09/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

RERVM GERMANICARVM SCRIPTORES varii, Qui, praemissis quibusdam superioris saeculi, sub CAROLO V. Imp. memorabiliter acta potissimum complectuntur. TOMVS TERTIVS. Ex Bibliotheca et recensione MARQVARDI FREHERI Consiliarii Palatini, Primum Editus, NVNC DENVO RECOGNITVS, Curante BURCARDO GOTTHELFFIO STRUVIO CONSILIARIO ET HISTORICO SAXONICO. [Gap desc: illustration] ARGENTORATI, Sumptibus JOHANNIS REINHOLDI DULSSECKERI, ANNO MDCCXVII.



image: as002



image: s313

IO. SERVILII GELDRO GALLICA CONIVRATIO.



page 314, image: s314

BENEVOLO LECTORI S. D. BVRCARD GOTTHELF STRUVE

IOannes Seruilius, teste Valerio Andrea, populari sermone Knapius, Guiertenus sine VViertenus, ex Comitatu Hornano, Leodiensis dioecesis, floruit Antvverpiae, familiaris ac cliens Ladislai Vrsuli, Equitis. Hic varia scripsit, inter quae praecipui sunt libri III. de rebus pace belloque magnifice gestis, et Oratio Gratulatoria Carolo V. ex Hispania in Brabantiam reduci: Maxime vero aestimanda est haec Geldro-Gallica coniuratio, quae antea Antvverpiae apud Antonium Dumeum M. D. XLII. 8. prodierat. Historiam describit Belli, a Francisco I. Gallorum Rege, vna cum Cliuensi Duce Guilielmo, qui iam Geldriam occupaverat, contra Carolum V. a. 1542. in Belgio moti, qui adhuc in altera expeditione Africana haerebat, quae satis infeliciter cesserat. Et cum in eodem bello Antvverpiam quoque Galli tentarent, quam per coniurationem capere putabant, quae tamen effectu caruit, quid circa eandem vrbem fuerit gestum, paullo prolixius describit. Agit de eodem bello Sleidanus, [Note: Lib. XIV. p. 408.] dum ait: Iulio mense Galliae rex atrocissimis verbis bellum Caesari denunciat, et edito libello, suis liberum facit, vt quacunque ratione possint, terra marique prouincias illius deuastent. Paulo ante Longeuallus et Rossemus in Brabantiam inuaserunt, magnumque terrorem inferebant imparatis, et proximum erat, vt Antwerpiam caperent atque Louanium, sed destituti rebus ad tormenta necessariis, non poterant oppugnare, et progressi, quacunque vaderent, omnia populantur, et pecuniam extorquent, et vi patefacta via, filio regis, Aureliano Principi, Carolo, qui Lucemburgicae regioni bellum tunc faciebat, mense Augusto sese coniungunt. Instigabat Geldros Gallosque, quod fama esset, Caesarem aut vndis oppressum, aut in littus delatum itineris in commodo aut animi aegritudine defatigatum, mortem oppetiisse, quod etiam per caduceatorem Antvverpiensibus denuntiabant, sperantes, hoc ipso se illos ad deditionem esse compulsuros. Plures sunt, qui hanc Antvverpiensis vrbis tentatae historiam nobis exposuerunt Chytraeus [Note: Saxon. lib. XV. p. 398. et lib. XVI. p. 405.] Pontanus [Note: Hist. Geldriae lib. XII.] et Heuterus, [Note: Rer. Austr. lib. XI. c. XVI. XVII.] sed breuiter saltim illi rem enarrant, quibus omnibus praeferendus est Seruilius.



page 315, image: s315

GELDRO GALLICA CONIVRATIO IN TOTIVS BELGICAE CLARISSIMAM CIVITATEM ANTVERPIAM DVCE MARTINO ROSHEYMIO. CONSCRIPTA AD PRVDENTISS. VIGILANTISS. COSS. SENATVMQVE ANTVERPIEN. AVTHORE IOHANNE SERVILIO. ORNATISS. PRVDENTISS, COSS. ANTVERPIAE LAODISLAO VRSVLO, ET NICOLAO SCHERMERO, TOTIQVE SENATORVM ORDINI AMPLISSIMO, S. D.

CVm hactenus nihil non a nostrae huius ciuitatis hominibus et dicendi facultate, et omnigena eruditione claris (quibus non minus quam iis qui diuitiis atque stemmatum longa serie, fumosisque ceris coruscant, abundat nostra haec respublica) expectare mihi proposuerim, proximo tamen hoc Geldrogallorum ne an Geldroturcogallorum dicam tumultu, vetus ea opinio ita apud animum meum confirmata est, vt non dubitarim, mox non aliter, quam si pede terram pulsasset Pompeius, aliquot scriptorum Centurias in medium prosilituras: maxime tali oblato argumento, quod vt cognitione perpetuaque nostrae regionis hominum, ita et omnis posteritatis memoria dignissimum merito debeat iudicari. Si enim historia hoc maxime nomine conducit hominum moribus, quod et de honestate amplectenda, et turpitudine fugienda continet exempla: non video quid ad vtrasque has res magis praesentibus his rebus gestis conducere queat: cum quae in vtramque partem maximum momentum sint habitutae et rebus et personis sint locupletatissimae. Abundant enim et optimis exemplis, quae posteris non minus lectione iucunda, quam imitatione honesta sint futura, et peruersissimis, quae et hoc boni nobis inuehent, quod et turpitudine sua deterrebunt, et versutia huius aetatis, et futurorum temporum homines reddent cautiores, magisque circumspectos. Neque enim simplex est atque vnica huius generis scripti vtilitas, vtpote quod ad res vrbanas actionesque Principum, ad animi mores formandos, ad capessenda consilia, ac rerum civilium prudentiam consequendam, denique ad bene prudenterque tam publicis quam priuatis rationibus consulendum, velut aditum quendam patefecit. Siquidem nobis vitam mores faclaque aut excellentium populorum aut summorum Principum, aut alioqui quorumuis virorum illustrium, deinde ttnsilia euentusque rerum velut in medio ponit, vnde omnis generis documenta et ad priuatim et publice vitam instituenda, velut ex refertissimo instructissimoque quopiam penu depromi felicissime possunt. Nam et caeterae artes arctissimis quasi limitibus clauduntur, nec se earum vsus tam late per omnis generis, omnis aetatis, omnis conditionis, omnis sexus homines diffundit. Sola haec latissime se dispergit, commoditate sua velut ramis cuius vis conditionis homines obumbrans: vt nulla omnino sit aut conditio aut fortuna, quae non multum huic debere se iure fateatur. Habent Principes viri quod aut imitentur aut fugiant. Habent priuati velut speculum quoddam, quod in quolibet casu, in qualibet fortuna intueantur. Habent diuites quo res partas tueantur. Habent afflicti quo inopiam subleuent atque moderate perferre discant. Mulieribus pudicitiam stabilit Lucretiae Romanae castitas. Virorum Principum virtutem armat L. Sylla, rebus suis ad fugam inclinatis in medios


page 316, image: s316

hostes tali voce prorumpens, Hic hic mitites Romani mori volo: et Octauii Consulis Cinna Marioque vrbem ingredientibus vox, cum ab aruspicibus prohiberetur, se patriam non nisi cum vita relicturum. Non referam Alexandrum illum qui ex rerum gestarum magnitudine magni nomine honestatus fuit, nunquam inforendis proeliis inter postremos visum, primum flumen a cuius ingressu deterrebantur milites, scuto pectori subdito tranantem, primum scalis moenibus admotis in muros vrbium euadentem. Nec interim priuatis desunt sua exempla, quae vbi res virum efflagitat, virtutem doceant. En adest M. Sergius ciuis Romana virtute dignus, amissa manu ferream sibi adaptans, qua quatuor praeliis ita decertauit, vt sub eo duo foderentur equi, demum vulneribus prorsus obrutus, Cremonam atque Placentiam obsidione liberarit, et cum interim non mitiore pugna a debilitatis luxatisque membris infestaretur, duos hostiles exercitus in fugam conuertit. Adsunt sexcenti Spartani in castra Xerxis quingentorum milium multitudinem continentia irrumpentes. Pietatem in patriam requirit quis? Ex infinitis pauca referam. Versatur ob oculos Ancharus Mydae Lydorum Regis filius, qui terrae voraginem ex qua immensa aquarum vis erumpens et campos et aedes tam priuatas quam publicas, tum etiam homines ipsos inundauerat, oraculo admonitus non nisi re preciosissima iniecta in pristinam faciem mutandam, patrem vxoremque complexus, equo insidens in id baratrum se demisit. Decantatior est Curtii Romani ex simili virtute parta gloria, quam vt hic referri debeat. Et Deciorum fama vniuersum orbem simili exemplo impleuit: quorum vterque publicam patriae perniciem in suum caput torsit, vitaque obstitit ne vinceretur patria, morte fecit vt vinceret. Non dicam Brutos non Genitios Cippos non Scipones cum aliis multis exemplis claros, tum hoc in patriam amore optime de Republica meritos: cum vix alio virtutis genere referti magis sint historicorum libri, quam huius generis exemplis. Iam qua ratione efficacius suaseris Principi etiam cum vitae propriae dispendio ciuium quaerendum esse compendium, quam si Codrum illum Atheniensium Regem obiicias, qui suo interitu ne Athenae interirent, effecit. Quid multis? Historia hominem velut in theatrum vocat, vbi sedens casibus aliorum sine suo periculo prudentiam, rerumque gerendarum astutiam discat, exempla capiat omnigena, quae ad vsum suum vtiliter in quolibet negotio traducat. Eadem maximorum hominum de summis rebus consiliis nos interseri quorum et euentus explicat, vt ex retroactis futura discamus scienter prospicere, atque de praesentibus prudenter iudicare. Quantulo enim tempore legendo historiam, quantus belli Dux euasit Lucullus, qui cum Roma ad Mithridaticum bellum (quo non aliud fuerat Romanis formidabilius) profectus esset, militaris rei omnino rudis, inter nauigandum percunctando a peritioribus, legendisque rebus gestis tantus in omni belli genere Imperator euasit, vt et ipsius Mithridatis Regis militaris rei consultissimi confessione atque iudicio omnibus omnium nationis Imperatoribus anteferretur. Sed quid opus est in re ipso sole meridiaeno lucidiore, demonstratione longiore, cum nemo unquam tam impudens repertus sit, qui genus scripti ausus id vel minima sugillatione insectari, multi vt si vnquam alias de re quapiam multa honorifice dixerint. Cicero cuius hactenus in Latina Republica illibata atque illabefactata fuit authoritas, eam temporum testem, lucem veritatis, vitam memoriae, nunciam vetustatis, appellauit. Aufer enim historiam ex rebus humanis, in orbem quid aliud quam meram ignorantiam inuexeris, omnem sapientiam atque adeo commune atque vulgare illud omnibus a natura datum iudicium, ex orbe sustuleris? Nam cum apud omnes constet rerum praeteritarum diligenti obseruatione velut solidae atque firmae cuidam basi inniti sapientiam, nonne hanc collabi necesse est, si historiam quae praterita proponit, in quae intuentes prudentius de praesentibus et iudicare, et de futuris cognoscere possimus, e medio sustuleris? Sine hac et fabulis, et ementitis rumoribus omnia sunt plena. Nec ad haec docenda longa opus est verborum demonstratione, domesticis vrgebo exemplis. Quae dii immortales quam plusquam fabulosa nostri homines de huius vrbis origine, de veteri appellatione, de nominis etymologia de statu


page 317, image: s317

veteri, de rebus gestis prodiderunt. In memoriam reuoco tantum, non enim libet iis commemorandis quibus Lucianicae narrationes collatae propemodum verae videbuntur, immorari diutius. Rursus quam vero consentanea Athenienses de sua origine atque de caeteris quae ad eos pertinere videbantur, prodiderunt. Quam plausibilia Romani de suae vrbis initiis proferunt, hic certa omnia, verisimilia omnia. Nullus hic fabulis, quibus excogitandis indocti, cum otio vacant, gaudere solent, locus relinquitur. Atque id quidem cui rei si non historiae acceptum ferendum est? Haec enim opiniones firmat, fabulas explodit, tenebras dispellit, haecque vos amplissim. atque august. viri qui quotidie et laude et admiratione digna de signatis venturis temporibus conseruabit, nomina vestra immortalitati consecrabit, merita vestra in Rempublicam nostram posteris aut admiranda aut imitanda proponet. Quis enim non dicam post saecula, sed annos aliquot nouerit vbi tunc fortasse erunt maria aliquando terras, vbi tunc terrae erant aliquando aquas, vbi tunc aedes aliquando fuisse prata. Quis certi aliquid de his proximis Geldrogallorum incursionibus adferet. ? Quis quibus artibus iis a vobis obviam itum est, explicabit? Cuius memoriae consecrabuntur quea vos cum summa laude, cum summa omnium admiratione atque incredibili vtilitate, vastissimae molis erigitis opera? Praeter hanc summam huius scripti vtilitatem, cui explicandae diutius aliquanto quam par est immorati fuimus, offerebat se et excellentissima huius scribendi generis dignitas, cum longissime eius repetitam originem, a quibus et qualibus profecta sit viris (quae non paruum debuerant doctorum animis subdere stimulum) in animum reuocarem. Siquidem primam eius originem longe fuisse antiquissimam quis non statim agnoscat, cum citra cuiusquam controuersiam non tantum caeteras disciplinas omnes antiquitate superet, et iisdem prima sua initia atque adeo incrementa praebuisse in confesso sit. Nam cum artes caeterae ex obseruaetione constiterunt primum, quae citra historiae adminicula subsistere non potest, constat prima earum initia huic accepta fuisse ferenda. Nec diuturnitate sua tantum caeterarum disciplinarum initia antecessisse sed etiam omnium rerum sex dierum curriculo creatarum aequasse. Quid antiquius prima illa rerum generatione? Atqui eam diuina illa veteris instrumenti historia antiquitate sua exaequat. Non dicam quos et quantos habituri sumus in hoc scripto instituti nostri authores, cum in confesso sit id non tantum Graecorum Romanorumque doctissimos sapientissimosque, sed et Hebraeorum sanctissimos sibi vendicasse. Quae cum ita sint, Illud satis admirari nequeo, neminem ex multis quos habet haec nostra respubl. longe doctissimos, quique si quis alius huic muneri summa cum laude satisfacere potuissent, prodiisse qui rem et praesentibus et venturis temporibus futuram multo iocundissimam simulet vtilissimam, saltem succincta aliquae narratione perstrinxerit. Non enim Liuii vbertatem aut Caesaris accuratam diligentiam requirimus, sed ne res cognitione dignissimae omnino inertia nostra intereant, postulamus. Itaque cum frustra iam aliquot menses expectassem, videremque neminem falcem suam in hanc misisse messem, neminem aut prodere aut machinari aliquid intelligerem: coepi animo certe coacto (vt ingenue fatear) cogitationes huic rei intendere. Malueram enim aliorum scriptis memet oblectare, quam in propriis mihi displicere. Sed cum scirem studium meum amplitudini vestrae aliquando non omnino displicuisse, videremque nos eo in loco positos, vt non sine ignominia, atque summa exprobratione talibus oblatis argumentis tacere possimus, malui existimationis nostrae aliquam iacturam facere, quam vt vestris studiis deesse, aut huius reipublicae honori (cuius dignitati hactenus si non feliciter, certe fideliter atque candide conatus sum omnibus modis consulere) silentio nostro quicquam derogare. Dicturo itaque mibi de rebus praesenti hoc anno, qui est ab humani generis instauratione millesimus quingentesimus quadragesimus secundus, a vobis gestis: ante omnia et vestrum ampliss. atque prudentiss. Senatus, et bonorum omnium studium inuocandum est, quo me difficillimum iter ingressum fauore vestro suffulciatis, vt quot et ingenii vires et exercitatio negarunt, studium vestrum quo nostram in dicendo tenuitatem subleuabitis, concedant: quod si adsit non est cur magnopere mea suppellectilis tenuitas, aut anime me deiiciat, aut


page 318, image: s318

insolita harena versari prohibeat. Nam quuntum nos genii nos genii nostri infelicitas deterrebit, tantum fauoris vestri expectatio recreabit. Vt enim vel minimi auditorii nutus aut propitii alicuius affectus significatio e pulpito aut dicturo aut declamaturo, et vires et facultatem in dicendo maiorem suppeditant, insuetaque eloquentiae copia dicentis linguam exornant, inuentionis facilitatem ministrant, ingenii acumen excitant, ita certissima fauoris vestri expectatio, si non dicendi facultatem, certe quidlibet audendi facilitatem maiorem atque alacritatem animo nostro suggeret. Quem quidem tanto maiori cum spe atque certitudine exspecto, quod praeterquam quod vtriusque vestrum voluptati, commoditati et dignitati, ita et posterorum vtilitati, hoc nostro labore videor consulisse. Habebit enim et vestra dignitas quod cum voluptate animi summa in se cognoscat, et optimi quique cuius memoria ipsis futura est iocundissima, posteri quo et instruantur atque admoneantur. Hoc enim anno tot carissimis et pacis et belli claruit Respublica vestra operibus (quod secundum Deum Optimum Maximum V. D. prudentiae summae adscribimus, vt non temere alias et numero plura et admiratione maiora habuerit vnquam: tot ab imis fundamentis sunt erecta et priuata aedificia, tot sumtuosissime instaurata, vt tota vrbs pene nouam eamque splendidissimam videatur induisse faciem. Tanta prudentia tumultuosa huic Geldrogallorum itum est a vobis obuiam proditioni, vt qui hactenus pacis artibus ab omnibus habiti estis clarissimi, iidem et militaris rei consiliis reperti sitis eminentissimi. Sed quo consilio alii hanc laudem neglexerint, suaeque ipsorum famae non minus quam vestrae gloriae inuiderint, prorsus iudicare est difficile. Ego certe non quod plus possim quam quiuis alius, sed quod plus caeteris omnibus volui, primus (quod citra inuidiam dictum vellem) audaci quidem conatu eius ciuitatis res gestas non passus sum in obscuro esse, quam ob gloriae amplitudinem etiam remotissimi terrarum anguli et suspiciunt et admirantur. Itaque vestram sublimem dignitatem quam possum obtestor maxime, vt quod vestris auspiciis in publicum prodiit, sapientissimo vestro iudicio probetur. Quod si ita vt spero euenerit, voluptati summae futurus est nobis susceptus labor, simul et ad maiora audenda ingenii nostri excitabitur exiguitas. Christus Optimus Maximus V. D. et rempublicam, prudentia vestra diu conseruet incolumem, et ad maiorem amplitudinem euebat semper, perpetuamque esse velit.

V. D. addictiss. cliens,

IOANNES SERVILIVS.



page 319, image: s319

GELDROGALLICA CONIVRATIO IN TOTIVS BELGICAE CLARISSIMAM CIVITATEM ANTVERPIAM, MARTINO ROSHEIMYO DVCE: CONSCRIPTA AD PRVDENTISS. VIGILANTISS. COSS. SENATVMQVE ANTVERP. AVTHORE IOHANNE SERVILIO.

[Note: Exordium a descriptione Brabantiae.] BRabantia Belgicae illius Galliae tot encomiis a Caesare olim celebratae non minima pars est. Dedisse huic nomen Brabon [Note: Confirmat illud Ludou. Guicciardius descr. Belgii p. 91. 92. qui etiam dicit: Ioannes Lemairius, in volumine suo Illustnationum Gallia, historiam illam de Saluio Bmbone testimonio suo confirmans.] quidam dicitur, qui forte fortuna in ea delatus loca, cum tyrannum Scaldis fluminis ripas munitissima arce occupantem, qua a fluminis traiectu [Note: Brabantiae etymon.] vectores nisi soluto dextrae manus vectigali prohibebantur, interfecisset, et regionem eam nomine suo honestasse, immanissimi hominis tyrannide dicitur leuasse. Vt cumque res sit (nam a memoria nostra longe remotissima adfirmare nisi certissimis alludentibus signis atque coniecturis, animi fuerit plus aequo leuis atque creduli) illud constat, non obscura Antuerpiae, etiamnum ostentari vestigia, quae rem antiquitate ipsa fabulae non admodum dissimilem vtcunque munire videntur. Ab ea enim vrbis parte qua flumen spectat, vbi nunc est celeberrimum illud totoque orbe decantatissimum ex omnibus terrarum angulis mercium nauibus adportatarum receptaculum, moles vastissima inusitatae his seculis formae, lapide colore ad plumbeum vergente, fluminis ripae incumbit, portis immanissimis, quarum serae vltra hominis mediocris staturae proceritatem attolluntur, olim immanissimi [Note: Arx Antuerpiensis.] illius tyranni, Arx atque tyrannidis propugnaculum quam vndique olim et ab ea parte flumen, et vrbem spectat, cinxisse moenia opera vastissima in gyrum ambientia, licet multis in locis partim vetustate collapsa, partim ob viarum commoditatem perrupta, satis liquido demonstrant, Continuus enim murus et vetustate et materia conspicuus eodem lapide quo arx compactus, altitudine admirandus, crebris turribus interseptus a ponte latericio arcuato arci proximo sese orientem versus circumflectit, qui deinde via publica vbi nunc est Gruenebergiorum aedes amplissima, tum et multis priuatis structuris interruptus, in austrum se macellum versus reflectit, hinc ad portam quae etiam nunc castri dicitur, vbi horrida atque [Note: Carcer Antverp.] squalida illa tetri carceris vmbra: cuius structuris ad aliquot passus abolitus, in angulo plateae castri templum cingentis, occidentem versus rursus certissimis vestigiis sese prodit, deinde telonii priuatarumque quarundam aedium structuris dirutus, ad flumen sese explicat ad Pontem illum latericium arcuatum, cuius paulo ante meminimus circulari formae recurrens. Ab hac parte Cataractis pensilibus mare [Note: Artisfossa] naualia circum murum ipsum facit, quae quidem olim ad munimentum Arcis effossa, nunc ad nauium commoditatem portum exhibent. Etiam hac nostra aetate Castri fossa dicitur: ab vtroque latere muro latericio educto ornata. Haec a primis faucibus sese paulatim in angustum contrahit, ita vt nauibus capiendis ad pontem qui aditum ad Gruenbergensem aulam exhibet tantum sufficiat, ab eo ponte ad castri portam delata innauigabilis macelli quod dorso ei innititur, sordes secum


page 320, image: s320

cum in mare deuoluens. Nec facit ad derogandum huius arcis antiquitati, quod quibusdam in locis muri videantur recentiores, cum infimae partes quibus recentiores structurae impositae sunt etiam ipsius Euandri aetatem referre videantur, et qui ab imis fundamentis educti sunt, in locum vetustate collapsorum substitutos et forma [Note: Insignia vrbis Ant.] et situs satis edocent. Patrocinantur et huic opinioni vrbis insignia, quae ex initii sui fortuna duas manus continent. Taceo etiam ipsius vrbis appellationem, quae vel imperitis ad ea quae adferimus certissimis signis alludere videtur. Nec debet id etymon videri doctis ridiculum, qui norint casus multo ineptiores olim saepe [Note: Ciuitatibus nomina a casu imposita.] et vrbibus et regionibus sua dedisse nomina. Vnde quaeso Capitolium nisi ab equi capite inuento appellatum est? Et Albanum nomen nonne ab Alba scropha eo in loco reperta suam trahit appellationem? Caerete autem Italiae ciuitati olim nobili a salutationis omine, quum quidam illac iter faciens obuium quendam sua lingua [Gap desc: Greek word(s)] quod Romanis salue dicitur, salutasset, mox ab eius linguae imperitis. Caere nomen impositum. Et cuius non animo haeret illud Vergilii, [Note: AEn. I. v. 357.] Mercatique solum facti de nomine Byrsam. Nec desunt qui etiam hac nostra aetate Leodium Eburonum caput a legione cui Cotta et Sabinus Caesaris legati praeerant illic caesa, primo Legiam, [Note: Hub. Thomas Leodius de Tungris et Eburonibus apud Schardium Tom. I. p. 341.] deinde corrupte a Germanis eius soni insuetis Lugich vocatum, mox g in d detorto [Note: Leodium olim Legia vocata] Ludich esse nominatum. Itaque Brabantiam hanc a Brabone fortissimo viro, qui imperium in iis locis aliquando exercuit, primo Brabons lant, deinde quod pronunciatio durior molestiorque videretur, expunctis e medio literis Brabant vocatam, vt adfirmare non ausim, ita verisimiliter dicere possum. Vbi enim destituimur Historia ad coniecturas deflectendum est, quae si non certae, veritati tamen consonae esse videantur. Verum haec vulgaris nostratium hominum opinio vt non temere a nobis adprobatur, ita non nisi allatis certioribus coniecturis refelletur licet sciamus posse non incommode a Gabrantuicis Angliae gente cuius Ptolomaeus meminit, Brabanticos vocari: aut a Bratuspantio Belgicae ciuitate Caesaris tempore [Note: Brabantia olim Galliae nunc inferioris Germania regio. Brabantiae confinia.] nobili, expunctis e medio literis tribus Brabantium dictum. Haec ergo olim Belgicae illius Galliae nunc inferioris Germaniae Regio est. A meridie comitatu Namurcensi clauditur, Hinc orientem versus Hasbaniam sinuoso tractu praeterlegit, attingens et ab ea parte Lossensem comitatum, et Hornensem quos praeteruecta Geldriae Cismosanae partem alluit. A qua se latius aliquanto in Septentrionem pandens, Mosae fluminis ripas et Rauesteynensem ditionem attingit. Mox contenta aliquot passuum milia eiusdem fluminis alueo, Buscumducis occidentem versus sese retorquet vnde sinuoso meatu Hollandiam spectat, deinde et Zelandiae Insulas. Ab occidente nobilissimi fluminis Schaldis ripis Flandriae comitatu, atque Hannonia excipitur. [Note: Circuitus. Longitudo. Latitudo. Brabantiae. Flumina. Brabantiae. praecipua. Scaldis. Dilia.] Pater in circuitu millia passuum plus minus Septingenta, a meridie in Septentrionem qua laxissima est, centum patet passuum millia. Ab occidente in Orientem, nempe a Scaldi ad Comitatum Lossensem qua arctissima est, triginta, Flumina habet celeberrima Scaldem, olim obscuriorem nunc toto orbe nobilissimo portu decantatissimum.

In hunc deuoluitur Louanium intersecans Dilia: qui tenuibus fontibus enatus multorum riuulorum accessione auctus, iusti fluminis speciem qua laxissimus [Note: Geeta.] est, exhibet. Influit enim in hunc Geeta Thenas ciuitatem interlabens, vnde per Diesthensem Sichenensemque ciuitates delatus, mox Demerae nomen, vbi Arschotum reliquit, sortitur. Bruxella autem et Viluortum Senam in hunc eundem Diliam [Note: Zena. Netha. Marca. Diesa. Iecera. Brabantiae. ciuitates. Antuerpiae. Lyra.] transmittunt, et Netham Lyra, Breda Mercam habet, Buscumducis Diesam ex Aada et Dommela enatum. Oritur et in Hasbania Ieccra Tungros attingens, deinde Traiectum rapidissimo cursu delatus, Mosae sese immiscens.



page 321, image: s321

Sunt in ea ciuitates et numero multae et fama nobiles, Antuerpia totius orbis opibus horreum refertissimum, de qua latius aliquanto post instituetur sermo. Hinc pari propemodum interuallo distantes Lyra et Machlinia: quarum haec Meridiem versus, illa aliquantulum ad Orientem flectitur.

[Note: Machlinia. Viluortum. Bruxella.] Machliniam mox excipiunt a meridie Viluortum, deinde Bruxella, vbi nunc augustissimus ille totius Brabantiae Senatus atque nobilium consessus, antiqua ob loci commoditatem Principum sedes. Ab hac et Machlinia aequali rursus intercapedine [Note: Louanium.] disiungitur Louanium orientem spectans, vrbs et vetustatis et literarum quae ibi cum summa tractantur laude, nomine, toto orbe notissima. Vlterius ad Orientem [Note: Thenae. Leuua. Diestum. Sichenum. Arschotum. Herendalstum. Eynthouia. Helmoda. Grauia. Buscumducis. Toparchiae quatuor in Brabancia.] progressus occurrunt Thenae, olim satis florentes, sed Geldrorum Ducis Caroli perfidia nostra memoria fortunis suis spoliatae. Nec procul hinc ciuitas cui a leonibus nomen datum est, cui a Septentrione imminet Halemon, mox Diesthum, et paululum sese in Occidentem detorquentia Sychenum et Arschotum, et hinc in Septentrionem cui a valle nomen datum est, vulgo Herendalstum. Toto deinde tractu qui Septentrionem respicit, nullae occurrunt vrbes praeter Eynthouiam, Helmondam, atque Grauiam, Brabantiae contra Geldros arces atque propugnacula. Hinc Buscumducis et opere et manu vrbs munitissima, a Grauia in Occidentem tendens: quam mox Breda nobilissimi Nassauiensis Comitis atque Arengiae Principis Reinardi regia, excipit. Ab eadem plaga mari innititur Berga, ciuitas portus commoditate ante annos aliquot celeberrima, nunc Antuerpiae fama aliquanto, obscurior. Diuiditur tota regio in toparchias quatuor, Antuerpiensem cuius imperio subduntur Berga, Breda, Lira et Herendalstum Louaniensem quam Thenae sequuntur. Bruchsellensem quam Viluortum, et Buscoducensem, cui Eyndhouia, Helmonda totaque Taxandria, Peelandia, et maior Campaniae pars subiiciuntur.

[Note: Pagi pracipui Brabantiae.] Sunt in ea multi, iique clarissimi, vrbes et amplitudine et structurae magnificentia et populi celebritate referentes, pagi.

Non procul Machlinia Waelheymum olim Italorum, quos Germani Walen vocant (si etymo fides habenda est) sedes, et Duffela Netha flumine celebris, vt fortuna iampridem ita et calamitate nunc aequales. Bruxellis adiacet Vura ad Sunii illius nemoris amoenissimi introitum, Brabantiae Ducibus ob venationis commoditatem olim familiarissima, quorum vt animos, ita et corpora nonnullorum condita retinet. In Campania Hoochstratum arce munitissima nobile, et Turnhoutum, [Note: Hoohstratum.] nec procul hinc Geela Dympnae virginis martyrio clara.

[Note: Lingua Brabantorum.] Vtitur tota regio lingua partim corrupta Germanica, qua Germaniam spectat, partim qua Galliam, Italica corrupta, vnde ea pars Itali cobrabantia, vulgo Walsbrabantia ab Italis, quos Germani Walen etiam nunc nominant, est dicta. Horum [Note: Brabantorum fortissimi.] omnium fortissimi sunt qui ad Mosam pertinent, propterea quod a cultu atque humanitate vrbium longissime absunt, neque ea importantur, quae ad effoeminandos animos spectant, et nec loci iniquitas laborem intermittere (qua re etiam fortissimorum saepe videmus languescere virtutem) patitur, et quod maximum ad eam rem momentum habere videtur, proximi sunt Geldris, qui trans Mosam incolunt, per quos ne pace quidem facta, animo quieto esse possunt vnquam. Ab his quo longius receditur, eo minus bellicae virtutis animaduertitur, cuius studium amabili illo pacis quietisque amore permutarunt, tum quod remotiores ab hostibus, quam qui ab iis infestari possint, arbitrentur, tum quod Principis sui Caroli Imperatoris potentia freti, securi hostem despiciant, quanquam ne iis quidem animus ad occurrendum, nec robur ad resistendum hostibus, vbi opus sit, desint. [Note: Brabanti natura pacis studiosi.] Fuere his grauissimae saepe belli contra Geldros causae, quas non quod aut hostis potentiam metuerent, aut suae virtuti diffiderent, sed quod natura pacis et amicitiae studio nati esse videantur, nunquam armis sunt prosecuti. Maluerunt enim cum nullius iniuria suos tueri limites, quam cum multorum fraude alienos inuadere: credentes vel iniquam vel non satis honestam pacem, iusto et honesto bello praeferendam


page 322, image: s322

esse. Nec debet id aut timori aut ignauiae dari, quod cumiudicio maturo atque exacto suscipitur. Quae ab iis suscepta sunt bella, tanto animo, tantis viribus, tanta potentia gesta sunt, vt quemadmodum in suscipiendo cunctantiores, ita in persequendo acerrimi merito ab omnibus nunc habeantur, et ab omnibus sempet [Note: Caroli Burgundi victoriae.] sint habiti. Quanta celeritate, Carolus Burg. Philippi filius Ruremundam, Venloam, Nouiomagum clarissimas Geldriae ciuitates atque adeo totam regionem sibi subiecit. Quanta pertinacia Nouesii ciuitatis munitissimae moenibus adhaesit, quo animi robore etiam cum Friderico Roman. Imperatore ausus est pedem conferre. Quanta vi Gallorum Regi Ludouico restitit, fugere deinde vel pacem vel inducias [Note: Heroinae Brabantorum.] per legatos petere compulit. Non dicam Nantium expugnatum, totam Lotharingiam subactam. Non dicam vario marte ab eodem contra Heluetios multorrum annorum victoriis elatos, invictos prorsus eo tempore homines, dimicatum. Nec viros tantum habuit virtute artibusque bellicis claros, sed et mulieres aliquot Principes in quibus neque ciuilium neque bellicarum rerum cognitio summa est desiderata: etiam quarumuis aliarum nationibus Principibus viris conferendas. In his Mariam Maximiliani coniugem atque eiusdem filiam Margaretam, quae cum summa laude imperium multos annos post amissum coniugem tenuit. Habet et nunc Mariam Hungariae reginam Diui Caroli Imperatoris sororem, summae et solertiae et prudentiae Principem; cuius salutari consilio, plusquam Heroici pectoris praestantia, atque omnis generis rerum cognitione, nihil potuit his regionibus magis [Note: ad Historiam redit.] salutiferum turbulenrissimo hoc rerum statu contingere. Huius regionis imperium cum saepe alias, tum praesentis huius anni (qui est a generis humani instauratione Millesimus quingentesimus quadragesimus secundus) aestate Franciscus Gallorum [Note: Brabantiae Imperium quaerit Gallus.] Rex homo ad turbanda foedera pacemque Christianae reipublicae communem rumpendam natus, et in Geldria multorum milium delectu habito, et intra regni sui pomoeria conscriptis multis legionibus, in Lutzelburgensem agrum a Gallia, [Note: Belli causa.] et Antuerp. toparchia a Geldria hostiliter irrumpens, quaesiuit. Non enim potuit tot annorum spatium taedium repulsae quam in ambiendo Romano Imperio tulerat, et foeditatem cladis olim ad Ticinum acceptae concoquere. Est enim animo si quis alius erecto atque sublimi, vt gloriae famaeque appetentissimus ita ignominiae impatientissimus. Haec cum dies noctesque animo obuersarentur, solicitumque animum perpetuo cruciatu torquerent, coepit omnibus neruis eo contendere, vt si et regiae suae maiestati, et regno longe florentissimo inustam turpitudinis notam extinguere prorsus non posset, saltem rerum exinde gerendarum amplitudine obscuraret. Id tanta regni potentia, tanta imperii amplitudine, tot regum atque principum societate suffulto facillimum fore sibi persuaserat. Maxima enim pecuniarum vi, profusissimis largitionibus, maioribus pollicitationibus, Holsatiae Ducem, et Cliuiae Principem in foederis societatem sollicitatos sibi adiunxerat, quorum opera atque auxiliis, et pristinum gloriae splendorem recuperare, et contractam [Note: Cliuensis in Galliam prosiciscitur.] bello Ticinensi contumeliae labem obliterare commodissime sperabat. Euocarat et in Galliam noui matrimonii praetextu Cliuensem, cuius authoritatem atque nomen Brabanticae regioni esse formidolosa, atque ad eam rem quam animo agitabat magnum momentum habitura putabat. Is assumptis aliquot equitum centuriis et inter hos Rosheimium, munerum amplirudine et promissorum magnitudine (quae apud Iuniorem Principem non admodum rerum vsu exercitatum, vt pote nuper ad regnum admissum, pondus maximum habere videbatur, pellectus) in Galliam proficiscitur: non vt de noui matrimonii conditionibus, sed quod euentus docuit, de belli consiliis agitaretur. Hic aliquot mensibus varia deliberatione transactis, sparsus est in vulgus rumor, Cliuensem inuitum in Gallia a Rege detineri: quod Geldriam cui paulo ante inauguratus erat Cliuensis, sui iuris esse adsereret Gallus, neque remittendum esse ducem in patriam, nisi ducatu repudiato, Obtinuisse deinde a Gallo vt pro ducatu quem emisse, a Carolo Geldriae duce contendebat


page 323, image: s323

Rauensteinum munitissimum oppidum ad Mosae ripas, situm commutatione facta acciperet: ducatum cui inauguratus erat pro dote cognatae Nauarrae filiae retinere [Note: Rauesteinum gallicum imperium agnoscit.] sibi liceat. In hunc modum circumuentus Cliuensis Rauesteynum Gallo cedit, quod mox gallicum Imperium agnoscit, gallica signa turribus et portis, in rei gestae argumentum adfigit, ipse pertinacius aliquanto in incoepto persistere, abiectius et de Brabantia, et Imperatore vero Geldriae haerede et sentire et loqui incipit, nam praeter necessitudinem qua iam Gallo iunctus videbatur, et Angliae regis affinitas multum illi et animum et ferociam auxerat. Decretum itaque est inter [Note: Belli aduersus Brabantos gerendi consilia.] Gallum et Cliuensem, quum primum occasio rei bene gerendae sese obtulisset, hic Brabantiae caput Antuerpiam, ille Lutselburgum eodem tempore inopinato armis inuaderet. Victoriam certam esse. Non enim posse imparatos duobus exercitibus paratis occurrere, atque vt maxime alteri in vnum collatis viribus resistant, ab altero interim graue detrimentum passuros. Se Lutselburgi ditionem primum invasurum a Gallia, quo eo detortis totius ditionis equitibus, facilior ad inuadendam Antuerpiam aditus praeberetur. Esse in eius vrbis expugnatione totius non Brabantiae tantum, sed Flandriae, caeterarumque regionum Caesari parentium, victoriam positam. Eam viam esse solam qua totius Belgicae imperium rapere posset. Caeteras ciuitates eius vrbis expugnatione perterritas, quam ob populi frequentiam, opum vim inexhaustam, inexpugnabilem crederent, supplices et pacem petituras, et deditionem oblaturas. Quod si cui difficilior vrbis expugnatio propter amplitudinem ciuiumque celebritatem videretur, is non satis meminisset, paratam paucitatem, imparata multitudine semper potiorem esse et habitam et visam. Magnitudinem, multitudinemque cum in caeteris rebus plerisque, tum in bello sibi semper obstare. Non spectandum quanti, sed quales futuri sint hostes, cum quibus praelium sint inituri. Homines nulli rei minus quam armorum exercitio assuetos, ad primum hostium aduentum ciuitatem deserturos, aut pacis conditiones accepturos. Atque vt maxime moenibus se credere, ciuitatem tueri, hostem propellere audeant, commissuros se vt non tam contra extraneum hostem e moenibus, quam contra ciues intra moenia pugnare cogantur. Esse ibi ex variis nationibus [Note: Occasio Belli Brabantici.] collectam hominum colluuiem, quam non dubium sit se eo, quo fortuna videretur, inclinaturam. Expectare id eos vt oriatur tandem aliquis, cuius freti opera effreni cupiditati satisfaciant. Fieri non posse quin in tanta opum affluentia sint multi, quibus aliena foelicitas sit inuidiosa. Ad hunc modum consilio instituto quaeritur tandem perpetrandi eius occasio: quam abitus Caesaris e Germania in Hispaniam, atque hinc in Argeiram proposita expeditio, atque in ea foruna aliquanto Caesari iniquior videtur praebuisse. Ab eo enim tempore copias Cliuensis palam conscribi, delectum haberi instituit non pro Gallo aduersus Brabantiam, sed vt ipse simulabat pro Germanis contra Turcam in Pannoniam ablegandas. Habebatur enim per omnes totius Germaniae ciuitates ex Caesaris qui tunc abierat in Hispaniam imperio militum delectus, quo in Pannonia Turcis bello implicitis, facilior ei in Africa ad res bene gerendas aditus daretur. Has per ciuitates, per pagos distribui iussit, expectaturus expeditionis in Argeiram susceptae exitum: quem et propter alienum a nauigationibus tempus, propter locorum pericula in quibus bellum gesturus erat, et hostium potentiam, infelicissimum et sperabat et expectabat: nihil tentaturus nisi audito tali Caesaris successu, vt non admodum eius potentia post videretur metuenda. Nec fortuna eius expectationi defuit. Amissa [Note: Fortuua Imperatoris bello Argeirensio Galli et Geldri Casarem mortuum. arbitrantur.] enim bona nauium pars, multi naufragio eiecti a Numidis interfecti. [Note: Fatum Caroli, quod in hac altera expeditione Africana expertus, speciatim descripsit, Nicolaus Villagagnonus, cuius tractatus reperitur in Schardii Tom. II. p. 365.] Nec mitior pugna cum mari barbaro prorsus elemento, quam cum hostibus fuerat. Erant nonnulli qui publice dicerent, Caesarem aut vndis oppressum, aut in littus delatum


page 324, image: s324

itineris incommoditate, aut animi aegritudine defatigatum oppetiisse, quae fama apud Gallos et Geldros tam fuit certa, quam quae certissima. Non enim difficulter stultis atque credulis quae maxime optabant, persuaderi poterant. Hac itaque spe erecti altius tollere animos, Brabantis vulgo conuitiari, negociatoribus per [Note: Traiiciunt Geldrogalli Mosam. Fallacia Geldrogallorum] Iuliam iter facientibus illudere et passim per vrbes, per pagos dispositas copias in vnum contrahere coeperunt, quibus per Mosam in Hornensem comitatum traiectis ad Leodienses (quo occultiora essent Antuerpiae oppugnationis consilia) instituitur legatio, qua liberum sibi in Gallias iter postulabant, non vt cum rege contra Imperatorem bellum gererent, sed vt Nauarrae filiam nuper desponsatam in Cliuiam deducant. Fuit enim is ab initio copiarum contractarum praetextus. Id si cum bona impetretur gratia, sine maleficio aliquo regionem sese transituros promittunt. Sin autem, ferro iter aperturos se minitantur. Diu res Eburonibus quaestioni [Note: Gratio Seuebergensis.] fuit, vtra amplectenda videretur occasio, plerisque censentibus, pacem etiam quantumuis duris conditionibus quaerendam, nec hostem accersendum vbi pace frui liceat. Effectum tandem Seuenbergensis. autoritate, cui post Erardum a Marca eius regionis imperium delatum erat, vt transitus communi consilio negarentur. Is enim qua est eloquentia multa in vtramque partem et eloquentissime et prudentissime dixerat: homines feros rapinis et caedibus assuetos, non facile sibi a maleficio temperaturos, nec temeritate propria certissimam perniciem sibi accersendam. Non dubium esse quid eo consilio adfectent Geldri, nempe vt in Gallia auctis copiis Eburones inuadant. Esse enim nescio quam veterem regi de iis querelam: Atque vt nihil tale fiat indignum esse et antiqua Eburonum fortitudine, atque praesenti potentia, hosti iter ad ampliores contrahendas copias permittere, cuius fauorem vt non ambire ita et minas non admodum metuere debeant. Non deberee sibi a Geldris pacis conditiones praescribi, qui olim Romanos ipsos et armis et castris exuerint aliquando. Nec ferendum vt Geldri eam exercitu pervagentur regionem, quae nec Caesaris Gallico nomini formidolosissimi castra, olim perferre potuerit. Meminerint patrum suorum fortitudinis. Meminerint Sabini et Cottae fortissimorum virorum Caesaris legatorum fortunae. Etiam [Note: Viae Sabina et Aurunculeia apud Leodienses.] deos ipsos voluisse eos sui officii commonefacere, quorum consiliis vrbi suae a legione ibi eorum fortitudine caesa, nomen Legiae sit inditum. Frustra etiam nunc et Sabinae et Aurunculeiae viarum extare memoriam, si a Geldris imperata cogantur facere. Et montes ipsos virtutem docere qui a Petrosidio Caesaris aquilifero eorum virtute interfecto nomen Petrosii sint sortiti. Haec cum summa cum dignitate atque eloquentia perorasset, communi totius gentis decreto delectus per totam regionem habetur, omnes in armis iubentur esse, mittuntur aliquot signa ad Masacos Bechasios, atque munitissimam Stockheymensem arcem, eius regionis contra Geldros propugnacula, quorum virtute hostis ab aditu prohibeatur, atque si opus [Note: Negatur Geldro gallis iter per Eburones.] sit etiam arceatur. His ita dispositis, Geldrorum legatis respondetur: alium sibi ad Gallias aditum esse quaerendum. Non esse Eburonibus consuetudinem armato exercitui viam per fines suos concedere. Orare se vt solita libertate sibi per ipsos frui liceat. Si pertinaciter in proposito persistant, nec animum, nec vires sibi ad resistendum defutura. Dum autem in Abuaritis diutius aliquanto ad rei bene gerendae occasionem expectandam morarentur, coepit et Brabantis ea res non admodum [Note: Creduutur hi osse in comitatu Hornensi.] dextram mouere suspicionem: maxime iis quos ad Mosam pertinere ante diximus, a quibus crebrae ad ciuitates potentiores legationes instituuntur: non dubia illis esse hostium consilia, praetexere enim eos nouae nuptae e Gallia abductionem, proditioni futurae atque subitae in Brabantiam irruptioni. Tot calamitatibus, quibus olim ab iis affecti essent, frustra se monitos, quas omnes non legitime bello indicto, sed simili consilio pertulissent, si idem rursus in se prudentes accipiant. Falli posse semel iterum hominem improuidum, saepius, non nisi eum qui malis suis gaudeat, decipi non posse. Erant et quaedam quae Antuerpiam (quod post res ipsa


page 325, image: s325

verissimum edocuit) ab iis esse petendam dicerent. Sparsae erant enim nescio quae ante menses atque adeo annos aliquot in vulgus voces, et notus erat Geldrorum in eam ciuitatem animus. Habita fuerant et in ea proditorum quorundam de opprimenda vrbe clandestina consilia, quorum nonnulli quaestionibus admoti, [Note: Rosheymius Antuerpiae Conspectus.] post capite impii consilii poenas dedere. Conspectus erat et in mercatu equorum Martinus Rosheymius homo ad quidlibet audendum minime impiger, miles non minus strenuus, quam belli Imperator consultus, proditionibus struendis a natura fictus atque compositus, cuius ductu olim Haga Hollandiae intuentibus propemodum praecipuis etiam eius insulae ciuitatibus erat direpta. Ita dum caeterae vrbes rem propemodum fabulae loco reputant, Antuerpia sola aliquot cohortes tumultuario conscribit, quae rusticis in Pelandia ad arcendum hostem congregatis subsidio essent.

Ea re dum vrbs occupata est, rustici non expectatis auxiliis quam possunt maximas [Note: Agrestes conspirant contra Geldrogallos.] vndique ex toparchia Buscoducensi suae conditionis copias contrahunt, iisque etsi equitibus et bombardis destituantur, hostem adoriri statuunt. In his fuisse dicuntur sclopetariorum millia duo nongenti qui balistas chalibeas in proelium ferebant. Hastiferorum idem qui sclopetariorum numerus. Erant et nonnulli bipennibus quas helbardachas vocant instructi, vt non rusticos, sed exercitatissimos milites diceres. Sic enim omnia ad militaris rei rationem erant instituta, vt praeter ducem nihil in ea multitudine merito potuerit desiderari. Huic quemadmodum nec animus nec vires, ita nec consilium defuit. Mittuntur enim ab ea legati ad Abuaritos, in quorum finibus Geldros consedisse iam ab initio dictum est, qui iis eandem secum fortunam experiri persuadent. Quod cum minus ex animi sententia successisset (est enim ea gens neutri parti dedita, solita iam aliquot annos inter circumsonantia arma semper pace frui) patientia in iram, ira in furorem versa, agmen agere, rectaque ad hostes contendere coepit. Quae cum aliquot passuum milia processisset, videreturque in concepta pertinacia perstitura, hostes ea quae occuparant eatenus loca relinquere. Mosamque tumultuario traiicere, fugam non dissimulatam capessere, sese multitudinem agrestium metuere [Note: Fugiunt Gildrogalli.] aperte ostendere coeperunt. Formidolosa enim semper militibus esse consueuit agrestium ira, qui vt fortasse non admodum artificiose, ita strenue bella administrare consueuerunt. Erant praeterea non tam amplae hostium in iis locis copiae, ac secunda irruptione in Brabantiam sunt conspectae: non quod maiores non habuerint (erant enim eodem tempore tres alii exercitus per Geldriam locis oportunis dispositi, et ex Holsatia non aspernandus eo conuenerat et equitum et peditum numerus) sed quod paucitate sua Brabantis aut contemptum aut securitatem immittere, callide studuerint. Horum fuga cognita vnde venerat reuersa multitudo dimittitur, communi decreto statuto, vt ad tintinnabuli pulsum (quo contra hostes excieri ipsis consuetudo est) armati ad eundem locum conuenirent. Dum haec aguntur, cohortes cae quas Antuerpiae conscriptas esse diximus, ad vltimos Brabantiae fines peruenere, quarum aduentu (incredibile dictu) quantum et alacritatis et animi multitudini agresti sit inditum: quibus oportunis locis dispositis iam de hoste secura propemodum esse coepit ea rusticorum colluuies. Caeteris omnibus ciuitatibus [Note: Antuerp. Senatus proditionem futuram animaduerrit. Cusiodia Antuerp.] iam omni metu solutis ociumque ab armorum reique militaris exercitio agentibus, Antuerpiensis Senatus nihil omittere quod ad terrendum hostem procul, atque arcendum si propius accessisset spectare videbatur. Iam in forum Bombardas ex armariis ad quemuis tumultum conuehi, et si quae aut ruptae aut rumpendae erant sarciri iusserat. Habebantur interdiu ad portas singulas duodecim armatorum excubiae noctu in moenibus, et turribus contra extraneum hostem, in vrbe ad pontes vbi veteris vrbis portae steterunt aliquando, et in curia contra proditores, vigiliae. [Note: Excubia diurna.] Qui interdiu portas seruabant sub quartam ad curiam deferebantur, quibus exquisite examinatis sua quibusque instituitur a consule statio: non quam quique


page 326, image: s326

optabant, sed quae casu obuenerat. Erat enim sua cuique statio (nequid proditionis [Note: Excubiae nocturnae.] strui posset, si cuique suus locus cognitus fuisset) incerta. Noctu excubituri sub septimam ad eundem locum conueniebant, quibus casu quoque sua statio statuebatur. Cuilibet contubernio proponebatur qui maximae videbatur autoritatis atque in rempublicam fidei decurio. Hic continere in officio suos iubebatur. Huic non minus quam Senatui ipsi iubebantur parere subditi. Expleto excubiarum vigiliarumque tempore cogebantur redire ad curiam omnes, si qui obluctati erant decurionis sui imperio, horum nomina exhibebantur Senatui, vt de poena iis inferenda statuatur. Decreta erat et publico edicto cuilibet contubernio sua aut vini, aut cereuisiae mensura, quo seuerior disciplina conseruaretur, ne potu sepulti aut indulgentius loca quae obuenerant, obseruarent, aut magis rebelles decurionis sui imperio redderentur. Portarum claues sub vesperam ad curiam, vbi aut consul alter, aut magnae autoritatis aliquis simul cum sagittariis vigilabat, deferebantur.

[Note: Diruuntur. aediculae multae.] Erant moenibus adiunctae multae aediculae dum nihil minus quam bellum expectamus, hae omnes publico decreto dirutae sunt: vel quod moenia iis essent impedita, nec tormenta aenea ob loci angustiam recipere potuerint, vel quod periculosum putabatur, homines ignotos quorum quidam ciuitate donati nondum erant, desidere in iis locis, ex quibus cum hostibus facile aut colloquia miscere, proditiones machinari possent.

[Note: Leges ab antuerp. Senatu ad uitandam proditionem latae.] Ferebantur multae reipublicae maxime salutares leges, ex intima militaris rei disciplina enatae, quibus in ea temporum rerumque ratione a prudentissimo Senatu nihil potuit excogitari et ad vitandam discordiam et alendam inter ciues benevolentiam, magis salutare atque commodum. Erat ibi varia et ex Iulia, Cliua, atque Geldria hominum improba colluuies, quae ad euitandam egestatem qua in patria premebatur alius alio sedentariarum artium exercitio inopiam leuabat. Haec [Note: Brabautiae odium anatura Geldris in ditum] audito belli rumore (incredibile dictu) quantopere coeperit cristas tollere, etiam palam Brabantis et conuiciari et minitari. Est enim ei genti natiuum quoddam et plusquam nouercale in regionem hanc nostram odium: quod praeterquam quod ei a natura ingignitur, etiam a nutricibus infantes, et adultiores a parentibus velut per manus accipiunt: adeo vt fortissimus habeatur, qui in conuiciando atque maledicendo maxime est strenuus. Erant multi qui dicerent non defuturos hostes [Note: Lex. de iuramento iterando.] intra moenia, si reperiatur hostis extraneus. Decretum itaque est a Senatu, quem tam aperti conatus fallere non poterant, vt eius nationis quicunque in ius ciuitatis adsumpti essent, sacramento se ei et fidos fore obstrinxerant, iuramentum iteraturi in curiam veniant: non quod quos vnius sacramenti religione moueri desperabant, iterato in fide atque officio perstituros crederent: sed vt certus talium hominum numerus senatui constare posset, quo rationes suas si opus esset securius instituant. Non enim poterant eos qui semel ciuitate donati erant, non nisi in aperto [Note: Perfidia Geldrorum.] maleficio deprehensos, citra iniuriam eadem pellere. Et notum erat eorum etiam in respublicas optime de ipsis meritas odium, quibus tantisper fidi esse consueuerint, dum quaestus vberior, aut rapina alio vocaret. Inuentum est itaque [Note: Senatus Antuerp. qualis in tumultu Geldrogallico.] huic rei a Senatu (qui eo tempore et grauibus prudentibusque tum longo rerum vsu et literarum cognitione claris constabat hominibus) remedium vt ciuitate donati iterato iuramento mane ante sextam, vesperi post eandem horam domo non egrederenrur, si quis auditus fuisset in vrbe tumultus, si quod enatum incendium, domi se continerent, nec in publicum procederent, nec domi cum suis conuiuia agitarent, aut colloquia miscerent. Inuentos in publico post tempus constitutum, aut incendio enato proditorum loco habendos. Si qui iuramentum iterarant, civitatis iure atque priuilegiis destituebantur.

Qui vrbe donati nondum erant aut iureiurando se in fide eius dum in ea aetatem agant perstituros adfirmare, aut exire relinquereque compellabantur. Et ne


page 327, image: s327

grauior ea conditio hominibus suarum regionum studiosissimis videretur, noluit eam iuramenti religionem diutius seruari illabefactatam, quam vrbis moenibus continerentur. Quae vbi reliquissent, fururos ab ea liberos atque immunes.

[Note: Pertinatiae Geldrorum.] Mirandum auditu repertos fuisse eo tempore plures mille, qui ciuitatem deserere, rationes suas imperfectas relinquere, ad consuetam inopiam atque egestatem [Note: Ciuitate excedunt Geldri.] redire maluerint, quam in fide ciuitatis, dum in ea agerent, persistere. Adeo difficulter semel concepta pertinacia, auitum illud hominum improborum nocendi studium, saniore consilio mutari potuit Multi certo tempore heris suis obstricti, quo transacto nonaspernandam pecuniae summam erant recepturi, maluerunt eius iacturam facere, quam iuramento ad fidem seruandam se obstringere. Deserebant ergo turmatim ciuitatem et in fronte et in oculis minas seruantes, dentibus frendentes, etiam apertis vocibus pectoris sui virus euomentes. Excedere se ciuitate velut exules [Note: Minae abeuntium Geldrorum] atque profugos, introituros fortassis non multo post vt iciues. Futurum fortasse vt a quibus nunc pulsi viderentur, eosdem cum summa turpitudine atque ignominia ciuitate pellerent. Mensuros se aliquando pannum Byssinum holosericum que non vlnis: sed hastis: nec pecunias aut lancibus aut numero, sed cassidibus expensuros. Hac pestifera hominum fece vt leuata respublica est, ita hostium vires non mediocriter creuerunt.

[Note: Marchio ciuitatiis Guilielmus Veruiae.] Bona enim horum pars cum primum Geldriam attigisset, hostibus se adiunxit. Nec interim officio suo deerat Marchio ciuitatis, Guilielmus Veruia, omnes totius vrbis angulos, popinas, lupanaria, maleficorum hominum receptacula atque latebras perscrutans, non satellitibus publicis tantum, sed et sagittariis multis stipatus, cuius cura effectum vt si qui portis accepti essent, nusquam tutas latebras reperire potuerint. Adigebantur praeterea edicto omnes tabernarii atque [Note: Leges urbium valla. Apparatus bellicus Antuerpia.] popinarii hospitum apud se diuersantium nomina ad consulem referre ita vt ne vni cuiquam extero in tota ciuitate potuerit esse inscio magistratu locus. His edictis vrbe velut vallo quopiam altissimo contra proditionem, cuius in tantae vrbis amplitudine maxime debebat haberi ratio, munita, ad caetera quae ad obsidionem tolerandam, ad hostes propellendos, si opus esset, spectare videbantur, conuertitur. Conflabantur immensae molis tormenta aenea, pulueris bellici immensa paratur copia. Vacant per totam ciuitatem fabrorum cultrariorum officinae armorum aerugini defricando, acuendis hastarum, bipennium, gladiorum cuspidibus, [Note: Cornelius Spania bellicis curis praeficitur.] ciues tractare arma tractare gladios, sclopetis sese exercere, meditari proelia, poscere absentem hostem, et nihil admittere quod et virtute sua et in patriam pietate indignum debeat iudicari. Ne autem interim legum tractatio studiis bellicis prorsus interrumperetur, communi totius senatus decreto bellicarum rerum cura Cornelio Spaniae militaris rei non imperito (qui cum summa laude multos annos Magistristratu atque adeo consulatu superiori anno cum Ioanne Crombachio equite aurato [Note: Satellites Spaniae.] functus fuerat, defertur, cuius studium et fides multis argumentis ea functione in rempublicam est spectata. Huic quo maior esse authoritas, et ne, qui eius [Note: diligentia Spaniae.] imperatis satisfaciant, desint, XII. ex publico aerario aluntur satellites. Hi Spaniam quoquo versus incedentem densi circumsistere, huius iussa capessere, procurare quae ad conseruandos in officio et excubitores et vigiles pertinere videbantur. Ipse circumire ciuitatem, explorare portas, instaurare moenia, aggeres iniquiores aequare, muros recipiendis tormentis ac commodare, eosdem locis quibusdam quod aut minitari ruinam, aut tormentorum vim quae iis erant exoneranda toleraturi non viderentur, diruere, nihil omittere quod ad hostium vim perferendam, ad muniendos oppidanos contra tormentorum ictus, ad hostibus nocendum spectare videretur. Erant multi qui hunc Senatus in hostes apparatum, hanc Consulum [Note: Ridet plebe oppugnationem futurum.] diligentiam apertis conuiciis verberarent, dictitantes indignum esse vrbis amplitudine, apparatu eo bellico aliquam metus hostium significationem dare, quorum amicitiam vt non ambire, ita iram non formidare admodum debeant. Nec deerant


page 328, image: s328

qui eos sibi hostes fingere ausuri fuerint deierare, quo plebs commodius paulo ante petitae ab Augustissimo totius Belgicae Senatu exactioni acquiesceret, Hostem esse nullum, sed aut a meticulosis fingi, aut ab aulae partium studiosis populo persuaderi. Tantum abesse vt Antuerpiam cuius ne aspectum quidem laturi essent, aut terrerent aut oppugnarent vt ne primos quidem Brabantiae fines ausuri sint invadere. Tantam esse Caesaris autoritatem non in Geldria tantum, sed in omnibus Europae atque adeo totius orbis partibus, vt vel solum nomen ad continendos omnes in officio sufficere videretur. Brabantiam quoad in viuis esset Imperator, non temere inuasurum quenquam. Nullas esse aut Cliuensi, aut Dano in has irrumpendi regiones causas. Non esse eos tales qui quo iure quaue iniuria alienos [Note: Cliuensi a patre iniunctum dicitur, necum Burgundis aut Brabantis bellum suscipiat.] sines sint inuasuri. Cliuensi praeterquam quod natura pacis quietisque studiosus esset, hoc a patre iamiam moribundo in mandatis datum, ne aut cum Burgundis aut Brabantis vel iustis causis oblatis bello decertaret, posse eorum amicitiam et ornamento esse et vsui, inimicitiam nil nisi regni euersionem allaturam. Haerere eas patris voces quas non diu ante supremum halitum expirauerit altius filii animo (quarum etiam nunc esset recens memoria) quam vt aut pectore excidere aut memoria exturbari tantulo tempore potuerint. Institutae erant et ab Hungariae regina Maria, cuius curae atque fidei totius Belgicae administratio a fratre concredita [Note: Responsum Cliuensis.] fuerat, et a Senatu Antuerpiensi legationes ad Cliuensem, exploraturae eius consilia quibus responsum erat. Conscriptam quidem esse bonam copiarum partem intra regni sui sines, nec id se autore, vtpote qui hostem non habeat factum. Licere cuilibet, etiam Brabantis, in sua ditione delectum habere. Prima consilia fuisse vt aduersus Turcam mitterentur. Si alio spectent ipsarum consilia, id sibi curae non esse. Illud sibi persuadeant se non alium esse Brabantis quam fuerit semper. Nihil Coss. neque Senatum mouere hae populi voces, nihil simulata atque subdola Cliuensis responsa, qui scirent consilia sua non vulgi vocibus non perfidi hostis simulatione, sed exacta ipsius rei aestimatione metienda esse. Nihil stultius credentes quam aut a plebe, aut hoste belli consilia capere. Nec offendi quenquam posse eo belli apparatu qui non inuadendis aliorum finibus, sed suis tutandis: non expugnandis aliorum ciuitatibus, sed suis propugnandis comparatus videretur. Ciuitate itaque ad hunc modum et aduersus proditionem, et apertam vim non tam belli apparatu, quam legibus et consiliis, quae validissimae sunt regni atque Reipublicae bases, munita, Geldri contractis in vnum copiis, quas locis oportunis dispositas fuisse ante demonstratum est, de traiiciendo Mosam cogitare, animoque [Note: Rosheimii responsum.] diu agitata consilia, proditionesque maturare coeperunt. Legatis Brabantorum qui animum consiliumque copiarum exploratum venerant respondetur. Nullas sibi intercedere cum Brabantis belli causas, iuberent suos securo prorsus esse animo. Id postulare se tantum vt cum bona regionis gratia copiarum parti transire liceat, quo emaciati diutina inedia milites refici possent. Geldriam totam longiore exercitus mora annona prorsus esse exhaustam. Esse se eos qui vt obesse nulli non velint, ita multis rarionibus Brabantis prodesse possint. Id officii eos apud [Note: Geldrogalli Mosam secundo traiiciunt.] minime ingratos posituros. Nec se quicquam tentaturos nisi relato a legatis responso. Dum haec ad regionis primores deseruntur, Geldri non exspectato responso scaphis atque pontonibus copias transportare non procul a Rauensteinensi ditione, qua parte praesidio Brabantiam munitam minime esse cognouerant. Nam cohortes eae quas Antuerpia ante laborantibus rusticis subsidio misetat, qua parte Abuaritos Brabantia attingit, in primo regionis aditu considebant, quod nossent, solere illac Geldros in Brabahtiam plerumque populaturos excurrere, quod traiectio eo loco e Rerumunda esset commodior, siue quod crederent eorum fines in vadendos a quibus ante annos non ita multos ipso Pentecostes die grauissimum vulnus acceperant, et a quibus non multo ante ex Abuaritis pulsos eos esse paulo ante demonstratum est. Flumine traiecto cum omnibus copiis (quae plus minus


page 329, image: s329

duodecim peditum millia, equitum Molossaeorum non plura duobus, pegasarios [Note: Geldrogalli amicos se simulant.] atrae armaturae non vltra quingentos tenuisse dicuntur) primum sine maleficio aliquo aliquot passuum milia emensi, spem fecerunt promissi implendi, quod nuper Legatis datum erat. Versabantur enim in terra hostili, non vt hostes, sed vt hospites, nec ferro nec incendio grassantes, nec rapinis aut furtis hostiliter loca depopulantes, sed velutpenuria adacti, alienis opibus ciuiliter atque humaniter vtentes.

Id duplici consilio factum esse opinor, vel quod cum plerique milites qui [Note: Cur Geldro galli se amicos simularint.] sub Turcicae expeditionis praetextu sacramento sese obligassent, incerti consiliorum proditionisque futurae atque in Brabantiam irruptionis crederentur imperium deserturi, si constitisset gentem innoxiam, quae prodesse omnibus, obesse nemini, consueuerit, a se bello esse petendam, qui postquam longius aliquanto progressi essent, non sine summo periculo aut redire vnde venerant aut militiam relinquere non posse putabantur, huc facit quod quibusdam militibus quo ipsos duceret in [Note: Stratagema Rosheymii.] terrogantibus respondisse fertur Rosheymius. Nec paludamentum quo amictus. erat passurum se comitari, si id putaret consiliorum suorum esse conscium: vel quod Antuerpiensem Senatum, cuius consilia atque prudentiam non minus quam potentiam videbatur metuere, cunctantiorem negligentioremque amicitiae simulatione redditurum se crederet. Nihil ea res Senatum qui iamdudum hostium consilia animaduerterat mouere, sed tanto magis suspecta hominibus vigitantissimis esse coepere omnia, quo occultiora. Itaque custodia vrbis maiori quam ante excubitorum numero mandatur, recognoscuntur oppidani atque ad aciem instruendam, ad irruptiones in hostes, ad signa obseruanda atque ad caetera quae militaris rei rario requirere videbatur exercentur. Videbat enim in consilio atque virtute sua ciuitatis salutem tantum esse positam, neque aliunde quam a seipsis aut opem aut [Note: Belli cura toti senatuicommunis esse incipit.] consilia esse petenda. Exercitus enim in Brabantia nullus, apparatus belli nullus, equites paulo ante recogniti Lutselburgum profecti. Itaque belli cura nuper in solam Spaniam (ne legibus eius molestiae accessione aliquid remorae accederet) reiecta, iam et consulibus et toti Senatui communis esse coepit. Habebantur enim et diurna et nocturna, non de litibus definiendis, sed de bello administrando, de ciuium salute tuenda, consilia: quae non tam adhostes e vallo atque muris arcendos, quam intra vrbem coniuratos quosdam compescendos referebantur. Videbant enim Coss. vtrique rei simul occurrendum, sed ratione diuersa: proditioni, consilio atque prudentia: armatae atque apertae hostium vi, ciuium [Note: Coss. anni XLII.] virtute. Quibus rebus licet difficulter eodem tempore consuli potuerit, tanta tamen solertia a Coss. atque Senatu iis prospectum est, vt in alterum tantum omnibus et animi et ingenii viribus incubuisse merito videantur. Habuit enim eo tempore (quod minime rarum est) respublica nostra, prudentia rerumque vsu nobilissimum Senatum ab Illustriff. Hungariae Regina Maria totius, Belgicae praeside praesentis anni Maio mense creatum, cuius consilio atque prudentia nihil non et ad proditionis consilia investiganda discutiendaque praestari potuit.

[Note: L. Vrsulus.] Consules enim erant eo tempore Ladislaus Ursulus ingenii alacritate; pectoris celsitudine, consiliique dexteritate non minus quam dignitate animi praestans, [Note: Nicolaus Schermer. Senatores.] Et Nicolaus Schermerus ingenii agilitate, consilii eminentia, literarumque felici tractatione non minus summus quam corpore paruus. Senatum explebant Joannes Crombacchius, et Cornelius Spania, equites, ambo militaris rei tractatione, non minus quam consulatus dignitate nobiles: Arnaldus Scutus, Gabriel Triapanus, quorum virtus etiam aliquando in consulatus officio spectata cum summa laude fuit: obtinebat quintam sedem Nicolaus Schermerus consul, cuius paulo ante meminimus. Succedebant iis Guilielmus et Petrus Halmali, vt cognomine pares, ita nobilitate diutinaque magistratus tractatione non multum inaequales, Iohannes Heydanus Iacobi illius Heydani (cuius defuncti memoria reipub. nostrae etiamnum ob diutinam quaesturae functionem sacrosancta est) filius Michaelis Heydani


page 330, image: s330

qui nunc aerario publico cum summa laude atque fide praeest, frater. Non praeter cundi sunt Iacobus Herziuset eiusdem nominis cui a Ligneis pomis cognomen est, non Ioannes Sheufius omnes ingenii atque literis non minus quam dignitatis splendore nobiles. Adiuncti his erant Arianus Vledingus, Valderus Immerselius, Cornelius Berchemius et eiusdem cognominis Heymrichus, simul et Ioannes Roecoccius nobilitate atque virtute clari omnes, qua re factum est, vt nihil quod ad sa lutem reipublicae conseruandam, et proditionis consilia discutienda pertineret, potuerit desiderari.

[Note: Rosheymius hostem se prositetur.] Interea nunciatur Rosheymium penitius m Brabantiam ingressum, non vt ante amicum se simulare, sed ferro atque incendiis hostiliter grassari. Abigi ab hostibus vndique praedas, rusticos inopinantes opprimi. Famam hanc mox confirmat vndique, ex tota Campania agrestium fuga. Videre erat omnibus ciuitatis portis turmatim non ingredientes, sed laboribus curuos irrepentes agrestes, etiamnum vultu metum simulantes, non aut sclopetis, aut ensibus, aut similibus telis, sed armis quibus aut rustici operis aliquid administrari solebat armatos, opes, vxorem, liberos, curru vehentes. Foeminae eiulare, manus ad caelum tollere, obtestari deos, Supplices ciuitatis opem implorare, lamentis atque ploratu omnia miscere, dolere fortunam suam, quae tot annorum labores vnico momento esset dissipatura. Fingere quae absentibus se ab hostibus essent designanda.

Villarum incendia, gregis abactiones, agrorum depopulationes. Querebantur se male in eum diem seruatos senes, detestabantur fati iniquitatem, pueri, qui aut non nati sub ea tempora, aut nati non mox extincti fuerint. Satius fuisse malorum expertes mature ex viuis fato eripi, quam tot miseriis exagitatos in aerumnis aut superesse, aut mox fortassis ab hoste trucidari. Mouebat miserrimum hoc spectaculum nonpaucos, reputantes fortunae iniquitatem quae in iis conspiciebatur, mox fortassis sibi quoque esse subeundam. Quosdam affectus impatientia in itam stimulabat, qui censebant ferendum non esse innoxios fortunis su is a praedonibus spoliari. Eundum esse hosti obuiam. Esse eam ciuitatis authoritatem, quae nomine solo latrones publicos facile esset pulsura: quod si fortuna iniquior honestis conatibus inuidisset, plus gloriae caesis ex vulnere, quam vtilitatis viuis ex victoria emanaturum. Maiorem publicae gloriae quam priuati periculi habendam rationem. Esse non exercitatissimorum militum, sed exulum, proditorum, parricidarum exercitum, quem non minus sceleris conscientia, quam obuiam missae legiones [Note: lier hostium.] essent territurae. Hostes interim Taxandriam peruagati, ad Royam quae diuae Odae martyrio celebris est, appulerant, qua depopulata Oorschottum, deinde Heluerenbecium petebant. Hinc per Baerlam quae aequali propemodum et a Breda et Thurnhouto distat spario profecti, recta ad Hoochstratum contendunt. Est is pagus platearum numero atque splendore, aedium magnificentia non multum ab vrbe distans, arce munitissima nobilis, Montendisii cuius prima propemodum solet essep in aula Burgundica autoritas, regia. In hanc multi mortales fortunas suas velut [Note: Arcis Hoochstratanae deditio.] in portum quendam contulerant, nonnulli eodem quo et arci et opibus in eum locum collatis praesidio essent, confluxerant Rosheymius credens et dignitatis suae, et exercitus autoritatis multum interesse, si arx ea expugnetur, statuit eam ex itinere tantum expugnare, aut missis caduceatoribus (Heraldos vocant) deditionem postulare. Id tanto alacrius sibi capessendum esse duxit, quod pulueris bellici cuius inopia laborabant milites, vim maximam, tormentaque aenea quibus ea arx dicebatur instructissima, quae in Antuerpiae oppugnatione non mediocri vsui erant sutura, ex ea reportaturum se existimaret. Facturam deinde eius arcis expugnationem ad Antuerpiensium consternationem, quos terrore magis atque proditione eminus, quam virtute cominus statuerat oppugnare. Misso itaque caduceatore arcem dedi postulat. Vsurum se victoria magis ad nominis sui atque exercitus autoritatem, quam ad libidinem suam, opumque in ea contentarum direptionem.


page 331, image: s331

Praeter victoriarn spectare se nihil. Atque vt diuersis affectibus praesidii constantia expugnaretur, adduntur et blanditiis minae. Ni deditio fiat, proponit direptione, incendiis atque caedibus mixturum se omnia. Effectum est hac conditionis atrocitate, quae apud militaris rei imperitos multum valuit vt vltro hosti portae aperirentur, facerentque sua voluntate quod necessitas erat etiam inuitis ipsis extorsura. Acceptus portis hostis praeter puluerem bellicum et machinas militares aliquot rapit nihil.

Quanto enim minoris periculi, tanto et mitior victoria fuit. Incredibile dictu, quantum hostibus ex ea victoria fiduciae accesserit, reputantibus vt impune per mediam Campaniam essent peruagati, reliquissent a tergo aliquot Brabantiae non mediocris potentiae atque autoritatis ciuitates, quarum nulla aut conatibus ipsorum obsistere, aut leui aliquo assultu ausa sit eos saltem territare. His dum aliquantisper ob loci commoditatem, atque arcis firmitudinem morantur hostes, viderenturque recta Antuerpiam petituri, Renatus Arengiae Princeps, Comes Nassauiensis, erecti animi atque sublimis spiritus vir, cuius non pauca summae fidei in hanc regionem nostram hoc Geldrogallico tumultu apparuerunt facinora, conuocatis equitibus omnibus qui suo subditi erant imperio, quo audio plus minus quingentos fuisse, et cohortibus peditum octo, quae partim Antuerpiae primo belli tumultu, [Note: Totius Brabantiae peritulum in Antuerp. expugnatione situm. Princeps Breda soluit.] partim in Buscoducensi toparchia constriptae erant, Brabantiae periculo (cuius excidium in Antuerpiae expugnatione situm tolligebat) motus, magnis itineribus eo contendit, praesidio obsidendae vrbi futurus. Erat festus dies diuo Iacobo sacer cum Bredam suae ditionis praecipuam ciuitatem relinqueret optimus Princeps, publicam commoditatem propriae vtilitati praeponens, in hoc multorum idque clarissimorum Imperatorum secutus exemplum, quibus publica salus priuatarum opum periculo visa fuit redimenda quod quidem exemplum quo his moribus rarius est, [Note: Publica commoditas priuatae praeponenda.] eo plus laudis atque admirationis mereri debet. Atque vtinam non apud plures in eo splendoris atque dignitatis fastigio positos, maior priuatae quam publicae vtilitatis ratio consisteret, profecto melius sese humana negotia tot fortunae necessitudinibus exposita haberent, nec orbis christianus tam tetris atque horrendis quateretur bellorum procellis. Is itaque relicta patria sua, relicta arce omnes fortunas suas continebat, officii sui atque fidei, quibus Imperatori Carolo Brabantiae Duci obstrictus erat, memor, Antuerpiam concitatissimo gressu viam occupaturus contendit. Haerebat enim eo tempore cum Bredam relinqueret, Hoochstrati Rosheymius, quod a Bredensi itinere aliquot passuum milibus in Orientem recedit.

Qua re factum est vt sibi inscio hoste videretur iter transacturus, quod fieri non poterat si Hoochstrato relicto Antuerpiam versus castra promouisset hostis. Concurrunt enim viae et quae Breda et quae Hoochstrato Antuerpiam ducunt non procul Brechscoto, quod plus minus sex passuum milia ab vrbe distat. Huc si pervenisset hostis, ad vrbem aditus prorsus fuisset praeclusus. Id ne fieret, itineris celeritate praeueniendum esse hostem existimauit. Qui per exploratores de printipis [Note: Principis teleritas.] aduentu certior factus Hoochstrato discedit, occupaturus viam qua necesse erat principi iter facere, eademque propemodum hora qua Princeps Bredam, Hoochstratum reliquit. Licet autem quod ad celeritatem attineret nihil reliqui faceret Princeps (Nam vnico impetu nullo dato militibus ad quietem tempore, Brechschotum quod plus minus octodecim passuum millia Breda distat, appulit) hostis quod minus itineris confi ciendum sibi esset, aditum occupat, Principem iam itineris laborisque molestia desatigatum expectaturus. Equitibus praeerat Libbertus Turchius militari rei iam multos annos assuetus, pedites ducebat Princeps asturcone vectus generosissimo, pectora militum audacia atque spiritibus implens. [Note: Hostes principi insidias struunt.] Hostes quod aliquot noris Brechscotum ante Principis aduentum occupassent, se a labore reficere caeteraque quae ad excipiendum Principem pertinebant administrare: et licet numero et apparatu superiores essent, insidias incautis struere coeperunt.


page 332, image: s332

Vicus hic ad quem hostes consedisse iam dictum est, qua et Bredam et Hoochstratum respicit, aliquot passuum millia in solitudinem planam atque expeditam exit. In hac bonam copiarum partem (quod loci natura ad insidias struendas minus apta videretur, neque occultari copiae aut montium obiectu, aut vallium hiatu, aut dumetis aut arbustis possent) genubus subsidere iussisse creditur Rosheymius. Vici exitum praecludebant Holsatienses atrae armaturae Pegasarii. Iussit deinde agmen non admodum numerosum venientibus Brabantis non procul a Brechscoto via recta ostentari, credens id paucitate sua Principem ad insequendum instigaturum. Nec fefellic hostes consilium. Siquidem ad primum huius aspectum Princeps suos ad virtutem hortari: Adesse hic tantum exploratricem [Note: Omitio Principis.] copiarum partem quam vel cum minimo negotio modo virtutis suae meminis se velint delere possint. Gratulari se suae fortunae, cui data sit occasio qua quo in Brabantiam sit animo, demonstrare possit. Illud restare tantum, ne cuius gloriae dii tam expectata occasione oblata fauisse milites inuidisse videantur. Qua fronte passuri sint eos superesse diutius, qui non legitime bello indicto, sed latronum more, contra leges omnes, foedera omnia, contra vsitatum ab omnibus quantumvis Barbaris bellandi morem, nullis iustis causis moti hostiliter grassentur. Ad futuram fortunam iis quorum causa videretur iustissima. Nec debere mouere quenquam, quod impune ad ipsius Brabantiae penetralia sint progressi, cum ne hostem quidem vnum toto itinere repererint vsquam. Deditionem arcis Hoochstratanae non hostium virtuti, sed praesidii agrestis imperitiae adscribendam. Posse hoc agmen priusquam propius accedat exercitus opprimi facile. Esse paucos, eosque magis praedae quam pugnae assuetos, equites conspici nusquam. Dubitandum non esse quin quemadmodum ab equitibus, ita et a machinis bellicis destituantur. Caeteros audita suorum fuga atque caede, metu perculsos citra aliquem militiae ordinem tumultuario fugituros, nec vlterius in Brabantiam progressuros.

Si eo animo eant quo Antuerpiae laboranti opem ferant, committendum non esse vt hic oblata a diis immortalibus occasione, consilii sui prorsus obliuiscantur. Insidias hostium in loco plano atque aperto metuendas hon esse. Oculis patere circumquaque omnia. Meminerint mulos cum paucis, milites cum praedonibus, et armatos cum inermibus dimicaturos. Haec aliaque quae in tali negotio militum animis suggerere Imperatoris officii est, cum dixisset, equites ad insequendum misit, ipse militari gressu, (ne aut ordines perturbarentur, aut concitatior incessus milites post ad pugnam ineptiores redderet) subsequitur. Erat non procul ab eo loco quo agmen hoc conspiciebatur, arbustum non admodum densum, in hoc se hostes ad primum equitum aspectum non dissimulanter, sed [Note: Fugam simulant hostes.] aperta fuga proripuerunt, simul vt tuti ab equitibus essent, quos norant lanceis in tali loco vti non posse, et cohortes peditum in insidiarum locum perducerent. Ad huius aditum cum equites peruenissent, vidissentque se sua spe deiectos, hostem e manibus elapsum, conatus suos prorsus esse irritos, ab insequendo desistere. Quod cum animaduertisset princeps, cum cohortibus quas ducebat ad pellendos hostes latebris contendit. Iam signa canere, militum voces quibus se mutuo ad virtutem acuere soliti sunt, audiri, fremitu atque indignatione omnia compleri coeperant: cum subito vndique et a tergo et a lateribus erecta plus minus triginta duo signa, [Note: In apertum proferunt se hostes.] quae eatenus occultata fuisse ante demonstratum est, conspiciuntur. Quae cum provolassent, rectaque ad insequentem fugientes principem contenderent, fugientia signa pedem referre, infestisque signis sequenti obuiam tendere coeperunt. Concurrebant et a fronte hostium equites, rectaque in principis [Note: Subintelligendum equites.] ferebantur: qui novitate [Note: Furgiunt Principis equistes.] rei atque inexpectato aduentu perculsi, non dubia fugae indicia praeferebant. Videbant enim et numero se premi, et vndique (ni se celeriter in latus apertum deiiciant)


page 333, image: s333

circumueniendos. Itaque et si durum videbatur nomen fugae rurpitudine maculare, maluere tamen et famae et nominis iacturam fugiendo facere, quam fortiter occumbendo patriam in periculum deuocare: arbitrantes maiorem publicae vtilitatis quam gloriae priuatae habendam rarionem esse, male honori studeri qui [Note: Principis varia consilia.] multorum excidio videretur constitutus. Rebus ita constitutis Princeps qui inter pedites versabatur, diu in incerto habuit quid consilii caperet. Nam neque manere sine periculo, neque sine ignominia potuit. In altera parte erat gloriae studium, quod in iuuene principe tali patre nato fuisse feruentissimum, dubium non est, maxima praemia in spe victoriae, irae pudorisque vehementissimi adfectus: in altera maiores hostium copiae, equitum fuga, pugnae periculum. Haec illo volvente, vicit tandem gloriae studium obiectas difficultates, irae pudorisque stimuli pugnae pericula expugnauere. Transcurrit ergo equo concitatissimo ad equites, [Note: Oratio Principis reuocuntis suos in praelium.] qui iam aliquot stadia fugiendo emensi erant, grauiter castigat, qui vix conspecto hoste maluerint turpiter et se et milites et patriam hosti prodere, quam fortiter pugnando et sibi laudem, Imperatori, militibus et patriae salutem conciliare.

Hortatur vt si non sui et patriae amore, saltem sacramenti religione permoti, in praelium redeant. Parum valuere optimi Imperatoris increpationes atque hortatus apud eos qui salutem potius in equorum celeritate quam in dextrae promptitudine posuerant. Redit ergo ad pedites, in orbem coire iubet omnes, quo aciei genere in tali euentu vtilius fingi aliud haud facile potuit. Ipse inter primos versari, compellare nominatim centuriones, administrare quae ad congressum spectabant, acuere virtutem dictis. Meminerint pietatis quae patriae, fidei quae duci sibi debebatur, sacramenti quo et diis et ipsi et patriae essent obstricti. Iam acierum frontes propemodum coierant. Canunt itaque vtrimque signa, attollitur coelo clamor virorum clangorque tubarum, tristissima tarantarae vox horribili sono [Note: Pugnae aliquantispes dubia.] aures omnium percellit, audiuntur sclopetorum vtrimque tonitrua: fuitque is aliquantisper negotii status, vt nec paucitas multitudini cessura, nec multitudo paucitatem superatura videretur. Vt enim ab hostibus numero superabantur Brabanti, ita hostes animis et alacritate a Brabantis vincebantur. Erat quod Imperatorem attinebat vtriusque exercitus conditio propemodum aequalis, sed ratione diuersa vincebat Rosheymius multorum annorum bellico exercitio Principem. Vincebatur contra a Principe audacia, atque animi in rebus dubiis praesentia. Insidiis struendis, proditionibus machinandis ille natus, hic ingenue citraque fraudem conserendis cum hoste manibus a natura fictus videbatur. Hinc factum dum nec paucos cedere virtus, nec multos ab incepto desistere pateretur copiarum numerus, vt paribus animis, pari successu, aliquantisper dimicaretur, nec fugae aut victoriae indica ab alterutris praeberentur. Hinc Princeps vrget, illinc instat Rosheymius. Mouet hos causae quam sustinebant honestas, illos numeri amplitudo. Iactare hi Rosheymium diutina belli tractatione nobilem: illi Principem fortissimi patris filium fortissimum. Indignabantur hi a paucis multos, illi a praedonibus superai paucos.

Vt autem quae ad vicinos hostes sustinendos pertinebant a Prineipe prouisa erant diligenter omnia, ita quae ad eos quos exitum vici seruasse demonstratum est, pegasarios atrae armaturae milites reiiciendos spectabant, in tanta militum paucitate, in equitum suorum fuga prouideri non poterant. Hi concitatissimo cursu a fronte in Brabantos irruere, sclopetis trisulcis glandium maximam vim coniicere [Note: Ordines Brabantorum perturbantur.] coeperunt. Hinc factum vt ordines armorum nouitate impetuque irruentium perculsi, confunderentur. Neque enim erant equites qui equitum irruptioni opponerehtur, nec in hos totius exercitus impetus dirigi ab vndique pressis potuit. Fuga igitur primum a paucis, deinde vt fit sequente multitudine paucitatem, ab omnibus copiis orsa est. Princeps quod videret se dissipatos ordines in vnum redigere, nec aduersus hostes vndique irrumpentes subsistere non posse, quem fortuna


page 334, image: s334

dedit exitum secutus, cum paucis elabitur. Narn caeteri priusquam quid ageretur [Note: Captorum numerus.] cognoscere possent, vndique ab hostibus sunt circumuenti, qui deditione facta abiectis annis se hosti commiserunt, de horum numero alii alia adserunt, conueniunt omnes duorum milium numerum supergressos non esse. Erat hora a meridie circiter sexta cum generosissimus Princeps fortunae pressus iniquitate viam suam [Note: Status Antuerpia ad Principis introitum.] sumtna difficultate ex hostium manibus extorsit, magis prosperae fortunae magisque propitiae occasioni conseruauit. Interim Antuerpiae varia de Principis fortuna ferebantur. Aiebant quidam Hoochstratanae arcis obsidionem ipsius virtute esse solutam, interfectam bonam hostium partem. Mox hunc cum toto exercitu ab hostibus caesum, hostes ea victoria elatos recta ad vrbem contendere: quae fama quo minus optata, ita propior vero fuit. Vrbs itaque tota non in luctum muliebrem, sed in virilem audaciam vlciscendique, non priuatam, sed publicam totius regionis iniuriam, cupiditatem soluitur. Iam regiohes omnes diligentissime attributam sibi stationem seruabarit, hostis aduentum atque obsidionem expectaturae. [Note: Principes vrbem ingreditur.] Erant enim antea Senatu singula ita ad quemuis casum prouisa vt non admodum hostis videretur metuendus. Rebus ita constitutis superuenit Princeps non fugienti, sed triumphanti similis. Iactitabat dextram coelo miram quandam animi alacritatem prae se ferens. Confirmabat ciuium rumoris atrocitate de caede sua perterritos animos, atque in melioris fortunae spem erigebat. Libertus Turchius nescio quo casu itinere ab hostibus dicebatur retractus, nam cum Principe vrbem inuectus non est, sed horis aliquot post rediit. Sparsus erat huins singularis cuiusdam facinoris rumor in vulgus, quam quod verum sit autores eius viderint. Erant multi quibus ea res non parum displicere videbatur. Sed in hominem multis [Note: Hoftes Dammum appellunt.] annis Brabantorum castris assuetum non cadebat suspicio sinistra.

Vix Principe vrbem ingresso, iam certissimis signis hostes aduenisse in pagum cui ab aggere qui olim mari obiectus in eo loco fuit Dammi nomen impositum, constabat. Distat hic non multis stadiis ab vrbe qua Septemtrionem respicit, Xythi coctura nobilis, ebriosorum, furum atque latronum, caeterorumque hominum malis artibus quaestum facientium receptaculum. Eo hostes itinere defatigati, quod crederent potus copiam ibi se reperturos, applicuerant. Audiebantur e moenibus (nam prospectum et nox et obiectae arbores quibus omnia totius ciuitatis suburbia obsepta erant, ademerant) in aedes vi erumpentes, ostia, fenestras et qua facillimus aditus in aedes videbantur, et calcibus et vectibus a cardinibus euellentes.

Caetera omnia omnibus agris et campis profundissime silebant. Nulla vsquam vox, nullus strepitus, nullus equorum hinnitus audiebatur: non rauca taratantarae vox, non classicorum, non lituonim, non comuum sonitus terribilis, et auditus paulo ante dum longius abessent, tympani sonitus conquieuerat. Nec minus in vrbe silentio pressa erant omnia. Oppidani cumsummo silentio stationes designatas seruabant. Mulieres prae foribus quaeque suis, lychno superiori limini adfixo contra incendia, quae a proditoribus metuebantur, incredibili taciturnitate excubabant: vt intelligas quanto periculum natura atque consuetudine sit violentius. Nusquam tota vrbe aut nolae aereae quarum pulsu ad laudes Deo offerendas certis noctis horis euocantur, quos religiosos vocant, audiri, nec horas aequalibus intervallis loqui, quod eo rerum statu prudentissime statutum ne certo tempore coniurati proditoresque, aut conuenire in eundem locum aut quicquam tentandi consilium capere possent, deinde ne euocatricis nolae qua ad consilia sua per vrbem euulganda vtebatur Senatus, pulsus, aliarum voce oboubilaretur. Erant praeterea profunda illa noctis silentia tanto terrori hostibus, vt ad cuiuslibet folii strepitum expauescerent, neque aut arma deponere vllo noctis tempore, aut libere expatiariextra ordines auderent: adeo vt tota nocte exploratores circum ipsa vrbis moenia consilia oppidanorum inuestigaturi reptarint, metuentes, aut de insidiis, aut de eruptione haberi tota vrbe consilia. Nec minus momenti ad hostium aduentum,


page 335, image: s335

ad suffoffiones animaduertendas id silentium erat habiturum, ita ut ne paucorurum quidem aduentus latere potuerit. Reptabat ad moenia quae sunt inter Cipdorpicam et Rubram portas ex vagis illis et praedonibus hostibus quidam: animaduersus est a moenium propugnatoribus ciuibus, rogatus quid homihis esset, cuius rei gratia ita furtim expaciaretur, compendio ad vtrunque respondit, nihil ipsorum aut quis esset, aut cur venisset, interesse. Quo responso cum quo animo esset, satis indicasse viderentur, ad loquentis vocem (nam audiri tantum in tenebris poterat) quidam a moenibus destinatis eo aliquot sclopetis, hominem qua humeris collum innititur glande feriunt. Nec destitit miser licet victus, maledicere. Sed cum minis atque imprecationibus et animam effauit. Auditae sunt eius iam corpore cum anima luctante voces, forti homine indignissimae. Ad futuros mox commilitones suos (quos fratres vocabat) a quibus idem percussoribus suis esset subeundum, quod iam ipse passus videretur. Circumibat tota nocte Marchio ciuitatis [Note: Studium Marchionis.] Guilielmus Veruia, homo patriae ciuiumque suorurn amantiffimus, omnes totius vrbis custodias, oppidanos ad secuturos obsidionis expectatae labores perferendos animans, nominatim plerosque compeltans. Vt enim omnibus omnis conditionis hominibus innotuerat, ita et plerosque (quae est hominis populariras) nouerat. [Note: Oratio Marchionis.] Meminerint patriae, libertatis, vxoris et liberorum. Meininerint optimo, Imperatore Carolo fidei datae. Meminerint huius in ipsos indulgentiae, atque plusquam paterni amoris. Turpissimum esse et se libertate, et fortunis omnibus ignavia propria spoliare: plusquam Scythicum amantissimam coniugem, parentes indulgentissimos, liberos dulcissimos, hosti barbaro atque immani obiicere. Qua fronte passuri sunt, non amagnae aut potentiae aut alioqui autoritatis eximio Principe sed a sicario abiectissimo, praedone ignobili se vinci. Non tantum indignum ea vrbis potentia, ea ciuium multitudine a sceleratissimis latronibus vinci, sed et obsideri. Esse exercitum talem a quo vt vinci turpissimum sit ita eundem vincere honestissimum. Facturos se non tantum Brabantiae rem vtilissimam, qui ea pestiferorum hominum fece eam leuassent quorum optimus aut proditor aut latro esset, sed et diis ipsis, quibus impietas odio esset, grauissimam. Eadem fuit et Coss. L. Vrsuli et Nicolai Schermeri in procurandis iis quae in eo rerum statu necessaria esse videbantur, diligentia, quibus a diis immortalibus nihil praesenti fortunae dari potuit vtilius. Erat enim vtriusque tanta rerum omnis generis cognitio, vt nihil addi posse videretur. Vrsulum decorabat multarum rerum vsus, frequens diutinaque negociorum ciuilium tractatio, quae cum tanta laude multos annos obierat, vt et ab Imperatore Carolo V. consulatus illi esset prorogatus, concessus et equitis aurati titulus, in rei prudenter consultoque gestae argumentum: homo proditionum tumultuumque consiliis inuestigandis discutiendisque natus. Sustinuerat hic humeris suis Rempublicam Antuerpiensem Flandrico tumultu ad rebellionem, [Note: Nicolum Schermerus.] non imperii odio, sed maximae nationis exemplo spectantem. Schermerus praeterquam quod aliquot annos in Reipublicae administratione versatus erat, varia antiquitatis lectione instruebatur: qua re factum est, vt non minus in quolibet casu recta consulere quam strenua designare potuerit. Hunc non ambitio, sed virtutis admiratio, eruditionis splendor (quod iis praesentium temporum status irt quibus tumultibus atque bellis intricata sunt omnia opus esse videretur) Illustrissimae Hungariae reginae toriusque illius Augustissimi Senatus calculis ad consulatus honorem promouerant. Quo enim minus dignitatem ob literarum amorem sequebatur, eo [Note: Coss. ciuitatis clauum tenebant.] magis ob virturis admirationem eam consequebatur. Hi velut ciuitatis clauum tenebant. Ad hoc quicquid ex reipublicae vsu esse putabatur vndique ab moenium praesidibus deferebatur. Ad hos in quolibet euentu refugium dubitantibus erat. Ab his rerum gerendarum consilia ad quamlibet fortunam capiebantur. Confluebant vndique ad hos non aliter quam olim ad Delphicum illud toto orbe nobilissimum oraculum homines, in rebus dubiis consilia, in adflictis solatia quaesituri.


page 336, image: s336

Excubabant cum his aliquot alii qui consilio maxime pollere videbantur clarissimi Godenardus Stercius. Ioan. Vuervia. Michael Heydanus. Guilielmus. Molitor. viri, Praetor vrbanus (Amptmannum vocant) Godenardus Stercius, ad id officii Imperatoris Caroli fauore (in cuius aula cum summa laude aliquot annos versatus fuerat) euectus. Et Ioannes Vueruia vrbis praefectus, Schultetum vulgo nominant. Cum his ciuitatis quaestores, Michael Heydanus auitae nobilitatis atque virtutis exemplar, cuius cum alias saepe tum hoc tumultu multa eaque clarissima in rempublicam nostram extiterunt merita: Guilielmus cui a clauae insignibus quibus aedes eius notantur claua cognomen vulgo inditum, homo ad ciuitarem structuris ornandam muniendamque ingenio adpositissimo. Heymricus Laurentius vir et probitate, et pietate, consilioque minime sinistro conspicuus. Eadem erat et iis qui a secretis vrbis erant statio commissa, maxime iis qui consilio suo ciuitati laboranti alicui vsui esse videbantur. In his erat Cornelius Graphaeus in Europa exceptis paucis, celeberrimi nominis, in Belgica maximi ingenii poeta, olim officio ignominiose per atros quosdam amotus, nunc cum dignitate summa per bonos Vrsulo et Dilpho Coss. eidem restitutus. Et Petrus Wesebecius vir exactissimi iudicii, consilii summi, promptissimae facundiae, ingenii festiuissimi atque ad omnia versatilis literatorumque cultor summus, cuius opera non parum argumenti nobis ad scribendum suppeditatum esse libenter agnoscimus. Non praetereundus Guilielmus Ritius, non Cornelius Dycius, ambo corporis firmitudine non minus quam animi praestantia valentes. Caeteri omnes aut patres aut patricii ordinis homines, qui aut dignitatis aut authoritatis nomine commendabantur, aut vallorum propugnatoribus aut sagittariorum collegiis, quae ad forum stationes obtinebant, erant praepositi. Est in ciuitate Sclopetariorum iuratorum collegium multis iisque fortibus viris constans. Est et aliud gladiatorum. Sunt et duo collegia iurata eorum qui arcubus chalybeis vtuntur. Horum antiquissimi olim Brabantiae Duci satellites erant, hunc si quo illi in proximas ciuitates iter esset, magnifice et dignitatis et periculi vitandi nomine deducebant: quem deinde eius ciuitatis ad quam appulerat Dux collegium exceptum, vlterius quo contenderet, sequebatur. Secundum nostra memoria institutum, et numero et praestantia non multum antiquiori impar. Eorum quoque qui arcubus ligneis (manuarios vocant) vtuntur, itidem duo erant collegia. Omnibus his iussus est praeesse Franciscus Dilphus, imperatoriae prorsus dignitatis homo, qui consulatum ante annos non multos et cum Vrsulo, et Spania summa cum laude obtinuerat. Omnia haec collegia stationes suas ad forum maximum habebant, subsidio laborantibus moenium propugnatoribus, futura. [Note: Opificum collegia ad forum in tumultu concurrere solent.] Opificum erant et multa collegia, qui ad curias certas in quolibet tumultu confluere solebant, mittendi deinde quo aut periculum, aut rei bene gerendae occasio vocarent. Quod autem huiuscemodi institutum non admodum praesenti negotio conuenire iudicaret Senatus, decretum est, vt regionatim excubiae in moenibus haberentur, attribuerentur cuique regioni ex magistratu qui maximae viderentur authoritatis, atque in Rempublicam fidei. Diuiditur autem tota vrbs in regiones, siue vicos, siue insulas vocare malis, duodecim. Prima, forum maximum atque hinc circumiacentes plateas, maxime qua et Occidentem et Meridiem spectat vsque ad Groeneburgicam portam complectitur. Haec quod vt ordine prima, ita et numero maxima esset, vallum quod est inter Groeneburgicam portam et eam quae a virginum sacratarum coenobio extra eam non longe tunc posito nomen habet, seruabat: qua parte maximum videbatur imminere periculum ciuitati, quod non procul ab eo loco munitissimum esset Carthusiensium monasterium, quod contra ciuitatem a natura et collibus, dumis et arboribus ita obseptum erat, vt facillimus illinc in subiectam ciuitatem pateret prospectus, commodissimumque locum bombardis hostium in vrbem dirigendis praebere videretur. Erat deinde superiore anno eiusdem portae vestibulum, dum nihil minus quam bellum expectamus ad nescio quem vsum dirutum, ita vt negotio minimo porta accessum ad vrbem


page 337, image: s337

hostibus datura putaretur. Hanc commoditatem quod hostes neglecturi non viderentur, [Note: Adrianus. Petrus Vledingi.] factum est vt primae regioni quae et dignitate et numero ciuium caeteras vincebat, hic locus attribueretur. Praeerant huic Adrianus et Petrus Vledingi fratres, vt quos eatenus necessitudo copularat, periculum non disiungeret.

Secundae regioni attributum est id interuallum quod est inter portam a virginibus sacris dictam, et eam cui Diuus Georgius praesidet. Sequebatur haec Arnaldi Scuti hominis diutina magistratus functione, et senectutis reuerentia venerandi et Ioannis Happardi, qui ante annos non multos quaesturam obtinuerat, Senatum sua praesentia saepius honestarat, imperium.

Hunc locum excipiebat regio tertia cuius fidei concreditum erat vallum vsque ad coriariorum turrim quae aequali propemodum interuallo, et a Diui Georgii et Cipdorpica portis distat.

[Note: Gabriel Triapanus.] Hanc in officio continebat Gabriel Triapanus vir prudentia summa, quam et multarum rerum vsus et senectus illi addidit, suscipiendus.

[Note: Aluarus Almarassius.] Officii collegam habuit Aluarum Almarassium mira et oris et corporis dignitate reuerendum.

Sequebatur deinde quarta regio quae id loci quod inter turrim hanc et Cipdorpicam [Note: Ioan. Crombachius.] portam erat praesidio tenebat. Quae ad hanc in officio continendam pertinebant, administrabantur a Ioanne Crombachio cuius fides animique magnitudo dum in Pannonia sub Caesaris Caroli V. signis contra Turcam militaret multis exemplis enituere, vbi talem se gessit vt equitaturae aureae ornamenta virtute sua mereretur. Consulatum cum Cornelio Spangia superiore anno non minus foeliciter quam fideliter administrarit. Praefecturae huius collegam habuit Iacobum, cui a ligneis malis cognomen inditum est, nuper ad rempublicam admissum vt corpore paruum; ita animo, ingenio et literis maximum. Excubabat cum hac regione natio Hispanica multis clarissimis fortissimisque viris tum et militibus non paucis quos proprio aere stipendiabantur, suffulta. Regioni quae ad forum boarium conueniebat, adsignata erant moenia quae Cipdorpicam portam a Rubea separabant. Huius administratio Cornelio Berchemio et Cornelio Happardo, vt nomine, ita et nobilitate aequalibus, erat attributa. Ex horum moenium opposito aliquot stadiis vltra templum Diuo Willebordo tunc sacrum in loco decliuiori inter Damnium, et Burgerhoutum stationes suas hostes habebant, quod is locus natura contra Bombardarum ictus videbatur munitus, nec ob angustias pauci a multis circumueniri possent. Est enim via non multos passus lata, et aggeribus obiectis, et campi accliuitate qua vrbem spectat ita formata, vt tutas prorsus latebras delitescentibus praebeat: qua Merxheimium spectat, pratis aqua intectis vndique cincta, vt nec aut a tergo, aut a fronte irruptiones vllo modo putarint sibi expectandas. Is locus a figulis, qui aliquando ob materiam fingendis testaceis vasis aptam eum inhabitasse [Note: Hostium statio.] creduntur, ollae angulus vulgo dictus Ollae. Desidebat hic obseruatrix copiarum pars. Caeteri non procul partim ad Breschotum partim Merxheimio in loco aperto atque expedito vbi eius pagi senatus scelerum poenas a aceleratis exigit, consederant, qui via recta ad moenia haec quae Berchemius atque Happardus seruabant, respiciebant. Itaque propter hostium viciniam et commoditates quam plurimas quae hostem ab ea parte expectandum minitabantur, iussae sunt negotiatorum nationes quatuor ea moenia seruare. Collem qui a Cipdorpica primus occurrit, servabant, Angli. Secundum Itali. Inde qui rubeae portae vicinus est Lusitani. His succedebant Germani. Spectata sunt eo tempore summa omnium negotiatorum in hanc rem publicam fides atque officia, maxime Italorum qui propriis pecuniis trecentos milites stipendiabantur. Obtinuit hac in re primas Saluiatorum qui eo tempore Lirensem aulam habebant, integritas atque fauor, qui licet ante paucos menses vrbis incolae esse coeperint, tantam tamen reipublicae praestiterunt fidem, vt maiorem non potuerint, etiamsi multis annis in eius gremio coaluissent acquieuissentque.


page 338, image: s338

Aluit et aliquot institor Lusitaniae Regis et Germanicae nationis Foccardi, et Welseri: deinde Erasmus Schetus vt nomine et diuitiis celeberrimus, ita virtute maxime conspicuus negotiator, Casparis Scheti Homericae Iliados dedicatione non minus quam ingenio literisque magni, pater.

Erant cuilibet Nationi sui Duces, Centuriones, Decuriones, erant et sua signa, et tympana, gliscebat inter eos studium et aemulatio inuicem apparatu bellico superandi, qua re factum est vt omnes ita fuerint instructae, vt nihil quod ad fidem et studium in rempublicam ostendenda pertineret vsquam potuerit desiderari. Rubeam portam excipit ea quae a luto nomen habet. Moenia quae inter eas sunt praesidio [Note: Guilielmus. Halmalus.] seruabant Guilielmus Halmalus, summae solertiae atque maximae in senatu authoritatis vir, qui vt Amptmanni officium multos annos cum multorum bono [Note: Guilielmus. Ranstius.] ita cum paucorum offensa administrauit. Adiungebatur huic eiusdem nominis Ranstius militaris rei longo vsu callentissimus, et animi magnitudine et corporis heroici dignitate longe eminentissimus.

Heymricus Berchemius. Ioan. Roecoccius. Ioannes Heyydanus. Proxima moenia quae Pisternensem portam attingunt, habebant Heymrichum Berchemium antiquae nobilitatis hominem, et Ioannem Roecoccium optimorum parentum filium optimum.

Totus deinde is tractus, qui ab ea porta ad Scaldem pertinet, vbi pons est Hartmanni Hacii dictus, Ioanni Heydano attributus est, cui praeter vitae integritatem, quae non parum fauoris illi apud bonos quosque conciliarat, et patris optimi memoria quae apud bonos quosque est sacrosancta, multum apud plebem illi fauoris [Note: Cornelius Vossius. Ioannes Moderuennius. Guilielmus Immerselius.] atque gratiae adposuit. Fungebatur cum hoc eodem officio Cornelius Vossius Senatoriae dignitatis homo, et corporis et animi magnitudine praestans. Excipiebant hos Ioannes Nederuennius corpore ea animi pietate digno, et Guilielmus Immerselius. Horum ditio ponte iam dicto et foro piscario continebatur.

Ab hoc loco vsque ad portum qui a Cereuisia nomen habet, praeerant Petrus Halmalus, diutina magistratus tractatione non minus quam splendore domus nobilis, et Gelasius Asselerus ad virtutis admirationem superioribus annis ad reipublicae munia protractus. Regio vndecima obtinebat loca proxima vsque ad portum diui Ioannis. Habuit haec praefectos Valderum Immerselium, corpore quidem exiguum, sed pectoris celsitudine atque animi praestantia magnum. Et Ioannem Eyndensem non minus consilio quam aetate maturum. Restabat tantum id spacii quod est inter hunc portum et portam Croneburgicam. Commissum erat id Ioanni Delpho senectute et prudentia eminenti viro, et Cornelio Lyrano Marchionis Nicolai Lyrani optime de republica nostra meriti, filio. Erant et cuique regioni, praeter praesides hos, centuriones, pro numero ciuium aut plures aut pauciores, quorum quisque decem decuriones suo regebat imperio. Decuriones suo praeerant contubernio: qua disciplina nihil magis potuit reipublicae salutare excogitari. Praesides centuriones obseruabant. Centurionibus curae erat de decurionibus, Decuriones nouem eos qui suo suberant imperio in officio continebant: ita factum est vt ne pauci quidem oppidani clam consulibus abesse loco sibi designato potuerint vsquam. Haec vrbis disciplina fuit ad hostium accessum, neque remissa fuit antequam libera ab hostium metu esset. Ad hunc modum constituta ciuitas diem cupida expectat, quo certi quid de hostium consilio e speculis exploratoribusque cognoscere queat. Et iam Titoni croceum liquerat cubile Aurora, vehehantque roseum diem aurato curru solis equi, cum hostes quos post templum Divo Villibordo sacrum consedisse iam ab initio dictum est, subiectos campos occupant. Volitabant per omnes eius tractus semitas praedabundi, non quidem turmatim, sed palantium more, ne bombardarum ictibus feriri possent. Eiaculabantur enim oppidani tantam continuo sphaerarum bellicarum vim, vt ictus vitare nullo modo potuerint gregatim incedentes. In campis templi cuius paulo ante meminimus proximis, molendina erant non pauciora quindecim, quod is locus


page 339, image: s339

ob altitudinem libertatemque ventorum iis statuendis idoneus videretur. Haec ascensu non aliter quam multorum dierum inedia emaciati certatim superant, convertunt horum alas ad ventum, expandunt vela. Confluunt vndique ad templum, hoc rapinas impias atque prophanas in fano deposituri, quasi non satis sit furto atque sacrilegio se contaminare, ni et deorum contemptus accederet. Haec cum e moenibus prospectarent oppidani, viderentque templum in quod Deo vota oblaturi pii conuenire solent, furum atque latronum factum esse receptaculum, impietateque iam prophanorum hominum contaminari, nec ei parcendum esse duxerunt: maxime quod ex eo non parum incommodi ab hostibus vrbi inferri poterat. Erat enim muro satis firmo vndique munitum, deinde turrim habebat et firmitudine et altitudine admirandam quam ad cognoscenda sua consilia ad prohibendos e moenibus propugnatores, sphaerarum iactu maximo vsui hostibus futuram animaduertebant. Excussus itaque est bombarda globus ferreus aliquot librarum pondere, tanta vi ut et murus qui templum ambibat perrumperetur, dissiparentur templi valuae, rumperetur deinde pila lapidea, cui operis structura innitebatur, videreturque templum totum corruiturum. Sunt qui dicant aliquot hostesqui turmatim eum locum insederant, eiusdem globi impetu extinctos, quod fugientium e templo pauor satis edocuit. Iam certa videbatur Coss. atque Senatui vrbis oppugnatio expectanda, ei rei vt prospiceretur, iussae sunt omnes totius ciuitatis matronae (nam viri moenia seruabant) aut ancillas, aut seruos sportis ligonibusque instructos, ad muros ablegare, quorum opera muri terra altius egesta contra tormentorum vim munirentur. Spectata fuit horum tanta alacritas, vt vallum quibusdam in locis ad murorum altitudinem consurgeret, quibusdam fornices totos paucis horis aequaret. Conuehebantur vndique vasa ingentia quibus merces asportandae includi solebant, conuehebantur tota plaustra sarcinis lana oppletis onerata quae omnia humo iniecta adeo condensabantur, vt machinis bellicis non excipiendis tantum, sed et repellendis idonea putarentur. Incredibile dictu paucarum horarum spacio, iuuentutis studio moenia eam induisse firmitudinem per tantum vrbis circuitum quae toto eo tempore quo obsessa est ab hostibus ciuitas, sufficere ad sphaerarum iactus excipiendos sit visa. Nec muri tantum terra ingesta exaequabantur, sed et vallum ipsum inferiori instruitur ambitu, qui muris disiectis tutas oppidanis stationes praeberet. Recipiebant eo tempore moenia a portis tantum propugnatorum accessum, caeteris partibus omnibus aut praecipitiis erant inaccessa, aut hortis amoenissimis impedita, quae res cum non parum incommoditatis ad sustinendos hostium impetus ad opem laborantibus serendam esset habitura, praecipitia eodem iuuentutis feruore in molliorem accessum expanduntur, disiiciuntur hortorum impedimenta, et quae ad paucorum voluptatem olim comparata erant, ad communem referebantur defensionem. Locis plus minus quadraginta ad viae compendium perrumpuntur privata aedificia, per quae gradibus ex ligneis perticis factis, in moenia ad quemuis casum ascenderetur. Comportabant vndique in moenia ex viarum stratis exemptas silices mulieres, quin et vasis detractorum vinculorum stupa atque pice materia ad excipiendum ignem aptissima obuolutorum, tanta certatim vis comportatur, vt totae turres excipiendis iis longe impares sint repertae. Infigebantur itqaue terrae altissimi pali qui ad summum culmen vltra aliquot cubitos iis circumuinciebantur, eratque mulieribus tantus animorum feruor vt ne in viris quidem maior ad repellendum hostes debuerit desiderari. Dum autem haec geruntur mittitur per Cipdorpicam portam hostium caduceator [Note: Hostium caduceator. Oratio caduceatoris.] quod caeterae fere omnes terra aggesta inuiae essent. Proponit missum se et Holsatiae Ducis et Galliae Regis nomine, vt deditionem offerat: non dubitare se quin oppidani eo sint animo qui pacem quam bellum malint. Spectent praesens periculum quod non periculo, sed commoditate vitare liceat. Iudicent satiusne sit ciuilitate sibi prodesse quam pertinacia fortunarum omnium et capitis discrimen


page 340, image: s340

accersere. Coniunctas esse duorum potentissimorum regum et Daniae et Galliae vires, quorum vtriusque tanta vbique esset potentiae existimatio, vt non ciuitates tantum, sed et regiones solo nomine esset territura. Copiarum Ducem esse Martinum Rosheymium, non minus longo militiae vsu, diutinaque armorum tractatione quam victoriarum numero longe nobilissimum. Imperatorem aut vndis in Argeirensi expeditione oppressum, aut in littus delatum animi aegritudine supremum clausisse diem. Atque vt maxime inter viuos agat, non posse ab eo aliquid praesidii exspectari, vtpote qui a Gallia numerosissimo exercitu oppugnetur, longiusque absit quam qui paucorum dierum itinere laborantibus subsidio venire possit. Consulant fortunis suis, consulant et suae et suorum saluti, efficiantque ne maiorem fidei Imperatori datae, quam propriae incolumitatis rationem habuisse videantur. [Note: Responsum caduceatori datum,] Responsum est ex communi totius Senatus decreto atque plebis sententia: Videri sibi mirum tantae vrbis autoritatem adeo ipsis contemptui esse, vt non aut Rege aliquo, aut alioqui magnae potentiae homine Imperatore: sed latrone sceleratissimo Duce, eam tentare aggrediantur. Esse se eo animo qui fidem Imperatori optimo datam nulla quantumuis graui imminente necessitate, prodere velint. Frustra ad terrorem, Galliae Regis et Holsatiae Ducis authoritatem proponi apud eos, qui praeter Imperatorem agnoscant neminem. Rosheymii latronis nomen quod ad terrorem productum erat, maximo sibi solatio esse. Non dubibitare se quin eius latrociniis finem, si quid tentet, dii immortales sint imposituri. Imperatorem mortuum citius euigilaturum quam aut Holsatio aut Gallo conueniat. Externis auxiliis nihil sibi opus esse, quibus non tantum copiae sint ad defendendam vrbem, sed et ad acie in campo dimicandum. Non videre se quomodo et sibi et fortunis suis et liberorum saluti sint consulturi, si optimi Imperatoris abiecto imperio, aut tyrannos aut latrones admittant. Experiantur tantum quid aut Holsatii aut Galli authoritas, aut Rosheymii victoriae. possint. Nulla interim vrbis pars quae hostern spectabat aut quae eum contingere glandibus bellicis credebat, vel minimum tempus ab eiaculatione intermittebat. Tonabat vndique coelum, videbantur disrumpi vndiquaque nubes, fulmina irata coelo deiici, remugiebat citra intermissionem sonitus reuerberatione aër, concutiebantur velut terraemotu [Note: Senatus providentia.] aliquo vicina omnia. Exterritus se intra alueum condebat Scaldis. Senatus interim vt reipublicae rationes quam firmissime stabiliret, euocarat e Flandria quae Scaldi adiacet M. et CC. milites, qui vrbi praesidio et ciuibus refocillationi in excubando essent. Erant agrestes corporibus prorsus giganteis, sed inermes. Apparuit eo tempore mira Senatus huius nostri prouidentia, qui inermem eam multitudinem, armis ad id repositis ita instruxit, vt praeter nomen militum nihil requiri posse videretur. Deerant hastae. Allata sunt mox harum aliquot plaustra in forum, proiectae in medium cuique quae sibi habilissima videbatur arripere licuit. Data sunt sclopeta ex publico iis qui vti nouerant. Nec hi tantum sed tenuiores ciues armis idoneis reipublicae sumptu instructi sunt. Nocte ea quae Mercurii diem sequitur multa et priuata et publica fana et prophana aedificia in suburbio incensa sunt, vt et hostium insidiae flammae luminibus proderentur, et obsidendae vrbis praecluderetur oportunitas. Fuit id durissimum Senatui suorum opes flammis cremare, sed quid non extorquere potuit extrema totius ciuitatis atque adeo ciuium omnium vitae necessitas. Inter Diui Georgii portam et Cipdorpicam, collegium erat virginum sacrarum (Nonnas vocant) non multis passibus ab vrbis moenibus e regione cataractae pensilis cui firmissima arx ante annos non multos erecta innititur, quae eo consilio constructa erat, vt si id collegium ab hostibus occuparetur aliquando, ex hac in eos ardentes globi coniicerentur, quibus ab accessu prohibere possent. Totum hoc incendio aboletur. Cadunt arae diuis sacrae, cadunt et horum imagines, nec diui tonantis effigiei impiae flammae pepercerunt. Sortitur et collegium id virginum sacrarum quod erat ex opposito portae quae ab iis nomen etiamnum


page 341, image: s341

retinet, eundem euentum: prospectabant haec e moenibus oppidani quorum nonnulli dolorem in lachrymis, plerique in iram atque vltionem hostium effundebant. [Note: Oppidant efflagitant portas aptriri.] Efflagitabant etiam conuitiis portas aperiri. Ferendum non esse tantam ciuitatem non a militum: sed praedonum, proditorum atque sacrilegorum exercitu obsideri, non regibus, sed proditoribus Ducibas. Posse vel sextam oppidanorum partem ei furori obuiam ire. Coss. atque Senatus (qua erant prudentia) reputantes quantum momenti in eius vrbis fideli atque diligenti custodia positum esset, quae opibus et authoritate totius Europae esset nobilissima atque in cuius expugnatione non Brabantiae Flandriaeque solum, sed omnium regionum Caesari parentium victoria posita esset: maluerint continendo ciues suos intra moenia, ciuitatis saluti prospicere, quam emittendo portis eos et hosti obiicere, et publicam salutem in [Note: Eruptiones quando locum babeant.] periculum vocare. Norant enim satius esse cum ignominia ciuitatem tueri quam cum gloria eandem pessundare. Eruptiones non nisi rebus desperatis in extrema necessitate hominum esse non fortium, sed temerariorum: qui non consilio, sed furore dimicant, Stultum esse dubiam martis aleam subire, vbi pace frui liceat: maxime aduersus eos hostes, qui vt cum multa gloria vincere, ita propemodum cum dedecore vinci potuerint. Non debere fures, praedones, atque sacrilegos bonorum ciuium manu cum gloria occidi, sed aut in rota aut cruce a carnifice cum ignominia strangulari. Discussis tandem tenebris solis orientis radiis, emittebantur crebro portis, maxime iis quae hostem spectabant, ciues aliquot, vt quid hostes in animo habeant, cognosci queat. Videbantur enim e moenibus totum eum campum qui a Willibordo nomen habet peruagari, nunc dumis arboribusque quibus is locus munitissimus erat se tegere, rursus ex latebris in apertum se dimittere, quae res aut suffossiones aut vallorum erectiones videbatur minitari quae propter arbores obiectas non e moenibus, sed per exploratores emissos cognosci poterant. Toto hoc die eadem fuit oppidanorum disciplina, quae ad hostium aduentum fuesat. Seruabant regionum praesides accurate loca sibi designata. In officio persistebant iaculatorum iuratorum quos ad forum consedisse dictum est collegia. Periclitantis vrbis clauum tenebant Marchio, Consules atque Praetor cum iis quorum ante meminimus. Emittuntur vndiquaque ex moenibus turribus atque portis in hostem globi, curatur ne quid in vrbe a proditoribus inferri discriminis posset. Examinantus omnes totius vrbis tabernae popinariae, oenopolia atque diuersoria publica, [Note: Animus oppidanis crescit: Excidunt hostes spe oppugnanda.] nihilque praetermittitur quod ad compescendos intra moenia proditores, ad arcendos e moenibus hostes spectare videretur. Ab eo tempore animus oppidanis crescere, hostibus alacritas diminui coepit. Siquidem vt viderunt proditionis consilia discussa, coniectos eius authores in vincula, nusquam tota vrbe enasci incendium, et vrbi in horas recentia aduenire auxilia, tantam bellicarum machinarum vim in muris et turribus et portis dispositam, nec die nec nocte ab eiaculatione globorum ictibus tempus vllum intermitti, prodire se nusquam posse quin globorum ictibus mox feriantur, ad saniora obsidionis soluendae consilia animum [Note: Oppugnatio sunulata.] adiicere coeperunt, quae vt occultiora essent secundo die ab Iacobi festo, non procul a porta rubra aliquot signa praecedente terribili taratantarae cantu, cui concitatiores tympanorum bombi admiscebantur, velut mox vsbem assulturi erexerunt. Contorta est eo tanta bellicarum sphaesarum e moenibus multitudo, vt prae fumo clarissimo die sol conspici multis in locis nequiuerit. Qui ad Chroeneburgicam portam stationes habebant oppidani, audito hoc assultus futuri apparatu, ad Senatum referunt de incendendo Carthusiensium collegio quod extra eam portam situm esse ante demonstratum est, quod maximam oportunitatem oppugnandae eminus vrbis, ob situm, munitionesque firmissimas habere videretur. Proponunt iniquum esse ob paucorum ambitionem, totius ciuitatis fortunas periclitari, non debere id collegium ab ea fortuna immune esse quam iam tot splendidissima ciuitatis suburbia, denique duo virginum sacrarum coenobia essent sortita. Si


page 342, image: s342

praemonstratensi coenobio quod Michaelitarum vocant, intra vrbis moenia sito, tantum loci ademptum sit, quantum ad ciuitatem ea parte defendendam sufficeret: iniustum esse hoc ab ea fortuna prorsus liberum seruari, quod non tantum ad oppugnandam vrbem, sed et intercludendam eandem caererarum ciuitatum auxiliis atque commeatu locum maxime haberet oportunum. Caeteros commo dius fortunam suam perpessuros, si eandem cum multis aliis haberent communem. Id ni fiat minitantur se moenia eo in loco deserturos. Non enim posse se ciuitatem eam defendere, cuius saluti paucorum detrimentum praeponatur. Iniectae sunt ergo et in hoc faces, non paucorum odio, sed commodandi communi ciuitatis saluti studio. His studiis eo die transacto, superuenit nox quae cum oportuna videretur hostium tormentis bellicis vrbi admouendis, quae luce ob globorum qui ex vrbe emittebantur multitudinem nullo modo admoueri poterant, cauetur ne tota nocte vllae eiiciantur bombardis sphaerae, ne earum sono hostium coepta vllo modo obnubilarentur. Taciti iubentur omnes stationes suas obseruare, auremque subinde ad hostes admouere, quo strepitus equorum bombardas aduehentium exaudiri commodius posset. Silent in vrbe omnia. Nusqam aut bombardarum tonitrua, aut tympanorum bombi aut alioqui paucorum strepitus audiebatur: quod silentium eo fuit hostibus admirabilius, quo ante tumultuosiora fuerant omnia. Aliis deinde affectibus ex aliis vt fit mentem tentantibus, [Note: Hostes fugam cogitant.] quum et suam paucitatem et ciuitatis amplitudinem apud animum suum reputarent viderentque in proditione qua maxime freti audaciam tentandae vrbis conceperant nihil subsidii esse, et sceleribus iam animos ipsorum conscientiae flagello exagitantibus, et fugam caedemque et quae his atrociora erant minitantibus, dum machinas admouendas expectamus, hostes de amouendis iis cogitant, tum eos accessuros propius putamus, illi de discedendo consilia capiunt. Erat noctis hora quantum nobis ex syderum motu videbatur (nam horologia toto eo tempore quo vrbem accesserant hostes prosus muta fuerant) circiterprima, cum subito flagellorum [Note: Nocte ultima creduntur hostes ad urbem accedere.] quibus equi ad laborem incitabantur verbera ex moenibus audiri, excitari pedum equorum laborantium plausus non procul Dammo, quod non multos passus ab vrbe distabat) nam in tanto silentio ne minimus quidem modus latere potuit) oppidani qui inter Cipdorpicam et Rubram portas excubabant (hi enim hostibus maxime vicini erant) haec e moenibus audientes, cum non multas ante horas de oppugnatione futura rumor per totam ciuitatem sparsus esset, ad sustinendos hostium impetus sese accingere, monereque eos qui bombardis praeerant, vt eo vbi is tumultus audiebatur, globos dirigerent. Caeteris moenibus omnibus ad quae is strepitus non peruenerat altissimum erat silentium. Exonerata fuit igitur in eum locum, in quo is strepitus audiri videbatur bombarda, quae et ob noctis ciuitatisque silentium tanto fragore pertonuit, vt coelum ipsum ruere videre videretur Hoc sonitu excitati caeteri omnes machinarum praefecti, quod non frustra exoneratam hanc putarent ab ea parte qua hostes castra habebant, immisso igne non in ventos, sed in regionem eam quam hostes tenebant, tormenta direxerunt, ita factum, vt vnico momento plura CCC. in hostes sint exonerata. Vagabatur eo tempore per totam ciuitatem fama, hostes moenia ea occupasse quae sunt inter Pisternensem [Note: Fama sparsa de expugnatione urbis.] portam et eam quae a luto nomen habet, cuius famae non dubium est quin proditores authores fuerint. Itaque nola maxima cuius signum in rebus dubiis obseruabatur, tristi atque lugubri sonitu totam ciuitatem personabat. Regionum earum praesides quas ad Scaldem excubasse dictum est, agmina sibi concredita versus ea loca agere, quae ab hoste occupata dicebantur. Audiebantur ciuium mutuo se adhortantium voces. Iaculatorum iuratorum collegia acie instructa forum seruabant eo properatura quo vrbis periculum vocasset, ita de hostibus profligandis cogitamus, qui iamdudum solo vrbis aspectu moti fugam meditabantur. Promouerant enim machinas bellicas non ad vrbem, vt e moenibus fieri putabant oppidani,


page 343, image: s343

sed ad fugam capessendam. Videbant eam enim Coss. atque Senatus prudentiam, quae proditioni structae facile consilio obuiam esse itura, et eam oppidanorum alacritatem atque vigilantiam, quae tantulis copiis expugnari non posse videbatur. Itaque sub auroram hostes (quod noctis insidias metuerent) castra movere, non dissimulanter fugam arripere coeperunt, relinquentes vrbem inexpugnatam, ad quam expugnandam tot annis omnes impias proditionum cogitationes atque consilia adhibuerant: Non potuit eos florentissimum Galliae regnum, non Holsatiae atque Cliuiae Ducum authoritas, contra vrbis amplitudinem fulcire. Qui vrbem oppugnaturi venerant, solo nomine, sola authoritate, solo eius aspectu in fugam coniiciuntur: multorum annorum proditiones extemporaneis Coss. atque Senatus nostri consiliis expugnantur. Incenditur post fugam ab hostibus circumforaneis Merxheymium. Incenditur Dammum. Incenduntur aedes multae extra portam rubram et Cipdorpicam. Omnes eae molae quas in campo, qui Willebordi templum cingebant, erectas fuisse demonstratum est, incenduntur. Erant negociatoribus Antuerpiensibus plerisque splendidissima circum vrbem praedia, haec omnia maxime quae Septentrionem et Orientem spectabant, incendio abolita sunt. Profecti deinde per locum qui a figulis nomen habet per Burgerhoutum, omnia incendiis atque rapinis miscuerunt. Hinc Ranstum, deinde Lyram praeterlegunt: a cuius oppugnatione multitudine globorum ignitorum deterriti Dusflam petunt, qua non sine maximo detrimento depopulata Louanium contendunt, certam eius expugnationem credentes, a quo et telorum missu reiecti, Gallicobrabantiam praedabundi peruagantur. Hinc non paucis acceptis vndiquaque vulneribus, Galliam nunciaturi Gallo suas victorias ingrediuntur. Ad hunc modum clarissima Antuerpiae ciuitas, primum Deorum immortalium ope, deinde Coss. atque Senatus consilio, ciuium concordi alacritate atque virtute, et contra clandestina proditionum consilia, et apertam hostium vim Caroli quinti, Imperatoris imperio seruata est incolumis.

