defensores fere trucidat, L tantum, qui se in turrim incluserant, saluis, qui deditionem fecere. in iis erant loci capti et Vesprinij praefecti, et quidam alij duces primarij, qui mox Viennam sub custodia transmissi sunt: vbi rei bene gestae nuncio ad Caesarem IX Kal. VItil. allato, gratiae Deo actae, et supplicationes decretae. mox Gesterum castellum ab incolis Turcis metu aduentantis Salmensis desertum, quorum exemplo Vethaimenses, Ischochiari, Sanbochiani et aliorum castellorum incolae flamma prius iniecta Strigonium se receperunt, quo et iturus Salmensis putabatur. ita pacata circum regione, quae antea a praedonib. quos Hungari Heidones, Poloni Cosacos Dalmatae Vscochos, Turci et Illyrici Martellosos vulgo nominant, huc illuc libere discurrentib. infestabatur, proxima cura fuit omnia comparare, quae ad potentissimi hostis aduentantis impetus sustinendos necessaria essent, et interea copiis ad Iauarinum contractis, eius motus ac progressus obseruare. et Maximilianus pius princeps, qui vireis humanas citra diuini numinis gratiam debileis ac fluxas seiret, ante omnia instituerat, vt Viennae et in castris ad tintinnabuli sonitum omnes in genua procumbentes publicis precationibus pro communi salute cottidie defungerentur. itaque passim videre erat, in vrbe per vicos et extra per vias cunctos ad signum statim genua flectere, et si in equis essent, mox ex equo ad preces faciendas
descendere. omnia item spectacula, lusus, tripudia et huiusmodi lenocinia, quibus homines ad voluptatem alliciuntur, edicto prohibita. sub id tempus Adrianus Baleonus, vir militari laude insignis Viennam ex Italia venit festinatis itineribus, qui postea Italis auxiliaribus a Caesare praefectus est. eum paullo post Alfonsus Castaldus subsecutus est cum copiis suis. venere et a Sabaudo CCCC scloppetarij equites egregie instructi ductore Camerano comite viro strenuo, et a Cosmo auxiliares missi ductore Aurelio Fulgosio. multi etiam reguli ac proceres ad famam exciti ex diuersis orbis partibus huic militiae vltro nomen dedere. ex nostris Henricus Lotaringus ducis Guisij in Aureliani obsidione interfecti F. adhuc puer, innata genti animi magnitudine iam in illa aetate decoris bellici cupidus, ex consilio Caroli cardinalis patrui, cum delecta Gallicae iuuentutis manu in castra venit, et mox Timoleon Cosseus, Philippus Strozzius, Vidus Sangelasius Lansacus, qui priore anno cum Melitam serius venissent, inde perlustrata Italia in Pannoniam concessere. ex Britannica nobilitate Thomas Smithus, Gulielmus Georgius, Henricus Cambernonus, Philippus Budasaltus, Richardus Greiueuillus, et Thomas Gottonus. Albertus Lascus illustris Sarmatiae regulus, qui in Pannonia multa castella possidebat, ne induciae inter Polonos et Turcos pactae violari viderentur, ipse non tanquam Polonus, sed veluti vnus e Pannoniae regulis cum suis Pannonico habitu indutis, ij III OIO Sarmatae equites erant, ad Caesarem venit. ibi quid facto opus esset consultantibus, initio placebat Strigonium ducendum esse, quo capto magnum operae pretium fieri, et Turcos ab oppugnatione Iulae et Sigethi abduci: verum alij contra disputabant, obsesso Strigonio necessitatem aleae proelij subeundae imponi tam vicino Solimano: quod cum vitandum esset, ne vno certamine, cuius exitus anceps sit, totius Christiani orbis vires in discrimen vocarentur, eam obsidionem in aliud tempus magis opportunum differendam videri. quam in sententiam abiit Maximilianus, et in praesentiarum satis habuit, Noricos ac Pannonicos fineis tueri, iusso Salmensi copias suas a Talla, quae longius a Danubio aberat, quam vt illuc commode comeatus conuehi posset, in castra adducere. sub id tempus Schuendio, qui certo consilio in Pannonia superiore et agro Cepusiensi, dum Caesar castris ad Iauarinum positis cum numerosissimo exercitu hostium motus ac progressus obseruaret, subsistere iussus fuerat, cum Tataris Ioannis rogatu a Solimano excitis, res fuit. nam cum illi late cis et trans Tibiscum cursitantes praedis abactis omnia infesta facerent et homines cuiusuis aetatis ac sexus partim trucidarent, partim in seruitutem raperent, sustinuit primo impetum Schuendius, eos quippe numero superiores adoriri nequaquam tutum ratus, dilato in hoc vsque tempus proelio, quo praecocium fructuum et vuarum maturarum esu homines voraces semetipsos conficerent: tum eos morbis languidos et numero non parum deminutos adortus, ad X OIO nullo prope negotio caecidit, et finibus eiecit, praetorum Turcicorum, quorum ductu in Pannoniam descenderant, altero interempto, altero letaliter vulnerato; deinde Georgij Bebeci, qui a Caesare ad Ioannem transfugerat, et cum Turcis se coniunxerat, arces aliquot, Tabaticam, Pelesozium, Gombazzecum, Crasenahurcam, Gadigen, aliaque his vicina castella ac munitiones expugnauit. iamque Solimanus in eo erat, vt Tauruno progrederetur, cum missi praecursores traiecto Drauo nostris occurrerunt haut longe ab arce Siclouescha, quos Serinius de hostium aduentu per exploratores certior miserat, ducibus Gaspare Alapiano, Nic. Cobacho et multis aliis delectis centurionibus, qui si occasionem rei bene gerendae se offerret, incautos inuaderent. hi palanteis summo mane nacti, metu iniecto, quasi maior numerus sequeretur, caedunt, plerosque in fugam vertunt, duce ipsorum grauiter sauciato, et postea in palustribus locis, vbi se occuluerat, extincto. filius eius cum aliis captus et Sigethum abductus cum praeda ingenti, in qua praeter camelos, equos, mulos et alia iumenta, multa quoque vasa aurea et argentea reperta sunt, nec non multum et auri et argenti signati. vniuerso exercitui Caesar praefecerat Ferdinandum fratrem et per eius absentiam Guntherum Schuartzenburgicum, Paullum item Iaderensem tormentorum praefectum creauerat. ipse prid. Eid. VItil. Vienna discedit, imperatorium vexillum duce Pomeraniae praeferente, et
recta Altemburgum, quod II OIO passuum a Iauarino abest, contendit, quo iam Boemus equitatus venerat, in VII cohortes distributus, quae suis sumptibus merebant: item equitatus a Silesia et Lusatia summissus, cui Teufelus et Schuartzemburgicus praeerant. eodem tempore ad Caesarem venit ex Italia Prosper Columna, Angelus Caesius, et Nic. Gambara, singuli cum comitatu suo, et post eos Alfonsus Atestinus Ferrariensis cum CCCC nobilibus egregie ornatis, CCC scloppetariis, C leuioris armaturae, ac totidem cataphractis equitibus, ductoribus Cornelio Bentiuolio et Herculano Conrario, quasi ad spectaculum instructis; venere et in castra Volfangus et Richardus Palatini Neoburgici, et Baioarus minor natu princeps. interea Solimanus transito Sauo, quo Drauum quoque, qui e Valeriae seu Stiriae regionum ac Noricis montibus ortus Mora accepto in Danubium euoluitur, copias traiiceret, admirandi operis pontem struere aggressus vltra milliare porrectum et XIIII cubitos latum XII dierum spatio inchoauit, et absoluit, XXV OIO hominum in eo opere vsus, aemulatione Caesariani illius pontis summa celeritate et sollertia olim supra Rhenum strati. nam princeps ille, nulli maiorum suorum animi magnitudine inferior, etiam historiarum lectione delectabatur, et Caesaris commentarios in linguam vernaculam vertendos curauerat, cuius imperij veluti successor, sic virtutum ac gloriae dignus heres haberi volebat. ita autem opus pluries iam, sed irrito successu, propter aquarum violentiam, tentatum instituerat, vt vbi trabes ac tigna propter latitudinem, rapiditatem et altitudinem fluminis destitui commode non possent, lintrib. incommodum illud suppleretur, ac magnis nauigiis, quae ferreis ac validis catenis inuicem connectebantur, supra quae pontem iussit continuari, atque ita exercitum omnem in alteram ripam commode traiecit VI Non. Vtil. et Mustaphas quidem Bosnensis praefectus, Catambeius, ac plerique alij primarij duces flumine ita transmisso Ottonum versus iter habuere, et XII Kal. VItil. Quinquecclesias peruenerunt; vnde ad Albam regalem proficisci iussi sunt, vt Budensi praefecto praesto essent, si quid nostri ab ea parte molirentur. hos mox sequi iussus Hassanbegus cum multis militum cohortibus; nec multo post Asiae minoris purpuratus, cum magno Sangiacorum numero, ponte superato, in planitie Muatschensi imperatori suo praetorium erexit, qui mox illic eodem itinere aduenit, et inde quintis castris Sigethum versus castra promouit, quae primo ab oppido lapide Non. Vtil. ad Laurentij fanum metatus est, cum biduo ante Oroslanum Budae purpuratum, quod negligenter in suo munere versatus esset, capite plecti iussisset. Sigethum ab Anthemio quodam regulo, vti indigenae aiunt, conditum ad Pannoniae confinia in lacu spatioso mediocris altitudinis situm vndique circumfusis paludibus cingitur, et ab vna tantum parte continenti coniungitur, qua frontem duobus propugnaculis validis munitam pandit ex aggere ac tignis connexis structam, instar murorum Gallicorum, quorum Caesar mentionem facit. duplici oppido ac duplici arce constat. frons meridiem versus obuertitur; ad ortum et occasum latera spectant, ad quae duobus tantum pontibus vtrinque accessus patet. Serimus, qui loco praeerat cognito Turcorum aduentu, vocatis in arcem interiorem proceribus; ciuibus, ac militibus coram iis sollemne iusiurandum concipit, quo, ita se Deus trinus et vnus adiuuet, cum iis victurum ac moriturum, et fidem Deo ac Caesari summo magistratui datam seruaturum pollicetur, et idem sacramentum ab ipsis exigit, Caesarique ac sibi ipsius legato obsequium praestari petit. tum si se in obsidione occumbere contingat, suo loco Gasparem Alapianum summum ducem designat: legibus insuper propositis ad disciplinam militarem pertinentibus, in quas illos iuramento adigit; vt si quis obedientiam duci aut centurioni denegauerit, aut imperium detrectauerit, et contra ipsum gladium strinxerit, impune interficiatur; si quis epistolam a Turcis acceperit aut legerit, pariter occidatur; quod si per sagittam missas, aut aliquo loco dispositas inuenerit, eas duci suo statim exhibeat, qui eas igni tradere iubetur; qui stationem iniussu ducis sui deseruerit, stranguletur; si duo occulta quaedam consilia tractare et inter se mussitare deprehensi fuerint, ambobus gula sine mora frangatur, et qui talia viderit, vel audierit, et familiaritatis caussa indicare noluerit, eadem poena afficiatur. his et aliis ad annonae inter militem parce distribuendae curam edictis
propositis, patibulum in arce maiori erigi iubet, eique mox militem gladium in ducem quendam strinxisse conuictum ad exemplum affixit, et vt omnem gratiae et condicionis honestae spem commilitonibus suis praecideret, Mahumetum ducem primarium, homicidiis in via Sigethensi crudeliter patratis infamem, in crucem sustulit. tum nobilibus ac militibus in maiore oppido degentibus imperat, vt suas aedeis demoliantur, paleamque exsportent: in noua autem vrbe habitantibus, vt stramen in domos transferant, quo ciuitas, quae alioqui lignis et sepibus cingebatur, cum opus esset, igne iniecto facilius conflagraret. tum lustratae copiae, et inuenti omnino sunt bellatorum II OIO CCC, nec plures oppidani, exceptis mulierib. ac pueris. ante Solimani aduentum, Asiae praetor et Akauskius purpuratus cum XC OIO Turcorum eodem venerant, quo mox et C OIO bellatorum confluxere, et e vestigio cum nostris ab exortu diei ad meridiem vsque intra septa velitario certamine depugnant. postridie illi ipsi duces cum XC OIO inde abeunt, et mutato hospitio apud Simelehouium quadrante milliaris ab arce, in edito colle a Sigethi vineis non longe dissito, considunt, statimque ibi et sequentibus diebus, donec Solimanus aduenit, cum nostris dimicarunt, pluribus ex suis desideratis, qui tormentis manuariis ex arce displosis enecati sunt. vbi Solimanus venit, Sigethanis vineis adiacentem collem occupat, statiuis in eo collocatis, vnde vniuersis machinis, quas secum adduxerat displosis, quasi initium obsidioni fecit. secundum haec, Turci aggerem ad oppidum nouum ducunt, et fossa ac vallo muniunt, vimineis doliis terra oppletis et ad tormentorum nostrorum ictus oppositis, ac demum VI Eid. VItil. tribus locis locum pulsant. Halis purpuratus tormentorum praefectus aggerem iacere, et infra arcem interiorem noctu munitionem iuxta regium hortum in ipsa palude seu fossa arcis moliri, eoque muraleis machinas statuere aggreditur, ac postridie pulsationem inchoat, qua a diluculo ad vltimum crepusculum continuata, arcis interioris turrim et tintinnabula in ea confregit; nec nocte quidem verberatio intermissa, multis ex defensoribus interfectis. quo factum, vt Serinus conspecta suorum clade, nouum oppidum prima luce incendi, et veteris arcis portas occludi iusserit, quam hostes omni vi expugnare connituntur, et structis pontibus ex materia ruderibus et terra compactis, quibus munimenta ex saxis vellere ac succida Iana stipatis imposuerunt, proprius accessere, a nostrorum ictibus pluteorum illorum ope defensi ita vt nostri contra resistere non auderent. tandem XIIII Kal. VIIbr. facto impetu post longum et vtrinque maxime cruentum et obstinatum certamen vetus oppidum expugnant, in quo desiderati plures ordinum strenui ductores. qui vero in arcem confugere nequiuerunt, Turcis eos ad pontem praelongum in lacu stratum, ex quo ab oppido in arcem ibatur, summa velocitate anteuertentibus, crudeliter trucidati sunt. Turci oppido potiti, mox per paludes ac fossas fere ea tempestate desiccatas, et tantum limo et alto luto fatiscenteis, ruderibus, arbustis, ac fascibus binas vias muniunt, easque cratibus iactis sternunt: ac biduo post Halis per aggerem ita munitum arcem interiorem adoritur, vnde post acrem pugnam postremo reiectus est, amissis multis ex suis, et in his Miserkio purpurato, et duobus praeterea signis, quae laeti nostri secum abstulere. cum vero vniuersis viribus oppugnationem tentare decreuissent, ei diem IIII Kal. VIIbr. destinant, quo B. Ioannis Baptistae decolationis memoria celebratur, magna fiducia prosperi successus ex eo concepta, quod Belgradum siue Taurunum illo ipso die ante XLV annos a Solimano captum meminissent, et caesum in acie Ludouicum regem ad Mogacium; Rhodumitem et Budam eo die captas: nec solum eum diem, sed totum VItilem mensem occulto quodam auspicio non solum Solimano, sed etiam Selimo ipsius parenti felicissimum extitisse. nam eodem mense magnum Ismaelem in Calderanis campis, et Campsonem Gaurum Memphiticum regem ad Singam ab eo deuictos; quin et memorabant eodem mense Methonen in Peloponneso a Baiazete in potestatem redactam. nondum tamen ad eam rem necessariis paratibus instructis, vti ferebatur, sed re vera aegritudine Solimani, quam mors secuta mox est, ingrauescente, oppugnatio dilata in IIII Non. mensis insequentis; cum interea praetoriani minime cessarent, suffossa nocturnis laboribus munitione magna, quae colli contermina
erat, et aperta per cuniculos via, vt ad interiorem sepem penetrare potuerint, quo magnam siccae materiae copiam, asseres, paleam, ac puluerem nitratum comportarunt. igitur Non. VIIbr. Turci maius exterioris arcis propugnaculum incendunt, igne, partim sua vi, partim ventorum violentia tantas vireis sumente, vt post longum certamen bis repulsis Turcis, cum iam incendium ad nitratum puluerem peruenisset, cuius magna copia in exteriori arce iuxta portas minoris arcis erat, tandem Serinus cum suis in interiorem arcem extrema necessitate compulsus se recepit, statimque occludi portas iubet, exclusis foris compluribus egregiis bellatoribus, mulieribus et infantibus, qui, varia peste rixantibus de praeda Turcis, ferro flammaque perierunt, aut in miseram seruitutem abducti sunt. iamque non pontibus aut fossa nostri ab hostibus distinguebantur, sed quasi ad manus venerant, muro tantum interposito. nam moenia exterioris arcis etiam interiorem ambitu suo complectebantur, praetento muro continuo, per quem ex maiori in minorem arcem recta sine anfractu adiri poterat, interiore arce in angulo veluti alterius posita, nec vllum praeter maiorem arcem. propugnaculum, quo defenderentur, habente, aut alia denique aedificia, exceptis vno et altero conclaui, in quo Serinus habitabat, et aliquot domibus, in quibus puluis sulfureus asseruabatur. nam comeatus, cuius ingens erat, et in plureis dies suffectura copia, tormenta praeterea omnia in maiori arce amissa aut hosti cesserant, aut incendio absumpta fuerant. in interiori nullus fere comeatus supererat, adeo vt per hoc triduum quod ab illa die ad vltimam impressionem intercessit, mulieres et infantes fame sitique miserabiliter exanimarentur. tantum vero duo maiora tormenta et XIIII mortaria, quae vocant, ex omnium numero superabant. biduo post, cum nostri intus omnium rerum penuria laborarent, et ad exiguum numerum redacti essent, Turci eadem ratione, qua maiorem arcem aggressi fuerant obsessos adoriuntur, et sub vesperam iniecto igne, qui totam noctem vi ventorum impulsus tantum incendium excitauit, vt nulla ope humana restingui posset, postridie totis viribus ad impetum faciendum se comparant. heic Serinius cum nihil opis superesset, et in horas minui suos numero atque animis concidere videret, consilium ex necessitate capit, et mortis securitatem prae se ferens pretiosa vestimenta sua promi iubet, eaque pro lorica induit: galeae item loco galerum sumit ex villoso serico, pala, in qua magni pretij adamas inclusus erat, et ex qua pennarum ardeatinarum fasciculus cristae instar assurgebat, insigni, gladios praeterea IIII ex armamentario produci imperat, quorum vnius acie tentata eum sibi deligit, alios inter amicos distribuit, haec arma sufficere ei dictitans, qui expeditius pugnare, quam diutius cum morte certa luctari mallet. tum claueis a cubiculario allatas in tunicam interiorem insui iubet, et vna C aureos, eius, qui se interfecto potitus esset, praemium, et ita ad duces et milites, qui in aciem instructi eum in platea praestolabantur, exit, apud quos hac oratione vsus dicitur. venit dies, commilitones ac fratres carissimi, qua praestiti vicissim inter nos iuramenti fidem exsoluamus, et qui vna viximus, summa concordia et fido erga principem ac patriam obsequio, vna quoque plena in Deum, pro cuius caussa pugnamus, fide moriamur. quo res redacta sit, videtis, inde incendio a tergo omnia depascente vrgemur, hinc fame et miserabili tot mulierum et infantium eiulatu premimur, nihilque nisi in constantia praesidij reliquum est, vt quicquid Deus decreuerit, fortiter et intrepide subeamus: cum hoste pacisci, cuius toties fluxam fidem experti sumus, non solum ignauiae, sed etiam imprudentiae pars esset; quapropter in eum eadem alacritate, qua tot eius impetus sustinuimus, Deo et bona conscientia freti vadamus, antequam ab incendio absumamur, aut laudabili relicta memoria, aut si per eorum stragem forte elabimur, immortalem gloriam, quandiu vita suppetet, adepturi. quibus dictis, et nomine IESVS ter inclamato ipse praeeunte praetorio vexillo, quod Laurentio Iuranischio gestandum dederat, portas arcis aperiri iubet, mortario ferreis frustis referto prius disploso, cuius fumo conspectum hosti adimente defensus stricto gladio cum exigua parma ante suos exit, sequentibus suis; et in ponte post aliquod certamen vndique a praetorianis circumfusus et multitudine telorum obrutus, tandem acceptis tribus vulnerib., concidit, eoque cadente cum retro, qui sequebantur,
in arcem confugere vellent, fugientibus immisti Turci magna strage edita et arce potiti sunt. seruatae tantum mulieres et infantes, et in captiuitatem morte peiorem abducti, ceteri fere omnes trucidati, paucis exceptis, quos pileis et galeris Turcicis tectos, veluti personatos, quidam redemptionis pretium inde sperantes efferati militis furori subduxerunt. nec incruenta Turcis ea victoria fuit; quippe in conflictu, ictibus ruina aedificiorum, concipiente ignem sulphureo puluere, flammisque et alia peste ad III OIO Turcorum perierunt. tantaque strages vtrinque edita est, cruore passim exundante, vt non nisi per cadauera in arce incedi posset, et audiebatur in castris hostium confusus eiulantium clamor, suorum casum lugentium, publicam de capto Sigetho laetitiam minuente priuatorum moestitia. Serinio mox caput amputatum, et a praetorianorum duce ad Solimanum, quem viuere credebat, missum, quod Mechemetes, cuius tum consilio et auctoritate omnia administrabantur, ad Mustapham Budae praesidem transmisit, qui illud panno holoserico inuolutum ad Caesarem perferendum curauit. is porro lamentabili spectaculo, vt debuit, affectus, illud perhonorifice Baltasari filio, laudata patris virtute, omniaque a se beneuola pro tantis erga se illius meritis pollicitus, tradidit, qui illud in arcem Scacaturnam paternam transtulit, et in monumento maiorum peractis magna pompa exequiis non sine lacrimis ad B. Helenae sepeliuit. periere in ea obsidione XVIII OIO equitum, VII OIO praetorianorum, et in iis Miserkius, Aliportauus, supremus cubicularius, camerarius siue rei numerariae summus praefectus, omnes purpurati. ita Zigethum VIII Eid. Vtil. oppugnari ceptum, tandem VI Eid VIIbr. vi captum est, cum Solimanus prid. Non. eiusdem mensis vltimum vitae diem in castris clausisset, aliquot epilepsiae paroxismis primum tentatus, ac postremo apoplexia enectus; princeps inter suos pietate, iustitia, magnitudine animi, et continentia, ac denique fide insignis, et in quo nihil praeter veri Dei notitiam facile desiderares. agebat cum moreretur, annum aetatis LXXVI: imperium tenuit annis XLVI, et VI mensibus, eodem mense quo Carolus Caesar a Germaniae proceribus declaratus est, ad imperium euectus. sic vero vitae cursum instituerat, vt in imperio militari, quodque pacis artes nescit, semper fere alternis annis post expeditionem aliquam susceptam interquiesceret, prospera fortuna fere vsus, amplificatis finibus et Pannonia in Europa, inde Armennia in Asia Turcici iuris factis. interdum et aduersis conflictatus, superiore anno accepta memorabili ad Melitam clade, et domo duorum filiorum ac tot nepotum nece funestata, quo pacem in familia atque adeo in Othomanico imperio conseruaret. tria illi ad summam felicitatem ac votum summum defuisse memorant, quod Viennam Germanici imperij propugnaculum ac veluti clauem, quam sibi deberi post Constantinopolim a Mahumete proauo captam, tanquam imperij heredi, iactabat, in potestatem redigere, templum Bizantij a se stupendi operis inchoatum, et aquae ductus aemulatione Romanorum inceptos consummare non potuerit, quorum votorum si compotem eum fortuna ante mortem fecisset, omnium se regum fortunatissimum existimasset. huius mortem summa calliditate ac prudentia Mechemetes purpuratorum princeps longo tempore occultauit, noctu archiatro defuncti clam necato, ne per eum Solimani mors emanaret, veritus ne si praetoriani ac ceteri milites maturius de Sultani sui morte cognouissent, tumultu in castris excitato tentoria gazamque regiam cum Christianorum et Hebraeorum rebus pro more diripuissent, ac spoliis et praeda hac onusti minus ducum dicto audientes neminis auctoritate contineri se amplius in officio paterentur. quae rerum apud hostes confusio ac licentia, Caesari, egregiis ac numerosis copiis ex toto orbe Christiano summissis, instructo, peroptatam proculdubio rei bene gerendae occasionem praebere potuisset. cum autem reliqui purpurati, centuriones, ac praetoriani praecipue, summa sui principis videndi cupidine tenerentur, nec parua suspicio illorum animis haereret, eum e vita migrasse, iamque res ad occultos motus spectare videretur, Mechemetes astu eorum desiderium elusit, nam mox cadauer solito cultu ornari iussit, illudque in sublimi sella collocatum cupidis procul ostendit, ita callide re aptata, vt omnes eum re vera in humanis adhuc esse crederent. quo facto cum inde egressus tanquam accepto a Sultano mandato praetorianos
vocasset, et graui oratione ad vrgendam oppugnationem hortaretur, accidit, vt recens heri mortui sensus animo succurreret, et lacrimas ab imprudente vel etiam inuito excuteret. verum animaduerso ex secretis militum susurris hinc nonnullos ex eius vultu et oculis adhuc rubentibus colligere ac plane sibi persuadere, imperatorem in viuis esse desiisse, mox ad se rediens et ex casu occasionem capiens vehementi animi dolore caute dissimulato, non se deflere imperatoris mortem, qui valeat, et paene aegritudine omni liberatus sit, sed omnium astantium ac sui ipsius vicem deplorare, quibus necesse esset, sic enim Solimanum interminatum esse, intra tridui spatium aut vincere, aut crudeli supplicij genere perire. quibus verbis serio ac composito ad grauitatem vultu prolatis, non solum suspicionem mortis Solimani purgauit, sed milites ita inflammauit, vt ceptae obsidionis, cuius prosperum exitum fortuna illis huc vsque inuiderat, supremum conatum imponere decreuerint, impetu ad vtramque arcem facto, quas postremo, vti iam diximus, hac oratione seu territi siue persuasi expugnauerint. dum Solimanus in Sigethi obsidione haereret, Perthauus purpuratus cum XL OIO bellatorum exercitu ex Turcis et Tartaris constante, eius iussu, adiunctis praeterea Ioannis et Temesuariensis purpurati copiis Iulam ducit, arcem munitissimam in lacu Sarcadio sitam ad Pannoniae et Daciae fineis. loco praeerat Ladislaus Keretschenius, qui bellum acriter et animose cum Turcis hactenus gesserat. aquarum inundatione coactus Perthauus initio ab obsidione recedere visus est, et abeuntem insecuti nostri vltimum agmen carpsere, multosque ex hostibus interfecere; qui mox recedentibus aquis illuc reuersi oppidum arctissima obsidione cinxerant, et continuata complureis dies pulsatione verberauerant, interdum erumpentibus nostris, qui animaduerso remissius hosteis agere, noctu impressione facta multos ex iis interfecere, captis machinis bellicis, quas cum, curribus ac iumentis destituti, secum abducere non possent, clauis ferreis per spiramenta adactis confixerunt: tandem cum LX dierum oppugnationem sustinuissent, Keretschenius habito cum Georgio Bebeco, vltimi belli, vti iactabatur, inter Maximilianum et Ioannem incentore, colloquio, deditionem certis legibus IIII Non. VIIbr., cum VI Non. Vtil. ante oppidum obsideri ceptum esset, fecit; licet futurum nunciasset Shuendius, vt Turci intra triduum obsidionem soluerent. inter deditionis leges conuenerant, vt praesidiarij incolumes rebus saluis dimitterentur. cum igitur Keretschenius ad Perthaui praetorium adductus esset, humaniter primo exceptus est, donec deditij vix OIO ab oppido passus progressi a duabus Turcorum cohortibus inuaduntur, Germanis gnauiter initio se defendentibus, sed numero impares ad extremum trucidati sunt, paucis beneficio noctis et vicini arundineti elapsis; inter quos Bernardus Rotenaus fuit, cohortium centurio, qui ad Caesarcm profectus Keretschenium accusauit, et Iulam ab eo proditam affirmauit, cum Hungari, qui deditioni interfuerant, contra illum excusarent, et communicatis prius cum Germanis consiliis semper deditionem dissuasisse dicerent. illos vero partim necessitate, partim honestis hostium condicionibus ac pollicitationibus inductos, praefectum ad deditionem faciendam compulisse. sed siue ignauia, siue perfidia praefecti Iula amissa est, certe ille longe saeuissimas facti poenas anno sequenti dedit. nam cum sub idem tempus in tumultuaria inter Caesarianos, qui Iauarini erant et Turcos, qui ad Albam regalem castra habebant, pugna, Mahumetus Albae ipsius praefectus a Georgio Thurigero extra ordines procurrente captus esset, qui se postea exsolutis L aureorum OIO redemit, et Keretschenius cum eo permutari speraret, quippe cuius filius cum Arachi aulae Caesareae praefecti, qui Mahumetum in potestate habebat, filia matrinionio coniungendus erat, re tamen ob nescio quas causas protelata, postremo Tauruno Byzantium ductus est, vbi conquerentibus quamplurimis de iniuriis praeter belli iura ab eo acceptis, nam aliis iussu eius nareis, aliis os praesectum, plerisque vitam vario tormentorum genere ademptam, Selimus nouus Turcorum imperator, querimoniis iis grauiter affectus, eum tandem accusatoribus donauit, vt ex eo poenas arbitratu suo sumerent. ij vero statim hominem traditum dolio clauis acutis perforato includunt, quo e montis fastigio per decliuiora praecipitato misere cruciatus horribili supplicij genere tandem exspirauit, nec filius
paternae exsecrationis expers fuit, quinullis relictis liberis non ita multo post obiit, castellis, pagis, et aliis facultatibus amplissimis ad alienos deuolutis. ita Iula ac Sigethun duae fortissimae Pannoniarum munitiones eodem tempore fere in potestatem Turcorum venere. in quo rerum peritiores, Caesaris, et eius belli consiliarorum prudentiam desiderarunt, qui cum nihil aggredi, sed castris continere se decreuissent ex tam numeroso exercitu maiora praesidia vtrique arci non imposuerint, quae vtriusque loci expugnationes remorari potuissent. nam proculdubio esse, si post mortem Sultani maius negotium in oppugnando superfuisset, milites ac praetorianos ipsos certam perniciem, quam ante oculos propositam habebant, veritos, ambigua inter vitam ac mortem de Solimano fama, tumultum in castris excitaturos fuisse, nec Mechemetis astum tam feliciter fore processurum. nunc morte illius in id fere tempus incioente, quo aut iam capta Iula aut Sigethum facile captu erat, facile fuit homini sagaci et summa potentia freto eam occultare, sasciuientibus victoria recenti Turcis, et ad praedas iam libere sursum ac deorsum discurrentibus; quam licentiam illis libenter indulgebat Mechemetes, alioqui disciplinae retinentissimus, vt tantisper occupatis in iis discursationibus militibus, animi eorum a praesentis rerum status cogitatione auocarentur, donec certior factus de morte patris Selimus ad vrbem proficisci, et ibi constitutis rebus etiam in castra quamprimum venire posset. is siquidem mox mortuo Solimano ad Selimum, cuius filiam in matrimonio habebat, tunc in Magnesia trium dierum ab vrbe itinere in Asia agentem summa celeritate literas dederat, a ianitorum praefecto et medico obsignatas, eumque de morte patris certiorem fecerat. quibus ille perlectis nulla mora interiecta summo silentio Chalcedonem venit, e regione vrbis, vbi a Bostange purpurato hortulanorum praefecto pro more phaselo in praetoria exceptus et Byzantium trans Bosphorum vectus fuit, praemissis, qui Scandarem purpuratum, quem Solimanus discedens vrbi praeposuerat, monerent, vt omnia ad pompam et ingressum necessaria studiose maturaret. ab eo mox vbi in vrbem venit, in palatium ac gynaeceum deductus in solio imperatorio sedit, illius cubiculi gemmis et omni re pretiosa ad barbaricum fastum ornati, quod solis Sultanis Othomanica gente prognatis occupare fas est. inde per vrbem acclamaciones more maiorum factae, vt aeterna pace frueretur, et in perpetua esset memoria ac beatitudine anima regis Sultani Solimani, multosque annos viueret Sultanus Selimus Chanus, felicique auspicio eius imperium coalesceret, idem edictum per Thraciam et alias prouincias mox promulgatum est, ne prius parentem decessisse, quam filium paterni sceptri possessionem adeptum omnes intelligerent. postridie qui in diem VIII Kal. VIIIbr. incidebat, e palatio prodiic Selimus, suique videndi copiam populo fecit, et in equo sedens ad sepulturam Iobi venit, qui locus est moenibus contiguus, vbi Othomani sacrificia sollemnia peragunt. ibi caeso magno animalium numero, cibisque coctis innumeris funebre epulum egenis cum non mediocris summae asprorum erogatione praebuit: eademque pompa ac plausu circumfluentis turbae, quo venerat, in Palatium rediit. dum haec fierent, per Scanderem praetorianos paternae mortis adhuc ignaros ex omnibus circum positis locis euocari in oppidum haut procul ab vrbe iusserat, praetextu mittendi ad Sigethanam obsidionem militaris supplementi; quos iam Selimo in paterno solia collocato, ille adlocutus, obitum Solimani et Selimi felicem inaugurationem denunciat, et pro direptionibus in obitu principum receptis C OIO Sultaninorum eis offert, haut ingrata noui Sultani liberalitate, quam praetoriani ea lege acceperunt, vt in posterum ampliora militaturis stipendia largiretur, his actis, et inauctoratis praetorianis, Selimus V Kal. VIIIbr. vrbe discedit, et magnis itineribus ad exercitum contendit; quem obuiam haut procul Tauruno habuit, adhuc Solimani morte incerta, cuius cadauer lectica regio apparatu ornata et vndique cooperta vehebatur. is dum viueret, cum saepe podagra tentaretur, eo vehiculi genere vti consueuerat, eoque minus nouum militi videbatur, si in ea laetitia ipse non in equo sedens, sed veluti in lecto discumbens incederet. ex habitu Selimi id quod erat, potius coniecere praetoriani. is enim castris propinquans vili addum et exiguo capitis tegumento, atraque penula et sagulo indutus, vbi primum
lecticam aspexit, ex equo descendit, et cum eo omnes purpurati, et iustitiae ministri, qui ipsorum lingua Cadis...cheri [reading uncertain: print faded] vocantur, eodem fere ornatu. tum aperta lectica super corpore paterno fleuit, et in publicum maestitiae signum, per omnem exercitum, vt vexilla cuspide in terram versa traherentur, imperauit, statimque secutum est ingens ac mirum inter omneis aliquanto tempore silentium, cuius interstitio Selimus candidissimum tegmentum lintea in spiras circundante fascia et gemnis vndiquaque refulgens capiti circumposuit, et regio amictu ornatus alium equum ad id destinatum, et quem nulli nisi imperatori conscendere ius est, conscendit. mox et in equos insiliere ceteri purpurati ac primores, cadauere in lectica rursus adductis vtrinque plagulis tecto. inde vexilla noui Sultani erecta, cum acclamationibus, quibus Selimus imperator ab exercitu salutabatur. tum cuncti ordine ad eum accedunt, et in obedientiae ac seruitutis signum eius manus deosculantur. inde post cadios populis et consuetum donatiuum praetorianis datum Constantinopolim paternum cadauer auehi, et in mausbleo, Zunam ipsi vocant, quod ipse sibi viuus exstruxerat, condi iubet, cura eius rei mandata Achameti purpurato, qui Solimani neptem in vxorem duxerat, et Ferhatae ianitorum praefecto, qui deducentibus prouinciarum praefectis ac praetorianis cum vexillo regio vrbem X Kal. Xbr. peruenere. funus ibi exceptum est frequentissimo mortalium concursu, praeeunte eo, quem illi Muphtim vocant, et qui apud eos iuris, religionis, et omnium sacrorum rex est, eum subsequebatur Scanderes purpuratus vrbis praefectus, camerae siue aerarij praepositi, qui Dephterdarij vulgo appellantur, aliique praetores omnes atrati, eorum terga plebis innumera multitudine claudente. exemptam e lectica sandapilam, siue arcam ligneam, praecipui praetores per vices erectarum in sublime manuum palmis sustinebant, sicque per vrbem gestabant, eiulantibus interim Talismanis et Hoggiis, sacerdotum haec illis sunt nomina, et ad sepulcri locum vsque lessum quendam Mahumetano ritu lamentabili voce concinentibus. deposito in Mausoleo cadauere instratus Sandapilae pannus cymatilis praestantissimus, et supra hunc alius intertextus; ad latus acinax posicus, index profusae bello vitae, ad caput collocatum e lino subtilissimo spiris concinnatum candidissimum curbinatum tegmen, quod illi Tulipantum appellant, quo viuus vti consueuerat, cum nigris ardearum pennis. pone caput in pauimento positi cum candelabris rotundi, sed pyramidali forma, ingentes cerei, qui tamen nunquam accendi solent. tum adhibiti sacerdotes illi, quos diximus, qui superstitione gentis recepta humi diuaricatis cruribus sedentes perpetuo preces quasdam ad defuncti caput obmurmurarent. antequam Selimus ad exercitum venisset, statim post Sigethum captum Babozam oppugnaturos quosdam e suis miserat, qui dedi arcem iuberent. id licetse facturos praesidiarij negassent, tamen cum eam contia vim tantam defendi non posse scirent, incensam deserunt, quorum exemplum mox Sachani et Zorgenses secuti sunt. inde ad praedas versi Turci in Illyrico aliquoties a Caroli Caesaris fratris copiis caesi sunt, qui iuxta Slunam fluuium in Balbotio pugna conserta ad IIII OIO in fugam vertit, capto ipso Bosnae purpurato, reliquos omneis proculdubio deleturus, nisi metu tam formi dabilis exercitûs vbique se effundentis impetum sustinuisset, et castris se ad oppidum Cotornum inter Sauum et Muram continere satis habuisset, dum Turci rapinis, caede et incendiis passim grassantes, etiam ad Sabariam vsque, quaea Caesarisac Sempronij castris in Norici finibus haut amplius II OIO passuum abest, praedabundi excurrerent. haut multo post Selimus asperitate hiemis vrgente Pannoniam reliquit, Perthauo purpurato negotio dato, vt cum validis Turcorum, Valachorum, et Tatarorum copiis, Ioanni Transsiluano, qui bellum contra Caesarem prosequebatur, praesto esset. cum in itinere esset, iuxta Taurunum obuiam habuit Hossutotum Caesaris legatum, quem Byzantium ablegatum ad pacis condiuones ineundas diximus. sed intellecta Solimani morte in viam se dederat, vt Viennam rediret. huic Selimi videndi non etiam alloquendi facultas fuit, Mechemeto, illum ad Solimanum missum dictitante, et eo mortuo nihil esse, quod cum Selimo ageret, a quo si ipsius rex aliquid impetratum vellet, alium destinaret, aut ipse cum nouis mandatis rediret. addidit, pessime rationibus suis consulturum Maximilianum, nisi
quamprimum pacem a potentissimo imperatore peteret, satiusque ei ab initio fuisse, si easdem pacis condiciones, quae antea cum Ferdinando initae fuerant, constanter seruasset; proinde mirari se, cur tam temere praepotentem principem ad arma prouocauerit; notam esse illius imbecillitatem, cum eoque praeclare actum, quod fata Solimanum nuper e viuis exemissent, si Sigethi expugnationi superfuisset, effecturum, vt ipsum et Germanos omneis temeritatis suae et audaciae serio poeniteret. tandem Selimus V Eid. Xbr. Constantinopolim venit, ab vniuersa ciuitate ingenti plausu ac laetitia exceptus, tanquam laurearum ac palmarum patris heres, quae tamen illi magno constitere, nam vltima illa expeditione plus LXX OIO varia peste periisse memorant, qui res non vltra verum exaggerant. Ioannes interea, ne nihil ageret, fretus Perthaui auxiliaribus copiis, Tocaium, quod superiore anno a Schuendio occupatum fuerat, captis etiam in eo, praeter ingentem rerum ad bellum necesariarum copiam XXX maioribus ac minoribus tormentis, recuperare statuit, quod esset locus in Pannoniae et Daciae finibus situs, magni ad res suas vel tutandas vel prolatandas, momenti; ad haec positu firmus, duobus amnibus Tibisco et Bodrogo circumdatus. munitioni Schuendius Iacobum Ramigerum praefecerat, cum valido praesidio, et intellecto Ioannis consilio ad Caesarem miserat, qui maiora subsidia postularet. qui mox Henricum Staupicuim cum OIO Germanis equitibus, VI peditum vexillis, stipendio et annona necessaria misit. iamque admotis decem tormentis, et cepta verberatione Tocaium in maximas angustias redegerat Ioannes, cum trepidus nuncius ad eum venit X OIO Tatarorum, quos Selimus defendendi eum caussa cum Turcis ac Valachis reliquerat, totam Daciam per seditionem populari, et inaudita crudelitate passim in fortunas ac corpora hominum nullo sexus et aetatis discrimine grassari: quapropter obsidionem soluere post octiduum coactus est, ne dum istic pertinacius haereret, suos ad internecionem deleri sineret. nam praeter incendia ac direptiones horrida memorabantur, infantesvidelicet dissecatos et verubus transfixos ad ignem torreri, et ita tostos ab illi deuorari: praeterea Christianorum hostium carnes cottidie edere, et quod exquisiti cibi loco ducunt, mulierum mamillis vesci. igitur Ioannes vbi in Transsiluaniam venit, primum eos per legatos amice hortatus est, vt illinc discederent, et ab iniuria ac maleficio abstinerent. quod cum illi facere recusarent, ipse cum suis palanteis et incautos adortus, ad VI OIO trucidauit; et inde Varadinum rediit, quo illum vltionis rabie incensi Scythae circumsident. is vero qui videret locum neque natura neque operibus satis munitum esse, vt eum aduersus tot hominum turbam admotis tormentis tueri posset, clam noctu egressus in tutiora loca se recepit, vbi collectis viribus rursus populabundos aggressus multa millia ex illis caecidit, et innumeros captiuos, quos barbari in miseram seruitutem abducebant, et in iis complureis nobileis matronas ac virgines in oppido Beregazio captas recepit, lamentabili vbique rerum facie, praecipue circa Cassouiam, vnde CCCC circiter praetoriani omni licentiae ac saeuitiae genere vsurpato IO CCC fere captiuos secum auehebant, ingenti sui terrore passim incusso, praesertim circa Danubium, Vagum, et Arabonem degentibus. inter haec Albae praesidiarij egressi Gesternum et Vitanum superiore aestate a nostris occupata receperunt, ita vt Palota, Vesprinium ac Tatta tam vicino hoste iam in summo discrimine versarentur. tandem Scythae illi post vnam et alteram a Ioanne acceptas cladeis Getis aliquot et praetorianis spe praedae ad illos se adiungentibus auctiores Russiam et Podoliam, quae prouinciae regi Poloniae parent, conuerso impetu deflexerunt, vbi omni saeuitiae genere grassati, postremo prouinciae Palatinum in quodam oppido obsident, adductis secum XII muralibus machinis. verum ille non minus vetustate familiae, quam bellica virtute nobilis, cum delectis quos habebat crebro erumpens, ad extremum machinas praedonib. eripuit, et iis ademptis immaneis crudelium bellatorum reliquias ad internecionem deleuit. diuersa parte Caesar, cum videret omneis hostium copias aut omnino obiisse aut in hiberna concessisse, Viennam cogitare cepit, prius dato negotio Eccio Salmensi comiti, vt Iauarini ruinae, quae ex improuiso incendio acciderant, sarcirentur, attributa ei in eam rem pecunia. nam antea III Kal. VIIIbr. cum in cuiusdam militis contubernio
ex coci iniuria ignis accensus esset, flammis Noto, qui vehementissimus tunc flabat adiuuante, vireis sumentibus, aedificia fere omnia, vt quae ex materia arida constabant, conflagrauerunt, excepto praetorio et aede primaria, quae solidis lapidibus exstructa erant. ab incendio et immune fuit, raro fortunae beneficio templum, in quo sulphureus puluis asseruabatur, quod si ignem concepisset, totum a fundamentis oppidum euersum fuisset. vix dici potest, quanti ea clades non oppidanis et exercitui solum, sed vniuersae prouinciae constiterit, cum eo tanquam in tutissimum refugium plurimi negotiatores et qui finitima loca incolebant, merces, supellectilem, et omnia pretiosa sua asportassent, quae omnia pariter cum aedificiis igne absumpta sunt. Caesar inde magno regulorum comitatu Viennam venit, cum Ferdinando fratre, qui se in Boemiam contulit. mox dimissi Marcomanni et Boemi; dimissae item Germanicae legiones, ex quibus selecta III signa ante discessum a castris et insulae Comarae praesidio imposita sunt. ex Austriacis complures Sempronium missi et in reliqua finitima oppida, vt cum aliis repentinas hostium illac ad praedas excurrentium populationes prohiberent. in oppidum Canisanum quod haut longe a Sigetho abest, missus est Thaius nobilis cohortium centurio, cum OIO equitibus et totidem peditibus. postea Alfonso Atestino, Guisio, Strozzio, Brissaco, Aurelio Fulgosio, Hadriano Baleono, ac denique Camerano et ceteris proceribus actae peramantera Caesare gratiae, qui omnes breui post ex aula domum quisque reuersi sunt. secundum haec indicti conuentus Austriae ordinum, quorum initium Viennae IIII Kal. Xbr. factum est. cum illi omnia liberrime Caesari deferrent, vicissim ab eo petebant, vt confessione Augustana iam diu a se expetita sibi in posterum vti liceret, quod postulatum cum Caesar diu elusisset, postremo instantibus ordinibus ab eo responsum est, vt quoniam aliam ab ea, quam ipse profiteretur, fidei rationem profiteri vellent, statim venditis bonis ex prouincia discederent. ita peractis comitiis Viennensibus Caesar Brunum in Morauia et Troppam concessit, vbi et conuentus ordinum prouincise habuit. vnde rursus Boemiam ad expedienda itidem auxilia profectus est, et inde Posonium in Pannonia. nec Schuendius interea cessabat, qui Zatmarum Bebeci illius adeo nostris ob eas, quas diximus, caussas infesti castellum asperrima hieme expugnandum suscepit. verum haec omnia ad sequentem annum pertinent. Apud nos rex puer adhuc, sed maior pronunciatus; cum Bloesis post iter Baionense hiemasset, Molinium in Boijs mense Ianuario profectus est, quo regni proceres superiore anno domum remissos condicta die acciuerat, inprimis Colinios fratres, et Franciscum Momorantium Annae M. E. filium, vt cum Guisianis reconciliarentur. nam discordias eorum partes in regno fouere et a Sipetra monitus paullo ante quam moreretur, didicerat, et prudentissimi quique ita sentiebant. ne tamen priuatorum potius, quam reip. caussa conuentus haberi viderentur, acciti et eodem tempore ex cunctis regni curiis primarij viri, vt querimoniis vniuersae Galliae, quas rex biennali per totum regnum lustratione collegerat, satisfieret, et ex eorum sententia grassantibus malis opportuna remedia adhiberentur. ij fuere Christophorus Thuanus Parisiensis Senatus princeps, et Petrus Seguierius praeses, Ioannes Dafius Tolosani, Iacobus Benedictus Largebastonus Burdigalensis, Io. Truchius Gratianopolitani, L. Faber Diuionensis curiae primarij praesides, et H. Furnarius Aquensis Senatus praeses, viri dignitate et integritate conspicui; quibus in cubiculum vocatis, vbi aderant regina parens, Henricus Andium dux, Carolus Borbonius cardinalis, Ludouicus Condaeus princeps, Mompenserius, Delfinus eius F. Carolus et Ludouicus Lotaringi cardinales, Nemorosij, Longauillae, et Niuernij duces, Annas M. E., et cum eo Odetus Cardinalis, Gaspar maris praefectus, et Franciscus peditatus Gallici praefectus Colinij fratres, Momorantij sororis filij, Imbertus Platerius Burdillonius, Danuilla Annae M. E. filius, et Franciscus Despeus Vetusuilla T. E. Ludouicus Sangelasius Lansacus, Ludouicus Ognius Cauniae comes, Iacobus Cursolius, Honoratus Sabaudus Villarius comites, Bertrandus Simicna Gordius, cuncti torquati equites: Ioannes Moruillerius Aureliani, Io. Monlucius Vatiae, Sebastianus Albaspineus Lemouicum episcopi. rex coram iis, se totas ditiones suas primis regni auspiciis peragrasse, ait, vt et subditorum suorum praeteritis annis
et postremis bellis ciuilibus diuerso pestis genere vexatorum querimonias audiret, ijsque optima ratione prospiceret. ob id eos tam celebri consessu congregasse, ac rogare et vero auctoritate regia iubere, vt in eam rem summa vigilantia ac cura incumberent, sicuti de eorum egregio erga se ac remp. studio plane confideret, quo et Dei voluntati pareatur, conscientia sua exoneretur, plebs leuetur, et iustitia pristinae dignitati et puritati restituatur. tum Hospitalius Cancellarius orditur, et multa de grauissimis reip. malis praefatus, ea a praua iustitiae administratione postremo proficisci collegit, cui proinde idoneis remediis medicinam afferre oporteat; id regem biennij peregrinatione abunde intellexisse; nequevero res alio quam suo ac proprio nomine appellare posse. itaque sic sentire, sic loqui, toto suo regno per concussiones ac latrocinia ab iis, qui ius dicunt, flagitiose peccari, quae flagitia adeo grauia citra culpam dissimulare non possit. ea vero ab impunitate et nimia licentia ali, quae duae certissimae rerumpublicarum pestes in iis praecipue imperiis grassantur, in quibus principes eliguntur, vt Romae decedentibus Caesarib. olim, et nunc etiam Pontificum morte cottidie accidit: apud nos autem, vbi nulla interregna sunt, cum principes annis minores successione ad regnum vocantur. nam tunc scelestum quemque, quasi patefacta ad concussiones, vexationes ac seditiones porra, nihil non audere, cunctos vero dignitate aut publico munere sibi commisso tanquam re sua ac patrimonio ad publicam iniuriam abuti, conculcata numinis reuerentia, principis auctoritate spreta, et nulla vtilitatis publicae habita ratione. nec vero tempora accusanda aut malignitati hominum ea praetexenda esse: mam nullis temporibus impediri aut iudicem, quin rectum seruet, aut theologum, quin bona fide scripturam interpretetur; neque prudentem belli ducem, quin bene rem bellicam administret, et regem regnique fineis ineatur. proinde errata hominum castiganda, eosque ad officium reduci potius, quam tempora, quae fere hominum mores sequuntur inculpari debere. itaque optimum factu videri, vt bonae ac sanctae leges regia auctoritate ex optimorum ac prudentissimorum sententia condantur, quae religiose et inuiolabiliter in posterum seruentur. nec infitias ire, quod vulgo iactatur, abunde legum in Gallia esse, ex eaque multitudine, sicuti ex nimio iudicum numero, litium copia abundare Galliam; sed et hoc verum esse, nouis malis exorientibus ad ea eomprimenda nouis remediis opus esse, et abolitis desuetudine aut licentia antiquis legibus, nouas, quibus praesentia mala curentur et miseriae publicae prospiciatur, condendas: ita nouis sectis passim nascentibus ac grassantibus ad eas prohibendas et exstirpandas nouis Theodosij, Valentiniani, et aliorum imperatorum constitutionibus opus fuisse, et nunc quoque e rep. videri, vt nouae leges condantur; quae nisi seruentur, id cum non nisi ministrorum ipsorum culpa et auaritia accidere possit, eos grauiter ac seuere puniendos, et ex inferioribus subselliis ac minoribus regni curiis huiusmodi pesteis et miserae plebis hirudines exterminandas: superuacuos iudices omnino resecandos, qui plebis sanguine et litium procreatione tantum alantur: praesidialeis curias in inferioribus tribunalibus aut omnino aut ex parte tollendas, iisque de publico augenda stipendia, sublatis honorariis, quae vulgo a partibus erogantur; nam damnare se magnopere publicum iustitiae mercimonium. tum in potentiam regiam eiusque iura excurrens ferre, regem non posse dixit, vt qui legum promulgandarum ius tantum habent, eius interpretandi potestatem sibi sumant. id enim ad solius legum conditoris, hoc est, principis auctoritatem spectare. neque itidem probare, vt magistratus iuridici eiurentur, nisi forte a pareritibus iam emeritis in filiorum gratiam, si quidem illi idonei et capaces reperiantur. itaque in nominationibus, quae a supremis curiis fierent, prensationes et prauum, qui inoleuerit, morem tollendum. in latum de Curiarum regni origine, auctoritate, ordinatione, campum digressus, de superfluo camerarum numero resecando ac minuendo et ad primam institutionem reducendo egit, ac diu disputauit, an expediret, vt potius statarij quam ambulatorij, vt olim, Senatus essent, et stipendia eis maiora de publico praeberentur, si id aerarij vires ferre possent, abolita ea, quae fit apartibus honoraria pecuniae erogatione, et ita omni munerum sordide captandorum occasione praecisa. vt censurae iudices subiicerentur, et quisque eorum rationem muneris sui reddere teneretur,
quibus rationibus subinde colligebat, iudices potius biennaleis et triennaleis, quam perpetuos constituendos esse. tum multa alia iudiciario ordini corrigendo, et ciuili administrationi instaurandae, proposuit, de quibus cum pluribus deliberationibus sententiam, qui aderant, rogati dixissent, postremo edictum conditur mense Februario a loco Moliniense vocatum, magnae in regno auctoritatis ac nominis, quod LXXX VI capitibus absoluitur, quibus partim edictum ante biennium Lutetiae factum, et postea cum rex Russilionij esset, diplomate nouo firmatum denuo confirmatur, et quaedam alia ad iudiciarij ordinis emendationem, litium ambages resecandas et tranquillitatem publicam pertinentia prudenter iuxta et grauiter decernuntur, et tanquam a rege in consistorio decreta referuntur. inter alia decernitur, vt damnati ad alicuius summae solutionem post quattuor menseis a die sencentiae rite denunciatae vinciri possint, nec nisi cessione facta bonorum liberentur: quoque obuiam falsitatibus et litium ambagibus iretur, vt probationes rei, quae C librarum summam excederet, tantum per contractus et syngraphas admitterentur, omni alia reiecta per testeis probatione. vt substitutiones in infinitum factae intra quartum ab institutione gradum coercerentur, eaeque et omnes pariterinter viuos donationes publice recitarentur, et in acta iurisdictionis domicilio eorum, qui substitutiones seu donationes fecerint, proximae referrentur, idque intra VI menseis fieret a die mortis testatoris aut factae donationis, alioqui pro irritis haberentur. vt donationes omnes inter viuos, mutuae, reciprocae, onerosae, propter matrimonium factae et aliae quaecunque in posterum insinuarentur, et in acta iurisdictionis locis aut rebus donatis proximae referrentur intra IIII menseis, alioqui pro irritis haberentur, tam respectu creditorum donatarij, quam heredum donantis. vt rerum in aleae ludo a minoribus perditarum repetirio esset, eaque ipsis minoribus, parentibus, tutoribus, curacoribus competeret. vt sodalitates praetextu religionis inter plebeios institutae, commessationes, conuiuia, phallagogia, vt quae superstitioni, turbis, lasciuiae, rixis, ac monopoliis caussam praeberent, omnino tollerentur, edicto in Curiam allato et deliberatione habita, ob capita quaedam alia intercedendum Senatus censuit. itaque vbi rex Lutetiam rediit, post auditos a Curia delegatos nouum diploma VI Eid. Vtil. ad Senatum mittitur, quo ad Curiae postulata respondebatur, quod simul cum priore edicto in Senatu recitatum est X Kal. VItil. addito, vt pro capitibus illis in commentario Curiae notatis amplius apud regem intercederetur. tandem edictum omnino locum habuit, promulgato X Kal. Ianuar. diplomate, quo ad vltima Curiae diplomata respondebatur, et edictum illud confirmabatur, ad cuius fere praescriptum in supremis regni Curiis et inferioribus subselliis hodie ius dicitur. antequam rex Molinio Lutetiam veniret, reconciliati fuere in speciem Colinij cum Guisianis, quae praecipua conuentus caussa fuerat. ibi disceptata inter partes vltro citroque caussa, cum Gaspar Colinius maris praesectus se solemni sacramento purgasset, neque caedis Guisiani ducis auctorem fuisse, aut in eam vnquam consensisse, rex auctoritatem suam interposuit, et eos amicos esse iussit; ii vero in amicitiae signum se mutuo coram rege complexi sunt, fide vtrinque data, ob praeterita alteros alteris minime in posterum succensuros. haec inter Annam Atestinam Guisiani defuncti viduam et Carolum Lotaringum cardinalem fratrem acta, non etiam Henricum Guisij filium, qui nuper ex Pannonia reuersus aderat, et iam in illa aetate magnam virtutis paternae indolem praese ferens summam de se spem apud multos excitauerat. is composito ad dissimulationem vultu ita in eo negotio se gessit, vt omnes intelligerent, quamuis minime contradiceret, non tamen iis, quae inter alios transacta essent, obligari, et quandocunque occasio se offerret, ipsum neque animis neque opibus ei defuturum. reconciliati et Cardinalis Lotaringus et Franciscus Momorantius, cum ille minime animo spernendae regij praefecti auctoritatis diploma comeatûs a Regina impetratum, de quo supra diximus, exhibere superse disse affirmaret, et hic minime laedendi aut iniuria Cardinalem afficiendi consilio, sed regiae auctoritatis tuendae caussa ei cum armatis occurrisse profiteretur. eodem tempore lis olim agitata inter Franciscam Roanam et Iacobum Sabaudum Nemorosium, et superstite Nauarro, qui Roanae cognatae patrocinabatur, intermissa demum renouata,
, et praeualente hinc Nemorosij gratia, inde odio religionis Protestantium, cui Roana addicta erat, praegrauante, interuentu Pontificis decisa est, schedula Nemorosij, de matrimonio praesentibus verbis contracto irrita pronunciata. moxque Nemorosius A. Atestinam Guisij viduam in vxorem duxit, nuptiaeque ad Mauri Fossatensis fanum haut longe a Lutetia celebratae sunt, quibus rex ac Regina, vt maiorem auctoritatem rei conciliarent, interfuerunt. nec multo post celebratae nuptiae inter Franciscum Borbonium Monpenserij F. et Renatam Audegauensem Nicolai Andegauensis marchionis Mezeriae heredem, quas et rex ac regina praesentia sua cohonestarunt. Monpenserius vero, qui doleret Franciscam Borboniam filiam Henrici Roberti Marciani Bullionij ducis vxorem Protestantium religionem, a qua ille admodum alienus erat, amplecti, quo vtrumque ad maiorum sacra retraheret, disputationem instituit, inter Simonem Vigoreum et Claudium Sanctium magni nominis theologos, quorum ille archiepiscopus Narbonensis, hic Ebroicensis episcopus postea fuit, et Ioannem Spinam ac Carolum Barbastum Benearnensem olim Carmelitam, vtrosque Protestanteis: cumque is interesse non potuisset, Hugo Sorellus Rozerius eius vicem suppleuit; ob idque cum ob libellum quendam de potestate magistratûs editum in carcerem coniectus fuisset, custodia emissus est. collatio Lutetiae celebrata in aedibus Niuernianis coram duobus notariis, et acta colloquij postea Lutetiae publicata sunt, cuius is euentus fuit, vt post longam et animosam disceptationem, exiguo partium nusquam conuenientium profectu, et eorum praecipue, quorum caussa collatio habita fuerat, vtrinque discessum sit. accidit et tunc casus, qui conciliationem procerum nuper Molinij factam paene conturbauit, et aulam nouis suspicionibus miscuit. quidam Simon Maius nomine homo sceleratus, meritorium in via publica, haut longe a Castellione Gasparis Collinij ad Loniam arce, exercebat, qui, quod ab omni vrbano praedio separatas aedes, ideoque ad latrocina et caedes opportunas, haberet, in suspicionem venit, quasi vitae Colinij ab inimicis subornatus insidiaretur. ob id cura et mandatu illus comprehensus, cum crimine conficto verum tegere et Colinij accusationem eleuare speraret, interrogatus respondit, a Colinio tentatum se, an Reginae regis parenti vitae insidias struere vellet, pecunia etiam oblata; quod cum recusasset, ob id captum et falsis criminibus oneratum. verum iudices probationibus diligenter expensis cum non tam verbis hominis vitae supplicio eximendae aut prorogandae cupidi fidem adhibendam censerent; quam rem ex flagitiosa ipsius vita aestimarent, reum ad mortem damnarunt, et poena latronum affectum membris confractis rotae imponi iusserunt. ita compressi pro tempore rumusculi, quib. iam tota aula factionibus diuisa perstrepebat, non etiam animorum motus, qui ex ea occasione recentibus adhuc odiis rursus exacerbati sunt. tunc et allatum est in aulam, Protestanteis Lugduni, in qua vrbe nimium quam multi erant, aliquid moliri; et cum in aedibus arci vicinis subterraneus specus cuniculi forma repertus esset, aucta inde suspicione arx, maiore praesidio et comeatu ac machinis firmata est, praepositusque ei Petrobuferius Cambaretus, vir primaria in Lemouicibus familia, nec minus bellica laude clarus. eodem tempore tumultuatum in Fuxensi comitatu et Benearni pago, qui duo principatus Ioannae Labretanae Nauarrae reginae ditionis sunt, et ad Pyrenaeum pertinent. et res quidem in Benearni pago ita compositae sunt, vt quamuis Protestantes numero vincerent, Catholicitamen antiquam possessionem in sacris maiorum colendis retinerent. in Fuxensi comitatu maius negotium fuit, et vt diuersa rerum condicio, ita longe dissimilis exitus. Apamaeae, quae Fuxensis comitatus ciuitas est, Robertus Pelleuaeus Nicolai, qui postea Cardinalis fuit frater, praesul erat Ioannis Brabansoni loco, qui quod solutam vitam amplecteretur, a Pelleuaeo rogatus et exiguam pensionem pactus in eius gratiam vltro se episcopatu abdicauerat, postea fluxam successoris sui fidem expertus, cum eoque ne quicquam molesta ac diuturna lite diu ac postremum indecisa luctatus. is episcopus caussatus Non. Martiis anni OIO IO LXIII, quo edictum pacificationis vltimae conditum fuerat, Protestanteis Apamaeae publicum conueniendi vsum intermisisse, ne proinde in ea conuenire possent, impedire conabatur, quippe cum cautum illo sit, vti iis in locis tantum conueniendi
facultas esset, in quibus vsque ad illum Martij diem publice ac libere Protestantes conuenissent. in eam rem secretas probationes fieri curauerat, et cum edicto Cremij anno superiore facto decretum esset. vt ex magistratibus, qui ciuili administrationi in vrbibus ac oppidis praefuturi quotannis ab vrbis aut oppidi concilio deliguntur, bini eligerentur, quorum delatis ad regem nominibus, quem vellet, rex auctoritate sua assumeret. is etiam curauerat, vt cum Catholici et Protestantes pari numero in concilio vrbis nominati essent, reiectis Prorestantibus, tantum Catholici a rege assumerentur, qui Consulum titulo vrbem administrarent. postea re clam oppidanis in regis consistorio agitata, et habita fide secretis illis probationibus decretum fuerat, ne alterius quam Catholicae religionis Apamaeae vsus esset; mandabaturque Danuillae Septimaniae praesidi, curaret, vt regium decretum executioni demandaretur. quod vbi Protestantibus inuotuit, illi protinus misso Simone Seuerio apud regem intercedunt; et quamuis instante Nauarrae regina, quae vrbis pari iure cum episcopo domina est, nihil impetrare potuerunt, praeualente Cardinalis Lotaringi potentia, cuius gratia episcopus subleuabatur. Protestantes vero cum ab aulae gratia excidissent, ac moleste ferrent se libertate, quam quadriennium iam totum habuissent, in posterum priuari, possessionem, non quidem publice, sed in priuatorum aedibus conuenientes retinere statuerunt. id turbis occasionem dedit, cum Catholici regium decretum vrgerent, Protestantes non auditos se, et ex falsis probationibus dolo episcopi illud factum contenderent. moris erat, vt diebus festis plebs vexillis, quae ad id parata erant, explicatis comessabunda per vrbem discurreret, et choreas summa petulantia et lasciuia agitaret, eamque libertatem sacri collegij sodales tuebantur, qua et Protestantium conciones interturbabant, et multa proterue dicto factoque in eos admittebant. eorum praecipui duces erant Mauleonus Durbanus collegij sodalis, et Brussius Consul, qui et Augustinianorum templum muniuisse, et comportatis armis firmasse dicebantur. nec Protestantes ab iis lacessiti ab iniuria temperabant, acciditque vt XIII Kal. Iun. dum choreae ante Dominicanorum templum pertransirent, a puero saxa in confertam turbam contumeliose proiicerentur, incensisque ex ea occasione ad seditionem animis, ad Vlmetum, quod ab vrbe separatum suburbium vrbi tamen coniungitur, fit concursus. sed Consulum et Vicarij interuentu tumultus citra sanguinem sedatus fuit, decreto facto, vt diebus festis a chorearum et comessationum lasciuia abstineretur. verum appetente Pentecostes tempore, religionis specie comessatorum licentia continuata est, inter supplicationes discurrentibus personatis hominibus, et argenteis sigillis in foro ad Protestantium offensionem propositis. quibus rebus iritatis illis facile res ad seditionem rediit, in qua Vicarius, dum turbis obuiam ire parat, paene vitae discrimen adiit, et nocte proxima a sacri collegij sodalibus, siue sibi metuentibus, siue vt aduersarios opprimerent, CL milites conducti, qui duce Rupibrunio intra arcem episcopi vrbi proximam admissi sunt. inde crebrae velitationes inter oppidanos, in quibus plerique hinc inde vulnerati. mox et ad Brussij aedeis factus a Protestantibus impetus, igne etiam in eas iniecto, quo mox illae cum quinque proximis conflagrarunt, inde ab incendio ad caedeis versianimi, et Brussius ipse post incensas aedeis suas interfectus. Sonsiecus alter e consulibus vitam pactus se dedidit, et um LX sociis in arcem a Vicario deductus est, quo et plerique ecollegij sodalibus, cum non alia salutis expediendae via esset, se stiterunt. Carmelitarum coenobium interfectis aliquot e sodalibus direptum est. quibus peractis, cum minime dubitarent Protestantes, quin et prouinciae praeses et Senatus Tolosanus id sinistre interpretarentur, ad Gulielmum Ioüsam mittunt, qui factum excusarent, et principium seditionis a Durbano et Brussio factum ostenderent. missus paullo post vicatius in aulam eadem de caussa. interea ad Augustinianorum coenobium victores ducunt, quod a Durbano tenebatur, qui a Sonsieco, vt se dederet, hortante minime auditus est. sed nocte insequenti cum CCC loco deserto per Calinpanam portam egreditur. coenobium direpptum et imagines templi deiectae. quod et idem in D. Francisci aede et in vrbis valetudinario factitatum. id actum Non. Iun. postridie et Dominicanorum aedes capta ac direpta est. ita Protestantes vrbe potiti, aduersariis aut interfectis aut eiectis, ex
quibus Puluarelius quidam eremita Augustimanus cum Fuxium oppidum arce munita insigne, a quo regioni nomen, profugisset, vix ex pauore collecto spiritu oppidahis trepide renunciat, Catholicos omneis ab Hugonotis Apamaeae iugulatos, et ad vindictam vicissim de Hugonotis sumendam hortatur, qui a plebe pronis auribus auditus est. igitur Marchiandis ducib. Protestantes vi domibus extracti ad XXXV interficiuntur, ceteri periculo sociorum excitati, mox arma corripiunt, et coniuncti S. Vincentij portam a Marchiandis clausam vectibus ac securibus vix tandem remoliuntur, et in proxima montana aufugiunt. interim Apamaeenses cum sero furoris poeoiteret, Solanum ex regionis nobilitate hominem strenuum euocant, qui vrbi cum summo imperio praeesset, et vt culpam tegerent, Catholicis, qui pauci remanserant, vt sacrum etiam ad tintinnabulorum pulsum celebraretur, potestatem fecere. sed mox audito Ioannem Nogaretum Valetam et Scipionem equitum ductorem a Ioüsa in vrbem missos, aliquantum turbati sunt. condiciones a Valeta propositae hae fuere: vt captiui Apamaeae et Foxij vtrinque liberarentur; externi milites vtrobique introducti dimitterentur, et arma priuatis adempta in aedeis publicas deponerentur; cetera regis, a quo propediem mandata expectabantur, voluntati permitterentur. tandem Protestantes aequitati Valetae confisi, cuius moderationem perspectam habebant, eius mandatis paruerunt. retenti tamen externi milites, non ad vrbis I sed ad ipsorum tutelam, quod in agro rusticis infestis tutum perfugium non habere dicerent. inde res Ioanne Foxio Carmanij comite et Ioanne Monlucio Valentino episcopo suas partes interponentibus iure agi in speciem cepere: sed lousa misso Sarlabosio cum hospitium militare in vrbe sibi et III peditum signis assignari petiisset, animi rursus consciorum commoti sunt; et cum se excusarent initio oppidani immunitates suas ac priuilegia caussati, instante Sarlabusio ad extremum omnino recusarunt, missis ab vtraque parte ad regem nunciis, qui inde factum acerbarent, hinc opidanorum nomine mitigarent. interima III Non. Vtil. arma ex aedibus publicis, in quibus deposita fuerant, resumpta oppidanis restituuntur, et infesta circa vrbem omnia fuerunt, donec Iacobus Angeneus Rambulietus a rege cum amplissimis mandatis ad res componendas missus venit, quem mox Rabatus et Caumontius Vicecomites ex primaria Fuxensis principatus nobilitate, Protestantium partibus addicti oppidanorum rogatu adierunt, et vim atque iniuriam, quae non solum Apamaeensibus sed toti prouinciae a Ioüsae milite inferebatur, deprecati operam suam deferunt, spondentque fore, vt modo moderatio adhibeatur, res ex regis desiderio componatur. instabat et per suos Nauarraea, vt regiis ministris pareretur. secundum haec induciac factae, Sarlabosij copiis paullum remotis, et X Kal. VItil. Rabati interuentu praesidiarij omnes numero IO C soloppetarij vrbe dimittuntur; cum quibus conscii quoque egressi sunt. et postridie Rambulietus cum Sarlabusio ac militari, quam ducebat, manu, cum explicatis signis et tympanis vrbem ingreditur sine oppidanorum iniuria. inde digressus Foxium proficiscitur, vt de seditione a Puluerelio Augustiniano excitata, et Protestantium caede cognosceret. mox Ioüsa ipse cum C equitibus honorifice et obsequiose in speciem exceptus Apamaeam venit, quem postea Ioannes Dafius Senatus Tolosani praeses, cum VI consiliariis delegatis, qui de caussa cognoscerent, secuti sunt. auditis testibus, et pro tempore rebus constitutis, facta etiam spe, ex aequo ius vtrique parti dictum iri, nam viduae defunctorum hinc inde lamentabili spectaculo ipsos prensebant, discedunt. conscii qui aufugerant, interim mense VIIbri XVIII capti et sub custodia Tolosam ducti, qui tamen fere carcere elapsi sunt; iique postea siue quod suspectum Senatum Tolosanum haberent, siue innocentiae suae haut satis fiderent propositis apud regem suspicionum caussis impetrauerunt, vt cognitio ad alios iudices remitteretur, et de caussa Senatus Parisiensis cognosceret; sed mox Lotaringi Cardinalis interuentu decretum regium super ea re factum reuocatur, et cognitio rursus Senatui Tolosano committitur. tandem in fugitiuos ac contumaces tanquam laesae maiestatis reos fertur sententia, qua ipsi ad patibulum damnantur, bona fisco addicuntur, detractis in templorum destructorum instaurationem XL OIO librarum; grauique poena proposita edicitur, ne quis eos hospitio, viatico, ope, alia ve re vlla iuuet, sed cuncti in illos
tanquam publicos grassatores et quietis patriae hosteis insurgant, et si capete non possint, resistenteis interficiant. ij ergo in Pyrenaeum vicinumse receperunt iuxta Tabernas, adducto secum Martino Tachario in Angronia valle olim Subalpinae regionis pastore. ibi aliquandiu huc illuc dispersi latuerunt: sed cum necessitate adacti, et vt ipsi aiebant, iniurias inimicorum vlturi, postea ad rapinas discurrerent, iritatis rusticis et in eos coniurantibus proditi ac circumuenti sunt VII Kal. Iun. anni insequentis, a Tilladeto, qui iussu B. Monlucii III signa peditum conscripserat, vt nobilitatis Fuxensis armatos conuentus ex occasione priuatae simultatis Solani et Rupimenteli natos impediret. Tacharius ibi captus, et Fuxium primum cum galero ad ludibrium albo et rosario ad collum appenso quasi in triumphum ductus, et postea Tolosam, vbi Senatûs decreto ad mortem damnatus et supplicio affectus est. Fuit et hic annus clarorum doctrina virorum morte illustris. nam Carolus Molinaeus Lutetiae Parisiorum, vnde ortus erat, fatis eoncessit, iuris antiqui et Gallici consultissimus, cuius notae in ius consuetudinarium nostrum ac aliae doctissimae lucubrationes apud nos pro ratis iuris decisionibus habentur. hic est, qui Parmensis belli initio condito ab Henrico II edicto in deprauatam Curiae R. in sacerdotiis dispensandis disciplinam, cum publicato in edictum illud commetario in grauissinam offensionem incidisset, a patria hanc indignam meritis suis gratiam retulit, vt solum vertere cogeretur. ab exilio autem reuocatum cum eum Momorantius E. M. cuius ille negotia in foro Parisiensi procurabat, regi commendaret, En, inquit, homuncionem, qui quod cum XXX OIO hominum facere nequiuisti, vt Iuliutn Pontificem placatum haberes, libello edito perfecit. postea etiam consultationem in concilium Tridentinum eadem libertate scripsit, quae et illi perniciem creauit. ante annum, cum turbarum a Protestantibus toto regno excitatarum virum optimum taederet, isque se, quasi illorum fautorem in crimen vocari indignaretur, libellum supplicem Senatui obtulerat februario mense, quo petebat, vt in eos anquireretur et legibus ageretur. praecipua accusationis capita erant, quod specie religionis seditiosos coetus agitarent; pecuniam sine regis mandato sequacibus suis imperarent; consistoria celebrarent, diaconos, seniores, aliosque administros instituerent, stipendiis ex plebis substantia eis attributis: quod his in consistoriis ministri principem locum obtinentes de omnibus causis spreta regij magistratus iurisdictione cognoscerent; effrenem multitudinem erronea doctrina a se imbutam ad libertatem et licentiam vocarent: ipsi fere exteri et hospites, nullaque legitima vocatione ad ministerium vocati, et Geneuensis administrationis siue ciuilis siue sacrae disciplinam ad euertendum regnum inueherent, ecclesiasticos in sua functione impedirent; denique omnia facerent, vt fidem regis subditorum sollicitarent. priuati autem contra se illorum odii has caussas afferebat, quod confessionem Augustanam, quae in Germania obtinet, Geneuensi et Heluetica tolerabiliorem dixisset, et in commentariis in consuetudines Parisienses fanaticos eos et seditiosos vocasset; ea propter illos in concionibus, synodis, et vbique palam ipsum traducere, domesticos, qui se obseruent, corrumpere; et amanuenses ne eorum opera vti queat, minis, pretio, blanditiis seducere. vir bonus ac simplex, qui patriae caritate, supra quam dici potest, inflammabatur, cum emendationem in religione, quam tantopere optabat, in licentiam et factiones versam videret, admodum indoluit, ac si vita suppeteret, religiose promisit, fore vt exemplo suo scriptisque multos ab errore passim grassante reuocaret: in eaque cogitatione paulo post animam Deo reddidit sexagenario maior. idem hic annus et nobis Gulielmum Rondeletium Montispessuli natum medicinae arte praecellentem abstulit, a Francisco Rabelaeso nostrate nihilominus contemptim appellatum in iis libris, quos ingeniosa magis, quam omnino irreprehensibili iocandi libertate scripsit. et certe eius scripta eiusmodi sunt, vt tantae de se opinioni siue excitatae siue sparsae non respondeant; vnum est quod hominis nomen maxime posteritati commendauit, quod de Piscibus edidit; sed eo minore laude, quod illud potius alienae industriae, quam suae debuit, nimirum ex Gulielmi Pellicerii episcopi Montispessulani, viri rara eruditione ornati commentariis concinnatum,
quod doctissimarum annotationum, quas ille in Plinium scripserat, magno literarum dispendio amissarum pars erat. Annum clausit, Gabriel Faernus Cremonensis, vir literaturae et puritatis antiquae, qui exacta in scriptis veterum ad codices M. S. examinandis diligentia literas plurimum iuuit, et non mediocrem gratiam a studiosis iniuit fabellis AEsopicis vario carminum genere expressis, maiorem initurus, si Phaedri, cuius, siue imitatione, siue aemulatione luserat, nomen aut non dissimulasset, aut scripta, quae legerat et penes se habebat, non suppressisset. verum fatis ita comparatum erat, vt quem Faernus nobis inuidit, eum viri optimi et vndecunque doctissimi Petri Pithoei fidei ac industriae deberemus, qui ad alia innumera, quibus posteritatem sibi deuinxit, beneficia hunc cumulum adiecit, et veteratorem aulicum in tenebris apud Italos delitescentem nactus recensuit ac paucis ante mortem diebus luce donauit.