GELDROGALLORVM GRASSATIO IN LOVANIENSES, PER MARTINVM A ROSHEIMIO AB EXIMLE SPEI ADVLESCENTVLO FLANDRO POSTERITATI PRODITA 1542.

IAm modo complerat dignas carbone Calendas
Mensis ab Augusto Caesare nomen babens,
Sordida colluuies nebulonum Principe Gallo
Cum fremeret contra nobile Louanium.
Haec igitur paucis narranti prima sororum
Cultori fer opem Calliopeia tuo.
In Mare condiderat sese Phoebeius orbis,
Alternas Luna iam subeunte vices:
Idcirco vigiles somnum petiere diurni,
Nocturnique recens turba subiuit onus,
Nox ruit inuoluens densa caligine coelum,
Lucifero nec adhuc cura laboris erat:
Sed tamen indicium vicinis fecit ab aruis
Flamma, quod a muris non procul bostis erat.
Sueta dies festos ornare, tonantia Martem
Aera dabant tristes terribilesque sonos:
Protinus attoniti currunt iuuenesque senesque.
Nunc ferus hostis adest quilibet ore sonat.
Claudipedes, valgi, vari, nullumque retardat
Aut podagra, aut febris, vel paralysis iners,


page 344, image: s344

Quodque magis mirum est raptis properare laternis
Vidisses Clarium Pieridesque Deas.
Scilicet in tali casu miserata suorum
Cultorum Altricem numina docta puto.
I nunc, et moueat risus insignis Homerus,
Qui fieri Diuûm praelia scribit ope.
Interea aequoreis rutilum caput extulit vndis
Cynthius, ignipedes iamque reduxit equos:
Ecce cateruatim nitidis micat hostis in armis,
Cernis vt in summo monte nitere niues.
Corruscant vexilla, tubae taratantara fundunt,
Pulsibus horrificis tympana cuncta replent.
Sed tamen impauido cleri cum plebe steterunt
Pectore, nec saeuis succubuere minis,
Pars bombardarum satagit prouoluere moles,
Pars tueres armis constabilire suis.
Hâc salices, illâc duras crepitantia quercus
Plaustra vehunt, alii stramina, saxa, picem.
Suffodiunt alii valido terrae aggere portas,
Certatim exequitur munera quisque sua.
Foemina qua potuit quoque sedulitate iuuabat,
Pars recreat dulci membra liquore virûm,
Hae portant cineres, aliae longo ordine terram,
Saxaque: robustas fecerat ipse Timor.
Vt sis debilior nano (mihi crede) coactus
Acer et in pugnas ingeniosus eris.
Iamque aderat rogitans, ciuesne apprehendere bellum,
Gallorumne velint sub ditione tegi.
Consilium proceres ineunt, hostilibus armis
Sese posse negant viribus esse pares.
Denique constituunt hostis tentare superbi
Si fieri pretio lenior ira queat.
Castra petit custos inimica Blehemius vrbis,
Vtque aderat, soluit talibus ora sonis:
O Dux, cui medios valide penetrare Brabantos
Fors dedit, heu nobis fors inimica nimis.
Si qua fides vsquam, si qua est reuerentia iusti,
Ne precor infestes Louaniense solum.
Non etenim vestros populatum venimus agros,
Non indicta suis sunt quoque bella modis.
Si tamen in miseram placeat dominarier vrbem,
Immeritos vrbis cur mala fata premunt?
Apta magis libros quam durum euoluere ferrum,
Est ibi doctorum, nobiliumque cohors.
Quos amor buc studii longinquis traxit ab oris.
Parce vel innocuo, non meritoque gregi.
Forsitan et vestros inter proceresque Ducesque
Est, qui non doleat se bunc coluisse locum.
Si faciles estis, pietas tua praebeat aures,
Et fiat precibus mollior ira meis.
Dic pacis leges, nullam patiere repulsam,
Hoc adiuro tibi Caesarianus eques.


page 345, image: s345

Dixerat. Ast toruo distorquens lumina vultu,
Molles tolle preces, nil (ait hostis) agis.
Tradite vel rapiam vobis hostiliter vrbem,
Et tunc consilium res dabit ipsa mihi.
Ille metu trepidus, pactum vix impetrat horae,
Vt referat tutus ciuibus acta suis.
Sic tandem accelerat rapidos ad moenia gressus,
Vix tamen in primis faucibus vrbis erat:
Vndique paulatim subrepsit perfidus. hostis,
Explorans si qua parte nocere queat.
Non secus atque lupus recubans in vertice montis
Respicit errantes insidiosus oues.
Quam nihil ingenuum, quam nil sine fraude, doloque,
Galle vel infanda proditione facis.
Hostis vt hostis adest, si fidis pace sequestra,
Cur struis occulta callidus arte dolos?
At scelus hoc, oculis contemplans omnia iustis,
Non potuit tacitus prateriisse Deus.
Sed pius acciuit belli studiique magistram
Pallada, et ex imo pectoris orsus, ait:
Chara mihi ante alios diuos Tritonia, quantis
Sit subiecta malis vrbs tua nota vides.
Ergo ne tot gemmas, tot lucida sydera mundi,
Tot spes egregias auferat vna dies?
Per Styga non patiar: tu diua tuere Brabantos,
Latronumque tua funde sub vrbe manus.
Illa minax, alta diuorum sede relicta.
Contulit audaces ad loca iussa pedes.
Vtque aderat, iuuenum stimulis ardentibus iras
Suscitat, vno omnes protinus ore fremunt,
Proh scelus, an patimur vinci sine pnluere muros?
An nihil omnino dextera nostra valet?
Anne vltro iugulum stricto praebebimus ensi?
Siccine nos vitae poenituisse, potest?
Ne desint animi, studiis bellisque Minerua
Rite praest: eius nos quoque turba sumus.
Si tamen immorimur, mortem defensa iuuabunt
Moenia: laus paucis vincere maior erit.
Nec mora, fit clamor, redduntque tonitrua saeua
Bombardae, credas intonuisse Iouem.
Heu quis tunc luctus fuerat, planctusque per vrbem?
Euictae facies haec tibi Troia fuit.
Aufugere Duces, locupletes deinde sequuti
Sunt, vel in abiectis delituere casis.
Vt taceam, varias quas assumsere figuras,
Quae decorent libros Naso iocose tuos.
Quam ferus heu dominus Timor est: vel muris in antrum
Prorepes, modo dum vsserit ille tibi.
Virgo pudicitiae, soboli matrona timebat,
Orando superos sollicitauit anus.
Et simul implerunt vlulatibus aera magnis.
Mortis vbique pauor, magnus vbique dolor.


page 346, image: s346

Interea cleri promptis cum ciuibus acres
Defendunt ducibus moenia nuda suis.
Nec cessare prius morti dare corpora, quam nox
Illabens nitidum vinceret atra diem.
Ast iras hostis voluens furibundus inanes,
Subiecit pauitans anxia terga fugae.
Nes redit: vt scopulos si quando euasit acutos
Cautus ab infaustis nauta veretur aquis.
Vos tamen o ciues diuino numine iuti
Ferte Diis memori suauia thura manu:
Seu, quod odorifero thure est acceptius omni,
Viuite, vt iratus non queat esse Deus.

Aliud in eosdem.

Hinc hinc Galle procul, procul aut bombarda repellet.
Heus fugito, sedes hic Iouis ales habet.
Perfidus ille nihil Gelrus, nil Cymber iniquus
Profuerit: cristas erigere ergo caue.
Quos duce Borbonio sensisti lenius vngues,
Ni fugis acres experiere magis.
Semiputata tibi Latio calcaria quondam:
Ergo fuge, aut totus diripiere miser.



image: s347

FRANCISCI I. ACTA.



page 348, image: s348

LECTORI BENEVOLO S. D. BURCARD GOTTHELE STRUVE

COntinentur hoc fasciculo varia, cum Germaniae Ordinibus a Francisco I. et per litteras, et per legatos in diuersis etiam Comitiis ab an. 1535. ad 1544. acta. Prodierunt ista primum hoc titulo. Exemplaria litierarum, quibus et Christianissimus Galliarum Rex Franciscus ab aduersariorum maledictis defenditur; et controuersiarum causae, ex quibus bella hodie inter ipsum et Carolum quintum Imperatorem emerserunt, explicantur: vnde ab vtro potius stet ius aequumque, lector prudens perfacile deprehendet. Quarum catalogum sequens pagina indicabit. Parisiis ex officina Roberti Stephani 1537. cum priuilegio Regis 4. Verum, cum scripta in hac editione non secundum temporis ordinem disposita, Freherus eundem in sua hac editione obseruauit. Primum inter haec est epistola Kl. Februarii 1535. ad ordines Imperii scripta, qua partim excusare se conatur Franciscus I. de iis, de quibus fuerat inculpatus, quod Turcarum scilicet legatos admiserit, et Germnos fuerit persecutus, partim etiam opem suam offert ad discordiam de religione componendam. Faciunt huc verba Sleidani, [Note: Lib. IX. p. 250.] cum autem hoc ipso tempore Turcici legati essent in Galliis, eoque nomine rex in odium atque suspicionem vocari sese per Germaniam audiret, illa quoque supplicia, quae diximus, multos offenderent, Calendis Februarii dat litteras ad Imperii Principes omneis, et ordines, ac illud de Turca primum excusat, et tacito nomine, quosdam ait annis iam aliquot, ad Turcam subinde misisse legatos, et ab illo inuicem accepisse, non consultis iis, quorum intererat scire, quid agerent: illos nimirum non recusasse stipendium atque vectigal annuum dependere Turcae, quo peruenirent ad eum, quem animo iampridem conceperant, dominatum: sibi vero, si quiescere velit a bello, maximas a Turca proponi conditiones, verum eas adhuc quidem se repudiare semper, et velle, vt caeteri quoque reges atque Principes in ea pace deprehendantur: id autem quo minus fiat, in causa esse illorum ambitionem, de qua Turcarum Imperator compertum habeat, neque ferre possit ipsorum sic augescere potentiam, quae post ipsi futura sit inuidiosa: quod si autem certus esse queat, suos intra fines quemque manere, nec aliena cum iniuria suam ditionem amplificare velle, non dubium esse, quin ille remotis armis a nostris sinibus, in diuersos et longinquiores populos impetum sit facturus omnem: in votis igitur esse positum, vt tam potentem hostem sine caede et sanguine remoueamus: et sibi quidem optimum hoc videri consilium, vt pacis et induciarum ineantur cum eo rationes, hoc praesertim tempore, quando multis et peruersis in religionem inuectis opinionibus, respublica valde sit dilacerata: quod si Clementi VII. Deus vsuram lucis magis diuturnam dedisset, dissidium hoc omne religionis potuisse componi: multum enim sibi cum illo super ea re sermonem fuisse, nec aliud quicquam tunc obstitisse, quo minus concilium indiceretur, quam quod Caesari promiserat, in Italia illud habere: cum ipse contra sentiret, et quandoquidem pacata non esset ltalia, Caesar etiam atque ille copias ibi haberent, neque dum sublata esset armorum causa, vt in Germania concilium cogeretur, contenderet, nam neque sibi propter belli suspicionem, neque Germanis omnibus propter diuersam religionis professionem, tutum esse in Italiam armatum accedere: veruntamen,


page 349, image: s349

quod Clemente Pontifice fieri non potuit, vt id Paulo III. ductore bene succedat, optare se plurimum. In huius deinde commendationem atque laudem ingressus, ait nullum in ipsius creatione vitium, nullam interuenisse largitionem, nec esse cur ea metuat ille, quae nonnullis metum adferre solent, quo minus legitimae sese cognitioni sistant: et quanquam fuerit non difficile, suae gentis aliquem eo promouere dignitatis, tamen suasisse Cardinalibus, qui suam tunc sequebantur authoritatem, vt hunc diligerent: et cum deinde creatus esset, rogasse per literas atque legatos, vt loco tuto et idoneo, concilium primo statim tempore conscriberet: vt itaque bono sint animo, neque de conciliatione religionis animum despondeant, hortatur: nec enim vlli se labori suo parciturum esse: declarent ipsi modo, quid se velint apud pontificem perficere. Post, alterum criminationis caput diluit et vel contra suum institutum atque naturam seuerum se fuisse dicit in homines quosdam audaces atque facinorosos, qui sub religionis praetextu, reipublicae moliebantur excidium: itaque ne longius haec contagio serperet grauiter in illos vindicasse more maiorum: iam vero, si quis in eo numero fuisset deprehensus homo Germanus, eodem loco se habiturum fuisse illum, quo caeteros: etenim si qui suae ditionis atque gentis in ipscrum finibus aliquod simile perpetrassent, non se recusare, quo minus in ipsos acerrime vindicetur: sed neminem esse repertum Germanicae nationis, affinem huic impiae societati, quod sibi periucundum acciderit: itaque suum regnum atque domicilium ipsum patere Germanis, non minus quam Gallis: huius autem obtrectationis authores id agere solum, vt Galliam a Germania diuellant, astuto nimium et insidioso consilio, vt per dissidium illud, et in his offensionibus, ad optatum ipsi finem perueniant, et vtrisque dominentur. Quantam autem ad persecutionem Euangelicorum facem Franciscus praetulerit, idem testatur Sleidanus: [Note: Lib. IX. p. 246.] interea per Galliam nouus oritur motus in eos, qui de Lutheranismo erant quoquo modo suspecti, cuius quidem rei haec erat occasio. Lutetiae Parisiorum, et aliis quibusdum in locis et in ipso regis palatio, fere eodem tempore, multa, erant perscripta: mox inquiri coeptum est ac inuestigari, et per indicium nonnulli, quidam vero per suspicionem comprehensi, habita quaestione, viui cremantur, horribili sane spectaculo. Nam ad machinam alligati, et in altum sublati, deinde in ignem e sublimi demissi, et rursus adducti, carnifice demum abscindente funem, in subiectam flammam corruebant: iis etiam, qui paulo videbantur eruditiores, antequam producerentur, lingua resecta fuit, ne vel supplicii causam, vel suae doctrinae summam ad populum ex plicarant. Erat autem huius perquam idoneus administer, Ioannes Morinus, propraetor. etenim, vt sagacissime nouerat eos odorari et peruestigare de quibus erat aliquid suspicionis, ita etiam, cum deprehendisset, in irrogandis poenis atque suppliciis omnem prope senfum humanitatis exuebat. Hanc ipsam epistolam in vernaculum sermonem translatam Operi suo de causis Belli Germanici inseruit Fridericus Hortlederus, [Note: Tom. I. lib. l. c. XVIII.] adiectis quibusdam notis politicis. Mentionem huius scripti quoque facit Seckendorfius, [Note: Hist. Lutheran. lib. III. s. XIII. §. XXXIII.] dicens, scriptum illud magis ad deuinciendos sibi Protestantium Principum animos quorum aliquos in expeditione Würtenbergica iuuanda sibi conciliauerat, quam aliorum compositum fuisse, quanquam inscriptum fuerit omnibus.

In altera Epistola ad eosdem Imperii Ordines studium suum, quod circa Concilii indictionem habeat, profitetur.

Tertium scriptum ad Imperii Ordines Eslingae congregatos est directum, quo saltim declarat, se Guilielmum Bellaium Consiliarium suum et Cubicularium intimum


page 350, image: s350

esse missurum, qui cum Imperii Ordinibus de ratione restituendae Concordiae Ecclesiasticae conferat, licet de Eslingensi conuentu nec Sleidanus, nec Seckendorfius quidquam tradant, vt exinde coniecter, consilia primum fuisse, de conuentu Eslingae habendo, qui tamen postea Smalcaldiam fuerit translatus.

Subsequitur igitur quarto loco Guilielmi Bellaii Langaei in Conuentu Ordinum Protestamium mense Decembri 1535. habita Oratio, cuius summam Sleidanus hoc modo tradit:

Galliae Rex, qui iam plane constituerat in Italia belligerari, legatum misit Guilielmum Bellaium Langaeum ad hunc Smalcaldiae conuentum. Is XIX die Decembris orationem habuit, et primo de suppliciis regem excusat. illum animaduertisse quidem in suae ditionis quosdam: sed hoc ad ipsorum iniuriam nullam pertinere, tametsi maleuoli dicant, quum illos e medio sustulit, ipsorum quoque causam veluti praeiudicio quodam condemnasse: rogat autem ne tam ineptis calumniis moueantur, et rem omnem diligenter secum expendant: etenim in Germania multos ab ipsorum doctrina prorsus abhorrere, quosdam non omnino subscribere, sed et ipsos qui sint eiusdem doctrinae, non semper idem sensisse: quod nunc autem idem profiteantur, pergratum esse regi: non se dubitare, tantam ipsorum esse modestiam et humanitatem, vt nemini velint praescribere, neque hoc sibi sumant aut arrogent, vt ad suam religionem etiam inuitos adigant: regem solere de ipsis amanter et perhumaniter loqui, et ab ipsis agnoscere quaedam esse sanctissime declarata, sed moderatius quaedam fieri voluisse: videre quidem illum et longinquitate temporis, et hominum indiligentia, et superstitione, ceremonias in ecclesiam obrepsisse quasdam inutiles et superfluas, verum vt omnes idcirco promiscue tollantur absque decreto publico, minus ei placere: ceremonias enim esse velut adiutrices atque pedissequas religionis et singulis fuisse temporibus, et eos qui violassent, grauiter et seuere semper ess vindicatum: et cum rusticorum seditionem ipsi totis viribus oppresserint, cum anabaptistas coherceant, cum sine causa nihil facere videri velint, cur non idem de rege amico statuant? cur non cogitent, graues omnino fuisse causas et summam necessitatem, quam ob rem in suos animaduerterit, etiamsi forte quidam minus fuerint nocentes? cuiusmodi enim sint illorum flagitia non esse huius loci commemorare, quaedam enim plerumque fieri, quae, ne cum facta quidem sunt, sciri ab omnibus expediat, cur ita facta sint, et pro temporis conditione remitti, nonnunquam etiam augeri poenam: ipsi quidem regi, cui tam late pateat Imperium, non ad praesens modo tempus, sed ad futurum etiam respiciendum, et prouidendum fuisse, ne sua lenitate, plurimorum improbitati fenestram patefaceret: cumque natura sit et educatione mansuetus et perhumanus, necessitate coactum, vicisse naturam et aliam ad tempus induisse personam: et sicut disserentes de quaque re libenter audiat, sic etiam illis offendi, qui temere quid moliuntur, nec ad eos referunt, quorum est difiniendi potestas: illis offendi, qui temere quid moliuntur, nec ad eos referunt, quorum est definiendi potestas: illos vero, de quibus poenam sumpsit, non idem quod ipsi, verum longe sensisse diuersa: Iam, quod ad ipsorum attinet doctrinam, regem existimare, quicquid eius rei fecerint, communi factum esse consilio: cuiusmodi vero sint ipsorum dogmata in medio relinquere: nam in rebus tam arduis nolle sibi iudicis per sonam prae caeteris arrogare et vtrobique esse aliquid quod et probari possit et improbari: nimirum sic esse comparatum, si penes eundem sit et asseuerandi et iudicandi potestas, vt falli quis et errare possit. Beneuolentiam deinde captat, et illos refellit, qui Germanis dicebant esse cauendum ab exteris legationibus: ad ipsorum hoc pertinere detrimentuum atque seruitutem demonstrat; etenim nullius populi tantas esse vires, vt diu stare possit atque florere, nisi finitimorum sit amicitia munitus et societate: sed perantiquam esse Galliae Regum et Imperii Principum coniunctionem et vtrusque gentis eandem esse stirpem et originem, et propter situm atque propinqui tatem, non vsui tantum atque praesidio, sed et ornamento inuicem esse posse: Regem igitur, quum Germanis inter se minus conuenire audit, dolere plurimum, et quantum quidem


page 351, image: s351

ipse possit, conciliationi studere: non semel etiam esse veritum, ne dissidium hoc religionis, luctuosum aliquem haberet exitum, et quia conuenisse iam ipso, tuendae suae dignitatis causa, nec etiam eos qui sint diuersae religionis ab ipsorum acceperit excludi contubernio, spem habere illum permagnam, fore, vt ea res ad opinionum atque doctrinae conciliationem aditum faciat: his itaque de rebus admonitum, voluisse per legationem, quid sui sit consilii demonstrare: nimirum, quia temporum hic sit status, vt commune liberumque concilium adhuc quidem cogi non possit, optimum regi videri, si Germani conueniant interim omnes et collatis sententiis rationem ineant concordiae, quae facile sarciri possit, modo nihil obstinate fiat, et errore deprehenso non pigeat mutare sententiam, et cedere meliora docenti: siquidem hoc fiat, regem ipsis in eo futurum esse socium et adiutorem: nam et Paulum tertium Pontificem interpellatum a Rege super eo, fateri, non sic sees traditionibus humanis insistendum, vt non pro conditione temporis, et publicae quietis causa, mutari posint, et, si recte atque ordine omnia fiant, prositeri, multa se temporibus, multa communi concordiae permissurum esse: quod si ipsis etiam placeat, vt delecti aliquot Galliae Vari docti et periti rerum sacrarum intersint huic actioni, vel, si quos ipsi de suis in Galliam mittere velint ea de causa, longe hoc illi fore gratissimum, et ipsorum hoc arbitrio totum permittere: quod superest hortari, vt pacem pertinere, et regem quidem ipsorum hostibus vnquam nec ope neque consilio adfuturum esse, modo, quod adhuc fecerunt, in eadem erga illum voluntate permaneant. Quid vero legatus inconuentu isto cum Protestantibus egerit, et quid in Colloquio, quod cum eo de causis Religionis die XX. Decembris, summo mane habitum, actum fuit, ex relatione Spalatini refert Seckendorfius, [Note: Hist. Luther. lib. III. s. XIII. §. XXXVIII. add. I.] qui etiam litteras Francisci inseruit Diuione die XIX. Nou. ad Electorem, d. XX. Nouembris ad Ordines scriptas, quibus testatur, se Legato suo omnem fidem velle haberi. Dum autem Bellaius mense Iunio 1536. altera vice ad Imperii Ordines mitteretur, nouas litteras de fide ipsi habenda accipiebat, quas hic quinto et sexto loco videmus exhibitas. Mittebatur iste binas ob causas in Germaniam. Prima quidem erat, vt Protestantes a Caesare alienaret, atque in Franciscum faceret propensiores, siue vt ipse ait, vt calumnias contra. Franciscum sparsas, de foedere cum Turcis, propulsaret. Altera, vt Gallorum iura in Ducatum Mediolanensem Ordinibus proponeret, quam causam ab iisdem volebat diiudicari. Hae igitur literae septimo loco inseruntur. Agit de iisdem ipse Guilielmus Bellaius in Commentariis suis, [Note: Lib. V l. p. 202.] dicens: dum rei veritas paulatim gliscit, Langaeus, quoniam videbat sibi tamen nondum tuto in omnibus locis versandi facultatem futuram, quae adeunda sibi iudicabat, vt sui Principis et liberorum mandatum cararet, et Ordinum Imperii conuentum haberi postularet, vbi causae illorum firmamenta et potissimae rationes, in quibus cum Caesare centendebant, explicarentur: fiduciarias, quas a Rege literas habuerat, vna cum aliis, quas ipse suo nomine priuatim scribat, quibusque quid in mandatis accepisset, fusius declarabat, ad Ducem Bavariae Ludouicum, Comitem Palatinum, Electorem mittit: Eum rogat, vt quoniam inter seculares Electores Principem locum obtinebat, et Gallae proximus erat, ipsa Regis et liberorum postulata collegis significanda curaret. Eandem epistolam Commentariis suis inseruit Bellaius, sed verbis aliquantisper mutatis. Subsequitur octavo loco Francisci I. Epistola ad Imperii Electores data Decembri mense 1536. qua conuentum ad disceptandam de Mcdiolano controuersiam, et se aduersus maleuolorum calumnias purgandum, indici postulat. Nona Epistola ad Albertum Moguntinum Electorem est directa, qua conqueritur, Tabellarium suum, a Ioachimo. II. Brandeburgico Electore in vincula fuisse coniectum. Decima est Epistola ad Ordines Imperii, qua de oblatis sibi per Solimannum pacis conditionibus agit; atque Status iterum a Caesare alienos reddere conatur. Idem tentat Franciscus epistola


page 352, image: s352

sua ad Ordines, quae vndecimum locum occupat, qua potissimum istos dehortatur, ne sumptus quosdam Imp. ad Bellum contra Turcas suppeditent, cum Solimannus professus fuerit, nihil se, nisi prouocatus fuerit, Germaniae nociturum, atque denuo caussae Mediolanensis decisionem vrget. Duodecima est epistola ad confoederatos Smalcaldicos responsoria, qua de amicitia sua erga eosdem testatur. Subsequitur decimo tertio epistola ad Ordines Imperii pro Francisco apologetica, qua auctor omnem bellorum culpam in Carolum reiicere conatur, quod ipse Turcas concitauerit, sub praetextu belli Turcici Massiliam per insidias capere tentauerit, oblatas pacis conditiones, easdemque aequissimas reiecerit, Turcis bellum, sola motus dominandi cupidine, intulerit, Delphinum tanto famae suae dispendio veneno enecari voluerit. Postquam igitur Carolum satis increpasset, tandem Franciscum Regem excusat, quod pacem cum Turcis ab iisdem oblatam colat, ne temere eundem hostem in se prouocaret, quin potius antea omnia ad bellum contra Turcas Carolo obtulerit auxilia. In caussa Mediolanensi ait, Franciscum semper prouocasse ad aequam iuris disceptationem coram Imperii Senatu. Demum conqueritur, literas suas ad Imperii Ordines scriptas, saepius fuisse interceptas, tabellarios vel male liabitos vel enecatos. Decima quarta est Apologetica cuiusdam famae regiae studiosi epistola, qua Franciscum de singulis, quae ipsi fuerant inculpata, defendere conatur. Primum quod Ducatum Mediolanensem sibi velit vindicare, in quem ius ipsi sit integrum, neque renuntiationem quidpiam valere, quae liberis ipsius minime possit praeiudicare. Deinde, quod bellorum cum Caesare gestorum ipse potissimum sit auctor, quod ex bello Roberti Marcani, Nauarreno, Sabaudico, Medio lanensi declarat, in quibus singulis non nisi prouocatus, arma contra Caesarem tulerit: imo, in caussa Mediolanensi ipsum semper ad Imperii Senatum prouocasse. Caesarem gloriari victoria Africana, cum tamen Franciscus Tunetanum Regem imposuisset. Praeterea profitetur, Franciscum Vdalrico Würtenbergic. pecuniam suppeditasse pro Comitatu Montisbeligardensi, nec sua interfuisse, percunctari, quo eandem vellet impendere. Burgundiam autem ipsum optimo iure possidere. Demum increpat Carolum, quod pro liberatione Francisci captiui immanius pretium petierit, quam quo antea Francorum Reges se ab hostibus Saracenis redemerint, Decimum quintum locum occupat Francisci responsio ad Orationem Caroli V. Romaea. 1536. coram Cardinalibus et Papa habitam, qua dictum Regem variorum criminum inculpauerat, cuius contenta Guilielmus Bellaius [Note: Comment. lib. V. p. 186.] refert, eandemque vernaculo sermone exhibet Hortlederus [Note: Tom. I. lib. l. c. XXI.] Haec sunt ista scripta, quae in priori editione Parisina reperiuntur. Subsequitur nunc Oratio a Marquardo Frehero adiecta, Legatorum Gallicorum ad Imperii Ordines, Spiraecongregatos, eo quod ipsi aditu fuerint prohibiti. Audiamus de eo Sleidanum [Note: Lib. XV. p. 438.] dicentem: Galliae Rex, qui facile poterat scire, Caesarem de se grauem habiturum querimoniam ad Principes, legationem decernit amplissimam, Ioannem Bellaium Cardinalem, Franciscum Oliuerium Alenconium, Africanum Malleium, praetorem Diuionensem: Hi quum Ianuario mense venissent Nanceium, oppidum Lotharingiae, subsistunt, et cautionem Caesaris expectant, foecialem enim rex praemiserat Spiram, eius rei causa, cum literis ad Caesarem, et priuatim etiam ad Principes Electores, quibus literis petebat, suis legatis publica fide caueri. Cum autem fere sub exitum Februarii, foecialis eo venisset, indutus veste solenni, sicut fieri consueuit, sistitur a Granuellano, cui et literas reddit sui regis ad Caesarem scriptas, cum aliter non posset, et sui causam adventus explicat, et Legatis, qui non ita procul absint, iure gentium caurei petit. Iussus manere domi, et diligenter obseruatus, ne quis ad ipsum colloquendi causa veniret, quarto post die dimittitur, asperrimis verbis. Imprudenter ipsum fecisse, et magnum adiisse capitis periculum, qui sit ausus eo venire: nam regem, qui sit hostis Germaniae, non habere quod agat intra fines Imperik, neque ius gentium illi communicandum esse: rede at ergo domum, et haec regi suo renuntiet: non esse vero, quod post hac aut


page 353, image: s353

ipse vel quiuis alius accedat: et nunc quidem ipsi condonari factum atque remitti, clementia quadam caesaris, magis, quam pro ipsius merito, sed caueat inposterum: alioqui non laturum impune: nam fecisse contra leges foeciales; nec in Caesaris domicilium ei licuisse venire, nisi de illius permissu: quod ad literas attinet, quas habere se dicat, ita regem esse de republica Christiana et inprimis de Germania meritum, vt in hoc rerumstatu Caesar neque velit neque debeat eas recipere, ne per illius vsitatum scribendi genus atque promisa, velipse vel etiam alii decipiantur. Hoc responsum gallice perscriptum ei datur. Sic ergo remittitur cum literis regis ad Caesarem scriptis atque principes, et additi fuerunt equites nonnulli, qui Namceium vsque perducerent. huius autem rei nihil fuit communicatum principibus, ac plerisque videlatur hoc ad Imperii consuetudine esse alienum. Eare cognita, legati magnis erant in angustiis, valde soliciti, quomodo sine periculo domum redirent: collato autem consilio cum Lotharingiae Principe Antonio, nocte clanculum discedunt, inque Galliam propinquam revertuntur. Idem narrat Franciscus Belcarius [Note: Comment. rer. Gall. lib. XXIII. p. 753.] Praeconem militarem siue Heraldum (vt nostro verbo vtar) Spiram misit Franciscus vt tesseram liberi aditus legatis suis impetraret: Caesarem enim de se apud Imperii ordines questurum prouidebat: legati autem (hi erant Ioannes Bellaius, Cardinalis, Franciscus Oliuarius qui postea Cancellarius fuit. Africanus Malleius praetor Diuionensis) iam Nanceium appulerant. Herardus solenni veste indutus Regis litteras ad Caesarem atque ad Imperii ordines scriptas Granuellano offert; iussus redire domum, ne quis cum illo quicquam communicaret adhibita custodia: qua triduo post grauiter increpitus dimittitur: in magnum capitis periculum incurrisse, cum Rege enim Germaniae hoste ius Gentium in Germania haud esse communicandum: Caesarem litteras eius neque velle, neque recipere debere, ne propter vana eius promissa nonnuli circumscribantur. Itaque cum litteris remissus est, re cum principibus Imperii non communicata: quod a Germanorum conventuum more alienum fuit. Redeunti comites dati, qui Nanceium vsque deducerent quo responso accepto Regii legati in Galliam reuerterunt. Ipsa vero Orationis contenta breuiter exhibet Sleidanus, [Note: Lib. XV. p. 445.] dicens: Quemadmodum regis Galliae Fecialis infecta re dimissus fuerit Spira diximus ante: cum ergo Domum rediissent Legati, quam habituri fuerant in consessu omnium orationem eam typis excusam emittunt. Initio captant beneuolentiam, et vtriusque gentis eandem originem esse, neque quicquam Germaniae accidere posse dicunt, quod non ad Galliam quoque pertineat: deinde criminationes aduer sariorum, quasi Rex altero iam bello rempublicam perturbet. et foedus cum Turca fecerit diluunt, vsi praefatione quadam, deliniendi Caesaris causa et prius quidem bellum excitatum esse docent, quod a Sabaudiae Duce rex haereditatem maternam consequi non posset: hoc vero posterius, propter trucidatos contra Ius gentium, regis legatos: cum Turca nullum esse Regifoedus, nullam societatem nisi commerciorum, et quietis publicae caussa, cuiusmodi sit Venetis, Polonis, et aliis nonnullis: quanquam si foedus vllum esset, non posse in crimen vocari proterea quod idem aliquando fecerint et Abrahamus et Dauid, et Salomon, et Phineas et liberi Tobiae et Mechabaei duces, post etiam Honorius, Constantinus, Theodosius Iunior, Iustinianus II. Palaeologus, Leo, Fridericus primus et secundus, Caesares, vsi diuersae religionis gentium auxiliis: et Fridericum quidem II. Saracenorum humeris in Italiam, vnde Pontifices ipsum eiecerani, esse reportatum; scire ipsos, quanias copias et auxilia non semel in bellum Turcicum Rex promiserit" eius quoque rei pontisicem esse et Senatum Cardinalium, testes locupletissimos: in Vngariam vero Turcam irruisse. cum esset ibi natum dissidium de principatu, magis deinde fuisse lacessitum bello Aphricano, post captam Tunetem: quod in mare Ligusticum Turcica classis nuper vererit, non esse tribuendum Regi: nec ad rem facere, quod in ea classe fuerit regius minister Polinus: etenim Barbarossae fuisse consilium, vt Andream Auriam inuestigaret, et opprimeret, cum id non posset, arcem obsedisse Nicenam, idque sua sponte: regem videlicet inducias habere cum Turca, quod alias etiam ipsis nunciarit, honestas et nemini perniciosas: id autem ei non posse dari crimini, quum eas maximi saepe viri non adeo nuper expetinuerint etiam; afflictum esse reipublicae statum, idque Regi vehementer holere: pacem autem hac vna ratione posse recuperari, si quidem ea qua sunt Regis, optimo iure Caesar ei restituat: hoc si possint efficere futurum, vt ad vim omnem externam a Germania depellenda, Rex nulli suo vel labori vel sumptui vel periculo parcat. Cum singulis hisce scriptis contulimus Sleidanum, Martini et Guilielmi Bellaii Francisci item Belcarii Commentarios retum Gallicarum, Petri Martyris Epistolas, Ponti Heuteri Austriam, Dauidis Chytraei Saxoniam, Francisci Guicciardini et P. Iouii Historiam, Collectionem Tractatuum Pacis, et Varillassi Historiam Francisci I. e quibus etiam haut pauca, quae ad illustrationem faciunt, textui subiecimus.



page 354, image: s354

FRANCISCI REGIS GALLIARVM, ACTITATA PER LEGATOS ET LITERAS CVM IMPERII PRINCIPIBVS VNIVERSIS, ATQVE ETIAM FOEDERATIS SMALCALDICIS, IN COMITIIS PRAECIPVE DIVERSIS IN LOCIS CELEBRATIS. E VETERI EDITIONE PARISIANA, DILIGENTER EMEMDATA, MELIORI ORDINE DIGESTA. CHRISTIANISSIMI REGIS AD IMPERII ORDINES EPISTOLA, MENSE FEBRVARIO DATA, ANNO MD XXXIV. CALVMNIARVM IN EVM DISSEMINATARVM REFVTATORIA. FRANGISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX, ETC. REVERENDISS. ILLVSTRISS. INCLYTIS, GENEROSISS. SPLENDIDISS. AMPLISSIMIS, SPECTABILIBVS ET PRVDENTIBVS SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIBVS, PRINCIPIBVS, COMITIBVS, EQVITIBVS, CIVITATIBVS, CIVIVMQVE MAGISTRIS AC CAETERIS ORDINIBVS, AMICIS, FOEDERATIS ET SOCIIS CHARISSIMIS S.

VEllem, Amplissimi ordines, eam haberent omnes illustri et excelso loco nati, veritatis honestique rationem, vt quum aliquem neque vere neque per se ipsi honeste accusare possunt, indignum sua existimatione ducerent clam summissis calumniatoribus, falsos et commentitios rumores dissipare: profecto non inuenirentur, qui tam licenter apud vos in circulis omnibus et conuiuiis (vt nunc fieri audio) meo nomine abuterentur ad inuidiam. Qui si tamen rationis essent atque sensus vllius participes, plane intelligerent, longe aliam et maiore artificio fuisse in me instruendam accusationem, et quae similitudinem veri saltem aliquam prae se ferret, si nos modo iactis inde discordiarum seminibus committere, si communis inter nos originis, si tot ac tantorum inuicem collatorum et acceptorum beneficiorum memoriam posse sperent aliquando con vellere. Solimanni Turcarum Regis et Christianae religionis liostis Legatos, apud Christianissimum Galliarum Regem honorifice ac liberaliter aiunt excipi. Germanos ad eundem Regem aditu prohiberi: per huius aulam, per vicos et fora, per compita omnia, volitare homines cultu ac vestitu Turcico: Germanico incedere, flagitii loco esse: Germanis omnibus, nullo discrimine impingi violatae religionis crimen, vt huius obtentu capi, vapulare, caedi, et ad omne supplicium rapi possint: plena esse in Galliis eiusdem gentis hominum ergastula, quibus spei nihil iam sit reliquum, nisi vt publico Germaniae consilio comparetur ad eos vinculis eximendos numerosus idemque instructissimus exercitus. Quaenam ista (malum est hominum amentia et stupiditas? Si quum nihil habent quod in me possunt vere iacere, neque aperte meam famam atque dignitatem apud vos oppugnare audent, ob idque eam subuertere per cuniculos et fraudem moliuntur, cur non fingunt aliquid ad eam rem vel aptius vel solidius? Cur in istis haerent male concinnaris et frigidis calumniis? Adeone vos vecordes arbitrantur ac stupidos, vt temere


page 355, image: s355

huiusmodi rumorum et concionum ventis agitemini? vt considerare nesciatis, quid in quem, a quo vobis proponatur? vt a supposititiis vera, a translatitiis propria, tanto rerum vsu prudentia praediti secernere nequeatis? Procul dubio amici, socii, ac foederati veteres, si quid eorum criminum, quorum intentatione ab istis ego vapulo, non est omnino commentitium, id isti calumniarum artifices ab iisdem ipsis, a queis mihi subornati sunt, in me transtulerunt. cui sane non criminationi (eam enim ne texere quidem possunt) sed conuitio potius atque petulantiae, non tam ad respondendum adducor, vt ne famam negligere videar, quae ab istis apud vos, hoc est, ab impudentissimis et leuissimis hominibus, apud grauissimos et prudentissimos viros detrimentum accipere nequeat: quam ne hanc in eorum authores aliquando recasuram inuidiam, diutius velle videar alere silentio ac taciturnitate mea. Quos nimirum pro ea quae cum illis mihi intercedit affinitate, proque eius Imperii maiestate quod gerunt, honoris tantum atque amicitiae gratia nominari a me posse velim: Id quod ego quum videam a me perfici nulla ratione posse, quod haec inprimis ad eos pertineat oratio; sic enitar tamen more ac modo respondere, vt si dicenda quaedam mihi erunt (vti erunt profecto) quae sint eorum aures offensura, perfacile intellecturi sitis incidisse me in ea potius, quam ex industria descendisse. Atque hoc primum magnopere velim ex iis quaerere, quum ad Turcarum Regem iidem ipsi abhinc annos aliquot iterum atque iterum Legatos miserint, et ab eo vicissim acceperint, cum litteris et mandatis fortasse minus honorificis, idque inconsultis et inscientibus iis, quos maxime consuli oportebat, quorum scire quidnam rerum illi molirentur intererat: cur id mihi de re omnium maxime ad vniuersorum decus, et singulorum quietem (vti statim audietis) pertinente non liceat? Egone sic ad eorum sim factus arbitrium, vt mittere ad neminem, a nemine accipere Legationem audeam, nisi impetrata prius ab iis venia? vt Legatos quos omnia omnium gentium iura, vel ab hoste venientes esse sacrosanctos volunt, ego pro illorum arbitrio debeam violare? Hostis autem appellatione Solimannum vt censeam (seposita interim religionis causa) vestrae quietis, amplissimi ordines, vna ratio, meumque in vos praecipuum studium effecit, dum eidem scilicet in vos armato, mei capitis et fortunarum periculo bellum indixi: dum accito in societatem eius belli Serenissimo Britanniae Rege, quo cum omnia soleo habere communia, ego me in illum, si vnquam in vos bellum moliatur, ducem fore et antedignanum recepi: dum equitum cataphractorum tria millia, peditum quinquaginta, atque ex eorum numero, ad triginta Germanorum millia, per literas ad vos, ad Caesarem, ad Pontificem, ad vniuersos, quarum exemplaria eriam ad Solimannum ipsum perlata sint, auctoraturum me sum professus. Et interim tamen criminabantur isti, quasi contulisset, atque adeo communicasset ille mecum sua consilia; imo quasi ego illum essem, vt in Germaniam armis inuaderet, adhortatus. Hoc est scilicet, Solimannum in vos excitare, quod illi me ipse atque meas opes omnes opponam, quod in illum vos armare, quod alere meo sumptu non recusem? At is (inquiunt) Legationem ad me misit hoc tempore. Misit sane, At qui si nos omnes sano vti consilio voluerimus, ab Opt. Max. Deo primum, deinde mea simul industria, simul in religionem eximia pietate, factum esse intelligetis, vti ex communi piorum omnium vsu ac dignitate, quam chariorem semper habui meis omnibus commodis et rationibus, eandem ad me Legationem miserit. Etenim quam ii pacem ab eo tam indignis ambirent legibus, vt eius fieri vectigales non erubescerent, quo scilicet expeditionum eius securi, minore vsurparent negotio affectatam in Christianos omnes tyrannidem: ego eam mihi ab Solimanno vltro oblatam pacem, minime quidem reiiciendis conditionibus: tamen constanter ac diu accepturum me pernegaui, nisi pios caeteros eriperem mecum omnes ab eiusdem hostis iniuria. Neque vero aliam ille ob causam in mora est, quo minus eam ab se pacem impetrari quamprimum


page 356, image: s356

sinat, quam quod istos intelligit, monarchiam in nos obscure, ac veluti certa propemodum spe complecti: quibus si res (dum nobiscum ille pacem colet) ex animi sententia successerint, inuidiosa illi futura sit eorum potentia. Quod si bello inter nos censuerimus omnino abstinendum, et quae iuste quisque potest, ea retinere tantummodo voluerit; nihil ille magis cupiat, quam vt sibi liceat, omnis item belli a nobis securo, extra nostros fines adornare alios, aut persequi armorum apparatus. Itaque in manu habemus nostra positum, vtrum sine caede et sanguine potentissimum hostem longissime a nobis continere, an vt priuatam vnius aut alterius alamus ambitionem, (cuius neque finem vllum prouidere, neque fidam potentiam diutius sperare possumus) rempublicam nostram incertissimis bellorum euentis, et ancipiti vel post victoriam fortunae malimus exponere. Quid caeteris esse optimum factu videatur, in medium ipsi afferant. Ego quidem si quis vllam honestae pacis, vel induciarum duntaxat cum eo conditionem esse repudiandam censuerit, illum officii sui parum esse memorem (ne quid grauius dicam) existimo: hoc praesertim difficillimo tempore, quo afflicta bellis ciuilibus, atque perversis non paucis in religionem inuectis opinionibus saucia respublica, nihil magis spectare videatur quam vel tantillum in secura pace laxamenti: dum seipsa reficiat et recreet, dum coacto vniuersorum Concilio, statuamus in his pugnantium inter se dogmatum fluctibus, quid dignitas Ecclesiae, quid temporum ratio, quid suae cuiusque in praesens salutis, et in futurum quietis cura postulet. Atque vtinam Numinis benignitate, superstitem annos aliquot adhuc habere nobis licuisset Clementem VII. Pont. Max. vidissetis profecto, idque perbreui, nos iterum omnes in vnum velut corpus coalescere. Intellexistis enim prope omnes, certe multi, ex Legato ad vos nostro, quid iam essemus ego et ille inter nos ea de re commentati, ac prope iam pacti: atque ne tunc indiceretur Concilium, vnum hoc nobis impedimento fuisse, quod is Caesari, eum se conuentum in Italia habiturum, receperat. Contra ego contendebam efficicacissimis (vt mihi videbar) rationibus, quum haberent ipse ac Caesar in Italia nulli non formidolosos exercitus, illos magis vt in decreta sua nos cogerent, quam adducerent, eo nos quoddammodo velle pertrahere, pro certo haberi oportere. Addebam (id quod erat) tot initis a Caesare foederibus, quo videlicet me accessu Italiae procul summoueret, armatum citra rerum nouandarum suspicionem, inermem citra periculum, committere illis me locis non posse: atque adeo non sublatis in ea belli atque dissensionum causis, debere potius ad vestrae Germaniae limites, quae vix illi Christianorum iniuriae suspecta sit, hoc tempore indici Concilium: cuius sane indictionem, sicut Christianae reipublicae necessariam, modo loco libero, neque conuenturis insido, ita diuerso in loco, ne aliud oriatur ex alio dissidium, metus et periculi plenam esse iudicabam. Sed quod Clemente Pontifice perficere non licuit, faxit Deus Opt. Max. Paulo tertio Pontifice vt liceat. Is quantum intellexi ex omnibus iis quicunque bene cognitum hominem habent, semper ab omni dissensione inter pios abhorruit. In quo quidem Pontifice creando sic fuere libera suffragia, sic est ab omni ambitu et largitione, sic ab omni vi temperatum, censuram nullius Synodi vt timere possit, quae fortasse conscientia quosdam superiores Pontifices hoc infoelici seculo reuocare ab indictione Concilii potuit. Et haec sane constans de illius eximia virtute opinio quodque nullarum esse partium diceretur, sic apud me valuit, vt quum penes eos Cardinales, qui meam hactenus secuti sunt authoritatem, creandi quem vellent, potestas esse, et eorum comitiorum cardo in eorum verti calculis videretur; ego tamen non vt meae gentis aut factionis hominem (quod facile quidem factu erat, et nonnulli adhuc summa ope ac studio perfecere) verum vt hunc ipsum deligerent, omnis mihi adhibita est cura et diligentia. Quodque profiteri palam ausim, vt qui eius rei testes locupletissimos habeam omnes omnium partium Cardinales, vnum hoc in designationis eius gratiam impetrare volui, vti primo quoque tempore


page 357, image: s357

piorum omnium Concilium indiceret, opportuno omnibus atque tuto loco, vtque vnius Dei (quod fecisse semper dicitur) spectaret in primis decus et cultum, sarciendaeque et restituendae inter omnes concordiae rationes. Habetis de Legatione Turcica. In qua vobis exponenda, quum ego tam apposite in hanc inciderim Christianorum concilii et publicae tranquillitatis mentionem, magnopere vos etiam atqueetiam rogo cum vt vestros quisque Concionatores moneatis, vt quam de mitigandis iis quae circa religionem inolleuerunt controuersiis, cogitationem et curam susceperunt, eandem ne abiiciant: tum vt me certiorem faciatis super hac indicendi Concilii ratione, quid perfici a me, quid apud hunc Pontificem curari maxime cupiatis. Ego quicquid gratia apud eum valeo, et quantum ipse per me possum, id omne ad hanc rem vnam perficiendam collaturus sum et consumpturus. Iam de vestratium caede aut captiuitate (quod isti alterum caput conflandae mihi inuidiae constituunt) res omnis quomodo gesta, vnde collecti rumores, et ab ipsis calumniae ansa quaesita sit et arrepta, intelligite. Superiore Autumno sub Legati mei a vobis reditum, quum is ab iisdem vestris Concionatoribus quosdam velut isagogicos libellos de sedandis iis controuersiis attulisset, et cur non spe imbuerer optima initio, nihil esset: ecce nobis dissensionum et mendacii parens, veritatis et quietis hostis, quosdam excitauit furiosos magis quam amentes, qui omnium expetendarum rerum subuersionem haud dubie molirentur ac tentarent: quorum ego paradoxa malo iisdem sepeliri tenebris, vnde subito emerserant, quam apud vos amplissimi ordines, hoc est, in orbis terrarum luce memorari. Tantum hoc dico, si qui vnquam inter vos eorum similes, aut longo etiam ab iis interuallo superati extiterunt, abominati (vt debuistis) illos atque execrati estis omnes. Quae nimirum contagiosa pestis, atque ad deterrimam spectans seditionem, ne latius in Gallia serperet, omni solicitudine, industria, opera restiti. In conscios omnes quicunque fuere deprehensi, vti more maiorum ac legibus animaduerteretur effeci, nulli hominum generi parcens aut nationi. Quod si aliquis inter hos fuisset Germanici sanguinis homo deprehensus, certe in eum (pace hoc esse dictum vestra velim) eadem oportuisset me lege vti, qua nisi vicissim ego vt in meos vtamini concedam, si (quod nolim) vllum huiusce genus piaculi apud vos aliquando admiserint, indignus sim et amicitia vestra et Christianissimi principis cognomento. Sed quod mihi per iucundum accidit nemo vestri generis homo (vtinam neque nostri) inter deprehensos inuentus est, ad quem vel vlla suspicio, nedum affinitas huius culpae pertineret. Igitur nisi (quod improbe isti videntur velle) haeretici omnes pro Germanis habeantur, nemo vestratium in Gallia caesus est, nemo ad vllum supplicium raptus, nemo (quod sciam) habetur in vinculis. Patet aula, patent fora, patent omnia denique loca Germanis in Gallia omnibus. Germanici nominis aliquot Principes, multi equites, scholastici complures, mercatores, et opifices quam plurimi inter nos tuti agunt: quibus (vt absoluam) in Gallia liberum est, quicquid Gallis, quicquid ipsis meis liberis est liberum. Ego vero, amici, socii ac foederati veteres, satis credo vos dudum illustribus argumentis perspexisse, quam insidiosa sit, et quo tendat haec in me perquam impudens et conmentitia criminatio: qua me deferri qui volunt, procul dubio infensiores mihi non sunt quam ipsis vobis, quam ipsi toti Germaniae. Quandiu autem haec duratura est, Gallogermanorum et Germanogallorum inter nos (ita enim loqui placet) germanitas, infirmiores futuros sese perspiciunt, quam vt simul vtrosque possint opprimere. Sunt igitur in hoc toti, vt collidi nos mutuo faciant, vtricunque parti male cesserit suam fore occasionem rati, quo inualidioribus vtrisque effectis, in alterutros maiore compendio bellum capessant, et minore negotio conficiant. Sed haec inter nos amicitia (quod ponere soleo inter DEI Optimi Maximi in vtramque gentem, Gallicam dico et Germanicam, immortalia et maxima beneficia) haec inquam amicitia, quam isti adeo subuertere connituntunr, longe firmioribus innititur radicibus, quam vt machinis


page 358, image: s358

huiusmodi conuellere eam possint, aut vos in amicum et socium Regem concitare, cuius nulla in vos nisi ficta commemorari possit iniuria: imo vero qui maiorum suorum exemplo, ornamento semper esse vobis studuerit, atque vsui: quemque nemo sit mortalium, infirmum experturus vel hostem vel amicum.

Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, generosi, splendidi, amplissimi, spectabiles et prudentes, amici, foederati ac socii, Deum Optimum Maximum deprecor, opes ac dignitates vestras vt tueatur, atque etiam augeat. Datum Lutetiae Parisiorum, Cal. Feb. Anno Dom. M. D. XXXV.

II. AD IMPERII ORDINES DE INDICENDI COMMVNIS CHRISTIANORVM OMNIVM CONCILII RATIONE, CHRISTIANISSIMI REGIS EPISTOLA. FRANCISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX, ETC. REVERENDISSIMIS, ILLVSTRISSIMIS, INCLYTIS, GENEROSIS, SPLENDIDIS, AMPLISSIMIS, SPECTABILIBVS, ET PRVDENTIBVS SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIBVS, PRINCIPIBVS, EQVITIBVS, CIVITATIBVS, CIVIVMQVE MAGISTRIS, AC CAETERIS VNIVERSIS ET SINGVLIS ORDINIBVS, AMICIS, FOEDERATIS, ET SOCIIS CHARISSIMIS, S.

SVperioribus ad vos literis, quum ad quasdam responderem passim apud vestrates in me disseminatas calumnias: obiter vobis, Amplissimi ordines, meum super indicendo communi Christianorum Concilio, sensum, animum, et expectationem significaui: id quod fortasse tum fecissem accuratius ac diligentius, si vel leuem coniecturam habuissem, fore vnquam vt (quod postea et literis multorum et sermone omnium ad me perlatum est) ista quorundam obtrectatione sugillarer, me scilicet ad eam rem vltro sese accingenti Pontifici moram vnum attulisse, atque etiam (si Christo placet) tam sanctae, piaeque voluntati eius me intercessorem obtulisse. Vt nunc autem se res habent, hoc est, quum iam dubitari apud omnes desiisse debeat, quo ego sim in eandem rem animo, atque testes habeam locupletissimos, et grauissimos omnes omnium partium Cardinales, nihil me ab ipso Pontifice contendisse obnixius atque efflagitasse, quam vt primo quoque tempore omnes conueniremus: nihil sane hoc tempore optare potui accommodatius, vel ad eorum, quibus solo vitae meae cursu offensis, quaeuis semper visa est satis iusta, mei criminandi causa, vobis prodendam audaciam et imposturam, vel ad meam apud vos ipsos sartam tectam ab eorundem iniuria conseruandam dignitatem, quam vt rumores de me sererent huiusmodi, et sermones, quos res ipsa confestim esse falsos quum arguat, nullam istis in posterum non modo credulitatis et fidei, sed ne existimationis quidem partem relictura sit: id quod illis contigisse spero, atque plane confido. Sub id enim tempus, quo ii ad me rumores sunt perlati, suspensum quidem et expectantem, quid Pontifex statueret, et quem ipse locum indicendo Concilio capiendum designaret, commodum aduenisse nuntiatur ab eodem ad me missus Rodulphus Pius Fauentiae Episcopus, singulari vir ingenio, iudicio, atque doctrina, communicaturus videlicet mecum his ipsis de rebus, ad quas eundem ego Pontificem suapte incensum natura, meis quotidianis precibus et flagitationibus inflammaram. Quum igitur res per se satis ipsa loquatur, nihil post hac futurum video, cur istorum ego animos, qui me tam grauiter suis maleuolentissimis obtrectationibus premere voluerunt, vel leuiter debeam, quamuis lacessitus,


page 359, image: s359

repungere. Animi vero mei magnitudinem, et in religionem studium vt inflectam, nulla vnquam cuiusquam faciet iniuria, quin communi consilio (quoad eius fieri poterit) affectae reipublicae Christianae et afflictae remedium, atque opem praesentem vna vobiscum afferamus. Facturos porro nos operae pretium existimo, si (quod vestro fieri velim arbitratu) aut vos ad me, aut ego ad vos virum mittam, rem totam edoctum, vti facilius inter nos omnium cogitationum nostrarum rationes explicemus. Multa certe vobis et quod ad rem, et quod ad conuentus ipsius locum ac tempus attinet, non aequo modo animo, sed libentes etiam dabimus, quo certatim ad nostras inuicem voluntates (quantum nobis per Deum ipsum licebit) aggregemur. Pium vero interim apud ine retinendum censui, dum certum nobis quid actum, quid constitutum a vobis fuerit, quid curari per me, quid perfici, cupiatis, referatur. Dabitur autem semper omnis omnino a me opera, vt nec vniversa respublica vere Christiani a me animum, nec vos amici, desideretis.

Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, generosi, splendidi, amplissimi, spectabiles, et prudentes, amici, socii et foederati charissimi, Deum Optimum Maximum deprecor, dignitates et amplitudines vestras vt tueatur, atque etiam augeat. Ex Laiano saltu, die XXV. Febr. M. D. XXXV.

III. CHRISTIANISS. REGIS LITERAE, DE RATIONE CONSTITVENDAE INTER CHRISTIANOS OMNES ECCLESIASTICAE CONCORDIAE, AD IMPERII ORDINES ESLINGAE CONVENTVM HABENTES. FRANCISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX ETC. VNIVERSIS ET SINGVLIS INCLYTAE GERMANIAE ORDINIBVS, CONVENTVM ESLINGAE NVNC HABENTIBVS AMICIS, SOCIIS, ET FOEDERATIS CHARISSIMIS.

QVantopere semper hactenus elaborauerimus, vt pro iis opinionibus quae in Christiana Ecclesia controuersae factae sunt, vnum in sensum ac decretum ad omni potentis Dei cultum et gloriam reducendis celebrando vniuer sorum concilio indiceretur locus ac tempus: nemini vestrum non satis esse compertum existimo. Sed quum horum conditione temporum viderem multorum promptam ad hoc voluntatem retardari, dum de loco ac tempore idoneo non plane constat, decreueram (et nunc totus in eo sum) Guilielmum Bellaium consiliarium et cubicularium nostrum intimum istuc ad vos mitttere, certas quasdam rationes executurum, a me pridem super hoc omnium inter mortales pulcherrimo sanctissimoque instituto iam initas, ac per eum vobis aut plerisque vestrum meo antea quidem iussu propositas, vt pro ea scilicet quae Francicae meae genti vetus cum vestra intercedit communis originis et subinde renouatorum foederum memoria, conuentum inter nos piorum et doctorum vtriusque gentis hosminum ageremus, quae veluti consultatio quaedam esset rerum ad religionem pertinentium, cuius interuentu scilicet ac diuinae bonitatis auspicio, iam nunc etiam hoc nobis tempus frustra pereat, dum Ecclesiae iusta Synodus rite cogitur, ab omni recedentes controuersarum inter nos opinionum contentione, ad amicam veniamus earundem opinionum pacificationem et concordiam. Quod ipsum vtique si quibus expectamus a vobis conditionibus, et vestra iam mitigata dogmata nos sperare iubent, aliquando tandem constiterit; nihil dubie speramus quod inter nos ea in re constitutum fuerit, id cum a Sanctissimo Paulo tertio Pontifice, tum a futura illa iusta Synodo, laudatum


page 360, image: s360

omnino atque approbatum iri. Sed quum istius apud Eslingam vestri conuentus sero admodum ad me fama perlata sit, verendum mihi vt sit ne Legatus ad vos noster tempestiuus eo non perueniat: committere tamen nolui, quin his saltem. meis literis, et per hunc expeditum cursorem, testatum hoc vobis facerem, simul omni ratione confirmarem, nullum esse nos vnquam vel laborem detrectaturos, vel sumptum recusaturos, quo eandem vna omnes assequamur rectae religionis atque vitae rationem: simul nulla vos alia in re de nobis mereri posse melius, quam in eo quod hanc in rem praestiteritis officio ac studio, prout fusius ex eodem nostro Legato intelligetis, cui nos hunc cursorem breui sequuturo nostram omnem super eo instituto mentem, animum, sensum et cogitationem aperuimus, et cui vos tantundem habere fidei volumus iis omnibus in rebus, quas meo nomine vobis expositurus, quantum nobis praesentibus et rem vna tractantibus haberetis. Quod reliquum est, amici, socii ac foederati charissimi, Deum Optimum Maximum deprecamur, vt fortunas, dignitates, ornamentaque vestra omnia tueatur semper, atque etiam augeat. Ex Gynuilla Campaniae Gallicae oppido, die decimo Septemb. M. D. XXXV.

IV. LEGATI REGII ORATIO AD EOS IMPERII ORDINES HABITA, QVI CONVENTVM SMALCALDIAE HABVERVNT MENSE DECEMBRI. ANNO M. D. XXXV.

LEgationis meae testimonium, Illustrissimi et excellentissimi Principes, vosque caeterorum ordinum amplissimi et praestantissimi viri habetis ex his quas affero a Christianissimo Galliarum Rege ad vos literis. Causas quae omnino duae sunt, si me (quod spero, et vos aliis conuentibus adhuc fecistis) attente ac beneuole audieritis, fideliter ex eius verbis ac breuiter expositurus sum: et earum quidem vna in eiusdem apud vos purgatione, altera in gratulatione versabitur, et commendatione sanctissimi vestri instituti, conuentusque huius quem ad constituendum vnanimem inter vos, tam de religione, quam de tuenda vestra dignitate consensionem esse a vobis indictum intelligit. Priore dum probari vobis cupit sua omnia instituta et consilia, quanta et quam sancta sit apud eum vestra omnium existimatio, declarabit. Posteriore intelligetis, si eam quam erga se adhuc habuistis, voluntatem retinetis, eandem et se, quam erga Germanos omnes semper habuit, retinere velle, vt quam veluti per manus a maioribus suis sibi traditam acceperit: quorum ipsorum ductu ac virtute, Germaniam hanc vestram, domicilium atque sedem Imperii constitutam esse, vos ex Annalibus vestris recordamini. Atque ad rem vt veniamus, Superiore hyeme, illustrissimi et amplissimi viri, Christianissimus Rex cum in Germania plenissimi calumniae rumores de se, verbo, scriptura dissiparentur, quibusdam authoribus, qui quoniam aliquem per se aditum ad aures vestras habere posse diffiderent, ideo credulitatem ambiebant ex ementitae legationis titulo, respondere coactus est, diuisis passim et euulgatis literis, ne silentium eius iniqui rerum aestimatores conscientiae assignarent. Et eae quidem literae quum ad ipsum dimanassent cuius isti abutebantur nomine) Augustissimum Caesarem: nihil ille antiquius habuit quam vt illustrissimo et excellentissimo Principi, Palatino Comiti Friderico, vtriusque Bauariae Duci, tum ex Hispania in Germaniam per Gallias properanti hoc mandaret, vti Regi suis verbis fidem faceret, atque prolixe confirmaret, nihil horum aut volente, aut laudante, aut sciente se vnquam in illum esse factum. Quod Caesaris de seipso et in istos luculentum adeo testimonium, quum abunde coarguat licentiosam, et impudentem eorum audaciam et petulantiam, plane sperat et confidit Rex Christianissimus, recentiores eorundem obtrectationes,


page 361, image: s361

quas denuo isti ad splendorem eius maculandum, ad vocandum eum in inuidiam adornarunt, fidem auribus vestris non fecisse. Quae vt valeant quidem apud imperitorum aures, tamen ab ingeniis prudentum, hoc est vestri similium, refutandae omnino sunt atque repudiandae. Duo sunt autem quae in eum isti constituunt, inuidiae capita: alterum a religione, alterum a Legatorum ad vos missione deriuatur. Atque horum duorum prius illud, quo miscere caelum terrae conati sunt, hoc vno videtur niti, quod in suorum quosdam Rex animaduertendo, quos isti sentire vobiscum aiunt, inuidiosum de vobis praeiudicium ferre, atque in eis causam vestram reprehensione tacita condemnare quodammodo videatur. His ego eos quidem commoueri pro sua intemperantia et stultitia nihil miror: vestram prudentiam eousque despexisse, vt vos secum sperauerint permouere posse, hoc de miror. nam vt doctrinae vestrae Rex non faueat, non ignoratis hoc illi esse cum plerisque aliis et Principibus et nationibus commune. Sunt profecto et in hac vestra Germania multi, qui a iudicio vestro partim magnopere abhorrent, partim non omnino iisdem verbis ei subscribunt: atque inter vos ipsos qui eandem profitemini doctrinam, non fuit semper idem omnium sensus. Quod autem iam in vnum coiistis, hoc ipse Rex vobis, hoc boni et pii omnes gratulantur. Non estis porro vos eiusmodi, neque prae vobis hoc vnquam tulistis, vt omnibus velitis praescribere, ant hoc vobis arrogare, vt volentes nolentes ad eam quam velitis omnes religionem. adigatis. Et sane de vobis solet ipse amanter et perhumaniter loqui: agnoscit quaedam a vobis esse sanctissime declarata, sed moderatius quaedam fieri voluisset. Videt plane atque perspicit, interuallo temporum et humana imbecillitate, fortassis et praefectorum Ecclesiae iniuria, vel superstiriosa praeposteraque pietate (grauius enim loqui non placet) irrepsisse in Ecclesiam inutiles quasdam, et antiquatione, vel moderatione dignas ceremonias. Si quis tamen omnes ideo ceremonias auertendas putet, si quis iis omnibus pro vniuscuiusque siue voluntate, siue opinione et clamore multitudinis imperitae, sine vllo publico vel decreto, vel consilio, interdictum nobis iri velit, abhorrere illum putat a maiorum concessis, si dicere non libet institutis. Est et fuit semper (quod nobiscum et vos agnoscitis) ceremoniarum traditio Christianae comes et administra religionis: quando enim ceremoniae in Ecclesia non fuere? quando reprehensae? quando non permissae? quando denique fuit, vt quod licet, temere damnantes, imo quae si retenta non iuuant quidem, at non obsunt tamen, arbitratu suo conuellentes, atque ob id in pacata republica tumultuantes, supplicio digni non haberentur? aut non comprimenda duceretur temeritas concitatae multitudinis, et occurrendum perditorum audaciae? Si vos autem ea prudentia, humanitate, clementia praediti, fortiter pro eo ac debuistis, rusticorum sceleri atque tumultui restitistis, si vindicandam Anabaptistarum insaniam iudicastis, si de vobis cogitari vultis, vt sine causa nihil facere velle videamini; cur non aequum est idem et vos de amico Rege cogitare? aut cur eum, quoties [reading uncertain: print blotted] aliquid sine vlla vobis cognita et aperta causa aliter egerit atque vultis, ideo sine causa id fecisse cogitabitis? Proculdubio nescitis, vt est nobis in proverbio, qua parte illi calceus pedem premat. Cogitare debebatis potius ab iis esse tentatum aliquid, quare fuerit eorum consiliis, antequam latius malum serperet, occurrendum, et debilitanda illorum audacia. Egerit fortassis cum bonorum aliquo dolore, et propter multorum delicta peruenerit etiam aliquando ad minus nocentum pericula supplicium: verum, vt id fieret, non causa solum, sed et necessitas esse potuit, quae quanta fuerit, aut quae singulorum flagitiorum capita, nihil est hic dicere necessarium. Quaedam enim plerunque fiunt, quae ne cum facta quidem fuerunt sciri ab omnibus expedit, quare facta ita sint: neque vobis ignotum est, quaedam vno tempore vel dissimulanda, vel admodum leui castigatione reprimenda esse quae alio eadem tempore nullo satis seuero supplicio cohiberi possunt. Et prudenti Regi in tam late patente regno non quod agitur tantummodo videndum


page 362, image: s362

est, verum et prouidendum quid postea futurum sit: et quod agitur, quo sit tandem, et quo consequentiae periculo erupturum. Haec si vobiscum expendentes bene cognitum huius Regis ingenium habeatis, agnoscetis hunc eundem ipsum artes quidem lenitatis et misericordiae ab ipsa, fuisse natura edoctum: verum horum iniquitatem temporum seueritatis ei personam imposuisse, quam vt sustineret ad tempus, necessitate naturam vinci oportuit. De hoc enim sic habete, Si quis ei cum ratione quicquam profert, attente hic illum audit: iis succenset, qui temere quicquam moliuntur, et ad eos non referunt, ad quos disserendi atque definiendi authoritas iure pertinet. Quare ad supplicium eo sciente qui sunt rapti, non (quod isti aiunt) sentiebant ii vobiscum, sed a vestra plane aberrabant sententia. Nam quae ipsi statuistis aut fecistis, existimare vult Rex Christianissimus ea vos omnia communi consilio fecisse atque statuisse: recte autem an secus feceritis: aut statueritis, nihil hic a se vult videri praeiudicatum: sed ne quid sentiat quidem ipse, in medium esse prolatum. Nam si magna esse res omnino videri debet, de rebus tam magnis dicere, multo omnium maximum esse censet de iis statuere: temerarium vero, se iudicem prae aliis constituere. Habet vtraque pars aliquid, et quod probari et quod reprobari possit. Verum iidem si iudicent qui et disserunt etiam vt pii sint atque eruditi, euenire posse putat, vt si minus consilio, tamen casu lapsi falsum aliquando iudicent, et quod non eadem ratione statuitur, eodem esse iure debere non existimat. Sed ego fortasse nimis multum re minime dubia loquor, quasi vos aliquid in hac causa de se temere credidisse, aut imminutum de se vestrum iudicium suspicetur. Igitur venio ad aliud inuidiae caput. Cauendum esse vobis denuntiant sagaces isti patriae consiliarii, ab externis Regum et Principum legationibus, qui aliud in speciem agere simulent, aliud interim obscure moliantur: et cum Legationem Gallicam non duxerint esse nominatim excludendam, quod hoc sibi inuidiosum fore arbitrati sunt, ita designarunt tamen homines ad suspicionem vitandam ingeniosi, vt quod verbo non exprimunt, indicare digito videantur. Vos autem ego hic appello, quicunque adestis illustrissimi, et amplissimi omnium ordinum viri. Quaenam vnquam ad vos vniuersim, ad singulos priuatim, ab hoc Rege Legatio de re vlla profecta est, quae non esset cum publica totius Germaniae, sacrosanctique Imperii Romani vtilitate, dignitate, ornamentis coniunctissima? Scio equidem de qua ipsi queri maximopere legatione soleant. Sed cum eius reprehensio tam sit refutatu facilis, vt Caesaris ipsius debilitetur, aut frangatur potius testimonio, qui literis suis vt ea fierent, quae legatione illa quaerebantur, interfuisse publicae Germanorum pacis et otii testatus est. Quidnam igitur isti moliantur, aut quo haec animo dicant et faciant, vos pro vestra prudentia perspicere atque intelligere iam potestis. Ego fortasse, nisi iustis de causis statuissem hic mihi breuiter esse dicendum, ostenderem ad abalienandos a vobis sociorum Principum et populorum animos pertinere: docere eos in re fortasse iudicio suo parua, meo autem magna patientiam vestram tentare voluisse: vt si hoc exemplum a vobis non esse refutatum intelligant, progrediantur audacius ad caetera vestrae libertatis conuellenda praesidia. Conuincerem ex hoc nihil aliud quaeri, quam vt vobis nullum relinquatur ab exteris posthac societatibus praesidium contra improborum hominum audaciam, et maligna consilia: vtque ab amicis nudi et inopes, nullaque foederum societate muniti, opportuniores eorum sitis. iniuriae. Deprehenderem istorum deploratam, amentiam dicam, an impudentiam pari cum stupiditate coniunctam? qui vos adeo esse putent rudes et ignaros rerum, adeo expertes ingenii et consilii, vt tutores vobis veluti pueris, vel vt mentis impotibus curatores dari oporteat: quasi discernere ipsi nequeatis, si a quoquam ad vos decernuntur Legationes, accommodatae ne sint vobis atque vtiles: aut tam oblitos esse vos libertatis vestrae (cuius propugnatae nomine longe caeteris nationibus antecellitis) vt hoc pro nihilo habeatis, quod in Germania isti regnum constituant, libertatem vestram tollant. Etenim plane servitus


page 363, image: s363

est, ab alterius nutu pendere, nec licere quem velis admittere, aut quem nolis repudiare. Sed haec vobis ostendere, quae sunt vobis perspicua, inutile, cum sit et superuacaneum, hoc ego tantum breuiter hic attingam, nullius tantas opes atque vires esse, vt sine multorum amicitiis diutius stare possit: Legationibus vero et mutuis officiis retineri veteres amicitias, nouas allici, placari turbatas. Adhaec vicinitatis et originis coniunctione, et alterius alteri vtili auxilio, amicitiae quum alligentur; vos nec habere hodie potestis, nec antehac vllum habuistis, in quem ista magis quam in Regem Galliarum conueniant. Nam quis vnquam Germanici nominis dignitatem Gallis Regibus industrius, quis alacrius, quis felicius honestauit, amplificauit? Contra cuius vnquam nationis miles quam Germanicae, paratior aut promptior fuit in discrimen se offerre pro Gallorum Regum statu, tranquillitate, pace, otio? Quae gens altera alteri vel sedium situ vicinior, vel generis, siue Gallum et Germanum, siue Francum et Alemannum spectes, origine coniunctior? cuius alterius calamitas ab alterius magis calamitate pendet? quae inuicem altera alteri nationes, maiori vel in pace ornamento, vel in bellis subsidio esse possunt? Itaque cum intelligat Rex Christianissimus in concordia vestra et virium vestrarum conseruatione, suarum ipsius magnum firmamentum esse repositum, atque ideo vtilitatibus vestris patere vicissim ipse velit; proculdubio quoties inter vos minus conuenire audit, nihil ducere prius solet (id quod eius plerisque ad vos literis, et Legatorum eius sermonibus, et re ipsa, vti ego existimo, didicistis) quam vt suam ad vos vna reconciliandos interponat authoritatem, curam, operam, diligentiam, studium. Atque adeo cum iamdiu intelligeret, circa religionem vos dissidere, ac piorum interim affligi conscientias, ancipiti contentione distractas, dum dubitant quid fas, quid nefas, quid liceat, aut expediat: maximopere semper est veritus, ne dissimilitudo ista rituum et distractae sententiae disiunctionem etiam animorum, ea vero disiunctio dissensionem inter vos pareret, quae vt tacitis initio contineretur discordiis, tamen erumperet tandem in domesticum aliquod bellum, in quo vincere quam vinci paulo minus esse duceret parti victrici luctuosum. Sed (quae altera est Legationis meae causa) posteaquam Regi Christianissimo de hoc conuentu renuntiatum est, in eo vos statuisse inuicem vestrum studium ad communem retinendam dignitatem profiteri, neque si quis in religione sit disiunctus, coniungi nihilominus amicitia velit, in animum vt repellatis induxisse: tum vero magnam in spem ingressus est, et quemadmodum confidit verissimam, optimum hoc iaci fundamentum ad dissensionum vias omnes intercludendas, et constituendam inter vos concordiam, muniendaque praesidia quietis et pacis vestrae: quinimo futurum, vt quos opinionum etiam et doctrinarum concordiam reuocet et coniungat. Quocirca per literas a quibusdam admonitus (qui aliqua sunt in hoc conventu dignatione) viris, ad hanc vestram animorum inductionem ex ipsius authoritate nonnihil accessionis fore, si Legationem ad vos eam in causam decerneret, ostenderetque non abhorrere a societatis eius vestrae (cuius nunc satagitis) coniunctione: neque illorum ipse desiderio non satisfacere voluit, neque committere, vt hoc vobis non gratularetur sanctissimum institutum et consilium. Quod ipsum quidem vt caeteri amplectantur inter se et Christiani omnes, quemadmodum esse votis omnibus optandum existimat, ita quum videat infoelicia haec tempora moram afferre quo minus in praesentia id perfici posse speret, dissidentibus inter se Christianis Principibus et populis: dum qui locus indicendo communi piorum omnium Concilio, hoc maxime si alio vnquam tempore necessario, vnis et alteris arrideat, aliis ad hunc peruenire tutis, subsistere securis; et (quod esse praecipuum videtur ad res rite constituendas fundamentum) sententiam libere dicere non liceat: eam ob rem e totius Germaniae commodo fore ducit, atque ad perficiendi facilitatem pertinere, conuentum vt Germani omnes inter vos interim ipsi habeatis, in quo in vnam omnes studeatis conuenire sententiam: id quod facile quidem


page 364, image: s364

factu erit, si quae quisque proposuerit, quum a diuersae partis rationibus esse falsa conuincantur, aut aliquanto minus rectae caeterorum opinioni accommodata, sequatur is alterius sententiam, et mutet consilium: neque a sua quisque dignitate vel constantia esse alienum putet, aliquid alteri condonare, potius quam obstinatione etiam rectae sententiae dissensionem hanc alere. Ad hoc, illustrissimi Principes et amplissimi viri, sanctissimum et pulcherrimum opus si (quemadmodum Rex Christianissimus intelligit) accingimini; id quod maximopere ad publicam Germaniae pacem retinendam, atque adeo vestrae nationis conseruandam amplitudinem pertinere putat, ipsum vos ad eam rem socium fidelissimum, adiutorem fortissimum experiemini. Ipse etiam Paulus tertius summus Pontifex saepe ab eo per nuntios ea de re interpellatus, inficiando non est, non eandem semper ab iisdem humanarum traditionum esse retinendam rationem, sed quamcunque temporum inclinatio et publicae quietis vsus postulare videbitur. Ipse idem, modo rite omnia atque ordine fiant, multa se professus est temporibus, multa communi concordiae permissurum. De se autem Rex Christianissimus vobis et Germanico nomini spondet, quicquid vobis aequum est polliceri, id se omni cura, studio, opera gnauiter esse praestaturum. Quod si vobis ex vsu fore videbitur ad decidendas controuersias vt suffragia quoque nostratium accedant, siue vobis selectos ex vestratibus doctos aliquot et pios viros mittere placuerit, siue ad vos vt ex suis mittat malueritis, habituros eum vos paratum et alacrem, et qui vobis pene sit in hoc omnium sanctissimo instituto praecursurus. Interim vos adhortari atque admonere non desistit, quam inter vos societatem inibitis, eam vt colatis omnes sanctissime, memineritisque munimenta haec mutuae inter vos defensionis, vincula esse pacis externae, quod qui singulos quidem aggredi, idem etiam facessere vniuersis negotium fortasse non audeat. Et ne incertis significationibus testatam vobis Rex faciat suam adiuuandi huius consilii voluntatem, hoc vobis ego eius verbis palam ac dilucide _polliceor, atque omni ratione confirmo, nulli eum vestrae societatis, aut vestrum _vllius priuatim hosti, ope, auxilio, fauore, consilio esse affuturum: modo vt fecistis adhuc, parem a vobis in se respectare vestri animi voluntatem iubeatis. Quam inuicem vobis inter vos vltro delatam amicitiae confirmationem, sicut sibi ipsi, ita et serenissimo Britanniae Regi Henrico, qui cum habere omnia solet bello et pace communia, iisdem legibus vt impetrarem, mandauerat. Sed quum eius adsint Oratores, ego aequum esse vt hac illis cedam prouincia, existimo. Carolum vero Geldriae Ducem, Regis item mei necessarium, foederatum, et socium, si a vobis eadem vt amplectamini amicitia impetrauero, rem omnium ipsi Regi gratissimam feceritis: ac pariter vtrumque semper ab omnibus inimicorum vestrorum consiliis alienissimum, amicorum amicissimum habetis.

V. LITERAE CHRISTIANISS. GALLIARVM REGIS AD ORDINES SACRI ROMANI IMPERII. FRANCISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX, REVEREN-DISSIMIS, ILLVSTRISSIMIS, AMPLISSIMIS, INCLYTIS, MAGNIFICIS ET SPECTABILIBVS SACRI ROMANI IMPERII ORDINIBVS, AMICIS ET FOEDERATIS CHARISSIMIS S. P. D.

MIttimus istuc ad vos ex nobilibus cubiculariis nostris Guilielmum Bellaium nostrum Bailliuum Ambianensem, vobis nostro nomine certa quaedam expositurum. Ei fidem si adhibeatis, rem nobis feceritis gratissimam.



page 365, image: s365

Reuerendissimi, Illustrissimi, etc. Altissimus vos conseruet. Datum Lugduni die XXX. mensis Maii. Anno M. D. XXXVI. Sign. Francois. et paulo inferius a secretario, Bayard. In superscriptione autem, Reuerendissimis, Illustrissimis, etc. Sacri Romani Imperii ordinibus, consanguineis, amicis, et foederatis charissimis.

VI. AD EOSDEM LITERAE SERENISSIMORVM EIVSDEM REGIS LIBERORVM. FRANCISCVS DEI GRATIA, CHRISTIANISSIMI GALLIARVM REGIS PRIMOGENITVS, DELPHINVS VIENNENSIS AC BRITANNIAE DVX, ETC. HENRICVS AVRELIANORVM, ET CAROLVS ENGOLISMORVM DVCES, ETC. EIVSDEM CHRISTIANISSIMI REGIS ETIAM FILII: REVERENDISSIMIS, ILLVSTRISSIMIS, GENEROSIS, MAGNIFICIS ET SPECTABILIBVS SACRI ROMANI IMPERII ORDINIBVS, CONSANGVINEIS, AMICIS, ET FOEDERATIS CHARISSIMIS S.

GVuilielmo Bellaio Langii Domino, Christianissimi Regis patris ac Domini nostri semper obseruandi consiliario et intimo cubiculario, ad vos de arduis ac magnis rebus nunc Legato, quaedam etiam ad vos mandata communiter dedimus, super haereditariis quibusdam nostris rationibus: quarum nomine quum eiusdem Sacri Romani Imperii beneficii et clientes simus, visum est nobis, apud vestros ipsos amplissimos ordines conqueri non debere de iniusta violenta nostrarum rerum occupatione. Cuius indignitatem vobis coram exposituro, eandem a vobis fidem adhiberi velimus, quam nobis ipsis, si praesentes vobiscum vna loqueremur, haberetis.

Reuerendissimi, Illustrissimi, etc. Deus Optimus Maximus sacrosanctum istud vestrum Imperium tueatur semper atque etiam augeat. Datum Lugduni Calendis Iunii M. D. XXXVI. Sign. Francois, Henry, Charles: et paulo inferius a secretario, Claussc. et in superscriptione, Reuerendissimis, Illustrissimis, etc. Sacri Romani Imperii ordinibus, consanguineis, amicis et foederatis charissimis.

VII. LITERAE A LEGATO CHRISTIANISSIMI REGIS, ET SERE-NISSIMORVM EIVS LIBERORVM, AD PRINCIPES ELECTORES, ET ALIOS SACRI ROMANI IMPERII PRINCIPES, DATAE MENSE IVLIO, M. D. XXXVI.

REuerendissimi, Illustrissimi, et excelso loco nati Principes, etc. Quo tempore venturus in Germaniam a Christianissimo Rege dimittebar, is et Serenissimi eius liberi, quum et literis et sermone multorum accepissent, atque ita persuasi essent, amplissimos Sacri Romani Imperii ordinis conuentum inter se hoc tempore habituros, literas et mandata communiter ad eum conuentum mihi dederant, vt senatum sibi dari flagitarem, quo vos libere ac tuto, citraque omne offensionis vllius periculum, tam de suis ad Insubres atque alias haereditates rationibus abs se vim atque iniuriam abstractas, per Legatos earum actionum peritos edocerent, quam apud hoc sacrosanctum Imperium, in quo dignitatis suae splendorem obtinere semper cupiunt, sui facti rationem probarent, et singula in se intentata maledicta potius quam crimina diluerent. Verum postquam in Germaniam perueni, simul didici, neque in praesens haberi, neque propediem iri Concilium:


page 366, image: s366

simul mihi minime tutum fore, vestras singulatim adire atque appellare Amplitudines: quin a plerisque summa dignatione viris amice ac serio sum admonitus, mihi extrema omnia intentari, si vspiam in Germania publice apparerem. Commotus sum ex eo sane non mediocriter, neque meo tanrum et Regiae causae periculo (quanquam et eo quoque) sed ipsius etiam rei nouitate, simul et indignitate, quod non magis Regem meum violari, quam vos ipsos, quam sacrosanctam huius Imperii et Germanicae nationis authoritatem intelligebam, quibus olim cum diuina clementia eam animi et roboris excellentiam impertierit, vt non sua tantum, verum aliena quoque ab omni iniuria vindicare, propugnare, tueri, in animum inducerent suum: quis non dignum omni commiseratione iudicauerit, huc iam vestram recidisse libertatem, vt hoc vobis ferentibus atque conniuentibus, admittere quisquam, aut repudiare vos pro suo arbitrio, Regum et Principum legationes iubeat? quibus velir, aditum ad vos patere, aut intercludi edicat? et iis edicat nominatim, qui authores generis eosdem habent, quos habetis Imperii, siue Francos esse, siue Francogermanos malueritis: quique hoc ipso vobis conciliato, et veluti postliminio ad Latinos e Graecia reducto Imperio supra quae in Germania et Italia, et vbiuis gentium vobis multo suo sudore ac sanguine pepererunt ornamenta eius Imperii, et praesidia libertatis vestrae, iis etiam quas peramplas suorum antiquo patrimonio proprias ad vtramque Rheni Ripam obtinebant prouin cias, liberaliter auxerunt nomen, atque fines Germaniae, honestarunt hoc Imperium: tum res suas ita vobiscum semper amice constitutas habuerunt, vsu, ratione, concordia, vt ne in grauissimis quidem et pertinacibus bellorum, inter Reges suos et Caesares vestros incendiis (quod non ita pridem experti estis) vestra cum illis societas, et mutua inter vos communicatio dissoluta vnquam aut dissipata fuerit? Ab iis (inquam) ius gentium in hoc imperio, vt sociorum Legati sint apud vos sacrosancti, quorum nomen eiusmodi esse debet, vt etiam inter hostium arma versetur incolume, desiderabitur? Sed hanc, Principes amplissimi et alias tam indignas quam insolitas sibi factas iniurias permittit Rex aequissimo Dei omnipotentis arbitrio. Ego vero, qui me videbam ab illo, et serenissimis eius liberis nullam magis ob aliam causam in Germaniam esse missum, quam vt vobis quibus vt ius designandi Caesaris; ita permissa sunt benesiciorum et clientelarum Imperii iudicia, controversas illorum causas explicarem, et eorum patrimonii occupatores ex iure manu consertum vocarem, de quo patrimonio iudicium detrectasse deferuntur, et quo proculdubio eo carent aegrius, quod illius causa inter huius Imperii amplissimos ordines haberi enumerarique possunt, atque adeo gloriosum sibi esse ducunt. Ego inquam, ne omnino mea illis legatio frustra esset, quod me coram facere summo sine periculo non posse admonitus eram, per literas id exequi constitui, atque ad Illustrissimum Principem Ludouicum Comitem Palatinum, quod is Galliae finiti. p mus quum esset, in Galliam ab eius ditione receptus, minus habere videbatur periculi; quas a Rege meo et liberis eius habebam literas, adiecta illis mandatorum summa, per nuntium diligenter misi, enixe orans, vt cum suis collegis, et caeteris item Imperii ordinibus, ad quos eius rei iudicaret notionem pertinere, communicare de causa vellet, deque iustis illorum postulatis statuere. At is mihi per literas significauit, se ad serenissimum Regem Ferdinandum omnia missurum esse, per quem ad Caesarem de iis referretur; qui se quemadmodum ea in causa debeat gerere, probe norit. Sed quid ego sapientissimi Principes, a Caesare aut Ferdinando sperem, nisi vt mandata cum literis supprimant? Alter enim eorum Principum. ornatus est spoliis, auctus patrimonio. Vterque dum id agunt, id cogitant, in eo laborant, vt Regem apud omnes traducant: studiosissime (vt videtis ne quid ipse de inuidia deoneret, quod in eos traiiciat, irinerum obsessione curant: et hunc interim criminantur nunc Insubres sine iure repetere, per iniuriam prius occupasse, nec subire vllius vnquam iudicium voluisse: quum nihil horum sit tamen, contra


page 367, image: s367

vero sint omnia. Nam in possessionem Insubrium, Ludouicum Regem et hunc generum et propinquum eius, ex haereditario, auito, et proauito (vt sic loquar) iure, Maximilianus Caesar requaesita et deliberata misit, in fidemqae et clientelam Imperii more maiorum ac de procerum consilio accepit. Tum Rex meus, huius Imperii ordines, totius controuersiae disceptatores non modo nunquam recosauir, sod vltro etiam ac saepe depoposcit: tantum abest vt vel in hac, vel in Sabaudiensi causa (quae aliter. etiam vobis atque habet exposita est) conflictari iudicio detrectauerit. His ego igitur tot ac tantis difficultatibus affectus, vt offensionem negligentiae vitare tamen atque. effugere possim, et pro eo officio, quod Christianissimo Regi meo, et serenissimis eius liberis debeo, illorum mandatis si non plene, saltem aliqua ex parte satissaciam, et aliquid certi atque testati referre ad illos possim, ecquod in aequitate vestra paratum habeant perfugium. Ecce, Principes aequissimi, communiter ad vos vniuersos. has literas per proprium hunc tabellarium scribo, et priuatus singulos nominatim appello, vestram omnium et singulorum fidem imploro. Respicite regni nostri, atque Regum eius, cum hoc sacrosancto Imperio antiquissimam foedetis sanctiratem, et cum vestrae Germaniae Principibus renovatae toties cognationis, neque. vnquam mtermissae amicitiae necessitu dinem. Cogitate qui sitis, quo loco, quod sit antiquae vestrae veraeque Germacae libertaris officium. Expendite quid vos dare huic Imperio, quid authorum eius memoriae reddere, quid praestare reipublicae Christianae debeatis. Ne sinite eo concuti ac debilitari praecipua eius capita, quorum ex amplitudine praesidia periculis, et adiumenta honoribus quaerere ac sperare potest: quorum maiores. prae caeteris semper, res, corpora, vimque. omnem. suae. potestatis, in. commoda eius. et incrementa consumpserunt. Hoc enim vnum omnium maximopere vos oro et obsecro. Haec est Regiorum ad vos mandatorum summa, vt omnia deponatis, si qua ex falsis auditionibus iam omnino concepistis praeiudicia: vt a quo stant omnia, ad eum transire opinionem iustitiae patiamini: vt in memoriam redeatis iuris eius haereditarii, iam inde a proauis atque atauis certi ac testati, tamque luculento Maximiliani Caesaris testimonio ac iudicio comprobati: vt consideretis cum animis vestris. vosmetipsi, Maximilianurn ab huius socero pro ea (quam vocant) inuestitura, supra centena quinquagena nummum aureorum mllia extorsisse: neque ita multo post coacto exercitu, (atque issdem fortasse diuisis in eum vsum pecuniis) eundem ipsum exegisse. Meum Regem ab eodem Maximiliano Mediolani Ducem agnitum, quum iam multos annos receptum ab occupatore Principatum possedisset, a Carolo Caesare etiam indicta causa deturbatum: cum hoc. tamen iure et maiores vestri, et vos semper vsi fueritis, vt Imperii vestri benificium; ab antero in alterum transferendi ius et facultas in lege, non in vllius consistat voluntate atque audacia. Cuius legis, cum vestrum sit, aequissimi Principes, proprium ac peculiare iudidum, constituite iam apud vos, quid sit vobis ad haec serenissimorum Principum aequissima postulata respondendum: qui vos orant, vt se quoque (sicut caeteros sacri huius Imperii Principes) dignos existimetis, quorum causam intellgere non aspernemini. Mihi proculdubio, si vos esse, qui estis, recordamini, hoc est, Imperii Romani liberos ordines, et supremos eodem in. imperio conti ouer si arum iudices; serio videtur a vobis vrgendusCaesar, vt senatum illis dari, vt parere iudicato malit, quam vt in illa. permaneat, quam. nescio an saris digne iactat opinione, vt. conferre; se vires suas omnes, et in Regem meuin experiti malit; quam in Turcam ipsum, in Christiani sanguinis et nominis hostem haereditarium: seque profiteatur. dimoueri nulla re ab hac sententia posse, quin omnia potius, atque suas ipsius omnes. prouincias, quas a tergo relinqueret, expositurum praedae Turcicae, quam a bello caput auersurum, semel in eum Regem coepto, cuius a maioribus ea profecto accesserunt familiae Austriacae opum et facultatum incrementa, quibus maxime in hoc, quo nunc eam yidetis, eluctata est culmen atqua fastigium


page 368, image: s368

Quod si maluerit, in hac perseuerare voluntate, et in nostros fines semel (vt aperte minitatur et iam fortasse. aggressus est) impressionem fecerit; nihil sane Rex Christianissimus, aut liberi eius omissuri sunt, atque Deo propitio iam ad omnia. egregie instructi sunt, quae ad eum intrepide excipiendum spectant, et curari debent a patriae suae atque ciuium suorum amantibus. ac vigilantibus patronis. Sed antequam tanta excitetur in republica tempestas, ex qua ipsi, quicquid Christo audiens est, ad exitium et vassitatem. vocari non ignorant, iam inde ab initino vt iniretur via, qua sanguini parceretur, aut aliquid saltem adhiberetur temperamenti, haec me apud vos commemorase voluerant: vt intelligatis, si ad arma cum Caesare veniant, non suam eos voluntatem, sed tuendi se, atque iniuriae propulsandae necessitatem adduxisse. Quod quum praesenti mihi persicere non licuerit (multa enim frustra et apud multos sum expertus) ad extremum. literarum subsidio esse vtendum duxi, Amplitudines, vestras interim obsecrans, vt quid super hac. aequissima Regis mei ac liberorum eius petitione statueritis, mihi per hunc nuntium rescribere ne grauemini.

Reuerendissimi, Illustrissimi, etc. Deus Opt. Max. easdem amplidines et dignitates vestras tueatur et fortunet, atque in hoc graui et vrgente negotio, vereque ad vniuersos pertinente, tam ea vobis inspiret consilia, quae vestri officii ratio postulat, quam quae Christianae rei exigit necessitas.

VIII. CHRISTIANISSIMI REGIS EPISTOLA AD ELECTORES IMPERII, DATA MENSE DECEMBRI ANNO DOMINI M. D. XXXVI. QVA CONVENTVM AD DISCEPTANDAM DE MEDIOLANO CONTROVERSIAM, ET SE ADVERSVS MALEVOLORVM CALVMNIAS PVRGANDVM, INDICI POSTVLAT. FRANCISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX ETC. REVERENDISSIMIS ATQVE ILLVSTRISSIMIS PRINCIPIBVS SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIBVS, CONSANGVINEIS, AMICIS, ET FOEDERATIS CHARISSIMIS S.

SAtis superque amplissimi Principes, amici vereres, foederati, et consanguinei charissimi, intellexisse vos existimo, quibus, quoties, et quam inuidiosis criminibus, ex quo primum in fortunas meas hostiliter inuasit Caesar, accersitus oppugnatusque fuerim. Quanta vero idipsum iniuria, vt iniquorum meorum refutatis calumniis aliquando vobis constet: atque vt controuersas meas et liberorum meorum causas vobis explicem, quarum est propria notio iudicii vestri: quemadmodum ego mea quidem interesse duco, ita vestri fortassis officii fuerit, senatum iis de rebus mihi dare: cum pro ea quae vobiscum intercedit. mihi antiqua, et quantum in me fuit, sancta semper amicitia: tum vt incommodis occurratis indies eo ex bello gliscentibus, quod earum occasione rerum subinde renouatum esse conspicitis. Id quod ego sub initia renascentis huius belli, quum a vobis diligenter efflagitauerim (dolenter hoc, non contumeliose in vllum dicam) minorem mihi habuisse videmini, ac par erat, postulationis meae rationem: vt qui nondum mihi tanto iam interuallo significaueritis, quid ab aequitate vestra ego ac liberi meisperare debeamus perfugii atque praesidii. Eam ob rem vt ne temere forte, neque tam ex animo quam perfunctorie postulasse id a vobis videamur, idem in praesentia ego etiam atque etiam eo quidem accuratius efflagito, quod subinde atrocioribus affectus iniuriis atque indignitatibus, extare apud vos cupio (quicunque postea


page 369, image: s369

cafus consequetur) et petitionum mearum et conscientiae testimonium aliquod sempiternum. Enimvero non ignoratis, quemadmodum Caesar, vbi me satis in inuidiam rapuisse sibi visus est, longa illa et intemperanti oratione, qua publice, Romae apud summum Pontificem, et consessum Patrum, eorum in me culpam deriuare conatus est, quae contra me ipse multa egerat: tum ad eam se accingens praedam, quam opinione ac spe velut explorata deuorabat: improuiso, atque adeo cum de firmanda inter nos pace, conciliandaque sanctiore amicitia; cum Legatis meis transigere simulabat, instructissimis terra marique exercitibus, quadripartito [Note: Intelligit bellum in Italia, Picardia, Campania et maritimum contra Franciscum I. gestum. Tres exercitus priores memorat Bellaius lib VI. p. 218.] me inuaserit: eo etiam animo et consilio, nunquam vt bello facturus finem esset, donec me, caeteris interim posthabitis cum priuatis tum publicis commodorum atque incommodorum cogitationibus, imperio ac fortunis omnibus (vt publice iactitabat) exuisset. Neque vero defuere, qui vt expeditius illi foret, hoc re ipsa praestare, quod ipse iam ante Neapoli scriptum, meditatum, cogitatum attulerat, Romae non iracunde minus quam insolenter effutierat, facinus ausi sunt, omnium post homines natos deterrimum et crudelissimum, quod iam dimanasse ad aures vestras puto. Ego vero tractare nequeo sine refricatione doloris, ex patrio sensu, et acerba recordatione miserabilis et indignissimae necis, natu maximi filii mei, cum quo quanta conciderit huius florentissimi regni expectatio, non patitur moeror vt referam. Et sane id testificari possunt externi et domestici, quicunque egregiam adolescentis indolem recordantes, temperare ipsi lachrymis non possunt. Huius ego nefandiffimi sceleris, amplissimi Principes, nolim cuiusquam, nedum tanti Principis famam perstringere crimine, quod suspicionibus tantum et coniectura possit coargui. Verum ipse tam exsecrandi facinoris administer, cuius ex nominis recordatione totus horrco, Sebastianus Comes a Monrecucullano, [Note: Breuiter haec narrat Sleidanus lib X. p. 292. ad an. 1536. Sub huius initium belli vitam finiit Gallia regis filius natu maximus, Franciscus, octodecim annorum adolescens. Veneno periisse fama fuit, et Italus quidem Sebastianus Montecucullanus in suspitionem vocatus, habitu quaestione, diuersis equis Lugduni fuit distmctus, et rex datis postea literit ad Germaniae principes, inter alia grauem ea de re querimoniam habuit, in Antonium Laeuam et Ferdinandum Gonzagam, Caesaris administros, omnem inuidiam facti conferens. Franc. Belcarius vero Comment. rer. Gallic. lib. XXI. p. 277. eodem tempore Valentiam Delphinatium muniens Rex Franciscus Francisci Delphini maximi natu fili: mortem, quem secum Rhodano secundo nauigantem Turnone aeagrotum reliquerat, Guisanam arcem ignaue deditam Monteianem ac Boesium captos intellexit. Delphini mors vt duarum posteriorum calamitatum Rex obliuisceretur, essecit: in hoc vno animum defixit, hunc gmuissime lugens, praesertim quod veneno sublatus ferebatur, quarto enim valetudinis die expimuit, paternam in liberos chariatem declarauit. In parteis dissectus est Sebastianus Montecuculus veneni propinati reus: at Antonium Leuam, ac Ferd nandum Gonzagam quasi huius facinoris authores nominauit: an quod itares haberet, an quod tormentis finem imponi cuperet, incertum. Delphinum nonnulli ex parua pila ludo multo sudore madentem aqua frigida intemperatius hausta, alii ex nimia venere cum Lestrangia aulia matrona mortem sibi consciuisse existimarunt. Prolixius hanc Delphini mortem exponit Guil. Bellaius lib. VII. p. 268. Belcario fere adsentitur Varillas Hist. de Francois I. Tom. II. lib. VIII, p. 327.] priuatim et publice, etiam in ipso supplicii atque mortis articulo professus est, authores sibi fuisse patrandi huius atrocissimi sceleris, Antonium Laeuam, et Ferdinandum Gonzagam, Principes in exercitu Caesariano viros, seque primum a Ferdinando multis oneratum promissis, quo tollendos viros aliquot primarios susciperet, ad Caesarem esse introductum: a Caesare multa interrogatum, de mea cibi atque potus ratione, ad Antonium vt quae ille imperaret exsequeretur, esse missum. Antonium, vt me primum, et ex meis item aliquot veneno tolleret, hoc mandasse.


page 370, image: s370

Si haec amici veteres, foederati, et consanguinei charissimi, tam atrox accepta iniuria digna vobis non videtur quae hominem possit a vitae suo statu deducere, quaenam tandem esse digna possit, non video. Tametsi ego quidem tantis affectus indignitatibus, maledictis et contumeliis lacessitus, petulantibus libellis (indignissimo Regibus exemplo) traductus, clientum meorum ad defectionem sollicitatione oppugnatus, crudelissimo bello absque denuntiatione vexatus, talis filii crudeli et miserabili morte afflictus, cum me ad vlciscendas has iniurias efferret animi quidam dolor necessarius, occasionem afferrent Caesariani exercitus, vbicunque posuerunt vestigia, mutilati, et affecti: tamen vt sanguini Christiano parcerem, et quod authorem huius victoriae Deum dominum exercituum agnoscerem, quo nimirum vlciscente Caesar ab audacissimo coepto abstractus esset, potius quam humanarum virium auxilio: venienti ad me Legato Pontificis, de pace cum hoste denuo coagmentanda, lubens parui: etiam meas liberorumque meorum res interuersas eiusdem hostis beneficio accipere non recusaui. Contra hostis ne Fortuna quidem fractus minuit insolentiam, et Legati ad se Pontificii orarionem, vt antea fecerat, instructissimis et promittentibus sibi victoriam exercitibus sic affectis et profligatis, contumaciter et superbe repudiauit, seque in Italiam recepit ardens et cumulatus ira, inueteratoque odio nostri nihil quicquam nisi de pernicie nostra cogitans. Atque adeo sese de integro reparaturum vires minitatur, et eam vlturum in me de qua conqueritur iniuriam, quae a me profecto nulla (quod sciam) in eum est profecta: nisi hoc ascribere iniuriae voluerit, quod me supra quam voluerit aut sperauerit, eius obsistente conatibus, vel numine potius eius vlciscente contumaciam, essectum esse intelligit. vt inuectus in me iracundius, quam fortius exsequutus videatur. Quorsum haec tandem omnis, dicetis, spectat oratio? nempe vt quam obstinato cum hoste bellum habeam, intelligatis: et cum iam is mecum agat, non quam late regnaturus, sed regnaturus ne sim, eius etiam administri an victurus; mirum vt ne vobis videatur, si me posthac mea cautio adigat (vti adiget, si ab aequitate vestra nihil impetrauero) mihi ac rebus meis vt capiam vndecunque dabitur consilium: id quod mihi antea quidem licuit semper, et nunc necesse est etiam, loquatur licet in me hostis quicquid sibi libuerit. Ego vero semper habiturus sum (quod habui adhuc) prae oculis, tum vt ne vllo scelere me astringam, tum vt cuiuscunque armis vtar, si erit necesse vti, siue ad propulsandam iniuriam, siue ad res meas et liberorum meorum repetendas; tamen iis quibus sine nostra reprehensione non possint, ea arma ne noceant.

Reuerendissimi et Illustrissimi Principes, amici veteres, foederati et consanguinei charissimi. Deus Optimus Maximus sacrosanctum hoc vestrum Imperium vobis ac reipublicae Christianae tueatur, atque etiam augeat: et ea vobis inspiret consilia, quae postulare videbitur horum temporum occasio et necessitas.



page 371, image: s371

IX. EXPOSTVLATORIA CHRISTIANISSIMI REGIS EPISTOLA, DE VIOLATO TABELLARIO, AD AMPLISSIMVM CARDINALEM MOGVNTINVM: QVA CONVENTVS ITEM AD DISCEPTANDAM MEDIOLANI CONTROVERSIAM POSTVLATVR: TVM ALIA QVAEDAM EXPLICANTVR, AD RETINENDAE PVBLICAE CONCORDIAE RATIONEM FACIENTIA. FRANCISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX, ETC. REVERENDISSIMO ET ILLVSTRISSIMO PRINCIPI ALBERTO, EADEM GRATIA ECCLESIAE MOGVNTINAE ARCHIEPISCOPO, SACRI ROMAN. IMPER. ELECTORI, ATQVE IN GERMANIA CANCELLARIO SVMMO, SACROSANCTAEQVE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI DIGNISSIMO, ETC. CONSANGVINEO, AMICO, ET FOEDERATO CHARISSIMO, S.