ANNVS hic rebus toto orbe gestis insignis, sicuti supra demonstrauimus, tum maxime motibus Belgicis memorabilis fuit; nam ab eo calamitatum suarum initium repetunt Belgae, cepto tum ciuili bello, quod iam totos XXXIII annos, cum haec scribo, florentissimas illas prouincias exercet, de quo dicturus, prius de Belgio ipso eiusque limitibus ac prouinciis, principum successione, ac denique malis intestinis quaedam explicanda existimaui. Belgium Galliae tertiam partem constituere veteres, et ab oriente Rheno, a meridie Sequana, ab occidente et VIItrione Oceano claudi ex C. Caesare et veterib. notum est. hodie eius pars magna a rege, Lotaringiae duce, Baioaris Palatinis, Cliuiae duce, Treuirensi, et Coloniensi praesulibus, Leodicensi denique episcopo possidetur. reliquum Belgium, de quo nunc sermo est, Philippo Austriaco paret, et Flandria vulgo a nobilissima eius prouincia dicitur; sed frequentius inferioris pagi nomine indigetatur, a situ; quod nulli fere montes in eo sint, et fluuij plerique per eas regiones prono cursu in mare ferantur. Germani quoque, qui per vicinas prouincias extra naturaleis limites inundatione populorum se eiecerunt, totum illum tractum Germaniae inferioris appellatione donarunt: idque se iure suo facere existimarunt, quod plerique ex iis populis lingua Flandrica, quae ex Germanica detorta est, vtuntur; quanquam et ex illis multi sint, qui Valonum linguam, hoc est Gallicam, atque adeo ex Romana deductam vsurpant. et vero inferioris Germaniae nomen recens est. nam in antiquis notitiis et sub Valentiniano, qui anno salutis CCC LXXIX fatis concessit, totus ille tractus vtriusque Belgicae nomine comprehendebatur. nec meliore iure Belgium Germaniae nomine censeri videtur, quam aut Asia, in qua Scythae tanto tempore rerum potiti sunt, Scythia esset, aut melior Italiae pars, in qua Langobardi, Britannia, in qua Anglisaxones, et Gallia, in qua Franci regnum tenuerunt, qui omnes populi Germaniae sunt, Germania vocari posset. porro Belgium, quod hodie Austriacis paret, in XVII prouincias distribuitur, quarum quaedam vere ad Germaniam pertinent, quippe trans Rhenum sitae, Frisia Occidentalis, quae dicitur, ad alterius differentiam, quae ortum versus porrigitur, Zutphaniensis comitatus, et Transiselana regio; quae est peninsula inter Rheni brachium inferius, quod Arnhemium alluit, et Isalam fluuium posita. et tamen eae prouinciae Belgij seu inferioris pagi, et vt Germani volunt, Germaniae inferioris nomine comprehenduntur, quanquam re ipsa ad
veram ac superiorem Germaniam pertineant. de prouinciis singillatim dicere, earumque ciuili administratione, consiliis, institutis, superua cuum fuerit, cum haec omnibus fere nota sint, et ab aliis diligenter propriis libris perscripta tantum hoc interfari liceat, nullas populosiores aut opulentiores prouincias toto orbe terrarum esse, vt in quibus CC VIII vrbes moenibus clausae, CL oppida, quae vrbibus clausis magnitudine et opibus pares sunt, VI OIO CCC paroeciae numerentur, cum ambitu non plus quam CCC XL milliaria Flandrica totus ille tractus complectatur. de successione comitum Flandriae nunc pauca attingemus, quoniam ei tanquam nobilissimae prouinciae, et a qua ceterae hodie nominantur, ceterae quoque adfinitatibus, foederibus, bellis veluti accreuisse videntur. igitur Flandria, in qua olim Pleumosij, Grudij, et Gorduni erant, iam a tempore Clodouei eiecto a Gandensibus, quod erat caput gentis, Romanorum praesidio, sicuti eius annales testantur, in Francorum potestatem concessit, iurisque Francici effecta est, vna cum Artesiae comitatu: postea Carolus magnus CCC III a Clodoueo anno Lidericum Harlebecanum Flandrici litoris custodem constituit, magnumque Saltuarium creauit, temporario imperio, quod Flandriae praefectis hactenus reges nostri concesserant, in perpetuum ei attributo: eoque iure posteri eius vsi sunt vsque ad Balduinum cognomento Brachiferreum, qui LXX anno post nefanda temeritate Iuditham Caroli Calui F., quae Edelulpho Anglosaxonum rege priore mortuo Siluanectum secesserat, clam patre, sed consentiente fratre, rapuit, reque interuentu Pontificis tandem composita, et celebratis ex patris consensu Altissiodori nuptiis a socero Flandriam marchionatus seu comitatûs titulo accepit. ab eo ad Arnoldum VIII nusquam interrupta recta serie in eadem familia principes Flandriae praefuere; donec Robertus Frisius occiso Arnoldo Balduini Montensis fratris F., et excluso Balduino Hannoniae comite Arnoldi fratre ordinem legitimum turbauit, ex eoque quasi vaga eius prouinciae possessio fuit vsque ad Theodoricum Alsatiae comitem Theodorici F., qui Gertrudem Roberti Frisij neptem in matrimonio habuit. nam huius filio Philippo sine liberis decedente res omnis ad Margaritam rediit anno S. OIO C XCIV, quae Balduino Balduini Hannoniae comitis F. nupserat, et ita XX a morte Arnoldi anno Flandriae principatus non armis vindicatus, sed iure ad finitatis repetitus Arnoldi legitimi heredis posteritati restituitur. postea Balduino Margaritae F. qui orientis imperium adeptus est, decedente, duabus tantum relictis filiis, Margarita Ioannae sorori superstes Gulielmo Dampetrae ex Arcembaldorum Borboniorum familia regulo nupsit; et inde Borbonij masculis heredibus ex Balduini brachiferrei stirpe deficientibus Flandriam tenuerunt, et patrio nomine ac gentis insignibus relictis in Flandiae familiam transierunt, eorumque genus mansit vsque ad Ludouicum a Gulielmo quintum, qui vnica filia nomine Margarita superstite fatis concessit. haec deinde Philippo Burgundionum duci Caroli V fratri matrimonio iuncta est; vnde Burgundionum domus, cui Austriaca tandem successit, summa Ludouici XI sapientissimi alioqui principis imprudentia, qui odio, quod implacabile aduersus eam gentem coquebat, caecus, quam filio vxorem dare poterat, Maximiliano Austriaco nubere passus est: hisque initiis Austriaca gens ante Rodolphum haut ita diues et potens, postea in Germania aucta, et post contractam illam adfinitatem orbi terrarum formidabilis magnitudinis suae incrementa cepit. Belgas autem Gallorum fortissimos cum tradit C. Caesar, hanc rationem addit, quod a cultu atque humanitate prouinciae longissime abessent, minimeque ad eos mercatores saepe comearent, atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, importarent. quae ratio hodie cessat. quippe nullae prouinciae nunc importatis mercibus magis abundant, nullaeque gentes longinquiores nauigationes suscipiunt, aut in opificiius, quae luxui seruiunt, maiore sollertia laborant. verum vt in frugalitate antiqua, ita in presenti copia pristinos animos et contumaciam genti insitam seper retinuerunt, et libertatis amittendae metu ad quosvis rumusculos facile se commouerunt; quod vt clarius perspiciatur, breuiter et per indicem motus in iis prouinciis secutos repetita altius memoria explicabo. constat Flandriae principes iam a Liderico et Balduino brachiferreo in fide regum Francogalliae fuisse, donec aetate nostra Franciscus I iuri,
quod regibus nostris in eos erat, transactione renunciauit. itaque Ferdinando ante CCCLX et amplius annos ad conuentum, qui de bello Anglis inferendo in Suessionibus indictus fuerat, respondere detrectarite, Philippus Augustus ira incensus magno comitis malo in Belgium duxit, eumque Anglorum et Germanorum ipsiusque Caesaris Othonis IIII qui aderat, viribus superbum, cruentissimo et infestissimis animis commisso ad Bouinas proelio profligauit. captus et ipse Ferdinandus et in custodia eo vsque habitus, donec pacem XI anno post, cuius toties in percutien dis foederibus memoria deinceps renouata est, sollemni more iurauit. cui cum postea stare nollet Guido Dampetra, magnis se bellorum difficultatibus implicuit, quorum hic exitus fuit, vt quo non praestiti obsequij culpam et summam contumaciam elueret, anno OIO CCC se Flandriamque regis arbitrio permittere coactus sit. ab eo tempore per CC amplius annos Flandri aut in nos aut in principes suos fere continuis rebellionibus bacchati sunt. nam statim anno post Brugis tumultuatum est, duce Petro Regio infimae sortis homine, ob vectigalia ad sumptus a rege factos superioribus bellis exsoluendos imperata. quorum exemplo Gandenses anno sequenti rebellauerunt, eoque res a plebeio furore deuenit, vtiusto proelio Philippus rex decernere coactus sit ad Curtracum, vbi rebus nostris Roberti Atrebatis et Rodolphi Nigellani temeritate profligatis, auctoritatem, quam a plebe laesam vlturi ibamus, paene amisimus. quater inde in Flandriam nostri duxere, sed semel tantum re bene gesta teuersi sunt, et laetitia ea, secuta mox Pabulana clade, in qua rex ipse periculum vitae adiit, multum delibata est. tandem Insulana pace post quinquennium facta bellum magis dilatum, quam compositum est. itaque sexennio post cum Petrus ille pristinos animos resumpsisset, mitigatis Insulanae pacis condicionibus nouam pacemredimere coacti sumus, acceptis tamen pignoris loco Duaco et Insula, quae regio praesidio tenerentur, donec a comite regi de belli sumptibus plene satisfactum esset. ita comes carcere liberatur, qui promissa sibi ab Enguerrano Marinio non repraesentari caussatus, rursus suis auctor fuit, vt arma infausta resumerent. inde sub Ludouico Hutino et mox Philippo Longo continua rebellionum serie Flandria fluctuauit, Gandensibus interim, ne qua tumultuandi occasio praetermitteretur, quasi ab externis quies esset, ad domesticos motus conuersis. tandem anno illius seculi XX induciae pactae et sponsalitiis, vti fieri assolet, firmatae. sed triennio post Brugenses ob Slusam a Namurcensi occupatam mox rebellauerunt, et re a rege lenitate summa vso composita, rursus anno sequenti plebs auctis inde animis in nobilitatem, quam inuidioso nomine liliatam, quod pacis studiosa partibus nostris faueret, appellabat, insolenter insurrexit, cuius ferociam cum sera seueritate reprimere vellet Ludouicus comes Curtraci obsessus paene periculum vitae adiit, trucidatis in conspectu ipsius plerisque e nobilitate, ipsoque vix elapso, cui carcer loco summi beneficij, ne a furentibus discerperetur, contigit. nec vno crimine contenti Brugenses vltro Gandensibus, qui pro principe stabant. et Aldenardensibus arma intulerunt duce Ratgero: sed clade accepta, in qua IO CCCC ex suis amiserunt, tumidi spiritus paullatim remisere, et vrgente Pontificis censura, principem, quem nuper supplicem contempserant, vltro supplices adiere. ita pax, quae Arcensis dicta est, percutitur, quam vix anno vertente, audita Caroli pulcri morte, quasi omni metu soluti Brugenses violauere. verum Philippus Caroli propior sobrinus et heres, cum primis regni auspiciis tantam iniuriam, quae ad suarum rerum existimationem pertineret, non ferens ducto in Belgium exercitu, et commissa diu ambigua pugna ad Casletum ad IX OIO rebellium caecidit. nec multopost Sigerus Iassonius turbarum incentor cum collectis belli reliquiis denuo bellum instaurare conaretur, captus et merita poena ac crudelissimo supplicij genere affectus est. nec diu propterea Flandri quieuere, quamuis haut multo ante a Pontifice Auenionem euocati in Philippi verba iurassent, nam impellente Iacobo Arteuella, homine de vulgo, qui ceruisiam optimam miscebat, rursus plebs in nobilitatem partibus nostris addictam maiore quam antea furore exarsit, sparso malignorum ore, Anglos lanae commercio, quod praecipuum plebis Belgicae opificium est, interdicturos, nisi Gallorum partes desererent. nullum perniciosius eo bellum cum Anglis gessimus, ipsis etiam Flandris damnosum,
qui postremo Arteuellae, quem obuio fauore secuti fuerant, pertaesi vt est ingenium plebis orta Gandaui seditione, cum ille eo vecordiae venisset, vt de abdicando principe referre ausus esset, captus et merita poena anno illius seculi XLV et X a seditione cepta, affectus est. mox et sub Ludouico Maleano eandem ob caussam quamuis duce interfecto tumultuatum est. cum nouellus princeps nollet, rege quem fortuna deseruerat, relicto, in Angli partes transire. ob id patriam relinquere coactus, vbi ad suos rediit, Brugis textores, genus hominum ad seditiones natum, varia poena affecit. tandem cum Anglo foedere Dunkerkae certis condicionibus percusso, transegit. nec tamen Brugensium exemplo territi fuere textores Gandenses et Hiprenses ciues, qui rebellionis suae debitas mox poenas luerunt, partim morte, partim exilio multati. nec multo post, quamuis cuncti post contractam nobiscum adfinitatem, hoc est, ductam a Maleano Caroli V filiam omnia pacata fore in Belgio augurarentur, Albatorum factio exorta est, ob immodicas exactiones supplendo aerario nimiis largitionibus exhausto impositas. factionem eam secutum est Philippi Arteuellae regnum, quod biennio ceptum simul et finitum est. Brugae sub eo expugnatae, et Maleanus in iis captus, occisis III OIO hominum. quam iniuriam Carolus VI postea vltus est, XX OIO Flandrorum proelio Rosebecano, caesis, et ipso Arteuella, qui se pro principe gerebat, oppresso. Maleanus postea decessit relicta amplissimi imperij vnica herede Margarita, quae Philippo Burgundioni regis patruo nupsit. inde descendente in Belgium rege, vt rebelleis ad officium reduceret, foedus percussum est cum nouello principe, cui accedente nominis Gallici dignatione maiorem quoque a feroci plebe venerationem habitum iri cuncti arbitrabantur. sed contra euenit. nam vix vnquam adduci potuerunt, vt ad pedes Philippi procumbentes praeteritorum veniam peterent, adeo vt Margarita vxor, vt omnem repetendorum armorum occasionem generoso viro praecideret, vltro pro ciuibus maritum publice exorare coacta sit. exinde sub Philippo Burgundione, et Ioanne Philippi F. quasi calamitatum nostrarum spectatores sederent Belgae, per XXXVI amplius annos quieta fuere omnia, nisi quod apparitores regii, dum iussu Senatus Gandauensibus diem ad caussam Lutetiae dicendam dicerent, iniuriose pulsati sunt, ne rumultuandi credo ius tam longo temporis spatio praescriberetur. postea inciderunt calamitosa ea Galliae tempora, quae Belgas a seditionibus domesticis ad iusta in speciem pro principe suo arma, sed contra nos, quibus primam fidem debebant, auerterunt. sed post Atrebatense foedus, quo Ioannis mors dedecorosis admodum condicionibus expiata est, et irritam Caleti obsidionem rursus ad animum redierunt, et Gandenses ac Brugenses, quae sunt duae totiusBelgij potentissimae ciuitates, contra Phliippum rebellarunt, occiso etiam Ioanne Villerio Insuladamo E. T. capta et recepta Lutetia famoso duce, dum cum principe anno OIO IIII XXXVII Brugas ingrederetur. Brugenses ob id immunitatum parte adempta multati. nec Gandenses propterea resipuerunt, qui anno duodecimo post optimates vrbe exigunt, et captis armis quater caesi tamen animos minime remisere, donec totis viribus ad Gaueram periclitati, Philippum, quem ante motam seditionem seuerum senserant, mitem et placabilem post victoriam experti sunt. militaria tamen signa, quibus sublatis seditiones ciebant, illis adempta, et reip. ordinatio a Philippo Pulcro instituta in meliorem formam ex principis sententia mutata est. rursus sub Carolo pugnaci Gandenses sustulere animos, a rege, vt eorum annales memorant, incitati; qui motus intra initia sua sedatus est, et ab eo tempore per totum nouennium quieuere Flandri. at sub Maximiliano, qui Mariam Caroli heredem vxorem duxerat, cum foedere Caslanti icto anno praecedentis seculi LXXXV immunitates ac priuilegia sua imminuta quererentur ciuitates, redintegrata factio est, et seditione exorta ipse Brugis, ne similis in Maleanum olim admissi flagitij memoria periret, comprehensus ac sub custodia habitus est. ab eo tempore, quasi naturalis moris oblitis illis populis per LIII amplius annos pacatum a domesticis motibus Belgium fuit, procellaeque rebellionum, quae ad quosuis ventos tantas tam facile tempestates euehebant, resedisse omnino videbantur, cum iniurioso et graui Mariae Hungariae reginae dominatu pressi, siue suopte ingenio incitati Gandenses antiquos animos resumpsere anno huius seculi XXXVIII
sed infelicissimo successu, vt supra demonstrauimus. hic animis praediti maiorumque exemplis instructi Belgae haut mirum si ad luxum et nimias opes accedente potentissimo ad mentes commouendas religionis telo, arma non facile postea deponenda sumpserunt. origo ab inquisitionis Hispanicae metu fuit, qui iam XX ab hinc circiter annis regnum Neapolitanum turbauerat, et nuper variis suspicionibus nostrorum mentes impleuit. eam per nouos episcopos passim a Paullo IIII institutos sensim inuehi, libertatem ipsorum carpi, priuilegia et immunitates labefactari, iam ante multoties conquesti fuerant proceres. nec dum memoria exciderat, quod Philippus Belgio excedens eo consilio praesidium Hispanorum in prouincia relinquere voluerat, quod cum procerum precibus exoratus non fecisset, relicto tamen Cardinali Granuellano cum mandatis Parmensi datis, vt ex eius sententia remp. administraret, durissimum et omni custodia militari grauius iugum liberis ceruicibus impositum videbatur. nam hominem supra quam dici potest, illi oderant, quem humili loco natum, et ideo magnatibus infestum, perpetuo ipsorum libertati, vt Hispanis gratificaretur, pe rcalumnias insidiari aiebant. is cum in nouorum episcoporum inauguratione archiepiscopus Mechliniensis creatus esset quasi inquisitionis princeps, primatum in totum Belgium vsurpauerat, adempta Remensi, Treuirensi, et Coloniensi archiepiscopis iurisdictione; et Monasteriensi, ac Leodicensi dioecesi non parum deminuta: eaque in re praecipuo administro vtebatur Io. Sonnio theologo, qui Antuerpiensis episcopus designatus fuerat. inde excitatae magnae querellae, non solum illorum, quos dixi, sed collegiorum ac monachorum, qui sua coenobia ac sacerdotia ad nouos episcopos alendos, cum aliunde vectigalia non suppeterent, transfusa maerebant. missus et ex Parmensis ac concilij sententia ad Philippum Florentius Momorantius Montinius velleris aurei eques, qui de statu prouinciarum, et periculo, quod impendebat, plenius ac certius regem edoceret: isque cum ambiguo responso dimittitur, spe tamen facta, fore vt tranquillitatis publicae harum prouinciarum ratio haberetur. intercedebant et ciuitates, atque Antuerpia inprimis, quae inquisitione commercium ac libertatem, qua fere celebritas illius maximi toto orbe emporij constat, cum omnino impediri prouideret, ad Philippum in Hispaniam de legatos esuo numero misit Godofridum Sterkium vrbis praetorem, Vrselium Senatorem, et Iacobum Vesenbechium vrbis syndicum, qui III Eid. Iun. a rege auditi, non nisi Xbri mense insequenti hoc vagum responsum tulerunt, Antuerpienseis nequaquam inquisitiorie molestatum iri. quo responso accepto cum vnus e delegatis domum rediisset, Senatus cum negotiatoribus egit, qui vix vnquam sibi persuaderi passi sunt, Hispanica promissa sincera fore, si Sonnius episcopus, nouae episcoporum institutionis auctor et instigator admitteretur. itaque delegati tandem a rege impetrant, vt noui episcopi introductio in praesens omitteretur. id actum III Non. VItil. anni OIO IO LXIII. interea in vrbe religionis negotium calebat, et cum plerique ob sectarium crimen capite plecterentur, non occulta plebis murmura passim exaudiebantur. iamque a verbis ad facta res deuenerat; et cum Christophorus Fabritius quondam Carmelita ad supplicij locum ductus esset, seditione excitata carnifex lapidum grandine circumfusus semivstulatum corpus reliaquere coactus est, cumque in publico damnatos producere non auderent, nouum genus supplicij commenti sunt, quo miseros homineis capitibus ad genua ligatis in vase aquarum pleno mergebant et sensim suffocabant. ne que tamen id citra tumultum, plebe semel accensa et carceribus vndique obsessis, ita vt plerique clatris refractis aut funibus subministratis et alia plebis ope euaserint: in Frisia Leouardienses et Groeningenses, in Geldria Ruremondenses et Dauentrienses, vt nouos episcopos reciperent, persuaderi non poterant; et qui iam inaugurati erant in aliis ciuitatibus contra collegia sua exortis rixis ac controuersiis passim indecenrer et exuto veluti omni pudore rixabantur. iamque Concilium Tridentinum biennio ante repetitum acceperat finem, cum ex Cardinalis consilio omissa inquisitionis adeo cunctis ordinibus inuisaementione, praetextu promulgandi concilij, quod sanus quisque et de religione bene sentiens citra flagitium recusare non posse videbatur, placita publicantur; quibus executioni demandandis eadem quae prius seueritas adhibita, et eo magis
de sectario crimine suspecti quasi iam conuicti et per Concilium damnati vbique exagitabantur. inde maiores pariter quam antea exortae querellae, et querellis plebis accessere mox procerum murmura, et postremo apertae inimicitiarum contra Cardinalem denuntiationes. et ipsi quidem Arausiensis, Ecmondanus et Hornanus datis ad Philippum literis manu propria scriptis non aliam pacandi Belgij rationem se videre affirmabant, quam si Cardinalis, cuius adeo populo inuisum nomen erat, a gubernaculis remoueretur, in cuius odium ac contumeliam videre erat famulos eorum manicis purpureum morionis cucullum acu depictum gestare. verum cunctis fere cucullo hoc Cardinalis galerum significari coniicientibus, mox illi cuculli loco fasciculum iaculorum substituerunt, quo animorum in regis obsequium concordiam contestabantur. ipse vero Cardinalis concordem in se procerum coniurationem initam interpretabatur. itaque cum se peti cerneret, et qua erat ingenij sollertia et sagacitate, animo prouideret maximas breui in Belgio tempestates excitatum iri, vitae metuens, in Sequanos secessit, vt periculo praeuerteret, et Vesontione, vnde oriundus erat, aliquantum temporis contriuit, euentum rerum ibi operiturus, et ex longinquo consilia tutius et citra suspicionem emissariis suis sumministraturus. id inter alia gratissimum accidit Parmensi, quae hominis fastum et arrogantiam impatienter ferens, magna se per ipsius absentiam molestia liberatam existimabat. verum haut diu pleno gaudio frui potuit. nam mox per Cardinalitios siue Hispanienseis, sic emissarij illius vocabantur, quem rebatur absentem, consiliis quasi praesentem interesse cognouit. nam cum tria consilia suprema Philippus e Belgio discedens instituisset, quibus singularum prouinciarum iurisdictiones, consessus, et alia consilia, veluti subessent, primo, in quo res ad imperij statum pertinentes agitabantur, prae erat Parmensis cum aurei velleris equitibus, prouinciarum praefectis et aliis delectis proceribus: et ij quidem publicae tranquillitati studebant; alterius, quod secretum appellabatur, Vlricus Viglius ab Ayta Zuichemus praeses erat, cum aliis delectis vltimum vero, in quo aerarij negotia tractabantur, Carolus Emerius Barlamontij comes cum delectis regebat; et in his duobus postremis qui sedebant, Cardinalitiae fere factionis erant, quorum quidam etiam Consilio status intererant. inde orta inter eos discordia, cum Hispanienses hanc tantam consilij status auctoritatem aegre ferrent, caussati ab eo occasiones quaeri, quibus tam in iudiciario quam quaestorio negotio ipsos apud regem traducerent. id vecro illi ipsi non segniter faciebant, et Parmensem vt lenitate nimia et dissimulatione turbas ac seditiones alentem apud regem criminabantur. quapropter vt calumniatoribus os obstrueret, ex Consilij sententia Lamorallus Egmondanus in Hispaniam legatur, vir perspectae fidei, et recentibus meritis apud Philippum, vti rebatur, carissimus. is per Galliam itinere facto in Hispaniam contendit, et coram Philippo libere meritorum fiducia locutus, qui metus seditionum a seuera edictorum publicatione Belgio impenderet, multis verbis ostendit. nam ad inquisitionis nomen omnium animos cohorrescere, et inde quidem proceres ac nobilitatem fremere, sensim libertatem pristinam carpi: inde plebem per vrbes, oppida, pagos de commercio impedito quaeri, nec sacrum ordinem id satis aequo animo ferre, qui patrimonium suum ad quorundam sibi suspectorum libidinem in alios, atque adeo priuatum emolumentum verti indignetur, institutis nouis episcopatibus, cuius rei vtilitas ad paucos, damnum ad vniuersos pertineat: his malis non aliud remedium quaeri posse, quam si edicta illa ac placita de religione omnino reuocentur, aut saltem mitigentur, noui episcopi aboleantur, pristina libertas restituatur. peramanter Egmondanus in speciem exceptus et auditus, et honorifice dimissus, facta spe, futurum vt petitionibus propediem in parte satisfieret. cum hocresponso et alias amplis promissis oneratus in patriam redit, vbi eadem fide, quaeilli in Hispa nia data fuerat, populareis suos de principis benignitate bene sperare iubet. huic etiam datum negotium, vt vocatis tribus episcopis, totidem theologis ac iuris diuini humanique consultis, tantae molis rem ex regio mandato decidendam proponeret. ij fuere Martinus Rithouius episcopus Hiprensis, Antonius Thauetus Atrebatum praesul, Iodocus Tiletanus, et Vilmarus Bernardinus. haec ita palam agebantur, ignaro fraudis ipse Egmondano, cum arcanis
literis interim moneretur Parmensis, curaret, vt inquisitoriae factionis antistites nihil de pristina placitorum seueritate remitterent. sed siue dissimulatio ea ab initio Philippi fuit, siue postea mutauit, longe aliter euenit. nam a suis persuasus, accedentibus etiam Cardinalis et eius factioni addictorum literis confirmatus, seueritatis exemplo erga Belgas vti constituit, et in quisitione Hispanica inuecta prouincias illas a sectario veneno omnino expurgare; quam si admittere recusent, tum regi religione iurisiurandi a se praestiri, interueniente Pontificis auctoritate, soluto fas fore Hispanos et extraneos ad eas perdomandas introducere, easque non pro patrimonialibus, sed pro recens quaesitis et vi subiugatis habere, regnumque in his constituere, et victoris arbitrio nouas leges sancire, ac postremo proceribus et aliis, qui inter eos eminent, de medio sublatis, reliquos poenae metu ad perfectam, quam vocant, obedientiam adducere. id saeuum et Belgio perniciosum, ipsi tandem Philippo infaustum consilium motus nouos maturauit, qui tamen annum et amplius retardati sunt, occupatis interim animis in componendo inter Anglos et Belgasantea exorto dissidio, ex eo quod Angli inquisitionis metum caussati commercium alio transferre conabantur, et vectigalia plus media parte intenderant, panni exportandi pretio vltra modum aucto, ita vt pannorum negotiatio astute Belgis substracta penes ipsos esset. nec contenti Angli, etiam statuto publico opificia pleraque Belgica in insulam importari prohibuerant; cui contrario decreto Belgae IIII Eid. Xbr. anni OIO IO LXIV obrogarunt, prohibita mercium Belgicarum in Anglia interdictarum importatione. ita cum vtrique vtrisque incommodarent, negotiationem a Belgis Emdam Frisiae orientalis comitum emporium paullatim auertentibus Anglis, actum inter partes, vt eo dissidio minime amicitia mutua intermitteretur, et Didaci Gusmani Siluae interuentu Philippus cum Curia Anglicana aliquot diebus post, pactione, quae mox in Anglia et Belgio publicata est, transegit. inde conuentus anno insequenti Brugis indictus circa Paschales ferias, quo a regina venere Antonius Broueinius Montacuti vicecomes periscelidis eques, Nic. Votonus Cantuariensis decanus et Valterus Haddonus I C. a Philippo Florentius Momorantius Montinius, in cuius absentis locum Philippus Momorantius Haricurius fuffectus est, Christophorus Assonuillius, et Ioachimus AEgidius. post longas et obstinatas altercationes cum nihil confici potuisset, mense VII bri intermissa comitia, et in VIII Kal. April. anni subsequentis dilatum negotium, quo turbae exortae; et cum frustra delegati ab vtraque parte vsque ad XI Kal. Vtil. componendo dissidio incubuissent, sparso rumore, quasi Philippus breui in Belgium venturus esset, comitia suspenduntur, donec de re tota ad regem praesentem referretur. interea sub exitum anni LXV Margarita a Philippo literas accepit, quibus mandabatur, vt placita tam noua quam vetera patris suoque iussu de religione facta exacte seruarentur: nam credere se nimia lenitate factum, vt malum tam longe lateque serpat; proinde si qui iudicum seditionis metu mandata exequi reformidant, eis significetur, alios in eorum locum quibus plus animi et fiduciaesit, substitutum iri. nam talium virorum antiquae religionis et regiae maiestati debiti obsequij retinentium copiam in his regionibus minime defuturam. additum erat, quantum ad inquisitionem velle maiestatem regiam, vt sacrosancti illius officij praesidibus in sui muneris executione omnes praesto sint, illudque per eos exerceatur, sicuti hactenus factum fuerit, et eis diuino ac ciuili iure competit. rem quippe non nouam esse, sed parentis sui temporibus vsurpatam. itaque iniungitur Parmensi ne de hac re adeo necessaria amplius deliberari permittat, sed eam protinus executioni demandet. sic enim gratissimum maiestati regiae facturam. Concilium item Tridentinum vt recipiatur, eiusque decreta religiose seruentur, iisdem litteris mandabatur, quarum exempla statim Parmensis ad prouincias mittit, additis suis mandatis, quibus praecipiebat singulis et vniuersis, vt regiae voluntati omnes parerent quoque id commodius perficeretur, iubebat, vt ciuitates vnum semper ex suis Senatoribus semestri hoc munere functurum delegent, qui inquisitoribus iurisdictionem suam exercentibus adsideat, in cuius locum sexto quoque mense alium sufficiant, qui decreta Consilij Tridentini exacte seruari curet, seduloque quid in eo negotio agatur,
indicet: vt tertio quoque mense saltem, quo in statu religio sit, cognoscatur, et si quae difficultates suboriantur, eis per delegatos a sua Celsitudine prospiciatur. tum Synodi prouinciales iuxta concilium Tridentinum passim a nouis episcopis habitae, in quibus decretum est, vt curiones paroeciarum suarum familias omneis describant, noui inquilini a suo curione testimonium adferant, se Catholicos Romanos esse, vbi et quando matrimonium contraxerint, praeterea profitentium nomen cognomen, domicilium a curione annotetur, ratio et numerus infantium sacro lauacro regeneratorum, patrinorum item ineatur. ludimagister nullus admittatur, cuius fides non sit perspecta, eique libri iuuentuti praelegendi praescribantur; obserueturitem an pauperes ex eleemosynis viuentes, Catholici Romani sint; peccata confiteantur, Eucharistiam sumant; ni faciant, eleemosynis priuentur. quibus decretis publicatis immane quam omnium animi commoti sunt. primi Brabantiae ordines intercedunt, et saluo iuramento de priuilegiis prouinciae conseruandis a Consilio ac rege praestito locum habere non posse respondent. itaque mandatorum seueritatem deprecantur; sin minus, se apud Belgij ordines de iis questuros, illorumque opem imploraturos declarant. sed contra prouinciales Synodi affirmabant, nihil noui subesse. nam caput hoc de Inquisitione passim antea in Belgio et in Gallia ipsa vsurpata intelligendum, a qua et ab episcopi iurisdictione Antuerpiam liberam fore decretum esset. nec latius Tridentinum Concilium accipiendum, quam moderationes ac praescriptiones super eo publicandae declarant. cum nihilominus recusarent ordines, et semper contra Parmensis instaret, publicari clam libri famosi, et sparsa carmina ac dicteria ab iis, qui receptae in Germania et apud Heluetios doctrinae in occulto addicti erant, et basilicarum, curiae, ac praetorij valuis affiguntur; quin et curarunt vt libellus in manus Parmensis perueniret, quo quibus modis aulae placitis, Inquisitioni, episcoporum decretisa Belgij ordinibus resistendum esset, explicabatur, et emissariorum artes, doli, machinationes detegebantur, additis in eos minis, qui libertati patriae perfidiose insidiabantur, aut metu vel socordia publicam caussam desererent. quod Parmensis cum ad seditionem, et a seditione ad defectionem spectare prouideret, habito consilio scriptum IX Kal. April. Bruxellis euulgat, cuius summa erat: Maiestatis regiae nequaquam sententiam esse, quando compertum esset, nullam ab anno OIO IO L in Brabantia habitam Inquisitionem, vt prouinciales nunc ea grauentur: verum vt eorum libertas et immunitares seruentur, nec aliter Concilij Tridentini decreta, quam cum moderatione, prout ipsorum priuilegia postulant, admittantur. qua re cum non mediocriter gauisa esset plebs, ordines votorum in parte compotes vlterius pergunt, et actorum auctoritatem regio sigillo firmatam a Parmensi poscunt, petunque publice sibi caueri, nullo tempore Inquisitionem Pontificiam aut regis nomine ciuilem in Brabantiam introductam iri, sed de omni crimine etiam sectario iudicem ordinarium cogniturum, placitis de religione promulgatis per appositas condiciones mitigatis. ad haec nihil aliud a Parmensiresponsum est, quam se de re omni cum velleris aurei equitib. ac ceteris consilij supremi consiliariis deliberaturam; quo quidem in consilio de moderatione placitorum ac decretorum ad regem mittenda actum est, salua et incolumi religione Romana et regia auctoritate. sed fremente interim plebe, et in nobilitatem, in agris, vbi vulgi furore facile opprimi poterat, degentem per scripta passim sparsa inuehente, ipsamque officij sui esse admonente, vt plebem regi nobilitatis gratia plura concessuro conciliaret, nobiles incitante eos periculo, et iis, qui in occulto Prorestantium doctrinae fauebant, instigantibus ad Gertrudis fanum haut longe ab Antuerpia conueniunt, et foedus pro libertate patriae feriunt. et quandoquidem, inquiunt, extranei quidam neque Dei gloriae studentes, neque in rem regis aut patriae commodum, sed vt ambitionem et immanem ingluuiem exsatient, maximo regis subditorumque eius dispendio speciosum religionis et publicae quietis velum obtendentes apud regem peruicerunt, vt seuera de religione decreta, quod ante promiserat, non solum non mitigentur, sed etiam inquisitio omnibus aeque ordinibus inuisa et formidabilis inuehatur, vnde Belgij perniciem maturari, regium obsequium labefactari, libertatis et priuilegiorum
immutationem mox secuturam proculdubio sit. huius mali auertendi caussa Deum im mortalem contestantur, nos pro obsequio, quod maiestati regiae debemus, pro caritate patriae et communi libertate foedus pepigisse, sacramentoque fidem obstringimus, nos, ne placitorum aut alius cuiusvis rei praetextu Inquisitio introducatur, impedituros, palamque profitemur, nihil in ea re contra Dei honorem, regis aut ordinum maiestatem tentare aggrediue, sed id vnum cupere, vt ad eorum securitatem consilia, vitam, opes, impendamus, et coniurationibus, seditionibus, ac turbis omni ratione resistamus. ibi et de legatione ad Maximilianum Caesarem regis patruelem mittenda actum est, vt illius interuentu placitorum gratiam a rege impetrarent. tum conscriptus ex omnium consensu libellus supplex, quem Parmensi condicta die Belgij ordinum nomine oblaturi essent. conuentus principes erant, Henricus Brederodius ex illustri Hollandiae comitum gente prognatus, Ludouicus Nassouius principis Arausiensis frater, Florentius Pallas Culemburgi comes, Bergensis item comes, et alij; qui cum Bruxellis conuenissent, CCCC amplius numero admitti a Parmensi petunt, et Non. April. ex Culemburgi comitis aedibus prodeuntes quini quaternique magno silentio et ordine ad palatium tendunt vestibus subcineritij coloris fere induti, lances ligneas pileis affixas, nummum item aureum de collo bullae instar dependentem gerentes, in cuius antica parte regis effigies, in postica duae manus firmiter in fidei signum iunctae per perae subiectae medium exten sae erant, cum hac inscriptione: FIDI AD MANTICAM VSQVE. haec veluti factionis foederatorum insignia fuere. postquam admissi sunt, Brederodius pro sociis verba fecit, eoque se venisse dicit, vt simul omnes supplicem libellum, qua possint animi demissione coram porrigerent. ad haec conqueritur, se sociosque seditionis turbarum et perfidiae insimulari, proinde orare, vt accusatores nominentur ac praesentes sistantur, vt vtra pars culpae obnoxia sit, cognita caussa decernatur. Parmensis accepto libello lecturam se statimque responsum reddituram respondit, et ita foederatos dimittit. dum digrediuntur, Barlamontius vltra modum iis infestus contemptim monuit Parmensem, non esse, cur ab huiusmodi nebulonib. sibi metueret, nam omnesaut habitu aut re mendicos esse, et Valonum lingua siue Gallica, Geusios. ex quo dicterio inualuit postea, vt qui Hugonoti apud nos, in Belgio Geusij appeliarentur; nos eodem quo nostros nomine Protestanteis eos deinceps vocabimus. postridie conuocato frequentiori consilio, Parmensis libellum palam legi iubet, cuius summa haec erat: foederatos, pro obsequio quod principi suo debeant, et caritate, qua erga patriam affecti sunt, maluisse reprehensionis periculum incurrere, quam officio deesse, eoque consilio conuenisse, et libellum obtulisse, vt periculo, quod a turbis Belgio imminebat, praeuerterent. petere igitur, vt inquisitionis iugum intolerabile omnino a liberis ceruicibus remoueatur, et qui eius stabiliendae caussa instituti sunt, noui episcopi aboleantur, placitorum seueritas mitigetur, eorumque executio remittatur, libertate conscientiae cuique permissa. id periculo communi ac priuato etiam monitos orare; quippe qui in praediis suis degentes plebis furentis ac rusticorum, quos minime Inquisitionem laturos scirent, iniuriis expositi sint. contestari interim Deum de obsequio et fide sua, et si quidem preces publicae negligantur, aut intercessionis suae ratio non habeatur, vti a turbis ac seditionibus, quae inde proculdubio suboriturae sint, innocentes habeantur. lecto libello variae dictae sententiae, et Philip. Momorantius comes Hornanus quoquo modo plebem placandam esse censuit, alioqui rem publicam haut dubium in seditionis discrimen adductam. nam neque nobilitatem, neque ipsam Parmensem, nisi tempori cedat, a confusae multitudinis furore tutam fore. sed Hornani, qui ad tranquillitatem publicam tantum spectabat, sententia sic ab Hispaniensib. accepta est, quasi minis Parmensem adigere vellet ad subscribendum inciuili foederatorum libello. a qua tandem sesponsum datum est, bonae erga foederatos voluntatis plenum, quorum postulatis satisfieri posse ex animo cupiat, sed ea huiusmodi esse, vt propria auctoritate nihil praestare possit. nam regis mandatis prohiberi, quem super ea re adeundum censeat, quemque literis ac precibus quantum in se erit, ipsis conciliatura sit. interim orare ac iubere, videant ipsi, ne quid
detrimenti quies publica accipiat. se curaturam, vt Inquisitores ita se prudenter ac moderate gerant, vt gratiam ei omnes sint habituri. sperare insuper interuentu apud regem suo, futuram vt hae prouinciae ab Inquisitione liberentur. biduo post eodem redeunt foederati, et Parmensi gratias agunt pro benigno adeo responso, sed illud petunt amplius declarari, seque iis, quae a rege et Belgij ordinibus decernentur, parituros recipiunt, vitamque ita in posterum institururos, vt merito culpari non possint. orant interim, vt quando intellexerint aduersarios statuisse libellum supplicem typis mandare, vt bona fide, nullo apice detracto aut addito, edatur. tum laudata eorum egregia voluntate Parmensis vicissim petit, vt se intra modestiae limites contineant, nec clandestinis coitionibus suis plures ad se illiciant. rursus illi Parmensi gratias agunt, instantque, vt ipsa coram Curia declaret, in bonam partem accipere se, quae ipsi fecissent. illa se ita credere, nec aliud respondit. inde cum non sine murmure discederent, auctore Christophoro Assonuillio missus ad eos Philippus Lalanius Hostrati comes cum Bertio a secretis epistolis qui in ipsorum conuentu Parmensis nomine fidem daret, nihil in caussa religionis ante acceptum regis responsum a Curia constitutum iri. decernuntur in Hispaniam legati Momorantius, Montinius, de quo diximus, et Bergensis comes aurei velleris equites, qui placitorum ac decretorum de religione mitigationem impetrarent, qui longe aliter, quam rebantur, accepti ac postremo male multati, vt postea dicemus, tamen initio cum ambiguis responsis diu detenti sunt. quod non mediocriter Belgarum suspiciones auxit; promulgata interim temporaria ac fiduciaria placitorum moderationis formula, quae multis indignationem, vniuersis risum mouit. nam loco summi beneficij ea decretum, vt Protestantes, ministri, eorum hospites, et qui offensioni caussam darent, non flamma sed suspendio necarentur; qui animum sententiamque mutarent, gladio, vulgus in errorem labens exilio castigarentur. formula singulis prouinciarum ordinibus a Curia proposita, vt eam ratam haberent. et Atrebates quidem, Hannonij ac Namurcenses ei subscripserunt; dein et in Flandria et Brabantia, non vocatis Batauis, Zelandis, Frisiis et aliis, quod ij priuilegiis et immunitatibus suis fulti minime assensuri crederentur. et haec plebe, quae Protestantium doctrinae fere addicta erat, clam acta, crebescentibus interea rumoribus de legatorum infausto in Hispaniam aduentu, de regis contra sectarios et eorum fautores indignatione, de classis ad eum in Belgium portandum apparatu, de Erici Brunsvici, qui sub Philippo merebat, in Germania delectibus in id habitis, vt Inquisitoribus et nouis episcopis cum manu armata ad omnia praesto esset. his addebatur ab Hispaniensibus, legatos non sincere, sed simulate et blande in speciem a rege acceptos tempus operiente, dum coacta pecunia et milite conscripto ipse inopinatam in Belgium exscensionem faceret; quo et cardinalis Granuellanus venturus sit vt qui ex nobilitate a religione ac regia maiestate defecerunt, sceleratae temeritatis poenas luant. his accensa rumoribus plebs, cum nihil boni ab Hispania expectaret, publice ad conciones conueniendi audaciam sumit, vt ea libertate animos suis facerent, et aduersariis numeri in dies crescentis ostentatione metum incuterent. iamque passim, ab Hipris facto initio, in Flandria, Brabantia, Geldria, ac Frisia conciones publice habebantur patentibus campis, et aliis locis oportunis, confluente ad eas passim plebe, initio inermi, dein ad tutelam corporis cum gladiis, ac postremo cum scloppetis. et ineunte Iunio in campo Lario prope Antuerpiam ad Borgerhutum Germanice et Gallice habitae conciones. vnde tumultum veritus Antuerpiensis Senatus ad Parmensem scribit, et eam ad motus sedandos, vt in vrbem venire et in ea commorari velit, hortatur. quae cum super ea re tempus ad deliberandum poposcisset, interea VI Kal. Vtil. edictum proponit in conuenticula habenteis admodum seuerum, quod tamen inefficax fuit. at Protestantes, crescente cum numero audacia, Senatui libellum porrigunt V Non. Vtil. quo multis rationib. nituntur probare, conciones, quae antea in occulto habebantur, nunc ob auditorum numerum palam haberi debere, ac proinde motus ac confusionis vitandae caussa locum sibi in vrbe assignari petunt. id magistratum posse, quod priuilegiorum auctoritate adducta confirmant. et vero duas religiones citra periculum admitti posse exemplis demonstrant. Senatus
libellum protinus ad Gubernatricem mittit, eamque vt ad vrbem venire, ni eaque commorari dignetur, iterum rogat, quod tamen illa nisi introducto secum militari praesidio, a quo Antuerpiani abhorrebant, facere recusauit. ne vero motus caussa deesset, Brederodius eo tempore et Carolus Brimeus Megae comes ad vrbem non petita venia venere ob longe diuersas rationes ciuibus suspecti, ille quod Protestantium princeps in Belgio haberetur, hic quod astu militem, quem circa Campiniam habebat, introducere velle crederetur. quapropter iam incalescente plebe maioris motus vitandi caussa vrbe excedere coactus est. mox eo a Parmensi cum plena potestate Vilelmus Nassouius Arausiensis princeps missus, cui vrbem ingressuro III Eid. Vtil. obuiam prodiit Senatus cum Brederodio aliisque nobilibus. dum per vrbem equitaret, acclamatum a plebe, VIVANT GEVSII, increpante eos Arausiensi, et futurum breui vt temerariae vociferationis eos poeniteret, praedicente. tum conuocato Senatu, quod mandatum a Parmensi haberet, aperit, et cum singulis vrbis collegiis agit, vt sopitis dissensionibus ac sublata diffidentia tranquillitatem in vrbe constituerent. dum in eo esset, sic comperiebat, Senatum non satis fidere ciuibus et mercatoribus alienigenis, quamuis Protestantium doctrinae addictis; contra ciueis et alios vrbis incolas ab aulae ministris sibi metuere, nec vicissim Senatui fidere, quem de milite introducendo cogitare suspicetur; Protestanteis denique omnia tuta timere, et a cunctis aeque sibi cauere; rursus, nec inter eos bene conuenire, eamque occultam dissensionem a Senatu ali, qui Augustanae confessioni addictis contra Caluinianos in occulto faueat. sed eos simul cunctos viribus in vrbe praepollere, adeo vt quandocunque vellent, eam in potestatem redigere possent. itaque minus tutum videri, vt vi cogerentur, sed contra amice ac leniter monerentur, vt arma deponerent, et in ciuium manus traderent. tandem conuentum, vt ciues excubias agerent, et securitate praestita Protestantes ad arma deponenda placide inducerentur, intermissis ad tempus concionibus, donec ex ordinum Belgij sententia de re omni decerneretur. iamque fama de milite a Brunsuico conducto et per Frisiam licentiose vagante percrebuerat; et succinctus quaesitor, quem illi Drossardum vocant, per Brabantiam ad maleficos comprehendendos cum armatis lictorib. obequitans suspicionem iniecerat, quasi ad conciones in agro conuenientib. vim afferre vellet, ex eo auctam, quod eodem tempore vehicula armis plena, et naues Mechliniae bellicis machinis oneratae visae essent. itaque iam non pacati in speciem sed tanquam in aciem prodeuntes Protestantes armis instructi incedebant; quod non mediocriter animos omnium futuri metu anxios turbabat, quos vix praesentia sua Arausiensis minas precibus interdum addens continere poterat. tandem foederati, qui Belgij ordinum, in quibus vltimam spem reposuerant, cogendorum mentionem antea iniectam plane euanescere aulicorum vt aiebant, astu, cernerent, ad Centronum in Eburonibus Leodicensis episcopi oppidum conueniunt, qui inde Araschotum et Dufflam postea venerunt, ad quos iussu Parmensis missi Arausiensis et Egmondanus, qui tanquam disceptatores cum eis agerent, et Montinium ac Bergensem in Hispaniam eorum gratia docerent ablegatos, viros et auctoritate et fide praecipuos; nihil interea a se post supplicem libellum oblatum in Inquisitionis et placitorum caussa rentatum. proinde regi praeteritorum obliuionem sancire cupienti iustam ipsis succensendi caussam non praeberent, sed in obsequio perseuerarent, et insolentem sectariorum improbitatem cohiberent, qui seditionem, quam animo meditabantur, Gallorum instigatu se excitare paratos iactitabant. interea conciones quantum in illis sit, impediant; nam qui ad eas populum instigant, aut alias conniueant, turpiter praeuaricatos a foedere et libelli supplicis praescripto deflexisse. ad haec delegati scripto respondent, et gratias se celsitudini eius agere aiunt, pro missis ad praefectos mandatis, sed non vt opportuit seruatis. Tornaci tamen, Insulae, Montibus in Hannonia, Atirae, Atae, Bruxellis nullam eorum fere habitam rationem, plurimis in carcerem ob religionem coniectis se quidem concionibus, ac conuentibus aliis impediendis omnem diligentiam adhibuisse, sed plebe in suspicionem adducta, quod responsum, a gubernatrice intra duos menses pollicitum nondum ex Hispania aduenerit, et vniuersorum Belgij ordinum conuentus,
de quo spem conceperit, nulla amplius mentio habeatur, nihil impetrari potuisse. quod vero Gallos his se turbis immiscere dicat, id vero se nescire, et paratos esse, fi ita sit, statim conscensis equis externae violentiae se oponere. verum hoc rerum statu regis subditos impetere minime consultum videri. et quando caussae calumniandi quaerantur, quasi ipsi auctores populo fuerint ad conciones conueniendi, non recusare, quin se ab ea calumnia purgent crimenque rebellionis diluant; et quanquam plerique eorum Protestantium doctrinam amplectantur, nequaquam tamen religione impediri, quo minus fidem et obsequium regi debitum seruent. nec vero regis clementiae diffidere; verum foederatos sic existimare, quando nullius illos criminis conscientia arguat, nihil opus se habere illa, cuius Parmensis spem ostentat, praeteritorum obliuione. nam nihil admisisse, quod venia aut condonatione egeat. his addebantalias querellas, quod iam tanquam perduellionis rei ac conuicti omnium sermonibus passim proscinderentur, quod eorum consortia aurei velleris equites ac proceres alij vitarent, fama sparsa, regem propediem venturum, qui de ipsis poenas sumeret; iamque transitum per Galliam petiisse, et Sabaudiae ducem operam in id suam ei detulisse. insuper sacrum ordinem in belli sumptus grandem pecuniam suppeditaturum. eapropter ipsos, quorum securitati minime caueatur, priuatae tutelae caussa in Germania, quod dissimulare nolint, amicos comparare, quorum auxilio, si opus sit, vtantur. id vero pernegare, se cum Gallis quidquam consilij iniisse, proinde petere, vt ipsa foederatis idonec caueat. cautionis vero se loco accepturos, si illa Arausiensem, Egmondanum, et Hornanum dignatione et fide praecipuos viros consiliis adhibeat, nihilque nisi his vocatis in eo negotio decernatur. in eam rem libellum Trudinopoli nuper a se in Centronibus conscriptum offerunt, quo se arma deposituros, mandatisque ac decretis conuentus ordinum obtemperaturos pollicebantur, ea lege, vt per nobileis securitati suae caueri, si quid turbulenti homines contra ipsos molirentur, iubeat. insuper petunt, vt quosdam ex foederatorum nobilium numero, qui huic negotio attendant, in vna quaque prouincia constitui curet, addito, ni mature motibus iam excitatis obuiam eatur, fore, vt Galli perpetui Belgij hostes inter dissensiones domesticas in Belgium introducantur. magna responsum illud inuidia onerauit Hornanum et Egmondanum, quorum aequitati dum confidere se declarant, suspectam fidem apud Philippum et Hispanienseis reddiderunt. quod illis, vt prudentiorum opinio est, postea exitium maturauit. metus etiam de Gallis extremo libello additus maxime anxiam habebat Parmensem, vt rationem sibi ineundam existimaret, qua dum clarius a rege responsum acciperet, foederatorum aliqua in parte desideriis satisfieret. sed ecce dum in eo est, vndique affertur de templis, sacellis, statuis et imaginibus passim a furente plebe expilatis, deiectis, ac confractis. nam postquam Egmondanus Flandriae praeses prouincia discessit, a Parmensi Bruxellas accitus, statim plebs tumultuari cepit, et tumultibus, vt fit, pessimi quique admisti nebulones cum scortis primum mense VI tili circa Hipras, inde per alias vrbes et oppida, templa, ac sacella violenter occupant, diripiunt, et statuas atque imagines deturbant, tam confuso impetu, vt a quo factum sit, initium, ignoretur. Baleolij in Hannonia idem factitatum. cum vero serpente exemplo et lasciuia quidam Brugis idem conarentur, a Dognio ciuitatis praetore portis obseratis prohibentur. in ipso autem assumptae in caelum B. Virginis peruigilio in Geldria, cuius praeses erat Megae comes, Nouiomagenses primarij ciues Ludouici cuiusdam excucullati et Caluini doctrinam amplexi, qui aliquot conciones in oppido in Iudaeorum coemeterio habuerat, audacia offensi, cum ad Ioannitarum conuenissent, vt de Ludouico illo expellendo consultarent, reluctantibus plerisque re irrita discessum est. sed nusquam maiore rabie quam Antuerpiae imaginarium bellum exarsit. nam cum Arausiensis accitu Parmensis Bruxellas venisset, postridie eius diei, quo in sollemni supplicationum pompa maius B. Virginis simulacrum per vrbem traductum in suo sacello rursus collocatum erat, cum iam nihil ab alienatae plebisfurore metuendum videretur, iuuenes quidam ante sacellum aditumque templi nugantes contumeliosis verbis in pompam ludere cepetunt, cum vnus ex iis mirari se diceret, quid metuens illud numen tam
mature se innidum suum recepisset. eodemque tempore ab alia templi amplissimi parte male feriati homines concionatorum sermonem ioco exprimere et irridere aggrediuntur, et crescente lasciuia vnus adulta iam aetate ambonem conscendit, et ex eo socios ridicula oratione alloquitur, in quem dum illi rudera ac puluerem ludendo coniiciunt, et ille contra aduersarios sudibus protrudit, iam incalescente pugna nauicularius quidam insolentiam indignatus irrumpit ab alio suggestus latere et concionatorem violenter deturbat. is vero mox ab aliis impeditur, et vix vulnere in crure accepto euasit. inde ad magistratum perductus, cum rem gestam narrasset, confestim excubitores accurrunt, et iusso egredi populo templum claudunt. die sequenti, qui fuit XIII Kal VIIbr. nonnulli rursus iuuenes ac nebulones sub tempus vespertinarum precum pueris secum ductis per eos multa contumeliose in B. Mariae simulacrum effutiunt, ita vtanus, quae cereolos pro valuis templi vendebat, indignabunda, iactis primo sordibus, mox in oculos eorum inuolaret. inde rixa orta, quae frustra superueniente cum armatis apparitoribus Ioanne Immerselio vrbis praetore, et clausis praeter vnam templi ianuis, cum ob tumultum sibi metuens aufugisset, plebs, die hesterna ceptum ioco certamen serio, repetit, et alterum altero incitante postquam acclamatum a pueris est, viuant Geusij, quasi signo dato vniuersi impetu ruunt, et ante noctem mediam exactam omnia sacella effracta, altaria deiecta, imagines ac simulacra disturbata aut asportata, claustra etiam maioris templi reserata sunt. inde admiscente se perditorum hominum turba ad alia templa discurrunt, ac coenobia tam virorum quam feminarum eodem festinato furore vastant, funalibus passim noctem vincentibus, vt nihil illos per tenebras quantumvis occultum fugere potuerit. haec tota nocte ante solis ortum acta, tanta inter profusam multitudinem animorum consensione et ordine, vt nulla rixa, nullum de praeda certamen inter eos fuerit, et quod fidem fere superat, inter tot lapidum, dum simulacra demoliuntur, ruinas, in tanta turba nullus vulneratus fuerit. interea magistratus ac reliqui ciues, et in iis plerique Protestantium doctrinae addicti, qui haec per seditionem et priuata auctoritate fieri minime probabant, excubiis per vicos dispositis trepidabant, cumque surorem popularem impedire nequiuissent, et de templis actum viderent, merito verebantur, ne homines perditi praeda illecti a templis ad priuatorum domos diripiendas verterentur. cui periculo vt praeuerterent, cum ceteras vrbis portas clausissent, vnam apertam reliquerunt, per quam iconoclastae mane egressi primum B. Bernardi coenobium sesquimilliario ab vrbe, deinde alia vicina templa ac sacella in agro vastant, altaribus ac statuis deiectis. quod ciuibus postea exprobratum fuit, qui religionem templorum priuatae securitati ac suis fortunis posthabuissent. in vrbe vero toto eo die ac biduo sequenti continuatae sacrarum aedium direptiones, nemine contra dicere aut ire auso. tandem cum Christi cruci affixi simulacrum ingens egregie deauratum funibus cunctanter tractimque deiicere conantur, forte accidit, vt in velleris aurei equitum insignia super exedras depicta inciderit, eaque confregerit: qua re iam patientia se in iustam indignationem vertente, magistratus ac plerique ciues arma sumunt, et multitudinem e plebis fece talia molientem auertunt, propelluntque, quibusdam ex iis comprehensis et mox in foro partim suspensis, partim exilio et alia poena ad exemplum multatis. quo facto conciones maioris tumultus vitandi caussa permissas impedire satagunt, proposito edicto sub capitis poena, vt ab imaginum violatione cessaretur, et omnia erepta et ablata repraesentarentur, et ad tribunos vrbis regionumque praefectos intra XXIIII horas deferrentur. id Protestantibus per Iacobum Vesembechium fuit significatum. multa reddita, et in Curiam ciuitatis relata fuere, opificum ac ceterorum ciuium collegiis summa sedulitate a laborantibus, vt insigneis picturas e manib. plebeculae blanditiis extortas ob artis praestantiam conseruarent. Protestantes vero, qui factum illud in suam inuidiam vergere viderent, cum prius Iacobum Heidonum consulem adiissent, scripto X Kal. VIIbr. euulgato se purgant, et bellum imaginarium se ignaris et inuitis excitatum testantur, quod etsi factum cuperent, nam ad Dei gloriam pertinere, vt praui istiusmodi cultus omnino aboleantur, tamen quia sine magistratus auctoritate factum sit, minime probare; et vero
furta, rapinas, aliaque exinde violenter acta se ex animo detestari, ac curaturos, vt per pastores suos cuncti admoneantur, ablata restituere, et in magistratuum manus consignare. nam magistratum a Deo institutum, eique ex Dei mandato obediendum, et vectigalia ac tributa pendenda se agnoscere, ac paratos esse, si iubeantur, fidei et obsequij iusiurandum repetere: tum locum ad conueniendum sibi dari petunt, excusantque quod iam templis quibusdam, dum certa aedes ipsis assignaretur, ad conciones vterentur. postremo orant, vt edicto prohibeatur, ne alius alium religionis caussa iniuriis, contumeliis aut alia re dicto factoue laedat. igitur iis, a magistratu concessum, quo templa consecrata seruarentur, vt in noua vrbe conuenirent: concionatori insuper Kilij suburbij Augustanam confessionem profitenti permissum vt ad Georgij conciones haberet. dum haec agerentur, crebris literis a magistratu Arausiensis rogabatur, vt ad vrbem veniret; qui siue dissimulatione vsus, haec per suam absentiam fieri mallet, siue necessitate eos adigere vellet, venire noluit, nisi ea condicione, vt se suaque et omne vrbis administrandae ius suae potestati committerent, quod antea facere recusauerant. celebrato igitur vrbis consilio tandem decretum est, vt Arausiensi obsequium a ciuibus deferretur, liceret, que ei sub Parmensi rempub. plena potestate administrare, excubias et praesidia militaria disponere, leges, prout ipsi e re communi et tranquillitate publica videretur, praescribere, dummodo priuilegiis et antiquis consuetudinibus nullum inde praeiudicium fieret. his condicionibus Arausiensis Antuerpiam redit VII Kal. VIIbr. rebus compositis. sed exemplum iam ad alias vrbes ac ciuitates permanauerat, et Mechliniae quidem idem ausi turbidi homines a magistratu prohibiti sunt. et Lirae cum aliter multitudini resistere non posset magistratus, vltro se curaturum recepit, vt statuae et alia, quae offensioni caussam praebebant, e templis tollerentur, quod et sedulo fecit, vacuatis templis, et ablatis mox quae iconoclastarum antesignanos ad praedam allicere potuissent. at Bredae, Bergae ad Zonam, item ad Buscumducis in Brabantia, in Flandria Gandaui, Hipris, Duremondae, Alosti, Aldenardae, Tornaci, et Valencianis plebs libere grassata est. Traiecti ad Mosam idem factitatum, nec non Dordraci Amsterodami, Delfis, Hagae, Harlemij, Brielae ac Lugduni in Batauis. in Mattiacorum denique insulis, Campouerae et Vlisingae, in Frisia Groeningae, Leouardiae, et aliis eiusdem prouinciae locis, Campis, Suuolae, et Dauentriae oppidis Transiselanis, Arnhemij, Ventonae, Hardeuici, Ruremondae ac Neomagi in Geldria, Mildeburgi, cum id Senatus et Sagittariorum collegium diu frustra impediuissent, tandem plebis violentiae cessere, quae non contenta aras ac simulacra euertisse vinctos ob religionem ab episcopo solui, et a magistratu sibi tradi petunt; XXII carcere emissi, et ne latius seditio serperet, conciones magistratus permissu in templis anouis pastoribus habitae. toto Belgio discurrentibus iconoclastis, Parmensis non solum reip. sed et suae saluti timere cepit, et primo de relinquendis Bruxellis consilium ceperat, et Montes in Hannonia retro concedere, quo a praefectis prouinciarum cum valido praesidio deducenda erat. verum a Viglio Zuichemo praeside monita, ciueis portas vrbis claudere, eique abeundi facultatem negare decreuisse, mutata sententia Petrum Ernestum Mansfeldium comitem vrbis custodiae praeficit, qui Senatum vrbis mox in basilicam conuenire iubet, quo ipse et Arausiensis, antequam Antuerpiam rediret, Egmondanus et Hocstratanus comites venere, qui fide ipsorum Parmensem in vrbe manere statuisse aiunt, ea lege, vt diligenter caueant, ne conciones in vrbe habeantur, ne vis templis inferatur. insuper rogare ac iubere, vt Mansfeldio in omnibus obediant. quod cum ciues se facturos recepissent, fidemque obstrinxissent, vehementi metu paullum leuata Parmensis mox maiore pauore consternatur, nuncio secreto allato, factiosos decreuisse ea nocte imagines confringere, Io. Ligneum Barbansonum Arembergi, et Barlamontium comites interficere, ipsamque comprehendere. is arte ab iis, qui Protestantibus fauebant, iniectus Parmensi metus eo consilio, vt ipsa vel iniquis condicionibus cum illis pacisceretur. nec opinione sua falsi sunt. nam illa defectionem vniuersam verita cedendum tempori censuit, et ex procerum et aliorum consiliariorum sententia assensit, vt iis locis, quibus aute eum diem, id autem actum X Kal. VIIbr,
conciones habitae fuerant, deinceps haberentur, ea lege, vt arma deponerent, idque locum haberet, donec a rege ex ordinum assensu aliter statutum esset. quod et scripto foederatis de pace agentib. tradito, et a se subsignato firmauit. iussi cum foederatis agere Arausiensis, Egmondanus, Hornanus, Momorantius Haricurius, et Assonuillius, a foederatis delegati Ludouicus Nassouius, Eustochius Fienneus, Georgius Montinius Noiella, Montinius Vilersius, alij complures; inter quos post crebra colloquia tandem conuenit, vt Parmensis scripto a se subsignato et euulgato, quasi cum iis pacisceretur. id publicatum X Kal. VIIbr., eoque Parmensis dum certius responsum a rege acciperet, declarat, regem consentire, vt inquisitio, de qua conquesti erant, cesset; item vt nouum placitum decernatur; verum an per vniuersos Belgij ordines, nondum regem apud se constituisse; tum vt omnis suspicio ac diffidentia illorum, qui rem ad regem mala fide delatam metuant, aboleantur, praeteritorum obliuionem ex ipsius regis mandato sancit, ipsisque cauere, et securitatem publicam forma, qua velint, praebere se paratam demonstrat: dummodo fidem obstringant, se nihil contra regis auctoritatem et publicam tranquillitatem per se aut per alios in posterum tentaturos moliturosve; verum operam omnem adhibituros, vt cuncti ad officium reducantur, turbae ac tumultus componantur, plebs seditiosa coerceatur, a templorum, coenobiorum, locorumque sacrorum spoliatione ac vastatione abstineatur, atque inprimis vt in huiusmodi sacrilegiorum violentiarum et detestandorum scelerum auctores ac perpetratores seuere legibus animaduerratur; curaturos insuper, ne sacro ordini, iustitiae administris, nobilibus et aliis M. S. subditis iniuria aut vis inferatur: neve conciones locis hactenus a concionib. liberis habeantur; vbi haberi possunt, ne ad eas cum armis conueniatur; vt omnes extranei, qui se his turbis immiscuerunt, reiiciantur; item omni ope enixuros vt auctoritate, qua apud plebem pollent, efficiant, vt arma deponat, et se decretis ac placitis a maiestate regia et Belgij ordinibus de religione ac quiete publica constituendis subiiciat, et parituram recipiat. addita biduo post et securitatis formula, qua Parmensis fidem obligat, nihil nobilibus caussa supplicis libelli foederis initi, aut aliorum ab iis huc vsque factorum dictorumve ratione a S. M. aut a se imputatum iri, idque sibi ac regi ita placere declarat, mandatque praefectis, equitibus torquatis et consilij status supremo praesidi, ac consilio priuato, omnibus iuris praefectis, vt fidem ac securitatem foederatis datam religiose seruent, eaque illos frui citra vllum impedimentum sinant. eodem die vicissim illi accepto Parmensis scripto fidem denuo codicillo obligant, se leges ab ipsa praescriptas bona fide ac sincera impleturos. inde Parmensis ad omneis prouincias ac iudices literas dat, eis significans regiam maiestatem velle et intelligere, vt vetus ac vera Catholica religio seruetur, proinde praefecti ac magistratus videant, ne dum rex ipse veniat, et praesens de omnibus decernat, quidquam detrimenti publica res accipiat, sed interim motus sedentur et seditiosi coerceantur. secundum haec vbique in oppidis conciones permittuntur, iis locis, quibus VIII Kal. VIIbr. autante publice celebrabantur. securitati item singulorum quamuis religione discrepantium inita ex communi consensu ratione prospicitur, addita clausula, donec a rege, eius consilio, aut Belgij ordinibus aliter decernatur. ita negotio religionis in speciem composito, cum nihil Protestantes ab aduersariis timerent, inter se mox digladiari ceperunt, et Augustanae confessionis socij Matthiam Flacium Illyricum centuriarum ecclesiasticarum concinnatorem, Dominicum Spangenbergium, Ioannem Vorstium, L. Hamelmanum, alios acciuerant: ex Geneua et Anglia vicina, quae Helueticam confessionem sequuntur, alij item accersiti venerant; quorum post aliquot disceptationes, annitente Marco Peresio institore Hispano ditissimo qui illis fauebat, praeualuit auctoritas: ita tamen, vt vtriusque confessionis publicus vsus in vrbe Arausiensis permissu admissus sit. inde digressi Bruxellis nobiles quasi votorum compotes domum abeunt, praesides prouinciarum quoque a Parmensi dimittuntur, et mandata eius executuri in prouinciam quisque suam proficiscuntur. Egmondanus comes Flandriam petit, vbi summa aequitate res administrauit, concionibus prout Parmensis edicto continebatur, permissis, sed numero locorum paullatim deminuto, et in imaginum infractores seuere animaduertit. nec id foederatis inuitis
fiebat, qui inuidiam, quae ex eo in ipsos redundabat, amoliri cupiebant. inter eos Ioannes Casembrodius huius factionis homines obuios iuxta Grammontium in Flandria in itinere cecidit, XXX ex illis captis, quorum XX mox patibulo affixit. Arenbergius in Transiselanam regionem, cuius praeses erat, eodem tempore profectus, cum omnia tumultus et dissidiorum ob religionem plena in ingressu offendisset, sic se gessit, vt intra paucos dies nulla toto Belgio prouincia tranquillior fuerit, quamuis ob Germaniae viciniam maxime omnium motibus foret obnoxia. Arausiensis his legibus, quas diximus, Antuerpiam venit, et Protestantibus edicit, vt IIIIviros cuiusque linguae deligant, cum quibus agat. delecti fuere ex Germanis Marcus Peresius, quamuis is Hispanus esset, Carolus Bombergus, Hermanus Meranus, et Cornelius Bombergus; e Gallis Franciscus Godinus, Nicolaus Viuarius, Ioannes Carlerius, Nicolaus Selinus; a confessionis Augustanae sociis, AEgidius Greueus, Henricus Broekius, AEgidius Bonderius, et Thomas Geerius. tum Arausiensis cum IIII viris decernit, licere sine armis conciones certis locis habere, et vt reliqua libera seruentur, instante hieme templa aedificare, aut alia loca concionibus idonea parare: itaque duo cumprimis magnifica et incredibili celeritate constructa, pecuniam et operas in id cunctis ardore insolito conferentib. quorum alterum forma rotunda Gallis cessit. et haec quousque aliter decretum a rege et Belgij ordinibus fuerit. inde Arausiensis in Hollandiam, Zelandiam et Frisiam, quibus prouinciis praefectus erat, abit, vbi res ob Erici Brunsuici militem in his regionibus copias cogentis et alias Protestantibus suspecti nonnihil turbatas inuenit. ei Anterpia discedenti suffectus est Philippus Lalanius Hocstratanus Mechliniae praeses, qui seditiosos imagines in summo vrbis templo post primam spoliationem restitutas rursus deiicere molienteis ope ciuium non solum repulit, sed et praecipuos tumultus auctores cepit, et sex eorum ad reliquorum terrorem XV Kal. IXbr. cruci affixit: Alosti vero ministrum loco non concesso concionantem capitali supplicio affecit. toties repetitis templorum direptionibus et seditiosorum poenis, cum non mediocrem inuidiam sustinere se intelligerent Protestantes, scripto edito, et VI Kal. IXbr. Hocstratano tradito, culpaque in magistratum et aedileis vrbis reiecta, praeterita, et imprimis, quod in armis ad conciones conuenerint, excusant; nam id iniuriae propulsandae non inferendae caussa factum, et Vassiacenae lanienae nuper in Francia patratae exemplo terreri, cuius periculum cum ad se pertinere in eadem caussa timeant, haud mirum, si se armis ad vim vi repellendam muniuerint; tum religionem Dei dono animis hominum insinuari, non imperati multis demonstrant, obtestanturque, Gamalielis consilium potius sequi velit, ne tandem populus ad impias libertinorum et de numine male sentientium opiniones vi nimia et magistratus seueritate adigatur, adempto religionis, quam probant, cultu, et inculcata eius, a qua abhorreant, profitendae necessitate: se in praecipua capita fidei Symbolo et quattuor oecumenicis Synodis comprehensa consentire, nec abnuere, quin Confessioni in Germania, Gallia, et Anglia receptae se libenter subiiciant. eandem libertatem interim sibi concedi petunt, obsequium et vectigalium ac tributorum denuo collationem polliciti, proque tanto beneficio treis florenorum myriadas offerunt statis temporibus exsoluendas, quibus regiae possessiones in Belgio pignori oppositae luantur, idque non carere exemplis ostendunt. nam Christianos imperatores olim Arrianis et Nouatianis idem concessisse ipsum: Pontificem Iudaeos Christiani nominis hosteis et ferre et quasi in sinu fouere. idem Carolum Caesarem felicis memoriae regis parentem Germanis concessisse. Francos denique vicinos eadem gratia regis ipsorum benignitate vti. neque vero metuendum, ne conuentibus suis quidquam contra regiam maiestatem moliantur, in quibus nulla clandestina consilia habentur, et omnia palam fiunt, et quibus magistratus et alij quicunque velint, interesse possunt. libellum ita traditum Hocstratanus ad Parmensem mittit, addito, male se de Belgij rebus ominari, nisi rex Parmensis precibus exbratus placita mitiget, et populi desideriis satisfaciat. Parmensis dum haec agerentur crebras ex Hispania literas acceperat, quibus et regem ob tumultus nuper excitatos et templorum direptionem non mediocriter commotum resciuerat, et hoc velle, vt omnino religio
Catholica Romana in Belgio asseratur, rebellionumque semina a sectariis iacta prorsus euellantur. in id magnas copias et omnem impetum conuertere decreuisse quando Belgij exemplum ad omneis ditionis suae prouincias pertineret. interea non cessabat ambiguis literis procerum spem alere, et Arausiensi inprimis literas prolixae beneuolentiae plenas et manu propria scriptas, quae postea publicatae sunt, in eandem rem Segouia miserat. eo factum est, vt maior pars nobilitatis se sensim a foederatis separauerit, et benignitatem principis, quam extrema consilia experiri maluerit. qua seissura debilitatas non mediocriter foederatorum vireis vbi vidit Parmensis, praetextu imaginarios castigandi, militem conscribit, conueniendi paullatim libertatem turbat, controuersia etiam de locis, in quibus conciones haberi possent, mota; in concionatores vt seditiose agentes inquirit, quosdam ex iis captos supplicio affici mandat, securitatis literas alio atque alio modo interpretatur, et iam palam multa, quae concesserit, vi se concessisse ait. diuersa parte Arausiensis, Egmondanus, Hornanus, Hocstratanus, Ludouicus Nassouius III Non. VIIIbr. Duremondae conueniunt, et prolatis Montinij et Bergensis, qui in Hispania adhuc detinebantur, literis, quibus regem iniquissime ferre Belgicum tumultum significabant, in commune consulunt. hic Arausiensis Francisci Alauae Philippi apud regem oratoris literas ad Parmensem scriptas et interceptas producit, quibus eam monebat, vt summa beneuolentiae dissimulatione erga Arausiensem, Egmondanum, et Hornanum, quos Belgij malorum auctores et fautores esse aiebat, vteretur. nam regem ita interim cum Montinio, Bergensi, et Renardo in Hispania agere, donec rebus necessariis comparatis animum renudet, et tempestiua seueritate in ipsos animaduertat. quibus lectis vrgebat Arausiensis, vir futuri prouidus, vt vnanimi consensu simul omnes mature periculo praeuerterent. nam sic Hispanorum, quos probe nouerit, ingenium esse, vt motus ac seditiones, quam obsequium malint, ex quibus bellum gerendi et militari licentia per Belgium grassandi occasionem arrepturi sint, regique persuasuri, vt prouincias priuilegiis et immunitatibus superbientes, nec modum tumultuandi facturas, quandiu iis fruentur, sub iugum mittat. itaque summa animorum concordia opus esse, vt impendentibus malis communi consilio obuiam eatur. verum Egmondanus repugnabat, et meritis ferox, ac gratiae apud regem fiducia periculi negligens Arausiensi contradicebat. itaque nihil tunc agi potuit, re in aliud tempus dilata. dum in eo sunt, collectis copiis Parmensis firmior ad Valencianenseis scribit, iubetque, vt Philippi Sant Algondani Noercarmij, qui tunc per marchionis Bergensis absentiam prouinciae praeerat, praesidiarios milites recipiant. caussa obtendebatur, quod Protestantes in ea ciuitate viribus pollerent, et metus esset, ne ex Francia vicina plerique sensim eandem religionem profitentes in eam adreperent, et vrbem dignatione secundum montes in Hannonia praecipuam, spaciosam, populosam, situ et munitionibus firmam, occuparent; sed priuilegia sua caussati oppidani cum recusarent, Noercarmius XIII Kal. IXbr. ad eos venit, et a praesidio omni liberos fore pollicetur, modo extra vrbem conciones habeant. condicionem accipiunt illi, ea lege, vt ipse Noercarmius Valencianas veniat, ac coram ratum id faciat, et locum concionandi designet. sed mense post vrbem ingressus nec conuocato consilio, cum praesto ciues non adessent, occasione inde quaesita mutauit, et indignabundus, ac ipsis et Amandi fano multa interminatus, vrbe discedic. itaque Parmensis ob id opidanis succensens iterum imperat, praesidiarios recipiant; quod cum illi recusarent, et interea in regias cohortes apud S. Saluij monasterium diuertenteis tormenta displosissent, et Carthusianorum coenobium, et Vedasti fanum excursionibus vastassent, perduelles pronunciantur XIX Kal. Ianuar. nec multo post vrbem obsidione cingit Noercarmius. interea plerisque locis siue metu, siue propter hiemis asperitatem conciones intermittuntur, quae tamen Amsterodami, Traiecti ad Mosam, Vltraiecti, Antuerpiae et Gandaui diu postea continuatae sunt. In Scotia superiore anno exeunte vix vigore corporis et aetatis extremum periculum euasisse regem diximus. Regina igitur vt omnem suspicionem purgaret, Glascuam proficisci statuit, cum prius communem filium mutui amoris pignus Edimburgum, quamuis asperrima hieme duci curauisset, aedeis in quibus puer
educabatur, incommodas caussata, quod locis humidis et praefrigidis periculum ei a pituita esset. itaque Botuelio comiti cum omnem rerum administrationem commisisset, assumptis viae comitibus Hamiltoniis ad virum nondum adhuc ex morbo satis validum contendit; cum quo post querimonias, obiurgationes, et lamentationes vltro citroque peractas postremo reconciliatur. inde rex lectica Edimburgum defertur, et in aedeis ei a Botuelio destinatas per aliquot annos desertas et muris oppidi coniunctas inter duorum templorum ruinas, vnde neque clamor neque strepitus exaudiri poterant, cum paucis ministris intruditur. nam maior pars, etsi ei tanquam dictorum factorumque veluti obseruatores attributi, periculi imminentis incertum praesagi an gnari ab ipso discesserant; qui autem remanserant, claueis ostiorum ab hospitiorum metatoribus extorquere non potuerunt. tum de regis caede consilium initur, re cum aliquot e nobilitate communicata, qui periculum religionis veriti, quae rege cum Protestantibus bene conueniente periclitari videbatur, prona assentatione operam polliciti sunt. ad haec Pontificis, et vt passim iactabatur, Caroli Lotaringi cardinalis literis incitabantur. nam cum per eum a Pontifice petiissent pecuniam ad instaurandam maiorum religionem, responsum fuerat, frustra ipsos conari, nisi sublatis iis, per quos stabat, ne res exitum sortiretur; iique nominatim edebantur, et inter eos Iacobus frater reginae nothus Morauiae, et Iacobus Duglassius Mortonij comites, et quanquam rex, vt erat simplici et credulo ingenio iam de beneuolo erga se vxoris animo securus esset, ab iis tamen, qui eius perniciem maturatam volebant, sparsus rumor, quasi ille de fuga in Galliam aut Hispaniam cogitaret, caque de re cum Anglis, qui in Glottae aestuario nauem habebant, egisset. itaque sequens nox sceleri destinatur, annitente Botuelio, vt quia loco frequenti caedes patranda esset, crimen si fieri posset, in alios deriuaretur. et quamuis non ita caute res gerebatur, vt non plerique de recenti reconciliatione male ominarentur, tamen neque ipse id peruidebat, homo supra quam dici possit vxorius. et nemo erat, qui regem de periculo suo admonere auderet, quippe qui omnia, quae aliunde accipiebat, quo magis se in reginae amorem insinuaret, ei reuelare esset solitus. et cum sub id tempus Robertus Morauij frater, siue facinoris atrocitate, siue adolescentis misericordia motus, insidias ei detulisset, rexque pro sua consuetudine id reginae indicasset, paene vitae periculum adiit, rege et ipso se coram regina mendacij arguentibus, et ad arma vtroque manum admouente; quae rixa vix tandem Morauij interuentu dirempta est. huius exemplo territi ceteri periculum prouidebant, sed regem monere non audebant. regina vt omnem suspicionem a se segregaret, et mariti amorem simul ac veterum offensionum obliuionem simularet, lectum suum e palatio ttanslatum in conclaui, quod infra regem erat, sterni iusserat, vbi ipsa aliquot noctes ante extracto in longum colloquio quieuerat. tunc vero, quamuis factum celatum maxime cupiebatur, summa imprudentia inde lectus ablatus est, et vilior eius loco substitutus, plerisque mirantibus in tanta famae prodigalitate exiguae pecuniae parci. sulphureus item puluis aedibus suppositus est. nocte igitur superueniente cum regina aliquanto tempore cum rege sermones seruisset, quasi serius recordata officij, quod eo forte die Sebastiani cantoris nuptiis celebratis nuptae in lecto collocandae impendere debebat, statim consurgit, et in palatium concedit; vbi satis diu cum Botuelio collocuta, ipsum dimittit; qui mox mutata veste et chlamyde militari indutus per custodiam in oppidum redit. parte diuersa duae consciorum turbae regis aedeis adeunt, et cubiculum, in quo cubabat, ingressi, nam ipsi claueis penes se habebant, somno sepultum faucibus compressis strangulant, et cum eo famulum, et ambos nulla alia re laesos in subiectum hortum deferunt; quo facto ignem pulueri subdito admouent; et domum a fundamentis euertunt, tanto cum fragore, vt vicinae aedes quaterentur, et qui in longinquioribus locis erant, e profundissimo somno expergiscerentur. Regina, quasi facti ignara, ad tumultum excitata, mittit, qui quid rei esset, inspicerent; concursuque statim ab attonita multitudine facto, corpus, reginae iussu super scamnum inuersum extentum per baiulos in palatium defertur, vbi illud omnium suae aetatis formosissimum diu et auide spectasse dicitur, nullo in alterutrum indicio seu doloris seu laetitiae signa
prodente. id actum IIII Eid. Febr. cumque proceres, qui aderant, amplum ei et honorificum funus decreuissent, ipsa per eosdem baiulos noctu sine vlla pompa sepeliendum curat iuxta Dauidis Rizij sepulcrum. disseminatus mox a consciis rumor, quasi rex a Morauio et Mortonio interfectus esset, isque in Angliam vsque perlatus. et cum diuersi diuerse factum interpretarentur, aliique in alium crimen coniectura reiicerent, quidam etiam Ioannem Hamiltonium fani Andreae archiepiscopum culpae affinem existimarunt, ob capitaleis cum parente ipsius exercitas inimicitias, et recentem cum regina reconciliationem, cum illam nuper Glascuam vsque comitatus est. alia item indicia, quae vt quisque varie animo afficiebatur, ex praeteritis ac praeseritibus vtriusque actionibus colligebat. apud nos ita euulgata res, quasi a regni proceribus priscae religioni addictis metu, ne rege iam manifeste ad Protestantium partes propendente religio labefactaretur, coniuratio facta esset. ad facti famam Morauius, qui ad vxorem in extremo mortis discrimine visendam vix impetrata pridie caedis patratae a regina venia abierat, mox redit, et parum a periculo abfuit, Botuelio, qui ingenium hominis pariter sibi ac reginae inuisi reformidabat, caedem peragendam in se suscipiente. regina quanquam initio iritatum pobulum composito in luctum vultu placare instituisset, impotentia muliebri abrepta morem antiquum neglexit, quo reginae post maritorum obitus XL dies continuos non solum publico, sed lucis aspectu abstinere consueuerunt. nam statim fenestris apertis post duodecimum a cepto luctu diem confirmato aduersus vulgi rumores animo Setonium VII ab Edimburgo milliaribus secessit, Botuelio, qui praecipue caedis regiae insimulabatur, nunquam ab eius latere discedente; vnde vix tandem a Croco regis res in Scotia administrante admonita, quanta infamia ea res apud exteros sermonibus traduceretur, Edimburgum rediit. ibi prima cura fuit, vt Botuelius regiae caedis absolueretur. res apud Argatheliae comitem per rerum capitalium quaestorem tentata, testibus etiam productis. sed cum variarent illi, et domestici interrogati de sicariorum ingressu, claueis non penes se, sed reginam fuisse responderent, quaestio dilata, ac postremo omnino suppressa est. ne tamen prorsus abiecta videretur, pecunia edicto indicibus decernitur, fremente interim plebe, et sparsis libellis, picturis ac nocturnis clamoribus, quibus conscij videbant secreta sua in vulgus emanasse. qua re vltra modum commota regina quaestionem de libellorum auctoribus seuerissime haberi iubet, addito edicto, quo non proposuisse tantum libellos, sed legisse capitale erat; quo metu cum singulorum ora compressa sibi persuaderent conscij, eo magis multitudinem iritauerunt; auctum odium facto inter pauca improbo, armis equis ac supellectile regis interfecti inter paternos inimicos, vt de caede suspectos per contemptum distributa, adeo vt sartor quidam, qui vestem regiam Botuelio ad corporis modum adaptabat, ausus sit dicere, heic se ius et morem receptum libenter agnoscere, quo spolia defuncti carnifici debentur. secundum haec cum Ioanne Areskino Marriae comite qui Sterlini aeger decumbebat, agit Regina, vt Edimburgensem arcem sibi traderet. nam non aliter vulgus Edimburgense, quod tum forte tumultuabatur, in officio contineri posse. quod vt ab eo facilius impetraret, insuper spem fecerat, filij vnici ei pignoris loco in custodiam dandi. quod et propter subortas suspiciones cum diu exitum non habuisset, tandem vtrinque peractum est. iamque dies conuentuum instabat ad Eid. April. indictorum, quem praeuertendum rata regina, Botuelij iudicium praecipitat; et cum de more in huiusmodi caussis accusatores citari deberent, vxor, puta, pater, mater, filius, vt vel adessent, vel procuratores intra legitimum tempus, hoc est, XL dies mitterent, Matthaeus Leuinius regis interfecti parens sine aduocatione amicorum adesse iubetur cum familia, quae ob inopiam ad paucos redacta erat. is vero seu pudore, siue metu territus abesse satius duxit. per procuratorem cum se excusasset, tandem metu perduellionis a regina intentato coacti iudices pronunciant, se non videre, cur Botuelium condemnent, cautione adhibita, si quis iure et ordine postea accuset, ne sententia haec ei praeiudicare possit. ita Botuelius absolutus potius quam infamia liberatus, quo suam innocentiam magis approbaret, libellum celeberrimo fori loco proponit, quo se ferro decernere paratum profitebatur, si quis integra fama et honesto loco natus
ipsum regiae caedis insimularet. nec defuit qui proposito contrario libello condicionem se accipere ostenderet, modo locus certaminis designaretur, in quo citra periculum nomen suum edere posset iamque Botuelius reginae nuptias palam ambire cepit et ab amicis proceribus in eam rem consensum extorquet, ipsorum manu subscriptum. idem ab episcopis, qui Edimburgi erant, impetrat. cumque regina Sterlinum ob id profecta filium ab Areskino recipere frustra tentasset, vt Botuelius colore principis in potestate habendi se quoque vna raperet, Areskino non assentiente, etsi consusa, non tamen a consilio destitit; et cum simul decori, quod illo commento sperabat, et libidini satisfacere non posset, altero omisso alteri morem gerere statuit. itaque per Paridem cubicularium Gallum sibi fidum et harum rerum conscium, quid de raptu, de quo iam ante simul egerant, fieri velit, monet, iubetque vt cum armatis ad Almonis pontem in itinere occurrat, et se interceptam quasi per vim secum abducat. ille, qui vel grauissimo suo crimine, cuius tamen poenam non metuebat, reginae libera sui consuetudine frui impatienter cupientis infamiam redimere ita se posse existimaret, iussa impigre facit, et raptam Dumbarum secum ducit. tam foedis nuptiis, suberat aliud impedimentum, quod dum Dumbari regina parum de fama sollicita cum Botuelio esset, non minore turpitudine remotum est. siquidem Botuelius Gordoniam alia dimissa, quae adhuc viuebat, in matrimonio habebat, quo stante alteram citra adulterij crimen legibus ducere non poterat. itaque cogitur Botuelij vxor marito litem apud iudices regios et ecclesiasticos de diuortio intendere. vtrobique Botuelius adulterij accusatur, quae iusta caussa diuortij erat apud iudices regios; additum in foro ecclesiastico, Botuelium cum propinqua vxoris ante matrimonium contractum stupri consuetudinem habuisse. lis intra decimum diem instituta ac disceptata accepit finem, fani Andreae archiepiscopo, qui inter iudices aderat, eo libentius ea in re Reginae propinquae morem gerente, quod ea ad exitium sponte properante rerum summam ad Hamiltonios suos proximos regni heredes breui redituram speraret hoc discusso incommodo, duo alia supererant, quod dum regina Dumbari quasi captiua, nam hoc obtendebatur, cum Botuelio esset, nec legitimae nuptiae coire, nec denunciationes tribus Dominicis diebus in templo de futuris nuptiis rite fieri posse videbantur. itaque ne captiua nuberet, et ceremoniae in ecclesia vsitatae seruarentur, Regina Edimburgum reducitur, vbi se in iudicum consessu liberam et sui iuris cum affirmasset, per cclesiastem a Diaconis et senioribus reluctari non ausis impulsum futuras nuptias inter Iacobum Heburnum et Mariam Stuartam edici iubet, quibus et Orcadum episcopus postea auctoritatem suam interposuit, cunctis fere reclamantibus et legitimas nuptias cum eo, quiduas vxores adhuc viuas haberet, tertiam ipse nuper insigni turpitudine proprium faslus adulterium dimisisset, coire non posse vulgo dictitantibus. celebratis in templo nuptiis pauci praeter Botuelij amicos ac propinquos ad coenam inuitati adfuerunt; ceteri domum quisque suam non sine tacita indignatione discesserunt, cum dicerent, Reginam ascito in virum Botuelio non nubere, sed caedis regiae, cuius omnium bonorum opinione conuictus habeatur ille, conscientiam fateri. Crocus ipse regis legatus, quamuis Guisianis addictus, constanter venire recusauit, e dignitate, qua fungebatur, non esse existimans, nec vllis rationibus adduci potuit, vt eas nuptias, quae diris execrationibus vulgo deuouerentur, quasque reginae propinquos inchoatas et iam factas improbare Guisianos vero omnium maxime detestari sciret, praesentia sua honestaret. cum itaque nec cum per vrbem cum nouo marito obequitaret, solitis populi acclamationibus exciperetur, et hinc inde certior allatis nunti is fieret, magna se hoc nomine apud exteros principes infamia laborare, demum sero intellexit, scelera facilius admitti, quam excusari. consultatione igitur inter suos habita, quibus modis et potentiam domi eo rerum statu stabilire, et existimationem foris tueri posset ante omnia in Galliam ad regem, reginam et auunculos mittere statuit, delecto ad id Gulielmo episcopo Dumblanensi, cui et mandata ex ingenio suo fabricata dedit, quibus excusabat quod prius matrimonij peracti rumor ad eos emanauisset, quam consilium ea de re suum per suos nuncios ipsis aperuisset. iis Botuelij virtutes ac merita viua adhuc matre et postquam
secundo nupserit, in se et in Scoticum nomen prolixae extollebantur, quibus effectum esset, vt simul et suam obseruantiam erga regiam dignitatem summopere omnibus approbauerit. et reip. inseruiendo multorum inimicitias, quos nunquam priuatim laesisset, in regno rebellionibus obnoxio concitauerit. post mariti vero vltimi decessum insolentiorem redditum, quamuis in eadem sedulitate perseueraret, eo arrogantiae venisse, vt nullam referendae gratiae facultatem reginae superesse diceret, nisi seipsam ei velut officiorum praemium traderet. id reginae etsi nouum ac molestum esset, tamen rebus in regno perturbatis dissimulari commodum visum. illum vero, cuius animus semper ad sublimiora niteretur, ex familiaritate, quam sibi continuis officiis contraxerat, occasione sumpta a nobilitate, cui non inuita regina id fieri persuaserat, consensum chirographis firmatum extorsisse, quo accepto non dubitasse vim precibus adferre, eoque audaciae prouectum, vt reginam, dum a filio inuisendo rediret, in itinere rapuerit, et Dumbarum secum adduxerit. reginam vero praeter spem visis procerum chirographis et inde hominis meritis pensitatis cum prouideret non diu Scotos passuros, vt ipsa sine viro esset, nec eos in exterum regem facile consensuros, his rationibus labefactata constantia necessitati cessisse, et se ei nupturam promisisse. Botuelium igitur ab audaci facinore exorsum, vbi ad primum cupidinis suae gradum peruenit, non cessasse, donec ad argumenta importunas preces adiungendo hoc etiam non sine vi extorsit, vt nulla mora interposita nuptiae fierent. qua in re dissimulare non posse reginam, se ab eo aliter tractatam, quam aut voluerit, aut promerita fuerit. magis enim sollicitum fuisse eum, vt desiderio suo satisfaceret, quam vt ei gratificaretur, aut expenderet, quid ei decorum esset, in priscaereligionis ritibus et institutis educatae, a qua nec illum aut alium quenquam virum se viuam abducturum obiter profitetur: in quo etsi errorem suum libenter agnoscat, petere, ne rex, regina, aut auunculus ipsius, aliique amici ea de re expostulent, aut Botuelio eam vitio vertant. nam rebus ita transactis, vt infectae fieri nequeant, in meliorem partem ea omnia accipere, et, vt est re vera, ita eum maritum suum existimare, eumque porro amare ac colere decreuisse. proinde, qui se amicos ipsius profitentur, erga illum, qui insolubili nodo secum coniunctus sit, simileis se profiteri necesse esse. cupere igitur, vt rex, reginaque, auunculus et amici, eum, quamuis negligentius ac paene temerarie se gesserit, quod tamen immoderatae affectioni erga se imputet, non minore propterea beneuolentia prosequantur, quam si omnia ad hunc vsque diem ex ipsorum voluntate ac praescripto transacta essent. et haec quidem contra aduersam famam quaesita remedia. domi vero regina cum donis in praesentia aut promissis in posterum eos confirmasset, qui vel auctores, vel caedis regiae conscij erant, maiorem partem ad se allexerat: eoque securius agebat, ceteros fere contemnens; quos si pertinaces essent, nullo negotio tolli posse existimabat. postea intellexit, quosdam ex iis foedus iniisse, hoc colore quaesito, vt pueri regij incolumitatem tuerentur, quem reginam in vitrici potestate tradere velle aiebant; addebantque, a Botuelio certissimum infanti exitium impendere, quem et illum primo quoque tempore de medio sublaturum appareat, ne vel paternae caedis vltor supersit, aut sit, quiliberos suos in regni hereditate adeunda praecedat. principes autem foederatorum erant Gilepsicus Cambellus Argatheliae, Iacobus Duglassius Mortonij, Ioannes AresKinus Marriae, Io. Stuartus Atholiae, Alexander Cunigamus Glencarniae comites, Patritius item Lindesius et Robertus Bodius proximi ordinis. sed mox ab iis Argathelius poenitentia ductus, et Bodius in partes aduersas traducti sunt. huic foederi contrarium regina inire tentauit summa imprudentia, dum legitimam potentiam non virtute sed factione firmari credit; nec contra reputat, auctoritatem, vt bonis artibus comparatur, ita malis maitti; maiestatemque virtute destitutam leui momento euanescere. capita foederis erant, in quod conscij et maior pars nobilitatis iurare adacti sunt, vt reginam et Botuelium reginae maritum, eorumque acta omnia tuerentur. ipsi se vicissim foederatorum saluti ac commodis, quod possunt, fauituros ac consulturos pollicentur. accersitur Morauius vt cum aliis subscribat. verum nec precibus nec metu intentato assentiri voluit, cum diceret, se nec iuste nec honeste cum regina, cui in omnibus obtemperare teneatur, foedus
posse facere; cum Botuelio se reginae iussu conciliatum; quae tum promiserit, exacte setuaturum, nec cum eo alioue quoquam foedus ac coniurationem facere se aequum aut e republica existimare. Botuelium etiam vltro citroque consertis sermonibus rixae occasionem quaerentem cum modeste respondendo elusisset, ac minime a proposito discederet, ne constantiam eius plerique in exemplum traherent, verita regina, cum eum in Morauiam secedere nollet, facile petenti liberam legationem assensit, vt in Galliam et inde in Germaniam, aut quo vellet, se conferret. interea foederati, fauorem vulgi suos motus secuturum rati, ad II OIO cogunt, tam occulte, vt cum iis Alexander Humius Bortuicum arcem, in qua regina cum Botuelio erat, antequam quidquam vterque senserit, obsideret. sed cum foederatorum pars ad condictum tempus non aduenisset, cunctante Atholio, qui eos Sterlini detinuit, nec ipse tantam multitudinem haberet, vt omnes aditus clauderet, Botuelius et cum eo regina veste virili sumpta euasere, ac recta Dumbarum contendere. ita occasione rei gerendae e manibus erepta, foederati ne nihil tamen egisse viderentur, ad Edimburgum capiendum proficiscuntur. arcem tenebat Iacobus Balfurius a Botuelio impositus, arcanorum ipsius atque adeo caedis regiae, vti vulgo credebatur, conscius, qui siue quod promissa non repraesentarentur, siue quod arcem ei adimere tentasset Botuelius, alienata ob id voluntate spem fecerat foederatis tradendae arcis. eo consilio ad vrbem venere illi, in qua fani Andreae archiepiscopus, Georgius Gordonius Huntilaeus, et Io. Lessius Rossensis episcopus erant, qui reginae partes tuebantur; qui vbi viderunt socios ab oppidanis admissos, cum in forum prouolantes frustra se multitudini duces obtulissent, retro ad arcem confugerunt, intra quam a Balfurio accepti, paullo post per posticum incolumes emittuntur. is siquidem, nondum re cum alteris transacta, nolebat sibi apud alteros veniae locum praecidere. ita Edimburgo potiti foederati, et quasi obsessis intra Dumbarum regina ac Botuelio, cum voti compotes se existimarent, res praeter omnium opinionem subito mutauere, statimque accurrentibus ad reginae auxilium, non solum qui crimini innexi erant, sed etiam innumeris aliis, quos fortunae regiae afflictae misericordia attraxerat. foederati contra in summis angustiis versabantur, raris ad eos confluentibus, ac vulgi ardore restincto, et apparatu bellico ad oppugnationes deficiente. dum anxij consultant, regina peiore consilio, an spe vaniore impulsa, incertum, Letham proficisci statuit, vt ex propinquo fortunam tentaret, ad suum aduentum rata maiorem concursum futurum, simul se audaciam suis, hostibus terrorem allaturam. quam confidentiam alebant qui circa eam erant, omnia eius virtuti prona esse adulatorie affirmantes. atqui si triduum tantum in arce Dumbari se continuisset, proculdubio foederati omni bellico apparatu destituti, libertate frustra tentata, domos quisque suas repetere coacti fuissent. igitur regina cum primis castris Setonium venisset, sparsis per propinquos pagos copiis, nuncius trepidus ad foederatos venit, qui intempesta nocte statim se Edimburgo in campos eiiciunt, et acie instructa Muselburgum petunt, vt transmisso Esca flumine, antequam pons et vada occuparentur, transitum reginae impedirent, quae ad Praestonium haeserat. iamque vtriusque acies in mutuum conspectum venerat, cliuo medio, quem regina insederat; qui cum ita arduus esset, vt non sine pernicie ad eum perueniri posset, foederati paullum ad dextram deflectunt, simul vt solem haberent a tergo, simul vt molliore iugo ascenderent, et locis minus iniquis manus consererent. Regina id aliter interpretata et hosteis fugam meditanteis DalKetum Mortonij comitis oppidum petere rata, negligentius interim agebat; mox vbi foederatos loco aequo occupato aciem contra instruere vidit, misso Croco et praeteritorum obliuione ac venia promissa, eos ad deponenda arma hortatur. Croco per interpretem a Mortonio, qui primam aciem cum Alexandro Humio ducebat, nomine sociorum responsum est, non se aduersus reginam, sed regis interfectorem, arma induisse; quem si regina ad supplicium traderet, aut a se segregaret, tum intellecturam nihil sibi sociisque fore optatius, quam vt in officio erga ipsam perstarent, aliter concordiae rationem nullam iniri posse. cum nihil per Crocum obtineri potuisset, regina interimse castris continebat. ibi Botuelius cum equo insigni vectus extra vallum processisset, per faecialem postulans, ecqui
esset, qui cum eo singulari certamine decernere vellet, Iacobus Morauius primum, is, qui ante se per libellum, sed suppresso nomine, obtulerat, dein Gulielmus Tillibarniae comarcha Iacobi fraternatu maximus condicionem acceperunt. verum Botuelio homines nec opibus nec dignitate secum comparandos caussante, Patricius Lindesius primi ordinis se obtulit. rursus altercantibus illis de dignatione personarum, regina certamen auctoritate sua diremit, Botuelio depugnare vetito. in castris reginae diuersa rerum facies erat. nam amici et propinqui quamprimum confligere cupiebant: contra plebs, cuius maior numerus erat, a pugna abhorrebat, cum dicerent multo aequius videri, vt Botuelius suis armis caussam suam tueatur, quam vt tot homines nobileis, inprimis autem reginam ipsam in vltimum discrimen demitterent. ad haec Hamiltonios, qui cum IO equitibus aduentare dicantur; in propinquo esse, quibus adiunctis, si certandum sit, tutius de summa rerum decerni posse. contra, regina pugnae impatiens, lacrimis in ira effusis in primores, excandescit, et cum aliud non posset, per fecialem ab acie aduersa petit, vt Gulielmum KirKadium Grangianum ad se mittat, quicum de condicionibus pacis colloqui posset; interea acies vtrinque subsisterent. dum colloquium instituitur, quasi illius simulatione id solum ageretur, Botuelius de summa desperans, vt absentia sua foederatos placaret, castris aufugit Dumbarum versus cum duobus comitibus, quos mox redire iussit. ipsa cum KirKadio pacta, vt reliquus exercitus sine noxa abiret, ad proceres cum eo venit, tunicula, eaque vili ac detrita, ac paullum infra genua demissa quasi paludamento amicta. ibi primum non sine pristinae reuerentiae indiciis accepta, cum vt dimitteretur, peteret, donec cum Hamiltoniis egisset, seque reuersuram promitteret, nihil impetrare potuit; sed orationis vi in acerbitatem versa, cum iis beneficia in eos sua exprobraret, tamen cum silentio audita est. sed cum inde ad secundam aciem, quam Glenkarnius, Marrius et Atholius ducebant, venisset, conuiciis statim et pudendis probris vndique excepta est. auxit indignitatem, quod vexillum inter duas hastas distentum quoquo se verteret, ci ob oculos obiectabatur, in quo depictus erat Henricus rex mortuus et iuxta filius infans vindictam paricidij passis manibus a Deo implorans. ad quem conspectum illa animo linquente aegre, ne ex equo caderet, sustentata fuit; ac tandem sub noctem populo vniuerso ad spectaculum effuso Edimburgum intrat, facie ita lacrimis et puluere oppleta, vt luto conspersa videretur, praelato semper illo vexillo. qua re ingentis animi femina, vt par erat, iritata, et nihil ob mutationem fortunae temporum necessitati concedens, vbi in diuersorium destinatum venit, ad populum per fenestr am conuersa, post alias minas, postremo subiecit, se vrbem incensuram, et sanguine perfidorum ciuium incendium restincturam. inde mox ex procerum decreto in arcem, quae est in lacu Leuino, sub custodia mittitur. nam Balfurius, qui in occulto foederatis fauebat, adhuc arcem Edimburgensem tenebat. et haec quidem acciderunt, paullo ante quam episcopus Dumblanensis in aulam ad regem venisset. vbi vero venit, iam a Croco et Niniano Cocburno, qui praefectus equitum aliquot annos apud nos meruerat, allatae fuerant literae, rerum nuper in Scotia gestarum expositionem continentes, quarum ignarus episcopus, cum intromissus ad regem longam et accuratam orationem exorsus esset, quae praecipue Botuelij virtutes immodicis laudibus supra veri fidem extollebat, regina interfatur, et literas e Scotia allatas profert, quibus oratoris vanitas ab omnibus irrisa est. Botuelius interim iam de fuga certus fidum in arcem Edimburgensem mittit, qui arculam argenteam litexis vndique inscriptam, quae indicabat eam aliquando Francisci fuisse, ad se deferrent. in ea erant literae omnes quae postea editae sunt, in quibus et caedes regis, et cetera quae consecuta sunt, dilucide continebantur, ac paene in singulis scriptum erat, vt lectae statim cremarentur. verum Botuelius inconstantiam muliebrem, cuius exempla intra paucos annos complura viderat, veritus, eas conseruarat, vt si quid dissidij incidisset, illo testimonio vteretur, nec se caedis regiae auctorem sed administrum et comitem fuisse ostenderet. hanc arculam Balfurius monitis prius foederatis Botuelij ministro ferendam dedit, quae deprehensa totius rei etsi suspicionibus magis iactatae, sed nondum satis detectae plenam fidem fecit, vniuersumque crimen paene
oculis subiecit. ipse rebus vbique male cedentibus, ac spe recuperandi regni omni amissa Orcadas et inde ad Hetlandicas insulas profugit; vbi omnium rerum inopia circumuentus piraticam facere cepit. nec proinde regina, orantibus plerisque, vt caussam suam a Botuelio separaret, assentiri voluit; sed malis praesentibus efferata potius quam victa respondit, se libentius cum illo in extremis fortunae aduersantis angustiis, quam sine eo in regiis deliciis vitam acturam. iamque lenita temporis spatio inuidia, plerisque in misericordiam verterat, contra quam foederati sibi persuaserant, qui praeualente eorum, qui in caedem consenserant aut foederi reginae postea subscripserant, factione dubij quid agerent, cum frustra eos monuissent, vt in commune consulerent, reginam rebus suis in praesentia desperantem eo adigunt, vt regnum eieraret, et vel infirmae valetudinis excusatione, vel alio quouis colore curam et filij et rerum administrandarum, cui vellet ex proceribus demandaret. igitur illa tandem, quanquam grauate, nominat Iacobum Morauiae comitem nothum fratrem, siquidem is domum reuersus onus non recusaret, Iacobum Hamiltonium Castrieraldi ducem, Matthaeum Stuartum Leuiniae, Gilepsicum Cambellum Argatheliae, Ioannem Stuartum Atholiae, Iacobum Duglassium Mortonij, Alexandrum Cunigamium Glencarniae, Ioannem Areskinum Marriae comites; missis insuper procuratoribus, qui curarent, vt Sterlini, aut alibi, si commodius videretur, puer in sella regia collocatus regnum iniret. haec ad VIII Kal. VItil. acta. moxque in Scotiam Morauius ab amicis de re omni certior factus e Gallia rediit, qui a foederatis summo cum gaudio receptus est, cunctis vehementer instantibus, vt rege sororis filio adhuc infante regni gubernacula capesseret, quippe eum vnum esse, qui vel ob multis in periculis virtutem cognitam, vel gratiam plerisque meritis collectam, regina etiam poscente, summum honorem minima cum inuidia gerere posset. ille paucos dies ad deliberandum petiit; quo tempore datis ad aduersae partis proceres literis, et praecipue ad Argathelium, cui multum deferebat, tandem cum nec ab iis colloquium, nec a suis diuturniorem comitiorum moram hoc rerum statu impetrare posset, summa omnium, qui aderant consensione Prorex eligitur. secundum haec IIII Kal. VItil. post concionem a Ioanne Cnoxio habitam regnum iniit Iacobus VI, pro quo in leges iurarunt Iacobus Duglassius et Alexander Humius, eam doctrinam ac religionis ritus, qui tum publice docebantur, seruaturum et contrarios oppugnaturum polliciti: quo cognito aduersae factionis proceres, qui Hamiltonij erant, eo magis fremere; paucos nec eos potentissimos sine suo, quod nunquam expectassent, assensu, ad se rerum omnium arbitrium reuocare. sed Morauius postquam Argathelio et aliis eiusdem factionis, qui cum ipso ad eum Edimburgum venerant, satisfecit, etiam obtinuit, vt ad publicum ordinum conuentum omnes adessent. is habitus VIII Kal. VIIbr. maxima frequentia: eoque ante omnia Proregis auctoritas confirmata est. de Regina sententiis variatum fuit, cum alij de ipsa tanquam paricidij ex literis conuicta poenas sumendas esse censerent, alij regij nominis reuerentia assensum sustinerent. tandem vicit media sententia, quae in custodia habendam decreuit. ita rebus vtcumque compositis, a vi et armis in speciem quies erat. sed pax infida et animis adhuc tumescentibus non occulta indignatio aliquid inopinati parturire videbatur. tum legati nostri et Anglorum auditi, sed neutris permissum, vt reginam custodiae publicae commissam adirent. missa interim classis propter inopiam publicam priuatis Mortonij sumptibus instructa, duce KirKadio, quae Botuelium apud Orcadas et vlteriores insulas piraticam facientem comprehenderet. is vero tanta diligentia vsus est, vt securum Botuelium paene oppresserit. pars sociorum capta, ipse per auersam insulae partem, qua maiores naues sequi non poterant, inter breuia et vadosa cum paucis euasit, atque inde Cimbricam Chersonesum tempestate delatus est; vbi cum non satis expediret, aut vnde veniret, aut quam regionem peteret, in custodiam primo, deinde a mercatoribus agnitus in arctissima vincula Dracholmij trusus est; in quibus cum accusatus esset ab amicis cuiusdam nobilis virginis Noruegicae, quam ante plures annos pacto matrimonio violatam, alia superinducta deseruerat, post decennium, accedente ad sordeis aliasque miserias amentia, dignum flagitiosa vita exitum
habuit. hoc anno rebellio in Hibernia finem accepit, secundum vltimam Tiroeni comitis longe maxima. eius initia paullo altius repeti pretium visum est, quod et illi quae aliquot annis post secuta est caussam praebuisse credatur. circa annum Christi OIO CCCC LII bello inter Lancastrenseis se Eboracenses in Anglia ardente, Richardus Eboraci dux, cuius maiores, de mortuo mari et de Burgo cognominati, hereditario iure Vltoniamquae, VIItrionalior Hiberniae pars est, comitatus titulo tenuerant, praesidia Anglorum ex ea ad partes suas firmandas euocauerat; inde occasione capta, familiae O-Neal, quae ab antiquis Vltoniae regibus genus repetit, proceres prouinciam pro derelicta vsurparunt. ex ea natus Conus Bacco O-Neal prae ceteris potentia ac opibus pollens in Angliam venit anno OIO IO XLIV potiente rerum Henrico XIII, cum iam ordines Hiberniae ipsum et successores, qui antea tantum insulae despotae appellabantur, Hiberniae reges declarassent, ab eoque Tiroeni comes creatus est, dignitate non solum in Conum, sed etiam in Matthaeum grandiorem natu filium, qui tunc Dungnanonus baro dicebatur, et Matthaei haeredes masculos legitime procreatos collata. tulit id indignissime Ioannes alter Coni filius, quem Hiberni vulgo Shanum vocant, spurium fratrem Matthaeum vulgo dictitans, atque adeo fabri ferrarij ex oppido DundalKia, cuius vxor Cono parenti in deliciis fuisset, filium, incensisque contra eum ceteris familiae O-Neal proceribus, postremo ipsum nefando scelere inter venandum insidiose interfecit, patre adhuc superstite, cui et insidias possea struxit. ille seu paricidium veritus, siue maerore ex caede Matthaei contracto, paulo post obiit. ex Matthaeo prognatus est Hugo, qui postea tantas turbas in Hibernia excitauit. quo tunc ob infirmam aetatem despecto, Ioannes, vt sibi videbatur, fratre sublato et patre defuncto, votorum compos totam paternam hereditatem creuit, se publice O-Neal se professus Vltoniam totam occupauit; proceres et plebem, partim minis, partim blanditiis in fidem adegit; Scotos ex Hebridibus insulis, qui praedab undi hanc regionem ingressi fuerant, multoties profligauit, ac postremo ab Anglorum regina defecit. eo tempore proregis titulo Hiberniam administrabat Henricus Sidneius, qui hominis vecordiam veritus, cum eo iure agere instituit, cogitans quid caussae esset, cur Hugonem auita successione excluderet. ille ad haec, Hugonis patrem vel fabri vel Coni adulterinum filium fuisse respondet, se legitimo matrimonio natum, nec Conum patrem potuisse heredem sibi inducere, nisi ex procerum et plebis Vltoniae consensu: proinde per codicillos Henrici VIII magno Angliae sigillo firmatos Conum frustra Matthaeum instituisse; neque Matthaeum XII virorum iureiurando heredem patris comprobatum; et vt Matthaeus fuerit legiti mus, lege tamen Hibernica, Tanistriam vulgo vocant, virum matura aetate et sanguine proximiorem, puero nondum XI annos nato, et cuius pater ante au um decesserit, praeferri debuisse. denique se vnanimi prouincialium consensu O-Neal, hoc est, Vltoniae regulum salutatum cum omnimoda iurisdictione, nec opus esse reginae confirmatione. id cum se ad reginam relaturum Sidneius dixisset, hortatus interim, vt in officio perstaret, ille initio promisit; sed statim barbara leuitate fidem datam fefellit, seque pro Vltoniae rege gessit, cohorte IO CC fatellitum ad corporis stipatum assumpta; tum prouinciae delectus habet, compertoque se OIO equites, IIII OIO pedites posse scribere, fiducia plenus cuncta circum rapinis ac praedis abactis vastat; pacis nuncios ad se missos ludificat; DundalKiam, quae Anglorum praesidio tenebatur, temerario ausu obsidet, ab eaque cum damno repulsus abscedit. adhunc reprimendum prorex exercitum cogit, et solerti consilio Eduardum Randolphum tribunum, cum IO CC veteranis nauigio impositum, in vlteriorem Vltoniam a tergo mittit, qui castris Dirriae iuxta Foilae lacum positis Shanum in praedas effusum mature auertit, et obuiam cum suis progressum conserto proelio in fugam coniicit, quamplurimis ex eius exercitu caesis, ac paucis Anglis desideratis. sed victoriam casus tribuni funestam fecit, qui fortiter in primis ordinibus dimicans occubuit. ei a prorege mox suffectus Eduardus a Laudi fano, qui non minori virtute rebelles totum triennium exercuit, quamdiu praesidium illis locis stetit; sed eo forte incendio cum omni annona et apparatu bellico consumto, tribunus peditem in nauigiola,
quae paenes sereliqua habebat, confestim imponit, et cum equitatu per medios hostes iter quattuor dierum emensus praeter omnium opinionem, incolumis ad proregem peruenit. his successibus infracta Shani proteruia, cum multos superbi illius dominatus, et belli incommodorum iam taederet, prorex suscepta in Vltoniam expeditione, plerosque prouincialeis in fidem accepit. extremus hic illi dementiae conatus fuit, castris ad DundalKiam iterum positis; a qua obsidione cum ingenti clade accepta discedere coactus fuisset, postremo a suis destitutus animum despondit, et capistro ae collum alligato ad proregis genua suppliciter aduoluere se impetum cepit; a quo consilio, vt probroso, ab amicis reuocatus, haut salutarius iisdem monitoribus sumsit, ope praedonum Hebridianorum, qui in proximo Clane-boium insederant, implorata: quorum si suspectam fidem non habebat, saltem non immemores eos iniuriae olim a se acceptae fore sibi persuadere debuit. igitur cum delectis suorum et O-Donelli coniuge, quam a marito vi rapuerat, ad amicos reconciliatos summa imprudentia accedit, a Gulielmo Busco et Alexandro Ogeo Scotorum ducibus comiter initio in speciem acceptus, qui mox inter pocula ad iurgia ex compacto prolapsi, vltionis occasionem quaerentes, in Shanum irruunt, ipsumque cum suis omnibus ineunte Iunio trucidant, V postquam rebellauerat, anno, fessaeque per eius mortem prouinciae, non tam in praesens pax reddita, quam animus Hugoni sublato patruo factus spes antiquas repetendi, et euocatis in insulam Hispanis res Anglicas turbandi. Nunc ex Britannia et Hibernia in continentem redeundum est. Valencianis obsidione cinctis, Noercarmius, qui regio exercitui praeerat, in quo erant X peditum signa et C equites Io. Rassegemio Insulae, Duaci, et Orchesij praefecto secum assumpto, qui CCC scloppetarios et C equites secum ducebat Kal. Ianuar. feliciter conflixit cum foederatis, quibus se Protestantes Tornacenses duce Ioanne Soreano adiunxerant. is noctu collectis viribus summo mane solutos se palanteis aggreditur, inter Vaterloum et Lanoiam, se in fugam vertit, Soreano post acceptum vulnus vix fuga elapso. cumque se illi fuga Tornacum recepissent, Noercarmius victoriae instans ad vrbem continuo cum IX signis vadit, et admitti petit. Protestantes vero, deserente eos fortuna, hominum quoque fauore destituti, cum animum despondissent, admittitur Noercarmius, qui vrbe potitus quosdam ex Ministris ac nonnullos ex eorum doctrinae addictis supremo supplicio affecit. interea Brederodius foederatorum princeps, ne quam pacis ineundae rationem non experiretur, ad Parmensem sociorum nomine scribit, veniam in aulam veniendi petit, admixtis de securitate nuper data querellis. id vero Parmensis enixe prohibet, cum eorum aduentus occasione Non. April. superiore anno omneis in Belgio turbas excitatas diceret, impositoque Bruxellis praesidio interdicit, ne nobiles in vrbem intromittantur. itaque Brederodius iterum Antuerpia ad Parmensem dat literas VI Eid. Febr., et minime supplicem libellum priore anno oblatum, sed perniciosa cardinalis Granuellani et Hispaniensium de Inquisitione introducenda, hoc est, intolerabili liberis ceruicibus iugo imponendo consilia, praeterea serum nimis ac minus aequum ad libellum datum responsum, caussam motibus nuper excitatis praebuisse affirmat. se ac socios nullam componendarum rerum aequam condicionem recusare. ob id ad ipsam cum bona eius venia venire voluisse; cum ipsi denegatum sit, libellum, quem vt in bonam partem accipiat, rogant, mittere statuisse. eo repetebant superiore anno actorum memoriam; nimirum, VItili proximo ex communi sententia motus compositos, et iuxta praescriptam formulam et ipsius mandatum a praefectis res in prouinciis ordinatas. quod sicubi non aeque feliciter successerit, id nonnullis minus quam par esset, publicae tranquillitati studentibus, non sibi imputandum. postea vero prohibitum concionum locis publice concessis vsum, ipsos foederatos indigne et contra fidem datam passim habiros, interdicta etiam proceribus cum ipsis consuetudine, nisi in partem criminis quod ipsis calumniose affingebatur, venire vellent, et antequam auditi sint et conuicti, quasi praeiudicio damnatos perduellionum loco haberi. quae tamen omnia huc vsque dissimulauerint: verum nunc militem passim cum contra se conscribi audiant, non posse non commoueri, et rogare ipsius Celsitudinem, declaret velitne
pactis stare, an fidem datam irritam facere. id se petere, vt certiores diserto responso faciat, ne fraudi ipsis in posterum sit, si fide publica et edictorum benignitate vtantur. quod si fides edictis, quod confidant, constet, petere, vt miles dimittatur: Valencianarum obsidio soluatur: ab iniuriis in Protestanteis abstineatur: contraria edicta, quibus passim insontes variis modis diuexentur, ipsius auctoritate aboleantur. id ni fiat, de turbis in publicae tranquillitatis perniciem excicatis et denuo exorituris, coram Deo et ipsa, ne ipsorum culpae deinceps ascribi possit, palam ac publice protestari. idem et ad nobilitatem scribunt. Parmensis vero ad libellum mox VIII Eid. Febr. rescribit, et qui ex nobilitate libellum hunc confecerint, nescire se ait, quippe cum plera pars illorum, qui Non. Aprilibus anni superioris libellum obtulerunt, abunde sibi de regiae maiestatis in caussa Inquisitionis satisfactum fateatur: ceterum male ipsos, quicunque tandem illi sint, verba sua interpretari, qui publico concionum, sed citra offensionis et turbarum periculum, vsu concesso, etiam consistorij institutionem, pecuniarum collationem, sacramentorum administrationem, quae magnas in sacra et ciuili re perturbationes excitat, nuptiarum item nouo ritu celebrationem, quae in hereditatibus ac successionibus non mediocreis difficultates gignant, simul permissam contendunt. quibus rebus regiam maiestatem et magistratus auctoritatem labefactari et omnino conuelli, cum omnibus in confesso sit, mirari eorum impudentiam satis non posse, qui fidem publicam appellant, pro libelli Non. April. oblati securitate a se datam, non etiam pro religionis libertate, de qua nunquam cogitauerit. his querimonias in eos addit, quasi concitandi populi contra regem, sacrum ordinem ac rem denique publicam auctores fuerint; quibus malis ante omnia occurrendum censet, monetque, vt domum quisque abeant, atque ita se in posterum gerant, vt dicta factaque sua regi in Belgium venienti approbare possint. ni moniti faciant, se remedium tempestiuum adhibituram. hoc minaci responso iritati potius, quam placati foederati omissa, omni alia ratione ad vim vertuntur. et Brederodius quidem circa Vianam, Io. Tolosius circa Antuerpiam, alij per Flandriam militem conscribunt. Viana oppidum est in Batauis ad Lecam fluuium, qui Rheni brachium facit, prope Vltraiectum situm, quod non solum iure ad se pertinere contendebat Brederodius, nam minime id controuertebatur, sed etiam eius dominium omni obsequio ac fide liberum in eo sibi arrogabat, vt pote ab Hollandiae comitib. genus ducens, quorum seu successioneseu beneficio Vianam principatus titulo maiores suos possedisse aiebat. qua de re cum lis ei mota esset in Mecliniensi senatu a procuratore fisci, nulloque fine terminaretur, id moleste admodum ferebat Brederodius vir elati animi, eoque in loco lite pendente se pro principe nullis legibus obstricto gerebat, consiliis plerisque secretis habitis, et confoederatis illuc ad eum, vt in commune consulerent, cottidie confluentibus. ipse quoque statim post libellum Non. April. Parmensi porrectum aereum numum percusserat, cum insignibus Burgundionum familiae, in cuius antica parte inscriptum erat, PER TELA, PER IGNEIS. in postica, INSIGNE VIANENSE. tunc vero copiis passim colligendis intentus etiam Vianam festinatis operibus muniebat. diuersa parte Antonius Bombergus militiae dux mense Februario Buscum ducis venit, et plebe concitata Merodium Peterschemium et Io. Scheifium Brabantiae cancellarium a Parmensi missos, vt oppidum in obsequio retinerent, in custodiam dari iubet. eos subsequebatur Megensis comes, qui militareis copias ducebat, haut procul ab vrbe opperiens, dum re ab illis composita cum suis admitteretur. is vero vbi de illorum casu cognouit, iussu Parmensis propius copias admouet, et vi rem gerit. Buscum ducis, quod est vnum ex IIII praecipuis Brabantiae oppidis, situ, fossa ac moenibus firmum, Diesa fluuio, qui in Eburonibus ortus et VIItrionem versus tendens vrbem alluit, ab ima parte clauditur, nec facile a paucis militibus obsideri et expugnari posse videbatur. sed ciues, qui in eo multi et bellicosi et opulenti erant, in religione fere dissidebant. et dum Megensis exstructis ad aditus castellis comeatus vsum omnem auerteret, etiam de re publica varie sentiebant. nam pars Parmensi esse parendum, et Megensem in vrbem admittendum censebant; adhuc veniae locum esse; nec expectandum, dum
intercluso commercio, quo solo tanta vrbs alatur, et incisis neruis ad miseras preces minime exaudiendi confugiant. alij libertatem, quam legibus nequeant, armis tuendam censebant: nam ea amissa nihil superesse; proinde vitam, opes et omnia sua in id impendenda, vt illam a maioribus acceptam retineant, nec committendum esse, vt propter vitam viuendi caussas perdant. ita diuersis sententiis rapti plebis animi, vt prope ad arma ventum sit. quod vbi cognouit Megensis, clam cum iis qui secum sentiebant, agit, magnisque promissis onerat; cum iisque conuenit, vt nocte insequenti ad eam vrbis partem, quae eorum custodiae commissa erat, cum dato signo impetum faceret, ipsi quasi propugnaturi accurrerent, patefactisque portis ac coniunctis viribus ipsum admitterent. quod et exitus approbauit. admissusque Megensis, qui statimin seditiosos animaduertit, plerisque vltimo supplicio affectis, aliis vrbe pulsis. Bombergus motum praesentiens mature se periculo eripuit, accepto etiam stipendio; et cum discederet, concesso non solum suis, sed et oppidanis tempore, quo in tutum euadere possent. quo facto Megensis successui insistendum ratus in Hollandiam, vbi confoederati res nouas praecipue moliebantur, ducit, inopinatoque aduentu suo eorum cepta magna ex parte disturbat. interea Tolosius cum delecta nobilitate a Petro AheKio Mildeburgensi accitus Fulissingam in Valacria praecipua Mattiacorum insula intercipere molitur, nauibus aliquod Antuerpia eo summissis, sed minore numero, quam vt tantae molis rem exequi possent. itaque oppidani nauis temporius venientis appulsu moniti stationes geminant, et ita Tolosij conata irrita reddita sunt. is vero sua spe frustratus Ostreuelam haut longe ab Antuerpia concessit, vt suae factionis hominibus propinquitate sua animos faceret, et si quid inopinati accideret, amicis ad omnia praesto esset. refricabatur in vrbe proximo anno agitata contentio inter Caluinistas et Martinianos, et Senatus his fauebat, quippe cum eorum doctrina in Imperio recepta esset, et Antuerpia marchionatus titulo ad Imperium pertineret: nec sibi deerat Matthias Flacius homo vehemens, et quocunque loco pedem figeret, acerrimus turbarum incentor. Caluinistas contra, quorum doctrinam sequuntur Gallicanae ecclesiae, proceres nouitati addicti in occulto adiuuabant. ipse Tolosius, vt iis adesset, in aggeribus ac praerupta Scaldis ripa loco, vt rebatur, tuto castra muniuerat, quo mox Bruxellis immissi a Parmensi Philippus Lanoius, Mandeuillanus, et AEgidiusVillenus Namurcensis cum cohorte CCCC stipatorum; quibus se adiunxerat Valentinus Pardeus Moca castrorum praefectus, cum stipendiariis Egmondani, qui Axelae in Flandria erat, et Ioannes Grauius Brabantiae latrunculator cum suo agmine, qui omnes cum III Eid. Mart. summo mane loco condicto conuenissent, ex improuiso securos Tolosanios aggressi caedunt ac fundunt. pars interfecti, plures ex aggeribus in subiectum flumen praecipitati. ipse Tolosius cum se in quandam domum inclusisset, ibique vltimam vim sustinere decreuisset, incendio excitato cum domo crematus est. quo casu consternati Antuerpienses, statim arma corripiunt, licet non bene inter se concordes, quippe cum alteri haut satis alteris fiderent. mox eo missus a Parmensi Arausiensis, et Hocstratanus, qui primo male accepti sunt, vnusque adeo praefracta audacia repertus est, vt gladium strictum in Arausiensis oculos ferre ausus sit. verum ille, qui plebis moderandae artem calleret, patientia eorum impetum vicit; et Catholicos cum Martinianis, nam iis melius inter se conueniebat, in plateam publicam iuxta monetaleis aedeis conuenire iubet. ij numero CCCC equites erant. diuersa parte Itali, Hispani ac Lusitani institores, veriti ne tumultuantium impetus in se ac suam perniciem verteretur, et ipsi cum armis in vico iuxta aestuarium conglobantur. contra hos Caluiniani stabant, numero impares, sed armis et tormentis dispositis instructiores, quibus se in ponte Murano muniuerant. biduum vltro citroque comeando insumptum; tandemque Arausiensis prudentia et interuentu Ioannis Stralij consulis admodum cunctis gratiosi, placati ciues, cum quisque mutuam lanienam horresceret, accepta vrrinque securitate in suas aedeis dilabuntur. nec multo post, cum passim res prospere Parmensi succederent, nec vlla spes aliunde auxilij esset, Bruxellas oratores mittunt, qui cum ipso in has leges transigunt, vt Protestantium conciones omittantur, Catholicorum
concionatores restituantur, templa instaurentur, priora edicta seruentur, nemo ob praeterita. morte aut facultatibus multetur, donec aliter rex ex ordinum consilio decreuerit. exempti ab his pactis imaginum ac templorum violatores, et huiusmodi criminum rei, in quorum tamen gratiam se Parmensis ad regem scripturam recepit, vt ij quoque pacis beneficio comprehendantur. has condiciones mox Antuerpienses ratas habuere, et assensi sunt, vt Parmensis cum praesidio in vrbem veniret. secundum haec concionatores Caluiniani et Augustanae confessionis dimittuntur, qui a Senatu ac magistratu comeatu petito cum vale dicerent, acerbe eos, vt ingratos increpuerunt, grauissimamque a Deo ipsis vt numinis ac gloriae Dei contemptoribus poenam interminati sunt. nec multo post Arausiensis cum aliquoties Hellegati et Villebrochi cum Egmondano et Hornano consuluisset, vltimo colloquio eos periculi praesagus ad fortiter capessendam rempub. hortatus est, foedusque in id ex communi procerum consensu iciendum, vt Hispani prouinciae ingressu prohiberentur. verum Egmondanus, cui in omnibus Hornanus fere semper assentiebatur, siue opibus et caritatibus domesticis, quas homo ad vanitatem superbus et in luxu ac pompa nutritus aegre relicturus erat, reuocaretur, siue meritorum fiducia nimium confideret, nullis rationibus adduci potuit, vt Arausiensi auscultaret, et exitio patriae ac suo praeuerteret; hoc subinde pro respo so inculcans sperare se ac certo confidere, concionibus omissis, et templorum violatoribus ac sectariis punitis, placatum regem grauius nullum de his prouinciis supplicium sumpturum esse. cum contra imminentia pericula quasi digito commonstraret Arausiensis, nec ille monitis illis flecteretur, at me, inquit ille, hocsolabitur, quod amicis in tempore, imo patriae, consilio ac manu adesse voluerim, quod cum occulta Dei voluntati et coecis ad pericula animis minus valuerim: quod vnum superest, tibi denuntio Egmondane, fore, vt si animum obfirmare perseueraueris, non solum te, sed tua caussa omneis harum regionum proceres in manifestum exitium praecipites; iamque animo prouideo, te pontem venturis Belgij hostibus straturum, per quem vbi in has regiones pedem intulerint, loco tropaei caput tuum a trunco abscissum statuent. quibus dictis, siue praesaga mente siue vt proprio periculo Egmondanum a sententia dimoueret, post amplexus non sine lacrimis vtrinque datos discessere. et Arausiensis paullo post petita a Parmensi venia Antuerpia Bredam petit, et inde in Germaniam, quasi ad res domesticas ordinandas profectus est; plerique ab ipso clam moniti mox secuti sunt. maior pars nobilitatis cum Egmondano, in cuius meritis fiduciam habebant mansit, et se illius exemplo a foederatorum caussa separauit. dum haec agerentur, Aldenardae omnino conciones interdictae sunt, et brugis vt Protestanteis a conueniendo deterrerent ad locum concionis mittunt, qui ministrum iuberent crastina die se coram magistratu sistere, vt iuxta pacta regi fidem publico sacramento obligarent, ni facerent, scirent concionibus sibi interdictum. is vero cum minime comparere tutum existimaret, fuga sibi consuluit. paullo post Protestantes alium sibi ecclesiastem conciliant, qui in porta comprehensus, et quod a meridie publice concionari contra magistratus, et Franconatus, is est magistratus vrbanus summae auctoritatis apud Brugenseis, edictum molitus esset, in carcerem coniicitur; quo facto metus est iniectus, ne deinceps aut concionari aut conuenticula in vrbe habere auderent. inde arctiori obsidione pressi a Noercarmio Valencianenses, qui initio obsidionis cum spem de auxiliis a principe Porciano, qui sub id tempus decessit, e Gallia summittendis conceperant, et ab Antuerpiensibus magis ac magis confirmati animum obstinauerant. postea libellum velleris aurei equitum collegio porrigunt, quo se a perduellionis crimine, cuius a Parmensi insimulantur, purgant, et quod Protestantium doctrinae addicti conciones publice habeant; nihil se in ea re nisi de ipsius mandato atque equitum auctoritate fecisse demonstrant. proinde sibi caueri petunt, nihil violenti in conscientiam aut eorum vitam ac fortunas inde redundaturum. sed nihil libello eo profectum; iritatiore ex eo Parmensi, quae suam auctoritatem in dubium reuocari et intringi indigne ferebat, Belgis se spreta ad equites postulata sua deferentibus. itaque Noercarmio mandatum, vt obsidionem vrgeret. missi tamen Philippus Croius Arascotij dux et Egmondanus eodem tempore, qui obsessos propositis honestis
condicionibus ad officium reducerent. eae erant, vt liceret concionatoribus accepto comeatu inde discedere, praeteritorum omnium promissa venia. quas cum illi accipere recusarent, Noercarmius moenia admotis XXIIII muralibus machinis inter portam Montanam et Cardanam quatit. verum non tam illi murorum quassatione, quam Ostreuelae casu et Antuerpianorum, qui animos illis hactenus fecerant, ex eo consternatione territi de pristino ardore ac pertinacia plurimum remisere; et cum nulla spes auxilij superaret, tandem IX Kal. April. sub vesperam regis arbitrio deditionem fecere. Noercarmius vrbem ingreffus mox portas obserari iubet, et Michaelem Herlium primarium ciuem, turbarum vti iactabatur, incitatorem cum filio in carcerem coniectum mox securi percussit, Guidonem Bresseum et Peregrinum Gangrenum concionatores in furcam tolli iussit; complures alij supremo supplicio affecti, et vt quidam scripsere diuersis vicibus CC amplius capite plexi sunt. secundum haec Noercarmius Amandi fano prius occupato Cameracensium episcopi Cameracensis oppidum ducit, quod Protestantibus huc vsque potuerat, et inde continuis excursionibus populares vexati fuerant. verum oppidani Valencianarum deditione intellecta locum deseruere, qui mox militi in praedam cessit. captus Philippus concionator, et manu amputata mox patibulo affixus est. inde fama sparsa, vt abolita concionum libertate, et antiquae religionis cultu vbique restituto, rex interuentu Parmensis placaretur, et consilium de exercitu in Belgium immittendo omitteret, proceres certatim in id incumbunt, vt regis ea in re desiderio satisfacerent. itaque vbique fere interdictae Protestantium conciones, templa instaurata, et imagines maiore, quam deiectae fuerant, in Flandria feriis Paschalibus, animorum ardore restitutae, templa nuper a Protestantibus exstructa Hipris, Baleoli, Armenteriae magno concursu diruta; Cominij item, vbi Araschotani iussu ex eorum materia ac trabibus patibula passim erecta sunt; ad quae nocentes, et qui expiationum templorum et imaginum deiectarum conuicti erant, ignominiose magno numero et supra fidem affixi sunt. Gandaui et templum regiorum muilitum impetu facto intra vnius horae curriculum solo aequatum est. inde in Batauos itum, vbi altiores radices Protestantium doctrina egerat. et Brederodius quidem, qui dum Vianam muniret, Amsterodamum cum suis concesserat, inde a Parmensi exire iussus cum initio resisteret, Torreo, qui mandata Parmensis attulerat, in custodiam tradito, tandem cum nobilitatem toto Belgio, in ciuitatibus ac oppidis plebem vi seu metu ad obsequium redactam videret, ipse vrbe discedit, et relicta sine praesidio Viana, quae mox Megensi et Arembergio comitibus reliquias Protestantium insequentibus patuit, conscensa naui foederatis vale dicit, cumque familia et omni supellectile, quam asportare secum potuit, Emdam appulit, inde in Germaniam profectus, vbi breui tempore post ex maerore animi decessit. vidua eius ex comitum Meursiorum familia ingentis animi femina postea Friderico Palatino VIIviro nupsit. eodem fere tempore Traiectenses cum templis spoliatis etiam in imagines bacchati essent, compresso impetu legatos Bruxellas ad Parmensem mittunt, et vt eam placarent praesidium accipiunt. eorum exemplo Messcani in Eburonibus, qui in episcopi Leodiensis ditione sunt, nec non Hasseletenses, qui vicinorum exemplo et ipsi licentiose templa diripuerant, ad officium redierunt. verum Hasseletenses obsidionem diu sustinuere, tandem quassatis muris cum nulla spes auxilij esset, sociis passim dilabentibus, Gerardo Grosbekio praesuli ac principi suo deditionem fecere, et leges a victore accepere, vt templa suis sumptibus instaurarent, belli impensas sarcirent, Catholicam R. religionem deinceps profiterentur, omni alia reiecta, et praesidium reciperent. nec multo post extra Ruremondam in Geldria egressi IO circiter Protestantes ad concionem, cum in vrbem redire vellent, a magistratu excluduntur. ne Colonia quidem Agrippinae ab his motibus immunis fuit, vbi minister quidam Caluinianus cum haut longe ab vrbe concionaretur, magnam hominum multitudinem ad se pellexit, vt non leuis metus inde ciuibus sit iniectus, ne ex ea occasione seditiosi aliquid in publicae quietis perniciem molirentur. verum prudentia Constantini LishirKij consulis, qui edicto prohibuit, ne qui ad conciones vrbe exirent cum concionatorem auditoribus amplius ad eum non conuenientibus solitudinis taederet,
post illius discessum is metus discussus suit. Gubernatrix vero postquam cum Antuerpianis transegit, mox eo Carolum Mansfeldium Petri Ernesti F. praemittit, qui vrbem hostili specie cum XVI Gallorum signis ingressus est. eum biduo post subsecuta est Parmensis cum IO equitibus; mox decretae supplicationes magna equitum velleris aurei pompa celebratae. inde plerique capti, nonnulli etiam, qui turbis caussam dedisse iactabantur, in furcam acti. templa instaurata, vetera placita de religione renouata, pueri a Protestantibus baptizati rursus sacro lauacro abluti, templa etiam Protestantium magnifice, quantum per temporis angustias licuerat, exstructa deiiciuntur, et arma diligenti per ciuium aedeis vestigatione habita describuntur. dimissi interim a foederata nobilitate milites ad quinque circiter millia sine stipendio cum licentiose vagarentur, Ecmondanum monasterium inuadunt ac diripiunt, nequicquam Megensi eos insequente. tandem maior pars traiecto Mosa in Cliuiam concessit, aliis alio inde tendentibus. verum accidit, vt quidam primarij duces seorsim ab aliis, dum sinum Germanici maris inter Batauos ac Frisiam transmittunt, a nauta proditi ad breuia et arenas nauigio acto impegerint, vbi a Mulardo militiae Arembergij comitis praefecto circumuenti postremo capiuntur, ac III Non. Maii Harlingae in Frisia carceri mancipantur. inter hos fuere duo Batenburgici fratres, Hermannus Galama, et Sicurtius Beina nobiles Frisij, nonnullique alij, quorum quidam Viluordam traducti, alij alio Parmensis iussu ducti, ac tandem variis poenis affecti.