QVum proximam ad Septemuirale istud amplissimum vestrum collegium a me scriptam epistolam tabellario ad te dabam, per te virum eo ipso in Collegio Principem cum collegis tuis communicandam; tum equidem ostendebam vehementer me demirari, neque id certe immerito, nihil iam tanto interuallo responsum a vobis fuisse ad priores Guilielmi Bellaii Legati ad vos nostri literas: quibus videlicet vbi aditus eo perueniendi sibi comperisset ipse omnes esse interclusos, postulata nostra detulisset, de priuatis illa quidem nostris rationibus, sed tamen ad officium proprie iudiciumque vestrum, et publicorum auersionem incommodorum (vt quae maxime) pertinentibus. Interea vero dum me responsionis expectatio vestrae suspensum ac sollicitum habet, ecce tibi non admirationis nouae tantummodo, sed expostulationis quoque oblata causa est, et ea profecto non minima. Etenim quum iam tabellarium dimisissem, tum mihi e Germania prior ille tabellarius, cui literas suas Bellaius ad vos perferendas crediderat, praesto fuit: a quo ego quum itineris sui rationem acciperem, varie profecto et pro eo ac debui affectus sum. Initio enim quum ex eo audiebam, fuisse a plerisque vestrum humaniter et acceptum et dimissum, rescripsisse item nonnullos ad Legati mei literas: quosdam promisisse paratas literas se ad reditum eius habituros; mirifice (vt par erat) ea in me beneuolentiae significatione recreabar. Verum vbi, quam pro redditis literis ab Illustrissimo Ioachimo Brandenburgensi Marchione, tui fratris filio accepisset iniuriam, intellexi; tum vero hac contumelia grauissime non commoveri non potui: eiusmodi enim ea fuit, nullam vt rem in hoc genere post hominum memoriam, insigniorem non modo ad vos vnquam delatam sed ne a quoquam quidem auditam esse arbitremur. Nam quid veteres illas commemorem Regum et populorum expostulatas grauius inter se, ac vindicatas acerbius iniurias? Ego enim adhuc nullam audire memini, quae tam sine vllo exemplo quidem ea sit, magis tamen ad exemplum pertineat. Berlinum tabellarius cum literis Legati mei, et mandatis ad Marchionem venerat: tabellarius ille inquam Principis, nec id tantum, sed (vt mihi hoc meo iure dicere liceat) Christianissimi Galliarum Regis nuntius, credo et amicitiae nostrae, et veteris societatis authoritatem aliquid valere alioqui debuisse. Sed vide, quampro nihilo ea mihi omnia fuerint, quominus ab eo quidem (a quo minime debui) indignissime contemnerer ac violarer. Venit ad Marchionem cum literis ac mandatis nuntius meus. Marchionem, vt sit, honorifice salutauit: reddit etiam quas ad eum habebat literas. Accipitur sane,


page 372, image: s372

quod ad speciem et simulationem, attinet, non omnino inhumaniter: diuertit, nec id iniussu Marchionis, in cauponam: vnde commodius posset, quandocunque liberet, accersiri. Nec erat quicquam quare secus suspicari posset is, quem consuetudo inter nos, ac fides mutua, et libertas ad vtrosque vltro. citroque commeandi, securum praestabat: ita vt nihil omnino doli, nihil insidiarum vel periculi subesse videretur. Atque non multo post reuocatus ad arcis ipsius ingressum, humaniter in vaporarium est deductur, ibidemque cum aulicis aliquot iussus discumbere. Quo post paulo ingressi viri quinque primarii, ex quibus duos tantum se nosse dicit, alterum Marchionis magistrum equitum (Marescallum. vocant) alteri Eustathio Schlebello nomen esse: caeteros, quinam essent, ignorare. Eos inquit meus nuntius, vbi ex se de suo primum, deque Legati mei toto itinere, atque vbinam ille tum ageret, et quo stipatorum numero iter faceret, quaesiissent; seinde ad incutiendum terrorem et trepidationem, minaciter esse percontatos. Quonam ipse in loco, et quibuscum caedem eam fecisset, cuius reus ageretur: postremo nunquid ex eorum esset incendiariorum numero, qui tum Germaniam nocturnis incendiis deuastarent et perderent. Cum negaret, vllius se homicidii aut incendii sibi conscium esse: se nuntium nostrum affirmaret: eius mandati administrum, a quo cum nihil discessisset, nihil in quenquam hominum scienter fecisse, quod ab vllo reprehendi posse arbitraretur. Tum ii nihilo hac responsione facti aequiores, dum nuntium nostrum, vt latronis satellitem excutiunt, in earum exemplaria literarum inciderunt, quas Legatus meus communiter ad vos dederat, et formis vt excuderentur ea tantum gratia curauerat, vt quam ego ad aequas me demisissem conditiones, vniuersi per Germaniam intelligerent. Ea quidem exemplaria et aliquot praeterea literas Legati mei, nondum iis ad quos mittebantur redditas, tum vnius atque alterius vestrum ad Legatum eundem meum epistolas, tabellario nostro per summam contumeliam abstulerunt: subinde sciscitantes, Annon satis sciret, quam inter me et Caesarem belle conueniret? annon edicto publico Gallos omnes, et quicunque Gallicae ditionis essent, regionis illius aditu prohiberi? quae tanta illi fuisset confidentia, vnde iste contemptus esset, vt non impetratis publicae fidei literis eo per se venire ausus. esset, vbi libellos dissiparet huiusmodi, quo vno facto incendiarius vere dici possit atque debeat? vtpote qui Caesari, ac rebus eius plus inde incommodi atque periculi attulerit, quam si pagos duodecim igne immisso aliquando consumpsisset. Quum iterum ille mandata patroni excusaret, cum nihil offensionis a se prudente fuisse ostenderet, cum testaretur antiquissimam Imperii vestri cum hoc Regno meo societatem, quae publicae fidei literarum loco esse sibi debuisset; quo etiam nomine et abs te Marchionis patruo, et a caeteris quos ante adiisset Principibus, et acceptus et dimissus fuisset humaniter: illi miserum hominem diuina humanaque iura atque auxilia implorantem, onustum grauibus catenis, quas tum collo, tum sinistro brachio inuolutas miserabili aspectu gestabat, spreta Dei religione, ac humana societate, gentiumque omnium iure violato, in custodiam crudelissime et inhumanissime coniecerunt. Habes hactenus quam honesta et iusta causa nuntium meum foederatus et amicus in vinculis habuerit. Iam venio ad reliqua. Ibi cum ille totos dies quinque, grauiora morte supplicia exspectasset, rursus. iidem ad eum ingressi, diligentius exquirunt, quidnam rerum toto itinere fecisset, dixisset, audiuisset, minati etiam, se de eo quaestionem habituros, nisi vltro confiteatur omnia. Addunt illum a patrono suo iis periculis fuisse de industria expositum, et Principes illos, qui se dixerant rescripturos, hoc ideo promisisse, quod scirent eum nunquam ad se reuersurum. Quibus ille minis tam praesens certumque sibi supplicium capitis significari ac promitti intelligebat, vt ne nunc quidem dubitet, eas poenas se daturum fuisse, nisi diuino potius beneficio quam humano subductus fuisset consilio. Quo in loco mira Marchionis in me iniquitas, et improbior quaedam maleuolentia et iniuria extitit.


page 373, image: s373

Nam cum miser forte fortuna elapsus esset e vinculis, ac tum fuga, tum latebris, sibi salutem quaesiisset: Marchio edicto suo, florenos quingentos praemium ei proposuit, qui a se fugitiuum illum retraxisset incendiarium (ita enim tabellarium ille designabat meum) quem Rex Galliarum ad vastandam igne Germaniam summisisset, quique magicis artibus et praestigiis e carcere aufugisset. Dignumne per Deum immortalem edictum, quod in Regem Galliarum, a Germano Principe, hoc est, a foederato in foederatum non temere tantum, sed (ne quid durius dicam) tam maligne emitteretur? Quid enim, patiensne, an dissolutus hoc in edicto videar, si aequo animo dispendium hoc famae, hanc atrocem iuiuriam, a Marchione illatam paterer? praesertim cum non modo nulla esset a me prouocatus iniuria, sed non obscura etiam mea in eum voluntate, officiis etiam meis, vel in hoc ornatus, quod ego ad eum quoque inter caeteros causam meam vltro detulissem. Ad quam tantam contumeliam et hoc quoque accedere voluit, quod miser ille hoc edicto rusticorum obiectus est furori, qui cum iacturam (vt audio) magnam ab incendio fecerant, tum etiam praemio inuitabantur ad illius perniciem. Cuius si innocentia nihil commouebat Marchionem, nihil miserrimi hominis et peregrini apud exteros solitudo, nihil afflicti et plane perditi calamitas; an etiam illum nihil nostri nominis, nihil Imperii vestri maiestas, nihil nostrae societatis et amicitiae reuerentia, nihil humanae communitatis leges, nihil religionis ac pietatis obseruantia debuit commouere? Dimanarant ad me quidem antea clientum aliquot meorum aliae querimoniae, qui se dicerent aliena quaedam a commodis suis in Germania esse passos: audiebam apud vos agi, et traduci honorem meum et opinionem in circulis et conuiuiis: neque ignorabam quoties in Germaniam Legatos mittebam, siue ad refutandas aduersariorum in me calumnias, siue ad alia quaecunque procuranda negotia, eos pasfim intercludi, obseruari, obsideri. Postremo et hoc etiam intelligebam, de quo ego sic vobiscum expostulandum esse duco, vt quam ab aequitate vestra sit, et a nostra coniunctione alienum, vosmetipsos cogitare, proque societatis inter nos et foederis ratione statuere, maximopere cupiam et flagitem. Intelligebam (inquam) nihilo mitius hodie cum vestratibus agi, qui mihi ad retinenda vel obtinenda mea nomen darent, quam si vobis, Imperio vestro, templis, delubris, calamitatem omnem et solitudinem attulissent. Haec tametsi omnia vt indigna erant, ita mihi videbantur, quod Rex amicus, quod socius, quod in legitimo atque haereditario regno more maiorum constitutus, quod alieni nunquam appetens, quod maiorum meorum in omnes officiis, meis etiam in plurimos, mihi viderer esse meo iure commendabilis: tamen ea (quoad eius fieri poterat) sic ferebam moderate, nulla vt mihi oblata sit interim de vobis bene merendi occasio, in qua non experti sitis, sicuti et in posterum (nisi vobis aliter videbitur) experiemini, summam meam in commoda eiusdem Imperii vestri communia diligentiam, in singulos ordines benignitatem, inomnes homines beneuolentiam et fidem. Nam nec ego meopte ingenio tam libenter de amicis bene mereri desino, quam grauate nuntium illis remitto: nec eas omnes iniurias arbitrabar, aut a vobis, aut ab vllo in quem statuendi ius esset vobis, sed a maleuolis meis atque aduersariis tantummodo proficisci: qui quum ipsi nihil intentatum vellent relinquere, quo antiquam illam inter nos consuetudinem dirimant, sibi vero persuaderent futurum, vt si nostris hominibus iniurioase in Germania habitis, ego Germanis paria in hoc regno meo rependerem, tum inter nos tandem committeremur: hac vtique persuasione moti, et spe imbuti, curauissent clientes et Legatos meos male in Germania excipi et haberi. Tum quaecunque ad me inuidia obruendum maledicta iudicabant accommodatissima, quum ex conscientia suorum in me factorum et consiliorum sceleratissime deprompsissent; neque vellent aut purgandi mei, aut quod deonerarem de inuidia, in eos traiiciendi a quibus staret inuidia, locum mihi ac facultatem vllam superesse: tum vero


page 374, image: s374

illos ad vim arbitrabar animos intendere, atque in eo laborare, vt quos nullis porerant artibus disiungere, acerbitate certe suppliciorum ab eadem euerterent coniunctione, atque mutua inter nos beneuolentia. Ad postremam hanc iniuriam tantum abest vt eodem quo priores gradu ponam, vt ne dissimulare quidem eam possim: nempe qua sim ab eo affectus, a quo minime debui: et in eo Imperio, quod a maioribus meis acceperit praecipua pacis ornamenta, et libertatis suae in periculis praesidia tutissima: liceat enim hoc mihi sine inuidia dicere: in eo (inquam) Imperio, qui cum amice semper vixerim, quod quo sponte offenderem, ne nimirum quidem vnquam in me fuit: in eo meum nuntium, et ab eo Principe, quocum ego Rex socius et amicus de summa reipublicae Christianae velut cum arbitro agerem (coniuncta est enim eiusdem reipublicae periculis qua de nunc agitur controuersia) insidiose capi, contumeliose haberi, vinciri, custodiri, veste, zona, pecuniis, armis, equo, sarcinis, meis ad Principes Imperii, et Principum ad me litteris spoliari, et quo mihi grauior conflaretur inuidia, pro summisso incendiario, atque a me subornato, capitali supplicio destinari: ad hunc retrahendum, trucidandum, efferatum vulgus, et persuasione iniuriae, et praemio proposito concitari. Ego sane, dum ille miser etiam tum iniuriae illius ac violentiae immanitatem, pallore, macie, trepidatione prae se ferens, catenarumque adhuc impressa ostendens vestigia, flens apud me miserabiliter casum suum deploraret: cum hoc ipso commotus sum vehementer, tum edicto illo insolenti esse me insigniter violatum, grauissime doleo. Tuam vero, amplissime Princeps, hic appello conscientiam et memoriam, ecquid aliud Legati mei ad vos literae, ecquid mandata continebant, praeter meam de iniuriis, deque itinerum insessione querimoniam, cum postulatione iuris coniunctam? idque praesertim apud eos, a quibus vt non postulassem, expectare tamen debueram. Marchionem porro auditis, nunc quoque se hac vna ratione defendentem, quod dispersa circum Germaniae ciuitates earum literarum exemplaria, plus Caesari attulerint incommodi, quam si opulentissimi pagi duodecim incendio illi periissent. Quodnam vero eiusmodi esse potest incommodum, nisi quod iis literis aduersus maleuolorum et obtrectatorum nostrorum calumnias, aliquando est defensa veritas? Sed haec ratio non video quid habeat in quo possit. consistere, nisi forte vnus hic fuit ab Imperio ad vos translato Caesar, cui non modo iura Imperii omnia tradidisse Germania videatur, sed a cuius etiam praescripto nihil audeatis recedere: cuius vel iniuriis omnibus patrocinari vos oporteat: qui cuiusuis existimationi notam inurat, si quem de possessione vi eiiciat, si clam, si dolo malo in alienae rei possessionem obrepat, eam vos confestim esse eius propriam atque legitimam iubeatis: quicunque autem re aut verbo eidem restiterit, vel ad vos prouocarit, quorum esse debet earum rerum peculiaris ac propria cognitio, hunc vos in hostium publicorum, hunc incendiariorum in numero habere cogamini. Neque enim adduci possum, vt voluntate vos potius adductos, quam impotenti eius tyrannide adactos, haec videre ac pati posse putem. Veruntamen si acceptam a maioribus vestris libertatis, aequitatis, ac religionis gloriam retinere vultis, cur alios potius, quam vos ipsos respicitis? Cur non aliorum securi, vestri memores estis in aequi bonique iudicio? aut si patimini aequo animo, diuina humanaque iura impune violari, cur non libenter etiam de antiqua illa laudis possessione deceditis? An cum apud vos toties, nunquam tamen nisi iuste querar, nunquam animos vestros, nunquam aequas aures habeam? a plerisque repudier? Senatum petens violer? cum hoste interim bellum habeam, qui omnes cum omnibus reconciliationes gratiarum in meam vnius ambiat perniciem? Cur igitur mihi non liceat iam tot annos, et has, et alias multas indignitates passo, contumeliis omnibus onerato, amicitiis, clientelis, contra foederum leges nudato, bello crudelissimo absque denuntiatione vexato, legatorum offensione, per eum etiam a quo ius expectari oportuit, violato, rarissima


page 375, image: s375

indole silii, crudelissima et indignissima necati morte afflicto, veneno ipse quoque vt tollerer, appetito, a vobis denique neglecto, deserto, derelicto: cur non liceat (inquam) mihi ac rebus meis aliunde capere, vndecunque dabitur consilium modo tamen vt quam ego mihi ac rebus meis adhibebo cautionem, ita eam adhibeam, vt si maledicta quidem non potero, certe crimen effugiam. Sed redeo ad postremam hanc, qua de nunc agitur, iniuriam: de qua prius quam ego apud istud amplissimum vestrum Septemuirale collegium publice conqueror, mihi visus sum facturus operae pretium, si apud tuam familiariter Amplitudinem expostulauero. Etenim cum tu primas isto in Collegio feras, sis in Germania istius Imperii Cancellariorum summus, ingenii grauitate polleas, iis dotibus fueris, in ordinem patrum Ecclesiae cooptatus, iis nominibus abhorrere omnium maxime debeas (vti mea quidem sententia facis) ab iis omnibus quaecunque vi ac iniuria tentari, agive a quocunque contigerit: maxime vero eidem Marchioni cum sis patruus, a quo violari ius gentium et quantum in eo fuit, disturbari vitae societatem, moleste (vti par est,) sis laturus; non dubito quin omnem sis operam, omnem curam atque solicitudinem adhibiturus, vt ille in salutaribus tuis monitis acquiescens, memoriam huius offensionis, cum animi aequioris atque resipiscendi significatione, tum insigni aliquo deleat officio. Quod si pro ea, qua valere apud eum debes authoritate perfeceris, proculdubio pro eius personae quam sustines officio, pro mutua inter nos fide ac necessitudine, pro maiorum opinione nostrorum, pro Christiana pietate, pro communi omnium et in praesens et in futurum otio, pace, tranquillitate laudabiliter ac sancte feceris Summa igitur meae apud te postulationis haec erit, vt de Marchionis facto ita statuas, meam vt dignitatem possim apud omnes integram obtinere: deinde vt communicato cum amplissimis istis et prudentissi mis tuis collegis consilio, illam seueritatem moderemini (nolo enim grauius quicquam dicere) qua in Germania passim (vt dicebam) animaduerti audio in vestrates omnes, quicunque mihi meruere milites: postremo vt iisdem istis de rebus, deque eo quod sperari vultis mihi ac liberis meis esse relictum in aequitate vestra, perfugio, dilucide mihi et significantibus verbis aliquando rescribatis. Ego sane nihil rerum omnium inter homines magis ex animo cupio, quam publice ac privatim sic inter nos conuenire, nonnihil vt potius ad amicitiam nostram coniunctionemque pristinam accedat, quam vel tantillum de ea decedat.

Reuerendissime, Illustrissime Princeps, consanguinec, amice, atque foederate charissime, Deus Optimus Maximus Amplitudinem tuam tueatur semper, atque etiam augeat.

X. AD VNIVERSOS IMPERII ROMANI ORDINES, CHRISTIANISSIMI REGIS DE INDICENDO CONVENTV, DEQVE SIBI OBLATIS PER SOLIMANNVM TVRCARVM REGEM PACIS CONDITIONIBVS, EPISTOLA. FRANCISCVS DEI GRATIA FRANCORVM REX, ETC. REVERENDISSIMIS, ILLVSTRISSIMIS, INCLYTIS ET SPECTABILIBVS SACRI ROMANl IMPER. ORDINIBVS, CONSANGVINEIS, AMICIS. FEODERATIS CHARISSIMIS S.

QVum per hosce dies crebris amicorum ad me literis, mihi significatum fuerit, Caesarem Carolum certos homines misisse, qui a vobis auxilia peterent, tum ad nostros aduersus sacrum vestrum Imperium conatus (vt dicebat) reprimendos, tum vt Solimano Turcarum regi oceurrreet, quem arebat etiam inuitatu atque hortatu


page 376, image: s376

nostro exercitum in vos comparare: visum est mihi pro antiqua illa inter nos iam inde a prima gentis vtriusque origine contracta coniunctione amicitia, non temere ferendum esse, vt inter vos inauspicata haec de mea erga vos omnes voluntate opinio, taciturnitate mea diutius senesceret: quin potius vestram duxi omnium et singulorum aequitatem et prudentiam etiam atque etiam implorandam, vt ne continuo fictis huiusmodi et commentitiis accusationibus aures vestrae pateant: quas accusationes non modo me refutaturum, sed traiecturum etiam in eum ipsum accusatorem spero et confido: modo vt nos nihil grauemini, senatum iis de rebus mihi dare, quemadmodum ego id a vobis, et ante hac saepe ac diligenter petii, et nunc denuo etiam atque etiam efflagito: tum vero officii vestri et quam sustinetis personae ratio mihi videtur, vt concedatis, exigere. Atque vt ad primum accusationis eius caput veniam, praetermissis iis omnibus quae contra me Caesar nulla foederum habita ratione multa egit, et quae tametsi quidem tuendae nostrae integritatis ratio vt exponam, hoc loco postulat, quia tamen non flagitat, praeterire malo. Ego, amplissimi ordines, qui nam ii sint mei conatus, quos apud vos Caesar tantopere vt a commodis Imperii vestri alienos criminatur, quos publico Germaniae consilio vindicandos quiritatur, non video. Enimuero si posteaquam omnes frustra sum aggressus retinendae atque stabiliendae pacis inter nos et concordiae rationes, ea tandem armis recuperare tentauero, quae mihi per vim atque iniuriam ablata Caesar retinet; vel si sanguinem vlcisci meum aliquando in animum induxero, quem vos quibus artibus quamque crudeliter et scelerate isti appetierint, audiuistis: ego vero neque non recordari, neque recordari sine lacrymis vnquam possum: vel si bellum in Caesarem hoc tempore suscepero, quo is scilicet (postquam ab eius me insidiis liberauit Deus Optimus Maximus causae meae complexus aequitatem et innocentiam) iactitare publice non erubescit, se nullius gentis aut hominis auxilium aut fauorem aspernaturum, dum eam vlciscatur, quam in se queritur a me profectam esse iniuriam: an me ideo Amplissimi ordines continuo perduellionis reum esse, continuo vestri Imperii hostem iudicabitis? Tametsi ego quidem huius de me quaerimoniae nullam agnosco omnino causam, nisi forte quod obuiam illi cum exercitu in me irruenti, supplex et reuinctis a tergo manibus, non prodierim, neque me ad eius pedes illico abiecerim: quemadmodum ipse sibi persuadebat fore: certe apud summum Pontificem, apud Cardinalium Ecclesiae Romanae sacrorum ordinem, apud omnes omnium Principum, ciuitatum, populorum Legatos, ita se facturum dictitauerat, si se habere militem existimaret, adeo et rudem et inexercitatum, atque me iudicio quidem suo habere praedicabat. Verum ad rem vt redeam, Ego, Amplissimi ordines, etiam vt vindicaturus sim aliquando tam atroces eas, neque homini vel dissoluto ferendas iniurias, tantum abest tamen vt aduersus vestrum istud Imperium moliri ac tentare quicquam velim, vt e contrario nihil minus cupiam eius causa laborum suscipere, quam maiores olim mei susceperunt, quamque ego me suscepturum antehac saepe obtuli. Iam quod Caesar addidisse fertur, Solimanum se hortatu atque impulsu meo, ad inferendum Christianis atrox bellum accingere: equidem de illius apparatu non ita pridem ex multorum ad me literis intellexi, in quibus erat etiam, adornare Solimanum eos exercitus quanta maxima vnquam fecisset cura, celeritate, diligentia, idque (vti vulgo ferebantur) ad vlciscendum id quod in Africa proxime damnum acceperat. Cur id autem existimabitur meo fecisse vel hortatu, vel consilio, si quum olim a Caesare vocarer in eiusmodi suspicionem criminis, aeque atque nunc etiam vocor, exitus adhuc fidem fecit me fuisse purum plane atque innocentem? Aduersus autem hunc tanti hostis apparatum, vt se potius compararet Caesar, quam vt bellum in me, (quod nunc omni conatu facit) de integro instauraret, aequum proculdubio vel hac vna ratione foret, quod cum illi causam dedit arma in nos conuertendi, dum pro Rege Afro bellum intulit, tum vero id longe audacius et maiore spe aggrediendi,


page 377, image: s377

occasionem vnus affert, misera inter nos virium nostrarum accisione, ex hoc tumultu intestino: quem non minus obstinate nunc tuetur, quam eiusdem prius voluntarius author fuit. Sed veretur, opinor, atque refugit leuitatis et inconstantiae sibi notam inurere, si contra quam se publice testatum meminit, non omnia susque deque ferat tum priuata sua, tum publica rei Christianae incommoda, potius quam vt caput sit vnquam a suscepto semel in me bello auersurus. Quin et plerique mihi nuntiant, etiam quidam a Constantinopoli recens (ego vero temere vobis affirmare non ausim) eundem ipsum vestrum Caesarem hoc nunc vnum agere, hoc cogitare, in hoc laborare, vt quibus ego Solimani eiusdem viribus et opibus, antehac mihi ne cogitanti quidem oblatis, vti nolui, non modo ad inferendam, sed ne ad arcendam quidem iniuriam; illis ipse (inquam) Caesar viribus vltro et ambitiose expetitis, ad me vnum exercendum, diuexandum, conficiendum abutatur. Sane vero vtcunque se res habet, mire instat Solimanus, atque inter hos apparatus mihi iam aperte denuntiat, nullum se amplius dubitationi locum reliquum esse velle, quin aperte significem, pacatone me, an hoste, in re praesertim nihil ad me praecipue, nihil ad Christianorum commune pertinente vti, sibi sperandum sit. Cogitate porro vosmetipsi cum animis vestris, amplissimi ordines, consanguinei, amici, socii atque foederati veteres, quorsum tandem haec mihi proponatur optionis, hoc maxime tempore necessitas: quo ego scilicet in extrema sum positus fortunarum omnium ac vitae, salutisque nostrae dimicatione. Cogitate (inquam) ac redite quaeso in memoriam eorum omnium, quae tum iis ipsis ad vos literis, tum aliis non vnis, ad eos Principes, ad quos designandi Caesaris cura pertinet, commemoranda duxi. Recordamini, me iam statim ab initio, cum res adhuc in apparatu magis quam in administratione belli versaretur, Legatum ad eos misisse cum mandatis amplissimis petitum atque oblatum Caesari, iuris nostri ex moribus et exemplis disceptationem. Qui cum ipsi hortati me ad id, atque in primis vrgere debuerint, tamen pestulata mea non repudiarunt modo, sed Legatos etiam et nuncios meos violari passi sunt: neque id tantummodo, sed accurrere suos clientes, et certatim ei nomina dare, qui me indicta causa, contraque ius et fas omne opprimendum, exigendumque regno susceperat: neque id tantum etiam, sed in eos quoque animaduertere, quicunque mihi ad propulsandam iniuriam atque perniciem, adducti coniunctionis nostrae memoria meruissent: atque ita animaduerti, quasi Imperio illi vestro, aris, focis, templis, periculum, vastitatem, solitudinem attulissent. Quae cum ita omnia se habeant, quaeso vos, si vt implacabili, si vt contumacissimo omnium hosti, facilius possim obsistere: si vt de alrero sim securus, aeque formidabili quidem ipso, sed neque adeo vel iniquo vel implacabili: si vt ne cum illo hic se coniungat (a quo illo intelligo non iam fortunas meas, vt antea, sed vitam hanc atque animam peti) cum hoc ego pacem fecero: addite si placet, nulla interim eorum habita ratione, qui nullam ipsi periculorum et incommodorum meorum habuerunt: quaeso vos (inquam) ecquaenam mihi assignari eo nomine culpa, vel conflari iuste inuidia poterit? Vel si poterit, annon illam iustus dolor excusabit atque diluet? mihi vero dilectissimi consanguinei, amici socii, atque foederati veteres, cogitata diu ratione constitutum est, pertentare malle omnia, quam vt nostram antiquam illam coniunctionem non omnino retineam: aut si minus retinere possim, testatissimus certe non relinquam, omnem a vobis eius rei culpam, a me partem illius nullam extitisse. Vos itaque re integra commonefaciendos esse duxi, quidnam ego in praesenti rerum mearum acerba ea quidem et anxia, sed inculpata difficultate, mihi capiendum esse consilii existimem, Cuius sane consilii, atque adeo cautiones, et vos quoque, nisi per vos steterit, participes fore velim et confido. Etenim ego ita omnino constitui, si quo Solimanus apparatu contendere dicitur, eo contendat: neque animum suum Caesar ad clementiorem inclinauerit sententiam: caeteri vero Christianae reipublicae ordines incommodorum


page 378, image: s378

meorum interim spectatores, quidam etiam impulsores, authores, fabricatores esse perseuerauerint; quasi salus illius in mea vnius consistat pernicie, cuius in salute consistere potius bonam partem et salutis et ornamentorum illius existimo: ego (inquam) omnino ita constitui, cum eo me depacturum, si quas aliquando potui, etiamnum impetrare possim pacis aut induciarum conditiones. Vestrum porro erit de iis omnibus (si quidem ita placet, et videtur) mihi per literas respondere, atque voluntatem significare vestram, gratumne vobis futurum sit, si quanto vos huic incendio propinquiores video, propter loca quaedam in limitibus vestris ab illo iam capta, tentem ego apud illum, vt ipsi quoque ad me iisdem pacis ac induciarum conditionibus adiungamini. Atque vtinam caeteri omnes Christiani nominis ordines eo essent affectu, ea voluntate, ea denique propensione; et animorum inclinatione ad pacem, vt vnusquisque rationi obediendum sibi duceret: atque alter alteri vt ne nocere vellet, quo nos simul omnes, quicunque Christo eidem Domino militamus, communi animorum consensione viam inueniremus, qua ille ab inuasione nostri deflecteret: atque in alienas a fide nostra gentes tantummodo, vires suas et instructissimorum exercituum robur converteret.

Reuerendissimi, Illustrissimi, generosi ac spectabiles, consanguinei, amici et foederati charissimi, Deum immortalem enixe precor, vestrum vt Imperium vobis et reipublicae Christianae perpetuo conseruet ac tueatur. Lutetiae, die XXII. Ianuarii M D XXXVI. ad calculum Gallicum.

XI. CHRISTIANISSIMI GALLIARVM REGIS AD PRINCIPES ET ALIOS IMPERII ORDINES EPISTOLA, QVA SENATVM DE MEDIOLANENSI CONTROVERSIA SIBI DARI POSTVLAT, ET ALIA QVAEDAM SVPER SOLIMANI EXPEDITIONE SIGNIFICAT. FRANCISCVS DEI BENEFICIO FRANCORVM REX, ETC. VNIVERSIS ET SINGVLIS SACRI ROMANI IMPERII ORDINIBVS, FOEDERATIS, SOCIIS, ET AMICIS CHARISSIMIS S.

QVanquam ego, Amplissimi ordines, ex superioribus non paucis meis ad vos literis, (quae vt ad vos vniueros et singulos aliquando peruenirent, quoquo modo potui, operam dedi) constare omnibus arbitror, nihil prorsus intentatum nos reliquisse, vnde imminentibus ex renouato inter me ac Caesarem bello, reipublicae incommodis occurri posse sperauerim: quia tamen ex amicorum ad me literis conuentum a vobis Wormaciae Vangionum propediem esse habendum intellexi; conquiescendum adhuc mihi non putaui, quin eadem quoque ipsa repeterem, quae prioribus illis Epistolis non postulaueram modo, sed enixe etiam flagitaueram: nempe vt pro eo quem geritis magistratu, pro eo quod in commune Christianorum nomini, quod maiorum nostrorum inter nos communium memoriae, quod mutuis vicissim inter nos acceptis et collatis beneficiis, debere videmini officio, conuentum tandem indiceretis, ad quem mihi Legatos actionum mearum omnium peritos libere ac tuto securosque offensionis omnis mittere liceat: qui tam aduersariorum meorum refellere possint maledicta (si quod forte superest eiusmodi, cui virorum illustrium famam esse subiiciendam arbitremini) quam etiam nostrae liberorumque nostrorum eausae rationes ad eas res


page 379, image: s379

confirmare, quibus rebus sub Imperii quidem vestri clientela positis, ad nos vero pertinentibus, nullo nostro merito sumus, nullo neque more neque exemplo spoliati: qui tamen quemadmodum earum rerum causa inter eiusdem Imperii vestri clientes enumerari, dicique non inglorium nobis esse ducimus: ita nos vobis neque incommodo neque dedecori futuros arbitramur. Et Legatos quidem nostros, Amplissimi ordines, quanquam accipere a me legationem vlla de re, Imperiis atque edictis prohibeamini: iam nunc tamen vestra nixus aequitate dimitterem, nisiserius de indicto conuentu vestro accepissem: quem fortassis, et (vt ego existimo) eo animo, deque industria Caesar improuisum et inexpectatum indici voluit, ne indictionis ad me perueniente fama, causae mihi per legatos eo in conuentu exponendae explicandaeque (vt qui in tenebris ipse versari, quam in luce malit) occasio daretur et facultas. Duo porro percrebuisse iam video, et in ore atque sermone omnium esse, de quibus referendum Caesar esse ducit, ac de quibus a nonnullis consultus istius vestri ordinis non infima authoritate viris quidnam ipsis ducerem esse respondendum: quoniam ad me quoque, atque ad eam quam apud vos petitionem instituti, pertinere puto visum est nostri esse officii, nostram vt vobis iis derebus sententiam aperirem. Conqueritur apud vos Caesar de impensarum immanitate, quas gerendo, vno eodemque tempore tot disiunctissimis in locis bello, sustinere cogitur: accedere ad id nouum a Solimano Turcarum Rege in Christianos omnes praecipueque in Germanos bellum: imparemque ferendo ei oneri se testatur. Proinde cupit vt interim Imperii vestri senatoribus salaria, vt militi aduersus Solimani apparatum stipendia, vestro aere persoluantur. Horum primum, Imperii vestri senatum videlicet profitetur (vt est reuera) dirimendis clientum inter se controuersiis, iuri omnibus dicundo, tuendae proborum innocentiae, cohibendae, improborum audaciae, prae caeteris rebus omnibus accommodatissimum: atque ob id multis ante seculis a priscis illis Imperatoribus sanctissime institutum. Alterum, vt Solimani occurratur conatibus, Christianis inquit in vniuersum omnibus, priuatim vero Imperio vestro, vt si vnquam alias, hoc tempore maxime necessarium. In vtroque, vt video, idem spectatur Caesari scopus, idem finis: nimirum vt ad nummos vestros celeriter perueniat. Ad vtrumque ita respondebo, viam vobis vt aperiam, qua impensis vt quam minime grauemini, atque honoribus interim vestris et dignitatibus fruamini sine periculo. Tametsi ego quidem non ignoro ad Caesarem debere hoc potius pertinere, vt quem existimem eo fuisse priscis illis Imperatoribus suffectum, vt qua illi olim, eadem nunc ipse solertia, cura, vigilantia, ius vnicuique reddat, Imperiumque vestrum non tueatur modo, sed augeat etiam. Quo magis mirari subit, Ampliss. ordines, audere Caesarem ad vos scribere, sibi ad ius reddendum, ad tuendum Imperium, hoc est, ad officium proprie suum, pecunias deesse: quae abunde tamen illi ad inferendam iniuriam, ad interuertendas Imperii opes suppeditant. Nam hoc bello, quod causatur, sicut iniusto illo quidem, ita voluntario (vt excusationem hanc praetexere nequeat) vtrumque per eum agi confirmare liquido possum. Sed quum mearum quoque partium esse ducam, et Imperio prodesse, cuius me clientem agnosco Insubrium principatus ergo, et auertere omnia quae inimica esse videantur vestro nomini, atque dignitati: ego ad posterius hoc ita profiteor, quoniam aliquo suspicionis odore a quibusdam est deprehensum, qui eius me rei admonitum voluerunt, hanc a Caesare denegationem salariorum aliqua in causa esse, quo minus ego quum saepenumero conuentum indici, senatum mihi dari, exemplis ac moribus me deduci petierim, et eo tempore quo Caesar nobis in spem verae pacis obtinendae ingressis, de integro eam subuertit, et quo iam, volente Deo, incitatos impetus eius retardaueram, adhuc tamen id impetrare potuerim, quod negari mihi certe sine summo Caesaris, sine famae atque nominis vestri aliquo detrimento non potest: profiteor (inquam) me potius quam vt haec vestro decori denegatae vel dilatae iustitiae nota insideat, vel de


page 380, image: s380

vestro salarlum dare iudicibus cogamini, id me quamdiu nostra Causa Senatus habebitur, deque nostra controuersia disceptabitur, suppeditare de meo velle: tantum vt disceptatore Imperii populique Romani senatu (qui vspiamne sit, haud satis scio) non Caroli Caesaris redemptorum iudicium concilio decidatur. Tametsi ego quidem (vt plane loquar) nihilo leuioribus ad me defendendum, quam Caesari ad me offendendum impensis opus esse mihi censeo. Sed cum videam eo rem adductam esse (bonam in partem accipi hoc a vobis velim, quemadmodum dico animo amicissimo) non grauabor, vt exemplum hoc in me Caesar instituat, si qui posthac (vestris Caesaribus aerarium publicum ad opprimendos eos exhaurientibus, quos tueri magis deceat) ius ab Imperii Senatu postulaturi sint, salaria iudicibus vt praebeant. Iam vt ad alterum petitionis Caesareae caput veniam: Ego, Amplissimi ordines, quum viderem Caesarem (qui occupasse adeo possessionem Fortunae sibi videatur) ardentem odio atque in me plus quam hostili animo, publice testari ausum, sua omnia praedae Turcicae permissurum potius, quam vt bello in me abstineret (quod ipsum sane aliud nihil erat, quam Solimanum ad paratam et indefensam praedam inuitare (quum viderem Caesaris orationi reliqua conuenire, id pugnare illum scilicet, id agere, vt me (quantum esse in eo potuit) fortunis omnibus euerteret: ad apparatus Turcici famam, ad vtriusque Siciliae trepidationem, ad populorum suorum diuina humanaque auxilia implorantium obtestationem obsecrationem nihil vel parum commoueri: postremo cum viderem ita me a Selimano vrgeri, vt differre non possem, quin vel illi pacatum me fore promitterem, vel hostem ex professo experirer, quo pacato vti poteram, et quo vti erat necesse: adactus sum ea necessitate, quum iam vel minima dilatio temporis plena esse periculi mei videretur, cum altero placabiliore scilicet hoste Solimano depacisci inducias, vt aduersus impotentem, implacabilem hostem Caesarem facilius me tuerer ac defenderem. Verum istas inducias tamen ea ratione sum depactus, vt quoad eius fieri potuit, non vni mihi tantummodo, quasi vestra caeterorum Christianorum pericula pro nihilo mihi habenda esse ducerem, sed Christianis in vniversum omnibus consulere prouidereque studuerim. Cuius rei vos ego testes appellare possum, si quidem ad vniuersos meae literae peruenerunt, quemadmodum eas proximo Ianuario mense ad amplissimum Cardinalem Moguntinum, vt cum caeteris communicaret, dedi: ad quem eas peruenisse certo scio. Vtcunque est, etsi responsi nihil a vobis tulerim, Legatus tamen meus hanc ipsius Solimani vocem excepit, Nihil se, nisi prouocatus fuerit, Germaniae nociturum. Ac tum fortasse factu facile fuerat, vt vos mecum ad easdem pacis aut induciarum conditiones adiungeremini, idque vt mihi relinqueretur integrum, quantum per obstinationem hostis importunissimi licuit, curaui atque prouidi. Porro autem vestrum erit ea de re (dum est integrum) statuere, meque, si vobis ita videbitur, consilii vestri atque voluntatis admonere. Vos me sane ad eam rem (vt quam maxime omnium velim) interprete fidelissimo, sponsoreque officiosissimo vtemini: vt qui persistere cupiam in illa ipsa eadem erga vos animi beneuolentia, vobis meo iudicio non incognita. Vicissim vero et hoc a vobis, Amplissimi ordines, quae non semel antehac feci, diligenter etiam atque etiam postulo, et veluti meo quodam iure debitum efflagito, vt qui e vestratibus milites ad me tuendum, ad constituendum aut recuperandum fortunarum mearum statum, stipendia mihi fecerint: eo apud vos esse velitis loco, quo ii esse debent, qui mutuae originis, societatis, necessitudinis, amicitiae memores, depellere vt decuit a cognatis, a sociis, a necessariis, ab amicis iniuriam voluerunt. Tum pueri huius, per quem vobis hae reddentur literae, tutum itum et reditum, non a vestra ipsorum quidem (a quibus ea timere nolo, quae ne Barbaris quidem in mentem, vt committant, venire debeat) sed ab eorum praestetis iniuria, quibus nihil esse sanctum experior, et fortasse non nemo vestrum intelligit.



page 381, image: s381

Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, generosi, splendidi, amplissimi, spectabiles, et prudentes amici, socii, foederatique charissimi, Deum Optimum Maximum veneror, vt quod isto conuentu statueritis, decreueritis; foelix, faustumque sit vobis, cunctae Germaniae, Imperio vestro, et Christianis in vniuersum omnibus. Medone, Parisiorum agro, Pridie Cal. M. D. XXXVII.

XII. FRANCISCVS DEI GRATIA, FRANCORVM REX, ETC. ILLVSTRISSIMIS ET EXCELLENTISSIMIS PRINCIPIBVS IOAN. FRIDERICO EADEM GRATIA SACRI ROMAN. IMP. ARCHIMARESCHALLO, ET PRINCIPI ELECTORI, LANDGRAVIO THVRINGIAE, MARCHIONI MISNIAE, ETC. ET PHILIPPO HASSIAE, CATTORVMQVE COMITI, ETC. CONSANGVINEIS, AMICIS, ET FOEDERATIS CHARISSIMIS, S.

REdditae sunt mihi litterae, vestro foederatorumque vestrorum nomine quibuscum Schmalcaldiae tum conuentum habebatis, tertio Nonas Martias ad me datae. Quarum tria potissimum esse capita animaduerto. Primum quidem excusatis quod superioribus eodem in loco conuentibus habitis, Orator noster non quam expectabam responsionem tulerit: causam etiam affertis quare ne nunc quidem decerni a vobis Legati ad nos potuerint. Deinde postulatis vt haereditariam illam beneuolentiam ac fidem, qua Germanos omnes semper sumus persecuti, perpetuo tueamur ac retineamus: neque vos et qui vobiscum eandem in societatem coierunt, a nobis destitutos velimus, quin singulari eorum atque vestrae in Ecclesiae concordiam et Christianae reipublicae otium animo, voluntatique suffragemur. Postremo, quid consilii de Synodo ceperitis, significatis copiose, ostenditisque scire velle, quae sit ea de re mens nostra. Quod ad primum attinet, multo gratissimum fuit intelligere, quicquid superiore conuentu omissum est, id neque a culpa vestra, neque abalienato a nobis animo profectum fuisse. Quamobrem qui rerum summae apud vos praesunt, si (quemadmodum constitutum vobis esse video) Legatos ad me sunt missuri, hos ego humanitatis genere omni fic accipere cogito, vt si literae meae illis (quemadmodum scribitis) suaues sunt visae, conspectus noster nihilo minus iisdem iucundus sit futurus. Ad caput alterum sic habetote: Scire vos opinor, viri amplissimi, gentem quidem Germanicam, ex qua velut stirpe genus meum duci non solum libenter profiteor, sed magno etiam in honore pono, tanta necessitudine semper cum Francica coniunctam fuisse, vt maiores nostri vtramque fere pro vna eademque gente habendam censuerunt. Quod si qui adhuc sunt, qui non ita existiment, vehementer meo quidem iudicio falluntur, manifesteque originem nostram ignotam sibi esse prae se ferunt. Itaque mirum videri minime debet, si quae inter caeteras nationes pacta sunt atque inita foedera, literarum monimentis et quam validissimis fieri potuit cautionibus nitantur: qua vero inter nos necessitudine vincimur, ea demum vna sit, quae cum ex sese ipsa consistit, tum in populi vtriusque pectoribus impressa longa temporum serie egisse radices altius, inseuisseque hanc non iam consuetudinem, sed potius naturam videtur, et ita insevisse, vt quantumuis corruptis vetustate ac situ (si forte aliquando contingat) mutuae beneuolentiae velut tabulis, ipsa tamen amicitiae inueteratae vis non idcirco labefactetur, ac ne in dubium quidem vocetur: nec illa praeteriti temporis ab omni prope aeternitate memoria nobis a maioribus nostris per manus tradita, satis ad legem et authoritatem non futura sit. Deum enim hominesque testor, quantum ad me attinet, viri amplissimi, me hac in re non modo ad maiorum meorum ingenium accedere voluisse, verum etiam, vt praecederem, elaborasse. Quod mea


page 382, image: s382

quidem sententia ita est vniuerso orbi testatum et cognitum vt nihil hostes meos, eosdemque vestros (quales, estis experti) amicos, peius his proximis annis habuerit, quam quod senserint, viri sagaces, nullum aliud propugnaculum aduersum suos ad immodestum illud immodicumque totius orbis Imperium conatus, firmius nostra amicitia opponi posse. Quare nihil est cur miremini, si omnes omnium temporum calumniatores comminiscendis disseminatisque calumniis, mendaciis, confictisque in me criminibus arte et diligentia superarunt: quam solam inierunt labefactandae amicitiae nostrae rationem. At Dei benignitate, vestra vero prudentia, nostra item erga vos fide, de qua praemiis nullis, nulla aureorum montium pollicitatione deturbari vnquam potuimus, repulsi fractique sunt. Qua ex re iudicium ego quidem facio, magisque in dies aduerto, quam isti male operam suam ponant, communes (cur enim non ita eos appellem?) aduersarii nostri, cum insidias eorum vel pueris (quod dicitur) infantibus detectas, ac manifestas esse constet. Nihilominus tamen quoniam literis multorum ad me perfertur, eos eandem vsque quaque cautionem (vt in prouerbio est) occinere, nec proximo conuentu vllo esse pudore cohibitos, quominus odii sui virus omne in me iamdiu conceptum, in tanta tamque celebri virorum amplissimorum corona euomerent, statui mihi faciendum, vt certa quaedam atrociorum criminum capita, quibus nomen meum absentis deferunt, et nos vulgo traducunt, diluenda, et causam meam agendam curarem, nimirum vt re cognita, veritatis ipsius luce, mendaciorum istorum tenebrae discuterentur. Non quo istos tamen, qui ea in me maledicta effuderunt, tanti faciam, vt illis responderi a me oportere iudicem: cum neque illi, si id sua sponte faciunt, sint eiusmodi, quibuscum mihi rem vllam esse velim: et si authorem suum ea de re laudant, ille non nesciat, quid sibi, quum quid de me secus dicere ausus est, respondere solitus sim. Quid ergo? an hoc a me agitur, vt vobis innocentiam meam probem? Nequaquam. Neque enim mihi cognitu facile quidem videtur, vtris maiorem iniuriam facerem; vobis ne, si de vestra erga nos amicitia, quae a recta bonaque opinione separari nequeat, dubitem; an nobis, si apud vos, hoc est, viros integerrimos, ne alia existimatione simus, vereamur. Quorsum igitur haec spectat defensio? Eo sane, vt qui genere ipso rerum potestis omnem ex omnium animis, et iuris nostri, et aduersarii iniuriae dubitationem tollere, nunc sit vobis in promptu singulas partes, quibus alter absoluatur, alter condemnetur, explicare. Quod omnino facturos vos pro vestra erga me beneuolentia mihi ipse promitto ac recipio. porro autem hoc vos pro certo habetote, cum Apologiam quandam recognoscerem, quam ad refellenda istorum in me crimina et conuitia curaui ad vos perferendam, in ea me nihil deprehendisse, quod vel transversum (vt aiunt) digitum a rei gestae veritate discedat, quodque pro vero ab vniverso orbe recipi non debeat: et vt ita vobis persuadeatis, velim. Quod ad tertium attinet totius epistolae vestrae caput, breue est quod responsurus sum: atque eo breuius, quod ad ea, quae scribitis, nihil addi aut debere, aut posse videatur. Reliquum est, vt calculum meum ponam. Hoc igitur suffragium meum breuiter obsecro accipite. Eum me semper sensum in hac re habuisse, vt quemadmodum temporibus nostris perutile, vel potius necessarium arbitrarer, publicum Christianorum conuentum loco haberi libero, minimeque ad alterius partium iniuriam opportuno, eumque rite ac diuini illius Spiritus instinctu et nomine, more maiorum agitari, in quo ageretur de publica et vtilitate et Ecclesiae totius conciliatione et consensu; si quid horum deesset, nullo modo coitionem eiusmodi probarem: et vt quod res est dicam, et antehac quidem, et nunc maxime in ea sum opinione, vt non aliter recte atque ordine concilium haberi posse mihi persuadeam, et ita persuadeam, vt contrariae sententiae authoribus aures nunquam sim in posterum patefacturus. De Scotorum Rege, cuius et mentionem facitis, curabo diligenter, vt quod velle ostenditis, literae cum illo vestrae communicentur. Neque est quod


page 383, image: s383

dubitetis, quin ille authoritatem meam sit sequuturus, pro suo in me studio et obseruantia, quam eandem filii pietatem in patrem interpretari possum, praesertim cum ipse mihi conscius sim, eum a me inuicem non secus, quam liberos amari et obseruari.

Illustrissimi et excellentissimi Principes, consanguinei amici, foederati, charissimi, Deus Opt. Max. ornamenta vestra tueatur atque augeat. Farrae, X. Calendas Iun. M. D. XXXVII.

XIII. APOLOGETICA EPISTOLA ET SENTENTIA CHRISTIANISSIMI REGIS AD AMPLISSIMOS SACRI ROMANI IMPERII ORDINES SCRIPTA.

QVod Christianissimi Galliarum Regis apud vos vel opinionem, vel gratiam, vel authoritatem maledictis eleuare obtrectatores studuerunt, iampridem, viri Principes, amplissimi ordines, inclyti conuentus conciliaque Germani nominis, animaduersum est, id eos quidem morbo quodam animi, ac linguae petulantia magis quam iudicio egisse: at dedisse tamen operam, quacunque id ratione tentare potuerunt, vt temporum nostrorum omnem inuidiam in nomen Gallicum, atque in Gallorum Regem ipsum transferrent: denique vt vos nominis nostri, ac generis totius Francici authores, vel verius parentes, a nobis abalienarent, qui vestri et esse et dici contendimus. ac tametsi eorum iniquitas se in nonnullorum e vestris aures nimis familiariter inseruit, speraui nihilo secius, Ampliss. viri, pro vestra aequitate et sapientia, me facile apud vos veritati locum esse inuenturum, apud quos sese ipsa non tueri modo atque per se consistere, sed refellere etiam calumniam et explodere possit. Eam autem veritatem, dum breuiter expono, me sane beneuolis et attentis vobis vsurum esse confido, spero quidem certe, tantum enim abest, vt omnes istorum omnium calumnias pertimescendas putem, vt etiam non dubitem quin nobis tam sit causae aequitas profutura apud vos, quam istis sua impudentia vobis hanc controuersiam disceptantibus, obfutura. Eoque id futurum magis credo, quod anno superiore itineribus per hostium insolentiam quoquo versum obsessis, tabellariis, qui ad vos hinc mittebantur, partim interceptis, partim interfectis, eorum etiam edicto (quo res indignior sit) quorum iniquum Imperium dissimulare cogebamini, cum interim nos ea ipsa causa nostri apud vos purgandi locum nonnisi augustissimum haberemus, vestra tamen aequitate factum est, vt vna velut Apologia, quae ad vos et authore incerto, et itineris ratione in comperta peruenisset, tantum valuisse existimetur, vt conflatae in nos inuidiae pars non minima in calumniae retorqueretur autores: vos etiam vt et Francorum genti, hoc est generi vestro, et ipsi etiam Regi gentili atque consanguineo, veritate comperta, esse coeperitis aequiores. Haec vero quum ita cesserint, quid nunc tandem sperare non possim? quippe non modo repressa, verum etiam Dei primum immortalis benignitate, deinde Regis Christianissimi incomparabili et virtute et foelicitate, labefactata hostium nostrorum, vestrorum etiam aduersariorum (ne quid grauius dicam) insolentiae et arrogantiae pristinae causa, adituque nobis ad vos summo vestro beneficio, nec minori animorum vestrorum magnitudine patefacto. Est certe, nisi me longe fallit opinio, cur mihi de vestra humanitate et beneuolentia quippiam non mediocre promittam, vt qui neque mea sponte, neque item temere cuiuslibet hominis insistens vestigiis, sed Regis optimi, integerrimi, vobis amicissimi, ac propinquissimi autoritate fretus, vobis eadem illa confirmanda, atque iis etiam gratiora exponenda quaedam susceperim; quae ante ex aliis, qui nec commendatione pari apud vos, nec gratia valerent, non sine magna tamen animi attentione


page 384, image: s384

ac voluptate accepistis. Quanquam ne id quidem quae nunc agimus, tale est, vt in eo instructam valde, aut exactam, numerisue omnibus absolutam defensionem ordiar: quin potius id a nobis agitur, vt si qui forte adhuc sunt, qui superioris illius Apologeticae epistolae vel authoritatem, vel fidem in dubium vocent, quod ea istuc exierit, nec scriptoris nomine, vtpote incerti, nec cuiusquam subscriptione commendata: nunc tandem Regis confirmationem secuti, quam ipsius ex literis videre est, satis ea de re factum sibi esse intelligant. Nec enim ex ea ipsa Apologia (quisquis hominum tam egregia in patriam ac principem voluntate fuit, qui negotii huius rationem totam vobis exponens, innocentium causam suscepit suapte ipse sponte) est quod demere vel velim vel debeam. nam pauca sunt fortasse, quae pro rei ipsius magnitudine addenda censeam. Eam itaque in partem hoc nostrum quicquid esse videbitur, accipiatis velim, vt quod vobis hoc legendum traditur, illius eiusdem esse partem Apologiae existimetis: tametsi non eodem esse filo attexta videbitur. Minime vero offensum iudicium vestrum velim, sicubi res aliqua in priore illa defensione leuius perstricta, eadem in hac velut appendice vel repetetur, ad refricandam memoriam, vel copiosius aliquanto de Regis Christianiss. sententia et voluntate pertractabitur. Habetote igitur, Ampliss. viri, ex hac nostra, vt rudi fortasse et impolita sic minime fucata atque subdola defensione, mentis atque animi Regis, eiusque consiliorum summae, imaginem et simulacrum, iconice (vt ita dicam) et ad viuum expressum: quae prudentiae vestrae pio specimine erit voluntatis probae atque plane regiae, vt significantissime loquar. Id autem a me eam in partem dictum est, vt ex eius Principis ingenio facile iudicare possitis, conficta fuisse illa crimina, scelerata aduersariorum impudentique vaniloquentia. Qui dum ipsi quidem neque pares ferre queunt, neque armis tamen de virtute contendere audent, ad couuicia se et calumnias, sua opinione firmissimum improbitatis praesidium et propugnaculum, conferunt: vnde atrocissima probra in nos, in Regem, in nomen vniuersum Francicum, velut infecta et recocta tela importunissimi homines, animo plus quam fas est hostili, iaculantur. Enimuero ex multis, et (si Deo placet) apposite ad speciem confictis criminibus, tria esse video praecipue animaduertenda, quae maximam nobis inuidiam apud imperitos excitare queant, et quae inter nos quidem, qui iam olim, atque a conditis propemodum nominibus et vestrae et nostrae gentis, sanguine, moribus, foederibus, sumus quam coniunctissimi, vel grauissima odia, vel funestissimas simultates serere, atque alere possint. certe quidem eiusmodi sunt, iis vt isti se concordiam facile nostram dirempturos, ac publicam causam iugulaturos confidant. Iam primum Carolum Caesarem a Rege, bello indicto, interpellatum ac reuocatum ab expeditione Turcica tumultuose vociferantur. Deinde ab eodem Rege incitatum euocatumque in Christianos Regem Turcarum scelerato commento (vt interdum est maleuolentia cum amentia coniuncta) proferre non veriti sunt. Tertium illud de bello Sabaudiensi vel crimen vel maledictum huiusmodi est, atque iis argumentis instructum, pariterque (vt iam dicta) sic ieiune ac frigide tractatum, indignum vt mihi videatur, in quo refellendo contendendum mihi sit vehementius.

Horum igitur criminum primum est illud, et serie temporis vetustissimum, quo clamitant Carolum Caesarem a bello Turcico regiis armis reuocatum. Haec qualia molestissimi homines arma fuisse intelligant, cum nulla norim: quodnam illud sit bellum Turcicum, denique vnde sit Caesar reuocatus, cum diu mecum reputauerim: nulla possum suspicione assequi. Non me latet, Solimanum iam ante quinquennium magno tumultu, magnaque consternatione omnium, ac perturbatione in vtramque Pannoniam inuasisse: Caesarem maximas aduersus illum et florentissimas copias coegisse, vt quidem fama fuit. Verum vt haec omnia vera esse non inuitus credidi, quin maiora veris iactata esse, et sermone celebrata memini, ita explicare non queo quid in causa fuerit, cur trepide (vt isti volunt) se e


page 385, image: s385

Germania recipientem hostem, plane etiam profligatum, fugientique similem Caesar non sit persequutus, cur occasionem illam tantae gloriae, tantique ad rempublicam Christianorum momenti neglexerit: cur denique victoriam iam partam de manibus amiserit. An vt nos saepius cum terribilissimo hoste de salute, de vita, de libertate, de fortunis omnibus dimicaremus? Num etiam tum sese interpellatum esse ac retractum a Rege dicere ipse audebit? cum id omnibus satis innotuerit, adornanti expeditionem illam Caesari Regem ipsum obtulisse peditum millia quinquaginta, maiorem multo partem (ne quid incommodae suspicionis esset) e Germania delectam, equitum Gallorum millia sex, adhaec tormentorum vim ingentem, nec vero tantum hasce copias suas opesque in expeditionis illius et periculi societatem ei detulisse, sed proficiscentem etiam ad bellum, simul ipso in bello res gerentem, susceptis publice pro ipsius salute atque exercitus votis, et more nostro supplicationibus indictis, insuper prosequutum esse faustis ominibus, vt assolet, absentisque rebus perinde atque suis ipsius fauisse: postremo redeunti Caesari preciosissimam illam, atque (vt ferebatur) laboriosissimam victoriam gratulatum misisse. Iis si officiis Rex Caesarem ab expeditione reuocauit, faciendum illi quid fuit, vt retineret? Illa profecto si hominem interpellauere, si a persequendo Regis liberalitate atque eius generis beneficiis retractus est, quibus nos maxime incitari solemus: causae nihil est, cur vel hunc credere possum Solimano hostem fuisse; vel si fuit, necesse est iis assentiar, qui Caesarem negant tam obstinato implacabilique esse in suos hostes animo, quam homines plerique conqueruntur: qui si (vt reliqua persequar) tanto studio tenebatur, quanto isti praedicant, Turcicarum rerum funditus euertendarum, ac non potius sic suis cupiditatibus velificabatur, vt sub obtentu pietatis ac religionis sacra aeque ac profana raperet et auerteret, et vero (vt plane loquar) vt hoc praeclarum Imperatorii muneris tyrocinium ad miserae atque exanguis et spoliatae Europae iniquam possessionem verteret, si tanta (inquam) animi contentione in hostem Christianae pietatis ferebatur, neque, hac simulatione religionis tot nationum, tot populorum dominationi imminebat; si nostrae denique libertati, ac fortunis omnium non inhiabat auidissime; quid accidit cur auxilia nostra tantopere necessaria, ad id bellum et vltro et hilariter delata, Imperator repudiaret? atque is Imperator qui minime tardi aut negligentis speciem prae se ferat. Sed operae pretium est audire; quid ad conditionem eam sibi oblatam responderit. Ait ad id bellum quod susceperat, iam non ope, sed opibus, non equitibus, sed argentariis; non vi tormentorum, sed copia nummorum; non denique sibi prompto, expedito, numeroso milite; sed prompta, sed expedita, sed confestim numeranda pecunia opus esse. Et haec cum ita perspicua sint omnibus et cognita, vt negari ne ab illo quidem ipso possint, vel si omnium impudentissimus esse sustinuerit: tamen cum a singulari bonitate et liberalitate eximia proficiscerentur; videte quaeso, viri amplissimi, hoc Regis tam liberale officium, tam oportunum, tam appositum, quam maligne, quam peruerse, quam sinistrorsum Caesar ipse interpretatus fuerit. Deus immortalis, non veritus est dicere, Italiam liberalitatis subdolae, et officii specie repetere nos tentauisse, et ostentatione delectus Germanici ipsius Germaniae vires imminuere et exhaurire: atque ea ratione illam inermem et nudam, nec alienis tantum, sed domesticis etiam praesidiis spoliatam, infensissimis hostibus obiicere conculcandam. Qua in re si quae in Regem maledicta edita voluit, nunquam vera esse censuit (id quod facile ideo mihi persuadeo, quo et Regis vniuersa anteacta vita, et recentia eius in Caesarem ipsum officia longissime ab istiusmodi flagitii suspicione absunt) si non, inquam pro veris habuerit, quali ingenio quali sit integritate et sanctitate Caesar, qui innocentiae nostrae haec crimina affinxerit, apud vos ipsi cogitatote. Sin vera ea fuisse putauit, quam ex Regis ingenio coniecturam facere non potuit, eam de suo hac in calumnia fecisse, quaeso vt arbitremini. Verum illa fuit, scilicet belli Turcici species, magnifice advmbrata,


page 386, image: s386

in quo isti cum sibi ob hostem (vt loqui solent) deletum mirifice placent: tum vero de nobis ipsis, quos quo iure, quaue iniuria semper hostium numero habuere, multo magis (vt quidem est eorum sensus) triumphant, quam de hoste atrocissimo Christiani nominis. Nisi vero cum bellum Turcicum iactant, et Caesarem, reuocatum inde, ac vi extractum quiritantur, non illud in Germania gestum, tanquam momenti exigui verum posterius alterum insigne Africanum, cuius beatos illos et plausibiles triumphos a Diuo (si Deo placet) Carolo agi vidimus, significant. nullum enim video tertium esse, nec praeterea vllum. Tametsi quod ad triumphum illum attinet, non dico quam sit nugatorium. Sed enim nullum iudicio meo Carolus in omni vita aut gessit, aut gesturus est bellum, quod verius Turcicum hominari aut debeat, aut possit, quam quo bello gentem illam alio tum intentam ad bellum Christianis inferendum prouocauit. Vtinamque ea falsa sint, quae tamen sunt verissima, quae quotidie cum ex Genuensibus et Venetis, tum ex aliarum omnium nationum hominibus audiuimus, qui in Africa aut mercaturam, faciunt, aut alia ob negotia illuc commeant, imo vero quae ex procuratoribus ipsius Caesaris accepimus. Nemo est enim eorum quin affirmet Solimanum, cum, ex Persica expeditione rediret, publice apud omnes dicto eius audientes populos per literas, (quarum exemplum legimus,) questum esse, quod cum Tunetani cives Regis sui tyrannidem ac violentiam pertaesi, AEnobarbum Turcicae classis praefectum ad se asserendos asciuissent, seque eius commisissent fidei; illum postea securum et nihil minus quam vim a Carolo Hispaniarum Rege (sic enim eum appellant) metuentem, repentino bello oppressum de Tunetis possessione Carolus deturbasset, id tum demum, quum ipse Solimanus in longinquam expeditionem profectus esset, ausus facere, contra fidem ab oratoribus datam nihil eum interim rerum nouaturum. Proinde admonere, Solimanum, rogare, hortari singulos et vniuersos, sibi in vlciscendo hoste, vti ne deessent Siquidem certum ei omnino esse, vires suas omneis et copias quam primum in eum, a quo esset violatus, convertere. Quare fabricandis nauibus, rei nauticae instruendae, sociis naualibus vndecunque cogendis animum intenderent: ipsum quod sui esset officii, in reliquis curaturum. Haec si vera sunt, vt sunt verissima, equidem non video cur non recte (atque vtinam non tam vere) calumniatores homines bellum hoc posterius, bellum Turcicum nominare possint: quo quidem bello Caesar Turcarum gentem, in Christianam rempubl. prouocarit, incitarit, elicuerit. quippe cum illa gens dubio procul nihil motura in Occidentem fuerit, nisi prius lacessita vt video persuasum omnibus: impetus suos omneis, in res Persicas conuersura. Et eorum quidem consilii vel hoc inter caetera fidem faciet, quod Solimanus cum a nonnullis, quos non imprudens rerum taceo, quorumque maxime intererat mare hoc nostrum minime nobis fieri infestum, rogaretur, vt ab his nostris finibus abstineret, animum potius ad Orientis opes, quam ad Europae vires adiiceret; respondit ille, se non inuitum, vt quiesceret facturum, duntaxat quod posset integra sua existimatione facere: pateretur modo Carolus AEnobarbum suae classis praefectum Tunetem, vnde depulsus, repetere: caeteris de controuersiis facile transactum iri. Deus Opt. Max. faceret, vt latam conditionem rationibus Christiani nominis accommodatissimam acciperemus, nec tam improbe atque impie vel gloriae nostrae vel cupiditati seruiremus, vel denique obstinato animo vsque adeo obsequeremur: melius profecto et commodius rebus Occidentis consuluissemus, ac de Christiana religione salutarius statuissemus. Nam per Deum immortalem, quid causae fuit, cur non eadem de Tunete, id est Mahumetanorum latebra magna cum nostra laude et compendio faceremus, quae paulo ante de Methone arce ac praesidio Christianorum, illustrissimo ipsis Christianis, qui nos inuocarent, proditis maximo quidem cum, nostro dispendio, sed maiore multo dedecore et ignominia feceramus? Hocne, illud est tandem quod isti perhibent, de quiete et salute Reipublicae semper se cogitare;


page 387, image: s387

semper esse sollciros? sua opera, studio, diligentia, virtute, fide illa omnia, sustineri et seruari? prae illis priuatarum se rerum omnium et vtilitatum suarum rationem nullam habere? Anetiam id est Herculem alterum orbis liberatorem esse? alterum esse Caesarem Romani assertorem Imperii? Hoc est religionis Christianae propugnatorem se vnicum velle videri, atque eo nomine apud omnes inclarescere? Quod si Rex, quem isti tam pii homines neglectae religionis, quid dixi neglectae? imo vero proditae et afflictae insimulant, hac occasione oblata aut alia eiusmodi, illud nescio quod propugnaculum aut castellum ad fauces Tunetis positum Solimano non, restitueret; si non tyranno omnium quos terra sustinet, impurissimo (de Rege, oppidi illius loquor) amicitiam renunciaret: si non ab inhonesto foedere, si non, a consensu Christianae pietati perniciosissimo recederet: nisi iniurias omnes, si quas ab hoste accepisset, Reipublicae quieti benigne remitteret: nisi Africanum omne, imperium et inanes illos Europae, Asiae, Africae titulos otio Christianorum condonaret: nisi denique omnia faceret, vt iam ingruentum nostris ceruicibus tempestatem auerteret: quid tum, obsecro vos, quid (inquam) non essent rigidi isti censores proloquuturi? Nonne cupidum, nonne insolentem, nonne impotentem animi, nonne iam moribus praesentibus intolerandum parum illis esset eum dicere? Scelestum medius fidius, nefarium, sacrilegum, impium, humanitatis, pietatis, religionis euersorem, aris focisque infestum Regem esse clamitarent: idque non iniuria. Neque enim vllum opprobrii, vllum contumeliae tam inuidiosum genus est, quo non dignissimum eum homines merito iudicarent. Verum in hoc bello quidnam est tandem, in quo Regis benignitatem, humanitatem, aequitatem possit Caesar desiderare? quid quamobrem Regem sugillare iure possit? Coepit ipse hoc triennio classem parare in nostri litoris vicinitate, omnium quas nostra vidit aetas, atque audiuit, tum robore copiarum numeroque, tum omni apparatus genere longe instructissimam. Excipiebantur eius interim voces minarum plenissimae, quae ad Regem solum non dubie pertinebant. deprehensi et conuicti viri nefarii aliquot, qui tantam Caesaris classem in Massiliensem portum accipiendam, quique Andreae Auriae (quem vos et de fide et de nomine satis nostis) Massiliam ipsam vrbem omnium, nobis maritimarum opportunissimam, tradendam susceperant, et redemerant. Detectae iam erant insidiae, patefacta erat scelestae expeditionis adumbratio. nec dubium erat quin verbo quidem ad Punicae orae oppugnationem tanta classis, re autem vera ad Christianae expugnationem occupationemque vrbis iam dictae parata, esse videretur. Tam insigni iniuria Rex lacessitus, nec sic quidem ab vetere instituto suo discedendum putauit. Satis tum habuit ab insidiis cauere, reique euentum opperiri: nec in causa tamen fuisse facile affirmauerim sceleratam hanc perditorum hominum coniurationem, cur tandiu Caesar suam profectionem distulerit: nec ei moram attulisse eam spem, quod de capienda per proditionem Massilia aliquid aut cogitauisset ipse, aut sperauisset. Nam id licet verisim illimum multis visum sit, quia tamen nihil vobis ex vano haustum tradere institui, neque quenquam nisi comperta re fraudis ac perfidiae incusare, vestro sapientissimorum virorum iudicio rem totam arbitrandam relinquo. Id demum asseuerare iure possum, simul vt detecta est proditio atque oppressa, Caesarem qui diu nullam ob causam manifestam cunctatus Barcinone in anchoris steterat, illico cum ingenti illo apparatu soluisse. Qui iam in altum prouectus id Regiis oratoribus, quod eos persaepe antea sciscitantes celauerat, consilium expeditionis suae tandem aperuit, et hactenus tamen aperuit, vt Regi amico, Regi sororis viro, id demum significari vellet, sese in expeditionem quandam Christianae reipublicae gratia proficisci, suisque verbis per ipsos Oratores rogari, vt absenti sibi Regis fides atque amicitia perinde vt praesenti constaret, nec quicquam rerum interim in Italia moliretur. Hoc posterius tametsi durum, (nam superiora cum a Rege sponte semper exhibita essent, nihil attinebat postulare) verum hoc tametsi durum, et praeter aequum videbatur additum, pro ingenio Regis tamen et perpetua voluntate in rempubl. ab eo non est recusatum.


page 388, image: s388

In Italia vt nihil nouaretur, postulabat Caesar. id contra ius aequumque iniungi sibi probe Rex intelligebat, indignarique eam ob rem iure poterat, idque eo etiam magis, quod praeter haereditarias in agro Insubrium possessiones, quas repetere debebat, recentem Francisci Sfortiae iniuriam Mediolanensium tyranni, nullam moram admittere, nullam cunctationem perferre intelligebat hominum opinione. quippe pro contumeliae acceptae magnitudine e Regis tanti dignitate non erat, Tyrannum illum sinere diuturnum fructum violati iuris gentium carpere. Et nihilo secius tamen Rex placidissimus, cum vellet reipublicae potius quam vel dolori proprio vel dignitati morem gestum pedem domo non extulit, quamdiu in Africa, Caesar belligerauit. Haec si ad examen aequitatis vestrae perpendentur, viri amplissimi, nec futilia esse videbuntur, nec Caesaris ostentationibus similia. Caesar enim maluit alienae tyrannidi in Africano negotio, quam suo officio, quam otio Christiani nominis et securitati consulere. Rex vero (vt caeteras causas, quae et plurimae erant et iustissimae, praeteream) dolorem proprium, vindictae occasionem cum aequitate coniunctam, publicae tranquillitati, Christianorum quieti atque vtilitati postposuit. Neque vos latet tamen Sfortiam hac patientia Regis, hac animi aequitate indignum fuisse: qui in Legato Regis violando omnem barbarorum feritatem superauerat. Nam primum Regis Christianissimi Legatum comiter admissum, deinde crebro et familiarissime acceptum, ad extremum contra ius gentium trucidauerat. Tyrannus videlicet nulla virtute nec corporis nec animi praeditus; ne inglorius moreretur, innotescere facinore immanitatis concupiuit. Et vero Diomedis illius Thracis et Busiridis AEgyptii, qui necandis hospitibus suorum nominum memoriam ab obliuione vindicauerunt, aequare gloriam contendit. etsi hoc illis praestitit in eodem genere crudelitatis, quod illi in aduenas et viatores, hic in, ciuem et popularem: illi in quoslibet et ignotos homines nulliusque nominis, hic in virum nobilem, et legatione Regia functum, specimen dare ingenii barbarici voluit. Quod inauditum scelus et in primis nefarium, Rex et indignitate, contumeliae, et iustissima doloris causa percitus, vltum ire properabat: a quo etiam, cum diu hac de re satisfieri sibi postulasset, frustra habitus contemptusque erat. Neque ea tamen omnia Regium animum a communis vtilitatis atque humanitatis studio abduxere, vt publicae commoditati vel iuris sui vel iniuriae persequutione praeferret. Id quod tamen sine vlla cuiusquam offensione aut reprehensione facere poterat. Erant enim tum Regi ad manum omnia, quae ad vindictam nefarii facinoris viam munirent ac rationem expedirent, tempus, res, occasio, copiae, bonorum omnium, populi totius in optima causa consensus. quae quamuis et viderentur, et essent maxima, non tamen tantum apud eum valuere, vt reipublicae ratio ac vitae consuetudo non multo plus potuerit. Vos itaque, vos appello, Amplissimi viri, vestrumque istud collegium, cuius, cuius (inquam) dignitate et gloria Imperio Romano sua constat adhuc prisca et Augusta maiestas; vos quaeso acque obtestor, vt in re vestra contra veritatem atque aequitatem, calumniae et vanitatis patroni et defensores esse ne sustineatis: praesertim cum apud Caesarem ipsum ne dignitatis quidem istius illustrissimi collegii ius obtinere potueritis. Quanquam quid dico dignitatis? qui et saluti et incolumitati vestrae, affectatae sibi quoquo modo tyrannidis, etsi iniquissimae, tamen tutelam propugnationemque anteponere non dubitarit. Verum quoniam omnia fibi ignosci postulat et permitti, aliis contra nihil de summo iure remittere consueuit; hoc etiam in illus gratiam, vt aequum est, fateamur, in contentione humanitatis et beneficentiae nimis inique Carolum Caesarem cum, Francisco Rege componi, Sit enim sane huius Regis Christianissimi, non istius Imperatoris Romani, de Christiano nomine bene et sentire et mereri. Itaque, hactenus de illo et de illius in remp. voluntate dictum sit. Hoc certe quod sequitur, Regii plane fuit animi et moris, quod aliquanto post Africanum bellum confectum mortuo Sfortia, ne tum quidem Regem de sententia casus appositissimus et


page 389, image: s389

tanquam caelitus oblatus deduxit. Siquidem ea mors Sfortiae omnem aditum invacuam possessionem veluti caducam remigrandi Regi aperuerat, absente praesertim, hoc est e Sicilia nondum egresso Caesare: vbi tum etiam et incommoda valetudine et rerum inopia omnium ex Africa reuersus, premebatur. Neque vero erat tum in re improuisa et repentina, vnde auxilium facile mitteretur Antonio Leuae, qui tum forte Mediolanum cum Imperio quidem, verum sine exercitu obtinebat. Contra Regi praesto erant populorum studia, si iis vti in animum induxisset, pleraeque arces praefectorum voluntate, permulta oppida Insubrium munitissima patebant: iam vero Rex ipse ad radices Alpium versabatur, cum ab rebus caeteris omnibus, tum vero maxime ab exercitu paratissimus: cum tot tamen tantarumque rerum copia atque oportunitas in idem tempus illud incurrisset, nihilo ille secius temperandum sibi esse duxit, adhucque expectandum, ecquid Dux ille Sabaudiae pateretur ad aequitatem se adduci, apud quem iam decennium erat, cum assidue per internuntios Rex ageret, vti ablata per vim et retenta, moribus sibi restituerentur. Quae cum ita essent, ecquis crederet Regem viribus, opibus, studiis, causa denique ipsa superiorem, adde etiam (si ita videtur) et animo et rerum vsu, nihilo (vt leuissime dicam) Caesare inferiorem, ne ad hanc quidem occasionem loco se fuisse moturum? Nemo opinor. Atqui ne significationem quidem vllam huiusmodi dedit. Et quanquam toties ante expertus in se Caesaris animum, et vero certior factus, Caesarem Regiae suae primoribus iureiurando illo ad ostentationem Imperii exquisito affirmasse, potius extrema se exempla passurum, quam vt in Italia Regi vel tantulum retinere, in quo vestigium figere posset, per se liceat: attamen iterum atque iterum et saepius tentandum esse iudicauit, si quo pacto hominis ingenium molliri posset et mitigari: et si minus illum aequitatis et officii respectus, at hominum certe existimatio, et temporum communium ratio eo adducere posset, vt aliquando non inuitus faceret, vt Mediolani possessione sibi cederet. id autem erat, vt alienum, quod per summam iniuriam occuparat, iusto domino redderet, non armis quae (si in armis ius poneret) promptissima erant, sed iure, sed legibus repetenti: hoc est, vt Christianorum quieti prouideret, cuius rei causa velle se omnia prae se ferebat, tum quidem certe: nam nunc, ne simulat quidem. Neque vero fuit vlla tam iniqua conditio, quam non pro aequa, si modo ratio sui aliqua haberetur, Rex fuerit amplexurus. Acta autem res inter vtrumque per Oratores fuit, ita vt fieri aliquid posse speraretur. Quidnam igitur ille? Diem de die ex industria ducere, Regem pacis cupidissimum, studii eiusdem simulatione frustrari, dum sacramento quoscunque potest, adigit, exercitus comparat, dum pecuniam ad stipendia militum vndecunque cogit, dum locis opportunis munit oppida, dum quacunque, potest ratione, quorumuis hominum animos sibi conciliat, alios etiam per fraudem ab Rege alienat. denique dum populos Regi audientes solicitat ad defectionem, et Regis vero familiares qua spe, quibus praemiis, quibus pollicitationibus potest, calcata iusti, aequi, honestique reuerentia, corrumpit. ac ne pluribus, dum omnia omnium ingenia, qui vnquam arte, diligentia, industria, labore ad ambitionem valuere, non aequat modo, verum etiam vincit. Vbi autem haec ex animi sententia omnia successere, tum impetu sane incredibili, viribusque post hominum memoriam formidolosissimis Regem vndique a fronte, a tergo, a lateribus adoritur: Galliam ipsam, quid Galliam dixi? imo Europam potius atque Asiam et Africam spe quadam infinita et libidine dominandi inexplebili deuorat, ne id quidem obscure ferens, se non ante quieturum, quam Regem, nec tantummodo Regem, sed Regem Christianissimum, Regem foederatum et socium, Regem cognatum, praetereaque Regem sibi ex sororis suae matrimonio ante alios affinem factum, de Rege priuatum, de locupletissimo egentissimum omnium, et si natura pateretur, de propinquissimo alienissimum reddidisset. Proh Deum immortalem! quo tandem ista animi impotentia eruptura est, nisi prouidentia caelestis


page 390, image: s390

fraenos imposuerit? Mithridatem olim Regem Ponti, cum a Populo Romano iustissimis armis premeretur, quod maximis contumeliis ciues Romanos in Asia sociosque affecisset, antiquorum monimentis traditum est post grauissimas clades acceptas, Fortunae suae misericordia non vicinos modo Reges ac necessarios sibi populos commouisse, verum etiam nationes illas, quae supra Euxinum pontum incolunt, immanes et barbaras, et ab omni propemodum humanitatis sensu remotas, Regii nominis sanctitate atque reuerentia sibi ad auxilium extremique casus societatem adiunxisse: vt cum illo quidem, quocum nulla alia causa aut necessitudine iungebantur, tamen pericula sua omnia ac fortunas communicari voluerint. Tute vero populi (vt vis) Christiani Imperator, non tantum Christianum, sed Christianum Regem, Regem etiam Christianissimum, et quo nunc affinitatis iure vtimur, Regem fratrem tuum post illas tot tantasque a te illatas iniurias, homo barbaris inhumanior, nullo nec dicto nec facto lacessitus, bello atrocissimo atque sceleratissimo incautum opprimere conatus es: et quem amare, quem tueri, quem defendere, si quis alius violasset, debueras, omni dignitate spoliare, omnibus fortunis euertere, spiritum eius haurire et sanguinem exorbere voluisti. O ingenium truculentum! o mores ab humanitate Christiana abhorrentes, istique Maiestati tuae minime consentaneos! Atqui illa est vis violati numinis, illae sunt animi conscelerati tenebrae ad lucem illustrem caligantis, vt qui se in grauissimum aliquod et nefarium induunt flagitium, iis consilii acies et mentis ipsius oculi in illa, vesana concitatione animi, velut tenebris intus offusis, iam sui impotentes sint. Illas, illas inquam voces ab omni humanitatis more, et societate communis vitae dissonas et discrepantes, non prius emisit ille in publicum, quam apud sese statuisset, ita se districtum Regem et irretitum tenere, vt nullus iam recipiendi sui locus ei superesset. Id enim sibi nec prouidentissime nec intelligentissime persuaserat. Nam Romam quidem cum paulo ante venisset, vbi ad eam perniciem accommodatissimos hominum sensus inuenerat, illiusque suae sententiae non fautores modo, verum etiam authores nequaquam aspernandos, illo tamen in Pontificio senatu, illo principe orbis terrarum consensu, negare non ausus erat, sua nihil interesse, quod Rex Duci Sabaudiae bellum faceret: nec se ea re bello ab Rege lacessitum, nec foedera ideo violata videri. Equidem etsi (vt plerique audistis) nihil Regem tum prohibere poterat, quin exercitum, si vellet, in quosuis promoueret Italiae angulos: id tamen vt faceret tantum abfuit, vt etiam copias Vercellis oppido illius agri munitissimo, et momenti sine dubio ad obtinendum Mediolani dominatum maximi, sed tum imparato retraheret, dum de omni controuersia, Caesare ipso rogante, et Pontifice Paulo vrgente transigeretur, idque summi illius ordines, vel potius Imperatoris ipsius (vt postea cognitum est) arbitratu. Et vero tum quidem eam spem nobis Caesar iniecerat, vt pax conuenire posse videretur, quo facilius, dum pacis consilia simulabat, occulta belli studia dissimularet: quod totum fallendi genus sic ab isto est administratum, vt certas etiam ipsas conditiones tota de re proponeret, quae si reciperentur, de Mediolani possessione se confestim decessurum ostendebat. Quas conditiones posteaquam Cardinalis Lotharingus, vsus ad ipsum incredibili celeritate itineris, et ad eam rem missus ab Rege Legatus, accepisset pro potestate, et comprobasset; Carolus, qui illa omnia ad fallendum composuisset, qui videret nostras copias occasionem rei gerendae non minimam amisisse, suas procedere coepisse, qui etiam (si Deo placet) a Marchione Salussiorum homine perfidissimo, quem pollicitationibus aureorum (vt dicitur) montium corruperat, milites omnes deditos ac vinctos, et prouinciam ad quam sciebat eum pro Rege mittendum, breui recepturum sperabat. Qui igitur haec omnia in sinum sibi cessura certa iam et gestiente spe confidebat, et praesertim qui de superiori rerum successu in posterum coniecturam non dubiam facerer, sententiam semutasse perfricta neque satis augusta fronte (ne quid amplius dicam) respondit.


page 391, image: s391

nec id tamen (bone Deus) quum diceret, erubuisse fertur. Negauit se ad easdem, quas ipse paulo ante tulisset, conditiones descensurum, quin imo nec ad alias quidem nobis iniquiores, quas Cardinalis pacificator missus, pacis publicae pro Regis more cupidus, alias atque alias in medium afferebat: nihilque iam nisi arma, cladem, excidium, extremam vniuersae Galliae perniciem loquebatur. diceres eum iurisiurandi ac societatis et foederis fidem non officio et honestate, sed commodo atque vtilitate metiri. Atque ea fuit ad illa tempora, viri Principes, pacis toties frustra desideratae a nobis, frustra toties tentatae, et Caesaris conditionum tyrannicarum summa. Nec vero quae secuta sunt, aut aequiora, aut commodiora nobis a Caesare fuerunt: piget enim referre quae toto illo tempore, deinde castris ad Aquas Sestias Romanorum quondam in prouincia positis fecerit, quum ad eum etiam tum de pace referretur. Quo tempore cum Annas Mommorentius praefectus Aulae regiae, quem castris ad Auenionem positis Rex sibi legauerat, summam sibi rerum creditam ac mandatam vt prius in pace sapientissime, ita tum illic in bello fortissime administraret, nihil ipse quidem praetermisit quod ad pacem salua Regis ac gentis dignitate spectaret. Hic per Deum immortalem, quae dubiis adhuc vtrinque rebus, quae iam perditis Caesaris, [Note: Illustrat hunc locum Sleidanus lib. X. p. 291. collectis iam viribus, et per mediam Italiam facto itinere, valido cum exercitu Caesar in prouinciam Galliam inuadit. Rex ad Auenionem castra posuit, inter Rhodanum et Druentium flumina, et deuastatis agris, qua parte Casarem esse descensurum videbat, cum pugnandi potestatem non faceret in summas illum difficultates coniecit nam inopiae rerum omnium Caesar abductus, et multis bominum millibus ex inedia et contagione desideratis, Antonio quoque Laeua sublato, tum reliquas copias dimisisset, Genuam redit.] dicta, facta fuere? quale hoc tandem est, quod iam fugam circumspectans per Pontisicis Pauli internuntios, Regi iam plane victori ea ipse imperaret, quae vel victo haudquaquam esset imperaturus, nisi videri vellet et crudelis et impudens. Sed haec et his similia permulta prudens praetereo, simul ne in eundem maledicentiae scopulum, ad quem aduersarii naufragium iamdiu fecerunt, ipse quoque impingam: simul vero ne non secutus mei Regis exemplum videar qui nihil vnquam tam alienum nobilis aut egregii hominis instituto duxit, quam hostem maledictis non modo lacessere, verum etiam propulsare Cum quo vtinam ipso Rege hostes, quam facile maledicendi et insania transuersi rapiuntur, tam essent parati vel de pacis studio, et placabilitate, vel de belli gerendi ratione, et magnitudine animi contendere: aut in has miserias in quibus hodie versamur, non essemus coniecti: aut in his diutius opes non contereremus. Nam alterum, ad arma ne iretur, facile impedisset: alterum, postquam eo ventum est, pacem, vel alterutrius fortasse interitu nobis, hoc est, Christianae reipublicae reddidisset. Proh Dei hominumque et vestram in primis fidem! tantamne esse hominum iniquitatem, tantam rei indignitatem, tam praeposteram istorum voluntatem, vt qui se publicae quietis et salutis vindices, nos contra, vtriusque hostes, vtrivsque turbatores appellant: tamen quocunque in rerum statu posiros videas, neque rem pace componere, neque dirimere bello velint? hoc enim posterius plane expeditio illa ipsorum Massiliensis docuit, nonnihil haec etiam Belgica, in qua Rex hoc tempore ius suum armis repctere, et se suaque aduersus infestissimos hostes munire coactus est; cum in neutra hactenus progredi in aciem, et de summa rerum proelio decernere ausi sunt, facta totics a nobis pugnandi potestate. Nam superius illud omnibus abunde probatum esse confido, consilia istorum videlicet semper a concordiae studio ac pacis mentione aliena fuisse. Nam quod arrogantiae genus, quod superbiae, quod autem exemplum crudelitatis contumeliae florentibus eorum rebus non sumus experti, et perpessi? quos non dolos et vafricias dubiis adhuc rebus eius, quam non obstinationem animi iam afflictis sensimus? Qui


page 392, image: s392

quamdiu illum fortuna in sinu veluti Iunonium puerum et partum matris suae (vt ait ille) aureum gestauit, vix nos congressu aut colloquio dignatus est: tantum abfuit vt nos nostra repetentes aequis auribus audiret. Age postea quam de rerum successu et communi belli Marte dubitari coeptum est, quanto ille aequiorfactus est aut humanior? Qui etiam amissoad Aquas Sestias, et pene deleto exercitu, in eadem animi acerbitate amarulentiaque permanserit. quum essent tamen qui sperarent, hac offensione belli, hominis animum ad aequitatem aliquam perduci posse: idque sibi haud dubie aliisque polliceri et spondere auderent, non mediocris illi quidem neque iudicii neque authoritatis viri, quos ea de re Pontifex Paulus, Christiano nomini prospiciens, miserat: atque hoc illi ita futurum iudicabant, ea ratione maxime adducti, quod Regis Christianissimi maximus natu filius, in quo prius controuersiae pars non minima resedisse certas ob causas putabatur, esset de medio sublatus. Hoc vnum modo verebantur, ne Rex praesente fortuna elatus eas recusaret conditiones (si iterum offerrentur) quas rebus adhuc dubiis Caesar Regi latas, ab eoque acceptas, ipse qui tulisset et praescripsisset, improbarat ac fecerat irritas: haud facile dixerim, minorene fide, an maiore animi impotentia. Verum easdem illas si vicissim a Rege quoque ferrentur, Caesar ipse pro rerum euentu magni beneficii loco arrepturus putabatur, amplexurus cupidissime. De Regis animo qualis tum (vt dixi) in pacis conditiones futurus esset, in tanto rerum successu erat non paulo magis incertum. Videte nunc igitur obsecro, viri Principes, et apud vos ipsos perpendite, quam praeter multorum vestramque fortasse opinionem accidit, quantoque natura magis quam fortuna in vtramuis partem humanus inclinatur animus. Mutata erat in vtroque, neque hoc paruo momento Fortunae, id est rerum apud multos omnium moderatricis ratio: idem ingenii habitus, idem animus, eadem vtriusque voluntas remanserant, vt neque Franciscum ab humanitate secundae res, nec Carolum aduersae ab immanitate deterrerent. Nam illae quidem conditiones quas aduesante Fortuna, tamen vt iniquas sibi, nec dignitati suae convenientes, suo iure posset ab sese amoliri, easdem obsecundante rerum cursu, velut aequas ac dignas amplitudine sua, publicae concordiae amore et Christianae pacis studio amplexus est. Hic contra, populi Rom. Imperator nominis Christiani vindex (vt quidem videri cupit) et Caesar et Augustus, quod in medio victonarum plausu, pacis causa, vt quidem ipse dictitabat; verum vt res erat, simulandi ac decipiendi consilio obtulerat; idem ipse sublimi illo statu grauissime inclinato, cum nullus vltra fraudi locus relictus esset, ob publicae quietis taedium sequi noluit. Itaque Rex superiores illas de pace leges, quas iure poterat repudiare recepit: Caesar, quas a se latas, sine iniuria ac scelere immutare ne verbo quidem poterat, abrogauit. Qua in re nec existimationi suae consuluit, nec fidei, nec humanitatis, nec denique reipublicae rationem habuisse dici potest: nec vero in Pontificis maximi authoritate esse sustinuit: postremo nec religionis metu, nec vllius aut diuini aut humani iuris reuerentia flectere animi duritiem potuit. Is vero cum nec humanam in hac re societatem violari vereatur, cum nec diuina apud eum iura interdictaque sancta sint, cum omnia incredibili cupiditate misceat, et honesti, et boni, et aequi rationem conculcet: nos denique cum tot iam annos nimis aequo animo iniurias illius nec sine contumelia passi simus, nihil otii ciuilis causa antea non tulerimus, nihil porro ferre indignitatis recusemus: ille se publicae pacis authorem, se Patrem patriae, se conseruatorem publicae dignitatis: nos iuris omnis violatores, nos hostes publicos, nos turbatores otii communis esse clamitat: nunc etiam (o summam indignitatem!) cum Rex in sententia pacis, ipse Caesar in belli pertinacia conspicue permaneat, cogitate apud vos ipsos quaeso, Illustrissimi Principes, et secum quisque expendite, quid sit nobis, quid nomini Christiano, quid vniuerso orbi nostro de huius contumacia, quid de animi effrenata libidine sperandum: tum Francisci facilitatem ex diuersa parte in rempublicam cui priuatas


page 393, image: s393

omnes iniurias ac regni sui publicam contumeliam non inuitus faceret vt condonaret, si per aduersarium liceret, istius peruicaciae opponite, sicque amborum ingenia, instituta, consilia comparate. Non habeo, fateor, insignes illos Africanos titulos, quos vobis pro Rege amicissimo et officiosissimo scribens in praesentia venditem. Quibus nugis, si isti non ambitionis fructum magis quam Dei immortalis gloriam in victoria illa, seu Turcica seu Africana, quaesiissent, si non hoc nomine satis a se Christiano nomini factum esse putarent, quod Solimano Turcae rerum gestarum gloria et magnitudine atque numero victoriarum minime cesserint, nimirum non eo nobis res summa rediisset, vt tam male, tam incommode Christi Dei immortalis religio audiat apud exteras nationes ac gentes. Id quod etiam ipsum eo magis indignum est, quod a Getis et Sarmatis Romani homines (ne dicam Christiani) in religionis ac pietatis disputatione hodie reprehendimur: quippe qui hoc nobis clare exprobrant, bellum illud non Christianae pietatis propagandae gratia, sed imperandi studio ac libidine, aut aliena potius diripiendi suscepisse: id quod exitu fortasse non obscurissimum fuit. Multo certe plures numerantur ex iis qui Caesarem in Africam sunt sequuti, qui a Christo ad Mahumetem desciuerint, quam qui ad Christum transierint ab ipso Mahumete. Porro autem vel apud Afros ipsos, in quos ea tum belli procella incubuit, is sermo peruagatus est, Caesarem Christianorum omnium (vt gloriarur) Ducem, pro rerum suarum ampli ficatione expeditionem sumpsisse, religionis suae illustrandae curam aut nullam aut minimam certe habuisse. Quae dum inter se homines barbari quidem illi, sed rerum tamen non omnino imperiti aestimatores proloquuntur; qua tandem nos infamia apud ipsos, qua istos apud omnes inuidia flagrare iudicatis? vt minime mirum sit, in contemptum venisse religionem nostram, quae a nobis ipsis sperni publice et pene irrideri videatur. Quae cum diligentius omnia et attentius mecum reputo, nihil profecto in ista gloria inesse video, quare praeclaros istos triumphos Caesari inuidendos esse censeam: aut cur egregiae Regis nostri in rempublicam voluntati, et propenso ad publicum compendium animo anteponendos putem. Quam voluntatem tametsi non tam ex tota ratione mea, quam ex ipsius vita et institutis intelligere potuistis: tamen quando nos eo rapuit aduersariorum iniuria, qui ob ea quae audistis, nomini nunc eius atrocius et inhumanius obtrectant, ad ea, quae iam a me exposita sunt, pauca etiam nunc addere, ad istorum calumniam refellendam et conuincendam, pro eiusdem innocentia cogimur.

Et priore quidem illa accusatione, viri amplissimi, quo nomine Regem de interpellato Caesaris in Turcas bello apud vos in inuidiam vocent, intellexistis: quam ad accusationem, non dubito, quin a nobis satis pro consciencia vestra et prudentia animi sit responsum. In qua tamen, quod facile subscriptores inuenerint homines sui simillimos, eo maiore animi fiducia, vel confidentia potius, alteram illam eamque longe vehementiorem sunt aggressi: quod membrum totius causae secundum est. Non enim satis habuerunt impudenter et proterue falsoque obiecisse, Caesarem a bello Turcico Regiis armis esse retractum, nisi (vt sunt audacia proiecta) ad id hoc etiam, vt priori crimini affine et satis consentaneum, adderent, Turcarum Regem a Christianissimo Rege in Christianos ipsos accersitum de industria et euocatum. Equidem vt credam, tam flagitiosi mendacii caput esse authoremque Caesarem, aegre adduci possum: vt ne illud quidem mihi fidem faciat, quod plerique tamen vt testatum, vt compertum, vt confessum affirmant, hominem Caesarem et Augustum tam atroci ac praecipiti ira fuisse percitum, vt Regem patrem filio charissimo orbare tanto famae suae dispendio voluerit. Id enim non solum a viri in Republica Principis sensu, verum ab hominis eiusmodi, cuiusmodi Caesarem esse cupimus, ingenio est abhorrentissimum. Tametsi (verum vt fatear) permagna res non caret suspicione. siquidem constat, et eos qui venenum filio curauere, dum idem telum patri quoque intentarent, et eorum plerosque qui in


page 394, image: s394

eum tam inhumaniter hodie inuehuntur, tantaque linguae procacitate, tanta maledicendi libidine efferuntur, Caesari fuisse pridem et etiamnum esse omnium qui viuunt, grarissimos atque iucundissimos: ex iisque qui nihil non possunt apud Caesarem, nullos adhuc maiore beneuolentia quam istos, nullos amplioribus praemiis, dignitatibus, honoribus Caesarem esse et ante et postea prosequutum. Quorum factum si ipse Casar (vt par erat, et ego quidem peruelim) fuisset detestatus; proculdubio neque tanti ac tam nefarii flagitii, neque eorum quae partim iam commemorauimus criminum, atque artificiorum authores eo apud eum loco, eo numero esse debuerunt. Quorum vel flagitiorum vel certe artificiorum si Caesar ipse (vt multi existimant) vel author est vel fabricator; tam astute, ram veteratorie negotium tractat, hominem vt manifesti facinoris conuincere aut tenere non possis. Quid tum enim facturum Regem non fuisse putatis, quo non descensurum, si vel authorem flagitii, vel huius se maledicentiae Caesar non modo praescriptorem esset professus, verum etiam si vel subscriptorem? Sed ita se res habet, vt eiusmodi calumniae, quod nec testibus, nec argumentis, nec bonorum hominum opinione confirmari possint, ab huiusmodi criminationum artificibus, velut per cuniculos in hominum mentes insinuentur ac serpant, neque ex his sit quisquam, qui se earum authorem esse fateatur. Neque tamen cum sint eiusmodi, vt et patrono careant et assertore iusto, non fautores quoslibet interdum inueniunt, auresque pronas ad maledicta exaudienda. Quo fit vt sensim quasi per manus hominum tradita commenta maleuolorum, pro veris et exploratis cedant. Atque illa quidem etsi minime sunt tanti (quod ad fidem attinet) vt graues homines et experientes magno pere mouere debeant; Rex tamen pro suo invos affectu, officii sui esse duxit, interesseque existimationis suae, ea quanquam nulla, aut contemnenda authoritate nixa, tamen non contemnere: sed pro eo quanti vestram de se opinionem facit, diluere: et quod vos quoque pro se aliis respondere possitis, tractare atque absolvere. Et prioris quidem totius tragoediae argumentum, et supradicti commenti causam a Caesare profectam esse, vobis (si prudentiam vestram et intelligentiam bene noui) Apologetica illa epistola pro Rege scripta, criminum refutatrix, fidem fecit: satis vero ex iis literis, si modo eas omnes accepistis, quas proximo mense Ianuario ad vestros istos ordines Rex dedit, perspectum esse vobis existimo, qui eius sit animus ad res Turcicas capessendas, quanta in Christianam rempublicam fide constet. Neque enim si sibi suisque liberis et Galliarum populis consultum cupit, continuo reipublicae Christianae (a qua nomen clarum atque illustre sortitus est) incommodare contendit: quod Deus omen euertat. Neque ideo se aut impium aut nefarium videri debere putat, quod salua Christianae reipublicae non modo quiete, verum etiam (quod ad eum attinet) dignitate rebus suis prospicit: quid suis dixi? imo vero dum Christianae pietatis, salutis et religionis incolumitati consulit. Cum autem apud vos purgatum sese voluit, tum vero animi sui sententiam testandam esse duxit. Turcarum igitur Regem neque se excitasse testatur, neque cum eo ab aduersariis excitato statuisse rerum suarum summam coniungere: caeterum praeterita fortuna, et praesenti adhuc rerum statu admoneri, ne hostem temere sibi illum (quo sibi pacato opus sit) ad superiora incommoda, ad superiores clades, velut additamentum intestinorum hostium ascisceret, in seseque prouocaret. Sed illarum literarum tamen exemplar simul cum hac Apologia idcirco ad vos perferendum modo curauimus, quod incertum nobis esset, an illae vobis redditae fuissent, an (vt saepe de caeteris contigit) in itinere interceptae. Nec dubito quinquo iudicio et prudentia polletis, qua rerum peritia et vsu omnia perspicitis, ipsius Regis consilia minime improbetis. Nam qui in rerum vestrarum consiliis agitandis prudentia et circumspicientia vti soletis, circumspecto Regi prudentiaque praedito non conuenire iudicabitis, hostem talem tantumque, quantus Solimanus est, vltro in sese irritare, vt Principis non modo minime sibi amici, verum


page 395, image: s395

etiam hostis infestissimi atque acerbissimi Imperium constituat, vel tyrannidem potius stabiliat: praesertim cum nec adhuc vsquam Rex in sua apud amicos et socios satis iustum modum aequitatis interpretandae inuenerit, nec vllam apud hostes immensae cupiditatis, arrogantiae, crudelitatis moderationem, ex iis quae antecesserunt, se in posterum inuenturum sperare debeat. Solimanum vero quid fuit quamobrem in caput suum et fortunas conuerteret? Habet ille (vt perhibetur) nauales apparatus ingentes, classemque, vt si qua vnquam, in Graeco mari instructissimam et numerosissimam, quam classem in nostram oram se appulsurum non obscure fert. Nos autem dum a Caesare grauissimo bello et periculosissimo destinemur, quid nauium tantae classi opponamus, certe in promptu non habemus. Quin et littus nostrum, quod hosti plus minus milia passuum ad quadringenta est expositum, cum per sese sit portuosissimum, eoque magis iniuriae obnoxium, tum vna excepta Massilia, nulla in parte tractus totius saris ad tantos impetus excipiendos munitum est. Haec quum sit reum nostrarum conditio, nunquam vobis dissulandum esse iudicauimus, pacem ab hoste in primis omnium formidabili oblatam minime repudiasse: quam si vltro tum appetiissemus, tamen consilium nostrum praesentium temporum ratio deberet comprobare. Sed pacem hanc tamen (ne forte hostium nostrorum importuna obtrectatio vobis obrepat) nec ab vtilitate communi, nec ab honestate nostra remotam reperietis, et vero summopere temporibus nostris necessariam. Quanquam ne Caesareae quidem ambitionis poenas luere, si id in rem futurum Christianae religionis videretur, recusandum esse putaremus. Verum ita suum animum antehac dictis factisque suis Caesar, omnibus qui modo aliquid vident patefecit, vt amicitiam cum quouis mortalium fortasse, inimicitias certe nobiscum immortales sibi esse constituerit: vt nihil ipsius ratione, cum aequitate pugnantius, nihil quieri publicae et saluti infensius existimemus; in eiusque sententiam ire, id vero arbitremur esse perniciem publicam ac bellum ciuile perpetuum indicere. Enimuero si praeclari illi Caesaris conatus, si bella ab eo suscepta eo spectabant, vt Orientis populi eius armis ad religionis nostrae partes adiungerentur; quin igitur subacta iam Africae parte, in Asiam ipse (quod palam iactabat futurum) transibat: atque id fieri quum deberet multorum iudicio ac opinione? Nonne id et conducibilius in vniversum fuisset, et nomini Augusto splendidius, quam cupiditate detecta atque animi impotentia, repente nullam ob causam satis dignam aut luculentam, Christianas copias in Christianissimam gentem vertere? Quod quid aliud fuit accurate rem expendentibus, quam collectam superioribus annis ex Fortuna gloriam paucis mensibus effundere? Quid vero si ne nos quidem, quos nunc in inuidiam rapit, quum eum illud facturum alii sperarent, voluntati hominum et postulationi defuimus? Equidem memini Romae hac de re consilium haberi, in quo consilio quum multas ob causas, tum vero maxime ob vicinitatem loci (nam erat tum Caesar ad Neapolim) multis magnisque de rebus tractatum est. In eo consilio praefuit summus Pontifex, affuit amplissimus Cardinalium ordo, Legari Ferdinandi Regis, Legati Lusitanorum, Florentinorum, Genuensium, Lucensium, Iudaeorum denique qui magno numero trans inauditos quosdam et incognitos Arabiae (vt fertur) vlterioris montes incolunt: quin et Venetorum ipsorum Legati, certatim ad eam expeditionem suscipiendam nomina dedere. Nemo erat omnium quin vires, opes, facultates, vitam etiam ipsam et sanguinem, in tam pium bellum se profundere velle diceret, prae se ferret. Tum rogatus sententiam Cardinalis noinine Bellaius, quem maxime conscium Regis consiliorum esse constabat, ecquid pro Rege Christianissimo polliceretur, respondit, Regem ad ea quae iam diximus, in Pannoniae tumultu oblata esse, additurum etiam triremes quinquaginta, et nauium quae ex Oceano maximae et instructissimae adducerentur, numerum ingentem: ac ne ipsum quidem Regem, si ita videretur, ab expeditione abfuturum, aequum proinde esse,


page 396, image: s396

vt ratio eius haberetur. Id quod postea re intellecta ipse Rex protinus confirmauir, seque ea lubenter praestaturum esse, quae pro se Cardinalis ille recepisset, promisit. Hic enim vero peruelim, vt hoc mihi lepidi isti criminatores, vnum explicent, quae causa fuerit, cur ad egregiam tot populorum, tot Regum, tot ciuitatum voluntatem, aut potius pro republica singularem animorum deuotionem, Caesar id quod se tautopere deposcere ostendebat et dictitabat, (praesertim quum illi factu facile esset, et vltro etiam obuium) non exequeretur. Quid a nobis amplius, quid ab vniuerso orbe vel sperare vel desiderare potuit? Quod si hanc animi nostri egregiam promptitudinem in capitis crimen ad iudicium isti adducunt, si omnia ad arbitrium suum collata, a nobis causam fuisse existimant, quare inuisi omnibus et offensi esse debeamus, quasi ab expeditione Turcica Caesarem reuocarimus, quasi Solimanum in finium Christianorum depopulationem ac vastationem vocauerimus: iam ego quid potissimumin causa sequar, quid fugiam, quid defendam, et quid refellam, quo me vertam, ignorare fateor: cum isti rationem omnem officii et culpae, omnem aequi et iniqui naturam peruerterint, vt quid apud eos bonum sit, quid malum, quid rectum sit, quid prauum, quaeue iis rebus vocabula apta sint, iam intelligere non possim: nisi hoc forte agunt, vt nos pro rebus iustis, pro officiis praestitis, pro ingentibus meritis causam dicere cogamur. Quid ita? nempe quid ad rem Caesaris faciat, hoc in iudicio iustitiam accusari et probitatem, iniuriam et nequitiam defendi, Hic locus est quiritandi (vt videtur) et Dei hominumque implorandi, et vestram maxime, viri integerrimi, aequitatis et iustitiae studiosissimi, fidem in tam inaudita insolentia. Sed quoniam id e moribus gentis nostrae atque dignitate Regis minime visum iri intelligo, non eo me vehementiae istorum indignitas impellet: non committam, vt istorum improbitate percitus, non similis esse mei, nostrorumque non meminisse videar. Quanquam in hac controuersia discepranda non satis constitutum habeam, quid potissimum, quid primum, quid secundum ac deinceps defendam: nec vero, quid in primis accusent: imo vero, quid omnino accusent, quid querantur, quid in nobis desiderent, quid a nobis abesse velint, ignorem: cum ipsi in suis criminibus nihil constitutum habeant et definitum, nisi quod summam accusationis suae eo referunt, vt maledictis, iisque falso excogitatis Regem Franciae ac gentis ipsius nomen cooperire obruereque possint. Qui cum nostra benefacta in malefacta obtrectandi iniquitate vertant, etiam sua ipsi maleficia pro egregiis in vniuersum religionis nomen vobis venditant, tanta est confidentia institutae calumniae. Verumetiam si insolentiae suae finem nullum faciunt, ego pro nostra consuetudine tamen, ne vestra facilitate atque aequitate in causam nostram abuti videar, finem hic secundae faciam refutationis. In quo probasse nobis videmur, non modo nos hac modestia, hac animi perpetua liberalitate gentem Turcarum in rempublicam non concitasse, verumetiam sua arrogantia istos et cupiditate rem Christianam communibus hostibus et domi et foris prodidisse et perdidisse.

Quod tertium ex diuisione fuit, idque postremum, quaeso viri Amplissimi, paucis ex me intelligere attente ac beneuole, ne grauemini. Hoc vero ab eadem mente profectum, qua supradicta, congruentis quoque cum illius est vaniloquentiae. Quippe Regem eundem tot aliunde calumniis oneratum, apud vos in invidiam adducere hoc quoque nomine conantur, quod in Mediolanensem, quod in Sabaudiensem agrum, vestro, hoc est, Principum Senatus Imperiique Romani iniussu inuaserit, eaque re sic Imperii vestri ius atque authoritatem laesisse vociferantur, cum ii populi in vestra sint fide, ac vestri (vt isti dicunt) beneficiarii: vt Rex vel hoc ipso maiestatis reus apud vos agi peragique et possit et debeat. Quo in accusationis genere mirari fatis non possum istorum hominum incredibilem stupiditatem summa cum impudentia coniunctam. Qui enim Regem maiestatis postulant, illi quo maxime crimine apud omnes laborant, eiusdem eum qui ab


page 397, image: s397

hoc quam longissime abest, insimulant: nec interim, credo, sentiunt a vobis viris perspieacissimis ea non posse non animaduerti, sicque proinde in hoc crimine se iactant, sic exultant, quasi vestrum sit aliquis, qui nesciat neminem post Caroli Magni tempora fuisse (qui primus Imperium Rom. inuexit in Germaniam) qui hunc Caesarem non dicam superare, sed aequare quidem potuerit in dignitate Imperii ornamentis omnibus spolianda, euertenda fortunis omnibus, ne dicam intervertenda; iis qui Imperii administrationi et maiestati atque grauitati moderandae praefecti sunt, in ordinem redigendis, aerarii opibus et facultatibus exhauriendis, atque dilapidandis. Cui enim non dico Austria ipsa, (cuius vos possessione at que clientela maiores eius defraudarunt) sed facta eius recentia non insident animo, vel potius versantur ante oculos? quae si ego non singula quidem illa (nam infinitum esset ea commemorare) sed si ex tam multis ea saltem vulnera commemorabo, quae in Italia, Florentina, et Pisae: in Germania, Vltraiectum et Wirtenberga ab eo acceperunt: et si vos ea (vt facitis) recordamini, dissimulate nunc si potestis, populo Florentino, atque Pisano, libertatem a Carolo Magno Imperatore vestro et ciue datam, aliorum deinceps Imperatorum beneficio omnium conseruatam, his proximis annis nulla vestri habita ratione, vtrique populo per vim Caesarem ademisse, [Note: Facit huc P. Iouius Hist. lib. XXVII. p. 190. aditectum est, vt postquam Florentini adversum Caesarem, confisi incertae Gallorum victoriae arma tulissent, maiestatis rei facti, libertate, et antiquis superiorum Caesarum concessis immunitatibus seuere priuarentur, obiterque ciutati principem Alexandrum adolescentem imponeret, cui ipse Caesar ad confirmanda foedera, augendamque Alexandri dignitatem, Margaritam filiam se coelibe susceptam in matrimonium desponderet.] et mox Tyranno contra iusiurandum, contra Imperatoris fidem et officium mancipasse, deinde pretio accepto eidem in numerum dotis attribuisse. nam res Vltraiectensis, quando ea quidem palam est, et oculis vestris exposita, eo leuius attingenda mihi est: neminem enim vestrum latere puto, qua arte Vltraiectensi Episcopo patrimonium omne subduxerit, [Note: Explicat haec loccus Wilhelmi Hedae in Hist. Vltraiect. p. 318. qui, postquam dixisse Fridericum Episcopum egisse cum Gallis, de commutando suo Episcopatu cum Metensi, addit: verum Maximilianus per amicos resciuit conatus Episcopi, et quod in Galliis tractabatur, vnde ira accensus, terruit Episcopum a ceptis desistere, nec decere ipsum sanguinis sui cum extero Principe in praeiudicium Romani Imperii similia concipere, nec contentus, quo huic periculo obuiaret, induxit partim suasionibus, partim minis vt Episcopatus ad eius et Caroli nepotis nominationem sub annuo censu renuntiaret.] non quidem vt inopi et mendicae plebi, vel certe iis qui prae egestate literarum studia tueri nequeunt, erogaret: sed vt totum hoc in priuatum sinum auersum sibi sumeret, aut potius consumeret. In causa sane Wirtenbergensi, [Note: Quid in causa Wirtenbergensi actum, latius exponit Hortleder de causis B. Germanici Tom I. lib. III. Quid Franciscus in hac causa egerit, exponit Mart. Bellaius Comment. lib. IV. p. 139. Fr. Belcarius lib. XX. p. 642. seqq.] mirum ni quod egit, satis animaduertistis, opinor enim quale fuerit, vos vidisse: atque a vobis est hoc pro rei natura et authoris ipsius ingenio perspectum. Et tamen id facinus nec prohibuisse vos, nec admissum vindicasse, certum est: si quidem ea vera sunt, quae multorum sermone, rumoribus etiam ad nos et fama perlata sunt. An vobis hoc parum visum est, dignitatis Imperii, et vtilitatis publicae cupidissimis, tantam provinciam ac tam nobilem de Imperii clientela oblique esse istorum artificio exemptam? cuius Imperii beneficium eo iure erat, vt aut si quid forte esset a cliente contra fidem bencficiariam, admissum aut si ad eum casum res aduenisset, vt in familia clientelari mas nullus superstes esset, ager ille fieret publicus populi Romani. At id ius omne ita est interuersum a Caesare, vt totum in gentilitatem Austrianam iisdem conditionibus transcriptum sit, pacto an peccato dicam nescio: certe quidem


page 398, image: s398

contra ius, contra aequum et bonum, contra morem maiorum. Id quod eo est et indignius, et multo etiam minus tolerabile: quod ea fraus in caprionem Imperii conflata, in accessionem Ducatus Austriae futura sit. Quae Austria cum ante Maximilianum Caesarem in fide Imperii Romani eodem, quo Wirtenbergensis ager, iure esset, ab illo ipso Maximiliano fide liberata, clientelae immunitatem summa fraude et flagitio Imperatoris vestri consequuta est. Quae tum iura Impetii vestri, non ab exteris nationibus, non ab hostibus tentata, sed ab Imperatoribus vestris, nimia omnino (quod pace vestra dixerim) ac plane dissoluta conniventia, erepta sunt Imperio. Quo in scelere existimo vos, Amplissimi viri, minime esse hallucinatos: sed ea temporum ratio superiorum extitit, vt facilis fortasse fuerit eius improbatio, sed difficilis intercessio. Nam illud insigne in Comiti Carpensi iniuria facta) quod nunc, vt arbitror, magnitudine iam dictorum obscuratum vos effugit) non modo aut Imperii vestri maiestatem violasse, aut Christianae religionis authoritatem, societatem, pietatem contempsisse, verum humanitatem etiam omnem (quod in Caesare fuit) deleuisse videtur. Erat vir ille, vt nostis, non modo gentis imaginibus, opibus, vitae innocentia, et morum probitate, ac doctrina singulari, tota prope Italia clarissimus: verumetiam aetatis iam grauitate, et quod sartum et tectum ab omni violentia praestare eum debuerat, valetudinis perpetua infirmitate, membrorum omnium debilitate, minime ad iniuriam opportunus, indignusque omnino, qui vllo inhumanitatis genere afficeretur. Verum, vt credo, cum haec omnia Caesarem minus inhibere potuerint, vt manus a grauissimo et sanctissimo viro, propter tot causas abstineret; non vulgaris aliqua ratio eum induxit, vt vim nobilissimo illi homini nihilominus inferret. Obsecro vos igitur, viri Principes, rem vt totam cognoscere velitis. Fuerat ille inter clientes Imperii Romani in primis nominatus, cum apud Romanum Pontificem Regis Christianissimi legatione fungeretur. Apud quem Pontificem, per Deum immortalem, cui populo, cui nationi, cui Regi, cui denique Christiano homini, legatum habere, aut cui denique homini et nunc, et antea non sit, non fuerit, non olim futurum sit oratori esse liberum? At in hoc viro tamen, exempla maiorum et instituta, Carolo minime sequi visum est. Siquidem quasi violato hoc vno nomine iure publico, authoritate Imperii Romani ludibrio habita, grauissime ille tulit, vel simulauit potius, quod cum in fide populi Romani esset Carporum Comes, iniussu Imperatoris pro Christianissimo Rege legationem suscipere ausus esset. Eo de homine quid futurum esset, huiusmodi de crimine quid ipse statuturus, non magnopere quiuis anxius esse debebat (vt quidem ipse reor) qui et Caesarem novisset, et culpae genus intelligeret: crederes obiurgatione contentum hominem fore, et verborum castigatione, si non qualibet, certe seueriuscula. At id aliter homini visum est. Neque enim satis habuit, aut Imperatore dignum esse censuit, admonere hominem durius, et grauius reprehendere, comminari etiam insolentius vt desisteret, ac nequid tale moliretur in posterum. Hoc ille quidem parum ad iniuriam iuris communis, parum ad libertatis contumeliam esse iudicauit: tametsi id omnes merito iniquissimi, et arrogantissimi Imperii esse existimarent: videlicet id ab isto reprehendi, quod non tantum moribus omnium et institutis receptum et vsitatum esse probaretur, verum laudandum etiam esse summopere inter omnes constaret. Existimo vos, viri Amplissimi, nihil grauius in huiusmodi culpa, seu crimine ad speciem exaggerato expectare, quam vt rem ab omnibus receptam atque probatam, Caesar quamlibet infensus, suis decretis et condemnarit et abrogarit. Hoc vero quanto grauius est, quanto ad iniquitatis memoriam insignius, quod vir in Italia Princeps, vir summa nobilitate, summa authoritate, summa dignitate praeditus, vir cuius vel humanam quamuis culpam valetudinis (vt modo dicebam) imbecillitas debilitas, membrorum omnium, aetas ante annos affecta, et ea ipsa tamen canitie matura venerabilis, deprecari debuisset: vir (inquam) ille,


page 399, image: s399

qui et ingenii et morum ornamentis, qui vitae per virtutem actae patrocinio meritae quoque poenae eximendus erat: qui ob senectutem iam confectam et emeritam sacrosanctus huiusmodi legum sanctionibus esse debebat, (proh sancte Iesu) e lare suo familiari, ex auitis sedibus, e patriis possessionibus fortunisque omnibus in Regis inuidiam eiicitur, exigitur, deturbatur: [Note: Intelligit Albertum Pium Carpensem Comitem, qui eo quod Gallos fauisset, Comltatu suo fuit priuatus, idemque Alfonso, Ferrariae Duci addictus, de quo Ioiuus vita Alfonsi p. 386. alio quoque ingenti Caesaris beneficio Alfonsus cumulate est auctus: nam Carpua oppidum de quo diuturna lite cum Alberto Pio contenderat, ei cessit legitimaeque possessionis iura peramplis Caesaris codicillis est consecutus, quoniam Albertus Gallicis ad dictus partibus, proptereaque maiestatis reus factus de iure totius feudi decidisset.] quo innocentior et indignior tam fera crudelitate, eo non meo tantum, sed aliorum multorum iudicio miserior: tumque ex omnibus fortunis, imo vero ex ipsa luce communi et spiritu eiicitur, quum nullo exemplo, nulla probabili ratione, indicta causa damnatus est. Quo autem iniuria esset cumulatior, noxa caput (quemadmodum apud iurisperitos dicitur) sequuta est: caput nunc, ipsum Caesarem voco, qui Carpesem Principatum publicatum Imperio Romano adiudicauit, vt litem suam faceret, quam homini insonti speciose intentandam curarat. Iam non ego quidem miseri illius Comitis fortunas, nec pristinam gentilemque dignitatem per summam indignitatem ereptam, nec acceptam illam miserabilem calamitatem deploro, neque gentis nostrae, neque Christianissimi Regis propinquissimi odium conqueror: verum hac tota de re iuris gentium calcati insignem contumeliam, Imperio Romano maculam inustam, et labem Christianae pietatis necessario dolore concitatus profero. Nam totum illud, quod sequitur, multo impudentius et tetrius, licet ad omnes quidem homines in vniuersum, verum quadam in parte tamen praecipue ad vos perrinere arbitramur, Siquidem ager ille cum factus esset publicus, vis illa quidem tanquam vestri Imperii acerbitas quaedam et iniuria, tametsi nemini vnquam toleranda esse visa est, tamen quod esset nomine vestro adumbrata, quod Imperii Romani authoritate subnixa, leuior ea causa tolerabiliorque videbatur. At vero cum est a Caesare quasi auctionante, non obscuro bonorum et gravium omnium gemitu, si non publice, at domi tamen, proscriptus et addictus licenti potentatus; dici non potest, nec cogitari quidem, quanto altius omnium in visceribus sensus ac dolor indignitatis illius insederit: cum eo ventum este videretur, vt nihil tam suum cuiusquam, tam mancipio quaesitum esset, quod non precarium esse coepisset, ad quod libidini Caesaris et rapinis adtius esset aliquis patefactus, intra cuius parietes diuinarum omnium rerum et humanarum, domestico quidem illo et familiari scelere, nundinae essent institutae. Verum id quod ad vos praecipue attinet, viri Principes, vos mihi locupletissim testes estis, an pecuniam illam ex miseri illius hominis visceribus et cruore redactam, postea expensam reipublicae tulerit, aut acceptam, vobis ipsique Imperio retulerit. Id quod si ipse faciendum duxisset, facirioris grauitatem aliquantum eleuaret: quasi non sibi iniquus et crudelis, sed Imperio et maiestati Augustae esse meditaretur. Sinite igitur vos hac de re interrogari, ecquid vobis ille visus sit ex calamitosissimi senis manubiis reipublicae commoda aut reditus Imperii auxisse. Sed enim molestus esse nolo: non exprimam vocem inuitis, et verecundantibus ipse pro vobis respondebo. Non retulisse illum: necsi retulisset, si innocentiam vestram bene noui, hanc tam ignominiosam, tam funestam et quasi miseri et innocentis sanguine redundantem pecuniam punctum temporis apud vos, residere pateremini: sed tanquam ad vos inauditae illius et incredibilis inhumanitatis labes et contagio quaedam delatal esset, aspernaremini. Quod igitur non vestra ille authoritate, sed sua


page 400, image: s400

ipsius audacia partum esse cognouerat, id nec vobiscum communicandum esse duxit sed sibi vni assignandum. Quanquam quis hoc vnquam non dicam Christianus, sed Romanus Imperator ausus est? si quis vnquam de publico auertere conartus est, id ille nec per se, nec palam, nec in manifesto facinore, sed per magitratus cupiditatis suae administros, sed occulte, sed specie aliqua vel honestatis vel necessitatis obtenta tentauit. At vero hic nummarius populi Romani Imperator ducenta illa aureorum ducatorum millia, vel plus etiam aliquanto, quae ex miseri illius Comitis capite redegerat, sub publici nominis velamento, sibimet ipse quasi suo iure vendicauit. Quare hac in parte saltem huius causae, in eoque crimine disceptando, non securitatem tantum iudicum, sed inimicorum etiam et accusatorum acerbitatem et vehementiam suscipere debetis. Neque enim quo animo esse huius criminis iudices debeatis, dubitare possum, cum ad vos potissimum Imperii Rom. sanctitas et publici iuris tutela dignitasque pertineat: quos etiam apud alium iudicem acriores, quam ego sim, actores et accusatores esse oporteret. Hoc loco fortasse reclamabunt aduersarii nostri, vehementioresque assurgent: enim vero nos nec lege, nec moribus agere [reading uncertain: page blotted] , qui accusationem pro Apologia scribamus, institutamque defensionem obiectorum nobis criminum inchoatam derelinquentes, in recriminationem sensim delapsi simus. Et nos quidem, quoniam aequum esse existimamus, non aduersariorum exemplis huiusmodi causam nostram tueri, quanquam summorum patronorum exemplis receptum sit et legitimum, vna cum defenfione referre aduersariis criminum quaestionem, tamen innocentiae argumentis et signis exponendis et explicandis libentius indulserim, vt nihil tale anobis ne cogitatum quidem esse doceamus, nec in Mediolanensi causa Regem Christianissiimum quicquam, quod vos offendere debeat, esse agressum facere. Neque enim in eum agrum (quod isti pro solita maledicendi et mentiendi consuetudine affingunt) inuasit, vt constat: nec si inuasisset, quicquam vos cum illo eo nomine expostulare potuissetis. Iure enim haereditario ipsi obuenisse illius agri dominium, altera illa Apologia mihi quidem abunde probauisse videtur. Atqui per vim et iniuriam rapta, vi et armis repetere iure tum gentium, tum ciuili Romanorum, tum Pontificum licet. Haec autem iura tam nota sunt, tam cuilibet vel imperito audita et comperta, vt nulla re magis quam communi omnium persuasione, et sensu possint confirmari. Quod porro ad Ius Imperii attinet, siue clientela, siue beneficium Populi Romani appellandum est, quod isti inuestituram suo vocabulo appellant, vtinam autem quale id est cunque, aut quodcunque vocari debet, non tanti pridem nobis Maximiliano Imperatore constitisset: aut si id factum oportuit, vtinam (inquam) dum ius nostrum toties, et pacem publicam ab Imperatoribus vestris immani pretio redimimus, eius pecuniae portio aut in reipublicae, aut in vestra cessisset commoda: si tamen hoc vestra amplitudine vestraque virtute non indignum existiniatis. Non enim vniuersum illud nobis, quo iure quaue iniuria ablatum pretium confestim, in nostri capitis et regni huius nostri perniciem vertisset. Verum enimvero huiusmodi rerum nobis quidem poenitendarum, illis autem pudendarum commemoratio in querimoniarum formulam aptius concipi potest, quam in verba vota facientium. Quare voce iam optantis non vtar: neque enim in praeteritum aut illis aut nobis ius est, vt ea induci Senatusconsulta, et facta infecta fieri possint. Cur autem nunc de bello Sabaudiensi nobis molesti essent homines isti sapientissimi, prorsus nihil fuit. Neque hac de re mihi magnopere apud vos laborandum esse existimo. Quid enim tam ridiculum est, quam quoties bellum cum, aliquo de finium vel haereditatis controuersia necessario ab aliquo suscipitur, hoc statuere? Qui Senatus iniussu digitum vnum commouerit, vt illius nomen vel absentis ita recipiatis, vt apud vos capitalis rei, apud vos perduellionis reus sit, aut hostis aut vobis iudicetur. Id cum neque moribus vsquam receptum est, nec maiores vestri tam iniquam legem, tam duram, tam contumeliosam


page 401, image: s401

sanxerunt: tum profecto existimo vos, si res integra ad vos delata fuisset (quae vestra est aequitas) secundum Regem omnino sententiam fuisse laturos. Itaque Rex ereptam progenitoribus suis per vim matenam haereditatem, vi quoque, quando aliter non poterat censuit repetendam: cui si facultas fuisset controuersiae iudicio dirimendae, iamdiu cum Duce auunculo, iudicio expertus esset. Longe enim illi fuisset optabilius recuperatoribus ab eo datis, cui dandi ius fuisset, re iudicio concertata ad pacatam haereditatem integramque peruenire, citra caedem et sanguinem, quam belli laboribus, sumptibus et iacturis vexatum ad eandem illam direptam et exhaustam, atque omni belli clade deformatam Marte non incruento irrumpere. Age nunc, viri Principes, iudices illi feramus, quoscunque aequitas vestra pruden. tiaque censuerit, ni per eum factum sit, quominus res nobis repetere iudicio non licuerit: neminem vt iniquum nobis, reiiciemus, qui aequi boni consultus magis, quam iuris istius Imperatorii sit, id est iuris, quod Caesar sibi dixit: neque vero vos nobis eum iudicem esse debere censebitis, qui Mediolanum nobis per summam iniuriam abstulit, et maiore etiam nunc iniquitate retinet: nec vllum a nobis reditum in Italiam in haereditarem nostram non modo postulari, sed ne sperari quidem permittit. Nam quid eo esset iniquius? Verum quid faceremus? ad vos, cum id maximopere cuperemus, Legatos mittere non poteramus. Quid quod ne tabellarium quidem? cum itinera nobis obstructa cum omnes ad vos aditus nobis interclusos comperissemus, vos cerce mihi testes optimi estis, viri Amplissimi, hoc toto triennio Regem tentare non destitisse, si quo modo tandem suae ad vos iustissimae querimoniae perferrentur, si quo posset modo fieri, vt de omnibus controversiis, quae sibi cum Caesare intercederent, disceptationem susciperetis. Quod ille non modo ne fieret obstitit, sed ne ad vos querclarum nostrarum, suarum iniuriarum nuntius perferretur, omni ope atque opera vt prohiberet, enixus est: vestram nimirum aequitatem sapientiamque veritus: id quod satis, vt spero, comperistis. Neque hic libet labores commemorare, pericula recensere, quae quidam ex nostris hominibus, quae Oratores ea de re ad vos missi adiere. Vetera illa, quorum sine dolore et acerbo quodam contumeliae nobis illatae sensu meminisse non possum, praetermittam. Hoc vnum tantum etsi maxime dolet, tamen operae puto esse pretium exponere, quod paucos abhinc menses accidit. Id fere est eiusmodi: Cum literas ad singulos ordinis vestri Rex dedisset, quibus literis Senatum sibi media in Germania dari flagitabat, apud quem ageret, partim de controuersiis priuatis suis, partim de summa rerpublicae nominis Christiani (nam rerum suarum controuersiam, non minus quam vniuersitatis, per vos disceptari concupierat, vestrae tum sapientiae tum aequitati confisus) videte nunc etiam atque etiam, obsecro, quam semper, quum aequissima postularemus, iniquis aduersariis nostris vsi simus: qui nostras tali ac tanta de re, tam necessaria, tam iusta, literas ferebant, eorum partim aut Caesaris aut. Ferdinandi edicto finibus vestris prohibiti sunt et exclusi: partim (vt non vanissimis cognitum est testimoniis) crudeliter necati. Sed hoc ab istis ex more suo perfectum: quod etsi non grauissime ferre, in re publicae vtilitati tam idonea non possumus, hoc nobis tamen multo grauius fuit, et insolentius visum est, quod ex ordine vestro, vnde nihil tale futurum neque in nos, neque in rempublicam Christianam timueramus, inuentus sit, qui nuntium Regis Christianissimi, qui Iiteras ei de re ad communem reipublicae Christianae vtilitatem pertinente reddiderat, mox in carcerem teterrimum, [Note: Conquestus de eo iam in epistola ad Albertum Moguntinum supra n. IX.] vinculis grauissimis oneratum, inhumanissime coniiceret, prius tamen capitis denuntiato supplicio, Sed et custodia illa, (vt dicitur) loci ipsius horrore et illuuie atque situ, crudelissimi cuiusdam


page 402, image: s402

Tyranni carnificinae accommodata videbatur. Quam inhumanitatem, non dubitamus istum vestrum in Caesaris gratiam suscepisse. Itaque ab illo misero, qui in carcere erat, nihil leuius morte expectabatur: omnia in se tormentorum genera exquiri intelligebat. Sed eo ipso die, qui ad supplicium illi erat constitutus, nec misericordia cuiusquam, nec vlla humana ope aut consilio sed singulari potius D E I immortalis beneficio seruatus esse iudicatur. Deum ipsum immortalem testor, viri Amplissimi, libenter me pro instituto nostro facturum fuisse, vt nomen eius silentio praetermitterem, qui flagitium hoc commisit. Verum et officio meo et fide quam huic causae praestare plane debeo, ne hoc praetermittam, inhibitus sum, et multo vero magis causa vestra: nempe vt vos exemplum hoc detestati, diligentius posthac, ne quid fiat simile, prouideatis. Brandeburgensis Marchio nulla a nobis re lacessitus, ne verbo quidem vllo, eadem qua vos nobiscum, necessitudine coniunctus: ille inquam Marchio (quando nomen eius proditum oportuit) quantum in se fuit, Regium nuntium omni genere tormentorum excruciatum necauit, nullam etiam ob causam, quam quod ad eum de republica Rex, et Rex Christianissimus, de re etiam priuata scribere per eum ausus esset. Ille quod honoris maximi causa factum erat, quod necessitudini summae datum et beneuolentiae, pro iniuria et maleuolentia habendum esse censuit. Quo facto, non modo antiquissima foedera inter maiores vestros Franciae Regum progenitores, et Reges ipsos Francos icta, tot annos sanctissime seruata violauit: verumetiam ius ipsum gentium, quod idem naturae ius est, in tabellario Regio in vincula coniiciendo, et omnes humanitatis leges infregit: eo quoque etiam crudelior et inhumanior barbaris omnibus, quod postquam miser ille sorte diuinitus oblata e vinculis ereptus est, non plus apud eum Fortunae illius diuinae benignitas quam humanitatis eius ratio authoritatis habuit. Sed praemia multiplicia proposuit, qui latitantem, et fame ac frigore (vt coniicere est) exanimatum hominem ad se retraheret: eamque in conquirendo diligentiam adhibuit, vt nisi prouidentia rerum huiusmodi arbitra, hominem calamitosum furori eius subduxisset, exemplo ille quopiam abominando sublaturus eum fuerit. Affuit misero mire numen diuinum, fugitansque et pauore exsanguis, non mortem, quam optabat, sed Tyranni Principis iram fugiens in latrones incidit, vel seruatrices potius latronum manus inuenit. Sed enim facinus detestandum abunde est quoquo modo indicasse: quare digressiunculam parum festiuam abrumpam, vt eo quod agebatur, redeam: ne scilicet in re Mediolanensi vel Sabaudiensi disceptanda cuiusquam, modo non iniqui, iudicis arbitrium refugisse Regem Christianissimum putetis, cum ne ad vos res integra deferretur, si deferenda fuisset, et temporum et hostium iniquitate factum esse videatis. Nam quos tandem iudices aut arbitros Rex inuenire tum posset, quibus aequis vteretur, aduersario Caesare, ob res paulo secundiores terram coelumque territante? Caeterum quod in direptione oppidi Montis Iuelli inita inter nos foedera violata esse obiiciunt, quod res nonnullae mercatorum vestrorum a militibus direptae sunt: id vero totum est eiusmodi, vt ab homine quopiam vaniloquo et sycophanta confictum esse videatur, aut mendacio permixtum: et vero quod exacte quaesitum non ftaudi nobis apud vos, sed laudi futurum sit. Quem enim ea in re expostulandi locum Rex videri potest reliquisse, cum quicquid fuit vel mercatoribus illis, vel negotiatoribus in direptione ereptum, id sicubi compareret integrum, Rex vt restitueretur curauerit: quicquid deperierat, vel fuerat corruptum, vt cuiusque de suo aestimatio ad nummum persolueretur: denique vt quicquid esset detrimenti acceptum, quanti cuiusquo interesset, tantum ille auferret, vt meo quidem iudicio nec consuetudini suae, nec animo suo in vos, nec fidei suae, nec constantiae, nec graiutati potuerit cumulatius satisfacere.



page 403, image: s403

Absoluta sunt tandem aliquando illa tria, viri Principes, quae ab initio susceperamus refutanda, ex quibus vobis (vt opinor) constitit, nihil fuisse aut opera, aut mandato Regis factum, quominus Caesar in rebus aduersus Turcas gerendis operam nauaret bonam, strenuam, et vtilem reipublicae Christianae, religioni ac pietate a Seruatore nostro nomen, authoritatem originemque habenti. Contra vero, Regem ipsum religionis ipsius causa omnia cupientem, sic animo comparatum fuisse, eam egregiae voluntatis significationem non obscuram dedisse, sic palam testificatum esse, vt si per Caesarem licuisset, omne studium, omnem curam, omneis copias, in causam communem optima fide collaturos fuerit. Tantum abest, vt sciens ac prudens Rex Christianissimus tam praepostere de semetipso, de penatibus Franciae clarissimis, de liberis, de haeredibus tanti regni, de nepotibus, de nomine denique Francorum pietatis retinentium in primis atque reuerentium mereri instituerit. Tantum vero Rex ab ea voluntate alienus fuit, vt vlla in re Imperii Romani maiestatem atque authoritatem vestram violare contenderit; vt etiam omni obseruantiae, officii, fidei, diligentiae genere, et semper coluerit, et in posterum, quoad per vos licuerit, colere constituerit. Vos itaque per libertatem communem, per fidem et amicitiam atque necessitudinem tum Christiani nominis, tum generis ac sanguinis nostri obtestor, vos per Christi religionem, per pietatem obsecro, viri Amplissimi, ne Regis hic tantummodo nomen, aut Francorum opinionem tentari existimetis, sed rem etiam agi vestram arbitremini, existimationis hic vestrae, aequitatis, honestatis vtilitatis iudicium fieri. Hoc denique nunc sollicite expectari, publicane consilii vestri authoritate, importunissimi homines iniquitatum suarum atque iniuriarum authoritatem constituant et sanciant, atque innocentiae praesidia vobis conniuentibus intercludant; an potius istic more a maioribus vestris prodito, non nobis tantum, sed, reliquis Christianis nationibus, sed consensui et concordiae bonorum et fidei, denique et aequitatis cultoribus, spes aliqua iuris sui obtinendi reliqua sit. Hac etiam in causa existimetis impotentiam istorum et insolentiam per fortunarum nostrarum strages ad libertatis vestrae ruinam, gradum sibi facere, aditum et viam munire constituisse. Ac multa quidem recensere possem, si necesse putarem, quae nobis iure communi omnibus vobiscum intercedunt, quibus tanquam rerinaculis charitatis, vniuersum nomen Christianum complecti aequabili nexu soletis. Est autem nostrum id iam non commune, sed peculiare et singulare, quod et de vobis, et de communi gentium Christianarum meritos nos esse bona vestra venia (nisi fallor) vel gloriari vel praedicare possumus. Et quidem quod stemma regium ad maiorum vestrorum originem suam refert, et generis propinquitate aliaque necessitudine arete coniunctum, id vero ad vos priuatim viri Principes, attinet. Quod vero et maiores Regis et Rex ipse, ex quo diuina benignitate regno auctus est, libentissime fecit, atque cupidissime, quandocunque res communis poscere visa est, et tempora eius ita tulerunt, vt bene ac prolixe de nomine Christiano mereretur, id iam communem causam habet et latissme patentem. Et Chtistianissimi quidem Regis ea semper fuit aequitis, eaque moderatio animi, vt neminem vnquam cum posset, atque incitaretur a nonnullis, per occasionem vllam iniuria affecerit. Certe ipsum Carolum in ipsius regni auspiciis cum facile deturbare de vtriusque Siciliae regnis potuerit, noluit: quin et illum rebus eius male pacatis protexit, ornauit, auxit, filii loco habuit: a quo postea rerum potito, et prosperis rebus elato contemptus, nullum damnum, nullam contumeliam acceptam ab eo, non humanius fortasse quam parerat, et negligentius tulit: videlicet Rex aequus et bonus, in dignitatis atque amplitudinis vestrae gratiam, necesitudinisque reuerentiam sibi vobiscum intercedentis, et alioqui rei Christianae affectus suos dedens, quod parum sibi cessurum honori videiat, honestissimum nihilominus ac velut decorum esse duxit. Idem Rex, quo Solimanus Christianorum hostis a nostris ceruicibus communi omnium consensu


page 404, image: s404

depelleretus, apud eos, qui possent in rempublicam plurimum, aslidue institit, opes suas omnes, vitam etiam non semel in tam piam ac salutarem expeditionem obtulit: nunquam non dignitatem vestram ac Romani Imperii nomen coluit, foedera tot saeculorum a maioribus nostris accepta, quae illi vobiscum intercedunt, sanctissime seruauit: singulorum etiam Germanorum ita coluit amicitiam, vt nullum honoris, nullum obseruantiae genus, in quenquam eorum quo ornare potuit praetermiserit, quod posset a Rege omnium humanissimo proficisci. Hoc postremo perfecit, vt non tantum maiorum suorum apud vos authoritate et gloria, sed sua potius virtute et beneficiis niteretur, vt se et vobis et optimis quibusque auito illo et Regis Christianissimi nomine quam dignissimum probaret. Agite dum conferte eorum facta cum nostris, iam inuenietis omnia iis contraria. Istorum enim proprium est (ne plura dicam) quod haec omnia pro nihilo semper habuerint, contempserint, calcauerint. Hoc igitur a vobis, viri Principes, impetrandum habemus et exorandum, vt si ii erga vos fuisse videmur, qui fuimus, et quales esse debuimus: si nos iam olim quasi coloni vestri, nunquam ab ingenio vestro, si nunquam a virtute atque indole auorum communium degenerauimus, si semper in officio fuimus, neque vnquam ab honesto declinauimus: sin contra illi alieni a vobis, si barbari, nihil vestri similes, nihil quicquam dignum vobis prae se ferunt: hunc Regem vobis consanguineum et socium, vobiscum idem sentientem, pro suis officiis et meritis, proque vestro more generoso amplectimini, vestris inquam studiis ac fauore prosequimini: antiquam inter nos amicitiam, quemadmodum ille, ita vos quoque vicissim religiosissime colitote: neue vt exteris indulgeatis, necessariis et propinquis duros et acerbos vos exhibetote: neue nos vobiscum arctissimo sanguinis pignore, et originis eiusdem vinculo coniunctos, alienis hominibus, proditote: quod omen Deus auertat. Quos si nullam aliam ob causam, certe auitae, atque (vt sic dicam) proauitae, vlteriorisque memoriae gratia tueri ac protegere debetis, atque istius amplitudinis et authoritatis scuto sartos ac tectos ab omni noxa praestare. De nobis autem hoc vobis ipsi persuadete ita nos animo comparatos esse, vt si quando etiam (id quod nominari nolim) in commoda aliqua suspicio, aut obtrectatorum nostrorum factio, in perniciemque nostram coitio, aures nobis vestras obstruxerit, aut beneuolam istam mentem a nobis auerterit, nunquam tamen immemores futuri simus, vt antiquae et auitae, ita vicissitudine officiosa obsequiosaque confirmatae necessitudinis atque amicitiae.

Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, magnifici, spectabiles, et prudentes, sacrosancti Roman. Imperii ordines, Deum Optimum Maximum deprecor, opes ac dignitates vestras perpetuo vobis vt fortunet. Ex castris ad Contaeum Belgicae vicum. Die VII. Maii M. D. XXXVII.

XIV. APOLOGETICA CVIVSDAM FAMAE REGIAE STVDIOSI EPISTOLA, QVA DE REBVS INTER REGEM ET CAESAREM CONTROVERSIS AD INTERROGATIONEM AMICI RESPONDETVR.

TAmetsi mihi, amice optime, tuis ad me literis, quibus de imminente aut coepto iam potius inter Regem meum ac Caesarem bello, quae sint vestrorum hominum iudicia, significas, sicut varie ita vehementer affecto, visus es causae Regiae paulo atque vellem iniquior, tui tamen te similem semper in omnibus praebuisti, hoc est, sincerum semper et plane candidum. Et sane quod Caesari tuo propensius faueas, non admodum quidem ego commouebar, vt qui probe scirem, fere


page 405, image: s405

vsu esse ac natura comparatum, vt quorum quis sub Imperio ac ditione vitam degat, iisdem ipse vt plurimum faueat, et eorum causas enixius amplexetur. Sed quod esse tibi quodammodo persuasum intellexi, omnem omnino culpam abesse a Caesare, contra, Regem meum eorum criminum affinem esse, quae obiici illi ad me scribis; hoc vero tam me Commouit initio, quam postea recreauit, quod tu de iis omnisbus, quemadmodum a principio gesta et contracta sint, percontandum esse me duxeris. Ex eo enim coepi coniicere, si qua in animo tuo insederit de Regia voluntate minus aequa persuasio: eam tamen haud perinde valuisse, neque velut radices altius egisse, quam vt veritate patefacta euelli atque eradicari posse sperem. Alioque enim si quoniam Carolus dixerit, continuo Franciscum sine vlla dubitatione nocentem esse iudicares, frustra earum rerum explicationem, atque vt se habeant quaesieris. Quum igitur omnia eius non facta tantummodo, verum etiam consilia, tibi tuique similibus probari cuipiam, quorum ope apud omnes constaturum illi spero innocentiae suae fructum, nihil libentius hoc tempore facturus sum, quam vt tibi morem in hoc geram, atque ad ca capita sigillatim respondeam, ex quibus praecipuam illi conflatam esse scribis inuidiam. Etsi enim nulla mihi huiusmodi prouincia existimationis Regiae a fassa criminatione defendendae a quoquam est mortalium demandata, atque ob id non sum perinde instructus ex libellis, chirographis, et literis Regiis, vt haec rata et firma esse possint: tamen. ipse per me satis abundeque paratus esse mihi videor, et hoc Regi meo me debere intelligo, pro eo quanti eum facere scio, bona esse apud vestrates existimatione. In hac itaque parte desiderio tuo sarisfaciam, nec officio deero meo: quin confido etiam ita me rem tractaturum, vt nisi longe me fallit opinio, demonstraturus sim, quaecunque tu in eum intendi scribis, omnia illa quidem vel omnino commentitia, atque morbo quodam animi potius quam iudicio sceleratissime conficta esse, vel non ita certe criminosa.

Iam primum quod ex me scire cupis, ex tam variis nec inter se consentientibus quae misisti ad me, quasi contestationis cuiusdam Caesareae exemplaribus, qua in Regem Caesar ipse apud summum Pontificem et Senatum Cardinalium inuectus est, quod eorum accedere proxime ad veram eius orationem existiraem: ego proculdubio, quoniam eo tempore Romae non fui, nihil tibi quod pro certo habeam, respondere possum: neque vllum eius exemplar adhuc legere memini in quo veritati nihil quicquam vel detractum, vel additum affirmare ausim: adeo mihi valde multi videntur in iis omnibus pro suo quisque et ingenio et libidine quaedam immutare, quaedam amplificare, quaedam imminuere voluisse. Inueniuntur enim hoc praesertim infoelici seculo, homines (vt aiebat ille) inimici otii, fama naufragi, qui quoniam nullae in tranquilla et sana republica eius administrandae partes eorum esse possunt, aegri semper aliquid esse velint, et tempestatem aliquam excitari, vt sit. cuius ad curationem adhibiti sibi nomen parent, vel in reipublicae procellis et turbulentis rebus portum ipsi aliquem ex priuatis suis malis inuemant. Id quod accidisse in hac causa (meo quidem iudicio) tempus declarabit. Etenim permulta legi passim nomine Caesaris euulgata, quae vt credam in mentem illi vnquam venisse vt tam falso scilicet atque impudenter in quemquam affingeret mortalium nedum in Regem et affinem suum, nulla prorsus adduci ratione possum. Verum, vt ne ad tuam hanc petitionem prorsus nihil respondeam, hoc habeto: legisse me quidem aliquando, literas, quas ad Regem Christianisimum duo eius Oratores alter apud summum agens Pontificem, alter apud ipsum Imperatorem, ea de re communiter scripserunt: quae literae, si Germanicum exemplar quod misisti typis excusum fideliter mihi expositum est ab interprete, non admodum mihi videntur ab eodem exemplari discedere. Regis autem defensio, quae vulgo habetur, et typis excusa est, quantum ego memoria possum repetere, mihi videtur fideliter esse versa. Eius vero (vt ne posthac dubitare possis) vbi primum in Galliam


page 406, image: s406

me recepero, descriptum exemplar ex ipso (vt sic dicam) autographo tibi me curaturum recipio. Sed iam ad crimina ipsa veniamus, ex quibus in primis esse Regi meo conflatam inuidiam amice atque ingenue admones: et quod est omnium primum, clamitant Ludouicum Regem Francisci socerum fidem Maximiliano Caesari fefellisse, quod Carolo eius nepoti Claudiam filiarum suarum natu maximam non dederit in matrimonium; quam vt illi scilicet desponderet, Mediolani principatum a Maximiliano impetrauerat, beneficio Populi Romani (quod vestrates vocabulo nouo inuestituram vocant) sibi tradi. Proinde iusta indignatione motum fuisse Maximilianum, vt pro eodem principatu aduersus Ludouicum arma caperet. Ego, amice optime, mirari satis nequeo istorum impudentissimam procacitatem, et maleuolentiam pari cum amentia et stupiditate coniunctam, qui cum hunc Regem velint etiam repetito iam inde a maioribus eius criminandi principio, in inuidiam trahere, non ferendo illo quidem atque vsitato longe minus exemplo, haud quaquam animaduerterint, quam sit promptum atque omnibus expositum intelligere, in eo non modo ipsa re, sed etiam temporibus illos errasse. Etenim ignorare non debuerunt, hodie quoque multa superesse hominum milia, qui pro testimonio possunt dicere, natu maximam Ludouici filiam non modo eo tempore, quo in Ludouici principatum Maximilianus arma intulit, verum vno etiam atque altero post anno nemini collocatam, atque adeo apud patrem adhuc fuisse: ipsum vero Maximilianum Caesarem iam antea despondisse Carolo Mariam, Britannorum Regis Henrici septimi filiam Praeterea et hoc aliunde in promptu est coarguere mendacium, nempe ex illius ipsius Imperialis beneficii diplomate: quo nimirum et is Ludouicus, et quicunque superstites ei forent liberi, nulla prorsus conditionis adiecta mentione in clientelam accepti sunt Imperii Populique Romani: tum huic ipsi Francisco Valesiorum et Engolismorum id temporis principi, Galliarum nunv Regi, succedendi ius ad eundem principatum eodem siue clientelae siue beneficii nomine assertum est, atque testimonio luculentissimo confirmatum, ad quod ipse proculdubio Ludouico sine liberis maribus vita functo, ex publicis tabulis et consignato Populi Romani beneficio vocatus est. Dum ex hoc igitur Ludouicum isti perfidiae insimulant, nihil mihi aliud videntur agere, quam quod redire nobis in memoriam faciunt, Maximilianum Caesarem parum sancte (ne quid dicam acerbius) Ludouico fidem seruasse: cuius ope cum amplissimas in Italia recepisset ciuitates, proque illo suo quod dicebam imperialis beneficii diplomate magnam vim pecuniarum, certe supra centena quinquagena nummum aureorum millia, paulo ante a Ludouico accepisset: eadem mox pecunia vsus est ad cogendum exercitum, quo principatum eundem inuaderet, cuius nomine Ludouicum in fidem re causaque intellecta, deque Principum Sacri Romani Imperii consilio acceperat. Iisdem porro ex tabulis nullo negotio refelli possunt, qui (vt scribis) Regem meum aiunt sola ditionem amplificandi cupiditate adductum, nullo alioqui vel iure vel praeiudicio, ad hunc ducatum aspirasse, atque Maximiliano Sfortia per vim atque iniuriam spoliato, et antea quidem occupasse, et nunc etiam magno publicae quietis incommodo repetere. Enimuero ingenue ac liquido Maximilianus iis tabulis agnoscit, et fatetur, neque gratiosas eas fuisse, neque perperam alioqui ablatas, sed ad Regem meum hunc principatum vsque ab auis et proauis haereditario iure pertinere. Atque, vt rem altius repetam, Io. Galeatio Mediolani duci liberi mares duo tantum [Note: Eadem fere ratione narrat Sleidanus lib. X. p. 284. Videri quoque potest Iouii argumentum deuolutae haereditatis Mediolan. ad Aurelianorum Principum domum in Graeuii Thesauro Antiquit. Ital. Tom. III. p. 331. et Ios. Ripamontii Hist. Mediolan. lib. VIII. p. 686. ed. Graeu.] (si forte nescis) fuere, Io hannes et Philippus, cognomento Mariae: quorum vterque sine legitimis liberis vita functus


page 407, image: s407

est. Soror eis inter caeteras fuit Valentina: ea nupsit Ludouico Aureliorum Duci Caroli V. Galliarum. Regis filio, et Caroli VI. fratri: ea lege matrimonio adiecta, vt si Ioannis Galeatii liberorum marium series interiret, ex Ludouici autem et Valentinae nuptiis superessent mares, illis ipsi in principatum Mediolani succederent. Eam legem (quae si adiecta non fuisset, conciliatum alioqui non fuisset matrimonium) comprobauit summus Pontifex, ad quem erant fasces Imperii, qui tum ad interregnum redierant, translatitio iure deuoluti. Ex eo matrimonio tres nati sunt filii, Carolus Dux Aurelianorum, ex quo is Ludouicus cuius nuper meminimus, qui ad regnum Galliarum haereditarium mortuo absque liberis Carolo eius nominis octauo est vocatus: Philippus Comes Virtutensium, cui liberi non fuere, et Iohannes Engolismorum Comes, ex quo natus Carolus huiusce Francisci Regis pater. Vides igitur Franciscum Regem huius principatus haereditatem creuisse antiquo auito atque proauito (vt sic loquar) iure. Mortuo enim Philippo Maria, quamuis Franciscus Sfortia qui Philippi notham filiam in matrimonio habebat, ipsum ducatum occupauerit, nunquam tamen nec ipse nec eius liberi in fidem sunt Imperii Rom. eo nomine recepti; donec tandem Maximilianus Caesar, adductus nescio quorum importunis suasionibus, Ludouicum Sfortiam, verum absque causae disceptatione, principatus huius causa in clientelam accepit Romani Imperii. Quem eundem principatum aliquanto post re intellecta et deliberata, deque Septemuiralis collegii consilio, reiecto Sfortia in Ludouicum ipsum Galliarum Regem, eo, quod nunc dicebam, diplomate transtulit: huic autem Ludouico absque liberis maribus decedenti, Franciscus iure sanguinis vt Regni Galliarum, ita Mediolani principatus haeres fuit: atque a Maximiliano Caesare (id quod minime tamen illi fuerat necessarium) in fidem et clientelam Imperii populique Rom. principatus eiusdem nomine acceptus est: ex quo per vim atque iniuriam, indicta causa, praeter morem maiorum et feudorum imperialium iura (vt nunc loquuntur Romanarum legum interpretes) a Carolo Caesare deiectus est. Sed hic nobis obiicitur, Regem nostrum qui se ac liberos suos captiuitate liberare vellet, si quid iuris in hoc principatu habuerit, id Caesari ex pacto et tabulis concessisse. Ego vero, amice optime, nihil hic pertinere ad rem existimo, de iis rebus disputare, de quibus ille aduersario potestatem opinionemque facturus sit, eligat vtrum velit, validam fuisse renuntiationem necne. Minus autem de hoc disputare, quo iure, qua humanitate Caesar supra summam pecuniae maiorem, quam qua olim se Galliarum Reges a Saracenis hostibus redemerint, supra traditam illi sine dote sororem, supra durissimas alias conditiones hactenus apud Christianos inauditas, hanc a Rege meo extorserit auiti principatus cessionem, superstitibus praesertim filiis, ad quos ille non ex patris tantum, sed ex paterni proaui et materni aui causa pertineret. Hoc contendo, et me probaturum omnibus confido, nedum vestris hominibus, qui aequitatem apud se valere, vulgatissimaque clientelarum iura sinunt, Regem hac cessione huic liberorum suorum causae nullum praeiudicium afferre potuisse: quibus quod ex auito illo atque successionis iure quaesitum est, nulla auferri ab illis ratione potest. Quare vehementer miror hanc cessionem Regi meo ab hominibus vestris obiici, apud quos alioqui haec clientelarum iura sancta esse soleant, eaque diligentia et religione seruari, vt pro impiis habeantur, quicunque non omnia impendere parati sint potius, quam in alias transferri patiantur familias, etiam si quid praeter ea iura vel cessione (vt sit quandoque) vel venditione, vel alio quouis pacto, admissum extiterit. Familiarum enim et non personarum beneficia et iura sunt, atque ipsis adeo familiis addicta: vt si non ipse tantummodo Rex meus, sed ipsi etiam eius liberi, paternis (quae vocatis) nedum his auitis beneficiis eo viuo cederent, inualida nec efficax eorum cessio ex iuris istius vsu, ac more vestro futura sit. Quo proculdubio magis miror, vestrum Caesarem qui se adeo studiosum pacis et publicae concordiae haberi velit, innocentes


page 408, image: s408

hos Principes spoliando, vt eorum spoliis spuriae mulieris haeredem augeret atque ornaret; florentissimamque regionem ereptam veris et honestissimis dominis; aecersito atque turpissimo inquinaret possessore, futuram tamen hanc certam ac solidam pacem sibi persuadere voluisse. Nam vt in eis ex proprio incommodo nullus dolor insideat, tamen illa superest cogitatio, in abiecti hominis praelatione se despectos, dignitatemqne suam esse contemptam: habet autem (vt ille ait) habuitque semper contumelia quendam velut aculeum, quem diutius pati, cum generosi homines, tum praeterea excelso et illustri loco nati, difficillime possunt. Addis, male apud vestrates audire meum Regem, quod cum festa pace Christiana frueretur respublica ipse vnus et hoc, et priore bello, prouocando ad arma Caesarem, summam reipublicae tempestatem excitarit, eo maxime tempore quo alioqui Caesar (vt inquiunt) expeditionem erat suscepturus propagandae Christi religionis causa. Ego vero dico, et priore bello, et eo quod accendi hoc tempore videmus, non minore in praesens reipublicae incommodo, quam in futurum periculo, semper Caesarem fuisse prouocatorem: contra, Regem semper illara tantummodo bella propulsasse, id quod aequis et iniquis omnibus perfacile probaturum esse me confido. Atque vt de priore bello prius dicam, quod causatur Caesar bellum in se a Roberto Marchiano [Note: Integram Historiam narrat Chytraeus Saxonia lib. I. p. 323. et Mart. Bellaius lib. I. p. 19.] natum, conflatum, susceptum Regis impulsu et opera fuisse: oftendam nihil horum esse, contraque habere omnia. Etenim ita res habuit: simultatem et litem primum, deinde bellum fuisse ortum, inter hunc Roberturn et Emerianum regulum, idque de eius castelli controuersia cui nomen est Hyergiae. Contigit vero vt Marchianus qui Francico regno esset finitimus, cuius etiam liberi et maximas haberent opes in Gallia, et honores gererent quam amplissimos, ei bello gerendo et sustinendo, sibi militem ex Gallia eduxerit: sed hoc proculdubio et insciente et tum grauiter aegrotante Rege fecit: qui postquam e morbo recreatus id resciuit, nihil prius habuit, quam Caesaris ad se Legatum vocaret, seque non modo apud eum diligentissime purgaret, verum aduersus Marchianum quoque profiteretur, sese, vbi rogaretur, auxilio Caesari affuturum. Nec cunctatus (id quod omnibus, qui rem modo inuestigare voluerint, satis constat) misso confestim, idque dispositis equis, nuntio, Gallicum militem edicto grauissimo reuocauit: cum iam Viritonurn oppidum, quod tum Marchianus oppugnabat, prope vt dederetur, aut vi caperetur, esset. Quo milite reuocato, Marchia nus non tantum obsidionem soluere, sed saluti suae consulere adactus est: neque multo post oppida non pauca, et ex suis arces haud ignobiles, vi aut deditione captas amisit. Tum Carolus. Caesar, qui fortasse suspicatus est, vel volente vel impulsore Rege, bellum hoc Emeriano sibi merenti homini a Marchiano Regi merente illatum, ad se quoque pertinere; vel ab Emeriano ita persuasus, qui se imparem Marchiano sentiens, alliciendum in partes suas Caesarem esse duxerit: copiosum interim exercitum magna vi, celeritate, diligentia comparauit. Siue igitur de Francisco iamdiu male cogitabat, et occasionem affectabat suscipiendi adversus eum belli; siue quod exercitum omni adeo apparatu instructum dimittere, neque vllo edito insigni operaepretio dissoluere, atque impensas tantas sibi frustra esse ac perire, nec decorum nec vtile arbitratus est; progrediendum longius, et tentandam esse belli aleam iudicauit. Vtcunque certe cogitauerit, eius milites non contenti Marchiani mulctatione, in Galliam irruperunt: et antequam Rex sibi de bello cogitandum arbitraretur, Mosonem oppidum ad deditionem compulerunt, Macerias oppidum obsederunt. Rex qui publicae pacis studio serius omnino quam hostilis apparatus fama postularet, aliquando tamen exercitum et ipse comparare coeperat. Macerias subitario immisso milite eo vsque tutatus est, dum ad eas obsidione liberandas tempus supplendo exercitui suffecerit: eo suppleto,


page 409, image: s409

fatemur cum obsidione soluta, et in agros Caesareae ditionis incursiones fecisse et traiecto amne Schalde, vi aliquot oppida cepisse: Caesaremque ipsum, vt se periculo subduceret, compulisse. Sed hoc nemo ita vnquam interpretabitur, vt Caesarem a Rege prouocatum audeat affirmare: quia non sua voluntate, sed adductus aliena vi et iniuria, tuendi sua necessitate compulsus, arma ceperit. Atque ideo qui hunc authorem belli faciunt, hac omissa criminatione, ad aliam confugiunt nihilominus frigidam et inualidam, sed quam tamen probari facilius imperitis rerum existimant. Adhuc enim non in causa sed in persuasione, spes eorum omnis fuit: ac dum summo artificio accusationes confingunt quam possunt suis rationibus accommodatissimas, dum quae comminiscuntur, quibus volunt, affingunt crimina, atque dum magnitudine horum, animos occupant multitudinis; nullum interim omittunt insidiarum genus, quo aditus omnes ad vos perueniendi intercludant, ne quem apud vos semel accusauerint, is purgare se vobis, et in illos retorquere falsae accusationis possit inuidiam.

Itaque obiiciunt Regem meum aduersus Caesarem suppetias Henrico tulisse, quem Albreti [Note: Aliam caussam adducit Thuanus lib. I. p. m. 5. dicens: Ferdinandus coniunctis cum genero viribus in Aquitaniam, in qua sibi ius Anglus vindicabat, impetum facere decreuit: et quia ad eam expeditionem opus habebat iter per Nauarrae regnum cum exercitu facere, missis Omtoribus a Ioanne Labretano rege petierat, vt sibi libere per eius regnum transire liceret. quod cum ab illo propter amicitiam, quae ipsi cum Gallo intercedebat, non impetraret, inde occasionem arripuit inuadendi Nauarrae regni, cui iam pridem homo alieni cupidus inhiabat: quod ei facile fuit copiis generi freto, et imparato a rebus omnibus Navarro, qui frustra auxilia a Ludouico praestolatus, exortis Acramontanorum et Bellomontanorum factionibus, tandem regno cedere, et cis Pyrenaum recepere se Benearnum coactus est. Sic etiam Io. Mariana Rer. Hispan. lib. XXX. c. VIII. caussam fuisse dicit, quod cum Gallis faceret Rex Nauarrae. Eandem hanc occupationem Regni Nauarreni narrat Fugger im Spiegel der Ehren des Hauses Oesterreich lib. VI. c. XVI. pag. 1293. Facit huc etiam Io. Lopetz de obtentione atque retentione Nauarrae et AElius Antonius Nebrissensis de bello Nauarreno, qui eandem occupationem regni defendit. Quid in ipsa hac expeditione gestum, exponit Petrus Martyr ep. CCCCXCV. CCCCXCVIII. DV. DVIII. DX. Pontus Heuterus Rer. Austr. lib. VII. c. IV.] dominum Caesar contumeliose vocat, non dignatus eum appellatione Regia. Cuius rei historiam quaeso (si forte nescis) intellige. Maximilianus Caesar cum diu nimis ac frustra tentasset Iulium secundum Pontificem Maximum, vt Concilium publicum Christianorum indiceret, adducere, ipse tandem vel nolente Pontifice indicendum duxit. Sequuti sunt illius sententiam Ludouicus Galliarum, et Iohannes Nauarrae Reges, aliquot item alii Reges et Principes, Episcopi et Cardinales non pauci. Iulius eos omnes anathematis illius Apostolici fulmine percussos, Schismaticos et Haereticos, esse pronuntiauit. Reges et Principes regnis et principatibus, sacerdotes sacerdotiis, quo iure, quaue iniuria esse indignos iudicauit: Regna, principatus, sacerdotia, primi cuiusque occupantis fore iussit. Occasionem hanc arripiens Ferdinandus Hispaniarum Rex, Caroli Caesaris auus maternus, Rege Nauarrae tum absente, qui Ludouici partes sequebatur, ex improuiso regnum eius sibi finitimum, inuasit, occupauit, praesidio firmauit, et moriens Carolo nepoti per manus tradidit. Hoc iure (si summa iniuria iuris nomine censenda est) Carolus Caesar Nauarrae regnum obtinet. Quod si fuisse iure occupatum, et nunc retinere iure contendit, prius necesse est fateatur, Maximilianum Caesarem auum suum paternum, cuius ad causam Rex Nauarrae tantummodo se adiunxerit, multo magis Haereticum et Schismaticum fuisse. Is igitur Navarrae Rex cum eo tempore, quo Ludouici (vt diximus) in partibus erat, regno suo deiectus fuisset; Ludouicum ad se in regni recuperatione adiuuandum, ex foedere obstrictum habuit. Defuncto vtroque, cum Franciscus in Galliarum, et Henricus


page 410, image: s410

aliquanto post in Nauarrae successissent regna, et easdem foederis conditiones inter sese pepigissent: contigit vt Ferdinando ipso quoque e vita sublato Hispani Carolum eius nepotem vt principem quidem, et futurum Regem agnoscerent; Interim autem viua nec consentiente matre Ferdinandi filia, Regem salutare detrectarent. Carolus igitur Franciscus praepotentis, ac vicini regis authoritatem magno sibi vsui fore intelligens, quo ab Hispanis statim admitteretur in regnum, cum eodem foedus atque amicitiam inire voluit: a quo nimirum ea fide receptus est, vt interim tamen Franciscus admonendum esse illum duxerit, prioris eius foederis, quo Navarrae Regi obstrictus esset. Pepigit Carolus, se ante constitutum certum diem cum Henrico transacturum: alioqui fore Francisco liberum, suppetias Henrico ferre, saluis nihilominus noui foederis legibus, inuiolataque amicitia. Quo tempore pridem exacto, et Carolo saepe ac frustra interpellato, neque cum Henrico decidente, appellatus ex foedere Franciscus, non potuit petitas ac tot nominibus debitas Henrico suppetias denegare: in quo si criminari quisquam eum potest, Henricus potius quod serius, quam Carolus quod tulerit, suo iure criminari potest. Liquido igitur constare iam omnibus arbitror, qui Franciscum quidem ante quam armis a Caesare peteretur, Henrico qui Caesari bellum inferret, opem tulisse nouerant: sed id officio integro inuiolatoque foedere potuisse ignorabant, Franciscum hac auxiliorum praestatione, neque Caesarem prouocasse, neque prioris illius belli authorem dici aut haberi vlla ratione posse.

Iam ad bellum quod nunc geritur, aut imminet, veniamus, per quod Caesar ab expeditione Turcica interpellatum et reuocatum se fuisse quiritatur. De Allobrogum inuasione [Note: De bello hoc Sabaudico Sleidanus lib. X. p. 284. Chytraeus Saxonia lib. XIV. pag. 372. Pontus Heuterus Hist. Austr. lib. XI. c. IV. Thuanus lib. I. p. 19. Iouius lib. XXXV. sub initium. Scilicet praetextus belli hic. Defunctus erat Philibertus II. Dux Sabaudiae sine haeredibus, relicta sorore Ludouica, quae Francisci I. mater erat, et fratribus, quorum Senior Carolus III. ipsi succedebat. Ludouica igitur sosor haereditatem allo dialem petebat. Sed, verum consilium exponit Sleidanus lib. X. p. 290. Franciscus conductis vndique copiis transcendit Alpes, et Sabaudiae Ducem, Imperii Principem aggressus est, eo videlicet consilio, vt illa patefacta via, vt subiugata prouincia, longius progrederetur, de quo etiam Guichenon Tom. I. p. 627.] querimonia profertur: inuasionis ratio non expenditur: iurene an iniuria inuaserit, hoc non quaeritur: et quod in nullius aut modici pretii fundis, primum et maxime quaeritur, quo iure quis possideat, quo iure quis eiectus sit: id vester Imperator in tam amplo patrimonio, in tot agris, vrbibus, populis, quaeri non putat oportere. Cumque sine controuersia, omni et Romano, et gentium omnium, et naturae iure, omnibus liceat, licueritque semper, occupata per iniuriam, et per legatos frustra repetita, iustis armis repetere; hoc vult idem vester Imperator vni Francisco Regi non licere. Sed operae pretium est rem altius paulo repetere, vt intelligas Regem meum sicut in caeteris, ita in hac etiam causa, finibus suis, atque auitis, dominandi cupiditatem sibi circumscribendam censuisse. Philippo Amaedei Sabaudiae Ducis filio nupsit Margarita Borboniorum Ducis filia, sub ea conditione, vt si forte accideret Amaedeum, susceptis aliismaribus liberis Philippo superstitem esse, ex eoque matrimonio Philippus liberos sustulisset, ii Philippi patris loco, Amaedeo auo ad eas opes succederent, ad quas Philippus si vixisset, aetatis praerogatiua successurus erat, ipsius ordine praerogatiuae seruato, cui nascendi conditioni atque ordini praecipuus honor habetur. Nati sunt ex eo matrimonio Philibertus et Ludouica: Philiberto, cui nupserat Margarita Maximiliani Caesaris filia, nulli fuere liberi. Ludouica Carolo nupsit Engolismorum Comiti, ex qua hunc Franciscum Galliarum nunc regem suscepit. Ea igitur nascendi praerogatiua succedit Franciscus, cum in omnia Margaritae


page 411, image: s411

maternae auiae bona, tum vt Ludouicae matris, Philibertique auunculi, et ex eorum causa, Philippi materni aui haeres, ad omnia quaecunque censentur eo iure, vt cadere in foeminas, atque inter haeredes diuidi possint: et hac conditione Amaedei materni proaui haereditatem creuit, et ciuili, et naturae et pactionis praeterea sponsalitiae iure. Adhaec Nicia et Villa Franca Narbonensis Galliae oppida, Taurinorum item, siue (vt nunc vulgus vocat) Pedemontanae Galliae principatus, tanto iam tempore, vt ab hominum memoria initium eius rei sit propter vetustatem remotum, veterum Prouinciae comitum in fide semper fuere. Hic etiam idem principatus mancipii lege, ita vt eximi aut mitti nequeat, addictus eiusdem Prouinciae principatui. Quae omnia Sabaudiae Duces vi, fraude, clientum ad defectionem solicitatione, certe per iniuriam occuparunt, dum Comites Prouinciae aliis essent bellis impliciti et vehementer occupati. In quorum ius cum Franciscus partim ab intestato, partim ex institutione successerit, atque aliunde iniuriam a Sabaudis acceperit, qui nonnullas arces et vicos ex Salassiorum Marchionatu, qui Delphinatus Viennensis est in clientela, multos annos vsurparunt, insigni iuris Delphinatium imminutione, atque iactura minime vulgari; nec ipse tam multis ac tam magnis iniuriis affectus, quicquam sua repetendo proficeret; tum demum omnibus antea frustra tentatis, necessario bellum intulit. Sed hoc bellum ad Caesarem (nisi ad se ipse pertinere putet, quicunqne in Francisci bona inuadant, eos vt in possessione tueatur iniusta) non video quo modo pertineat: praesertim cum initio huiusce belli Franciscus edictis grauissimis interdixerit: ne quid miles suus vel attingeret, quod in Caesaris quouis modo esset, re, iure, aut possessione. Nam quod Sabaudo ait Xaesar Samarobrinensi foedere [Note: Intelligit Cameracense an. 1529. conclusum. Ludouicus Guicciardinus enim Descr. Belgii p. 447. Cameracum eandem vrbem esse adfirmat, quam Caesar in Commentariis Samarobrinam nuncupat. Idem contendit Hubertus Thomas Leodius de Tungris et Eburonibus apud Schardium Tomo, I. p. 343. Ioachimus Camerarius vero in Narratione Rerum praecipuarum ad. a. 1557. S. Quintini fanum pro Samarobrina explicat. Et licet Christ. Cellarius not. Orbis antiqui lib. II. c. III. p. 269. velit Samarobrinam, seu Samarobriuam esse Ambianum, hoc tamen iam ante prolixius refellit Thomas c. l.] cautum ac prospectum esse, abvnde Rex sua defensione ostendit, eo foedere non caueri, vt quae Sabaudus aliena possideret, praesertim vero illa de quibus nulla omnino mentio ascripta est in foedere, nunquam ea restituere debeat, nec ipse ab eo spoliatus ablata per iniuriam repetere. Sed hanc tamen occasionem arripiens belli Francisco faciendi, Caesar exercitum coegit, in praesidia regia inuasit, clientes eius et beneficiarios (vt vocant) ad defectionem solicitauit. Hoc si eum non conuincat belli authorem esse, non video cuinam tandem belli cuiusuis causa possit ferri accepta. Sed quid, Amice optime, cogitare hic putas cordatos et rerum aequos expensores, quum audiunt Caesarem ea principe authoritate, flagitium vt sit apud eum mentiri, praetexere ipsum sibi ius legitimae defensionis Sabaudi, aduersus affinem Regem: quibus constat vt cognatos suos, Ludouicum et Christiernum, hunc Danorum, illum Pannoniarum Reges, vt vnicum fratrem Ferdinandum, vt auitam ditionem, ipsamque adeo Romani sedem Imperii Germaniam, a Turcica defenderit iniuria? Nemo proculdubio, qui modo rem voluerit ad examen veritatis perpendere, non iam intelliget Imperatorem hunc vestrum, adeo sibi ex innocentia sua placentem bellum hoc aduersus Regem meum, non modo qualicunque sibi oblata occasione suscepisse, sed etiam vltro appetiuisse: siue perditum iri (vt publice iactitauit) Regem cupiat, siue id commodum sibi fore putauerit initium ad alia quae molitur, ac de quibus malo quosuis potius apud se cogitare, quam ex me referente accipere. At inquiunt Caesariani, eo Regem animo et consilio in Allobroges mouisse, vt hoc adumbrato, maiora consequentis belli momenta tegeret, commodioremque


page 412, image: s412

ad inuadendos Insubres expeditionem inde susciperet. Hoc vero diuinare est, et ex vana et futili coniectura, vbi deest argumentum et causa, suspicionem quamuis pro verisimili crimine intendere. Nihil enim de Insubrium ditione miles Francicus attigit, neque aliud quicquam in hac causa, quod offendere Caesarem debuerit, aggressus est facere. Esto vero et hoc demus aduersariis, voluisse Regem Allobrogum ex Taurinorum agros ad se iure pertinentes occupare, atque Insubrium finibus Imperium suum coniungere: idque potissimum eo tempore, quo sperare suo iure potuit, vt cum tyrannus et praedo Sfortia e prouincia occupata, e vitaque simul excessisset; pacato et volente Imperatore vestro (qui se toties id facturum fuisse confirmarat, nisi iam obstrictam ante Sfortiae fidem habuisset) Mediolanum facile reciperet: si non sibi qui cessisset, at liberis certe suis, qui nec renunciarunt vnquam suo iuri, neque non ad sua recuperanda sancta iuuari a parente potuerunt. Quid in eo contra eundem ipsum Imperatorem vestrum, quid in foedera peccatum est? Nihil sane. Sed maleuolis quibusdam, qui nolint in Italia aut Regem, aut eius liberos quicquam habere, vbi pedem in suo ponere possint, maluit ipse vester Imperator, eum et fidei et famae suae detrimento morem gerere, quam toties datam fidem principibus adolescentibus. liberare. Nam hanc illorum voluntatem aliquando excusauit Caesar, quo minus Regi aut liberis eius Mediolanum redderet. Vtcunque autem res habet, certe Mediolani fines miles noster ne attigit quidem, aequis tantum legationibus, non armis (quae promptissima ipsi erant) cum Carolo Franciscus egit, vt liberis suis, si non sibi, pecunia saltem numerata impetraret id, quod omnium concessu, quicunque sunt prudentes iuris, pertinere ad illos intelligeret, Et quae obsecro causa fuit, vt non sperare debuerit a Caesare tam (vt videri vult is) aequo, a Caesare cognato, a Caesare sibi religione fidei obligato, hoc facile impetrare, quod antea praedo Sfortia impetrasset? quem persaepe tamen conquestus Caesar esset, in se fuisse proditorem et perfidum. Nulla igitur, vir amice, causa iusta quidem data est Caesari a Rege meo, vt tam atrox ei bellum inferret, nulla dum ipse lacessitus iniuria. Sabaudi namque causam nulla constante satis ratione suam facit, qui antea sororum viros, vnicum fratrem, auorum incunabula, Germanicum Imperium haudquaquam hisce conatibus vindicare vnquam in animum induxerit. Mihi vero crede, alio spectant (vt vobis est in prouerbio) alio tendunt remiges. At inquiunt decuisse, Regem omnem cauere occasionem interpellandi et auertendi Caesaris, cum a publico Christianorum conuentu, tum a religione aduersus eiusdem hostes propaganda: quam in curam (vt illi aiunt) mente et animo totus incumberet. Hic ego (vt plane loquar) satis assequi coniectura nequeo, tametsi diligenter et accurate omnia perpendi, quid in causa esse potuerit, quare occasionem illam tantae gloriae, tantique ad religionem momenti negligeret, tamque facile a tam sancto proposito, ad alienarum rerum tam iniquam iuuasionem deflecteret, atque omnes adeo vires suas ab impio in Christianum, ab hoste in cognatum conuerteret, a quo fateatur necesse nullam se accepisse iniuriam: nisi hoc iniuriam esse voluerit, quod liberis suis ius auitum, et per Maximilianum Caesarem luculenter adeo confirmatum, reddi postulauerit, idque legationibus tantum, nulla penitus vi. Ergo apud aequos istos vestros homines, ii perturbant Christianorum pacem, ii bella excitant, ii procellam reipublicae inuehunt, qui legitima via sua repetunt? Contra qui aliena occupant, et quaecunque quacunque vi, vel iniuria semel occupauerint, de iis nolint partem vnquam aliquam amittere, quinetiam occupata repetentibus continuo bellum inferunt; ii conciliatores publicae quietis, ii publicae salutis habebuntur vindices. Finge vero Regis ipsius filios ita Caesarem appellare, Patrem nostrum, Carole Caesar, patrimonio quod secundum eum nobis eius liberis debebarur, nihil de te male meritis, id quod omnibus adeo in promptu est, vt negare ne tu quidem possis, eiecisti: et eo patrimonio, quod iam olim per maiores nostros, multo suo ac suorum


page 413, image: s413

sudore, atque sanguine, a Longobardis potentissimis hostibus assertum, Imperioque Romano liberaliter donatum, multis subinde seculis, ad proauos nostros eiusdem Imperii beneficio redierat, hoc inquam patrimonio patrem nostrum vt cederet compulisti, et a nobis, eorum posteris, qui hoc florentissimum Imperium, cuius adeo creuisti viribus et opibus, postliminio in Europam reduxerunt, per indignitatem summam et iniquitatem ablatum, ad nepotem calonis et spuriae [Note: Intelligit Franciscum Sfortiam III. qui Francisci Sfortiae I. nepos erat. Cur autem ipsum a calone ortum dicat, ex Iouii vita Magni Sfortiae, qui pater erat Francisci Sfortiae I. cap. II. patet. vbi natales istius Mutii Attenduli describit, dicens: non defuere, qui dicerent, sed in gratiam Braccianae factionis, vt Sfortianis demum principibus nouitas generis obiectaretur: Sfortiam paterno in agro ita operis praefuisse, vt et sua manu faciundo operi vomeres, et ligones strenue tractaret, quod vel ob id inuidiose confictum videtur, quoniam tredecim annorum puer in Boldrini castra concesserit, neque inde redierit, nisi equestris ordinis miles. Sed iucundo prorsus mendacio fabulae fidem fecit perennis fama, quae manauit ad posteros. Ferunt enim, quum agrum foderet, duro labore fatigatum, ab ea indignitate operis suspexisse in calum et de tota vitae fortuna vota suscepisse, ea sorte precatum. Deos, vt vota bene, verterent, euibrasseque protinus ligonem in praealiam quercum, vt credi par est, antiquitus Marti cunsecratam, eo animi decreto, vt si decideret, eum aequissime ad perpetuum laborem esset resumpiurus: at si ramis haesisset castra continuo sequeretur. Verum Marti ligonem Fortuna appendit, vt fatis viam aperiret. Gloriabatur hac fabula Franciscus pronepos, quod vel ob id familia nomen nequaquam antiquae nobilitatis, sed spectatae virtutis auspicio niteretur: adeo, vt quum mihi humaniter arcem ab excellenti munitione structuraque toto orbe longe clarissimam, armamentariis patefactis ostendi iussisset. conuersus laeto ore et hanc inquit: P. toui, quam miraris, et hoc Imperium quo potimur, ab illo ligone habemus, quum felici nostra sorte in arborem a proauo contortus, fatalique ramusculo suspensus minims decidisset. Vnde et illud Pontani in defunctos intemperanter genuinum dentem exercentis, quum dixit: Dux ab arairo Sfortia. Quasi non in summa gloria sit, aut certe dispudeat C. Marii exemplo ex aratore Imperatorem euasisse. Prout autem haec fabula a Sfortiarum hostibus prolata, ab ipso Iouio refutatur, sic etiam Iosephus Ripamontius, accuratus alias Historiae Mediolanensis Scriptor lib. V. p. 611. contrarium plane testatur, dum ait: erat Franciscus Sfortia Sfortia Attenduli filius, cui Attendulo, sua virtus, et fortia facta apud Reges gratiam, opesque, et inde partem Imperii, propriosque exercitus et ipsum Sfortiae nomen inuenere. Antea, lacobus, siue Mutiolus fuerat: parentesque eius, Ioannes et Elisia intra Cotoniolae fines honesti, praesagium accepisse ferebantur fore, vt deposito, quod ipsi imposuerant nomine, proles ea nomen assumeret aliud quod fieret familiae cognomentum et late noscitaretur. Hoc autem certum, Franciscum Sfortiam s. auum Francisci III. ex Luzia Trezania, Mutii Attenduli concubina, quam tamen vxoris loco habuit fuisse prognatum, prout ex Iovio discimus, vita Magni Sfortiae Cap. LXIII. Franciscus Sfortias I. vero Blancam, Philippi Galeatii, Mediolanensis Ducis, spuriam habuisse in matrimonio, e: quo prognatus Franciscus II. Imhof Hist. Hispaniae atque Italia Geneal. p. 220. sqq.] transtulisti: eo mortuo, per vim adhuc retines. Id quoniam abs te iure fieri non fatemur, quoniam indignitatem et iniuriam ponere gratificationis loco recusamus: quoniam apud patrem vt nos pie iuuet, insistimus: quoniam is spem fortasse nobis aliquam praebet: maternam haereditatem quoniam frustra tentatis omnibus, tandem armis adeundam censuit: ideo nos, ideo illum accusas, quasique nobis ipse ad recuperanda nostra parare gradum, et munire viam studuerit (id quod si fieret, tamen crimine ac reprehensione carere debeat) violatae pacis et fidei apud rerum imperitos reum agis, fanaticis spiritibus animum ad nefanda haec audendum, quae nostra videt ac patitur aetas addidisse, Turcarum Regi ad inuadendos pios viam parasse ac strauisse, atque adeo illum in nos euocasse vociferaris. Vsquequo demum et quos tandem ad fines istud crimen, istam querimoniam disturbatae pacis extensurus es, aut quibus es certis limitibus circumscripturus? An non, etiam si nos hoc auitum regnum, hoc natale nostrum solum ac solium inuasurus obsistamus, eo vsque proferes querimoniam? et hanc nobis


page 414, image: s414

legem prostitues, tibi vt quantum accipere libuerit cedamus, alioqui pacis, alioqui reip. alioqui religionis proditores, Turcarum, haereticorum, impiorum, nefariorum, et fanaticorum omnium fautores, euocatores, authores habeamur. Ad hanc, amice optime, liberorum regiorum expostulationem, quid obsecro respondere Caesar possit, quod apud aequum vllum iudicem valere, aut grauissimae expostulationis huius aciem possit vllo pacto retundere? An non, siqui erunt (vti certe erunt) aequi rerum aestimatores, perpensuri sunt diligentius quidnam olim Francorum reges Christianae praestiterint reipublicae vt Romani Imperii dignitas ad Germanos primum per Carolum Magnum gentilem eum quidem vestrum, sed tamen et Francum et Francorum Regem inuecta, ac per eum et posteros eius aucta atque exornata fuerit, vtque per ipsos eosdem Reges nostros Imperio vestro accesserint tam multa, quae prius ad eos vel publice Regio, vel priuatim haereditario iure pertinerent: plane vt multo sit futurum longius, quae ab illis, quam quae aliunde, Imperio accreuerint numerando percensere. Contra vero Austrianos istos ab Imperio, non ab Austrianis Imperium creuisse facile perspicient. An non hoc quoque putas existimaturos, Austrianam familiam ea hodie de Francorum ditione possidere, quibus maxime in hoc eluctata est et peruenit quo nunc eam videmus fastigium? Profecto, vir amice, recte haec expendentes tanta ista iniquitas, ne dicam crudelitas, in Regios adolescentes, hac generis nobilitate, hoc aetatis flore plausibili, hac innocentia erga omnes, tamque decentibus hanc dignitatem moribus, magnopere debet commouere: quodque praeter hanc adeo violentam haereditatis eorum auersionem, ipsi quoniam de auxilio patrem appellent, pater quoniam eis pie faueat, tam indigne traducantur accersanturque inuidiosissimo violatae pacis ac proditae fidei crimine, impii praeterea nefariique fauoris in Turcas idque ab eo qui praeter affinitatis et cognationis iura, tam multa debeat nostrae Galliae. Nam vnde Austrianis opulentus ille, ac Regius comitatus Flandriae? vnde Sequanorum, vnde Atrebatum, vnde Hannoniae, vnde Hollandiae, et alii plerique priricipatus? Vides igitur quam sit facile non tantum accusari aliquem, sed apud rerum imperitos reum etiam peragi, dum delatori sufficit accusasse: atque modis omnibus (vt dicebam) prouidetur, ne apud quos reus constituitur, ad illos defensio eius perueniat. Sed veritas ipsa tamen cum diu calumniae tenebris mersa delituit, emergit tandem alicunde in lucem, atque erumpit: et quo maiore artificio ne in lucem prodiret depressa fuerat, eo cum se prodit, sicuti maiorem parit ei, qui sit calumniam passus, gloriam, ita grauiorem affert calumniatoribus inuidiam. Id quod ego in hac causa vsu venturum confido, spero quidem certe. Age vero, concedat Rex accusatoribus suis, se suorum liberorum ad eorum fortunas et iam armis vendicandas flagitationibus, non modo non defuturum, sed nec etiam, nisi restitutis iis, finem bello se facturum. Vter tandem pacem turbat? vter impetui Turcico viam sternit? An qui res frustra moribus repetitas, iusto bello recuperare contendit? an potius qui negligit pacem reipublicae aliena restituendo redimere, imo vero sua repetenti bellum infert: nec si Turca in nos inuaderet, a sententia sit discessurus sua? Nam hic vester Imperator eo ipse animo bellum intulit, et hoc ipsum ausus est apud summum Pontificem publice contestari, non ab initio quidem belli, dum in promptu Regi erat, in Italiam arma importare, et cum ipse ad eludendum Regem consilia pacis simulabat: verum postquam reuocato Regio exercitu, ita se illum tenere implicitum iudicauit, nullum vt aufugiendi locum esse reliquum arbitraretur: hoc tum (inquam) ipsum ausus est contestari; si vel omni collecto suorum exercituum robore, Turca bellum Christianis inferret, nihil esse de bello Gallico se remissurum: hoc est, Christo audientes prouincias sese proditurum porius, quam vt eum Regem non perderet, eam familiam non deleret, cuius fide ac virtute terribilior est, fuitque semper impiis nationibus Christiana respublica et iustitia longe commendacior. O dignissimam vocem eo, qui se pro pace inter Christianos componenda


page 415, image: s415

deuouere velle, qui pro pace redimenda sua se permissurum aliis gloriatur, At vero nihil opus est neque ad componendam, neque ad redimendam pacem, vt vel mactandum se ipse praebeat, vel de suo quicquam amittat: tantum aliena quae per summam iniuriam detinet, iustis dominis restituat. Quod si Mediolani principatum, in quo praecipua videtur harum causa simultatum consistere, ad Franciscum Regem, aut liberos eius pertinere non existimat; cur non subit ea de re cum ipsis iudicium commune clientum Imperii? Cur eos iudices reiicit, ad quos ea proprie cognitio pertinet? Nam ad Regem meum et liberos eius quod attinet, hoc ego confirmare tibi possum, eos non modo consessum illum Principum Imperii disceptatorem et recuperatorem non esse recusaturos verum hoc etiam vltro et vehementer quidem deposcere. Qua de causa et hoc mense Iulio, sub nascentis huius belli exordia, legationem qua petebant conventum indici, sibi Senatum dari, deque Mediolani causa disceptari, ad principes illos decreuerant. Sed eorum Legatus a grauissimis et authoritate summa viris est monitus, sibi extrema intentari, si vspiam locorum apprehendi eum in Germania contingeret. Huc igitur vestra, o Germani, recidit libertas? Hoc pati potestis? Hoc imperii est vestri ferre, vt Legati tanti Regis, cuius maiores de Christiana tota republica deque vestro Imperio tam egregie sunt meriti ius gentium apud vos, quo sacrosanctum sit legationis munus, requirant? et siqui sunt qui sanctum esse illud velint, vix audeant ramen Legatos ad se Regios admittere, et cum illis de re vlla communicare? Ac ne me putes, Amice optime, haec falso comminisci, is Legatus cum per intentatas sibi ab hoste insidias, peruenire non potuisset ad Septemuiros illos, Caesareae maiestatis non constituendae modo arbitros, sed tuendae quoque authores, literarum in subsidio, quantum in se fuit, supplere conatus est: quarum exemplar ab eo qui has tibi redditurus est accipies: quae cum tuto vt perferrentur ad eorum vnum curauisset, qui ad collegas suos referret, eadem de re vt Senatus Regi ac liberis eius daretur, et ii semel vel ab infestatione Mediolanensis agri, iure ac moribus summouerentur, vel ab omni vindicarentur iniuria: ita se res iam apud vos habebant, vt is princeps ausus non fuerit cum collegis suis communicare: tantum se ad Ferdinandum de re tota refere velle dixit, fratrem scilicet ipsius Caesaris, a quo nihil illi quidem possunt in posterum ex praeteriti temporis comparatione, nisi vim atque iniuriam expectare. Sed iam ad Caesarem redeo. Hic si quantum videri, tantum ex enimo velit, quieti et paci prodesse et consulere in publicum; cur non a suspicione se remouet, aliud se priuatum ac proprium sub obtentu pacis publicae spectare interim atque moliri? Cur non satis illi est, eius pacis ad alios fructum, ad se gratiam peruenire? aut cur eiusdem pacis, cum iis saltem, quibus eam tanti vult vendere, non aliquod emolumentum communicat? Cur illius de qua statim ago, Christianissimi Regis diuturnae, atque sine vllo in hunc diem exemplo memorabilis patientiae, non aliquam habet rationem? Sed quid patientiae dico? Imo vero tam liberalis officu, aut potius beneficii. Nam quo ego alio nomine hoc appellem, nescio; quod cum pulcherrimam haberet Rex occasionem, simul suas et liberorum opes vindicandi a tam indigno atque iniusto occupatore Sfortia, simul pro summa indignitate et iniuria ex Legato suo immaniter caeso, [Note: Meruillius erat, quem a. 1513. ad Ducem legatum miserat Franciscus, cuius necem describit Mart. Bellaius Comment. lib. III. p. 134.] illum eundem vlciscendi; quum praesertim ab optima ducatus eius primariorum hominum parte vltro inuocaretur, et exercitus in promptu illi esset, qui tum in Germania conscriptus, reque feliciter et facile confecta, cuius causa conscriptus fuerat, vltro ante quam dimitteretur, nomen illi deferebat, atque vt in id bellum authoraretur flagitabat: quum (inquam) ita Rex esset ab exercitu, ab


page 416, image: s416

re nummaria, ab sociis, ab rebus omnibus, quae ad bellum celeriter conficiendum pertinent, paratissimus et instructissimus; tamen rogatus a Caesare, tum expeditionem in Africam adornante, ne quid moueret interim, aut nouaret in Italia, morem gerere non recusauit, atque omnium indignissimae iniuriae vltionem et dolorem dissimulauit ac distulit, tantum ne moram conatibus Caesaris vllam afferre velle videretur. Quanquam ego (vt ingenue ac vere loquar) neque illa ex Africana victoria, in qua mirifice adeo sibi Caesar placet, amplificatam aut illustratam esse religionem, neque latius quam antea praedicari Christum video; tantum abest, tam plausibiles triumphos inde agere debeamus. Nam quid nostra intererat, a Turcane an ab Afro Machometana praedicetur in Africa superstitio? At expulsum e sedibus suis Tunetis Regem Caesar in regnum magnifice restituit: Sit illud sane magnificum et imperatorium. at hoc magis magnificum et Imperatorium fuerat, pluris non fecisse, Regem vt impium periculo atque sanguine piorum vtilium Christianae reipublicae militum imminutioneque Christianarum virium in regnum restituerit, restitutioneque illius Solimanum in nos a Persicis rebus, nostro omnium communi periculo, suae vnius ambitionis causa reuocaret, quam vt (quod etiam homines harum rerum insolentes facile intelligere possunt) Christianum Nauarrae Regem, regno suo per iniuriam eiectum, propterea quod ex studio corrigendae quasique reformandae Ecclesiae, cum Francorum Rege Ludouico, et Maximiliano Caesaris auo, ad cogendum Concilium consensisset, quo Ecclesiae tentaretur necessaria illa (vt dixi) reformatio; aut Christianissimum Galliarum Regem, et liberos eius, amplissimis patrimoniis fortunisque per vim spoliatos, in sua (quod poterat citra caedem et sanguinem, et virium Christianae reipublicae damnum et detrimentum) restituere. Sed coniunctas habere fortasse mauult rationes cum Machometanis Afris, quam Regibus Christianis: cum interea tamen Franciscum Regem, non minus falso quam inuidiose, quasi communia habeat cum Turcarum Rege consilia, criminetur. At hoc ego, quum ipse verbo tantum arguat, nihil proferat, nihil literis, aut testimoniis probet, sed inani et nugatoria quadam maleuolentia, criminis insimulet, verbo duntaxat refellendum duco: cum quod accusatoris sit crimen probare: tum quod neminem esse tam profligato vel potius perdito deploratoque iudicio existimem, qui praesertim in tanti re momenti, putet satis esse vt quis reus peragatur, temere accusari, vel qui conuitiationi isti fidem habeat. modo tamen meminerit, Regem eundem per literas et nuntios quinquaginta militum millia vt minimum per id temporis obtulisse, quo Viennam Turca cum exercitu obsideret, atque (vt dicebam nuper) ad Africanam expeditionem profecto Caesare, tanta in occasione atque gerendae rei opportunitate, pedem domo non extulisse. Etenim si spem Franciscus in Turcarum viribus posuisset, cum certe pro recuperandis suis rebus, bellum potius suscepisset, cum illi victore exercitu longe lateque dominabantur, quam vt in hoc distulisset tempus incommodum, quo Rex eorum Solimanus, praeter quas in Africa et Germania clades accepit, toties in Perside fusus ac fugatus fertur, iam vt Caesariani dictitent, non de inuadendis alienis, sed de tutandis suis finibus, necessario capiendum illi esse consilium. Et vero poterat tum quidem Rex, minore impendio ac periculo suo arma capessere, vt non duobus in locis disiunctissimis maximeque diuersis, a potentissimis hostibus bellum vno eodemque tempore gereretur; tum ancipiti contentione distractus Caesar, ad difficillimam de Imperio toto ac salute dimicationem vocaretur. At Legatos Franciscus a Turca (inquiunt) accepit, atque suos ad eum vicissim ipse misit. Ego vero facile patior, id accusatorem obiicere, quod ego defensor possim sine periculo confiteri, et quod accusatus nunquam neque criminosum, neque dissimulandum esse vobis iudicauit. Acceperunt item et miserunt ipsi etiam Caesar et Ferdinandus, vt mirum sit quod licere sibi putant, cur in alio reprehendi velint. Neque vero illi Legatos acceperunt tantummodo,


page 417, image: s417

verumetiam munitissimas in Peloponneso vrbes, quae vt Christum Seruatorem liberius profiteri possent, sese vltro Caesari dediderant, ipsi iidem Solimano Turcarum Regi, vt aliquam ab eo bonam inirent gratiam, tradiderunt, aut potius prodiderunt. Quae quidem postea tam immaniter a Solimano sunt habitae, vt nemo satis vnquam earum deplorare possit et commiserari calamitatem. In quibus tamen ipsis vrbibus, poterant Christiani ad Graeciam seruitute liberandam, appositissimam gerendo bello arcem constituere. Sed redeo ad Turcicam legationem. Dico igitur saepe Solimanum cum Francis pacem, vt a quibus omnium maxime gens Turcica sibi semper timuerit, vehementius expetiuisse. Dico eundem Solimanum vt Christianissimum Regem aliquo sibi demereretur beneficio, atque pacem eo facilius impetraret, suppetias ei et captiuo, et mox datis obsidibus filiis liberato, etiam atque etiam obtulisse; ita vt neminem vnquam Rex infestiorem sibi habuisse videatur Caesare, consanguineo suo, et cognato. Illud vero contenderim tam esse Regi gloriosum, quod in tantis rerum difficultatibus tam saepe constitutus, alienorum a religione auxilia non admisit, quam est alteri cuidam (cuius ego nomini parco) ignominiosum, studiose ambiuisse, nec vt se in clientelam ille acciperet impetrasse, quin potius ab illo magnifice despectum fuisse atque reiectum. Quod si eo loco, quo Rex meus, Caesar vester esset: atque is a quo tam indigne ac tot afficeretur iniuriis, tantopere istam illi coniunctionis Turcicae mentionem exprobrando inculcaret: ipse interim et praeteritis incommodis, et praesenti periculo, et publica tam potentis aduersarii professione premerentur: a caeteris vero Christianis principibus se videret derelictum, ac veluti praedae expositum: vel nessio, vel non dico, an ad superiores calamitates, ad alia praesentia pericula, tantum sibi hostem vellet, quantus est hic Solimanus, asciscere: quo pacato tamen vti promptum sibi esset atque expositum, idque maxime cum Abrahamus, Dauid, Salomon, Machabaei, et alii permulti sancti et religiosi duces, ab hoc foederum genere non abhorruerint, non dico (inquam) an a Turcarum Rege tam liberaliter oblatas suppetias esset repudiaturus, qui non ignoret, iure Pontificio licere Christiano principi, sua per iniuriam ablata et occupata, si viribus suis nequeat, impiorum auxilio recuperare, vbi piorum, illi auxilia denegentur. Vides itaque, Amice optime, quam hoc loco Regem meum traduxerint eleganter, cui cum id crimmosum esse velint, quod illi tamen licuerit; id ipsum etiam quod affingunt, nemo falsum esse nesciat, qui res duntaxat istas mediocriter vnquam inuestigauerit. Verum haec omitto, cum sit omnibus longe certissimum, nullam in orbe terrarum esse Regiam, ab hac suspicione tam alienam atque puram: vt quae plures ab hostibus nostrae religionis triumphos numerat quam Reges: quorum regum et maiorum suorum vestigiis institisse semper hunc Franciscum Regem, etiam ipsos mea sententia, qui tam atrociter eum deferunt, si iurati dicerent, agnituros non dubito. Sed quoniam intelligunt, questum esse apud suos Solimanum, quod quum AEnobarbo suae classis praefecto a Tunetanis euocato, ii in clientelam se illius dedissent, hunc postea insperato bello a Caesare oppressum qui aduersus eum non pro religione bellum susceperit, quod solenne fuit priscis Imperatoribus: non pro tuenda vel amplificanda ditione, quorum altera semper omnibus, altera plerisque magno et excelso animo viris iusta belli gerendi occasio visa est: sed pro impio Rege, de se nihil merito, et fide fortasse Punica beneficium agnituro, proque sola vel gloriae cupiditate, vel studio contentionis, quam videntur inter se de monarchia suscepisse, difficillimo tempore arma sumpserit: artificiose hoc disseminant, et quantum in se est, ante rei euentum, in aures imperitorum insinuant, vt si postea (quod est credibile futurum, et ipsi ad rationes suas et concilianda Caesari publica Christianorum auxilia accommodatissimum esse putant) his duobus summis Christianorum principibus inter se pertinaciter conflictantibus, occasionem esse suam ratus Solimanus Rex (vt est magnanimus, gloriae cupidus, in vindictam ardens, nec dum


page 418, image: s418

adeo fractis viribus, vt nos fortassis eum esse comminiscimur) in Caesaris ditionem impetum violenter faciat: hoc tum ipsi habeant iactum fundamentum, atque apud ignaros veri, et iam ante falsis auditionibus occupatos, verisimilitudinis ad incredulitatem argumentum: quo tum Regem traducentes, quasi ab eo sit Solimanus auxilii gratia in Christianos euocatus, ceterorum in eum Christianorum arma concitent. Neque alio consilio existimandi sunt persuasisse Caesari, vt ea vteretur apud summum Pontificem publica testatione, cum auditu crudelissima, tum indignissima Christiani Caesaris probitate ac virtute. At clamitant Caesariani, visa fuisse in Africa tormenta [Note: Testatur Io. Etropius in Diario expeditienis Tunetanae apud Schardium Tomo II. pag. 325. quod non solum Galli Turcas de Caesaris aduentu certiores reddiderint, sed etiam p. 331. dicit, quod varia tormenta liliis insignita in arce Guletana fuerint reperta, addens: non arbitror, neque alitis volatu, neque sinistro cantu occinis, neque tripudiis solistimis opus esse vt augureris, et diuines vnde tormenta illa eiusmodi notis et elogiis notata, allata, aut cuius et iussu et impensis illinc fuerint fusa.] Francorum Regum insignibus insculpta, signaque militaria iisdem insignibus non pauca in AEnobarbi fuisse potestate. Hoc ego sicut verumne sit, plane nescio: ita magnopere refutandum esse non arbitror. Nam triremes plus minus quindecim Andraeas et Antonius Auriae, vexillis, armis, tormentis, et remigibus Regiis instructissimas, a Rege ad Caesarem deficientes [Note: Causas huius defectionis enarrat Ant. Varillas Hist, de Franaeois I. lib. VI. p. 158. seqq.] abduxere: quarum ego aliquas cum omnibus suis impedimentis in AEnobarbi venisse potestatem intellexi. Quod si vt mihi renuntiatum est, ita contigit, neque tam in Regiis triremibus suo Caesari seruandis, Auriae diligentes fuerunt, quam in iisdem ab Rege ad Caesarem furtim abducendis flagitiosi; non mirum est fuisse hoc tempore visa in Africa et vexilla et tormenta Gallica. quae nonnunquam alias tamen, et olim, et hoc Rege, iisdem in locis fuisse visa constat: verum ad religionis nostrae illustrationem et amplificationem, et maiore siue fructu siue gloria, quam hoc tempore Caesar intulerit.

Sed pene iam praeterieram imprudens id, quod isti tam pertinaciter (vt scribis) inclamant, sese Regem ita in laqueos adductum et implicitum tenere, vt elabi nulla ratione possit, quin sit illi confitendum, se in Samarobrinense foedus offendisse, atque Imperatori vestro iustam in se arma capiendi occasionem praebuisse, qui scilicet Huldarico Wirtembergae Duci bellum aduersus Caesarem suscepturo pecuniis suis affuerit. Aureis enim nummis Gallicis (quod negare nemo possit) eo in bello persolutum esse rniliti stipendium. Ego vero ne hoc loco Camarinam (vt aiunt) mouere cogar, ac Caesaris male de Imperio meriti consilia detegere, maxime vellem contentos eos fuisse ipsa Regis mei super ea re defensione. Neque enim dissimulandum vobis esse duxit, pecunias ab se fuisse numeratas, sed pro montis Pellicardi Comitatu quem ex Huldarico Rex emerat. [Note: Sleidanus lib. IX. p. 237. Landgrauius Galliam petit, et agrum Mompelicarium regi pro certa pecuniae summa, nomine Vlrichi Principis, oppignorat, ea lege, nisi inira tertium annum ille luat, vt tum sit regni Galliae haereditarius: praeter eam pecuniam rex quoque mutuo se daturum promisit alteram summam, facta spe, non repetitum iri.] At quos in vsus venditori placuerit pecuniam ab emptore numeratam vertere, hoc vero non putauit sua vt percontaretur, interesse: quemadmodum neque venditoris, quo animo emptor, aut quem ad finem emerit.

Sed quoniam isti tam cupiunt esse diligentes, introspicere vt velint Regis mei non facta tantummodo, sed cogitationes etiam et consilia; ego sic vicissim illos vogare velim. Inter Galliarum Reges et hoc sacrosanctum Imperium, intercedit vetus defensionis mutuae societas. Multo post initum est nouum foedus inter hunc Galliae Regem et Caesarem, sed quo nec genere sit ipso, nec partibus, vlla ratione, antiquo illo foederi derogatum, neque vt derogaretur, flagitare vester Imperator


page 419, image: s419

debuit; eo ipso appellatione imperatoria se indignum praebiturus. Imperator idem vester, Huldarico Imperii cliente, ab ea paterna haereditate deiecto, quae tum propria et peculiari exceptione sic addicta, et iam inde ab initio affecta erat illius gentilibus, vt iis superstitibus nequeat in aliam transire familiam: tum eidem isti vestro Imperio ita est clientelae iure obnoxia, vt extincta ea familia, ad Imperii aerarium, cuius beneficium est, redire debeat, neque pacto vllo mitti abalienariue possit: vester (inquam) Imperator, Huldarico deturbato, eandem haereditatem illius gentilibus (quod facere iuratus debuerat) non tradidit, quin potius, spreta iterum iurisiurandi religione vsurpauit ac retinuit. imo vero ne non satis grauiter contempsisse iusiurandum videretur, Imperii iure interuerso, vel euerso potius, vsurpatam ab eodem exemit, ac veluti emancipanit Imperio: vt iam nihil minus, cum tantus sit imminutor Imperii, quam Augustus dici mereatur. Huldaricus igitur lauto illo atque amplo patrimonio suo spoliatus, Regem appellat suo et vestri Imperii iure, vti ex foederis antiqui formula non modo sibi, quod non mediocrem quidem ad impellendum causam, sed Imperio vestro, quod maiorem multo vim habeat, opem ferre velit: neque patiatur opulentam prouinciam aerarii vestri propriam, ab eo per iniuriam abalienari et distrahi. Finge nunc Caesarem contra, ex nouo foedere (per quod tamen illud vetus induci non potuit) obtestari Regem, vt ne aduersum se defendendam Imperii Romani authoritatem suscipiat: alioqui praeter foedus facturum eum pronuntiare. Cedo hoc loco quemvis arbitrum. vincam equidem (vt ille ait) quocunque iudice, etiam curioso illo inuestigatore, Imperione an Imperatori morem gerere, antiquum publicum, an priuatum recens foedus Rex debeat respicere. Vbi ad hoc ille mihi responderit, tum de facto Regis mei constituam, quid me oporteat respondere. Verum ego ipsum vestrum Imperatorem hoc me onere liberaturum spero, imo etiam existimo ipsius in Regem criminationi et conuitiis fuisse hoc accusationis caput ab aliquo malitiose additum, eoque de industria consilio et studio, vt huic ansam daret in Caesarem aliquid dicendi: quod, vt facile credam, eo adducor magis, quod tam ipse, Caesar quam etiam Ferdinandus suis aliquando literis, quarum ad me quoque exemplaria peruenerunt, sicut vere, ingenue testati sunt, fuisse omnino e re Germaniae, sua vt restitueretur Huldarico Wirtemberga. Quod si agnouerunt et ipsi, non est quare fraudi hoc esse Regi velint, si ad eius restitutionem Germaniae quietis ac pacis causa consenserit.

Subdis, et hoc nomine male audire Regem, quod Ducatum Burgundiae, qui Caesaris esse (vt inquiunt) haereditario iure debeat, tanto iam tempore, ac tam iniuste detineat. Sed hoc loco vt perspicias quam frigida nitantur isti, neque subsistente ratione, rem explicabo tibi fortasse non intellectam. Eudoni Duci Burgundiae filia fuit vnica (si bene memini) Adella. Quae cum Galliarum Regis filio nupsisset, is Ducatum Burgundiae, velut vxorium ac dotalem Eudone mortuo statim occupauit, et aliquot annos nullo intercedente pacatum tenuit, donec alter quidam extitit, eques ille quidem et nobilis, sed peregrinus, neque admodum. opibus aut viribus pollens, qui in ius eum vocarit, disceptatoremque patrem eius Regem petierit: apud quem contendens cum dixisset, ad Burgundiae Ducatum foeminas non admitti, se vero ab antiquis eius gentis Ducibus, idque haudquaquam intermissa masculorum serie progenitum: permissa est causa parium Franciae iudicio, qui sunt in regno nostro principes duodecim, proxima secundum Regem ac velut pari (vnde et nomen traxerunt) in summarum disceptatione rerum authoritate praediti. quibus cum causam ille probasset suam, re diligenter quaesita, hi expulso Regis filio, secundum illum equitem pronuntiarunt, et Ducatum illi, accedente Regis ipsius authoritate, more maiorum vtendum fruendum tradiderunt: quo Ducatu et ipse, et qui ab eo mares nati fuerunt, nullo ipsis postea controuersiam faciente, potiti sunt. Possem et alia in rem praesentem afferre huiusmodi


page 420, image: s420

exempla: sed hoc vnum existimo satis esse, vt quod ab omni sit corruptorum iudiciorum suspicione tutum: verisimile cum sit, iudices illos facilius a ciue suo praediuite, Regis filio, quam a peregrino tenui, atque ab amicis inopi corrumpi gratia, pecuniis, metu posuisse. Hoc ego inquam vno exemplo satis constare arbitror, non potuisse Caesarem eius Ducatus haereditatem assequi, cuius pater Philippus, filius fuerit Mariae Caroli filiae: ad quam peruenire Ducatus superiore illo iure minime potuerit. Vnde autem is Ducatus ad Philippum alterum, in hac familia primum Burgundiae Ducem, et Caroli, quo de agitur, abauum, peruenerit: et quanto Rex Carolus quintus eius frater studio, labore, familiaris et publicae rei dispendio, quamque profusa et immodica liberalitate eas nuptias illi conciliarit, aut redemerit potius, ex quibus hodie Caesar amplas illas et opulentas habet in Gallia Belgica et inferiore Germania prouincias, longum esset, neque hic necessarium dicere. Ego vero perquam lubens praetermitto, ne hanc velut ansam arripuisse de industria videar, declamandi hoc loco aduersus posterorum illius Philippi Ducis in benemeriti Caroli Regis posteros, ingrati animi conscientiam. Nam cum isti hoc etiam Regi meo crimen obiiciant male agnitae, Caesaris, primum in se, qui captiuus esset, deinde in liberos suos obsides, humanitatis et liberalitatis summae: malo crimen istud diluere, quam vel recriminatione, vel (vt loquuntur hodie) culpae compensatione, quodammodo crimen agnoscere. In quo ego, vt ignoscas, velim, siquid mihi vel iam exciderit, vel nunc dicturus sim, quod fortasse ab Imperatore vestro dictum nolis. In hac enim contentione, in quam tuae me literae adduxerunt: si quidem excusatum Regem meum volo (vti velle debeo) versari hoc in genere non possum absque accusatoris contumelia: verum adeo id modeste adhuc feci, et faciam, quantum rei patitur atrocitas, vt intelligas me nolentem esse pertractum in hoc argumenti genus, non studio atque affectatione descendisse. Tractauit (inquiunt) Caesar Regem captum liberaliter atque humaniter. Ego vero si hoc vocatis humaniter hominem tractare, quod confecto bello, atque armis longissimo iam interuallo positis, non occiderit, quodque magno suo ex redemptione commodo dimittere, quam inedia paedoreque conficiendo [Note: Guicciardinus lib. XVI. f. 590. Varillas Hist. de Francois I. lib. V. p. m. 78. Sic etiam Guicciardinus lib. XVII. ab initio dicit, quod Carolus coram legato Pontificis et Venetorum fuerit questus de Caesatis inhumanitate, quam captiuus fieret expertus.] simul redemptionis pretium amittere, simul famae periculum subire maluerit (quorum vtrumque nullis vnquam Barbarorum tyrannis in mentem vt committerent venit) non diffitebor sane humaniter fuisse tractatum Regem a Caesare. Sed cum memoria ipse repeto, Caesarem supra redemptionis pretium immanius (vt dicebam nuper) quam quo antea Francorum Reges se ab hostibus Saracenis redemerint, amplissimis Regem patrimoniis spoliasse, ornamentis regni quamplurimis mulctauisse, atque alias adiecisse conditiones partim quae ignominiosae sint, partim quas ipse Rex praestare nec si debeat possit, nec si possit debeat, quasque nemo simul ac intellexit, non iniquas, vt reuera sunt, iudicauit: ego humaniter eum fuisse tractatum nego. Mitto, quod nec dimissurus erat, quamuis iniquis iis conditionibus, nisi medici quibus aegroti Regis cura a Caesare ipso commissa erat, diligenter eum admonuissent, vix futurum vt Rex (etiam si ad tempus recreari videretur a morbo) plene tamen conualesceret, aut diuturnioris vitae foret. Itaque summopere Carolum hortabantur omnes, qui consultum illius commodis volebant, vt acceptis obsidibus duobus liberis natu maximis, Regem ipsum dimitteret: qui si forte in vinculis moreretur, tum aliquod inde subiturus esset Caesar famae suae periculum, tum omnis illi spes expectatae praedae peritura. Contra vero si liberatum Regem datis obsidibus liberis, e viuis excedere contingeret, tum alterum eius loco Regem: atque si etiam is moreretur, alterum item demortui loco substitutum


page 421, image: s421

habitatus Caesar videretur. Quibus demum hortationibus motus ac persnasus est (vt tum ego ex Caesarianis intellexi, qui hoc palam dictionibus valetudinarium vnum permutaret, qui et ipse si conualesceret, nihilominus pro siliorum quam pro sua ipsius liberatione ac salute, pro paterno animo humanique ingenii sensu solicitus semper foret, Habes igitur qua vsus sit Caesar in captiuum Regem humanitate atque liberalitate. Cui si consilii illius in mentem venisset, quod Samnitum Imperatori senem patrem dedisse Liuuius tradit, intellexisset inter clementiam et crudelitatem quaeri medium non debere. Iam erga Regis liberos vt se gesserit, intellige. Optimates viros et matronas aliquot nobiles, qui formandae ac dirigendae illorum aetati traditi erant, atque ipsum etiam eorum paedagogum a quo literis instituebantur, procul ab illis amandauit, caeteros omnes minoris authoritatis ministros, et in iis plerosque non ignobiles, quibuscum in Hispaniam accepta fide publica venerant, a famulatu illorum per vim atque iniuriam abstractos, contraque ius gentium ferreis compedibus et catenis vinctos in triremium suarum dedidit remigia: audio etiam minimum abfuisse, quin et pumilionem abstraherent, quem vnicum apud illos Gallum hominem reliquerunt: eum (vti fertur) quod vix cubitalem excederet altitudinem, remo trahendo imparem fore arbitrantes. Eos cum in triremibus durissima quaecunque et indignissima diu passos, saltem pretio pro dominorum suorum liberatione persoluto, vna liberari decuisset: idque vt fieret, cautum fuisset ex foederis formula: tamen rogatus Caesar, et per nobilem virum eius rei causa illuc a Rege missum appellatus, non dimisit: neque aliud causatus interim esse dicitur, quam triremes suas, si tum eos dimisisset, ab remigum penuaria adduci posse in periculum: quasi vero non honestius fuisset mercenarios conducere, quam hanc ipsis tam insignem iniuriam facere. Verum eae triremes, quibus miseri illi, non vt Regiorum liberorum ministros decuit, sed vt noxae dedititii, transtris alligati vehebantur, a piratis Mauris captae sunt, et illi ipsi ex Christianorum vinculis, in Maurorum inciderunt manus: apud quos foede quidam perierunt quidam adhuc miserabiliorem morte vitam trahunt, procul a parentum, ab vxorum, a liberorum suorum complexibus. quibus foelicius cecidit, ii Tunete oppido a Caesare capto, sese in Galliam semiuiui, atque stipem emendicantes receperunt: ne quadrante quidem a Caesare (cuius per iniuriam tam indigna passi erant) quo se domum reciperent, subleuati. Haec est illa, quam adeo magnifice Caesariani iactant, Caesaris humanitas: nisi hoc addere forte velint, atque humanitatis loco ponere, quod serenissimam nostram Reginam sororum eius natu maximam, quae nec bello capta, nec alioqui obses erat, multos annos vi tenuerunt, ne se ad Regem virum suum optatissimum reciperet.

Respondi meo iudicio ad omnia literarum tuarum capita: sed haec velim tibi tantum, non vniuersis esse scripta existimes: quod haec mihi a Rege meo demandata non sit prouincia: per quem ego quidem plenius edocere atque instrui tota de re potuissem. Quicquid tamen, Amice optime, his literis tibi exposui, ita mihi Deum esse propitium velim, quemadmodum bona fide, vt se habent omnia, exposui: in quo ego te fidem mihi habiturum haud dubito, vt quem adhuc nulla in re vanum esse deprehenderis.

XV. EXEMPLVM RESPONSIONIS CHRISTIANISS. GALLIA RVM REGIS, AD ORATIONEM, QVA CAESAR IN EVM ROMAE INVECTVS EST, LATINITATE DONATVM, IN GRATIAM EORVM QVI GALLICE NON NOVERVNT.

MAxime vellem, Beatissime Pater, amplissimi Cardinales, et diuersarum gentium clarissimi Legati, tum praesenti mihi adesse contigisset, quum istic Carolus


page 422, image: s422

Caelar, quae illi sint rationes et causae mecum, longa oratione vobis exposuit. Commodius enim ad singula capita respondissem, neque suspensa, vt nunc, alterius tantum actione percepta, iudicia vestra tenerentur. Sed quoniam id mihi per absentiam non licuit, existimaui mihi esse scripto satisfaciendum, ad ea duntaxat, in quibus honos meus agitur, et veritas inuoluitur ac tegitur: quo vos ipsa re vobis ante oculos proposita, facilius in quo totum contineatur negotium, intelligatis. Quanquam idipsum quoque, quam mihi sit futurum difficile, non ambigo: quod nec Caesar Legatis apud se meis, illius suae orationis exemplum tradere, nec Legatus eius, quae de scripto recitauit, eorum describendorum copiam facere voluerit. Itaque ad ea tantum respondebo, quae vel ipse memoriae vtcunque commendaui, vel meorum ad me literis sunt perscripta. Sed me in his difficultatibus tuae (Beatissime Pater) aequitatis rectissimique iudicii persuasio, et quam de illo vestro amplissimo consessu opinionem concepi, plane recreant ac reficiunt: magna vt me spes teneat fore, vt nudae veritatis causa, etsi propter has difficultates iniquo in primis loco constituta, tamen aditum ad omnium et singulorum animos omnium affectuum vacuos inueniat. Ac ne diutius expectatione vos teneam, sane Caesar dum quae a se faciunt, amplificare oratione, contra quae a nobis aut subterfugere reticendo, aut obscurare dicendo voluit; mihi eius quam texendam susecpit historiae dimidiam tantum partem attigisse visus est; atque ex tota causa id, quod sibi commodum esse iudicauit, elegisse. Ac primo quidem, dum ab eo exorditur loco, quod cum ego primum ad regni haereditatem sum vocatus, illustrissimum virum Anaxonensem [Note: Intelligit Henricum Nassouiae Comitem, quem vna cum Michaele Croiiaco ad Franciscum misit ad foedus concludendum Fugger Spec. Hon. lib. VI. c. XVII. p. 1315.] Comitem ad me miserit, retinendae confirmandaeque inter nos amicitiae gratia: simul meminisse debuit, se a nobis reiectum eo tempore fuisse, quo potissimum haec amicitiae inter nos conciliatio, magno ei futura erat (vti certe fuit) praesidio, vt scilicet) quod maxime omnium rerum cupiebat) e manibus se subduceret Margaritae amitae suae, et ab aui sui Maximiliani (qui tumm eius tutelam inuiti et ingratis administrabat) potestate atque Imperio ereptum assereret. Atque dum adiicit (id quod ego etiam tum ex literis mei apud eum Oratoris intellexeram) se acceptis de victoria mea, deque Insubrium receptione nuntiis, non minorem cepisse animo voluptatem, atque ex alia quacunque re fuisset accepturus: cur me sperare non debuit, si par illi suscessus contigisset, aeque in se beneuolo futurum animo? qui quam illi eius rei memoria obstrictum esse me sentirem, nunquam prae me dissimulanter tuli. Magis autem miror subiecisse illum, se quum ab auo suo Maximiliano vrgeretur, vt dum ego Insubrico bello implicitus eram, aliunde mihi bellum inferret, morem ei tamen in gratiam meam non gessisse: quasi vero nesciat, obligatum se iurisiurandi atque existimationis periculo, ne id aggrederentur, fuisse: vt taceam quod eodem ipso illo tempore, ego egregiam illi, et ex animo nauabam operam: neque mihi prius esse conquiescendum putaui; quam ille Hispanias omnes (quae non adeo lubentes illum Regem accipiebant) dicto sibi audientes habuerit. Nec cuiusquam ego praeterquam ipsius vnius stare velim testimonio, quid tum ego, quid Legatus a me ita iussus, ex ipsius commodo vtilitateque susceperit atque perfecerit: fauorque meus et coniunctionis nostrae authoritas, quantum ipsius rebus opis atque incrementi attulerit. Addit subinde pacti sibi cum altera filiarum mearum matrimonii mentionem. Ego vero persancte me asseuero, cum ad me de obitu earum allatum est, non maiorem ex patrio sensu dolorem cepisse, quam quod ereptam mihi hanc videbam arctioris cum illo amicitiae conciliationem. At cum subdit, eo tempore quo ego et ille ad Imperii dignitatem vna vterque aspiraremus, subortam


page 423, image: s423

primum inter nos fuisse quandam veluti zelotypiam et simultates subinde natas: quanquam ego tamen eius apud me Legato saepenumero professus eram, me perinde hanc bonorum petitionem existimare, atque si easdem vterque nuptias ambiremus: me adeo (vtcunque res casura esset) in eadem velle cum ipso amicitia integra inuiolataque permanere. Ego proculdubio iis me verbis apud eius Oratorem vsum esse non negabo: neque tum certe orationi meae voluntas non consentiebat. Quod vero queritur, vbi Caesar fuit renuntiatus, me obsides ab se flagitasse, non contentum ad amicitiae nostrae firmamentum superioribus foederum vinculis: adhaec nouam sibi matrimonii mentionem cum Renata meae vxoris sorores iniecisse. Agnosco equidem omnes a me initas esse rationes, vt haec nobis amicitia sancta esse posset atque sempiterna. Atque adeo, si cum filiarum mearum natu maiore mihi fato erepta, altera tam tenera aetate esset, vt nuptiarum expectatio diuturnior esset futura: ego nihil mihi humanarum rerum peius agendum esse iudicaui, quam de renouanda (nam ea res nova [Note: Tractatus enim de ineundo cum Renata, Ludouici XII. altera filia, matrimonio, iam conclusi Nouioduni die XXIV. Martii 1514. et continentur in Recueil des Traittes de Paix Tom. II. p. 47. Sed noui Tractatus d. XVI. Augusti 1516. fuerunt signati, quibus, relicta Renata, matrimonium cum Ludouica, Francisci I. et Claudii filia, tum temporis vnica, seu natu maiore, fuit conclusum, vti Tractatus Pacis reperiuntur in Recueil des Traittes de Paix Tom. II. p. 69.] non erat) cum Renata matrimonii mentione: perspicuum eo ipso facere Carolo volui, me quacunque fieri posset ratione, retinendae eius amicitiae studiosissimum fuisse. Nec alio spectauit, quam hic ipse obiectat, obsidum efflagitatio. Etenim quod annua centena solatorum nummûm aureorum millia, [Note: Ita enim dicto foedere Nouiodunensi pactum, vt Carolus Neapolitanum regnum dotis loco, ob matrimonium cum Ludouica possideret, ita tamen, vt vsque ad matrimonii consummationem, centum millia aureorum nummum, quotannis Gallo penderet, Recueil des Traittes de Paix Tom. III. pag. 72. Idem indicat Iouius Hist. lib. XVIII. p. 902. pactum, vt centum millia aureorum nummum quotannis Gallo penderet, vt eo tributi nomine aliquod Gallis Neapolitano regno ius esse videretur.] quae mihi Neapolitani regni ergo ex foedere pactus erat, diu soluere differebat: ego ne concidente fide ob dilatam multorum annorum pensionem, amicitiae quicquam decederet, obsides aut potius praedes esse mihi flagitandos duxi. Quos vtique petiturus non eram, si ad constitutam diem mihi Carolus nomen dissoluisset. Cuius procrastinatio tametsi paulo mihi diuturnior visa est, non adeo tamen ex ea commotus sum, vt (quod ipse quiritatur ego vel in Germania quenquam aduersus eum per Legatum meum solicitauerim, vel Robertum Marchianum vlla ratione in eum concitauerim. Mandaueram equidem Legato meo, vt sacri Romani Imperii ordines, quibuscum me tum peruetus amicitia, tum prindpatus Mediolani ratio, sociarat, per occasionem mihi salutaret, meque ostenderet non ignarum esse, quaenam mea esse deberet et cum illis societas, et erga illud ipsum sacrosanctum Romanum Imperium obseruantia. Et Legatus quidem ille meus in comitatu etiamnum agens meo, sanctissime deierat, se praeterea nihil quicquam in Germania molitum esse. Quod si secus fecisse conuincatur, proculdubio nec volente, nec sciente me, nec impune laturus id fecerit. In Robertum autem ego Caroli Oratori etiam auxilium, si rogarer, ex foedere me laturum obtuli: et militem quem Robertus in regno meo insciente me conscripserat, statim vbi ad aures meas permanauit, grauissimis edictis reuocaui: nec id sine magno Roberti incommodo, qui praeter spem ab eo milite nudatus, haud ignobiles arces non ita multo post vi ac deditione captas amisit. Nauarrorum autem Regi Henrico, quod tulerim suppetias, mihi hoc criminosum esse minime potest. Etenim iis foederibus quae Carolo mecum intercedebant, accurate hoc exceptum erat; nisi certo praefinito


page 424, image: s424

tempore, cum Henrico illi conueniret, ego quas alio ex foedere Henrico debebam suppetias, rogatus ferre possem: idque etiam fide in Carolum integra, et inuiolatis quae inter nos icta essent foederibus. [Note: Intelligit sine dubio pactum Parisiense d. vltimo Martii 1514. conclusum, quod reperitur in Recueil Tom. II. p. 53.] Itaque suppetias Henrico tuli, sed Carolo praemonito: atque ita tuli, magis vt mihi verendum sit, ne Henrici conquestio, quod serius, quam Caroli accusatio, quod tulerim, improbitatis sit maculam allatura. Quibus ex rebus, Beatissime Pater, vosque amplissimi Cardinales, et clarissimi Legati, satis (mea quidem sententia) intelligitis, nullius nos culpae ex hoc priore bello affines dici aut haberi posse. De foedere autem Madriliensi [Note: Madriliense foedus.][Note: Intelligit Foedus Madritense in arce Madritense die XIV. Ianuarii 1526. pacta Francisci liberatione, conclusum, dum ipsum Madritum dicatur Mantua Carpetanorum. Sic etiam Hist. Captiu. Francisci, lib. III. §. II. absoluta igitur pacis pactio Mantuae Carpetanorum decimo quarto Ianuarii anno millesimo quingentesimo vigesimo sexto inter Carolum V. et Francisc. Valesium Franciae Regem perpetuae quidem gratia concordiae, sed ipsa male adeo fida, vt potius causa quemadmodum vlieriora testabuntur, caedium et deuastationis, Vid. etiam Franc. Belcarius. lib. XVIII. p. 569. Guicciardinus lib. XVI. pag. 586. eam vocat Madrilii, arcem et Martinus Bellaius lib. III. p. 85.] (quod vocant) apud Mantuam Carpetanorum icto, iam toties ac tam abunde a nobis dictum est, vt hic quicquam repetere superuacaneum esse mihi videatur. Tantum hoc constanter affirmabo, virum bello captum (id quod apud omnes constat.) si posteaquam de redemptione pepigit, adhibita custodia obseruatur, liberandae fidei, cum habita ei non fuerit, reum non esse: ego vero non modo toto itinere, ex quo id foedus ictum fuit, sed etiam ad Fontem rapidum, quo primum ex loco sum dimissus, etiam maiore quam dum essem Mantuae, praesidio ac diligentia obseruabar, adeo vt obstrictam illis fidem habuisse, qui diligentiae suae potius quam fidei meae confidebant, nullo iure condemnari possim: imo libera fide atque sine vlla obligatione me ad meos receperim. Quare quod addit Caesar, fuisse sibi antequam ego dimitterer iudicatum, ex me plerosque andiuisse, non seruatum iri eius pacis et foederis conditiones: equidem id me dixisse non dissimulabo. Videbam enim eiusmodi esse conditiones, quas seruare, neque si poteram debuissem, neque vt vellem, potuissem. At foederis Italici societas, [Note: Intelligit foedus Clementinum inter Clementem et quosdam Italia Status atque Franciscum I. contra Carolum V. die XXII. Maii 1516. initum, quod reperitur in Recueil des Traittes de Paix Tom. II. p. 124.] a qua sibi Caesar, vt liberos mihi meos restitueret, denuntiatum fuisse inquit, eo contracta fuerat, vt per eam ipse ad aequiores adduceretur conditiones, et pro redemptione mea contentus pecunia esse vellet. [Note: De hac Sleidanus lib. VI. p. 158. Galliae rex, vbi de capta Roma cognouit, inito foedere cum Angliae rege, vaelidum mittit in Italiam exercitum, Lautrecho Aquitano duce, vt pontificem liberaret. Is cum in Insubriam venisset, adiutus a Venetis, Alexandriam, deinde Papiam partim compositione, partim vi capit, et furente milite propter captum ibi regem, post ingentem oppidanorum stragem diripit. Latius vero hanc expeditionem descripserunt Guicciardinus lib. XIX. p. 694. 695. Mart. Bellaius lib. III. p. 101. Varillas lib. VI. p. 135. sqq.]

Lautrecanam vero expeditionem, sicut omni asseneratione confirmo, ad liberandum captiuitate Pontificem initio susceptam fuisse, ad quod maiorum meorum exempla me inuitabant: ita fateor me liberato eo, et Caesare ita pertinaciter omnes recusante conditiones, omnis vt spes pacis iam sublata esset: opportunitatem hanc ex adornati iam exercitus occasione amplexum fuisse. In quo bello si (quod obiectat Caesar) occubuit Lautrecus Dux strenuus, imo (quod dissimulare nequeam) bona pars exercitus foede periit; tamen negare non poterit, quin si Deo Optimo Maximo visum fuisset, ita meum exercitum a pestilenti clade,


page 425, image: s425

sicut ab hostium vi adhuc fecerat, defendere: alio atque inclinauerit, rem omnino [Note: Samarobrinensis conventus.] inclinaturam fuisse. Porro Samarobrinensis conuentus indictus cum fuiset, [Note: Vide supra p. 411.] ad ea mitiganda quae in Madriliensi pactione iniqua nimis, neque tolerabilia videbantur, non modo non remissum aliquantum et relaxatum est, sed iniquis conditionibus iniquiores etiam sunt adiectae: quas ego tamen accipere sum coactus, quod me taederet indignae ac diuturnae liberorum captiuitatis, quorum calamitas ex dulcissima commendatione naturae, mea mihi calamitas esse videbatur.

Quae cum ita sint, nunquam vel in maximis rei gerendae opportunitatibus, vt a pactione discederem, aut in eam quicquam offenderem, adductus sum: imo vero quo tempore Turcarum exercitus bellum in Austriam circumtulit (ad cuius me rei mentionem Caesar reuocat) ego Balansono, qui ab eo missus catafractos [Note: Balansonus.] equites, et pecuniarium a me flagitabat subsidium, quanquam de pecuniis quidem non assensi, quod nummularius non sim, a quo pecunias flagitare Caesar debeat: cui tum satis esse oportuit, quod vicies centena millia nummûm aureorum a me recens accepisset: tamen obtuli liberaliter, quod maiores mei (quibus nihil vnquam est praescriptum, vbi de ipsorum aduersus hostem religionis ageretur officio) praestare sunt soliti, id me perlubentem esse Christianae reipublicae praestaturum: vt copias scilicet meas omnes (etsi multae mihi tum proponebantur a bello quiescendi occasiones) tamen ipse praesens, vel ad tuendam Italiam, cui tum etiam Turca imminebat, vel alio quocunque rei postularet necessitas, educerem: ita tamen vt Caesari nihilominus Principem ea in expeditione locum non grauarer ex officio cedere: ac ne suspectae cuiquam essent vires meae, potiorem exercitus mei numerum ex milite Germanico conscribere. Quo vocatus si fuissem, eo proculdubio descensurus eram apparatu, bonam vt partem eo ex bello accepturus fuerim vel gloriae vel periculi. Iam quod attinet ad Bononiense foedus, atque caedem [Note: Marauillia.] Marauilliae, mei apud Franciscum Sfortiam Legati; non video quare horum mentionem Caesar hoc loco facere voluerit. Nam Bononiense quidem foedus, quem ad finem ictum fuerit, plane omnes recordamini. At Marauilliae caedes, etiam vt ille quicquam aliter molitus sit, atque illum decuerit, (id quod minime mihi persuadeo, certe nullum a me huiusmodi habuisse mandatum scio) tam indigna tamen fuit, tam sceleris et nefandi flagitii plena, vt antea nunquam existimauerim Sfortiae factum istud a Caesare probatum iri: qui quo amplius habet atque latius patens Imperium, eo plurium Legatorum opera, atque apud plures vt indigeat necesse est: quanquam (vt verum ingenue fatear) vbi me intellexi de tam immani scelere apud ipsum Caesarem, affinem et foederatum meum, Sfortiae vero dominum, a quo tam atrocem acceperam iniuriam, frustra querimoniam detulisse, commotus sum sane: neque dissimulabo, nihil quicquam vnquam mihi accidisse tam improuisum ac inopinatum, quam hoc turpissimum Sfortiae facinus, laudatorem Caesarem habuisse. Quod subinde Caesar obiectare ausus est, a me praeter Samarobrinense foedus, quaedam aduersus se in Germania esse constituta atque inita consilia; maximeque bellum Wirtenbergicum meo aere fuisse gestum: profiteor hoc ego iterum, atque agnosco, me in Germaniam saepenumero Legatos misisse: nam et ego et maiores mei, coniunctas femper habere voluirhus cum Germanis Principibus et ciuitatibus rationes: nostra etiam memoria visum est, quamuis inter se nonnunquam Caesares et Galliarum Reges bello contenderent, Germanicae tamen et Galiicae nationum amicitiam et societatem non ideo fuisse dissolutam. Tum a me pecunias esse Wirtembergae Duci numeratas, nunquam ire inficias volui: ex quo a Duce Montis Pellicardi oppidum emeram, quod is tamen anno vertente (vt inter nos conuenerat) refusa pecunia redemit atque recepit, me non perlubente profecto, [Note: Montheliard.] qui oppidum illud quam pecuniam mihi maluissem. In quos autem vsus ille pecuniam


page 426, image: s426

esset conuersurus, nunquam ad me pertinere vt sciscitarer, arbitratus sum. At hoc magis miror, non fuisse hoc loco a Caesare praetermissum, (de quo ego quam honeste queri possit, non video) aliquot videlicet eius ex ditione bello a meis captos homines, diutius fuisse in triremibus asseruatos: simul enim meminisse illum oportuit, quam indigne meos triremium suarum ad dixisset remigiis, praeter aequum et honestum, ac per summam iniuriam a liberorum meorum obsidum famulatu comitatuque vi abstractos simul suos quum fateatur ipse Caesar statim meis a se missis per me quoque fuisse liberatos, ignorare non potuit, a se ipso moram fuisse, quominus ipse suos quoque maturius ex me reciperet. Quod adiicit, quosdam in se Principes Italiae viros, a me fuisse per Dinteuillanum [Note: Hunc Guil. Bellaius lib. V. p. 173. Velium vocat.] solicitatos: ego id mihi certe non facile persuaserim: etenim neque vllum a me Dinteuillanus mandatum ea de re acceperat, neque vllum mihi cum Caesare bellum id temporis intercedebat. Quod si mihi aliquot insignes ex Italica nobilitate viri mereant, haud video quemadmodum Caesar initorum in se consiliorum aut violatorum foederum insimulare me hoc obtentu possit. Qui si voluerit, dum tam creber est in commemoranda libertate Italiae per se restituta, hoc interim Italicae nobilitati iugum imponere, vt ab eo cum recesserint, nulli hominum dare nomen audeant; hoc certe fuerit libertatem eorum simulatione propugnationis expugnare, ac re ipsa seruitutem ementito nomine libertatis imponere. Atque vt iam ad [Note: Mediolani Ducatus.] Mediolani Principatum veniamus, saepe mihi Caesar per legatos ad me suos significauerat, nisi fidem ipse Francisco Sfortiae iam obstrictam habuisset, eum se Principatum mihi omnino traditurum fuisse. Itaque mortuo Francisco, sublataque ea excusationis causa, quum venisse tempus viderem, deesse mihi ea in occasione nolui, misi qui eum principatum mihi a Caesare repeterent: significauit ille sese vni ex filiis aequiore animo traditurum. Aureliorum Ducem nominaui, in quem vt ego potius quam in aliorum quemuis hunc transferri principatum cuperem multae me et magnae rationes inuitabant: quas quoniam ego non ad regni mei pacificationem tantummodo, sed ad totius etiam Christianae reipublicae pacem, otium et quietem pertinere maxime arbitrabar, Caesari commemorandas et explicandas curaui, etiam atque etiam rogans et obsecrans, vt quae sua esset ea de re mens et cogitatio, mihi aperte atque ingenue indicare vellet: quemadmodum et ego mea omnia consilia candidissime, citraque omnem dissimulationem eius Oratori exposueram. Tandem post multas vltro citroque nuntiorum et literarum missitationes, Orator eius acceptis (vt aiebat) ea de re mandatis, mihi asseueravit, postulatis esse meis assensum: tantum vt principatus eius vsufructu cederem, quem deberi mihi contendebam. Nolui hanc vnam vsusfructus controuersiam retinendae inter nos amicitiae moram vllam afferre. Cessi, renuntiaui, Caesarem de animo ac sensu meo certiorem feci: plane vt iam nihil videam, quod pacem inter nos atque amicitiam impedire possit, modo quae Legatus eius est pollicitus, ea duntaxat praestare Caesar, et caueri sibi aequis tantum et honestis conditionibus velit: quemadmodum ipse quidem eo tempore, quo haec inter nos tractabantur, se facturum affirmabat: quippe qui fateretur, si alias proponeret conditiones, satis signi se daturum, nolle omnino vt inter nos conueniat. Igitur dici non potest, per me stare, quo minus pax inter nos fiat, quum in easdem ipsas conditiones, quae mihi sunt ab eius Legato propositae, descenderim: a quibus ipse si discesserit, omnis in eum neglectae pacis culpa, nulla in me residebit. Ego enim retinendae pacis tam sum et fui studiosus, vt etiam superiori tempore, quo nec mihi Caesar nec liberis meis Mediolani principatum restituit, nihil aduersus eum molitussim, imo quo tempore Turcicus exercitus in Austriam mouit, non modo a bello quieui, sed copias etiam meas (vt nunc dicebam) obtuli. Et cum Caesar


page 427, image: s427

expeditionem adornaret in Africam, ego, vt ipse voluit, cum omnibuspacem colui; et quod facere tum poteram, minore quam nunc obtinente Italiam Caesare, impendio meo, et periculo, a repetendis et recuperandis meis abstinui: qua in re tuam in primis conscientiam, Paule Pontifex Maxime, implorare mihi libet. In caeteris vero omnibus, quae ad Christianae reipublicae quietem et commoda, pertinent, nulli concedere velim Christianorum Principum, vt ea maiore quam ego, prosequatur affectu ac studio: cuius mei instituti esse possunt indicia solida satis et [Note: Gallorum mores.] expressa, Gallorum meorum mores ac disciplina. Quamobrem Beatissime Pater, vosque amplissimi Cardinales, et clarissimi Legati, ea omnibus nota patientia, qua mihi factas iniurias hucusque tuli, haereditaria mea, et meorum filiorum bona tot iam annos me ferente per alios occupata; interdictum, nequid mei quod in re aut possessione Caesaris esset, attingerent; copiarum mearum a Vercellis de medio quasi iam desponsae ac destinatae victoriae cursu reuocatio, et statiuis in castris nequid tumultus excitaretur collocatio; constituendae pacis amplissima et libera facultas Cardinali Lotharingio permissa; vsusfructus de quo memini cessio, satis declarant, pacene an bello recuperare nostra maluerim. Neque vero sanctitati tuae mirum hoc loco videri debet, si quod sentio liberius profiteor. Nam si occupator alieni quiritari audet interim ac dolere; ego quid facere debeam, qui tam ampla patrimonia videam mihi ac liberis meis per iniuriam auferri, et nostra [Note: Sabaudiensis Controuersia.] cum ignominia retineri? Quod vero ad Sabaudiae Ducem pertinet, non video qua ille se tueri aut defendere ratione possit, apud quem toties expostulatum sit, a quo toties flagitatum, vt decidere iudicio mecum vellet, de iis rebus, et quas a maioribus suis nullo iure occupatas, meo damno possidebat, et quas haereditario iure pertinere ad foelicis memoriae matrem meam ambigere non poterat. Quae ipsa quidem mater mea dum viueret, saepe ad eum certos viros repetitum sua quum miserit cum mandatis (vt sororem decebat) humanissimis: ego quoque ab ipsius morte viros meae causae peritissimos, quique vel disceptatoribus iis, qui sunt illi a consilio, eandem in iudicium deducerent legauerim, neque quicquam in legationibus tamdiu profecerimus; necessario mihi veniendum ad arma fuit. Qua in re vero nihil a me peccatum est in ea foedera, quae cum Caesare mihi intercedunt: quibus etsi prohibeor, vt ne cum vllo Italiae Principe aduersus illum consilia communicem: non video qua ratione bellum istud Allobrogicum ad se spectare Caesar arbitretur, vel ad eam causam vllo modo pertinere: quum interim exercitus meus (vti nunc dicebam) nihil earum rerum. prorsus attigerit, quas intellectum sit ab eo quo iure quaue iniuria possideri: atque vt ne id faceret, diligenter omnibus a me fuerit interdictum. Neque enim si foedere Samarobrinensi Sabaudiae Ducis mentio inter Caesaris foederatos iniecta est, continuo tamen earum rerum quas is ad me pertinentes occuparet, ius in eum esse translatum intelligo: quum nec eo in foedere nomen eius, vt nobiscum transigentis, ascriptum sit: nec vox de rebus meis quae ab illo tenebantur, vlla eo in conuentu emissa. Itaque foederis eius tabulae, me cessisse iure meo, nulla coarguere ratione possunt. Atqui ego et antea speraui semper, et nunc etiam spero fore, vt Carolus pro necessitudine assinitateque nostra, meam potius iure ac legibus nitentem, quam iniquam Sabaudiensis causam, sibi esse suscipiendam ducat. Quanquam hoc ego tamen video (id quod satis mirari non possum) caeterorum factum, qui et ipsi armis in Sabaudiensis bona inuaserint, a Caesare non reprehendi: duntaxat reprehendi meum, qui cum illo sim maximis vinculis et propinquitatis et necessitudinis coniunctus: neque vendicare quicquam in quo perspicuum ius, et clarius ipsa luce non habeam, voluerim: neque nisi rite repetitis rebus arma ceperim. Atque adeo, Beatissime Pater, paratus sum Sanctitati tuae, si hoc ita libuerit, rationes omnes meas ex tabulis authenticis comprobare: vt quaecunque dixerim, nihil omnino discrepare a vero intelligas. Quod si ille animum in


page 428, image: s428

duxerit, mea reddere: vicissim ego, si quid mei praeterea occuparunt, non gravabor illi restituere. Iam quod Caesar inquit, si de pacis inter nos retinendae conditionibus conuenire non possit, e re atque commodo fore Christianae reipublieae, nostras vt controuersias singulari certamine dirimamus: [Note: De Francisei prouocatione ad duellum plenius egi in Synt. Hist. Germ. diss. XXXII. §. XXX.] ego quum hactenus (si quis vitae meae splendori notam vllam allinere tentauerit) abunde mihi satisfecisse videar: et quum haec duelli a Caesare commemoratio, voluntatis tantum declaratio, non etiam prouocatio esse videatur, aut decoris atque honestatis nostrae oppugnatio; ego (inquam) breuiores esse nostros enses, quam vt tanto interuallo disiuncti congrediamur, existimo. Quod si nos propius occasio aliqua stiterit (id quod mihi credibile est futurum, si res ad arma redierit) atque si tum Caesar eandem retineat, quam nunc se habere oftendit, decertandi mecum voluntatem: meque tum ipse ad certamen prouocare velit: non recuso, quin si existimationis meae defensioni defuero, probi me atque graues viri inter profligatae famsae homines repudient. id quod mihi tamen acerbius multo futurum esset, quam cum illo singulariter armis decertare, formidolosius. Quod subinde declarauit, neque a se quicquam accusandi, aut sugillandi mei causa dictum, neque dicta sua velle a quoquam ita accipi, quasi spe pacis omni sublata, iam classicum veluti cecinerit: ego vero non minimam ex ea re voluptatem me cepisse profiteor. Haec sunt porro Beatissime Pater, amplissimi Cardinales, et clarissimi Legati, quae apud vos commemorare volui, non accusatorie id quidem, aut laedendi cuiuspiam animo, sed pugnandi mei causa: vt omnes intelligant quam ego in publicae pacis studia et commoda reipublicae propensa sim voluntate: perspiciantque omnes ad arma cum Caesare deueniendi culpam, sicut a me adhuc abfuisse, ita semper abfuturam: id quod omnes sine vlla dubitatione iudicaturos spero, et confido, quicunque secum accurate reputauerint: ad quas ego me continendae pacis studio demiserim conditiones.