DVM haec passim in Belgio gererentur, Philippus per suam absentiam in longinquis prouinciis suos tumultuari indigne ferens, cum arcanorum consciis Madriti et postremo Segouiae consultauerat de ratione componendorum Belgij motuum; et sanioris sententiae viris videbatur, rem potius clementia quam seueritate egere, huiusque sententiae auctor fuit Ruisius Gomesius Silua, ipsum se in Belgium iturum, et ea ratione motus sedaturum promittens, cui Suares Figeroa Feriae dux, et ipse Fresueda, qui regi a sacris confessionibus erat, assenserant. verum Ferdinandus Aluares Toletanus Albae dux infaustus saeuae in Germanos sententiae Carolo Caesari regis parenti auctor, sicut supra diximus, dissensit, et Belgarum impietatem ac rebellionem nulla poenitentia aut satisfactione expiabilem esse censuit, nisi post delicti publicam declarationem se vitam ac fortunas principi suo, vt de iis arbitrio suo statueret, sine vlla condicione permitterent. quod cum praefractae contumaciae homines minime facturos esse appareat, regem officio suo, quod pro dignitate sibi a Deo commissa sustinet, defuturum, nisi exacta seueritate, et cuius exemplo alij sapere discant, perduelleis coerceat, in idque totos ingenij neruos intendat, et omne imperij robur pro tam gloriosa et in Deum ad aeternam sui inter homines memoriam expeditione impendat. hoc consilium, quia Granuellani cardinalis, qui itidem olim intempestiuae in Germanos seueritatis exercendae siue auctor sine astipulator fuerat, alioqui Belgis ob priuatas simultates infesti auctoritate firmabatur, Philippus natura sua iniurias haut facile animo deponens, et Hispanorum, qui bellum in Belgio gerendi occasionem aucupabantur, ambitioni seruiens, Albani sententiae subscripsit, assentientibus Feria duce, quimox sententiam mutauit, Spinosa, et S. Inquisitionis praeside, qui nouos populi motus coerceri, non solum ad officium suum pertinere, sed in auctores ac conscios seuera vltione animaduerti existimationis suae interesse dicebant: ad idque non solum ab inueteratis Belgici nominis hostibus instigabatur, sed etiam literis Parmensis in dies confirmabatur, auctoritatem regiam paullatim recuperari, et seditiosos aut sensim dilabi, aut vi ac metu ad officium redire affirmantis; quo maturius occasioni insistendum ratus, illustri in perduelleis edito exemplo maiestatem perditorum hominum audacia imminutam sibi tuendam censuit. principium a legatis ipsis ad eum anno superiore missis factum, qui cunctationibus in Hispania vsitatis diu delusi, tandem in carcerem coniiciuntur:
vbi marchio Bergensis cum indignam meritis suis gratiam rependi in dignaretur, ex maerore animi decessit, non sine suspicione veneni. bona eius sine prole defuncti fisco adiudicata. sed postea cum pacificatione Gandensi cautum esset, vt quisque bonis restitueretur, Peterschemij filia ex sorore marchionis nata et Berselio nupta hereditatem auunculi adiit. Florus Momorantius Montinius vir cordatus et patriae supra modum carus Medinam translatus, ibi cum aliis securi percussus est, quamuis vterque se maiorum religione tueretur, et pro iis regina apud maritum et proceres atque amici deprecarentur. quin et Bergensis, vt maiorem religionis suae fidem faceret, dum in carcere esset, ad vxorem scripserat, vt pueros suae ditionis in Protestantium conuentibus lustrico sacro ablutos denuo lustrari iuberet. quod et illa secit. Montinij bona itidem fisco addicta, filia vnica exclusa, quam ille ex Helena Melodunensi Spinoi principis filia nuper in vxorem ducta susceperat. secundum haec Philippus vere proximo se in Belgium cum exercitu iturum pronunciat; idque iamduduma Parmensi iactabatur, siue quod ita credi a Belgis volebat, vt hinc metu, inde spe, dum omnia ad bellum necessaria parasset, eos in officio contineret; siue quod ab initio sic apud se statuisset. profecturo tres viae, per quas in Belgium descenderet, propositae. prima per Oceanum occidentalem, quem paucis nauigiis ingredi infra dignitatem, et parum tutum, cum magna ac regia classe, et longum et periculosum erat: quippe cum per Zelandiam aut Hollandiam appellendum esset, quae prouinciae maxime omnium ob religionem turbatae, et ob Arausiensis illarum praesidis fidem suspectae erant. altera per mare mediterraneum, et inde per Italiam ac Germaniam vti longa ac damnosa, sic et principum Protestantium ratione, quorum per ditiones cum numeroso exercitu transeundum erat, periculosa summopere videbatur. vltima restabat per Italiam, Sabaudiam, Sebusianos, Sequanos ac Lotaringiam, quae et ipsa non carebat suis incommoditatibus; tamen tutior prioribus et compendiosior visa est. cum vero iam inclinata tempestate periti rerum metuerent, ne per aspera montium in Sabaudia impedimenta parum commode traduci possent, et equites ac pedites etiam cum niuium inclementia ad perniciem colluctarentur, arege comeatus petitus, vt per Prouinciam ac Lugdunensem agrum ditionis nostrae et melioris caeli regiones exercitum traducere in sequanos liceret, nec Genuam vsque copiae portarentur; sed ad Forum Iulium in Prouincia exponerentur. verum vrbi rex se excusauit, et per has prouincias Protestantibus frequenteis et quibus non poterat non magnopere suspectus esse Hispanorum aduentus, neque tutum copiarum transitum, neque vero se ipsi idonee cauere posse hoc rerum statu ostendit. tandem decretum fuit per Sabaudiam iter habere; et quia Philippus eam comeatus inopia laborare intelligebat, Ioannem Acugnam Velam ad Emanuelem Philibertum ducem foederatum et obnoxium ablegat, qui transiturn per ipsius ditiones peteret, et cum eo Franciscum Ibarram annonae praefectum ad alendum per eas regiones fere steriles militem comeatu importato. missus et Antonius Mendoza ad Carolum Lotaringiae ducem eadem de caussa, et ab vtroque transitus impetratus. quibus actis, et rebus omnibus ad profectionem paratis, Philippus iam et non iturum, neque enim rationes suas ferre, sed legatum eo cum exercitu et plena potestate missurum pronunciat. is delectus Albanus sententiae seuesioris auctor ex consilio Granuellani et praesidis Inquisitionis, quod eum idoneum exequendis consiliis ministrum existimarent. nec abnuit Silua, quamuis dissentiret initio, quod sublatum ex aula aemulum gauderet, nec diu fore iudicaret, vt et regem sequioris consilij et simul prauorum consiliariorum poeniteret. mox acciti Neapoli, Sicilia et Sardinia veterani Hispani, vt se cum Albano coniungerent. supplemento auctae equitum leuis armaturae turmae, ita vt cum L equitum essent, nunc C numerum explerent, quibus additae duae Hispanorum, ductoribus Lopesio Sapata, et Sanctio Auila arcis Ticinensis praefecto; duae quoque equitum scloppetariorum a Petro Montano Nouariensis arcis praefecto, et Consaluo Montero conscriptorum. datum item negotium Alberico Lodronio, vt delectum Germanicorum peditum per Sueuiam et Tirolensem agrum haberet: ab eoque XII signa, quorum singula CCC milites efficiebant, conscripta. lecta et XI OIO equitum, quibus et primi mensis
stipendium adnumeratum est. interea Albanus petito a Philippo comeatu Carthaginem, quo regis iussu Io. Andreas Auria cum XXXVII triremibus ad exercitum portandum appulerat, venit cum XV vexillis tironum, qui in locum veteranorum Neapoli et per Siciliam, Sardiniam et in Insubribus distribuerentur. alia duo mox Tarraconem conuenerunt. tandem VI Eid. Maias Albanus soluit, et cum sub id ipsum tempus febri accedente arthritidis familiari morbo correptus esset, praemissa Genuam cetera classe, ipse cum IIII triremib. Nicaeae subsistere coactus est; vbi collectis viribus, septimo, postquam ex Hispania discesserat, die Genuam appulit, et ex XVII vexillis tironum, quae secum adduxerat, IIII delegit, quae veteranis ad Belgium destinatis admiscuit. inde Alexandriam terrestri itinere petit, ibique Gabrielem Cueuam Albuquercij ducem principatus Mediolanensis praesidem obuium habuit, et inde Bernardinum Mendozam ad Pontificem ablegat, vt consilia Baionae cum regina ante biennium ipsius instigatu inita resumeret, et quid facto opus esset, cum eo consuleret; ad fanum Ambrosij Subalpinae prouinciae oppidum ad radices Alpium, nec longe a Cenisio monte copiosam annonam comportandam curauerat Ibarra, eoque copias omnes conuenire iusserat, vt ibi vniuersus exercitus recenseretur. in eo erant XIX signa legionis Neapolitanae, ductore Alfonso Vlloa, X signa legionis Siculae, ductore Iuliano Romero, X item signa Insubris legionis, ductore Sanctio Lodognio, X denique signa legionis Sardoae cum IIII tironum signis ei additis, ductore Consaluo Bracamontio, quae simul omnes XLIX vexilla, et VIII OIO IO CC XXC peditum Hispanorum efficiebant. singulis signis in fronte admixti XV maiores scloppetarij, quorum in certaminibus magnum momentum esse postea experientia compertum. equitatus V leuis armaturae Hispanorum turmis, III Italorum et II Epirotarum, item II equitum scloppetariorum Hispanorum omnino constabat, qui simul OIO CC equites efficiebant. lustrato exercitu Albanus Astam XVII Kal. Vtil. petit iam ex tertiana aliquantum recreatus, et inde Poerinum, vbi cum Sabaudiae duce capita contulit. demum Ambrosij fanum venit, quo copiae omnes conuenerant, et per Cenisium montem Alpeis transcendit, in treis acies distributo omni exercitu; primam ipse ducebat, in qua erat legio Alfonsi Vlloae, cum III leuis armaturae Italorum equitum et II scloppetariorum equitum Hispanorum turmis; mediae praeerat Ferdinandus Toletanus naturalis Albani filius equitatus praefectus, cui attributa est Lodognij legio et IIII equitum leuis armaturae Hispanorum turmae, cum apparatu bellico ac reliquo comeatu. vltimum agmen ducebat Chapinus Vitellius Cetonae marchio bello spectatus dux, de quo saepius a nobis honorifica facta mentio est, cum Sicula et Sardoa legionibus et II Epirotarum equitum turmis. ita incedente exercitu quartis decimis castris Monflorium in Sequanorum limite peruentum est, impedito admodum itinere inter praerupta montium et angustas conualleis, quas Arua fluuius per saxa confragosa labens fere vadosus intersecat, qui postremo Isarae mixtus ponte transitur. his accedebat alia difficultas propter loci naturam et anni sterilitatem, vt si in singulis hospitiis plus vno die obiecto impedimento morari contigisset, fame exercitui pereundum esset. inde discedente per Allobroges Hispano exercitu metus iniectus vicinis Heluetiis et Geneuensibus praecipue, ne quid in itinere Albanus contra eos moliretur. quam occasionem sibi minime praetermittendam ratus dux Sabaudiae tentatis ante per suos Bernatum animis antiquas controuersias renouauit, et de praefecturis aliquot maioribus suis ademptis cum iis transegit. haec autem rei origo fuit, sicuti ex Philippo Comineo nostro didicimus. Carolus pugnax, vltimus ex Francica familia Burgundionum dux, cum nullum desiderij modum faceret, et ingenti animo ambitiose longinqua etiam captaret, Iolandam Ludouici XI sororem et Philiberti Sabaudi viduam eriam in potestatem redegerat, et ditionibus eius ad explendam animi inexhaustam vlterius semper progrediendi libidinem abutebatur. dumque in eo est, accidit Iacobi Sabaudi comitis Romontij temeritate, vt Heluetij ex leui caussa, sed qualis cum gente paupertate nobili intercedere poterat, grauissime iritarentur, carro scilicet cuiusdam Heluetijouillis pellibus onusto et iniuriose a Romontianis abacto; qua de re cum crebras per legatos Heluetiorum
querimonias negligere videretur Romontius, homines libertati assueti et iniunae impatientes armis rem agunt, et Vallensem praefecturam atque alias Geneuae circumpositas inuadunt, et sui iuris faciunt. inde occasionem, quam alioqui magno mercatus esset, Burgundio arripit Heluetiis arma inferendi, a qua voluntate nullis condicionibus ab Heluetica gente propositis abduci potuit, neque Ludouici regis precibus, qui negotio per oratores suos interuenerat, cum bellum illud damnosum et victori infructuosum esse multis rationibus ostenderet. sed obstinati animi non diu fuit quin Burgundio grauissimas poenas lueret, maximis duabus intra XX dierum spatium acceptis cladibus, priore ad Gransonem, vbi fugatus amissa omni pretiosa supellectile, altera ad Moratum, vbi occisis VIII OIO ex suis, nec vlla spe praeterea exercitus reparandi reliqua, animo confusus ad suos Sequanos confugit anno S. OIO CCCC LXXVI. inde erecti Heluetiis animi, qui praefecturas Sabaudae ditionis, quas antea ceperant, quasi victoriae de potentissimo principe reportatae fructum ab eo tempore penes se retinuerunt. tunc vero treis ex iis Geneuae proximas metu auxiliaris exercitus Sabaudo his condicionibus restituerunt, vt eis conscientiae salua libertas maneret, eamque in religione doctrinam, quam hactenus amplexi fuerant, sequi liceret: si contra vim Sabaudus adhiberet, liberum esset illis ad Heluetios transire, et illorum patrocinium Heluetij eo casu citra violatae pacis culpam suscipere possent. Geneuensium diuersa caussa erat, de quorum conrentionibus cum vicino Sabaudo erit alius vbertim dicendi locus commodior. tunc igitur Geneuenses sibi metuentes ad Heluetios legationem decernunt, iam proprio periculo satis territos; eodemque tempore ad Condaeum, qui in Heduis cum Andeloto erat, mittunt, qui communis periculi admonitum ad arma capessenda hortarentur, et opem implorarent. verum is metus subito euanuit, festinato Albani transitu, qui nulla mora interposita in Belgium descendit. is ex Italia discedens, dum per Allobroges et Sebusianos iter haberet, auctor fuerat reginae, vt Heluetiorum auxiliarceis copias conduceret, et delectum per regnum haberet, vt eodem tempore in Gallia et Belgio sectarij opprimerentur. nec id segniter factum. nam et VI Heluetiorum OIO conscripta, et delectus per Campaniam et Picardiam habiti: datum praeterea negotium praefectis, vt cum equitum turmis aliquot et peditum cohortibus specie limitis tuendi in armis per omnem illum tractum quasi ad latera Albani incederent. quae in suam pemiciem fieri Protestantes apud nos interpretati, eo maturius arma sumpsere, et regem atque eius aulam Moncelli in Meldis, vbi diuerterat, paene oppressere. inde acceptis in Sequanis IIII equitum cataphractorum turmis, quae CCCC efficiebant, quas Philippus conscribi iusserat, ducibus Vergio Comitatus praeside, Capralio, Monmartino et Clarovallio ex primaria nobilitate, C item equitibus scloppetariis, duodecimo post die Fontenaium in Lotaringiae limite Albanus venit; atque inde duodecimis castris Theodonisvillam petit Lucemburgensis principatus oppidum, vbi obuium habuit Carolum Emerium Barlemontium et Noercarmium a Parmensi ad eum salutandum missos, quibus ille mandatorum regiorum exemplum Gubernatricis nomine petentibus exhibuit. iis armorum summa praefectura per Belgium vniuersum illi attribuebatur: cum vero pacata omnia in Belgio esse intelligeret, vt sumptibus parceret, equitatum Germanicum nuper conscriptum, qui eum in limite operiebatur, dimisit, seruata tantum Alberici Lodronij legione, quae Theodonis-villa Antuerpiam praemittitur, iussis Belgarum XVI signis, qui in vrbe erant, excedere. ipse Bruxellas cum reliquis copiis contendit, praemisso Francisco Ibarra, qui Parmensem suo nomine salutaret, ac de aduentu suo certiorem faceret. tandem ad eam venit XI Kal. VIIbr., Sicula legione penes se retenta, cui Bruxellis hospitium per metatores distribuit, Neapolitana Gandauum, Sardoa Anguianum, et Langobardica, cui Sanctius Lodognius praeerat, Liram Brabantiae oppidum missis, vt ibi in praesidio essent. Ferdinando item Toletano negotium dat, vt cum quam maximo poterit equitatu Distae in Brabantia subsistat. ipse sibi hospitium Bruxellis in Culemburgi comitis aedibus delegit: nam Parmensis palatium occupabat, ad quam mox ille salutandum magna pompa proficiscitur, et ampliora, quae a rege habebat,
mandata exhibet. iis vltra summam armorum praefecturam, illi rerum, quae ad religionem spectarent, cognitio attributa erat, cum potestate magistratus plectendi, deponendi, alios sufficiendi, gratiam delictorum faciendi, ciuili aliarum rerum administratione salua penes Parmensem remanente. et quoniam suboriri controuersia poterat super iis, quae ad bellicam rem et religionis caussam, quae item ad ciuilem administrationem pertinerent, additum erat, vt arbitrium eius rei penes Albanum esset, qui quae suae functionis essent, et quae ad Parmensem spectarent, vnus cum plena auctoritate diiudicaret. ad extremum prolatae ab Albano regis ad Parmensem literae ipsius manu exaratae, quib. significabat, se certarum rerum executionem Albano commisisse, quarum in tempore illam certiorem faceret. tum roganti Parmensi, quid illud esset, Albanus quasi per risum superbe respondit, inpraesentiarum minime animo succurrere, sed temporis progressu id se in memoriam reuocaturum, et ei quicquid esset postea declaraturum. quod cum maxime Parmensis animum pupugisset, tamen iniuriam eam prudenter dissimulauit, occasionem opperiens, dum petita a rege venia e prouincia, quam summa fide et aequitate administrauerat, honeste discedendi, disparis successoris comparatione, partim calumnias de se ad regem delatas, quasi conniuentia sua turbas aluisset, per absentiam suam reuinceret, partim sui desiderium maius in Belgio relinqueret. vbi venit Albanus Bruxellas, distributis circa se per Brabantiam copiis, scripto edito ad libellum superiore anno oblatum regis nomine respondet, reuocatisque Caroli V ac regis de religione et Inquisitione placitis, eorum moderandorum, ordinum item Belgij conuocandorum spem omnem praecidit: tum datis ad singularum prouinciarum ordines fiduciariis literis, quid sibi a rege mandatum sit, indicat, hortaturque, regi se morigeros praebeant, arma deponant, maiorum sacra colant: typis etiam ad maiorem fidem auctoritatis sibi a rege creditae faciendam diploma regium excudi iubet. inter arcana Albano a rege commissa praecipuum illud fuit, vt suspectos proceres in potestatem redigeret; cumque ci Ecmundanus Tilmonem vsque obuiam processisset, Albanus in congressu, conuerso ad suos sermone, ita tamen vt Ecmondanus exaudire posset, dixisse ferebatur, En magnum haereticum. quod Ecmundanum primo anxium habit; sed cum Albanus renidenti vultu venientem complexus per risum dixisse significaret, in meliorem partem accepit. Hornanus postea eum Louanij conuenit, et post salutationem honorificam comeatum domum ad aliquot tempus concedendi ab eo impetrauit; quod in caussa fuisse creditur, cur non Ecmundanum primo captiuum stiterit, cum omneis simul capere decreuisset, et vereretur, ne vno sigillatim custodiae mandato, ceteri sibi fuga consulerent. itaque dilatum negotium, dum Bruxellas specie conuentus proceribus accitis omnibus simul eodem tempore manum iniiceret. a quo consilio quia alienam Parmensem Philippus ex ipsius literis cognouerat, id eam celatum volebat. et vero Albanus colloquio cum ea habito, id ipsum intellexit, cum illa non solum Ecmundanum et Hornanum, sed Arausiensem ac ceteros in officio ac obsequio permansuros affirmaret, si clementer ac beneuole cum eis agatur; sin contra, seuera remedia adhibeantur, metuere, vt consilia ex regis voto satis procedant; nam sibi perspecta Belgarum ingenia esse, quae nihil non pro libertate audeant, quaeque vt motibus ad nouos casus obnoxia, sic indulgentia principum facile ad fidem redeant; contra ad extrema consilia ex desperatione deflexura, si spes retinendae libertatis adimatur: falli eos qui aliter iudicant, et in errorem pertrahere regem posse, qui procul in disparis ingenij solo de Belgij motuum componendorum ratione deliberant. cum ita sentire Parmensem sciret Albanus, eo impensius laborabat, ne quid de suis consiliis ad eam emanaret. Gandenses etiam in illa fortuna antiquos spiritus resumentes, cum se praesidio grauari inique ferrent, cum Ecmundano Flandriae praeside egerant, vt caussae suae patrocinium apud Albanum susciperet. nec ille abnuerat. itaque lecgatos e suo ordine ad Albanum cum Ecmundano Bruxellas proficiscente mittunt, qui nullum aliud ab Albano responsum tulerunt, quam se curaturum quod e re sui regis esset. tandem re composita cum Ecmundanum et Hornanum Bruxellas exciuisset tanquam de grauissimis negotiis consultaturus,
eos in consilium vocat a meridie V Eid. VIIbr., eodemque tempore Ioannem Casembrodium Bakerselam, qui et ipse Bruxellis erat, obseruari iubet per Andream Salazarium Panhormitanae arcis in Sicilia praefectum, et Ioannem Spuchium arcis Publinensis itidem praefectum mittit et interim comitem Lodronium et Sancium Lodognium Antuerpiam, qui Antonium Straelium virum opibus et gratia inter ciues suos florentem comprehenderent; quod illi fecerunt, inter Antuerpiam et Mecliniam iter facientem nacti, et statim eius bona Antuerpiae describi et ipsius aedeis obsignari curauerunt. quae dum agerentur, Albanus de arce Antuerpiae construenda, cuius et delineationem proponebat, dissertatione instituta consilium in vesperam vsque extrahit, dum de Straelio et Casembrodio captis sibi constaret; quos vbi comprehensos resciuit, statim consilium dimittit, dato negotio Sanctio Auilae stipatorum suorum ductori, vt Ecmondanum, Hieronymo Salinae Portus Herculis in Etruria praefecto, vt Hornanum captiuum sisterent. ij cum officij specie praecederent, abeunteis per diuersas ianuas emiserunt, vt seorsim ac citra tumultum facilius comprehenderentur. cum gladium regis nomine ponere iuberetur Ecmundanus vir ingentis animi aegre eum, quem toties pro principe suo ac patria tam feliciter strinxisset, relinquere se dixit: Hornanus autem cum sisteretur, de Ecmundano vbi esset, percunctatus, cum nihila circumstantibus responderetur, sublatis in caelum oculis, et profundo dato suspirio, Id vero rationi consentaneum erat, inquit, vt cuius consilium secutus sum, eius quoque fortunae comes essem. quo dicto suam credulitatem increpabat, qui Ecmundani amicitiae sana Arausiensis monita ac praesagia vltimo Villebroci colloquio posthabuisset. quo facto Albanus statim Barlemontium et Petrum Ernestum Mansfeldium ad Parmensem mittit, qui rem denunciarent, addito illud esse, quod rex literis suis obscure significabat, quodque pro tempore ei non explicauerit. id vero se optima mente fecisse, nimirum vt facti inuidiam ac periculum, si quid ob id tumultus oriretur, in se transferret, et ipsam erga populum, cui regendo destinata esset, omni odio liberaret. quam excusationem indignissime accepit Parmensis, quippe iniuriosam, cum et fidem suam in dubium reuocaret Albanus, et sibi necessitate e Belgio discedendi imposita, tamen quasi prouinciae Gubernatrici, putida dissimulatione illuderet. Hocstratanus comes et ipse ab Albano euocatus in viam se dederat; verum, siue vero siue simulato morbo praepeditus, non venit, et ita periculum euasit. capri et alij, sed obscurioris famae. nocte, quae captos proceres secuta est, Albanus ab Ecmundano arcis Gandensis tesseram poposcit, vt ea repraesentata Trullerus, qui ipsius nomine arci praeerat, eam in potestatem suam, aut eius, quem vellet, traderet. ita tradita arx et Alfonso Vlloae, qui iam in vrbe cum sua legione erat, commissa, moxque Ecmundanus et Hornanus in eam sub custodia missi sunt. ceteri nobiles, pars Viluordam translati, pars Bruxellis asseruati sunt. cum caperentur illi, aderat P. Ernestus Mansfeldius, qui Carolo filio, quod cum foederatis initio capita contulisser, metuens, praesenti innuit, vt se subduceret, neque gratiae, quam ex meritis ac fideli obsequio apud regem collegerat, neque adeo Albani implacabili seueritate viri amicitiae confideret, atque is patris monitis obsecutus propere fuga sibi consuluit, et apud nos honorifice acceptus est; vbi cum diu mansisset, vna et altera post primae obitum vxore in Gallia ducta rursus in Belgium abiit, et bellis postremis indignam regibus nostris et nomini Gallico gratiam rependit. interea missis passim, qui in seditionis auctores inquirerent, ingens terror per vniuersum Belgium spargitur, multique cum suam innocentiam non satis tutum perfugium esse cernerent, aduersfus impotentem Hispanorum saeuitiam sibi metuentes, pars in Britanniam et maritimas ciuitates, pars in Germaniam atque etiam Galliam proximam diffugere secundum haec, habendorum in Belgio comitiorum spes, quae prouincialibus aliquantula fulserat, prorsus euanuit: in eorumque vicem institutum XII virale consilium, cui ipse Albanus praesidis titulo praeesset, et nominati initio ex proceribus Arenbergius et Barlemontius dicis caussa tantum, nam in consilio nusquam comparuerunt, et iis Noercarmius substitutus est. praecipui vero consiliarii fuere Ioannes Varga, Ludouicus Delrio Hispani iurisconsulti, Hadrianus Nicolaus
Curiae Geldrensis cancellarius, Ioannes Porta, Iacobus Hesseltius, Io. Blazerus Bosius regius cognitor, ac postremo Iae. Torrensis scriba. eorum iurisdictio postea contra priuilegia prouincialium, Curiarum auctoritatem, ac supremum Belgij Senatum inprimis ab Albano prorogata est adempto etiam appellationum beneficio, et attributa plena eorum omnium cognitione, quae ad religionem ac perduellionis crimen pertinerent: quae rursus iuxta Inquisitionis Hispanicae decretum vltra modum ampliata sunt. mox innumeri passim Tornaci, Mecliniae, Gandaui, etiam Antuerpiae in carcerem coniecti, et horum criminum postulati, ex quibus plurimi ad supplicium rapti, tanto omnium odio, vt consilium non pacis aut iustitiae, sed turbarum ac sanguinis illud vernacula lingua ad id voce composita vulgo appellaretur. nec multo post Antuerpiam venit Albanus, vbi arx in Kilio suburbio meridiem versus spatiosa strui ceperat, repleta ab ea parte vrbis fossa et Groneburgia porta, ac venerandae antiquitatis turre solo aequata. ea ab Paciotto Allobroge, qui arci sad Augustam Taurinorum ab Emanuele Philiberto Sabaudiae duce nuper exstructae sabricator fuerat, ex consilio Chapini Vitellij et comitis Cerneloni equitis Hierosolimitani Hungariae Prioris eo prius missorum, quinquangulari forma constructa est; ad singulos angulos excitatis latis ac proiectis propugnaculis, quorum quatuor inusitato etiam inter Hispanos fastu ex sui vnius nomine appellari voluit Albanus, nam primo Ducis, alteri Albae, tertio Ferdinandi, quarto denique Toletani gentile nomen indidit, quinto de nomine artificis Paciotto nomen fecit. festinatis operis deproperatum opus Albani iussu, bis mille hominibus laborem continuantibus; in cuius rei sumptus. Antuerpienses CCCC florenorum OIO contulere, quae ex centesimae et decimae erogatione imperata resarcirentur. idque eo propensius ab eis factum, quod vrbem praesidiario. milite exoneratum iri sperarent, cum tamen nullum ex ea re leuamentum senserint. nam cum arcis custodia primo cum idoneo praesidio attributa esset Gabrieli Serbellono Mediolanensi spectatae virtutis duci, cuius aliquoties a nobis supra facta mentio est, et postea Sanctio Auilae olim gregario militi, sed ex eo ad maximos honores euecto, nihilominus Albericus Lodronius cum aliquot Germanorum signis vrbi impositus est. iamque ad eam altitudinem perducta erat munitio, vt defendi posset, cum armamentarium Mecliniense casu vrbi illi fatali arsit. nam XX ante annis ictu fulminis tacta turre in eadem vrbe, in qua puluis tormentarius asseruabatur, plus IO homines, vt quidam scripsere, perierunt, partim ruina obruti, partim postea intercluso spiritu suffocati. et fame, cum victus non suppeteret, inter ruinae moles miserabiliter enecti. certe Io. Sleidanus libro XVII eam cladem pluribus verbis persequitur, et vltra ruinam, qua vrbem penitus deformatam dicit, arbores radicitus euulsas, et homines CC plus minus varia peste absumptos narrat, praeter eos, qui mutilati aut ludibrio fortunae seruati et e cellis subterraneis triduo et quatriduo post eruti sunt, vita penu ibi condito tolerata. ingentem praeterea iumentorum et pecorum numerum cum stabulis deflagrasse, et murum ea parte, qua turris arsit, ad CC amplius passus lapidibus huc illuc disiectis solo aequatum: quae eadem fere in huius anni incendio acciderunt. is casus Albanum maturius Antuerpia Bruxellas reuocauit, vt si quid inde noui suboriretur, ad omnia praesto esset. paullo ante redardescente ciuili apud nos bello, de quo deinceps dicemus, rex ex occulto foedere Baionae inito auxilia ab Albano deposcerat, qui non solum regis postulatis libenter annuit, sed cum composita iam in Belgio omnia crederet, vltro se ducem obtulit, quam propensam adeo voluntatem regina ac primarij consiliarij cum suspectam haberent, veriti ne si Albanus veniret, non adiutorem sed exploratorem in visceribus habere cogerentur, gratias honorifice egerunt, et tutius vtrique regi esse responderunt, si ipse in Belgio remaneret, et alio duce copias in Galliam mitteret. is delectus ab eo est Io. Ligneus Barbansonus Arenbergij comes, qui cum OIO IO equitibus ex Flandrica et Burgundica militia ad regem missus est, mille praeterea Hispanis peditibus, ac totidem Belgis, qui postremi seueritatem seu potius saeuitiam Albani metuentes, vt tantisper a periculo abessent, vltro militiae illi nomen dederant. iamque restabat,
vt praemisso Albano et rebus ab eo in prouincia ordinatis, Philippus ipse, vti ab initio constituerat, in Belgium honorifice ac secure veniret: verum eum domi retinuere, vti scripsit Bernardinus Mendoza, filij custodia, quam mors ipsius nec non Elisabethae vxoris propere secuta est, et Maurorum in Baetica exitiales motus, qui Hispanias omneis nimium quam commouerunt, de quibus in sequentibus singillatim dicemus. nunc e Belgio in Germaniam ac porrectas ad VII trionem regiones deueniamus: Durabat adhuc bellum Suecis contra Danos ac Polonos Erici temeritate iritatos, cui componendo, quod quietem Germaniae sollicitare videretur, Maximilianus Caesar prudentissimus princeps omne studium superioribus annis adhibuerat, neque hoc anno cessauit, mense Martio conuentu Sundij indicto, delegato ad id Friderico Palatino VII viro, et Pomeraniae ducib.; et quidem Henricus Ranzouius Holsatiae vicarius a Friderico Daniae rege venerat, qui herum suum Caesarianorum delegatorum arbitrio se summittere paratum ostenderet, sed cum Suecus legatos se mittere non posse rescripsisset, Ranzouius comeatu adelegatis petito in Daniam re infecta rediit. Ericus mense insequenti in Noruegia ad Asloiam cum exercitu erupit, et arcem Aggersansenam irrito conatu oppugnauit. nam cum praefectus loci, vt obsessoribus incommodaret, Asloiam oppidum incendisset, missis interim Hasnia a Dano copiis, Sueci repulsi sunt, et soluta obsidione arx seruata est. inde Suecus, quasi non satis esset hostem foris habere, etiam intus sibi fecit aut inuenit. nam mox quasi furore adactus praecipuos consiliarios ex leui suspicione in crimen vocatos Suantonem Sturam comitem cum duobus filiis Nicolao et Erico, Abrahamum Gustaui F. Ivarum Ivari F., et vr sceleti impietatem admisceret, Dionysium Burgium praeceptorem suum instigante Petro ab epistolis acerrimo turbulenti regis ingenij incentore, quasi conspirationis contra se initae reos, inauditos Vpsaliae a satellitibus interfici mandauit. qua caede perpetrata pudore ac conscientia intus exagitatus, vt aliquo facto contrario crimen dilueret, Ioannem fratrem, quem cum coniuge captiuum iam aliquot annos custodierat, vt supra diximus carcere emittit, vt esset, qui mox tot innocentium immaniter occisorum vltor ipsum de regni culmine deturbatum vicissim in carcerem coniiceret. interim variis cladibus eodem anno conflictatus est. nam in Liuonia cum Nicolaus Knoselius Lempsalij oppidi praesidium a Sigismundo Augusto impositum oppressisset, Nicolaus Toliuensius Polonorum dux, vt cladem acceptam aliquo operae pretio sarciret, in Vicchiae sinibus Suecos facto exultanteis ac securos aggressus insignem de iis victoriam reportauit, caesis bis mille Suecis, vt quidam scripsere, et captis plerisque atque in iis vrbis Reualiae signis. diuersa parte Daniel Ranzouius militiae Danicae praefectus mense VIII bri per fauces angustas, vulgo cauas dictas, Sueciam ingressus, et aliquot menseis impune incendiis ac direptionibus late grassatus, ad Vastenum vsque peruenit; cuius progressu efferatus Ericus, vt praeueniret, periculum, miserabili multorum oppidorum ditionis suae exitio, quae ipse incendit, redimere coactus est. inde parta ingenti praeda, et terrore sui sparso Ranzouius ad suos incolumis reuersus est. eodem fere tempore inter Polonos et Moscos ad Sitinum lacum pugnatum est XVI Kal. VIIIbr. Poloni Vitesbeska egressi Moscos CCC circiter ceciderunt, captis CXX machinis et globorum ac pulueris magna multitudine, et opimis praeterea spoliis. nec multo post prid. Eid. Xbr. Poloni praesidiarij pedites VitesbesKa item egressi iuxta Vielissam arcem cum Moscis feliciter conflixere multis caesis, aliis in fugam versis, quorum pars Duna fluuio submersi sunt; captis praeterea ex primaria nobilitate Alexio Simiscouio, et Bagdano Reorio. dum passim vi res geritur, controuersia inter Daniae regem et Holsatiae duces agnatos de Sleuicensi principatu per delegatos, qui Othoniae in Fionia conuenerant, disceptata est. Holsati beneficio quidem regum Daniae maiores suos ditionem Sleuicensem accepisse et tenuisse fatebantur, nec proinde iuramentum, de quo cum Christiano III ante XX annos Coldingae conuenerant, praestare recusabant, sed beneficium liberum esse et hereditarium aiebant. nec militiae obnoxium, cuius tam viri quam feminae capaces essent. idque allatis in medium priorum regum instrumentis et communi iure Danico, cuius in Sleuicensi principatu vsus esset, confirmabant. ita a Voldemaro rege Iuthiae
Australis principatum anno Sal. OIO CCC XXVI, cum dominio vtili ac directo Gerardo Holsatiae comiti, ipsiusque heredibus initio concessum esse, solo iure superioris dominij et beneficij conferendi seruato. sic Christophorum regem bienuio post insulam Cimbricam Ioanni Holsatiae comiti et ipsius heredibus tam masculi quam feminei sexus ab eo descendentibus beneficij iure attribuisse: quam donationem Voldemarus IIII anno duodecimo post ratam habuerit. Christophorum III denique Adolpho duci centesimo anno post principatum illum, sicuti superiores reges ac reginae sine vlla condicione libere tenuissent, ita liberum habere ac possidere iussisse. nec Adolpho duce Sleuicensi postremo sine liberis anuo Sal. OIO CCCC LX mortuo propterea beneficium iure reuersionis regno vnitum esse, sed Christianum I Daniae regem hereditario iure, vtpote Adolphi sororis filium, in beneficium successisse: eodem titulo reges, qui deinceps fuere, illud possedisse, et Fridericum anno huius seculi XXIV insuper addidisse, non teneri populareis extra fineis principatus Sleuicensis quemquam sequi aut vlli militare, nisi sponte aut stipendio accepto. contra regij disserebant, multis publicis regni instrumentis militiam expresse remitti, cum in beneficiis, quae stricti iuris sunt, expressa remissio requiratur, et in dubio contra subditum semper pro domino pronuncietur. et vt vetera omittantur, constare Sigismundi Caesaris sententia, inquem vtraque pars compromiserat, literas Valdemari abolitas esse, et principatum ducibus ademptum regi adiudicatum. morte dein Adolphi vltimi ducis eundem principatum regno vnitum esse prioribus literis omnibus extinctis, nec de noua beneficij concessione satis constare. itaque cum illud Holsatiae ducibus initio concessum sit, mares solos non feminas eo comprehensas intelligi, hos enim beneficij militiam debentis solos capaces: proinde neque Adolphi sororem succedere in ptincipatum potuisse, neque hodiernos principes legitimos eius heredes esse. his per aliquot dies agitatis tandem placuit, vt interuentu legatorum Augusti Saxonis VII viri, Vlrici Megalopolensis, et Vilelmi Hessi, res disputaretur, et amice componeretur. itaque totum decennium continuata tractario, quae demum anno huius seculi XXC finem habuit. Vilelmi Hessi mentio modo facta me admonet, vt de Philippo parente eius nouissima verba faciamus. is illustrissima et antiquissima toto imperio gente ortus, vt qui initia sua ad Carolo vingos nostros referret, atque adeo ad profugos illos Caroli vltimi illius stirpis, qui Aureliani in carcere decessit, liberos, haut procul a castris parentis Vilelmi Cambum Palatinatus oppidum obsidentis anno huius seculi IIII natus, vitae militaris inde omen tulit. postea scissa ob religionis caussam Germania, Protestantium se et libertatis Germanicae acerrimum vindicem praebuit, cum foederi Smalcaldico subscripsisset, et postea contra Carolum Caesarem, aduersa licet fortuna, tamen inuicto animo perstitisset sed cum profligato Io. Friderico Saxone VII viro a Mauritio genero persuasus cum Caesare transegisset, vnius literulae cauillatione astu Granuellani delusus ac carceri mancipatus rotum quinquennium victricia Caesaris signa et aulam secutus est, donec deficiente a Caesare Mauritio libertati cum Saxone restitutus est. ab eo tempore vitae anxiae et laboriosae post tot exantlatos labores pertaesus, se domi continuit, nulla praeterea re memorabili gesta, nisi quod ante quinque annos ad postulata Condaei reginae se nomine tuentis auxiliarem exercitum in Galliam summisit. vir celsi et ingentis animi, quicum prudentia et consilio multum valeret, plus tamen pugnacitati et fortunae semper tribuits bellis defunctus etiam literarum studia curae habuit, et Marpurgi scholam celebrem instituit, amplissimisque priuilegiis ac stipendiis donauit; xenodochia insuper Heiae, Merchusij, Brubachij, et Hocheimi instituta magnis vectigalibus locupletauit. addam, quod plerisque risu dignum, mihi silentio minime praetermittendum visum est, ipsum tam inexhausti ad venereos vsus succi fuisse vt cum vxore sola vteretur, et illa toties eum admittere non posset, vir alioqui castus, quique vagis libidinibus minime oblectabatur, ex eius permissu, negotio cum Pastoribus communicato, concubinam vnam superinduxent. cuius consuetudine ardore aliquantum perdomito parcius ac moderatius cum vxore versaretur. tandem hoc anno, qui illi climactericus fuit, postridie Paschae
mortalitatem exuit, inspecto a medicis corpore triorches repertus. Hessum mox Ernestus Brunsuicus, quicum coniunctissime vixerat, secutus est, pius, constans, et fortis princeps, qui IIII Non. April. obiit, et Osterodi sepultus est. hoc eodem anno apud nos Antonius Croius Porciani princeps, iuuenis magni et elati animi ex febre ardenti Lutetiae, vix annum XXVI egressus fatis concessit III Non. Maij, cum Francisca Ambosia ipsius parens paucis ante mensibus vltimum vitae diem clausisset. ea ob fugam ducis Arascotij gentilis molesta lite et iniurioso carcere ab Anna Momorantio E. M. vexata fuerat, et Guisiani captata inde occasione, cum Momorantius ad Fanum Quintini captus in Belgio detineretur, odio potius aemuli, quam Ambosiae Seniganae fauore aflictam ipsius fortunam subleuauerant nihilominus postea scissa factionibus aula, atque adeo regno, Porcianus eius filius Protestantium doctrinam amplexus ad Momorantij et Coliniorum partes se applicuit, et Francisco Momorantio, cum ante biennium in armis Cardinali Lotaringo occurrit, Lutetiae praesto cum suis fuit. iusculo, quod illum emota mente ad furorem adegerit, vim ei insidiose allatam a F. Claudio Cluniaci antistite per San-Bartholomaeume missarium suum, vt ingratitudinem hominis tanto beneficio gentilibus suis obstricti vlcisceretur, memorat auctor vitae ipsius Claudij, cuius rei penes libri scriptorem, qui Dagonellus Vallius iuridicus Cluniaci praefectus fuisse pethibetur, fides esto. Idem annus et Michaelem Stifelium Eselingensem iam octogenarium, postquam in Saxonia et Borussia diu professoris munere functus est, Ienae in Thuringia abstulit, cuius libri arithmetici reconditiore numerorum scientia referti in magno, vti debent, pretio inter doctos habentur: in Italia vero Franciscum Robortellum Vtinensem, qui magno cum strepitu Bononiae et Patauij, vbi diem vltimum XV Kal. April. annos natus non amplius L clausit, professus, et variis scriptis maiorem de se opinionem excitauit, quam impleuit, cum Carolo Sigonio, sed impari certamine saepius et acerbius quam inter literarum professores decuit, digladiatus in iisque contentionibus, Germanorum, qui et ei mortuo honorifice parentarunt, semper praecipuo fauore adiutus. Robortellum eodem anno secutus est Octauianus Pantagathus, qui et Pacatus dici voluit, patria Brixianus, collegij sacri Seruorum sodalis, vir antiqua probitate et omnis antiquitatis ac literaturae apprime gnarus, ad quem cum omnium, qui literas in vrbe profitebantur, concursus fieret, sicuti olim iurisconsulti in circulis, sic ipse domi de re literaria interrogatus respondebat, ita vt illi ab eius colloquiis semper eruditiores discederent. inter alios suae doctrinae praecipuos admiratores ac sectatores habuit Onufrium Panuinum, et Fuluium Vrsinum viros doctissimos, qui plurima se ab humanissimo viro hausisse, et in publicum ab illo accepta communicasse ingenue passim professi sunt. ipse, praeter literas, etiam officiis adeo in cunctos propensus fuit, vt vulgo patris cognomine in vrbe coleretur. tandem extremo hoc anno, cum aetatis annum LXXIII egressus esset, optime meritam de cunctis animam Deo reddidit III Kal. Ianuat. in Seruorum aede Romae conditus. Pantagathum praecessit Paullus Leopardus, Isenbergae in Flandria natus, III Non. Iun. cum aetatis annum ageret LVII, viuis exemptus, Graecae Latinaeque linguae doctissimus, quas post mortem eius edito emendationum opere non parum pro tempore iuuit, quarum prior decas statim edita est, altera diu suppressa, tandem paucis ab hine annis a Iano Grutero cum alijs publicata est; de cetero homo minime ambitiosus, vt qui Bergis Diui Vinocci haut longe a Dunkerca in humili schola obscurus latere, quam in luce hominum honores, et dignitates, quod poterat, affectare maluerit. ante eos V Eid. Febr. fatis concesserat Confluentiae Ioannes a Leia archiepiscopus Treuirorum VII vir, qui populos Augustae Treuirorum et Confluentiae mutationem religionis molienteis seuere admodum coercuit. in cuius locum post longas contentiones dissidentibus Treuiris et sacri collegij sodalibus randem electus est Confluentiae VII Eid. April. Iacobus Hezius, cuius, etsi maiorum religioni additissimi, longe mitius ingenium sui experti suat. Sed omnium maxime memorabile fuit bellum Gothanum, quod hoc anno in Germania imperij decreto gestum simul ac confectum est, cuius origo haec fuit. Gulielmus Grombachius
collectis Albertinae proscriptionis reliquiis, cum post occisum immani perfidia episcopum Virtzburgensem, et Herbipolim ipsam pari audacia captam ac direptam sollicitata insuper ad defectionem contra imperij leges nobilitate, quo res suas magis firmaret, et receptum sibi ac sociis a Caesare proscriptis pararet, Ioannem Fridericum et Io. Gulielmum Saxones Ioannis Friderici olim VIIviri filios clam obtestatur, vrget, inerepat, nobilitatem respicerent, quae episcoporum et aliorum tyranuide oppressa, in ipsis tanquam vnicis patriae libertatis vindicibus omnem spem reponat: quod si minus commiseratione aliorum tangantur, saltem priuato periculo admoneantur. id enim agi, vt oppressa nobilitate ipsi omni auxilio destituti opprimantur. nam in spoliatione patris minime scelus diu ante cogitatum stetisse, sed gradum ad maiora contra eos audenda factum; sapiant tandem, nec patientia nimia nouam accersant iniuriam; tantum velint; non enim defuturos, qui eorum auspiciis rem gerant: id iuxta honorificum et fructuosum Saxonicae domui fore, vt et eadem opera nobilitatis libertas asseratur, et quae contra ius et aequum amiserint, iustis armis recuperent, ac pristinae dignitati restituantur. prensantem, et spem minis miscentem Grombachium auersatus est Io. Gulielmus, seque in imperij fide fore testatus, eum a se statim repulit. verum Io. Fridericus longe aliter his vocibus affectus est, quae in pectus hominis creduli et vana ambitione aestuantis alte descenderunt, stimulante eum semper paternae iniuriae morsu, quo factum est, vt ille occasionem vltionis oblatam minime sibi praetermittendam censuerit, nec pensitatis rei gerendae rationibus, aut satis perpensa Grombachij voluntate ac consilio se cotum perditi sicarij nutu et arbitrio circumagendum mancipauerit. ille vero tanto patrono fretus, cuius ingenium vana spe infatuatum ad res, quas moliebatur, opportunum videbat, quo magis inflammaret, inimicitias inter eum ac fratrem ab eius consiliis dissidentem serere cepit, ipsosque inuicem committere. ad haec odio inter eum et Augustum VIIvirum exacerbare, vt sceleris magnitudine eum obligaret, in perniciem Augusti coniurare et sicarios subornare. dum haec agerentur ignaro adhuc Augusto insidiarum, quae sibi pararentur, ante triennium in comitiis Vormatiensibus, quae vltima sub Ferdinando Caesare fuerunt, ad pacem publicam tuendam decretum fuerat in OIO IO equites alendos stipendium, quorum OIO Augustano VII viro, IO Vilelmo Cliuensi Iuliacensium duci attributi sunt. grassante dein coniuratorum audacia, Augustus per literas ac legatos orat patruelem factionis seditiosae ducem cum satellitio vniuerso a se dimittat, sibique ac suis hac in re consulat, neu se turbidis hominis consiliis immisceat. cautum est Saxonicae domus foedere, hosteis publicos aut priuatos, aut ab imperio proscriptos ne pars alterutra hospitio excipiat, aut patrocinio tueatur. eodem officio apud Ioannem Fridericum defuncti sunt Fridericus Palatinus VII vir, et Philippus Hessus; et Palatinus quidem in Thuringiam venit, et inde Lipsiae cum Ioanne Gulielmo Augustum VIIvirum conuenit, vt offensionis caussas, si posset, praecideret, et vtrumque cum VIIviro patruele, ac rursus verosque fratres generos suos inter se conciliaret. primis dein comitiis, quae sub Maximiliano Augustae Vindelicorum celebrata sunt, renouata est sententia proscriptionis, et ad receptatores atque auxiliatores porrecta; quae mox post datum tubis ac tympanis signum more sollemni publicatur, eiusque executio Augusto Saxoni VIIviro demandatur. fuit et decretum, vt missa legatione iubeatur Ioannes Fridericus proscriptos in manus Caesaris tradere, aut vinctos, vbi ille velit, sistere; ni pareat debita receptatoribus poena afficiatur. nec multo post patuere insidiae a Grombachio, emendicato Ioannis Friderici, cuius ingenio abutebatur, nomine in Augustum VIIvirum structae, capto Ioanne Bemo haut procul a Dresda et scelus inter tormenta confesso, Philippo Plasso item insigni percussore ad id se a Grombachio conductum profitente. eodemque tempore alia testimonia ad Augustum afferuntur a Gunthero comite Schuartzeburgo et Christophoro Zebicio ex ore ipsius Grorabachij excepta. quae tamen innata prudentia Augustus dum ad bellum necessaria pararentur, sollerter dissimulauit, patruelem crebro officij per literas commonefaciens, ad quas ille superbe et insolenter resquamuis,
vt Caesari et Imperij mandatis oberdiret, proscriptos se dimissurum prae se ferret. haec in tempus capti Zigethi ac Iulae arcis inciderunt: quo casu cum res imperij turbatas viderent coniurati, nimium quam insolito gaudio exultauere; iamque apertius perniciosa consilia renudant, sollicitata ad defectionem contra imperium nobilitate, et auxilia a Caesare contra Turcas decreta impediunt. qua re, vt par erat, vltra modum Caesar irritatus, subdente faces Augusto VIIviro, qui plurimum gratia apud eum valebat, Palatinus VIIvir rursus, Hessus, et Cliuensis dux se medios interponunt, et nulli operae, nullis sumptibus parcunt, vt Io. Fridericum ad officium reducant: quin et se arbitros controuer siarum inter ipsum et patruelem VIIvirum offerunt. nec ille in speciem detrectabat quippe qui se arma ciuilia ex animo detestari diceret, idque pluribus patientiae paene nimiae exemplis demonstrabat, sed id salua dignitate sua fieri postulabat. caussam vero proscriptionis non suam esse priuatam, sed Imperij publicam. verum cum Io. Fridericus omneis honestas et aequas condiciones recusaret, Augustus VIIvir accepto a Caesare mandato, quo vt executionem decreti imperialis quanta posset celeritate maturatet, iubebatur, cum comite Othone Eberstennio, Fabiano Sconichio et Christophoro Carolovitio equestris ordinis viris, quos illi Caesar attribuerat, rem arcano et festinato consilio aggreditur; et vt imprudenteis opprimeret, media et aspera hieme copias praemittit, quae ante vrbem Gotham prius a proscriptis de clade in Pannonia accepta laetantibus, et ob id securis, conspectae sunt, quam de consilio Caesaris quidquam animo tale concipere potuerint. id prid. Natalis Domini superioris anni accidit. denunciatio statim per faecialem facta, qua subditi Io. Friderici a fide, quam ei tanquam legitimo domino debebant, ob laesae maiestatis Caesareae crimen soluebantur, et deserto illo in Io. Gulielmi fratris verba iurare iubebantur. obsessa Gotha, neque tamen, quod adhuc pauciores numero copiae aduenissent, vndique cincta, comeatus et auxiliares ingressu haut omnino intercludi potuere. itaque ex vicinis locis aliquot milites, sed fere imbelles, in oppidum compulsi, et ex pagorum circum positorum praeda in aliquot dies annona comportata. mox adueniente toto exercitu, cum aliquot dies sine vllo operae pretio elapsi essent, decimaquarta ab obsidione die Augustus VII vir in castra venit et iuxta belli leges dispositis cum Io. Gulielmo patruele aciei forma ac circunductis propinquo interuallo vniuersis copiis, deditionem fieri petit; qua negata, haut multorum dierum spatio mira arte ac festinatione distributis operis noctu diuque instans omnem vndique vrbem fossis, aggeribus et castellis circumdat, vallo tam prope ad vrbem perducto, vt oppugnatoribus obsessisque colloquendi facultas esset, necquicquam displosa interim ingenti machinarum procella, qua tamen minime operae impediri potuerunt. dum in eo sunt, per transfugas et ex interceptis obsessorum literis, magis ac magis perniciosa aeque ac vanitatis plena proscriptorum consilia innotuerunt. illis siquidem propositum erat, si euentus conatibus responderet, sub initium veris VIII OIO equitum conscribere, et IIII legiones, quarum II in Vestphalia ad Rhenum vsque, II in Vandalicis regionibus excubarent. Vestphalicis dato negotio, vt per episcoporum ditiones, Franconiam, ac deinceps Thuringiam late grassarentur, Mulhusium, Northusium et Erfortium Saxonis VIIviri vrbes grandi pecunia multarent. Vandalicis item, vt idem facerent, et Saxonis VIIviri totam ditionem vi ac rapinis depopularentur, mandatum: quo facto Io. Fridericus ad Vitebergam VIIvir crearetur, et vbi exercitus duo coiissent, idem salutaretur more inter Romanos olim recepto ab vniuerso milite Imperator; principes ceteri in ordinem cogerentur; qui recusarent, de medio tollerentur; equestris ordo imperio principum substractus in libertatem assereretur, et soli subiiceretur imperatori: noua ad extremum imperij forma institueretur. quae omnia a transfugis euulgata postea partim ex captiuorum confessiombus, partim ex chartis in arce repertis comprobara sunt, in quibus et hoc perscriptum erat, Maximilianum Caesarem publicatione renouatae proscriptionis fidem ac iurisiurandi religionem violasse, hocque tam insigni periurio semet maiestate Caesarea exuisse, et de imperiali fastigio deiecisse. reperta et inter commentarios Io. Friderici denunciatio belli ad imperij ordines directa ipsius
Io. Friderici manu plerisque locis notata et correcta. ipse vero, vt ex iisdem commentariis cognitum est, et stipendia ducibus de suo decreuerat, et praemia amplissima victori militi, ex praeda ac terris occupatis proposuerat. inita et cum externis principibus occulta foedera, ac praecipue cum Erico Sueciae rege, cuius turbidum ingenium ad turbandam Germaniae quietem coniuratis peropportunum visum est. missae et ad regem literae, grauissimis aduersus Caesarem et imperij ordines querimoniis plenae, quibus auxilia petebantur. facta et spes a Grombachio amicitiae et opum Anglicarum ab Elisabetha, et quanquam Io. Fridericus Agnetem Hessi F. et Mauritij, qui patrem ipsius spoliauerat, viduam in matrimonio haberet, tamen persuasum ei tam facile vxorem repudiari posse, vt Elisabetham ipsam duceret, quam stolide sana foceri de euentu funesto toties vaticinantis monita repudiauerat. in eam rem confictae a coniuratis quasi ab Elisabetha literae notis arcanis exaratae, quibus illa mirifico eum sola virtutis et paternae et suae fama cognitum amore deperire contestabatur, et familiare cum ipso colloquium expetere. quibus rebus vt maior fides astrueretur, impudens iuxta et audax commentum Grombachium molitum affirmant; suppofitam nimirum anno superiore feminam e prostibulo ad id ante instructam, quae obsoleto habitu, vt lateret, Erfordiam venit; eodem mox Io. Fridericum vanis promissis a suis infatuatum venisse, et cum ea, quam Elisabetham rebatur, quae relicto regno ad eum impotenti amore perculsa simulato morbo summa celeritate aduolasset, sic enim illa aiebat, vt conspectu eius et colloquio tandiu expetito frueretur, diu collocutum, ab eaque post amplexus arctissimos certa auxiliorum et nuptiarum fiducia discessisse. ad imposturas ne quid inexpertum relinqueret et magicam superstitionem addidit Grombachius, introductis, ad Io. Fridericum mathematicis, aquibus Angelorum responsa scitari, et de futuris belli et aliorum negotiorum successibus, de Caesaris et VIIviri Saxonis morte, de thesauris effodiendis, aliisque huiusmodi euentibus in occulto consulere erat solitus. quod cum Pastores improbarent, ac publice etiam reprehenderent, coniurati illis, ni temperarent, grauia supplicia interminati sunt. et his quidem artibus fascinato Io. Friderici ingenio abutebatur Grombachius; in plebem vero, quo eam eiusdem coniurationis laqueis irretitam teneret, concione ad populum habita sparserat, bellum religionis abolendae caussa conspiratione inter Caesarem, VIIvirum Saxonem, et Germaniae episcopos inita susceptum esse. plebs interim omni spe auxilij destituta, deficiente comeatu, vestibus attritis, nec suppetente ad eas materia, exhausto principis aerario, miserabiliter animi discruciabatur, domos ante oculos dirui ad propugnacula exstruenda cernens. fama etiam, seu vera, siue a Caesarianis sparsa, consultari inter duces de milite idoneo intra arcem recipiendo et vrbe incendenda: ad easque angustias redacta erat, vt nullum aliud ineuitabili, si pertenderet, exitio effugium prouideret, quam si perduelleis proscriptos, sicuti a Caesare monebatur, traderet, et legitimi magistratus potestati se summitteret. iamque trimestre, quo fidem Io. Friderico obstrinxerant, praesidiarij exegerant, et in posterum sacramento obligare se recusabant, siue caussa diffisi, siue de euentu male ominantes, quippe cum in vrbe defensores amplius contra tormentorum ictus altitudine valli non tegerentur, et propter castella et tumulos a Caesarianis excitatos tota interior vrbs hostium conspectui pateret: extra autem iam festinatis operibus exstructa omnia ad seriam oppugnationem et impetum faciendum essent. itaque praecipui extra eos, qui coniurationi nomen dederant, ex equestri ordine, aulicis, Senatu, ac plebe conueniunt, concordibusque votis consilium capiunt, et principem literis supplicibus, nam quominus ad eum admitterentur, a Grombachianis prohibebantur, monent, ne se ipsum ac suos proscriptorum caussa obstinate perdicum erat, nec existimationem suam cum iactura etiam salutis aeternae suscepto contra legitimum magistratum bello commaculet, maturaque resipiscentia se tam periculoso bello expediat. sed nullum ad illas, praeter minas, responsum datum est; dumque clam oppidani rustici et praesidiarii consultant, casus incidit, qui occulta ac remissa eorum consilia ex indignatione in apertam seditionem adduxit. erat Gothae Ioannes Hoffmanus praecipuae inter ciues auctoritatis et manu strenuus, ob idque primarius inter suos
dux delectus, qui pridie Paschae contra pacta, quibus cautum erat, vt praesidiarij arcem, ciues vrbem tuerentur, et alteri alteris laborantibus succurrerent, ad castellum ab hoste erectum, quod arci multum incommodabat, oppugnandum erumpere cogitur. in eo conflictu nemine auxilio adueniente optimus ciuis ac fortis cum aliquot gregariis militibus occisus est. id consilio coniuratorum factum oppidani rati statim in vrbe tumultuantes cunctos ad arma contra proscriptos capienda hortantur, eoque veluti signo excitati praesidiarij, cum intus ab Hieronymo Brandenstenio, militum tribuno vrgerentur, vt nouo se iuramento obligarent, ob idque in aream arcis educti id facere detrectarent, nequicquam Brandenstenio et ipso Io. Friderico minas ad obtestationes addente, statim exaudito oppidanorum clamore portas occupant, et concursu ciuium ad arcem tacto [reading uncertain: page damaged] se cum iis coniungunt, comprehenso ante alios Brandenstenio; quo acto mox ceteri proscripti deposcuntur, qui cum ad tumultum huc illuc per ...cem [reading uncertain: page damaged] dilapsise occultauissent, mox tamen diligenti peruestigatione facta e ...ebris [reading uncertain: page damaged] producti sunt. ij erant praeter Brandenstenium, ipse Grombachius factionis princeps, Gulielmus Steinius socius et omnium consiliorum particeps, Christianus Brukius principis cancellarius, et Io. Beierus, qui sub Augusto VII [reading uncertain: page damaged] viro praefecturae monetariae quaestor, cum soluendo non esset, deserto domino transfugerat, et coniuratis operam suam addixerat; Zebicius, qui se episcopi Herbipolensis percussorem cum Pithio Luneburgico antea professus fuerat, cum nonnullis aliis sub vesperam elapsus, postridie per portam arcis summo mane emittitur, deceptisque excubiis fossa, quae angustissima erat, concitato equo superata euadit. qui comprehensi fuere, mox in vrbem rapti in Curiam deducuntur, vbi diuersis locis suo custodia habiti sunt. his actis, re inter eos consultata, placuit, vt vna communi [reading uncertain: page damaged] epistola, quid in vrbe actum esset, a nobilibus, aulicis, centurionibus, Senatu, Saxoni VIIviro, Io. Gulielmo, et Caesaris legatis significaretur; et de consensu Io. Friderici petitum, vt dies condiceretur, qua per delegatos de pace ageretur, paratis cunctis proscriptos dedere, et vrbem ipsam, si id aequis condicionib. liceret. huic epistolae Io. Fridericus seorsim suas adiungit literas, non principibus, sed Caesareis legatis inscriptas, quibus stolide tanquam vrbis adhuc potens, ic si integrum sibi esset, aequis vt antea condicionibus agere, petebat, vt Palatinus VIIIvir, Gul. Cliuensis dux, et ipse Philippus Hessus socer, qui paullo ante e viuis excesserat, accerserentur, et in commune de pacis condicionibus deliberaretur. aberat tunc Augustus VII vir Cassellas cum Io. Gulielmo profectus, vt funus Hessi praesentia sua cohonestaret. interea respondent Caesaris legati, et obsessos bene de Saxone VII viro mox reuersuro sperare iubent, prius monitos, vt diligenter captiuos asseruandos curarent. vbi Augustus in castra rediit, Gothani quod petebant impetrant; ad literas Io. Friderici nihil responsum fuit. dicta congressui die proponuntur condiciones, in quibus fastu ne an socordia, incertum, cum se comprehendi passus esset, Io. Fridericus consilij inops, tandem conuenitur, vt ipse se vrbem et arcem cum apparatu omni bellico, comeatu ac fisco dedat Caesari sine vlla condicione, vt proscripti et Saxonis VII viri subditi, qui non renunciata domino suo obligatione contra ipsum militarunt, in VIIviri manus tradantur; vt armati intra quatuor horatum spatium vrbe et arce excedant sine tympanis, et complicata signa prius tradant. oppidani vitam fortunas et immunitates integras retineant; portis patefactis praesidium intra vrbem et arcem accipiant, claues vII viro exhibeantur, captiui sine pretio dimittantur; Gothani ciues per VIII delectos supplices Caesari fiant, aut eius loco VIIviro Saxoni milites ac ciues fidem obstringant, se nunquam contra Caesarem, Imperium, et Saxonem VIIvirum arma laturos; in Io. Gulielmi verba iurent, excluso ab omni successionis iure Io. Friderico fratre, et natis ex illo filiis, addito, vt si contingat Io. Gulielmum sine mascula prole decedere, ad VIIvirum Saxonem eiusque filios hereditas deuoluatur, quibus deficientibus Lantgrauij Hessiae succedant. pactis vtrinque obsignatis VIIvir comitantibus Io. Gulielmo patruele et Adolfo Holsato medius vrbem et inde arcem sub vesperam ingreditur, praecedente magna equitatus parte et longo procerum comitatu. id actum Eid. April. quo eodem die Melchior Zobelus episcopus Virsburgensis immani scelere a perfidis
sicariis a Grumbachio summissis occirus fuerat, vt quae episcopo vitam, eadem admirando diuinae vltionis exemplo ipsi Grumbachio in potestatem Caesaris redacto octo post annis spem vitae eriperet. annotatum, hanc diem in Dominicam, quae in Kalendario ecclesiastico a Psalmo, Misericordias domini, denominatur, incidisse; qua eadem die ac paene hora ante XX annos, licet illa tunc in VIII Kal. Maij incurreret, Ioannes Fridericus principis parens apud Mulbergam a Carolo V acie victus ac captus est. itaque et ipse hanc diem tanquam fatalem deplorabat, subinde dictitans, sibi malignitate astrorum communem cum patre fortunam fuisse; quasi non potius vanitate ac credulitate sua ac sceleratis perditorum hominum consiliis, et vanis ariolorum responsis deceptus, se in has inextricabileis calamitatum labyrinthos induisset. capt... [reading uncertain: page damaged] appositae custodiae, ac postridie se in manus Othonis comitis Ebersteini, Fabiani Schoneichij et Christophori Carolovicij Caesaris legatorum tradit, petiitque ne in Austriam abduceretur, sed apud Saxonem VII virum relinqueretur. nihilominus triduo post Viennam ducitur, facta vxori eius abeundi et supellectilem pretiosam secum asportandi copia. mox de proscriptis et captiuis quaestio habetur, et Grombachius imprimis tormentis subiicitur, ex cuius et sociorum confessionibus cum de criminibus, quae commemorauimus, constaret, XIIII Kal. Maii de iis supplicium sumitur. Grombachius [reading uncertain: page damaged] et Brukius secti in quatuor partes; cum Steinio, quod eum tanquam a se seductum excusasset Grumbachius, mitius actum: nam capite primum truncatus est, et postea quadrifariam sectus. eadem poena Hieronymus Brendensteinius arcis praefectus affectus est, qui in diripienda Herbipoli se non tantum nefarie, sed etiam ferociter gesserat, et Gothanos in ea obsidione ita aflixerat, vt nisi iustum de eo supplicium magistratus sumpsisset, vltrices opidanorum manus vitare non potuerit. laqueo gula fracta Ioanni Beiero. capite plexus est Dauid Bongartenerus Sueuiae regulus Augusta oriundus, qui periculo se eripere potuerat, si lacero squalidoque amictu inter gregarios milites Iatere, quam in ferociente ac superbo equo nutantibus plumarum cristis conspici [reading uncertain: page damaged] maluisset. is ob aes alienum profugus Grombachianae se factioni addixerat, et [reading uncertain: page damaged] prauis de nobilitate in libertatem asserenda excusso principum imperio consiliis, quae et ipsius nomine publicata sunt, participauerat. puer magus quaesupra dixi confessus laqueo suspenditur. tum diuisae machinae bellicae, quae CLX numero inibi repertae sunt, IX insigniores sibi imperij praerogatiua sumpsit Augustus. ceteras cum Io. Gulielmo ex aequo partitus est, VIII grandioribus sepositis, quae dono Caesari missae sunt, mox et decreto comitiorum Ratisponensium Gothanae arcis tanquam seditiosorum ac perduellium receptaculi demolitio imperatur. cusi in victoriae tantae memoriam argentei numi cum hac inscriptione, TANDEM BONA CAVSSA TRIVMPHAT. Augustus VIIvir praecipuae semper antea inter principes auctoritatis, tunc vero bello hoc feliciter confecto domesticis rebus firmatis et quiete in imperio constituta rerum arbitrium in Germania ab eo tempore retinuit, et exemplo Othonum imperatorum gentilium suorum iam corroborata aetate linguam Latinam didicit, et negotiis gerendis cogendisque opibus, quas immensas reliquit, quod vitae reliquum fuit, impendit. inter haec ductus Viennam Io. Fridericus et ignominiosa pompa per vrbem X Kal. Vtil. traductus, effusa, quamuis copiosissimo imbre superueniente, ad nouum spectaculum plebe. praecedebant L equites Norici, quos totidem Saxones sequebantur, deinde VIII, qui signa in terram versa deferebant, IO circiter pedites currum apertum in quo vehebatur stramineum pileum in capite gestans, comitabantur. ita variis anfractib. per celebriores vrbis plateas, vt plebis oculos pasceret, circumuectus est, inde Neapolim translatus in custodia L armatorum, et domestico comitatu admodum exiguo: additum tamen postea indulgentia Caesaris nouum famulitium. dein pro eo missis oratoribus Moguntinus VIIvir et vniuersa Baioarorum Palatinorum familia, Brandeburgicus VIIvir, Virtembergicus dux, Lantgrauius Vilelmus, Treuirensis VIIvir, Cliuensis dux, Badensis marchio et Hennebergensis comes deprecati sunt apud Caesarem, vt clementiae ac lenitatis memor supplici captiuo ignosceret, proprio quidem errore, sed aliena potius culpa, quam sua, lapso: hoc daret decori familiae, et principum gratiae, qui pro eo intercederent. ad
has preces scripto comprehensas scripto respondit Caesar, et excusauit se, quod petitionibus eorum inpraesentiarum satisfacere non posset. nam in hac caussa non suam, sed publicam Imperij caussam verti, et cum cottidie de nouis machinationibus afferatur, reip. interesse, vt eos in potestare habeat, qui de illis suspecti sunt, tantisper dum motib. animorum sedatis metus omnis armorum ac suspicio euanescat. ita dimissi oratores, a quib. hoc impetratum, vt captiuus laxiori custodia teneretur. Post bellum Turcicum in Ratisponensib. comitiis decretum, conuenerat, vt trium annorum pecunia ad vnum contraheretur, ea lege, vt illa in Caesaris manus non perueniret, nisi bellum cum Turcis gereretur. eadem de re et actum Erfordiae VItili mense; conuentus et Pragae habiti ob eandem caussam, et imperata Boemiae grauia vectigalia ad militem alendum; ad eaque persoluenda ac praestanda cuncti ordines decreto adacti. quibus summa celeritate confectis Caesar Viennam venit, ac dein Posonium in Pannonia transiit, vbi auditis popularium querellis, qui de Germanorum militum insolentia conquerebantur, tandem decreta sunt eo anno in bellumTurcicum CL numûm aureorum OIO, singulorum item colonorum operae ad limitaneas munitiones in duodecim dies addictae. petebant Hungari, vt per delegatos tam Hungaros quam Germanos, qui ad vtramque Danubij ripam mitterentur, Caesar de bonis iniuste possessoribus antiquis ademptis cognosceret: in grassatores ac peculatus reos animaduerteret; vectigalia ac portoria noua amoueret: liceret ipsis oppida et vrbes a regibus oppigneratas persoluto pretio redimere: hi antistites in Pannonia crearentur, qui idonei et ex natione essent. petebatur et vt Augustana confessione iis, qui vellent, vti liberum esset: quod item et aliis comitiis et priore et hoc anno petitum fuit; sed neutiquam assensus est Maximilianus. peracto Posoniensi conuentu pridie Non. VItil. Caesar Viennam reuersus est. nunc res a Lazaro Schuendio in Pannonia gestas exequemur. is extremo anno superiore Zatmarum, vti diximus, obsederat, arcem munitissimam, quae Georgij Bebeci illius, qui inimicitias inter Caesarem et Transsiluanum alebat, ditionis erat. is vero de exitu veritus clam inde aufugerat, ea tamen fiducia, vt praesidiarij gnauiter eam tuerentur. et illi quidem in obsidione toleranda aliquandiu perseuerarunt, quod machinae bellicae nihil nec ipsis nec arci damni dare possent. dumque Schuendius vir impiger locum lustrat, huic malo remedium quaesiturus ex proceritate corporis agnitus aliquot glandium ictibus petitus fuit, quarum vna summum humerum ita strinxit, vt vestis eius igne concepto, quod esset ad frigus pellendum pellibus farta, arderet: tandem commodiore machinis loco reperto, et iis mox in illum improbo militum labore, quos in officio, si quisquam alius continere potuit, translatis, praesidiarij ad extremam desperationem redacti in has condiciones cum Schuendio transegerunt, vt vita ac rebus saluis dimitterentur; et ita arx prid. Non. Ianuar. huius anni in manus Schuendij venit cum opima admodum praeda, qui Bebeci vxorem cum omni supellectile libere ac tuto abire passus est: ipse tormenta sibi seruauit. nec magno temporis interiecto spatio, nulla hiberni frigoris ratione habita Munchausium pari felicitate obsidet, locum munitissimum et huic bello gerendo maxime opportunum, cuius praesidiarij vitam facultatesque saluas pacti deditionem fecerunt. id incidit in XIII Kal. Mart. quarto, postquam obsideri ceperat, die; quo nisi deditio facta fuisset, effuso postridie imbre insolito miles et omnis apparatus belllicus aquarum inundatione proculdubio periisset. accessit ad hoc Transsiluani damnum et aliud, quod pecunia, quam ille militum stipendio mittebat, a Caesarianis in itinere intercepta sit. eo casu summopere commotum eum constat, vt de arce quauis ratione recuperanda cogitauerit; quippe qua amissa sibi in Sarmatiam et Russiam omnem aditum praecludi videret, nec vllas subsidiarias e regno amico in posterum copias sperare posset, nisi eas per Moldauiam variis ambagibus et itinere difficili venire vellet. capto Monchausio Schuendius mox etiam Hustianam munitionem corona militari cingit: sed cum purpuratus Budensis Maximilianum missis etiam muneribus et inus equis duobus insignibus hortaretur, ne per Schuendij progressus pacis negotium interturbari pateretur, Schuendius siue Caesaris iussu, siuerei difficultate reuocatus obsidionem soluit, et Cassouiam retro abiit, purpurato
multoties fidem obligante, fore vt palis transfigerentur omnes, quos per Caesaris fineis excurrendo damnum dedisse comperisset. nihilominus mox digresso Schuendio Transsiluanus duce Hassane purpurato Dedensem arcem Gabrielis Perenij ditionis obsidet, cuius praesidiarij post aliquot dierum defensionem omni subsidij ope destituti clam noctu per loca occulta diffugiunt, et ita hostes loco citra vllum negotium potiti omnia circum late excursionibus vastant, et ferro flammaque populantur. inde collectis virib. impressione necopinata Risuarum adorti capiunt, occupatis etiamThermis, quas Riuulos dominarum vulgo appellant. quae loca mox Ruberus Schuendij legatus recepit; Risuaro quidem summa vi expugnato et interfectis praesidiariis: Riuuli vero hoc casu in potestatem venere. cum tormentario puluere ignem concipiente castrum ardere cepisset, propugnatoribus sine certamine fere extinctis, dum variis locis vtrinque leuibus proeliis certaretur, Eduardus Cernouichius Constantinopolim ad pacis rationes ineundas a Caesare legatus rediit, et pro certo asseruit Selimum nouas copias parare, quas breui in Pannoniam missurus esset, quarum partem Canisae expugnationi destinaret: sed si quidem legati de pace acturi illuc propere mitterentur, fore aiebat, vt Turci impetum sustinerent. itaque legati a Caesare Antonius Verantius Antistes Agriensis, ante quinquennium eodem munere defunctus, et Christophorus Tiffenbachus, Iunio exeunte Vienna profecti Byzantium versus iter susceperunt, quo tandem XI Kal. VIIbr. incolumes peruenerunt, moxque salutatis purpuratis, et publico conuiuio more gentis accepti, tandem ad imperatorem introducti sunt. diu tamen et in annum vsque sequentem negotium extractum, Selimo interim Adrianopolim profecto et ibi eum subsecutis Caesaris oratoribus, donec res omnino confecta est, sicuti postca dicemus. In Italia hoc anno quidem pax, sed motibus quibusdam aliquantum interturbata fuit. nam Genuae ex priuata caussa patrum studia excitata, et paullum a seditione abfuerunt. Io. Baptista Larcarius auctoritate et opibus potens in rep. illa principatum summa cum integritatis laude tenuerat, sed quod in occulto Hispanorum partibus fauere crederetur, cum magistratu exiret, obtinere non potuerat, quod aliis plerisque fuerat concessum, vt Procuratoris munere ac dignitate ad vitam ornaretur. id quominus a rep. impetrare potuerit, Augustini Pinelli et Lucae Spinolae Senatorum, qui censuram exercebant, seueritate factum cum intelligeret Io. Stephanus Larcarij F., iniuriam eam patri ac sibi factam ad animum reuocans iuuenili ardore stimulante vltionem parat, et sub vesperam palatio redeunteis per suos sicarios aggressus Pinellum scloppeti ictu interficit, Spinolam grauiter vulnerat. quod vbi vno ex sicariis comprehenso a Io. Stephano patratum constitit, ille cum Io. Baptista patre in carcerem coniicitur, statimque tormentis subiectus, cum ex eius confessione patrem extra culpam esse constaret, ille liberatus; filius, quantumuis annitente Garsia Toletano triremium Hispauarum praefecto et veteri Larcarij hospite, qui tum forte Genuam venerat, vt transmittendis Albani copiis necessaria pararet, ad mortem damnatus et supplicio affectus est, praeualente aduersus merita patris, Hispanorum, a quibus commendabatur, odio et facti ipsius inuidia. huius rei occasione cum ciues non ita bene inter se concordes in partes scissi essent, belli Corsici felices successus res paullum commotas sedauere. de cuius initiis quaedam altius reperenda visa sunt. Sanpetrus a Bastelica Corsus, de quo saepius supra facta mentio, vir bello impiger et animo inuictus, qui ante XX annos Vanninam Ornanam Francisci reguli ac multarum ditionum in insula heredem vxorem duxerat, cum vt se ac patriam in libertatem assereret, bello illato Genuenseis admodum iritasset, facta postea inter reges pace, nec ipse animo odium contra Genuenseis conceptum deponere potuit, nec Genuenseis iniuriam ab exule factam condonaturos vnquam sibi persuasit, nihilque non mouit, vt quod Gallorum opibus non posset, per alios tentaret,, sollicitato primum Cosmo Florentinorum duce, et cum ille abnueret, tentatis Turcorum animis, an huius belli occasione classem rursus in Tyrrhenum immittere vellent. eam ob caussam cum Constantinopolim profectus fuisset, Genuenses, vt homini infesto molestiam facesserent, et vxorem ac liberos in potestate habentes eum a perniciosis contra se consiliis reuocarent, domesticos,
qui circa vxorem eius erant, corrumpunt. ij erant Augustinus Bassica Lupus, qui saepe Massilia Genuam comeabat, et Michael sacrificus, quorum fidei ille peregre profectus Alfonsum et Antonium Franciscum liberos commiserat. per eos Vanninae persuadent, vt maritum perduellem ac domum eius relinqueret, et Genuam cum liberis ad legitimos dominos se conferret, quorum benignitate amissa ob viri crimen bona recuperare et liberis seruare posset, et postremo impetrare, vt viro praeteritorum gratia fieret. id leui feminae, et quae tetrici hominis asperitatem exosa ad solutiorem vitam anhelabat, facile persuasum. igitur praemisso mundo muliebri clam amicis cum celoce Massilia soluit, assumpto secum Antonio Francisco filio, et Michaele sacrifico viae duce. verum re cognita Antonius Sanflorentius Sanpetri fidus conscenso nauigio armato tanta celeritate vsus est, vt fugientem prope Antipolim adsecutus sit, eamque ex fuga retractam in loci domini manus tradidit, qui mox eam cum filio Aquas Sextias vbi Prouinciae Senatus habetur, perduci curauit. iamque Bizantio Sanpetrus rediens in Libyam descenderat, vnde cum Massiliam tenderet, de casu vxoris certior factus adeo animo commotus est, vt Petrum Ioannem Caluiensem familiarem suum, dum de ea re sermones sereret, imprudenter illo iam de re ante cognouisse se affirmante: sed cum eandem fortunam vereretur, quam Florius Curiensis ab vxore ipsius expertus fuerat, a captiuis Turcis illius iussu strangulatus, rem hactenus dissimulasse, ira caecus propria manu occiderit. mox postquam Massiliam appulit, noctu Aquas Sextias profectus ad domum, in qua vxor asseruabatur, venit, et vxorem tradi sibi petiit, recusante initio Senatu; illa licet de funesto exitu verita, tamen vt erat virili animo femina, vltro ad maritum redire velle professa est. vbi vero ambo domum, quam Massiliae habebant, omni supellectile vacuam venerunt, solitudine illa iniuriae memoriam renouante, Sanpetrus cum vxore colloquio habito, eadem, qua ante solitus erat, reuerentia, quippe homo in tenui re educatus et sola militari virtute euectus, cum illa illustri loco nata esset, tandem exprobrata perfidia ac culpa, quae sola morte emendari posset, capite aperto ei moriendum esse denuntiauit: cumque in eo esset, vt Turcorum captiuorum ea in re opera vteretur, illa minime poenam deprecata, supremae gratiae ac summi beneficij loco postulauit, vt quando sibi moriendum esset, non inter vilium hominum, sed ipsius, quem virtutis ergo in maritum asciuisset, vt pote generosissimi viri, manus animam Deo redderet. id vero serio dici existimans, nec maiore propterea misericordia affectus, quasi legitimi magistratus sententiam exequeretur, petita ab hera sua suppliciter venia, sic ille vxorem vocabat, fasciam collo circundat, eaque compressa animam ipsius elisit. quo facto, vt praesentia sua accusationi praeuerteret ac crimen dilueret, mox in aulam citatis equis venit, vbi fama rei iam sparsa cum plerosque horrore perculisset, et gynaeceum inprimis, quod exemplum vereretur, et ob id Sanpetrum palam detestabatur, regina vero a conspectu eum vt piacularem et cruore adhuc illustrissimae matronae madentem remoueret, ille contra nudato pectore et cicatrices aduersas et accepta pro Francico nomine vulnera identidem ostentans, Quid regis, quid Franciae, inquiebat, interest, si Sanpetrus concorditer aut secus cum vxore vixit? quibus verbis ferox homo et bene alioqui de rege meritus auersos aulicorum animos aliquantum placauit, et obtinuit, ne de morte vxoris quaestione instituta ei periculum crearetur. ab eo tempore Sanpetrus contra Genuenseis, qui illi cladis domesticae caussa exstitissent, iritatior, omniacircumspiciebat, quo repetitis antiquis consiliis res nouas in Corsica moliretur; itaque datis ad Aurelium Fulgosium literis, qui in Cosmi familiam ascitus fuerat, hominem ambitiosum in partem consilii vocat, ac missis Antonio et Paride Sanflorentiis in insulam, qui in occulto altitudinem murorum Bonifacii metirentur, sollicitatis item per literas suae factionis insulanis amicis cuncta ad eam expeditionem parat. triennium tamen exiit, antequam in insulam traiiceret: tandem quando minus rebantur Genuenses, prid. Eid. Iun. anno OIO IO LXIIII exscensionem fecit, cum Antonio Sanflorentio, Achille Compocasso, P. Ioanne Ornano, Bruschino Orezzano, et Baptista Petreio, et aliquot Gallis, ac Istriam arcem praesidio vacuam occupat. inde per triennium amplius ope exulum ac rusticorum,
qui Genuensium imperium exosi rebellauerant, variafortuna, sed fere aduersa, bellum gessit. accensis dein partium studiis et renouatis factionum nigrae et rubrae obsoletis nominibus in captiuos vtrinque exquisita immanitate saeuitum, donec insulanis diuturni belli et Sanpetri ipsius pertaesis, cum illi ad defectionem spectarent, Sanpetrus Vico discedit, et Caurum versus tendens cum Alfonso filio, Andrea Brando, Antonio Petro Curiensi, Baptista Petreio, praemisso Vitolo, qui cum Hectore Istriensi, Ambrosio Bastelica, aliis de Sanpetro occidendo consilium inierat, in Genuenseis, qui Aiazia, cui Franciscus Furnarius praeerat, duce Raphaele Iustiniano exierant, et Michaelem Angelum, Ioannem Antonium et Ioannem Franciscum Ornanos fratres incidit, et postquam cum Io. Antonio quasi singulari certamine diu pugnauit, superueniente Genuensium scloppetariorum globo Vitulus a tergo scloppeti ictu illum transuerberat, quo ex equo deturbatus mox a Michaele Angelo et Io. Francisco ex equis descendentibus repetitis gladiorum ictibus confossus est, qui et caput ipsius a trunco recisum mox ad Furnarium detulerunt. de pretio, quod percussori eius a Senatu decretum fuerat, postea disceptatum magna contentione fuit, quod milites, qui cum Raphaele Iustiniano exierant, vt sibi debitum vindicabant, quippe qui in illa displosione Sanpetrum vulneratum et humi stratum dicerent; contra non glande, sed gladiis interfectum eum fratres affirmarent. tandem conuenit, vt pretium inter disceptanteis diuideretur, et Ornanis fratribus quidem II OIO aureorum, totidem Raphaeli Iustiniano attributa sunt. Alfonsus mortuo patre Corsorum dux creatus annitente Leonardo Curiensi, cum parce pecunia et milite e Gallia iuuaretur, nequicquam vltro citroque comeante Antonio Patauino, et deficientibus ab eo plerisque ex insulae primoribus, biennio post Georgij Auriae et Hieronymi Leonis Anconitani Sagonae episcopi cum Alfonso transactum est, et ipse vitam res ac possessiones sibi ac suis ad VIII annos saluas pactus ex insula soluit Kal. Aprilibus. In Etruria quoque hoc anno res turbarunt. nam marchionum Malaspinarum Luniacensis vallis regulorum patrocinium Cosmus, qui Sanpetri promissis et obtestationibus aureis surdas semper praebuerat, suscepit, ea lege, vt eos a militis Hispani vexatione ac transitu immuneis seruaret. quod et principum aemulorum animum pupugit, et Philippi ipsius, nouum principatum sensim augeri vel cum potentiae suae iactura indignantis. etiam morte Io. Francisci Vrsini parentis inter Nicolaum, de quo toties a nobis facta mentio, et Orsum fratrem de Petiliano et Sorano controuersia renouata est: Orsum in possessione paternarum ditionum, quarum Cosmus pater patrocinium susceperat, Franciscus princeps tuebatur; Nicolai partes Farnesij fouebant, spe concepta Petiliani, si penes Nicolaum remaneret, potiundi. et pater quidem morti proximus iniuriarum a Nicolao filio acceptarum deposito sensu eum tanquam grandiorem natu testamento condito heredem instituerat, reuocato priore quo eum vt ingratum exheredauerat, et Orsum ad hereditatem vocabat. incidit hoc in tempus, quo propter Picorum et Gratianorum factiones ad Burgum S. Sepulcri, quod vocant, animis commotis merito prudentissimus quisque metuebat, ne exemplo grassante antiqua partium odia per vniuersam Etruriam ac singulas vrbes inflam marentur. oppido praeerat Lucas Iacominius; cuius spreto imperio Pici ac Rigi Scipionem Coracium contrariae factionis praecipuum ducem captata occasione interficiunt, et Laurentinm Coracium grauiter vulnerant; inde in turrem munitam confugiunt; nec accurrente Othone Montacuto, qui haut longe hinc aberat, aut comitis Montedolij, ac postremo Nicolai Tornaboni loci illius episcopi, qui suas partes interposuerant, interuentu tumultus ita sedari potuit, quin Siluester Coracius Scipionis occisi frater cum exulib. vrbem ingressus, et suos carcere detentos liberaret, et per vrbem discurrens odia libere totum trimestre exerceret. cum vi reprimi Gratiani post tantam iniuriam non possent, astu res gesta a Petro Carpiniae comite qui principi hac in re vel cum existimationis ac datae fidei iactura gratificari voluit. is Gratianis persuadet, vt a maleficio contra Burgenseis temperent, nec inimicorum iniurias cum vniuersorum damno vlciscantur, Basciumque castrum suae ditionis illorum receptui opportunum vltro offert, vbi illi se securos rati, superueniente delectorum globo noctu veluti indagine
cinguntur, et accenso igne cum castrum arderet, Fabij Carpinij interuentu, nam Petri patrui, a quo decepti erant, perfidiam obsessi detestabantur, Siluester cum XII sociis legum seueritatem deprecatus, fide accepta se dedit, cuius neutiquam maior a principe ratio habita est, qui captiuos Florentiam deductos mox extremo Vtili ad ceterorum terrorem supplicio affecit. et ne non vbique res in Italia turbarent, quamuis irrito fere exitu, eodem tempore cum Ludouicus Gonzaga in Italiam descendisset, sparsa fama, fore vt Saluciarum principatus, cui cum summo imperio regis nomine praeerat, oppida lustraret, et munienda curaret, re vera, vt copias in bellum, quod contra Protestanteis in occulto apud nos parabatur, sicut euentus docuit, in Italia conscriberet, suspicio iniecta fuit Vilelmo Mantuae duci Ludouici fratri, cum quo non ita bene illi conueniebat, quasi praetextu rerum regiarum procurandarum Ludouicus in Montisferratensis ditione proxima, in qua et ipse sibi partem petebat, aliquid tentaturus venisset. itaque eo [reading uncertain: page damaged] sibi diligentius circumspiciendum existimauit, ne infesto Sabaudo tam vicino, et inspecto [reading uncertain: page damaged] ex affectata caussa fratris aduentu exules Casalenses res nouas in vrbe molirentur. eius autem rei originem altius repetemus. Casalium, S. Euasij vulgo dictum, olim [reading uncertain: page damaged] populo frequens et opulentum ob loci commoditatem municipium, quippe in Pad... [reading uncertain: page damaged] ripa situm, neque tamen tunc vllis moenibus cinctum, postea dein variis et amplis priuilegiis et immunitatib. ab Imperatoribus ornatum, ac postremo meri ac mixti imperij iurisdictione donatum fuit a Friderico I anno Sal. sexto supra millesimum centesimum et octogesimum; quam et gratiam illis CXXVII annis post confirmauit Henricus. sed cum postea Casolenses tanti beneficij immemores cum Ticino, Alba Pompeia Vercellis, et Valentio contra Henricum ipsum conspirassent, vniuersae illae vrbes priuilegiis et gratia a Caesaribus concessa exciderunt, indicto etiam imperiali exilio vt Albericus Rosatensis illius temporis I C. loquitur, hoc est, tanquam perduelles edicto Caesareo proscriptae sunt. cuius edicti seueritatem veriti Casalenses in patrocinium Andronici Palaeologi orientis imperatoris confugerunt, cuius filius Theodorus Montisferrati principatum tenebat. ea est ditio inter Alexandriam et Astensem agrum sita, quae a meridie Liguribus, a VIItrione Pado terminatur. Theodoro successit Ioannes F. et Ioanni Gulielmus, et post eum Iacobus, cuius filius fuit Gulielmus II, qui oppidum primum moenibus firmauit, et vt ciuitatis iure atque adeo episcopali dignitate ornaretur, a Sixto IIII impetrauit an. OIO CCCC LXXI V. ab eo tempore Casalium, quod securitatem opes et amplitudinem omnem suam Palaeo logis debebat, postquam ab occidentali imperio proscriptum fuit, sub eorum quoque ditione mansit vsque ad Io. Georgium, qui Bonifacio fratris F. miserabili casu inter ludendum occiso successit; quo rursus paullo post defuncto anno huius seculi XXXV, quod nulli masculi ex illustrissima Palaeologorum familia superessent, orta lis de successione inter ducem Sabaudiae, Saluciarum marchionem, et Fridericum Gonzagam Mantuae ducem, qui Margaritam Bonifacij II sororem in vxorem duxerat, summis studiis et ambitu, vt de re non leui, coram Carolo V agitata est, Casalensibus iam tum caussam suam a Montisferrati caussa, tanquam singulari iure innixam, separare satagentibus, et iura antiqua a Caesaribus concessa in medium proponentibus, beneficiumque illud liberis masculis deficientibus ad imperium deuolutum dictitantibus. verum pro tempore minime auditi sunt, et Carolus, qui Friderico Gonzagae, ne ad nostras partes transiret, gratificari mallebat, aditum feminis ad illud beneficium patefecit, et secundum Gonzagam pronunciauit, eique Casalium cum Montisferrati principatu adiudicauit, non sine occulta Sabaudi offensione. sed cum postea Gulielmus Gonzaga Friderici F. idem sibi ius a Ferdinando Caesare confirmari peteret, non primo tenuit, obreptum Carolo fratri contendentibus qui circa eum erant; qua fiducia freti Conradus Mora et Oliuarius Capellius I. C. primariae inter Casalenses auctoritatis in spem libertatis erecti multos ex ciuibus in suas partes pertrahunt, iisque praeeuntibus fit in ciuitate decretum, vt publicis sumptibus antiquorum priuilegioruni confirmatio a Maximiliano, qui Ferdinando patri in imperio successerat, peteretur, delectique illi ipsi, qui auctores decreti fuerant, vt negotium illud in aula Caesarea procurarent. igitur Gulielmus
Mantuae dux eo quoque Paullum AEmilium Bardelonum amplissimis mandatis egregie instructum mittit, qui caussam suam contra Casalenseis tueretur. is cum vetera illa priuilegia, quibus se Casalenses ipsi culpa sua ab Henrico deficientes priuassent, reuocata et antiquata diceret, et Ioannem Palaeologum a Carolo IIII Caesare postea anno sal. CI ? CCC IV in fidem publico instrumento acceptum tanquam Montisferrati et Casalij marchionem, eique Casalenseis annuum tributum pactos iuxta diploma Caesareum iureiurando fidem obstrinxisse ostendisset, Maximillianus statuit nihil ea in re innouandum, et Casalium cum Montisferrati principatu Mantuanis ducib. addixit. Mola et Capellius spe sua falsi, vltionem veriti, lare [reading uncertain: page damaged] ac patria relictis diuersi huc illuc abiere, sollicitatis interim conciuib., vt si quidem occasio se in manus daret, ne sibi deessent, sed ius [reading uncertain: page damaged] suum, quod gratia inferiores contra potentiores defendere non potuerant. vi [reading uncertain: page damaged] et armis tuerentur. et Capellius quidem, homo quam ingenio tam manu promptus [reading uncertain: page damaged] , Sabaudo, qui ius sibi in ea hereditate vindicabat, militabat; suspicioque fuit, quasi eius fauore factio in vrbe foueretur. qua de re multis indiciis ac nunciis [reading uncertain: page damaged] et episcopi Alexandrini inprimis literis certior factus Gulielmus Casaliam venerat, cum familia et Vespasiano Gonzaga gentili suo, vt consiliis de v...e [reading uncertain: page damaged] proditione ab exulibus capienda praeuerteret; cumque se in arcem recepisse, displosione tormentorum geminata signo dato vicinis agrestibus, vt in vrbem armati conuenirent, summo mane XV militum vexilla ab agro intra vrbem adnissa sunt, quibus viribus confirmatior, et irritis Capellij conatibus, qui cum XII OIO [reading uncertain: page damaged] peditum venturus dicebatur, redditis, Gulielmus inde discedit, relicto vespasiano Gonzaga, qui discusso periculo praesenti per otium in suspectos diligenter inquisiuit, captosque conscios supplicio affecit, Flaminio Palaeologo illustris illius familiae spurio, coniurationi participasse conuicto hoc datum, vt perpetuo carcere capitalem poenam expiaret; qui paullo post ex maerore obiit in Gotto oppido ad Mincij ripam sito, ad quod arcem non minus aedificiorum elegantia, quam firmitudine spectandam Gulielmus magnis sumptibus ac cura extruxit. Hoc anno apud nos constitutio a rege facta est iuxta vtilis et aequa, qua et familiarum nobilium decori simul et viduarum solatio prospicitur. nam cum per S. C. Tertyllianum, quod D. Hadriani temporibus factum est, filiorum hereditas tristi successione matri deferretur, non adhibita distinctione bonorum, eo fiebat, vt bona paterna et auita imaginibus veluti reuulsis ad alienas familias transferrentur, et ita agnati ac gentiles, qui plerunque patrueles erant, etiam proximiores iis exuti ad extremam inopiam redigerentur; quod obtinebat in prouinciis regiis, quae iure Romano reguntur, puta Aquitania, Septimania, Prouincia, ac Delfinatu; ad haec in Aruernis, Segusianis, Lugdunensi, et Matisconensi praefecturis, quae Senatui Parisiensi subsunt. cui malo ea constitutione remedium adhibitum fuit, qua cautum est, vt bona mobilia et res soli aliunde quam a patre aut paterna linea profectae in solatium amissorum liberorum matri cedant, cum bonorum paternorum et auitorum pro dimidia parte vsufructu; quorum proprietas extincto per mortem matris vsufructu ad proximos agnatos reuertatur. id instante Io. Monlucio episcopo Valentino factum, qui Petro Monlucio Blasij Monlucio ftatris grandiore natu filio et herede instituto ad Maderam ante biennium interfecto verebatur, ne vxor eius, si filium, quem ex Petro superstitem habebat, mori contingeret, auitorum Monlucianae familiae bonorum heres existeret, adempta ceteris Blasij Monlucij liberis successione. edictum in Fossatensi castro ad Mauri fanum mense Maio factum, et in Senatu Parisiensi magno cum applausu postulante cognitore regio promulgatum fuit IIII Kal. VItil.; quod tamen tanquam ambitiosum ab aliis regni Curiis, quarum praecipue ratione conditum fuerat, reiectum est, nec vllis quanquam saepius repetitis iussionibus postea impetrari potuit, vt in acta referretur. Dum rex adhuc ad Fossatense castrum haereret, exeunte Aprili, Thomas Smithus cum Eduardo Norreio qui oratoris munere apud nos fungebatur, Elizabethae reginae nomine in aulam venit vt de Caleti restitutione ageret. pace in castello Cameracensi facta conuenerat, vt Caletum post octo annos exactos cum omni territorio suo Anglis restitueretur et fideiussores idonei mercatores
exteri, neque Francicae ditioni subditi, interuenirent, qui restitutione non secuta ad IO aureorum solutionem se obligarent; interim obsides a rege darentur, Fridericus Foxius Candala, Ludouicus Sammauranus Nigellae marchio et Lauallae comes, Gasto Foxius Tranij marchio Antonius Pratensis Nantolietus. additum erat, si alterius partis culpa bellum renouari contingeret, qui prior bellum intulisset iure pactis quaesito excideret, neque altera pars cui damnum datum foret, pactis conuentis stare teneretur. postea subsidia Rotomagum missa et Franciscopolis ab Anglis occupata est; cumque a rege reposceretur, non nisi vi armata recipi potuit. nihilominus instabant Angli, vt ex pacto Caletum restitueretur. cum rex nouum et insolens hoc postulatum sibi videri primo respondisset; quippe qui post varios a pace successus tantum de pace inter Francos Anglosque sancienda et sincere colenda negotium superesse existimaret, rem totam ad consilium retulit, in quo auditi legati, qui pactorum praecipue verbis nitebantur: neque vero post pacem quidquam incidisse aiebant, quo nouationem in iis factam dici posset. nam priores Francos hostilem animum renudasse; quorum opibus freta Maria Scototum regina insignia Anglicana sumsisset; et interceptis plerisque litteris constare, Francos auxiliares qui eo tempore in Scotia militabant, non tam ad reginae caussam tuendam, quam ad ditionem Anglicam inuadendam missos. ad haec a Michaele Hospitalio cancellario grauiter responsum: si pactis standum sit, Anglos iure omni quod in Caleto sibi arrogabant, excidisse; quippe iis cautum esse, vt qui ab altero armis rem gerente damnum acceperit, si quid debeat, ad restitutionem eius compelli non possit. et frustra insignia Anglicana a Maria sumpta obiectari: nam nihil hoc ad regem pertinere. et si quam ob id iniuriam sibi factam caussantur Angli, habere in proximo Mariam cum qua de ea expostulare possint. missis autem in Scotiam auxiliaribus copiis nihil nisi ex officio et necessitate factum; quippe ad defendendum contra rebelles dotale regnum; et Anglos, cum se terra marique cum classe Francis opposuerunt, eosque ad Letham diuturna obsidione vexarunt, primos contra pacis leges bellum incepisse, a proinde ius omne quod ad Caleti restitutionem allegant facto proprio amisisse. de litteris interceptis quod dicitur, id potius in opinione quam in rei veritate versari; et accenso semel bello cuncta impune hostiliter tentari verum esse. tum de Dessij in Scotiam expeditione iniecto sermone, Io. Monlucius Valentiae episcopus a rege iussus dicere, quod is huic bello interfuisset, multa iniuriose ab Anglis contra Scotiae regnum, quod tunc ad regem Franciae pertinebat, iure pacis violato patrata, et rebellantibus Scotis ne ad obsequium redirent ab iisdem animos factos commemorauit. igitur Smithus his omissis ad pacta reuoluitur, et iis saluis a Caleti restitutione excusare se non posse regem contendit. nam quod de Rotomago et Franciscopoli contra obiicitur, ea huiusmodi esse, vt porius laudi quam crimini verti debuerint; nam viciniae et amicitiae iure quicquid in ea re factum est, factum esse, et rege in pupillari aetate constituto, fecisse ex officio reginam, ne quid videlicet turbatis in regno rebus de Franciscopoli quae Britanniae imminet peius accideret. quam tunc publicato scripto se regi seruaturam et in tempore restituturam professa est. heic Hospitalius sermonem repetit, et facta serenissimae Anglorum reginae verbis minime respondisse ait. nam pace facta, cum Franciscopolis ab ipsa repeteretur, non solum iustae regis petitioni non satisfecisse, sed Francos omnes qui in vrbe erant protinus exegisse et validissimum praesidium imposuisse; vt non tam de ea tuenda cogitare, quam de propagandis latius per Neustriam finibus consilium captum fuisse appareret. itaque non nisi extrema necessitate vrbem post artissimam obsidionem in fide acceptam, et contemplatione reginae, cui in re omni gratificari rex cupiat, Anglos humanissime ab Anna Momorantio E. M., qui exereitui regio praeerat, habitos fuisse. ex eo patere quam inique faciat regina cum Caletum a rege repetit, antiquum Francicae ditionis opidum, quod non tam vi belli, quam iure, pristinis possessoribus redditum est, vt Angli anatura toto orbe diuisi suis finibus contenti alieno abstineant, Franci ditione sua reciperata cum Anglis amicitiam colant. ad haec querelae additae quod regina transfugis ex Francia plerisque belli tempore receptum dedisset, nec reposcenti
per oratores suos regi, contra quam vtrinque pactis cautum est, eos reddi disset. his aliisque rationibus cumse a Caleti restitutione excusasset rex, Anglici legati de cetero amice dimissi. Inde Belgicos tumultus, Gallici exceperunt, quorum hinc inde caussae, quae proditae sunt, hae fere memorantur. Protestantes post longam suppliciorum exiliorum, infamiae, et fortunarum iacturae patientiam collectis vndique querimoniis animos resumpserant, et rebus vtique suis in commune consultabant. inprimis vero querebantur, edicta in ipsorum gratiam facta minime seruari. nam partim nouorum edictorum impetratione labefactari, partim iudicum ac praesidum prouinciarum malignitate corrumpi. ad haec maleficia in ipsos vbique patrata et plurimorum aedeis impunitas esse, et voces non vno loco audiri, non diu fore, vt Protestanteis, qui nunc adeo cornua efferant, libertate seu potius licentia, quam sibi arrogauerint, aut a rege extorserint, fruantur; vrbes vero, quas Protestantes tenuerint, moenibus nudari, et arcesin iis extrui etiam in regni meditullio quid aliud esse, quam vltionem, quae de singullis exigi non potest, de vniuersis sumi, et odiorum manifestum indicium dari? eo pertinere conscripta nuper VI OIO Heluetiorum, et delectus toto regno habitos: quae omnia, vt de consiliis contra se initis ambigere possint, minime patiantur. nam non contra Hispanos et Albanum ista fieri, cum quo optime iama tempore Baionensis colloquij conueniat. ipsos et peritos rerum omneis scire, nec aulicos quidem, si rogentur, negaturos. his addebantur et secreta per legatos cum Pontifice, qui medius inter reges odij aduersus Galliae et Belgij Protestanteis fomitem alebat, habita consilia, quae eo tendebant, vt eodem tempore Philippus in Belgio, rex in Gallia eos armis inuaderent. itaque semel atque iterum Protestantes ad Condaeum et Colinium maris praefectum ac fratrem Andelotum aggregati cum proceribus in Valeria arce primum, dein Castellione ad Loniam conuenerunt, et cum multa in vtramque partem disputata essent, tandem ex communi consensu decretum fuerat, omnia tentanda, priusquam ad extrema remedia, hoc est, ad arma deueniretur. et ita censuerat Colinius inuidiam et odium armorum veritus. sed mox auctis suspicionibus ex eo maxime, quod cum iam Albano Belgium ingresso rex Heluetios dimittere rogaretur, affectata mora nihilominus illi retinerentur, literae a quodam ex aulae proceribus, qui Protestantium caussae fauebat, venere, quibus Condaeus certior fiebat, in arcano decretum esse, vt in ipsum et Colinium manus iniicerentur, et Condaeus quidem sub custo dia seruaretur, Colinius vero de medio tolleretur, eodem que tempore II OIO Heluetiorum Lutetiam, totidem Aurelianum introducerentur, et II OIO reliqua Pictauium mitterentur, quo facto et edictum reuocaretur, et alia contraria in Protestantium perniciem promulgarentur. id quo faciliusa suspicacibus in geniis crederetur, faciebat quod Heluetij, quos Condaeus per suos dimitti quamprimum petebat, vlterius semper progrediebantur. itaque hoc nuncio incensis procerum animis, non iam ordine, et vt inter quietos, sententiae dictae, sed sublati clam res confusi; Quousque tandem patientiae nostrae illudi patiemur; an expectabimus, dum pedibus manibusque vinctis Lutetiam quasi in triumphum ducamur, et inde ad supplicium rapti proprio sanguine alienam immanitatem pascamus? quid vero amplius moramur iam habemus externum militem, hoc est, hostem in visceribus, qui recta ad nos tendit, cladis Drocensi proelio acceptae memor, et eam pariter iniuriasque aduersariorum, quas inculpate tuendo nos intulimus, vltum venit. an memoria excidit tot hominum millia diuersa peste per inimicorum insidias post pacificationem necata, de quibus cum questi sumus, nihil aliud praeter verba et friuola responsa, aut protelationes ac frustrationes retulimus? atqui si haec ex voluntate regis, cui obsequium debemus, fierent, fortasse parendum atque acquiescendum esset, sed quando omnibus constat, id aut inuito rege, aut inscio fieri ab iis, qui se nomine regio tegentes nobis ad aureis eius aditum obstruunt, quo omni ope destituti inimicorum odiis quasi ad praedam exponamur, minime nobis committendum arbitramur, vt veteres iniurias diutius ferendo nouas inuitemus. patres nostri huc illuc sparsi XL annorum et amplius spatio cum in occulto veram religionem professi delitescerent, omne iniuriarum et supliciorum genus summa patientia tulerunt. nunc cum summo
Dei beneficio non solum integrae familiae pagi et oppida, sed totae ciuitates regia auctoritate fretae palam veram Christi fidem profiteantur, in defectionis Christiano nomine indignae crimen incurramus necesse est, si dissimulatione et praepostera modestia iustam adeo caussam prodamus, et speciosi nobilitatis nominis, quod tanti in rebus aliis ad vanitatem vsque facimus, obliti, in Dei caussa nos deseramus, propriamque salutem dum negligimus, alienam tot animarum perditum eamus. quapropter vos ô proceres, quibus patrocinium rerum nostrarum commisimus, oratos volumus, vestra auctoritate ac virtute saluam religionis et singulorum simul caussam faciatis. his dictis incensi vltra modum omnium animi, sed nondum quid agendum certi in diuersa huc illuc rapiebantur; et periculum, quod impendebat, nemo non videbat, sed quomodo ei occurrendum esset, ambigebatur: nam si ad quetimonias confugiamus, ex iis plerique aiebant, hoc, nec aliud praeterea, consequemur, vt eos, quibuscum nobis necessario res erit, deinceps minus placatos habeamus; si contra arma sumamus, quibus calumniis, obtrectationibus, ac diris denique capita obligamus, cum malorum, quae ex bello sequentur, crimen in nobis reiicietur, et aggressionis publicae rei vbique ab omnibus exagitabimur? cum in derelictos liberos et vxores vltio, quae in nos armis tutos nihil potest, impune, et malorum opinione iure ac merito vertetur? itaque satius videtur, vt maiorum exemplo insontes potius iniuriam patiamur, quam sontibus inferamus, ne bonam caussam male tuendo, aequitatem, quae pro nobis hactenus militauit, amittamus. quae dum a praecipuis dicuntur, assentientibus ceteris, Andelotus summae inter proceres auctoritatis et alioqui perspectae inter eos probitatis interfatur. Et aequitate quidem manifesta ac prudentia, inquit, hanc vestram sententiam niti infitias non ierim. sed purgando prauo humori, quo Francia nostra tanquam corpus longa ac diuersa aegritudine corruptum a multo tempore laborat, valentioribus remediis opus est, et magnitudo rei magnos spiritus et summam constantiam postulat. nam quaero ex vobis, si exspectetis dum in externas prouincias relegemur, aut in custodia vinciamur, aut laribus pulsi per siluas ac solitaria loca deerremus, saeuientis in nos plebis furori expositi, a militaribus viris despecti, magnatum praeiudicio damnati, quid patientia nobis nostra, quid dissimulatio profuerit? quodnam tunc in innocentia nostra praesidium? ad quem querellas quantumvis iustas deferemus? quis nos aspectu, quis alloquio, quis denique audientia dignabitur? iam ergo tempus est, amici, vt totios magno religionis ac publicae tranquillitatis detrimento decepti, tandem decipi dediscamus, et arma, quibus nos aduersus grassatorum violentiam tueamur, iusta aeque ac necessaria induamus, parum solliciti, quid inimici ac maligni homines blatterent, quasi caussam exitiali bello primi praebeamus. nam illi ipsi sunt, qui contempta omni diuini et humani iuris religione pacta conuenta nobiscum toties violarunt, et regni quietem variis artibus ac modis huc vsque labefactarunt, immissis in viscera Franciae tot externorum militum millibus, et ita bello veluti nobis iam denunciato; quibus si, dum deliberantes sedemus, socordia nostra hoc etiam largiamur, vt nos primi sumptis armis opprimant, de religione simul et nostra omniumque bonorum vita ac fortunis actum erit. Andeloti orationem magna animorum secuta conuersio est, magnoque omnium assensu decernitur, vi ad vim contrariam repellendam, quae secum ineuitabile exitium traheret, vtendum esse. sed non mediocres difficultates in ratione belli administrandi occurrebant. nam alij sentiebant, moderate agendum initio, et ita consultum fore, si proceres citra violentiam Aurelianum occuparent, et inde misso ad regem libello supplici factum excusarent; nam priuatae securitatis caussa huc confugisse, non vt turbas excitent, sed vt se aduersus Heluetiorum auxiliareis copias sibi suspectas muniant, quae si dimittantur, vt iam saepius a rege petierunt, paratos se domum sine tumultu diuertere ostenderent. verum Aureliano a Protestantibus occupato, cum ab arce, quae a regiis tenebatur, et ex qua miles in vrbem introduci poterat, periculum esse, a dissentientibus obiiceretur, haec sententia minime locum habuit. alij, arces quotquot possent per omneis regni prouincias vrbes, oppida, occupandas censebant, iisque captis se ad defensionem parare. verum prudentiores contra disputabant, et primo bello. C amplius
vrbes cepisse, ac momento fere amisisse, quod exercitus et idoneae vires, quibus in tempore laborantibus succurreretur, non suppeterent. itaque tandem ex Colinij, qui iam fratri assentiebatur, sententia bellum aperte gerendum decernitur, in quo haec diligenter seruarentur, vt paucae, sed magni momenti vrbes caperentur, vt expeditus exercitus quamprimum conscriberetur; vt ipsi Heluetios, quorum ope aduersarij praecipue vtebantur, et quib. freti rerum potiri videbantur, inopinato aggressi ante omnia caederent, postremo, vt Carolum cardinalem Lotaringum tanquam belli incentorem et capitalem Protestantium hostem aula pellerent. sed rursus obiiciebatur Cardinalem semper regi assidere, et Heluetios assidue regis latus tegere, quos si hoc rerum statu aggrediantur, non Cardinalem et Heluetios, sed ipsum regem petere visuri sint. id illis proculdubio summam inuidiam apud omneis, apud regem vero, cuius potius beneuolentiam captare deberent, odium indelebile conciliaturum. ad haec ab Andeloto audentioris fere semper sententiae auctore replicabatur, ex euentu de Protestantium voluntatibus constiturum; sicut olim Carolus VII, cum adhuc Delfinus esset, arma non se contra patrem aut regem sumsisse ex belli exitu cunctis approbasset. nec vero cuiquam in mentem venire posse, confertos Gallos conspiratione facta in regis perniciem consensisse. nam singulorum coniurationes quasdam memorari, vniuersorum hactenus inauditas esse. quod si fortuna ceptis arrideat, belli perniciosi moras praecidi, eoque in ipsius initiis extincto, et publice tranquillitatis hosteis a gubernaculis remoueri, et a rege melius de re omni instructo edictorum confirmationem impetrari, et firmam pacem in regno constitui posse. in hanc sententiam postremo itum est, prouisisque in eam rem, quae necessaria videbantur, cuncti ad bellum se parant. et Lugdunum quidem, Tolosam et Augustam Tricassium praecipuas toto regno vrbes occupari placuerat, sed conata aduersus eas, seu ductorum culpa, seu fortunae vitio, frustra fuere, vt cetera fere omnia inter ipsos deliberata. contra alia pleraque praeter spem ipsis feliciter obuenere, vt ex eo manifeste appareat, homines quantumvis prudentia et vsu rerum praestanteis consultare, conari, moliri, sed plerunque irrito fine; Deum autem solum de hominum consiliis ac conatibus statuere, eosque provt sibi videtur, aut frustrari aut ad exitum perducere diem ad conueniendum edixerat Condaeus ad exitum VIIbris ad Rozaeum in Bria quo pleraque nobilitas ex vicinis locis ad eum venit: cum eo Colinius maris praefectus, Andelotus Colinij frater, et Franciscus Rupifulcaudius comes erant, qui ex Valeriana arce profecti transmisso ad Trillibardum portum Matrona, et per Latiniacum itinere facto Rozaeum nullo negotio occupant, confluentibus interim ad eos ex longinquioribus prouinciis plerisque ex nobilitate, singulis fere, vt magis fallerent. iamque CCCC circiter equites conuenerant, cum rumor rei quantumvis secretae ad reginam peruenit, quae cum rege Moncello relicto in Meldorum ciuitate erat, quoque eorum conatibus moram iniiceret, tantisper dum Heluetij, qui prope erant vt regi iungerentur, in tuto essent, Franciscum Momorantium E. T. ad Condaeum mittit, qui quid sibi vellet repentinus armatorum concursus, ab ipso sciscitaretur. iam incedenteis in armis foederatos ad Torciacum haut longe a Latiniaco nactus Momorantius eos prolato colloquio eo vsque detinuit, dum Heluetij, ad quos delendos Condaeus proficiscebatur, Meldorum ciuitatem incolumes peruenirent. quod eo ipso tempore ac momento, dum colloquerentur, accidit. colloquij summa haec fuit, vt de rei nouitate percontaretur socios et increparet Momorantius. nam si quid regem velint, cur non pacati potius, quam armatorum habitu ad eum veniant? vbi fides, vbi obsequium? quid dicturos aduersarios putent? quam vero Condaeum regij sanguinis principem subiturum inuidiam, qui cum tot proceribus armatis, quos exemplo suo corruptos trahit, regis interpellandi auctor fuerit? an vero regem, quem precibus mollire debuerint, manu armata cogere maluerint? proinde arma deponant, et supplices ad eum adeant, haec quasi amicus inter socios Momorantius. contra illi replicabant, speciosa fidei et obsequij nomina iampridem obsoleuisse, quippe quorum religionem illi ipsi, qui ea obiiciunt, toties violauerint, et ambitioni suae aduersanteis regi hosteis fecerint, vt licet inuiti ac coacti iusta arma ad iustae caussae
defensionem induere necesse habeant. ceterum de consilio ac voluntatum sin ceritate si fortuna arriserit, euentum decreturum esse, et ambitioni inde modum, inde bellis ciuilibus finem facturum. dum altercantur, allato nuncio Heluetios prope esse, et nusquam consistenteis semper incedere, inde Momorantius in aulam redit inde Condaeus cum suis susceptum iter persequitur, si forte auxiliareis copias intercipere posset, sed serius, iam ad regem iunctis Heluetiis. vbi vero Momorantius libello ab ipsis accepto reuersus est, et quid egerat, quid inter foederatos viderat, exposuit, in aedibus Annae Momorantij concilium cogitur, ibique consultantibus, quid facto opus esset, Annas dignitatis praerogatiua et rerum vsu, ad haec fide erga regem et caritate in patriam praecipuus censuit, regi Meldis manendum esse, loco per se firmo, et Heluetiorum auxiliarium praesidio, quibus copiae Gallicae in dies augescente numero accessurae essent, inexpuguabili. nec enim citra proelij periculum in viam regem se dare posse, de cuius alea quis sponsor idoneus esse possit? omni ope ac ratione bene consulto principi certaminis necessitatem vitandam esse, in quo vinci pudendum, vincere luctuosum sit. nec vero dignitati eius conuenire, vt fugienti similis discedat. adhuc res integras esse, et constare vtrisque amicitiae et obsequij officia; si semel acies ex aduerso consistant, etiamsi minime pugnetur, regem ex animo iniuriam nunquam depositurum; Protestanteis autem vltionem veritos ab eo, quem adeo grauiter offenderint, ab armis nunquam discessuros; quo quisque et regij nominis ac publicae quietis studiosior sit, tanto ciuile bellum sepultum, quam gestum malle debere. itaque dum spes adhuc reconciliationis sit, salua regia maiestate omnem offensis et iniuriae occasionem praecidendam esse, tutiusque videri, si rex in vrbe, in qua nunc sit, euentum horum motuum opperiatur. ita disserenti Momorantio regina initio assentiri visa, siue auctoritate viri permota, siue quod ita consultius ipsi quoque videretur: sed mox mutauit, siue insita leuitate, siue a Cardinale Lotaringo, sicuti tunc iactabatur, persuasa, qui turbas consiliis suis oportunas existimans, Guisij fratris filiis iam adultis potentiam suam ad factiones antiquas renouandas populo ostentare gestiebat. itaque quasi ex noua caussa eodem die allatis rumusculis quibusdam vocantur in concilium a regina proceres ad aedeis Nemorosij Guisianis addicti, ex arthritide tunc forte decumbentis; ibi quasi augescente in horas foederatorum numero, cum metus esset, ne rex in ignobili oppido, licet tot copiis septus, obsideretur, annitente contraria factione profectio Lutetiam in proximam noctem edicitur, fustra reclamante et fidem reginae obtestante Michaele Hospitalio, qui regem discrimini exponi, regni caussam prodi, pacis vias intercludi, et belli funestissimi necessitatem ab otij impatientibus hominibus imponi vociferabatur, et proinde subornatos ab iis falsos rumorum auctores capite plectendos censebat. qua ex re vir amplissimus, et cui respub. plurimum debebat, caecis in mutuam perniciem procerum et plebis animis tantam inuidiam in se concitauit, vc ei sustinendae impar proximo anno summi magistratus functione abdicare se, et aula sescedere postremo coactus sit. capto consilio Heluetij media nocte in armis esse iussi, vix trihorij spatio quieti dato, alacres consurgunt, et explicatis signis ad latus regis turmatim incedunt, cui ex nobilitate, sed fere inermi, IO CCCC equites aderant; iis IIII leucas progressis albescente iam die Condaeani, qui CCCC nec multum amplius equites erant, egregie instructi aciem ostendere ceperunt, quibus propinquantibus post leuia aliquot certamina. (nam totis virib. pugnare vtrisque siue periculosum, siue perniciosum erat,) Heluetij summam animi praesentiam et certandi voluntaem scuto etiam terrae impresso, quod proeliaturis facere sollemne est, cum consites prae se ferrent, Momorantius veritus ne incalescentibus animis res sensim ad iustum proelium vel inuita vtraque parte deueniret, regi ac reginae auctor fuit, vt diuerso itinere, cum delecta CC equitum manu ex aulica nobilitate, cuius praecipui duces erant Claudius Lotaringus Aumalius, Vetusvilla E. T., Malauicinerius, Fonseca Surgerius, Lutetiam recta tenderent, ipse cum Heluetiis ac reliqua nobilitate semper ordine incedens et frontem instante hoste per vices vertens Borgetum exiguo vtrinque danno dato aut accepto tenuit: rex interea incolumis cum regina et omni aulico comitatu ante vesperam in vrbem IIII Kal. VIIIbri peruenit; odio
ex fugae necessitate intus concepto, nec nisi cum Protestantium pernicie ac nominis Gallici infamia deposito, sicuti prudentissimi quique eorum prouiderant. diuersa parte Cardinalis Lotaringus rem ad belli necessitatem deductam gaudens retro Durocortorum Remorum magnis itineribus contendit, iuxta Theodorici-castrum a foederatorum copiis ex Campania descendentibus fere oppressus, vixque equi Hispani pernicitate periculo ereptus, amissa omni supellectile et impedimento. Foederati inde Claiam veniunt, vbi quinque dies commorati sunt, dum a Momorantio, cui supplicem libellum regi porrigendum dederant, responsum veniret. interea cum animo prouiderent, non facile conuenturum aut querimoniis ipsorum satisfactum iri in Aquitaniam mittunt, qui per Pictones, Engolismensem agrum copias, quae eodem fere tempore per totum regnum arma sumpserant, ad foederatos accurrere iuberent. missi item in Delfinatum, Aruernos, et Septimaniam, qui delectus vrgerent. haec in futurum prouisa, in praesens consilio capto de Lutetia ita arcte cingenda, vt praeclusis aditibus comeatu omni prohiberetur. itaque inprimis missi, qui Montem-Rigoli, vbi Igonna Matronae coniungitur, cum praesidio occuparent, qua parte comeatus ex Campania et Burgundia in vrbem copiosus importatur. et eadem nocte molatrinas omneis subuentaneas inter Templariorum et S. Honorati portas incendunt, maiore terrore quam damno inde Parisiensibus incusso, qui tantum rerum insolentia vltra modum commoti sunt. nec mediocriter rex ipse exasperatus est, ad iniuriam suam pertinere existimans, quod primaria regni vrbs ac regia ipsa veluti ferro flammaque peteretur. Lutetia in Parisiensi agro sita, solo omnium rerum abundantissimo, medio fere fluuio Sequana secatur, qui in Heduis ortus per Tricasseis acceptis Alba iuxta Pontem, et prope Moretum Lonia Melodunum et Corbolium alluit, et ad Confluentem infra Carentonij pontem Matronam excipit, vrbis nutriculam vulgo appellatam ob copiosum, qui eo fluuio subuehitur, comeatum; inde infra vrbem sinuoso adeo flexu labitur, vt Possiacum, quo ab vrbe itinere terrestri leucae VI putantur, nauigantibus plus XXVI numerentur; dicas flumen inuitum abscedere, ita anfractuoso ac leni cursu cunctos vicinae regionis angulos peruagatur, vt annona vrbem populosissimam iuuet: inde ad Confluentem S. Honorinae Esiam excipit, alteram Lutetiae nutricem, qui fluuius in Tiracensi agro ortus, iuxta Faram Veromanduorum ac Nouiodunum decurrens, Vela ex Remis, et Axona ex Suessionib. labente auctus Compendium alluit, et commoda subuectione comeatum ex abundantissimis illis prouinciis in vrbem importat. Sequana autem adeo miti alueo labitur, vt aduerso flumine nauigabilis et nauigiorum grandioribus nauibus haut multo inferiorum capax sit, quo sit, vt ex Rotomago et aliis fluminibus, quae in Sequanam infra Rotomagum exonerantur, subuectio abundans et commodissima sit. quibus commoditatibus effectum, vt vrbs initio modica in eam magnitudinem, qua cum maximis toto orbe certat, excreuerit, quam si aditibus praeclusis obstruxeris, dubio procul est, quin tanquam incisis venis validum ac robustum illud corpus statim concidat et examinetur. id consilij etsi audax ex tempore ceperunt Protestantes, rati improuisa aggressione vrbem nondum iis, quibus opus habebat, instructam, et ab omni re imparatam breui in summas angustias, antequam regiae copiae aduenissent, redigi, et inuitis quietis publicae hostibus pacem aequis condicionibus impetrari posse. nec interea a Regina cessabatur, quo res componi possent; missique ab ea ad foederatos Hospitalius, Vetusvilla, et Ioannes Moruillerius summa auctoritate ac moderatione viri. ij regi ac cunctis nouum ac insolens videri aiunt quod homines nulla iniuria lacessiti inopinato arma sumpserint, pessimo exemplo, quippe fide et obsequio, quod regi debent, labefactatis; id externos principes, nisi prius denuntiatione facta, minime ausuros. multominus illos id moliri debuisse, quod citra perduellionis crimen facturi non fuerint. ad haec Condaeus nunquam sibi aut cuiquam suorum in mentem venisse respondet, vt contra regem aut patriam arma sumerent, sed proximo periculo atque adeo ineuitabili alioqui exitio coactos, cum aliter non possent, priuatae saluti consulere, arma ad iustam defensionem parasse. proinde orare iustissimas suorum querimonias rex placide intelligere dignetur, quas libello supplici conceptas ad
regem deferendas delegatis porrexit. iis rem excusabant foederati, et inimicorum ambitione obstructis ad querellas toties repetitas regis auribus factum dicebant, vt tutelae suae caussa, et necessitate potius quam sponte ad extrema consilia descenderint. tum multa in Guisianos debacchantur, eorum inquietas mentes et ambitiosa consilia acerbis verbis exagitantes, vt qui de principatu Andegauensi et Prouincia quasi iure hereditario ad se pertinentibus iniquas spes olim conceperint, a quibus postquam se excidisse viderunt, ad res nouas in regno moliendas et publicam pacem turbandam animum adiecisse, et variis suspicionibus regis animum ac reginae impleuisse, confictis etiam astu Cardinalis Lotaringi calumniis, quasi Protestantes in regem ac regnum coniurauerint, cum nihil contra illis obiici possit, nisi quod nefariis eorum conatibus restiterunt, et contra iniustam vim, non in se, sed contra regiam maiestatem districtam, iusta arma opposuerint. peruicisse tamen illos, vt rex peruersis consiliis plus iusto tribuens externas vireis licet alio praetextu conscripserit, et armandi se necessitatem innocentibus hominibus, et qui nihil praeter fidem leges, et obsequium principi debitum spirent, ipsis imposuerint. petere igitur, vt primum de calumniis falso sibi improperatis rex amplius inquirere velit, et in auctores earum conuictos pro rei magnitudine animaduertat, talionis poena in eos constituta, qui perduellionis ipsi rei, quippe cum externis principibus consilia occulta in regni perniciem agitantes, crimine perduellionis homines fide erga principem, caritate in patriam praecipuos onerant. non latere Protestanteis, quid Cardinalis Marchesij nuper, quid postea Moncelli reginae persuadere conatus sit; nimirum vt in Condaeum, Colinium maris praefectum, Andelotum, et alios viros primarios manus iniici iuberet, et vltimo Baionae colloquio cum Albano habito decretum bellum animose capesseret; iccirco in armis venisse, cum aliam expediendae salutis rationem non haberent; quae tamen securitate data et pace aequis condicionibus constituta deponere mox parati sint. cum libello discedentibus legatis Condaeus interim Fanum Dionysij IIII ab vrbe lapide venit cum foederatis VI Non. VIIIbr. haut longe a Sequana dissitum oppidum, ea mente, vt intercluso illac transitu primum de comeatu prohibendo consilium persequeretur. cum in itinere esset, Ioannem Eberardum Sansulpitium obuium habuit, a rege cum literis fiduciariis missum, qui regis nomine securum eum ac socios esse, et de gratia sua bene sperare iuberet, breui regem ad eos missurum, et daturum operam, vt amplius illis caueatur. postridie Hospitalius cum Sebastiano Albaspineo Lemouicum episcopo, et Sansulpitio ipso ad Condaeum venit, et post multa verba super praesentium temporum calamitate vltro citroque habita, regis eam voluntatem esse affirmauit, vt purgatis vtrinque suspicionibus, quae tumultibus his caussam dederant, aequabilem toto regno pacem constituat, eoque consilio diploma, quo obliuio praeteritorum sanciebatur, promulgandum decreuisse: quo recitato coram foederatis, cum Condaeus minime illo sibi ac sociis satisfieri respondisset, et Hospitalius, si quid praeterea haberent, quod a rege petant, vt ederent, rogaret, illi postremo scripto se responsuros receperunt. ita vtrinque discessum. postridie Lignerolius missus, qui scriptum ad regem perferendum ab illis acciperet. capita illius erant: vt rex ad tollendas a Protestantibus conceptas suspiciones, fidemque publice faciendam, nullam in ipsius animo alienatae voluntatis nubeculam residere, externas copias quamprimum a se dimitteret: Condaeum et proceres, qui cum eo sunt, armis depositis ad se accedere iuberet supplicum querimonias benigne auditurus: in ealumniarum fabricatores seuere animaduerteret: edictorum in Protestantium gratiam factorum per interpretationes, et super iis factas declarationes eneruatorum auctoritatem restitueret, et ita pacem regno ac suorum conscientiis daret; cuius gratiae tam felix successus futurus esset, quam eius, quam Carolus V Caesar victor, cum cunctos Protestantium duces in potestate haberet, ad pacandam Germaniam Imperij ordinibus fecit: dignitates, honores, magistratus aequabili iure nullo religionis discrimine inter suos, qui modo iis digni reperirentur, diuideret: populum tributis, quae Italorum et aliorum plus iusto in aula auctoritate pollentium suggestione et commodo, magno nobilitatis detrimento imposita fuerant, leuaret,
et vt tranquillitati publicae optimis remediis consulatur, vniuersi regni comitia more maiorum libera primo quoque die haberet. scripto a Lignerollio allato, vltra modum exasperata est regina immodicae profusionis femina, cui explendae noua cotidie vectigalia inuenta vix sufficiebant. cum vero Italorum mentionem factam ad suam iniuriam pertinere arbitraretur, sicque comitiorum indictionem acciperet quasi Protestantes Imperij ipsius pereaesi ad libertatem proclamarent, et se in ordinem cogere molirentur, expromendi odij iampridem concepti occasionem nasta in virileis iras exarsit, et aulam omnem, quae ex ipsius nutu pendebat, in Protestanteis facile concitauit; eoque magis, quod eodem tempore ad regem perlatum est, socios Monterigoli ad Igonnam et aliis locis a se occupatis programmata Condaei nomine affigi iussisse, quibus illi sumpta arma caussabantur, vt tributis, vectigalibus, et angariis nuper Italorum artibus, qui hirudinum instar Gallicae plebis sanguinem in dies exsugunt, in reipub. perniciem ac nullum praeterea regis vsum inuentis, et quae postremo in nobilitatis caput redundabant, populus leuaretur, libertas pristina restitueretur, pax iuxta regia edicta contra seditiosorum conatum assereretur. itaque non iam colloquiis actum, sed nullo responso remisso fecialis nomine regis Dionysij fauum ire iubetur Non. VIIIbr. cum mandatis a Claudio Albaspineo et Florimondo Roberteto ab epistolis subscriptis, quorum haec summa erat; quandoquidem nemini, praeter quam regi, in suo regno conuentus habere, militem conscribere, pecuniam imperare, programmata publicare licitum est, eaque iura regis peculiaria, nec cum vllo cuiuscumque dignitatis et conditionis sit, communia sunt, cui proinde omnes parere, et praecipue, qui sanguinis propinquitate aut munerum necessitate cum ipso coniuncti sunt, tenentur; ea de caussa regem certiorem factum, plerosque in armis ad fanum Dionysij iniussu suo conuenisse, quorum praecipui duces perhibentur Condaeus princeps, Colinij fratres Odetus Cardinalis Castellionaeus, Gaspar maris praefectus, et Franciscus Andelotus, Franciscus Rupifulcaudius comes, Franciscus Hangestus Genlius, Georgius Claromontius Ambosianus, Franciscus Saulius comes, Franciscus Barbansonus Canius, Iacobus Bucardus; Baiancurius Buchauanius, A. Dallius Piquinius, Iacobus Brolliardus Lisius, Valdraeus Moius, Ioannes Raguerius Esternaeus, Gabriel Mongomerius comes, Ioannes Ferrerius Carnutum vicedominus, vni ex fecialibus suis mandasse, cunctis imperet, quando iniussu suo in armis conuenerint, cuiuscunque dignitatis ac condicionis sint, vt se statim positis armis coram rege sistant, ei obedientiam tanquam legitimo principi suo et a Deo supra ipsos constituto, quam iuxta Dei praeceptum debent, praestituri: sin minus, extemplo declarent, se conuentus insolenteis, et arma sumpta magno populi incommodo, sed maiore maiestatis ac dignitatis regiae detrimento, approbare, vt ea declaratione ab iis facta, ipse pro rei merito decernat. ea denunciatione aliquantum turbati sunt proceres; et maior pars eorum censuit, postulata mitiganda esse; nam rem non carituram inuidia apud externos principes si emanaret; praecipuam in Germanorum auxiliaribus copiis bello semel accenso spem repositam esse, si resciscant Imperij principes in hoc bello non solum de religione, sed de regia auctoritate agi, ac ciuili regni administratione, multum de ardore illo pristino remissuros. iam vero sibi constare Lansacum, qui ad eos, vt delectus impediat, a rege destinatus sit, hoc praecipuum in mandatis habere, vt ostendat, non caussam religionis, sed regiae auctoritatis nunc agi, periculumque huius belli et exemplum non ad regem tantum, sed omneis vniuersi orbis principes pcetinere. itaque mutari postulata placuit, conscriptoque supplici libello quam demisse a rege possunt, petunt, vt religionis ac conscientiarum plenam libertatem passim nullo locorum aut personarum discrimine, sublatis nouorum edictorum interpretationib. et aliisa regni curiis additis, gratiam faciat, et ad extremum excusant quod de populi leuamento, et indicendo ordinum regni conuentu addiderint: nam se id bono animo fecisse, non vt quidquam auctoritati regiae, cui se obsequi semper paratos fuisse aiunt, ac nunc denuo profitentur, detraherent, aut ia eam priuata licentia inuaderent, sed vt regem, pro fide, quam ei debent, sincere monerent, et humillime obsecrarent, benignitatis ingenitae lumina
aliquando in miseram et afflictam plebem coniiceret, ac publicae calamitati pro prudentia sua prospiceret. orare et obtestari quam humiliter regem, vt officium a bona ac propensa voluntate profectum in bonam partem interpretetur, nec falsis inimicorum criminationibus exacerbatus, quidquam inclementius propterea de iis cogitet aut statuat. hoc libello ad regem allato magna animorum in aula mutatio secuta est, nec, reuocatis ad religionis caussam postulatis, rem ad concordiam reduci posse prudentissimi quique desperabant. reclamabat initio regina, quae Guisij morte familiae illius antea sibi suspectae potentia labefactata et adulationibus Cardinalis Lotaringi corrupta Momorantios et Colinios tunc pace coniunctos et ob id sibi inuisos per bella separare et infringere satagebat. peruicit tamen Annae auctoritas, rursusque colloquium tentari placuit, idque Annas Momorantius ab inuita regina extorsit, et cum Francisco filio, et Arturo Cossaeo Gonnorio, qui nuper in locum Bordillonij demortui equitum tribunus creatus fuerat, Armano Gontaldo Birono, et Cl. Albaspineo ab epistolis ad Capellam vsque processit, medio inter vrbem ac Dionysi fanum itinere; quo mox Condaeus cum Coliniis ftatribus, vicedomino Carnutum, Saulio comite, et Canio venit. ibi cum ante omnia Protestantes sibi in religionis caussa caueri peterent, eiusque libertatem per vniuersum regnum sine vllo locorum ac personarum discrimine vrgerent, Annas, etsi alioqui quietis publicae valde studiosus, nunquam regem assensurum palam affirmauit: nec vero edicta in eorum gratiam facta perpetua esse, et vltimum inprimis Aureliani tantum ad tempus factum, nec consilium regis esse, duas religiones in regno tolerare, sed potius antiquam omni ratione constituere, et malle ipsum cum suis bellum gerere, quam in odium ac suspicionem vicinorum principum ob eam caussam incurrere. Ita vtrinque re infecta discessum est.
DIREMPTO colloquio spes quoque omnis concordiae adempta est, et vtrimque versa. omnis in bellum cogitatio tum N. Becus Burrius ex Caletensi pago in Neustria VIII signa ad Protestanteis adduxit, Parisius, Helias, Pratus, Nucerius ordinum ductores aliquot peditum cohortes conscripsere Andeloti peditatus Gallici praefecti mandatu: Masconius item in Mediomatricibus ex Diuioduri praesidiariis CXX delectos seduxit, quibus se CCC in Campania adiunxere; qui omnes salui Fanum Dionysij peruenerunt. nec multo post Claudius Antonius Viennensis Clarauantius, Amburius, Saniaumalius praesidij Metensis tribunus Iacobo Monberone Ausancio inscio VIII signa, et IIII equitum turmas, quibus Duillius F. Descepaei tribuni equitum gener praeerat, Monrerigolum ad exercitum adduxerunt. diuersa parte Carnutum vicedominus, Mongomerius comes, Franciscus Lanouius nobis deinceps saepius commemorandus, Nicolaus Campanus Susij comes, Carolus Bellomanerius Lauardinus, alij copias tam pedestreis quam equestreis in Andibus, Armorica, citeriori Neustria, Perticensi agro, Carnuribus, et Belsia conscribebant, qui mox ad Thorium in Belsia vniuersi ineunte VIIIbri conuenerunt, numero OIO equites et III OIO peditum. Ianuilla mox deditionem imperanti Carnutum vicedomino patuit. inde ita diuisus exercitus, vt primam aciem Mongomerius, postremam ipse Vicedominus ducerent. Stampae dedere se iussae cum recusarent, mox admotis scalis a legione, quam Sanloannius Mongomerij frater ducebat, captae sunt, arce etiatn dedita, cui praesidium a victore impositum, vt circumpositam regionem comeatu, si quae alia, abundantem in officio contineret. Stampis Dordingam itum, cui praeerat Ioannes Hospitalius Choesij comes, qui mox Vicedomino deditionem fecit, ab eoque ad Condaeum deductus operam suam deinceps Protestantibus adddixit. cum vero viderent foederati pontes transitus ac portus vrbi circumpositos a regiis occupatos esse, tumultuaria pugna ad Clodoaldi fanum excitata cum regiis onflixere: interea nauigiis ad id paratis Sequanam copias traducunt IX Kal. IXbr., copiis, quae municipium seruabant, loco relicto in turrem ponti impofitam confugientibus, quibus Guicurius praeerat, et turre tempestiue fossa munita. transmissae copiae Fanum Audoeni incolumes veniunt, vbi eas Colinius maris praefectus operiebatur, coniunctaeque omnes II OIO equitum, IIII OIO peditum efficiebant, nouo ad eas cottidie confluente
milite. heic rursus inter foederatos de summa rerum consultatum fuit, et ante omnia ne quid inexpertum relinqueretur, placuit pacis rationes tentari, misso Telignio, qui cum regina ageret. distributus interim exercitus, et pars cum Condaeo ad Dionysij fanum mansit, Carnutum et Ambianorum vicedominis, Fr. Barbansono Canio, Francisco comite Saulio, Nicolao Campano Susiae comite, et aliis ducibus; pars cum Colinio maris praefecto, Andeloto fratre Claromontio Ambosiano, Rentio, aliis, ad Audoeni fanum processit, qui est Sequanae impositus ad dextram tendentibus ad vrbem pagus. Fr. Hangestus Ienlius, N. Becus Varda, alij ad laeuam Auberuillerium pagum pro hospitio habuerunt, qui duo pagi tanquam cornua medio Dionysij fano, vbi veluti acies erat, porrigebant. diuersa parte citerius missus Mongomerius comes qui Borgetum pagum in via, qua Siluanectum et Claromontium itur, occuparet. ita obstructis ab ea parte cunctis ad vrbem per terram aditib. Charentonium ducere iubetur Claromontius, qui pagus ad Matronam pontem turri munitam habet supra Confluentem. qui turri praeerat, vix expectato hoste statim deditionem fecit, ob id postea Lutetiae capite plexus. turre aperta, locus a Claromontio desertus, quia Latiniaco superiore occupato, quod itidem Matronae impositum est, flumen omni comeatu interclusum esset. eodem tempore Andelotus cum IO equitibus et delecta peditum manu Possiacum, quod Sequanae infra vrbem pontem impositum habet, proficiscitur, illuc misso Mongomerio qui Pontem Esiae occuparet, vt ita Esiae et Sequanae pontibus in potestatem redactis, et omni comeatu intercluso, vrbem ad extremas angustias redigerent; consilio fere irrito ac detrimentoso. nam Mongomerius Pontem Esiae profectus, locum maiore praesidio, quam vt breui tempore capere posset, munitum offendit, a Philippo Strozzio Petri equitum tribuni ad Theodonis villam occisi F., qui cum legione Picardica, cui praeerat, illac transiens partem in oppido reliquerat, et inde cum reliquo milite, diuerso, quam quo a foederatis putabatur, itinere Lutetiam incolumis peruenit. Andelotus autem, dum Possiaci haeret interim intercluso a nostris transitu ad suos in tempore reuerti, et praelio mox commisso interesse non potuit. iamque copiae numerosae vndique ad regem confluxerant, et Gallici peditatus praefectura, quam solus Andelotus obtinebat, diuisa, partem rex ipsi Strozzio, partem, Timoleonti Cossaeo Brissaci equitum tribuni F. summae virtutis iuueni attribuerat. ordinariae item equitum cataphractorum turmae iam magno numero conuenerant, in quo praecipuum regni robur consistit. praeter regium patrimonium et alia regni amplissima vectigalia Carolus VII bellis ciuilibus diu iactatus princeps, cum prouideret magnam potentiam haut diu sine motibus stare posse summa prudentia tributum peculiare ad alendum militer excogitauit, quod in L OIO peditum stipendium fatis esset, et c aliud, quod ordinariis equitum cataphractorum turmis destinatum est. et ita diu apud nos inter grauissima bella, quae reges nostri cum finitimis ab eo tempore gessere, diu militaris disciplina viguit, regibus honorifica nec populo grauis, donec per bella ciuilia, et eorum, qui in gratia apud reges nostros praeter meritum floruerunt, auaritiam exhausto aerario, antiqua illa vectigalia cum ceteris confusa sunt; quo factum, vt disciplina sensim labefactari. mores corrumpi, egere milites, plebs nouis subinde imperatis vectigalibu grauari, et discurrente ad rapinas stipendij penuria milite vexari ceperit. interea Tanaquilius Buchetus Pigraferius Protestantium copias per Aquitaniam cogebat, iisque ad Confluentiam in Engolismensiagro diem dixerat, quibus excipiendis ac deducendis destinatus Franciscus Rupifulcaudij comes cum Arturo Valdraeo Moio; missus et Lanouius, vir aequitate animi et rei militaris scientia cum paucis comparandus, qui Aurelianum, vbi plerique ex ciuibus Condaei partibus addicti erant, in potestatem arte potius quam vi, ad quam admouendam longiore tempore opus erat, redigeret. quod ille felicitate maiore an sollertia executus sit, incertum: nam cum paucis eo profectus ope ciuium idem secum sentientium sine cuiusquam iniuria vrbe potitus est, confugientibus aduersariis in Baneriam portam, quae arcis instar vrbi imposita erat et cum praesidio a Cabano tenebatur, ad quam mox Lanouius dux impiger vim admouet, et postquam Cabanus crebra tormentorum
displosione in oppositas vrbis domos aliquanto tempore fulminauit, vallo a Lanouio propius producto, omni spe auxilij adempta tandem deditionem fecit. ita Aurelianum plene a Lanouio in potestatem redactum, quod postea venienti ex Aquitania militi et ad Condaeum properanti commodum iuxta ac tutum perfugium fuit. diuersa parte Becus Burrius a Condaeo mittitur, vt Argentolium occuparet, municipium ad Sequanam infra Dionysij fanum situm, debilibus admodum muris cinctum, ac paene nulla fossa munitum. dispositis noctu insidiis, dum sub diei crepusculum stationes mutantur, Burrius cum suis vim facit, et locum haut magno negotio capit ac diripit. haut longe hinc abest Busenuallia Schuartiorum arx trans Sequanam, cuius inquilinus, nam dominus in vrbe erat, capto Argentolio mox Condaeum adit, vt securitatis literas ab eo acciperet; quas non solum perbenigne concessit humanissimus princeps, sed cum loci commoditate illectus de eo occupando occasionem sibi oblatam minime praetermittendam existimaret, insuper ex nobilibus suis quosdam inquilino auxiliareis dedit, parum literas esse dictitans, nisi essent, qui earum auctoritatem tuerentur. ij arce lustrata cum eam opportunam excursionibus iudicarent, non iam tueri locum contenti, sed accepto a Condaeo L armatorum praesidio viam excursione quae ex Andibus, Caenomanis, Perticensi agro, Carnutibus, et Neustria ipsa ducit, vnde copiosus comeatus Lutetiam in dies comportatur, infestam reddiderunt. nam ex Neustria viam, qua per Nuellium itur, et vbi transmittitur a viatoribus Sequana, pontonibus ac ceteris nauigiis, Fanum Audoeni abductis, intercluserunt, qui et Busenuallia arce capta vlterius progressi, Sanporcianum Caelestinorum Parisiensium arcem haut longe a Versaliis occuparunt. Trapas inde tendentibus superabat pabulatoribus Lutetiam ex Carnutibus et Neustria venientibus transitus per Dampetram Capreolij principatûs, qui cardinalis Lotaringi est, voluptuariam arcem, quam et illi incustoditam occupant, et continuis excursionibus cinctam vrbem comeatu vndique prohibent. iamque plebs annonae penuria fremere, et nisi rex adesset, ad apertam seditionem spectare: tum ob adfinitatem cum Condaeo et Coliniorum cognationem inuidia laborare Momorantius, et clam aemulorum astu, conuicia in eum a vulgo iactari. itaque ea castella, quibus occupatis veluti arcta obsidione cingebatur vrbs, ante omnia recipi placuit. quod rursus antequam fieret, decretum inter duces, vt prius pontones, quos ex locis circumpositis ad Audoeni fanum foederati construxerant, corrumperent, vt intercluso transitu auxilia a Condaeo summitti non possent. id ea ratione factum. ingens nauigium, et qualia in eo flumine crebra visuntur, instruunt, asseribus trium pollicum crassitudine contectum, vt miles, qui intus erat, a maiorum scloppetorum ictibus tutus esset; in illud L delecti armati impositi, hisque additi fabri lignarij cum dolabris ac terebris magno numero, qui prid. Non. IXbr. per noctis silentium secundo flumine deuecti cum ad locum venissent, raras excubias et semisomneis nacti, exiguo certamine pontones in alteram ripam subductos in potestatem redigunt, moxque exscensione facta per fabros terebris ac dolabris pontones multis locis perforari, et corrumpi atque ita demergi curant; quo facto incolumes ad suos vi remorum se recipiunt, adempro Protestantibus pontonum vsu. mox regij de auxiliis Condaei securi copias vrbe emittunt, et Busenualliam arcem ducunt, cui Brechanuillius in locum Amanzaei Andeloti legati, qui arci antea praefuerat, nuper suffectus praeerat. copiarum praecipui duces erant Helionorus Aurelianus Longauillae dux, Gul. Momorantius Thoreus, Timoleon Cossaeus Brissaci comes, Ioannes Blossetus Torcius, qui OIO IO equites egregie instructos, III OIO peditum ducebant, numerum expeditione suscepta maiorem, sed si forte Andelotus, qui Possiaci erat, superueniret, parem. his omnibus rursus Claudius Lotaringus Aumaliae dux cum summo imperio praeficitur; qui vbi ad locum venit, iusso Brechanuillio deditionem facere, ac recusante, tormenta admoueri iubet, sed post C circiter ictuum displosionem cum nulla spes auxilij superesset, loci praefectus suis auctor suit, vt se honestis condicionibus dederent. igitur ex eorum consensu vitam et res saluas pactus locum Aumalio tradit, incolumisque inde cum suis Audoeni fanum deducitur.
statim receptum Sanporcianum, et Dampetra et ita libera ad comeatum via aperta. non tamen plebs obmurmurare desiit, annonae commoditate restituta parum actum dictitans, nisi hostis, qui cottidie ad vrbis portus excurrebat, omnino pelleretur, quae voces rursus in Momorantij inuidiam ob eas, quas diximus, causas incidebant, qui innata prudentia nihilominus cum rumores initio reip. saluti non anteponeret, tandem seu occasione inuitatus, seu obtrectatorum impatientia victus, cum copiis iam in iustum exercitum excrescentib. aliquid tentandum censuit. iam enim Petrus Lomanius Terrida et Ludouicus Lasticus Hierosolimitanus eques et Aruernorum Prior copias ex Aquitania et Septimania paullo prius ad regem adduxerant, et regij ad Capellam medio inter vrbem et Dionysij fanum itinere stationes promouerant; Condaeani contra haut longe hinc ad locum, cui Indicto nomen, contrarias stationes opposuerant, ita vt inter tam vicinos cottidie frequentibus et leuibus proeliis certaretur. tandem Momorantius per Andelori ab exercitu absentiam occasioni insistendum ratus copias educere statuit, non vt de summa rerum cum Condaeanis decertaret, quod minime ausuros illos putabat, sed vt eos saltem Audoeni fano et Auberuilleria cum damno pelleret, et postremo Condaeum ipsum Dionysij fanum deserere cogeret. quod antequam faceret, IO delectos equites pridie eius diei, quam pugna commissa est, emittit, qui ad vsque hostium castra progressi, eos toto eo die ac nocte insequenti leuibus proeliis fatigatos in armis esse coegerunt, occiso etiam Dampetra Andeloti alae signifero; ab iis edoctus Momorantius de numero hostium, postridie petito a rege comeatu et ingenti spe prosperi successus facta, omnem exercitum educit; et cum portam egrederetur, ad circumstanteis conuersus, Haec me, inquit, dies ab inimicorum obtrectationibus et plebis inuidia absoluet. nam aut viuum triumphantem videbit, aut post illatam hostibus luctuosam cladem decora morte interemptum lugebit. nec verbis augurium defuit. diuersa parte inter foederatos consultatum, quid facto opus esset: et alii quidem Audoeni fanum et Auberuilleriam deserenda, quae sine periculo retineri non posse apparebat, censebant, et ad Dionysii fanum contrahendas copias, ibique consistendum tantisper, dum copiae disiectae coniungerentur. alii peticulum quidem non diffitebantur, sed relictis iis locis famam ac decus, quae initio bellorum magnum momentum habent, amitti caussabantur. itaque consultius videri dicebant. si se in armis quasi pugnaturi ostenderent, et sensim recedentes se ad ad suos reciperent. contra disserebat Condaeus et non solum ad decus ac famam pertinere demonstrabat, si Audoeni fanum et Auberuilleriam desererent, sed periculum subesse demonstrabat, ne eo successu elati hostes vniuersos ad Dionysij fanum contractos obsiderent, et qui nuper pro oppugnatoribus se gerebant, in arctissimam oppugnationem coniicerentur; quod vt obsessis animos adempturum, sic regiis proculdubio ad maiora audenda facturum sit. quid vero Germani auxiliares, qui iam in armis sunt, et cottidie venturi expectentur, ea re intellecta consilij capturi sint, reputandum prudentiae eorum relinquere, qui sciant adflictorum et male fortunatorum condicionem ab omnibus fere negligi; et contra, quo fortuna propendeat, eodem fauorem hominum inclinare. iam vero, si media sententia obtineat, non minus periculi ex ea sequi: nam si se semel in armis ostendant, et in hostium conspectu recipiant, manifesto exitio obiici; quippe experimento inter harum rerum peritos constare, vbi contrariae acies constiterint, vtra prior recedat, eam alteri victoriam tradere. itaque cum loca insessa deseri probrosum ac damnosum, in hostium conspectu recipere se perniciosum sit, reliquum esse, vt certandi necessitate imposita de pugnae ratione consulatur, de cuius euentu minime desperandum sit. nam quanto numero inferiores ipsi sunt, tanto hosteis minore cura rem gesturos, et cum minime aduersarios ad certamen descensuros credant, accidere posse, vt si pugna strenue capessatur, inopinato casu territi praeter spem fundantur; quod si minus succedat, videndum, vt cum leuissimo aut etiam nullo damno pugna conseratur. id autem vt confieri possit, multa spem facere: nam primo dies hibernos brumosos ac breueis esse, et copias tam numerosas per vrbem huc illuc sparsas non nisi sero egressuras:
neque enim vt in castris, vbi disciplina seruatur, sic ex vrbe luxu diffluente ad pugnam prodiri, neque rem tormentariam tam cito expediri posse. tum vero prudentem et ingrauescentem aetate ducem, cum aduersarios, quod minime retur, praeter spem ad pugnam paratos cernet, omnia circumspecturum, vt quantum in ipso erit, nihil temere faciat, minimumque sortis aleae relinquat. itaque non nisi inclinata iam die vtrosque ad manus venturos; nec dubium esse, quin quod fere accidit, et tunc eueuiat, vt paucorum virtus et in capessenda pugna alacritas initio cum potentioribus proelium aequet, donec maiore numero vincente obortae repente tenebrae insequenteis sistant, et recedentibus tutum receptum praebeant, eademque obscuritate victoriam illorum et horum cladem inuoluant. sic famam retineri in praefens etiam apud exteras gentes, damnosae obsidionis periculum euitari, et ineluctabili exitio non minus consulto quam decore in tempore praeuerti posse. haec Condaei sententia vicit, in eamque consentientibus proceribus cuncti se ad pugnam parant. in eius exercitu omnino erant OIO IO nec amplius equites sub XVIII vexillis ex nobilitate fere armis tumultuariis in tali casu instructi, OIO CC pedites vndique sine signis conscripti. in regio XXC signa, quae XVI OIO peditum efficiebant, ex veteranis legionibus, Heluetiis et nouis delectibus, III OIO equitum cataphractorum ex regni ordinibus egregie armis et comitatu suo instructi. planicies magna inter vrbem et Dionysij fanum interiacet, quam media via silicata inter Audoeni fanum, quod ad Sequanae ripam est, et Auberuilleriam ad dextram diuidit. Momorantius educto peditatu Capellam praesidio imposito firmat, et vltra progressus Villetam versus per planiciem longa serie exercitum porrigit, ad dextram Heluetiorum agmen collocat, ad latus eorum rursus apposito idoneo Gallorum scloppetariorum numero, qui XIIII machinas contra Auberuilleriam directas seruarent: ipse ad laeuum Heluetiorum latus cum suo equitum delectorum agmine consedit, praemisso equitum magno numero, qui se tegeret, quib. Franciscus Momorantius maior natu filius praeerat. ad laeuam Momorantij equitum agmina stabant, in quib. erant turmae Iacobi Sabaudi Nemorosij, Helionori Aureliani Longauillae ducum, Francisci Regij Chauignii, Gul. Momorantij Thorei, Ludouici Sangelasii Lansaci, et aliorum, quos scloppetariorum delectae cohortes tegebant. infra eos et Capellam versus Parisiensis peditum legio erat, armis deauratis ac relucentibus ad spectaculum egregie instructa. latus Heluetiorum dextrum tegebant Strozii et Brissaci legiones, et supra eos equitum turmae Auberuilleriam versus quibus Arturus Cossaeus equitum tribunus, et Armanus Guntaldus Bironus castrorum praefectus, Eustochius Confluentius Auxii vicecomes, Hardoinus Villerius, alii, praeerant. paullo infra Villetam Claudius Loraringus Aumaliae dux, et Henricus Momorantius Damuilla constiterant duob. equitum agminib. tecti, qui Heluetiis et peditatui Gallico laboranti praesto essent. Condaeus ex aduerso aciem, quam hactenus tripartito in hospitiis habuerat, in tria agmina diuidit, quorum primum, cui Colinius maris praefectus praeerat cum Georgio Claromontio Ambosiano, eius filiis, Rentio, et aliis supra Audoeni fanum consederat, cum VI equitum vexillis et CCCC scloppetariis equitibus duce Dominico Valfenerio, vt et locum tueretur, et ex aduerso eorum staret, qui Momorantium tegebant. pone sequebantur et alterum cornu efficiebant Franciscus Hangestus Ienlius, et Carolus Bellomanerius Lauardinus cum Beco Varda, Bressaldo, Besancuriano, VI equitum vexillis, et CCCC circiter peditibus, qui impressionem facienti praesto essent, et Auberuilleriam versus, quo regios omnem impetum versuros apparebat, tendebant ex aduerso Bironiorum, aduersus quos quo se tuerentur fossam transuersam ab Auberuilleria ad molatrinam subuentaneam, quae inter pagum illum et Villetam sita paullum ad dextram porrigitur, duxerant; quam et molatrinam item delectis scloppetariis muniuerant. Condaeus mediam aciem tenebat, in qua erant Odetus Colinius Cardinalis, Poxius Sechellius Henrici Condaei filij Anguiani ducis legatus, Franciscus Barbansonus Canius, Ioannes Ferrerius Carnutum, et Ant. Dallius Piquinius Ambianorum Vicedomini, Piquinij item filius Saulij et Susij comites, Raguerius Sternaeus Buchauanius cum VI equitum vexillis et CCCC scloppetariis, Robertus
Stuartus cum Scotis suis, qui ante Dionysij fanum et Indicti sacellum porrigebantur. ita instructis vtrinque aciebus initium a tormentis regiis factum; nam nulla habebant Protestantes, et post trium aut quatuor displosionum vices, quibus non ita magnum damnum hostibus inflictum fuit, post leuia item aliquot procurrentium certamina cum Ianlius metueret, ne mox toto impetu regij in se verterentur, accepto a Condaeo imperio in aduersos vim facere parat, iam Vardensi vlterius prouecto, qui tormentorum infestationem non ferens vltro excurrerat, vt pestem a suis auerteret. itaque Ianlius eum insecutus cum semel atque iterum in regios incurrisset, et crescente regiorum numero post acre ac sanguinolentum certamen ope scloppetariorum, qui in fossa transuersa dispositi erant, magnum etiam damnum regiis se recipiens intulit, et secundum eum et Vardensem Colinius monito prius Condaeo procurrit, et vti periculo Ianlianos numero inferiores eriperet, in aduersos impetum facit tanta vi, vt obuij ordines euersi, suos, qui retro erant, atque adeo Parisiensem legionem in fugam verterint. Colinium mox insecutus Condaeus tanta festinatione pugnam capessit, vt scloppetarij, quos ad latus habebat, eum assequi in tempore non potuerint. ante parentem Momorantius locatus, vti diximus, pugnabat, quem dum ad Colinium tendit Condaeus et in Annae Momorantij agmen impetum facere molitur, euitare conatus frustra fuit; siquidem ille tanta virtute venientem distinuit, vt agmen suum diuidere, et parte secum assumpta, partem relinquere coactus sit. heic vero longe diuersa facies erat, cum victor filius foederatos obuios late sternere, parens vero, in quem Condaeus cum Cardinali Castellionaeo, Carnutum vicedomino, et aliis ducibus impressionem faciebat, iam a Colinio impulsus diffugientibus vndique suis miserabiliter desereretur; ita vt regii eodem tempore victi victoresque apparerent. tandem cum nullum non solum primarii ducis, sed militis etiam in illa aetate emeritus senex munus non impleuisset, belli vim in corpus proprium recepit, et in facie accepto vulnere, cum a Roberto Stuarto, vt se dederet, rogaretur, ipse valida adhuc manu vndique circumuentus capulum ensis in maxillam eius intorsit, tanta vi, vt ei treis dentes excusserit: quo facto impatientia doloris exacerbatus siue Stuartus ipse, siue alius e turba, scloppeti ictum a tergo in eum direxit, qui in loricam infirmam nec scloppetorum ictibus ferendis parem facile penetrauit, et letali plaga eum constrauit. interea Cossaeus Aumalium et Damuillam. vt gradum geminarent, monet, qui suis ea parte laborantibus certamen restituerunt. Chauignius in Claromontium inuectus eo grauiter vulnerato turmam ipsius fudit. tandem post acre trium horae quadrantium certamen, regiis ad Momorantium vulneratum, et initio a suis desertum accurrentibus, et foederatis ad Condaeum equo lanceae trunco suffosso deficientem se aggregantibus, nocte superueniente diremptum proelium est, in quo minor scloppetariorum, qui leuibus tantum e longinquo pugnis dimicarunt, sed longe maximus equitum vsus fuit, et virtus enituit. Condaeus equo recenti conscenso cum suis Dionysii fanum restitutis ordinibus se recepit, Francisco Momorantio, cuius eo die virtus praecipua fuit, cum paucis eum inse quente. regii relato Momorantio seminece VI vulneribus confosso Lutetiam se contulerunt, desiderato Cauniae comite, et Hieronymo Turino cum praecipuis ducibus et XI aliis ex nobilitate, CCC item peditibus. maior clades foederatorum fuit, quippe amissis in ea pugna plus L ex praecipua nobilitate, et in iis Francisco Saulio comite et Santandreano ipsius fratre, Nicolao Campano Susii comite, A. Dallio Piquinio Ambianorum vicedomino et eius filio; de quorum successione cum postea lis mota esset, et quaereretur vter prior decessisset, Senatus, ne ordo naturae turbaretur, ex iuris regula secundum eos pronunciauit, qui hereditatem ad filium peruenisse et per eius mortems deferri contendebant. periit et in ea pugna Garenius, et Franciscus Barbansonus Canius tormenti ictu discerptus; nam nec cadauer eius quantumuis diligenter indagatum vllo pacto reperiri potuit: captum eum quidam et extra pugnam occisum credidere. Colinius ipse extremum periculum adiit ab equo Turco duri oris incitato habenis incisis cum fugientibus regiis aliquanto tempore, licet frustra obniteretur, abreptus,
neque tamen agnitus: statimque rumor percrebuit, quasi captus et in vrbem abductus clandestina custodia asseruaretur eapropter pervestigatae curiosa indaginae reginae iussu Vrsinorum aedes, quod Christophorus Vrsinus Capella aliqua cum Coliniis ac Momorantiis adfinitate coniunctus, ob idque suspectus, celare eum argueretur. vtrisque, cum nondum omnino debellatum esset, recedentibus, in ambiguo relictum est, ab vtra parte victoria stetisset. verum Franciscus Lanouius aequissimus rerum aestimator secundum regios sententiam tulit, quippe qui campo potiti sint, et cadauera in potestate totam noctem habuerint, vt numero, tormentis, sarissophororum ordinibus et situ castrorum superiores, ita plenam victoriam proculdubio reportaturi, nisi nox illis eam inuidisset. id in IIII Eid. IXbr. incidit. postridie Momorantius optime meritam de Franciae regno animam Deo reddidit paullum minor octogenario, vir praeter natalium splendorem omnibus honorum gradibus decursis clarissimus, militari scientia, prudentia, rerum gerendarum vsu, ad haec praecipua in patriam et Gallicum nomen caritate cum paucis comparandus, qui cum inuidia aemulorum artibus apud plebem concitata diu luctatus, postremo eam superauit, et omen verbis propriis, de quibus supra diximus, decoro iuxta ac memorabili exitu fecit. octo proeliis interfuit, ex iisque quattuor cum summo imperio praefuit, summa semper fortitudinis laude, sed aduersa plerunque fortuna, quae nec eum gloriae hoc proelio partae superesse voluit. eius mortem inter prospera reginam, quae ad plenam potentiam adspiraret, duxisse creditum fuit, quippe amoto moderatore aulae, in qua principem locum ille tot annos tenuerat, et quasi beneficiorum obtrectatore: ea tamen laetitia simulato luctu publico pressa, iustis viro tot adoreis macto in vrbe fere regali pompa persolutis; nam in funere deducta ipsius effigies, qui honos solis regibus ac regum filiis habetur: interea quasi in funere publico ab armis temperatum est, et dum de nouo duce creando deliberatur, intermissa victoriae persecutio. Condaeus, quo die pugnatum est, ad Andelotum miserat, qui eius reditum vrgeret. is ergo nocte insequenti per pontones a regiis ad Audoeni fanum demersos, sed postea Messonerij ordinum ductoris industria extractos, et obturatis musco stuppa ac pice foraminibus sartos, transmisso flumine fanum Dionysij cum suis venit, ibique consilio habito, placuit, quo plenam regiis victoriae laudem eriperent, et famae tam in regno quam apud auxiliareis Germanos consulerent; vt Andelotus ipse cum recentibus, quos adduxerat, mane exiret, et se in armis, quasi aduersarios denuo ad certamen prouocans ostentaret. quod et ille non segniter fecit, ad suburbia vsque progressus, et incensis aliquot molatrinis subuentaneis quales pleraeque eo loci erant, et inter eas quaedam fuit non ex materia, vt aliae fere, sed ex solido lapide constructa, quam fossa et vallo pro tempore non incommode regij muniuerant. eam Guerrerius strenuus ordinum ductor cum delectis tuendam susceperat. cum vero Andelotus, sibi cuncta cedere cernens, molatrinam vnam resistere doleret, vim admoueri iubet, idque negotii Valfenerio, qui hesterno die volones duxerat, homini impigro dat, qui cum Bellouidio et aliis, postquam diu vtrimque certatum est, postremo a Guerrerio repulsi ad tubarum sonitum se receperunt, magna ex eo in re nullius alioqui momenti ad Guerrerium redundante gloria; inde postmodo molatrina illa Guerreriana appellata est, et ipse ad maiores honores prouectus, tandem legionis dux etiam creatus est. interea in vrbe cessabatur ob summi imperatoris casum; quo mortuo haut diu quaerendum fuit, qui in eius locum substitueretur. nam abolita aut omissa ad tempus magistri equitum, qui princeps apud nos magistratus est, dignitate, quam suspectis adeo temporibus nulli attribui posse tutum videbatur, summum armorum imperium rex in Henricum Andium ducem fratrem, regina parente, quae illum nimium quam diligebat, instigante, ttanstulit, tunc vix puberem, vt penes eum nomen, penes duces ac proceres, quos ei attribuerat, potentia esset. at foederati proelij alea ex necessitate cum damno tentata cum se numero inferiores cernerent, et metuerent, ne confluentibus cottidie ad Andinum nouis copiis, ipsi aut in oppido, in quo erant, obsiderentur, aut quo minus cum suis se coniungerent, impedirentur, locum quarto post die
deserunt, et versus Monte-Rigolum ad Igonnam iter ingrediuntur, eo consilio vt obuiam auxiliaribus Germanis, qui duce Ioanne Casimiro Palatini VIIviri F. iam in Lotaringia erant, proficiscerentur: monitis interim sociis, qui passim toto regno ad signa conueniebant, vt loco et die condictis conuenirent. in Pictonibus, Engolismensi agro, Santonibus passim delectus habebantur a Protestantibus qui in his prouinciis plurimum pollebant; iamque Rupellae imminebant, quae vrbs Santonum in agro pingui ad mare sita, portus commoditate et maritima negotiatione diues, ad haec priuilegiis et immunitatibus magnis a principibus donata, in hanc, quam videmus, opulentiam ac potentiam per haec bella ciuilia, quae fere alias aut afflixerunt, aut omnino desolarunt, excreuit. ea Bretiniaca pacificatione post Ioannis regis captiuitatem anno OIO CCC LX cum Pictonib., Lemouicibus, Santonibus, Engolismensi agro in Anglorum potestatem concessit. quam aegre id Rupellani fecerint, indicium fuit, quod anno duodecimo post rebellarunt, et Anglis eiectis rursus in regis verba iurarunt, antiquis immunitatibus ac priuilegiis confirmatis ac nouis additis. ab eo tempore in fide regum nostrorum vrbs mansit; aliquandiu tamen cum cetera Aquitania Carolo Ludouici XI fratri paruit. a C viris administratur, qui Pares et Scabini vulgo vocantur. ex iis quotannis post ferias Paschaleis Maior eligitur, qui summus secundum regium praefectum et eius legatum magistratus est, maximaque potestate in vrbe pollet, ideoque statutis antiquis cauetur, ne plus anno magistratum gerat. moris autem est, vt ex omni numero tres deligantur, quorum nomina ad praefectum regium, is hereditario iure tunc erat Vidus Chabotus Iarnacus Santonum regulus, cuius et ob splendorem generis et propriam virtutem celebre nomen, aut ad regem ipsum deferuntur, qui quem vultex iis sumit, et inaugurandum in annum insequentem mandat. cum vero Amator Blandinus Assessor regius eo magistratu fungeretur, monuerat regem, si vrbem saluam vellet, videret, ne Trucahres, qui eum ambiebat, foederatis addictus, et ob studiorum cum Santerminio, qui Condaeo militabat, consensionem merito suspectus admitteretur. Trucharis tamen sollertia et Iarnacij ipsius apud regem et aliorum procerum commendatione effectum est, vt ille a Cviris cum duobus aliis ex omni ciuium numero electus sit, et a Blandino, vti iussus erat, decedente inauguratus, qui paullo post clam communicatis cum Condaeo consiliis et Santerminij interuentu, qui illuc Aureliano Condaei iussu profectus est, vrbem, in qua plerique Protestantes erant, in Santerminij se pro Condaei legato gerentis potestarem tradidit, IIII Eid. Febr. anni insequentis, sacramento ab oppidanis sollemni more praestito vitam, fortunas, opes, in religionis caussa constanter impensuros: ab eoque tempore Rupella in Condaei ac Protestantium potestate, etiam sine vllo praesidio et arce, mansit, iisque vnicum ac tutissimum semper postea perfugium fuit. dum Condaeus cum copiis in itinere esset, Monte-Rigolum tendens Franciscam Aurelianam vxorem Longauillae ducis sororem obuiam habuit, quae et secum Carlotam Lauallam Colinij item coniugem adduxerat; cumque eas Aurelianum remisisset, Monte-Rigolum venit, vbi Rantium eum VII peditum signis reliquit, vt locum transitu opportunum tueretur. inde in Lotaringiam tendit, vt auxiliareis Germanos acciperet, quo etiam missus a rege Aumalius fuerat, vt III OIO equitum in Germania a Io. Vilelmo Saxone et Carolo Badensi marchione regis nomine conscriptorum adduceret. missus et Lud. Sangelasius Lansacus ad Fridericum Palatinum VIIvitum, qui foederis antiqui eum admoneret, rogaretque, vt Io. Casimirum filium a suppetiis Condaeo ferendis dehortaretur. nam non heic agi religionis caussam; libertatem suam Protestantibus constare, nec eorum conscientiis vim afferri; vitam, bona, honores, et integra omnia manere; aliud nimirum agi, et maiestatem principis falso religionis obtentu peti, quam inconcussam seruari nullius magis interest, quam ipsorum Germaniae principum, qui religionem ex animo colunt, ne simili exemplo ipsi aliquando a suis opprimantur. haec summa mandatorum erat plane iis consentanea, quae iam Bernardo Bocatello Redonum episcopo data fuerant, qui Vilelmo Hessorum principi, et per eum Augusto Saxoni et Ioachimo Brandeburgico VIIviris idem facile persuaserat, ab
iisque delectus Vilelmo Saxone et Badensi marchione ducibus impetrauerat. haec Lansaci legatio aliquandiu Palatinum VIIvirum anxium tenuit, vix vt Castellerio Portae et Geruasio Barberio Francurio Condaei nomine auxilia vrgentibus fidem haberet. itaque filium tantisper remoratus est, dum de re tota certior fieret. ea de caussa Venceslaum Sulegrium a consiliis cum Lansaco in aulam mittit, accepta fide, vt eum ad se incolumem Lansacus ipse reduceret. sed cum is in aula et postea in reditu in foederatorum castris longe alia, quam quae a regiis oratoribus iactabatur, didicisset, ad Palatinum redit, eique re vti habebat, exposita, auctor fuit, vt promissa auxilia non amplius moraretur, sed Ioanni Casimiro F. liberam abeundi facultatem faceret. ac ne id in malam partem Saxo et Brandeburgicus VIIviri aut Hessus ipse interpretarentur, negotium ad eos adeundi sibi sumpsit, vt veritatis fidem plenam, quippe qui in rem praesentem venisset, illis faceret. captus in itinere dum Sulegrium in foederatorum castra in reditu, vti a Palatino iussus fuerat, diuertentem comitatur Lansacus: sed commodum accidit, vt is, qui eius literas, commentarios ac documenta portabat, alia via incedens elapsus sit, et ita nihilarcanorum ipsius a Condaeo, ad quem mox ductus est, resciri potuerit. ipse postea dimissus nullo redemptionis pretio persoluto, quod contra fidem publicam factum diceret, vt dum Sulegrium ad Condaeum deduceret, caperetur. ex Aquitania inter haec copiae conuenerant, equestres in XIIII turmas distributae ducibus Pigrefferio Sancirio, Parthenaeo Subiza Anguillario, Roaldo Landereo, Pluuialto, Sammartino Corilensi, pedestres in III legiones distinctae, in quarum vna quaque IX signa erant ducibus Pardallanio, Armano Claromontio Pilaeo, et Campagnaco, qui monasticam vitam olim professus votum eierauerat. ij assumptis Confluentiae in Lemouicibus aliquot machinis campestribus, puluere item, et aliisarmis comparatis Auratum aggrediuntur, quod Campagnacus vi cepit; inde in Pictones descendunt, et Lusinianum munitissimam arcem, dedente Vigeano loci praefecto, in potestatem sine certamine redigunt, spe ibi concepta Augustoritum prouinciae caput per Protestantes, qui in eo erant, intercipi posse, eaque de caussa frustra aliquot dies commorati Vido Dallonio Ludae comite qui superuenerat cum aliis exprimaria prouinciae nobilicate, conata eorum eludente. inde se viae accingunt, et nusquam intermisso itinere Aurelianum proficiscuntur, vbi assumptis duobus maioribus tormentis, ac colubrina, puluere, ac necessario omni instrumento Pontem ad Igonnam situm oppidum ducunt, quod Sanmartinus et Sanlupus cum III signis tenebant. cum iis erant et nauicularij oppidani, cuiusmodi cumplures eo tractu sunt homines pugnaces, qui cum iussi dedere se recusarent, admota tormenta et verberatio in colle vitibus consito, qui oppido imminet, directa, ictibusque paucis displosis ingens ruina facta, moenibus recentibus et infirmis, ad quam statim cum nulla aut exigua fossa subesset, impetus factus a Campagnaco, quem mox Monferrandus Langoranus et Pilius subsecuti sunt. captum oppidum et obuij quique trucidati: qui in templum vicinum confugerant, scloppetorum quoque ictibus confossi sunt cuncti. multi qui pontem fugientes petierant, dum nauigia conferti ingrediuntur, eandem fortunam experti sunt: qui euaserunt, Senonum ciuitatem perfugium habuere; alij qui in arcem se receperant, vitam pacti dimittuntur incolumes. Ponte capto Colinius, qui primam aciem ducebat, eo mox ad socios aduolauit, coniunctisque copiis Senonum ciuitatem petit, non tam spe potiundae vrbis, quam vt regios obsidionem veritos distineret, et suis interim Sequanam transmittendi spatium idoneum concederet. nec consilium frustra fuit. nam Henricus Lotaringus Guisius tunc iuuenis, sed qui expeditione Pannonica iam magnam de se spem concitauerat, copias omneis, quae Augustae Tricassium erant, ad se contrahit, vt obsidionem sustineret. sed mox inde Colinius Braium ad Sequanam deflexit, debile muris oppidum, nec alia re magis quam ponte firmum, quod exiguo admodum praesidio a Roberto Combaldo tenebatur, qui Nemorosio duci militabat, et ex eo regibus in familiaritatem venit, ad honores non modicos euectus. ibi secure resa Protestantibus acta, dum ad partem magis validam tormenta admouentur, ex qua ruina edita, per fossam profundam