XVI. ORATIO DE SENTENTIA CHRISTIANISSIMI REGIS, SCRIPTA AD SERENISSIMOS, REVERENDISSIMOS, ILLVSTRISSIMOS, EXCELLENTISSIMOS, MAGNIFICOS, SPECTABILES VIROS, VNIVERSOSQVE SACRI IMPERII ORDINES SPIRAE CONVENTVM AGENTES, ANNO M D XLIII. IOHANNES CARDINALIS BELLAIVS EPISCOP. PARISIENSIS, FRANCISCVS OLIVARIVS IN SENATV PARISIENSI PRAESIDENS, ET AFRICANVS MALLEIVS BALLIVVS DIVIONENSIS, LEGATI REGIS CHRISTIANISSIMI, SERENISSIMIS, REVERENDISSIMIS, ILLVSTRISSIMIS EXCELLENTISSIMIS, MAGNIFICIS, SPECTABILIBVS VIRIS, VNIVERSISQVE SACRI IMPERII ORDINIBVS SPIPAE CONVENTVM AGENTIBVS S.

VTtinam, Ampisimi ordines, non tam valuisset quorundam in isto Germaniae longe frequentissimo conuentu authoritas, vt quae a Rege et nomine et reipsa Christianissimo ad vos mandata de summa Republica habebamus, ea perferre inaudita vt quadam, et more inter homines maxime barbaros, nedum Christianos, nunquam


page 429, image: s429

antea recepto prohibiti essemus. Nisi enim vestram aliquorum humanitatem illorum acerbitas, vestram modestiam eorum impotentia superauisset: eratis profecto ea de iis malis, quae hoc tempore vniuersum terrarum orbem complectuntur, paruo temporis momento de vobis audituri, quae neque pronunciata a nobis esse, neque a vobis suo tempore intellecta, erit aliquando (nisi nos Dei bonitas respexerit) non vobis modo ipsis, quibus natura non eandem concessit aetatis et animorum aeternitatem, non vestris liberis ac nepotibus, sed nostris quoque, sed omni Christianorum posteritati maxime dolendum. Nos certe quos cum Reipublicae charitas, tum Regis obseruantia, communis huius vitae rationem habere prohibuerat, effeceratque, vt omni posthabito periculo per infestos hostium gladios, atque insidias ad vestros vsque fines, ipsumque prope conspectum perrumperemus, vestra freti aequitate videlicet, vestraque veteri illa cum germanitate, tum libertate: quid nunc ab amicis et foederatis exclusi, quid nostra omni de vobis spe deiecti moliamur, quid capiamus consilii, non satis perspicimus: praesertim quum et insperato nos id malum perculerit (quis enim hoc aut sperare vnquam potuit, aut vlla ratione prouidere?) et explorandae in tam acerbo nuntio Regiae voluntatis facultatem hinc temporis angustia nobis ademerit, inde hostium iniuria per summum nefas eripuerit, qui et vias circunquaque omneis obsident, et nos ipsos his moenibus quibus continemur, pedem efferre non sinunt. Quid, quod ipse caduceator et sanctus et pacificus, qui Regis nomine literas cum Caesari tum vobis ipsis redditum iuerat, quibus literis aditus nobis ad vestrum conspectum quaereretur, ab iis qui, vestrae libertatis sese studiosos praedicant, sic est acceptus, quasi patriam vestram non recreatum, sed inflammatum venisset? Quasi vero non satis esset, tot itineris pericula vestra inprimis causa, hoc est vestrae quietis, vestraeque salutis curandae gratia, eum adiisse, nisi post blandas supplicesque appellationes, vix tandem cum incredibili minarum acerbitate, cum crebra carnificis ac supplicii ostentatione, denique cum atrocissimo responso, tremens ac prope ex animis dimitteretur. Ne tamen hac rerum difficultate animum despondisse videremur, causamque vel priuatam Regis ipsius, quae nobis apud vos credita fuerat, prodidisse; vel vetram etiam, quam praecipue tractaturi eramus, deseruisse: nobis omnia animo lustrantibus illud tandem venit in mentem, quod viros olim sapientissimos fecisse legimus, quum e ciuitate, de qua erant optime meriti, eiicerentur: vt quae suis ciuibus de Republica propter inimicorum impotentiam eoram exponere prohiberentur, ea ad ipsos quoquo modo peruenire curarent. Ita quae vobis coram exposituri eramus, eo consilio vt inde ad ampliora quaedam (si res ita tulisset) aditus patefieret: ea dedimus operam vt verbis iisdem, quibus concepta a nobis fuerant, ad vos, si fieri vllo modo posset, perferrentur. Tametsi non nesciremus, vel rerum ipsarum argumenta, vel res ac sententias ipsas nouis quibusdam et paulo breuioribus commentariis facilius nos complecti potuisse. Verum ab ea nos cogitatione illud auertit, quod ne hac quidem parte voluimus aduer sariorum patere insidiis: quo verbo quid significemus, diuinare perfacile potestis, qui istorum morum et ingenia iam estis pridem maximis vestris incommodis experti. Nudam igitur ipsam orationem atque simplicem, qualem de Regis Christianissimi mente desumptam adferebamus, visum est ad vos mittere: tantumque in ea mittendae interponere temporis, quantum sibi ad eam describendam librarius minime piger depoposcisset. Sic enim denique aduersariis omnem caelumniandi viam praeclusisse videbimun: qui si iactauerint, confictam eam derepente fuisse, et ad nostras rationes accommodatam; facile cum summis nostri temporis angustiis, tum grauissimis amplissimorum virorum testimoniis refelli poterunt. Ad huius autem sensum orationis (si quidem oratio appellanda est, simplex et minime fucata rerum expositio) si illam ingeniorum aciem quae in plerisque vestrum summa elucescit, acriter intenderitis, facile et earum calamitatum, quae Rempublicam hodie vexant imago sese vobis subiecerit; et Regis Christianissimi ad eas depellendas egregia quaedam et prope diuina voluntas apparuerit. Quam ipsam quandoquidem vt ex animi ipsius sententia vobis coram exponamus, nulla possumus ratione impetrare: officii nostri


page 430, image: s430

esse duximus, cum in ipsum Regem, tum in vniuersam Rempublicam testatum hic vobis quocunque licuit modo relinquere, nihil eum quod vel ad vestram salutem pertineret, vel ad communem Christiani nominis quietem, praetermittere voluisse. Deum Optimum Maximum quaesumus, Amplissimi ordines, vt vestris animis ea consilia, eas cogitationes inspiret, sic vniuersae Reipublicae salutares, vt ea incolumi et honestissima (quod hoc rerum statu minime nobis sperandum est) quam diutissime frui vtrique possimus. Nantii, III. Non. Martii. M D XLIII.

XVI. LEGATORVM CHRISTIANISS. REGIS ORATIO SCRIPTA AD SERENISSIMOS, REVERENDISSIMOS, ILLVSTRISSIMOS, EXCELLENTISSIMOS, MAGNIFICOS, SPECTABILES VIROS, VNIVERSOSQVE SACRI IMPERII ORDINES SPIRAE CONVENTVM AGENTES.

PEr incommode nobis accidit, Serenissimi, Reuerendissimi, Illustrissimi, Magnifici, Spectabiles viri, quod quum a Francorum Rege missi essemus, de rebus maximis, et vobis Reique publicae Christianae pernecessariis apud vos verba facturi; acerbissimos de eius et erga Rempublicam et erga vos ipsos fide rumores de quibus adhue in itinere positi inaudieramus, postquam huc frequentes conuenistis, plus apud quosdam valere intelleximus; quam adhuc opinione percepissemus. Quod vulnus in eius causae, quam tractaturi sumus, viscera receptum, dici non potest, quantam attulerit nostris animis perturbationem. Nam quum permultae res sunt, quae omnem Legatorum gratiam facile conuellant, haec vere est potissima, quum pro eo dicendum est, qui de sua existimatione grauiter apud auditores laboret. Quare ab ipso statim exordio venia a vobis petenda est, Viri humanissimi, quod de nostra oratione, hoc est de iis rebus, ad quarum narrationem nos de Regis Christianiss. voluntate comparaueramus, partem aliquam resecantes, ea substituere cogamur, quae propria sunt criminum excusationi: illam autem quae supersit, sed propius Reipublicae rationes attingat, in ipsum orationis calcem reseruemus. Vtrumque enim nobis imponere videtur, hinc amici vobis ante omnia reconciliandi ratio, inde vestrarum occupationum, quibus tales Legatos non inseruire turpe sit, magnitudo. Neque vero id a vobis quoque est, Viri optimi, mediocriter petendum, vt quoniam nos, ita vt diximus, a nostro et meditato orationis cursu subito depulsi, diuerso argumento ad aliud quoddam, et prope extemporaneum dicendi genus necessario delapsi sumus; vos si quid minus aut cultum ingenio, aut industria elaboratum huc attulerimus, eo libentius ignoscatis, quod vt summa quadam dicendi facultate praediti essemus, qui intra mediocritaris laudem consistimus, tamen in eas temporis angustias sumus coniecti, quae vel optimo cuique oratori sint pertimescendae. Id si a vobis pro vestra humanitate, germanoque isto animorum candore impetrauerimus, tum illud nos assequutum iri apud vos ipsos, quamuis aliorum praeiudiciis occupatos, confidimus, vt ex nostra oratione, et omnem de Rege amico, consanguineo, vetustissimi foederis iure vobis coniuncto, suspicionis offensionem facile deponatis, quod est hominibus Christianis dignissimum, et cum ad vestri otii rationem, tum ad religionis constitutionem viam munire possitis; quod hoc tempore adprime vobis est necessarium. Ih his autem explicandis rebus, iisque refellendis criminibus, quae nos in Regis gratiam oportet refellere, quaecunque hic dixerimus, in eam partem quaeso accipiatis, vt non laedendi causa (neqne enim quenquam nostra sponte laesuri sumus) verum tuendae eorum innocentiae, qui a culpa longissime absunt, ea nos


page 431, image: s431

in medium attulisse existimetis, vtique quoties nobis tritum illud aduersariorum nomen in ore versabitur, ne illos (si quid forte erit acerbius) peti iudicetis, quos authoritas cum vestra, tum sua ipsorum ab omni contumelia vendicat: sed eos potius appellari, qui sinistrae cuiusque de Rege suspicionis authores illis fuere et huius, quam vobiscum execramur, Reipublicae perturbationis. Qua in re si vobis paulum modo attentis beneuolisque vtemur, nemini obscurum esse poterit, vnde aegritudo illa quae totum Reipublicae Christianae corpus occupauit, originem duxerit, incrementum acceperit, vires acquisierit: tum autem longe facilior vobis apparebit curatio, quorum est in primis egregia voluntas, et summa in ea re potentia. Bellum igitur (vt inde ordiamur) post hominum memoriam maximum, atque in omnis orbis partes quam latissime propagatum videmus. De eius initio non ambigitur: recens est enim de origine, de causa, de authore, de tota denique eius ratione varie inter multos: pro cuiusque vel sensu, vel animi affectu disputatur. Ita fit, vt tradendis eius belli authoribus, eoque reprehendendis, variae sint pro studiis partium sententiae. De caeteris orbis partibus non deerit nobis suus ad dicendum locus: de Germania vere hoc dicere possumus, et omni asseueratione affirmamus, quod illa hodie pene omnis fluctuet, quod foris, hoc est, in suis sinibus, bello; quod intus dissensionibus vexetur, nemini esse quam Rege Christianissimo acerbius. Quur enim non illi doleat, lacerari in ipsius pene oculis atque conspectu, regionem orbis terrarum nobilissimam, vnde ipse genus, vnde originem traxerit: quam primum priuatus, post ad Regnifastigium euectus, plus mortalibus reliquis coluerit: pro cuius dignitate ipsius maiores tantum periculorum adierint, tot bella gesserint, toties depugnauerint: pro cuius libertate nunquam suis opibus, nunquam suo sanguini pepercerint? neque haec de prouincia tantum Gennania, ac Germanica in vniuersum natione dicimus, qua euersa natio Gallica salua esse non possit: de ipso Imperio, de ipso (inquam) vestro hoc Imperio, hoc est de vestra dignitate, deque vestra libertate dicimus, Viri maximi, atque inuictissimi, qui ipsi regendo Imperio, vna cum his Augustissimis Caesaribus hic praesidetis. Nam Carolus magnus item Gallorum parens, et idem vester, omnium confessione afflictum illud, propeque collapsum vnus erexit: vnus de nefariorum hominum faucibus eripuit: vnus e Graecia, vbi exulabat abiecta eius dignitas, non minus fortiter huc quam foeliciter inuexit. Nunc igitur partam tot suorum laboribus et periculis dignitatem vobis extorqueri, illa vestrae maiestatis iactaa suis maioribus fundamenta conuelli, Rex maiorum suorum summus admirator, institutorum quae ab iis profecta sint, tenacissimus obseruator voluerit? Cur ita tandem? Qua per Deum immortalem aut vestra iniuria commotus, aut sua vtilitate adductus, de vestra pernicie cogitare debuit? Quis vnquam vel in media barbaria natus, vel inter gentes efferatissimas educatus, non ad amicorum miserias ingemuit. aut si tam fuit ferreus, vt ingemiscere nequiret, tamen eorum calamitatem, gratis et nullo suo commodo appetiuit? Quid si ostenderimus, vestram perniciem non solum Regi profuturam non esse; sed multo ei plus quam caeteris Christiani nominis Regibus obfuturam? Omittimus illa communia, tempestatis vim quae in finitimorum agros incumbat, ex quadam velut contagione tibi pertimescendam: tunc rem tuam agi, quum ignis vicino parieti sit immissus, atque eiusmodi quam plurima, dicam ea quae proprie adnos ipsos, hoc est ad gentem Francicam, ad ipsumque Franeorum caput pertinent. An nos hoc nescire putatis, nullam procellam post homines natos in Germaniam ingruisse, quae non confestim ad nos perueniret? Fuere patrum memoria, qui Galliam debellarent, vincerent, opprimerent; abstinere tamen a Germania cogerentur. qui Germaniam vicerit, qui non idem Galliam quoque subegerit, nemo adhuc inuentus est. Quid ita? nostrum hic non est dicere, ne vel vestrae laudi nimium assentari, vel decrahere maiorum nostrorum virtuti videamur. Attamen heminem latet, minimeque


page 432, image: s432

omnium Christianissimum Regem, qui tum in rebus gerendis annos plus triginta exercitatus, tum omnis vetustatis est peritissimus; quantum sibi periculi, quantum liberis, quantum patriae (quae ei vita ipsa est charior) impendeat, tentata semel Germaniae libertate, ne dicam euersa. Intellexit iam pridem (vt est historiae Germanicae, non minus quam Gallicae studiosissimus) maiores suos, quum vtrique prouinciae imperitarent, diligenter cauisse, suum vt ius Galliae, Germaniae sua libertas constaret: neque ab re in gentis vtriusque finibus, et ad ipsius Rheni ripas, viros aliquando collocasse vtrique genti sacrosanctos, qui et Imperii maiestate et sacrorum religione patriam in officio vtrinque continerent, essentque Galliae iuxta ac Germaniae praesidio ac saluti. Quid si nunc Franciscus quaecunque finibus suis propugnacula, quascunque arces Pipini, Ludouici, Caroli, illa orbis miracula posuere, volens ipse ac sciens rescindat, dissipet, conuellat, num eum insanire dicatis? Sed non insaniet, non dissipiet, non hoc molietur, quomodo vestra libertate oppugnanda suam ipse euertat, sibique ac suis ruinae periculum struat. Equidem non existimamus quenquam esse (eorum duntaxat, qui Christiano nomine censentur) tam profligatum, tam ab omni honestate relictum, vt vestram illam libertatem labefactatam velit, iusque et nomen augustissimi huius Imperii, quod vos sustinetis, imminutum, sed si forte est quispiam, is proculdubio Franciscus non est: nullius enim (nobis credite) vel quieti vel etiam saluti minus id conducit. Dicat aliquis, non satis esse, turbare non debuisse, Regem Francorum ostendere; non turbasse, doceri oportere: propterea quod inuenti aliquando sunt, qui in se ipsi saeuirent, nedum manus ab amicis et necessariis abstinerent, Quae si vox, Viri amplissimi, loci tantundem apud vos babitura sit, quantum apud rerum imperitiores sibi vendicasse dicitur; conditio certe nobis durior imponitur, quam vt vel vestra aquitas hoc ferre queat, vel vsu ac moribus adhuc, ne inter priuatos quidem, ac litigantes in foro fuerit receptum. Sempera maioribus obseruatum audiuimus, quoties accidit in ius aliquem vocari, vt summo iure cum eo agatur: qui reum egerit, qui vel capitis, vcl famae arcesserit, necessitatem illi probandi inpositam: huic inficiandi potestatem datam. Nos (vt penitus in causam ingrediamur) hoc nomine ab aduersariis apud vos insimulamur, nec insimulamur modo, sed aperte, sed vehementer, sed atrcciter impetimur: quod quieta quum esset, velutique in portu aut statione Respublica Christiana, eam in vastum bellorum ac seditionum pelagus coniecerimus, quodque gentem Turcicam Christiano infestam nomini, in eandem Rempublicam immiserimus. Si nihil eiusmodi nos non modo fecisse, sed ne cogitasse quidem dixerimus: si Regi propinquo, ac foederato vestro id vnquam in mentem venisse negauerimus: si nos ad ea quo ties obiicientur, refellenda obtulerimus: quid est quod praeterea vel nostri accusatores a nobis exigere, vel vos de Regis nomine atque existimatione grauius statuere possitis? Sed non erimus vobis tam importune in tergiuersando molesti, neque in tantis occupationibus, quantas res vestrae recipiunt, sic astute causam tractabimus, quasi videamur, diem dicendo eximere voluisse. Quare et causae ipsius bonitate, et vestra freti aequitate, non dubitabimus de nostro omni iure illo, quod defensoris est proprium, decedere, quo vobis rei pernoscendae capidis, veritas ipsa nuda atque aperta statim appareat. Quaecunque enim Christianissimo Regi obrecta apud vos esse, memoria nobis suppeditarit, ea quantum per modestiam licebit, in praesentia refellemus: de caeteris, quae caeco quodam rumore circumferuntur, non ita valde laboramus. Si qui tamen sunt, qui se authores profiteri velint, prodeant: detur nobis Senatus iterum, regnet in hoc sanctissimo orbis terrarum concilio illa, quae regnare debet, aequitas, rectum illud animorum iudicium locumsibi vendicet: nisi tenebras, si quae artibus nescio quibus vestris forte mentibus obductae sint, depulerimus; nisi calumniae praesidia de veritatis arce deturbauerimus, facile patiemur eo apud vos loco haberi, quo istos spero habebitis, si aut certamen


page 433, image: s433

istud detrectauerint, aut ex aequo nobiscum contendere recusauerint. Primum igitur dicimus, hoc maledictum, quod ab aduersariis crebro iactatur; Regem Christianissimum bellum in Republica bis excitasse, minime in eum conuenire. Neque enim si arma initio lacessitus, pro patriae salute suscepit: si eadem illa de manibus abiecta, aliquanto post repetere coactus est, continuo earum tempestatum, quae Rempublicam excrcent, author appellandus est: nec veremur quo minus re per vos intellecta, ipsum hoc crimine facile sitis liberaturi. Ignoscendum vero hic nobis maxime est, Viri humanissimi, si in iis rebus commemorandis, quas nisi praeuaricatores simus, praeterire non possumus, leuiter eos viros quos et veneramur ipsi, et quorum nomen vobis iure est sacrosanctum, perstrinxerimus. Vtinam, Caesar, vel huius initio belli, quod adhuc viget, tua illa in Sabaudiae Ducem indulgentia, in armis aduersum Regem affinem tuum capiendis non fuisset: vel illis postea Pauli Pont. Maximi opera intermissis, ipsum Regem ad ea reuerti tuorum scelerata audacia non compulisset: maneret hodie, maneret illa toties inter vos data acceptaque fides, illa iurisiurandi religio, illa coniunctio animorum: nec esset tanto bonorum omnium moerore, tanto Reipublic. malo labefactata. Nam aliud profecto, nisi contumeliae acerbitas, labefactare illam non poterat, quae tam firma esset, quae talem se et tam illustrem omnium oculis iam iterum exhibuisset, quae eos plausus, eas acclamationes, eam hominibus Reipublic. cupidis alacritatem attulisset. Quis est enim, cui si proponatur tuus ille, Caesar, in Narbonensem Galliam pacificus adpulsus, non omnibus gaudiis exultet? Contra, si ostendatur calamitas, ex ista inter vos suborta immutatione, in orbem terrarum inuecta, non ad eam ingemiscat, non perturbetur? Quod ad nos attinet, quoties subit animos temporis illius recordatio, quo tempore visus est Rex maximus e continente ad tuam stassem stadia quatuor in scapha [Note: Intelligitur Colloquium inter Casarem et Franciscum I. a. 1538. post inducias Nicaeenses ad Aquas Mortuas, Galliae Narbonensis oppidum celebratum, de quo Martinus Bellaius Comment. lib. VIII. p. 334. Franciscus a Caesare nuntium accipit, cupere se amplius cum eo colloqui, si ad Fossas Marianas proficisci non recusaret, se libenter eo venturum. Paret Rex, et Caesar cum eo in continente prandium sumit cum maxima beneuolentia et amicitiae fignificatione: postea Rex Caesaris triremem ingreditur, ibi de rebus maximis inter se colloquuntur. De eodem colloquio Sleidanus lib. XII. p. 331. Chytraerus lib. XV. p. 385. Belcarius lib. XXII. p. 699. Iouius lib. XXXVII. p. 202. Heuterus lib. XI. c. X.] adnauigare, tu confestim e triremi in scapham desilire, in eius munitissimum oppidum inermis, incomitatus ingredi, fraterne illico, nedum amice inter vos conuenire, vnam de officiorum mutua gratia esse contentionem; et huius miserias temporis cum illius foelicitate comparamus: non possumus non valde commoueri. Quis enim non libenter intueatur, duos orbis terrarum potentissimos Principes, vno Dei clemenassimi (vt erat credibile) adflatu repente inimicitiarum oblitos, de optimo Reipub. statu, de eius perpetua quiete, tam familiariter, quam tunc fecistis, inter se colloqui, mala praeterita abominari, optime in posterum ominari? Quum hinc foror tua, foemina sanctissima, viri pene aduoluta genibus, lachrymis effusis, quas illi laetitiae magnitudo expresserat, nunc fratri suam fidem, nunc marito suum candorem, vtrique suam pietatem gratularetur; inde Francisci soror, vt sanctirate morum tuae sorori comparanda, ita praestantia ingenii caeteris facile anteponenda, sic te obseruaret, vt controuersiae quae de Regno Nauarrae summa est, oblita videretur? Quum te Regis liberi, paternae in Rempub. fidei perpetui obsides, nunc tanquam orbis terrarum principem colerent, nunc veluti parentem alterum venerarentur? Quum denique quicunque aderamus, arctissime inter nos complexi, istam nostrorum principum amicitiam, illas Bellonae ac Martis (vt tunc rebamur) exequias, votis omnibus prosequeremur? Neque vero fuit inexpectatus quidem ille amicitiae radius, cuius nobis conspectum exortae repente nebulae adimerent, neque parua sui diu potiundi spe nos impleuerat, quod biennium totum sese maius indies ac praeclarius orbi ostenderit,


page 434, image: s434

quam initio exhibuisset. Vestrum enim neminem latere arbitror, posteaquam vtrimque discessum est, vt nullum praetermiserint tempus amice inter se salutandi, placide appellandi, omnibus officiis, omni humanitate sese inuicem prosequendi (mirum id forsitan vobis videbitur, quod vere dicam nec hyperbolice) consilia etiam pleraque omnia inter se perfamiliariter eommunicandi. Nam vt illa attingam verius quam commemorem, quae sunt recentibus adhuc vestigiis in hominum memoria impressa: quae maior vnquam visa est vel inter fratres, vel inter parentes ac liberos, voluntatum paritas, quam toto illo per Galliam Caesaris itinere inter istos fuerit? De Rege persancte confirmare hoc omni vobis asseueratione possumus eum de rebus ad se duntaxat pertinentibus nihil Caesarem celauisse: de plerisque etiam eius consilium sequutum esse. Misit Marchionem [Note: De hoc Sleidanus lib. XII. p. 348.] Vasti ea tempestate Venetias Caesar, qui de rebus grauissimis ageret: iussus est Ennabaldus in subalpinis gentibus Prorex eo quoque vna proficisci, quae Vasto e Repub. Christiana esse viderentur, iis assentiri: siue ea no minatim agerentur, quaeres Orientis respicerent, seu ea quae intra nostros ipsorum cardines verterentur: et sic iussus est, vt ad Vasti sententiam, hoc est, ad Caesaris arbitrium, omnia referrentur.

Fuere alibi alia vel dicta, velagitata, vel facta, quae sic ad ipsum (vt ita dicam) nutum Caesaris, Rex sui hospitis cultor benignissimus, accommo dauit, quasi non iam Franciscus regni Francici habenas regere, sed illas Carolus pro iudicio suo flectere ac reflectere videri posset. Omitto gratulationes, supplicationes, pompas, ferias, summum illud Regis studium, ac diligentiam, nequid quomodocunque forte accideret, quod amici animum vel angere posset, vel leui aliqua offensione adficere. Neque illud sane mediocri fuit omnium voluptate acceptum, quod spectaculorum quippiam quum artificis errore male successisset, dicereturque Caesari aliquid perturbationis incommodae attulisse; suborta est insignis quaedam ac memorabilis inter duos principes contentio, quum Rex ad rei nuntium commotus, miserum artificem ad supplicium rapi iuberet. Caesar contra niteretur: iretur interim vltro citroque, et apud alterum dolor amoris ac officii plenus locum sibi vendicaret: apud alterum vigeret misericordiae coniuncta humanitas: atque id veniret in controuersiam, quod ingresso Galliam Caesare vsque a finibus Hispaniarum non venerat, vt in reo liberando, de summa Galliae potestate inter istos contenderetur. At enim fuit illa perbella quaedam inter vtrumque foris amicitiae simulatio, intus inimicitiae latehant. Non ita est, Viri ampliss. itaque mihi contingat Deo vti propitio, vti ego de altero persuasum habeo, de altero etiam penitus cognitum, candorem illum, qui in amborum vultu, insermone, in ore se ostendehat, fuisse in ipsorum animis, atque intimis sensibus penitus defixum. Quid ergo est? Dicam plane, neque me, quominus id faciam, eius personae, quam vna cum his clarissimis viris collegis meis sustineo, ratio deterrebit. Equidem existimo, Viri sapientiss. Deum Opt. Max. tantorum scelerum, quibus vrgemur, perpetuaeque nostrae in se impietatis pertaesum, facile passum esse homines et rerum nouarum cupidos, et seditionis amantes; id facinoris audere, quod facinus istorum principum alterum ad vltionem accenderet alterum ad iram: nos miseri de publicae quietis et sempiterni otii arce, quam ante obtinebamus, illorum odiis deturbaremur. Tua illa, Caesar, a multis depraedicata, nobis facile aliquando perspecta virtus, animique moderatio: ille Regis Christianiss. candor nemini non satis cognitus, illa integritas, nos aliter de vobis apud nos statuere minime patiuntur. Sed vt aliquando ad rem redeamus, summatimque (diserte tamen, vt sumus polliciti) respondeamus iniquorum vel calumniis, vel caeteris maledictis: De huius belli primis initiis, cuius (ita vt dixi) nomine apud vos, Viri maximi, in inuidiam rapimur, nihil est quod ad ea adiiciamus; quae vobis quandoque in Ratisponensi conuentu, post hic Spirae a Regiis oratoribus demonstrata sunt. Hos


page 435, image: s435

enim voibis commemoraffe audio, vt Rex Christianiss. postquam crebro ad Sabaudiae Ducem, ius suum hoc est haereditatem quae ad se pertineret, repetitum misisset: quum totum decennium nullum tempus, nullam rationem praetermisisset ipsius interpellandi, nec quicquam tamen im petrasset: postquam ab eodem duce etiam se vltro lacessitum, sourum equitum turinam, nondum etiam renuntiata amicitia, per insidias circumuentam, concisam vidisset, insignia sceptri Gallici iis locis, quae maiores ne attingere quidem audebant, passim per vim et cotum eliarn detracta audiuisset, ad extremum sibi ad arma confugiendum duxerit: quaesictamen tractarit, sic se in illis gesserit, vt neminem, vno excepto Duce, laeserit: nemini, ne Caesari quidem ipsi nocuerit: cuius duces, inque iis Antonius, qui Mediolanum cum imperio obtinebat, haud obscure Sabaudo non fauerent modo, verum hominem satis alioqui in aequo bono denegando peruicacem, tamen peruicaciorem suis promissis, suis opibus, ope, authoritate milite redderent. Audistis etiam, quanta tum fuerit nihilominus eiusdem Regis animi moderatio, vt ab agro omni Mediolanensi, qui suus et esset, et sibi pateret maxime, tanquam a re sacra sese abstinuerit: vt de reconciliatione (si qua modo intercesserat illi cum offensio) cum per suos orarores, tum per virum clarissimum Cardinalem Lotharingum, quin et per Pontificem ipsum Max. toto illo tempore serio ac sedulo egerit Meministis autem, vt derepente quadripartito terra marique, praesertim duobus post hominum memoriam maximam exercitibus sic petitus sit, propius vt nihil fuerit, quam vt opprimeretur, antequam spatii satis ad se colligendum, ad vires comparandas, ad munienda oppida, ad conscribendos exercitus haberet. Quare ea, quae bobis tam opinor, quam quae sunt notissima (partim enim vidistis ipsi, partim, vt diximus, ex aliis audistis) in praesentia non repetenmus: praesetim quum ne ii quidem, qui acerrime causam aduersariorum tuentur, eius belli cum Caesare initia Regi adscribant: satisque habeant hoc tempore, ei obiicere altero capite suaeaccusationis, quod extinctas eius, incendii faces exsuscitauerit, pactas cum Caesare et sanctas inducias violauerit. Qua in controuersia, si vsitatum quoddam certaminis genus subirem, aequiore certe animo causam hanc omnem in discrimen deducerem. Nunc vero quum is, pro quo nunc depugnare cogimur, velit ea lege certari, vt inimicorum petulantiam alia re nulla frangamus, quam modestia, ab omni paulum modo atrociore dicto abstineamus, quam hunc securim iniecisse putatis defensioni apud vos suae? Quid enim hac re aliud fecit, quam nobis sui defensoribus arma de manibus excussit? Nam nisi id fecisset, id est, nisi nos in hostem tela omni impetu vel vibrare, vel regerere noluisset, nisi in ipsius arcem calumniae penitus inuadere prohibusset, Deus immortalis, quae nobis esset dicendi copia ex aduersariorum maledictis subministrata? qui essent orationis aculei, quos in istos defigeremus, suppeditati? Verum quia gerendus ei mos fuit, complura ad calumniae confutationem prope necessaria compressimus, sed ita compressimus, vti mucronem vagina reconditum in quo stringendo, si Rex iusserit, aut si aduersariorum nos importunitas coegerit, nullam moram sumusinterposituri. Interim ea in primis proferemus quae quia sunt omnibus notissmima, minime accidet iis viris, qui sunt apud vos in honore, de improviso commoueri. Hoc enim isto accusationis capite tantum defendemus, quicunque ii sunt, quorum (vt supra diximus) sceleris atrocitate, et magnitudine contumeliae Rex ad arma reuerti coactus est, iis potius violatarum induciarum culpam assignari oportere, quam in hunc reiiciendam. Quid faceret Rex nobilissimus, quum viros dignitate conspicuos, suos legatos, illustri apud seloco, dum iter in pacato faciunt, crudelitet contra ius gentium interfectos audiuisset? non excandesceret? non vlcisceretur? non poenas sceleris reposceret, quacunque ratione repetere se posse arbitraretur? an potius periculum honoris, atque existimationis non adiret modo, sed eius perpecuam iacturam faceret? Ecquae tandem fuit vnquam natio in terris, quae non suos legatos, non dicam interfectos nefarie, sed violatos, sed pulsatos perinde vlta sit, atque


page 436, image: s436

parentum aut liberorum solemus iniurias? Verum hac in re non deesse dicuntur, qui eam religiosius tractandam fuisse existiment, putentque omnem hanc miuriam condonari Christianae Reipublicae oportuisse. Quasi vero si Res ipsa publica loqueretur, iuberet Regem ea inter caeteros dignitate, ea apud mones nortales opinione, tale in se recipere ad posteritatis memoriam ignauiae exemplum, quale si e vestra nobilitate priuatus quispiam recipiat, non pateat illi posthac, ne ad infimos quidem militiae ordines aditus: quasi (inquam) vellet eadem Resp. nostra ista patientia, et ta cito quodum consensu, hunc morem in nomen Christianum introduci; vt per cuis fines iter exteri egati facere inueniantur, ab eiusdem milite ad hanc rem comparato, palum, in luce hominum, impune trucidentur: iis autem iuterfectis, ad miserarum coniugum eiulatus, ad infantium liberorum (quales erant istorum) vagitus, ad illas in noxii sanguinis lacrymabiles voces eius Regis aures occludantur, cuius ignomniae hoc fuerit sangnine litatum. An vos hoc, viri nobilissimi, Rempubl. voluisse, an ipsum. Reipub. caput CHRISTVM hanc hominibus legem sanxisse putetis? Triennium ante hac caedem Franciscus Sfortia Mediolani tyrannus, in regione eadem eodem prope exemplo, Marauillium Regis eiusdem apud se Legatum, qui frequens illi et assiduus interdiu esset, de media nochte suo lectulo comprehensum occidi, eius cadauer postridie proiici in forum in Regis contumeliam iusserat. Nemo Christianorum Regum, nullus Princeps, nullus aliqua dignatione vir inuentus erat, qui quum ad sese hoc exemplum (quando res ita ferret) pertinere facile intelligeret, inauditum hoc et incredibile facinus acerrime vindicandum non arbitraretur, quippe Regem Christianiss. ad arma non hortaretur, vno excepto Caesare, cuius in fide Franciscus Sfortia esset, cuique sororis suae filiam [Note: Intelligit Christinam Christiani II. Daniae Regis filiam ex Isabella, Caroli V. sorote.] paulo ante in matrimonium dederat. Coepit igitur Caesar a Rege ea re grauiter commoto, omni ratione, precibus omnibus, omnibus pollicitati onibus contendere, (causam Reip. suis precibus praetexens) vt sceleris vltionem in suum ex Africa recditum, quo se comparabat, differret: et ita contendit vt impetraret. Quid enim tum illo pietatis nomine, tum altero necessitudinis, Caesar a Rege, et amico, et Christiano non impetrasset? vel quid potius semper ab ipsis et aetatis et amicitiae incumabulis non impetrauit? Interim Tyrannus moritur et moritur summo nostro dolore, quibes vlciscendae iniuriae ratio omnis adempta esset: magno aurem Caesaris commodo, qui illo superstite in Mediolani possessionem nondum penitus se immiserat. Quis non hoc facile iudicet, Viri prudentissimi, si tam acriter perfecta esset vltio, quam fuerat diligenter suscepta (iam enim moturus erat Rex. iam progressurus, quum istis precum et amicitiae compedibus retentus est) quis non (inquam) iudicet, hanc posteriorum Legatorum caedem, de qua nunc tantopere laboratur, superiori successurum non fuisse? Illa enim profecto posteriori huic veluti gradum fecit, ad hancque moliendam impuris hominibus animos, atque audaciam sumministrauit, neque ad eam solum, sed ad alias porro caedes ex aliis serendas, veluti sementem ac materiam praebuit, maiorem item indies praebitura, nisi hanc vlcisci velle Rex apud se statuisset. Sed expostulare primum debuit, sed admonere, sed tentare potius omnia, quam ad arma decurrere. Ille vero non admouit? non expostulauit? Testis est haec ipsa Germania, in qua agentem id temporis Caesarem Franciscus aliquando tum suis promissis, tum loci genio ac religione adductum exstimauit, animum adiecturum fuisse ad facti animaduersionem. Et credo adiecisset, vel sua sponte, vel vestris impulsus consiliis, nisi abeuntem de sinu vestro Italia excepisset, prouincia et multiplici ingeniorum varietate abundans, et in qua plurimum poterant ii, qui existimabantur ab eo scelere, cuius quaerebatur vltio, non esse alieni. Vbi Italiam Caesar attigit, num Franciscum cessasse putetis? num coepta postulatione destitisse? At perstitit, appellauit, vrsit: neque vnquam obtestari, rogare, hortari


page 437, image: s437

dessit, nunc per communes amicos, nunc per legatos, et homines certos, qui apud ipsum tanquam obsignatis tabulis agerent, futuros rerum motus, ingruere bella, nisi satisfactum esset, demonstrarent: qui Paulum Pont. Max. appellarent, quo ius hac in re suum apud praesentem Caesarem tueretur: quum prius author (vt diximus) reconciliandae gratiae, et paciscendarum induciarum fuisset. Quid, quod simul ac ipsos Lucam conuenisse audiuit, diserte iisdem denunciauit, nisi breui de interfectis legatis, et violato iure gentium sibi satisfactum esset, aut in culpae authores animaduersum, sese pacta irrita, violatas inducias ex eo tempore habiturum? Hoc erat amico insidiari? hoc velle virum maximum, suum necessarium nec opinantem aggredi? Cogitate quaeso apud animos vestros, Viri amplissimi, atque ante oculos vobis hoc proponite, si ea mens fuisset Francorum regi, si ea voluntas, Caesarem incautum, implicatum, irretitum, opprimere (quod isti eum voluisse faciunt) quando vnquam facilius potuerit quam tum, quum traiecit in Africam, eo fortunarum suarum discrimine, vt aliquando in Gallia, in Italia, in hac ipsa Germania apud plerosque omnes, vel pro profligato, vel pro naufrago (vt certe erat naufragium passus) vel etiam pro extincto haberetur? Quum Neapoli, Mediolani, Genuae supplicationes ad omnes aras pro eius salute (si forte esset superstes) decernerentur. Quum pro moenibus vrbium, pro stationibus, pro propugnaculis, qui vim hostium quaecunque se ostendisset, arcerent, vix vlli inuenirentur: a pleri sque etiam Rex ad ea inuitaretur? Erat illi proculdubio si honoris, si fidei obliuisci vellet, minus aliquanto futurum negotii, vel in suo repetendo, vel in iniuriis tunc persequendis, quam postea illo praeterito tempore, quod induciis constitutum diximus, fuerit: tantumque intelligebat, in re altera sibi fore impendii, quantum haud dubie compendii in altera fuisset. Igitur (vt vno tandem verbo absoluam) quamdiu abesse Caesar dictus est Reip. causa, vel quamdiu aliquid fuit spei purgandae absque perturbatione rerum ignominiae, quieuit Rex, nec quicquam interea vel mouit, vel a suis moueri est passus: tametsi in hostem imparatum, impeditum, fortasse etiam exhaustum, ipse a viris, ab armis, a machinis, a pecunia, quantum antea nunquam fuerat, paratus et instructus esset. Quae si ita sunt (vt certe sunt, et ita esse planum vobis fecimus) non video quid iam aduersariorum criminibus relinquatur loci: nisi quodde (Turcis vt superius attingimus) ad diripiendam Rempub. per nos inuitatis tantopere vociferantur. Quo in crimine refutando, si vobis vtemur tam benignis, quam adhuc vsi videmur, profecto vobis hoc recipimus, Viri optimi, nos cum nostrae rationes innocentiae facile esse explicaturos, tum nihil vel alienum, vel confictum vel astutum, vel denique ex vano haustum huc esse adlaturos. In hac praecipue causa, quam sumus, quam breuissime fieri poterit, tractaturi, duo nobis obiici videmus: Venisse cum Solimano in foedus, et belli secietatem: Tum eum ipsum ad nos euocasse, et in Vngaros, Germanosque concitauisse. Quod ad foedus attinet, licet hic nobis, si volumus, communi quodam omnium gentium iure recepto vsque a parente illo Christiani seminarii Abrahamo, paruo nos negotio tueri: neque nobis defuerit aut Dauidis authoritas, aut Salomonis, nec Phineae, nec Tobiae liberosum, nec denique ducum Maccabeorum exempla: quorum nemo, nec a prophanorum hominum commercio in priuatis rebus, nec in publicis a rei bellicae societate abhorruit, ue si quidem cum suae religionis hominibu bellum gerendum esset: Taceo prudens Christianorum quorundam exempla: ne mihi statim obtrudatur, non ista eorum esse hominum, qui neque falli potuerint, neque voluerint fallere. Sed tamen licebit hic nobis opinor, ea quae sunt aduesariorum veluti propria, et vere domestica, bona eorundem venia in medium adferre. Non Federicus secundus Imperator, Sarracenorum humeris in Italiam, vnde illum Pontificum authoritas eiecerat, reportatus est? Non Luceriam eius gentis ingentem coloniam deduxit, cuius ope ac potentia tum gentes finitimas compesceret, tum eos, qui res nouas molirentur, per vim in Romani Imperii fide atque officio contineret? Sed non longe abierimus:


page 438, image: s438

non eorum sententia, qui iuris Pontificii (quod vobis credo est sacrosanctum) peritissimi sunt, licetii quibus aliunde auxilium defuerit, ad impiorum opem, pro rerum sibi ablatarum vendicatione, confugere? Neque vero haec dicimus, quo vobis hac in re vel opus sit veterum, recentiumue hominum patrocinio: vel quo nos eorum exempla sequetos esse, in ope ab impiis imploranda fateamur. Quinimo vt intelligatis, quam plane, quamque praecise inficiemur: negamus Francisco Francorum Regi cum Solymano foedus vllum intercedere, intercessisse, praeter vulgare illud comerciorum, et quietis publicae ergo: quale Venetis, Polonis, et aliis quibusdam Christiani nominis gentibus esse omnes scimus, vel quale a quibusdam maximis et praeclarissimis hoc tempore viris appetitum, nec impetratum esse audimus. Neque satis perspicimus, quid in eo aut a vobis, aut ab vllo mortalium improbari debeat, si foedus sanciuimus eorum exemplo, quos probatis maxime: si in eo sanciendo nemini nocuimus sed contra, vel aduersariorum confessione, certe ipsorum rogatu, nonnullis profuimus: si nihil clam, sed palam, sed in luce hominum: si nihil precario fecimus, quod ad id ineundum simus non semel inuitati, fortassis etiam (vt mox dicemus) coacti: si viris in Repub. principibus, neque reclamantibus, quum praemonerentur, neque inuitis, sed omnibus approbantibus, plerisque etiani suadentibus. Er fieri quidem possit, vt non ad monnes, qui hic adestis, omnia hac in re Francorum Regis consilia peruenerint: (estis enim prohibiti) sed quicunque ex hoc ordine estis, quibus eorum cognitionem aduersariorum impotentia adimere non potuit; vel quos, adempta adhuc facultate, cognoscendi tenet cupiditas: facite pro vestra benignitate, vt rerum praeteritarum apud vos paulisper versetur recordatio. Inde vtrique consequemur, vos, vt cognoscere possitis quid inter maledictum et certum crimen intersit: nos, vt nonstri apud vos tam solicite purgandi vitemus necessitatem, neque enim ad rem mediocriter pertinet. intelligere vos, nihil in causa hac omni Turcica Regem Christianiss. molitum esse vnquam, nihil gessisse, nihil tractasse, cuius antequam quicquam vel gereret, vel moliretur, vel tractaret, aut frequenter husce amplissimos sacri Imperii ordines non admoneret, aut sententiam commumter omnibus suam, singulatim autem iis, ad quos aditus suis legatis patuerit, non diligentissime atque amicissime aperiret. Extant credo per vniuersam Germaniam (vt multum suppressa sint) non vnarum ad ipsos Imperii ordines exempla literarum, quarum in quibusdam demonstrabat, vt Solymanus foedus, vt amicitiam, vt opem sibi vltro detulisset, quum essent qui eandem magnis oblatis conditionibus ambirent, eiusque vollent esse in clientela: vt idem postea Solymanus eadem illa, sed am pliore argumento iterum ac saepius repetiisset: vt se demum dubitationi locum relinquere nolle prountiasset; Franco vel pacato iam sibi vtendum esse, vel aperto hoste, nihil esse tertium. Hanc sibi imponi respondendi necessitatem, Rex aliorum minime securus, quum vobis significasset, iisdem videre licet exemplaribus vt vos statim interrogarit, Velletis, cuperetis communes secum inducias honestas, vestri otii et retinendae dignitatis gratia, cum hoste, qui vobis immineret, paecisci? Quae quum ad vos serio, neque semel tantum scripsisset, dicimus aliis subinde literis vobis eum ostendisse: vti ad eiusmodi demum inducias cogeretur, nisi oram suam omnem maritinam, quae latissime in Narbonensi Gallia pateret, hinc vicino minime pacato expositam esse vellet, illinc hosti supra modum nautico apparatu instructo. Dicimus praeterea Regem, quaecunque prioribus literis vobiscum de communicandis induciss egerat, eandem his postremis iterum detulisse: vobisque Ordines ampliss. tam crebro quam hic recitauimus admonitis, tum denique de induciis cum Solymano transegisse. An hoc per Deum immortalem, fuit Solymanum in vos concitare? an cum gente Turcarum de Christiani nominis pernicie pacisci? Vestram hic conscientiam appello, ordinis istius Amplissimi principes, atque delectissimi consiliarii, si quicquam in hoc facto est, quod Regi Christianissimo sinistrae vllius suspicionis notam inurat, qui et ea egerit, quae sibi erant necessario agenda, si consultum vellet suorum saluti: et rationem


page 439, image: s439

vestri habuerit, qualem eum habere oportuit, qui foederatorum quieti vellet consulere. Tum hoc magnopere a vobis postulo, vt redeatis in memoriam eorum, quae iis malis in quibus hodie (quod ad rem Turcicam attinet) versamur, causam atque originem dedere. Scitis vt illa nunquam satis deploranda de regno Vngariae controuersia, principio Solymanum in Vngariam ipsam, mox in Germaniam quoque immiferit. In hac sedanda controuersia vtinam tantum, Viri optimi, Regis Christianissimi gratia apud partium alteram valuisset, quantum apud se valituram esse altera prae se ferebat. Nam si sunt qui adhuc dubitent, quantum in ea pacificanda curarum, quantum laboris impenderit: si neque literis, neque chirographis, quae permulta sunt, fides habeatur: ac certe Legatis vltro citroque frequenter missis, quorum nunc etiam nonnulli sunt superstites: at viris quibusdam in Repub. principibus, quin et Regibus quoque aliquibus credi oportet. Et Rex quidem Christianiss. tametsi non tantum se interdum, ac volebat, proficere videret: non tamen facile vnquam despondit animum, nec destitit initiis illis, quandiu postea valuit ipsius apud Ioannem Regem authoritas, commonefacere, precari, hortari, denique omnia facere, quo eius animum ad Solymanum (vt videbatur) respicientem inde auerteret: et auertit non semel, tandiuque in officio retinuit, tum sua, tum Pontificis Clementis, tum illustri Regis Britanniae opera, qui in id quoque incumbebant maxime, quoad necessitas (cui dicebatille ne Deos quidem immortales repugnare posse) Regem miserum ac calamitosum ad extrema omnia descendere coegit. Itaque descendit, vt vidistis, Solymanumque Rege Christianiss. partim inscio partim reclamante, ad ferendam sibi opem asciuit. Quae postea sunt consequuta viuo Ioanne, postea etiam mortuo, vendicante sibi regnum per tutores pupillo infante, tam libenter omittimus, quam caetera quoque (si liceret) praetermitteremus. Hoc quidem certe quod sequitur, quia de eo mendacii sumus insimulati, praeterire silentio sine scelere non possumus: Quod Solymanus et Vngariam rursum inuasit, et vexauit Germaniam, ipsum esse solicum vni Tunetanae expeditionis iniuriae acceptum referre, affirmantem contra promissorum religionem, suos hostes id bellum suscepise. Verum earum rerum sit penes authorem fides: constat certe, Solymanum id dispersis quam latissime per orbem terrarum literis testatum reliquissequumque Regii apud ipsum oratores, pro suo in Rempub. officio, hominem ab instituto reuocare omni studio contenderent, vna illis expeditio Tunetana semper obiecta est, cuius ignominiam diceret se salua existimatione ferre non posse: quae tantum in suam contumeliam, nec in nostrae religionis propagationem excogitata susceptaque esset. Neque vero haec in eam partem accipi velimus, vt nos existimetis vel bellum illud Africanum, aut si aliud quoduis Christianae dignitatis causa susceptum sit, improbare. Nam si ea mente fuisset Franciscus vt improbaret, illud idem adornanti, opem que aduersus Solymanum imploranti Caesari peditum quinquaginta millia (quorum pars maxima esset e vestratibus) equitum millia sex, cum vi tormentorum ingenti, ad eiusce belli societatem non detulisset, vti et eo tempore liberaliter detulit, et insequente anno per nosmetipsos Romae in Pontificio illo Senatu iterum, et saepius confirmauit. Nec mirum videri debuit, si is faccret iis rerum motibus, qui saepe antea, tum per seipsum, tum accepto in partem eius muneris Rege Anglo, qui libens ad id ferebatur, idem se facturum, non ita valde necessario tempore recepisset. Non igitur adhuc Franciscus Solymanum in Germaniam pellexit: non in vestra reiquepublicae viscera ejus accitu hostis grassatus est. De reliquo tempore nunc est dicendum. Ad hanc rem autem diligenter quaeso animos vestros, Viri sapientiss. attendite, vt eam vere, perspicue, exacteque cognoscere possitis. Praeter Pannonicas expeditiones reliquas, vnam Solymanus superiore aestate suscepit: aliarum culpae sat ostendimus nequaquam nos esse affines: quare suprema in nos transferatur potius, causae nihil esse dicimus. Nam quod ajunt missum Rinconum


page 440, image: s440

[Note: Sleidanus lib. XVI. p. 390. Galliae rex, hoc durante conuentu, Caesarem Fregosium Genuatem Antonium Rinconem Hispanum, exulem, mittit ad Turtarum Imperatorem: hi cum Paduam nauigarent, ituri Venetias, capti sunt et trucidati sub calendas Iulii mensis. Heuterus lib. XI. c XV. Iouius lib. XL. p. 337. Belcarius lib. XXII. p. 717. Guil. Bellaius lib. IX. p. 339. Thuanus lib. I. p. 21. Sleidanus lib. XV. p. 431.] in Orientem, qui apud Othomanum hanc contenderet: non confecit tamen. At enim si in itinere non esset interfectus, confecisset, quis hoc diuinare possit? Quid si hoc dixero, et vere dixero, et vobis hic profiteor esse verissimum, habuisse in mandatis, vt prohiberet, vt omni et Regis, et priuata sua gratia contenderet, quo a Germania, ab Vngaria, a cunctis Reip. Christianae finibus se abstineret, aliorsum impetum omnem belli, si tanta armorum flagrabat cupiditate, conuerreret? Redarguant aduersarii si mentiar, quod sane sit illis facillimum. Nec enim homicidas illos arbitror, quum de trucidatis Legatis nuntium adferrent, in mandatis, quae Legatis a Rege discedentibus scripta signataque data essent, reddendis, negligentes fuisse. Et profecto quoscunque indices de miserorum nece adhuc habuimus (habuimus autem multos) eosdem de interceptis ipsorum mandatis, ac literis habuimus. Neque si non habuissemus, esset tamen credibile, quum vestem, quum torques, quum annulos, quum ipsam animam eripuissent; cui rei praecipue insidiabantur, quam maxime petebant, mandata, literas, commentarios, ei rei sponte sua (quum nemo esset qui intercederet) homines verecundos scilicet pepercisse. Quo magis istorum admiror improbitatem dicam, an perfidiam? qui cum haec ita esse sciant, quum apud se habeant, tamen non proferunt, non fatentur; patiuritur autem istos interim Principes de Rege affine, et consanguineo suo male existimare, vos ipsos, aut vestrum aliquos in eodem forsitan errore versari. Obiiciat nobis his aliquis Paulinum Regis ministrum, qui Rincono in ista Legatione successerit, apud AEnobarbum praefectum classis Tui cicae fuisset conspectum: permagnam inde suspicionem colligi, quod venerit AEnobarbus, id Regis opus fuisse. De Paulino mox dicemus. De classe, unum est quod vestris animis omnem facile suspicionem deterget. Scitis opinor, quantus noster terrestris exercitus anno superiore agrum Ruscinonensem, ad maris Hispanici oram ingressus sit, vtique ibi Parpinianum obsederit, Quod re infecta domum redierit, omnes existimant in causa fuisse vires Caesaris maritimas, quibus nostra classis erat inferior. Si de AEnobarbo Rex cogitauerat, si accersere voluerat, quando potius accersere debuit, quam illo tam necessario tempore, quo per eum maris imperium hosti adimere potuit? at constat, tunc non fecisse. Dicat aliquis, accersisse sane, sed vt eo anno veniret, efficere non potuisse. Quid tam sit ridiculum? Nam si annum insequentem expectabatur, quod sciri oportebat, non Regem putatis in eundem quoque annum illos Ruscinonenses conatus dilaturum fuisse? Sed non distulit, sed classem Turcicam non expectauit, neque posteaquam anno insequente ea venire dicta est, insignem vllum apparatum terrestrem, cum illo maritimo (quum facile posset) coniunxit. Relinquitur ergo vt non accersierit, vt quidem non accersisse, et nos his asseueramus, et quo exaudire omnes facilius possitis, clarissima voce profitemur. Nunc de Paulino est respondendum. Fatemur successisse Rincono, fuisse in classe AEnobarbi: ipsum per mare nostrum nauigantem ab usqueThracio Bosphoro prosequutum esse. quid multa? etiam hoc addemus (si placet) cum ipso nonnullis de rebus nonnulla consilia, sed ea optima ac salutaria communicasse. Nec enim Rincono interfecto noluit Franciscus suum morem retinere, qui ab omnibus probaretur. inquo vel vestros Caesares imitaretur, de Legato apud Othomanum habendo. Misit igitur Paulinum: nec ita repente misit, dum init apud se rationem, quomodo sitim istam inexhaustam, et redundantes suorum Legatorum sanguine gladios, aliqua ludificatione frustretur: quae mora vtinam non eam attulisset iacturam


page 441, image: s441

Reipublicae dum interim nemo apud Solymanum est, qui vel ipsam Rempublicam, (quod Rinconum facturum fuisse diximus) sapienter tuendam suscipiat, vel animum mitiget hominis, de interfectis, qui ad se mitterentur Legatis accensi. Hic Paulinus igitur, postquam aliquando sensit parum illic sibi esse negotii, bellum hic terra marique aperte geri, commerciis quae in AEgypto et Syria nobis essent, per Caesarem, qui mare Ligusticum, Sardoum, Siculum obtineret, facile interdictum esse: AEnobarbum naualem apparatnm in prouincias Caesaris moliri; pro magno habuit, posse huic se comitem adiungere. Itaque adiunxit, ab eoque usque dum appulit Massiliam, ne vestigium quidem discessit. Hoc puto minime a viris bonis reprehendendum: illud vero etiam commendandum, quod quacunque nauigauit AEnobarbus, factum est Paulini diligentia, ac fide (qui ad istius apparatus famam id erat curare jussus) vt quaecunque littora, quascunque oras ille attingeret, dempto tantum hostico, manus ab omnibus abstineret. Quod vero in Niceae obsidione, [Note: Sleidanus lib. XV. p. 432. Pauli ante hoc tempus, Galliae rex in Veromanduos cum exercitu profectus, oppidulum Landresium Caesari adimit, et opere praesidioque munit. His ipsis quoque diebus, Barbarossa Turcicus legatus, ductove Polino Gallo, magna cum classe Tollonum applicuit, quod est prouinciae Galliae oppidum atque portus inter Massiliam atque Niceam. Eius de aduentu rex vbi cognouit, Angianum Vendomensem cum copiis et triremibus illi mittit auxilio. Postea simul ambo Niceam versus contendunt et cum oppidum atque portum Augusti mensis die vigesimo cepissent, arcem obsident Iouius lib. XLIV. p. 532. Heuterus lib. Xl. c. XX.] quae post paulo consecuta est, isti tantopere de nobis triumphant, andite quaeso ut se res habuerit, nihil enim affingam: nec recens modo est, verum et praesens quoque eorum, quae dicturi sumus, memoria. AEnobarbus vbi primum mare Ligusticum ingressus est, nihil habuit antiquius, quam vt Andream Auriam Caesarianae classi praefectum, qui secum de rei naualis gloria certare vellet, opprimeret. Igitur hominem omnibus tanquam vestigiis persequitur: vbi videt consequi non posse, ait constare sibi rationem quo modo Niceam occupet, arcem (quod nemo nescit) ad Imperium maris Ligustici maxime accommodatam. Id Griniano viro prudentissimo, qui pro Rege nostrae proninciae praeerat, demonstrat: rogat vt quamdiu in arcis obsidione distineretur (quam fi occupet, si habere velit) loca mediterranea interim tuta sibi praestet ab omni hostium iniuria: aut si malit Grinianus munus obsidionis in se recipere, pollicetur ipse vicissim sese, qui classe valeret, omne maris periculum praestaturum, neque impediturum quominus capta a nostris Nicea Rex Christianissimus potiatur. Quid obsecro vos, Grinianus faciat, homo tum pius, tum minime ad insidias apertus? patiatur munitissimum maris Ligustici propugnaculum, quod vetus sit patrimonium Regis, indubitatumque, vbi sit portus mille nauium capax, quo possit, quoties necessitas ingruat, Othomanus nominis Christiani hostis, naues, viros, arma, commeatum in supplementum abusque toto AEgaeo mari, et AEolico mittere, venire in AEnobarbi potestatem? Nonne in hac Niceae obsidione, quae a nobis eo nomine suscepta est, vt culpa aliqua fuerit (quae tamen nulla fuit) satius erat nos et obsidionis taedia, et pericula oppugnationis subire, cum nonnulla spe eius expugnandae, quam spem eandem, qualiscunque ea esset, AEnobarbo relinquere? Atenim neutrum faceremus: arceremus hominem ora nostra maritima, igni, aqua, tellure interdiceremus. Licebatne eum arcere, qui pacatus et minime hostis, ipso induciarum tempore veniret? et ita veniret instructus, vt prohibendi non esset facultas, quum in apparatu nauali pares illi esse non possemus? Fuisset hoc extremae amentiae, quum


page 442, image: s442

illo in mari inferiores aliquanto sint nostrae opes, vel vnius Caesaris opibus, Othomanum insuper nobis ad rationem inimicitiarum adiungere. Quare negamus in hac obsidione quicquam esse a nobis commissum in Christianam Rempublicam: in nos quidem ipsos a nobis peccatum esse, facile fatemur. Nisi enim Reipublicae in auertendo ab oppugnatione AEnobarbo tam studiose prospexissemus, iactura a nobis tanta facta non esset, quantam virorum, armorum, commeatuum fecimus. Neque est aliud quod ea in re nobis praeterea obiici queat, nisi tritum illud, et iam toties decantatum. Quod armacum prophana gente aduersum Christianos (hostes quidem illos, sed tamen Christianos) communicauerimus. Verum id quam innocenter, quam moderate, quam religiose, superius vobis exposuimus. Quanto amicorum beneficio, restis est Italia prope omnis, quae praetereuntem AEnobarbi classem tantum de littore salutauit. Quanto etiam inimicorum, Genuenses in fidem quodammodo Caesaris recepti, tamen ipsi quoque fatentur. At licebit hic, credo, per vestram modestiam nobis in causae defensione, optime quidem, sed forsitan apud vos propter inimicorum calumniam dubiae, id vsurpare, quod vel in maxime aperta causa nemini vnquam vitio datum est, vt vel clauum clauo truderet, vel suum factum de aduersarii facto iudicibus probaret. Obsecro igitur vos, Viri perspicacissimi, vter magis reprehendendus est, isne, qui quum iustissima arma ceperit, in eis armis exercendis milite barbato, non in rem militis, verum in suam ipsius vsus sit: an is qui generi hominum eidem, barbarorum scilicet, in causa armorum longe dissimillima ipsorum commodo militauerit? vter magis culpae obnoxius, isne qui in suo repetendo suorum, hoc est Christianorum sanguini pepercerit, alienorum periculis sua pericula texerit: an is qui alienissimarum gentium gladiis Christianorum vitam, pro homine maxime et a religione et a fide lieno, obiecerit? Si qui haec fecit, non reprehenditur, imo si omni laude a suis fautoribus cumulatur; vos aequissimi causarum, ac rerum aestimatores, saltem hoc dabitis alteri, vt de suo facto illo minime reprehendatur? Verum haec nolite existimare, Amplissimi ordines, nos perstringendi Caesaris gratia (quem honoris causa nominamus) in medium proferre. Neque enim si proferenda non essent, si supprimenda ea ipse duceret, Africanam illam expeditionem, quam pro Rege Tunetano eum suscepisse vidistis, inter res a se praeclare gestas locum sibi vendicare sineret: ne in reditu, aut Vrbem terrarum dominam ouans ingressus esset, aut ab Vrbis eiusdem principe omni exquisitissimo apparatu excipi voluisset. Quod ad Regem Christianissimum attinet, equidem non dubito quin sit facile passurus, factum illud Caesaris vel in coelum (si ita placet) extolli: modo sibi ab ipso interim concedatur, suum vicissim minime, vti ab imperitis fit, vituperari. Nam quid tandem, Viri nobilissimi, Rex ista rerum perturbatione faciat: Bellum ab ipso necellarium geritur cum principibus totius Europae longe potentissimis, et iis principibus, qui non dissimulent, quinimo (quod vos scitis) palam profiteantur, nunquam se conquieturos, etiam ut Germaniae omni pereundum sit, donec funditus hominem euerterint: vt interim taceam consensum illum Regulorum, ciuitatum, conuentuum, qui quia vnius auctoritatem sequantur, in eandem Regis perniciem ex illius decreto coniurauerunt. Haec cum ita sint, videte quaeso quam iniuste, quam nullo aut veterum, aut recentium exemplo nobiscum agatur. Regnum illud Francorum florentissimum, nobilissimum, firmamentum (quandiu a finitimis vexatum non est) Reipublicae Christianae, vobis, Proceres Germani, vetusta necessitudine, et propria quadam (vt sic dicam) germanitate coniunctum, hoc tempore, hoc (inquam) tempore, a fronte, a tergo, a lateribus, ab hostibus infestissimis petitur, obsidetur, vallatur: nobis ad ferendos tantos, et tam incredibiles impetus non satis est militum domesticorum, propterea quod plebem Gallicam maiores nostri agriculturae magis assuescere, quam rei militari voluerunt. Itaque pedite extero nobis opus est, vt multis ante seculis opus fuit, quoties


page 443, image: s443

bellum maximum gerendum fuit. Hoc Caesar qui sat cognitum haberet, proposuit edicta (Vt leuissime dicam) seuerissima, Nequis Germanus miles Franco militet: qui militauerit, capite luat: cum vxore quidem, ac liberis mitius aliquanto agatur: Italis autem, quod fere his nitamur duabus nationibus, poena prope consimilis infligitur: quicunque aut in Galliam, aut in quascunque Regis ditiones patent militi aditus, omnes magnis diurnis nocturnisque praesidiis circumsepsit: quicunque in itinere deprehensi adhuc sunt, trucidari omnes iussit, neminem ad Regem penetrare, quoad potuit, siuit. Ediuerso gentem, quam vt prophanam atque impiam decennium fere est exsecratus, nunc posteaquam sese in nos incitari passa est, ad militem euocandum, ad Germaniam in vestro conspectu omni iuuentutis robore spoliandam, summis praemiis inuitat. Neque interim licere nobis vult, omni Europae ope atque auxilio exutis, aliunde, neque ex Africa, neue ex Asia militem euocare: si euocauerimus, sceleratos, impios, intestabiles pronunciat. Deus immortalis, quae lex grauior feratur, quae atrocior poena statuatur, quam quae in nos statuitur, aduersus eum, qui victus, qui prosligatus, qui bello captus vitam precario agere cogatur? Si et noua ista plusquam imperatoria aduersum nos edicta locum habeant, et omni externa ope nihilo secius excludamur, quid nobis denique fiat? quid miseris et infelicibus Francis, cognatis vestris supersit, nisi vt ferreis manicis vincti, compedibus adamantinis obstricti, iugulum irato hosti hauriendum, ceruicem victori (quod ipse iam prae se fert) implacabili feriendam praebeant? Maiores vestri, Viri praestantissimi, illi, saepe pro iniuria arcenda, nonnunquam et pro vlciscenda, non dubitauerunt gentes, non modo prophanas et a religione abhorrentes, sed exleges, sed impias, sed efferatas, in homines et Christianos, et aliquando morum sanctitate claros, magnis ad se pollicitationibus, quum tamen aliorum ope non excluderentur, allicere. Sic Federicus AEnobarbus homines impios, eosdem alter Federicus, cuius supra mentionem fecimus, sibi in auxilium assumpsere: idem ante hos fecerant Honorius, Constantinus Constantis parens, Theodosius iunior, Iustinianus secundus, Palaeologus, Leo, omnes Imperatores, et pii, et a bonis omnibus optimi habiti. Possem adducere Hispaniarum Regem Maurogatum, et earundem Iulianum facile principem, alios item viros pios, qui aliis losis vel regnarunt, vel imperitarunt: sed eorum malo vobis exempla proposuisse, quorum existimatio istius sit ordinis existimationi coniuncta. Ne Carolus quidem ille ob res in Republica gestas, Magni cognomentum adeptus, vestri huiusce Imperii idem author, et propagator, hoc exemplo interdum abstinuisse traditur. Nos, vt maledictum, quod in nos hoc nomine confertur, aduersariis concedamus, minus tamen vestris Imperatoribus fecimus. Inducias cum Solymano, honestas tamen, et nemini perniciosas, a viris maximis ambitas, bona vestra veniaqui saepe a nobis sententias (vt ita dicam) rogati non improbaueritis, pacti sumus. Eidem aduersum hostem communem nostrum bellum gerenti copiolas nostras quasdam; et triremes paucas ad menses aliquod, tum in nostri patrimonii vendicationem, tum vt hac via Reipublicae caueretur, adiunximus. Si vobis, Viri praeclarissimi, ea re digni videmur, quos communi vestra amicitia, antiquo vestro foedere arceatis: quorum Principem Regem Christianissimum ex hoc ordine, cui iure adnumerandus est (nam Dux Mediolani est, pro eiusque repetitione fidem vestram saepe implorauit, saepe Senatum, quo omnis controuersia a vobi ipsis decideretur, sibi dari petiuit) si inquam aequum videbitur, vt quemadmodum ab aduersariis de Mediolani possessione, ita a vobis de ordinis istius dignitate eo nomine Rex Francorum deturbetur: multum proculdubio maiorum vestrorum, quos


page 444, image: s444

commemorauimus dignitati, multum illorum memoriae, quae sancta vobis esse debet, detrahetis: magnam denique apud omnes mortales perfidiae notam illorum nomini inuretis. Quo scelere ne eos obstringatis, neue illa labe perfundatis, qua vos quoque pro ea persona, quam in huius amplitudine Imperii sustinetis, si id fiat aspergamini, vestrae grauitatis est, Viri prudentissimi, vestraeque sapientiae prouidere: neque id tantum prouidere (quod est tamen maximum, vobisque et huius maiestati loci pernecessarium) verum id quoque, ad quod nostrae orationis, vos hortabamur exordio, vt memineritis quo in statu Respublica Christiana sit, vt aegrotet, vt augatur, vt iaceat, vt medicinam aut a vobis hoc tempore, aut aliunde nullam expectet. Quod praeterea sumus polliciti, vt vi omni ac ratione morbi explicata, nonnulla proponeremus quae et ad vestras istas cogitationes pertinerent, et ad medendi rationem non vulgare quidpiam adferrent: ea videlicet Regis Christianissimi verbis vobis proponimus: vt si in retinenda Germaniae Imperiique istius dignitate partes ipsius esse aliquas iudicabitis: si in sananda Republica in tollendis de medio contentionibus ipsum posse aliquid putabitis (vt quidem certe videri debet posse plurimum) cogitetis ipsi, quid super iis rebus ab aliis fieri oporteat potissimum, quid ipse praestare queat, quid efficere suo omni offcio, honore, existimatione, quam imminutam, aut ab amico neglectam esse nolitis. Faciet enim vt intelligatis, ipsum et vestrum de rebus omnibus maximis, mediocribus, minimis, iudicium plurimi fecisse; et quominus quieta, florentique Republica frui possitis, per se minime stetisse. Aut si parum existimatis generatim haec proponi vobis r nisi speciatim aliquid expromamus, quod magis vestrae expectationi respondeat: ineatur, Sanctissimi ordines, apud vos ratio quo modo funesta bellorum seminaria illa quae toties referre piget, de medio tollantur, hoc est patiatur, qua est animi in vos propensione Caesar, aut vos a se hoc impetrare, aut ipsam Rempublicam vt quarum rerum in possessione, versatur, ad Christianissimum Regem pertinentium, vti quae optimo jure, sed vnde casibus (vt saepe audistis) deturbatus est, sibi illis vti frui per Caesarem liceat, easdemque ipso tradente obtineat, vt sane ipsorum vtrunque suum obtinere, neutro impediente, aequum est. Hoc si fueritis assequuti, eadem opera effeceritis vt Rex communicatis inuicem (quod aiunt) Fortunae euentibus, vires suas, opes, facultates, vitam denique ipsam ad Germaniae quietem, ad vim omnem externam, quae ei inferatur, arcendam, repellendamque, libenter vobiscum et bona fide coniungat. Quo beneficio scio an maius aliud aut Germanica natio a populo omni sibi necessitudine coniuncto expectet, aut vobis, Amplissimi ordines, quicquam proponi a quoquam queat, in quo aut dignitas vestra magis acquiescat, aut vestra libertas. Quid est enim quod in posterum ab omni gentium exterarum tumultu coniunctis semel Galliae atque Germaniae viribus pertimescatis? aut quae est natio quam Sol aspiciat, quae vobis vim adferre cogitet, si intellexerit, eiusdem in castris esse, iisdem sub signis militare, eidem parere imperio, hinc Germanici peditatus robur incomparabile, hinc florentissimas equitatus, nostri, et Franciae nobilitatis copias? Vel quid est quod de vobis cogitaturus sit quantumcunque formidabilis hostis, si tantum auditu perceperit, Francos atque Germanos, quae gens aliquando eadem fuerit, nunc repetita memoria prioris aetatis, iterum in vnam veluti stirpem coaluisse, copias, opes, facultates, vires communis salutis causa in vnum contulisse? Quum autem


page 445, image: s445

maiores nostri (Germanos dico, ac Francos) non ita multis seculis Thraciam, Macedoniam, Cappadociam, Graeciam omnem, omnem Asiam, Syriam, Armeniam vtramque, ipsam AEgyptum (quae prouinciae partim ab infidis sociis tenebantur, partim ab infestissimis Christiani nominis hostibus occupabantur) anni prope unius, et alterius spatio, vel debellarint, vel ad suam authoritatem adiunxerint: Persarum, Medorum, Parthorum tyrannos toties fuderint, quoties illi in aciem prodire auli sint: plus sexcenta millia hostium et sempiternorum, et in bellis exercitatissimorum plerumque parua manu, proeliis semper maximis caeciderint, eundem victoriae terminum, quem sui progressus ac voluntatis fecerint: nos eorum soboles, si causam, si arma, si pericula, illorum exemplo inter nos communicauerimus, si vni Imperatori CHRISTO vnanimes, alacres vna militauerimus, erit credo verendum, ne minus foelices simus in aris ac focis nostris tuendis (quod vos tantum cogitare audimus) quam illi in aliorum inuadendis fuerint: Nisi siqui forte sunt, qui vel nostris exercitibus imperatores desiderent, vel in imperatoribus fostunam. Sed siqui adhuc sunt, qui de ea re dubitent, ii profecto neque satis intelligunt qualem Imperatorem Germania habeat, qualem Regem Gallia, quam sapientes, quam fortes, quam et foelices, et rei bellicae peritos: quorum ducum apud ipsos consilia valeant, qui flos iuuentutis, quae liberorum propago illis succrescat: quorum liberorum in aliquibus paternarum laudum, gloriaeque aemulatio haud obseura iam appareat: in aliis, quibus nondum aetas id concessit, tamen indoles quaedam elucescat clarissimae virtutis. Sed eorum bonorum, quae commemorauimus, quietis istius, quam proposuimus, tantae ac tam indubitatae spei fructus ad vos vt perueniat, ia vobisipsis situm est, Amplissimi viri atque sapientissimi. Neque enim si ita vt debetis, in negotium hoc incubueritis, existimo Caesarem (de cuius egregia in Rempublicam voluntate dubitare nos vetat congruens factis plerisque, assidua eius et quotidiana oratio) non inquam existimo Caesarem illa, quae Si tantis comparentur rebus, pro nihilo habeantur, quum iuste, quum religiose, quum hoc loco petieritis, non libertati vestrae, non Germanis quieti, non Christiani nominis saluti esse condonaturum. Accessimus proxime ad vestram de nobis spem, Viri optimi, nisi forte etiam eam superauimus, quum vltro Regis Christianissimi verbis (sic enim in mandatis habebamus) ea vobis detulimus, quae forsitan eratis verecundius ab illo postulaturi. Nihilominus, quoniam ad aliquid de morum quoque constitutione, et concordia religionis audiendum ipso vos orationis exordio erexisse videmur: pauca hic quaedam ea de re subiiciemus. Scitis vt Rex Christianissimus tum pietate animi quadam, tum sua in vos adductus beneuolentia, nullum adhuc tempus intermiserit vestri rogandi, obsecrandi, monendi, quo tandem aliquid siue inter vos ipsos, siue communi suo vestroque eonsensu constitueretur: vtque apud quosdam ex hoc ordine Illustres viros, non vno in conuentu, nec modo eodem, nunc per literas, interdum per oratores sua omni ratione id insinuauerit: denique vt illud idem ab cunctis Imperii ordinibus, Eslingae, Wormaciae, Haganoae, atque hoc ipso in loco persaepe, non contenderit modo, verum efflagitauerit, suaque ad vnum id omnia detulerit. Nunc quum eadem tempestate, iisdem seditionum procellis, illis fluctibus schismatum agitetur Respublica Christiana, qnibus tum agitabatur: prospicite animis vestris, Viri prudentissimi, num vel Regis eiusdem opera, vel industria eorum, qui ipsius fidem atque authoritatem sequuntur, vobis opportuna videatur, aut necessaria. Quaecunque


page 446, image: s446

enim Rex pius, et amicus, vel in vniuersum omnibus, vel singulatim aliquibus adhuc alibi super ea re detulit, quae videntur esse maxima, eadem ipsa, animi affectu eodem, iisdem verbis deferenda hic vobis putauit. Pro quo singulari in vos suo amore, inque maiestatem, ordinis istius vetere sua obseruantia, si vicissim eo ipsum loco habueritis, quo amicum fidum, vicinum pacificum, charum foederatum, ac consanguineum haberi oportet, maximam existimabit sibi vos gratiam retulisse.



page 447, image: s447

PAVLI RICCII ORATIO AD PRINCIPES ET STATVS GERMANIAE IN SPIRENSI CONVENTV MDXLIV.



page 448, image: s448

BENEVOLO LECTORI S. D. BURCARD GOTTHELF STRUVE

NOn infrequens olim in Comitiis erat, vt priuati etiam solennes instituerent Orationes de rebus diuersis, quibus Principes vel ad certa bella suscipienda, vel ad alia necessaria hortari conabantur, vt ideo Riccius in Comitiis Spirensibus anni CIC DXLIV moribus illorum temporum satis faciens, idem seruauerit institutum. Erat autem hic Riccius ex Iudaeo conuersus, qui Papiae philosophiam non sine nominis fama docuit. Maximiliano igitur fuit commendatus, ab eodemque in Medicorum suorum numerum adlectus, cui fidem et industriam suam constanter probauit. Inde Medicus factus Cardinalis Gurcensis. Vitam ipsius breuiter saltim descripsit Melchior Adami, [Note: In vitis Medicorum p. 4.] qui, licet in scriptis ipsius recensendis sit prolixior, nihil tamen de hac narrat oratione: nec Sleidanus nec Seckendorfius in Historia Comitiorum Spirensium eiusdem faciunt mentionem. Vitae autem morumque proponit emendationem serio faciendam, hinc bellum in Turcas suscipiendum.



page 449, image: s449

AD PRINCIPES, MAGISTRATVS, POPVLOSQVE GERMANIAE, IN SPIRENSI CONVENTV ANNO M D XLIV. HABITO, PAVLI RICII ORATIO. DE VITAE, MORVMQVE EMENDATIONE SERIO FACIENDA, ET BELLO IN TVRCAS SVSCIPIENDO.

VEnientem gladium Speculator cum viderit, et populo non annunciauerit, sanguinem illorum qui peribunt, de manu Speculatoris requiram.

Magna quidem et inconsulta existimari poterit haec mea hodierna fiducia atque praesumptio, qua ea quae longo ante hac temporis tractu nulla quidem potuit Romanorum Pontificum sanctitas; nulla praepotentum Imperatorum authoritas, non Regum, non Principum ampla potestas, neque eruditissimorum Oratorum solertia, et consummata dicendi facultas; nunc imbecillis ego, expers eruditione et eloquentia homo, hac rudi et inculta oratiuncula, adeo intrepide audere, aggredi et tentare videor. Verum hac nostra tempestate ad tantum discriminis, ad tantum (proh dolor) calamitatis, et turbulentiae. deuentum est, vt nulla iam Pontificum, Imperatorum, Regum, et Principum authoritate praeeunte, nulla suadente Oratorum facundia, res ipsa vsque adeo admoneat, vrgeat atque impellat, vt nisi summus ille coelorum Pontifex orbis Imperator, et omnium saeculorum Rex et conditor Deus, qui pro communi mortalium salute, nec vnigeniti quidem filii sui sanguini pepercit, nisi (inquam) celeri clementia et misericordia teterrimam gregis sui sortem inspexerit, mox nihil aliud quam fidei et religionis casus et ruina, horrendumque Romani Imperii excidium, vastitas et desolatio expectandum erit. Ecce Speculator religiosissimus Princeps et Rex Ferdinandus venientem properantemque immanissimi et furentis tyranul gladium vobis sacri Imperii proceribus, vobis consultissimis magistratibus, vobis Germaniae populis omnibus annunciat: ne aeternus ille iudex, vltor, vindexque iustus innocentium Christianorum sanguinem, qui aliorum tarditate et socordia effundi contingeret, de innocentissima eius manu requirat. Horret quippe animus, mens stupet, et cor ipsum trepidat et contremiscit mecum cogitando, ne dum viua orationis voce exprimendo miserum et formidabile excidium, dirumque naufragium, quod Christianorum dissidio et torpore protinus imminere video. En fides iam confunditur, labitur religio, corrumpuntur mores, nullus nec Principum, nec populorum mutuus amor, nullus respectus honesti, viget dominandi libido, viget habendi cupiditas, vigent solicitudo et studia ventris fraudes, rapinae, incendia, arma. Saeuit interea, saeuit furitque truculentissimus ille Turcurum tyrannus vniuersi turbator, et perditor orbis, ac sitientismus Christiani sanguinis insidiator et hostis: qui igne et ferro cuncta deuastat, regna subuertit, fidem obruit, eius denique furore et rabie iam vniuersa fere Istri Danubiique ora, et tora pene Illyrica tellus innocentium, heu Christianorum, iuuenum senumque, matrum et infantum sanguine, et cruore madent, optimatum coniuges prostituunt, virgines contaminant, captiuant,


page 450, image: s450

vendunt, cruciant, et sordidae seruitutis iugo subiiciunt. Quod si immanissimi huius tyranni saeuitiam et rabiem in Christianam pietatem a primordio quis reputet, cogitetque miserum et importabile iugum, quod spurcissimum istud Barbarorum genus ceruicibus Christianorum imposuit: neminem tam inhumanum, tam rigidum Christiani nominis hominem existimo, qui non in gemitum, in moerorem, et lachrimarum fontem prorumpat. Si enim magni et pii Constantini tempora inspicias, eiusque memoranda gesta attendas, per plane quidem intelliges, quod sacra veritatis fides, et religio, per vniuersam tunc Asiae, Africae, et Europae plagam veluti limpidissimus Solis radius effulserit: nulla erat gens, nulla cogniti orbis natio, quae Christianorum non pareret Imperio, quae non militaret sub vexillo crucis, et genu flecteret in sublimi et inscrutabili nomine Iesu. Pax alta, et secura erat quies, omni Christiani nominis genti, gens sancta, gens electa et populus acquisitionis, donec tentator malorum Sathanas, horrendum illud Arabiae monstrum, aspidem et Draconem Mahumetum excitauerit, qui Diabolico instinctu ementita fide, ficta sanctitate, Christianis animis insidiari coepit, et vepribus, acerrimeque pungentibus spinis, semitam et iter Christi viatoribus intercipere conatus est, et angustam aeternae salutis portam obstruendo, lata via omnium turpitudinum et scelerum plena incedere compulit, ac sub exitialis et perniciosae libertatis specie, totius ferme Asiae et Africae rudem quidem et barbaram gentem ad sui interitum et perditionem allexit. Solet enim stolidum et ignobile vulgus, alioquin ad ventrem et pecudum vitam pronum, longe facilius ad illorum trahi obsequium, qui concupiscentiae et libidinis frena relaxant, quam illorum obtemperare monitis, qui ad religionem, ad morum vitaeque mundiciem intendunt. Quemadmodum et nos aerumnoso hoc saeculo, eum non parum Germanorum dedecoris, et animarum et corporum iactura longe lateque experimur. Quippe puerorum instar, qui promptius laetiusque obediunt cuiquam inerti et petulanti homini, qui xeniola, poma, et crepitacula donat, effrenamque evagandi et cursitandi licentiam, ad eorum miseriam et ruinam concedit, quam vt probo et erudito pareant paedagogo, qui virgae et ferulae minis, puerilem inquietudinem et insaniam coercere, eamque ad virtutem capessendam, ad vitae incolumitatem, et gloriae incrementum instituere nititur.

REDEAMVS VNDE DIGRESSA EST ORATIO.

HIs igitur impii Mahumeti fallaciis, his fraudibus et praestigiis pedetentim hoc malum irrepsit, et tantum virium sibi vndique desumpsit eundo, vtiam ortum et occasum et Solis occupet vtrumque cubile: nulla fere sit coeli plaga, nulla sublunaris machinae regio, quae funesta hac lue infecta, et foedo Mahumetorum ritu contaminata non appareat. Quocunque vertimus oculos, quocunque cogitatione percurrimus, vbique de Mahumetana colluuie hostes, persecutores et fidei coinquinatores nos circumdant. Sicque in angustum coartati sumus, vt ex tanto spaciosissimi olim Christiani orbis ambitu, nec vnus quidem Europae supersit anulus, in quo ab hostium incursionibus et Christiani nominis desolatoribus, tuto degere nobis liceat. Si vero singulas per seriem caedes, et clades ab initio Christianae calamitatis recensere velim, et ea omnia quae nostra ignauia et ignominia ad hunc vsque diem amisimus, enumerare dixerim, trausiret vtique dies, praeteriret et nox, nec finem nostra haberet oratio. Transeat ergo omnis Asia, omnis Africa, taceamus veterem ignominiam: recentiora quoque Constantinopolis, olim Christiani orbis oculi, Trapezuntii, Euboeae, et Illyris horrenda excidia praetereamus. Lamentemur et defleamus ea quae paulo ante acta vidimus, et praesentibus annis nosttos ante oculos versantur.



page 451, image: s451

Vidimus (nondum sex circumuoluuntur anni) Rhodiorum insignem Europae Insulam, [Note: Videri possunt lacobi Fontani de bello Rhodio libritres et Melchioris Soiteri descriptio belli Pannonici in Schardii Tomo secundo.] et Tyrrheni aequoris, totiusque Italiae, interiorisque Hispaniae et Galliae littoris praesidium et columen ingenti Christianorum turpitudine et clade expugnatam, captam, et in miseram barbarorum seruitutem redactam. Paulo post Belgradum, quam Graecanicam Albam vocant, vnicum regni Pannonum, et Germanorum Imperii antemurale, et propugnaculum, nostro dissidio atque socordia cruenta expugnatione superatam, perditam, et in Turcarum coloniam subactam vidimus. Sileo tot interea per Illyrim, Carniolam, et per Pannoniam incursiones, incendia, capturas, caedes, et tot millium animarum exterminia, miserabile horrendumque auditu. Vidimus nouissime inclyti, et toto terrarum orbe celebrandi Vngariae regni, vniuersae Christianae militiae scutum et munimentum, lugubrem et lacrimabilem ruinam, et desolationem, qua immanis ille Christiani no minis hostis, tanta atrocitate, tanto furore, et rabie debacchatus est in Christianorum sanguinem, ut id absque acerrimo cordis cruciatu, absque moerore, et gemitu, nec per me quidem narrari, nec a vobis audiri posse existimo. Vbi praepotentem innocentissimumque Ludouicum Regem, pie et strenue pro Christi cruce militantem, in primo floridae iuuentutis limine, teterrimo conflictu et pugna prostratum sublatumque, [Note: Vid. Stephani Broderithi narratio de proelio ad Mohatium.] et vno temporis momento (o perfida, o impia et crudelia fata) vno inquam temporis momento, et vita et regno priuatum exutumque vidimus. Numeroso et structissimo eius exercitu profligato, et ad internecionem quasi fuso et deleto. Et quot ibi orthodoxi piique antistites, quot strenui et nobili stemmate trucidati sunt Duces; quorum alius hasta transfixus, et per castra delatus, alius palo traiectus, alius iugulatus, alius medio sectus, alius patibulo affixus, alius aquarum gurgite absorptus, alius flagro consumptus, alius viuus defossus, aliisque horrendis, et inauditis nouae mortis suppliciis affectus. Nondum tamen impius ille tot occisorum sanguie satiatus, mox impetit furitque passim per campos, per rura, oppida, vrbes, vbique incendia, vulnera, tormenta, caedes. Nulla perfidus ille promissa, nulla concordiae foedera seruat, et contra naturae leges, contra humanae pietatis iura infantes, infantes de maternis vberibus et vlnis iugulat in cunis transfodit, vel ad parietem fracta ceruice conquassat, matrem strangulat, senem parentem de tecto praecipitat iuuenem medio secat, vel diris horrendisque tormentis discruciat, et si quos carcere aut vinculis tenet, vel concatenatos per rapidos torrentes transducit, aut illaqueato collo per impetuosa flumina traiicit, non ad humanum aut honestatis vsum, sed ad supplicia, vel sordidam aut omni morte amariorem servitutem reservat. Talia adeo truculenta, sic impia et nefanda facinora, nunquid auris humana, nedum Christiana, aut mortalis sensus, absque moerore et suspiriis absque gemitu et eiulatu audire vel cogitare posset? Nulla siquidem gens tam fera, tam rigida, nulla sic inculta et Barbara natio, quin pro patriae salute, pro gentis suae securitate et pace, opes, corpora, vires, animumque profundat. Quinimmo et stolida ac vilissima animantium, grues formicae, apes, et id genus, pro vita et incolumitate gregis sui tuenda, perpetuis durisque laboribus insudant, et sua cuiusque munia sedulo prosequuntur et curant, confligunt, pugnant, et pulchram (ut Maro loquitur) petunt per vulnera mortem. At prudens et diuinum animal, sanctum Christianorum genus, tot prophetarum oraculis praenunciatum, Christi cruce conditum, Apostolorum praedicatione solidatum, Martyrum sanguine roboratum, Sanctorum legibus, et doctrinis excultum, diuorum Imperatorum, Regum et Principum religione, armisque tutatum, modo ad sui desolationem, ad miserabile sui excidium, et cladem (proh pudor) ita socors, ita somnolentum, stupidum et insensatum iaceat! Nam et adamas omni metallo, et saxo durior, solo hirci


page 452, image: s452

sanguine emollitur, et eliquescit: at Christianae pietatis hominum, sic aspera sic rigida sint praecordia, tam dura sint pectora, ut tanta, et nunquam satis deploranda innocentium Christianorum caede, sanguine et cruore atteri, mollescere, aut vlla in parte flecti nequeant. O miseram, o miseram, miseramque sponsam talibus commissam paranymphis, qui eius aduersus calumniatores tutelam, non modo negligunt, et floccipendunt, sed eam insuper nonnulli fucato suo dogmate; fallacibus pravisque doctrinis prophanare, et effrena (quam Christianam vocant) libertate et libidine dissipare et subuertere, nullo vnquam temporis momento desistunt. Vbi ubinam prisca illa Germanorum gloria, et omnibus seculis formidabilis fortitudo, et spectata virtus, qua Germanas durissimas bello gentes: nec a Romanis quidem, orbis terrarum, dominis, licet non semel crudeli animo petitas, nusquam tamen victas et subactas legimus? Vbi vbinam prior illa Germanorum victus modestia, et ipsa pacis et concordiae altrix, dissidii et simultatum expultrix, frugalitatis et parsimoniae virtus? Qua Germani prae caeteris mortalibus (si praestanda est Historiae fides) auri et argenti maximarum pestium fuere spretores, qua et omnem vestimentorum spernebant cultum, et amictuum protinus abiiciebant blandimentum, qua et vlni contemnebant, ac ignorabant, vsum, nec aliunde id importari permittentes, quod eius intemperie, et luxu mentem hebetari, et ad labores homines mollescere et effeminari arbitrabantur. Vbi vbi denique prior ille Germanorum fidei fervor, et pertinax religionis custodia et obseruantia cuius merito eximium Imperii decus, quod primo ab Assyriis, Persis, Macedonibus ad Romanos pervenit, vltimo loco ad Germanos commigravit, vti ad eos qui prae caeteris nationibus digni habiti sint, quibus Christi vexillum, eiusque reipublicae custodia et gubernacula committantur. Nunquid tanta, et omni aevo memorabilis extincta est Germanorum gloria, tantus roboris et fortitudinis splendor euanuit, vt nulla sit reliqua resipiscendi facultas, nulla expectatio pristini decoris, laudisque recuperandi? Longe et procul auertant id Superi. Quinimmo si vlla vnquam futura est spes labentem Christianorum orbem restaurandi, si vlla datur fiducia orthodoxam pietatem in pristinam eius speciem suumque vigorem restituendi, hanc vel maxime quidem in Germanorum praesidio, virtute, et ope sitam existimo. Cum innata sint Germanorum prosapiae fidei, religionis, et militaris disciplinae semina. Quae tametsi modo non coaluerint, obstantibus dissidio, pompae libidine, et intemperie victus, quae praeclaram hanc sementem obnubilant, suffocant, et corrumpunt, facile tamen in pristinum vigorem floremque resurget, si haec tria omnium quidem malorum radix et fomentum abstuleris.

Dissidium namque, livor, et simultas quantum incommodi, quantum damni, et ruinae humanae societati afferat, concordia vero et amor quantum incolumitatis, et vitae dulcedinis pariat, operae precium minime fore existimo id longa verborum et orationis serie ostendere, cum id palam, clariusque res ipsa demonstret, naturae quoque, et rerum ordo, immo et ipsa iumentorum conditio doceat, et sacra authoritas multis quidem modis admoneat. Concordiam enim et vnanimitatem tanti facit diuina authoritas, vt eam religionis etiam obseruantiae, et altaris sacrificio anteponendam statuit. Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratrituo. E diuerso discordiam, et odia vsque adeo abhorret diuina sollicitudo, vt et ipsum nephandum idolorum cultum dissensionis ac dissidii crimini postponendum docuerit. Particeps, inquit, idolorum Effraim dimitte eum, diuisum est cor eorum, nunc interibunt. Omne enim regnum (inquit veritas) in se diuisum desolabitur, et omnis civitas, vel domus diuisa contra se non stabit. Docuit idipsum claro experimento prudens vir Sertorius. Duos enim equos in medium produxit, vnum solidum robore et floridum annis, alterum vero languidum, tabe et annis confectum, exinde languidi et squalidi equi caudam iuueni et viribus potenti homini evellendam tradidit: Floridi autem et robusti equi caudam, imbecilli et seni homuncioni eruncandam


page 453, image: s453

commisit. Tum vir iuuenissuo robori innixus, et tabidi equi imbecillitate inspecta, caudam vno et perpetuo tractu totam insimul extirpare incaute ac temere, et frustra denique praesumpsit. Senex vero homuncio, perspicacius rem considerans, ipsius floridi et robusti equi caudam in exiles portiunculas diuisit et sparsit, quas minutatim et tractuum frequentia extraxit, ita vt breui temporis spacio vniuersam robusti equi caudam tabidus ille senex nulla molestia, nulloque labore funditus euulsit. Quo sapiens vir ille admonuit, quodcunque exiguum et tenue robur, si concors, si iunctum fuerit, non facile etiam a solidiori ampliorique potentia vinci aut superari posse: e diuerso quo valida et perampla potestas, si disiuncta et sparsa fuerit, a quauis exili et imbecilli manu opprimi, subiugari, et extingui poterit. Docet idipsum sagax iumentorum instinctus, quod strenuus ille Dux Dacum Cotio in Principum illius gentis consessu prudenti quidem facto ostendit. Duos enim ferocissimos canes congredi, et in invicem saevire permisit, quos vbi acriori certamine, et rabie ferocire cognouerit, lupum clam superimmitti iussit, quem canes cum vidissent, evestigio, omni eorum lite dirempta, concordi foedere in lupum profligandum conuersi sunt. Si igitur bruta stolidaque iumenta priuatum certamen et odium, vt in communem hostem insurgant, deponere non dubitant: tu qui rationis compos es, homo, qui Christians pietatis cultor, qui rerum publicarum moderator, quid debeas, quid ad tespectet, tuipse cogita et confidera. Docet idipsum naturae et rerum ordo, quod vniuersa quae natura ipsa effingit atque producit, sola concordia gignit, ac genita conseruat quod quamuis in omnibns et singulis, quae naturae opere constant, plane appareat, evidentius tamen hoc in nostra humana compagine videre et experiri licet. Vbi si concordiam, et mutuam membrorum opem abstuleris, mox in tabem et corruptionem tota corporis tui moles redigatur necesse erit. Nosti haud dubio sapientis apologum, quem et nunc sedulorogo attendas. Pedes et manus conquesti de viscerum tranquillitate, et ocio ventris, suosque perpetuos motus et agitationes lamentantes, ineunt demum consilium, quo decernunt nil exinde operis et ministerii sui impartire visceribus et ventri. Venter autem et viscera inanita, a pedibus manibusque solitum sibi subministrari petunt alimentum, illi stolida pertinacia negant, longa tandem inedia, et defectu restaurantis, iam innatus calor hebetatur, et vis naturae labitur, ipsi quoque manus et pedes titubantes, et iam naiurae casum persentientes annixe sollicitant, et omnem operam dare, opemque praestare, festinant: at sero nimium nimium, iam prostrata est eorum mouendi et agitandi virtus, deest et ventri cibum concoquendi facultas. Evenit denique ex pertinaci illo membrorum dissidio, vt paulo post squaleant omnes corporis artus, extinguatur calor, spiritus evolet, et vniuersa demum compago in putridum cadaver conuersa sit. Apologus, nostri temporis calamitatem perplane, si aduertis, designat: vbi pedes et manus ruris scilicet coloni, opifices, et plebei, aduersus reipub. viscera et moderatores, nefanda temeritate insolescunt. Rudes enim agricolae, et plebei, Principum et magistratuum munia et gubernacula ambiunt, macellarii et pistores sacerdotii ministeria et opera sibi praesumunt. Sutores et cerdones se legum et sacrorum Canonum interpretes iactitant. Mulierculae (o insania, o furor) mulierculae de mysteriis, et reconditis fidei Sacramentis philosophari, et censere non dubitant. Cave, cave inquam, iterum dico cave, et coeli auertant omen, et tu, nisi maturius ociusque resipiscas, et animum a contentione, et livore temperes, ac vnum quodque reipub. tuae membrum id muneris exerceat, quod diuinasanctio, et naturae ordo cuique distribuit, mox parem experiaris, exitum, quem et prafata dissidentium membrorum compago misere persensit.

Luxus vero perniciosissima reipublicae labes quantum iam vniuersam Germanorum gentem occupet, et quam procul haec ipsa a maiorum suorum frugalitate et modestia degeneret, nemo est qui non iudicat. Rarus siquidem homo ille, cum quantumlumcunque nobilitatis iactitet, vel alicuius opulentiae ciuem, mercatorem velopificem agat, qui indumentorum cultu lanea dignetur veste, nisi exotico et peregrino


page 454, image: s454

Britanniae aut Hiberniae vellere contexta: qui non ignominiosum putat ovinis vulpinisque tegi pellibus, aut qui vulgaris lanificii pileo, et sago sit contentus: nisi bino et trino ex oloserico, et purpura martrina aut sebelina (ut vocant) pelle subducto, splendeat indumento, et nisi pileo (quod byretum appellant) ex Lugduno Galliae ad ventitio luxuriet, coccineo margine circumsepto, et aureis exculto fibulis, cum sinuosis ex purpura vittis, idque scissurarum varietate, flatibus, imbribus aestuantibusque solis radiis sit peruium. Diploide quoque et caligis cum fuluo, aut vermiculari substrato serico, quod per fissuras, et rimulas sexcentum transfulgeat: nec non et byssina camisia, aureo, et acupicto circumdata collo limbo, similique fastu et pompa lasciviat. Taceo inexplebilem mensae, et obsoniorum libidinem, qua non tribus, non quatuor esculentis, non vna vel bina vini, aliorumque potuum varietate sunt contenti: neque satis reputant, bis terque in die ad mensam recumbere, nisi et somnifero noctis poculo Pizinum, Falernum, Ribolium, Creticum, et id genus meri ingurgitent, quibus omnem sane prouentum, quaestus, fortunasque omnes absumis, corporis simul et animi vim, roburque prosternis. Fies viribus imbecillior, in re pauperior, ad religionis opera segnior, ad consilium obtusior, ad bellicum apparatum impotentior. Oscelestam et flagitiosam pompam, o crudelem et impium luxum inanem, qui illustrium domos dissipas, optimatum cognationes disperdis, destruis regna, et omne sublime Imperium subuertis, et nemo est qui te caueat, qui reiiciat vel contemnat. Si digitum tuum virulenta lues corrumpit, si manum si pedem venenata vlcera inquinant, non dubitas digitum manum pedemque ferro et igne totum absumere, vt residuum corpusculi tui custodias, et serues incolume. At pro vniuersae Christianae reipubl. in columitate et tutela, quam ob exorbitantem luxum tuum, et effrenam pompae libidinem, in vltimo iam exterminii et vast itatis discrimine constitutum, et vides et palpitas, nec vnum tamen (o dedecus, o pudor) nec vnum nocturnum poculum, non vnum obsoniolum, neque minimam blandidulam vestem, et amictus pompulam, fastumque abscindendum vel temperandum ducis.

Quod si nulla te pietas, nulla religio, aut primorum tuorum gloria, et virtutis splendor moueat, vnicum hoc pientissimi Ferdinandi Regis exemplum te inflectere, allicere et trahere debet. Procul sit omne lenocinium, et palpans adulatio, ex re ipsa loquor, quae omnem hanc laudem longe quidem superat et praecellit, nouit ille, qui est reconditorum scrutator et cognitor Deus. Is enim religiosissimus Rex Ferdinandus, tanto stemmate, et alto sanguine natus, in tam sublimi sceptrorum, et regnorum spccula constitutus, iuuentutis in eo florentibus annis, calcato tamen iuuenilis spiritus ardore, reiectis voluptatibus, spretisque omnium delitiarum illecebris, nulla (vbi de religione, et publico commodo agitur) nulla aduersa, nulla incommoda, nec aestus, nec frigora, non ventos, imbres, aut grandines horret, nullis vigiliis, nulla inedia, nec quibuscunque anxiis laboribus frangitur, et modo tanquam solers et vigil Christiani gregis Speculator, ac strenuus antesignanus crucis, aduersus trucem et furibundum Christiani orbis exterminatorem in aciem ad pugnamque descendere, et pro commisso sibi grege copias, opes, vires, animumque obiicere non formidat.

Exaudiri autem mihi video susurrantis, et secum murmurantis vocem dicentem: Et quid mirum, quod Rex Ferdinandus arma moueat, copias colligat, vires conatusque omnes in hostem intendat? cum eius iam interest et ad eum prae carteris Germaniae potentatibus spectat, impii tyranni furorem impetumque compescere, qui eius Pannoniae, Croatiae, et Dalmatiae regni iam viscera penetrat, incendit, vastat, et quaeque regni illius praesidia et propugnacula occupat, caeteri vero Germaniae Principes, magistratus, et populi, adhuc procul sunt ab hoste, nondum illorum pulsat fores, nullius confinia, nullius adhuc limina tangit. Haec tecum cogitas, haec murmuras, haec dicis? O improuidam, o vanam nec homine dignam vocem. Si enim non prius resistendum, non pius bellum parandum dixeris, quam cum vibrantem iam hostis gladium, et mucronem in te stringi videris, flammarum et incendii voraginem


page 455, image: s455

palpitando senseris, quod obsecro inter hominem et iumentum, quod inter prouidam et rationalem creaturam, et inter belluam discrimen facies? quandoquidem nullum est adeo torpidum stupidumque belluarum genus, cum videt, cum sentiat hominem, aut feram inuadentem, quin mox insurgat, dente ferociat, cornu et calce petat, vel vnguibus feriat persequentem. Aut quis adeo incircumspectus, et expers consilii homo, qui non iudicet, qui palam non videat, si adhuc semel horrendum illud monstrum in Vngariam irrumpat (quod faciet, nisi tua religio, prudentia et arma resistent, cum regni illius iam claues, arces et praesidia occupet) quin statim in Austriacas prouincias irruet, et cuncta ferro et igne solita truculentia et rabie vastabit. Et quid tunc quaeso obstabit, quis iter claudet, et aditus obstruet, quin evestigio, veluti perfracto magni fluminis aggere, impetus illius nulla tunc mole, nullis obicibus contineri potest. Sic impius ille Tyrannus mox per Bauariae, Sueuiae, Rheni, et Saxonum plagas impetat, ferociat, ruinis et caedibus omnia compleat: adeo (avertant id Superi) vt Rhenus et Albis, quemadmodum Danubius et Ister, innocentium Christianorum inficiantur caedibus, sanguine et cruore rubeant. Sed esto, et admisso (quod tamen nemo prudens dixerit) vt saeuus ille tyrannus, cum Vngariam subegerit, Austriam euerterit, pedem ibi sistat, et in te gladii sui furorem non conuertat, nunquid tibi videretur, humanum, nedum pium et Christianum, populi tui ruinam et cladem dimissis conniuere palpebris, et veluti ignauus et stupidus homo aliorum calamitatem, complicatis in sinum manibus spectare et intueri? Si in foribus ciuis tui tecta rapi incendio, eiusque aedes, suppellectilem, coniugem, infantes crudeli vorari flamma videas, nonne impius et scelestus reputaberis homo, si mox non clamites, vicinos excites, aduoces, et tu ipse praecipiti pede aduoles, manu et dorso, viribusque omnibus opem feras? Sic euangelica veritas ouem vel bouem qui in foueam ceciderit, eripiendum enunciat: si et Mosis ore praecipit vt asinum sub opprimente onere iacentem erigas et subleues: fidelem hominem, et vastam Christiani nominis multitudinem, pro qua Christus seruator sputa, flagella, crucem, vulnera, plagas, amarulentae denique mortis supplicia non abhorruit, tu qui Christi seruum spondes, qui auditorem et factorem verbi polliceris, de profunda hac angustiarum fouea et voragine eripere, et de truculenta manu trucidatoris, sanguinem tuum sitientis protegere et eruere abhorrebis? Absit nefanda haec crudelitas, horrendaque impietas, ab innata Germanorum sodalitate et dulcedine, qui non aliunde vocati sunt Germani, nisi ex eo quod se mutua benignitate, et amore quasi fraterno sanguine iuncti amplectuntur, et fouent. Cuius olim beniuolentiae et fraternae concordiae merito nulla fuit vnquam orbis terrarum natio, nulla quantumcumque dura et atrox bello gens, quae tanta virtute et gloria Tyrannorum impetum et violentiam coercuit, suamque genuinam libertatem tutati sunt, queadmodum Germani. Quis enim populorum, quae gens vel natio Magni Alexandri Maedonis, orbis domitoris vimrepressit, eiusque impetum compescuit, ne Danubii ripas excederet, nisi Germani? Darius Hidaspis filius, et Cyrus praepotentes Asiae reges, Danubium traiicientes ausi non sunt attingere Germanos. Octauii Augusti legiones apud Cariscos ad internecionem deleuerunt Germani. Tiberium quoque Vindelicos armorum impetu aggressum, in fugam, et extra suos limites coëgerunt Germani. A Vespasiano summo postea Imperatore duabus et triginta pugnis commissis superari, et vinci non potuerunt Germani. Longobardorum diuturnam tyrannidem, quae nulla Regum neque Principum potentia, et nullo robore retundi et cohiberi potuit, superarunt et extinxerunt Germani. Tanta denique et tam acris erat Germanorum belli, et pugnandi virtus, vt natum fit inter finitimos adagium; Male qui pugnare velit, cum Germanis pugnet. Si prioribus ergo seculis Germani, dum adhuc sub mundi seruiebant elementis, et muta Gentium colebant simulachra, nec dum regale sceptrum, nec dum imperii fastigium adepti, virili semper audacia, et inconcusso animo et robore aduersus regum imperia, ferocissimarumque gentium irruptiones et impetus, suam libertatem et


page 456, image: s456

gentis suae tranquillitatem pacemque tutati sunt, modo summa religione, summa veritatis fide instructi, diuinis legibus moribusque instituti Imperatoria maiestate decorati, militari disciplina et armis praecunctis gentibus muniti: quanto condecentius, quanto oportunius, atque gloriosius pugnandum sit vobis aduersus atrocissimi et furibundi Tyranni gladium, aduersus seruilem et spurcissimam omnium mortalium colluuiem, quae non modo agros domosqne vastando, suppellectilem diripiendam quaerit, sed vitam vestram, filiorum, matrum, et infantum sanguinem et ossa petit, sacratissimae fidei, et religionis exterminium affectat, principatus vestros vestrumque imperium non vt possideat, sed vt perdat, deleat et extinguat, requirit, quod non semel ex impio et polluto huius Tyranni ore auditum est. Non prius velle reuocare manum, ferrum et ignem a Christiano populo, nec satiari se posse Christianorum sanguine, donec illorum tollat et exterminet imperium eiusque memoriam et nomen funditus deleat et extinguat.

Agite igitur, exurgite vos sacri Imperii proceres, vos consulentissimi magistratus, et populi omnes agite, et arma, tela, ensesque arripite, et rumpite moras antequam cadant de montibus vmbrae, et repentinae indelebilesque aerumnarum vos tenebrae comprehendant. Iam ad arborem posita est securis, iam pestifera illa lues vestra ad vsque limina serpsit, paululum morae si feceritis, actum erit de fide, de religione, imperio et principatibus vestris. Agite itaque et exsurgite dum tempus est, dum parum adhuc diei elucessit, et pientissimum Crucis antesignanum Regem comitamini Ferdinandum, qui pro religione, pro Christiano populo, pro vestroque imperio, sceptra, regna, copias, fortunas, viresque opponere nem formidabit. Agite denique pro illius fide, qui pro vobis in Cruce pependit, agite pro religione, propter quam sancti dira subierunt mortis tormenta. Agite pro imperio, principatibus et magistratibus vestris: quae Othones, Henrici, Federici, ceterique maiores vestri, religione, armis, suoque sanguine adepti, et tutati sunt. Agite pro vestro, pro filiorum, pro coniugum, et innocentium paruulorum sanguine et cruore, quem petiit, quem sitit immanis ille et furibundus Dei et naturae hostis. Age denique, et dissidium liuoremque depone, depone fastum et pompae libidinem, depone luxum et intemperiem victus, vt illa tibi innata virtutum semina coalescant, et in pristinum gloriae, et in splendoris tui germen floremque resurgant, erisque viribus incolumior, in re opulentior, religionis cultu vigilantior, ad consilium perspicacior, ad bellicum apparatum munitior, in cunctis denique rebus tuis gerendis, actibus et successibus tuis eris felicior, et in omne aeuum beatior.



image: s457

IOACHIMI CAMERARII HISTORIA BELLI SMALCALDICI.



page 458, image: s458

LECTORI BENEVOLO S. D. BURCARD GOTTHELF STRUVE

INsignis vir erat Ioachimus Camerarius, cuius vitam et elogia praeter Melchiorem Adami, plures alii scripserunt. Sufficit nobis elogium Thuani hic adduxisse, dum ait: [Note: lib. LIX. p. 66.] Camerarius loco nobill, sed in modicis opibus natus, ad haec specie ingenua praeditus nobilitatem generis, quantum per conditionem et aetatem licuit, nobilibus exercitiis retinuit, equitandi peritia insignis, de qua ad Xenophontis librum, quem dere equestri scripsit, a se Latine versum ac notationibus explicatum, peculiarem commentarium subiecit. De cetero cum vitam otio litterario consecrasset, post perceptam vtriusque et linguae exactam notitiam, quam et variis scriptis illustrauit, non solum ad bonos auctores in vtraque lingua interpretandos tam poetas quam oratores et historicos sed etiam in solidioribus philosophiae, mathematicarum artium, et postremo theologiae studiis multa commentatus est, ad omnia, quod pauci ante illum fecerunt, politioris litteraturae ornamenta semper attulit, variis in omni doctrinae genere lucubrationibus aut dum vixit, editis aut post monem a tanto patre dignis filiis publicatis, quae sparsim et diuersis temporibus ac locis per particulas edita, cum eiusmodi sint, vt iis ad rem litterariam plurimum emolumenti sit redundaturum, simul omnia aliquando edi reipublicae maxime interest. Constans ac perpetuus Philippi Melanchthonis amicus fuit, eius studiorum, voluntatum, ac consiliorum particeps, et cum ipse Lipsiae larem fixisset, et ille Vitembergae profiteretur, per literas amicitiam eam toto XXX annorum tempore coluerunt, et Melanchthonis quidem literas ipse Camerarius post mortem eius studiose collectas ac digestas publicauit, suis non insertis, quarum partem filii post patris obitum, tum alias ad diuersos duobus voluminibus distinctas ad utilitatem publicam ediderunt. Tandem vir optimus et de rep. tot exantlatis laboribus bene meritus ex hac vita migrauit XV Kal. Maias. Reperitur haec Historia in Catalogo Scriptorum eiusdem, quam breuiter quidem, ast accurate descripsit Camerarius, ita, vt Protestantium errores minime reticeat. Graeco sermone eandem scripsit, vt, prout ipse testatur, Graecorum etiam gens de gestis istis edoceatur. Simon Stenius vero, Lomacensis, qui Heidelbergae Graecas litteras docuit, et sub initium seculi superioris vixit, hane historiam in latinum transtulit sermonem, atque supplementum adiecit, in quo proelium ad Mühlbergam, vna cum Io. Friderici Electoris captiuitate describit. Hanc ipse Stenius Frehero transmisit, prout ex ea, quae statim subsequitur epistola patet.



image: s459

BELLI SMALCALDICI ANNO M. D. XLVI. INTER CAROLVM V. CAES. ET PROTESTANTIVM DVCES GESTI, COMMENTARIVS GRAECO SERMONE ELEGANTER SCRIPTVS A CL. V. IOACHIMO CAMERARIO PABEPERGENSI. CVM VERSIONE LATINA ET SVPPLEMENTO SIMONIS STENII LOMACENSIS. V. N. MARQVARDO FREHERO CONSILIARIO PALATINO. SIMON STENIVS. S. D.

REmitto ad te, Vir nobilissime, Camerarii [Gap desc: Greek word(s)] Latine a me redditam. Quia autem nonnulla deesse videbantur, visum est et illa supplere, et quidem breuiter, vsque ad captiuitatem Saxonis: quoe recte (vt puto) hanc conscriptionem finit, vt Iliada mors Hectoris. Nam quae secuta, ex vita Mauritii peti poterunt, vel multo magis ex aliis luculentis historicis Vale et me ama. Sign. XVII. Iulii. M. DC. VI.



page 460, image: s460

DE BELLO SMALCALDICO.

QVANDO QVIDEM bellum ingens repente instar in cendii exarsit, et vicina quaeque deinceps continua vehementia impetus sui corripuit et absumsit: visum est ea conscribere, quae de eo mihi innotuerunt, duas potissimum ob causas: primum enim videbam paulatim euenire, et ad exitum perduci ea, quae magno numero iampridem praedicta fuere, tum ex astrologicis quibusdam considerationibus, tum ex oraculis obscuris et enthusiasmis, secundum diuinationes a grandioribus natu decantatas et celebratas, quod a patribus se has accepisse dicerent: deinde ad conscriptionem etiam hoc me incitauit, quod coniiciebam multos fore, qui historiam de iis, quae modo facta sunt, deuulgaturi essent, et vnumquemque de rebus gestis expositurum ea, quae suae opinioni arriderent, cum semper obstruere luminibus veritatis affectus soleat, quatenus nimirum quisque vel amore vel odio tangitur partium dissidentium. Non enim tantum manuum et apparatus, et facinorum motus hic extitit maximus, sed animorum etiam, sententiarumque et studiorum apud omnes (vt ita loquar) mortales vehementia. Putaui autem posterorum etiam respectu (si forte aliquibus curae erit cognoscere ea quae acciderunt, caste et integre memoriae tradita, nec narrantis inclinatione quadam in alteram digladiantium inter se partem detorta.) Putaui igitur hac de


page 461, image: s461

causa incorruptam narrationem et historiam quandam sinceram contexendam esse de iis, quae quasi in propatulo et in oculis omnium gesta forent. Optarim autem hanc elaboratam fuisse ab vno aliquo ex iis, qui et scirent omnia, et primas quasi rerum causas attendendo essent assecuti, qui veluti consiliarius fuerit et ad deliberationes adhibitus ab iis qui vniuersis negociis praefuerunt. Hic enim vt oculatus testis accurate possit commemorare, quae passim factitata fuere: et plenius atque eruditius exponere, cum in ciuili prudentia et experientia, spectatior sit, quam nos. Quia autem incertum erat, num talis aliquis scriptor inueniri posset, nos rem aggressi sumus, plurimorum sane et maximorum, (qualia omnino sunt, quae causam et initium belli praebuerunt) ignari, et in elocutione minus fortasse exercitati, quam debebat esse is, qui ad huiusmodi conscribenda accedat, facultate orationis prorsus destitutus. Verum enim vero non potuimus non rationem habere veritatis manifesto in periculo versantis, propter sermones tum in circulis et conuiuiis vsurpari solitos, tum multorum literis disseminatos. Caeterum libero, et, (vt ita dicam) aperto ore narrationem exponemus sine omni fortassis ornatu, et in qua aliquid desiderari possit, non tamen falsam aut gratificantem cuiuscumque sane vel auribus vel voluntati: imo sine omni dissimulatione ea etiam indicare conabimur, quae forte in mentem venerint de cognitis et deprehensis. Ac visum est vti lingua Graeca, vt etiam, si fieri possit, haec gens de his omnibus veritatem edoceantur. Est autem patria mihi vrbs nomen sortita a monte pauonis in finibus Franconiae, vbi alueos suos miscent Moganus et Rhegnessus. Ita enim in quibusdam de Carolo Magno confectis monumentis scriptum legitur. Nomen autem nostrum [Note: Ioachimus.] Graecorum lingua versum erit Anastasius.

Multis igitur in Germania motis disputationibus, tum de doctrina ecclesiastica, tum de institutis ac ritibus, quae in hat continentur, cum errorum impietas defenderetur manifesta, vt constabat omnibus, atque in multis deprehensum


page 462, image: s462

et a nonnullis liquido demonstratum; cumque illi, qui in Ecclesiis dominabantur, et earundem reditibus fruebantur maxima dignitate praediti, ne tantillum quidem ab iis, quorum accusabantur et conuincebantur opera quorundam veritatis studio religionis correctionem serio quaerentium, decedere vellent, ob id male audirent; tunc conspiratio quaedam et societas in Germania inita inter quosdam Principes et ciuitates admittere recusantes mandatum et edictum de doctrina, neque examinata antehac, et multipliciter corrupta, cum praeciperetur sine praeiudicio et nouitatis studio seruanda et amplectenda esse omnia dogmata et ritus tum in ecclesiasticis dispensationibus vsitatos. Protestabantur autem illegitime, se orthodoxam et catholicam fidem ac veritatem amplecti, et velle vnumquemque praestare quod deceat, etiam obedientiam iis quibus debeatur, excepto mandato aduersus veram et Euangelicam doctrinam promulgato. Vnde factum est, vt hoc foedere coniuncti, Protestantes appellarentur. Atque in comitiis ii qui euocantur ab Imperatore ad publicas deliberationes, Ordines vocantur Imperii. Tum igitur Protestantes a reliquis se seiunxerunt, nihilominus professi, se dicto audientes esse, quippe qui nullarum turbarum autores, quiete facerent, quae sui muneris essent. Porro crescente dissidio, Carolus Imperator Caesar Augustas eo tempore in Italia commorabatur, tum aliis de causis, tum quod bellum aduersus Gallorum regem non sine tumultu subinde fruticaretur. Forto etiam (vt puto) secundum quandam Pontificiam legem, a Clemente tunc Romae praesidente se coronari obiter volebat, a quo (vt perhibebatur) magnam vim acceperat pecuniae, vt Florentinorum vrbem Clementi aduersantem Pontificiae seruituti subiiceret. Eo igitur tempore Comitiis Imperii Augustae Vindelicorum edictis, Imperator Carolus rebus Italicis ex animi sententia compositis, per Alpes


page 463, image: s463

profectus Augustam petiit; cuius praesentiam per nescio quot menses expectauerant, qui accersiti fuerant; tum Electores Ecclesiastici, tum alii Principes et proceres ac ciuitatum legati. Aderant ibidem et Gallici legati, et Britannic, itemque ex Dalmatia et Pannonia missi. Campegius autem a Clemente electus, Carolum secutus, vna cum ipso eques vrbem ingressus est XV. die Iunii. Porro omnia plena erant bonae spei de rebus vniuersis, et incredibilis animorum erga Carolum alacritas. Sed nihil vtiliter actum: imo semina tum iacta multorum et magnorum malorum, et maior quam antehac vbique ferme confusio et perturbatio extitit. De controuersiis autem Ecclesiasticis Protestantes confessionem quandam, (vt aiebant) suae verae fidei et concinentis cum scriptura sacra et doctrina Prophetarum et Apostolorum, ac qui his successerunt Sanctorum Patrum exhibuerunt: a quo tempore ii, qui huic adhaerescebant, etiam Confessionistae appellati. Est autem illa confessio talis, vt maxime digna videatur, quae legatur ab omnibus, qui veritatem amant, et mendacium oderunt, tum propter accuratam et simplicem, tum propter sinceram ac piam expositionem. Sed ipsa hoc ostendat, vt dicisolet. Caeterum cum nihil tunc concluderetur, et protestantium factio indies validior fieret, accedentibus ad hanc subinde aliis, biennio post Comitia iterum Ratisbonae edicta. Cumque iam per Vngariam Turci progressi denuo Viennam aggressuri viderentur, res inter partes dissidentes, ita cum Imp. compositae, vt indueiae et pax esset inter ipsos vsque ad Synodum vel conuentum alterum, in quo de controuersiis disceptetur. Atque ita societate de communi consilio inita, apparatus belli summa omnium voluntate decretus, Turcorum impressionem auertit. Post haec classis aduersus Tunetem missa, et anno post bellum Gallorum rex aperte mouit, et Carolus contra Massiliam copiis ductis, re infecta discessit, vt ita aliquot annis per Germaniam quisque in suo principatu sine


page 464, image: s464

metu degeret, dissensionibus nihilominus interim crescentibus. Ac Protestantes veriti, ne ex aliorum violentia plagam aliquam insanabilem acciperent, cum machinationes aduersus ipsos obscurae non essent, societatem et foedus coiërunt, autoribus duce Saxoniae vno ex Septemuiris, et Hassiae Principe, qui etiam belli duces declarati. Foederis autem ratio haec fuit, vt iniretur indefinite aduersus omnes, similiter ipsis insidiantes: quod putabatur pupugisse mentem Caroli, suspicantis contra se maxime societatem hanc initam, in quam tamen regem Galliae, hostem tum Caroli, recipere prorfus recusarunt, cum hanc ipsam ambiisset. Atque ita soli ipsi in pactis perstitere. De societate autem illa ad decennium duratura actum in oppidulo non admodum prius celebri attingente fines Franconiae et Duringiae, quod oppidulum propter frequentes ferri officinas quidam eruditi Chalcidem appellarunt, cum nomen alias habeat adeo tortuosum, vt Graeca lingua exprimi nequeat. Verum enim vero cum non omnes pactis illis comprehenderentur (neque enim Marchio, neque vrbs Norica iis continebatur) ita factum, vt societas illa foedus diceretur Chalcidicum. Post haec seditione in Belgio exorta, Catolus propter Aquitanicum ac Celticum foedus Gallia maxima celeritate emensus, et ab affine Rege, (habebat enim in matrimonio sororem Caroli) summa humanitate exceptus, cum in Belgio sponte obsequium praestaretur, grauiter multatis iis, qui viderentur esse autores seditiosae coitionis, ita tandem ad componendas controuersias Ecclesiasticas denuo animum appulit. Atque euocati, qui putarentur esse celebriores et doctiores, tum Hagenoam, tum Wormatiam, tum Ratisbonam. Ibi cum multa dicta essent et notata, pauca interim non contemnenda, tamen et studio digna, confessione omnium et liquidius exposita, et ab vtraque parte approbata fuere, in quibus erat hoc, Sola fide homines resipiscentes iustificari. Quod cum caput esset Euangelicae doctrinae, videbatur absurdiore interpretione deprauatum,


page 465, image: s465

non sano sensu, a vulgo accipi, et fieri sermonem quasi fatuum. Hoc igitur caput tum et verbis et sensu accurate elaboratum, et scripto comprehensum est. Post hoc secuta infelix illa in Africam expeditio maritima, et excepit Carolum bellum in Messapiis, incitantibus et adiuuantibus Gallis: cum Geldriam ad se pertinere Carolus diceret, negaretque se permissurum, vt Iuliacensis dominus eius esset. Quo paulo post in deditionem accepto, et bello Gallico finito, ita ad res Germaniae male se habentes, et propter praesidium vtriusque partis dissidentes animos, valde laborantes iterum se conuertit. Non licebat autem illi, nulla simulatione vtenti, quiescere, cum sine intermissione instarent ii, qui de vi iniusta, et expulsione ac contumelia conquerebantur, quique probris et ignominia contra leges affecti auxilium implorabant Imperatoris, quem scirent communem esse legum custodem, et patrem patriae. Imprimis autem intolerabilis propemodum erat Ecclesiasticorum importuna compellatio, quorum accusationibus et vociferationibus Carolus tantum non obtundebatur, cum suis se bonis per vim euersos et spoliatos dicerent. Inter hos primas ferebat tum is, qui Episcopatum [Note: Iulius Pflug. Episc. Naumburg.] Neoburgensem in Duringia sibi vendicabat, tum Canonicorum collegium Augustanum: a quo Carolus iam pridem ab [Note: Ottho Truchsit Cardin.] aliis irritatus putatur vehementissime esse exasperatus, mortuo iam priore Episcopo Stadiano viro admodum moderato, cui successeratiam alius Cardinalis titulo insignitus. Non etiam quiescebant exules Saxonici, et cognati atque amici ducis Brunonisuicensis paulo ante capti. Hi volebant in Germanorum imperio secundum leges reddi per vim erepta, et corrupta restitui in integrum, ac tum demum concedi disputationes, si qui alii aliis litem intendere vellent. Ac socii foederis Chalcidici existimabantur admodum in eo errasse, quod valde petulanter et insolenter, suo, (secundum Poetam) robore freti, omnia perpetuo administrassent, nulla prorsus ratione habita aliorum beneuolentia; cum putarent neque factisneque verbis bonis aliorum


page 466, image: s466

voluntates allicendas esse, autopem adiungendam, neque quicquam vel honoris vel beneficii conserendum, praeterquam in eos, qui vna socii essent, et quicquid forte offerretur ad ipsos traherent. His enim plurima liberaliter largiri, plurimum honoris tribuere, quod hi consueuissent iucunde conuersari cum Principibus, et promte inseruire in iis, quae ipsis grata esse intelligerent. Atque multi ex his, amice erant (vt dici solet) inter pocula; pauci vero conducibiles: Reliquorum atque adeo etiam sociorum nulla haberi ratio, imo suauius erat ipsis quosuis, quorum opera vti poterant, molestia afficere, et cogere, quam partibus suis adiungere eos, a quibus et verbis commendati et reipsa adiuti essent. Vnde accidit vt multi alieno essent erga ipsos animo, et non pauci sibi nonnihil metuerent ab illorum potentia. In hoc igitur non parum illi videbantur aberrasse abvtili, et offendisse adfortunam. Nonnulli tamens supra modum ferme occupati tum in litibus, et criminum defensionibus, conscribi etiam libelli et orationes, ad quas regerebantur maledicta, vt fit (quemadmodum dici solet) inter ancillulas panem vendere solitos, multaque huiusmodi et deformia admitti. Tandem vero cum inter ipsos socios suspiciones sinistrae nascerentur, atque ea fierent, de quibus paulopost dicetur, foedus illud dlssolutum est, elapso iam decennio. Sed de hoc in sequentibus.

Redeo nunc ad Caroli cogitationes de Germanorum dissensionibus, et ad hotminum ambitiosorum et auarorum studia et artes, quibus incitarunt Imperatorem, vt in hostium numero haberet, et poena afficeret violatores legum et diuinarum et humanarum. Atque hoc ipsum fieri volebant mature omni conatu, ne occasione temporis inter lites elaberetur, cum ad eos verborum disceptatione opus non sit, qui facto laedant. Venit autem Carolus [Note: Colloquium VVormatiae. Sleidanus lib. 16. p. 482. Seckendorf lib. 3. §. 82.] post bellum Gallicum, pace ex animi sententia sacta, Wormatiam, quo accesserunt et alii Ecclesiastici ordinis praecipui, et Cardinalis Farnesius, nepos Pauli III. Romani Pontificis. Ab his ferebantur magna vis pecuniae promissa. Carolo, si contumaces illos et legum contemptores armis et vi belli domitos deleret. Sed Carolus (vt puto) intelligens magis


page 467, image: s467

ab ipsis quaeri corroborationem suae potentiae, et opulentiae, dignitatis, quam veritatem et correctionem Ecclesiasticae dispensationis, non aequum tum iudicabat, praebere se ipsis ministrum non admodum sanctae vltionis. Ita igitur denuo [Note: Sleidanus lib. 13. p. 378. Seckendorf lib. 3. s. 23.] ad disputandum Ratisbonam vtrinque euocati, tum ex iis, qui volebant esse et dici obedientes, tum ex Protestantibus viri doctrinae et virtutis laude clari apud omnes. At Melanchthon, qui omnibus superioribus disputationibus affuerat, tum domi relictus est. Annus erat, quo tunc conuenerunt, sextus et quadragesimus, post millesimum et quingentesimum a salutari Iesu Christi natiuitate in carne ex Virgine, ab Augustanis Comitiis decimus sextus. Caeterum Prorestantium Theologi, cum dicerent, inique institutam esse disputationem neque commorationem in istis locis periculo vacare, ita reuqcati illi sine Caroli venia domum abierunt, rebus omnibus relictis imperfectis conscriptaque Apologia speciosas sui discessus causas enumerarunt. Ac verum sane erat, aduersae partis disputatores ausos fuisse omnia euertere et refellere, quae antea communi consensu explanata et scripturae testimoniis perspicue confirmata fuerant: quin etiam exorsi quasi ab initio, de omnibus Augustanae confessionis capitibus dubitationes mouere voluerunt. Hoc statim Protestantium Theologis suspectum esse, et videri intolerabile, si liceat illis confessione omnium approbata et accurate examinata pro suo arbitrio, et refutare et mutare. Non enim re ad hunc modum. administrata quenquam sperare posse, vel finem aliquando harum disputationum inuentum iri, vel compositiones faciles de aliis; cum non pudeat ipsos de integro nouas requirere sententias, noua iudicia, et quae amplius ambigua non sunt ad disceptandum reducere. Carolus tamen, quod sine suoiussu et concessu abiissent, grauiter et iniquo animo tulit, et mandata dedit ad Imperii Principes, vt ipsi coram comparerent omnes, criminatusque est Protestantes, et propter abruptas collocutiones ipsorum contumaciam incusauit. Atque apparebat, ob


page 468, image: s468

hoc factum valde ipsum indignari quod adsui comtemptum referebat existimabatque puniendos tandem esse eos, qui semper aliqua in re aduersarentur, et tardius dictos sibi audientes essent. Accepta igitur ab Ecclesiastico ordine pecunia, quam promiserant, et conducto in Italia per Pontificem Romanum milite, collectisque Hispanicis vndique copiis, cum Ordinibus, qui tum Ratisbonae praesentes erant, de capitibus pro more propositis deliberare, exercitumque simul conscribere, et proceres quosdam alieniore animo a Saxone et Hesso propter priuatas causas et controuersias de territoriis (quales saepe [Note: Saxonis et Hessi aduersarii.] inter vicinos principes et ciuitates exoriri solent, ex auaritia, et insolenti ferocia) sibi conciliare et cum eis agere, vt equites et pedites conducerent, quibus vti posset cum opus esset. Atque harum copiarum opera inprimis, quod magnus numerus peditum esset, eonundemque Germanorum, victoria potitus est, gente hac tum voluntate tum viribus distracta. Simul igitur Imperator proceres inescatos ad se attrahere, simul ciuitatibus per literas significare, constituisse se nonnullorum audaciam et contumaciam despectricem vlcisci, recusantium facere ea quae leges iubent. Etsi autem abstinebat a nominibus, satis tamen ostendebat, apparatum futurum contra foederis Chalcidici socios, et praecipue contra belli duces, monebatque vt desertis illis nec verbo nec facto quemquam ex iis iuuarent. Quia autem nouerat, ex Protestantium numero esse tum illos Principes, tum etiam ciuitatum proceres: fide illis data constanter affirmauit, se armis non vsurum aduersus doctrinam, vel ea, quae ipsi in Eclesiarum administratione innouassent. His palam auditis, omnia tumultus plena erant, et belli duces, persuasi se habere Imperatorem beneuolum, et si quid forte prius factum esset, illud omne abolitum, iniquissime tulerunt improuiso et repente sibi bellum ab Imperatore illatum iri. Cum autem totum negocium suspectum haberent, maxime tamen ipsos exterruit promissio facta a Carolo Ecclesiastico ordini, se scilicet non amplius passurum, vt ritus receptae religionis


page 469, image: s469

mutarentur, prompteque opitula uirum oppressis et afflictis vim propulsando, Sane certo constabat, litteras fuisse missas a Pontifice Romano tum ad alios, tum [Note: Sleidanus ... [reading uncertain: print blotted] p. 515. Hort. leder Tom. 2. lib. 3. c. 12. Hortleder Tom. I. [reading uncertain: print blotted] lib. 3. c. 27: Sleidanus lib. 18. p. 539.] ad Polonos et Heluetiorum commune, quibus diserte affirmabat, Carolum iam bellum indixisse desertoribus vel apostatis, praecipiebatque vt preces et vota fierent pro victoria. Nam quod vulgo ferebatur, missos fuisse ab eodem, qui puteos veneno inficerent, et vicos et oppida incenderent, et quasi res deprehensa, esset, asserebatur; equidem non crediderim, aut si crediderim, neutiquam tamen pro certo coner affirmare: quod et minus probabile videatur, et ab omni humanitate alienum. Hoc igitur a nobis omittatur. Caeterum condemnatio doctrinae Protestantium et odium Papae videbatur tum assumsisse quasi adiutorem vel potius propugnatorem Carolum, ex huiusmodi coniectura. Hoc autem ab iis, quae Carolus ipse promiserat et ostenderat, plane discrepabat, de quibus per digressiunculam quandam necesse est aliquid disserere, vt si qui nostra lecturi sint, de hoc toto negotio veritatem discant. Cum Protestantes conscientiae refragantis respectu dicerent, se non posse non improbare mendacia palam detecta et fraudes manifestas, quod antiquius ducerent et Deo suum honerem tribuere, et obedire Scripturae potius sacrae vi diuinitus inspiratae, quam traditionibus humanis, et adderent, hanc causam esse, cur nollent quicquam praeter hanc doctrinam et rituum in hac monstratum vsum admittere: haec cum dicerent, [Note: Comitiae Spirae. Sleidanus lib. 15. p. 446. Seckendorf. lib. 3. §. 113.] visum est iis ordinibus, qui in vrbe Nemetum Spira appellata conuenerant, praeside tum Ferdinando Rege, oportere tandem aliquando de his Synodum conuocari oecumenicam. Interim quo pacto quisque speret, et Deo se et Imperatori rationem reposcenti satisfacturum esse, ita in pietate et subiectione vnicuique viuendum esse, et expectandum fore, vt Synodus in Germania celebretur sine vlla fraude et adulatione, et qualem par sit celebrari secundum Christianorum libertatem, ita vt infirmiores nullius potentioris dominatu immoderato opprimantur. Placuere haec, atque ita decreta, vna cum


page 470, image: s470

aliis de quibus tum deliberatio instituta, et pro more rata habita. Non enim Protestantes minus, sed magis sperabant, se ex sacris literis omnibus liquido demonstraturos, quod Romana factio, et huius coniurata omnibus in locis sacerdotum natio, defecerit a Christi Ecclesia, et violauerit pietatis canones. Se autem recessisse aiebant ab iis, qui nomine, non re, Ecclesiastici essent; simulque lacessebant omnes, qui vellent cum ipsis de veritate colloqui. Motum autem hoc negotium ab initio ex improbis, et ad quaestum paratis nundinationibus, cum nonnulli audaces, vel potius impudentes homines nomine Papae abuterentur ad decipiendum simplices et religiosos Germanos, ex quorum superstitione mercedem sponte oblatam illi tanquam fructum aliquem colligerent. Ac sane quod fiebat, apud homines grauiores, et inuidiosum erat et indecorum: apud homines politos et eruditos, ridiculum; qui etiam quotidie magna cum libertate salsis iocis hoc ipsum exagitabant: eoque magis, quo magis ea, quae in occulto callide excogtata fuerant, in lucem producerentur. Atque reuera audacia ipsa erat quidem horribilis et admirabilis. Sed cum illud quod praetendebatur, paulatim dilaberetur: nempe potestas Papae tum in coelo, tum apud inferos, nuda illa deinceps partim neglecta fuit, partim non sine irrisione flocci habita. Vaenales enim proponebantur defunctorum animae, quas licebat redimere certo soluto pretio, et peccatis suis quisque qualibuscumque hanc veniam impetrare poterat, numerata pecunia quantam institor petebat. Ac nummi collecti ab illis negociatoribus insumebantur in varias voluptates, cum de Germanorum stolidorum opibus animo illi quieto delicatissime viuerent. Vocabatur autem haec mercatura, Venia peccatorum. Et (si verum dicendum est) res non erat dissimilis iis, quae fiebant olim ab Isidis aut Syriae Deae ministris, qui similiter hominibus stolidis Deae huius beneficia venditabant. Atque hoc probrum detectum etiam alia simul quasi vlcera sacerdotalis


page 471, image: s471

corporis ostensurum erat. Interim tamen mirifica quaedam perturbatio et confusio in vita frequentari coepit. Cum enim doctrinae falsitas et fraudes opinionumque vanitas ita vulgo innotuisset, vt manifesto quasi teneretur: maior pars vehemente impetu abrepta est et ad decendum et ad agendum aliquid aduersus ea, quae antea perperam admissa videbantur, et quemadmodum apud Homerum Abruptis vinclis satur ad praesepe caballus, Egressus campis gestit saltare per equor: Sic tuncomnes ferme exultare et gaudio efferri, abiecto quasi onere S. seruitutis, et frenis stolidae simplicitatis in credendo quibuslibet sine vlteriore inquisitione ruptis, quibus olim constringebantur. At sacerdotalis ordo non modo non ad meliorem et modestiorem vitam maiori studio se conformare, sed etiam ipse impunitatem nactus, in varia vitae probra se coniicere, vt praeter infamiam qua flagrabat, omnium etiam criminationibus esset expositus, praeberetque se valde facilem ad tollendam illam duriorem et molestiorem viuendi rationem, et negligendum certas. quasdam corporis afflictationes, vt ita in victus suauitate, et vestium varictate, iucunde luxuriari possent. Quicunque autem traditionum obseruantes esse volebant, illi tamquam in coelum ex hac tolerantia euolaturi, reliquos homines prae se contemnebant. At mentem veritatis cognitione exornare, et actiones ad rectam rationem accommodare, nemo existimabatesse operae pretium. Tantum erant occupati in sacris tractandis, et cultu peragendo, secundum quasdam ceremonias neutiquam priscas, sed admodum recentes et tum introductas, cum Episcopatus Romanus ad altissimum dignitatis fastigium euectus est, et summum in omnes alios dominatum occupauit: cum interim imitarentur mores et habitum, quos etiamnum gloriantur didicisse a maioribus, quorumque descriptiones habent ante breue tempus elucubratas. Quae omnia illi sequuntur quidem, sed (dicatur enim id quod res est) vt caecus caecum ducem, non inquirentes aliquid accuratius, neque cogitantes, num possit aliquid inueniri pulchrius et vtilius,


page 472, image: s472

quam id, quod obseruatum damnum importet, et simul Deo inuisum reperiatur, hominibusque intelligentibus stultitia, elegantioribus et doctioribus lusus videatur. Caeterum corroborati et confirmati opibus et coniuratorum numero, territoriique ampli possessione tuti degunt, (vt putant) neminem curantes. Conspicatus vero aliquis magnificentiam Germanorum in iis quae donarunt ordini sacerdotali, extructionesque coenobiorum, et templorum aedificationes, merito dicere posset, illa quidem onmia esse monumenta pietatis veterum, in praesentia vero (etsi forte memoratum molestius est) impietatis officinas. Auxerunt autem illa magno studio, et accepto vno talento tantum Iucrati sunt, vt vnum illud decem alia acquisiuerit. Tandem potestati suae subiecerunt ipsos Reges et Principes, et quicquid in terris aliquem dominatum obtinuit. Nam qui Sacerdotalem ordinom reprehendebant, et eundem corruptelarum in doctrina conuincebant, non arduum putabant esse demonstrare, ipsos quidem sese efferre splendido Ecclesiae nomine, sed longissime ab eo esse remotos, si quis vel scripturae sacrae propriarum traditionum, et constitutionum adducat ipsis Canones, ad hos considerando examinet, tum dogmata et actiones, tum studia ipsorum et totam vitam. Est igitur cofusio horribilis, neque vlla spes reliqua, fore vt gloria Dei illustretur ab aliis, qui prae aliis omnibus suam gloriam et eminentiam quaerunt. Quemadmodum autem veteres Sapientes aiebant, in perniciem vitae honeste degendae iustitiam ab vtilitate nescio a quibus alteram ab altera disiunctam fuisse, sic si quis dicat, diuitiarum opulentia principatusque potentia sacerdotali ordini concessa, Ecclesiae administrationem plane euersam fuisfe, a vero (puto) non aberrauerit. Vt iam Ecclesia instar nauigii, Exposita fluctibus et submersionis periculo, vix vndarum alluuiem et ventorum flatus sustineat. Sustinebit tamen, vbi, quocunque sane tempore, apparebit Seruator, qui empestatem increpet. Ae tum iterum [Gap desc: Greek word(s)]


page 473, image: s473

[Gap desc: Greek word(s)] conspicietur trancuillitas exoriente sote, et dissipante speciosas nubeculas superbiae et insolentiae, et quae ad omnia ferme praetenditur, dignitatis. Caeterum qui colore quodam sacrarum administrationum, multas et splendidas possessiones tenent, cum in ipsis nihil (secundum prouerbium) sacri sit, ii re deliberata debebant inuestigare aliquam viam, qua fieri possit vt iis, quae habent, non priuentur, vtque depulsa sanctitatis simulatione, id quod non suntamplius, non etiam appellentur. Quod si Dei honorem, et Euangelii praeconium, ac veritatis doctrinam, quemadmodum par erat, plurimi facerent, ac illi omnem dominatum concederent, profecto ii, qui cum ipsis digladiantur (vt mihi persuadeo) Deo gratias agerent, si illi retentis iis, quae habent, quiescere tantum velint, nec veritati bellum inferre. Deus det omnibus cor Dei amans, vt vnusquisque suo loco studeat recte collocare ea, quae et Deo et hominibus debentur. Ac Carolus quidem, vt initio promiserat, studiose id agebat, vt Synodus conuocaretur: sed semper aliquod impedimentum incidebat, vel Pontificis Romani culpa, vel Protestantium. Litigabatur etiam de Praeside, et de suffragiis, a quibus illa fieri deberent, cum paulo ante quaesitum foret, penes quem ius esset indicendi Synodum, potestatem huius rei, vt sibi propriam Pontifice Romano vendicante. Protestantibus contra contendentibus, hoc ipsum manifestum esse praeiudicium, neque rerendum vt iidem et iudices sint et rei. Non enim minus oportere iudicio subiici sacerdotalem ordinem, et rationes reddere tum doctrinae, tum studiorum, quam ipsos; ita vt de vtrisque sententiae ferantur aequales et similes, a neutra tamen parte, sed ab iis qui solam veritatem fideliter adamarent: vtque dogmata examinarentur absque contentione et malitiosa aemulatione. Amboque haec vt fiant secundum doctrinam sacrarum literarum, et has secutorum in Catholico Ecclesiae consensu orthodoxorum Episcoporum et doctorum. Non negabat


page 474, image: s474

autem et altera pars, multa apud se esse, quae correctionis indigeant, non tamen oportere sibi in controuersiarum disceptatione aequari eos, qui vel inuidia vel odio perciti ipsos adorturi essent, ac nomina quorundam aduersariorum commemorabant, appellantes simul eos pestes et nihili homines, et planos; volebantque non ab his, sed ab iis, qui capita essent Ecclesiae, perfectam controuersiarum diiudicationem petendam. De his cum aliquandiu disceptaretur, tandem Synodus a Paulo [Note: Bleidanus lib. 14. p. 407.] III. indicta fuit Tridenti, ac dicebatur hoc ipsum factum fuisse Carolo assentiente, qui vellet hanc esse Synodum promissam, quod Tridentam vrbs Ferdinandum Regem dominum agnosceret, quodque Imperat. quasi iuspectore omnia futura essent, quae fieri debeant. Protestantes contra neque tutum sibi illuc aditum fore, neque commorationem ibidem periculo vacaturam aiebant, quod sine omni dubitatione Tridentum extra Germaniae sines situm esset: negabantque se suffragari posse iis qui dicerent, hanc esse illam decretam Synodum liberam, quam nemo suspectam habere debeat. Ac videbatur vtraque pars perperam egisse, Casolus quidem partim occultando omnia, neque explanando, quid sent ret de iis, quae Synodus constituisset, et permittendo Synodum progredi in dogmatibus sanciendis, cum interim inauditos condemnaret illa Protestantes: partim diplomatis quibusdam editis controuersa dogmata disceptando iubendoque vt nonnulla etiam extremae absurditatis conuicta et crederentur tamen et obseruarentur. Protestantes autem auersandoprorsus omnia, quae a Synodo fierent, et vocationi pertinaciter obnitendo, quae fortassis nulla futura erat, aut si fieret, aequum certe foret ipsos rationem reddere suae doctrinae, neque lucem defugere, et quaecunque huiusmodi dici solent. Oportebat igitur tandem initium existere eorum, quaequo sane modo et tempore ad exitum perducenda sint, Deus solus nouit. Synodus igitur semel conuocata non desinebat insectari aduersariorum dogmata, pro argumentis vtens suis propriis axiomatibus. Et Carolus putaba- [Gap desc: Greek word(s)]


page 475, image: s475

[Gap desc: Greek word(s)] , statimque qui non omnia laudarent, quae decreta velle etiam armis rata facere. Vnde factum est, vt Protestantes consiliariorum suorum sermonibus territi, ad bellum inectarentur: cum et ipsi promti et alacres essent ad periculi aleam subeundam et ad negotium illud semel armis et copiis transigendum, ne semper et sumptibus [Note: Sleidanus lib. 17. p. 524. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 31.] exhaurirentur, et exitii metu angerentur. Ita igitur et illi exercitum maxima celeritate colligere, et omnia agere, vt vim illatam defenderent, neque ociose domi sedentes expectarent impressionem hostium, sed potius occurrendo ipsis studerent anteuertere eos qui nocituri viderentur. id quod ab ipsis etiam factum. Nam numeroso exercitu conscripto per Franconiam ad Lycum et Danubium celerrime profecti sunt, quod putabant in eose inferiores futuros, quod tarditatis culpa omissum esset: vt contra sperabant superiores fore, quo quidque velocius expeditum esset. Iam vero ciuttatum alacritas in suppeditandis belli sumptibus admirabilis erat, et omnia ita agebantur a sociis, vt sese ad extremum periculum pararent. Caererum statim omnia negligenter et improuide administrare videbantur iis, qui quae facta sunt, norunt, et de iis incorrupti iudicant. Neque enim cogitare illi de magnitudine belli, qd. suscepissent, neque quales ii essent, cum quibus pugnandum foret, quam solertes in excogitando, quam industrii in agendo; multo minus perpendere Caroli potentiam, quot et quantas gentes illa complecteretur. Apparatus igitur minus laudabilis, minusque consultus videri. Ac nescio qua illi spe freti, quibus promissionibus sublati, quibus cogitationibus elati, similes videbantur iis, quibus persuasum esset, paulo post omnia ipsorum potestati subiectum iri. Si quis igitur vellet illos dehortari, ac putaret satitus esse humiliter se demittentes pacem spectare potius quam pugnam expetere: non esse fiduciam ponendam in eo quod speciose quidem, sed breui temporis interuallo praetendi possit, et vltimum euentum incertum esse, nec vno momento aleam de summa reipublicae iaciendam esse. Horum nihil illi admittere, eosque qui proferrent, vel deridere vel asperioribus verbis abigere: dicerentur et agerentur, aut formidolosis


page 476, image: s476

aut infidi, aut dogmatum proditores vocari. Postremo qui non tam apud hos ea, quae ipsis placebant, praeclarissime se habere affirmaret omnia, quam apud dissentientes non commendaret ea, quae ipsi vellent, extemplo male audire, et in odio esse, vt plane libertati orationis ingenuae nullus locus reliquus foret. Quia autem per multos annos satis felix Germaniae status fuerat, mirifica hinc inter proceres superbia enata, et diuitiarum cupiditas atque ostentatio, cum pecuniae tantus numerus esset, quantus nunquam antehac, et argenti aurique magnus vsus. Ac non facile aliquis enarrauerit, et nouitatem vestium, et sumptus in illis conficiendis. His omnibus causam praebuere cum frequentiores peregrinationes ad exteros, apud quos vel vt mercatores, vel vt milites versabantur, maxime apud Gallos, Italos, et Hispanos; tum etiam leuitas, et in profundo ocio negligentia excolendae mentis. Insolentes enim bellorum, magis consueuerunt vsque ad hoc tempus Germani armis adoriri alios, quam inuadentes repellere. Ac in mercaturis exercendis satis felices complures annos ita vixerunt, vt inter ipsos nullum bellum vel praelium existeret, nisi interdum paruum aliquod: statim tamen post vnum conflictum res inter ipsos compositae. Sane in rusticorum coniuratione nonnihil multati, celeriter sese recollegerunt, opulentiores et procaciores ferme omnes redditi, quam ante fuerant. Inprimis autem ipsis nocuit ambitio, et pecuniae studium, quo quasi oestro perciti et patriam aduersari, et hanc vt vilem et humilem dispicere, et consuetam viuendi rationem vt illiberalem negligere, et curriculo quasi ferri ad externam militiam festinareque ad Regum aulas, et ad vulgaria in illis ministeria. Vnde qui non Gallissaret, vel Italianissaret tum habitu tum sermone, ille inutilis et nihili haberi, et stolidus, qui simplicitatem patrii moris constanter retineret: immo eo quisque liberior et sapientior videri; quo magis peregrinos imitando exprimeret. Accedebat summa licentia in sentiendo


page 477, image: s477

et viuendo, et relictus quiuis suae voluntati, poterat et dicere et facere quaecumque in buccam et mentem venissent. Hinc incredibilis auaritia tempestatis instar Germaniam fluctibus quasi obruit, cum neque generis splendor, neque ingenii excellentia, neque eruditionis copia maiore in honore esset quam opulentia. Postea vero quam omnes ferme corporis voluptatibus sese emanciparant, honestae actiones non ita studiose frequentari solitae fuere. Atque in his etiam aliquis perspexerit, bona nihil prodesse, nisi etiam verum horum vsum Deus praebeat, etiam Germanis ita attritis, qui non tantum nulla gente inferiores fuerunt tum recta institutione, tum studiis optimis, tum pietatis et omnis veritatis zelo, sed etiam soli ex omnibus (vt ita loquar) mortalibus et iustitiam colere, et virtutem amplecti, et humanitati studere; honestumque laude, turpe vituperatione dignum esse statuebant. Quod si quis optimarum artium et philosophiae studium admiratione dignum putet, is non inueniat Germanos vel neglexisse hoc, vel inseriores in eo fuisse aliis, qui etiam valde celebres et illustres perhiberentur. Haec omnia et opinionum leuitas, et victus ratio mollior, et vitae dissolutio corrupit, et in id malum et probrum gentem coniecit, vt ne mare quidem illam expurgare queat, et si secundum Euripidem potest illud abluere omnia hominum peccata. Prolapsi autem sunt ad hoc ipsum, quod et antea praecipue extitit causa exitii potentibus et populosis gentibus, et deinceps existet, nempe contrarias habere opiniones tum de diuinis, tum de humanis rebus. Quemadmodum enim (vt quidam ex veteribus dixit) vna et eadem opinio de Deo, et mutuus in vita et consuetudinibus consensus, pulcherrimum in moribus hominum concentum absoluit: sic diuersitas sententiarum etiam eandem gentem disiungit Ac dissidentes facile hostes fiunt; discordia autem et seditio genus absumit, quae etiam familias praeclare stantes euertit, secundum Cyrenaeum poetam.


page 478, image: s478

Sed de eo, quod deinceps vel profuturum sit huic genti, vel non sit, siat id quod Deo visum fuerit. Video enim magnarum mutationum causas omnino ex hoc pendere, cum neque cupiditas hominum etiam maxime detrimentosa illa aliquid efficere possit, antequam tempus veniat, neque prouidentia, qua plurima recte expediuntur, fatum auertere. Quae autem Germaniae euentura sunt, ea mihi consideranti videntur in vniuersum comprehensura aliquid Fortunae per vniuersum terrarum orbem: qui aliter opinatur, ille bona nostra cum venia sentiat quod volet.

[Note: Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 31.] Porro foederis socii, vt instituerant, celeriter progredi, et nullo impedimento sine vlla cunctatione et mora contra Carolum ad Danubium tum copias cogentem iter maturare. Carolus etsi imparatior erat, tamen collectis iis, quos maxime opportunos habere potuit, statuit aduentanti hosti occurrere. Narrabant autem qui viderant a sociis foederis collectum fuisse exercitum et robore, et numero peditum equitumque, ac machinis bellicis, et omni apparatu pulcerrimum aspectu, maximeque admirabilem, qualis vix longissimo temporis spatio cogi potuisset, nedum intra paucos, praeter omnium opinionem dies, quibus conuenit et instructus processit omnibus iis, quae ad bellum requiruntur. Idcirco etsi nouerant omnes, quod hostem haberent potentissimum et solertissimum Carolum, multorum tamen animis haec occurrebat cogitatio, magis metuenda esse propria sociorum peccata, quam aduersariorum in re militari peritiam. Caeterum Augustani et Vlmenses cum pedites haberent, partim conabantur dissipare conuentus eorum, qui Carolo militare volebant, partim angustias Alpium, quae claustra vocant, deiectis aduersariis occuparunt. Sed paulo post inde iterum eiecti fuere. Sperauerant scilicet se hoc aditu potitos facile posse impedire, quo minus Italorum


page 479, image: s479

copiae, quae aduentare dicebantur, ea ingrederentur. Sed nihil effectum a commorantibus ad vnam claustrorum portam, cum multae sint aliis in locis viae, et vna maxime trita per Venetorum ditionem, qua etiam maxima pars Italorum militum accessit. Carolus interim Ratisbona exercitum eduxerat, et fluuium ad dextram habens, Ingolstadium Bauariae oppidum petebat, cum ex altera ripa confoederatorum copiae conspicerentur, quarum ingens alacritas erat ad confligendum cum hoste. Sed Carolus vt dux multis bellis exercitatus, contrastatuerat nequaquam congredi cum milite adhuc feroce, et quasi gestiente. magnosque spiritus gerente; sed vt periti solent hostem frangere, tum temporis diuturnitate attritum, tum sumptuum multitudine grauatum, tum vero etiam difficultate et extrema desperatione, ex crebra castrorum mutatione ad animi angustiam redactum. Quippe Germanum in statariis pugnis et conflictibus hactenus inuictum, sed parum assuetum laboribus tolerandis, et prudenter rebus gerendis. Postremo etiam tale quid narratur: Conspicatur Carolus ex specula quadam vniuersas et adhuc integras confoederatorum copias, quaesiuit ex vno eorum qui astabant, Num omnes hi Germani essent? cumque responderetur, esse: Ergo, inquit, celeriter hi et pecuniae et consilii inopia conflictabuntur. Atque hoc quidem Carolum dixisse perhibent. Variis igitur belli artibus cum hostes eluderet, resque suas ita vbique institueret, vt in tuto essent, belli opportunitatem praesto labatur. Id quod confoederatos magna molestia afficiebat, aegre ferentes se a Carolo huc illuc distrahi, pugnam detrectante et tergiuersante. Idcirco conuerti illi ad conuicia, nec abstinere a iocis et Carolum irridere, arrogantesque conscribere prouocationes, indulgendo stoliditati [Note: Sleidanus lib. 7. p. 525. Hortle. der Tom. 2. lib. 13. c. 6.] animi. Aduersus hos Carolus proposuit libellum condemnationis imperatoriae, atrocium criminationum plenum, quo insimulabantur proditionis, seditionis, periurii Illi quae acceperant,


page 480, image: s480

[Note: Sleidanus lib. 17. p. 531. Hortleder Tom. 1. lib. 3. c. 84.] eadem mensura atque etiam meliore reddere, et periurii notam Carolo inurere, duoque capita ex formula iurisiurandi Electoribus dati ipsis verbis recitare, in qua ille iuratus promiserat, se nunquam externum militem quocunque sane colore in Germaniam ducturum, neque vlli ex principibus Germaniae vim allaturum quacumque de causa: sed si quid sit, quod incusare et reprehendere possit, de eo in legitimo Imperii conuentu iudicium aliis permissurum, quorum vtrumque violasse illum et peierasse demonstrabant. Et nihil erat, quod non praeter modum fieret in illo scribendi et respondendi artificio, indigno iis, qui arma haberent in manibus, vt non absurde increpaturus ipsos potuerit vsurpare Homericum illud:

-----nec vos decet esse
Hac aetate pares pueris modo farier ausis.

Reuera enim (vt alibi Homerus ait) Carolus sane minus, Confoederati autem liberrime et ad satietatem vsque vt pueri, stantes in media acie probra proferebant, quibus ipsosmet maxime inquinabant, cum belli finis in manibus sit, verborum in consiliis: illi vero manus habere ociosas, linguam valde occupatam. Idcirco etiam iidem gerere res infeliciter, et propter superbiam multati minus misericordiae consequi. Vt enim vera essent, quae obiiciebantur, non tamen melius erat ita inconsiderate et stolide magnis verborum ampullis quasi e plaustro illo coniicere in eum, qui, si nihil aliud, Imperator certe erat, et ab illis ipsis electus, qui quando tyrannidem non vt barbarus habet (secundum Euripidis Thesea) si iuste egerit, etiam vt par est, mercedem debitam accipiet, et omnino eum sortietur exitum, qui actionibus conueniat. Nemo enim (vt oraculum vetus pronunciat) hominum iniquorum poenam non persoluit, quae etiam nobis diuinitus inflicta, qui impie ipsum offendimus, ingrati inuenti, tot tantisque bonis ab eo aucti. Fatum autem auerti non potest. Et certum est, malorum consiliorum inter mortales non tantum esse malas compensationes, sed


page 481, image: s481

atrocia etiam perpeti eum, qui perpetrauerit. Sed philosophatum satis est, ac fortasse ineptius in hoc genere scriptionis. Possint tamen (credo) haec in tali rerum statu fortunatos monere, vt de praesentibus accuratius cogitent, et de futuris prudentius consulant. Caeterum vbi prope Ingolstadium vtriusque partis copiae conuenere, post excursiones aliquas plurimorum sententiae eo inclinabant, vt putarent Carolum circumuentum vndique exercitum reducere non posse. Atque hi spem conceptam de rebus et in praesentia statim, et paulo post praeclare et vtiliter gerendis magno non permutassent. Iamque scribi literae, et multa dici stolida et inanis iactantiae plena. Sane verum erat, potuisse tum confoederatorum res esse superiores, Carolinis metu perculsis, adeo vt castris motis tentoria deserta relinquerentur, et ipse Carolus pedetentim retrocederet, reliqui curriculo: si saltem e vestigio fortunam voluissent sequi. Sunt [Note: Sleidanus lib. 18. p. 536. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 3.] qui putant, illo die potuisse eos finem bello imponere. Sed (neque enim futurum erat, vt fatum huc propenderet) quado confoederatos, si sequi vellent, oportebat et pedestri pugna dimicare, et moenia oppugnare: cum ex aduerso essert Ingolstadium munitio validissima: cunctatio quaedam et metus inuasit confoederatos, quo minus victoriae cupiditatem persequerentur, praesertim cum freti suis copiis numero longe superioribus, multo facilius se victores fore putarent, quam illum progressurum. Ac felicitas illa, quam praeter spem experti erant, in repentina tanti exercitus collectione, spem futurorum confirmabat. Verum enimuero posthac conspectae fuere fossae et aggeres, tanta profunditate et altitudine, vt facile expugnari potuisse non viderentur. Ita igitur tum occasio illa omissa. Atque ex eo tempore Caroli res magis magisque augeri: Confoederatorum contra sensim flaccescere, et retro ferri, Atque ex Belgio [Note: Sleidanus lib. 18. in.] dux quidam Caroli nomine Burenius, septem millia equitum, et triginta millia peditum collecta, trarisgressus Rhenum, ad Carolum magna celeritate


page 482, image: s482

adducebat. Atque his insidiabantur quidem prope Francofurtum copiae confoederatorum, cum et vrbs illa horum partes iuuaret, et Oldeburgius militem coegisset. Sed quia pares hostibusnon erant, ideo Belgae praeterierunt, confoederatis e vestigio illos sequentibus. Multorum autem sermonibus affirmabatur, nonnullos, qui Hessiaco fide data in se Rheni custodiam receperant, et transitum et traiectum hostibus parasse. Sed de his neque facile, neque tutum est aliquid certi pronunciare, cum homines in promittendo valde cauti esse soleant, et si quid peccatum est, ne videatur, speciose ad alias causas referant. Hoc igitur in medio relinquatur, et vnusquisque, vt volet, de eo coniiciat. Confoederatis autem vbi innotuit Belgarum aduentus, quem praepropere significabant tum ii, qui cum ipsis sentiebant, tum alii etiam nonnulli, quibus obscurum erat, quonam Caroli felicitas euasura esset, cuius potentia tum, quam nemo negare poterat, terribilis videbatur, nisi confoederatis prospere aliquid cederet. Atque hi rebus suis prospicere, et nescio quo consilio Belgicis iis transitum praebere, vt ita omnes integre ad Carolum congregarentur. Quo pacto autem praebuerint, dicere non possum. [Note: Sleidanus lib. 18. p. 545.] Transierunt tamen e ciuitate Rubra appellata, recta ad montem Noricum, ibidemque commorati, nullo deinceps impediente ad Carolum accessenunt. Porro intelligentiores tum de vltimo euentu statim ratiocinndo concludere, ac videre Fortunae flatum confoederatis esse aduersum; alii ex rudi et imperito vulgo execrationibus et vanis sermonibus conabantur corrigere id quod factum erat, atque ita debellare qui iam superiores erant. Confoederati autem, cum iam aduenissent, et ii, qui Belgas secuti fuerant, etsi equitatu aduersariis pares non erant, praelio tamen decertare statuerunt. Cumque ad hoc et occasio inuitaret, et tribuni incitarent, Carolus tamen ne sic quidem voluisse perhibetur acie cum hoste congredi, vel


page 483, image: s483

quod parceret militibus ex vtraque parte et numero et virtute praestantibus vel quod conscius sibi esset suae potentiae, et aduersariorum imbecillitatis, si bellum duceretur. Quin etiam dixisse fertur, se esse bellatorem per integrum annum, illos per vnum diem. Ita igitur per aliquot menses pugnatum est, vt sine intermissione fierent velitationes, vtque et insequerentur, et se reciperent, aut etiam incursiones facerent, in quibus omnibus non multum inferiores erant confoederati, imo etiam potius superiores. Atque Italorum satis pauci admodum, de magno numero, qui venerat, ad sua viui redierunt. Grauis enim lues primum Caroli castra inuasit, transgressa deinde etiam in Confoederatorum. Et tempus Autumni erat alias corporibus noxium. Atque ex Confoederatis, materia inasi quasi intus concepta, sequente hyeme complures moriebantur aegre et miserabiliter, viri et corporis robore, et animi praefentia praestantissimi. Inque castris. Caroli tum pestis grassari ingens, quae celeriter homines interimeret: adeo vt etiam ex medicis nonnulli, qui ad infectos curationis causa accederent, extinguerentur. Ex contubernalibus vero et conuictoribus multo plures. Nam si cui tantum ex eodem poculo bibendum erat, e quo aegrotus biberat, statim morbo corripiebatur. Appellabatur autem lues [Note: Sleidanus lib. 13. p. 550.] Hispanica, eo quod primum Caesaris exercitum afflixisset. Sentiebatur intus grauis aestus, cum capitis doloribus, et inflammatione faucium, et siti, quae sedari non posset. Accedebat tussis pectus concutiens, et halitus redolens subdulce aliquid et tabificum. Sequebatur in iis, qui non diligenter curabantur, phrenitides, qui ferme omnes moriebantur; aliis malum hoc desinebat in dysenterias et colicos dolores, ex quibus nonnulli conualuere. Omnino tamen maior numerus eorum. erat, qui interibant. Porro Carolus non tantum armis aduersarios vincere, verum etiam callide aliquid excogitare studebat, quod esset illis funditus euertendis. Secum igitur animo reputans, fore, vt si bellum in illorum territoria transferat, et sententiae


page 484, image: s484

[Note: Sleidanus lib. 18. p. 547. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 39. et sqq. Thuamus lib. 2. Sagittarius Hist. 10. Fridenrici §. 17.] distraherentur, et hebetarentur praesentes actiones. Missis igitur literis ad Misnensium ducem Mauritium filium Henrici, qui patruelis fuisset Ioannis patris eius, qui tum erat Saxonicus elector, mandauit ei, vt Imperator, vt occuparet Saxonici ditionem, simulque ostendit, si ipse tergiuersetur, alios eam sibi subiecturos, ipsumque ita omnibus priuatum iri. Cum enim nescio qua de causa sub initium belli Confoederati dicerent se vim illatam repellere, nihilominus tamen iuriiurando, quo omnes Principes qui Imperatoriam dignitatem obtinet obstricti sunt, Caesari et Regi renunciarant, quod fieri necesse non erat (vt videtur) si verum erat ipsos defendere vim, non inferre. Misnensium igiturdux, simul veritus ne mulctaretur, si dicto audiens non fuisset, simul ratus graue esse, non parere petitioni Caesaris, cum sciret regem Ferdinandum cum alias habere copias paratas, tum equites Pannonicos, Hussaros appellatos, quos etiam in superiora regionis loca impressionem fecisse cognouerat: Confoederatorum autem exercitum dilabi, et omnibus ex locis cognatum ita circumdari audierat, [Note: Sleidanus lib. 18. p. 553. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 4.] vt prorsus nequeat cum suis copiis redire. His omnibus persuasus, rem tunc aggressus est, literis tamen ante ad Confoederatos missis, quibus ostendebat, sibi territorium cognati occupandum esse, nisi velit prorsus eodem spoliari: promittebatque si quae inter Carolum et cognatum compositio fiat, se iudicio de occupatis concessurum esse ditionis proceribus. Haec autem Saxoni videri fraudulenta et dolosa, indignissime ferenti, quod auderet ille adeo infidum se exhibere erga cognatum. Nonnihil igitur minari, et confoederatis autor esse, vt responderent ipsi, se non passuros, si quid noui aduersus cognatum moliretur. Ita igitur cum clades insuper actepta esset, inlocis superioribus, vbi non minus duo millia ab Hussaris miserabilitet et turpiter concisa fuerant, Mauritius rem aggressus est, et adortus eos, qui proximi erant, tum significasset iis, qui cognato parebant, eos deinceps


page 485, image: s485

sub ipso fore. Id quod alii aliter accipiebant. Et varii erant sermones, maxime eorum, qui ignari omnium, neque accurate de negotiis edocti, consueuerunt tamen et suspicari et opinari de omnibus. Diuulgabantur autem tum multa maledicta contumeliis et calumniis referta, cum nonnulli alios apud vtrosque forte criminarentur. Saxonico autem quosdam hoc consilium dedisse aiebant, vti ne prortus a se abalienaret cognatum, neque hoc intestinum malum praeter superiora excitaret, sed tempori inseruiret; ac amantius responderet ipsi, esse eum adhuc iuuenem, et fortasse ab aliquibus inflari ad cupiditatem maiorum, et colore tantum aliquo indigere, propter simultates adhuc residentes, tum de controuersiis in vicinia exortis, tum de aliis, quae ipsi nota essent. Putare autem se in omnem partem periculo carere illam submissionem victoriam enim aut penes ipsos futuram, et tunc facile posse recuperari, quibus cessisset, aut penes Caesarem, et tum similiter melius esse, ipsius ditionem a cognato obtineri, quam ab aliquo externo. Quod si res componantur, et pax fiat, recuperationem fore in procliui. Sed contra haec multa dicta fuisse ferebatur ab iis, qui nihil concedi volebant pseudocognato illi, et immemori beneficiorum, quae ipse et pater eius a confoederatis accepisset. Itaque nemo ad superiorum sententiam accessit. Ac literae tum scribi minaces, quibus commemorabantur, et propemodum exprobrabantur beneficia superiori tempore collata. Et putabant nonnulli, Saxonicum principem malorum hominum colloquiis et congresibus plus aequo vtentem, cum non haberet, qui boni aliquid dicerent, neque ipse prae iracundia quod optimum esset, intelligeret, vtrobique grauiter deliquisse. Ex eo tempore pauca et dicebantur et agebantur ordine apud confoederatos. Non enim amplius concordibus animis bellum gerebatur, et nonnihil inuidiae et suspicionis inter ipsos socios nasci, ac Ciuitates grauatae sumtibus restrictiores esse in contribuenda pecunia, et minus commode loqui, tum de belli diuturnitate, tum de nimiis Ducum sumtibus, quod maior pars pecuniae impenderetur in eos, qui pluribus stipendiis alerentur, atque ita celerrime


page 486, image: s486

quae collata essent, absumerentur. Minus igitur deinceps promptae erant, cum neque belli finem, neque suae denudationis viderent. In copia autem Ducum, et consiliorum inconstantia animaduerti, et quae decreta essent, enunciari. Carolus autem Imperator, et promus belli solus, et omnia et vtilius et maiori cum, contentione, administrare, et operiendo occasionem hostium errata obseruare. Ac pecuniam partim ipse sceum adduxerat, partim, a sacerdotali ordine accipiebat, et cum aliquando compositionis mentio fieret, tale aliquid dixisse fertur, Eam nunquam futuram, dum Sacerdotalis ordo et Ciuitates opibus affluant. Confoederatorum igitur magni spiritus languescere, et pacis illi cupidi esse. Ac omnia ad dissolutionem societatis illius decennalis spectare, cum casu quodam illud ipsum tempus elapsum esse. Belli tamen Duces volebant videri, se adhuc spem habere de victoria, si recte res administrarentur, et ex vtrisque castris mittebantur ad omnia loca epistolae, quibus sua errata quisque legeret, aliorum exaggemret, nonnulla etiam affingeret. Et ex Caesaris castris missae continebant discessionem et fugam, et inopiam pecuniae, et mutuam inter ipsos socios simultatem. Confoederatorum vero literae et res suas validas et firmas esse nunciare, et tragice insectari aduersariorum maxime Italorum et Hispanorum crudelitatem et impuritatem, quaeque ab illis nefarie perpetrata essent, belluarum more, sine vlla commiseratione tum in pastores Ecclesiarum, tum in foeminas, caedesque et rapinas et concubitus nefandos, et libidinum turpitudinem intolerabilem, stupraque virginum, et raptus liberûm deplorare, et attrocius exaggerare, notisque significare. Atque maior pars horum ficta nequaquam erat. Putabantur autem tanto grauiora et asperiora, quanto minus horum locorum homines ea experti fuerant, et magis fando apud alios flagitiose admissa cognouerant, quam ipsi suis oculis viderant. Fiebant igitur vota


page 487, image: s487

et preces ad Deum, vt custodiret Germaniam, et arceret tam barbaram et furiosam petulantiam hostium, neque Deum metuentium, neque homines verentium: neu sineret in capita et familias ipsorum irruere cum impetu eos, qui non mitius quam Turci et Saraceni ipsos tractaturi essent. Atque haec pro auertendis malis a Deo petebant timore perculsi. Is autem non exaudiebat, quod adesset iam tempus illud, quo merces accipienda erat nimiae impietatis. Sed redeo ad propositum. Misnensium dux, cum nemo a cognato accederet de occupatione ditionis, et haberet secum Hussaros, et peditum quatuor millia equitatumque nec numero contemnendum, et pulcritudine eximium, eos qui cognato parebant, sibi dicto audientes esse voluit. Cumque obiret oppida, et res in illis constitueret, iureiurando sibi cuies obligauit, vt nunc moris est, non admodum laudabilis, quod hinc discant homines facile mutare iusiurandum. Atque nihil vspiam occurrit, quod conatum eius impediret, praeter vrbem ad Albin admodum munitam, vbi sunt monumenta Electorum Saxonicorum et Academia fundata, quae paruo temporis, spatio valde creuit. Quam vrbem excolere et aggeribus ac propugnaculis firmare magno studio laborarunt. In ea validum erat praesidium, et tormentorum maximorum numerus ingens, et alia ad obsidionem necessaria, ex quibus nonnulla iam ante praeparata fuerant, tunc vero plurima ex vicinis oppidis importata, et ex agris. Praesidiarii igitur, et suburbia invenderunt, et nihil pacificum responderunt iis, a quibus iubebantur tradere vrbem, quod statuissent oppugnaturos propulsare. Petierunt tamen decem dierum inducias, vt interim deliberare possent quid faciendum esset. Durantibus his, pauci quidam eruptione facta quatuor Misnenses nihil periculi propter inducias metuentes, et in oppidulo vicino pernoctantes comprehensos abduxerunt. Hac re audita Misnensium dux valde iratus, in vicinos vrbi


page 488, image: s488

pagos Hussaros immisit, potestate praedandi illis concessa. Ad quam rem valde apti sunt equites illi omnes absque graui armatura, qua vis hostilis defenditur, praeter scuta quae obiiciunt. Illi igitur ad Albim omnia vastantes et depraedantes, praesidio quod in vrbe erat, insidiabantur. Caeterum Misnensium dux Salinis Saxonicis relictis, et nonnullis in veteri Republica constitutis, aliam territorii administrationem in manibus habebat. Transeunti autem illi absque vllo metu per ditionem, et occupanti tum oppida tum praesidia, excepta Gotha, loco valde munito, nuncius affertur de reditu cognati, et foederatorum exercitus dissipatione. Saxonicus enim Elector grauissime conquestus de cognati violenta aggressione, et (vt ipsi vocabant) contumelia et proditione, ratusque sine vltione ipsius vitam sibi acerbam futuram, cum iam vniuersae copiae abducerentur, non quidem sine periculo, sine iactura tamen, cum suis, quotquot ex exercitu ad se allicere potuit, recta domum contendit. Similiter et alii, quo cuilibet commodum erat. Animum autem attendebat iis inprimis qui inimicissima oratione cognatum criminabantur, fidemque habebat affirmantibus, iam pridem illum initis cum Carolo pactis ambiisse Electoralem dignitatem. Irritatus ille igitur discessum maturabat media hyeme, et frigore magno: quod milites, cum maior pars nuda esset, admodum afflixit. Misnensium autem dux a socero suo Hessiae principe admonitus reconciliationem non aspernabatur, de aduentu cognati parum solicitus, quod speraret illum retentum iri a tergo opera Caesaris, aliorum a fronte, vt redire omnino non posset. At Carolus vbi foederati discesserant, conuersus ad perfectam ipsorum disiunctionem, de rationibus pecuniae colligendae cogitauit, literisque ad Francos datis iussit illos Saxonicorum transitum impedire, fuga his exprobrata, et multis conuiciis in eosdem effusis. Misit etiam Marchionem auxiliares equites


page 489, image: s489

ducentem et ex suis aliquos, cum his mandatis, vt a praelio abstinerent, et tantisper hostium impetum cauerent, dum ipse accederet. Affuturum se autem tempori. Et Marchio statim tum in Franconia, tum Electoris fratris et aliorum, qui vna militauerunt, ditionem subegit, et sua in montanis occupata recuperauit, atque ita ad Misniam accessit, iam Saxonicis ferme omnia obtinentibus, quae in Misnia erant: Cum enim impressionem illorum neglexissent, improuiso et oppida et vicos capiunt, peditesque et equites antequam ex praesidiis adduci possent. Erant autem vbique tumultus reditusque celeres, et conuersationes, exilia et eiectiones, et bonorum exportationes ex agris in loca munita. Ac milites Saxonici non admodum commode ferri poterant, imo nihil sibi reliquum faciebant ad crudelitatem, in abducendis asportandisque et amicorum et aliorum facultatibus. Copiae autem omnes ductae ad Salinas Saxonicas, in qua vrbe erat tum Episcopus, cui imperium ademptum, et statua quaedam sub dio in foro, quae antea sub tecto fuerat collocata, cognomento Rulandi, cognati Caroli Magni, sororis enim ipsius filius fuerat. Nomen autem Graece redditum fuerat, [Gap desc: Greek word(s)] , terra quies. Sunt similes aliae in vrbibus Saxonicis positae hac ex causa. Carolus saepe Saxonibus subiugatis, cum nihil efficeret, quod illi semper iterum deficerent, tandem tricesimo anno bello iis domitis Saxoniam obtinuit, inque vrbes seruitute oppressas misit magistratus et Harmostas, arcium custodes, praecepitque erigi obedientiae signum Rulandi statuam, simul ostendens, eos libertate pristina, virtute suorum ex quibus primus erat sororis filius, priuatos esse: futurumque, vt, si deinceps obedientiam praestiterint, terra quieta sit. Sed horum plurima sequenti tempore et mutata et immutata fuere, de quibus etiam multae inter locorum dominos controuersiae exortae. Tunc igitur Saxonici in Salinis commorantes circa haec occupati


page 490, image: s490

erant. Nolebant autem vulgo innotescere confoederatorum exercitus dissipationem, rumoresque spargebant, iusiurandum adhuc esse integrum, et prope diem de renouanda belli societate deliberationes institutum iri. Sed haec erant fabulae. Confoederatis enim semel dissolutis, quilibet suae salutis rationem habuit, de aliis parum sollicitus. Caesar autem statim a Danubio et Neoburgo Sueuiae imminuit. Cumque supplices fierent, et a Principibus et Ciuitatibus pecuniam exegit, praesidiisque firmauit ciuitates quae defecerant (sic enim loquebantur) et in castella quaedam custodibus missis militem recreauit, aegrotos curando, et quod deerat, supplendo, pluresque Hispanos aduocando. Ac Imperator in his erat erga supplices, etiam quos admittebat, admodum asper et tristis. Reliqui in varias partes animum distrahebant, metuentes et supplicantes, et deprecationes quaerentes quo placabiliorem Caesarem haberent. Et hoc lucro fuit multis: neque enim sine pecunia haec impetrari poterant, sed illis solis, qui haberent quod darent, facilis erat ad securitatem via: gratis autem, neque confidere licebat, neque boni aliquid accipere. Atque hoc quidem ita accidit vt fierent, tunc et ab Imperatore et eius consiliariis. Saxonici autem in Salinis erectioni statuae, et aliis ineptiis vacabant. Multa autem impure, flagitiose et inhumane admisit colluuies operarum (quos ad sal coquendum adhibent) adiuncta sibi deterrima exercitus parte, tum in templis et monasteriis quibusdam, tum aduersus eos, qui non idem sentirent. Id quod Saxonicis apud omnes magnam maculam inussit: sed Misnensium dux (vt dixi) omnis metus et curae expers de agnati aggressione, morabatur tum Lipsiae, et aduentu eius cognito, qui appropinquare dicebatur, probe gnarus de Lipsia primum certamen fore, omnes milites in id oppidum collegit, et incensis suburbanis cum multis et pulchris aedificiis, in quibus erat Xenodochium admiratione dignum, et molae et amoena praedia, relictisque ibidem omnibus peditibus, cum equitatu ipse et frater eius discesserunt ad superiora loca Muldam transgressi,


page 491, image: s491

missis qui iuberent pontes destrui, quos Mulda et Sala haberent. Non enim tantum copiarum apud se habebat, vt ante confligere auderet, et quo minus id tentaret, etiam Caesaris mandato prohibebatur. Praesidiarii autem in oppido Lipsia ita se praepararunt, vt quasi propediem et obsidio et oppugnatio futura esset, cum inter vrbem fossas facerent, et omnia ad defensionem quam optime poterant, disponerent: Praesidio autem praefectus erat Balbicius quidam genere non inferior quouis ex summis tum ducibus virtute, tolerantia, solertia.

[Note: MDXLVII.] Iam prior annus effluxerat, et erat initium noui, die post brumam 18. Et Saxonicus exercitus Salinis egressus processerat. Ex vrbe autem ad Albim munita aduehi tormenta, et alia ad obsidionem necessaria. Milites vbi aduenere, pagos quosdam semiustos inuenere, et alicubi ignem ipsi vel incendium restrinxere. Ita igitur Lipsia obsessa quatuor ex partibus. Sperauit autem Saxonicus eos imparatos (vt ferebatur) si conspicati fuissent copias hostium, metu ne per vim vrbs caperetur, deditionem facturos, neque arma contra laturos. Postquam autem post colloquium nihil profectum, mox omni vi et arte vrbem aggressi sunt. Putabatur autem non minimum fuisse peccatum, in eo, quod Saxonicus non recta confestim exercitum ad oppidum Lipsiam duxisset: quod si factum esset multi existimant potuisse eum vrbem integram capere, nondum intro recepto praesidio. Cum autem nemo ex vrbe veniret, qui de deditione ageret, ita prolixe et liberaliter tormentis vsus est, vt intra XIIII. dies, quibus eam obsedit, moenia peterentur decem millibus globorum ferreorum, quales ex aeneis fistulis vi ignis expulsi, omne quod obstat horribili cum sonitu prosternunt et rumpunt impetu eo delati. Horum globorum plurimi erant talenti pondere, nonnulli etiam duorum. Iniecti etiam fuere globi sulphure et pice compacti, et incensi in aere, quod machinarum genus maxime admirabile et terribile est. Sed


page 492, image: s492

plurimis horum imissis, vna tantum domus conflagrauit muro vicina. Sonus igitur et reuera fragor tormentorum longius ab oppido trecentis stadiis exauditus est adeo clare, vt singuli ictus numerari possent. Ab sumpta autem, frustra in obsidione illa et pecuniae magna vis, et tormentorum: et milites, inprimis pedites, aceruatim, in plaustris exportabantur aegrotantes, inter quos non pauci moriebantur. Mortuorum vero neque ratio, neque numerus erat. Cum igitur tormentorum ictibus nihil efficeretur, famam Saxonici sparserunt, qua opinari volebant eos, qui in vrbe erant, paulo post futurum, vt ad murum pugnent, qui concussus et perforatus globis ferreis ad XXX. cubita et plura conciderat, et quasi impleturi essent, comportarunt manipulos. Atque hoc facto, statim noctu motis castris discesserunt, breui quadam ex oppido excursiuncula facta, illis abeuntibus, et direptione si quid inuentum fuisset. Obseruata autem et signa quaedam huius expeditionis. Nam repente incendium ante oppidum praecedente aestate exarserat, tumultumque excitauerat; et cum nemo armatus adesset, paucis diebus ante vrbis obsidionem auditus ad moenia extra vrbem sonus, quasi praeteriret hominum maximus numerus, strepitusque hastarum quasi collisarum. Etiam praedictio quaedam antiqua in ore erat vulgus; In fatis esse, vt Lipsia intra biennium solo aequaretur. Sed haec progrediantur quo Deo visum fuerit. Post haec legationes mitti a vicinis Principibus, et multi conati bellum sopire. Sed nihil effectum ab vllo. Et [Note: Sleidanus lib. 18. p. 569. Hortleder Tom. 2. lib. 3. p. 65. 66. Thuanus lib. 4. p. 104. Ludouicus ab Auila de B. Germ. lib. 2.] Saxonici iam ferme omnia Misniae loca tenebant, et Marchio Rochlicii (oppidum hoc est vicinum Muldae) captus est, negligentia eorum, quibus custodia mandata erat. Ac tunc Caesar validum ducens exercitum Noribergam adiit, ibique paucis diebus commoratus, etiam corpore satis infirmo et aegroto, tamen contra Saxonem profectus est in Lectica vectus.



page 493, image: s493

[Note: SVPPLEMENTVM a Simone Stemio [reading uncertain: print faded] additum, Egra.] Venit autem primum Egiam extremam regni Bohemiae vrbem, vbi ipsum Ferdinandus frater et Mauricius Misniae dux, et Augustus huius frater expectabant, equites habentes cataphractos, et leuis armaturae ter mille, et peditum viginti cohortes. Inde igitur cum omnibus copiis in Misniam contenderunt, quod scirent in ea regione Saxonicos commorari, qui (Deo iam illis sanam mentem eripiente) adeo securi erant et negligentes, vt nulli fidem haberent renuncianti aduentum Imperatoris, imo potius deriderent, si quis constanter affirmaret se suis oculis multitudinem hostium vidisse. Memini ego admodum puer tum temporis vniuersas Saxonici copias pernoctare in patria mea, [Note: Lomacl.] et Imperatorem non longius triginta stadiis abesse. Tunc tamen noui vix Saxonicis persuaderi potuisse, vt hoc crederent, et Misenam oppidum peterent; quo paulo post relicto, et ponte incenso, [Note: Sleidanus lib. 19. p. 577. Hortleder Tom. 2. lib. 2. c. 68. 69. Thuanus lib. 4. p. 180 [reading uncertain: print faded]. Sagittarius Hist. Io. Friderici d. 2. 19.] non procul a Mulbergo oppido castra posuerunt. Carolus autem veritus ne forte. Wittebergam Saxonicus se conferret, quae et munita egregie esset, et validissimo praesidio firmata, vnius tantum diei quiete exercitui suo concessa, XXIV. Aprilis mane ad Albim propere iter dirigit. Caeterum in vlterioribus ripis passim a Saxonico collocati erant cum tormentis qui et impedirent ne fluuius ponte iungeretur, et a vado hostes arcerent, si quos reperirent, et vero etiam vt pontem, quam ipsi e scaphis et lintribus fecerant, defenderent. Verum enimuero hi conspicati Imperatorem cum omnibus copiis adesse, et Hispanos mille ferme aut plures fluuium magno impetu ingressos, ferreos globos in ipsos frequenter immittere, igne in scaphas iniecto, vt comburerentur, paulatim a ripis recesserunt. Atque ibi sane Hispanorum nonnulli nudi gladios mordicus apprehensos, et transuersos ore ferentes in fluuium sese coniecerunt, cumque in aduersam ripam enatassent, nauigia a Saxonicis de


page 494, image: s494

reliqua pontis parte abrupta et secundo flumine delata attinuerunt, et audaci facinore etiam vndique petiti abduxerunt. Ex his igitur nauigiis, et aliis, quae plaustris aduecta fuerant, pons effectus, vt et pedites et impedimenta transire possent. Interim Saxonicus audiebat Euangelii explicationem, et praemissis impedimentis Wittebergam, quo primum proficisci voluerat, petiturus erat. Imperator vero celeriter rem exsequi volens, inuento vado primum transire fluuium Hussaros iussit, et leuem equitatum: post ipse secutus, cum grauis armaturae militibus. Ratus autem non commodum fore, si expectandus esset peditum et impedimentorum transitus, equitatu assumto Saxonicum festinanter insecutus est, eumque assecutus statim initium praelii fecit, quo acriter commisso vsque ad vesperam tandem Saxonici numero hostium victi sunt, et ipse Dux cum fortiter se defendisset, in aduersum os vulneratus mala sinistra, viuus captus est cum Ernesto Brunonisuicensi; annulo et torque traditis equiti cuidam (vt perhibent) ex Misnia nobili. Fuisse autem Saxonicum virum fortem et strenuum in acie, etiam ipse Ferdinandus testatus est, cum negaret futurum fuisse, vt [Note: Camerarii vita Melanchthon. p. 261.] ilio saltem die vinceretur, si omnes se pares in pugna Duci praestitissent. Et multi tunc putarunt, si omnes suas copias secum Saxonicus habuisset, fortassis aequo Marte discessum fuisse. Iam vero cum in multis aliis oppidis praesidiarii milites relicti fuerant, tum Wittebergae plurimi et validissimi ex militibus veteranis, et tribunus Tomisernus [Note: Thumbshirn.] non contemnendam exercitus partem ducens aberat. Quapropter Carolus dextre celeritate vsus, ante hoc vno praelio bellum feliciter ad exitum perduxit, quam copiae Saxonicae vniuersae conuenirent. Vt autem Homeri Iliadi finem imposuit mors Hectoris, sic etiam hanc nostram historiam Saxonici captiuitas terminabit.



page 495, image: s495

MARTINI CRVSII DE PARENTVM SVORVM PERICVLIS, TEMPORE BELLI SMALCALDICI.



page 496, image: s496

LECTORI BENEVOLO S. D. BVRCARD GOTTHELF STRUVE.

INsignis Tubingensium Doctor erat Martinus Crusius, Graecae, Latinaeque linguae apud eosdem Professor, ex variis ingenii monumentis notissimus. [Note: Vitam ipsius descripsit Melch. Adami vitis Philosoph. p. 223. Thuanus etiam Hist. lib. LXXIII p. 494. de ipsius studiis in linguam Graecam testatur.] Patrem habuit cognominem, qui cum bello Smalcaldico vna cum matre plura fuisset perpessus, fata parentum singulari hoc libello descripsit. De his etiam alibi sic loquitur: [Note: Ann. Sueu. lib. XI. p. III. c. XXI. p. 663.] hoc periculoso et tristi rerum statu, etiam parentibus meis pericula, fugae, et damna, non pauca et parua acciderunt: Lucenhausae, et in viis Vlmam atque Geislingam versus. Vt, quod in pago Scharnstetta, vespertino crepusculo die Ianu. 19. Feria 6. Hispanis irruentibus, in ossuario coemiterii latuerunt decem horas, in summo frigore, duobus feretris, sui tegendorum causa superinductis. Vbi, quamquam ferro scrutantibus ossa militibus, reperti non sunt. Postridie in via, antequam venirent Vlmam, quinquies inuasi et spoliati fuerunt. Hinc etiam patris mortem describit. [Note: Ann. Sueu. lib. XI. p. III. p. 691.] Die Mart. 7. Martinus Craus pater: praedicato, fideliter Schlychtensibus Christo et eorum iuuentute in Catechismo instituta: placide post aliquot dierum infirmitatem obdormiuit in Christo: cum per eos dies nihil fere, nisi de Christi ecclesia, locutus fuisset: in ea docendam vrgendamque eam sidem erga illum, et charitatem erga proximum. Sepultus est ibi ante templi vestibulum. Eadem haec fata exprimit etiam Melchior Adami: Ecclesiastico igitur ministerio dicatus ille (pater scilicet) quater decies locum mutare coactus, damna fecit grauissima, et periculis expositus fuit variis. Bello enim Germanico flagrante, Caesarianus miles, quamuis ei et cibus et potus affatim apponeretur, tamen vt pecuniam extorqueret, laqueum ipsi fuit minatus. Mox alii irruptione facta superuenere: propter quos ipse in columbario sese occultauit: vxor vero alio fugiens, bis in via est spoliata. Accidit paulo post, vt apud Georgium Hernitum pastorem Scharenstetensem mensa ad coenam apparata Caesarianorum manus irrumperet. Ibi aliis alias latebras petentibus, Crusius cum coniuge in ossuarium duobus feretris sibi obductis, se abscondit: et quamuis, qui fuit militaris furor tum in coemiterio tum in ipsa [Gap desc: Greek word(s)] diligenter omnia, laterna adhibita, ossibusque ferro turbatis, excuterentur: reperti tamen ipsi, Deo ita eos protegente, non sunt. Latitarunt in loco illo foedo, decem noctis horas, idque frigore intensissimo: hoste interea omnia diripiente, pecora mactante, carnesque coquente, et miseras mulierculas inhoneste tractante. Illis dilapsis pater Vlmam per viarum ambages tendens: incidit in viginti Hispanos, a quibus tunica exutus, et cingulo, pera, gladio, ac pugione spoliatus est. Mater vero ibidem tum vitae discrimen adiit, quando quidam Caesarianorum, pecuniae extorquendae causa, collo eius cingulum inserit, gulam elisurus, ni Deus [Gap desc: Greek word(s)] adfuisset. Canis enim domesticus herae audiens quiritatus, de lectulo, in quo accubabat, desiliens, hosti crus admordet: quo gladium stringente mater laxamentum nacta euasit, domo tota mire dehonestata, librisque conscissis vndiquaque constratis. Idem Crusii pater, dum militum vim Vlmae declinat, interim Sphingem amplecti nolens, ab Vlmensibus dimissus, et a Marchione Alberto ecclesiae Wartenfelsiae praefectus est. Inde Curiam euocatus in Xenodochio ibi docuit: [Note: p. 224.] vbi iterum periculo non caruit et ob terrae motum et militem Marchionicum contra Carolum quintum. Anno quinquagesimo secundo Ecclesiastes Bottensteini designatur, Alberto illo Pabepergensia occupante. Episcopo autem post intra menstruum spacium omnia recuperante, expulsus, apud fratrem Sulzbachii, et apud Ioan. Starckgrauium Ambergae, suis sumptibus se sustentauit: donec munus docendi in pago, cui Schlichta nomen, duobus Amberga milliaribus distante, ei commissum est: vbi primus euangelium docuit, et anno quinquagesimo tertio, die septimo Martii diem supremum clausit. Haec igitur parentum fata in hoc libello plenius a Crusio describuntur. Adiecit autem hunc libellum iteratae editioni Heliodori, de quo Adami: auxit compendium Aethiopicum Heliodori, quod anno quinquagesimo primo conscripserat, addita historia de periculis patris et bello Protestantium. Dedicauit eundem Philippo Werthero, cuius studiis olim fuerat praefectus. [Note: Adami p. 225.]



page 497, image: s497

MARTINI CRVSII DE PARENTVM SVORVM PERICVLIS, QVAE TEMPORE SMALCALDICI BELLIEXPERTI SVNT CIRCA ANNVM M. D. XLVI. NARRATIO SCRIPTA ANNO M. D. LI. NOBILITATE GENERIS, PIETATE, SAPIENTIA, PRAECLARO, VIRO, D. PHILIPPO WERTERO, ILLVSTRISSIMO SAXONIAE ELECTORI A CONSILIIS, S. PER CHRISTVM.

COgitatio cogitationem mouet: sicut Aristoteles [Gap desc: Greek word(s)] ait: recordationem aliqua re simili, aut contraria, aut vicina, excitari. Cur hoc dicam? causa haec est.

Venerunt superiore anno ex Argentoratensi Academia (post Praeceptorem Sturmium, nunc etiam ibi excellente viro, Melchiore Iunio, Rectore) in hanc nostram, tres illustres adolescentes, Tybingenses Comites. Horum non solum quarumuis laudabilium rerum amorem et studium (sicuti mihi Ioan. Ludouicus Hauuenreuter, in illa Academia Professor: et Blasius noster Fabricius, laudauerant) coram cognoui: sed etiam clementiae erga me maioris beneuolentiam expertus sum. Volens itaque vicissim ego aliquam grati animi significationem dare, inscripsi eis Epitomen AEthiopicae Heliodori historiae, quam triginta quatuor abhinc annis (quando in eadem Argentinae Schola viuebam) amore Graecae linguae in eum Autorem confeceram. In quo scripto, et recognoscendo, et expoliendo, cum haud negligenter proximis mensibus versarer: venit mihi rerum quoque illarum in mentem: quas [Gap desc: Greek word(s)] Parentes mei, ante triginta sex annos, magni illius et periculosi inter Imp. Carolum V. et nostrae religionis Principes illustris memoriae, belli tempore passi erant: quas res ego aliquot annis post, vtriusque linguae in re vera et chara exercendae causa, in libellum conieceram. [Gap desc: Greek word(s)] autem e vicino, in mentem rerum illarum venit: quod non longo tempore post AEthiopicum Compendium in eadem vrbe, in eademque domo, etiam hanc de Parentibus narrationem contexueram: nec non vt priorem: ita et hunc libellum (alterum post alterum) ad patrem miseram. Etiam [Gap desc: Greek word(s)] , in mentem venit: ob similitudines aliquas rerum aut alicubi contrarietates, quae in vtraque Historia sunt: quae tamen a me, cum de meis scribam, non explicabuntur, sed prudentiae diligentiaeque Lectoris (si modo res lectu et collatu non indigna videbitur) committuntur.



page 498, image: s498

Huc iam libellum (quanquam non de magnis scriptum, et illustribus personis: sed piis dumtaxat, et quarum etiam nunc recordatio mihi grata est) vir nobilis, pie, sapiensque, D. Philippe Wertere, ad tuam excellentiam mittendum, propter aliquas excusabiles causas, aequitate tua fretus, duxi. Primum quod Argentorati eum quoque scripseram: quando me tecum, et cum beato fratre tuo D. Antonio, vester praestantissima eruditione prudentiaque frater, D. Wolfgangus (nunc ipse etiam [Gap desc: Greek word(s)] ) me, inquam, indignum, domi [Note: p. 426.] Iacobi Froschaesseri, vxorisque eius Annae ( [Gap desc: Greek word(s)] ) in Monasteriensi vico viuere, et D. Sturmii Ciceronianas Aristotelicasque praelectiones vobiscum audire, volebat. Deinde, quod, cum illo tempore apud vos parentum pericula et calamitates, interdum in sermonibus nostris suauissimis iniicerem: vos prope pari mecum dolore afficiebamini: eaque dicebatis et faciebatis, quae pietas et charitas vera suggerebat. Postremo, quod proximo Ianuario (vt alias saepe) ad me cum Reuer. Ilfeldensi Abbate D. Neandro scribens, Medicus Nordhusae praestans Ioannes Thalius (qui nunc et ipse cum Christo beatam vitam degit) se apud praestantiam tuam recens fuisse significauit. Ibi te honestissimam mei mentionem fecisse: mihique suauissimis verbis Germanicis, emphasin habentibus (quae [Gap desc: Greek word(s)] in epistola posuit) salutem dixisse; id quod mihi tam iucundum fuit, quam quod iucundissimum.

His igitur de causis, et quod inuicem, excellentiam tuam diligo et colo, accipe benigna mente et vultu, quali semper erga me fuisti, hoc, quamuis leuidense munusculum: in quo, qualecunque etiam est, non dubito: quin, sicut amantissimorum fratrum tuorum recordatio tibi dulcis est, me, si piorum meorum [Gap desc: Greek word(s)] mihi quoque suauis sit: facile ab aequitate et humanitate tua veniam consecuturum. Delectationem enim, rerum dudum honeste praeteritarum recordatio affert, praesertim iam senioribus. Domino IESV praestantiam tuam et huic me commendo. Tybingae ex Museo meo, die S. Catharinae, anno M. D. XXCIII.

EXCELLENTIS VIRTVTIS T.

studiosus.

MARTINVS CRVSIVS V. L. in Academia Tybyng. Doctor.



page 499, image: s499

MARTINI CRVSII Narratio de periculis, quae ipsius parentes tempore Smalcaldici belli experti sunt, ab ipso CICICLI conscripta.

[Gap desc: Greek version of the text]

[Note: Argentina.] CVm Argentorati bonis literis operam dedissem ad annos aliquot: praeceptoribusque, cum aliis multis hominibus doctissimis, tum in primis Ioanne Sturmio; viro literatissimo disertissimoque vsus essem: meae [Note: Vlma.] rationes sic tulerunt: vt primum Vlmam ire necesse haberem: deinde ad parentes meos amantissimos proficiscerer: quos longo interuallo inuisere aliquando cupiebam. Ad quos cum (re Vlmae apud Praeceptorem [Note: Gregor. Leonhardus.] Greg. Leonhardum bene meritum bene gesta) peruenissem, diesque complures me amantissime cum eis oblectassem: cognoui ex ipsis ea, quae superiore Germanico, necdum finito bello, pericula et calamitates experti fuerant [Note: Geislinga.] Lucenhusae, qui est pagus in ditione Vlmensium, inter eorum vrbem, et oppidum Geislingam: quod item sub potestate Vlmensium est: in quo pago pater doctrinam seruatoris nostri Christi explicarat. Quarum rerum cognitio, non tam mihi iucunda fuit, quod praeterierant: quam consideratio tristis, quod formidabiles fuerant: cum praesertim me id temporis, quo acciderant, Argentinae in studio vmbratili, [Note: [Gap desc: Greek word(s)] ] literarum abditum, socium aerumnarum et comitem calamitatum, non habuissent. Eas hoc tempore res, vt et parentes vere mihi exposuerunt: et pater in libello non indiligenter consignauit, commemorabo: non solum quia ad meos, quos grato animo colere debeo, ea mala peruenerunt: sed etiam quod spero coniici posse ex eorum miseriis: quantae [Note: 1546. cire. S. Viti diem Carolus V. et Protestantes.] etiam ad alios homines calamitatum procellae redundarint. Sed in hac expositione praetermittam: quid in principio huius belli acerbitatis viderint, propter quotidianas transeuntium militum


page 500, image: s500

nostrorum iniurias: quos nostri Principes, contra Carolum Caesarem colligebant. Illud solum tempus persequar: quod insecutum fuit ab illorum discessu, et domum reditione: cum nulla res amplius aduersariis ad libere vagandum, quo vellent, obstaret.

[Note: Narratio. Ad Ingolstad castra Die Iouis ante Galli, metus a Caelaerianis et Vlmae trepidatio [reading uncertain: print blotted].] Cum itaque Dux Elector Saxoniae, et Landtgrauius Cattorum, a bello et castris ad Ingolstadium factis, discessissent: rumores in omni Vlmensi agro, et voces sunt exauditae miserabiles. Caesarem cum vniuersis copiis ad vrbem obsidendam venturum. Hic tum Vlmenses militem suum et Heluetios, quorum aliquot cohortes aderant, instruere, arma expedire, tormenta ad moenia subuehere et disponere, ad obsidionem sustinendamse totus comparare, coeperunt. Nec quisquam, qui extra vrbem erat, non commoueripraesentis forma tumultus, et metu rerum futurarum. [Note: Geislingam et Vlmam fugae.] Itaque multi Geislingam, multi Vlmam fuga petebant. Alii res suas tergo ferebant: alii carris et plaustris de medio remouebant. Incredibilis enim metus omnium mentes occuparat. Quem metum augebat etiam incursio repentina eorum, [Note: Hispanicae incursiones et grassationes.] quos ante se Caesar miserat, Hispanorum, aliorumque leuis armaturae militum. Ii ea die pene ad vrbem vsque adequitantes, clamore hostili et impetu furibundo, miseros homines fugientes feriebant, spoliabant, neque ab vllo iniuriae et maleficii genere temperabant. Pagi exusti complures, aut in totum, aut magna ex parte. Caesar tamen ipse eo tempore non venit Ulmam. [Note: Vlmam mater.] Eo die pater meus cum nonnulla pecunia, aliisque melioribus rebus, matrem Vlmam miserat: quae cognosceret, quid ipsi tali tempore agendum esset. Eo cum non sine periculis venisset: trepidationemque et vociferationes ciuium campanarumque sonitum audisset, animaduertit, non nequicquam eos tumultus esse. Itaque continuo egressa, vitam suam in discrimen, pro salute patris iniecit: vt quam celerrime Lucenhusam aduolaret, patremque moneret sibi prospiceret, ne in manus hostium imprudens incideret. Qua in re, vt alias semper, ad festinationem, quamuis via vi militum infesta esset, sibi nihil reliquum fecit. Eodem tempore Vlmenses pro vrbe exurebant


page 501, image: s501

[Note: Suburbanorum exustio.] ea, quae nocitura sibi putabant: aedes sacras, aediculas in hortis, molas, domos ad pannum lineum extructas candidum faciendum, aedificium infantium vulgo repertorum, ceteraque suburbana: arbores excidebant: omneque circa vrbem solum conplanabant. Interea, dum mater mea [Note: Hominum fuga.] adhuc domum non reuenerat: magnus hominum numerus Lucenhusae transiens, Geislingam ire contendebat; quod oppidum tribus milliariis Vlma abest. Eorum partim magnas ferebant sarcinas, partim liberos manibus ducebant; nonnulli in cunis capite gestabant: quidam armis se induerant, pars in equis: panem, aut quid aliud bipennibus aut hastis appensum portabant. Eorum quaestibus et clamoribus omnia terrore complebantur. [Note: Matris reditus Vlmae.] Dum haec ita fiebant: etiam pater commoueri, partemque rerum suarum in templum conferre, et in adyto abdere coepit. [Note: I. Cessio patris Geislingam Steph. Goepel, Villacensis Carinthius. Sociorum praedationes.] Paulo post mater circiter horam diei 3. redit; patremque modis omnibus, si vitam conseruare velit, Geislingam confugere hortatur et orat Eo cum ille venisset: oppidum iam completum erat hpminibus, qui eo fugerant. Itaque domum optimi viri Stephani, qui sacrarum. rerum ibi minister erat, venit. Apud quem ipse, aliique pii homines concionatores suo sumptu ad sex hebdomadas tecti humanissime, et conseruati sunt. Eodem etiam quandoque mater venit. Ea quodam die absente, milites Vlmensium, reuertentes a frumentatione et pabulatione, domum patris Lucenhusae irruperunt: atque quicquid potuerunt, asportarunt. Haec ab amicis, et religionis libertatisque propugnatoribus fiebant. Post illas 6. hebdomadas cum homines [Note: II. Cessio aedem.] paulatim a metu respirare, et se defunctos periculis esse, arbitrarentur: pater se Lucenhusam recepit. Verum ibi non diu consistendi facultate data, rursus Geislingam rediit: ibique dies prope octo mansit. Post id tempus, cum res paulo pacatiores esse viderentur: [Note: 1547. die Sabbati post Epiphaniae Nellinegae conuentus.] domum iterum se retulit: ali quandiuque cum solicitudine ibi haesit. Eo tempore duo Senatores ab Vlmensibus missi (quod idem aliis etiam locis fiebat) in pagum Nellingam venerunt. Eodem plebem quoque ex aliis in circuitu vicis, atque vna eorum vicorum concionatores, conduxerant. Horum tum numero septem cum patre


page 502, image: s502

aderant. Cum hi, quos dixi, duo Senatores, vna cum populo in templum conuenissent: [Note: Inanis spes tranquillitatis.] literae nomine Senatus recitatae sunt: quarum haec erat sententia. Vlmenses deditionem fecisse: et apud Caesarem in gratia positos esse. Multos quidem eos, magnosque sumptus in hoc bello fecisse; sed tamen caput totius rei, pro quo tanta contentione elaborassent, obtinuisse. Deprecatoribus enim legatis ad Caesarem missis, impetrasse: vt ne ipsorum religionem, et sacrosanctum Christi Euangelium, tolleret, aut impugnaret. Quare causam non esse: cur quicquam posthac metuant: vnumquemque si sapiat, domi manere debere: et sua, quae exportarit, ad se reuocare. Illud quidem fore certo, vt Caesariani transeant: nihil tamen ea re cuiquam ereptum, aut vllam iniuriam allatum iri. Nihil debere quenquam, praesertim cibariorum et lectorum, domo efferre: ne Caesar, vbi adueniat, cogitet, sibi parum haberi fidei. [Note: [Gap desc: Greek word(s)] ] Adhaec, cum tantum detrimentum Respub. hoc bello ceperit: tantamque rerum suarum diminutionem fecerit; aesque grande [Note: Mehs Vmgeldt.] alienum conflatum sit: futurum, vt certum tributum sit imponendum. Quod tamen non rei frumentariae futurum sit: aut rerum, quibus nemo carere possit: sed vini tantummodo et zythi, quibus rebus minus opus sit. Debere igitur vnumquemque in ea re se paratum, et minime recusantem, praebere: atque hoc eo magis, quod de religione et euangelio retinendo promissio esset facta. Inprimis autem concionatores admonebantur; vt plebi haec persuaderent: efficerentque omni ratione, vt ne [Note: Acquieseitur.] grauate facerent. His auditis domum suam reuertebantur: laeti quisque bello tam facile et commode finem esse factum: atque, quod sperarent bene de religione, tributi impositione illa, non valde grauabantur. Credebant enim haec, vti dicta fuerant, ita certo futura. Verum non diu post euenit: vt quidam Caesariani milites, qui agmen [Note: Die Martis post Dominicam primam Epiphaniae, milites Lucenhusae.] praecedebant, Germani Lucenhusam venirent. Horum numero 15. vna cum suis, mulieribus ad patrem diuerterunt. Inter eos duo erant nobiles. His, quidquid potuit, quam optime paratum copiose apposuit; ita vt merito se iniuria abstinuissent: [Note: Eorum petulantia.] si hoc in militum ingeniis esse


page 503, image: s503

posset. Nam vbi largius in vinum se ingurgitarant: patri manus adferre conati sunt; quod ne tamen sine causa facere viderentur; multa in religione cum eo disputare coeperunt. Ad quae cum eis respondisset: et nomen Vlmensium obiecisset: quomodo hi de vera nostra religione cum Caesare decidissent: pacemque ab eo redemissent; referebatur ab eis, se nullam scire pacem; Vlmenses ita in deditionem venisse; vt de eis ad arbitrium suum Caesar statueret. Praeterea maximis conuitiis in Vlmenses inuehebantur: perfidos nominabant; ipsorum diripiendorum a Caesare sibi potestatem factam clamitabant. His ita dictis, patre relicto, ad helluandum magis se conuertebant. Media fere nocte, cum se ad dormiendum abiecissent: quidam iterum vim facere tentauerunt: si forte pecuniam extorquere possent. Sed inter hos praecipue vnus, qui palam antea dictitarat: se non prius hac domo excessurum: quam quadraginta aureos [Note: Einer mit eim Pfriem. homo sanguinarius.] abstulisset. Is patrem adoriri, et subula configere conabatur. Sed quia ceteri vino impediti, iuuare non volebant, materque interueniebat, conata perficere non potuit. Mane cum luxisset illique surrexissent; cibus atque potio iterum prolixe, quemadmodum pridie vcsperi factum erat, ipsique iusserant, apponebatur. [Note: [Gap desc: Greek word(s)] ] Pater simul accubuerat: propemodumque iam conuiuii finis erat. Hic ille miles, de quo antea dixi, ad mensam stetit, foedis et minitantibus oculis: magnamque tenens subulam: Videsne, inquit, hanc? simulque impetum facere voluit. Ibi pater a nobilibus, qui vna assidebant, petiit, ne hoc tantum scelus admitti paterentur; se quam potuerit omnem beneuolentiam et officia eis praestitisse: debere eos impedire hominis nefarium conatum. Mater etiam suppliciter locuta, flens, obsecrauit: vti patrem ab audaci latrone prohiberent. Est tamen aliquando precibus in feritate morum locus: et homines crudeles, quandoque mouentur oratione supplici; proficitque is, qui misericordiam captat: cum ei, qui aduersetur, saepenumero sit pereundum. Sed


page 504, image: s504

[Note: Ein Thumbherr. vir melior.] animos flectit Deus solus: et eorum, quos diligit, salutem expedit. Nam tum alter e nobilibus illis, qui Canonicus fuerat, manus continere sicarium iussit. Quoniam tamen, inquit, bene de nobis me, ritus est: iniuria ne ei inferatur. Cum ille vim facere fortiter perseueraret: iracundiaque totus exalbuisset: quin, inquit ille nobilis abstineas manus? minatusque illi grauiter, patri dicit: mane in hoc loco nobiscum; quod si exieris, periculum tibi non praestabo. Ibi [Note: [Gap desc: Greek word(s)] ] ille sceleratus, cum a conatu depulsus esset: poculo vini pleno prehenso, propino ergo tibi, inquit ad patrem. Ipse recusare: tamen, quia alii imperabant, inuito respondere. Deinde cum ille exiuisset; tum nobilis ille de quo dixi, aiebat, hunc militem, aliosque permultos, [Note: Crudelltas latronis.] quod stipendium eis non daretur, solere isto modo rapinis et caedibus viuere. Addebat etiam, in hoc bello eundem istum, perforatis quorundam presbyterorum, et forte etiam aliorum hominum, genibus, plumboque infuso feruenti; sic ab eis per maximos cruciatus pecunias expressisse. E qua re videri facile potest: vt nullum animal homine, qui disciplina et legibus regitur, praestantius et excellentius sit: sic nullum aliud aeque ferox et crudele esse: cum velut carceribus emissus, ad vim aditum, et ad flagiti [Note: Licentia bellorum.] um licentiam fuerit nactus. Ea autem licentia est in bellis: quae quantumuis pie suscipi possint, scelere nunquam carent: eorumque animos etiam, qui alioqui forte mites essent, audaciores redigunt; omnemque humanitatem compendii causa exuere cogunt. Quo maiora sunt scelera eorum, qui natura ad maleficium propendent, et ad iniustitiam ingenium inclinatum possident. His rebus ita gestis: hi, de quibus scripsi, milites discesserunt [Note: Die Mercurii post Dominicam primam Epiphania, alii milites.] Vlmam versus. E vestigio ad meridiem alius militum Germanorum grex bene magnus, qui eodem iter habebant, aduenit. Pater tum in lectulo paululum ad quiescendum se dederat. Accesserunt quidam ex illis ad aedes: vehementerque pulsarunt; quo strepitu ipse excitatus, paulum prospiciebat per fenestram; sed respondere,


page 505, image: s505

aut intromittere nolebat. Illi acrius instare. Tum sonitu commota mater, quae alicubi in pago fuerat, adcurrit. Illi vi introrumpunt. Interim pater vix effugiens, [Note: Ein Stüblein vnd Tauberschlag. Ibi occultatio.] per scalas ascendit in superiora domus. Erat in posteriore parte aedium tablinum, supra id imminebat columbarium: ita tamen, vt in medio locus aliquis esset vacuus. Ibi pater columbarium ingressus, per foramen descendit supra tabulata tablini: asserculoque id foramen, quod iam supra caput erat, contexit, Ibi ergo se ab didit, modo tergo, modo pectori, modo lateribus incumbens, magno metu et solicitudine. Illi ingressi de hero interrogarunt. Quibus cum mater diceret, eum domi non esse: illi, mentiris, inquiunt: vidimus eum per fenestram. Et sane fieri potuit: [Note: Periculum inueniendi.] vt trans vitrum eum viderent. Ibi tota domo diseurrebant quaerentes. Nec dum etiam mater norat, vbi nam ille se occultasset. Saepe illi clamare: Heus here, vbi es? progredere, non nocebimus. Tandem vnus ex eis ascendit in columbarium, reperitque patris tunicam. Hanc ille in illa subita trepidatione exuerat; in eoque loco reliquerat: cum supra tablinum descenderet. Ibi ille miles ad matrem, en, inquit, hic tunica eius. Vbi ergo ipse est? [Note: Foeminarum prompta ingionia.] Tum mater (vt est foeminarum ingenium in casibus repentinis ad excogitandum aliquid, quam virorum: plaerumque promptius et solertius) respondit militi; se praeterita nocte, cum etiam milites adfuissent, eo loci eam coniecisse, ne quis auferret. Ille responso contentus, iterum descendit: nec reperit patrem latitantem. Mirabile profecto Dei beneficium: illum non vidisse ostiolum, quod patebat, et per quod ad patrem descensus erat, prope scalas. Sed praestrinxit illius aciem oculorum Deus: vt manifestum sit, cui ille adest, eum satis custoditum esse aduersus omne malum, quamuis [Note: [Gap desc: Greek word(s)] , Genes. 39.] propinquum, vt etiam Sodomitas repentina caecitas a domo Lothi, et hospitum Angelorum, quos ille receperat, prohibuit. Cum illi quaerendi finem nondum facerent: sed omnia loca percursarent:


page 506, image: s506

mater identidem animos eorum prornulcens: videtis ipsi, inquit, filii mei, eum nusquam adesse. Cur hunc laborem inanem capitis? Introite in hypocaustum, dabo equidem vobis, quicquid ad curationem corporum pertinet. Haec eo consilio dicebat: vt cognosceret illis remotis, [Note: Vxoris sidelitas.] vbi nam pater lateret: vtique eum aliqua ratione clam emitteret. Tanta eius in illum iis temporibius constitit fidelitas. Ac profecto saepius de patris salute actum fuerat; nisi huius fidelissimo studio, et virtute incredibili, pericula depulsa fuissent. Illi eius oratione persuasi, inuestigatione destiterunt: atque in hypocaustum ingressi, quae ad famem sitimque sedandam [Note: Fronte capillata.] requiruntur, omnia affatim inuenerunt. Breui mater in culinam egressa: pater, cum solam animaduerteret, vnguibus parietem fricans, se esse superius significauit. Erat enim tablino culina continens. Qua re animaduersa, cum militum animis in res alias intentis, tempus opportunum ipsa cepisset, ad patrem celeriter ascendit; eumque maximopere adhortata est: vt quam maxima posset celeritate decurreret: et per ianuam posteriorem, hortumque domui adiunctum, fuga sibi salutem peteret. Illos enim maxima ei et extrema supplicia minari. Ibi ille paret: atque summa contentione decurrit. Mater [Note: [Gap desc: Greek word(s)].] pauore exanimatum, nec sat rationis habentem, secuta, tunicam et hastam post eum portauit: atque in hortum deduxit. Quo cum venisset, miles quidam in fossa post horreum sedebat caligis impeditus. Is eos conspicatus, atque expallescens, mane, inclamauit, bone vir; quorsum te proripis? Non faciemus tibi iniuriam. Huic conuersus pater, breui, inquit, reuertar: [Note: III. Cessio in Scharestetensem pagum.] adeundus mihi quidam est, aegrotus, et consolatio adhibenda. Ita cum horto exiuisset: multi equites apparebant in via, quae via proxima horto, et humilibus duntaxat vepribus, ab horto discreta erat. Illi clamare, mane vir optime, quo [Note: Scharestetum.] contendis? Ipse nihil contra, sed se cundum hortum ad alias partes declinare: loca flexuosa et viam concauam, atque anfractus petere. Inde syluam subiens, breui Scharestetum, qui vicus dimidio milliario Lucenhusa distat, perterritus, tutus tamen,


page 507, image: s507

[Note: Ibi pastor Ecclesiae Georgius Hernitus vir humanissimus.] peruenit: Ibi ad Parochum diuertit, triduumque cum eo mansit. Quo spatio tamen bis Lucenhusam misit: qui matrem admonerent: omnibus vt rebus posthabitis, tantum honestae saluti consuleret: et quoniam illic infesta omnia essent hostibus, quam maturrime ad ipsum properaret [Note: Die Veneris equitum Hispanorum eo accessus.] Scharestetum. Tertio die post, aliquot Hispani: in campo circa Scharestetum visi. Hic agricolae concurrere, campanas pulsare, ab ingressu vici eos repellere contenderunt. Alii in turrim templi, quod in campum spectabat, ascenderunt: et cum his pater, ad speculandum, quid in animo illis esset facere, Cum eos in agris oberrantes equis cerneret: casu, vel potius diuinitus, Ossuarium [Note: Beinhaus, Ossuarium, Krufft.] seu cryptam, quae infra erat, despexit. Consilium cepit, si illi prohiberi non possent: ac vi incurfionem facerent: se in eam latendi causa ingressurum. Eodem die sub vesperum venit mater, profugiens domo, propter vim et multitudinem Hispanorum: pulsabatque ianuam parochi: squalida, exanimata, ac similis mente captae. Nam in via inciderat in Hispanos: a quibus ea, quae domo extulerat, erepra fuere. Qui cum in syluam pertrahere illam conarentur: clamores, quantos maximos potuit, [Note: [Gap desc: Greek word(s)] ] questusque sustulit: faciem luto et sordibus perlitam monstrans: et caput vitta cruenta tectum, taboque infecta, ostentans. Quibus rebus non tum solum, sed aliis etiam temporibus, ab illorum sese iniuria liberauit. Ea vespera Parochus in superiora templi lectulos portandos curauit: vbi ipse ac pater pernoctarent: mulieribus [Note: Hora nocturna sexta.] et familiae domo relicta. Noctu luminibus accensis, cum ante coenare vellent; repentino tuba exaudita, Hispanorum mox irruptio subsecuta est. Maximus omnibus timor iniectus: parochus, nunc, inquit, de nobis actum est. Ergo omnes sese domo eiicere: diuersas fuga partes singuli petere. Parentes, vt locorum ignari, primum diuulsi, mox tamen diuino quodam beneficio in coemiterio conuenientes: ambo sese in cryptam, quam demonstraui coniecerunt:


page 508, image: s508

in partem eius intimam se abdiderunt: [Note: In ossuariam irreptio.] duoque feretra, quae supra mortuorum ossa erant, obduxerunt. Erat iam hora sexta. Nihil adeo homini tali tempore recusandum: vnde salutem honeste petere potest: nec aspernandum id, quod in periculis auxilio potest esse, quamuis alias iniucundum: nec nouit homo, vnde [Note: Bene factum.] aut quomodo saepe contingat ei salus: cum res contemptae aut abominabiles alioqui, vim quandoque ad conseruationem habeant maximam. Ita (si licet huc aduocare homines ex sacris literis [Note: 2. Sam. 21.] maximos.) Dauid non dubitauit cum apud Regem Achin extremo discrimine staret, prope a satellitio eius proditus, nec capite in parietes arietare, qua in re magnus dolor erat; nec barbam saliua defluente turpificare, quod sane foedum: nec simulare dementiam, a qua re nemo facile illi antea commodi aliquid casurum credidisset. Eodem modo (ne longior sim) centum Prophetae in speluncas se abdi ab [Note: 1. Regum 18.] Abdia, Procuratore Regis impii Achaabi et conseruari, aequis animis tulerunt. Nam se vitamque suam in discrimen iniicere; cum ea re nihil proficiatur: cumque anrea miser abilis mors subeunda sit, quam confessio Christi fieri magnanima possit: atque cum mutus de medio tollaris: nec ea gratia hostes adsint, vt de Religione inquirant: est quidem illud non seruire gloriae Dei, meo quidem animo: [Note: Irruptio hostium in pagum.] sed ipsum necem sibi adferre. Tunc igitur, vt dixi, ad eum modo Hispani, irruperant. Pars clamabat sancta Maria, Landtgrauius, Landtgrauius: alii his respondebant, non Landtgrauius, sed Caesar, Caesar. Mox fores perfringere, summa vi domos irrumpere; coniicere. praedam in plaustra: tum domum parochi aggredi coeperunt. Ibi pater tunicam interiorem qua pectus circumuestiebat, hastamque reliquerat. His rebus atque aliis ablatis in coemiterium aduolarunt: valuas templi cffregerunt, adytumque: omnia, quae inuenerunt, exportarunt. Alii hominem mortuum in coemiterium inferebant: omnes partes perscrutabantur: tecta disturbabant, si quis forte sub eis lateret. Quidam


page 509, image: s509

etiam ad cryptam accedebant: saepenumeroque facibus introrsus porrectis, gladio [Note: Discursatio et spoliatio.] scrutantes, explorabant. Atque hi a parentibus perspicue videbantur: ipsi tamen illos non videbant. Reliqui vicum omnem equis circuibant: excubitoresque locis quinque disponebant. Post horas duas, cum putarentur tandem cum praeda abituri: pecora caedere, atque coquere coeperunt. Nocte media eiulatus mulierum puellarumque auditus. Non multo post venit quidam, qui ipse quoque cryptam subibat. Eum mei putabant Hispanum esse: ideoque silebant; et ne inuenirentur, non mediocriter pertimescebant. Idem post horam dimidiam aliquid inter ossa mortuorum, idque sonans, occultabat, [Note: Sclopus inter ossa.] atque exibat. Mater accedit, et reperit bombardam absconditam a parocho. Dolebant ergo ambo, ipsos inter sese non agnitos esse: Deumque enixe, se vt ex eo discrimine seruaret, precabantur. Post vnam horam, cum silentium in vico esset: mater a crypta progressa, de exitu dispiciebat. Venit in quandam domum: vbi sperabat se aliquos agricolas, qui metu eo concurrissent, inuenturam. Ibi Hispani, qui intus erant, eam viderunt: velocissimeque insequentes, Germanice inclamabant, foemina pro me, pro me. Illa ex insidiis istis multo velocius fugere; cellam [Note: Trans cellam saltus.] quandam vinariam apertam, saltu superare: seque in coemiterium, sed non recta, verum per ambages et flexiones, ne patrem quoque proderet, recipere. Cum iterum in cryptam ad patrem venisset: indicauit, quantum periculum adisset: nec esse adhuc vllam spem euadendi. [Note: Ianuacii [perhaps: Ianuarii] frigus.] Tristis ea sane re ille erat: nec satis commode a frigore maximo se defendere poterat. Atque ibi perspici potuit, quanta vis necessitatis esset. Nam pedes eo panno, quo feretra integebantur, contra frigus [Note: Somnus in frigore.] hybernum velare cogebatur. Huc accedebat, quod perpetuum vtrique cum somno certamen erat: ac tandem pater, tum frigore, tum tristitia (quae res ad inducendum somnum, multum momenti habent) dormire coepit. Cum post vnam circiter horam experrectus esset: materque diceret, prope horam, esse quartam: habita precatione [Note: Hora matutina quarta.] ad Christum Opt. Max. in viam


page 510, image: s510

se dederunt. Metuebant enim, ne, si dum luceret expectarent, ab hostibus deprehenderentur. Itaque silentio per vicum euntes: cum plaustra spoliis onusta astarent: [Note: Euasio e Scharestete.] secundum ea in tenebris, nemine vidente, elapsi sunt. Atque qua via proxima per hortos trans saepes erat, in agros deuenerunt. Vbi, cum lapides et truncos obiectos non curarent, fiebat: vt non raro in fossas praecipitarentur. Consilium inibant, Vlmam ire: sed non recta: ne iterum in Hispanorum manus, qui circumcirca omnibus vicis consederant, inciderent. Dextrorsus dumos et syluas petierunt: in quibus amplius duo milliaria, incerti viarum et locorum, errauerunt. Distabat autem vrbs ab eo, vnde exierant, vico, [Note: Die Sabbati.] ad duo milliaria. Qua se cumque conuertebant: aut Germanos audiebant, aut Hispanos milites, et sonitus tympanorum. Primum itaque variis difficultatibus [Note: Bermelinga. Asch.] et metu Bermelingam, post Ascam, peruenerunt: qui sunt duo magni pagi. In iis locis aqua et pane vires reficiebant. [Note: VVippinga.] Inde Wippingam transgressi: in idipsum, quod vitare voluerant, discrimen inciderunt. Hispani enim circiter viginti numero, magna vi et terrore adequitabant. Hic cum pater manus ad eos tendere, et orare inciperet: vnus eorum venabulo ipsius caput percutere nitebatur, id tamen mater praeoccupans [Note: Spoliatio ab Hispanis.] impediit. Primum ei adememnt gladium: deinde pulchrum pileum nigrum: pro quo ei quidam sordidum suum cinerei coloris imposuit. Post etiam peram, cingulum, pugionem. Alii tunicam a pectore discindebant: pars thoracem ex ceruina pelle manibus tractantes, pecuniam quaerebant, in quo aurei aliquot [Note: Pera confixio.] insuti, tamen inuenti non sunt. Vnus eorum hasta peram partibus omnibus transfixit: in qua pecunia nonnulla reperta atque ablata, obolos tamen et nummos minutos reliquit. Ita variis modis ab eis huc illuc raptabatur. Tum pater Latine cum eis loqui, atque precari coepit: Id ei profuit. Vnus enim ex illis exclamans, Latine scit, inquit: clericus est. Cumque quis, vnde, quo tenderet, quaesiuissent, ipseque respondisset: potestatem abeundi fecerunt. Ibi rogabat, vt cingulum ad tustam


page 511, image: s511

infestam pectori intentare. Nec [Note: Clementia hostilis.] nicam adstringendam redderent. Id reddiderunt, atque etiam peram. Etiam is qui pileum abstulerat, eo reddito, recepit suum. Quorum animos cum ad humanitatem aliquam a saeuitia traductos mater videret: orabat, quoniam viderent hominem esse id aetatis, redderent etiam ex armis alterutrum. Nam quidam inter eos quoque Germanice norant. Itaque Latine patrem interrogabant: vtrum peteret, gladiumne [Note: [Gap desc: Greek word(s)].] an pugionem. Cum diceret, redderent, vtrum vellent: quidam accepit pugionem: et manibus diu tractans, quod aliquid argenti pro ornamento haberet: tandem proiecit, ac recipere iussit. Recepit, atque cum matre abiuit. Inde de monte quodam, infra quem fluuius erat, cum descenderent; [Note: Alii Hispani.] mox alia Hispanorum turma extitit, Quos conspicati, celeriter fluuium transierunt. Illi haud segnius transilientes, equos concitato cursu adegerunt. Verum cum eos iamdudum spoliatos viderent: paterque eis peram bene hiantem ostenderet, abscesserunt. Idem accidit, cum montem alium, qui contra priorem erat, excelsum ascenderent, ac vix dum medium superassent. Nam alii Hispani, cum ad [Note: Alii.] eos incitassent equos: eademque, quae superiores, vidissent, quaesiuissentque, num pabulum esset supra: responderunt, magnam eius rei copiam esse, atque ita dimissi sunt. Cum iugum superassent, venerunt [Note: Pagus.] in quendam vicum, quem tametsi Hispani tenerent: tamen sine maleficio eos dimiserunt. Hic pater ante quandam domum cum peteret aquam: mulier respondit, sibi esse bonum vinum. Pater suas miserias, et se nullam nummorum facultatem habere demonstrabat. Illa tacita abiens, vini attulit vnam forte mensuram, poculumque [Note: Liber alitas coacta.] e vitro altum. Quoniam, inquit, vini huius iactura facienda est: multo tibi, quam Hispanis dare malo. Gratiis actis, pater discessit, atque cum matre, confecta quarta. milliarii parte, alium in vicum [Note: Alius pagus.] peruenit. Vbi cum vehementius, quam antea sitiret: et ante quandam [Note: Pilei ablatio.] domum ex hydria biberet: Hispanus quidam aduolans derepente, pileum de capite eius detraxit, Pater conuersus, illum, vt redderet, orare: ille contra haagricolarum etiam, qui pro patre orabant,


page 512, image: s512

deprecatio proficiebat. Horum [Note: Calceorum detractio.] postea narrabat; Hispanos etiam suo patri, aetate confecto, recentes calceos pedibus detraxisse. Inhumaniter haec quidem [Note: Germanorum militum iniquitas.] omnia Hispani: sed non putamus, multo atrociora alienis in terris a Germano milite factitata saepe esse? Compertum certe hoc bello est; in multis locis, multa crudelius et intolerabilius facta esse a Germanis, non solum iis, qui cum Caesare fuerunt; sed etiam illis, qui in nostro exercitu erant: quam ab vllis aut Italis aut Hispanis Atqui his magis hoc ignoscr potest, quibus saepe calamitates Germanus intulit. Quis vero nostris iniuriam apud nos fecit? Subiiciam vnum tantum atque alterum exemplum; ex quo nostrorum hominum mores in locis exteris cognoscantur. [Note: 1527. Crudelia facta Roma.] Audiui ex hominibus fide dignis: cum Roma superioribus annis capta esset; quosdam milites in monasterio quodam illius vrbis conuenisse. Ibi reliquos ebrios in cella vinaria factos, dolia petulanter contudrsse: vnum, comprehenso quodam indidem monacho: pecunias monasterii vt monstraret, vim adhibuisse magnam. Cum iile sustineret: hunc posteriores partes corporis illius, ferro traiecisse: idque ferrum identidem in vulnere versasse. Hoc dolore miserum illum, ad necem excarnisicatum, indicium torius gazae fecisse. [Note: Mediolani.] Audiui etiam ex optimo viro: Meidiolani, vbi ipse quoque dum miles fuerat: quendam Germanum in domum foeminae cuiusdam nobilis inuasisse: cui filiae duae pueliae virgines eximia pulchritudiue fuerint. His eum ad libidi nem suam abuti voluisse. Has tanta virtute intuenda pudicitia suisse: vt, cum ille nefarius gladio eas cogere conaretur: cumque ipsis vociferantibus succureret nemo; in ferrum vltro incurrerent Ea causa illum ira percitum: cum eis potiri non posset: ipsaeque iam manibus, allisque partibus corporis, conuulneratae essent: vtramque trucidasse. Multum a nostris peccatum est: sed ea peccara homines etiam innocentes luere postea coguntur. [Note: Aspiciant oculis superi mortalia iustis.] Haec est mirabilis Dei gubernatio in hac vita: vt, nisi sacrae nos docerent literae: piis iuxta ac improbis graues calamitates,


page 513, image: s513

saepe etiam illis, quam his, grauiores, subeundas esse: iure indignaremur: atque res humanas nulla prouidentia Dei regi: sed in iis fortunam caecam pro libidine putaremus ludere. Erit tamen tempus, quando boni sempiterna fruentur laetitia, quamuis nunc vexentur: quod ipsum, quod affliguntur in hac vita: maxime argumento est: cum in scriptura vbique eis amplissimi honores et praemia promittantur: aliam vitam restare: in qua hi muneribus afficientur: et in qua promissa Deus ipsis praestabit. Sed ad meos redeo. Qui cum ex eo pago, de quo dixi, abissent: obuiam fit eis Hispanus quidam equo vehens, et sinistrorsus ascendens. Is [Note: Bonus Hispanus.] patrem interrogabat, num Latine sciret. Qui cum se scire respondisset: ille rursum, quid ipsi accidisset, requirebat Videbat enim eum esse nudo capite, et manu calceos portare: quod lutum meridie liquescens eos pedibus auelleret. Respondit pater, se dispoliatum esse. Iterum quaerenti, quo in loco, respondit, partim in pago isto, partim alibi. Iussitille parentes in pagum se rursum sequi. Quo cum rediissent: ille, tametsi nulla autoritate ad speciem praeditus esset: tamen honorabatur abHispanis. Quos cum de ereptore interrogasset: dixeruntilli, eum de monte descendisse. Voluit ergo parentes vna secum descendere in castra: se amissum eis restituturum. Illi, quod metuerent, etiamsi benigne Hispanus promitteret: ne tamen ab aliis non dimitterentur viui: gratias ei egerunt pro eo studio; atque longius progressi, post multa incommoda supra Soeflingam [Note: Soefling.] ad fluuium venerunt: qui est pagus, quarta milliarii parte Vlma distans. Fluuius autem, quod caerulaei est coloris ibi, vbi nascitur, [Note: Blavv. Blaubeura.] Blaua dicitur. Oritur in oppido Blaubeura: quod infra asperrima. faxa fitum in ditione Ducis Wirtembergenfis, duobus abest Vlma milliariis; ex quo oppido longissime. porrigitur vallis amcena: per quam Blaua Vlmam labitur. [Note: Hispani equites.] Ad eum fluuium, cum, Vt dixi, venissent: occurrerunt vltra fluuium quidam equites Hispani. li Latine


page 514, image: s514

cum de altitudine fluuii quaererent: pater, respondit, admodum esse altum. Ita, quamuis libenter transmisissent: et forteiis qui citra erant, nocuissent; tamen discesserunt. Cum Soeflingam intrassent: inuenerunt eum pagum praeoccupatum ab Hispanis: nec non viam, quae Vlmam ducebat: aliis ingredientibus, aliis exeuntibus. Ibi bonus quidam vir eos illa nocte fecum retinere; suaque cum ipsis communicare voluit. Sed ipsi Deo confisi, in vrbem [Note: Vlmenses portae Eo aduentus illo die Sabbati.] ire pergebant. Cumque vesperi portam nouam, quae nominatur, subirent: ciues in armis astabant: et inter hos vnus Senator, quibus custodia portae commissa a Senatu fuerat. Nondum enim eo tempore Caesar Vlmam venerat; eaque re portae adhuc Vlmensium custodia tenebantur. Tum vnus ex illis armatis: qui nomine Nicolaus Tendelius, artificio figulus, [Note: Nicol Tendeli us, ex Bauaria, [Gap desc: Greek word(s)].] voluntate patri amicus erat: accedens, es ne, inquit, ille meus Martinus, annon? Videratenim nec pileo tectum, nec calceis indutum; caligis etiam contritis deformatum, atque miserabilem. Cum se esse respondisset: circumsistentibus omnibus reliquis, atque audire auentibus, rem omnem narrauit. Tum Tendelius iussit ambos domum suam ire: se eodem quoque breui venturum. Nam quod diei vesper [Note: Nicolai Friccii Textoris uidua.] erat: alios ad portam successuros. Ipsi vero primum domum Agnetis Friccinae honestae viduae, iuerunt: cuius viro, quoad vixerat, familiarissime semper fuerant vsi. Apud quam cum paululum sese [Note: Ioa. Esselinger figulus. Hic et Tendelius habebant duas sorores.] confirmassent: postea ad Ioannem Esselingerum figutum: Cum quo eis non tantum notitia, sed etiam consuetudo et vsus perpetuus erat, migrarunt. Is atque vxor eius, optima foemina, quae post paulo vna cum multis millibus hominum pestilentia sublata est, eos quam humanissime rebus. omnibus tractauerunt. Nam tum vicem eorum, calamitatesque, ex animo dolebant: tum aqam ad abluendos [Note: Hospitalitas erga miseros.] pedes (qui patri quidem frigore ita corrupti erant, vt longo post tempore vix in integrum restituerentur) dabant: tum cibum potumque suppeditabant: tum etiam cum reliqui lecti ab Hispanis tenerentur; eum, in quo ipsi cubare solebant,


page 515, image: s515

fuerant, reliqui factum nihil esset. Illud, quam Deus conseruet saepe suos rebus iss: solebant, eis concedebant: vt, quo pauciores veri inueniuntur, in periculis et aerumnis amici: hoc maiorem laudem debeant ii ferre, qui tali tempore sese officiosos praestiterunt: vt etiam aurum, quo minor eius copia est, eo caeteris metallis magis antefertur. Quorum hominum prolixa benignitate parentes adducti: dies postea complures ibi curandae valetudinis causa manserunt. Postridie autem tunc [Note: Die Dominico. Ioan. VVolckestein.] a meridie, cum pater aliique nonnulli, apud Ecdefiastert Io. Wolckeste nium (quem mortuum; honoris Causa nomino) colloquio et vino se reficerent; venit eodem Georgius parochus Scharestetensis: [Note: Georg. pastor Scharestet.] de quo multa antea scripsi. Eius aduentus exoptatus admodum omnibus erat. Is exponebat, quibus in periculis fuisset: et quemadmodum se ab his vindicasset. Se in vico suo captum ab Hispanis fuisse: sed non cognitum ab illis pallio suo nigro spoliatum: postremo bene pulsatum, tamen dimissum fuisse. Ita que eadem nocte se ad affinem quendam suum sutorem venisse Nellingam, quoniamque ibidem quoque Germanorum stationes fuissent: ac eorum nonnulli, in domo affinis: mane cum eis portantem vnius hastam, Vlmam peruenisse. Illud in meis parentibus mirandum, cum toties [Note: In infortunio fortuna.] ab Hispanis fuerint spoliati: retinere potuisse tamen. patrem tunicam, quae non mala fuerat: et thoracem ceruinum, in quo supra dixi aliquot aureos insutos fuisse: nec matrem amisisse aut tunicam, quae sane bona, aut annulum patris ex argento, quo annulo in literis obsignandis vtitur: et nonnihil pecuniae: quas res in crypta a patre acceptas in sinu occultarat: aut pugionem aliquid habentem argenti, quem sub vestibus gestarat: Nec satis dici potest: quid acerbitatis et miseriarum, non solum post discessum nostrorum principum: sed etiam ante, bellorecens [Note: Matris afflictiones.] exorto, perpetiendum eis fuerit: Grauiora tamen matri accidisse existimo: quod absente patre maximis saepe conuitiis et verberibus a Germanis Hispanisque militibus afficeretur: cum nunc pecuniam flagitarent, nunc cibum, nunc vi; num: idque cum ab iis, qui antea adinprimis, memorabile: in quo apparet: a quibus auxilium humana ratio non


page 516, image: s516

speraret: vt tum accidit. Nam quodam tempore, cum Hispanus aliquis cingulum collo eius iniecisset: arcteque comprimens [Note: Canis fidelitas.] magna voce pecuniam postularet: ipsaque iamiam vocem missura, et omnia monstratura esset: canis, qui in lectulo recubabat, desiliens: crus Hispani mordicus apprehendit: nec prius destitit: quam ille dolore commotus, gladium in canem stringeret: qui primum sub lectulum, post se foras eiecit incolumis; mater etiam tantum spatii nacta, vt prosilire posset, salutem sibi peperit. Eum canem illius fidelitatis ergo etiam nunc parentes alunt. Alio etiam tempore, item patre absente; cum metu [Note: Non vicinus a vicino tutus.] venturorum militum supellectilem, quam poterat, alio conferendam in plaustrum coniiceret; aliquot bombardarum sonitus exauditi, et in propinquo animaduersi sunt: Postea compertum est, hoc factum esse a malis quibusdam incolis, et hos ictus petisse matrem: vt ea de medio sublata, illi res eas in suum commodum conuerterent. Denique saepe coacta fuit profugere [Note: Bibliothecae laceratio. [Gap desc: Greek word(s)].] domo propter hominum, iniurias: qui interea pecus, vestem et alia, quae inueniebant, eripiebant. Domus vniuersa foedata, libris conscissis constrata, caeterisque rebus exinanita. Sed redeo ad Esselingerum. Ab eo parentes, quod locus ipsis propter Hispanos [Note: VVolekestein. [Gap desc: Greek word(s)].] amplius non esset: ad Wolckesteinium se contulerunt: atque quamuis nec illius domus ab Hispan. vacua esset, ad decem hebdomadas cum eo, suo sumptu vixerunt. [Note: Bacchanalibus.] In sequenti tempore, cum Caesar in Saxoniam Vlma profectus esset: se Lucenhusam receperunt: domoque purgata, ad [Note: Ioan. Frid Saxo. Augusta.] tempus ibi constiterunt, quanquam non sine timore: praesertimpostea quam capto duce Elcetore Saxoniae, Augustam Vindelicorum cum exercitu victore Caesar rediit: [Note: 1548. in Iulio, Interim.] passimque copiae vltro citroque profectae fuerunt: quo tempore etiam non raro cedere cogebantur. Post id tempus coepta est, astuta quaedam, tetraque bellua procreari, et in lucem edi: quae cum alias gentes, tum inprimis Sueuorum, misere depascit: ac nisi aliquando huic aliquis Hercules inuentus erit: qui claua nodosa eam conficiat: plurima adhuc damna dabit. Interim Caesar Vlmam reuertit. Proximo die quam reuerterat, concionatores Vlmensium 5.


page 517, image: s517

capti sunt: quod illius bestiae fuerant aduersarii. Hi fuerunt Mart. Frechthus, S. Theol. Licent. princeps Vlmensium concionator, [Note: Concionatores capti.] reliqui, Mart. Rauberus, Bonauent. Steltzerus, senex, Iac. Spiessus, et Georg. Fiessius. Captus est vna cum his, frater Frechti sutor: propterea quod accurrens, captum fratrem consolatus erat. Abducti sunt omnes in ditionem ducis [Note: Rirthateccia.] Wirtemb. et in oppido Kircha, in vnam coniecti catenam. Ibi in squalore et moerore longo versati, tandem se pecunia redemerunt: nec tamen sententia pristina destiterunt. Eorum alii loca alia, vitaeque [Note: Mart. Prechthus, Tybingae. Stipendium illustre.] genus aliud secuti sunt. Frechthus hoc tempore Tybingae viuit: in Academia ab illustrissimo principe Christoph. praefectus iuuenibus qui principis liberalitate ad studium diuinarum literarum aluntur: quas pro erudirione sua, magna cum laude explicat. Qui cum omni tempore optime de parentibus meis et me est meritus; tum proxime superioribus mensibus, cum [Note: IV. Cessio Heidenheimum. Ioan. Maccus.] illac transirem, humanissime me est complexus, consilioque iuuit. Tum autem cum pater hos, de quibus dixi, captos audiret: qui eo tempore Lucenhusae erat: paulisper se cum Io. Macco, qui Ecclesiae Lausenensi praefuerat, in ditionem Wirtembergensem in oppidum Heidenheim contulit. Quo interea tempore ab equitibus [Note: Io. VVirtzburger, [Gap desc: Greek word(s)] V. Cessio, Vlmam.] domi quaesitus est. Post 8. dies, quibus Heidenheimi apud Ioannem Wircemburgerum, verbi Dei ministrum, fuerat: quo etiam alii presbyteri confugerant, Lucenhusam reuertit. Ibi vnam tantum noctem commoratus: Postero die confestim Vlmam iuit: propterea quod ii, qui Caesarem abeuntem, Electoremque curru asportatum, prosecuti fuerant, magna ex parte redirent. Ibi mansit septem dies. Non multo post omnes Vlmensis agri concionatores in vrbem a Senatu accersiti. [Note: Interimens absque ens. [Gap desc: Greek word(s)].] Iis, cum conuenissent, adducta est illa, quam dixi, bestia. Propositum est, vt non tantum non eam auersarentur: sed etiam Deum et sanctos omnes iurarent, se eam alituros, pexuros, ornaturos, defensuros, nec vllo modo telum vllum in eam coniecturos. Tergiuersantibus et renuentibus, tertio ea conditio lata. Ac praecipue patri institerunt, quod is esset vnus


page 518, image: s518

ex iis, qui reliquorum doctrinam et mores, attenderent. Ita vti per Deum eos obtestaretur pater; ne tale vinculum conscientiae suae iniicerent. Sed ex iis concio natoribus eo tempore fortiter reliqui sustinuerunt illum impetum: nouem tamen fuerunt expugnati. Itaque iis, qui repugnabant et perstabant, numero circiter [Note: Tertia feria post Martini.] quadraginta, abeundi potestas data est: ipsisque pro viatico viceniquini aurei donati. Qui in exilium proficiscentes, alii alia loca, pro eo ac poterant, petebant. Caeteris, qui bestiam colebant, ternae, aut quinae, [Note: Noriberga. Herolixberg.] aut senae Ecclesiae commissae. Parentes cum rebus suis Noribergam, et Heroltzbergam, aut alio, ad affines et amicos se contulerunt: et ita ad tempus vagando [Note: Culmbach.] sibi vitam propagarunt. Tandem Culmbachium in regionem Marchionis Alberti peruenerunt: atque post paulum [Note: M. Othonis Corber. VVartefels.] commendatione Othonis Korberi, doctissimi viri, et aulici illic concionatoris, Wartenfelsium translati sunt: qui est pagus [Note: VValdenfels.] et arx amoena, in potestate nobilis et clari viri Wolffgangi Adolfi a Waldenfels: situs supra Culmbachium ad vnum et dimidium milliaria; in quo loco pater hoc tempore Ecclesiae praeest. Quos meos parentes anno hoc 1551. mense Maio inuisi: gratiaque Dei incolumes inueni. Postea Mense Iunio Argentoratum redii ad [Note: VVerteri.] Dominos meos Werteros, Philippum et Antonium, nobilitate et ftudio litterarum claros iuuenes; cum quibus iam quadri ennium magna commoditate et otio in literis vixi: et si Deo optimo maximo placitum erit, diutius cum eis manebo: operamque ipsis pro parte mea nauabo.



image: s519

SIMONIS STENII VITA MAVRITII, SAXONIAE ELECTORIS.



page 520, image: s520

LECTORI BENEVOLO S. D. BURCARD GOTTHELF STRUVE.