et aqua ex flumine regurgitante plenam in summum enitendum erat madido militi et per lubrica vestigia lapsanti, ita vt ex superiore loco a praesidiariis facile deturbaretur. Ianlius id negotij sibi sumpserat; deiectaque turre et muro subiecto, qui Nogentum tendentibus obuersatur, Corboso Mongomerij frater cum suis impetum facere iubetur. verum neque idonea ruina erat, et incommodum, quod dixi, oppugnantibus summe exitiosum fuit. nam vulneratus ac repulsus ex suis CXX circiter desiderauit. quo casu iritati foederati, cum maiore vi expugnationem tentaturi crederentur, Combaldus omni auxilij spe destitutus honestis condicionibus locum dedidit, persolutis ab oppidanis IIOIO aureorum, quae in obsidionis sumptus et sauciorum curam impensa sunt. Ianlij equitum turma praesidio imposita. inde Nogentum ad Sequanam ductum, quod IIII leucis hinc abest, moxque Andeloto venienti patuit, depensis II OIO aureorum; loco impositi Moninius et Paietus ambo praetorianorum cohortium duces. quibus locis firmatis Condaeus Rantium, quem Monterigoli reliquerat, reuocat, et pontibus abscissis ad se contendere iubet; ipse per Braium cum principe exercitus parte; Colinius, qui primam aciem ducebat, per Nogentum Sequanam transmisit: et Nogentum quidem desertum; Braij relictum aliquot delectorum praesidium est, quousque exercitus vlterius processisset. inde ad laeuam flexo itinere foederati Spernaeum ad Matronam tendunt, vbi treis dies commorati, dum Braij relicti milites ad exercitum salui rediissent, de pacis, de qua mentio iniecta fuerat, rationibus deliberare ceperunt. id astu a regina factum plerique credidere, vt Protestantes magnis itineribus in Lotaringiam tendenteis moraretur, et dux Andium, qui cum exercitu iam incedebat, eos adsecutus de summa rerum proelio decernere cogeret. missus ad eos Combaldus a regina ob id fuerat, consilioque inter foederatos habito, plerisque placebat pacis rationes iniri debere, iam belli, cuius principia minime votis respondissent, pertaesis, et caritate patriae ad futura mala exhorrescentibus. sed reclamabant, Io. Ferrerius Carnutum vicedominus, qui non ad pacem spectare aduersatios aiebat, sed hoc agere vt Protestantium consilia retardarent, et eos postremo ab amicitia suorum et externorum separarent, ac tandem. iniquo certamine secum depugnare cogerent: proinde abiicienda pacis consilia, vt intempestiua, donec se cum Germanis auxiliaribus coniunxerint, et regni copiis acceptis de summa rerum certari, aut aequis et honestis condicionibus transigi possit. haec Vicedomini sententia fuit. inuidiam tamen veritus Condaeus, si se a pacis rationibus alienum praeberet, et se quietis cupidum ostendit, et Combaldum spe rei conficiendae oneratum remittit, quem mox subsecutus Monterigolum regreditur, quo venturos a rege delegatos affirmauerat Combaldus; sed cum illi non comparerent, Condaeus statim ad suos reuertitur. ibi rursus inter duces consultatum quando nulla spes concordiae affulgeret, quid agendum esset: et Colinius manendum nihilominus censebat. nam si abirent, non eum abitum; sed fugam aut meticulosum receptum interpretaturos omneis: id ad existimationem pertinere, neque metuendum esse, si maneant, vt minus propterea Casimirus se viae dedat, cum audierit ipsos in vestigio consistere, paratos, si hostis adueniat, confligere. igitur ex primaria nobilitate delectos ad eum mittendos, qui rationem consilij sui explicent et excusent, quod non obuiam ei processerint: nam remansisse ipsos, vt aditus et loca ad transmittendos fluuios idonea seruarent: tantum veniret, et paratam venienti pecuniam sibi promissam persuaderet. contra disserebat Vicedominus, non posse dici fugere eos, qui ad accipiendas suorum copias properantes festinatione vterentur; in bellis honesta consilia haberi, quae vtilia, quaeque necessatia essent: nec dubium esse, quin si Casimiro cum auxiliaribus venienti obuiam non procedatur, quin et de contemptu queri, et Guisio et Aumalio annitentibus aut propositum mutare, aut transitu prohiberi possit, et si nihil horum interueniat, minime repraesentata in tempore, quae promissa est, pecunia, homines stipendio potius quam caritate stimulatos retro pedem relaturos: ita spem tam prompti ac necessarij auxilij omnino euanesceres; qua amissa, quid superesse, in quo praesidium aut fiduciam collocare possint? et haec sententia praeualuit. sed in ratione expediendi huius consilij rurfus variabatur. nam quo expeditius recedere possent, plerisque e re videbatur, solum
equitatum assumendum, et peditatum Nogenti, Braij et Ponte ad Sequanam per praesidia distribuendum: nam ita simul et celeritati, quae praecipue requirebatur, et peditatus saluti, quem itinere tam molesto hoc maxime tempore non fatigari intererat, consuli. verum Colinius contra disserebat, et peditatum per praesidia relictum manifesto exitio obiici aiebat, quippe locis tam infirmis, et quae ad primum hostium aduentum aut deditioni, aut, si recusarent, internecioni certae destinarentur. itaque cum in Lotaringiam proficiscendum sit, eo cum toto exercitu proficisci debere, sed modicis itineribus, qualiter in iusto exercitu fieri solet. ita vniuersorum saluti prospici, et quod petatur, confieri ex eoque consilio aliud simul commodum oriri, vt nimirum regij cum Protestanteis ita incedere videant, eos assequendi spe facile subsequantur, et Aureliani feminis pleni, ac multo praeterea milite firmati obsidionem, quam animo agitent, omittant: aduenturas interea ex Septimania et Aquitania, quae expectantur, copias, quibus et vrbs firmari et exercitus augeri possit. alij ducendum quidem peditatum, sed quam celerrime possit incedendum censebant, ne mora longiore interposita Casimirus aut se spretum, aut suis ob non persoluta stipendia impositam discedendi necessitatem caussari posset. et ita decretum a consilio fuit, edictumque, vt certa die omnes se ad viam pararent, eo ordine, vt Condaeus cum acie incederet, Colinius, qui primum cornu ducebat, subsequeretur; datumque negotium Andeloto, vt assumptis ex omni numero delectis scloppetariis, quib equi dati sunt, hinc inde excurreret, A. Valdraeo Moio cum leui armatura in vltimo agmine iusso consistere. In Allobrogibus, Prouincia, et Septimania mandatu Condaei delectus habebantur, rei demandata cura Iac. Cursolio Acierio, qui per Matiscones, Boios, Aruernos, Viuarienseis itinere facto cunctos, vt condicta die ad signa conuenirent, hortatus fuerat. Renatus Sabaudus Tendae comitis F. Sipetra vulgo dictus in Prouincia copias cogebat iuxta Cistertionem, quem locum Paullus Richiendus Mouentius ipsius iussu occupauerat. Ludouicus Podiensis Monbrunius in Allobrogibus militem conscribebat. iamque Allobroges ac Prouinciales conuenerant, eo consilio, vt quam magnis itineribus possent, inde ad Condaeum se conferrent. sed exorati ab Acierio, qui Nemauso et Monpelio ab oppidanis occupatis, arces in potestatem redigere constituerat, eo Sipetra, Mouentius, Senas, Barius, Cerestus, alij cum II OIO peditum ducunt, quibus Monbrunius se coniunxit, adiunctis secum IO CC. Allobrogibus venientibus mox Nemausiensis arx patuit. plus negotij fuit in Monpeliana expugnanda, quae in B. Petri aede iuxta Carmelitarum aedificata fuerat. ea CCC praesidio tenebatur, qui spe praesentis auxilij a Gulielmo Iousa Henrici Momorantij Danuillae prouinciae praesidis legato summittendi confirmati acriter resistebant. sed cum Protestantes intus fossam duxissent, qua et inde a defensioribus, inde ab auxiliaribus tuti erant, Ioüsa cum delectis copiis superueniens frustra fuit, tandemque obsessi post longa et saepius repetita leuia proelia deditionem facere coacti sunt. ita Monpelio omnino capto Sipetra cum suis retro Cistertionem redit, quod Bertrandum Simienem Gordium et Laurentium Maugironum illis locis in armis esse intellexisset. dum haec fierent, Vicecomites Burniquetus, Monclarius, Paulinus; Caumontius, Serinianus, Rapinus, Montacutus in Rutenis, Cadurcis, et ad Pirenaeum in Fuxensi principatu Albigensi et Laureacensi agro militem conscribebant, et cum ad VII OIO armatorum conuenissent recta ad Frontonis fanum ducunt, quod a regiis tenebatur, et late vicinam regionem infestabat. cum tormenta non suppeterent, suffossi muri accurrentibus vndique rusticis iniurias vlturis, factoque impetu munimentum captum, in eoque magna praesidiariorum strages edita, priuatis odiis militarem licentiam accendentibus. inde se copiae victrices cum Acierio coniungunt, qui vicissim exoratus ab Allobrogibus, vt mutuam operam ipsis nauaret, ad Marcellini fanum, quod iam a Gordio et Maugirono obsidebatur, cum omni exercitu tendit, facto per Spiritus fanum itinere, vbi Rhodanum transmittere instituerat. sed cum milites aliquot Auenione profecti pontis turrem occupassent, et nauigiis duobus armatis infestum amnem transeuntibus facerent, foederati ibi tantisper subsistere coacti sunt, dum munitione Auenionenseis deturbassent, qui initio arcem pontis immisso puluere
corrumpere moliti, vbi non procedere conatum senserunt, nauigiis conscensis locum deserunt, et ad vrbem se recipiunt. foederati interim Marcelli fanum, quod haut longe hinc abest, aggrediuntur, primoque appulsu cum Senatis filius interfectus fuisset a praesidiariis, vltione ardentes oppugnatores vim adhibent, et oppido capto CC in eo repertos milites trucidant. inde ad suos reuersiin Delfinatum transeunt, vt fani Marcellini obsidione Gordium et Maugironum auerterent, qui aduentu eorum cognito mox discessere, et se quod numero inferiores scirent, Gratianopolim contulere. In Boiis, Aruernis, Forensi, Matisconensi ac Belliiocensi agro Poncenacus et Verbelaeus Condaei nomine III OIO peditum, IO equites conscripser ant, eisque ad Pacauderiam mense VIIIbri vt conuenirent, edixerant. quae copiae vbi venere, variatum in consilio sententiis fuit, ad Condaeum recta contendere, an se cum Prouinciae et Septimaniae aut etiam Aquitaniae copiis aduentantibus coniungere deberent. tandem expectari placuit, dum illis aduentantibus se adiungerent, quo tutius coniunctae incederent. ne tamen interea nimia mora dilaberentur, in Matisconenseis, Dumbares, ac loca circumposita duci placuit. eo consilio Cluniacum itur, quod se pretio persoluto mox redemit, dimissis Protestantibus captiuis, qui mox se foederatis adiunxere. dein contra Ioannis fanum versus impetus, quod a Charongerello tenebatur. resistentib. op pidanis vis facta, et succedente moenibus hoste, portis accensis, scalae pluribus locis admotae, tandemque captum oppidum, nec citra sanguinem direptum. quo facto cum rursus Pacauderiam Poncenacus rediisset, consilio aduocato deliberatum fuit, quo ducendum esset, et Poncenaco instante, vt retro in Allobroges tenderent, et se cum Acierij exercitu coniungerent, haec sententia vt tutior vicit. sed Louesius, qui Matifconem occupauerat, et inde crebris excursionibus vicina loca infestabat non sine priuato emolumento suo, adduci non potuit, vt socios sequeretur, quantumuis de ineuitabili exitio aduentantibus Niuernij copiis praemonente eum Poncenaco. nec eius verbis euentus defuit. verum ipse ante aduersam fortunam passus, exitium, quod Louesio impendere prouidebat, euitare minime potuit. nam cum per Segusianos incederet, eo ordine, vt Verbelaeus cum CCC equitibus et IO C scloppetariis primam aciem duceret, ipse cum IO CC peditibus, et C equitibus subsequeretur, Montareus in Boiorum praefectura Nemorosij legatus et Camerae marchio Aquitanicas copias, quae illac ducibus Terrida, Valeta, Monsalesio ad regem tendentes iter habebant, rogant, et obtestantur, ne pulcerrimam rei bene gerendae occasionem e manibus eripi sibi patiantur: haut longe hinc Poncena cum et Verbelaeum fugientibus quam pugnaturis magis simileis incedere; si eos adsequantur, primo conspectu regiorum territos sine vllo certamine dissipatum iri: et inde terrorem ad longinquiores prouincias peruasurum, moramque, quominus coire et coniunctim auxilio suis laborantibus succurrere possint, allaturum. persuasi illi retro pedem referunt, et numero potiores ad Champolium iuxta Segusianorum forum Poncenacum assecuti, nam longius processerat Verbelaeus, nequicquam se ad defensionem parantem fundunt, Villenocio ordinum ductore occiso, et CCC circiter scloppetariis, signis item fere omnibus captis: reliqui pedites cum se maceria inclusissent, postremo vitam pacti, et fide data non militaturos, dimissi sunt. Poncenacus vix elapsus, se cum Verbelaeo suis ferius auxilio veniente coniunxit. tum mutata incedendi ratio, et paruis agminibus dispertiti, ne ab insequentibus interciperentur, in viam se dant: quod vt prudens consilium, ita ex euentu damnosum fuit; plerisque inde capta occasione dilabentibus, ita vt ex toto illo numero vix CXX equites superfuerint, a quib. fide accepta, a signis non discessuros Poncenacus et Verbelaeus Amandi fanum in Aruernis, et inde per Viuariensem agrum deuiis itineribus postremo Valentiam Cauarum peruenere. iamque Niuernius accepta a Pontifice pecunia cum copiis, quas ex Subalpina prouincia adducebat, montib. superatis Gratianopolim venerat; qui mox Pocenaci augurio fidem fecit. in eius exercitu erant VI signa Italorum ducibus Alexandro Purpurato, Camillo Artilleria, Io. Petro Nauarra, Droco Riano, et M. Antonio Rosso, quibus accesserunt II Gallorum praetorianae, quarum vni praeerat Gnuxius, II item Gallorum ductore Bellagardio,
et III aliae veteranae ducibus Corbone, Tillareto, et Insulano seniore. praeterea ipsius Niuernij, Caroli Biragi, et Iulij Centurionis alae. iis se adiunxere legiones Francisci Bellomontij Adretij, de quo superiore bello crebra mentio, et qui Protestantib. relictis ad regiorum partes se applicuerat; Maugironi item et aliorum, ac postremo VI OIO Heluetiorum nuper conscripta, quae omnes copiae simul XIIII OIO bellatorum efficiebant. cum his Niuernius, postquam Lugdunum venit, acceptis aliquot machinis, Matisconem, a cuius praesidiariis Lugduno multum incommodabatur, expugnare decreuit. ad Louesium se contulerat Claieta iunior, et plerique ex nobilitate, qui praefecti virtute confisi ibi consistere, quam ad Condaeum, sicuti iubebatur, contendere malebant. Matisco Arari impositus, quem et ponte, vnde in Segusianos transmittitur, frenat, a meridie et oriente amne clauditur, ab altera parte in occidentem et VIItrionem porrigitur, collibus vitiferis interiectis, in quibus Heluetij consederant. Niuernius ad eam inter fluuium et turrem porcariam verberationem instituerat; sed maior impetus interiecto amne factus a Sanlaurentiano suburbio, quod Camberius insederat. CI. Saulius Ventosius prouinciae praesidis legatus hospitium ad partem, quae S. Antonij portam respicit, sibi delegerat. tandem post Sebusianam portam, dirutam, puluere tormentario deficiente, Louesius prid. Non. Xbr., vbi aliquot dierum obsidionem sustinuit, inuitis plerisque ex nobilitate vrbem Niuernio dedidit, qui inde in Campaniam descendit, copiasque Andino tradidit. haut multo post certior factus Henricam Cliuensem vxorem ex puerperio grauiter aegrotare, dum officiosius quam cautius rapto delectorum LX agmine ad eam tendit, iuxta Donzium suae ditionis oppidum, in praesidiarios Antranij, quibus Bellomontius Condaei nomine praeerat, incidit: ibi cum Burgoinum, qui praecursores ducebat, fudisset, superueniente Bellomontio cum LX circiter equitibus restitutum certamen, tandemque hostis in fugam versus, sed grauiter in genu vulnerato Niuernio ipso; quo ex vulnere, quandiu vixit, debilitatus, nunquam iniuriam a fuae ditionis hominibus acceptam ex animo deposuit. verum id mense Februario insequenti accidit. dum haec in locis remotioribus geruntur, Andinus comeantibus hinc inde de pace nunciis hocagebat, vt foederatos ea spe remoraretur, et interim eos adsecutus ad vniuersum certamen adigeret. sed casus incidit, qui damnosus quidem foederatis, sed maioris cladis vitandae caussa extitit. id autem inter inducias, quae tempore colloquij triduanae pactae fuerant, accidisse scripsit Fr. Lanouius. Bosius, Blossetus, ac Clerius haut longe a Catalauno hospitium sibi delegerant in Sarraniae pago, dumque cui arx seruanda, quibusve pagus custodiendus obueniret, inter se altercarentur, infrequentibus ob id stationibus, superuenit Brissacus cum peditatu, assumptis praeterea delectis equitibus, et aditibus duobus quibus arx adibatur, insessis; heic Bosius cum metatore hospitiorum fortiter se opposuit, sed perforata ictu scloppeti manu, et vndiquese dilapsis sociis cinctum ac desertum sentiens, per scalam posticam euasit. captus Clerius cum aliis Bosius: vulneratus et Blossetus cum XV nec amplius equitibus pudore prohibiti, non iam ad suos, cui enim vsui post tantam cladem acceptam? sed Autissiodorum, cui Bordius non satis bene affectus oppidanis praecrat, profecti sunt; quod aduentu suo firmatum ad proximam vsque pacificationem tenuerunt. heic errorissui casu moniti foederati mox se in viam dederunt, et Catalauno ac Matrona ad dextram relictis Michaelis fanum infraVirodunum peruenerunt, ibique Mosam transmiserunt, et ita periculum vniuersae cladis, quod diuturniore mora exercitu regio adueniente, proculdubio adiissent, leui hoc infortunio luerunt. nam interea Andinus, cui praecipui belli consiliarij attributi fuerant Nemorosij et Longauillae duces, Arturus Cossaeus E. T., Gaspar Saulius Tauanius, Sebastianus Lucemburgus Martigius, Franciscus Carnaualetus iuuentae Henrici moderator, Lossius, iam magnis itineribus aduentabat, cum hoste, si eum adsequi posset, de summa rerum confligere paratus; sed siue praecipitata Brissaci pugnandi auiditate, siue gloriae, quam aliis communicatam nolebat, vanitate effectum est, vt consilium de hoste intercipiendo exitum non habuerit. eo tempore in Andini castra venit Ioannes Arembergij comes praecipui nominis dux
ab Albano summissus cum OIO IO equitibus et delecto comitatu; eaque accessione non mediocriter auctus regius exercitus; nec tamen intermissum de pace ceptum negotium, vltro citroque semper comeante Telignio iuuene prudentia et ingenio supra aetatem admirabili, quem postea ob egregias virtutes Colinius in generum sibi asciuit, missusque Combaldus fuerat XIII Kal. Ianuar. cum scripto, quo de capitibus propositis et controuersiis vt commodius conueniretur, rex assentiebatur, vt Condaeus per Cardinalem Castellionaeum, Rupifulcaudium comitem et Buchauanium agere posset, eisque vt ad se venirent, data fide cauerat. secundum haec Castellionaeus cardinalis cum aliquot ex nobilitate, nam postea placuit vt Rupifulcaudius et Buchauanius in exercitu manerent, Ambarum, et inde Catalaunum venit: quo postridie regina quoque cum Borbonio, Lotaringo et Guisio cardinalibus venit. ibi cum Castellionaeus Condaei nomine foederatos condiciones a rege oblatas accipere paratos diceret, tantumque petere, vt quaedam in iis obscura et ambigua amplius declararentur, eaque in re diligentia adhiberetur; nam per bellum portalicentiae, caedibus et rapinis aperta, vniuscuiusque diei moram regno amplius C aureorum OIO constare: ceterum id semihorae spatio explicari posse. regina respondit, rem tanti momenti esse, vt de ea rex iam maior cognoscere et ex consilij sui sententia statuere debeat, nec aliter, quam coram ipso et per ipsum expediri posse. proinde iubet, vt ipse ad Vicenarum castrum se sistat, securitate promissa, iussoque Ioanne Blosseto Torcio velleris aurei equite eum cum XX regij corporis stipatoribus tuto deducere. vbi ad locum condictum venit Castellionaeus cum Iacobo Broliarto Lizio sibi proxima cognatione coniuncto, Franc. Raffinus Poto Aginnatum praefectus ei nomine regis iniungit, ne cum Parisiensium quoquam verba continuaret. Regina interea Lutetiam diuerso itinere venerat, Lotaringo et Guisio Cardinalibus Remos Catalauno contendentibus. triduo post Ioannes Moruillerius et Ludouicus Sangelasius Lansacus ad Castellionaeum missi, qui cum eo agerent. ille initio repugnare, et nisi rege praesente acturum se palam pernegare, ita enim reginam Catalauni voluisse. Moruillerius contra vrgere, vt ageretur, spe facta, vt in regis praesentia cetera transigerentur, sed negotium interea inchoandum et explicandum. itaque primo conuenit, vt Aurelianense edictum multis ac variis modis labefactatum ante omnia integrum restitueretur, et condiciones in eo appositae nondum impletae executioni mandarentur; quae in eo detracta aut mutata essent, in praesens et in futurum reuocarentur. conuentum item ad maiorem securitatem, vt edictum in omnibus regni curiis postulante cognitore regio promulgaretur, locumque haberet, donec ab vniuersali, sancto, libero, ac legitimo Concilio de re tota decerneretur: quibus actis restabat, vt de interpretatione quorundam illius edicti capitum ageretur, quam coram rege fieri debere sibi persuaserat Castellionaeus. postridie rursus ad eum missi Christophorus Thuanus Senatûs princeps, eique adiunctus Renatus Balietus eiusdem Curiae praeses, homo bonus et Coliniis non ingratus, quos cognatione contingebat. id vero ille eo pertinere arbitratus, vt mutatis subinde personis res negotio in longum extracto nullum finem sortiretur, agere recusauit, et ita triduum inutiliter exiit. tandem regina ad Paullinorum eremitarum fanum, quod propius ab vrbe abest, Castellioneo venire iusso processit cum Cardinali Borbonio. heic cum de pace agi non satis esse diceret, nisi rationes aperirentur, quib. effici posset, ne bellum sopitum semel amplius deinceps recrudesceret, super eaque re consilium ipsius Castellionaei exquireret; ille nihil cunctatus, Quando, inquit, nihil metu, exiliis, multis, suppliciis hactenus profectum est contra Protestanteis, quos contra damno ac morte ipsa creuisse, ac vireis nouas sumpsisse constat, bellique omneis pertaesos quieta consilia amplecti tandem oportuit, non alia eius stabiliendae tutior ratio videtur, quam si pax constituatur, quae aequabili iure cunctos nullo religionis discrimine contineat, rexque pro insita bonitate honores, beneficia, magistratus ita inter omneis distribuat, vt id arbitrio quidem suo, sed iure facere videatur. vt autem omnem diffidentiae suspicionem amoueat, externa auxilia et nouos delectus toto regno dimittendos esse, quorum metu Protestantes hoc vltimo motu, cum se aliter vitam ac fortunas tueri non possent, ad arma confugere coacti
sunt. ita firmam pacem, nec aliter, constitui posse, neminemque deinceps, vel ex nobilitate, aut alio ordine, domo pedem elaturum, si et conscientiis libertas, et vitae, fortunis, ac dignitati securitas constet. id vel ex eo patere, quod innumeri harum rerum penuria ad Condaeum, quem vix ex nomine norunt, nullis alioqui beneficiis ab eo affecti, neque quidquam ab illo sperantes cottidie confluunt, domum quisque suam reuersuri, vbi regis beneficio id se citra discrimen habere compererint, quod ab armis cum periculo mutuari coguntur. ea verba cum scripto excepisset Florimondus Robertetus regi ab epistolis, regina de iis cum rege se acturam pollicita discedit. postridie Moruillerius ad Castellionaeum remissus XIII Kal. Febr. cum regis responso scriptis mandato, cuius summa haec erat, rationes a foederatis propositas ad veram ac sinceram pacem firmandam non satis certas videri; quippe cum ex fide eorum pendeant, qui eam iam violauerint sumptis armis et externis auxiliis auctoritate priuata in regnum immissis, contra quam edicto Aurelianensi cautam sit: proinde mirari regem, cur acceptis a Combaldo capitibus, cum sibi satisfactum iis abunde dicerent, non statim Germanos auxiliareis dimiserint, cum illis praesertim capitibus ita cautum esset. deinde scrupulum haerere regi Meldensis motus occasione, nec adduci posse, vt factum aliter interpretaretur, quam coniurationem in se suamque personam a foederatis initam; his de rebus regem velle ac iubere, vt ante omnia sibi satisfiat. ad haec Castellionaeus scripto respondit, quod postea publicatum fuit: Condaeum ac foederatos necessitate adductos suae tutelae caussa arma sumpsisse, quod nisi fecissent, futurum vt aduersariis permissa impune in ipsos grassandi licentia, regnum pessum iret. proinde non posse dimittere copias auxiliareis, quas eadem necessitate compulsi contra tot externas ab inimicis in Italia, Heluetia, Belgio conscriptas parauerint, nisi aut animas ponere, aut regnum deserere optarent. nec tamen recusare, si res in pristinum statum restituantur, quin et arma deponant, dimissis pariter Italis, Heluetiis, et nuper ab Hispano summissis ad se delendos copiis. quod ad Meldensem motum spectat, protestabatur et Condaei et foederatorum nomine, nunquam de coniuratione in regem aut suos cogitasse, et malle se millies mori, quam vt quidquam tale in animum inducerent: eo se consilio Meldos venisse, vt quam demisse possent, regem supplices orarent, reuocaret sententiam instigantibus inimicis in ipsos et omneis, qui de religione emendanda protestantur, latam, et executioni proximam; contra quos solos, inimicos nimirum suos, arma sumpserint, non autem contra regiam maiestatem, idque se armis aduersus contrarium asserenteis tueri paratos ostendebant. quapropter rogare regem, Condaeum ac socios in suam gratiam reciperet, illos pro optimis, obsequentissimis ac fidissimis subditis haberet, concessa plena ac pura conscientiis libertate, religionis libera functione, vitae, bonorum ac dignitatum securitate. nam paratos eos extrema potius subire, et quidquid tandem de se Deo decernere placuerit, exspectare, quam vt in inimicorum suorum, hoc est, regis ac regni hostium manus veniant, et ex eorum arbitrio ac voluntate pendeant. ita pacis negotium omnino euanuit, et omissum interim hostem insequendi consilium, non sine aliqua Andini consiliariorum inuidia, occulte Protestantibus, sicuti ab aemulis iactabatur, fauentium. in iisque praecipue designabantur Arturus Cossaeus E. T., et F. Carnaualetus vir fide, modestia, et morum incorruptorum laude cum paucis comparandus, quem alij, qui postea in eius locum successerunt, quo facilius iuuenis principis ingenio abuterentur, amotum cupientes iam tum calumniis impetebant. vbi vero foederati in Lotaringiam venere, qui Io. Casimirum cum auxiliaribus copiis aduenisse sibi persuaserant, postquam nusquam comparere viderunt, diuersi fremere, vt quisque irae aut desperationi proximus, varie affici: tum non occulta in duces murmura exaudiri, quae tamen inde Condaei, vt erat natura laeta et humanis ac festiuis sermonibus, inde grauibus Colinij increpationibus momento repressa sunt, nec amplius, quam quinque dies ab exercitûs aduentu exierunt, cum Casimirum prope esse affertur. mox versa in gaudium tristitia, pugnandi alacritate desperationi succedente. quae tamen statim rursus mutauit. nam Condaei procuratores fidem obligauerant, statim atque Germani ad foederatos venissent, C aureorum
OIO militi numeratum iri, cum tamen Condaeo ac sociis vix pecunia ad cottidianos rei domesticae sumptus suppeteret. in has angustias igitur redacti Condaeus ac Colinius, quicquid auctoritate, oratione, arte apud socios potuerunt, id omnino in hoc expediunt, vt quisque de suo in rem tam necessariam et ex qua salus publica pendebat, conferret. ipsi exemplo suo proceres supellectile argentea, gemmis, ac monilibus vltro prolatis ad idem faciendum excitarunt. maius negotium fuit in iis, qui praedae assueti, rapere quam donare mallebant; qui tamen pudore victi, et pastorum adhortationibus incitati, in collationem postremo consenserunt, exemploque grassante milites ac lixae etiam certatim siue aemulatione siue lasciuia et liberalissime et largissime, supra quam credi potest, pecuniam contulerunt, ita vt ex hac crogatione circiter XXX OIO aureorum corrasa sint, qua summa, quantumvis tenui, placati sunt pro tempore Germani, animum potius in tali necessitate, quam rem aestimantes, annitente praecipue Io, Casimiro, qui ex ponte-Mussitano, vbi Mosellam transmisit, mox ad Regem literas dedit, et se non priuati emolumenti ergo, sed ob eorum defensionem, qui secum eandem in religione doctrinam amplectantur, in Franciam venire testabatur, retro pedem referre cum suis paratus, si per regis benignitatem de conscientiarum libertate, de publica religionis professione, vitae, fortunarum ac dignitatum securitate idonee ipsis caueatur. cum Casimiro venerant Barbij comites fratres duo, comes Hotius, Ioannes Bleichardus Lanschadius ipsius Casimiri legatus, Volfangus Falkeurodius castrorum praefectus, Christophorus Volfendorfius equitatûs praetorij dux, Theodoricus Vosenbuchius VI alarum legatus, Volfangus Barbij comes, Christophorus Malspergius, Theodoricus Schonbergus singuli OIO IO equitum duces. peditatui praecrat Ioannes Sebaldus Siglingerus. in exercitu autem erant omnino VI OIO IO equites, III OIO peditum, IIII mediocria tormenta cum bellico apparatu. Condaeus accceptis nouis copiis recta Lutetiam ducere statuit, belli arcem, vt regios armorum pertaesos maturius ad pacem amplectendam cogeret. sed vt in exercitu, qui modica impedimenta secum trahebat, et stipendio carebat, et omni apparatu fere, qui ad annonam comportandam vsui est, destituebatur, ad haec infestis passim vrbib. et opidis et aduersa tempestate, multae difficultates occurrebant, quae sollertia ducum et ipsa necessitate postremo superatae sunt. nam a Colinio belli prudentissimo duce prouisum, vt carri a priuatis in publicum vsum ad portandam annonam commodarentur, per singula equitum, quae XL erant, vexilla singuli seu furnarij seu pistores essent, et equi onerarij duo: pistores autem cottidie, simul ac ad hospitiumventum erat, panem coquebant, qui mox inter peditum cohortes distribuebatur; ex opidis obuiis, quae comeatu tunc abundabant, vbi ea in eorum potestatem veniebant, annona seponebatur; aliae vrbes, quae nullo praesidio tenebantur, vt se a praedae et incendij periculo eximerent, sponte annonam subministrabant, quae curae huic praepositis in exercitûs vsum dabatur: his accedebant et praedae, quibus necessitates priuatae militum supplebantur. sic enim censebat Colinius, et vulgari dicterio subinde inculcabat, in formando huiusmodi monstro, sic exercitum in bellis ciuilibus vocabat, a ventre incipiendum esse. nec minus in incedendo et hospitiorum metatione difficultatis suberat. nam et laxius hospitia assignabantur contra militarem disciplinam, vt vnde viueret, militi suppeteret, et tecto ab iniuria temporis hieme aspera defenderetur. peditatus bifariam per hospitia distribuebatur, pars in primo cornu, pars in secunda acie collocabatur, equitatus per circumpositos pagos distribuebatur, vt si quid inopinati accideret, cuncti ad primorum ducum hospitia conuenirent, et si impetus ad cuiusquam hospitium fieret, praesto essent. inter equitum turmas crebri equites scloppetarij admisti erant. hospitia vero fossa et tumultuariis operibus sedulo muniebant, vt si ab hoste obsiderentur, tantisper se defendere possent, donec a suis auxilia accurrerent. vt vero in hospitiis, sic per turmas diuersi incedebant, condicta omnibus copiis hora loco commodo, quo hospitia assignabantur. in primo cornu, quod hostem a fronte habebat, leuis armatura collocata erat, quae IO C equitibus delectis constabat, ac totidem scloppetariis equitibus cum parcissimo comitatu. ita incedentes inter Ionuillam et Caumontium praesidiariis egredientibus
crebro lacessiti in Lingonibus Matronam transmittunt, et inde per Heduos iter facientes ad Sequanae fontes peruenerunt. ibi Itali, quos Ludouicus Gonzaga Niuerniorum dux ducebat, et per loca vicina disposuerat, vt tranimissuris illac Protestantibus impedimentum et moram afferret, hoc commento vsi sunt: murices et clauos acutos in flumen clam mittunt, quibus transeuntium equis vulneratis ipsi lapsantibus equitibus superincumbentes eos nullo negotio caederent ac delerent. sed minime astus processit. nam primi, qui vadum tentaturi aquam ingressi sunt, cum periculo suo dolum deprehendissent, antequam ceteri transirent, rastris flumen purgari curauerunt; quo facto facile numero superiores amnem transmiserunt, frustra se opponentibus Italis; ad quos insequendos Condaeus, qui ad Ancium Francum erat, Theodoricum Schombergum cum legione sua misit, isque cum iis congressus plerisque caesis reliquos in fugam vertit, duobus vexillis inde ad Condaeum relatis, et ob rem bene gestam torque CC aureorum pondere a principe donatus fuit. inde Autissiodorum versus iter capiunt, cui Bordius praeerat, sed cum is ob multa licenteracta oppidanis summe inuisus esset, inde exorato ab ipsis Condaeo amotus, et in locum eius Guerchius suffectus est. peruicere tamen Bordij apud principem suasiones, vt Creuantium, quod est ad Igonnam oppidum per se diues, et quod multis receptaculum praebebat, duceretur: nam inde magnam praedam ad necessarios exercitus sumptus contrahi posse. dum obsidio vrgetur, gnauiter se defendentibus oppidanis, de vexillifero alae equitum Condaei ad Irancium occiso affertur, quod est municipium infra Creuantium alae illi pro hospitio assignatum. eo mox Becus Burrius cum legione sua missus, qui de rusticorum temeritate poenas sumeret; sed resistentibus illis, et post admissum facinus ad extrema se comparantibus maiore vi opus fuit. ita omissa Creuantij obsidio et tormenta inde deducta, quibus ad Irancium admotis et ruina facta impetus a Burrianis factus est, quos delecti ab Armano Claromontio Pilio adducti Vascones subsecuti sunt. locus captus et incendio ac ferro vastatus tam acri vltionis sensu, vt cruor passim per vicos inundaret, ambiguumque relinqueret, maiorne municipum temeritas, an obsidentium immanitas esset. haut longe hinc Igonna et Cura superatis, Blenaeum et Castellionem ac Montargirium itum, vbi rursus Loniam amnem exercitus transmisit: iamque laxius porrectae copiae in Belsiam descendere, vnde Condaeus Aurelianum petiturus erat, vt copias, quae ex Septimania Allobrogibus et Aquitania illuc conuenerant, ac tormenta simul et bellicum apparatum acciperet. de quibus antequam vlterius progrediar singillatim quaedam dicenda veniunt. in Pictonibus cum regij in agro excurrere inciperent, Cacoderius foederatorum nomine se opposuerat, et duos ex nobilitate duces, qui Vidi Callonij Ludensis comitis mandatu copias conscribebant interceptos occiderat. ad Mareolium iam IO equites conuenerant, locum situ et arce munitum, Loio amni impositum, vt inde ad Condaeum se conferrent, quod vbi Ludensis praeses prouinciae cognouit, principiis obuiam eundum ratus, antequam copiae in maiorem numerum excrescerent, eo cum VI equitum vexillis et peditum legione statim proficisci statuit, dispositis per frequentiores pagos muro cinctos, quos vulgo burgos vocant, ducibus, qui aditus seruarent, et cuncta infesta Protestantibus facerent, suamque equitum turmam cum leui armatura praemittit, ducibus Marcussio legato, et Freselerio alae signifero. ipse, vbi Herminiae fanum venit, quod a Mareolio haut amplius II leucis abest, turmam equitum emittit ductore Albergementio notho ex Voluirensi siue Rufecensi familia, qui armatos dedere se et positis armis domum discedere iuberet, intereaque locum et tempus obseruaret, si quid in hosteis moliri posset. Cacoderius per praefecti absentiam copiis praeerat, qui non expectato, dum ille de re tota certior fieret, cum iudicaret locum tot hominum minime capacem esse, facile suis persuasit, vt periculo certo praeuertentes de re ceptu cogitarent. itaque nocte insequenti in viam se dant, et summa celeritate Talmundum petunt, locum paludib. cinctum, ac mari proximum, ideoque accessu difficilem. sed mox fatiscentibus corporis viribus animus quoque eos destituit, nec dum ex fuga seu receptu collecto spiritu abiectis armis quisque, quo visum fuit dilabuntur; pars magna Rupellam migrauit, quae nuper in
Protestantium potestatem venerat. in ea Fabius Santerminius summum armorum imperium Condaei nomine tenebat, compluresque ad eum vndique confluebant, securitatem et locum quieti ac commercio opportunum quaerentes. tunc et cepta vrbs muniri, et loca vicina a Protestantib. occupata siue intercepta, vt Retensis insula et Maranensis peninsula et aliae maritimae arces et oppida, quod illis facile factu fuit, cunctis ad eorum religionem illis in locis inclinantibus. quo facto cum prouiderent, tot animis vix suffecturam vrbis annonam, nisi habetent, vnde circumpositam regionem contra Ludensis excursiones tueri possent, III equitum vexilla conscribunt, et scloppetariorum aliquot cohortes, Maranensis arcis firmandae caussa, quae veluti in Pictonum inferiorum faucibus sita est; tum vt inde inferius Lussonum versus et Gemmae fanum omni ad victum re toto eo tractu abundantissima loca descenderent. Lussonum olim, vt et Malleacum, ditissima coenobia episcopali dignitate a Ioanne XXII Philippi Valesij temporibus decorata, cum tunc muro et fossa optime munita essent, Anglorum bellis moenibus nudata sunt, nihilque praeter templum, quod structura cum sumptuosissimis totius prouinciae certabat, in ea ciuitate firmum aut munitum superabat: in illud confugerat plebs, et aliquot regij milites duce Cantoclaro sacrifico, qui aggredienteis Protestanteis aliquanto tempore morati, quosdam etiam ex illis interfecerunt. qua re iritati Bocellus et Siluagius prae cipui Protestantium duces maiore vi inuecti templum et circumpositas porticus per rumpunt, obuiis quibusque iugulatis. Cantoclarus, qui ictu tormenti amputata laeua manu, altera tam certos ictus librabat, vt quoscunque oculis collimaret, eos praesenti peste conficeret, tandem captus, et accedente ad vltimum ludibrio strangulatus et ignominiose post mortem habitus est. ita capto ac direpto Lussono Bellus ordinum ductor Rufus cognomine cum XX delectis Gemmae fanum progreditur: dumque praedae quam suorum salutis magis sollicitus licentiose grassatur, a Saugrio et aliis a Ludensi summissis, qui ad Popellineriam a stationariis minime conspecti processerant, interceptus, lasciuiam pauore subito excipiente statim se dedidit, et iam data fide Rupellanis auxilio superuenientibus errorem emendare non potuit. inde Protestantes praedis abactis ad sua se recipiunt, Maranensi arci praeposito Siluagio. Ludensis eodem die ad Herminiae fanum se contulit, copiasque per vicina praesidia Fontenaij, Niortij, Mareolij, Lussoni, et ad Herminiae fanum distribuit, quae belli gerendi occasione nullum non genus saeuitiae ac libidinis in rusticam plebem soluta militari disciplina exercebant. In Aquitania B. Monlucius prouinciae praeses statim post Meldensem tumultum celeritate summa vsus Lactoratum Nouempopulaniae primariam ciuitatem et Armeniaci principatûs caput occupauerat, Astaraco Fontralio, qui arcem tenebat, et propter religionem suspectus erat, inde eiecto, et in eius locum Cassiano suffecto: mox eadem celeritate proceres euocatos adhortatur, vt in tali tempore regi reginaeque laborantibus adessent, et periclitanti patrix operam fidelem impenderent. erant omnino IIII vexilla cata phractorum equitum ductoribus, Hectore Pardaillano Gondrinio, Io. Nogareto Valeta, Masseo, Bazordano, VIII equitum scloppetariorum turmae, XL peditum signa, quibus praepositi Santaurentius et Fabianus eques Hierosolimitanus ipsius Monlucij filius. a recepto Lactorato vix XXIX dies exierant, cum non solum omnes copiae vndique periculo regis inuitatae conuenerunt; sed in itinere Ratiastum vsque Lemouicum processerunt, quo et eos prosecutus est Monlucius parens, obsecrans et obtestans, vt nulla mora interposita ad regem contenderent; vniuersis cum summo imperio delectus a Monlucio Lomanius Terrida qui praeesset, vt aetate senior dux, eique suffectus Gondrinius, fremente Iacobo Valaquerio Monsalesio, homine magni sed ambitiosi animi, qui cornu primum ducere iussus, vix placari potuit. tam gnauae ac diligentis operae haut aequam gratiam tulit Monlucius, Henrico Fuxio Candala ante oculos ipsius Burdigalae et Burdigalensis praefecturae summo cum imperio Annae Momorantij soceri commendatione praeposito, et ita Aquitaniae prouincia, cuius vniuersae Monlucius praeses erat, nobilissima sui parte deminuta. is vero Aginnum Nitiobrigum concessit multum querens, et crebris apud reginam literis de iniuria sibi facta expostulans, donec a rege literae venerunt post Momorantij
mortem, cum gratia semel Candalae facta honeste reuocari non posset, quibus ei in solatium delibatae potentiae belli in Santonibus gerendi et Rupellae obsidendae cura committebatur. is igitur ne nihil ageret, quanquam et pecunia in id destinata non repraesentaretur, quippe Tolosa, Burdigala, et aliis locis remotis petenda, nec tormenta, quae Condiuicino Namnetum summitti debebant, adueherentur, Macarij fanum venit, vbi cum Gabriele Caumontio Lausunio nobilitate primario viro collocutus et vicinam nobilitatem adhortatus, ne tali tempore, sibi deesset, Madaillanum alae Lausunij signiferum cum equitatu praemittit, eique a diungit scloppetariorum equitum turmam, ductore Verduzano Vasatensium praefecto; cui rursus attributae Nabrunij, Theodiae et Mauganzij cohortes; interim data cura, ne quid hostis a tergo moliretur, Rogerio Sanlario Bellagardio, vt per suam absentiam in Conuenis, Bigerronibus ac limite, et Benearni pago propinquo excubaret; Nigropellicio, vt Virodunensem ac Ripensem iurisdictiones tueretur; Valetae Cornussono seniori, vt Rutenis praeesset: missis item IIII peditum cohortibus in Cadurcos, qui Vicecomitum, si quid mouerent, conata impedirent. Madaillano imperatum fuerat, vt quanta posset celeritate Mediolanum Santonum nusquam intermisso itinere contenderet; et siquidem Maranenses adhuc ad Seuerini fanum essent, sumpto cibo mox eos aggrederetur, ac si vincerent, omneis ad vnum trucidaret. nam sic fore, vt ceteri fere rustici metu territi arma ponerent, diffugientiumque pauor ad Rupellanos vsque peruenitet. nec segniter imperata fecit Madaillanus. nam Marennenseis loco praedicto nactus nullo negotio cecidit, III signis captis; ac sexto post die Monlucius Marennas venit cum Iacobi Scarsij Meruillae ala equitum et parte Iarnacij alae: nam ceteri fere Protestantium caussae addicti ad Condaeum transfugerant. ibi Antonium Pontium Santonum regulum et harum insularum dominum obuiam habuit. peditatui praeerat Lebero Monlucij cognatus, praefecti castrorum munere fungebatur Verduzius. mox et Ioannis fanum venit Ludensis, et de ratione belli gerendi cum Monlucio egit, dum interim Pontius Oleronem et Aluertensem patrimonialeis insulas Monlucij aduentu territas in potestatem redegit. superabat Retensis insula in qua iuxta templum et in litore crebras munitiones oppidani excitauerant; delecti ad eius expugnationem ex omnibus copiis IO scloppetarij, quibus et Lebero praeerat, et omnes ordinum ductores qui Broagio soluerunt aduersa tempestate, cum qua die noctuque luctati, tandem cum exscensionem vento et a iaculatoribus in litore dispositis repulsi facere non possent, Lebero imposito in nauigio, quem cum onerariis aduexerat, milite, insulam circumire institit, et a tergo, qua rupibus praealtis clauditur, pedem in terram ponit, continuoque ad munitionem maiorem prope templum, quae vnius horae itinere illinc aberat, contendit, eamque diuersis partib. improuiso adortus capit, et cunctos in ea repertos iuxta Monlucij mandatum nulli vitae gratia facta iugulat. quo facto territi insulani ceteras munitiones deserunt, et nauigia obuia nacti, tumultuarie inde Rupellam abeunt. haec summa rerum a Monlucio in Santonibus gestarum fuit, plura gesturo, nisi eum pecunia praecipuus belli neruus defecisset, aut pax interim facta reuocasset. dum haec in Aquitania geruntur, Poncenacus, qui se cum Verbelaeo et Champolianae cladis reliquiis ad Acierium deuiis itineribus receperat, cum instaret, vt sine mora cuncti coniunctim in viam se darent, et ad Condaeum contenderent, Acierius a popularibus exoratus, eos deserere noluit, cum prouincias eas praesidio nudatas non relinqui maxime Condaei interesse diceret. is igitur antequam ex Allobrogib. discederet, ne quid regij se absente in Prouincia molirentur, Andreae fano, quod est oppidum haut longe a Vienna, Pipetum cum praesidio CCC scloppetariorum imposuerat, quod ea parte mox excursuros hosteis prouideret. nec opinione falsus est. nam mox Adretius cum II OIO peditum vndique collectis et aliquot leuis armaturae equitibus eo aduolauit, et tormentis admotis, cum locus continuata pulsatione vehementi verberatus esset, ruina ingenti edita, Pipetus omni auxiliorum spe destitutus, extremum consilium capit; quippe qui Adretij ingenium nosset, et quae in regios proximis bellis admisisset, eadem in Protestanteis ausurum coniectaret. itaque cum suis et aliquot oppidanis nocte intempesta erumpit, et facta multisque
ex Adretianis interfectis cum exiguo damno manus saeui victoris euasit, et ad proxima praesidia se recepit. interim Vicecomites et Mouentius ac Rapinus cum Poncenaco petita ab Acierio venia copias ad Condaeum deducendas susceperunt, quae cum initio VI OIO bellatorum fere peditum efficerent, ad extremum dilabentibus Vasconibus, praecipue iis, qui latrociniis in Pyrenaeo assueti praedas quam iustum bellum mallebant, ad IIII OIO redacta sunt. ij transmisso ad Ramberti fanum Ligeri per Forensem agrum Ganapum in Aruernorum limite deueniunt: cumque vlterius progressi essent, et Poncenacus ad Vicanum-pontem Elaueri impositum venisset, ac locum praesidio firmasset, in planicie subiecta iuxta Rundanam siluam haut procul a Cognaco pago regiae copiae apparuere maximam partem equestres, quibus Santeranus Aruernorum praefectus, Sancaumontius, Gordius, Vrfeus, Aniciensis episcopus, Altofolius, Bressius, et alij e primaria nobilitate praeerant, quod vbi videre Vicecomites, mox copias in aciem educunt, et pontem Vicanum rescindi imperant, vt omnino retro abeundi spe abiecta, ex desperatione animos militi facerent, et in virtute sola spem salutis ponerent, eoque maturius id sibi faciendum existimarunt, ne mora vires languescerent, et comeatus, si se arctius vallo includi paterentur, eos deficeret. tum vero copias tripertito instruunt, eo ordine, vt acies ducibus Monclario et Mouentio pagum teneret; ad laeuam Fuxenses starent: Poncenacus ad latus paullo vlterius cum equitatu collocatus fuerat, Burniqueto cum reliquo equitatu ad dextram consistere iusso. regij peditatu inferiores equitatu praeualebant: itaque in duo agmina distributi IO CCC fere equites, peditatus in tergo statuitur; tum CC scloppetarij equites cum aliquot cataphractis praemittuntur, qui Protestanteis ad certamen elicerent, quos assumptis ex sua legione XX delectis et aliquot ex Fuxensi principatu volonibus Mouentius carrecto humili tectus excepit, tanta animi praesentia, vt occisis primo assultu praecipuis, reliqui retro pedem ferre coacti sint. cognitum errorem regij ex impedito loco vlterius in planiciem descendentes emendare conati sunt; sed nec Protestantes cunctari, seu successu, seu virium fiducia elati; et Poncenacus quidem recedentibus instare, et semper licet iniquiore pediti campo cum suis progredi, donec loco paludoso, qui medius interiacebat, occupato consisteret. ibi relictis C circiter scloppetariis, qui aditum seruarent, et recedenteis reciperent ac tutarentur, vlterius progrediuntur foederati et aciem instruunt, cuius ante frontem I volones statunnt, ad latera equitatu disposito, qui peditatum medium tegeret. in eos Santeranus misso Altofolio et Bressio cum delectis cataphractis equitibus egregie armatis et IIII peditum signis impressionem facit. dum acriter vtrinque pugnatur, Burniquetus accelerato gradu, in eos, qui iam a volonibus soluti erant, magna vi inuehitur, in eoque certamine Altofolius letaliter vulneratus fuit. diuersa parte Bressius contra Poncenacum et Ioletum Aruernum pugnabat, nec feliciore sorte congressus post acre certamen occisus est, desideratis C ex suis, et peditatu huc illuc dissipato. captus Foresius Bullio, qui quod impudenter de Protestantib. mulieribus, quascunque in potestate habuisset, a se stupratis gloriaretur, contumeliose habitus ac tandem interfectus est. sed quominus Protestantes de ea victoria plene laetarentur, res incidit, quae gaudium mox in luctum vertit. nam dum obscura nocte victores ad suos Cognacum redeunt, vbi impedimenta cum idoneo praesidio reliquerant, insignibus, ea erant fasciae albae, ob tenebras minime agnitis, tumultuaria pugna inter ignaros excitatur, in qua scloppetorum infeliciter displosorum eiaculatione ictus Saduretus Forensium praefectus iuridicus, qui paullo post ex vulnere decessit, et Poncenacus ipse interfectus est, eiusque corpus in Changianam arcem haut longe hinc delatum ac sepultum fuit. sed cum postea Sancaumontius et Vrfeus recedentes illac iter haberent, cadauer ab insolenti milite effossum, ac ludibrio diu expositum postremo immaniter discerptum est, Sluso vix ictibus et increpationibus iniuriam prohibente. eadem nocte, qua pugnatum fuit, regij vasis acclamatis discedunt, libero transitu foederatis permisso, et deserente eos cum fortuna pariter popularium fauore Rigomagi, Claromontij, Monferrandi et Aquarum-sparsaru ingressu contumeliose prohibiti sunt. itaque coacti per pagos diuertere singuli plerisque locis carpti, ac maiorem
partem aut interfecti autspoliati sunt, vt se ex eo receptu plus damni quam ex clade Cognacensi accepisse profiterentur. foederati inde collectis copiis nemine impediente in Bituriges Cubos descendunt, vbi acceptae a Francisca Aureliana Condaei vxore literae, quibus vt festinarent, hortabatur; in propinquo Sarram Martinengum comitem, Plessium Richelium, et alios esse; vrbem vero solo foeminarum imbellium praesidio teneri; haut multo ante stationum infrequentia ad Baneriam portam paene interceptam vrbem fuisse, periculo vix Hannonis virtute et Bessi ordinum ductoris, qui inibi occisus est, peste, discusso: iis lectis summa diligentia Aurelianum contendunt, a Condaei et aliorum procerum vxoribus summa laetitia ac gratulatione excepti. Martinengus vero cum suis Bogentiacum, et inde Bloesas concessit. foederati viribus refectis aliquid audendum rati, paullo post copias educunt, et cum V OIO peditum et CCCC equitibus, II muralibus tormentis ac totidem colubrinis Bogentiacum, quod statim venientibus patuit, et inde Bloesas ducunt, quo se Richelius cum Innocentio Triperio Monterudio Aureliani nuper praefecto et IO CCC bellatoribus incluserat. primo impetu a Vasconibus et Prouincialibus capta Carnotensis portae suburbia, moxque iuxta eam ruina XVIII passuum edita, Richelius vrbem dedere iubetur; quo recusante, missi sub noctem, qui eam propius contemplarentur; sed animaduerso, facilem quidem extrorsum accessum, sed introrsum descendentibus difficultatem subesse, plusque periculi quam in capienda ruina post captam relinqui, translata tormenta ad eam portam, quae in Turones despicit, ibique edita, spatiosiore, quam antea, ruina, Richelius colloquium poscit, et post longas altercationes re vltro citroque disceptata, tandem conuenit, vt vrbs tradita a praeda immunis esset, praesidiarij vita salva cum armis et impedimentis dimitterentur. multi tamen spoliati, quantumuis annitentibus ducibus, vt promissa seruarentur; sed soluta per bella ciuilia disciplina, nec integra imperij auctoritate penes duces remanente, difficile fuit lasciuientem militem coercere. captis Bloesis et imposito Hannone cum III signis peditum foederati Richardi montem petunt, quod est oppidum ad Carim iuxta Cenoncellas; ad quod dum vim facere cogitant, a Condaeo, qui in Belsiam Autricum Carnutum obsessurus descenderat, reuocati protinus discedunt, vt cum eo se coniungerent. vrbs illa Belsiae primaria a planicie spatiosa excipitur, et praecipiti descensu in vallem subiectam porrigitur, ac Dura fluuio interluitur, qui Curtauilla labens infra vrbem ad Cerisiacum Blasiam excipit, et inde per Drocum et Alnetum voluptuariam Valentinae regia magnificentia exstructam arcem, tandem ad Pontem arcûs paullo supra Rotomagum in Sequanam influit. fluuio molatrinae vrbis vsui impositae sunt, qui in id ab antiquo alueo, qui paullo longius fluebat, deriuatus fuit ab oppidanis. antequam Condaeusaduentaret, Burdelius cum X Vasconum ac Petrocoriorum signis missus ad vrbem a rege fuerat, verum oppidani militum licentiae assuetorum insolentiam veriti admittere eum recusauerant, et cum contumelia repulerant. Fontanus Guidonius vrbi praeerat, in cuius locum suffectus est Antonius Lignerius eques torquatus et L equitum cataphractorum praefectus bello spectatus dux, qui ad vrbem venit cum II equitum alis, quas Carnius et Rantius ducebant, V praeterea peditum signis, quae fama obsidionis crebrescente admissa sunt, quinque circiter dies, priusquam hostiles copiae propinquarent. mox et admissus cum suis Burdelius iam mitigatis oppidanorum animis ac proprio periculo territis, fide ab ipso interposita, nibil ob praeterita neque ipsum neque milites eius oppidanis succensuros, et moderate cum iis versaturos. tandem VII Kal. Mart. ac sequenti die Condaeus cum toto exercitu XX leucas non intermisso itinere, quo magis falleret, emensus aduenit, et vrbem obsidione cinxit: leuibus pugnis ibi primo certatum erumpentibus praesidiariis, vique occupatis suburbiis iuxta portam Gulielmam et Maratensem Gallicae copiae hospitium habuerunt. Pilius cum suis in suburbiis, quae ad portam S. Ioannis ac Drocensem pertinent, consedit. Mouentius ac Vicecomites cum Allobrogibus, Prouincialibus, ac Vasconibus suburbia Sparensem portam ac S. Michaelis spectantia tenuerunt: Germanis ad Iosaphati coenobium hospitium attributum fuit; ab ea parte in septo puellarum sacrarum disposita IIII tormenta. quae porrecta verberatione
Drocensem portam et circumpositum murum pulsarent. equitatus per vicinos pagos, vti commodum visum est, distribuitur. nec cessabat interim Lignetius qui aduocatos in concilium oppidanos graui oratione adhortatus, ne regi, neu sibi tam necessario tempore deessent, sed concordiam ac fidem tuerentur, et qui animis valerent, militia, alij labore; qui neutro possent, opibus suis publicae necessitati inseruirent. tum vrbem cum suis lustrat, et loca infirma intus ducta fossa firmat, excitata etiam tumultuario opere ad Drocensem portam munitione. molatrinae item VI trusatiles in vrbe eius iussu fabricatae, quae auerso forte fluuio, vt euenit, aliarum vicem supplerent. mox distributae inter duces regiones, et summae secundum Lignerium praepositus Rantius. foederati vicinas fossae domos adhuc integras occupauerant, ex quibus ipsi tecti in intectos infesta iaculatione fulminabant. quod vt impediret Lignerius velum praetendi iusserat, ne sui comeantes ab hoste cerni possent. in Drocensem dein portam directa verberatio, qua pontis sublicii catenae confractae, nec aliud operae pretium factum est, crebro erumpentib. praesidiariis, et quod a Protestantibus opinione citius cincta vrbe exequi non potuerant, vicina aedificia, quae obsessis incommodabant, iniecto igne perdentibus. itaque Franciscanorum coenobium et Ioannis fanum, quae extra vrbem erant, incensa. cum prima pulsatio non procederet, transferuntur inde machinae, et infra turrem et Gulielmiam portam murum pulsant, propugnaculisque deiectis ruinam XVI circiter passuum faciunt. sed cum ea munimento ante Drocensem portam erecto defenderetur, et intus ab ea parte vallum praealtum excitatum esset, ante omnia munimentum occupari placuit. itaque missus eo Bordetus cum XL delectis partim peditibus, partim fossoribus, qui suffossione illud diruere dum moliretur, ictu scloppeti interfectus est. munimentum tamen captum et milite firmatum, quod obsessis permoleste accidit: sed damnum hoc mox siue astu siue virtute Foliati strenui ordinum ductoris pensatum est. is cum LX circiter delectis insignia Protestantium gestantibus per Drocensem portam egressus secundum exteriorem fossae oram erupit, et ad munitionem non animaduerso a defensoribus dolo peruenit, improuisoque ignaros adortus locum recepit, et constanter postea seruauit. tum versi foederatorum ad vim faciendam animi, et Andeloti iussu missus Normanus nobilis ordinum ductor, qui ruinam propius specularetur. is cum eam diligenter lustrasset, ob id catena aurea ab Andeloto donatus, non citra periculum militem posse eniti renunciauit. itaque eam redintegrata pulsatione magis complanari placuit; eodemque tempore Lignerius ad omneis casus intentus, tumulum inter Drocensem portam et Dominicanorum aedem excitat, eique machinam imponit a Protestantibus olim tempore pugnae Drocensis defossam ac postea captam, indeque Hugonotam dictam, quae porrectis ictibus oppugnanteis a ruinae accessu prohiberet. milites ad macellum fere in pomerio vrbis situm locat; qui interdiu noctuque ibi stationes agerent, iussis oppidanis ad victum necessaria excubantibus comportare. foederati interim obstructo Durae in vrbem ostio abiectis palis ac pluteis transuersis, et deriuato in antiquum alueum fluuio molatrinas aquatileis inutileis reddiderunt, quod si maturius fecissent, dubio procul obsessos in summas angustias coniecissent. nam rebus neutiquam ad sustinendam obsidionem in vrbe antea prouisis, et introducto IIII OIO praesidiariorum numero difficile erat tot hominibus pascendis vt molatrinarum adempto vsu victus in multos dies sufficeret. interim crebrae ab obsessis eruptiones fiebant, modo per S. Michaelis et modo per S. Ioannis portas, captis etiam II Vicecomitum signis, quae mox in maiori vrbis templo suspensa sunt. nec cessabat Condaeus, qui cognito Io. Nogaretum Valetam leuis armaturae sub Nemorosio legatum cum XVIII equitum Gallorum et delectis Italorum alis iam Vdencum venisse, vtobsessis laborantib. praesto esset, remotiora hospitia habentes inuade ret, pabulatores prohiberet, comeatum interciperet, Colinium maris praefectum eo mittit, attributis A. Valdraeo Moio et aliis ducibus cum VIII equitum Gallorum et VI Germanorum alis, quae III Ci? IO efficiebant, qui Vdencum vi ingressus Italos aliquot obuios habuit, cum iam Valeta vasis conclamatis impedimenta ad discessum vrgeret. plerique occisi, alij capti, IIII vexilla capta, impedimenta et equi in
foederatorum potestatem venere, qui mox inde nusquam intermisso itinere cum praeda opima in castra ad suos reuersi sunt. Valeta ex tumultu collectis IO equitibus crebro ad insequentium incursiones frontem obvertens nusquam solutis ordinibus periculo summa cum sua laude se eripuit, et ad Andinum, qui medio Sequana, neque vsquam transmisso, castra habebat, se recepit. dum in eo sunt, pacis negotium repetitum est, et Cardinalis Castellionaeus ad Longemellum pagum cum Armanno Gontaldo Birono castrorum praefecto et Henrico Memmio Malassisio libellorum supplicum magistro conueniunt, vbi res vltro citroque satis diu agitata est: et Condaeus insita bonitate, siue quod se periculo, cuius metu antea arma sumpserat, defunctum existimaret, ad pacem inclinabat. Colinius autem vir profunda prudentia longe aliter afficiebatur, quippe qui prouidere se diceret, id agere regios, vt quos armatos et coniunctos vincere non poterant, eos armis depositis et traditis oppidis, quae receptui habebant, omni potentia exutos diuiderent, et singulos carperent, iniuriamque nuper tumultu Meldensi acceptam, cuius morsum semper in dies acriorem sentiebant, ad extremum vlciscerentur; in praesentia vero Autricum Carnutum quo capto arx veluti Lutetiae ceruicibus imponebatur, ineuitabili expugnationis proxime periculo eximerent. id etsi minime ignorabat, tamen, quod pacem recusari inuidiosum neque honestum ducebat, eam quoque se amplecti simulabat. ceterum re vera vterque vi et necessitate vrgebatur, iam dilapsis plerisque Santonum et Pictonum copiis non petita a Condaeo venia, et plerisque se idem facturos minitantibus, ita vt metus esset, ne exemplo grassante cuncti agmine facto a signis discederent: adhaec haut occulta murmura exaudiebantur, armis sumptis id hactenus quaesitum, vt pax habeatur; quam cum peti seu dari a regiis videant, quid aliud superesse, nisi vt funestissimo ac damnosissimo bello finis imponatur? deesse militi stipendium ac plerumque comeatum; nobilitatem procula domo summis nec tolerandis incommoditatibus conflictari; expositas inimicorum ludibrio familias, quarum desiderium ferre, aut periculum diutius negligere non possint: proinde orare proceres, se respicerent, neque praepostera prudentia aut potius animi obstinatione extremam sociorum patientiam tentarent. antequam tamen ad extrema descenderetur, cuncta tentata, an dilabentibus nobilibus aliquot copiae retineri possent, quibus non quidem vis inferretur, sed se aduersus intutam pacem venditanteis tuerentur; et aderant quidem Germani auxiliares, quos si per loca opportuna distribuerent, quid aliud esse, quam paulatim seipsos cottidie vorare? in castris vero contineri haut diu posse extra dubium erat, fere infestis oppidis, nec suppetente aliunde annona. itaque tandem in pacem, qui minus volebant, vi coacti consenserunt, eaque conuenta et publicata in castris X Kal. April., et ita soluta obsidio Autrici, in qua ex obsessis desiderati CCL, et in his praecipui Burdelius, et Caumonius Lignerij legatus in Dominicanorum aede sepulti, et Ardeleus X Vasconicorum signorum dux forma et virtute conspicuus, qui dum ad ruinam excubat, ictu scloppeti transuerso per caput accepto magno omnium desiderio occubuit. eius corpus postea cum Lignerius virtutis ergo honorifice in aede maiore sepultura decorare vellet, sacri collegij sodales intercesserunt, et ritu antiquo ac maiorum religione cautum affirmarunt, ne in solo puro ac Virgini dicato quisquam sepeliretur: nec vero id pati templi structuram, quod fornicibus suspensum et subtus cauum esset, vt in eo terra defodiendis cadaueribus tuto excauari non posset. regia tamen auctoritate decretum, vt in templo tumulus supra solum erigeretur, in eoque Ardelei cadauer conderetur: gratiae viri optime de vrbe meriti id tributum, assentientibus in speciem sodalibus, qui tamen mox, vtloci religionem tuerentur, clam noctu demortui cadauer in templum vicinum transtulerunt. ex foederatis CCC circiter partim Germani, partim Galli perierunt. edicto, quod VI Kal. April. in Senatu promulgatum fuit, superius edictum ante quinquennium factum confirmabatur, decernebaturque vt exceptionib. inetrpretationib. ac declarationib. omnino sublatis ac reuocatis plenum ac integrum maneret, et tumultuum nuper excitatorum memoria aboleretur, addita clausula, quousque aspirante Dei clementia omnes populi ditioni regiae subditi ad eandem religionis vnitatem adducerentur. secundum haec dimissi Germani auxiliares, qui cum
Io. Casimiro eodem, quo venerant, itinere in Lotaringiam et inde in Germaniam abierunt. Casimirus Heidelbergam ad patrem profectus est, vbi Gulielmus Nassauuius Arausionis princeps Belgio pridem relicto auxilia contra Albani conatus pro religionis defensione, vt aiebat, petiturus eum opperiebatur. mox et restitutae vrbes hoc bello captae, Augusta Suessionum, Autissiodorum, Aurelianum, Bloesae, Charitaeum oppidum; nec alia securitatis ratione sibi vt caueretur, obtinere potuerunt, quam si regis ac reginae, quos tam grauiter offenderant, recenti adhuc iniuriae sensu, fidem sequerentur, indignantibus plerisque, qui pacem eam minime insidiis carituram praesagiebant: quod euentus mox comprobauit. missus ad Tolosanum Senatum fuerat a rege cum mandatis Rapinus vnus ex Condaei nobilibus domesticis homo bellis superioribus in Septimania gestis clarus, ob idque Tolosanis inuisus, vt edicti promulgationem vrgeret, qui mox captus, et quasi ex alia caussa capitis damnatus ac securi percussus est: quod indigne admodum tulit Condaeus, deque iniuria apud regem grauiter expostulauit: rex ipse in speciem id ad animum reuocare visus est. nec vero quae a Tolosano Senatu afferebantur facti excusationes satis apud aequos iudices validae erant; sed ea tempora haut multo post inciderunt, quae difficultate ac molestia amplius purgandi se apud regem ac Condaeum Tolosanos liberarunt; impraesentiarum vix post quaternas iussiones a Senatu impetrari potuit, vt edictum promulgaretur, quod tandem factum, modo et condicionibus secreto Curiae commentario comprehensis. Heic paullisper a tristi rerum nostrarum commemoratione interquiescere opportunum rati, externa attexemus. In Scotia rege inaugurato, et per reginae captiuitatem Iacobi Morauij fratris nothi Proregis potestate constituta ac varie procerum affectis animis reliquum erat, vt aequabili iure quies ea ratione parta retineretur. eapropter Prorex ineunte vere, vt res superiorum temporum tumultib. quassatas stabiliret, statuit conuentibus iuridicis habendis vniuersum regnum obire, cuius tranquillitatem, cum plerique licentiae assueti reformidabant, tum alij liberata regina honores et praemia sibi spondebant; aliis denique turbatarum rerum species tanquam iucundissimum et vtile spectaculum ante oculos obuersabatur. in iis erant Gulielmus Metellanus et Iacobus Balfurius, qui incolumi Botuelio, quem summopere oderant, reginae, quamuis caedis regiae non ignari putarentur, semper ab eo tempore aduersati fuerant, nunc eo amoto ad reginam liberandam animum adiecerant, facilius ab ea communis criminis impunitatem sperantes, quam apud eos, qui regis pueri partes tuebantur. Hamiltoniorum idem studium erat, qui regina restituta regem puerum, cuius vmbra reginam regno exuisset, posse tolli putabant, et eo sublato propius vno gradu ad regni spem admouebantur, quo facto haut magni laboris ac periculi fore prouidebant, eam quoque tollere cunctis ob tot crimina inuisam et post interpellatam tyrannidem crudelitati naturae magis obsecuturam. ad eos se adiunxerunt Georgius Gordonius Huntilaei comes, et Argathelius, nec non et Gulielmus Morauius Tiliburdinus. contra Prorex animum constantia firmabat, et tot coniurationum adersus se initarum non inscius sic se solabatur, vt diceret, cum vita sibi aliquando finienda esset, honestius non posse eam deponere, quam in tranquillitate publica procuranda. igitur conuentu Glascuam indicto, dum ordines conueniunt, regina arce in Leuino lacu sita, in qua custodiebatur, educitur, corruptis custodibus a Georgio Duglassio Morauij Proregis vterino fratre, amoeni ingenij adolescente, et qui per aetatem blandiciis facile captus, quamuis ex suspicione inde Proregis mandatu amotus, res omneis ad furam necessarias parauerat. cum vero prandentibus renunciatum esset, reginam nauicula conscensa elapsam esse, frustra in arce tumultuatum est; scaphis enim omnibus in siccum extractis ita foramina, in quae remi immittuntur, fuerant obturata, vt fugientem insequendi facultas adempta sit. illa mox ab equitibus in vlteriore ripa expectantibus accepta, ac per consciorum domos deducta, postridie, qui erat V Non. Maij, Hamiltonium venit, VIII milliaribus a Glascua. quo facto, magna animorum ad nouum casum renudatorum mutatio secuta est, plerisque a Prorege et regis pueri partibus deficientibus; inter quos Robertus Bodius extitit, antiqua familia, sed in tenui re re natus, qui magnam constantiae et industriae opinionem de se cum antea
concitasset, mira leuitate se ad reginam liberatam mox contulit, abducto secum Gilepsico Cambello Argatheliae comite, datisque ad Mortonium literis factum excusauit, affirmans, se fortasse non minus partibus regis profuturum quam si apud eos mansisset. interea in concilio apud Proregem acriter disputatum, illic manendum, an, vbi rex esset, Sterlinum migrandum esset. et ita multi sentiebant, quod Hamiltonio tam vicino et inter crebras defectiones Glascuae manere, minus tutum videretur. sed contra Morauius disserebat, omnia fere ab initiis pendere; discessum fugae proximum non cariturum infamia: suspicionem metûs tum maxime vitandam, ne et hostibus animos augerent, et suis imminuerent. esse in propinquo potenteis familias, quarum opibus tantisper se sustentare possint, donec longinquiora auxilia conuenirent. quae sententia vicit, comeante vltro citroque oratore Gallo, vt res ad concordiam reduceret. iamque amplius VI OIO et IO in armis regina habebat, cum vix IIII OIO plena apud Proregem essent, et in dies numerus horum minuebatur, cum illorum cresceret, qui praeter Glascuam ducere et regina in arce Britannoduni relicta bellum suo arbitratu gerere vel ducere decreuerant. nec segniter Prorex suos educit, cognitoque reginam per vlteriorem fluminis ripam iter facere, pedites suos per pontem, equites per vada aestu maris recedente transmissos Lausidum vicum ad Cartham flumen in radicibus collis situm petere iubet. eum collem Prorex summa festinatione occupat, Argathelio propter morbum repentinum tardius incedente, quanquam breuiore via eodem properaret. vbi igitur agmen reginae vidit regios locum, quem petebant, insedisse, altero colle ex aduerso se leniter adtollente, occupato, copias in duas acies diuidit, quarum in prima praecipuum robur locauit, vt si oppositam aciem impulisset, ceteros fuga consternatos sine certamine funderet. Prorex et suos in duas acies distribuerat; in dextra erant Iacobus Duglassius Mortonius, Robertus Semplius, Alexander Humius, et Patricius Lindesius cum suis quisque clientibus. sinistram ducebant Ioannes Marriae, Alexander Glencarniae, Vilelmus Tarchiae comites; scloppetarij vicum subiectum et hortulos iuxta viam publicam tenebant. pulsi initio a regiis reginae tormentarij, et vicissim regius equitatus dimidio inferior loco cessit. illi suo proelio defuncti, vt etiam peditum ordines turbarent, cum in collem aciem erigere conarentur, a sagittariis regiis et parte equitum, qui se ad suos ex fuga contraxerant, reiecti, retro abierunt; interea sinistro cornu per viam publicam, qua cliuus in vallem miti iugo descendebat, progrediente quanquam ipsi a scloppetariis infestarentur, tamen ex angustiis egressi aciem explicant; atque ibi duae phalanges denso sarissarum vtrinque obiecto vallo ad horae circiter dimidiae spatium, neutra parte inclinante obnixae tanta pertinacia certauere, vt quibus hastae praelongae fractae erant, pugiones, lapides, lancearum fragmina, et quidquid ad manum erat, in aduersa hostium ora iacerent. et in extremis quidem Proregis exercitûs ordinib. multi metu incertum an alia de caussa fugiebant, et nisi densitas ordinum interiecta, quominus fugae sensus ad primos perueniret, obstitisset, proculdubio alios secum in fugam vertissent. sed secunda acie proelium restituente, et se cum prima coniungente eorum impetum, qui ex aduerso erant, non tulere, sed retro velut ruina impulsi fugam fecere. a caede tamen temperatum iubente Prorege, siue id humanitate factum, siue quod metueret, ne insequendo ordines soluerentur, et si qui ex aduersariis adhuc integros ordines seruarent, in palanteis ac solutos inuecti partam victoriam victori eriperent. caesi circiter CCC, plures capti. regina, quae haut longe spectatrix aderat, abiecta omni spe in Angliam tendit. ita maior numerus, dum minorem contemnit, superatus est, egregio militaribus viris exemplo, vt hostem reuereri discant, ne fortunae fauorem per nimiam securitatem atque adeo insolentiam corruptum amittant. id actum III Eid. Maij. postridie Prorex in Glottianam vallem progressus Hamiltonium et Drefanum arces recipit omnium rerum vacuas. mox indicti Edimburgum a Prorege conuentus; ad quos impediendos Argathelius cum IO C fere propinquis ac clientibus Glascuam, et Huntilaeus cum OIO peditibus Perthum vsque processit, sparso etiam rumore, Sebastianum Lucemburgicum Martigium cum auxiliaribus Gallis, vt olim, propediem in Scotiam traiecturum. eodem tempore Elisabetha Anglorum regina instantibus
aduersariis ad Proregem dat literas, quibus petebat, vt conuentus differrentur, nec iudicium de aduersariis praecipitaretur, donec de re tota certior fieret. se enim reginae et vicinae et sanguine proximae grauissimam sibi iniuriam factam querentis, periculum honeste non posse negligere. nihilominus conuentus habiti, in quibus Gul. Metellani aduersae parti haut dubie fauentis sententia tenuit, vt pauci ad ceterorum terrorem damnarentur; spes tamen clementiae aliis, si resipiscerent, ostentaretur, frementibus plerisque, qui ea re pertinaciam et potentiam aemulorum auctum iri prouidebant. inde Prorex in Annandiam, Nithiam, et inferiorem Gallouidiam profectus cum omnia in potestatem redigeret, proceribus multatis aut in gratiam receptis, rursus Elisabethae literis reuocatur, praeter iniuriam reginae cognatae factam, nomen regium contumelia affici, ac vilescere sacrosanctae maiestatis auctoritatem, si seditiosorum hominum libidini exponeretur, querentis; huius atrocissimi facinoris ad omneis principes pertinere exemplum, cui, ne latius contagio reges pellendi proserperet, mature obuiam eundum esset. proinde petebat, vt Prorex idoneos homines ad se mitteret, qui rei, vt gesta erat, rationem exponerent, et ad ea, quae in ipsum seu crimina seu conuicia iacerentur, responderent. id etsi molestum ei erat, ac parum decorum videretur, apud exteros reges rationem rerum in Scotia gestarum ac iudicatarum reddere, tamen cum vereretur, ne Cardinali Lotaringo in Gallia praepotente et vireis Gallicas reginae ostentante plerique ad eius partes deficerent, et si quidem Elisabetham offenderet, nullas sibi vireis superesse prouideret, quibus tot difficultatib. resisti posset, tandem condicionem quamuis iniquam accepit. igitur ad eam decreta amplissima legatio, et cum ambigeretur, qui mittendi essent, primorib. se excusantibus, ipse se iturum professus est, assumptis comitib. Gulielmo Metellano sibi quidem suspecto, sed quem domi hoc incerto rerum statu relinqui tutum minime existimabat, Iacobo Duglassio, Patricio Lindesio e procerum numero; e sacro ordine Orcadum episcopo, et Fermelindoni Abbate; ex iudicum collegio Iacobo Margillio et Henrico Balnauio, et Georgio Buchanano harum rerum praecipuo scriptore. cum his in viam se dat, et IIII Non, VIIIbr. Eboracum conuentui destinatam vrbem ingreditur. quo eodem die ac paene hora Thomas Hauartus Norfolciae dux eodem venit, cum Sussexiae comite et Rodolfo Sadlerio equite. Norfolcius iam tum, vxore sub id tempus defuncta, cum regina Scotorum de matrimonio, sed clam, agebat, Sussexio huius consilij participe. ibi et auditi reginae Scotorum legati auxilia ab Anglis petentes, quae principem suam inuitis perduellibus in regnum reducerent. Prorex autem cum quidquam nisi iure et a vetustis gentis institutis factum negaret, et decreta ordinum regni vrgeret, Angli cognitores datis illis Scotorum decretis domi factis et tunc prolatis minime sibi satisfieri aiebant, nisi et caussae ederentur, quae proceres ad tam seuere contra reginam pronunciandum impulissent. Prorex contra defugere, ne reginam et sororem accusare, ac flagitia eius apud exteros non grauate audituros evulgare cogeretur; ad extremum id negare se facturum, nisi Elisabetha repromitteret, si quidem perspicue ostenderetur, regem vxoris consilio interemptum, se pueri regis caussam eo in tutelam veluti suscepto defensuram. sed cum Angli eam se potestatem minime habere responderent, sed se ad reginam scripturos reciperent, paullo post venere ab Elisabetha literae, quibus petebat, vt Scoti regiae partis vnum aut plures ad se mitterent. igitur a Prorege missus Gulielmus Metellanus, cui quod suspectus esset, et consilia cum Norfolcio communicaret, non tam adiutor quam explorator attributus Margillius I. C., qui vbi Londinum venere cum per eos negotium satis commode non explicaretur, placuit, vt prorex ipse praesens adesset, et de rebus controuersis coram disceptaret. is ergo venit exiguo comitatu, et in colloquium ab Elisabetha admissus cum eadem, qua Eboraci, conditione, nec aliter, se accusationem contra reginam orsurum ostenderet, accidit, vt interea in Scotia res turbarent, opera praecipue Iacobi Balfurij, sparsis rumoribus, quasi Prorex, vt Scotorum regnum Anglis subiiceret, arces munitissimas eis tradere, et regem ipsum obsidem dare promisisset. his angustiis Prorex circumsessus, cum et domum sibi sine mora redeundum esset, vt bellum ciuile in ipso ortu extingueret, et si ab Elisabetha cum offensione discederet, id rebus, quas sustinebat,
incommodaturum videret, nec alterutrum vitare posset, nisi accusationem apud Elisabetham institueret; tandem in concilio eius protestatur, se non sua sponte, sed inimicorum importunitate coactum, vt suam reginam et eandem sororem apud exteros reges immanissimi sceleris accusaret. id autem non eum criminandi libidine, sed sui purgandi necessitate, vt faceret impulsum, inuitumque facturum, vt ea detegeret, quae sempiterna obliuione sepulta cuperer; quibus dictis, et mox rerum, vti gaetae erant, explicato ordine proferuntur eorum, qui sceleris in regem admissi erant conscij, testimonia ante mortem expressa; ordinum decreta, quibus plerique etiam ex iis, qui tunc reginam sequebantur, et apud Elisabetham Proregem criminabantur, quasi ipse caedi regiae participasset, subscripserant, ac tandem arcula illa argentea, de qua superius diximus, allata est, quam a Francisco priore marito acceptam regina Botuelio donauerat, in qua erant literae manu reginae Gallico sermone scriptae ad Botuelium, cum carminibus aliquot Gallicis feminea elegantia factis. additum ab iis qui res istas scripsere, prolatos matrimonij tres contractus, primum ante regis caedem ipsius reginae manu scriptum, quo, veluti syngrapha, Botuelio spondebat, se ei, vbi primum sui iuris foret, nupturam: alterum ante diuortium cum priore Botuelij vxore, Gordonij Huntilaei manu conscriptum: tertium sub tempus nuptiarum palam factum. his etsi indiciis Elisabetha fidem adiiciebat, tamen animo fluctuabat, cum inde aemulatio ac mutuum odium, tum criminis magnitudo, inde fortunae prioris non sine aliqua commiseratione recordatio, et quod plus poterat, regij nominis amplitudo, et formido, ne pellendorum regum libido ab eo exemplo in alia regna transiret, in mentem recurreret. igitur instantibus nostris oratoribus, qui reginae regno exutae partes tuebantur, nam Hispanorum regis orator, etsi operam pollicitus ab ea caussa abstinuit, Elisabetha euentum rerum opperiens medio et ambiguo responso sententiam temperauit, et pronunciationem in aliud tempus distulit, copiamque Proregi abeundi fecit. sed cum ille contra vrgeret, vt si accusatores sui quidquam haberent, id ante discessum proferrent, nec absentem calumniandi tempus captarent, accersiti reginae Scotorum procuratores, et si quid contra eum et comites ipsius haberent, edere iubentur. quod cum sine expresso reginae suae mandato se facturos negarent, tandem post multas tergiuersationes pudore victi singuli confessi sunt, se nihil priuatim scire, cur Morauius aut eius socij regiae caedis conscij viderentur. ita dimissum concilium; cumque in eo Prorex esset, vt domum cum suis rediret, id quominus facere posset, aduentus Iacobi Hamiltonij Castri Eraldi ducis quondam Proregis in caussa fuit. is rerum suarum pertaesus relicta patria in Galliam secesserat. tunc vero a Lotaringis persuasus cum de conuentu Londinensi intellexisset, aliqua summa exigua donatus in Angliam venit, vt quaestionem de regni administratione Morauio moueret. igitur caussa coram Elisabetha agitata fuit magna contentione, cum Hamiltonius diceret, omnium paene gentium moribus ac legibus, et potissimum instituto patrio locum hunc sibi, vt genere proximo et heredi deberi, idque annalium Scotorum adductis in medium exemplis confirmaret, a qua dignitate cum non legitimis suffragiis, sed a rebellibus per vim ac summam iniuriam, et quod indignius ferat, per legitimi sanguinis contemptum, notho in eius locum assumpto, exclusus sit, petere, vt is honos sibi restituatur; sic enim breui fore, vt omnes motus domestici conquiescant, et regina sine vi autarmorum tumultu pristinae dignitati restituatur. contra regis legati disputabant, et Hamiltonium rem non modo legibus et veterum institutis repugnantem, sed etiam iniquissimam postulare, allatisque in contrarium exemplis, regni gubernaculum, non genere proximis, sed magis idoneis, et a conuentu publico delectis delatum semper fuisse ostendebant. iniustam vero eam esse periculo proposito demonstrabant. nam quid minus iustum esse, quam aetatem innoxiam atque infirmam eius fidei credere, qui pupilli sibi commissi mortem semper aut expectet aut optet? qui auaritiae facibus ad crudelitatem inflammatus de pueri praeceptam regni spem remorantis successione perpetuo cogitet? quod externis etiam exemplis cum comprobassent, subiecerunt, id in eo multo magis metuendum, cuius familia huius regis proaui caede non contenta auo etiam materno, quoad vixit, insidiata est. paternum vero
eum occidere non posset, inopem regno extrusit, patrem velut victimam mactandum produxit, matrem regnumque eius, cum ipsi potiri non possent, peregrinis vendidit. haec ad Gallici nominis inuidiam addita erant, eoque Elisabethae auribus plausibiliora; quae statim his auditis per concilium Hamiltonio denunciat, eum rem iniustam petere, neque vllum a se sperandum auxilium: se autem a regis legatis rogatam, ne ipsum, in cuius praesentia qui seditionem in Scotia meditabantur fiduciam ponebant, prius dimitteret, quam illi veniam abeundi accepissent, quod aequum peterent, promisisse; proinde prohibere, ne ante id tempus discedere festinaret. illud Elisabethae responsum, tanquam declarationem egregiae erga se voluntatis accipiens Prorex, quo magis eam a reginae Scotiae partib. alienatam in suas partes pertraheret, literas, quibus illa se minus ab Angla digne, ac secus quam promisisset, habitam conquerebatur, et auxiliorum aliunde suis spem faciebat, interceptas ad ipsam detulit. iis Elisabetha cum se fidei non seruatae argui videret, et inesse alia, quae suspicionem houarum rerum darent, eo sibi diligentius in posterum cauendum censuit, ne dum alienas respicit, ipsa rerum suarum incolumitatem neglexisse videretur. Prorex vero, potita ab ea venia, cum suis in Scotiam exeunte anno rediit.
DVM haec in Britannia geruntur, in proximo Belgio initio anni XIIII Kal. Febr. publico programmate Albani iussu citantur Gulielmus Nassauuius Arausiensis princeps, et Antoniut Lalanius Hocstrati comes: ille quod summis beneficiis et honoribus a Carolo V Caesare ornatus in collegium equitum velleris aurei cooptatus, consiliarius statûs creatus, et praefectura Burgundiae comitatûs, Hollandiae, Zelandiae, et Vltraiectensis ditionis donatus indignam gratiam Philippo filio principi suo retulerit, decoris sui sacramenti, ac fidei immemor summa ingratitudine in regem coniurauerit, eo consilio, vt illas regiones in potestatem redigeret, in Brabantiam excursiones fecerit, populareis metu Inquisitionis Hispanicae iniecto ad defetionem sollicitauerit, Bruxellis et Bredae clandestina conciliabula habuerit; quod eiusdem consilio Brederodius perduellium signifer Vianam muniuerit; Antuerpiam missus, vt motus sedaret, plebem ad seditionem in sectariorum gratiam commouerit. Hocstratanus, quod eadem ingratitudine decoris ac fidei suae oblitus, quamuis tot honoribus a rege suo ornatus, perniciosis Arausiensis consiliis participauerit, perduellium conatus adiuuerit, inuita et ignara Parmensi edictum in seditiosorum fauorem Mechliniae publicari iusserit, Teneramondae cum coniuratis capita contulerit. id instigatu Bosij fisci patroni actum. citati Ludouicus Nassouius, Culenburgicus, Bergensis, Brederodius, alij. ad citationem postea Arausiensis et Hocstratanus prolixo scripto responderunt Dillemburgi VII Kal. Maii. et dilutis accusationum singulis capitibus et malorum ac tumultum caussa in Inquisitionem Hispanicam reiecta, id multis rationibus Hispanorum astu ac tyrannide agi demonstrant, vt patriae libertate religionis praetextu labefactata, priuilegia, immunitates ac iura antiqua harum regionum aboleantur, et Belgaein miserabilem seruitutem abducantur. tum multis verbis in nouorum episcoporum creationem, Concilij Tridentini promulgationem, et Cardinalis Granuellani ambitionem inuehuntur, et postremo nihil a se nisi libertatis seruandae et quietis publicae constituendae caussa factum contendunt. Albanus interim Louanium mittit, qui Philippum Gulielmum Nassouium comitem Buranum Arausiensis F. literis in ea academia operam dantem Antuerpiam adduceret, quem postea in Hispaniam misit, vbi longo tempore in libera custodia asseruatus est. mox Bredanam arcem, quae Arausiensis ditionis est, valido Hispanorum praesidio firmat. Sub id tempus de Carolo Hispanorum principe in carcerem a patre
coniecto affertur. de eo varij sermones sparsi; in id consentientes, quod iuuenis acer, vehemens ac supra modum ambitiosus et imperij cupidus suspicionem nouarum rerum de se apud patrem suspicacem excitasset. voces certe eius quasi Belgarum vicem miserantis et seditionem excusantis ab emissariis exceptae et ad patrem perlatae fuerant, quas sic pater accipiebat, quasi filius fugam et profectionem secretam in Belgium meditaretur; odia praeterea manifesta notauerat, contra Albanum, Rodericum Gomesium Siluam, et Ioannem Austrium nothum, qui principem gratiae locum in aula tenebant. induxerat et in animum insidias sibi a filio paratas, idque pluribus indiciis sibi persuaserat. nam et scloppetulos binos summa arte fabricatos caligis, quae amplissimae de more gentis in vsu sunt, eum gestare solitum resciuerat ex Ludouico Foxio Parisiensi Scurialis Palatij ac monasterij a se regia magnificentia exstructi architecto, machinae item, qua aqua ex Tago in superiorem Toleti partem attollitur, inuentione nobili, qui et a Carolo rogatus fuerat, vt sibi librum eo pondere fabricaret, cuius ictu hominem exanimare posset. et ille quidem ita librum XII tabellis e lapide cyaneo constantem VI pollicum longitudine, IIII latitudine, chalibeis laminis et desuper aureis contectum compegerat, qui XIIII libras et amplius pendebat. quod et statim patri renunciauit. id vero, vt mihi retulit ipse Foxius, qui postea apud nos in Baionae portu excauando, et Phari in Garumnae aestuario exstructione, quam Corduennam turrem vulgo vocant, industriam suam approbauit, ideo Carolus voluerat, quod in Hispaniae annalibus alicubi legisset, quendam episcopum, qui carcere attinebatur, laterem magnitudine breuiarij precum corio contegendum curasse, cuius ictu custodem appositum sibi interfecisset, et ita vinculis se exemisset. cum vero solus sine vllo famulitio somnum capere solitus esset, machinam et sibi per Foxium fabricari curauerat, qua per trochleas in lecto iacens ianuam cubiculi aperire et reserare pollet. sic vero somnum inquieti animi princeps capiebat, vt sub puluillo duos gladios strictos et totidem scloppetos ad displodendum paracos haberet; item in arca duos maiores scloppetos puluere et glandibus onerstos; quae arma eum merito patri suspectum reddaebant; sed hactenus dolorem dissimulatione texerat. tandem pridie Natalis Christi Carolus cum fidele colloquium cum sacerdote haberet, confessus est habere se in animo quendam hominem occidere: quo audito cum sacerdos delictorum gratiam impertiri recusaret, et ille contra instaret, si fidelium mensae non patticiparet, vt sibi saltem ad publicam offensionem vitandam, panis non consecratus coram populo traderetur, sacerdos pertinaciter et hoc recusauit, remque protinus ad patrem, vti iussus erat, detulit; qui statim respondit, eum se hominem esse, quem filius peteret: ceterum sibi consulturum. auditae et ex iuuene crebrae voces, cum ex conclaui Elisabethae reginae, cum qua familiareis sermones habebat, egrederetur, quasi sibi a patre ereptam vxorem indignantc. quod propterea dicebat, quod vltima inter reges pacificatione cum initio inter delegatos res agitaretur, antequam Maria, Anglorum regina Philippi coniux decessisset, de Elisabetha Carolo Hispaniarum principi Philippi F. elocanda actum fuerat; sed mortua sub id tempus Maria condiciones mutauere, et Philippus Elisabetham, quam filio vxorem destinabat, sibi sumpsit. his indiciis, nuntiis, testimoniis in dies magis confirmatus, imperiosus ac suspicax pater, re prius cum S. Inquisitionis, vti vocant, officio, communicata, qua inconsulta ille siue superstitione, siue religionis simulatione, nihil magni momenti tota fere vita gessit, filij conatus anteuertere, et eum in potestatem redigere statuit. quod cum interdiu et vi aperta fieri periculosum et iniuriosum simul visum esset, quippe cum ferox iuuenis homineis sui simileis circa se haberet, et scloppetos paratos occultare crederetur, id noctu tentari placuit, re ita composita. Foxius is, quem dixi, machinarum fabricator, trochleas, quib. ostium cubiculi principis obseratur, sufflaminare iussus, id tanta arte perfecit, vt cum ille e lecto pessulum de more obdidisset, ita clausum ostium putaret, vt sine vi ac fragore aperiri non posset. sed adhuc hic metus suberat, ne ingressu patris excitatus princeps scloppetis et gladiis strictis, quos subpuluillo habebat, et quibus scite admodum supra conditionem suam vti didicerat, rem gereret. itaque comes Lermae
profunda iam nocte primus summo silentio conclaue ingredi rabetur, et scloppetos ac gladios sub puluillo latenteis clam subducere; quo facto, arcam, in qua quatuor maiores scloppetos semper paratos asseruabat, insidet. tum pater sequitur, quem Rodericus Gomesius Silua, Feriae dux, Commendator maior, et Didacus Cordubensis praecedebant. nusquam altiore somno miser princeps obdormiuit, ita vt ad irrumpentium strepitum minime excitatus, pulsante eum cubito Silua vix ex pergefieri potuerit. tandem depulso somno, vbi se captum, se patrem adesse cognouit, se mortuum inclamans, etiam astanteis, vt se interficerent lamentabili eiulatione rogauit. cui Philippus, Atqui non vt te occidam, inquit, huc veni, sed vt paterna castigatione ad meliorem frugem reducam; statimque eum graui oratione increpitum surgere iubet, amotoque omni assueto famulitio custodes ei apponit, qui vestem lugubrem misero circumponunt, addito nigro pileo, et aulaeis ac lecto principali magnificentia strato mox detractis, ex omni regia supellectile curule grabatum cum culcita reliquum fecerunt. ita ille omni ope destitutus, ex desperatione in furorem vertitur; et cum a paucis custodiretur, accenso tunc luculento igne ob asperam hiemem in prunas se cernuum misit, vnde vix ambusta veste, et tunica linea interiore, nec illaeso omnino corpore, a custodibus retrahi potuit. cum haec non successisset, alia sibi mortem via conciscere aggreditur. biduo sine potu exacto, tertio die tanta se frigida ingurgitauit, vt parum abfuerit, quin medius rumperetur; rursus fame per aliquot dierum inediam collecta, pastillis carne coctu difficili fartis tam copiose ventrem saburrauit, vt paene suffocatus sit. haec, vt ex ore ipsius Foxij accepi; addit Petrus Iustinianus Patritius Venetus, adamante in os iniecto Carolum strangulare sese conatum, sed a custodibus mature succurrentibus impeditum fuisse. igitur pater vbi vidit, sic ingenium filij esse vt nec ratione aut castigatione vlla sanari posset, re rursus cum S. Inquisitionis officio communicata, aequum iudicauit, priusquam ille sibi ipsi detestando patricidio manus afferret, ei tanquam reo damnato vim a legitimo magistratu afferri; quod vt regij nominis maiestati consuleretur clam factum, propinato in iusculo veneno; quo sumpto, paucis post horis viribus linquentibus defecit, cum XXIII annum attigisset. ante mortem filij Philippus ad Pontificem literas dederat propria manu scriptas XII Kal. Febr. quibus de suo erga ipsum obsequio multa praefatus, eum de filio in carcerem ob iustas caussas coniecto certiorem faciebat, et nihil quod in aequo ac prudente patre ac principe merito desiderari posset, omissurum se in hoc negotio confirmabat. Vtili mense mortuum eum, alij VIIIbri scripserunt; maturius credo, et ita ex Ludouico Foxio accepi, sed aliquot menseis famam rei suppressam, quae post partam ad Gemingam ab Albano victoriam, de qua postea dicemus, tandem euulgata sit. dein mensibus aliquot elapsis Elisabetha vxor cum praegnans esset, et XXIII annum ageret, priuignum secuta est, non sine suspicione veneni; rumore euulgato, virum, familiarem nimium ipsius cum filio consuetudinem secus quam oportuit interpretatum esse. hoc insolitae seueritatis, et vt multi addebant, immanitatis paternae exemplo, tum late de se terrorem cunctis suae ditionis populis iniecit Philippus; tum maxime Belgis, quippe apertae seditionis sibi consciis, nullamque veniae spem in eo collocantibus, qui proprio filio non pepercisset; quo nomine magnopere laudatus est a Pio V. itaque ad extrema consilia proceres et obnoxij populi ex necessitate descendere, et eo magis, quod ab eodem S. Inquisitionis officio de caussa sua pari, qua in principem, seueritate pronunciatum inaudiuerant. nec vanus erat rumor. nam XIIII Kal. Mart. Madriti Inquisitores super ea re a Philippo sententiam rogati responderunt ac statuerunt, omneis et singulos Belgij populos, et omneis harum regionum ordines, exceptis tantum iis, qui in probationibus distincte notabantur, apostatas sectarios ac perduelles esse: nec eos solum qui aperte a Deo et S. Ecclesia et regis obedientia defecissent; sed etiam eos, qui se Catholicos sirnulantes officio suo in reprimendis sectariorum ac seditiosorum conatibus, quod initio facillimum fuisset, praepostera prudentia defuissent. praeterea nobileis etiam illos, qui subditorum nomine libellos supplices, et expostulationes aduersus S.
Inquisitionem porrexissent, et publicassent, eaque re subdole apostatas sectarios ac perduelleis ad seditionem instigassent, cunctos diuinae et humanae maiestatis laesae crimen incurrisse. secundum haec Philippus III Kal. Mart. mandata ad Albanum mittit, quibus iubebatur iuxta Inquisitorium decretum, vt quaestiones de defectoribus, sectariis, ac perduellibus rigore et ordine praescripto haberentur. itaque in sanguinario illo, sicuti vulgo vocabatur, consilio propositi articuli, iuxta quos delegati iudices, ne in posterum in sententiis dicendis fluctuarent aut variarent, de poenis statuere iubebantur. ij cum omneis etiam innocentissimos amplecterentur, nec esset, qui a tam generalis decreti sanctione se eximere posset, immane quam proceres et ditissimi quique, qui se peti arbitrabantur, animo commoti sunt, cum viderent etiam in rusticos et agresteis eandem seueritatem desaeuire edictis furialibus, per vrbem multis, exiliis, ac suppliciis grassari contra praesenteis, absentium bona proscribi ac publicari. qua re iritati quidam facta manu in sacerdotes ac monachos rabie inaudita per Flandriam occidentalem saeuiebant, et vbicumque repertos spoliabant, natibus auribusque ad ludibrium truncatis. interea Margarita Parmensis, quae in prouincia salua dignitate manere amplius non posset, translata in hominem superbum, et qui acta sua apud Philippum perpetuo criminabatur, omni suprema potestate, petita a fratre venia in Italiam secedere decreuit. iam ante extremo anno superiore publicato scripto testata fuerat, se, quoniam in publico ordinum conuentu, in quo ante nouennium harum regionum gubernacula Gandaui susceperat, propter turbas ea deponere non posset, ideo per literas iis valedicere, orans et obtestans, vt in maiorum religione, principis obedientia constanter perseuerarent, et operam suam ac sollicitudinem in publica administratione positam boni consulerent, qua effectum esset, vt ante exitum Aprilis nuper elapsi prouinciae cunctae et vrbes ad obedientiam regi debitam re dactae essent, praesidiis locis idoneis dispositis, ita vt nihil aliud superesset, nisi vt in sonteis anima duerteretur, et rebus prout regi commodum optimumque visum esset, publica quies constitueretur. quod in inuidiam Albani additum, vt ostenderet etiam ante eius aduentum publicae tranquillitati ab ipsa mature prospectum fuisse. serius tamen e Belgio discessit, dum literas ex Hispania a fratre expectat; quibus tandem acceptis omni beneuolentiae significatione plenis, quales esse solent, cum alicui post abrogatam dignitatem gratiae aguntur, IIII Eid. April. Bruxellis discedit, prosequente eam ad breue spatium Albano, et per Namurcensem agrum, Hannoniam et Lucemburgicum principatum itinere facto, inde per Germaniam in Italiam ad Octauium maritum contendit, iucundissima ac laudatissima nominis sui memoria apud Belgas relicta. interea Arausiensis in Germania delectus habebat, tribus partibus in Belgium Maio ineunte impetum facturus, per limitem Geldrensem et Frisiam, per Mosae-traiectum et limitem nostrum, ad id auxiliaribus Germanis, qui Condaeo militauerant, et pace apud nos facta in domum reuertebantur, vsurus. delectus et in Eburonibus a foederatis habebantur; et cum iam pax apud nos facta esset, Albanus cognito per Hispanum oratorem, qui Lutetiae erat, Germanos, qui Condaeo militauerant, in Belgium descendere decreuisse, Hispanas et Italicas copias ad limitem versus Eburones procedere iubet, nec non et Hiergium Barlemontii comitis F. mittit, cum II Belgarum OIO, insuper mandato dato, vt Itali nuper dimissi, qui sub rege stipendia fecerant, Philippi auspiciis conducerentur. eodem tempore coniuratio inita ad Albanum aut intercipien dum aut occidendum detecta est, cuius princeps erat Risoirus, qui X signa Bruxellis praesidio imposita trucidanda susceperat. ad Groenondalense item monasterium in nemore Sinio religionis caussa profecturo Albano structae insidiae ab eodem Risoiro et fracre eius Carloio ex Noota familia, qui die condicta IO C amplius equites circa se in arinis haut procul ab Ohaimi fano habebant. Bruxellis vero IO circiter delecti pedites; et Carloius quidem monastico cilicio indutus in coenobio latebat, Albani metu, vti iactabat. sed re a Likio detecta et ad Albanum delata, vix tamen ille ex itinere, cui iam se accin xerat, reuocari potuit. captus tandem vnus ex coniuratis tormentis subiectus, et compositum rei ordinem confessus, irrito sociorum conatu diro supplicio affectus est
cum vero intellexisset Albanus vltra Mosam iam numerosas a foederatis copias conscribi, occupandum ratus, antequam illae conuenissent, Sanctium Lodonium cum V signis legionis suae, quibus praeerat Franciscus Valdesius, Didacus Caruaialis, Antonius Moxica, et Fr. Varga Namurcum praemittit, dato negotio Ferdinando priori notho filio, vt Lopesium Acuneam cum equitatu, qui in Neruiis erat. subsequi iuberet. iussus et Sanctius Auila stipatorum Albani praefectus cum Lodonio se coniungere, et cum iis Nicolaus Basta Epirotarum equitum dux, et Petrus Montanus scloppetariorum equitum item dux, qui a via suscepta deflectentes, sic mandante Albano, Traiectum versus iter habuerunt; vbi refecto ex viae labore milite, et assumptis quatuor Germanorum signis ex legione Hebresteinij comitis Ruremondam versus ducunt inter Ruram et Mosam in limite Geldrensi et Cliuensi firmum situ oppidum, quod foederati paullo ante frustra tentauerant, astu primum, dein et vi aperta. sed propinquante Lodonio, illi direpto suburbio et imaginibus templi destructis retro pedem tulerunt, ponte ligneo Rurae imposito incenso, et per Vasemburgum itinere facto, Herclenum in Cliuensi principatu, sed Geldrensis dirionis arcem tendunt; quos cum equitatu Auilla inter Herclenum et Dallemum adsecutus, monet Lodonium, vt cum peditatu propere subsequatur. heic foederati consistere coacti aciem instruunt, et cum Auilae impetum aegre sustinerent, retro cedente peditatu, non sine graui iactura Dallemum se receperunt, II signa amissa eo die, VII seruata, quae oppido vicino se muniuerant, propugnaculo et fossa occupatis, ibique impedimentis in ponte dispositis: sed cum mox superuenisset Lodonius cum peditatu impetu facto propugnaculum capitur, et in eo reperti fere omnes trucidantur. in conflictu VII signa capta. occisi ex foederatis amplius OIO; ex Hispanis non plusquam XX, vt ipsi scribunt; grauiter vulneratus Franciscus Varga, qui egregiam operam in eo proelio nauauit. id actum VII Kalend. Majas. capti, Bruxellas mox ducti et supplicio affecti. ita Ruremondae in potestatem redigendae spe deturbatis foederatis Lodonius oppidum cum V signis ingreditur, ductis secum aliquot captiuis, quos laqueo mox suspendi iussit inde peste grassante digredi coactus, Veneli et Grauiae militem distribuit, et circumpositis locis alia V quae nuper Tornaco et Viluorda venerant, signa imponit, et paullo post cum totis X signis Mosae Traiectum petir. cum vero allatum esset, in Geldria nouas copias rursus ad Bruxemeram arcem coire, Albanus mox comitem Megensem prouinciae praesidem cum delectis aliquot eo ducere iubet, attributo ei Andrca Salazario Panhormitanae arcis in Sicilia praefecto. iussus et Consaluus Bracamontius cum VIII signis legionis suae, quae Boscum ducis tenebant, et reliquis, quae Aldenardae erant, cum Megensi se coniungere. datum et negotium a Ferdinando Priore Caesari Daualo Piscariae marchionis fratri equitum ductori, vt cum III equitum turmis, Roderici Lopesij Dauali, Curtij Martinengi et sua Grauiam peteret, ibique cum Megensi vireis sociaret. quo cum venisset Megensis, reperit foederatos Buxemera relicta Grauiam in Geldriae et Cliuensis principatûs confinio ad Mosam nauigiis dispositis petrisse, et oppidum cum duabus arcibus occupasse. itaquc mox mandat Bracamontio, vt cum suis Mosa et Vahali, quod est Rheni brachium, transmissis ad se ad Grauiam obsidendam contendat, et ab ea parte, quae Brabantiam respicit, hospitium sibi sumat. Arua et Neomago adducta tormenta; ipse Megensis cum equitatu aduersa in parte consedit. verum superueniente Caesare Daualo territi praesidiarij, huc illue relicta Grauiadiuersi turmatim abeunt. oppido iussu Albani impositum signum ex legione Bracamontij; reliqua per vicin loca distribuuntur. Caesar Aualus cum equitatu Buscum ducis remissus est. conuenerant et in limite haut omnino occulto Condaei mandatu Cocauilla, Valens et Amandus e Neustria vicina strenui duces, qui collecto in Atrebatibus, Flandria, et ex propinqua Anglia milite, excursiones in Arausiensis gratiam per Belgium faciebant; quibus iritatus Albanus, per Philippi oratorem apud regem expostulat: rex vero confestim ad Condaeum scribit iam pace facta, scitaturque, an Cocauilla, qui ipsi nuper militauerat, haec suo iussu faciat. quod cum negaret Condaeus, nec sua referre, quid ille ageret, rex statim
Arturo Cossaeo E. T. negotium dat, vt assumptis Picardiae praesidiis errones latrocinia publica exercenteis persequatur. is ergo Cocauillam ad Valerij fanum in Somonae aestuario adsequutus, intra oppidum cum IO C peditibus et CC equitibus compellit, et locum corona cingit: mox admotis tormentis quassato muro dum Cocauilla et Amandus ruinam munire satagunt, diuersa parte Cossaeani a nonnullis certa lege iptromittuntur; Cocauilla in domum vicinam se recipit, vbi cum Amando et Valente captus est, haut magna suorum caede facta; Belgae omnes caesi; Galli a Cossaeo seruati. captiui duces Lutetiam Parisiorum sub custodia missi, et tanquam emansores securi percussi sunt. dum haec agerentur, multa Albano aduersa ac molesta acciderunt. nam VII vir Palatinus cognito, commercij liberi specie magnam monetae vetitae summam ab institorib. Italis per Germaniam secundo Rheno exportari, Manhemij, qui locus est vectigali exigendo destinatus, nauigium per suo XII Kal. Mart. inhibet, et omneis merces in illud impositas, pecuniam item Heidelbergam transferri curat, vbi et eius descriptio facta est, quae vt Hispani publicauere, CL ducatorum OIO numerum efficiebat. ea de re querimonia mox ab Albano Philippi nomine facta; sed cum Ioannes et Ioannes Antonius Grimaldi eam sibi restitui peterent, et Christophorus Centurio Luciani fratris nomine, et Augustini Spinulae ac Thomae Flisci omnes Genuenses cum commendatitiis literis Emanuelis Sabaudiae ducis eadem reposcerent, Palatinus contra Imperij decretum anno huius seculi LIX de moneta non exportanda promulgatum vrgebat, et poenam defraudati vectigalis commissam arguebat, dimissis cum rei, vti gesta erat, testimonio publico mercatoribus ac nautis. tandem post longas contentiones Genuenses necessitate coacti, interuentu Albani, preces et interdum precibus minas addentis, cum VII vito sic transegerunt, vt se culpa minime caruisse ostenderent. sed longe grauior fuit in Frisia accepta clades. nam Ludouicus Nassouius collectis ad VII OIO militum et equitibus aliquot in Frisiam descenderat, sumptis, vt aiebat, armis pro patriae ac conscientiarum libertate, quod et inscriptione vexillorum significabat, in quib. erat, AVT RECVPERARE AVTMORI, et eam prouinciam peruagatus Vedam, Arenbergi comitis arcem, quae aditum praebet ex Orientali Frisia in Groeningensem agrum inuadentibus, corona cinxerat, et Delfico pago haut longe hinc loco portu commodo infra Amasi fluuij ostium muniendo diligenter incumbebat, occupato etiam Damo, quod Groeninga et pago illo aequali spatio fere distat. quo cognito Albanus Arenbergio Frisiae praesidi nuper e Gallia, quo superiore anno cum auxiliarib. copiis profectus fuerat, reuerso negotium dat, vt cum V legionis suae signis eo duceret, et Nassouium dissipatum tota prouincia pelleret. itidem Bracamontio mandat, vt cum X Sardoae legionis cui praeerat signis, et Megensi, vt cum IIII Germanorum signis, et III leuis armaturae alis, quae ad Buscum ducis erant, se cum Arenbergio coniungeret. cum iis ille et VI minorib. tormentis Groeninga ad Nassouium, antequam numerosiores copias collegisset, insequendum exit, et Damum versus iter tendit, quo foederati conuenerant. ibi praemisso Hispano peditatu leuibus proeliis initio certatum, deteriore Nassouiorum condicione, qui tandem locum, quod omni ex parte moenibus nudatum, nec satis temporis ad illum, licet positu firmum, muniendum suppeteret, deserunt, et tribus ab oppido leucis castra ponunt, in Praemonstratensis ordinis coenobio, quod a situ Helligersium vocatur in Gemingensi territorio, quia paludib. circumfusis inaccessibile cum esset, opus fuerit terra arida e longinquo petita tumulum excitare, in quo foenobium illud tanquam in solido fundaretur. in eo tumulo locus porrigitur, in quo foederati consederant; eo illos quasi fugienteis insecutus Arenbergius eodem, quo ad Damum velitaria pugna certatum fuerat, die, suie certae victoriae spe, siue priuata iniuria stimulatus, quod Vedam arcem suam nuper occupatam ac misere direptam doleret, quamprimum cum iis confligere statuit, non expectato Megensi, qui maximis quantum poterat itineribus ad eum vontendebat. itaque X Kal. Iun. et postridie quam feliciter cum hoste pugnauerat, Herligersium versus ducit, vbi Nassouius castra muniuerat; qui Arenbergij aduentu cognito statim aciem instruit, et ante lucum, cui palus vliginosa suberat,
agmen quadratum statim instruit, et ad laeuam in dorso cliui, qui tumulum claudit, alterum, quod III OIO circiter scloppetariorum constabat: ad dextram equitatus constiterat, dispositis ante aciem in imo colle volonibus: ita insessis aditibus, restabat iter angustum iuxta lucum per collem inter paludes porrectum, quo ad coenobium adibatur. postquam eo venit Arenbergius, tormenta mox aduehi imperat, iussis gradum accelerare Hispanis, vt cum volonibus, congrederentur. sed intercedebat collis, quo defensi foederati tormentorum displosione minus infestabantur. itaque promota tormenta; et dum transferuntur, cum hostis sensim pedem referre videretur, Arenbergius eum fugam meditari ratus, cum CCC Curtij Martinesij equitibus, neque enim absente adhuc Megensi plures circa se habebat, ardentius progreditur, et in paludes imprudenter praecipitat. totum illud solum terra leui et friabili constat, qua excauata et in particulas secta pro ligno in domibus ad alendum ignem vulgo populares vtuntur; quibus vero locis excauatur, aqua restagnat; sed succrescente herba solidum extrorsum solum apparet, vt qui illac iter faciunt, nisi locorum gnaros duces habeant, prius in lutosas voragines inextricabili lapsu impingunt, quam periculum agnoscere queant; quo magis mirum plerisque visum est, cur Arenbergius, qui naturam locorum perspectam haberet, tam pernicioso errore se suosque perditum ierit. cui tamen caussam dedisse constans fama est, importuna murmura et maleuolos Hispanorum rumores, qui cum Arenbergium initio cunctabundum viderant, quasi tergiuersantem et tempus Nassouiis euadendi largientem palam increpabant; qua re effectum sit, vt vir generosus, qui fidem suam in dubium reuocari non patienter ferret, spreto periculo imprudenter in foederatos cum certa pernicie inueheretur. dum igitur solutis ordinibus Hispani vim faciunt, et hoste contempto, quod semper contemptoribus exitiosum fuit, cum priore agmine confligunt, in paludes praecipitauere, quibus sarissophori plerique absorpti dum se extricare moliuntur, posterius foederatorum agmen retro per collem dispositum flexuoso itinere in latus regiorum incumbit; quorum tamen impetum diu summa virtute sustinuit Arenbergius contra hostilem equitatum fortiter pugnans, occiso sua manu, vt scripsere Hispani, Adolpho Nassouio Arausiensis fratre iuniore, quanquam alij glande tormentaria ictum cecidisse memorant, sed suffosso equo cum mox alio inscenso rursus certamen restitueret, a circumfuso hoste obrutus, tandem post obstinatum certamen, et ipse ab Antonio Soetio Honteinio, dum fratrem Hierosolimitanum equitem ante oculos occisum vltum it, interfectus est. perierunt cum eo ex Hispanis magni nominis Aluarus Osorius, Ioannes Peresius a Soto, et Petrus Caprarius. VII item ordinum ductores; desiderati amplius IO Hispani; amissa et VI tormenta cum omni apparatu bellico, et impedimenta; Germani quod illis solemne est, cum se vndique circumsessos viderent, vltro armis deditis deditionem fecere, fide data, Philippo intra sex menseis non militaturos. eodem hoc ipso loco ante XXXII annos ex occasione a Georgio Schenkio feliciter pugnatum fuisse ex annalium fide constat. cum enim is Damum obsideret, de auxiliorum aduentu certior factus per duas oppidi mulieres, quae ipsius forma captae de periculo eius sollicitae erant, hoc astu vsus est; tentoria et reliquum castrorum apparatum ante oppidum reliquit, et excitatis passim ignibus, quasi adhuc in castris esset, sine strepitu, qui quidem ab obsessis sentiri posset, se ad Herlingersum recepit, vbi insessis aditibus, inter quos auxiliaribus incedendum erat, venienteis inopinato aggressus in paludes impulit, et egregiam de hoste victoriam reportauit, quo facto ad obsidionem reuersus est: quod vbi obsessi cognouere, omni spe auxilij destituti deditionem fecere, et ita Damum in Caroli V, cuius auspiciis Schenkius contra Carolum Geldriae ducem militabat, peruenit, quod mox eius iussu moenibus nudatum fuit. cum vero Nassouius dissipatos ac fugienteis regios insequeretur, in Andream Salazarium a Megensi mox subsequente praemissum incidit, qui et impetum ipsius sustinuit, et stragis reliquias collegit. Arenbergij corpus in monasterio proximo, Adolfi Vedae conditum est, hic exitus fuit pugnae inter Vinschotum et Herligersium commissae
IX Kal. Iun. in campis fallacibus, a Tacito ita appellatis, qui Amiso et Lipia interluuntur, tam victori quam victis detrimentosae, quippe tot proceribus, vt eius cladem expiaret, ab Albano summo supplicio affectis, sicuti mox dicemus. superueniente Megensi regij recreati ad Martinengum se colligunt, et ad Studeburgum castra ponunt, haut longe ab hostibus: et cum vereretur Megensis, ne ad eum casum res Groeningae turbarent, in vrbem, quae tantum IIII signis Ioanne Bacello ductore tenebatur, IIII alia signa Arenbergicae legionis et totidem Germanorum introducit. parta victoria Nassouius copias Groeningae admouet, et coenobium haut inde procul capit ac praesidio firmat, vbi dum crebris irruptionib. pugnatur, Carolus Brimeus Megensis comes scloppeto in collo ictus paullo post ex vulnere decessit, cuius mortem mox sui vlti sunt recepto coenobio et CC iu eo praesidiariis trucidatis. nec Curtius Martinengus paullum a periculo abfuit, equo ipsius eodem die suffosso. diuersa parte Albanus, vbi de casu cognouit, Hispanos fere omneis Namurcum confestim misit, et II OIO peditum ac IO equitibus Traiectum superius, Maximiliano comite Bossumio Batauorum praeside ad alia loca tuenda eodem tempore ablegato. mox edictum promulgatur, quo iubebantur quicunque religionis caussa solum vertissent, in Belgium redire; ni parerent, bonorum publicatione et perpetuo exilio multabantur; cui edicto cum nemo grauioris metu poenae obtemperaret, et passim de nouis motibus aut adferretur, aut suspicio iniiceretur, sparsis etiam libellis, et pecunia plerisque locis ad sollicitandos popularium animos distributa, Albanus quod iampridem animo destinauerat, conceptum contra proceres et nobilitatem Belgij, quam motibus caussam dedisse aiebat, odium postremo effundere statuit, productosque captiuos perduellionis damnatos summo supplicio Bruxellis Kal. Iunij affecit, in iis erant Gibertus et Theodoricus Batenburgici fratres superiore anno in sinus marini inter Batauiam et Frisiam transitu, capti, Petrus Andelotus, Philippus Vinglenus, Maximilianus CoKus, Philippus Triestus Gandauensis, Ioannes Blaius, Bartolomaeus Valleus, Hermanus Galama, Arturus Batso, Suirdius Beima Frisij, Iacobus Pentanus, Firminus Peletarius, Constantinus Bruxellensis, Ioannes Rumallius, Ludouicus Carlerius Cameracensis, Petrus et Philippus Valerlezij Altzij fratres. postridie et ad supplicium publice producti, Ioannes Montinius Villerius et Dueus ex primaria nobilitate Dalemi itidem capti, Quintinus Benedictus Eugenij praefectus, et Cornelius Niemus famosus inter eos concionator. mox et aduecti curru Gandauo, vbi carcere attinebantur, Amurathes Egmondanus et Philippus Momorantius Hornanus comites, deducentib. eos X Hispanorum vexillis et equitatu, et Bruxellis ex aduerso publicae plateae rursus in custodiam missi. tum sententia mortis ab Albano tanquam supremo concilij criminalis iudice, hos enim titulos sibi sumebat, in eos lata. Egmondano crimini datum, sicuti sententia illa continetur, quod contra fidem obsequij periuriose ac seditiose se turbis immiscuisset; quod detestando foederi Arausiensis ac sociorum pro libertate Belgij contra Inquisitionem Hispanicam, hoc est, contra regiam maiestatem initio subscripsisset; quod nobilitatis patrocinium suscepisset, et ad seditiones ac Protestantium effrenatam rabiem in Flandriae sibi commissae administratione in religionis Catholicae perniciem praepostera dissimulatione vsus esset. eadem fere Hornano improperata. vtrique praeter infestum Albani in omneis externos, ac praecipue in Ecmondanum dignitate ac meritis nulli, ac ne ipsi quidem Albano cedentem odium maturasse exitium putatur, quod cum Albanus post cladem in Frisia acceptam necesse haberet, quam primum cum omnibus copiis. vt damnum illud sarciret, illuc proficisci, iure metueret, ne a tergo relictis primariis illis nobilitatis ducib. licet captiuis aliqui motus per suam absentiam exorirentur. itaque vt se metu eo liberaret, et simul terrore per ipsorum supplicium cunctis iniecto expeditior et terribilior in hostem vaderet, sententiam executioni demandari iussit. qua coram Egmondano pronunciata, ille non putare se respondit, anteacta vita de regia maiestate tam male meritum esse, vt tam seuera castigatione puniretur; orare nihilominus, vt si quid deliquerit, quidquid id est, sua morte ac bonorum amissione eluatur, nec vlterius
ad familiae illustrissimae decus dehonestandum in vxoris ac filiorum perniciem poena porrigatur: ceterum se paratum, quando ita Deo ac regi videatur, mortem patienter ferre. tum calamum poscit, et ad Philippum dat literas Gallica lingua scriptas, quibus se sibi conscium testabatur, nulla re fidem aduersus ipsum violasse, aut quidquam in religionis Catholicae perniciem molitum esse, nihilque fecisse, quod non ad ipsius obsequium, publicam vtilitatem, et praesentis rerum statûs necessitatem pertinere existimauerit: proinde orare, vt si quid in eo peccauerit, sibi ignoscat, et coniugis, innocentium liberorum ac domestici famulitij pro innata clementia rationem habere dignetur. literas has complicatas et obsignatas Hiprensi episcopo, qui aderat, tradit, ex animo rogans vt eas ad regem mittendas curaret; quod episcopus se facturum recepit. inde precib. fundendis intentus, colloquium arcanum cum Hiprensi episcopo petit, acceptaque ab eo delictorum venia, ad quierem se composuit. Hornanus initio cum se Deo sua peccata confessum diceret, et Hiprensis colloquium recusaret, ad extremum veniam itidem eodem, quo Egmondanus modo petere coactus est; et inter has curas nocte exacta, postridie, qui in peruigilium Pentecostes illius anni et in Non. Iunij incidebat, Egmondanus gratiae loco petiit, ne diutius executio differretur; nam periculum esse, ne ex desperatione mens emota praesentis mortis vehementiore cogitatione diuexaretur. itaque sub meridiem in forum, vbi pegma ad id paratum et pannis lugubribus instracum erat, deducitur, comitantibus eum Iuliano Romero castrorum praefecto, Francisco Salina, et Hiprensi episcopo, et disposito per omneis aditus milite, siue ad pompam, siue ne quis motus suboriretur. post eum morte affectum, et panno mox iniecto velatum Hornanus adducitur, qui delicta sua multiplicia coram Deo confessus, fausta omnia astantibus precatur, vtque secum pro se ad Deum preces fundere velint, rogat; principem vero se offendisse, eo, quo inquirebatur, modo saepius postulatus, fateri recusauit; tandem exuto pallio supra puluillum procubuit, et commendata in Dei manus anima a carnifice capite truncatus est. vtriusque capita ad spectaculum pilis ferreis suffixa duabus horis prostiterunt. corpora a mimstris loculo plumbeo condita, in proximo Clarae fano deposita primum, postea Egmondani cadauer Sottegemi oppido suo in Flandria, Hornani Campiniae in Brabantia sepultum est. hic exitus Egmondani fuit, cum XLVI annum ageret, viri splendore natalium et virtute militari sua aetate cum paucis coraparandi, Sanquintino et Grauelingensi proeliis, quorum ei decus summa omnium consensione tribuebatur, de Philippo optime meriti: nulla tamen tot praeclare feliciterque gestorum tunc ratio habita est, praeualente sectarij veneni; cui propagando inseruiisse arguebatur, aduersus merita odio, aut etiam ipsius Albani potestate sibi commissa abutentis, et irreconciliabili ex aemulatione contracta maleuolentia. hic Sabinam Baioaram vxorem, et ex ea III filios, VIII filias moriens, quod illum maxime angebat, in summa egestate reliquit. Hornanus sine prole decessit. mox et Viluordae extremo supplicio affecti Antonius Stratius consul Antuerpianus, et Ioannes Casenbrotus BaKersetus Egmondano ab epistolis, de quibus supra diximus. qua re magnus populis illis terror ad praesens inietus, sed qui temporis tractu in inuidiam et Hispani nominis odium vertit, quo postremo ex desperatione ad defectionem compulsi Belgae sunt, et iam XXX totos annos mutua laniena, tandem etiam eierato Philippi et Austriacae domûs hereditario imperio misere conficiuntur. paullo ante V Kalend. Iun. concilij sanguinarij decreto Florentis Pallantis Culenburgij comitis aedes Bruxellis, in quibus Albanus, antequam Parmensis e prouincia decessisset, hospitium habuerat, solo aequatae sunt, area silicibus constrata, et erecta in ea columna marmorea cum inscriptione quadratis epistyliis quatuor linguis incisa, cuius summa erat, domum a fundamentis dirutam ob execrandam repetitae coniurationis memoriam aduersus religionem Catholicam Romanam, regiam maiestatem, et ipsas prouincias. dum haec fierent, Albanus, vbi de clade in Frisia accepta cognouit, statim Arembergij loco Chapinum Vitellium summum castrorum praefectum Groeningam mittit, et cum eo VI Germanorum cohortes ex Megensis legione, et quatuor ex legione Ioannis Beuchi, equites item
OIO IO Germanos ductore Erico Brunsuico, qui in Transiselana regione Deuentrij conuenire iussi erant. mandatum et peditibus, qui in Atrebatibus et Pleumosiis ab Hiergio conscribebantur, et VI alis duce Gaspare Roblesio Billio, vt cum Brunsuico se coniungerent. interea Nassouius victoria elatus copias ad Groeningam promouerat, et tertio ab vrbe lapide castra vallo et fossa muniuerat, occupatis circum locis, et coenobio inprimis virginum sacrarum praesidia imposuerat, ita vt cum a tergo Emdenam et Monasteriensem episcopatum ac Vestphaliam haberet, vnde copiosus comeatus ad eum importabatur, et insessis ante aditibus arcta obsidione vrbem obsessurus videretur: nam sic natura illius soli est, vt restagnante ob eas, quas dixi, caussas aqua, si vias arte munitas deseras, in paludosos vortices inextricabili errore et plerunque cum certa pernicie incidas. igitur Vitellius vbi ad vrbem venit, re cum Megensi communicata, vrbis aditus complanari, vt hostis veniens e longinquo conspici posset, et commodius equitatui confligendi, vtpote aperto campo, facultas esset. ibi pugnatum aliquoties tam vicinis regiis ac foederatis, et iniqua fere illorum condicione; quippe cum oppidani egressi essent, vt locum inter vrbem et coenobium situ firmum occuparent, pugna conserta, ex foederatis desiderati sunt amplius CL, ex regiis vix X. et; haec ad aduentum vsque Albani inter eos continuata. is vero cum in Frisiam proficisci statuisset, XVII figna ex legione Neapolitana Gandauo, vbi in praesidio erant, accersit, relictis in arce II vexillis, X item ex Lorabardica legione Traiecto Mosae, ac toridem ex legione Sicula, quae Bruxellis erat, et ea Buscum ducis tendere iubet. tum negotium dat Cressonerio Grauelingae praefecto, vt Mechlinia XVII tormenta aduehenda curaret. Santalgondano item Noercarmio, vt leuis armaturae praefecturam sumeret, et OIO equites in Sequanis conscriberet. Croio item Rutij comiti, et Blondo, vt delectus peditum in Atrebatibus, et Hannonia haberent, Valencianis imposito idoneo praesidio. inde ipse Boscum ducis procedit, quo cunctos regis consiliarios conuenire iubet, vt ibi in commune consulerent, fama sparsa, de auxiliis in Frisiam summittendis actum iri. nam quominus ipse in Frisiam proficisceretur, multa impedimento esse ab omnibus credi volebat. itaque Bruxellis VII Kal. Vtil. profectus, Mechliniam eodem die venit, ac postridie Antuerpiam, vbi arci imposito Gabriele Serbellono cum II signis Germanorum ex legione Alberici Lodronij et VI aliis ex eadem legione ad vrbis custodiam destinatis. inde Boscum ducis cum toto exercitu tendit. ibi intellecto Berquemum oppidum, quo capto comeatus ex Atuaticis in Frisiam importandus impediebatur, a Bredembergensi comite Arausiensis sororio occupatum esse, eo statim Sanctium Lodonium cum legione sua, quae Tenelij et Grauiae hospitabatur, ducere iubet. is vero assumpta Nicolai Bastae Epirotae equitum ala, et L itidem cataphractis equitibus ac V machinis bellicis vbi Berquemo propinquauit, cum paucis progreditur, vt locum lustraret; verum praesidiarij firmitati oppidi diffisi nocte insequenti locum deserunt, relictis IX tormentis, ac dum palantes aufugiunt, a regiis intercepti magna ex parte caesi sunt. praemissus inde Deuentriam Franciscus Ibarra, qui annonae prospiceret, conquisitis vndique nauigiis, quibus eodem tempore peditatus Isalam, Mosam, Vahalim et Rheni brachium superius transmittere tutoposset: quod summa felicitate et celeritate factum, quantumvis imbrium frequentia aquae vltra modum excreuissent. tandem VI Eid. Vtil. Deuentriam incolumis venit Albanus, vbi obuium habuit Ioannem Bernardum CCC Germanorum equitum ductorem. inde negotium dat Ioanni Baptistae Montano, et Aurelio Panhormitano, Georgio item Macucae, vt Italorum et Epirotarum quisque alam ex iis, qui nuper in Gallia dimissi erant, conscriberent; Lopesio Acunae item, vt Hispanorum equitum leuis armaturae alam conscriberet. postridie Albanus cum suis et ala scloppetariorum equitum, cui Monterus praeerat, Deuentria Hammense oppidum tendit, ac die sequenti Couerdiam, pugna memorabili locum insignem, qua, anno post natum in terris Christum OIO CC XXVII, V Kal. VItil. Otho episcopus Vltraiectinus, quem alij Bernardum nominant, a Rudolfo Frisio cum IO ex praecipuis sui exercitûs inter paludem et arcem interceptus ac caesus est
captique Gerardus Geldriae princeps et Gisebertus Arnestelius Batauus secundum episcopum primas in exercitu tenentes. Couordia Rooldum II ab vrbe milliaribus Albanus postridie venit, vbi obuium habuit Chapinum Vitellium cum Brunsuicano equicatu, et intellecto, hostem propediem expectare auxiliareis Germanos equites numero IO C et OIO IO pedites in Francia, Belgio et Lotaringia nuper conscriptos duce Hocstratano comite, et in eo esse, vt ad munimentum a regiis constructum, quod III signis Buchianae legionis tenebatur, impetum faceret, nihilominus iter prosequitur; et summo mane profectus, collocatis in prima acie CCC scloppetariis maioribus, ducibus Montedoca, Didaco Bracamontio, et Laurentio Perea, cum aliquot carris comeatu necessario onustis, a Megensit, cum equitatu et peditatu in itinere exceptus, Groeningam incolumis peruenit, et vrbem mediam transgressus ad portam, flumentanam diuertit, vbi ex Ferdinandi Prioris filij, Vitellij Noercarmij, et Lodonij consilio cum prius hostilium castrorum situm diligenter explorari iussisset, Caesarem Aualum et Curtium Martinengum cum leui armatura et scloppetariis equitibus praemittit, qui complanatis aditibus sensim iuxta hostem hospitium munirent. iam Nassouius coenobium et alia loca ante insessa deseruerat, et se castris continebat, ita munitis, vt ab vna parte fluuio clauderetur, ab altera ductam praealtam fossam haberet. fluuium etiam pontibus duobus strauerat, et trans fluuium domos duas muniuerat, ac perforatas milite firmauerat, fascibus comportatis, vt si casus ferret, igne iniecto statim incenderentur, ne regiis vsui esse possent. ad laeuam, Casam-rubram itidem muniuerant, haut longe a castrorum vallo, ad quam occupandam Albani iussu missus Gaspar Robles cum CC scloppetarijs Gantecio et Germinio ducibus, qui post obstinatum certamen loco potiti Albanum monent, hostem de recessu cogitare, et consultum videri, vt ab ea parte vt pote minus firma in eum impetum faciat, quippe cum sola fossa intercederet, nec necesse esset ad hostem vadentibus fluuium aut riuulum vllum transmittere. itaque missi ad eum CC scloppetarij ex Sardoa legione ductore Francisco Bellomontio, antea monito, vt subito atque hostem vallum deserere videret, ea parte impetum faceret. prouisa interim nauigia, quibus si hostis in castris diutius maneret, transmisso fluuio ab alia parte regij eum postridie adorirentur. iis a tergo subsidiaria statuerat VI Germanorum signa, et XVI Gallorum duce Georgio Lalanio Villae regulo, Hocstratani, qui ab Arausiensi stabat, fratre. iamque dies media fere exierat, cum per exploratores certior factus Albanus hostem ad discessum se parare, statim Alfonso Vlloae negotium dat, vt cum delectis CCCC scloppetariis Hispanis ductoribus Didaco Henrice, Inico Mediuilla, Ferdinando Agnasco, Andrea Salazario Panhormitanae in Sicilia, et Ioanne Spachro Plombinensis arcis in Etruria praefectis, in vallum impetum faciant. mandatum et Nicolao Bastae, et Montero, vt si hostis eo die minime discederet, cum equitatu ad dexteram, vbi aditum complanari curauerat Vitellius, eum aggrederentur, non tam spe vllius operae pretij faciendi, adeo difficili equitibus ob locorum naturam accessu, quam vt hostem discessurum tandiu remoraretur, dum illucescente die eum ab omni parte cinctum ad proelium cogeret. sed cum iam Nassouius in procinctu esset, etiam praemissa impedimentorum parte, regij tanta vi impressionem faciunt, vt fossa superata hostem intra castra interiora compellerent, transcensis, quos dixi, pontibus, tamen propter incendium a fugientibus immissum non ita commode insequente milite. CCC ex Nassouianis caesi; capta III tormenta campestria et I signum, strenue pugnantibus Didaco Henrice et Alfonso Varga, Agnasco praeterea et Mediuilla: tantusque ardor omni ex parte irrumpentium fuit, vt ex leui armatura plerique ex equis descenderent, vt fluuium oppositum natatu superarent, equorum caudam vna manu, altera hastam tenentes. ad vesperam continuata caedes; post quam Albanus cum receptui cani iussisset, Groeningam reuertitur, impositoque ad vrbis praesidium Io. Buchio cum IIII Germanorum signis, et relicto Brunsuicano equitatu, quod eius nullus esset illis locis vsus, Chapinum Vitellium cum II peditum OIO mittit, qui hosteis fugienteis persequeretur, eique equitum Germanorum alam atttribuit duce Ioanne Bernardo. ipse cum II leuis armaturae alis subsequitur, et cognito
Nassouium Damo II peditum signa eduxisse, vt eos secum coniungeret, et Suteburgum cum toto exercitu tendere, vbi Megensis postridie quam Arembergius caesus est, hospitium habuerat, eo Caesarem Aualum cum IO scloppetariis ex Vitellianis et sua equitum ala proficisci iubet. Albanus interea Vedam Arembergij arcem venit, et inde Reidemum Monasteriensis territorij pagum, vbi ponte ligneo Amasus fluuius iungitur, recta tendit, ac pontem mox praesidio firmatum, in vlteriore ripa propugnaculo exstructo muniendum curat. eum a Nassouio summo errore non occupatum scripsit B. Mendoza, quippe quo occupato, et in vlteriorem ripam translatis castris, citra periculum auxilia Arausiensi fratre duce ex Germania aduentantia opperiri potuisset, medio inter se et regios Amiso, qui minime vado transiri poterat. dum Reidemi esset Albanus, ex speculatoribus cognoscit, Nassouium duobus abhinc milliaribus ad Gemingam, Emdensis comitatus pagum in aestuario Amisi situm, castra posuisse. itaque inde XII Kal. VItil. proficiscitur, eo consilio, vt cum hoste proelio decerneret, quod erat illi ineuitabile, quippe cum a fronte hostem, a tergo fluuium haberet. igitur summo mane itinere facto, brumoso primum coelo, sed mox solis radiis discussa nebula milliare et sesqui emensus equitatum subsistere loco idoneo iubet; tum Ferdinando Priori imperat, vt pontem seruaret, ne quis iniussus illac transiret, et abducto secum Noercarmio et Vitellio se in viam dat, praemisso Sanctio Auila, qui diuerso itinere de hostibus cognosceret. inde aliquantum itineris progressus Priori mandat, vt ad se Caesarem Aualum cum ala equitum, et CC scloppetarios ex legione Longobardica duce Didaco Caruaiale mitteret, quos rursus ibi subsistere et aditum seruare iubet: vlteriusque progressus, cum nihil certi de hoste cognoscere posset, aliis Iemingae haerere decreuisse, aliis vasa iam conclamare nunciantibus, Iulianum Romerum et Sanctium Lodonium singulos cum IO ex legionibus Hispanis et delectis ducibus Francisco Valdesio, Ferdinando Toletano, Lopesio Figeroa, Ioanne Osorio Vlloa, Marco Toletano, Ludouico Remoso, Antonio Toletano, Laurentio Perea, Ferdinando Sanedra, Roderico Sapata, Didaco Caruaiale, Ferdinando Mediuilla, Didaco Henrice, Petro Consaluo Mendoza, subsistere iussis Alfonso Vlloa et Consaluo Bracamontio. eos subsequebatur Caesar Aualus cum equitatu et Curtius Martinengus. ita vero instruxerat a tergo aciem, vt Hispani in fronte starent, et post eos Germani, et rursus post eos XV Belgarum signa ducibus Hiergio et Gaspare Roblesio; in vltimo agmine CCC equites cataphracti erant, quos rursus sequebatur Ioannes Bernardus cumsua equitum ala. ij vero omnes ita agminibus quadratis distincti, alteri alteros sequebantur, propter aggerum angustias, quibus campi viridantes, sed lutosis voraginibus inaccessi, subsunt, vt per eos latius acies porrigere se commode non posset. Sanctius Auila cum Salazario et Alfonso Varga, Bernardino Mendoza, et aliquot ex delecta nobilitate ad pontem canali in Amisi se exoneranti impositum procurrebant. nam hostes magno numero aduenerant, qui mox aggeres exscindere et aperire moliuntur, vt aquis in campos infusis corrupto solo ac confusis itineribus regia castra disturbarent. sed a regiis loco pulsi sunt, et impeditum opus; antequam tamen canales aperti obstruerentur, tanta iam se aqua campis superfuderat, vt miles plerisque locis proximioribus vmbilico tenus mergeretur, et si quidem ad opus summo mane accessissent, procul dubio Albanum retrocedere coegissent, sed serius rem aggressi, et mature repulsi, opus inchoatum potius quam perfectum reliquerunt; qui postremus Nassouij error priorem ad Reidemum admissum longe superauit, quem dum emendare conatur summissis IIII OIO scloppetariorum, qui regios ab occupato ponte remouerent, acriter, sed infeliciter pugnatum fuit. nam cum illi exiguo numero diu locum defendissent, superueniente demum peditatu animos duplicant, ac postremo Nassouianos, dum se crebris fossis impediti ad suos recipere frustra conantur, cum damno in fugam vertunt, amisso in eo proelio Gabriele Manrice Osorij comitis F. tum Iulianus Romerus et Sanctius Lodonius, qui in prima acie stabant, fessis succedentes hosti propinquant, et certamen restituunt; quos mox Rodericus Sapata et Didacus Caruaialis cum OIO CC scloppetariis subsequuntur. Nassouius
aciemante Gemingam pagum in duo maiora agmina distribuerat, fronte in hostem versa, et ad dextram equitatum collocauerat; nam laeuum latus Amiso tegebatur; rursus ante aciem tormenta direxerat. horum displosione cum aliquantum infestati regij, vlterius progressi ad manus cum hoste venissent, eorum paucitatem contemnentes Nassouiani, extra fossam in pratum subiectum signis explicatis descendunt; sed a Lopezio Figeroa repulsi in fugam vertuntur, et pauorem collectum in suos effundunt, ac proprium equitatum soluunt. mox Aualo cum equitatu incumbente, et Petro Consaluo Mendoza ac Mediuilla cum scloppetariis domos proximas inuadentibus, Albanus cum toto exercitu superuenit, qui iam solutos Nassouianos penitus profligauit; quorum eodem tempore ac fere loco longe diuersum fatum fuit: nam pars in domos igne concepto ardenteis dum confugiunt, vna conflagrarunt, pars in subiectum amnem praecipitati perierunt; et istorum quidem galeri supernatantes reciprocante mari per aduersum fluuium Groeningam delati pugnae commissae, antequam de ea cognosci posset, fidem fecerunt. a meridie ad vesperam continuata caedes, nec nocte intermissa, in diem vsque sequentem producta est, cadauerum, loricarum, galearum, et gladiorum atque armorum multitudine tanta viis oppletis, vt vltro citroque itare per vias non liceret. cumque Germani aliquot in insulam in aestuario fluminis positam confugissent, mane ab Albano missis Lopezio Figeroa, Hiergio et Roblesio ad vnum omnes caesi sunt. reliquias proelij Aualus et Martinengus persecuti sunt quattuor amplius milliaria Germanica, quod vix vnquam accidit. desiderati ex foederatis amplius VII CI; capta XX signa, reliqua in flumen demersa; XVI machinae bellicae in regiorum manus deuenerunt. amissa item omnia impedimenta, etiam Hocstratani, qui paullo ante e castris discesserat. captus et Henricus Sigenus Nassouij legatus. nusquam tantam victoriam tam exiguo sanguine suo victores redemerunt. nam non amplius quam VIII ex regiis ceciderunt. Nassouius et Iustus Schouemburgius post fortiter nauatam operam vix natatu in vlteriorem ripam fluminis egressi nauicula conscensa Emdam incolumes peruenerunt. caussam cladi dedisse proditum est, exortam inter milites seditionem ob stipendia promissa et non in tempore persoluta, qua effectum sit, vt et incuriose stationes obirent, nec ducum dicto audientes essent; et ad extremum hoste instante segnius pugnam capessiuerint. hic exitus proelij ad Gemingam XII Kal. VItil. commissi fuit, cuius nuncium mox Albanus ad Philippum per Andream Salazarium, ad Pontificem per Carillum Merlum perferendum curauit. eodem tempore ad Ioannem ab Hoia episcopum Monasteriensem literas dedit, quibus et victoriam partam nunciabat, et de Emdensi comite conquerebatur, quod is Naslouianis comeatum ac necessaria subministrasset; qua de caussa eum hostiliter inuadere meditabatur; ab eo tamen consilio rei difficultate deterritus et alio reuocatus abstinuit. inde biduum Gemingae commoratus Damum proficiscitur, in itinere incensis fere pagis a lixis et calonibus, vt herorum mortem in Arembergensi clade interfectorum vlciscerentur; qua re iritati rustici quosdam ex iis comprehensos ad Nassouium adduxerunt: Italis ac Belgis vitae gratia facta; Hispani poenae militari subiecti. quod rursus tam grauiter tulere Hispani legionis Sardoae, vt spretis ducum imperiis in domos obuias tota regione sparso incendio, nulli parcentes crudeliter desaeuierint. cuius facti infamiam vt Albanus elueret, postea legionem exauctorauit, Martino Diazio cum IO exceptis, qui facto non participauerant. Damum inde venit Albanus, et Delfici, qui locus portu commodus magnum ad comeatum comportandum momentum habet, relicto idoneo praesidio Groeningam redit; vnde rursus Alfonsum Vlloam mittit, qui Vlfensem Batemburgi comitis arcem situ et profunda fossa firmam in potestatem redigeret. is igitur cum XVII signis legionis suae et equitum alis Ioannis Velesij Geuarae et Aurelij Panhormitani, XII muralibus machinis ac II colubrinis eo profectus, admotis tormentis locum pulsat, biduumque continuata verberatione dum in eo esset, vt impetum faceret, praesidiarij noctu huc illuc dilapsi arcem deseruere, cui praesidio L militum imposito Vlloa mox inde Boscum-ducis reuersus est. Albanus rebus Groeningae ordinatis, et vrbi populosae nec satis fidae arce pro fraeno imposita, per Amsterodamum Vltraiectum proficiscitur,
vbi ad eum venit Fridericus filius cum bis mille ac quingentis peditibus Hispanis, et in plureis menseis copioso stipendio. is mox a patre vniuersi peditatûs dux creatur. lustrato ibi exercitu, VI OIO equitum, peditum XXX OIO recensita sunt. ad terrorem item popularibus incutiendum, Albani iussu anus octogenaria valde locuples Amsterodami securi percussa, quod concionatorem domo recepisset. eodem tempore in agro Iuliacensi circa Dalemum oppidum cum magna hominum nondum armis instructorum multitudo, quasi ad nomen militiae dandum confluxisset, duce Iusto Soetio Villersio, ab Hispanis oppressi sunt, et partim caesi, partim dissipaci misere perierunt. interea Arausiensis in Germania exercitum quam maximum poterat, cogebat, sollicitatis amicis, et missis ad Maximilianum Caesarem oratoribus, qui delectus per Imperium habitos necessitate excusarent, eumque, tanquam Austriacae familiae in Germania principem; orarent, vt Belgij, a quo maiores eius originem repetebant, commiseratione tangeretur: florentissimas olim prouincias, procerum et ordinum prudentia pacatas, aduentu Hispanorum miserabiliter diuexari; eos, telo Inquisitionis, quod potius in Mauros exeri oportuit, in proceres ac locupletes districto, nihil ad auaritiam et crudelitatem reliqui facere: ea de reconquestos saepius apud principem Belgas, missis etiam e numero procerum primariis viris, qui indignam meritis suis gratiam retulerint; quapropter miseros homines, cum viderent regis Hispanorum calumniis praeoccupati aureis precibus suis occlusas esse, desperatione adactos, quod vnum supererat, ad arma confugisse, ea mox deposituros, cum cessante intolerandae seruitutis metu a diro crudelitatis iugo, quo sub externo dominatu oppressi gemunt, soluentur. orare itaque quam demisse possunt Caesaream maiestatem, vt auctoritatem suam interponat, et cum Philippo patrueli agat, demonstretque, non aliam rationem pacandi Belgij videri, quam si praesidia externa remoueantur, Inquisitionis metus tollatur, priuilegia, libertates et immunitates restituantur, ac seruentur, et iure aequabili inter omneis constituto ex communi ordinum ac procerum consilio ac decreto publicae quieti prospiciatur. Arausiensis, deprecationes non susque deque habuit Caesar miti et prudenti ingenio princeps, sed eas non solum ad Belgium, quod maximam partem ad Imperium spectat, sed etiam ad ipsum Imperium pertinere ratus, cum vereretur, ne recenti adhuc belli Germanici ab Hispanis excitati memoria animi ob id commouerentur, quamprimum sibi cum Philippo agendum existimauit, et quo maius pondus hae rationes apud patruelem haberent, et ex dignitate personae altius in pectus eius descenderent, Carolo fratri pacis apprime studioso auctor fuit, vt cum aliis de caussis priuatas suas res spectantibus profectionem in Hispaniam adornaret, huius quoque negotij, quod non solum Belgij, sed Imperij quietem spectabat, curam susciperet. quod libentissime ille fecit; eoque magis, quod prouideret accenso semel in Belgio belli incendio, quod haut ita facile restinctu esset, vireis patruelis, quae melius contra Turcam infestum familiae Austriacae et ipsius Caroli propter viciniam hostium verterentur, distractum iri, et debiliores fore, quam vt in iis praesidij quidquam Germanicus limes ponere posset. is igitur per Italiam facto itinere Genuam venit, et inde soluens in Hispaniam perrexit, vbi ea de re enixe cum Philippo egit, sed tardius, quam vt iacta semel alea Hispanae copiae et Albanus ipse tuto et salua existimatione sua reuocari posset: nam ad famam pertinere existimabat, ne consilij nuper reclamantibus cunctis principib. foederatis initi tam cito poenitentia duci videretur. cum tamen se non mediocri apud Imperij ordines ob id inuidia premi intelligeret, scripto anno sequenti Germanica lingua exarato et publicato se purgauit, et perduellium crimine exag. gerato consilij sui rationes iure niti demonstrauit. iamque Arausiensis, ad quem Ludouicus frater se post cladem Gemingensem contulerat, copiosum exercitum contraxerat; siquidem in eius castris erant Germanorum peditum signa XLIV, quibus praeerant Nicolaus Atstadius nobilis Alsatus, et ob id a Ferdinando Austriaco proscriptus, Vitus Schouerus, Baltazar Volfius, Belgarum et Gallorum IIII OIO, equitum VII OIO, ducibus Friderico Rolshauseno Hessici equitatûs tribimo, ex peditione Gallica ante sexennium nobili, Theodorico Scombergio, Iusto Scouemburgio,
Alberto comite Nassouio, Bucchardo Barbij comite, Othone Malesbergio, Hermanno Riedselo et Adamo Veisio, castrensia VI tormenta, IIII murales machinae. ex Belgis praecipui aderant Hocstratanus comes, Batenburgus senior, nam fratres eius nuper supplicio affecerat Albanus, Varuxius Risorius, Carolus Hamesius Boxtelius, Lomeruallius, alij. vexillis inscriptum erat, PRO LEGE, GREGE, ET REGE. coactis iam omnib. copiis V Kal. VItil. scriptum vulgatur, quo Arausiensis belli ad Dei gloriam, regis commodum, Caesareae item majestatis et eius filiorum regis heredum vtilitatem, contra immanem Albani furentis tyrannidem suscepti rationes reddit, repetita ante actorum memoria, atque in re tam salutari omnium auxilia et fauorem exposcit. secundum haec ineunte VIIbri Romersdorfiae in Treuiris exercitum recenset, et transmisso Rheno ad Viti fanum suae ditionis pagum venit. inde petito a Cliuensi comeatu Ludouicus Arembergam caeso Hispanorum praesidio vi capit, Carpensem arcem et Eppenam inter Coloniam Agripinae et Duram, atque Hornesonam, Vilenam item Culemburgi comitis arcem in potestatem redigit. Aquisgrano grandem pecuniam imperat. tum in Rheno circiter XVIII nauigia Italicis mercibus onusta capit; quas institores grandi pecunia redemere. caesae et aliquot regiae cohortes prope castrum Noiteimium. ibi longo tempore haerente Arausiensi cum incertum esset, Lucemburgensem agrum an Belgium, an Galliam peteret, Albanus Sequanis metuens, quanquam ad eorum defensionem ex foedere Heluetij essent deuincti, Vergio Chamlitae comiti prouinciae praesidi pecuniam a mensariis grandi foenore acceptam mittit. tum Noercarmio comiti Rutio, et Christophoro Mondragonio Damvillerij praefecto mandat, vt conscriptis equitibus ac peditibus ei, si casus ferret, praesto essent. mox et Gasparem Roblesium cum legione sua ad eas partes ablegat, dato negotio, vt Antonius Berrius Didaci Caruaialis signifer cum L delectis Hispanis Limburgensi arci imponeretur. ipse, qua erat ingenij sagacitate, qui prouideret, non diu inter tot gentes in castris hostium sponte ac sine stipendio militanteis coalituram concordiam aut permansurum obsequium, ad defensionem se parat, et viribus colligendis tempus sumit, ita iudicans, cunctatione potius quam impetu contra potentiores viribus vtendum esse, et tamen ne suos desereret, cum Germanorum legionibus IIII ductoribus Alberico Lodronio, et Philippo Eberstenio ac reliquo exercitu Mosae Traiectum accessit, ibique transmisso fluuio castra muniuit, ponte ex nauigiis structo, ex quo excurrere, et loca, per quae hosti veniendum erat, vastare et comeatus commoditatem impedire posset. insuper murices ac clauos acutos per loca vadosa spargi curauerat, quibus pediti equitique transitum infestum redderet, aut omnino prohiberet. in castris Albani erant XVI OIO peditum, videlicet XL signa Hispanorum, XV Belgarum veteranorum ex vicinis praesidiis educta; VI duce Philippo Lanoio Bellouaco, V Carolo Arsillio Landresij, et V Iacobo Briaco Mariemburgi praefecto, X Hiergij, V Mondragonij, V Gasparis Roblesij qui Ruremundam tuendam in Geldria susceperat, XX Germanorum ducibus Alberico Lodronio, et comite Eberstenio. interea Arausiensis seditione militari appetitus, quod prouiderat Albanus, dum turbas componere satagit, periculum adiit, gladij, quo accinctus erat, capulo scloppeti ictu decusso, et Malesbergio aliisque, qui cum eo erant, a furente milite interfectis. sedaro vtcunque tumultu vasa conclamari imperat per Eburones facto itinere, et Leodio frustra tentato, quod intercipi posse putauerat, ad Mosam accessit, et sursum ac deorsum cum exercitu irrequieto tendens, cum diu incertum Albanum tenuisset, qua parte fluuium traiicere decreuisset, tandem Non. VIIIbribus haut longe a Stochemo iuxta Masecam vado Mosae inopinato propinquat, et statim praemissis aliquot equitibus vadum contari et purgari, dein maximum equorum numerum densato et per flumen in alteram vsque ripam continuato agmine consistere iubet; qua ratione fractus aquae impetus, et dum ceteri inferius transmittunt, decrescere cepit. ita citra periculum transmissus Mosa, non sine magna Albani, qui in loco superiore spectator stabat, admiratione, atque etiam trepidatione; quippe multorum opinio fuit, si recta Arausiensis in regios duxisset, facile dispersos et imparatos opprimi potuisse,
sicuti nostra memoria euenerat, cum Carolus V Albi ad Mulbergam superato Ioannem-Fridericum Saxonem VII virum debellauit. sed fatigatos et adhuc ab aqua madenteis suos colligere et castris munitis continere sat magnum pretium visum fuit. dum in eo sunt, rex ad Albanum dat literas, eique, vt mutuam gratiam referret, auxiliareis bis mille equites offert, quos ducibus Claudio Lotaringo Aumallio, et Arturo Cossaeo equitum tribuno summissurus esset, negotio dato, vt Gallicas Protestantium copias, quas in limite conuenire inaudiuerat, antequam coniunctae essent, penitus dissiparent ac delerent. gratiis actis Albanus condicionem accipit, et quo auxiliareis exciperet, atque ad se deduceret, Carolum Philippum Croium Haureci marchionem Arascoti ducis fratrem mittit. sed cum die condicta nostri in limite rion comparerent, ad Albanum reuertitur, qui ad locum iuxta Mosae Traiectum, vulgo ab indigenis Castrum Caesaris dictum, se muniuerat: vbi dum esset, tubicinem ab Arausiensi ad vrbem missum, siue ad terrorem, siue quod occulta cum oppidanis consilia ne miscerentur vir suspicax vereretur, statim laqueo suspendi iussit. interea dum Albanus se castris continet, aliquandiu velitaribus proeliis pugnatum fuit, vniuersi proelij aleam defugientibus regiis, quibus prouisa necessaria abunde erant; cum contra comeatus in paucos dies Arausiensi suppeteret, qui inde Tungros Leodicensis ditionis oppidum, et reflexo itinere Gertrudis fanum in Centronibus ducit, Albano semper insequente et postremum agmencarpente. ibi pugnatum acriter structis a regiis insidiis, qua in pugna Marci Toletani praecipua virtus fuit. inde comeatûs penuria Arausiensis per Brabantiam vagatus, Thenas vsque tribus a Louanio milliarib., quo se Hiergius ab Albano praemissus incluserat, excucurrit, Albanum insequentem assidue lacessens, si qua ratione eum ad proelio decertandm compellere posset. Albanus haut longe a Thenis castra muniuerat, vbi cum hostem traiicere amnem, cui Geetae nomen, velle intellexisset, Fridericum filium cum Chapino Vitellio, et IIII Hispanorum, et aliquot Gallorum et Belgarum signis et nonnullis equitum alis mittit, qui angustum iter hinc et inde siluis oppositis cinctum, inter quas hosti transeundum erat, insiderent. Montesdoca et Salinas cum IO scloppetariis in angustiis collocati; cumque eo die iam inclinante sole Arausiensis cum toto exercitu apparuisset, nihil actum est, quamuis instante Hocstratano, vt proelii alea tentaretur. res tamen dilata ob vicinam noctem, et vterque exercitus medio colliculo, pernox in statione fuit. postridie, incedente iam hoste, cum tamen incertum esset, quo tendere in animo haberet, Albanus summo mane aciem eo ordine instruit, vt leuis armatura praecederet, quam cum vniuerso peditatu Fridericus Toletanus subsequebatur; vltimum agmen claudebant equitum Germanorum turmae VI: mox leuis armatura acre certamen conserit, capto etiam signo et occupato colle, ex quo regij libere in hostem despiciebant: hinc cum IIII alae Germanicae iam praemisso reliquo exercitu prope essent, Capralis scloppetariorum equitum dux vrgebat, vt, licet nondum coniuncto peditatu, in vltimum agmen impetus fieret; nam interesse amnem illum Geetam quem iam prima acies transmisisset, eoque commodius videbatur, vt parte transmissa vltimos adoriretur. sed Albanus de locorum situ dubius assentiri noluit, et dum rusticum ad explorandum mittit, occasio rei gerendae paeneomissa est. iussi tamen Sanctius Auila et Consaluus Bracamontius singulicum IO C delectis angustias, quas memoraui, occupare, et Gaspari Roblesio cum Belgica legione negotium datur, vt in hostem impressionem faceret. hic rursus acriter pugnatum a regiis, qui, licet numero impares, tamen suorum qui praesto erant, fiducia contra numero potentiores tanta vi conflixere, vt cum illi omni spe auxilij, quippe cum sui iam in vlteriorem amnis ripam euasissent, destituerentur, a regiis postremo dissipati ac caesi sunt; periere ex hostib. plus II OIO ictib. glandium interfecti, ex regiis haut amplius XX, et L circiter vulnerati. Hocstratanus accepto in pede scloppeti ictu paucis post dieb. extremum diem clausit. Eberardus item Velensis Lommeruallius Belgici peditatûs dux captus, et Bruxellis iussu Albani securi percussus est. ibi ad eum venit Didacus Toletanus filius Nauarrae comes-stabuli. hac clade accepta Arausiensis Iodomiae cum auxiliarib. Gallis se coniungit: ij omnino erant