MAgnus inter Germaniae Principes erat Mauritius, qui primus in Albertinam prosapiam Electoralem intulit dignitatem. Hinc, non immerito laudes ipsius et elogia plures enarrant. Vt enim taceamus Sleidanum, Chytraeum, Thuanum, Hortlederum, Pontum Heuterum, Ioachimum Camerarium in Vita Melanchthonis, Seckendorfium, aliosque, qui in ipsius occupati fuerunt gestis, separatim quoque Eiusdem Historiam vel alii scripserunt integram, vel gesta, quaedam singularia illustrarunt. Inter illos Seckendorfio memoratur [Note: Hist. Luther. lib. 1. §. VI. add. I.] Historia Mauritii MSta, quam Georgius Arnoldus, Chemnicensis, Iureconsultus egregius, et Cancellarius quondam Citicensis anno 1588. defunctus, conscripsit, cuius Germanicam versionem anno 1670. Dauid Schirmerus, cuius curae olim Bibliotheca Electoralis fuerat commissa, adornauit. In Tomo secundo Orationum Lugubrium a Simone Schardio editarum, continentur Orationes in obitum Mauritii, in aede Paulina Lipsiensi, anniuersariae Memoriae ergo habitae, vtpote Ioachimi Camerarii, Ernesti Poccii, Ernesti Vegelini, Sebastiani Rosleri, Iacobi Strasburgii, Michaelis Barthii, Gregorii Bersmanni, Io. Schirmeri, Balthasaris Gutleri, et demum vltima, decimo post Mauritii mortem anno recitata, quae potissimum Monumentum ipsius sepulcrale describitur. Integrum hoc in Conditorio suo Saxonico capite Tertio prolixe exposuit Dauid Schirmerus. Aiud vero ipsi nos exhibuimus in fasciculo Tertio Actorum Litterariorum Tomi secundi. Illustrantur quoque Mauritii Acta ex Historia arcana trium Saxonia Electorum, quam ex MSto primum protractam atque Tomo secundo Obseruationum Germanicarum Halensium videmus insertam, cuius Auctor reputatur vel Guilielmus Reiffensteinius, Quaestor Stolbergensis, vel Matthaeus Ratzenberger, Medicus Elector alis Saxonicus. Ad gesta Mauritii specialia alii faciunt Scriptores. Talis est Nicolaus Mameranus, qui Inuestituram Regalium atque Dignitatis Electoralis singulari scripto exposuit. Historiam Belli Magdeburgensis a Mauritio Electore gesti, enarrauit Sebastianus Besselmeyer. Thomae Wintzeri habemus Historiam infelicis pugnae inter Mauritium, Saxoniae Electorem, et Albertum, Brandenburgicum Marchionem, vna cum Mauritii funeris ac sepulturae descriptione. Haec singula in Schardii Tomo secundo reperiuntur. Accesserunt Georgii Fabricii, aliorumque in eum Epigrammata, vna cum Ioachimi Camerarii in funere ipsius Lipsiae habita Oratione. Inter Wittebergensium Orationes [Note: Tomo V. p. 697.] extat Ioannis Maioris Ioachimi Oratio de Mauritio, ligato sermone conscripta. Nec minus aestimandae sunt Io. Friderci Brandtii Misnensium Equitis illustris Vindiciae Mauritianae, [Note: Iena 1617. 4] quas in hac Academia, Praeside Oswaldo Hilligero, adseruit, quibus ipsum Mauritium ab iniuriis Io. Bodini, Eiusdemque expeditionem aduersus Caesarem susceptam strenue defendit. Idem institutum est Cornelii Crullii in Vindiciis Mauritianis, siue de Iustitia belli Saxonici Mauritiani, dum discursum istum autoris Autonomiae et Iuris consutorum Dilingensium calumniis opposuisset. [Note: prodiit Lipsiae 1631. 4.] Post hosce memoratos, Eiusdem Belli Historiam aeque ac Iustitiam singuari schediasmate exposuit Io. Christophorus Bartensteinius. [Note: Argentorati 1710. 4.] Haec ipsa autem Historia a Stenio descripta, licet notiora saltim contineat Mauritianae Historiae monumenta, fide tamen digna est, et accurata.



page 521, image: s521

VITA FORTISSIMI ET LAVDATISSIMI DVCIS MAVRICII SAXONIAE QVONDAM ELECTORIS, Graece conscripta ac in Latinum sermonem conuersa A SIMONE STENIO, Lomacensi. ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO D. FRIDERICO IV. COMITIPALATINO, DVCI BAVARIAE, ELECTORI, DOMINO SVO CLEMENTISSIMO FAVSTVM NOVI ANNI AVSPICIVM PRECATVR SIMON STENIVS.

INtuens ego in pericula, quae Germaniae imminent cum ab Othomanica potentia, tum a Pontificia, saepe recordor Mauricii Saxoniae quondam Electoris, cuius virtute vtramque a ceruicibus nostris depulsam esse qui negat, et inuidum se is et ingratum fateatur necesse est. Quibus vitiis haudscio an laboret Flaciana factio, quae vt viuentem probris insectata fuit, sic mortuo etiam nunc obtrectat, eodem animi morbo, et eadem criminandi libidine, qua vsa est et vtitur in vita et manibus exagitandis landatissimi Electoris Christiani, cui Mauricius patruus fuit. Caeterum turpe credo sit illos diligentiores esse in optimis principibus de formandis, quam nos in iisdem ornandis. Atque haec causa me impulit, vt rerum a Mauricio gestarum breuem synopsin complecterer ex Panegyricis doctissimorum et disertissimorum virorum narrationibus decerptam. Quam strenulae loco, illustriss. Elector, ad tuam Celsitudinem mittendam esse duxi ea gratia, quod viderem, tempora haec Mauricianis non esse dissimilia, et difficultates easdem propemodum in pari rerum Germanicarum perturbatione, et maiorum confusionum metu, initio gubernationis tuae offerri. Ex quibus omnibus vt feliciter te, quemadmodum superiori anno, sic et hoc, quem modo auspicamur, et sequentibus, expediat omnipotens et misericors Deus, et ego precor et mecum omnes boni. Dab. Calend. Ian. Ann. 1593.



page 522, image: s522

VITA MAVRICII SAXONIAE QVONDAM ELECTORIS, etc. Graece ac Latine conscripta.

NE nostra quidem aetas (vt verbis Graeci cuiusdam vtar) expers esse debuit virorum memorabilium. Dico autem hoc tum ad alios respiciens, tum ad Mauricium ducem quondam et Electorem Saxoniae. Ac de aliis quidem literis proditae narrationes extant et fortasse extabunt aliorum. De Mauricio vero etsi multorum eruditionis et sapientiae laude celebrium et versus et orationes legimus: non tamen omnino indecorum existimo, a nobis etiam aliquid commemorari, duabus de causis: quarum prior est, vt memoria ipsius ad posteros propagetur, quantum in me est, qui institutionis et disciplinae ratione pulcerrimo beneficio ab ipso affectus sum (quippe primis pueritiae annis in illustrem et celebrem Misenae ludum pietati et Musis a Mauricio consecratum, ipso adhuc viuente receptus) altera vt ex iuuenibus generosissimi quique et nobilissimi fortitudinis et bellicae gloriae decus spectantes, non tanrum prisca et externa exempla habeant, quae aemulentur, verum etiam nostrae aetatis domestica tanquam normam et regulam sibi proponant, ad quam sese ipsi conforment. Ac primum quidem de maioribus nobilissimis et suae aetatis celeberrimis, superuacaneum fuerit mulrum verborum facere, atque ea colligere, quae plerisque nota sunt qui vel extremis


page 523, image: s523

(vt dici solet) digitis Germanicas historias attigerunt. Quid enim proauo Friderico II. clarius? quis virtute superauit [Note: Genus et parentes Mich. Boemi vita Alberti.] auum Albertum, quem Innocentius Romanus Pontifex propter rerum gestarum magnitudinem dextram imperii manum appellare solitus est. Et Fridericum Electorem, quem filium reliquit Ernestus Alberti frater, prudentissimum principem, mortuo Maximiliano Imperatore, dixisse perhibent, se nullum alium successorem nominaturum fuisse, quam patruum Albertum, si tum superstes esset. Pater autem Mauricii Henricus, etsi Deus non dedit ei ab adolescentia vsque ad senectutem [Gap desc: Greek word(s)] , vt Homerus loquitur, [Gap desc: Greek word(s)] i. e. tractare difficilia bella: quod tamen ad iustitiam attinet et pietatem et amorem veritatis ac studium humanitatis, par illis fuit, etiam si fortitudinem spectes. Huius autem Henrici et Catharinae filiae ducis Henetorum et re et nomine Magni, Mauricius filius cum esset, neque auo se neque aliis maioribus inferiorem praestitit, vt deinceps ostendemus, vbi prius formam eius depinxerimus; etsi huius artificii non admodum periti. Corpore fuit procero et pulcro, forma fere digna [Note: Corporis babisus.] imperio secundum tragoediam, vt etiam nunc in statuis apparet. Colore rubro, coma flaua, quae adultiori subruffa. Oculorum obtutus acer et viuidus adeo, vt etiam aspicientibus terribilis esset, quemadmodum de Alexandro Magno AElianus scribit. Haec de forma corporis: sed animi effingere imaginem nulla [Note: Mores.] oratio poterit, et minime omnium mea. Mansuetudinem enim et constantiam, humanitatem, et ardentium amoris in suos affectionem, animum omnis pauoris inter pericula expertem, cui prudentia et solertia militaris comes esset, moderationem praeterea et simplicitatem fidemque haec omnia si quis in vnum colligat, non tamem expresserit pulcerrimum animi temperamentum. De quibus disserere poterunt ij, qui eloquentiam ostendant, non ij qui vitam scribunt. quibus satis est multa breuiter complecti, et elaborationem singulorum Rhetoribus


page 524, image: s524

relinquere. Vnde et nobis in praesentia visum est ea, quae de Mauricio tradita litteris sunt, paucis comprehendere, initio narrationis sumto ab eo tempore quo viginti annos natus in administratione Reipublicae parenti mortuo successit, cum antea vixisset in illustrissimis aulis patrui Georgii, et Alberti Episcopi Moguntini Electoris, et tandem Ioannis Friderici [Note: Gubernatio.] Electoris, agnati. Successit autem Mauricius patri in gubernatione tum, cum res admodum turbulentae essent et inquietae, propter seditiones, quibus committebantur inter se (vt etiam hac nostra aetate) religionis christianae et salutaris doctrinae fidei causa non solum Ecclesiarum praesides, sed etiam ipsi Principes atque adeo faex plebis. In tanta igitur rerum omnium perturbatione Mauricius ad principatum euectus nihil antiquius habuit, quam puritatem fidei conseruare suis, ratus se non tam thesaurorum et regionis fertilissimae, multitudineque hominum et pulcritudine vrbium ante alias admiratione dignae haeredem factum esse, quam veritatis et pietatis paternae, in certa persuasione ad salutem patriae plus momenti habere diuini cultus exornationem, quam gestationem purpurae, vel regii etiam diadematis. Paulo ante obitum Henrici patris duxit illustrissimi Chattorum principis Philippi filiam, ex qua suscepit filiolum Albertum, et filiam Annam. Albertus infans adhuc decessit: cuius mortem parens mollius quam virum fortem deceret, ferre visus est iis, qui putant neminem animosum et bellatorem merito haberi posse, qui non ingenio sit aspero, immiti atque adeo saeuo. Sed non Mauricius talis, nec priscus ille Agesilaus, nec alii heroes, qui ardentissimo amore suos complexi fuere. Si quid tamen vel nomine acerbitatis vel austeritatis notari potuit in moribus Mauricii, militariter potius quam ciuiliter educati, illud ipsum certo scio subito euanescet, si comparetur cum mansuetudine ipsius et [Note: Studiorum amor.] humanitate ac eruditorum amore. Natura enim bellicosus ille cum propter occupationes tantam operam, quantam


page 525, image: s525

vellet, studiis sapientiae dare non potuisset, nihilominus tamen doctrinae eruditionem eo et honore et admiratione prosecutus est, vt Academias non tantum in priori statu conseruarit, sed etiam magnifice amplificarit, splendide et copiose suppeditando ea, quae necessaria essent, et tribus ducalibus ludis [Note: Miseni, Merseburgi, Portae, Sleidanus lib. XV. p. 427. Seckendorf lib. III. §. CX.] viros celebres praeficiendo, qui Christianam fidem et Latinas ac Graecas literas adolescentes docerent. Sed de his satis. altero principatus anno accidit, vt dissidium existeret inter Mauricium et Ioannem Fridericum, quod eo contentionis progressum est, vt vterque copias ex suae [Note: Chytraeus lib. 15., pag. 398. Sleidanus lib. 14. pag. 402. Mulleri Ann. Sax. ad ann. 1542.] ditioni subiectis armarit. Ac fortasse sanguine lis illa finita fuisset, nisi composita foret ab illustrissimo Chattorum duce Philippo Mauricii socero. Causam dissensionis vulgus perhibebat fuisse controuersiam quandam de oppido [Note: Ate.] Wurcina. Homines politi et elegantes conferebant in fatum et in Aten, quam apud Homerum Agamemnon incusat, cum se culpa omni vacare dicit. Post haec Mauricius cum exercitu, quem suis sumptibus alebat, in Pannoniam [Note: Vngarica expeditio.] inferiorem (Vngariam vulgo appellamus) profectus parum abfuit: quin vel interficeretur vel saltem caperetur a Turcis. Ad repentinam enim hostium impressionem armis ipse arreptis alacriter et quasi diuino instinctu percitus, more catulorum generosorum, longe ante alios in praedam agentes irruit, stipatores et caeteros, qui auxilium ferrent, non praestolatus. Audacius autem et incautius cum vehementiore impetu inuectum equitum turma excepit deie citque. Ac forte delapsus ille ex equo in terram occisus fuisset, nisi ex stipatoribus quidam genere non obscuro natus [Note: Seb. Ribisch. Sleidanus lib. 15. pag. 416. Muller. Ann. Sax. ad. ann. 1542. Seckendorf lib. 3. §. 95.] Sebastianus Ribissus accurrisset, vitaeque suae periculo pro Mauricio pugnasset, solus aduersus multos, certus mori potius quam ducem deserere iacentem. Interim multis ex castris aduolantibus, Turcae in fugam vertuntur. Ac satelles quidem praeter spem Mauricium praesenti discrimini eripuit, ipse tamen multis


page 526, image: s526

vulneribus acceptis viuus adhuc in castra delatus pulcerrimo fine vitam clausit, cum heroice pro principe suo decertasset. De hoc periculo audiens aliquando Mauricius a nonnullis falso confingi admirabilia quaedam facinora militaria, quae manu edidisset, auersatus assentationis impudentiam, nihil aliud subiunxisse dicitur quam hoc: Ego vero tum temporis vbi eram? Cum enim animo esset masculo, multo minus adulatores ferre poterat, quam equus sternax sessorem. [Note: Auxiliator Caroli Caes. Sleidanus libr. 15. pag. 435.] Ex pannonia reuersus, auxilia adduxit Carolo Imperatori bellum tum gerenti cum Gallorum rege Francisco, et obsidenti Landresium. Paulo post ipse et frater Augustus denuo suppetias laturi Carolo cum lectissimo equitatu venerunt in Galliam, et ad Victorini hostes egregie fuderunt fugaruntque. Tempore obsidionis Landresianae, cum in oppugnantes tormenta aenea vi ignis globos ferreos horribili cum sonitu et impetu incredibili eiacularentur, cum multorum pernicie, conspectus est Imperator Mauricium temere ictibus se offerentem subducere et praecipere, vt recederet, cum subridens hoc, vt aiunt, adderet: Non omnes illam artem tenere, qua vtens aliquis ita discurrere possit, vt vitatis ictibus plane [Note: Saxonicus moius. Sleidanus lib. 6. p. 473. Chytraeus lib. 16. p. 410. Seckendorf lib. 3. §. 124. num. 4. Hortleder Tom. I. lib. 4.] non vulneretur. Post haec reuersus ex Gallia in Germaniam, motum et bellum in Saxonia periculosum praesentia sua celeriter ea ipsa hora, qua congressurae erant acies sedauit, cum duci Henrico persuasisset, vt se dederet Philippo Cattorum principi, Ioanni Frideico, quibus imparatis subito ille bellum intulerat. Hoc tumultu sublato Imperator iratus Philippo duci et Ioanni Friderico Electori, tum propter alias causas, tum quod captiuum in custodia tenerent Henricum Brunonisuicensem, bellum in Germania gerendum esse statuit: irritatus credo etiam ab iis, qui religionis mutationem iniquo animo ferrent. Cum igitur vtrinque bellum et susceptum et indictum esset, Mauricius cum sratre Augusto partes Caroli [Note: Caroli bellum in Germania.] sequi voluit, vel tutissimum hoc esse ratus,


page 527, image: s527

vel iustissimum coniungere se cum Imperatore, praesertim pollicito, quod in Ecclesiasticis nihil mutaturus esset. Post praelium in Misnia infeliciter commissum, Chattorum dux Philippus Mauricio et [Note: Sleidanus lib. 19. p. 81. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 84.] Brandenburgico Electore autoribus, qui se moderationis Caroli sponsores offerebant, supplex in Salinas Saxonicas venit, seque Imperatori dedidit: cuius bonitatem cum nonnulli immutatam corrupissent, factum est, vt ille praeter sponsorum spem, ne suspicantibus quidem etiam aliis tale aliquid futurum, abduceretur valida adiuncta custodia. Quae res non leuiter Mauricii animum perculit, immo plaga illa lethalis et alta medium quodammodo dissecuit, si ita loqui licet. Ac si quis dicat, poenituisse nonnullos postea eorum, quae facta essent, a vero credo non aberrauerit. Finito bello, Carolus conuocatis omnibus Principibus et proceribus in vrbem Vindelicorum Augustam, Ioannem Fridericum in praelio, in quo fortiter se etiam accepto vulnere defenderat captum parte territorii Misnici multat [Note: Mauricius fis Elector. Sleidanus lib. 20. p. 624. Chytraeus lib. 17. p. 437. Nit. Mameranus de inuestitura regalium Mauritii.] et Electoria dignitate, Mauriciumque et regione et honore donat, gratiam ita referre volens pro belli societate. Posthaec Syngramma Metaxicum vel Interim appellatum complurium in Germania turbatum occasio extitit. Multique qui simulabant se religionis causa odia suscipere, Mauricium criminabantur quasi doctrinam Apostolicam sinceram et integram non conseruasset. Iniquam autem fuisse calumniam illam, qua tum ipse, tum Philippus Melanchthon petebatur, constat [Note: Philippus Melanchthon.] ex iis monumentis, quae fide digni autores reliquerunt. Quis autem non miretur ignorasse illos, quod mendacia sua occulta habere non possent, verba facientes ad eos, quibus omnia nota essent? Eodem tempore accusationibus nonnullorum affirmantium solum Melanchthonem aduersando communibus decretis etiam alios ab assensu auertere, Imperator Carolus ita inflammatus incitatus est aduersus Philippum; vt in extremo [Note: Camerarii Vita Melanchthonis §. 78.] ille versaretur periculo. Et periisset fortasse, nisi eum Mauricius seruasset: cuius laudes innumerabiles non mediocriter auxit, et haec solicitudo magnanimo


page 528, image: s528

Principe digna. His gestis Mauricius Imperatoris [Note: Magdeburg, captum. Sleidanus lib. 23. p. 723. Thuanus lib. 8. p. 238. Seb. Besselmeieri Historia Belli Magdeburg. Chytraeus lib. 17. p. 443. Hortleder Tom. 2. lib. 4. Ioach. Camerarii enarr. rer. praecip. ad a. 1552. Thuanus lib. 8. p. 237.] mandatu Magdeburgum in Saxonia obsidet, eaque post decem et tres menses potitur, ciuibus dedentibus se Principi tolerabiles conditiones offerenti, etiam cum extrema fame conflictantibus. Tempore obsidionis illius Mauricius colluuiem militum quae in dioecesi Verdensi confluxerat, repente adeo terruit, vt auicularum instar dissiparentur: Atque ita admirabili celeritate occasionem remouit periculosi tumultus. His expeditis Mauricius rebusque omnibus Magdeburgicis pro suo arbitratu dispositis, non oblitus est eorum, quae socero Philippo promiserat, cum spopondisset (vt supra dictum) fore, vt et salutem et veniam ab Imperatore impetraret. Non ignarus autem tres potissimum causas esse ob quas homines promissis non stent: aut enim statim fallendi animo dicere aliquid, aut postea dictorum ipsos poenitere, aut in voluntate praestandi destitui persiciendi facultate: quorum primo iudicauit indicari voluntatis improbitatem, altero iudicii infirmitatem, tertio virium inopiam: Idcirco volens Mauricius ostendere et Principem probum se esse et constantem et efficacem [Note: Sleidanus lib. 24. ineunte Thuanus lib. 8. p. 239. Henterus Austria lib. 13. Hortleder Tom. 2. lib. 5.] magna celeritate, contra Carolum mouit, socios expeditionis habens Philippi ducis natu maximum filium, et Albertum Marchionem omniaque post soceri liberationem ducens. Imperator tunc corpore aeger Oenipontem secesserat: Hunc expeditionis [Note: Carolus Caes. Oeniponte.] celeritate perculsum, grauiterque animo commotum, quidam ex proceribus Hispanis, qui tum aderant, consolans bono animo esse iussit, quod locorum asperitas et naturale Alpium munimentum hostem arcerent, et milites insuper transitum custodirent, castellumque firmissimum [Note: Ereburg. Sleidanus lib. 24. p. 767. Thuanus lib. 10 princ.] Ereburgum praesidio teneretur. His auditis Imperator quaesiuit, num etiam fieri posset, vt aliquis circumeundo montes per semitas quamuis angustas et praecipites ad eius loci verticem ascenderet, in quo castellum, iuga claudens, situm esset? Haec cum Carolus quaereret, respondit ille, cuius modo mentionem feci tribunus puto Hispanorum: posse circuiri montes illos, sed hostes propter ingenii ruditatem ad


page 529, image: s529

eiusmodi stratagemata animum non aduertere: multo minus facturos, vt tantam rem aggrederentur, laborum insolentes. Ad hoc Carolus, qui et Ducem probe nosset et copias ipsius: Si qua, inquit, semita est ad castellum milites ducens, iuratus affirmo iamiam illud captum iri. Vix finierat sermonem, cum Mauricius aduentare nunciatur, superatis. iugis et castello expugnato: vnde tantus tumultus et trepidatio extitit, vt Imperator ipse hactenus per totam vitam inuictus, Oeniponte relicto alio se conferret territus, vna cum fratre Ferdinando. Tam alte autem in pectus Caroli descenderunt ea, quae facta erant, vt nunquam potuerit eorum obliuisci. Et cogitationem ipsi non raro perhibent iniectam, post secessionem [Note: Imperium abdicat.] illam, abdicandi se imperio. Id quod tandem fecit in Hispaniam reuersus. Post expugnationem Castelii, Mauricius cum ad milites ob rem bene gestam duplex pro more stipendium et quidem non sine tumultu esslagitantes, audacius accessisset, parum abfuit, quin interficeretur: fuga igitur sibi consulere coactus. Oppidum Oenipontem nullo defendente occupatum militi diripiendum concessit, hoc edicto addito, vt Hispanorum res agerent, ferrentque, Ciuium et Ferdinandi bonis abstinerent vim et manus. His ex sententia animi gestis, Passauiam regressus [Note: Patauina transactio. Sleidanus lib. 24. pag. 284. Chytraeus lib. 17. pag. 458. Hortleder Tom. 2. lib. 5. c. 14. Sleidanus lib. 24. p. 786. Chytraeus lib. 17. p. 460.] est cum copiis, ibique propositis Imperatori honestis conditionibus, pacem Ecclesiis socero et agnato libertatem, Othoni Henrico Palatino dignitatem, Germaniae gloriam, audacia et felicitate admirabili vsus, recuperauit, Carolo scilicet conditiones latas non aspernante. Paratas autem copias cum haberet, autore et suasore Ferdinando cum vniuerso exercitu in Pannoniam inferiorem aduersus bellicosam Turcarum gentem, populationibus et praedis agendis agros Christianorum vastantem profectus est: aduentuque suo confestim excursiones illas repressit. Atque sic vno et eodem tempore inuictis


page 530, image: s530

Asiae et Europae Dynastis terribilis extitit. Caeterum Turcarum gentem etiam antehac virtutem et nomen Mauricii exhorruisse scimus: ac quidam ex illis captiuus Mauricium conspicatus, non viro militari et duris agitato in armis (vt verbis Poetae vtar) similem, sed lepidum et venustum et iuuenili pulcritudine, quemadmodum Eumenem Plutarchus describit, decorum ita membris admirabili proportione et aequabili commensu figuratis, ita toto corpore apte distincto et articulato, vt arte exquisita et perfecta fictus esse videretur: hoc igitui conspicatus Barbarus, valde miratus est hominem tam venustum et humanum aspectu Turcis ita formidabilem esse, cum Barbarorurn scilicet more fortitudinis laudem in truci et horrido [Note: Albertus Brandenburg. Sleidanus Lib. 25. pag. 796. Thuanus lib. 12. pr. et pag. 357. Chytraeus lib. 18. pag. 466.] vultu poneret. Sed non ita Homerus, a quo Achilles et pulcerrimus simul et fortissimus introducitur. Reuerso ex Pannonia Mauricio accidit, vt malis nonnullorum artibus (quemadmodum multis videbatur) colliderentur inter se et ipse et Marchio Albertus, quem a vastatione et direptione Germaniae oppidorum auertere volens Mauricius, magna celeritate et studio copiis conscriptis in Saxonia cum hoste confligit: ac victoria quidem potitur, sed ipse bellici tormenti ictu, quem in latere [Note: Obitus. Sleidanus lib. 25. pag. 802. Thuanus lib. 12. pag. 357. Hortleder Tom. 2. lib. 6. cap. 7. 8.] dextero ad ilia acceperat, cum globus arma penetrasset, tertio post praelium die obiit, aduersariis viribus ita sractis, vt omnes occinerent illud, quod vulgo tritum est:

Victus flet, contra victorem fata tulere.

In conflictu illo tum alii illustres viri pugnantes oppetierunt, tum etiam Carolus [Note: Schirmeri conditorium Saxonicum cap. 3.] et Philippus Duces Brunonisuicenses Henrici filii, et Fridericus Luneburgensis. Corpus Mauricii per Saxoniam in oppidum Misniae Fribergum cum pompa splendidissima delatum: vbi videre est monumentum ingens sepulto impositum, sumtibus Illustrissimi fratris et successoris Augusti scite factum ex


page 531, image: s531

pulcerrimo lapide. cuius monumenti simile haud scio an aliud Germania habeat. [Note: Prodigia pronuncia. Sleidanus lib. 25. pag. 812. Thuanus c. l.] Mortem eius cum alia prodigia et signa multorum opinione portendere visa, tum etiam haec. Sanguineae guttae in arborum et herbarum follis conspectae, eiulatus nocturni exauditi in oppidis, horribiles item in aere fremitus, et hominum equorumque illo campo in quo congressi fuere, clamores. Praeterea visae immanes in agris molossorum mutuis in se morsibus saeuientium pugnae, quae adeo augerentur, vt neque clamoribus pastorum nec verberibus dirimi potuerint. Maxima vero haec, quod primum tentorium Principis venti procella, subito exorta, reliquis omnibus saluis manentibus, dilacerarit. Deinde quod in arce Perlini de statua Mauricii, paucis diebus ante praelium illud, nulla vi adhibita, delapsum caput est: cuius Mauricii si et aetatem et animum et facta spectes, ducibus summis et fortunatissimis non indigne eum comparaueris. Cuius in virtutibus aliis non minimum laudauerim, placabilitatem aduersus eos a quibus esset offensus. Si enim forte acciderat, vt commoueretur, ac sentiret ipse se praeter decorum asperiorem extitisse, non ante quieuit quam et vultus hilaritate et blanda compellatione ostenderet animum reconciliatum. Ex his, quae breuiter commemorauimus, manifestum, credo, omnibus, non simpliciter (vt multi etiam ex sapientibus opinantur) omnia bona in terris periisse: sed cum antea videre licuit, tum etiam nostro tempore licet in compluribus antiquae virtutis reliquias. Quod si quid forte adolescentulus deliquit, venia danda et morum simplicitati, et aetati iuuenili: et vituperanda eorum inhumanitas, qui contumeliose ipsum insectantur. Neque tamen mirum idem ei accidisse, quod priscis ducibus, quos admodum belle Themistocles, quercuum similes esse dicebat, quas pluuiis cadentibus subirent homines ramis illarum se tegi expetentes: cum


page 532, image: s532

sereno tempore easdem praetereuntes vellicarent ramis defractis. Mortuus Mauricius est v. Id. Quintilis cum vixisset annos XXXII. De quo olim scripsimus Epigramma tale:

[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)].
[Gap desc: Greek word(s)] ,
[Gap desc: Greek word(s)].

AEneadum quidam ex Graecis Philopoemena, dixit
Postremum, admirans fortia facta viri.
Mauricium sed ego haud postremum dixero nostris
E ducibus: fausto hic omine primus erit.



image: s533

IOACHIMI CAMERARII ADNOTATIO RERVM PRAECIPVARVM AB ANNO MDL AD MDLXI.



page 334, image: s534

LECTORI BENEVOLO S. D. BURCARD GOTTHELF STRUVE.

COntinentur in hoc scripto res gestae annorum vndecim, quas in aduersariis suis siniplici stylo adnotauerat Camerarius, ex quibus eas descripsit Freherus. Varia equidem sunt, sed vulgaria, et plerumque talia, quae ab aliis plenius fuerunt pertractata. Inter haec tamen aeque singularia quaedam reperire licet, maxime talia, quae religionis concernunt negotium, et praecipue ea, quae concernunt Corpus Doctrinae in Saxonia euulgatum, ad annum MDLVIII. MDLIX. In subsidium hic vocauimus Sleidanum, Chytraeum, Thuanum, eosque, quos Tomo secundo Scriptorum suorum inseruit Schardius.



page 535, image: s535

ANNOTATIO RERVM PRAECIPVARVM QVAE ACCIDERVNT AB ANNO CHRISTI MDL VSQVE AD MDLXI. V. Cl. IOACHIMI CAMERARII Pabepergensis. (Ex aduersariis eius manu exaratis summa fide et diligentia exscripsit M. F.) ANNO MDL

[Note: Sleidanus lib. 22. sub initium Chytraus Saxon. lib. 16. p. 435. Sebast. Besselmaieri Historia Belli Magdeburg. sub initium. Thuanus lib. 6. pag. 195.] PACIFICATIONE ad Brunsuigam certis conditionibus persecta, vti quae Dux illo bello occupasset, ea restitueret ciuitati, similiter et ciuitas vt redderet ea quae ad Ducis. ditionem pertinerent, et controuersiae legitimis cognitionibus deciderentur, tum milites dimissi fuerunt, quos Dux ad vrbem habuerat, cohortes circiter X et equites CC, quibus praeerat Dux Megalopurgensis. Hoc agmen contulit se in agrum Magdeburgensem, et praedis ac direptionibus illum vastare coepit. Confugerunt igitur rustici ad. oppidanos, et opem illorum implorauerunt. Itaque eductis copiis prope militem, quae magna ex parte rusticis constarent, praesente tum Alberto Comite Mansfeldensi, cum intelligeret hic vir peritus rei militaris, difficilem futurum conflictum, et euentum dubium esse pertimescendum, aegre obtinuit vt tum copiae in vrbem reducerentur. Cum illi vagi milites direptionum finem non facerent, et ne ab incendiis quidem abstinerent; rursum ex oppido ad insequendos eos copiae eductae fuerunt, magnopere dissuadente Comite Alberto. Has fuisse aiunt ad M VIII. peditum et equites CC. In peditatu narrant fuisse cohortem vnam ciuium, et nonnihil mercenariorum militum. Equites quidem diximus numero pares equitibus hostium, verum eos qui non ante equestribus in praeliis fortunam belli experti, sed de fortuito oblatis et seruitiis in equos impositi essent. Profecti ex vrbe fuerunt X Calend. Octobr. quo die ad fastos D. Mauricii nomen adscriptum legitur. Habuerunt munitionem carrucariam more veteri Germanico, et bombardas praeliares grandiusculas ad XV. Cum ad vagos illos milites ventum fuisset, qui in quodam pago tum pernoctauerant, excitati illi strepitu hostium intrepide arma ceperunt. Dux in equum insiluit semiermis, et militem subito alloqui, hortari et monere, ostendere in sola virtute spem salutis positam. Fama autem sparsa fuerat et de suppliciis sumendis a captis, et de caedibus eorum qui in fuga deprchensi fuiffent aut restitissent, mandata a Magdeburgensibus praefecto copiarum et paganis data esse. Sane quaedam praescripta fuisse postea cognitum fuit, quasi euentum in suis manibus haberent. Milites illi vagi longo tempore noti inter se, et periti rei bellicae, celeriter instrui et suo quisque


page 536, image: s536

loco consistere, et accedere ordinibus dispositis ad hostes. Hi vero intra suas munitiones quasi in tuto restiterunt, tormentis de colle quodam profligaturos se aduersarios sperantes. Sed vninersis globis frustra emissis, cum simul (vt fit) caligo de fumo loca vicina obseurasset, priusquam ad secundos ictus globi tormentis vt possent, vagi illi milites oppidanos celeriter aggressi, fortiores (hi magna ex parte ciues fuerunt, qui alicunde in illam vrbem tanquam libertatis prae aliis patronam commigrassent) resistere et prodire ausos cum profligassent; vel potius cum in fugam versi equites in vallum suorum intra carrucas irrupissent, secuti illac hostes vniuersos oppresserunt intra angustias plaustrorum, vt neque armis, neque virtuti, neque robori locus esset. Tum subter plaustra et carrucas elabi proximi, medii contruncari, nec minus tamen et elapsi confecuto illos equitatu intra munitionem etiam facile penetrarunt, qua parte densi et impediti sua multitudiae rustici constiterant. Itaque caedes miserabilis, et fuga turpis statim facta. In hoc praelio horrendum est quod accidisse narratur. Nam filius fertur, qui cum Duce Georgio esset inter illas vagantes cohortes, patrem suum egressum cum aliis vrbe contra hos, cum agnosceret, tamen interemisse. Hoc vt in constictu factum, nemo putauit tam improbe aut scelerate designatum esse. Autor tamen caedis huius paulo post, cum ad aggerem quendam constitisset, fortuito globo ex vrbe emisso fuit et ipse miser abiliter interfectus; globo in frontem impacto, et ita capite eliso, et patris sui voluntario iugulatore obtruncato. Et interfecti ad duo millia D. capti circiter DCC. omnibusque tormentis et impedimentis et tota munitione vagi illi milites cum Duce Georgio potiti fuerunt. Dux Georgius vexilla capta ad Caesarem, munitionem hostium Duci Mauricio dono misit. Hos milites fertur Dux Mauricius Elector conduxisse ad menses tres. Accesserunt aliquot cohortes Episcopatus Magdeburgensis, et Comitum Mansfeldensium, quibus vrbs nunc obsidetur.

Hac obsidione inchoata, negotium et Imperatori significatum, et ad suos relatum fuit a Duce Mauricio. Caesar rem probauit, et statim cum mandatis Lazarum Suendium ablegauit. Sed Mauriciani conuentu a Duce indicto, belli societatem recusarunt, in pecuniae tamen exactiones consensum fuit. Conditiones tum Magdeburgensibus latae denuo fuerunt, cum ante ab Ordinibus ad cognitionem causae et spem compositionis euocatae fuissent, eo die scriptis ac datis Augustae literis, quo clades, quam retulimus, accepta fuit. Conditiones fuerunt (quas ipsa ciuitas publicauit recusatione sua) vt rebus difficilibus et laborantibus admodum tolerabiles, sed hae simpliciter repudiatae fuerunt. Neque putatur haec tractatio cum multis in vrbe fuisse communicata.

Interea in territorium Bremense concurrit militum collectitia manus, numero et robore non contemnenda, cum equitibus paucis. Hi primum contra Ducem Brunsuicensem cogi, et moxaduersum Megalopurgensem duci coeptae erant, cum nemo sciret quorsum illius impetus euasurus esset; metuente etiam fratre ipsius Iohanne Alberto, ne contra se aliquid ille moliretur. Sed cum Dux Mauricius copias victrices conduxisset, et cum Megalopurgensi per legatos res confecta esset; plerisque equitibus qui excitati fuerant domum reductis, reliquae copiae in agrum Bremensem transierunt; cum forte ad accusationem cuiusdam hominis priuati, iudicio Imperii Episcopus Bremensis damnatus esset. Itaque illae collectitiae copiae in ditione Bremensi omnia hostiliter inuadere, et praedas agere, atque occupare ea loca quibus potiri potuissent: inter quae oppidum Verdense fuit, veteri Episcopatu nobile. Tum terror ingens omnes vicinos atque etiam longius distantes regiones occupauit, vt alicubi etiam fugae consilia inirentur. Fama autem et exercitum illum ingentem esse, et minari Misniae ferebat. Itaque Dux Mauricius vndique militibus aegre quidem et difficulter hiberno tempore contractis, et aucto equitatu, contra Bremensis agri vastatores proficisci, vt illis profligatis vrgere oppugnationem


page 537, image: s537

institutam, et suam ditionem securam reddere posset. Haec brumali tempore gerebantur.

Interea qui ad vrbem relicti fuerant, praefecto rerum summo Duce Georgio, audacius et negligentius rem administrare. Itaque primum equitum aliquot turmae in pago quodam a militibus Magdeburgensium oppressi, caesi captique fuere. Et biduo interposito, confidenter simul et insidiose rursum exierunt milites Magdepurgici: in quos animosus iuuenis Dux Georgius dum temere fertur, et primos facile reiicit ac propulsat, vltro etiam cedentibus et huc elicientibus his, vt Ducem in insidias praecipitarent, ita accidit, vt equo Dux semel atque iterum deturbatus, in potestatem hostium saucius perueniret, et in vrbem captus deduceretur. Memorabili fortunae conuersione, et Attiliano quodam exemplo, si parua cum magnis conferenda sunt. Duci Georgio in vrbe periculum a mulierum, quarum superiore praelio viri occubuissent, saeuitia impendisse aiunt. Hic dies fuit XIII. Calend. Ianuarii. Dux Mauricius cum neque sibi ab illis Bremensibus copiis metuendum crederet, et detrimentum acceptum cognouisset, suos ad vrbem reduxit, et repente omnes vbique in sua ditione expedire arma, et paratos praestolari imperium militiae, et nobilitatem de praefecturis et obnoxiis bellicae seruituti fundis statim ad se accurrere iussit, in oppidum principum Anhaltinorum Zerbestum. Ab ordinibus autem Imperii Romani decretum fuit, vt ante pecunia collata in huius belli sumtus conferretur LX. M. in mensem. De caeteris Caesar prolixe promisit. Interea libellis edendis non cessatum: sed mutuis conuiciis ac maledictis vtrinque strenue dimicatum fuit. Quae laeuitas nostris temporibus et infamiae dedecus addidit, et ignauiae damna inflixit nationi Teutonicae.

Cum autem accusarentur violentiae et iniuriarum et crudelitatis, vel immanitatis potius, Magdeburgenses a collegio Sacerdotum, penes quod tum Episcopo mortuo more maiorum summa rerum esse debebat; permanserunt illi in hac defensione, vt dicerent se propter assertionem veritatis Euangelicae oppugnari, neque vllam conditionem accipere posse ab iis qui illam odissent. Etsi autem a Mauricianis ostendebatur, causam Religionis, si Augustanam veterem confessionem probarent, diuersam non esse: tamen illi in eo perseuerabant, se solos sinceram Euangelii doctrinam retinuisse, neque Mauricianos satis fortes et constantes in hac parte fuisse; quod vel Caesaris, vel praesentium temporum, vel vllius rei consideratione et respectu moueri se passi fuissent, vt quacunque ratione concedendo aliquid quieti consulerent.

Cum nobilitas euocata Zerbestam conuenisset, et iam princeps Mauricius exercitus contra copias Bremenses ducere instituisset, plerique illorum se ad sequendum teneri negauerunt. Pauci tamen ad imperatum faciendum praesto se esse professi, laudem obedientiae consecuti sunt. Alii literis quidem se et factum suum defendere conati fuere, sed Ptincipem placare non potuerunt. Qui cum equitibus ferme bis mille, et peditibus numero imparibus hostili exercitui, ad Bremenses copias accessit, et illas in oppido Verdensi deprehensos grauiter pressit; cum etiam ipse nonnihil difficultatis experiretur, praesertim commeatu deficiente. Interea et Caesaris Caroli literis Bremensibus copiis certorum dierum tempus indicatum fuit, quo ni dissiparentur, pro Imperii hostibus et sceleratis latronibus haberentur, quae est infamia militaris summa. Hac comminatione illi territi, et quod equitatum non haberent, et commeatus interclusi essent, primum concurrere et tumultuari: mox per Duces conditiones tulerunt et acceperunt, et laceratis vexillis in quaedam capita iureiurando adacti, ita discesserunt, cum quidem ad duo M. Mauricius suis stipendiis conduxisset. Caeteri palantes et dispersi, receptus hic illic quaesiuerunt. Haec gesta sunt Anni LI.



page 538, image: s538

MDLII.

POsthaec oppugnatio Magdeburgi non quidem multo acrior, sed minus timenda fuit. Velitationes quidem factae, maxima vi erumpentibus obsessis, et oppugnantes varie affligentibus, et machinis laedentibus plurimos, dum hyeme desinente et frigore finito, cum oppugnario vehementior apparari coepta, accersitis vndique fossoribus, vt vrbs vallo cingeretur. Tum obsessi incremento fluuii Albis, qui praeter vrbis moenia fertur, occasionem nacti, nauigiis quibusdam instructis et munitis excursionem fecerunt, et diripuerunt in vicinia oppidula quaedam et pagos, sine discrimine ditionis praedas agentes vbi reperissent. Inter haec tamen rursum tentata fuit pacificatio, interponente se Iohanne Marchione Electoris Ioachimi fratre. Et Marchio Ioachimus ad Mauricium venit Dessauiam, oppidum Anhaltini principis Ioachimi, Idibus Martii. Principis Mauritii animus a pace non abhorruit: Collegium Sacerdotum durius fuit. Sed ciuitas omnes pacis conditiones repudiauit. In Albi multi libelli et literae comprehensae fuerunt. Inter has Alberti Comitis querentis de inopia sua, et significantis filiis suis, Res esse in vrbe non plane expertes periculi; et cuiusdam Galli nomine, qui cum iam ad externam vim sustinendam vrbem satis pacatam esse crederet, in illam se ante biennium contulerat, et ad populum in templis concionandi munus adeptus fuerat. Is etiam notis conscriptas literas ad amicos in Saxonicis ciuitatibus mittere studuerat, [Note: Artes [Gap desc: Greek word(s)] ] ad commouendos hominum animos. Sed querela omnium fuit, se turpiter a Bremensibus copiis destitutos esse. Constat etiam [Gap desc: Greek word(s)] quaedam inuenta ductoribus tum demonstrata, vt de hastis globos eiacularentur, et alios docuisse quomodo allici ad oppugnationem hostes, et magno numero trucidari possent: quae tamen vt ab imperitis excogitata, spreta et derisa fuerunt. Tantus autem ardor fuit, vt sanguinem suum plerique non dubitarent impendere exitio aduersariorum.

[Note: 18. Martii.] Cum autem circumuallationis opus vrgeretur XV. Calend. April. et Princeps ad tractationes de pace Dessauiam profectus, nondum in castra redisset, fossores quidem ad opus faciendum strenue adigi, sed praesidio militum negligentius defendi. Iusserat enim Princeps semper vexilla quatuor in armis ad eruptiones repentinas praesto esse, tum vero vix vnum, et illud quidem numero militum admodum diminutum affuit. Subito igitur eruptione magna multitudine hominum facta, copiae Magdeburgenses vna parte fodientes rusticos aggressi, misere conciderunt supplices et orantes veniam. Milites ceperunt ad centum qui mox dimissi fuerunt pecunia numerata, de qua initio oppugnationis conuenerat: vt capti milites, quisquis esset, pro sua liberatione non amplius penderent stipendio menstruo. His gestis rursum pacis spes debilitata ac fracta fuit: Ac deinceps munitionibus perfectis et aucto equitatu, adductis circiter quadringentis Francicis ab Alberto Casmiri F. Marchione, obsidione indies grauius premi ciuitas, et defensio reddi magis dubia: cum vrgeri se diutius cernerent, quam initio omnino fieri posse putauerant. Iam enim tempus anni vnius conuerti incipiebat, quo obsidio durauerat. Etsi non intermissae eruptiones, neque non tentata omnia fuerunt, quibus hostes affligerentur. Ac constat, cum praesentissimis animis omnes difficultates esse toleratas, tum plurima fortissime gesta, cum vrbs tantis operibus esset munita, vt vi aperta inexpugnabilis haberetur. Sed tandem penuria coeptum laborari, omnium pene rerum quae ad victum necessariae sunt, et praesidiarius miles pene infestior imminere ciuibus quam externus. Post varios igitur et multiplices tam audaciae quam calliditatis conatus, interponentibus se quibusdam, rursum de compositione actum fuit. Sed res eo deducta iam erat, ut nisi tradita vrbe pax fieri non posset: nam hac conditione fieri bellum Caesar permittebat, Itaque omnia aliquantisper


page 539, image: s539

haerere, et impediri tractationes, quod Ciuitas, si deditio fieret, de salute et incolumitate spem haberet nullam. Persuasum tamen illi tandem fuit, deditionem tuto fieri posse, cum hoc affirmaretur ab iis quorum ciuitas opera ante adiuta fuerat, et quibus fidei habebat plurimum. Ita factum fuit vt se fortunasque suas Mauricio traderent.

[Note: Deditio Magdeburgi. 8. Nouemb. Sleidanus libr. 23. pag. 723. Sebast. Besselmaieri Historia Magdeburgensis. Hortleder Tom. 2. lib. 4. c. 17. 18. 19. Chytraus lib. 17. p. 441. Thuanus lib. 8. pag. 237. Stenii vita Mauritii.] Post annuam igitur obsidionem paucis diebus, id est VI. Id. Nouembr. Dux Mauricius cum copiis equestribus et pedestribus processit instructa acie ad vrbem. Huic obuiam venere ex vrbe praesidiariae cohortes cum vexillis tribus, plerique sclopetarii et equites CCC. Vexilla gestarunt inuoluta, et sonitus tympanorum repressus fuit. Hi abducti fuerunt, sequentes fidem Ducis Georgii, qui hactenus in vrbe custoditus fuerat. Cumque deberentur eis stipendia mensium V. Sponsorem solutionis acceperunt Ducem Georgium: pecunia autem post quatriduum persoluta fuit, et copiae Zerbestum, quod oppidum distat Magdeburgo XX. millibus passuum, deductae, vbi illis dictum fuit vt dissiparentur. Egressis ex vrbe praesidiis introductae copiae Mauricianae fuerunt cum V. vexillis. Postero die vrbem ingressus est Dux Mauricius cum V. vexillis, relictis ante vrbem X. vexillis, quae manus Inferae plagae Miles nominabatur, et ea erat quae primam stragem ediderat. In ponte deprecatio facta a Senatu gestu supplice, et oblatae claues portarum. Dux illas acceptas tradidit Lazaro Suendio, praesenti loco Caesareae Maiestatis, et mox benigne acceptos productosque in forum iurare in capita quaedam, quae tum pronunciata fuerunt, iussit. Iureiurando dicto, primum in nomen Romani Imperii et Maiestatis Caesareae, deinde Ducis Mauricii orarunt Ducem, vt se tueri et defendere vellet. Dux respondit: Si ita se vt bonos deceret, gessissent, plus esse ipsos clementiae experturos quam mererentur. Quodque ad se attineret, non defuturam Ciuitati protectionem suam, donec decreto Senatus Imperii aliud constitueretur. Post haec rursum eductae fuere omnes copiae, praeter primum introductas: cum V. vexillis et aliquot equites. Negant multo plures milites quam ducentos LX. praesidiarios toto tempore obsidionis desideratos esse: cum obsidentium in velitationibus, et fortuitis ictibus, et morbis triplo plures interierint. Fuere et copiae satis magnae in vrbe, et ductores exercitati: ideo non magno cum negotio et periculo nullo defensa est. Scitum est quod narrant, vna in vrbis parte opportuna, veteris adhuc turris reliquum fuisse fastigium ita altum, vt ab hostibus facile conspiceretur. Eo noctu faces et lumina illata, et circum illa loca tanquam operarum, quae aliquid extruerent, strepitus editi; atque ita in suspicionem adducti hostes fuere, quasi munitionis aliquid illa vrbis parte eximiae construeretur. Itaque eo machinas et tormenta omnia dirigere et mox vim globorum eiaculari, atque ita frustra consumere praeparatam copiam tam pulueris quam globorum tormentorum, [Note: Praesidiorum incommodum.] et aliis locis vrbis parcere. Quanquam autem praesidio illo vrbs defensa fuit, tamen eam. experti sunt ciues importunitatem et saeuitiam huius, vt postea non deessent, qui parum referre dicerent, hoc ne modo vrbs retineretur, an admitteret hostes. Pessimo exemplo in posterum, quod metu similium euentuum vrbes recepturae potius quoslibet, quam defensionis externae fortunam periclitaturi esse videantur.

Eiusdem anni superiori mense educta fuerant Hispanica praesidia ex agro Wittenbergensi, quae illam ditionem totis annis sex contumeliose vastauerant. Sed Mauricius iis rebus, quas narrauimus, confectis, cum iuberetur dimittere militem, praetexuit inopiam pecuniae: qua quidem quin laboraret, fieri non potuit. Sed Caesariani aliquid geri occultius suspicati, Caesari significarunt, melius esse retineri militem sacramento addictum Caesari. Caesari autem placuit dissipari, et pecuniam iussit quibus posset nominibus confici, seque promisit solutionem praestiturum esse. Interea in Duringia crudeliter et flagitiose copiarum pars grassari,


page 540, image: s540

pars in ditione Ducis Mauricii diuisa incolas premere. Marchio autem Albertus clandestinis itineribus in Galliam discessit.

[Note: Landgrauii captiuitas. Sleidanus libr. 19. pag. 583. Chytraeus libr. 16. pag. 421. Thuanus lib. 4. pag. 122. Hortleder Tom. 2. lib. 3. cap. 75. 76. 84.] Egerat Dux Mauricius cum Caesare toto quinquennio subiectissime de soceri sui liberatione, quem quidem constabat calliditate quorundam irretitum in eam custodiam delatum fuisse. Sed mirifice res vel protracta, vel etiam elusa ad illum vsque diem fuerat. Cum autem impetratum fuisset a rege Cymbrico et multis illustrissimis Principibus, vt deprecatione sua apud Caesarem, clementiae illius responsum certum de Principis captiui liberatione elicerent: postulante Caesare, vt Dux Mauricius ipse ad se veniret, placuit Duci ostendere literis Caesari, id se esse facturum cum primum recte posset. Eam occasionem Caesar arripuit, et ne tum quidem cum tam multi et tales deprecatores peterent, responsum de Principis captiui liberatione dedit, sed totam rem ad Ducis Mauricii aduentum reiecit. Dux Mauricius iter ingressus, fertur quorundam magnorum et potentium literis monitus fuisse; vt eo in itinere caute et circumspecte versaretur. Et in illum articulum [Note: Sleidanus libr. 24. ineunte.] Marchionis Alberti reditus ex Gallia forte incidit. Itaque Dux Mauricius ad Caesarem, quo proficisci instituerat, non perrexit: et mox violenta consilia agitare coepit ad liberandum socerum; cum a rege Galliae auxilia haberet promissa. Fuerunt his conatibus implicati et alii Principes. Marchio autem Albertus videri noluit suam operam conductitiam esse. Etsi autem illa negotia sic gesta administrataque sunt, vt Germaniae conturbandae, et praesentem statum Imperii euertendi causas dedisse videantur: tamen memorabile est quod in illis animaduertitur: [Note: Tridentina Synodus.] id accidisse tum quoque, quod ante multa saecula fieri solere oraculo praedictum fuisse accepimus: Eisdem aliquem artibus plerumque circumueniri quibus ante alterum ipse ceperit. (Vsque adeo autem dissimulata consilia belli istius fuere, vt Dux Mauricius suos etiam ad Synodum Tridentinam tum indictam miserit: quae vti instituta erat temere, sic facile est dissoluta: nam ad nuntium belli omnes sunt dilapsi. De huius Synodi consilio et actionibus nunc disserere non est propositum: et (vt verum fatear) quid narrem non reperio, nisi omnia et incepta et gesta me cognouisse praepostere atque peruerse, vt de talibus initiis atque conatibus finis et euentus felix sperari non potuerit.) Cum enim mirifica calliditate publica gubernatio ad illum vsque diem vsa fuisset, et omnia obscuris atque tectis machinationibus confeeisset: similiter tum aduersarii potentiae et inclementiae Caesarianae, occultando et dissimulando, etiam fingendo quaedam, non parum [Note: Ernberger elaufs. Inspruck. Stenii vita Mautilii.] rem Caesarianam labefecerunt. Cum autem occupata arce in Alpibus Tirolensibus, propemodum omnibus viribus humanis inexpugnabili, Caesar coactus Oenipontem relinquere, et se in Carinthiam recipere, institutaeque fuissent Passauii ad Danubium tractationes de pace: interea miserabiliter Germania ferro igneque lacerata, et direptionibus vexata fuit, inprimis territorium Vlmense et Norimbergense.

[Note: Norimberga Francofurtum. Sleidanus libr. 24. pag. 769. 780. 784. Thuanus lib. 10. pag. 312.] Norimberga etiam a Marchione Alberto oppugnata. Sed pecunia numerata, et traditis machinis aliquot bellicis, ea res composita, et ad Francofurtum omnes copiae abductae fuerunt. Praeuiderat ea ciuitas periculum, et praer sidia magna comparauerat: itaque oppugnatio fuit difficilior. Ibi Georgius Dux Megalopurgensis fortuito ictu machinae bellicae occubuit. Et mox de pace inter Caesarem et Ducem Mauricium conuenit. Itaque ille suas copias Francofurto, non paucis (a quibus et relictus fuit) inuitis abduxit. Marchioni Alberto cum latae, et a Duce Mauricio acceptae conditiones non placerent, obsidionem quidem vrgere visum non fuit, sed propius Galliam potius contendendum. Populabundus igitur per Moguntinam ditionem, et Treueros ad Mediomatrices (quam aliqui Metiam ac instauratore Mario Metio C. Iulii Caesaris praefecto nominarunt, nobis etiam Metas esse has non abhorrere videtur a vero) [Note: Metz.] peruenit. Eam vrbem Galli occupatam praesidio firmarant, et magnis operibus


page 541, image: s541

muniuerant. Et iam Caesar ingenti exercitu comparato ad illam oppugnandam aduentabat.

[Note: Sleidanus libr. 24. Pag. 78. Hortleder Tom. 2. lib 6. c. 2. Thuanus lib. 11. p. 343. Chytraeus libr. 16. pag. 462.] Albertus Marchio; qui eo animo in illa loca venisse crederetur, vt suas copias, quas habebat bellicosas inprimis, cum Gallicis coniungeret, non diu commoratus ibi, a Caesare deprecatus aduersationis poenam, illique reconciliatus fuit conditionibus optimis: inter quas erat, vt transacta Wurcepurgensi et Bambergensi Principibus inuiolata iure pacti conuenti seruarentur; cum prius et illa omnia Caesar rescidisset, et seuerissime mandasset, vt occupata a Marchione reciperentur, et omnibus actionibus obligationem et fidem detraxisset. Captiose autem illa perscripta nouis motibus occasionem dederunt, et alterum bellum excitarunt, non minus neque leuius priore. (Extorserat Marchio Episcopis duobus Babepergensi et Wurcepurgensi, vt paciscerentur ille besse propemodum regionis et territorii sui, hic valde magna pecunia. Norica autem Ciuitas ea de quibus conuenerat, quamuis indigne vexata, et multipliciter non seruatis iis, quae in conditionibus erant, afflicta, persoluit et tradidit Marchioni sine detrimento. Caesar qui imploratus neque Episcopis subuenisset, re integra, neque ad opem ferendam vllis se pararet, aegre tulisse fertur et magnopere improbasse Noricas actiones. De Episcopis autem ferebant solitum dicere Atrebatensem: Quo tempore Caesar pecuniam postulasset, eo negasse illos se habere pecuniam: Marchione autem eos eppugnante, reperisse pecuniam. Itaque intellectum fuit, quadam malitia desertos illos, et deinde caetera sic gesta fuisse, vt cum adiuuari edictis saltem Caesarianis possent et deberent, indignis modis laesi, talia illa proponerentur et scriberentur, vt ambiguitate etiam hosti prodessent. Nescio autem cur culpandi sint, qui vel interitum vel extremas calamitates auertunt paciscendo, et se redimunt quanto licet, neque omnia in discrimen adducunt, cum tamen interea fidem non violent. Ac venit mihi in mentem defensionis Anaxilai Bissantii, qui humanissimo iudicio absolutus fuit Spartae reus proditionis, cum docuisset vitam ciuium suorum ita esse conseruatam, quod Clearchus ciues affligeret, non tueretur. Quae autem tum gesta sunt, ea explanare non libet, obstante pudore quorundam, et dedecoris atque infamiae metu nostrorum ad externos.

Marchionem non fuisse a Gallo receptum ferebatur, vetantibus admitti hominem inquietum et turbulentum proceribus regni, praesertim Praesulibus. Caesar hyeme Mediomatricum vrbem obsidendo peracta, cum machinis bellicis munitiones disiecisset, non tamen ausus fuit oppugnationem violentam tentare, ita strenue praesidia Gallica recentibus operibus munitiones intra dissipatas excitarunt. [Note: Metis obsidio soluta. Sleidanus libr. 24. pag. 790. Chytraeus libr. 17. pag. 462. Historiae oppugnationis vrbis Metensis in Schardii Tomo 2. p. 543. Thuanus l. 11. p. 348. Sleidaenus l. 22. p. 296. Hortleder Tom. 2. lib. 61. Thuanus libr. 12. pag. 353.] Itaque tandem frigoris vi, et morborum lue pene extincto exercitu Caesariano, obsidio soluta fuit. Et Caesar in Belgium rediit, vbi grauiter coepit aegrotare. Horribile est quae foeditas stragis illius, et quae calamitatis magnitudo fuisse perhibeatur. Etiam auaritiae scelus frumentis suppressis auxit publicam cladem, quae postea corrupta magno aceruo reperta esse traduntur. Sed ita acre malum fuit famis, egestatis, frigoris, morbi, vt spe cibi et potus quiduis auderetur. Passim etiam iacuere tam homines quam iumenta insepulta. Etiam in tabernaculis multa cadauera congelata, super quibus alii considere non vererentur: quos plurimos, cum aliquid escae aut potus nacti fuissent, mox similis fati finis excepit.

Marchio Albertus et ipse ad suos reuersus, postulauit fieri promissa secundum Caesarianam reconciliationem; Cum autem Caesar ante mandasset, vt Germaniae ordines vbique locorum se coniungerent, et pacem publicam decretam tuerentur: accidit vt Francicae regionis seu tribus Ordines, obtemperantes Caesarianis iussis hoc nomine se coniungerent. Itaque Marchioni aduersari imprimis Princeps Bambergensis, cui bene dimidium [Note: bes [Gap desc: Greek word(s)] ] suae ditionis penitus eriperetur, et cogi ad illum tuendum caeteri. Ibi Palatinus Rheni, et alii Principes, periculum


page 542, image: s542

fecerunt voluntatem vtriusque partis, si quoquo modo res componi posset. Sed ea fuerunt postulata Marchionis, quae iniqua viderentur vniuersis: et refragatio et: contumacia aduersariorum importuna. Itaque tum bellum exortum. Marchio celeritate vsus equitem contraxit, et cum Wircepurgo cognouisset adduci copias (vexilla sex erant cum non magno equitatu, cui Nassauiensis Iohannes praesuit) in itinere illas aggressus fudit, cum vtrinque ad D. caesi interiissent, multis vulneratis: [Note: III Id. April. 1553.] caeteri abiicere arma iussi, et in deditionem accepti sunt. Marchio benigne compellauit victos, et saucios curari iussit, et more Germanorum. adegit iuratos ad promissionem, contra Caesarem et non laturos arma mensibus VI. volentibus etiam suis auspiciis stipendia facere, bene pollicitus fuit.

[Note: Hochsted.] Postea Marchio Hohestadium tentauit: sed praesidium ibi collocatam vim oppugnationis hostibus detrimento affectis, fortiter repulit.

Interea Pabeperga quidquid peditatus et equitatus fuit abductum, cum ingemi terrore omnium, quem fuga multorum, praesertim ordinis sacerdotalis secuta. Ciues munitionum aliquid, quod paulo ante, cum defendi posse vrbs speraretur, institutum fuerat, statim diruerunt, et deditionem se facturos prae se tulerunt. [Note: Forcheim] Praesul Vorchemium se contulit, relicto praesidio in arce veteri quae vrbi imminet. Marchio tormenta maiora aduecturus, Landespergium in Francos, atcem [Note: XVI. Kalend. Maii,] ante aliquot annos occupatam, cum ditionem Suarcepergensem inuaderet, et authoritate Caesaris sibi vendicaret, concessurum se esse famam disperserat: sed occupationem Pabepergae animo agitabat, vt euentus declarauit.

Caesar illo tempore in Belgico, et cum valetudine, et aliis rebus aduersis conflictari. Res in Italia esse turbulentae. Papa Caesarianas copias, quae compararentur ad Senarum recuperationem, metuere. Miserat autem Caesar Ducem Albanum in Itiliam mortuo prorege Neapolitano. Gallorum rex etiam non quiescere, et insectari Caesarem litteris ad Principes Germaniae scriptis; quibus hortaretur; vt partam suo beneficio libertatem retinerent, neue debilitatum Caesarem vires recolligere paterentur, qui hoc semper egisset, vt oppressa Germania regnum suum stabiliret. Neque tantum homines suspicabantur, sed plane etiam loquebantur, Marchionem a Caesare ad turbandas res subornatum et instructum esse; quod vel ita vires Germanorum mutuis certaminibus frangi, vel fine suo sumtu copiis contractis, quoties vellet, sua authoritate compositis rebus potiri posse arbittaretur.

Cum tia haec gererentur, Rex Ferdinandus et tres Principes Electores, cum aliis quibusdam Principibus et ciuitatibus tractationem habere instituerunt de foedere [Note: Eger.] ad pacem publicam tuendam; ad hanc AEgranum oppidum delectum. Caesar etiam Memmingae conuentum haberi eiusdem rei caussa iusserat.

Hohestedii expugnationis spes cum frustrata fuisset Marchionem, starim tumultuose inde copias, non paucis amissis, retro inde abducere se simulans, subito [Note: Bamberg. capitur.] impetum omnem Pabepergam conuertit: quam defensoribus vacuam facile cepit, non mode resistente nemine, sed qui remanserant, iis etiam se humiliter dedentibus in potestatem Marchionis. Festinare autem Marchio existimabatur, vt coniungeret se cum copiis, quas adducere deberet Christophorus Comes Oldepurgi vexillorum circiter viginti, et equitum M. quos tum Hessiam transiuisse ferebatur, falso quidem, vt postea cognitum fuit.

Etsi autem multi mirabantur, illac duci exercitum permissum Oldeburgio fuisse tamen adhuc opinio erat Ducem Mauricium Marchioni amicum non esse. (Sed de Oldepurgensi etiam exercitu famam falso sparsam postea compertum fuit.) Wircepurgensis autem Princeps equitum nonnihil et peditatum satis magnum collegerat. Itaque Marchio occupata vrbe statim postulauit, vt arx traderetur. Hoc facere recusantibus iis quorum fidei iila credita a Praesuie. fuerat, morae paululum fuit interiectum. Marchio postulata sua. ad Praesulem misit, et conditiones


page 543, image: s543

illi tulit, vt foedere inito se abdicaret, vt sibi oppida ante bellum traderet, vt controuersias omnes iudiciarias aboleret; quas nisi acciperet, se exacturum de ciuitate C. M. aureorum. Qui arcem tenebant, cum primum fortiter respondissent, post triduum illam omnibus rebus ad bellum et defensionem instructissimam Marchioni tradiderunt. Recordati fuerunt homines sermones senum, praedicantes patriae tales euentus. Quodam etiam tempore cum ciues munire vrbem vellent, Sacerdotum collegium id fieri vetuit, quod iam tum subditis malignius considerent. Tum mimorabant seniores, auditas esse optimatum liberas orationes, qui [Note: Prodigium] etiam affirmarent, futurum esse aliquando, vt munitam esse vrbem optarent. Est in summo templo sepulcrum marmoreum Clementis Pontificis, in cuius latere expressa quatuor Virtutum simulacra visuntur, et inter haec Iastitiae cum libra; quae cum esset efficta inaequaliter lancibus appensis, vt effingi librae solent, de hoc veteres constat audita priorum vaticinia retulisse: Si quando illud iugum directum fuisset, et exaequatae lances, tum imminere ingentem calamitatem ditioni Pabenbergensi, et Ecclesiasticae potestati. Id de libra de magnis viris ita se habere animaduersum esse iis temporibus, quibus tumultus plebei grassati in Germania fuerunt, et ita illos interpretari prodigium ausim, quasi iam accepta clades significata, et res Pabenpergensis fato illo infelicitatis defuncta esset. Sed maiora scilicet mala impendisse apparet, quae vtinam hoc etiam loco instant. Nam et quendam non bene mentis compotem, paulo ante hunc casum, cum ipse morti esset vicinus, optasse narrant, templum Pabepergense nunquam fuisse extructum. Cum causam voti sciscitarentur astantes, respondisse fertur, Quia iterum illud conflagratio maneret. Id Teutonicis verbis ambigue quodammodo pronunciatur, vt et conflagratio simpliciter, et secunda conflagratio significetur. (alii narrant auditum esse ex illo, grauiter afflictam iri ciuitatem Bambergam, sed abiturum malum sine caedibus et incendio.) Conflagrauit autem illud post primam extructionem annis circiter CL. et instauratum fuit ab Othone praesule viro religioso ac pio.

Interea Caesar conuentum se habiturum Francofurti perscribere, et Ordines vniuersos Imperii illuc euocare, polliceri se cogniturum de omnibus, et operam daturum, vt remotis causis dissidiorum pax in Imperio constituatur; et edicere, Ne quis alteri vim faceret, aut arma intentaret. Edicto huic parere Marchioni facile esse credebatur, qui interea iis quibus potitus esset, alere copias posset: cum aliis et erepta sua, et magnis impensis exercitus retinendi essent. Itaque sermones haberi libere, et omnia vndique reddi suspecta, et crescere diffidentia. Marchio arcem Pabepergi captam statim inflammauit; vbi et commeatus, et argenteorum vasorum nonnihil repertum; nam Episcopus defensum iri arcem sperauerat. Et non dissimulauit, se ita esse animatum, vt si in suas conditiones res componi non posset, ipse non solus periisse, sed aduersariis etiam author exitii fuisse videretur.

Tractatio AEgrana lente processit Memmingensis plane euanuit. Ac putabatur Rex Ferdinandus negotiis Turcicis occupari, expectabatur tamen Princeps Plauensis, qui a Rege cum mandatis adueniret. Affirruabatur autem Turcicam classem instructissimam Constantinopoli soluisse et Siciliam petere. Ferebatur etiam Pontificem Romanum, et Regem Angliae, pacificationem tentare inter Caesarem et Galliae Regem; quam multi perfectum iri arbitrabantur; et hoc eius rei causa Cardinalis in Germaniam venisse, et ad Caesarem contendere ferebatur.

Capta Pabeperga, Hochestadium tradi sibi Marchio iussit. Cum praesidium peterent tutam decessionem, et Marchio Wurcepurgenses exciperet, noctu confertim oppido egressi, Vorchemium vel inde euocati, vel vltro omnes se contulerunt.



page 544, image: s544

[Note: Silesii equites.] Cum Marchio Albertus Pabepergam occupasset, et plerasque Canonicorum aedes ac domunculas alias Sacerdotum diripiendas tradidisset equitibus, ciues autem exactionibus compilaret: cognoscit Norimbergensibus adduci equites Silesios, quorum illi opera ad excursiones vsuri essent. Itaque vna parte missis aliquot turmis suorum, altera cum reliquis copiis ipse profectus, equites Silesios qui intra oppidulum quoddam Norimberga distans M. Pass. XXIIII. se receperant, eo adegit, vt se cum suis omnibus traderent. Hoc successu magis ille metui, et confirmari eorum animi qui cum eo se coniunxerant, et aduersarii reddi timidiores, et de illa ipsa oppressione equitum varii sermones haberi: cum alius aliud accusaret, reprehenderet, notaret, quemadmodum fieri consueuit rebus non satis exploratis, et non similiter affectis animis. Mihi quidem consilium nunquam fuit vt historiam scriberem, sed quae accidisse cognouissem, ea initio placuit notare. Quod si ea esset facultas nostra, quae in eo debet esse, qui ita litteris mandaturus sit res in bello aut pace publice gestas, vt expositio digna sit prudentum et doctorum [Note: Temporum iniquitas.] lectione; tamen opus hoc aggredi non liberet, quod non sperare auderem mihi eam cognitionem rerum posse contingere quam copia narrationis desideraret. Primum enim ea calliditate, et versutia, et ita tecte, calculum, occulte cum consulta tum acta omnia esse et nunc fieri constat, vt ea quae forte euulgentur, dubia et incerta esse omnia necesse fit. Cum enim de industria, tum interdum fortuito plerumque falsissima fama dispersa fuit, quam sequentes turpiter errarent. Iam proferuntur de secretis illis deliberationibus omnia propemodum ita insidiose et astute, vt rumores nunquam fere cum actionibus consentiant. Etiam haec negocia ita et ipsa mirabiliter inuolui et conturbari vidimus, vt credibile sit, ne eos quidem qui autores sunt et administratores; liquido saepenumero aliquid cognitum aut firmiter constitutum habere. Ex eo est factum, vt nemo quisquam alteri fidem, et vnusquisque alterum suspectum haberet, formidaret, odisset, cum interim simularet saepe summum studium et beneuolentiam animi singularem.

[Note: Alberti Saeuitia.] Sed redeamus ad rem. Dissipatis illis equitum auxiliis, in territorio Norimbergensi atrociter grassatus fuit Marchio, et ferro ac igni saeuiit crudeliter: et si quibus pepercit, iis tantam imperauit pecuniam, quam si persoluerent, omnibus eos fortunis euerti necesse esset; ipse tamen vades solutionis abduxit. Constat Bamberga arreptos in Saxoniam vsque ciues honestos, annis graues, quosdam etiam effoetos aetate et viribus defectos, e quibus nonnulli in itinere mortui fuerunt. Arcem quandam cepit, traditam illam quidem a praesidio, cuius dominus erat vnus ex nobilitate autoritatis praecipuae in ditione Pabepergensis. Homo vehemens et iracundus, eam statim inflammari iussit, et praesidiarios suspendi laqueis de proximis arboribus, matremfamilias et mulieres captiuas abduxit. Cum autem ex illis locis discessisset, Norimbergenses comparato equitatu mediocri, similiter oppida Marchionica aliquot diripuerunt, et munitiones et arces quasdam excusserunt. Cumque eduxissent etiam pedites ex vrbe, Marchio summa celeritate cum suis copiis accurrit, et recipere illos se intra vrbem coegit, profectus spacio horarum XXI. amplius mil. pass. LX.

Interea Episcopi mittere suos, qui pecuniam conficerent, quibuscunque modis possent, et exercitus conducerent: facta autem spes illis fuerat succursionis, et a Duce Saxonum Mauricio, et Brunsuicensi Henrico. Cum autem Brunsuicensi in sua ditione nonnihil difficultatum obiiceretur, tardius suppetiae laborantibus latae fuerunt vt spacii satis haberet Marchio ad vastandam Franconiam. [Note: Eisenach.] Conuenerunt tamen tandem magnae copiae, equitum inprimis, ad Isenacum, cum quidem Marchici excursiunculis quibusdam pedites vlterius progressos disiecissent.



page 545, image: s545

Interea Francofurti de compositione deliberatum, vbi iam Electores tres Episcopi, et Palatinus Rheni conuenerant. Sed res cum negligenter, tum etiam ita acta, vt variae tam suspiciones quam sermones quoque hominum orirentur: cum aliqui minori curae esse tantas res conuentu, quam deberent, quererentur, aliqui tractationes pacis aut repressionem violentiae callide impediri, a quibus minime oporteret, coniecturis quibusdam colligerent. Sed rebus omnibus incertis et suspensis, ille conuentus dissolutus fuit.

Cum autem in Brunsuicensi ditione turbarum non minus esset, eduxit copias equestres et pedestres haud contemnendas Philippus Magnus Hencici F. Dux Brunsuicensis, vt se cum aliis stipendiariis Franconicorum Principum, quorum ductor erat Herdeccius, coniungeret. Quo facto valido exercitu profecti fuerunt, vt opem auxiliumque ferrent Principibus Franconicis, quos Marchio Albertus grauiter et hostiliter vrgens affligebat. Qui cum animaduerteret se parem aduersariis [Note: Sleidanus lib. 25. ineunte. Sueinfurt.] non esse, capto derepente nouo consilio, peditatus praecipuam partem in oppido imperii Romani ad Maenum, quod vi occupatum tenebat, reliquit: ipse cum equitibus circiter MD. celeritate summa et maximis itineribus per Duringicam siluam recta in Saxoniam contendit. Cum autem transeundum esset Ducis Saxonum Mauritii et fratris illius Augusti territorium, neque ea de re certiores [Note: Erford.] Principes reddidit, neque vbique ab iniuriis et vi temperatum fuit; Erphordensium quidem pagos multos diripuit, cum illi ingentem pecuniae summam, quam postularat, persoluere recusassent.

Auditum etiam postea fuit, ad Iohannen: Fridericum venisse Marchionem Albertum, et secreto cum eo locutum, atque obtulisse illi operam suam et exercitum quem haberet, ad recuperanda erepta a Caesare, et occupata a Duce Mauritio. Sed Iohannes Fridericus Princeps pius et sapiens, fortunae etiam experientia tum redditus doctior, vel indignum se negocium neque satis honestum ratus, vel audaciam conatus improbans respondit; se statuisse, omnia se in posterum aeterno Deo permissurum, neque vnquam iterum bellum suseepturum, neque gerentem adiuturum esse.

In Saxonia habuit statim socium et adiutorem consiliorum atque actionum suarum Ericum Ducem, cum quo nupta esset soror Ducis Mauricii: et omni studio copias vndique colligere, et ciuitatem Brunsuicensem ad communitatem belli adducere conatus fuit. In quam receptus ille quidem non putabatur, consecutus ea, quae sperauerat; etsi et honorifice habitus, et armis instructus fuisse perhibebatur. Cum postea tamen compertum fuerit, et allectum eum ab hac ciuitate, et omni ope adiutum fuisse: quod metu et odio Ducis Henrici, quem sibi sciret esse infensissimum, factum fuisse credebatur.

Quae cum adhuc gererentur, cumque mirifici et contumeliosi atque minaces sermones spargerentur in vulgus, de Duce Saxonum Mauricio, contraque ditionem Misnicam, Dux Mauricius faciendum neutiquam ratus, vt eas res ita procedere videret atque pateretur, cum suo quoque et suorum periculo; etiam misericordia motus communis patriae, quam tam crudeliter nefaria vi diripi, vastari, euerti cerneret; monuit Marchionem literis, vt tandem violentiae intolerabilis modum statueret, aut plane, declararet de illo bello voluntatem suam. Ad has literas ita respondit Marchio, vt quid sibi vellet ac quaereret, cognosci non posset, neque ea explicaret, de quibus ad eum scripserat Dux Mauricius. Rex etiam Ferdinandus multis signis perspexit, illius belli pericula ad se quoque et suum regnum pertinere. Ideo tandem ambobus exercitum contra Marchionem educere [Note: Diffidatio. Sleidanus libr. 25. pag. 796.] placuit. AG magnis equestribus copiis et mediocri peditatu contracto, Dux Mauricius in expeditionem profectus, et denunciatio belli necessarii perscripta literis, solenni militiae more, Marchioni in castra transmissa fuit. Quibus lectis nonnihil illum quidem perturbatum fuisse serunt, sed rem tamen dictis mordacibus


page 546, image: s546

elusit, et puerum nobilem qui literas illas attulerat, donatum aureis paucis cum superbo responso dimisit: Se illo loco expectaturum eos, quibuscunque placuisset rei secum negotiique aliquid habere. Sed admouente castra propius Duce Mauricio, et acie instructa se ad conserendum manus paratum esse demonstrante, Marchio quod sustinere sese vim illius posse non confideret, cessit aliquo vsque retro, ita vt videretur opportunitatem petere eorum locorum, per quae cum equitatu expedito recipere sese in Misnicas Duringicasque et inde in Franconicas regiones posset. Quo animaduerso Dux Mauricius equitum aliquot turmas, qui praeoccuparent angustias quasdam locorum, qua exeundum esset Marchioni abituro, ablegauit. Ille itaque cernens propositum se suum persequi non posse, aliis modis tergiuersando bellum trahere instituit, et se cum exercitu ad vrbem Brunsuigam [Note: VII. Id. Iul.] recipere. Sed cum die nona mensis Quintilis iam a meridie declinante velitationes quaedam fieri coeptae fuissent, ita tum subito vtrinque aliquibus succurrentibus suis, et animi exacerbati et copiae auctae fuerunt, vt res ad iustum conflictum contra deliberata perueniret, et collatis signis decertaretur horis circiter V. Quo in praelio principis Mauricii et turmarum aulicarum praecipua virtus fuit, quae et grauissime afflictae sunt, multis inclitae et nobilis conditionis equitibus interfectis, et ipso Duce ictu bombardae manuariae vulnerato, delata pila ad ilia supra coxam sinistri femoris: qui in castris postera die placido et religioso ac sancto fine vitam suam in terris clausit.

[Note: Mauricii obitus. Sleidanus lib. 25. p. 802. Stenius vita Mauritii.] Brunsuicensium etiam equitum impressio vehemens fuisse narratur. Carolus quidem Victor Henrici F. Dux Brunsuicensis tum cecidit, et frater Philippus vna, circum patrem Henricum fortissime hostes adorti. Marchionem qui secuti fuerant, partim caesi, partim capti. Ex ductoribus quidem euasisse perpaucos, qui non vel in praelio occubuerint, vel in hostium potestatem venerint, satis constat. Mauriciani vexilla pedestri a XL. et X. equestria retulerunt. Ipse Marchio Albertus fuga elapsus, recollectis aliquot turmis qui conflictui non interfuerant, Hanobram [Note: Hanouer. Neustaed.] primum Erici Ducis vrbem petiit, et inde in arcem munitam Neostadium sese recepit. Inde literas misit superbe et contumeliose scriptas ad Ducem Henricum Brunsuicensem, quibus et calamitatem ipsi propriam exprobraret, et laete atque insolenter ferret interitum Principum. Sed nihil tum rescriptum illi fuit.

Magna et atrox haec clades fuit, quae non paruam partem roboris equestris absumsit: vt autores conflatoresque huius belli Germaniae acerrimi hostes fuisse videantur Neque nostra memoria Germanici exercitus inter sese acrius depugnarunt, aut mutuis caedibus immanius saeuierunt, aut magis deplorandam stragem ediderunt. Etsi in Mauriciano exercitu pedites pene nulli, equites autem in comparatione perpauci desiderati fuere, victoribus tamen flebilis hic successus audacia aduersariorum contigit. Tanta fuit rabies acerbitatis et alienatorum animorum, et peruicacia in persequendis inceptis. Hoc tamen constat, nisi magnitudo animi et virtus Ducis Mauricii grassanti violentiae sese opposuisset, futurum breue fuisset, vt totius Germaniae reliquae adhuc vires conficerentur, et spes omnis salutis in posterum eriperetur. Quas tamen adhuc esse quantulascum que magnanima Ducis Mauricii virtus declarauit: vt iam nisi ipsa sibi Germania turpiter deesse velit bona spes concipi possit, quantumuis accisam rem vel instaurari, vel saltem sustentari posse. Id quod votis omnes patriae amantes piarum precum petere, et quicunque possint, consiliis dictisque et factis adiuuare debent. Etsi Duce sublato e medio etiam praesidium miserae Germaniae ereptum videtur, vt hanc iam fata interius tangere, et mutatio summa rerum omnium impendere videatur.



page 547, image: s547

[Note: Stenius vita Mauritii pag. 531.] Ante hoc praelium constat diu et multum obscoenos vlulatus canum in oppidis auditos, et lacerationes foedas deprehensas esse. Constat et in agro Misniaco non vno in loco sanguinem pluisse, guttis et super linteis et arborum foliis et aedificiorum materia dilapsis et visis. De statua Mauriciana Berlinii posita caput ante aliquot menses dilapsum: et in arce Wittenbergensi columnae noctu ardere visae. Quo loco praelium commissum fuit, eo cum aliis temporibus tum praecedente diem conflictus nocte, horribiles fremitus tanquam equestrium et pedestrium copiarum manus conserentium auditi: et priore die tabernaculum Ducis, in quo cibum capere solebat, vento euersum et scissum, vna cum altero culinae, nullo alio afflicto aut laeso.

Profligato exercitu Marchionis, eae literae deprehensae fuerunt, de quibus cognosceretur iniquissima voluntas perfidiae multorum et cognatione coniunctorum cum Principe Mauricio, et qui singularem amicitiae necessitudinem in familiaritatis praecipuae vsu simulauerant. In quibus et muliebria scripta reperta: quae omnia eam turpitudinem et tantum dedecus complectuntur, vt posse obliuione sempiterna illa obrui optem. Quid miseriae quidem et tam publicae quam priuatae calamitatis allatura sint, de similibus veterum historiarum expositionibus facile colligi atque constitui potest. Nunquam enim prodita communis salus sine priuata pernicie reperitur: et perpetuo vera est vel oraculi vel Hesiodi versus sententia, Ipsum sibi vnumquemque malum struere, qui struat alteri. Sed cupiditatis et odii et audaciae infinita est improbitas, et caecus semper impetus, et tanta amentia, vt praesens pestis saepe non consideretur, neque quid cogitatum et actum sit prius intelligatur, quam sentitur damnum: id quod sero fit plerumque et rebus perditis, vt nihil postea autoribus tam aliorum quam sui interitus et afflictionis relinquatur, quam immensa perturbatio in paenitendo, sempiternaque vel mortuos infamia et dedecus turpitudinis maximae consequatur.

Marchio Albertus post cladem illam praelii, cum ad suos literas eas misit, quibus eleuaret vel potius eluderet verbis acceptum detrimentum, tum bellum ciuitati [Note: Erford. Mulhausen.] Erphordiensi atque Molusensi indixit. Quod eo consilio factum putabatur, vt terrore aggressionis et his minis pecuniae ab illis aliquid exculperet, qua magnopere carere existimabatur.

Nota, praedictum fuisse bellum Caesarianum in Germania, cuius initium duceretur ab eo tempore quo confoederati in expeditionem profecti fuere, qui est annus Christi M D XLVII. hoc igitur duraturum esse praedictum fuit annis VIII. et grauiter afflictum iri Germaniae praecipua loca, et opulentas vrbes, aliquarum etiam statum mutatum iri. Sed Noribergam extra maenia grauissimas clades perpessuram esse, statu tamen illius saluo et conseruata forma reipublicae. Post tempus autem octo annorum Caesarem in Germania non magis potentem fore.

Nota, fuisse consilium expectare hostium aggressionem; id si prosecuti fuissent, potuissent hostes in illas difficultates adduci, cum quibus Mauritiani conflictati fuere. Sed Princeps Mauricius animaduersa exultatione, et conspecta impressione hostium tanquam equus generosus ad tubae sonitum (vt ait Maro) stare loco nescit, ita oblitus deliberationum et consulationum omnium in hostes agmen statim duxit. Praesertim cum periculum esset, ne hostes locorum opportunitate praerepta elaberentur, et vrbem Brunsuigam, quo tendere illos apparebat, apprehenderent: quo si peruenissent, Mauricianis magna rei gerendae erepta fuisset opportunitas. Hoc nunciauit Henrico Brunsuicensi Philippus filius, qui primum admiratus non id fieri de quo conuenisset, deinde Pergamus, inquit, et nos in hostes. Erat via plana angustior inter duas vtrinque salebras palustres: Cumque peterentur hostes, forte fortuna euenit, vt Dux Henricus cum filiis illo deferretur ac pergeret, caeteri qui sequi eos et stipare deberent, in paludibus haeserunt, ita distractis ordinibus


page 548, image: s548

et ictibus temere delatis, Mauriciani non tam ab hostibus quam a se ipsis afflicti fuerunt.

[Note: Peine.] Quoniam autem praelium commissum ad Painium ab aliis aliter narratum esse scimus, studui de iis qui interfuere negocio, rem certo cognoscere, quae ita gesta fuit. Princeps Mauricius pridie eius diei quo pugnatum est, literis allatis a Caesare humaniter et cum significatione singularis beneuolentiae scriptis statuit finem coeptis imponere, et postero die propius hostes castra mouere. Mane igitur statim ipse sua arma induit, et aliis hortator fuit vt et ipsi induerent, quod diceret, sibi in animo esse, eo die praelium commissum iri, id quod tum alius nemo fuit opinatus. Sed productis copiis, nunciatur statim aduentare exercitum hostium. Ibi Dux Mauricius ordines mox instruere, animo alacri et confidente. Sed hostes freti robore exercitus et equitum virtute, ita audacter inuecti fuere, vt cum ab Occasu pergentes et ventum, qui tum procellosus obortus, puluerem densum excitabat, et Solem a tergo haberent, magno incommodo Mauriciani afficerentur, neque a se hoc vlla ratione vlloue conatu possent auertere. Pedites Mauriciani initio conflictus non adfuere. Itaque equites impressione in hostium peditatum facta, illum fuderunt, multis trucidatis, pluribus captis. Inter haec aliquot equestres turmae Mauricianorum terga vertere hostibus visae: quam coniecturam de vexillorum motu illi fecerant. Per eos igitur transuersos a quibus peditatus dissipabatur, hostium equites cum tribus quatuorue vexillis perruperunt, vt profligatis iis quos fugere suspicabantur, se in alios conuerterent. Hoc animaduerso is qui vltimo loco curabat, quamuis hostium tria quatuorue vexilla cerneret, tamen cum vno illis obuiam prouectus fuit, et suos inclamans maximo animo adortus hostes cecidit et strauit. Hoc momento rerum victoria confirmata fuit. Sed per Mauricianos illis (vt diximus) perrumpentibus alia etiam turma hoc conspicata hostium se conuertit. In hanc Dux Mauricius inuectus, cum densi ordines propter celeres mutationes praelii, et loci difficultatem seruari non possent, a tergo vulneratus est. Sed simul vniuersus exercitus hostium aut fusus caesusque, aut in fugam datus fuerat.

Hoc anno et in Anglia noui motus extiterunt, morte Eduardi nati annos [Note: Anglica. Sleidanus l. 25. p. 801. Thuanus lib. 13. pr. Chytraeus libr. 18. pag. 468. Tomo II.] tum XVI. cum non abesset suspicio veneno illum lento necatum esse. Sed res eum habuit exitum, vt Regina renunciaretur Maria consobrina Caesaris Caroli; et de illis qui illam remouere a gubernatione conati fuerant, quorum princeps Dudleus Northumbrius, supplicium sumeretur.

P. V. narratio historica vicissitudinis rerum, quae in magnae Britanniae regno anno 1553. acciderunt in Schardii Burnetus hist. reform. Angl. Tom. 2. Part. 2. pag. 147.

[Note: Georgius Pr. Anhaltinus. Ioachimi Camerarii vita Georgii.] Hoc etiam anno obiit diem suum Georgius Princeps Anhaltinus, sapientia, virtute, fide, religione praestans. Qui et veritati caelesti consentaneos ritus cum instituit, tum conseruauit, iis etiam in locis vbi antea non vera ratione res administrata fuerat. Quod autem esset ingenio miti et natura clemente, quamuis animus et constantia et fortitudine non deficeretur, a quibusdam turbulentis contumeliis exagitatus fuit, cum illorum dedecore qui sanctissimi Principis famam arroserunt, et Principis ad bonos laude sempiterna.

[Note: Sleidanus libr. 25. pag. 803.] Victoria ad Painium cruenta parta, Marchio Albertus qui fuga elapsus in ditionem Ducis Erici peruenerat, inde Brunsuigam se recepit. Et rursum equitatu peditatuque contracto, Henrico Duci infestus imminere. Casu autem fratris indicato [Note: Dania.] Duci Augusto, qui in Chersoneso Cymbrica tum aberat, ille paucis post diebus vna cum coniuge in Misniam venit, cum quidem in itinere (vt ferebatur) structas sibi insidias vitasset. Is bello se immiscere inconsultum ratus, ab externa tantum vi vt tutus esset, aliquantulum copiarum earum quas Dux Mauricius coegerat, retinuit: caeteras persolutis stipendiis dimisit. Cum Marchione vtrum reconciliatus esset, an non esset in vulgus ignorabatur. Sed neuter aduersus alterum


page 549, image: s549

hostiliter se gessit: et postea cognitum de transactione fuit, quae neque necessaria, et nimis a Duce successore fratris properata fuisse multis videbatur. Cum Duce autem Iohanne Friderico tractationes habebantur. Sed Marchio Albertus [Note: Sleidanus libr. 25. pag. 808. Chytraeus libr. 18. pag. 465. Hortleder Tomo 2. lib. 6. cap. 11. 12. 13.] qui resciuisset in exercitu Ducis Henrici seditiones fieri, quod stipendia non soluerentur, propius accessit cum suis ad hostium castra, cum multo quidem ille paucioribus, sed et inprimis audacibus, et spe occasionem se aliquam rei bene gerendae nancisci posse. Verum de improuiso rebus admodum turbulentis accidit, vt illa nocte pecunia afferretur et stipendia exoluerentur, ignorantibus aduersariis. Qui minus sibi prospicientes ita denuo fusi fugatique sunt, interfectis praecipuis [Note: Cl. Beruer.] ductoribus. Cecidit hoc praelio Clusius Bernerus (hic dissuaserat conflictum) iuratus Brunsuicensis hostis, rei equestris peritissimus, et quo nemo vtiliorem operam praestitit in contrahendis equitibus Marchioni. Hic prouectus in hostium ordines, cum se euadere non posse cerneret, petiit a proximo aduersario, vt se captum suum esse pateretur; oblaturus annulum pignus fidei, priusquam ille traderetur, ab altero confossus fuit, traiectus praecordia hastae cuspide: nam armis munitus non fuerat. Hoc enim factum fuisse narrabatur, quod superiore praelio et ipse captus fidem seruasse negaretur.

[Note: Sleidanus lib. 25. pag. 809. Thuanus lib. 10. [reading uncertain: print blotted] pag. 359.] Interea exercitus Foederis, cum quo princeps Plauensis esset, vastare non sine magnis suis detrimentis montanam regionem Marchionicam: et receptis quibusdam oppidulis Pabepergensis ditionis, quae Marchionici occuparant, tandem oppido Curiae per deditionem et pactionem, vt praesidio discedere armato liceret, [Note: Houa [reading uncertain: print blotted].] fuerunt potiti. Cumque alterum oppidum, in quo et ipso praesidium erat, aggredi vellent, nunciatur aduentare Marchionem cum exercitu, ad nuncium autem incertum tanta trepidatio orta fuit, vt copiae omnes congregarentur Pabepergae: quae res illam ciuitatem maximis damnis affecit, exercitu et ciues compilante, et vicinos pagos spoliante, vt multi occupationem Marchionicam clementiorem fuisse plane loquerentur. Marchionici autem Curiam et alia oppida facile receperunt, Marchionica etiam praesidia ad Moenum cum aucta tum confirmata. Wurcepurgensem grauiter affligere, et omnia vbique plena esse formidinis et trepidationis. Nobilitate etiam cum sua pernicie dissidente, et conuentus tum agente.

[Note: Sleidanus lib. 25. pag. 859.] Quo tempore rebus in Saxonia compositis, cum et Duces Henricus atque Ericus inter se, et Henricus cum ciuitate Brunsuicensi reconciliatus fuisset, ita adducere Henricus suum exercitum in Franconiam coepit, stipendiis quidem Foederis. [Note: Coburg.] Et proficiscens per ditionem Copurgensem, minaces literas misit ad Ducem Iohannem Fridericum cum quo tamen et ipso postea de certis capitibus conuenit, vt neuter erga alterum hostili deinceps animo esse deberet. Milites Brunsuicenses rapinis tamen postea in illa vicinia aliquantulum grassati fuerunt. Aduentu Marchionis Alberti peditatus et equitatus rursum confirmari: et quaedam copiae accedere ad hostes propius, a quibus occupatum fuit nemine defendente oppidum vnum ditionis Pabepergensis. Eo statim illa manus quam Pabepergae congregatam fuisse narrauimus, expedita accurrit, et deprehensos tam equites quam pedites extra oppidum partim profligauit atque dissipauit, partim in oppidum repulit. Eo receperunt se vexilla nouem, equitibus plerisque fuga dilapsis. Quibus ad hunc modum gestis Brunsuicensis superuenit, et tormentis admotis hostiliter adoriri oppidum. Ibi praesidium territum suppliciter precari, vt in deditionem acciperentur. Itaque postero die omnes in potestatem Ducis Henrici venerunt. Tunc duobus in vincula coniectis, alii tribuni et centuriones in libera custodia habiti, miles gregarius inermis more militari iure iurando dato, dimissus fuit.

Marchio Albertus cum ad illum locum, vbi res gesta fuerat, appropinquaret, ex equitibus fugientibus cognitis iis quae acciderant, in montanam regionem


page 550, image: s550

iter conuertit; atque ibi collectis equitibus circiter ducentis magna celeritate in Franconiam contendit, nocte dieque pergens, et oppressit illo itinere quosdam in sibi ereptis locis, et illorum nonnulla, sed et alia inflammauit. In Franconia autem et arces nobilium quasdam occupauit, et rursum augere equitatum conatus [Note: Alb. de Rasenberg. Bayreut. Plasseburg.] fuit, confluentibus ad eum vndique aliquibus. Quod eo tempore et Albertus Rosepurgius hostis esset Palatini principis et illis in locis expeditiones equestres plurimae fierent. Aduentu copiarum quas in montana ductas esse retulimus, terror magnus omnibus incussus fuit. Paiereutum statim qui traderent oppidum, obuiam venerunt. Sed Dux Henricus ad Plassepurgam tendere, impediente quidem iter ipsius inopia commeatus: cum pagis circumquaque plerisque omnibus incensis ab ipsis Marchionicis (vt ferebatur) ob hanc etiam ipsam causam maxime stramentorum et pabuli penuria laboraretur, Plauensis Paiereuto occupato, cum nemo oppidum iam defenderet, neque praesidium in illo esset, vt creditum fuerat, recepit Curiam vacuam defensoribus et ipsam. Marchionici autem in Franconia totum fere tractum Raenanum (ita regio vocatur quae versus siluam Duringicam extenditur) tenebant, et vastantes et occupantes atque depraedantes omnia. Dux autem Brunsuicensis missis aliquot turmis equitum in Franconiam, et relicto peditatu ad Blasseburgum, cui subiectum oppidum incensum illud quidem a praesidio ita flagrans in potestatem iam Brunosuicensis peruenerat, restincta nonnulla ex parte flamma fuisse perhibebatur ab occupantibus, scilicet vt obsidio arcis esset ipsis commodior. Cumque resciuisset Dux in Saxonia rursum exercitum conflari, et hoc conari atque Marchionem Albertum, vt a suis fautoribus immitterentur populatores ditioni Brunosuicensis, ita Dux cum equitibus circiter CC. per Duringiam ad suos redit.

[Note: Albertus bannitus. Sleidanus l. 25. p. 813. Thuanus lib. 12. pag. 361. Hortleder Tomo 2. lib. 6. c. 16. 17. 18.] Interea nihilominus et Blassepurgi obsidio vrgebatur, et in Franconia copiae continebantur, quo tempore tandem sententia Imperatorii iudicii lata hostem Marchionem esse pronunciauit, recipi adiuuarique vetuit. Ipsum tamen ferebant in Franconia Iudaeos passim de illius regionis oppidis, in castra munita ad Moenum oppido ibi occupato (vt supra indicauimus) captos complures perduxisse, et magnam summam pecuniae his indixisse. Fama etiam erat quod a familia Fuggeriana mutuum pecuniae grandis petiisset, quo denegato bellum illis esse denuntiatum. Nemo tamen certo affirmare poterat, ipse ne quoque apud eas copias versaretur, cum alio sese contulisset. Suspiciones autem diuulgabantur aliorum, esse eum ad Caesarem profectum; aliorum, petiisse Saxoniam, vt nouum equitatum colligeret. Tunc et Palatini nomine equitatus narrabatur contrahi, et fuit hiems peracris.

MDLIV.

[Note: Sleidanus l. 25. p. 819. Hortleder Tom. 2. lib. 6. c. 45.] POstea a Caesare mandatum fuit iis qui oppidum occuparant ad Moenum, vt inde recederent, et vicinis Principibus ne vacuam occuparent. Marchionici responderunt, nisi dimissis ab aduersariis copiis se decedere non posse. Rotepurgi autem ad Tuberin de pace tractatum fuit, missis illo a certis principibus legatis. Etiam conuentus Imperii, constitutis qui vice Caesaris illum haberent, inprimis Rege Ferdinando, procedere debebat. Caesar quidem filio suo desponsa consobrina sua Maria Britanniae regina, aduenturus ad conuentum non putabatur, quod negocium haberet vicinius et maius.

[Note: R. Maria Britannica. Sleidanus l. 25. pag. 814. Chytraeus lib. 18. pag. 472.] Huic Reginae cum populares, propterea quod Hispanorum dominationem perpeti nollent, coepissent repugnare, ipsa superior fuit, et postea atrociter saeuiit in contrariam partem, restituta imprimis Papae Romani veneratione, et obseruatione religionis eius quae Eduardo regnante mutata fuerat sublatis erroribus falsitatis. Nulli tum generi, conditioni, aetati, sexui pepercit crudelitas arripientium


page 551, image: s551

[Note: Thuanus l. 13, p. 396. Burnerus Histor. reform. Angl. Tom. 2. P. 1. pag. 175.] pro seditiosis omnes quacunque de re dissentientes. De D. Iohanna de Suffolcide supplicium capitis sumtum: quae heroica quadam constantia sanctissimo fine vitam suam clausit: Cantuariensis Episcopus Crammerus, et alii multi sapientes, docti et religiosi viri in carcerem coniecti: Episcopo Vintoniense Stephano Gardinicio omnia administrante, quae ad restituendum statum Ecclesiasticae potentiae pertinerent: quem vt omnes qui norant, callidum et ingeniosum esse fatebantur, ita malitiae et superbiae vitio prae caeteris laborare aiebant. De Maria autem ferebatur, incredibili illam cupiditate gubernationis ardere et concipere iam animo, quod maritum habituram se esse speraret filium Caesaris Caroli, totius orbis imperium. Prudentiores autem praeuidentes multiplices occasiones mutationum, longe alios euentus expectabant, quam Caesarianos sibi polliceri apparebat.

Agebatur annus Christi MDLIV. Marchio Albertus in occupatum ad Moenum oppidum, cum alii aliter de ipsius consiliis et itineribus loquerentur, ad suos venit et cum illis valde hilariter Germanica consuetudine aliquantisper versatus fuit, etiam de stipendiis nonnihil persouit. Postea cum pollicitis magnisicis discedens, in Saxoniam se recepit, ac contulit primum ad consanguineos Marchionis. [Note: Salina Sax.] In Salinis etiam apud Episcopum suo more conuiuando delicias fecit. Quod autem publicata esset Caesarei iudicii proscriptio, ne hoc noceret, proferebat literas ab ipso Caesare scriptas, quibus et compellabatur Marchio, vt is qui non modo communiter, sed singularem in modum tanquam princeps Imperii Caesari esset adiunctus, et proscriptionem editam esse sciente Caesare negabatur. Cohortationes tamen additae erant, vt Marchio permitteret fidei Caesaris decisionem controuersiarum omnium, cum promissis, praestiturum Caesarem vt ea permissio Marchioni detrimento non esset. Marchiones consanguinei considerantes, et quantum calamitatis iam concitatum, et quid in posterum miseriae metuendum esset, statuerunt pacificationem vrgere: profectique sunt Roteburgum Marchio Iohannes frater Ioachimi Principis electoris, et Iohannes Georgius filius. Ac ferebatur Marchio Albertus promisisse, illorum arbitrio se stare velle, praestareque quidquid recipissent. Sed postea litterae narrabantur interceptae, mirifice et veteratorie scriptae, vt omnes omnia callide geri suspicarentur. Illi tamen Principes, qui compositionem in manus acceperant, studere eam perficere, et mittere legatos ea de re ad Caesarem.

Interea et Norimbergae Herendegeni duo, qui inseruientes Marchioni opera [Note: Herdegen.] sua capti fuerant, corrupto custode elapsi minari omnibus Norinbergensibus mutilationes corporum, et vitae interemtionem, et bonorum direptiones. Sed hi non multum damni dederunt, atque paulo post ambo interierunt. Et foederis [Note: Hohenlandsberg. Sleidanus lib. 25. p. 809. Hortleder Tomo 2. lib. 6. c. 24.] copiae arce in Franconia Hohelandes purgo per deditionem potiti fuere, praesidiariis militibus cum ensibus dimissis, ductoribus captis et abductis: machinarum magna copia ibi reperta, et multae merces illic depraedationibus conuectae.

Marchio autem Albertus in Saxonia nouum militem contrahere, et accersere Franconicos equites, qui adducente Heliseo Grumbachio (quem Hesselum vocabant) aduenere circiter CCCC. In Saxonicis autem regionibus collecti fuerant ad DC. Hi coniuncti traiecto flumine Albi, versus Marchiam et Lusatiam tendere. Dux Henricus re cognita statim mittere qui illos persequerentur. Ipse in sua ditione de necessariis rebus ad bellum consilium rationemque inire: retineri etiam aduersa valetudine, cum quidem Marchionicos ad ripam vsque Albidos fuisset secutus. Ac fuit vbique magna trepidatio, praesertim in Lusatia et Silesia. Narrabatur etiam spe seditionis Bohemicae propius illas copias fuisse adductas a Marchione Alberto, apud quem exules quidem essent gentis illius.



page 552, image: s552

[Note: Ioan. Friderici Sax. obitus. Sleidanus lib. 25. pag. 816. Chytraeus l. 18. p. 477. Thuanus l. 13. p. 402.] In Misnia quies tum fuit, et Dux Augustus cum gentili Iohanne Friderico in gratiam redierat adhuc viuente, inque illa reconciliatione filii illius permanebant. Ipse etiam Dux Augustus cum Ferdinando Ferdinandi Regis F. coram collocutus fuerat, vt omnes de tranquillitate harum regionum bene sperarent. Iohannis Friderici mors placida fuerat, perseuerante illo in confessione veritatis, et inuocatione Iesu Christi: cum ante octiduum amisisset coniugem, quae cum efferretur, praesagiens ipse imminentem exitum e vita, valedixit illi, iussitque ita ipsam [Note: 3. Martii 1554.] sepeliri, vt suum etiam sepulcrum seruaretur, quod breui se secuturum illam esse intelligeret. Id dictum euentus comprobauit: post dies enim octo V. Nonas Martii et ipse mortem obiit et propter coniugem sepultus fuit.

[Note: Mansfeld] Dux Henricus traducturus exercitum per Mansfeldensem ditionem postulauit, si vellent ita transire suos, ne cuiquam hostiliter noceretur, vt Albertus comes deprecaretur offensas. Id recusatum fuir.

Spargebanttur etiam non modo rumores, sed scripta quoque, quibus ferebatur, qualibus conditionibus Marchio Albertus reconciliatus Regi Galliae suam illi operam denuo addixisset. Quae erant eiusmodi, vt incredibilia illa quidem viderentur plerisque omnibus: sed si vera essent, nouo scelere et recente metu terribilia et nefaria essent.

Marchio Albertus collegerat rursum (vt diximus) equitatum numero neutiquam contemnendum. Sed Brunosuicenses copiae magna celeritate vrgentes, illum nusquam consistere et (vt dicitur) respirare passi sunt. Cumque etiam Marchio ipse neque suis neque hostibus se ostenderet, Equites illi metu insequentis hostis et desperatione a conductore dilapsi fuere. Tum pars Brunosuicensis exercitus duce Achimo Riba in ditionem Megalopurgensem perrexit. Erant controuersiae inter fratres, et alterum studere partibus Marchionicis satis constabat. Sed nonnihil copiarum etiam ad Hamburgensem ciuitatem adductum fuit. Interea ii qui in Franconia pacificationi operam dederunt, infecta re discesserunt, cum oppugnati a Marchione ordines pecuniam grandem persoluere recusassent, quam Marchio peti voluerat.

Rumores tum sparsi fuere de apparatu belli Gallici, et constabat Caesaris pecunia et nomine exercitus conflari diuersis in locis, et Heluetiorum auxilia in Galliam venisse. Etiam tum ad Rhenum equites in armis fuere, quasi qui praesidio essent regionibus illis. Aduenerunt et Bohemici equites numero M D. qui (vt credebatur) contracti fuissent ad metum irruptionum Marchionicorum in Silesiam. Hi circum Lucam in Lusatia substiterunt. Multi tum narrabant Marchionis Ioannis territorio ab his periculum impendere. Sed semper fit hoc, vt quod quisque suspicatur, aut cupit, aut etiam metuit id turbatis rebus memorare, non etiam nunquam affirmare ausit. Itaque nihil tam absurdum esse potest, quin reperiatur qui narrationis autor et assertor esse velit. Sunt autem plerique eo ingenio nati, vt pro laude ducant faculratem et acrimoniam callida suspicione aliquid comminiscendi et verisimili expositione tegendi conficta. Quorum improbitate fit, vt vel falsa rumoribus dissipentur omnia, vel vera etiam aliqua mendacii appendice deprauentur.

[Note: Seestet.] Exercitus Brunosuicensis instructo et armato (vt ferebatur) Vlricho Megalopurgensi contra fratrem Iohannem Albertum, in ditione Hamburgensium castra habebat, et instruebatur ad Marchionem Albertum persequendum. Sed et Iohannes Albertus, et ciuitates Oceanitides, vastationem territorii et agrorum suorum data pecunia auerterunt. Interea Marchio Albertus, qui debilitatus et fractus esse perhiberetur, recollectis equitibus et pedite contracto satis copioso vrbem Francicam ad Moenum, vbi praesidium diutius anno habuerat, et quam extructionibus magnis munierat, petiit: et inde suos omnes vna cum praeda et machinis et impedimentis vniuersis eduxit. Rursum autem editae litterae Caesarianae fuerunt,


page 555, image: s553

quibus mandaretur, Ne illam vrbem, quae ad corpus Romani imperii pertineret, vllus [Note: Francofurti clades.] occupare tenereue auderet. Sed eductis ex vrbe copiis Marchionicis, cum reliqui ciues numero perpauci portas clausissent, hostes Marchionis vrbem quae illi hospitium praebuisset, vt hostilem adorti ceperunt, et direptam inftammarunt: non considerantes ad illam necessitatem impressione hostili ciuitatem eam adactam fuisse, neque perpendentes quod tam longo tempore miseriae pati ac videre fuisset coacta. Magister incendiarius ita tam atrox facinus conatus est defendere, vt diceret ac scriberet, aliter ab vrbe abduci militem auidum praedae non potuisse, et insequendi tum hostem celeritate opus fuisse. Hoc modo vrbs antiqua euersa et deleta miserabiliter, non minima infamia istius calamitosi belli autoribus et gestoribus adiuncta cum multorum etiam externorum detrimento, conflagrauit [Note: d. 2. Iunii.] prid. Id. Iunii Anno 1554.

Marchio Albertus exercitum ad vrbem trans fluuium traduxerat, et aduersum illum processit in ditionem Papebergensem tendens; famaque erat sparsa hoc eum agere et conari, vt reliquis vastaris ac spoliatis transiret ad Gallum. Existimabatur in exercitu habere equites mille, peditum vexilla XX. Sed cum non [Note: Staiger-VVald] longe a nemore quod Stagerium vocant, abesset, ostenderunt se cohortes aliquod equitum, ad quas ille instructa acie cum suis recta perrexit. Sed cum propius accessisset, cognouit longe se copiis aduersariorum superari. Itaque statim equitatum abduxit, qui dilapsus huc illuc, cum ipse Moenum transiisset, facile euasit. Sed pedites omnes, non paucis interfectis, vna cum machinis et impedimentis in potestatem hostium venerunt.

[Note: Blasseburg, Sleidanus l. 25. pag. 823. Hortleder Tomo 2. lib. 6. c. 25.] His gestis post paucos dies arx Blasseburgum Regi Romanorum tradita fuit, cum defensores iampridem penuria necessariorum ad victum laborare coepissent. Puteus profundissimus est in arce: hunc placuisse aiebant iniecto aggere et materia corrumpi, vt occupatoribus hoc nomine minus vtilis esset arcis possessio. Et milites quidem rem aggressos esse, sed non perfecisse.

Eodem tempore etiam Caesaris Caroli declaratio et assertio proscriptionis publicata fuit, hostis Marchio sine omni ambiguitate appellatus, et adiuncta mandata ad ordines Imperii, Ne quis illum reciperct, et vt vicini persequerentur: At ille elapsus vt diximus (nihilosecius nouos delectus habere, et locum vbi conuenireretur assignare. Brunsuicensis autem Dux suis copiis imminere illi vndique, et conturbare consilia et impedire conatus. A quibus etiam ferebatur Comiti Alberto, non desinenti dissidiorum causas serere, nonnihil damni fuisse inflictum, cum propius adductae in Magdeburgensis Praesulis territorio illae versarentur. Acerant qui Salinis etiam ab his periculum esse suspicarentur. Ferebatur autem [Note: Hall.] Marchio apud gentiles Principes delitescere, et occultis machinationibus instaurare bellum. Interea Caesaris nomine Lassarus Suendius hoc agebat, vt copias quas Brunsuicensis coegerat, Caesar in sua potestate haberet: a quo iam apparatu ingente exercitus complures contracti, aduersus Regem Galliae duci, et res violenter geri.