II OIO peditum, IO equitum, quibus praeerat Franciscus Hangestus Ianlius cum Ludouico Lanoio Moruillerio, Rantio, Valdraeo Moio, Anglurio Autricurio, Io. Raguerio Sternaeo, ac Poieto peditatûs praefecto. per agrum Lucemburgicum facto itinere Huberti fanum in Arduenna silua inter Dionantum et Carlomontium et Andagiense monasterium populati sunt, incenso etiam Huberti fano, quod cultu illis locis praecipuum est, Thenas vsque venerunt. quibus viribus non tam firmatus, quam annonae paenuria pressus Arausiensis, infestis passim vrbibus ea in regione frequentibus, occasionem vniuersis copiis cum Albano confligendi huc illuc cursitans et mutatis saepius castris aucupabatur. contra ille insequendo aequo semper loco castra muniebat, ita vt ad pugnam inuitus cogi non posset. Arausienses Iodomia Elissemum iuxta Tilemonem, quo se Hiergius rursus incluserat, veniunt, rursus Mosam transmissuri, si per tempestatem licuisset; sed hibernis pluuiis inflato fluuio cum vadum reperire non possent, ad laeuam iter flectunt. Albanus vero, qui Louanij erat, cum Mondragonij legione, Ioannis Baptistae Montii, Sansecundi et Nuuolarae comitum, Georgij Macucae alis, et scloppetariorum equitum Monteri turma hostes insequitur, et dum ad Mariae sanum tendit, vltimum agmen adsecutus IO ex iis cecidit, ac Bauaci hospitium eadem nocte habuit, misso Friderico filio, qui Hussium oppidum pontemque lapideum Mosae in Eburonibus impositum, ne hostibus pateret, praesidio firmaret. Arausiensis Leodicum suos miserat, qui transitum sine maleficio peterent, obsidibus oblatis. quod cum episcopus, is erat Gerardus Grosbekus Hispanorum partibus addictus, et sacrorum sodalium collegium negaret, displosis aliquot tormentorum ictibus ad dextram iter flectunt, et tandem in Hannoniam descendunt, vbi et patentiores campi et comeatûs copiosioris spes erat. cumque ad Quesnoeum venissent, et in agrum Cameracensem tenderent, tandem ex Albani exercitu, cum quo toties certamen tentauerant, X Germanorum signa, VIII Hispanorum, et III leuis armaturae turmas adsecuti fundunt, et cladem superiorem vrcunque vlciscuntur. vulnerati in eo certamine Sanctius Auila, Franciscus Toletanus, Rodericus Lopesius, Aualus occisus. inde Castrum Cameracense oppugnatum, quod Mollinius summa animi praesentia oppidanis trepidantibus tutatus est. heic extrema necessitate adactus Araussensis instigante Ianlio ac ducibus Gallicis, in Galliam, vbi iam bellum incruduerat, iter intendere staruit et quanquam rex ad limitem misisset Cossaeum cum II OIO pe ditum et equitum aliquot alis, vt eum ingressu prohiberet, ipse supra Quintini fanum Somona transinisso Augustam Suessionum venit, vbi obuium habuit Gasparem Schombergium a rege legatum, qui indicaret regem magnopere suum in Galliam cum tanto exercitu aduentum mirari, quippe cum eius caussam ignoret, neque pro vetere ac laudabili consuetudine bellum indictum denunciatumve sitl; transitum in Germaniam, quod petere cum audiat, regem nequaquam recusaturum, modo nihil hostiliter facturum se recipiat. ad haec Arausiensis prid. Non. Xbr. respondet, quid suae voluntatis esset, antea regi significasse, neque tam stolidum aut imprudentem esse, vt viribus impar contra eum quidquam hostiliter moliturus veniat: sed eorum, qui veram religionem profitentur, et quorum exitio plurimos in Gallia imminere sciat, periculum negligere non potuisse; proinde orare, vt rex pro insita clementia hominum nihil praeter Dei honorem, vitae securitatem, et regium obsequium spirantium commiseratione tangatur, et edicta in ipsorum gratiam facta secruari curet. Schombergius interim perspecto Arausiensis animo, et facta spe de stipendio militi numerando, si Gallia cum suis sine maleficio discederet, tribunos ac duces militum sibi notos, qua erat ingenii sagacitate, pertentat, et rerum nostrarum statu, egestate sociorum, ac rei gerendae difficultatibus propositis ad defectionem sollicitat; continuoque murmura in castris audiuntur, conquerentium de ducibus suis, qui se praeter fidem datam aduerso tempore regionibus infestis contra principem nulla iniuria obnoxium, nusquam repraesentata, quae promissa erat, pecunia perditum eant. cumque vrgeret Arausiensis, vt quam magnis itineribus possent, se cum Condaeo coniungerent; illi negare, et iam aperte se non ad bellum cum rege Galliae, sed cum Albano
gerendum auctoratos dicere: tot insuper mensium stipendia sibi deberi, nulla spe neque in praesens neque in futurum affulgente, quo nisi in certam perniciem abduci? in patriam potius, dum liceret, cum bona regis gratia nullo maleficio lacessiti reducerentur. ita seminato inter eos dissidio Schombergius ad regem redit. Arausiensis vero cum prouideret, fore, si vlterius pergeret, vt in maiores se difficultates indueret, ne videretur cogi, assensus est, et conuerso in Germaniam itinere Argentinam venit, ibique dimissis copiis et supellectile omni diuendita, vt duces, si non plene eis satisfaceret, saltem ea liberalitatis ostentatione in praesens pacatos, in posterum beneuolos haberet, Volfango Baioaro Bipontino duci profectionem in Galliam adornanti se applicuit. numeratum praesente pecunia trimestre stipendium equitatui, residuum intra XII annos persolutorum se promisit Arausiensis, Monfortensi ditione, Arausiensi principatu, ac ceteris bonis oppigneratis. Albanus vero pulsis Belgio foederatis iam securus copias in hiberna distribuit, et legionem quidem Sanctij Lodonij Vltraiecti, Gorcumi, et Bomeliae; legionem Iuliani Romeri Bruxellis et Mechliniae; legionem Alfonsi Vlloae Traiecti-Mosae; ad Buscum-ducis, Bertinium et Grauiam; Billij cohortes Groeningae; Mondragonij Deuentriae, et Alberici Lodronij copias Valentianis et Antuerpiae imposuit. In Germania nihil fere magnum publice hoc anno, pauca priuatim memoratu digna gesta sunt. fatis concessit XIII Kal. April., qui dies B. Cudberto sacer est, Albertus Brandeburgicus, qui ex Teutonici ordinis magistro a Sigismundo Poloniae rege auunculo, cum alia bellorum componendorum ratio iniri non posset, renunciata imperio fide Borussiae dux creatus est, anno huius seculi XXV, his condicionibus, vt Gedanum, Torona, Marieburgum et Elbiuga iuris Polonici essent, reliquam Borussiam tanquam beneficiarius coronae Polonicae retineret. is postea et vxorem duxit, et Augustanam confessionem amplexus Regiomontij scholam celebrem instituit, atque amplis vectigalibus locupletauit; verum cum ea propter Osiandrismum aliquandiu turbasset, tandem emendato errore pristinae quieti restituta est. dein aulicorum ministrorum culpa, quibus nimium iam affecta aetate senex tribuebat, vt in religione, sic et in ciuili administratione res quoque turbauere; quibus Sigismundi Augusti Poloniae regis auctoritate idoneo remedio prospectum est, praecipuis seditionis auctoribus supplicio partim affectis, partim multatis. tandem octogenario proximus Tapiaui decessit, cum L annis rebus Borussiacis praefuisset, rarae felicitatis domesticae exemplo, cum eodem die Anna Maria Brunsuica altera vxor, ex qua Albertum Fridericum imperij heredem sustulerat, supremum diem obiisset, vt qui coneorditer vixerant eodem momento ad Deum migrarent, ne alter superstes alterum lugere cogeretur. Alberto Friderico XV annorum pupillo a Polono tutores dati, qui postquam maior declaratus est, eadem, qua parens ipsius sollemni ceremonia coram Ioachimo VII viro, Alberto Friderico et Georgio Friderico Brandeburgicis, tanquam regni Polonici beneficiarus, in Borussiae principem Lublini in comitiis tradito vexillo et accepto a rege torque aureo inauguratus est. Borussium aliquot mensibus haut paullo aetate minor secutus est Henricus Brunsuicus III Eid. Iunias cum Volfebuteli in arce sua esset, qui bellis siue domesticis siue externis totam vitam exercuit, et expeditioni a Georgio Saxone contra Frisios susceptae interfuit; dein Erico Brunsuico agnato contra Hildesemiensem episcopum suppetias tulit; postea Rusticorum bello egregiam operam nauauit, et Carolo V in Mediolanensi principatu et Neapolitano regno contra Gallos bellum gerenti cum instructissimis copiis praesto fuit; vnde reuersus homo otij impatiens a Caesare sollicitatus Goslariae et Brunsuico ciuitatibus contra Smalcaldici foederis socios exitioso non solum sibi, sed et vniuersae Germaniae exitu bellum indixit, quod mox Germanicum bellum secutum est. nam captus a Philippo Hessorum principe, et Cassellas abductus, belli quidem illius, cuius incentor fuerat, spectator extitit; ex quo carcere postea insperato liberatus, rursus anno huius seculi L bellum Brunsuico ciuitati intulit; quo Caesaris iussu composito, rursus alij non minus exitioso inuoluitur, et Magdeburgensi obsidioni cum operam addixisset, inde Volradi Mansfeldij copiis ob non soluta stipendia tumultuantibus ad se
traductis cum Mindensi et Monasteriensi episcopis et Erico agnato bellum priuatum gessit, ac dein cum Mauritio Saxone VII viro contra Albertum Brandeburgicum foedus iniit, exitu toti familiae funesto. nam in proelio illo adeo memorabili VII Eid. Vtil. anno huius seculi LIII inter inimicos principes iuxta Siuerhusium commisso, cum CarolumVictorem, et Philippum Magnum magnaespei et indolis filios amisisset, Mauritio ipso mox extincto, ipse belli a ciuitatibus et episcopis contra furentem Albertum suscepti dux fuit, in quo cum illius vireis iam attritas tandem omnino profligasset, vlta filiorum morte, et ditione sua recepta, et pace Germaniae parta, ad ciuilem administrationem animum vertit, et tot bellorum cladibus illatas domesticas ruinas sarciuit; Volfebutelum arcem tota Germania munitissimam bellis illis aut incensam aut dirutam instaurauit, et rei familiaris, cuius negligentia magnum aes alienum contraxerat, curae se totum, quoad vixit, dedidit, cum saepius aut in acie, aut in memorabili quodam conflictu siue obsidione mori exoptasset et sperasset. moriens ex Maria Virtembergica Iulium filium reliquit, quem superstitibus Victore et Philippo sacris destinauerat. is vero maiorum religionem deserens, statim principatûs sui initio Augustanae confessioni subscripsit, et eam per ditionem suam promulgandam curauit, Iacobo Andreano Tubingensi et Martino Chemnitio ad id euocatis. auctor et fuit Ioanni Lorbeero Riterhusensis coenobij ad primum a Brunsuico lapidem praesuli, vt eandem confessionem reciperet; quod et ille abolito maiorum cultu fecit, et instituta schola, atque vxore ducta in ea administratione ad vitam perseuerauit. cuius exemplo et Eberardus Hollius Verdensis episcopus in tota ditione sua maiorum cultum antiquauit, et Augustanam confessionem recipiendam curauit. extremo anno demum Christophorus Virtembergicus naturae debitum persoluit Stugardiae anno aetatis LIII, linguarum peritus et literis excultus princeps ac literatorum fautor eximius, qui varia fortum iam sub patre Vlrico iactatus, aduersis et prosperis reb. eundem animum seruauit, hoc est, inuictum se praebuit, et antequam in principatum succederet, olim Francisco I bellis Subalpinis fortem operam nauauit, et industriam suam in re militari approbauit, XXXIII vexillorum ductor, cum vix vigesimum secundum annum ageret. de cetero confessionis Augustanae acerrimus propugnator, quam et theologorum suorum scriptis firmatam per legatos Tridenti tuendam susceperat. parta imperio pace, pacis quoque studia coluit, et post Eluaganam expeditionem, de qua suo loco diximus, se domi quietum continuit, sacrorum librorum lectione senectutem oblectans. huic filius Ludouicus, ceteris masculis, quos ex Anna Maria Brandeburgica magno numero susceperat, ante patrem fato functis, successit. bellum et hoc anno habuit Germania, sed quod in ortu suo mox extinctum est. huius origo fuit, quod archiepiscopi Treuirenses ciuitatem sibi nullo medio subiectam esse contenderent, et proinde in ea obsequij absoluti iuramentum, vectigalium impositionem, Senatûs constitutionem, custodiam clauium, executionem sententiarum, et caussarum criminalium diiudicationem sibi arrogarent, quae omnia oppidani consuetudine vel praescriptione per possessionem quasi temporis sibi competere caussabantur. tunc Iacobus Elsius Treuirorum praesul erat, qui iniuriam decessori suo ea in re factam vlturus clam machinas bellicas maiores ex arce sua Ermebrestenia in cellam Palatinam per Mosellam transuehi curat, moxque ope equitum Germanorum, quos Philippus Rheni comes regis nomine conscripserat, duce Antonio Elsio patrueli, in oppidanorum nihil tale metuentium greges et armenta impetum facit, iisque abactis Augustam Treuirorum intercluso omni comeatu corona cingit, et quantumuis interim mandatum de ea soluenda obsidione a Camera imperiali impetrassent oppidani, ea a IIII Eid. Iun. vsque ad V Eid. VItil. continuata fuit; quo die hora octaua pomeridiana post solis occasum, sed caelo sereno, Cyprianus Leouitius clarissimus Astrologus treis Lunas vidit, et per treis horae quadrantes notauit, quarum media vera Luna fuit vero et natiuo hoc est mutuato a Sole lumine fulgens, ceterae in gyrum ductae nonnihil rubicundae, et quasi sangunie suffusae partim albescente circulo, partim caeruleo et interiore cruento apparebant. cum vero Caesar et Rhenani VIIviri ex prodigio illo vbique diuulgato,
tum ex bello a Treuirensi excitato magnam Imperio malorum molem impendere praesagirent, mature per legatos, inter quos Hermanni Eppingeni Palatini VII viri oratoris praecipua industria et diligentia emicuit, cum praesule et oppidanis egerunt, et principum interuentu post multas hinc in de altercationes tandem inter eos transactum fuit, his condicionibus, vt praesul cautione data, nihil molestiae aut damni oppidanis inde creatum iri, cum armatis, qui legato Caesareo fidem obstringerent, in vrbem admitteretur, et ciues sic se erga cum gererent, vt ei diutius apud ipsos immorari necesse non esset. de iuribus inter partes controuersis lis ordine et secundum iuris receptam in Imperio formulam terminaretur. ita honorifice, quod ad praesulem, nec sine oppidanorum grauamine perniciosi belli initiis, tam vicino Belgio, quod pariter cum Gallia bellis ardebat, Caesaris ac ceterorum principum prudentia finis impositus est. longe grauiores motus eodem anno in Suetiae regno exorti, et cum magna imperij mutatione simul sopiti sunt. Ericus rex cum prauis consultoribus vsus huc vsque multa crudeliter, plura imprudenter patrasset omnium offensione in se conuersa, ad scelerum cumulum accedere voluit et matrimonii infamiam, quod cum Catharina humili loco nata concubina, ex qua duos liberos sustulerat, contractum IIII Non. Iunias sollemni ritu Holmiae in templo publice celebrauit, Catharinae etiam regali corona imposita. pompae interfuit Magnus Saxoniae dux, quanquam inuitus, cui postridie Sophia Erici soror desponsata est. ne interessent indignis genere suo nuptiis Ioannes Finlandiae, quem superiore anno custodia a fratre liberatum diximus, et Carolus Sudermaniae duces, aliquot ante diebus aula discesserant, vbi Vasteno occupato, cum Stenone auunculo et Turone ac permultis regni proceribus communicato consilio, nobilitatem ad defectionem sollicitant, missis ad singulos literis, quibus consilij sui rationes exponebant; quo cognito statim Ericus tumultuarias copias contra fratres misit, quae vbi primum in conspectum venere, ad ipsos transfugerunt, IIII Kal. VIIbr., et aliquot post diebus regina Gustaui vidua, quae ante III Non. Vtil. Magno Saxoni nupserat, mane sumpto Christianorum viatico cum suis sororibus, petito ab Erico comeatu, recreandi animi gratia per Melerum amnem nauigio quasi exspatiaturae, exeunt: cum que OIO ab vrbe passus processissent, Magnus Saxoniae dux, qui cum LX equitibus ad exploranda hostium itinera missus fuerat, ex compacto in altera fluminis ripa eas excipit, et cum iis ad Ioannem et Carolum fratres transit. moxque equites ante portam vrbis in excubiis collocati ad foederatos confugiunt. tandem accedentibus cum exercitu fratribus, vrbs XV Kal. VIIIbr. obsidione cingitur, praemisso tubicine, qui Georgium Petri F. Erico ab epstolis ac praecipuum libidinum et flagitiorum administrum dedi postularet. rex crebris transfugiis territus, et a domesticis non minus quam ab externo hoste sibi metuens, cum Georgij deditione fratres placatum iri speraret, per praesidiarios hominem cum matre scelerum conscia in fratrum castra ducendum imperat. vbi duabus rotis per exercitum circumductus praecisis auriculis et ad furcam adfixis, ipse etiam viuus horam in patibulo pendens gratum militi spectaculum praebuit, et inde depositus cruribus ac brachiis rota contusis postremo inquattuor partes dissectus est. dum in eo res sunt, Ioannes publicato scripto belli aduersus Ericum regem suscepti rationes exponit, et fratri praecipue inter alia crimini dat, quod regni initio, spretis senibus consiliariis, iuuenes et rerum imperitos gubernaculis admouerit, quorum consilio iritatis regibus ac ciuitatibus vicinis bellum non minore temeritate, quam perfidia suis damnosum excitarit: quod concepto in suos odio se quoque indicta caussa praeter exspectationem in Abonensi arce sua captum cum dilectissima coniuge totum quadriennium in custodiam arctissimam conie cerit: Sigismundo Augusto Poloniae regi Vitenstenium, Parnouiam et Karcesam arecs sine caussa ademptas praesidiis muniuerit; et quanquam interueniente Caesare, octonali bello suos ac vicinos iam vexauerit, ciuitatum maritimarum legatos annum de industria retentos tandem sine responso dimiserit; praedationibus ac latrociniis mare infestum non solum vicinis, sed etiam remotis, ac Philippo Hispanorum regi, fecerit: se vero, cum carceris quadriennalis taedio et bonorum priuatione vexare non satis haberet,
etiam de medio tollere immani paricidio statuerit, dato Georgio negotio, cum anno superiore miserabilis caedes Vpsaliae patrata est, vt se quoque cum filiolo trucidaret, et interfecti coniugem hereditario Christiani nominis hosti Russiae tyranno traderet, qui ea de caussa legatos suos cum non exiguo armatorum numero rei euentum opperituros in Sueciam miserit; quod omneis honestas atque vtileis cum Danis et Polonis pacis ineundae rationes repudiauerit; quod patrata Vpsaliae immani scelere procerum caede morsibus conscientiae exagitatus in Russiam regno relicto aufugere cogitauerit, et cum postea poenitentia ductus Georgium facti ducem et incentorem poenae dedere promisisset, in idque sumpto Christianorum viatico fidem obligasset, non solum fidem non seruauerit, sed nefarium hominem pristinae dignitati aliis consiliariis exclusis restituerit: quod inaudita leuitate et imprudentia filiam lictoris ex concubina contra omnem honestatem in vxorem duxerit, et ad regale fastigium euexerit, tentatis et repudiatis regum ac vicinorum principum adfinitatibus: quod proceres ac fidos regni ministros confictis criminibus petitos variis poenis inauditos affecerit, et bona eorum sibi et Georgio emissario suo addixerit: per Odolfum quendam latrunculatorem, perditissimae vitae hominem, et sanguini fundendo innutritum, CC amplius rusticos Gothicos vita exuerit; noua et insolita tormentorum genera excogitauerit, vt exquisita eorum carnificina miseros homines ad confessionem criminum, de quibus nunquam cogitauerant, adigeret: quod nouis et intolerandis vectigalibus omneis regni ordines, et Ecclesiasticos inprimis, onerauerit, scholarum et xenodochiorum immani rapacitate prouentibus exhaustis, et iuuentute regni, quae ecclesiae et reipub. inseruire potuisset, seruili more in album barbarorum militum relata: postremo quod remp. male gesserit, regiam dignitatem sceleribus et impura vita foedauerit, seque ea indignum praebuerit. his de caussis et propriae salutis tuendae necessitate inductum se ac Carolum fratrem bellum fratri intulisse demonstrat, cuius is exitus fuit, vt Stocholmia tandem in extremas angustias redacta, cum nulla auxiliorum spes esset, ardentibus odio et indignatione ob nuptiarum nuper contractarum infamiam animis, III Kal. VIIIbr., qui dies B. Michaeli sacer est, dederetur. qua in deditione periculi potius, quam immanis naturae suae oblitus, cum Stenoni auunculo manum in foro porrexisset, ne quid intentatum relinqueret, subornato milite a tergo graue vulnus securi infligi iussit, ex quo post paucos dies decessit. post meridiem Carolus Sudermaniae dux et Magnus Saxo in vrbem venientes arcem deditione accipiunt, et II cohortium praesidio firmant. demum prid. Kal. VIIIbr. Ioannes Erici secundum ipsum grandior natu frater cum OIO IO CC equitibus et aliquot peditum signis vrbem triumphans ingreditur, et Erico fratre exauctorato, et cum Catharina coniuge in conclaue sub custodia coniecto, rex Suetiae magno procerum et omnium ordinum consensu et applausu renunciatur, egregio in posterum exemplo, ne principes, dum sibi quiduis licere putant, potentia in suae ditionis populos a Deo commissa ad libidines, crudelitatem, rapacitates proprio vel alieno ingenio instigati male vtantur, et vltorem Deum, qui impunita scelera non sinit, reuereantur. antequam Ioannes palam bellum fratri intulisset, Georgium Guldensternum et Thuronem Bielkium de pace legatos ad Daniae regem Roschildium miserat, vbi pax conuenta et publico instrumento mandata est, his inter cetera condicionibus, vt Dani Varberga a Suecis accepta, Suecis vicissim Elseburgum restituerent. bello demum spe citius feliciter confecto, Ioannem Stocholmia potitum, et rebus iam constitutis, condicionum poenituit; quod renouato inter Danos et Suecos bello anno sequenti occasionem praebuit; et Varneburgum quidem in rupibus maritimis Suetiae conterminis positum castellum Danici circiter Non. IXbr. ceperunt, sed Francisci Brokhauseni et Danielis Ranzouij in ea obsidione occisorum successus laetitiam minuit. inde progressi Dani cum pacta non praestarentur, ferro et flammis crudeliter per Suetiam grassati sunt. Durabat interim Polono cum Moscis bellum. Sigismundus igitur validissimo exercitu conscripto, in quo C OIO bellatorum erant, ad Rodoscouiciam XXIIII milliaribus vltra Viluam progressus, tamen re infecta dimissis magnam partem copiis Gronam rediit, stipendiario milite cum tormentis ad Vlam
Moscorum arcem obsidendam misso, duce Ioanne Cholechiesuicio Samogitiae praefecto, qui sub Carolo V olim meruerat; sed et haec oppugnatio frustra fuit. Vla deinceps nequicquam vi tentata, IIII Kal. VIIIbr. a Romano Sanguscouio inopinata irruptione capta et incensa est. praesidiariorum maior pars caesi, quidam Duna et Vla fluuiis, qui arcem praeterfluunt, hausti; pauci capti. reliquum anni Polonorum excursionibus infestum fuit. cumque Viteblienses praesidiarij multum damni Moscis intulissent, vicissim Mosci III Kal. VIIIbr. cum Tataris Naiacensis hordae VI OIO numero ducibus Seremieto, Basilio Buturlino, et Soborauio Palatinis, Vitebesca duobus locis incensa, clades acceptas vlti sunt. dum bellum in Suecia gereretur, in Saxonia paci inter Protestantes ineundae, de qua saepius antea actum fuerat, via tentata est. nam XIII Kal. IXbr. theologorum Augusti VIIviri, et Ioannis Vilelmi Saxonis tandem colloquium, cum de eius forma prius inter partes conuenisset, Aldemburgi inchoatur, quo dissidiis inter scholas, ecclesias, concionatores ac theologos compositis concordia inter eiusdem confessionis socios in posterum sarciretur. Sub id Erasmus e Limpurgensium comitum familia episcopus Argentinensis fato concessit III Kal. Xbr. vir pietate et eruditione praedicandus, qui puer Tubingae a Io. Scoflero in Mathematicis, in iuris scientia a Conrado Bruno et Io. Marquardo institutus, Lutetiae Parisiorum a Ioanne Sturmio, quo se tunc ille contulerat, operam dedit; eumque postea Argentinam euocatum scholae praefecit, dum vixit, pacis, quam et religiosissime coluit, studiosus, vt qui concordiam ecclesiae ex Patrum auctoritate, abiectis, quae praua consuetudine irrepserant, sarciendam censebat. huius viri mentio me admonet, vt aliorum virorum doctrina praecellentium, qui hoc eodem anno ad alteram vitam migrarunt, memoriam, quantum in me est, ab obliuione asseram. primus ex iis occurrit Ioannes Oporinus Basileensis, qui secundum Frobenios nulli sumptui parcens industria ac diligentia sua literariam rem multum promouit, editis summa characterum elegantia innumeris veterum ac recentium monumentis, ob idque de suo et postero seculo optime meritus, eoque magis, quod dum in vtilitatem publicam totis animi et corporis viribus incumbit, res priuatas, quas admodum confusas reliquit, ita contempsit, vt plus de gloria, quam de hereditate sua cogitasse videatur. obiit pridie Non. Vtil. sexagenario maior, et Academiae humeris elatus, in maiore natalis vrbis templo iuxta Desiderij Erasmi, Simonis Grynaei, Io. Oecolampadij, et Seb. Munsteri monumenta sepultus est. post cum commemorandus venit Onufrius Panuinus Veronensis eremita Augustinianus, vir ad omneis et Romanas et Ecclesiasticas antiquitates e tenebris eruendas natus, quod praeclara eius et adomnem aeternitatem victura monimenta testantur, qui Alexandrum Farnesium Cardinalem praecipuum patronum suum in Siciliam prosecutus, alienissimo et sibi et publicae vtilitati, cui in ecclesiastica historia concinnanda inseruiebat, tempore, Panhormi obiit XVIII Kal. April. cum annum tantum aetatis XXXIX attigisset. ante eum Franciscus Luisinus, qui patriam eandem, quam Robortellus, habuit, hoc est, Vtinam, in Foro Iulij, politiori literatura, et vitae integritate insignis, Parmensium principi a secretis epistolis, immatura morte, cum plura ab vberi eius ingenio sibi quisque polliceretur, ereptus est; quippe tantum natus annos XLV, decessit Nonis Martiis, in maiori Parmae templo honorifice a fratribus sepultus. his addam Petrum Montaureum Parisiensem Senatorij ordinis, magni et excellentissimi ingenij virum, et ia philosophiae ac mathematicis artibus, in quibus multa antiquorum illustrauit, non pauca ipse adinuenit, versatissimum, adhaec pangendis versibus magnam laudem promeritum, qui ob religionis caussam bellis ciuilibus varie iactatus, cum Sancerras ad Ligerim, tanquam in tutissimum et amicissimum sibi et studiis suis nidum confugisset, ex maerore contracto morbo, haut ita senex eodem hoc anno decessit, a Michaele Hospitalio amplissimo viro ac praecipuo amico versibus acerbae in seculi huius ingratitudinem querimoniae plenis deploratus. extremo anno III Kal. Ianuar. Rogerius Aschanius Curbiuiscae in agro Eboracensi natus arcta cum Hier. Osorio, Io. Sturmio, Io. Metello amicitia coniunctus, Elisabethae a Latinis epistolis Londini decessit,
anno aetatis LIII, ab Eduardo Granta laudatus, qui et epistolas eius elegantissime scripus publicauit. Hoc anno VIII Eid. Iun. Dominicus Gurgius ex Florida Americae occidentalis prouincia in Galliam rediit, de cuius expeditione antequam dico, alias in Indiam a tempore Durandi Villagnagnoni susceptas nauigationes recensere pretium visum est. Floridam quis primus inueneritinter scriptores ambigitur. nam Hispani, qui omneis Indiae prouincias a se inuentas omnibus persuasum volunt, exceptis, quas Columbus primus obseruauit, gloriam Ioanni Pontio Legionensi deferunt, qui eam Floridae nomine insigniuerit, quod in ipso Palmarum die, qui vernacula linga Hispanis, sicuti et nostris, Pascha floridum dicitur, huc appulisset. verum, quod et certius est, plerique affirmant iam ante Sebastianum Gabotum nauclerum Venetum astronomicarum rerum non imperitum Henrici VII Anglorum regis auspiciis aemulatione Columbi, cuius tum fama percrebescebat, inflammatum, anno post Christum in terris natum OIO CCCC XCVI primum in eam Indiarum prouinciam venisse. Pontius autem ille cum postea in Florida cum suis caesus esset, vix tandem propter indigenarum serocitatem et immanitatem vlli ad eam penetrare ausi sunt, vsque ad annum huius seculi XXXIV, quo Ferdinandus Sotus, homo immanitate an auaritia perniciosior incertum, ad Floridenseis cum classe IO militum maiorem partem veteranorum missus, cum totum quinquennium miseros prouincialeis nequidquam fodiendis metallis montes inde aureos sibi pollicitus fatigasset, tandem ex maerore rei aliter quam sperauerat, succedentis miserabiliter inter cruciatus maximos contabuit. missi deinde Iulianus Sumanus et Petrus Ahumada, qui Soti fato nequicquam absterriti, idem, sed frustra, tentarunt, anno huius seculi XLIIII. nec monachi ad eos a Carolo V, quando parum armis proficiebatur, ad euangelij promulgationem ablegati feliciori exitu rem gesserunt. nam Ludouicus Cancellus Dominicanus adiunctis sibi quatuor ex eodem ordine eam peregrinationem ingressus cum frustra popularium animos, quantum oratione et suauitate dicendi posset, demulcere conatus esset, illi, quibus tanquam surdis fabulae canebantur, contra homiminem ventos aurasque nequicquam vociferatione lacessentem concitati, postremo miserum cum duobus sociis comprehensum in conspectu ceterorum crudeliter discerpunt. huius prouinciae pars prominens siue anterior haut manicae absimilis est, cuius frons longo tractu in mare excurrit, et longitudine C, latitudine L Gallica milliaria patet; extremum autem promontorium XXV gradus a linea aequinoctiali distat, dein paullatim panditur, et versus aestiuum Solis occasum sese explicat. vadosa sunt circa eam cuspidem seu promontorium plerunque loca, et puluilli valde insidiosi, in quibus scopuli martyrum vulgo, et vlterius Testudinum insulae nuncupatae. ad eam regionem et nostri nauigarunt. nam Gaspar Colinius Castellionaeus maris praefectus, vt erat Gallici decoris studiosus, et religionis, quam profitebatur, propagandae cupidus, post Villagagnoni, a quo fidem sibi in occulto datam non seruatam querebatur, reditum de noua classe in Indias mittenda cogitare cepit, eique praefecit Io. Ribaldum Dieppensem strenuum ducem et rei maritimae apprime peritum, ac Protestantium partib., quod caput erat, addictum. is auctoritate regia cum II nauib. egregie re omni instructis et nobilitate delecta ac veterano milite onustis Februario mense anni huius seculi LXII cum soluisset, duorum mensium iter non vsitatum Hispanis emensus in Indiam loco importuoso praealtis siluis praecincto appulit, ad promontorium, quod Francicum ad perpetuam rei memoriam appellauit, XXX circiter ab aequatore gradibus. inde oram oram legens VII trionem versus amoenum flumen ingressus est, Delphinum, quod in eo natantes plerosque huiusmodi pisceis conspexisset, postea a se dictum, conscensis demum scaphis Maium amnem, a mense, quo illuc appulit sic appellatum, subit Ribaldus cum regulo loci ad littus accedente collocutus, et lustrato loco siluas miratus moris albis ac nigris fere consitas, ac crebros in iis bombices sericeo operi ficiendo sponte enatos vlterius progreditur, et proximum fluuium XIIII leucis a Maio distantem Sequanae nomine indigetauit; tum VI abhinc milliaribus alium ligerim, et alios subsequenteis Carantonum Garumnam; Girondam, Bellum,
et Grandem nominauit. istic subductis velis ancoras ad X orgyas iecerunt, et fretum S. Helenae ingressi nostri, quod alias Portum regalem dixerunt, ostium III leucas Gallicas latum bifurcata fronte in duo cornua intus recedere animaduerterunt, quorum dextrum ad VII trionem, laeuum ad occasum pertinebat; huic promontorio Lupi nomen fecerunt, quod in eo Indos lupi ceruarij catulum assanteis vidissent. haut inde longe in aestuario interiore loco amoenissimo insignia Francica lapidi eleganter insculpta, quae secum attulerant, erexerunt, terramque in eo cedris ac limonibus consitam insulam Cedrorum appellarunt. demum inter Portum regalem et aestuarium illud munitionem Carolinam de regis nomine dictam Io. Ribaldus ex aggere et materia forma triquetra ex consilio Salae harum rerum periti et Renati Laudonerij exstruit, in qua tormenta et comeatum secum apportatum deposuit, adhortatus milites, vt qua animi alacritate nominis Gallici studiosi in tam longinquas terras se secuti essent, eadem in munitione exstructa deinceps tuenda parti decoris memores haut dubia praemiorum spe obdurarent, et certa ac firma auxilia a rege, ad quem de felici nauigationis successu eum facturus certiorem proficisceretur, breui expectarent. tum illis Albertum vice sua praeficit, et postquam eum ac militem vicissim officij admonuit, cum Renato Laudonerio et aliis inde soluit, versusque VII trionem initio nauigatione instituta, cum frustra Iordanis ostium indagasset, reflexo orientem versus itinere, admodum felici cursu Dieppam tenuit XIII Kal. VItil. eodem anno ad nos in columis rediit: vbi cum omnia bellis conturbata reperisset, auxilia promissa haut proinde in tempore Gallis in Florida relictis summitt potuere. illi autem qui noctes diesque in opere assidui tandem munitionem ad eam altitudinem, qua desendi posset, euexerunt: dein contracta cum vicinis regulis, Andusta primum, dein cum Maione, Hoia, Tuppa, et Stalame, amicitia aliquanto tempore ab iis comeatu adiuti, mox taedio hospitum ilios capiente, ad Ouadem et Conuexim fratres opulentissimos tota ea regione, qui XXV a munitione leucis regnum habebant, remissi, ab iis munera, vniones, crystallum et argenti aliquot ramenta accepissent, ad haec milij, fabarum et farinae haut exiguam copiam, laeti ad sua redeunt, vbi incendio suborto maior domus in munitione arsit; mox tamen Andustae et Maccouii regulorum liberalitate et humanitate ea ruina sarta est. ita cum ab externo hoste tuti essent, domesticum malum eos inuasit, coniuratione militum in Albertum facta, quem postremo siue ob nimiam seueritatem, siue noua praefectura procul a domo insolescentem interfecerunt, in eiusque locum Nicolaum Barrensem elegerunt, moderati ingenij virum, qui sua prudentia et aequitate perfecit, vt disciplina restituta ad officium quisque sponte redierit; sed cum auxilia promissa non comparerent, et inopia iampridem afflictarentur, tandem decreuere communi consensu quamprimum possent, in Galliam vela facere, ad id parato nauigio, quo funibus ab Andusta donatis instructo et impositis tormentis et quod comeatus supererat, tandem cum bona regulorum vicinorum gratia reditûs proximi facta spe soluunt. vix tertiam itineris partem emensi fuerant, cum vento remittente XX amplius dies nullatenus procedentes consumpto iam omni viatico in tantam paenuriam deuenerunt, vt aqua marina et lotio quisque suo tantum potaretur, et calceis ac coriacea alia supellectile pro cibo vti cogerentur; quibus rursus absumptis extrema necessitate coacti inhumanum subsidium quaesitum fuit, et Lacherium iam morbo languidum, quem Albertus ob maleficia relegauerat, et solitario loco diu conclusum parce summisso viatico paene fame enecauerat, quod caussam seditioni praebuerat, occidunt, et in partes concisum inter se comedendum distribuunt; aequius esse censentes, vt vnius morte tot animas seruarent, quam si dum vni parcunt, vniuersorum iacturam facerent. ita ad aliquot dics refecti tandem ope Anglicae Liburnicae, quae eos in summam desperationem relapsos perhumaniter excepit, et viatico iuuit, in Angliam ad Elisabetham, quae de classe ad illas regiones mittenda cogitabat, deducti sunt. interea facta apud nos pace, cum nondum de Gallorum in Florida relictorum casu nuncius allatus esset, G. Colinius iam regi reconciliatus institit, vt classis in Floridam ad socios mitteretur. huic commendatione Colinij praefectus Renatus Laudonerius, qui superiore expeditione comes Ribaldi fuerat, Protestantium partibus addictus, homo rerum multarum gnarus, sed maritimae potius,
quam militaris rei vsu praeditus, attributo C OIO librarum in militem et nauigationis sumptus expendendarum stipendio. is Franciscopoli III nauibus recte instructis quarum vna CXX, altera C, tertia LX doliorum capax erat, cum fabrorum omnis generis numero idoneo soluit X Kal. Maias, anno LXIIII, et eodem fere, quo Villagagnonus itinere, per Fortunatas insulas, deinde per Antillas X Kal. Vtil. ad nouam Franciam appulit, iuxta Maii aestuarium. ibi cum in litore Saturionam loci regulum obuium habuisset Laudonerius, exscensione facta cum Otinio legato et Arlaco signifero hominemadit, et ad metam, in qua regis insignia ante biennium posita erant, cum rege accedit, quam in signum rarae erga regem reuerentiae et beneuoli in Gallos animi laureis corollis incinctam quasillis florum plenis ad metae pedem destitutis exornauerunt. huic filius erat Atoraeus nomine, forma eximia, qui matre vxore ducta, nam hoc apud illos licet, pulcerrimos ex ea liberos sustulerat; honestati hoc tributum in re tam a natura et pietate aliena, vt Saturiona pater ab eo tempore cum ea non consuesceret. longaeui heic maxime sunt homines. nam et abauum Saturiona inviuis habebat, qui ad quintam vsque generationem filios ac nepotes numerabat, ita vt CL annos explesse tunc temporis necesse esset. inde nostri cum maritimam oram VII ttrionem versus diu circuissent, nec commodum videretur in regali portu, sicuti superiore nauigatione factum fuerat, domicilium figere, tandem inferius in Maii aestuario vt commodiore loco, munitionem exstruunt, eique Carolinae nomen imponunt. mox Laudonerius, vt de vicinis regulis cognosceret, et sicubi auri argentique fodinae essent, et vndecumque spes parandarum opum, cuius rei caussa praecipue venerant, affulgeret, Ottignium legatum mittit, qui cum Thoma Vassorio, et Francisco Callio ad Olatae Vtinae vsque regnum penetrauit, cui IX reges tributum pendebant, vtrisque, Vtinae et in reditu Saturionae inter se infestissimis hostibus facta spe auxiliorum ad Laudonerium redit; nec multo post naues in Gallia remissae, quae V Kal. VItil. vela fecerunt. cumque Saturiona Laudonerium de auxiliis promissis, parata iam contra Timogoam expeditione, interpellaret, ille qui sciret, barbarum non posse differre profectionem, serius monitum se caussatus intra bimestre se suppetias missurum promisit et ita eius postulata elusit; qui mox vsitata inter suos ceremonia Sole adorato, vt sibi propitius esset, cum X aliis tributariis regulis in hostem duxit, et occisis aliquot ex hostibus, paucis captis mox inde ad sua reuersus est. Laudonerius vero, qui et Saturionam placatum habere vellet, et cum Vlina amicitiam contrahere, quo sibi ad loca opibus parandis, vt rebatur, opportuna aditum faceret, captiuos a victore poscit, quos et a recusante initio tandem vi extorquet, eosque cum muneribus et regis effigie ad Vtinam mittit, Saturionae interim iniecto sermone de pacis rationibus inter ipsum et Vtinam ineundis, a qua se minime alienum barbarus ille ostendebat. incidit in id tempus, vt totum triduum igne de caelo tacta vicina regio prorsus aresceret, et domus vbique arderent, aere ex eo adeo inflammato, vt fluuiorum aquae ebullirent, et pisces inde tanto numero exanimarentur, vt infecto caelo letifera lues nostros inuaderet. id vero Indi non a caelo, sed bombardarum nostrarum displosione factum arbitrati, tanto maiorem de nostris metum conceperunt, et maiore cultu eos prosecuti sunt. sed mox malum domesticum res turbauit. Rupellus quidam Petracorius, qui magicae artis peritiam fingebat, famam in occulto inter milites spargi curat de auri et argenti fodinis, ad quas aduerso flumine adire possent, quae et ditandis singulis militibus et ingenti in regis commodum summae efficiendae sufficerent. itaque illi coition facta per Callium centurionem eo se duci petunt, increpita praefecti sui segnitia, qui tempus, comeatum et pecuniam inutiliter consumeret, nec vllum operae pretium faceret. Laudonerius casu inopinato perculsus, tamen vtcunque eos placat, et aunonae, de qua conquerebantur, curam sibi fore spondet. inde se insidiis saepius petitum a suis in narratione sua memorat Laudonerius, quae cum non successissent, postremo milites incitati, seditionis ducibus Furnario homine auaro, Stephano Genuensi, Cracio ac Signorio quodam Vascone, Laudonerium ex morbo decumbentem in aedibus suis inuadunt, et cum cum Ottignio, Arlaco, nam Callius fuga sibi consuluit, captum in vincula coniiciunt. mox diplomate confecto, cui Laudonerius subscribere
coactus est, quo suis ob comeatûs penuriam potestatem faciebat in Hispaniam nouam proficiscendi, ad alimenta conquirenda naueis omni re instruunt, vni Michaele Vassorio, alteri Trincantio, praefectis, et VI Eid. Xbr. soluunt. ante eum casum missus Rupiferrerius ad Vtinam peruenerat, iam et restitutis captiuis nobis deuinctum, et de montibus Apalaticis, in quibus auri et argenti fodinae crebrae erant, multa didicerat, multosque menseis cum eo commoratus, postremo ad Laudonerium cum muneribus rediit. emensores vero cum se mox in ostij egressu separassent, vix tandem post multos dies rursus coniungere potuerunt, et Cubam praeteruecti, factis vbique praedis, postremo in actuariam opibus plenam, qua insulae portus, cui Hauanae nomen, praefectus Hispanis vehebatur, incidunt, eumque cum tribus liberis capiunt, pro quib. ac pro se magnam ille auri summam pactus, in eam rem literas ad vxorem dat, quas prius Gallis ostendit, et ab iis petit, vt quo citius res confici posset, vni ex filiis perferendae traderentur, imprudenter assentientibus illis, vnus ex filiis dimittitur, qui matrem cum literis adit, monetque ne quid eorum quae mandabantur, exequeretur; sic enim a patre in occulto iussus erat, sed per dispositos equos in oninem insulam missos auxilia maturaret. id tanta sedulitate a femina factum, vt diluculo ferocientes piratae a duabus magnis nauibus magna vi aenearum machinarum instructis, et ingenti rostrata cingerentur; ex quibus XXV in nauem speculatoriam se coniiciunt, ac reciso ancorae fune per medios hosteis pugnando euadunt. ceteri qui in actuaria cum praefecto Hispano remanserant, capti, et in continentem abducti, pars venditi, pars in Hispaniam ac Lusitaniam deportati sunt. hoc initium iniuriae a nostris temere Hispanis illatae factum, quam mox ipsi Hispani, dein et Laudonerius vltus est nam Furnarius et Stephanus Genuensis, qui aufugerant, a Trincantio nauclero moniti, vt deficiente comeatu ad suos redirent, quanquam vltorem Laudonerium metuerent, necessitate adacti, cum sperarent ab Indis sibi cognitis annonam se posse consequi, dein rursus altum petere, ac rusus clam iis, qui in munitione erant, fortunam periclitari staruissent, Maij ostium petunt, sed Callij astu ac diligentia, qui Laudonerij antea ab Indis de suorum in fluuium ingressu moniti iussu ad eos cum XXV scloppetariis venerat, intercepri sunt, seditionis ducibus militari supplicio affectis, nam furcae ignominiam pro iis deprecati sunt milites, ceteris parcitum. iamque angustia annonae maior in dies fieri cepit, et ad famam eius rei parcius Indi comeatum portantes ad nostros comeabant, ita vt cum subsidia e Gallia promissa non comparerent, de reditu in patriam ex communi consensu cogitari ceptum sit. itaque naues instauratae, quae non nisi proximo VI tili perfici poterant, cum tunc tantum Maius anni insequentis, qui fuit OIO IO LXV, iniisset. interea conquisita vndique annona, quae cum ita parce et care pararetur, postremo Galli necessitate adacti: eo Laudonerium adigunt, vt de Vtina, cum quo amicitiam ad multas res vtilem contraxerat, in potestate redigendo consilium inierit. quod et ille fecit, neque tamen propterea a suis comeatu subleuatus est; qui iam de nouo rege creando cogitabant, captum in viuis non amplius numerantes. ita consilium illud frustra fuit, maiore odio quam emolumento inde ad nostros redundante. in ea rerum omnium inopia superuenere IIII Anglicae naues, quibus Ioannes Hauekinius praeerat, a quo summa humanitate et spe maiore liberalitate Galli adiuti sunt, tradita etiam naui et iusto pretio vendita, quoniam ea, quae a nostris constructa fuerat, citra periculum in Franciam portari vix posse putabatur. rebus cunctis ad discessum comparatis iam vale regulis Indis dicto, et spe breuis reditûs confirmata cum in eo essent, vt vela facerent, VII naues in maris aestuario apparuere; ea erat Ioannis Ribaldi auxiliaria classis, qui cum superiore Maio Dieppa soluisset, inde in Vectim Anglicae ditionis insulam reiectus, non nisi XIX Kal. VIIbr. Floridam tenere potuit, et tunc demum III Kal. eiusdem mensis a Laudonerio magna gratulatione in speciem, sed in occulto successorem sibi mitti indignante, exceptus est. vixque septem dies ab aduentu intercesserant, cum VIII Hispanae naues in eodem illo fluuio conspectae sunt, quae nostras in ancoris stantes inde praecisis funibus altum tenere coegerunt. eas Hispanae insecutae cum adsequi non potuissent, in ostium fluuij Delfinum anobis nuncupati. quod VIII a Maij aestuario leucis distat, consessere, ibique exposito
milite ac machinis aliquot, castra ope Aethiopum seruorum quos magno numero adduxerant, munire incipiunt. id cum per Cosetum nauarchum cognouisset Ribaldus, consilium vocat in Laudonenj tunc ex febre decumbentis aedibus, et quid opus facto esset, ducum sententias rogat. aderant Grangaeus, Ottignius Sanmarianus, Vestius, Ionuilla praecipui duces, qui omnes praeeunte Laudonerio censuerunt, quanta diligentia posset, munitioni Carolinae firmandae incumbendum esse, nec, infesta turbinibus et typhonibus in illa ora tempestate, classem mari committendam. nam certum profectionis tempus, incertum reditûs esse, periclitari interea munitionem tam vicino hoste. Ribaldus contra disserebat, in hosteis quamprimum ducendum, antequam vireis colligerent, et munitionem in propinquo extruerent. initia bellorum fama constare; defecturos sensim vicinos regulos, qui odio Hispanorum huc vsque rebus Gallicis fauerunt, si eos audierint ad primum Hispanorum aduentum trepidanteis castris ac munitionibus se continere: quoque fidem sententiae suae faceret, literas a Castellionaeo promit, in haec verba: dum istas obsignarem de Petri Melandis in nouam Franciae oram profectione certo resciui, tui officij est videre, ne quid Hispani in nos moliantur, sicuti nos in illos nihil moliri aequum est. ita non auditis ceterorum ducum sententiis, imposito in naueis milite, et adductis secum ex Laudonerianis Ottignio et Arlaco ipsius signifero, VI Eid. VIIbr. conscendit, et biduum in aestuario commoratus, dum Grangaeus, qui expeditionem minime probabat, veniret, in altum vela dat; foeda et infesta tempestate, quae ad XII Kal. VIIIbr. tenuit, eodem die iactatus, demissis antemnis ventum declinare cogitur. naues nostrae plus quam L ab arce leucis ad scopulos illisae confractaeque sunt, saluis tamen viris, praeter Grangaeum vnum ex Colinij nobilibus, qui fracto nauis malo insidens, tandem aquis haustus est. Hispanae naues etiam elisae naufragio perierunt, et praetoria inprimis, cui Trinitati nomen, quam a cetera classe deerrantem Ribaldus insecutus fuerat. interea Hispani in terram egressi satis temporis habuere, dum in primam ac paene imbellem turbam in munitione relictam disiecta classe nostra per terram incedentes opprimerent. nam CCXL tantum capita in castello superabant, et robur militare Ribaldum secutum fuerat, et Laudonerius euentus securus nullam vim a terra metuebat. Hispani vero Ioanne Francisco Gallo ab ipsis pecunia corrupto viae duce incredibili celeritate stagna siluas et flumina transgressi duce Petro Melande XII Kal. VIIIbr. improuiso ad arcem aduolant, paullo ante solis ortum, pluuioso admodum caelo, cum Vineola, qui stationibus praeerat, solutis iam excubiis et vigilibus nocturno labore fessis ad quietem capiendam dimissis, e propinquo Hispanos per cliuum vexillis expansis se demittere conspicit. tum conclamatum ad arma. nostri vix se lecto molientes impetu diuersis partibus ad arcem facto intercipiuntur; hostes post exiguum certamen castello potiuntur, in pomerio mox statutis signis; inde promiscua caede in militem, mulieres, pueros, aegrotos ac senes grassantur. Galli contra, qui euadere primum furorem potuere in his angustiis minime se deseruere; Laudonerius adhuc ex morbo infirmus, retro per paludes cum paucis ad nauigia, quibus Iacobus Ribaldus praeerat, in fluminis ripa religata tendere; pars repentino casu oppressi vallum transilire; pars denique superato vallo in siluas et incollem vicinum, vnde laniena ceterorum conspici poterat, euadere, in quibus Nicolaus Chalusius fuit faber lignarius, et Iacobus Morgensis, qui has res descripsere. ibi ad gemitus et eiulatus tanquam ad signum cum miseri Galli conuenissent, in commune consultarum; et alij quidem censebant hostis misericordiam tentandam: nam praeclusum omne auxilium, omnem spem aliam ademptam, caelo, terra, mari, siluis, hominibus circum vndique infestis; ecquem scire, num forte Hispanus, si nos fidei eius committamus, supplicibus parciturus sit? et vt nos interficiat, breuem in morte dolorem fore qui et harum calamitatum finem afferet; praestare in manus hominum deuenire, quam ferarum vnguibus in siluis lacerari, aut miserrima fame contabescere. alij, et in iis Chalusius, de quo dixi, consilium illud improbabat, nam spem potius in Deum quam in homineis coniiciendam: notam esse in cunctos Hispanorum saeuitiam et superbiam, ac praecipue in eos, qui euangelio nomen dederint: plus in ferarum,
quam huiusmodi hominum misericordia fiduciae subesse. sex tamen ex iis malorum praesentium impatientia ad hostem supplices transeunt, qui mox in sociorum conspectu crudeliter mactati ceteros in proposito de quauis alia via expediendae salutis via tentanda confirmarunt. Laudonerius tota nocte inter iuncos et vluas aqua vix vmbilico exstans, delituit, vnde vix diluculo ad naueis a suis sustentatus ereptare potuit. ibi rara nautarum sedulitate et humanitate huc illuc per oram cum lembis et scaphis ad nostrorum eiulatus discursantium collectis stragis reliquiis et in naueis acceptis de reditu in patriam tandem cogitatum est, Hispanis frustra post immanem illam carnificinam, quasi de ea socij ignorarent, nostrorum animos misso tubicine sollicitantibus, vt certis conditionibus deditionem facerent, et summa impudentia fidem obstringentibus; quod cum impetrare a nostris non possent, conceptum in superstites furorem in cadauera caesorum effundunt, et mortuorum oculos exsculpentes ac pugionum mucronibus praefixos gestantes amaro cum risu et clamore, quo Gallis oculi dolerent, versus aquam in nostrorum conspectu torquent. Io. Ribaldus interim, qui maris rabiem effugerat, haut perinde hominum furorem vitare potuit. is ignarus adhuc arcis amissae mittendum esse censuerat, qui praesidiarios ad opem ferendam hortaretur. dein fame victi Galli, cum e longinquo cohortem Hispanorum versus arcem tendentem conspexissent, praecisa iam omni auxiliorum spe, nonnullos ad hostem legant, qui cum eo de vita ac deditione paciscantur. intercedebat flumen inter Hispanos ac nostros. Vallemondus qui cohorti hostili praeerat, legatos initio humaniter excipit, et praefatus eum Hispano victori sollemnem morem esse, vt supplici hosti ac praxipue Gallo clementer consuleret, neque se ab eo instituto discedere velle, aut quidquam grauius in eos statuere, quod postea in mutua vtriusque gentis odia et publicas clades erumperet, nostros fidenter ad se venire iubet, simulque scapham instruit, quam Ribaldus primus cum XXX ex suis conscendit, a Vallemondo primum transmisso flumine comiter exceptus. sed mox reliqui paullum ab eo seducti, manibus post tergum reuinciuntur et ita bini iugantur. id vbi Ribaldus et Ottignius videre, sinistri quid augurati, fidem Vallemondi appellare. ille contra adhuc dissimulans denuo fidem datam confirmare, ac testaui non aliam ob caussam indita Gallis vincula, quam vt tuto in castellum deduci possint. id vero ea mente faciebat, quod nondum statuisset, quos ex omni eo numero seruaturus esset. ij erant fabri, tormentarij, remiges ac naucleri. igitur cum iam castello propinquaret, qui his muneribus apti essent, sciscitatur, et XXX ex iis ab aliis secernit. tum cohorti castello obuiam ex compacto praegressae innuit, quae statim quasi signo dato in nostros, qui paullum seorsim ab agmine Vallemondi incedebant, citato gradu contendit, eosque inermeis immaniter ad vnum omneis trucidat, frustra Ribaldo et Ottignio Deum et datam fidem obtestantibus, qui mox neglectim ad eorum preces tergum obuertente Vallemundo crudeliter ictibus pugionum confodiuntur. plus IO C ea clade perierunt, quorum cadauera mox excicata ingenti pyra Melandes cremari iussit. barbam Ribaldi mento abrasam, et obsignatis literis inclusam tanquam trophaeum Hispalim ridicula prorsus ostentatione deferri, dein quadrifariam corpus sectum in arcis area ad perpetuam rei gestae memoriam erigi curauit. quae omnia nostri partim ipsi exaudiuerunt, partim ex nauta intellexerunt, qui in laniena casu mirabili fefellerat, tribus so ciis supra eum cadentibus, quorum sanguine conspersus pro mortuo habitus est. nam is noctu ex pauore excitatus cum ad se rediisset, atque memoria repetens se cultrum in lignea vagina habere, tantisper se versauit, donec cultellum educeret, et funes quib. vinctus erat, praecideret. solutus inde diu apud Indos latuit, rursusque, sed iam sedata Hispanorum ira, in eorum manus deuenit, a quibus cum Pompiero ad Hauanam capto ad mancipij seruitia destinatus, naue in qua vehebatur, postea a Gallis capta libertatem recuperauit, et quae ipse viderat, Morgensi narrauit. interea qui ex arce effugerant, ducibus Iacobo Ribaldo et Laudonerio ex infortunata Indiae ora VII Kal. VIIIbr. soluunt, et post mensem exactum in Cassiteridum insularum conspectum venere, ac demum IIII Eid. IXbr. in Sangeorgianum fretum prospero cursu ingressi in Angliam delati sunt, et ad Souesium Angliae portum appulerunt.
Laudonerius accepta a Maclouiensi institore pecunia terrestri itinere Bristoliam atque inde Londinum peruenit, vbi tunc regis nomine oratorem agebat Paullus Foxius, nunquam nisi cum honorifica praefatione mihi nominandus, a quo rursus pecuniam mutuo sumpsit, et Caletum transmisit. postea cum Lutetiae didicisset, regem Molinij in Boiis ad conuentus venisse, eo quoque tendit, et re cognita parum benigno vultu exceptus est. qui rem morosius pensitant, Ribaldi errorem in eo notant, quod cum XIX Kal. VIIbr. in Floridam appulisset, XV amplius dies in circumeunda prouinciae ora inutiliter consumpserit, quos copiis ac machinis in terram exponendis, loco muniendo, et Laudonerij in Galliam profectioni instruendae melius impendere potuisset, nec opus habuisset alieno tempore ad hostem ire; quod cum serius et contra omnium ducum sententiam fecerit, exitium sibi ac Gallis omnibus maturauerit. sed culpa potius in eos reiicienda est, qui nefanda perfidia ac proditione cum primarium locum in regis consistorio tenerent, tam certa indicia de rebus nostris ad Hispanos detulerunt, vt Melandem de Ribaldi expeditione ac tempore eius certo cognouisse et prope vestigiis eius inhaerentem in Floridam cursum tenuisse appareat. eam cladem ab Hispanorum crudelitate acceptam, alia a fortuna illata eodem anno in Petri Monlucij morte cumulauit. is Blasij famosi illius ducis F. bello ciuili primo clarus dux, Bertrandus primum appellatus, cum otij eum taederet, cum Fabiano fratre iuniori, Pompadoreo, ac delecta nobilitate post colloquium reginae matris cum Elisabetha filia Baionae habitum, III nauibus maioribus praeter remiges ac nautas OIO CC militibus ac bellico apparatu egregie instructis magna spe rei bene gerendae Burdigala soluerat. huius consilium erat, ad Guineam vela facere et Manicongi, Mozambicae, Quiloae, Melindae regna lustrare; atque ibi contracta cum aliquo ex Mauritaniae regulis amicitia ab eo vi vel promissis impetrare, vt sibi, eius permissu, liceret in sua ditione loco opportuno arcem construere, quo Galli negotiatores illuc tuto accedere, et deinceps regis patrocinio defensi, neque Lusitanorum beneficio, vt antea, mercimonium in Asia et Africa libere exercere possent. ea mente Lusitanos aliquot exules locorum et opportunitatum gnaros secum adduxerat, ac parenti religiose receperat, se effecturum, vt quae Hispani et Lusitani ex nauigationis libertate emolumenta percipiunt, ea quoque in Gallici nominis decus et sui principis beneficium redundarent; de cetero curaturum, ne quem prior iniuria afficeret; atsi quis se contumeliis lacesseret, iniuriam propulsurum, neque passurum, vt quisquam id impune faceret. ita instituta nauigatione, cum tempestate vehementi diu luctatus, tandem ad Fortunatas insulas defertur, et ad Maderam, quae primaria insula est, et LVI milliaribus triquetra forma patens magnitudine commoditate et et amoenitate ceteris antistat, aliquot in terram expositis, qui aquam sumerent, infesta mox tormentorum displosione ab oppidanis petitus est; qui iniuria non contenti, cum armis egressi nostros insequuntur. id vero ille, qui nihil hostile vereretur, regibus inter se amicis, cum impatienter ferret, statim exscensionem facit, et explorato loco, dum a fronte cum hostibus velitatur, iuniorem fratrem rapto agmine a tergo, sed longiore itinere ad oppidum tendere iubet: quo facto cum hostes inter fratres circumuenti et ab oppidanorum auxilio exclusi essent, ad vnum omnes trucidantur; nec mora, recta ad oppidum ducitur, quod mox admotis machinis post illam cladem territis, qui in eo remanserant, nullo negotio expugnatur ac diripitur. maius templum restabat, in quo se milites muniuerant, ad quod dum sit impetus, Monlucius graue vulnus in femore accepit, ex quo paullo post magno suorum desiderio et irrita tantae spei expeditione decessit, ad Franciscanorum in eadem insula honorifice sepultus. qua de re cum postea Lusitanus per oratores apud regem expostulasset, re in regis consilio agtiata, Colinius maris praefectus validis rationibus factum defendit, nihil iniuriose a nostris admissum dictitans, qui se Gallici nominis a Lusitanis in Villagagnoni regij legati expeditione olim variis nodis laesi tam generosos vindices praebuissent, ac tandem tenuit, vt Monlucianae expeditionis comites accusati, qui metu huc illuc post casum illum dilapsi omparere non audebant, prorsus absoluerentur. eas clades Gallis siue a fortuna,
siue ab Hispanis inflictas cum scissa factionibus aula rex aut contempsisset, aut odio Protestantium, quales fere cuncti illi erant, qui Ribaldo et Laudonerio ducibus in Floridam nauigauerant, atque adeo ipsius Colinij, cuius consilio suscepta expeditio erat, magna decoris Gallici iactura dissimulasset, inuentus est tamen homo priuatus, qui siue propriae, siue publicae iniuriae sensu stimulatus contumeliosam Hispanorum crudelitatem ac superbiam inultam diutius pati non potuit. is fuit Dominicus Gurgius Monte-Marsani in Nouempopulania natus, ingenio acer et manu promptus, qui bello Etrusco cum fortem operam nauasset, tandem ab Hispanis captus et indigne ad remum addictus, postea a Mathurino Scuto Romegasio Hierosolimitano equite libertati restitutus, tantum erga Hispanos odium conceperat, vt fidem iureiurando religiose obligauerit, se quandocumque occasio in manus daret, acceptam iniuriam insigni facinore vlturum. igitur ad priuatam publica accedente inflammatus, mutuo sumpta pecunia, et diuendita bonorum parte III mediocria nauigia instruit, et CC delectos milites ac circiter XXC remiges seu nautas in ea imponit, assumpto Casanoua, qui legati vicem functurus erat, et Francisco Burdigalensi, qui vni nauigio praeesset, cum iisque celato consilio, quasi in Brasiliam et Occidentale mare, quo iam aliquoties nauigauerat, proficiscens XI Kal. VIIbr. anni OIO IO LXVII soluit, molestaque ac varia tempestate diu iactatus, tandem ad Cubam appulit, et ad S. Antonij promontorium peruenit, ibique consilium suum sociis hactenus celatum aperit, et obtestatur, ne se in tali occasione, quae ad Gallici nominis decus pertineret, desererent. quod cum illi iureiurando interposito polliciti essent, summo ardore fretum Bahamae illo tempore periculosum non exspectato plenilunio feliciter transeunt, et ad Floridae conspectum veniunt, atque adeo Maij ostium. Hispani, populareis suos rati, displosione tormentorum cum nostros salutassent, Gurgius illos vicissim, vt in illo errore confirmaret, resalutauit; tum praeteruectus, alio se ire simulauit, donec a loci illius conspectu se substraxisset. dein XV ab illo aestuario leucis ad ostium Sequanae exscensionem fecit; vbi accurrentibus ad littus cum sagittis et arcubus magno numero indigenis, cum signa pacis sublatis vexillis dedisset, et misso tubicine venisse se a rege Francorum vltro amicitiam suam et patrocinium oppressis deferente nunciasset, post mutuas laetitiae et gratulationis vtrinque significationes, indigenae trepidantes discedunt. postridie Saturiona cum filiis ac regulis sibi subditis, et inter eos Molona et Almacanio ad litus venit, et positis armis, cum nostri quoque scloppetos posuissent, accincti tantum gladiis cum Gurgio obuiam processerunt, quem barbarus rex ad latus suum in solio ex lentisco fabricato et musco constrato considere iussit; tum purgato vepribus circumposito loco cuncti in orbem assedere. heic Saturiona per interpretem coram Gurgio de iniuriis, quas ab Hispanis et ipsi, et vxores ac liberi cottidie acciperent, conquestus, maxime post cladem Gallorum, paratos se ac suos dicit ad vlciscendam et priuatam et ipsorum iniuriam cum Gallis foedus icere. igitur foedere icto Gurgius acinaces, cultros, spicula, annulos, hastas, tintinabula et leuidensia istiusmodi munuscula regi offert, et vicissim ab eo catenulam argenteam, a regulis ceruinas pelleis egregie subactas accipit. petiere praeterea illi quisque sibi indusium, quo diebus sollemnibus vestiti incederent, et post mortem sepelirentur. tum per Petrum Breum, qui ex laniena seruatus apud Saturionam latuerat, exploratus hostium status; missi item periti, qui munitiones inspicerent; Olotocara Saturionae propinquo omnem operam et diligentiam adhibente, ne nostrorum contra Hispanos conatus frustra essent. dein inter eos dies condicitur, quo reguli cum suis more genti ad pugnam instructi conuenirent. dati obsides a Saturiona vnus ex filiis, et ex vxoribus, quam prae aliis diligebat, puella XVIII annorum. nusquam maior fides. et quod fidei pignus est, maiore cura seruatum silentium. praeter Carolinam a nostris inchoatam et ab Hispanis post Ribaldinam cladem instauratam. aliae duae munitiones hinc inde in ripis Maij inferius versus mare exstructae fuerant, et L militum praesidio ac praeterea tormentorum nostris ereptorum numero firmatae. in III illis munimentis CCCC omnino delecti Hispani erant. igitur cum cuncti ad Somonam conuenissent,
ex potione, quam cassinem vocant, ex quarundam herbarum succo confectam biberunt, quod illis sollemne est, cum ad periculosam quandam expeditionem proficiscuntur, quod eius beneficio et animos incendi, et famem ac sitim diutius tolerari posse credant. Gurgius quoque bibere simulauit. inde profecti duce illo, quem diximus, adeo bene animato Olotocara securim manu tenente, pluuioso caelo et impedito paludibus itinere ad Sarrauahiam amnem accedunt cum fame animose luctati; nam lembus, qui comeatum per deserta loca portabat, nondum aduenerat: inde alterum amnem, vbi mare recessit, alligatis ad galeas pixidibus vado transmittunt, ostreis grandioribus ab aestu eiectis vltra modum incedendo per aquam infestati; ac demum sexta post Paschatis sollemnia feria Aprili mense, in conspectum munitionis in Maij faucibus ab Hispanis ad dextram ripam structae veniunt. ibi post aliquot machinarum displosionem, cum Olotocara seruandorum ordinum ignarus primus in aggerem insiliisset, et tormentarium sarissa confodisset, insecuto cum suis Gurgio locus capitur, et mox Gurgio in aduersam ripam cum XXC scloppetariis nauigio tansmittente ad alteram munitionem fit impetus; et hac quoque facili negotio nostri potiuntur. elapsi fuga praesidiarij, ab Indis, qui iam vicinam siluam insederant, intercepti. vtrobique CXX Hispani interfecti, XXX exceptis, qui ad supplicium seruati sunt. inde paratis scalis ad Carolinam II inde leucis distantem itum, ducibus viae tribuno Hispano captiuo, per quem de situ ac firmitate munitionis, fossae altitudine, et numero militum certior factus Gurgius, cum tota nocte iter fecisset, mane in praesidiariorum conspectum venit et frequenti machinarum displosione petitus est; hinc inde Gurgij iussu per lucos circumpositos Indi collocati erant, ne exitus fugientibus pateret: ipse cum vim ad partem humiliorefossa vallatam facere decreuisset, is qui loco praeerat LX ex suis emittit, qui de nostrorum statu cognoscerent. sed Casanoua se medium cum XX delectis inter arcem et Hispanos interponente interclusi illi a Gurgio ad vnum omnes trucidantur. quo casu territus loci praefectus, cum suis in lucos vicinos dum aufugere tentat, ab Indis interceptus caeditur, multis ex suis, qui offensionem indigenarum metuebant, nostrorum misericordiam periclitari optantibus. ita capta Carolina omni re egregie instructa, et inprimis V maioribus colubrinis et IIII mediocribus, et XVIII puluere tormentario plenis doliis; quae omnia mox Gurgius iam de discessu re confecta cogitans in naueis imponi iussit: nam reliqua igne per imprudentiam iniecto consumpta sunt. captiui, cum prius eis Gurgius immanitatem et perfidiam, qua in foederatos Gallos ante triennium vsi fuerant, exprobrasset, ad vicinas arci arbores laqueo suspensi sunt, addito elogio, quo non cum iis tanquam Hispanis, sed tanquam proditoribus, latronibus ac percussoribus actum esse significabatur. siquidem Melandes nostris quoque crudeliter interfectis superscribi iusserat, non tanquam Francos sed tanquam Lutheranos habitos esse. quibus peractis Gurgius Indis persuadet, si libertatem suam saluam velint, arces Hispanorum diruendas esse: quod illi sedulo certatim accurrentibus agrestibus vnius diei spatio. fecerunt. inde praemisso Casanoua, qui per mare cum machinis ad nauigia in Sequanae aestuario relicta tenderet, Gurgius terrestri itinere cum XXC scloppetariis iter ad suos fecit, de vltione sumpta et asserta a seruitute Hispanorum Florida, quacunque incedebat, triumphans, ad spectaculum vndique per vias confluentibus Indis et pro tanto beneficio gratulantibus: inter quos vetula audita est, quae sibi mortem non iam molestam fore testata est, quando eiectis regione Hispanis Gallos rursus victores vidisset. ita rebus omnibus ad profectionem comparatis Gurgius petita a regulis venia, quos ad foedus cum rege seruandum sedulo hortatus est, facta etiam spe, vt intra XII Lunas, sic menses apud Floridenseis computantur, rex rursus nouas copias ad eos mitteret, non sine indigenarum lacrimis, a quorum amplexu vix auelli potuit, ac praecipue Olotocarae, qui strenuam adeo ac fidam operam nostris nauauerat, actis pro prospero successu Deo gratiis V Non. Maias Florida soluit, et rara felicitate XVII dierum spatio OIO C leucas emensus cum suis VIII Eid. Iunias incolumis Rupellam appulit, amisso tantum vnico nauigio VIII hominib. et aliquot ex nobilitate, qui in oppugnationibus castrorum occubuerunt. secuti eum fuerant vt
in itu, sic et in reditu Hispani, qui ad Baiae promontorium paullo supra Rupellam aparuerunt, sed serius, iam appulso Gurgio, qui a Rupellanis honorifice acceptus, mox Burdigalam petiit, et tormenta Hispanis erepta in publicis vrbis aedibus deposuit. inde per dispositos equos ad B. Monlucium Aquitaniae praesidem contendit; a quo ad regem remissus vbi Lutetiam venit praeter opinionem sibi pro praemio periculum paratum comperit. nam et Philippus pretium capiti eius dixerat; et cum per oratorem suum apud regem de Floridensi casu conquestus esset, nemine eum defendente, nam Colinius maris praefectus aula aberat, rex ipsum, quod iniussu suo expeditionem suscepisset, tanquam quietis publicae perturbatorem facessere iusserat, pollentibus tunc in aula Lotaringis, quorum opera regina praecipue vtebatur. itaque Gurgius fauori manifesto in partes Philippi propendenti cedere, et apud amicos ad tempus latere consultum duxit.
[Gap desc: lib. XXXXII. etc.; index]