In Franconia autem foedere coniuncti; qui rebus asperis et duris coniunctionis fidem mutuam praestitissent, irasci vicinis, quibus similiter vt ipsis pacis publicae conseruatio et defensio vicinorum fuisset mandata, quod a communitate belli se separauissent. Mortuo enim Praesule Eystetensi Mauricio, successor ipsius Eberhardus gente Hurnheimensis, bellum cui ille se immiscuisset, pro sua parte prosequi noluit. Magister autem Ordinis Teutonicae militiae aliis modis elabi, et negotiorum difficilium atque periculosorum societatem fugere. Vrbs autem Roteberga [Note: Roteburg an der Tauber.] ad Tuberim, quod aliquando Marchionem Albertum patronum more et iure adoptasset, credebatur illius rebus fauere, et ferebatur commeatus interceptus, quem ad illum deportari iussissent. Ab his igitur Franconici confoederati multas


page 556, image: s554

desertiones sane graues exigere, et nisi illae persoluerentur, vastationem agrorum minari. Ac Rotenburgenses quidem numerasse pecuniam non paruam aiebant. Eystatensi autem a Duce Bauariae Alberto pendere aliquid, interdictum fuisse, Prudentes quidem inter eos qui vincere iam videbantur, hoc successu non nimium laetari, quod animaduerterent ex his euentis maiorem dissipationem Reipublicae existere necesse esse, et aliter fieri non posse, quin omnibus modis lacerata illa aut seditionum perpetuis motibus iactaretur et mutuis iniuriis ac viribus conficeretur, aut in vnius tandem potestatem deferretur. Cum autem tanta esset et animorum acerbitas et voluntatum alienatio, neque quisquam rebus laborantibus subuenire posset, et illa iactata libertatis assertio iam dudum in seruitutem et exitiosam oppressionem deferretur; optandum interdum videbatur, vt non inclementissimum dominum Germania tandem sortiretur, cui adhuc incolumi vtrumque aliqua parte pareret, et a quo salus ipsius conseruaretur. Sed redeamus ad rem. Victores in foedere tandem iis a quibus destituti viderentur, multatis et coniunctione renouata, [Note: Forcheim.] iis qui Marchioni Alberto inseruiissent diem dixerunt, ad quem Vorchemii apparerent, et se purgarent. Etsi autem sine querela hoc negotium geri non potuit, tamen clementiam vsurpatam esse constabat, quod et ipsum erant, qui reprehenderent: praesertim cum Blassepurgum non destrueretur, vicinis quoque optantibus remoueri metum arcis illius. Ea res differebatur, quod arx quam familia Marchionutn ad illius domus principatum ante alias pertinere affirmaret, nisi re deliberata accurate, non videretur esse demolienda. Albertum Marchionem no quiescere, satis constabat, ipse quidem latebat, et modo in Germania conspectus esse, modo ad Regem Galliae transiisse ferebatur. Sed factio illius aperte ei fauere: [Note: Pfaffen-Kauffleut.] alii quidam occulte fouere parteis ipsius odio et inuidia aduersariorum, qui non aliter quam per contumeliam Sacrificuli et Mercatores appellabantur, quasi non ordines Impernoii et ipsi, aut ita mutilari Teutonici nominis veluti corpus parua res et contemnenda esset.

A Foedere tum aliquid copiarum dimissum fuit. Sed et Caesari placuetat, et pericula ipsis adhuc impendentia monebant, vt praesidiarium exercitum retinerent. Nam sollicitari indies resciscebant equites et pedites diuersis in regionibus, et iam adeo quosdam aliquid recentium copiarum conflare. Equorum numero Talbiccius quidam Bestualos et Hessos excitans, a Philippo Lantgrauio repressus fuit. Cum autem exhausti essent foedere coniuncti immodicis sumtibus diuturni belli, authoritate et nomine Caesaris postulatum fuit, vt Teutonici Imperii tribus illa [Note: Guterboch VVorms. Sleidanus libr. 25. pag. 819.] praesidia collata pecunia alerent. Eam ob rem in Saxonia Guterbocci et ad Rhenum in Vangionibus conuentus haberi.

Interea Rex Galliae infestus imminere Belgico. Quapropter Carolus Caesar [Note: Sleidanus libr. 25. pag. 826.] exercitum contra illum educere coactus, Namurcam ad Mosam castra posuit. Ceperant autem Galli oppidula quaedam et munitiones in illa vicinia. Sed cum Philippus Caroli filius princeps Hispaniarum in Angliam classe viris et pecunia instructa delatus heredem (vt tum habebatur) regni Mariam duxisset vxorem, [Note: Iulii die 19. 25.] et Hispani militis maximam partem Carolo transmisisset, Galli retro cessere omnibus ferro et igne qua iter facerent, vastatis. Eos Caesar Valentinam vsque insecutus, si occasio se offerret, praelium commissurus esse credebatur. Detrimenta [Note: Valentiennis.] ab vtrisque accepta esse constabat. Sed paulo gloriosius ambo de suis rebus locuti fuere. Carolus in finibus territorii sui et Galli veteres quasdam munitiones instaurauit, et equestres copias Germanicas retinuit, caeteris partim dimissis, partim in Angliam transmissis

[Note: Prodigia.] Multa prodigia rursum hoc anno nunciata sunt. Conflictus in aere visi, et strepitus auditi in Norico multis locis. In Silesia caelum ardere nauigii specie et arcus caelestis conspectus inuersus. Teterrimum autem id, quod constabat singuine pluisse copioso in vicinia Sueuiae. In Italia etiam res a Caesarianis feliciter


page 557, image: s555

[Note: Italia] gestae fuerunt, funditus deletis copiis iis quas Petrus Stroza ad liberandos obsidione Senenses contraxerat. Fertur re nunciata Pontificem, cum forte apud illum diuersarum partium Cardinales essent, aliquantisper conticuisse: mox composito ad seueritatem vulta dixisse; se dolere cum dolentibus et laetari cum laetantibus: aliis enim gratulari victoriae successum, aliorum infortunii cladem deplorare. Qua simulatione et ioco non tempestiuo admodum neque vrbano vsus esse putabatur. Sed Turcica dassis eodem tempore populata fuit oram Appuliae, et in Pannoniam excursionibus saeuitum.

[Note: Sleidanus libr. 25. pag. 826.] Marchio Albertus, qui iam nusquam tuto consistere auderet, quamuis et consanguineos multos in Imperio haberet, et plurimorum fauore subleuari videretur, quod nemini confideret, ita vagabundus in loca vicina Galliae peruenit; Lotharingiam [Note: Lotharingia.] iam vocant: olim fuisse Tulingi putantur. Interea actum a Foedere fuit de contributione ad pacem publicam tuendam; quod cum proscriptus esset Marchio Albertus defensionem iam communem et impensas pares fieri ab ordinibus [Note: Circuli.] existimarent. De hoc cum a conue ntibus regionum, in quas Imperii corpus diuisum est, deliberationes susceptae essent, placuit Francofurti ad Moenum principum legatos congregari, et ea de re aliquid statuere. Id cum factum fuissec Saxonicae regionis conuentu refragante, decreta tamen contributio fuit obligatione dura confoederatorum sed necessitas - - - Misit ad conuentum Francofurtensem Marchio Albertus puerum cum litteris variis atque multiplicibus, ita audacter et confidenter atque etiam minaciter scriptis, vt vires quidem et potentiam illius fractam esse, animi ferociam et robur remanere pristinum appareret. In iis et significatio diffidentiae manifesta inerat, et quaerelae violatae fidei et promissorum: tum conuicia et contumeliae tam in mortuos quam viuos, atque etiam minae admiscebantur. Nunquam autem aduersarios aliter quam cognomentis probri et conuicii appellabat. Id prudentibus et bonis tum maxime miserabile et indignum visum fuit, Principem in Imperio non postremi loci talia scribere, et ea referre quae et turpiter facta quaedam, et quorum culpa ante oculos esset. Tum ea legi, narrari, cognosci aliis applaudentibus aliis ridentibos, aliis contemnentibus: cum tamen vniuersum nomen Germanicum et Imperii maiestas, et dignitas publici status vehementer infamaretur. Ipse Marchio prae se ferre etiam atque profiteri, in omnium vicinarum nationum linguas translata illa se esse diuulgaturum. Rex Galliae et ipse litteras illo misit, quibus a se amoliretur suspicionem subleuati a se Marchionis, aut contra vllos in Imperio instructi: se tamen misericordia moueri narrabat afflicti indignum in modum contra pactiones et pollicita, quibus ille fidem habuisset. Quibus manifeste criminabatur illas actiones reconciliati primum ad Metas Marchionis cum Carolo.

[Note: Sleidanus l. 25. pag. 830. 836.] Fuit et Blasseburgum tandem suffossum et disiectum, comperta re quod arx illa ab antiquo familiae Marchionicae non fuisset, sed quodam tempore et certo casu acquisita. Atque eodem tempore literis Caesaris accersiti fuere ad solemnem conuentum Imperii omnes Ordines, et praecipui imprimis, iussique Augustam quamprimum se conferre, quo Rex Ferdinandus iam proficisci dicebatur. Hic annus Christi fuit M D LIV. et tempus Autumni. Ante quod difficultates non modicae oblatae fuere sociis in dimittendis copiis, quarum opera in bello Marchionico fuerant vsi: Nam et multa superbe hae loqui, et facere insolenter et iam etiam ad vim et iniurias concurrere. Atque putabatur Dux Henricus commodi priuari procuratione non parum tunc oneris et detrimenti his imposuisse atque - - - Sed tandem solutis maxima ex parte stipendiis, et dimisso exercitu impendiis et maximis incommodis sociorum, in Germania latrocinia passim exerceri, inque praestandis itineribus tutis minus esse diligentes plerique Principes. Et Marchionem Albertum Rhenum denuo transiisse pro certo ferebatur, si quid conflare noui


page 558, image: s556

exercitus, aut saltem si conciliare peruincireque aliquos ex ductoribus sibi suisque rebus posset: in quo ipso non etiam nihil perfectum esse credebatur. In reliquis autem debitis dissoluendis vehementer laboratum fuit a sociis et intolerabila onera tributorum imposita subditis, omnibus adhuc etiam rebus incertis, cum in Germania Marchio Albertus fuisse crederetur, et in Gallia paulo post conspectus esse perhiberetur. Conuentus autem non procedebat, ad quem Francofurtenses deliberationes de pace publica reiectae essent. Et in Franconia passimf saeuire pestilentia, et penuria esse victus, et omnia plena difficultatis maximae: cum iam Annus.

MDLV.

[Note: Anglica. Sleidanus libr. 25. pag. 828.] INciperetur et inter Caesarem ac Regem Galliae tractari de pace dubium non esset, In Anglia autem filius Caroli Philippus rerum iam potiri, at accersito Cardinale Polo, regnum cum Romano Pontifice reconciliatum, et rursum iuri ditionique illius subiectum fuit et caetera studiose ad restituendum vbique pristinum statum acta.

[Note: Sleidanus pag. 831. Naumburg.] Augustae quaedam capita de quibus tractaretur, fuerunt proposita. Principes eo pauci accessere. Etiam Naopurgi in Thuringia conuentum fuit de foederibus hereditariis familiae Saxonicae, Marchicae et Hassicae. Sed eodem venerunt et alii Principes. Ferebantur autem cum alia falso quidem omnia tum quiddam strui aduersus Ducem Brunsuicensem Henricum. Ea est enim audacia hominum, vt quidquid suspicantur, vel metuentes vel sperantes, id loqui etiam non dubitent. [Note: Antuerpen.] Etiam Antuerpiae fuit tumultuatum, et introductae a Lazaro copiae sedarunt turbas, deque aliquibus supplicium sumtum, et magnae pecuniae exactae fuere. Ex conuentu Naopurgum litterae missae sunt accuratae ad Caesarem et Regem, cum significatione quod ad dissipationem maiorem prohibendam in scriptum Confessionis Augustanae consensum esset. Omnibus autem in rebus opera subiectissime offerebatur Caesari et Regi.

[Note: Sleidanus pag. 838.] Interea Rex Gallorum omnia moliri, quibus Caesari noceretur, et in regione Pedomontii occupare quaedam loca quae a Caesarianis praesidiis tenerentur: et capto Como Mediolanensibus metum incutere. Et tum vrbem munitam esse constat, quod ante factum non esset. De pace aut induciis nihil potuit perfici inter Caesarem et Gallum.

[Note: Sleidan. p. 840. Thuanus libr. 15. p. 458.] Cum Augustanus Conuentus lentus haberetur, et consultaretur tum de pace in Germania constituenda, nuntiata fuit Iulii III. mors et post hanc Sebastiani Moguntini Episcopi. Venerat autem Augustam legatus Cardinalis Moronus, qui statim nuntio de morte Iulii accepto, Romam properauit reuerti. Eodem excurrit et Cardinalis Augustanus, testatus solenniter se nullam tractationera de Religione contrariam iis, quae iuratus esset Papae et Caesari, approbare approbaturumue [Note: Chasteau Thierry.] esse. Marchio autem Albertus, qui ad Castellum Diterichi visus esset, Parisios ferebatur perrexisse, et cum Rege collocutus, inprimis iussus esse nullum ordinem Imperii oppugnare, sed vni Caesari hostem se fore perpetuo promittere. Atque in Italiam cum copiis eum missum iri plerique suspicabantur, quod minus confideret Rex Alberto, si in Germania exercitum ductare pateretur. Repudiaret autem insolenter et superbe omnes conditiones pacis Marchio omnibus temporibus: vt appareret eum in pace et quiete viuere non posse: cuius maxima vel vnica potius esset voluptas, tam se quam alios affligere belligerando. Cumque Ducem [Note: Alberti animus et mores.] se esse et haberi cuperet, neque exercitus vnde aleretur pecunia suppeteret, semper quaerenda erat belli alicuius occasio; quam animo auidissimo arripere solebat, simul etiam indulgens odiis erga aliquos, aut gratificans beneuolentiae cupiditati. Erat autem Albertus is qui spem spe inuolueret, et successu quidem efferretur,


page 559, image: s557

detrimenta autem sarcire nouis semper conatibus studeret. Itaque et vincendo pergebat, et victus non sciebat quiescere, sed vnus hic erat ardor animi, nocere aliis et turbare, nil curans si ipse quoque damnum faceret et exagitaretur. Nemo enim hoc vnquam vel minus interrito animo bella gessisse (ideoque et militibus carus erat) vel minus consulto quidquam egisse facile reperietur. Erant autem eo tempore in Anglia res non turbulentae illae quidem, sed nondum prorsus certae: quod quia Regina grauida esse diceretur, Casaris filio non placeret imponi coronam Regni, donec coniux peperisset.

His temporibus fama sparsa Ducem Henricum se pro electore Saxonico gerere, [Note: Torgau.] et titulos illos vsurpare, venit ipse ad Augustum Dorgauiam, et illi hoc nomine satisfecit excusatione sua: cum quidem non esset ignotum Augusto, quod Dux Henricus religionis nouae crimen intenderet Augusto, et huius quasi caput eum appellando inuidiam conflare conaretur. Sed familiariter. Dorgauiae collocutos inter se hos esse constabat, et hilariter ibi peractum ab Henrico diem vnum.

In Saxonia apparatus fuere rursum maximi, cum Caesariani Duces equitem et peditem contraherent: Atque fama diuulgabatur, contra Regem Gallorum illo exercitu Caesarem esse vsurum. De cuius tamen valetudine ita loquebantur, vt neque corpore illum neque animo satis firmum esse plerique affirmarent. Augustae autem et mors Papae, et Moguntini decessio, inchoata negotia repressit, cum quidem in dissensione Ordinum illa satis impedita et difficilia viderentur: praesertim Rege Ferdinando tum id agente, vt ea de quibus aliquando cum Mauritio Electore ad Danubium tractatum esset atque conuenisset, rescinderentur, tum referente de aliis nonnullis suspiciose, praesertim iis quae ad cultum religionis pertinerent. [Note: Bohemica.] De quibus quasi praeiudicia facta in regno Bohemico, eiectione de multis locis sacerdotum coniugum, non parum terrebant aliorum principum animos: et videbatur sane prudentibus illa res alieno tempore suscepta atque gesta: Et Maximilianum Ferdinandi F. significasse ferebatur, sibi illa non probari. Itaque ea vndique confusio atque implicatio consultationum et deliberationum se ostendebat, vt non appareret non modo prosperi euentus spes, sed ne ratio quidem exitus vlla, vtque metuerent prudentiores, ne erumperent illa dissidia et eae alienationes, quibus Imperii Germanici et status Reipublicae quasi nauis adhuc procellarum et fluctuum saeuissimos impetus sustinens, tandem disiecta et fracta interiret. De cuius calamitatis tempore vetera memorabantur vaticinia, cum quasi [Note: Turca formidabilis.] corpus Imperii destitutum veluti capite, diffluere atque vacillare cerneretur. Eaque cum minarentur externorum vim et dominationem, qui animum negotiis intenderent, ii magnopere perturbabantur formidine irruptionum Turcicarum, quorum maxima potentia tam vicina et irritari et allici videretur: tantum abesse intelligebatur, vt ad resistendum grassationi illi consilia inirentur.

[Note: Augustanae actiones. Sleidanus pag. 848.] Sed actiones Augustanas magis collusiones esse contra communem vtilitatem, et de priuata potentia, vel etiam elusiones consiliorum et rationum de pace et tranquillitate publica, quam fideles atque sinceras tractationes de salute et in columitate patriae tuenda, et instauranda dignitate atque existimatione antiqua, declararunt, ea ipsa quae relata, proposita gestaque fuerunt; omnia respectu eius quod quisque sibi promitteret commodi, moderante aut commouente odio erga alios aut cupiditate vindictae incitante, aut impellente dolore, aut agitante inuidia atque malitia. Quo autem scilicet impedimentum inferretur progressioni ad aliquem in consensu euentum prosperum, Georgius Fridericus Marchionis Georgii [Note: V. Id. April.] optimi principis F. confoederatos Francicos acerba oratione coram Rege primum, deinde palam coram Ordinibus Imperii accusauit, quasi ab illis vim et iniuriam perpessus. esset.



page 560, image: s558

Hoc anno et Coloniae Agrippinae, propter libertatem concionum quarundam, res turbulentae et commota ciuitas fuit. Sed et repentinus et temerarius tumultus magis muliebri sexu quam virili concitato, et sedata omnia statim fuere.

Marchio Albertus cum audiisset aliquos Augustae conuenisse, illuc statim literas misit satis minaciter scriptas, quibus expostulauit cum Ordinibus Imperii den eglecta responsione ad litteras suas missas Francofurtum. Cum autem aliae tractationes non procederent, illa negotia de bello Marchionico in manus sumta et tentata compositio fuit. Cum quidem foedus ad accusationem Marchionicam grauiter et copiose respondisset, et falso in se pleraque conferri demonstrasset, denique cognitionem et decisionem vniuersam permisisset or dinibus Imperii, venetunt tum quidam fide publica Augustam, quorum opera praecipua in bello Marchio Albertus vsus fuerat: Atque id agebatur, vt ira Marchionis Alberti pecunia placaretur. Quod prudentes (quamuis omnes fere Alberto propter indolem virtutis bene cuperent, et illam aliis rebus elucere optarent) exempli tamen causa quorsum euasurum esset verebantur, si mercedes seditionibus et vastationi patriae tribuerentur, quibus in posterum periculum esset, ne cuiusuis audacia et improbitas euocaretur, et haec via demonstraretur sceleri atque furori turbulentorum et inquietorum, quorum indies numerus augeretur. Sed praeponebatur omnibus honestis consiliis et veris cupiditas pacis et tranquillitatis in praesentia, tametsi prudentiores firmi nihil aut certi sibi pollicerentur. Erant autem res difficiles vbique. Nam et Caesar cum Gallo durissimo bello conflictabatur, et quia illud trahebatur, detrimenta accipiebantur vtrinque maiora, terra simul atque mari. Magis tamen [Note: Fortuna Caesaris.] comperiebatur victoria quasi fauere Caesari, et fama Gallicae coniunctionis cum Turcis erat inuidiosa. Receptis autem Senis magnopere existimatio Gallici nominis in Italia fuit diminuta. Non tamen parum odii exactionum asperitate et inclementia aliis in partibus, gubernationi Caesarianae contrahebatur. Et in Britannia status is non erat, cui posset aliquis confidere: praesertim falso rumoribus sparsis de Reginae partu, quam ne grauidam quidem fuisse vnquam perhiberetur. De Caesare autem ea ferebantur, vt neque nulla, neque praeclara spes de actionibus illius in posterum conciperetur. Sed ita res erat, vt sapientes neque felices successus de longiore vita Caesaris promittere Reipublicae auderent, et ad cogitationem mortis illius vehementissime animo perturbarentur: quod omnes calamitates quasi impetu facto deinceps erupturas esse metuerent, vel potius praeuiderent. In Germania autem tanta erat animorum alienatio, tanta occultatio callidorum consiliorum, et ea cupiditatum indulgentia, et neglectus rerum communium, studium priuatarum, ut nemo in illa quae et agi et moueri cerneret intuens, non imminentis exitii ruinam horribilem pertimescere cogeretur.

[Note: Sleidanus pag. 840. Thuanus lib. 15. p. 462.] In mortui autem Iulii locum surrogatus fuit Marcellus secundus, qui pontificatu functus dies XXI. decessit et ipse, cum medicamento vsus fuisset, de quo plurimorum spes bona fuerat, qui et doctum virum et amantem veritatis esse arbitrabantur. Huic successit Theatinus Cardinalis familia Caraffa patria Neapolitanus, [Note: Paulus IV. Pp. Jesuitae.] appellatus Paulus IV. aetate senex, magis superstitionum quam religionis studiosus: a quo familiam inprimis magni fieri ferebatur quorundam qui Iesuitae vocari vellent, quasi Christianum nomen parum esset insigne. Atque haec secta eos habuit, qui in Germania turbas graues commouerunt, et patefactos errores defendendo aut pingendo impediuerunt correctionem, et vastarunt multis in locis Ecclesias. Hic Augustam misit Episcopum Veronensem, primum ad regem Ferdinandum, et vt cognosceret quid ibi gereretur. Qui postea tendens ad Regem Polonia, literas ex itinere ad certos principes misit, quibus vehementer questus de consiliii et actionibus conuentus Augustani, quod ea ad cuertendam pontificiam


page 561, image: s559

potentiam atque dignitatem suscepta essent. Sed Augustae nihil (vt diximus) constituebatur, et iam dimitti qui conuenerant, et indici alter dies nouo conuentui, qui haberetur proximo anno Ratisbonae. Incurrebat autem in dicta facetorum [Note: Cal. Martii.] Calendarum dies, vt iocantes ad Calendas Graecas conuentum habitum iri dicerent: quod saepenumero dies conuentuum Calendae praesinitae essent, et nihil fere vnquam deliberatum, quo miseriae et laborantibus rebus patriae subueniretur.

[Note: Sleidanus pag. 842.] Hoc anno nupsit Iohanni Friderico Iohannis Friderici F. Saxonum Duci vidua Mauriciana, Philippi Lantgrafii F. quae illo in matrimonio non diu superstes vixit. Et multa portenta atque prodigia nuntiata fuerunt: atque erupisse in lacu [Note: Prodigia.] ad Vinariam cruentas aquas constabat. Etiam stillae cruentae in foliis arborum, et super recente materia visae, et pluisse sanguinem in Bauaria nuntiabatur: et partus monstrosi hominum et pecudum editi. Inter quos cognitum in Duringia ignem ardentem cum sonitu expulisse foetum muliebrem ex vtero matris, foetu ita adusto vt exanimum obstetrix acciperet, et ipsa quoque flamma erumpente laederetur. Qua re testata plerique omnes singularem in modum fuerunt perturbati, cum nihil simile audisse aut legisse recordarentur, atque ideo euentus mirificos et prius incognitos consecuturos esse ominarentur.

Marchionem Albertum in Gallia ad Regem venisse, non ignorabatur: etiam quid ab hoc illi penderetur, narrari. Nonnulli quoque ab eo profecti ita se dimissos esse aiebant, vt quos diutius alere ob tenuitatem stipendii non posset. Sed nihilominus paulo post tamen dictum, in Germania eum versari, et manifeste apud cognatos Marchicos diuerti. In Saxonia autem tum non tam bellum apparabatur, quam comparabantur copiae, et concursabant ductores et loca vbi milites conuenirent, designabantur. Denique quasi in corpore parum sano, turgida res erat. Hominum autem sermones erant liberrimi, vel petulantes potius et efsrenati: cum quibus et vita atque mores consentiebant, disciplina vniuersa labefactata atque dissoluta. Odium vero ingens premebat foedus Francicum, et in his maxime ciuitatem Norimbergensem: vt audiuerim saepe mirantes quosdam, quae [Note: Noribergae Fortuna.] caussa esse videretur, vt cum in aliis nefaria scelera quae essent ita atrocia et manifesta, vt neque inficiando negari, neque excusando defendi possent, vel inuenirent tamen approbatores, vel carerent certe iis qui odissent et execrarentur; sola illa ciuitas neque in veris et minime dubiis vllorum fauore subleuaretur, neque in ambiguis et obscuris beneuolentiam, neque omnino in maximis, calamitatibus et indignissima fortuna misericordiam et humanitatem, debitam communi conditioni [Note: Inuidiae malum.] non modo gentis et nationis, sed naturae et generis experiretur. Atque animaduertebatur, quam esset nocens et mala atque plane caeca res, Inuidiam et Odium. Non studio affligendi illam ciuitatem compertum est neque suae famae aliquos pepercisse, neque facultates respexisse, et suam salutem, dignitatem, fortunas non dubitasse proiicere, opinione concepta, posse aliquo se detrimento ciuitatem illam afficere, et laedere incolentes. Haec alii cernentes vt non augerent adiuuando, tamen dissimulando et conniuendo alienam insolentiam confirmabant ac fouebant. Etsi autem videbant quidam, ad quae incommoda via aperiretur, tam audacia quam incuria ista, et quid in re esset miseriae atque mali; tamen indigne hoc maxime ferebant, non admoneri singulos de iis, quae aliis gentibus atque nationibus accidisse scimus, quid ab huiusmodi consiliis et actionibus sibi quisque sperare aut [Note: Fatum.] metuere deberet. Sed nimirum vera est sententia veterum; Fatales euentus euitare, non esse in hominis potestate Quos autem nos qui Christiani perhiberi cupimus, fatales euentus esse sentiamus, de eo nunc disserendum non est. Non enim ita loquuntur de his, vt quidam veteres docti illi quidem, sed expertes cognitionis veritatis coelestis, cuius interpres est filius Dei. Sed ea, quorum caussae studio et opere humano collectae fuerunt, cum Deus euenire vult atque iubet, explicari


page 562, image: s560

oportere scimus, et in eo sibi plerunque aliqui qui corripiuntnr, autores malorum esse cernuntur; cum nihilominus ira Dei et vindicta Iustitiae deprecando et resipiscendo vel auerti vel certe leniri posset. Sed ista (vt aiebam) in praesentia disputando [Note: Disciplinae labes.] exquiri alienum. Ea quidem erat corruptio vel exterminatio disciplinae militaris et antiquae seueritatis, vt quacunque copiae ducerentur, ea latronum saeuitia grassaretur: neque intererat quidquam, pacatae essent regiones an turbulentae, et eodem loco habebantur hostes, et qui defendi deberent, quem morem adducti externi milites in Germaniam introduxerant. Sed haec ipsa licentia totam vitam corrupit, vt iam omnibus in rebus et partibus homo nil putaretur, qui aliquid clementiae et humanitatis vsurparet: vtque is ignauus, futilis, nihili perhiberetur, qui non et verbis ferox, obscenus, maledicus, et factis audax, iniustus, crudelis esset. Omnibus etiam partibus educatio puerilis inter haec deprauabatur, vt et ornatu et victu et reliquo vitae cultu tenera aetas ad leuitatem et turpitudinem, ad scelera atque impietatem praepararetur.

Hoc anno et Albertus Mansfeldius cum Henrico Brunosuicensi in gratiam rediit: cumque ad illum accessisset, perhumaniter acceptus fuit. De quo plerique coniecturam faciebant, spem instaurandi belli fuisse ereptam inquietis, foedus autem Francicum promisit, se traditurum esse omnia loca erepta Marchioni Alberto, in potestatem et manum Caesaris, deque sua possessione abiturum Calend. Decembris: ac deliberatum fuit de Praefecto, cui illa gubernanda committerentur. Marchioni autem ipsi copia facta est fide publica apparendi coram conuentu Imperii ad diem huius, ita quidem et proscriptio nihilominus duraret, nisi transactum fuisset. Atque tum Foedus equites quosdam externos bene onustos stipendiis et rapinis dimisit: et nonnulli securis animis iam esse, et ad superbiam atque fastidia pristina reuerti: neque fere illi quaerere aut consulere, quo pacto vel ad Deum bonam spem habere, vel hominum studia sibi conciliare possent. Hoc modo agebatur, vt repertis nouis nominibus pecuniae conflaretur aliquid; quod onus cum in mediocres deuolueretur (vt fit) et afflictae ciuitates, grauissimae et variae querelae [Note: Exactiones.] commotae fuerunt. Semper autem accidit, vt tributa quae singulariter exiguntur, neque summis et opulentissimis neque infimis et inopibus magnopere molesta sint. Illi enim a se detrimenta amoliuntur, aut haec non sentiunt: hi quid conferant, aut quid ipsis adimatur, non habent. Ita quemadmodum in Homerico praelio, qui inter hos medii sunt, omnem acerbitatem et miseriam compilationum perpetiuntur atque sustinent.

Augustae quemadmodum diximus, ita fuit conclusus conuentus, vt indiceretur dies alterius. Rex Ferdinandus festinauit tum discedere, cum ad Pontem Oeni ditioni suae illis in locis subiectos conuocasset: atque putabatur inde in Austriam perrecturus esse. Discessum autem ita fuit Augusta, vt de quibusdam inter Ordines conueniret, de quibusdam minus, partes quidem vt his aliquot annis, erant praecipuae duae; vna quae antiquam (vt vocabant) religionem se tueri dictitarent [Note: Catholici.] et vellent appellari Catholici: Altera aduersatrix quaedam errorum superstitionisque, et emendatrix. Haec ante bellum, quo Caesar Carolus Germaniam domuit, aliud nomen habuerat ab eo quod decretis conuentuum se non assentiri publice [Note: Protestantes confessionistae.] et solenniter testarentur. Tunc Augustanae confessionis approbatores nominabantur. Ita igitur tum conuenit, vt vtraque pars tuta esset, Ne qui alteris posthac quidquam eriperent: vtque in eo statu quo iam essent, omnia conseruarentur. Si qui confessionem Augustanam amplecti vellent, ne id famae ipsorum maculam inureret: [Note: Pax religionis.] ecclesiastica tamen dignitate et opulentia, si qua forte praediti forent, hoc facto vt priuarentur. De hoc alii aliter et loqui, et sentire, et sperare quoque. Nam erant qui sibi hinc quietem pollicerentur, alii haec nouorum dissidiorum causas complecti verebantur. Mirum autem nonnullis videbatur, nunc quodammodo permitti neque improbari eius vitae et persuasionis professionem, propter quam


page 563, image: s561

et maximae turbae excitatae, et grauissimae simultates susceptae, et atrocia facinora perpetrata essent: cum nunc quoque multis in locis illa damnaretur et in ea perseuerantes horribilibus suppliciis afficerentur. Neque aliter arbitrabantur, quam maiores motus breui consecuturos esse, et imminere Reipublicae repentinam mutationem.

Inter Caesarem et Gallum non quidem bellum esse desierat, sed minus acriter gerebatur; cum quidem de pace tractationes non intermitti dicerentur. Albanus [Note: Italica. Thuanus lib. 15. fin.] copiis in Italia praefectus, ad Taurinos Gallis appetentibus Insubriam obstabat. Florentinus autem copias habebat in Hetruria: Ac Paulus Pontifex propter quaedam pericula et ipse exercitum conscripserat. Itaque Italia bellis tum et apparatu bellorum, iisque quae comitari consueuerunt, fame et pestilentia miserabiliter vastari. Cum ne Turcica quidem classis cessaret tentare littora Apuliae, et in Corsica duae adhuc vrbes maritimae tantam vim et impressionem illorum tolerarant. A portu Herculis recesserant, detrimento accepto virtute militum Germanorum, quos in itinere paucos pluribus resistendo in naues Turcicas copias repulisse constabat. Atque affirmabatur foedus ictum esse inter Turcam et Gallum, cuius et hoc caput memorabatur; Munitiones occupatae vt in potestate Galli essent: praeda tam hominum quam aliarum rerum Turcis cederet. Aliqui narrabant, Paulum etiam Pontificem esse conscium atque participem huius conuentionis. Nam et familia huius exul, et ipse esse patria pulsus ferebatur, vt odisse Caesarem eum nemo dubitaret. Se autem Gallo fauere tum declarauit, afflictis quibusdam qui Caesariani essent, et inter eos Cardinalibus quoque. Fratris autem filium educatum in castris, et qui vitam mititarem ad eum vsque diem duceret, Cardinalem creauit, et sibi legatum Bononiae praefecit.

Venit sub Autumni tempus ad Carolum in Belgas Philippus Princeps Hispaniarum, [Note: Sleidanus pag. 842. Burnetus Hist. Reform. Tom. 2. p. 206.] relicta Anglia, et hac coniuge, quam partus spes frustrata esset. Spargebaturque fama, tympanitide illam laborare, quem morbum de medicationibus contraxisse multi suspicabantur. Sermones etiam diuulgabantur, vel Carolum vel nepotem in Hispanias reuersurum esse. Magnam autem vim auri ex Indicis insulis aduectam: cum tamen nihilominus Belgae compilarentur exactionibus variis et multiplicibus. Quae omnia cumulari credebant prudentiores ad celerem rerum conuersionem, et aliquam subitam munitionem praesentis status.

[Note: Anglica. Sleidanus pag. 842. Chytraeus lib. 13. pag. 481. Burneti historia reform. Tom. 2. Part. 2. pag. 218.] In Anglia perrexerunt suppliciis afficere desertores Papisticae religionis. Et combusti fuerunt duo viri aetate et dignitate venerandi: Vnus Latemerus, doctrinae, et eruditionis literarum quoque nomine celebris, alter Londinensis Episcopus. Cum hi in confessione et defensione sententiae suae et dogmatum perseuerarent, adductum fuisse accepimus Thomam Crammerum archiepiscopum Cantuariensem, quem spectaculi horrore sperarent territum, de religione persuasionem suam esse mutaturum. Sed illum supplice gestu orauisse narrant, vt sibi mors cum illis sanctissimis viris communis decerneretur. Itaque qui arbitrati fuerant metum incuti posse Cramero, cum viderent animum redditum esse firmiorem, hunc in carcerem reducendum, illos vt instituerant cremandos curauerunt.

[Note: Sleidanus 847.] In Belgico Carolus Caesar cum statuisset reuerti in Hispaniam, VIII. Calend. Nouemb. Brussellae accersitis ordinibus regionum illarum, ipse in solio residens, et astante ad dextram filio Philippo, et ad sinistram sorore Maria, longam habuit orationem, qua cum alia commemorauit, tum recensuit de scripto seriem bellorum quae suscepisset, gessisset, consiliaque et occasiones illorum exposuit. Atque ita ostendit sibi in animo esse in Hispaniam reuerti: Et nunc carissimo filio huic, inquit, meo, omnem horum locorum ditionem atque possessionem trado, et committo gubernationem. simulque eum complexus hortatus est, vt sibi in illa parte strenue succederet, et religionem Catholicam tueretur. Filius ante patrem in genua mox


page 564, image: s562

procubuit, et egit gratias, et diligentiam operae studiique a se omnem est pollicitus. Tum de more ordines suo quique loco sacramentum dixerunt. Stetit tum post Philippum Episcopus Atrebatensis, cuius summam administrationem in Belgico affirmabant futuram esse, vices quidem gerente Philippi fratre patruele Ferdinandi Regis F. Naues ad traiiciendum tum instrui, et parari discessio. Erant qui in Anglia hibernaturum esse Carolum arbitrarentur. Atque in Hispania esse in solitudine aedes caenobii familiae cuiusdam Iohanniticae extructas ferebatur, quo Caesar commigraturus esset, et reliquum vitae tempus quietum in cultu diuino transacturus. Mariam quidem sororem adduci ab illo, erant qui mirarentur. Voluisse autem Caesarem illi nauem instrui peculiarem, quod diceret sibi ingratos futuros esse eiulatus foemineos si forte inter nauigandum tempestas coorta esset. Sed res dilata fuit.

(Hanc migrationem in scheda adiecta aliis verbis Auctor in hunc modum descripsit:)

Ita igitur ille annus abire incipiebat, cum Caesar aduocatis praecipuis in Belgico et conuentu habito, ad dextram assistente filio Philippo ad sinistram sorore Maria, longa oratione verbis Gallicis commemorauit curam laboresque in Republica suos et bella gesta enumerans, tandem se moli tantorum negotiorum sustinendae imparem confessus, se dixit gubernationis ius tradere vniuersum filio, quem ingenio sciret esse bono, idque si forte per aetatem nondum potuisset perspici, se sperare postmodo fore manifestum omnibus. Inprimis illum commendauit a fideli custodia veteris et catholicae religionis. Caetera Vigilius prosecutus fuit. Caesar filium in conspectu omnium amanter complexus fuit, filius ad pedes patris se abiecit. Post haec prae se tulit Caesar, se mare esse transiturum. Et missi fuere legati ad Principes Germaniae a Philippo, conciliandarum voluntatum gratia. Cumque propter anni tempus nauigari non posset, et Caesaris transmissio necessario perhiberetur differri, fama fuit sparsa ad conuentum Ratisbonae indictum Caesarem ipsum venturum, et inde in Italiam transiturum esse. Erat autem ad res turbandas et animos hominum alienandos aptissimum, quod si quid in aula Caesaris diceretur, id plerique in contrarium interpretarentur, aut certe aliud cogitari agique suspicarentur. Itaque diffidentia et calliditate et occultis cum consiliis tum machinationibus omnia plena erant.

Hactenus scheda.)

[Note: Senarum clades. Thuanus lib. 15. fin.] In Italia Senae receptae a Caesarianis ita afflictae fuere, vt de maxima ciuium copia vix D. relicti esse putarentur: caetera foeda dictu et relatu indigna, non putaui exponenda. Atque ita antiqua vrbs, in Imperatores Rom. semper officiosissimae fidei, cupiditate dominationis in Italiae discordia, vastata fuit.

Exitu huius anni saeuae tempestates fuerunt, et multa templa de coelo tacta. Ignis etiam de coelo labi visus: et species igneae conspectae quasi vagantes in agris. Adhaec alii alia portenta comminiscendo attribuebant, quemadmodum fit, vt figmenta etiam ipsa opinionem portenti haberent.

MDLVI.

[Note: Sleidanus libr. 26. pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 514.] ANnitente Pontifice Romano vel pacem vel inducias fecerunt Caesar et Rex Galliae. Etsi enim Insubribus Galli infesti erant, tamen in Belgico Caesariani illos satis acriter exercebant. Haec fama varie commouit Germaniam. Itaque rursum in hac vbique fere trepidari et apparari necessaria ad bellum; praesertim cum rumores etiam existerent, Nassouium in eam ditionem restitutum iri quae a Landgrauio occupata ad Nassouium pertineret. Ferdinandus autem Rex ab Austriacis et Tyrolensibus pecuniam ad bellum Turcicum postulabat. De quo Vngari praeclare atque prolixe fuerant polliciti, definito equite, pedite, stipendiis ad illud bellum. Sed Austriaci petebant, vt verae religionis liberior vsus sibi concederetur,


page 563, image: s563

et abrogarentur quidam ritus non consentanei cum doctrina veritatis: putabaturque de ea re missurus aliquos ad Romanum Pontificem Rex Ferdinandus, id quod et Poloniae Regem fecisse ferebatur. Interea indictus in Boemia conuentus differebatur, et haec mora Ratisponensibus actionibus obstabat, quibus tempus tum protrahebatur.

Hoc anno deduxit Marchiacam Henricus Plauensis, et Gerae magno apparatu hospites accepti, sed nuptiae hae parum felices propter vtriusque morbum fuere.

Hoc anno mense Februario adducta fuit ad D. Henricum Brunosuicensem sponsa Polonica, Regis soror, aetas tum Ducis fuit annorum LXVI.

[Note: Cometet.] Fulsit mense Martio Cometes flamma tenui quasi capillo eminente, Graeci Pogonias hoc genus nominant, transiit a spica ad Cephaeum per anguem, ibique propter nubium obscuritatem et deinde splendorem Lunae, quod eo tempore orbis compleretur, desiit apparere: animaduertebatur autem tendere ad Solem. In Pomerania eodem tempore noctu Piscatores vidisse se narrarunt in aere igneos exercitus, quasi instructa acie praelium committentes.

[Note: Sleidanus libr. 25. pag. 819.] Antuerpiae cum vario ludorum apparatu, et maximae eiaculationis ignium noctu ingredientem Philippum ciuitas exciperet, Genuenses Mercatores, qui in illo genere singulare et eximium quoddam edituros se sperassent, cippos aereos proposuerunt de quibus flamma mirabiliter erumperet, iisque disiectis vi ignium inclusorum illam pompam reddidere luctuosam. Austriacus Dynasta vnus decusso crure postea mortuus fuit.

[Note: Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 537.] Mortui sunt hoc anno de Septemuiris, quorum ius est comitiorum creando Caesari, duo; Palatinus Fridericus, et Isenbergius Episcopus Treuirensis. Palatino successit fratris filius Otho Henricus, Isebergio Layus Iohannes quae familia est Treuirensis plagae antiqua et nobilis. Cum autem Marchioni Alberto potestas facta esset veniendi ad conuentum Ratisbonensem, affuit ille in Germania mense Martio. Copergi cum alii Principes ad ipsum accesserunt, cum patrui filius Georgius Fridericus, et hilariter atque iucunde vna versati fuere. Marchio ad vitricum inde Ottonem Henricum putabatur discessisse.

[Note: Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. p. 540.] Pogonias rursum conspectus fuit mane ante solis ortum, et in Andromedae catenis diu haesit. Coeptum est agi de compositione inter M. Albertum et Francicum foedus. Postulata Alberti cum alia, tum pecuniae fuit octogies centies millium aureorum, foedus sexagies postulauerat. Nemo putabat transactum iri, plurimorum autem studia in Albertum erant propensa.

[Note: Sleidanus pag. 871. Thuanus lib. 17. p. 537] Conuentus Ratisbonensis ad Cal. Iunii denuo indictus, et petitum vt Theologi a Principibus adducerentur.

Marchionis Alberti ferebatur magna esse confidentia, neque vllius periculi formido. Cum Caesar adhuc in Belgico moraretur, accersiuit Maximilianum Ferdinandi [Note: Anglica. Sleidanus pag. 816. Thuanus lib. 17. p. 513.] Regis F. cum filia sua, quasi salutaturus eos ante discessum. In Anglia narrabantur res esse turbulentae. Cantuariensis autem Episcopus Crammerus vir optimus et veritatis constantissimus, in confessione religiosa perseuerans, vltimo supplicio affectus, et viuus combustus fuit. Crammerum narrarunt primum cupiditate vitae et commoditate sermonis quorundam impulsum, vt quibusdam capitibus de religione propositis, quae contraria viderentur puriori doctrinae et sententiae ipsius, subscriberet nomen suum. Sed cum nihilominus ad supplicium raperetur, illustri confessione denuo vsum execrantem etiam manum dextram administram nefariae subscriptionis. Sed et de aliis crudeliter supplicia sumta tam in Anglia, quam Gallia et Belgico, si qui deprehenderentur improbatores veterum [Note: Sleidanus p. 871] errorum. Interea in Pannonia Transyluani in potestatem Stephani Iohannis filii venerunt, occupantibus quibusdam adductis Walachis. Deditio facta fuit, cuius postea plurimos poenituit. Cibinium tum conflagrauit. Beglerbeius etiam Graeciae, cuius virtus et prudentia praedicabatur, adducere exercitum in Pannoniam


page 564, image: s564

procubuit, et egit gratias, et diligentiam operae studiique a se omnem est pollicitus. Tum de more ordines suo quique loco sacramentum dixerunt. Stetit tum post Philippum Episcopus Atrebatensis, cuius summam administrationem in Belgico affirmabant futuram esse, vices quidem gerente Philippi fratre patruele Ferdinandi Regis F. Naues ad traiiciendum tum instrui, et parari discessio. Erant qui in Anglia hibernaturum esse Carolum arbitrarentur. Atque in Hispania esse in solitudine aedes caenobii familiae cuiusdam Iohanniticae extructas ferebatur, quo Caesar commigraturus esset, et reliquum vitae tempus quietum in cultu diuino transacturus. Mariam quidem sororem adduci ab illo, erant qui mirarentur. Voluisse autem Caesarem illi nauem instrui peculiarem, quod diceret sibi ingratos futuros esse eiulatus foemineos si forte inter nauigandum tempestas coorta esset. Sed res dilata fuit.

(Hanc migrationem in scheda adiecta aliis verbis Auctor in hunc modum descripsit:)

Ita igitur ille annus abire incipiebat, cum Caesar aduocatis praecipuis in Belgico et conuentu habito, ad dextram assistente filio Philippo ad sinistram sorore Maria, longa oratione verbis Gallicis commemorauit curam laboresque in Republica suos et bella gesta enumerans, tandem se moli tantorum negotiorum sustinendae imparem confessus, se dixit gubernationis ius tradere vniuersum filio, quem ingenio sciret esse bono, idque si forte per aetatem nondum potuisset perspici, se sperare postmodo fore manifestum omnibus. Inprimis illum commendauit a fideli custodia veteris et catholicae religionis. Caetera Vigilius prosecutus fuit. Caesar filium in conspectu omnium amanter complexus fuit, filius ad pedes patris se abiecit. Post haec prae se tulit Caesar, se mare esse transiturum. Et missi fuere legati ad Principes Germaniae a Philippo, conciliandarum voluntatum gratia. Cumque propter anni tempus nauigari non posset, et Caesaris transmissio necessario perhiberetur differri, fama fuit sparsa ad conuentum Ratisbonae indictum Caesarem ipsum venturum, et inde in Italiam transiturum esse. Erat autem ad res turbandas et animos hominum alienandos aptissimum, quod si quid in aula Caesaris diceretur, id plerique in contrarium interpretarentur, aut certe aliud cogitari agique suspicarentur. Itaque diffidentia et calliditate et occultis cum consiliis tum machinationibus omnia plena erant.

Hactenus scheda.)

[Note: Senarum clades. Thuanus lib. 15. fin.] In Italia Senae receptae a Caesarianis ita afflictae fuere, vt de maxima ciuium copia vix D. relicti esse putarentur: caetera foeda dictu et relatu indigna, non putaui exponenda. Atque ita antiqua vrbs, in Imperatores Rom. semper officiosissimae fidei, cupiditate dominationis in Italiae discordia, vastata fuit.

Exitu huius anni saeuae tempestates fuerunt, et multa templa de coelo tacta. Ignis etiam de coelo labi visus: et species igneae conspectae quasi vagantes in agris. Adhaec alii alia portenta comminiscendo attribuebant, quemadmodum fit, vt figmenta etiam ipsa opinionem portenti haberent.

MDLVI.

[Note: Sleidanus libr. 26. pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 514.] ANnitente Pontifice Romano vel pacem vel inducias fecerunt Caesar et Rex Galliae. Etsi enim Insubribus Galli infesti erant, tamen in Belgico Caesariani illos satis acriter exercebant. Haec fama varie commouit Germaniam. Itaque rursum in hac vbique fere trepidari et apparari necessaria ad bellum; praesertim cum rumores etiam existerent, Nassouium in eam ditionem restitutum iri quae a Landgrauio occupata ad Nassouium pertineret. Ferdinandus autem Rex ab Austriacis et Tyrolensibus pecuniam ad bellum Turcicum postulabat. De quo Vngari praeclare atque prolixe fuerant polliciti, definito equite, pedite, stipendiis ad illud bellum. Sed Austriaci petebant, vt verae religionis liberior vsus sibi concederetur,


page 565, image: s565

et abrogarentur quidam ritus non consentanei cum doctrina veritatis: putabaturque de ea re missurus aliquos ad Romanum Pontificem Rex Ferdinandus, id quod et Poloniae Regem fecisse ferebatur. Interea indictus in Boemia conuentus differebatur, et haec mora Ratisponensibus actionibus obstabat, quibus tempus tum protrahebatur.

Hoc anno deduxit Marchiacam Henricus Plauensis, et Gerae magno apparatu hospites accepti, sed nuptiae hae parum felices propter vtriusque morbum fuere.

Hoc anno mense Februario adducta fuit ad D. Henricum Brunosuicensem sponsa Polonica, Regis soror, aetas tum Ducis fuit annorum LXVI.

[Note: Cometet] Fulsit mense Martio Cometes flamma tenui quasi capillo eminente, Graeci Pogonias hoc genus nominant, transiit a spica ad Cephaeum per anguem, ibique propter nubium obscuritatem et deinde splendorem Lunae, quod eo tempore orbis compleretur, desiit apparere: animaduertebatur autem tendere ad Solem. In Pomerania eodem tempore noctu Piscatores vidisse se narrarunt in aere igneos exercitus, quasi instructa acie praelium committentes.

[Note: Sleidanus libr. 25. pag. 819.] Antuerpiae cum vario ludorum apparatu, et maximae eiaculationis ignium noctu ingredientem Philippum ciuitas exciperet, Genuenses Mercatores, qui in illo genere singulare et eximium quoddam edituros se sperassent, cippos aereos proposuerunt de quibus flamma mirabiliter erumperet, iisque disiectis vi ignium inclusorum illam pompam reddidere luctuosam. Austriacus Dynasta vnus decusso crure postea mortuus fuit.

[Note: Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 537.] Mortui sunt hoc anno de Septemuiris, quorum ius est comitiorum creando Caesari, duo; Palatinus Fridericus, et Isenbergius Episcopus Treuirensis. Palatino successit fratris filius Otho Henricus, Isebergio Layus Iohannes quae familia est Treuirensis plagae antiqua et nobilis. Cum autem Marchioni Alberto potestas facta esset veniendi ad conuentum Ratisbonensem, affuit ille in Germania mense Martio. Copergi cum alii Principes ad ipsum accesserunt, cum patrui filius Georgius Fridericus, et hilariter atque iucunde vna versati fuere. Marchio ad vitricum inde Ottonem Henricum putabatur discessisse.

[Note: Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. p. 540.] Pogonias rursum conspectus fuit mane ante solis ortum, et in Andromedae catenis diu haesit. Coeptum est agi de compositione inter M. Albertum et Francicum foedus. Postulata Alberti cum alia, tum pecuniae fuit octogies centies millium aureorum, foedus sexagies postulauerat. Nemo putabat transactum iri, plurimorum autem studia in Albertum erant propensa.

[Note: Sleidanus pag. 871. Thuanus lib. 17. p. 537] Conuentus Ratisbonensis ad Cal. Iunii denuo indictus, et petitum vt Theologi a Principibus adducerentur.

Marchionis Alberti ferebatur magna esse confidentia, neque vllius periculi formido. Cum Caesar adhuc in Belgico moraretur, accersiuit Maximilianum Ferdinandi [Note: Anglica. Sleidanus pag. 816. Thuanus lib. 17. p. 513.] Regis F. cum filia sua, quasi salutaturus eos ante discessum. In Anglia narrabantur res esse turbulentae. Cantuariensis autem Episcopus Crammerus vir optimus et veritatis constantissimus, in confessione religiosa perseuerans, vltimo supplicio affectus, et viuus combustus fuit. Crammerum narrarunt primum cupiditate vitae et commoditate sermonis quorundam impulsum, vt quibusdam capitibus de religione propositis, quae contraria viderentur puriori doctrinae et sententiae ipsius, subscriberet nomen suum. Sed cum nihilominus ad supplicium raperetur, illustri confessione denuo vsum execrantem etiam manum dextram administram nefariae subscriptionis. Sed et de aliis crudeliter supplicia sumta tam in Anglia, quam Gallia et Belgico, si qui deprehenderentur improbatores veterum [Note: Sleidanus p. 871] errorum. Interea in Pannonia Transyluani in potestatem Stephani Iohannis filii venerunt, occupantibus quibusdam adductis Walachis. Deditio facta fuit, cuius postea plurimos poenituit. Cibinium tum conflagrauit. Beglerbeius etiam Graeciae, cuius virtus et prudentia praedicabatur, adducere exercitum in Pannoniam


page 566, image: s566

ferebatur: cum nihilominus de induciis impetrandis legatos mitteret Ferdinandus.

[Note: Casp. Brusch Cat. Episcop. Bamberg. n. XXXIX. XL.] In Germania autem vbique apparatus erant occulti XIII. Calend. Iunii obiit mortem Wigandus gente Rebicius episcopus Papebergensis senex mane in lecto mortuus repertus, cum gubernationi praefuisset annis XXXIV. Successerat optimo et laudatissimo Principi Georgio Limpergensi, et misere atque indignis modis afflicta omnia fuere subdita ditioni et iuri ipsius, tam in Franconia quam Carinthia. Ipso mortuo gubernationem suscepit Georgius gente Fuxius, qui adhuc viuente Wigando designatus episcopus fuerat.

[Note: Erphord.] Hoc anno et Erphordensis ciuitas a vicinis Principibus Saxoniae et nobilitate multipliciter vexata fuit, in primis negantibus Principibus copiam lignorum, quae ex syluis ditioni Principum subiectis in vrbem deportaretur.

Interea compositionis formula edita fuit de annorum sex induciis inter Caesarem et Regem Galliae, quam aliqui Papae probari, aliqui improbari suspicabantur: Quin etiam fama spargebatur, has firmas non esse, atque mense Iunio rumores diffiparunt violationem illarum. Poloniam autem religionis causa inquietam esse constabat, atque Cracouiae tumultum excitari coeptum.

Confluebant autem in Germaniae diuersa loca exules, Angli, Galli, Itali: et inter hos aliqui et genere nobiles et olim honorati viri, omnibus viribus Pontificiam potestatem oppugnabant, et religionis studium praetendentes nonnulli, illum statum euertere et nouum quendam alterum fundare quaerebant. Ipsasque etiam seditiones excusabat religionis species, cum interim et disciplina omnis funditus extingueretur, et vitiorum licentia in vitam introduceretur, et mores essent corruptissimi: haecque Pietas et vocabatur et habebatur sola, aduersari et maledicere Papisticae potentiae, et iis omnibus quae autoritati illius niterentur. In quae prudentes cum intuerentur et respicerent similia tempora antiquitatis, expectare euentus alios non poterant, quam quales easdem causas olim secutos esse competissent. Itaque erat horum desperatio omnium rerum maxima, alii aut cupide mutationem vrgentes nouis rebus studebant, aut voluptatibus suis indulgentes, tanquam in meridie (vt dicitur) poti accubantes ita quid fieret futurumue esset, parum curabant.

[Note: Zeller-Bad.] Hoc tempore nunciatum fuit, Marchionem Albertum valetudinis caussa in Cellensia balnea ditionis Badensis se contulisse: quod erant qui consilium non ad valetudinem, sed alio pertinere atque spectare arbitrarentur. Interea tum compositio tentari non intermittebatur, Marchionicis rerum asperitatem etiam verborum atrocitate augentibus. Atque affirmabatur, non omnino firmissima valetudine M. Albertum vti, ipsi autem pendebantur a Rege Galliae annis singulis millia XII. coronatorum.

Rex Maximilianus ad patruum cum coniuge mense Iunio proficiscens, iter fuit ingressus. Cum autem res Anglicae essent turbulentae, et in multos Regina saeuiret, multi in Galliam exulatum abiere, et illam in Insulam Caesar traiecturus credebatur, quem narrabant iam etiam corporis custodes dimisisse, simularique plerique nauigationem in Hispaniam suspicabantur, vt de improuiso in Angliam veniret: Prudenter quoque arbitrabantur, hanc caussam fore vt induciae quinquennii rumperentur, praesertim cum iam mutuae expostulationes fierent superbae.

[Note: Liounica. Chytraeus libr. 18. pag. 83.] Ratisbonam autem cum Rex Ferdinandus nondum venisset, caeteri etiam suos mittere differebant. In Liuonia Wilhelmo Archiepiscopo Rigensi volente designare successorem Christophorum Ducem Megalopurgensem, communi voluntate Collegii conspirasse hi cum equitum Teutonicorum illis in locis ordine nunciabantur ad resistendum actioni designationis, et obsideri ipse cum Megalopurgensi.


page 567, image: s567

Itaque Albertum Ducem Prussiae vndique copias contrahere et habere promissa auxilia a Rege Poloniae, et accersi Albertum fratris filium qui bellum illud administraret.

Sed hunc in vicinia thermarum Cellensium valetudini operam dare ferebatur, qua non firmissima vti eum narrabatur. Interea ea loca quae ditioni ipsius subiecta foedus Francicum occuparunt, tradita sunt in potestatem et ius administrationis Comitis Ioachimi Schliggii: vix enim tandem repertus fuit, qui illam quasi prouinciam capere vellet. Interea Rex occupatus negotiis Pannonicis, cum ipse conuentum habere praesens non posset, cum mandatis generum suum Albertum Ducem Bauariae praefecit, et actiones inchoare iussit. A quo proposita haec fere fuere. I. De Religionis negotio. II. De moneta. III. De pace publica conseruanda. IV. De bello aduersus Turcas.

In Saxonia autem vbique exercitus confici, quod in Liuonia Marchio Wilhelmus cum Duce Megalopurgensi Christophoro a Collegio Rigensi et ordine Teutonico in libera custodia iam teneri perhiberentur, quod Archiepiscopus Wilhelmus contra voluntatem Collegii successoren. designare D. Christophorum conatus fuisset. Multa rursus prodigia nunciata. In nubibus species mirifice et [Note: Prodigia.] terribiles visae. Alicubi sanguinem pluit, alicubi grando cecidit quadri libris. Constantinopolim terrae motus grauiter afflixit, multis mortalibus obrutis, et labefactatis vbique muris, et caeteris plerisque aedificiis.

In Italia Pontifex manifestum se hostem Caesaris profiteri, et in familiam Columnensium, tanquam Caesareanarum partium, saeuire atrociter. Ferebatur etiam hunc conarum per proditionem Neapolim occupare, cognita re nihil effecisse, et de indicatis quibusdam supplicia crudeliter sumta. Etiam inter Caesarem et Regem Galliae discordias gliscere, et instaurari bellum nuntiabatur.

Moguntiae hoc anno conuenerunt Electores Principes ad Rhenum, adducente Palatino priuignum suum March. Albertum. Sed opinio erat, non cum optima gratia discessum esse.

Administrationi Praepositus Monasterii Waldsassensis Rupertus, cum suspicio esset eum praesidia regia quaerere, Ambergam abductus fuit. Sed deinde restitutus, Palatini de religione constitutiones seruare iussus est. Mox vir sapiens et doctus, et quid quaereretur, et in quo versaretur periculo intelligens, illa administratione certis conditionibus cessit Illustrissimo Principi Richardo Palatino. Tractationes inter Foedus Francicum et Marchionem Albertum cum lente procederent, mox intermissae fuerunt, vt appareret plerosque a pace abhorrere. Id fiebat partim odio aduersariorum, partim spe in bello sarciri accepta damna posse.

Ferebantur ad Ferdinandum Regem Turcicam legationem venisse, et re infecta discessisse. Venisse et Persicam cum pollicitis belli communiter aduersus Turcas administrandi. Atque erant qui Ferdinando victoriam pollicerentur: prudentioribus autem multiplex metus incutiebatur, quod vt maxime Turcicae vires debilitarentur, vel etiam vt regnum illi genti a Persis eriperetur (nam ut a nostris id fieret, spes nulla ostendebatur) nihilo meliore in loco res Christianorum futuras esse viderent.

[Note: Liuonica.] De Liuonia nunciatum falso fuit, mortuum esse Archiepiscopum Wilhelmum, et de componendis controuersiis susceptos tractatus, offerentibus ducenta millia ad bellum auertendum equitibus Teutonicis. Nuntiabatur et velitationibus quibusdam superiores fuisse aduersus Polonos equites Liuonicos. Copiae autem quae in Germania coeperunt contrahi, partim pergere, partim dimitti; vt de consiliis autorum belli huius suspiciones essent variae, de euentu autem statui nihil posset.



page 568, image: s568

In Styria et Vngaria a Regiis copiis res mediocri cum successu geri ferebatur.

Albertum Marchionem constabat in ditione vitrici Electoris Palatini cum hilaritate degere. Ratisbonae negotia differebantur, quod de propositis ad deliberandum plerique legati non satis se esse instructos suorum Principum mandatis dicerent.

Induciae inter Caesarem et Regem Galliae esse infirmae putabantur, atque erant qui violatas iam esse affirmarent. Galliae Rex legatos ad Principes Germaniae mittebat, cum querelis et accusatione aduersus Caesarem.

[Note: Caroli abitus in Hispaniam Thuanus libr. 17. pag. 541.] Cum tum Carolus transiturum se esse in Hispanias constituisset, nauesque sub Autumni tempus conscendisset in Belgico, ferebatur omnibus portubus et locis ditioni Gallicae subiectis fuisse a Rege mandatum, vt comiter acciperetur Carolus, si in illa fuisset delatus. Peruenit autem, vsus satis prospero cursu, in Hispaniam vna cum sororibus duabus.

[Note: Camerarii vita Melanchtonis pag. 344.] Hoc anno mortuus est Marianus Socinus Senensis, qui annos amplius L. Iura publice docuisset, exhaeredato filio Laelio ob suspicionem Luteranismi: ne si ille pro haerede gereret, bona confiscarentur.

[Note: Italica Thuanus l. 17. p. 530.] In Italia Pontificii adiuti factione Gallica infeliciter rem gessere. Hostia amissa fuit. De conditionibus pacis non potuit conuenire, etsi Regem Galliae ferebatur hortatorem fuisse Pontifici, vt quoscunque admitteret tam imparatos ad bellum Heluetiorum VI. millia in Pedemontium adducti, et inde priora praesidia in Italiam deducti, et erat opinio Pontificios exercitus firmos esse habituros, neque Albano cessuros.

[Note: VVolffgangi Lazii rei contra Turcas gestae 1556. breuis descriptio.] In Hungaria vtrimque in hiberna discessum, abducente copias Ferdinando Ferdinandi Regis F. sed res eo loci plerisque visae, vt irritato tam potente hoste Vngaria pro amissa iam habenda esset, pertinente periculo ad proxima illa in Germania loca.

Interea ad Danubium, cum eo Rex mense Decembri venisset, deliberando quid explicaretur, non apparebat, festinanter omnia Rege agente. Cum autem in Germania varii essent rumores bellicorum apparatuum, Gallicaque pecunia versaretur in medio, audirenturque narrationes mirificae de quorundam cum Rege Galliae coniunctione, et plurimi inceptis illis nihil obstare, nisi quod ductor Marchio Albertus valetudine aduersa impediretur, quo minus rei aliquid gerere posset. Tractatione etiam de pace inter hunc et Francicum foedus pendente, initio [Note: M. Alberti obitus. Chytraeus Kb. 19. p. 496. Thuanus libr. 19. pag. 570.] anni secuti LVII. Marchio Albertus VI. Idus Ianuarii Phorcae moritur cum inter cruciatus vehementes morbi putrescere, et vermiculos ebullire corpus animaduerteretur.

Constabat conductum hunc fuisse stipendio Gallico, cumque et Rex Angliae paulo post studuisset sibi conciliari operam Alberti, eam conditionem quae esset lautior, non maturius oblatam fuisse, grauiter ipsum tulisse ferebatur. Sed morbo impeditus, et mox morte sublatus (vt diximus) tam adiuuare quam laedere alios destitit. Controuersiae quidem inter hunc et Francicos socios non simul etiam penitus extinctae sunt: Nam eam partem Marchionicae ditionis, quae subiecta ditioni Alberti et a Francicis sociis occupata fuerat, conuenit restitui oportere fratri ipsius patrueli Georgio Friderico Georgii F. Mandata pace partibus, et interdicta vi armorum, et reiectis postulationibus, ad cognitionem legitimam et explicationem iuris publici Marchioni Georgio Friderico mense Martio reddita fuere omnia loca, quae Francici socii tenuerant. Editum fuerat, non diu ante mortem Alberti M. longum scriptum et mirificum, plenum disputationibus Iurisconsultorum de caussa sua, sed contumeliis plenius in plurimos. Huic socii Francici copiose responderunt, et conati fuerunt paria facere. Atque in his contentionibus et rixis


page 569, image: s569

verborum desirum est ferro et igni vastari patriam, aspersis notis infamiae compluribus, et odio inter populates confirmato: quo quidem in primis Ciuitas Norica laborauit, neque quisquam potuit sperare reconciliationem gratiae praesertim Marchione Georgio Friderico, quamuis adolescente, tam infenso ciuitati vicinae: qui quibus modis concedebatur, declarare non desisteret, quam inimicus illis esset, neque in ista animi incitatione et ferocia tegere hostilem voluntatem potuit.

Ratisbonae consenserunt ordines cum Rege de contribuenda pecunia in sumtus belli Turcici. Hanc et accipere, et colligere, et distribuere ac expendere oportebat ab ordinibus Imperii designatos.

MDLVII.

ITaque Anno statim sequente conflari copiae tam equestres quam pedestres, et certa loca indicari, ad quae ab vnoquoque pecunia tributi mitteretur. Et equites vere medio congregari: cum quidem tributum a quibusdam negligenter, a quibusdam penitus non penderetur. Delectu tamen habito copiae perrexerunt, et in Vngariam peruenerunt.

Illyrici qui Regi Ferdinando adhuc parebant, ferebantur de improuiso Turcica aliquot illis in locis oppida cepisse et diruisse, et fecisse caedes crudeliter. Sed copiae Regiae ad Presburgum venere, vbi laborari pecuniae penuria iam dicebatur.

[Note: Italia.] In Italia procedente bello inter Pontificem et Albanum Ducem Philippi Regis Angliae, cum Pontifex Columnenses affixisset, et aduersarios deuouisset, tum igitur Hostia deserente hanc Albano recepta fuit. Sed aliis locis res minus feliciter gesta a Pontificiis: atque putabatur Caesareana factio esse in Italia superior. Cosmus Medices Florentinus Caesareanas partes strenue defendit: Ferrariensis non obscure Gallicos fouit: Venetis et Mantuano medios se probantibus, neque illis certaminibus se admiscentibus.

[Note: Liuonica. Chytraeus libro 19. pag. 499.] De bello autem Liuonico tractabatur, et ferebantur conditiones, Archiepiscopus Rigensis vna cum Christophoro Duce Megalopyrgensi, custodiebantur illi quidem, sed ita vt quo vellent animi caussa, eo conferre se possent. Cum autem fuissent a Liuonicis interfecti legati Polonici de pace missi, Poloni vlcisci armis iniuriam illatam suis decreuerunt, et cogebatur exercitus, et bellum expediebatur. Sed hoc pene deditionem facientibus Liuonicis, Polonici Regis arbitrio compositum mox fuit. Magna dicta tributa imposita Liuonicis, et alias conditiones difficiles ab illis acceptae. Fuerat autem ita instructus Rex, vt si perrexisset, bello subiugare totam Liuoniam potuisse crederetur. Etsi haec leuiora fuisse compertum, Rex Magistrum admisit, pactum mutuum iureiurando confirmatum, ne cum Moschis Rex aut Liuonici societatem iungerent.

Gallicum autem bellum manifeste mouebatur. Cum autem Rex Philippus magnas copias equestres ductoribus Comitibus et Principibus quibusdam coegisset; nihilo tamen minus et ad Regem Galliae plurimi se contulere, tam equites quam pedites, etiam turmatim per Heluetios in Galliam profecti, id quod ante id tempus factum non fuerat. Atque constabat e Germania educta esse vno hoc anno ad Turcicum et Gallicum bellum ad XIII. millia equitum, quod superioribus temporibus Ordines Imperii non fieri permisissent. Non autem magnopere, vt in praesentia fieri consueuit, haec et his similia vel curabantur vulgo, vel etiam animaduertebantur: sed prudentiores et virorum ope et pecuniae copia nudari Germaniam, periculosum esse intelligebant, et prouidebant instare articulum mutationis Reipublicae de qua et veterum sapientum et vaticiniorum oracula praedictiones extarent.



page 570, image: s570

[Note: Comment. de Statu Religion. in Gallia f. 2.] In Gallia crudeliter necare non desierunt eos, qui religionis veritatem exquirendam confitendamque censerent. Magna multitudo non frequentantium caetus Ecclesiasticos vsitatos, sed occulte conuenientium, vt veram doctrinam audirent et ritus religiosos seruarent, capta fuit. In qua repertae et foeminae potentum [Note: Genenenses.] virorum. Venerunt quidam ad Principes Germaniae Geneua, cumque his Varellus, petentes intercessionum literas, et ediderunt confessionem fidei suae congruentem cum Augustana per omnia, excepto articulo de Coena Domini de qua obtulerunt se rationem reddituros, et veritati neutiquam refragaturos re explicata.

[Note: Paris. Acadomia.] Parisiis hoc anno scholastici perniciose tumultuati fuere, cum enim ambulationum prata, quibus liberis ab antiquo ordo scholasticus vsus esset, coepisset occupare aedificiis vicini Monasterii Abbas, questi fuere scholastici iniuriam, et suum ius demonstrarunt. Sed non succurrente Magistratu, ipsi manu violenta aedificia disiicere et inflammare. Ea res intolerabilis visa; itaque Magistratus armatis copiis contractis audaciam illorum repressit, quibusdam male mulctatis, neque sine caedibus res dicitur abiisse. Rex autem atrocibus accusationibus inflammatus, omnibus Professoribus suis, qui soli Parisiis bonas literas et artes atque Philosophiam docent, mercedes ademit, et studiorum hunc cursum eruditionemque ingenii remouit. Dicebatur autem minus hunc esse aequum doctrinae studiis quam pater fuisset, qui incredibili fauore. doctos et eruditos prosequeretur. Idem tamen cum Legati ab Academia ad ipsum missi negotium totum certius et verius explicuissent, facile obtineri passus fuit, vt decretum quod seuerissime fuerat factum mitigaretur. Edidit orationem de ca Legatione Petrus Ramus.

[Note: 14. [reading uncertain: print blotted] Augusti. Chytraeus libro 19. pag. 495. Thuanus libro 19. pag. 571. Philipp. Melanchibon. Camerarii vita Melanchtonio num. 106.] Colloquio quod de religione haberetur decreto Ratisbonae, et dicto die IX. Calend. Septemb. coeperunt ii de quibus conuenerat vndique se illo conferre. Hoc autem tempore proficiscente Duce Augusto ad Regem Danicum socerum, vt de nuptiis fratris filiae ageretur, quae desponderetur (vt rumores erant) Regis filio, iussus fuit Philippus Melanchthon differre suum iter, donec Consiliarius Principis D. Mordysen ad eum venisset. Rex autem Danicus et ipse Synodum Theologorum conflabat, et quaestionem studebat explicari de Coena Dominica, de qua leuius verba facere viderentur quidam, quam probaretur Saxonum vehementiae, et hoc nomine D. Albertum doctorem ecclesiae Bremensis damnaturi videbantur. Atque istud certamen indies crescebat, quibusdam cupidissime accipientibus hanc occasionem reddendi inuisum ad vulgus Philippum quoque Melanchthonem, quem scirent in loquendo proprietatem seruare, neque admittere inexplicatas orationis figuras seu Phrases. Pii autem et religiosi incredibili metu et dolore afficiebantur, cum viderent aliter fieri non posse, quam inter contentiones vt sanctissima actio Christianorum profanaretur.

Interea nuntiatum fuit, magnis copiis congredi Reges duos. Anglicum atque Gallicum, cum quidem in exercitu Anglici multi etiam insulae illius incolae essent. Classem autem Turcicam praeclare instructam appulisse, et in Apulia portum occupasse: eam autem esse sociam partium Gallicarum et Pontificiarum.

Hoc anno cum ea caritas annonae et frumenti penuria fuisset in Belgico, homines vt porcorum pabulis et aliis etiam foedioribus cibis vescerentur, et multi mortales famae interirent, naues aliquot aestate aduenerunt Hispanicae, quae non modo magnam vim frumenti, sed auri etiam copiam aduexerunt, cum paulo tamen ante nonnihil calamitas illa fuisset alleuata.

[Note: S. Quentin. Chytraeus l. 19. p. 495. Thuanus l. 19. p. 585.] Bello Gallico suscepto, Rex Philippus copias firmas equitatu inprimis Germanico Quintinum versus adducere, quo constaret vndique e vicinia omnium opes tanquam loco tuto congestas atque depositas. Atque hanc vrbem semper


page 571, image: s571

Reges Gallici opportunam habuere ad inuadendum Belgium. Minime autem hoc suspicati fuerant Gallici. Itaque consilio isto perspecto, operam dare coeperunt, vt vrbs illa defenderetur, quae modico praesidio tum tenebatur. Primum igitur Amiraldus in eam cum non magna manu peruasit. Sed Conestabulus Annas Momerantius vndique contractis copiis pedestribus ad XVI. millia, in quibus XI. millia Germanici nominis ductore Rheingrauio fuere, et equestribus ad IV. millia, in quibus Germani ad DCC. sperauit, non modo vrbem a se defendi, sed hostium etiam copias profligari posse. Vrbis situs est ad palustrem vna ex parte [Note: Samarobrina.] planiciem, vnde fluuius Sona profluit. Hanc veterem Samarobrinam aliqui esse existimarunt. Cum autem introducere conati fuissent Galli praesidium copiosius, prohibiti fuere vigilantia et industria hostium, et nonnullam cladem acceperunt. Momerantius qui modis omnibus tuendam conseruandamque vrbem statuebat, propter loci opportunitatem, et Gallicam nobilitatem quae cum Amiraldo intrauerat, et quia tota vicinia facultates incolarum in eam fuerant deportatae, contractis igitur (vt diximus) copiis propius ad hostes accessit. Cum quidem vel falsis indiciis cognouisset, vel incertas coniecturas secutus, suspicaretur hostium copias esse exiles. Sed equitum Germanorum tanta fuit confidentia, vt transgressi flumen nondum subsecuto peditatu impetum se facturos esse in Gallicas copias prae se ferrent. Tum cedere Momerantius, et accliuia loca petere, et properare ad castra propter fera posita. Itaque vniuersis copiis Praefectus Allobrogum Dux Emanuel Philibertus Caroli F. animaduersa Germanorum pugnandi cupiditate, et inprimis Ernesti Ericique Brunosuicensium generosa animi incitatione quodque hostes iniquiore loco constitissent et arma expediissent; audendum, neque illam occasionem amittendam, et hosti receptum in castra concedendum ratus, equitatum dilatatis ordinibus immisit in Gallicos equites, quibus profligatis sine negocio et pedites dissipati fuere. Tum fuga facta faeda et miserabilis, neque Galli vspiam perfugium habuerunt. Victoribus igitur res hominesque praedae fuerunt; multi interfecti, capti plures, totusque exercitus ille deletus est. Neque quicquam tormentorum pecuniaeue aut caeterorum instrumentorum belli conseruatum, inque hostium potestatem venerunt omnia. Princeps Momerantius vna cum filio captus. Itemque Rheingrafius, et alii ductores praecipui copiarum Gallicarum. E victoribus non multi ceciderunt. Iohannes Ernestus, qui superioribus annis captus a Gallis fuerat, ictus in praelio periculose, mortem tamen euasit. Philippus Rex eo in praelio non fuit, sed postero die aduenit. Quidam in illius conspectu commissum praelium tradidere. Postea oppugnari vrbs Quintinum coepta, et defendentibus iis qui non multi numero in praesidio cum Amiraldo erant, VI. Calend. Septembris vi capta est XVII. die post praelium. Irrumpente milite, omnes obuii tam armati quam inermes trucidati fuere. Postea tamen caeteris parcere sunt iussi, multae nobiles matronae ac virgines in vrbe deprehensae. Praeda autem immensa, de qua et victores inter se decertantes non nullo detrimento se ipsos affecerunt.

[Note: Thuanus libr. 18. pag. 6, 1.] Paulo ante hos in Belgico successus, etiam in Italia ad Paleanum Pontificiae copiae fusae victae fuerunt. Littori autem Calabriae infesta imminebat Turcica classis. Neque obscure ferebatur, coniunctos esse Pontificem Romanum Galliaeque Regem cum Turcico Imperatore aduersus Caesarianos.

In Italia et Roma ipsa saeua fames fuit, multaque millia aedium a profugientibus vasta sunt relicta.

[Note: Thuanus libr. 19. pag. 566.] Albanus eo adegit Pontificem, vt pacem peteret. Ea pax cum hoc Regis Philippi nomine facta est; multis improbantibus, quod existimaretur paulo seuerius


page 572, image: s572

tractandus fuisse Pontifex, qui illud tantum bellum excitasset, et ab Albano fieri potuisse quaecunque voluisset. In ista compositione factus Cardinalis ferebatur filius Albani: Ferrariensi Duci imposita grandis multa nunciabatur. Erantqe in Insubria adhuc tam Philippicae quam Gallicae copiae.

[Note: Thuanus libr. 19. pag. 588.] Et in Belgico muniebatur Sanquintinum et vastabantur loca vicina. Quidam etiam Polbeilerus nomine aliquid copiarum tumultuario itinere ad Lugdunum adduxerat, et ita terruerat incolas vt multi ex vrbe profugerent. Et si celeritate vsus fuisset, putabatur vrbem illam primo impetu potuisse capi. Sed asperitate viae impeditus potuisse exercitus progredi negabatur: ita reductae copiae illae fuere. Postea nescio quid praelii factum esse narrabatur et rursum victi Galli, sed falso. Et copiae Polbeileranae Allobroges frustra tentarunt, cumque pecunia deficeret, ductor clam copias deseruit, quae ita dissipatae fuerunt. Dictum etiam fuit in Belgico ercursiones factas vsque ad S. Dyonisium, et ibi sepulcra Regum diruta: falso

De Carolo nihil dignum memoria nunciabatur.

[Note: Card. Moronus. Hieron. Moronus. Iosephus Ripamontius Hist. Mediolan. lib. 9. p. 709. 710.] A Pontifice captum fuisse Cardinalem Moronum constabat, quod aduersatus fuisset furori senis in mouendo temere tanto bello. Hic est Moronus Hieronymi F. Hieronymus autem pater summus vir habitus, primo loco apud Franciscum Sphortiam Mediolani Ducem fuerat. De hoc accepi, illo tempore quo victo ad Ticinum Francisco Rege Galliae, quanquam Caesarianas res Dux iuuisset omnibus viribus, tamen fuisse in periculo, vel non iniusto, saltem metu periculi, a ductoribus copiarum, quae negotia ab aliis sunt copiose enarrata. Fuit deliberatum tunc de profectione Ducis ipsius, et de accessione in Castra Caesariana. Id cum fieri non oportere iudicaretur, placuit tamen praecipuos aliquos consiliarios illuc mitti. Inter eos principe loco designatus fuit Hieronymus Moronus. Opinio de hoc erat, admoneri ipsum de iis quae euentura essent occulta voce sibi familiaris Spiritus, quae de annulo applicato auri sonaret. Cogitans igitur hic de itinere illo, et quasi cogitabundus de ea re, ita assedit imposito capite manui intentus cubito, et anuulum auri admouit. Ibi audisse sermone Italico fertur haec verba: ibis, redibis; Non capieris. Ipse vero laetus, id arripiens quod cupiebat, et complectens verba blandimentis voluntatis suae, et reuersaturum et non fore captum sperauit, et alacri animo legationem obiit: captusque et crudeliter excruciatus fuit.

[Note: Italita.] Quo tempore pax inter Pontificem Romanorum et Regem Philippum publicata fuit, eo imbribus et Tiberis exundatione horribiliter fuit afflicta Roma, et tantum damnum datum vt hostilis direptio vix peius nocere potuisset. Circum Florentiam etiam similiter strages datae, et factae labes. Et in Sicilia ad Panormum mons vicinus tantam vim aquae effudit, vt in vrbe multa aedificia euerterentur, et in aquis homines interirent, et in agris innumerabilia pecora et stirpes delerentur.

[Note: 5. Ianuar. 1558.] Interea conuentus Principum septem, qui Electores vocantur, a Rege Romanorum indictus fuit ad nonas Ianuarii Anno LVIII. Vlmae sed quibusdam et de tempore et de loco commodiore interpellantibus, quid futurum esset, nondum sciebatur. Fama autem erat, velle Carolum Imperatorem vniuersa administratione, iure et titulo Imperii cedere, et se Imperio abdicare. Verum putabatur hoc agi, vt Ferdinandus quidem Rex Imperator fieret, designaretur autem Caesar, id est successor, Philippus Caroli filius. Hoc neque admissurum Ferdinandum, neque permissuros Principes Electores plerique suspicabantur.



page 573, image: s573

Callidi quoque et prudentes animaduertebant nouas dissipationes quaeri, quod priora vulnera non sanata, et vtile esse externae potentiae cernerent dissensione mutua et certaminibus intestinis frangi vires Germaniae. Inter se enim commissis Germanis, quicunque superiores fuissent, eos facile vel adiungi vel opprimi etiam posse. Sed haec ipsa discrimina non intelligebantur, vel contemnebantur, a plerisque excaecatis odio aut ambitione. Principes Saxoniae rebus omnibus compositis, non verbis illi quidem dissidebant, sed animis et voluntatibus non concordare eos multa iudicia notabant. Edita fuerant scripta contumeliose et petulanter maledica, in viuos et mortuos eius partis, cui successerat mortuo fratre Augustus. Horum compertum autorem curauerat indicandum Augustus, et petendum vt in eum debita poena statueretur. Compererunt autem autorem illum, qui scelerata dissimulatione nomen falsum praescripserat, inquirendo in eum qui imprimendo scripta illa ediderat: quo Francofurti ad Moenum comprehenso, omnia fuerunt patefacta. Atque postulante Principe Augusto, vt illa petulantia coerceretur, et animaduerteretur in Autorem, Autor indicatus negauit se eius facinoris conscium esse, et se iuri sistere velle, vades dedit. Ita re dilata indicatus autor periculose aegrotare coepit.

[Note: VVormaciense colloquium. Camerarii vita Melanchthonis pag. 106.] In Vangionibus Borbedomagi indictus conuentus, vt de religionis controuersis capitibus colloquium institueretur, procedere; conuenireque ibi vtriusque partis delecti et iam designati: loco quidem Regis Ferdinandi, cum ille propter bellum Vngaricum adesse non posset, praesidere debuerat Episcopus Spirensis. Sed cum hic correptus morbo obire illud munus non valeret, mandata curatio ista [Note: Iulius Pflug.] fuit Iulio Episcopo Naoburgensi. Mersburgensis autem quem Sidonium nominabant, Princeps erat sui gregis. Augustanam autem confessionem defendendum quasi caput Philippus Melanchthon. Aderat a principe Augusto Legatus Ludouicus Comes Neogardiensis, virtute et sapientia et singulari humanitate excellens. Omnino negari non poterat, Pontificias partes et doctrinae et rituum et vitae vitiis [Note: [Gap desc: Greek word(s)] ] laborare, et necessario errores quosdam notari. Hi initio statim petierunt vt disputationes non colloquendo, sed scribendo peragerentur. Id facile obtinuerunt, cum non minus scribendo quam loquendo valerent Augustanae confessionis defensores. Sed cum hi praeclare starent, ab Electoris Principis aliquando Iohannis Friderici filiis missi ad eum conuentum sua peruicacia totum negotium corruperunt. [Note: VVinarienses] Hi a loco vbi illorum Principum aula sedem habebat, Vinarienses vocabantur. Et rem optatissimam aduersariis, dissensionem inter ipsos commouerunt. Postulare enim ante omnia, vt condemnationes pronuntiarentur eorum quos ipsi nominibus Adiaphoristarum et Maioristarum et Zvvinglianorum infamabant: nisi enim hoc fieret, non fore inter ipsos firmam consensionem. Nihil erat inter caeteros harum partium controuersiae aut dissensionis de dogmate. Itaque amanter ab ipsis petebatur, ne esse vellent autores perniciosi dissidii. Quinetiam damnationes promittebantur, sed suo loco, et rebus explicatis. Cumque Philippus Melanchthon etiam tum illas damnationes agitare coepisset, a sociis et collegis reclamatum, et hoc consilium Philippi, ipso non aduersante illis, impeditum fuit. Philippus autem omnino studuerat omnem occasionem amoliri, qua susceptis actionibus mora aliqua obiiceretur. Rursum igitur petitum fuit, vt concorditer caussam non controuersam tuerentur, de caeteris capitibus differrent cognitionem. Nihil horum illi admittere, sed vrgere postulationem. Ibi illis dictum fuit, licere initio et esse melius discedere, quam impedire actiones bonas et vtiles. Tum igitur illi demum et assensi sunt, et promiserunt se vno ore et animo defensuros doctrinam secundum capita Augustana. Itaque scriptis mutuis disputationes illae agitatae atque frequentatae fuerunt. Cum mox incertum qua noua caussa, aut cogitatione impulsi Vinarienses, se nisi condemnationes praemitterentur, non posse coniungi cum caeteris, vociferari, et vbique etiam apud aduersarios hoc testari, et turbare


page 574, image: s574

inchoatas disputationes. De hoc alii tum aliter. Quidam ad impotentiam animi, et vetera partium odia illam discessionem referebant. Quidam non dubitabant suspicione illos onerare, quod aliis non probabatur, quibus nota esset hominum vehementia. Sed ita tum omnia mirabiliter miscebantur, vt nihil non credibile videretur. Solenniter igitur illi testati, quamobrem coniungi cum suarum partium caeteris non possent, ita discesserunt. Atque in itinere aliqui horum rumusculos sparserunt futiles et varios. Hoc cum aliis delectationi fuit, et doctrinae quam Euangelicam perhiberent, obtrectauit, cum praeberetur occasio tam execrationibus quam ridiculis quibusdam dictis. Tum accidit aduersariis peropportune, qui iamdudum certamen illud animaduerterent iniquius esse comparatum. Nam se neque doctrina neque vsu rerum iis, quibus opponerentur, pares esse sentiebant. Sed praeses loco Regis Ferdinandi Iulius, vir prudens et doctus, quod pro altero praesideret, ostendit se necesse habere rem perscribere Regi. Dum autem expectatur responsum, omnia fuere interim quieta et summum otium Borbetomagi.

Regis responso allato, quo iubebatur primum, si fieri posset, vt integra ab vtraque parte et concors disputatio instauraretur: si minus, vt in eorum qui discessissent locum alii surrogarentur, et continuaretur negotium: quod congruere cum decreto Ratisbonensi videbatur. Tum igitur Pontificii sane perculsi, negare sibi hoc faciendum, neque aduersariis dissidentibus disputationem producendam esse. Quid enim hoc profecturum esse, cum ignoraretur ad quas sententias respicere deberent? Cur enim non prius conuenirent aduersarii inter se, vt sciri posset quid defenderetur? Postularunt et condemnationes quasdam nominatim, imitantes Vinariensium actiones. Sed fuit diserte responsum, totam rem decreto Ratisbonensi et secundum hoc responso Regis esse explicatam. Et Augustanae confessionis defensores praesto esse atque in medio, neque defugere aut recusare vllos legitimos congressus, et testari, si abrumperetur disputatio, sua id culpa non fieri. Ibi Praesidi molestiae oblatum fuit et solicitudinis plurimum. Sed cum Pontificii nullo modo prosequi disputationes vellent, ita conuentus solutus fuit. Qui ibi remanserant ex defensoribus Augustanae confessionis, Praesidis etiam testimonio laudati sunt. Et ipsi inter se cum priore necessitudine confirmata, tum noua societate coniuncti, domum suam quisque reuersi fuerunt.

[Note: Fr. Staphylus. Camerarii vita Melanchthonis pag. 368.] Postea Fridericus Staphylus, qui se in aulam Ferdinandi Regis insinuarat, edidit scriptum tam futile, vt contemni; tam vero improbum et malum, vt animaduersionem effugere non debere videatur. Mirabanturque prudentes, tantum licentiae concedi furori leuitatis, neque intelligi quae stabiliri isti vellent, ea vehementius labefactare; praesertim cum similis vesaniae et ab hac infelicium euentuum exempla essent in medio. Quidam Auoes etiam nescio quid effutiuit scribendo. Philippus Melanchthon breuiter ille quidem ambobus, sed grauiter et luculente respondit.

In Vngaria nihil omnino rerum est gestum. Pecunia debita ex decreto, neque vniuersa et sero soluta fuit. Etiam alia sic administrata, vt non conspecto hoste iam Autumno desinente copiae omnes reducerentur, solutis quidem stipendiis, sed cum querela multorum, qui se ad diuturnius bellum instruxerant.

Constabat tum in Croatia alicubi aduersus latrocinia Turcica a paucis Regiis aduersus magnam multitudinem hostium rem bene et feliciter gestam, et multis caesis praedam arreptam hominum et pecorum vi ademptam fuisse. Id quod solum laudabiliter toto illo bello gestum narrabatur. De Turcicis rebus nunciabatur, [Note: Segetium.] graues et intolerabiles ferri conditiones Ferdinando Regi, vt Segetium demoliretur (haec munitio ad illud tempus irruptionibus Barbarorum Styriam et


page 575, image: s575

Austriam versus sola obstitisse putabatur) vtque mitteret biennii munera. Ita enim demum passurum Imperatorem Turcicum de pace aut induciis agi.

MDLVIII.

[Note: Chytraeus libro 19. pag. 100. Thuanus libro 20. pag. 603.] IN Belgico, cum eo venisset Cardinalis Carafa, sperabatur rem inter Reges vicinos compositam iri. Constabat autem et perbenigne acceptum illum a Rege Philippo, et prolixe ac munifice tractatum esse. Sed dimissis a Philippo Rege copiis magna ex parte, Galli de improuiso Caletum oppugnare coeperunt. Ex Italia autem reuocatae copiae Gallicae, equis et viris languentibus ac debilitatis, sine pecunia et nudae reuersae, non magnopere vtiles ad bellum Regi futurae esse existimabantur. Affirmabatur et legatos esse Gallicos ad Turcarum Regem missos, et ex Italia euocatum Ducem Albanum Pontifice penitus cum Philippo Rege in gratiam reuerso. Ferdinandus Gonzaga autem dum ex Insubribus in Belgicum contendit, Patauii aegrotare coepit, ibique inter curandum mortem obiit.

[Note: Cales capitur.] Interea Caletum et vehementer oppugnatum, et fraudulentis consiliis tentatum, interque hostiles machinarum impetus patefacta parua porta arcis, et irrumpentibus hostibus captum fuit. Quo successu detrimenta omnia a Gallis superiore anno facta, abunde compensata fuisse creditum.

[Note: (Non fuit praesidio munitum Caletum; et sperauerat Regina, Regem Philippum occasione vsurum et vrbem occupaturum esse, cum aliter tradi ei non posset. Vi tamen captum dicunt, deiecta arce veteri.)] Inter eos autem qui assertores defensoresque verae et sanae atque salutaris doctrinae videri volebant, foede contumeliosis scriptis dimicabatur. Quae res multorum animos grauiter perturbabat. Hoc illi nihili pendere, quasi caput esset Religionis, dissensionum et discordiae acerbitas. Etsi vt ingenia atque natura et institutio, sic consilia voluntatesque et actiones dissimiles animaduertebantur: neque enim probabantur omnibus ea quae a suis fiebant. Et non dubitabant quidam aperte tam suorum conatus quosdam reprehendere, quam aliorum facta laudare. Quo ipso quasi impelli res iamdudum procliues ad ruinam, et accelerari euersio a prudentibus existimabatur.

Caleti occupati Rex Philippus nuncio accepto, statim quantas maximas copias potuit, contractas ad obsidendum illud misit, quod spes esset non esse eorum quae ad victum necessaria sunt, praeparatam copiam.

Augustus Elector Lipsiam venit V. Febr. et eodem Dux Brunsuicensis Henricus, et deinde Marchio Elector. Hi cum familiariter collocuti conuiuatique essent, rediit ad suos Brunsvvicensis, et Marchio Augustum praecedentem, vnum adhuc diem Lipsiae commoratus, deinde fuit secutus. Iter autem institutum erat Francofurtum, vt ad conuentum abdicandi Imperii caussa indictum proficiscerentur.

Hoc tempore nunciatum fuit, Regem Galliae motum literis quorundam Germaniae Principum, deprecantibus salutem et incolumitatem in regno ipsius religionis causa coniectorum in vincula, edixisse, Ne in vllos deinde Religionis nomine inquireretur. Eos rumores alii callide dissipari eo tempore opinabantur, vt studia Germanorum retineret. Sed si verum esset, pietatis amantes, quacunque occasione hoc fieret, laetabantur Galliae hanc qualemcunque quietem contingere, et intermitti crudelitatem suppliciorum in eos, quibus nullum crimen praeter odium superstitionum et fuga errorum inferretur. Sed celeriter compertum est, famam illam non nuntiasse id quod fieret: praesertim Regis literis, quibus respondebat, defendentibus factum, et petentibus, ne tales deinceps intercessiones fierent.

Galliae autem Rex, occupato Caleto, non cessabat augere copias, et confirmare vires suas. Et versabantur in Germania passim absque non modo occultatione, sed omnino dissimulatione negotii, planeque manifesto, conductores equitum in primis. Quibus stipendia promittebantur hactenus vsitatis sesquimaiora.


page 576, image: s576

Nam cum XII. aurei prius consueuissent pendi mense vno equiti, conductores Gallici XVIII. fuere polliciti: et existimabatur breui futurus Rex Galliae turmis Germanicis instructissimus, vt de compositione belli spes nulla esset. Franciscus etiam Guisius reuersus ex Italia, quo Gallicas auxiliares copias Pontifici adduxerat, quod bellator esse existimaretur, animos suorum erexerat. Et hoc duce omnes sibi victoriam promittebant. Quae opinio confirmata fuit successu Caletis, quod negotium Guisius administrasse credebatur. Dicebatur etiam Pontifex omnino esse ad Gallicas partes propensior.

[Note: 21. Februar. Chytraeus libr. 19. pag. 499. Thuanus libr. 21. pag. 628. V Vilb. Godelenai Hist. abdic. Caroli.] X. Calend. Martii venit Francofortum Rex Ferdinandus, comitatu equitum bis mille, IX. Palatinus Elector cum equitibus D. VIII. Archiepiscopus Moguntinensis cum CC. Augustus Princeps Elector cum D. Marchio Ioachimus Elector cum CCL.

VI. Cal. aduenit Treuirensis Elector cum equitibus CC. Coloniensis V. Cal. cum equitibus CCL. Araniae autem Princeps legatus Caroli Caesaris cum centum equitibus

IV. Cal. mandata Caesaris Doctor Seldius exposuit coram Rege Ferdinando et Electoribus. Ea fuerunt abdicare se Carolum Imperio simpliciter, et absque [Note: Carolus abdicat Imperium.] omni pactione aut conditione, et tradere fratri, atque ipsis sceptrum et coronam Imperii, cui hactenus praefuisset, neque praeesse diutius posset. Tum deliberatum fuit, quid in re inusitata et noua agendum videretur, et de iurisiurandi formula, qua obligaretur nouus Imperator, consultatum.

Constabat ante annos pene XXX. eadem consilia agitasse Carolum, et abdicare se gubernatione illa voluisse, vt totum se bellis gerendis addiceret. Sed ipsius fratris et aliorum precibus et monitis victum, ab incepto destitisse. Omnibus autem temporibus, nunquam vllis hic rumoribus bellicis territus fuit, neque occasiones bellorum fugit. In gerendis animosus mirabiliter, caeteris rebus callidior, et ab iis virtutibus, quae leniores sunt et vocantur, quibuscunque conciliari in primis studia hominum solent, alienior. Magisque metu excitabatur quaedam veneratio hominum, quam amore obsequium conciliabatur.

Ferebatur Romani Pontificis cum Gallo coniunctionem animo iniquissimo tulisse Carolum, quod diceret, studio erga ipsum et ob defensionem status Ecclesiastici se quatuor detrimenta accepisse, quorum tria essent irrecuperabilia. Impensas thesaurorum, hoc posset fortasse damnum sarciri, inquit. Sed amissa existimatio nominis, afflicta valetudo, etiam spes erepta conciliandi Imperium filio, omnino periit.

[Note: FERDINANDVS Imp.] De conditionibus quibus iureiurando obligatus esset Ferdinandus, ferebatur inprimis hoc, ne quicquam machinaretur aut faceret, quo propter religionem laederetur dignitas aut status vllius Principis in Imperio. Ipsum Caesarem Ferdinandum properare in Austriam narrabatur. Atque dissipabantur rumores, Pannoniae nouos exercitus Turcicos imminere, et Tartaros Liuoniam versus incursionem fecisse, et magnas strages dedisse. Haec falso spargi erant qui suspicarentur, et tributi alterius nomen confingi. Sed plurimi vera illa esse affirmabant, et dolebant tam lente agi negotia Reipublicae, et de similibus negotiis euentus minus prosperos expectabant.

[Note: Tartarica.] De Tartaricis quidem irruptionibus hoc comperiebatur, brumae illos tempore densissima niue, cum praesidia ibi nulla essent, neque metueretur hostis, subito magno equitatu Rutanos esse adortos, qui regni Polonici limites sunt. Atque multis vulgo obtruncatis, magnam pradam abrepisse pecudum et hominum inter quos vtriusque sexus ingens numerus nobilitatis fuerit, ad ducenta oppida atque pagos incendisse. Sed reuertentes esse afflictos, aliquot millibus caesis ab insequentibus Polonis, et nonnihil praedae ereptum. Praecipua autem pars praemissa


page 577, image: s577

a Tartaris recuperari non potuit. Hi sunt Scythae, Hamaxobii, cum familiis crebro mutantes sedes, et sequentes vberiora pascua.

[Note: Chytraeus libr. 19. pag. 500. Thuanus libr. 19. pag. 619. Schardii epit. ad ann. 1556.] Ad Regem Galliae sine dissimulatione atque palam magnus numerus equitum se conferebat. Colligebantur et equites, qui adducerentur Regi Philippo: Sed procliues erant fere omnes magis in Gallicas partes, quod a Rege Philippo male soluta fuisse stipendia narrarent. Affirmabatur peruenisse ad Gallum V. millia Germanorum equitum, et ad Regem Philippum totidem. Ducem etiam Iohannem Wilhelmum Iohannis Friderici filium, ferebatur magnas copias contrahere, quas multi in Galliam abducturum suspicabantur, aliis affirmantibus Regi Philippo operam nauari, neque deerant qui loquerentur pro certo. In [Note: Metz [reading uncertain: print blotted].] Hassia congregari dicebantur, et delectum fore ad Metas Lotaringicas, quam vrbem occupatam Rex Galliae adhuc tenebat. Hassia quidem patebat equitibus Gallicis

[Note: Thuanus libr. 21. pag. 630. Petri Lorichii Hist. narratio de caede Zobelii in Schardii Tom 3. Sim. Schardii epit. rer sub Ferdinando gestar. ad an. 1558.] Hoc anno XV. die April. Melchior ex nobilitatis Francicae gente Zobelia, Episcopus Wirceburgensis, cum ex vrbe vt arcem ascenderet equo proueheretur, ad pontem Moeni, quem transierat, interfectus fuit, globorum duorum ictibus, et cum eo ex nobilitate duo, sauciis aliis quoque, ex quibus mox tres et ipsi decesserunt. Episcopus ictus non statim de equo cecidit, sed prouectus aliquo vsque, si forte durare posset dum in arcem perueniret, relinquentibus eum viribus, ita ex equo sublatus ibi vitam finiuit in semita. Huius facinoris autores ignorabantur, sed suspicio fuit de Grumbachiis, quibus ipsorum bona erepta essent, quod Episcopum superioribus annis hostiliter oppugnassent, socii et adiutores consiliorum et actionum Marchionis Alberti Caedis huius autoribus nihil periculi imminuit, sed facile euaserunt; constabatque in vrbe eos pernoctasse, tunc quando mane facinus aggressi fuerunt. Etiam alibi in quosdam [Note: In Iohannem Zobel, quem et spoliarunt.] impetus similes facti sunt, vt tota Francica regio ditionis Wirceburgensis esset inquieta et turbulenta partim formidine, partim indignatione, partim etiam audacia grassatorum, collocarant illi ad extremum pontem, ne fuga pateret ad conspectum ipsorum Episcopo territo et in vrbem recipienti se, pedites duos: eos imposuerunt in duos equos interfectorum. Narrabatur et hoc, [Note: Falso.] vnum accessisse ad Episcopum, et tradidisse literas, quibus more gentis hostem iplius se profiteretur Grunpachius, et inter legendum caedem de improuiso esse factam.

Cum fuisset demonstratum Ducibus Saxoniae Iohannis Friderici filiis, de quibus conuenisset in Vangionibus, et petitum vt illa approbarent, et sequerentur: Responderunt Rem indigere deliberatione. Et conuocarunt suos atque Saxonicos Theologos Magdeburgi die XVI. Maii, Magdepurgenses petierunt vt ratione habita difficultatis temporum illorum, suae vrbi. parceretur, et alibi indiceretur conuentus. Accersiuerunt autem vndique alios ad conscribendum aliquid contra edita Francofurti, de quibus inter Principes conuenerat. Ipsorum autem Theologi cum Vinariae diu fuissent collocuti, tandem discrepantibus sententiis discessum fuit. Interque haec et Dux Ioannis Friderici vxorem duxit filiam Friderici Palatini, Iohannis neptem. Fridericus autem designatus erat, patre mortuo, successor Otto-Heinrici. Sed Dux Iohannes Wilhelmus conducta opera ipsius a Rege Galliae, ad illum equestres copias duxit, in quibus praecipui fuere ii qui Marchionico bello ordines duxerant, et consiliarii fuerant.

Heinricum autem Ducem Brunsuicensem aiebant copias contrahere ad resistendum confluentibus Gallicarum partium copiis, et eas dissipandum. Inter quae filius Iulius ab eo clam discessisse, et ad affinem Ioannem Marchionem Brandeburgensem se contulisse dicebatur. Sed nemine magnopere impediente, copiae Germanicae in Galliam peruenerunt, quin etiam in itinere alicubi interdum


page 578, image: s578

diuersarum partium turmae vna versatae sunt, neque hostiliter quicquam [Note: Theodonis villa. Chytraeus lib. 19. p. 500. Thuanus libro 20. pag. 615. Schardii epit. ad ann. 1558.] actum. Rex Galliae cum Germanicum equitatum haberet magnum, adortus munitum oppidum tam operibus quam praesidio Diedenhofen cepit, multis in oppugnatione interfectis, et cum his Petro Stroza: cum aliquantisper defensum, tandemque deditio facta fuisset. Inde Luceburgum contendit. Interea ad X. millia Gallorum Galeti in Flandriam grassatura de improuiso Regis Philippi copiarum ductoribus primis, Allobrogum Principe et Lasaro Suendio, inclusa, circumuenta, fusa, deleta sunt, captis magni nominis viris, neque potuit Rex Galliae suis subuenire, et eos periculo eripere. Haec res gesta est [Note: 13. Iulii.] III. Idus Iulii.

[Note: Thuanus libro 20. pag. 608.] Classem Turcicam appulisse ad Corsicam, instructam et magnam, nuntiatum fuit, et Praefectum classi professum se auspiciis Regis Galliae militare, et illius hostes prosequi. Fuere hoc tempore negotia eiusmodi, vt animaduertentes facile intelligerent ingentes esse secuturas distractiones, id etiam de sermonibus notabatur. Vt enim inimicitiae aut maleuolentia inter aliquos fuerat, ita detrimentis gaudebatur eius partis cui aliqui se addixerunt.

XVI. Calend. rursum confluxere exercitus Regum, et fuerunt superiores Gallici, ferebanturque in Regis Philippi exercitu desiderata esse ad M D. equites. Fassum.

Hac aestate Caesar Ferdinandus in periculosam febrim incidit. Quamuis autem significabatur morbum medicando remoueri, tamen periculo liberatum esse non existimabatur. Nonnihil etiam non tam simultatis quam disputationis vehementioris intercesserat inter Caesarem Ferdinandum et Regem Maximilianum de religionis doctrina. Sed Maximilianum Regem constabat omnibus officiis summae pietatis lenire studuisse commotum aliorum incitatione animum patris.

Bellum Gallicum trahebatur, et magnis sumptibus alebantur exercitus ociosi, qui insuper praedas non cessabant agere in iis locis, ad quae defendenda conducti [Note: Germanorum mores.] fuerant. Atque Regem Galliae dixisse ferunt: Germanos nationem esse illam quidem militarem et fortem, sed praeterquam quod igne et ferro non vastent suorum regiones, non videre quid hostes detrimenti amplius dare possent.

[Note: Memorancius. Thuanus libro 20. pag. 612.] Induciae tum tentatae fuerunt, et certis conditionibus Momorancius liberatus, qui compositionem studeret efficere. Cum in Gallico concilio res ea acta esset, deliberatione finita narrant iussisse Regem remanere proceres conuocatos, iam surgentes vt discederent. Qui cum paruissent, Regem dixisse: Videtis praesentem meum compatrem Momorantium. De quo absente alii aliud locuti sunt. Postulo coram me et ipso exponi, quocunque nomine accusandus esse videatur. Quod si quis nunc tacuerit, is sciat si quid postea audeat contra ipsum proferre, me pro falso esse habiturum. Sed cum nemo quicquam commemoraret, ita esse concilium solutum. Summam trecentorum M. pro redemtione Momorancius numerare debebat: Sed remissum iri vel totam vel partem praecipuam, si pax fieret, existimabatur; fore etiam pacem credebatur, praesertim tantis iam impensis factis, et dimissis copiis externis, et vi iniuriisque illarum liberatis ambobus regnis: et tam Carolo Philippi patre, quam coniuge Philippi Regina [Note: Carolt V. obitus. Chytraeus lib. 19. pag. 501. Thuanus l. 21. p. 642. Io Frid. Mayer de morte Caroli V. euangelica.] Angliae mortua. Decessit autem Carolus die vigesima prima Septembris hoc anno M D L VIII. in Hispaniae secessu, non procul ab ea quam Vallem doleti nunc appellant, quae olim fuisse Pintia putatur. Pecuniae numerarae VIII. M. au reorum reliquisse ferebatur, iussisseque pauperibus diuidi. Vixit annos LVIII. menses VI. dies XXVII. quae aetas fere fuit et Maximiliani aui. Febre extinctum constabat, sed rumusculi spargebantur etiam [Gap desc: Greek word(s)]. Postea mense


page 579, image: s579

Octobri mortua est soror ipsius Maria Regina Vngariae. Et Decembri Maria Angliae Regina, cui nobilitate et omni populo consentiente suffecta fuit Elisabeta Heinrici filia, et Annae, quam ille dimissa Mariae matre Catarina duxerar, et postea iusserat [Note: Polus Cardin. Thuanus libro 20. pag. 622. Schardii epit. ad ann 1558. Camdenus Anineunte.] interfici. Eodem fere tempore et Polum Cardinalem mortem obiisse significabatur, cum non defuisset suspicio simulari exitum e vita, quod rebus mutatis ille in periculo futurus esset, et sibi metueret. Funeris exequiae magno apparatu deductae fuerunt, et familiares ad rem certo cognoscendam custodiae mandati.

nal. Angi. p. 1. in. Burnetus histor. reform tom. 2. lib. 2. fin. Chytraeus lib. 19. pag. 514. Burnetus p. 2. libr. 3.

[Note: Elisabetha Angl. Reg.] Regina Maria sororem Elisabetham oderat, et non modo regnum, sed vitam (si potuisset) existimabatur illi ereptura fuisse. Papisticam religionem Elisabeta improbabat. Itaque statim ad eam summa rerum delata, mutationem fore apparebat, vel omnino iam incipiebat fieri. Missa tamen est ad Regem Philippum Anglica legatio, regni illius nomine, significans quid accidisset, et petens vt erga Angliam voluntatem propitiam Philippus retineret, seque ope consilioque iuuare vellet, deque coniugio etiam Reginae ipsius sententiam cognoscere se esse iussos. Neque deerant qui dicerent id agi, vt Elisabeta nuberet Ferdinando Ferdinandi Caesaris filio.

[Note: VVolfgangi Lazii et Basili Io. Heroldi Historia b. Turcici in Schardii Tom 3.] In Pannonia vrbes metallicae Turcicis irruptionibus grauiter fuerunt afflictae, et alibi etiam a Turcicis vicinorum locorum praesidiis cum castella occupata, tum praedae actae sunt. Regina soror Regis Polonici in eos, quorum opera factioneque fueratuna cum filio in regni partem instituta contra Ferdinandum Regem, saeuitiam crudelem exercuit, atque rumores falso sparsi fuerant, eam ab his comprehensam et per cruciatus occisam fuisse: Hoc constabat accusationes et querelas de ejus cum inhonesta vita, tum iniustitia regni ad Turcarum Imperatorem esse gravissimas delatas.

[Note: Turcica.] Alicubi tamen et Turcicae excursiones repressae, et copiae concisae fuerunt ab equitatu populari Regis Ferdinandi. Interea fames Pannoniam horribiliter afflixit, fuitque fama sparsa de apparatu Turcici belli, quod inferretur Ungariae. Sed hunc propter Persicam quandam victoriam fuisse repressum ferebatur. Immisisse enim Turcam Persae ingentem manum Tartarorum, cum essent induciae inter Persas atque Turcas. Quibus superatis et magna caesa multitudine, fuisse in metu Turcam, quousque progressuri Turcae essent. Dissidio etiam duorum filiorum impediri ipsius conatus nunciabatur.

Copiae Germanorum a Gallorum Rege dimissae, stipendio persoluto, magna ex parte sub signis remanserunt; cum Wilhelmus Grunbachius a ductoribus impetrasset, ut adducerentur contra foedus Franconicum, a quo ius suum hac occasione armis posset obtinere. Invitabat spes praedae plerosque. Itaque magnae equitum et peditum copiae processerunt itinere directo ad Rhenum. Sed priusquam transirent, Electores Principes vicini Rheno, polliciti sunt se daturos operam, ut sine vi et armis Grunpachius, quod aequum justumque esset, consequeretur.

Ita illae copiae fuerunt dilapsae, foedere admodum perculso ad famam tanti exercitus, et contrahente ipso quoque equitum aliquid. III. autem Calend. Januar. [Note: Hess. Grunpachii supplicium] Norinbergae sumtum est supplicium de Heliseo seu Hesselo Grunpachio, ex Franconica quidem nobilitate, et Wilhelmi gentili, sed cuius pater in Phrysia sedem habuisset: et caput amputatum illius est eo loco quo sontes plecti consueuere. Deprecationes pro illo fuere maximae et plurimae, sed non admissae, praesertim similiter iam supplicio sumto Viennae de Siluestro Raita. Nobilitas indignissime factum tulit, et minaciter locuta fuit adversus ciuitatem. Ciuitatis hoc facto odium magnopere auctum, et Nobilitas indignationem suam non tegere, et minari vltionem habereque in animo et ore caedes ciuium Noricorum, et direptiones mercium in vecturis. Quae cum tam imprudens haec nulli videretur, quin prospiceret


page 580, image: s580

et euentara esse intelligeret, omnes maximam et grauissimam causam fuisse statuebant supplicii istius: cum quidam essent, qui dicerent, Caesaris Ferdinandi jussu mandatoque illud tandem post longam interpositam moram sumtum fuisse.

Ferdinandus Rex cum Ratisbonae substitisset, feriis natalis Jesu Christi, Augustam venit.

Dux Saxoniae princeps Elector Augustus cum constituisset eodem proficisci, et XVI. Calend. Februarii iter ingredi, distulit profectionem, quod accepisset ante Martium measem neminem sui ordinis futurum Augustae.

[Note: Misnica.] Interea in Misnia ortae quaedam dissensiones grauissimae inter Principem Augustum et Episcopum Misnensem gente Haubitium, cum ex nobilitate tum forte quadam gente Carolouicius, quod sibi deberi arbitrabatur, non obtineret ab Episcopo, et bellum Episcopo indixisset, impune ei licuit grassari et praedas agere et diripere praefecturas Episcopi, donec et sedes Episcopi Stolpa occuparetur. Ita tandem et quibusdam interfectis, et Episcopo maximis detrimentis affecto, res composita et omnia certis conditionibus transacta fuerunt. Quae ad talem modum geri prudentibus, non placebat, deque iis metuebant euentus minime felices.

Cum autem Electores principes, Palatinus, Saxonicus et Brandepurgensis inter se et cum aliis quibusdam Principibus consensissent de quadam forma doctrinae, qua sperabant non necessarias contentiones et superuacaneas rixas sopiri posse; Et haec consensio descripta penitus a principibus Saxoniae, quorum Wimariae aula esset, improbaretur, et infamiae nominibus deformaretur, visum fuit conueniri iterum, et principes Wimarienses adhibere, et de tota re denuo consultari. Ei rei locus designatus Fulda, sed Saxonicus et Brandeburgicus id fieri non oportere cen suit, vt separatim conuentus haberetur, cum publicus Imperii esset indictus. Ft Augustae posse commodissime talia disputari atque agi iudicarunt. Sed venire principes Augustam minime properabant, cum ibi Imperator ad diem indictum praesto fuisset, praemittebantque Consiliarios, vt sibi morari diutius liceret. Saxnici [Note: VVimariensis liber.] autem Wimarienses Principis nomine et autoritate praescripta, cuius erat gubernatio, liber edebatur de dogmaris, in quo et assererentur vera secundum ipsius sententiam, et contraria iis damnarentur, indicatis notatisque expresse rebus et personis. Hoc cum manifeste pertineret ad separationem, et odium vicinarum Ecclesiarum; prudentiores animaduertebant quam foeda dissipatio impenderet, et dolebant atque querebantur tantas res nemini magnopere esse curae, et paucissimos intelligere imminentia pericula.

[Note: Pontifex quid ad electionem Ferdinandi? Thuanus lib. 21. pag. 628.] Pontifex Romanus, cuius tum non longe actas abesset ab anno LXXXII. ex illis difficultatibus, quibus bello Neapolitano pene obrutus fuerat, emersus, alia movere atque conari. Nam simpliciter improbabat Electionem Ferdinandi, quod neque fuisset in potestate Caroli abdicare se Imperio ignorante Pontifice Romano, cuius autoritate confirmatum illud Carolo fuisset. Nam Reges eligi, sed Imperatoris excellentiam consecratione a Romano Pontifice adiungi. Non igitur fuisse tum vacuum locum Imperatoris, neque Electores principes habuisse potestatem creandi successorem Carolo, qui non ab ipsis, sed a Romano Pontifice Imperator factus esset. Neque enim ius habere Electores cum qui Pontificia consecratione Imperatoris appellationem adeptus esset, sua sponte priuare imperio. Quod liceret in illo, qui consecrationem non esset consecutus. Praeterea Electores tres defectione sua ab ecclesiae Romanae principatu, sibi ipsis potestatem eligendi Regem Romanorum ademisse. Quod autem consensissent Electores Episcopi, id grauissime et iniquissimo animo tulisse ferebatur Pontifex, et deliberationem instituisse de illis citandis, ut Romae causam dicerent. In quo ne perseueraret, vnius traditur oratione motus fuisse, qui ostenderet praesens esse periculum si illi Romam cogerentur venire, et constaret quam ob rem citati essent, ne ditionis ipsorum loca interea alii occuparent.



page 581, image: s581

[Note: Livonica. Chytraeus libro 19. pag. 498. Thuanus libro 21. pag. 638. Schardii epit. ad ann 1558.] In Liuonia irruptio Moschobitarum maximam cladem intulit vbique. Terbetinam ditionem vna cun. vrbe cepit. Episcopo placuerat, suae ditioni subiecta loca illi tradere, quod defensionem non posset sperare. Id qui suaserant, tanquam proditores arrepti sunt. Episcopus capta vrbe contra promissa, aut saltem spem suam, cum splendido vestitu fuit abductus et dono missus cuidam Tartarico Regi, cum elogio, eum Principem esse Germanici Imperii hominum, de quibus opinio fuisset esse genus inuictum. Miserat autem Mosschobitarum Princeps Tartarorum aliquot millia in Liuoniam, non tam quod confideret occupari illam posse, quam vt praedae in finibus maximae agerentur. Sed fortuna fuit melior expectatione ipsius. Irritauerat eum Magister Teutonicus, qui vt Archiepiscopum Rigensem Wilhelmum Marchionem opprimeret, certis conditionibus atque pactis ferebatur pacem cum Moschobita fecisse. Cum autem rebus inter ipsum et Episcopum compositis illa neque posset neque vellet seruare de quibus conuenerat, ita illa irruptio est secuta. Conflixere saepe Liuonienses cum Tartaris, non etiam nunquam superiores fuere. Sed copia et multitudine ingente Tartarorum factum est, vt defendere sua non possent.

Constat in exercitu Tartarorum foeminas bellatrices fuisse, quarum aliquae ipsae equites essent, aliquae tergis equorum quos viri agitarent insidentes, in praelia proueherentur, magna ex parte aetate prouectae. Et has crudelissime et saeuissime caedes feciffe compertum est. Cum Liuoniensibus non succurreretur, progressae copiae hostiles Rigam obsederunt. Ipsum Moschobitarum Principem in exercitu nunquam fuisse perhibetur. Postea induciae narrantur esse factae; Moscho tamen occupata loca retinente et muniente.

[Note: Ioan. Basilius Moschus.] Huic cui nomen Ioanni Basilio, viro forti (vt aiebant) et bellatori, Rex Daniae cum legatis dono inter alia misit horologium praeclari operis: quae quoniam machinatione quadam aliquantisper ita conuertuntur, vt horas et progressiones [Note: Horologium artificiale.] Solis, Lunae, atque etiam aliarum stellarum quas Errantes vocant, demonstrari videantur nullius ope, ideo [Gap desc: Greek word(s)] vocarunt. Moschus cum Solis et Lunae imagines atque notas expressas vidisset, munus accipere noluit, iussitque illud legatos referre ad suum Regem, et nuntiare, se esse Christianum. Accepit tamen indicium [Note: Sand. Uhr.] horarum quod pulueris quasi fluxu fit, vt [Gap desc: Greek word(s)] sicut [Gap desc: Greek word(s)] fortasse nominare liceat.

[Note: Chytraeus libr. 19. pag. 513.] Cum Marchiones Brandeburgenses bello cum Alberto gesto a foedere Francico se quoque esse detrimento affectos contenderent, factum tandem est Ferdinandi Caesaris autoritate, vt de omnibus transigeretur, et foedus aliquot annis certam pecuniam persolueret. De quo diuersorum erant iudicia diuersa. Cur enim impetiti afflictique aliquid numerarent? Sed rem negotiumque aliter potuisse geri dicebant, alii prudentes tamen statuebant transactionem istam foederi pro statu et ratione temporis minime fuisse defugiendam.

MDLIX.

CAEsar Ferdinandus Augustae ad diem afsuerat, quo iusserat ibi ordines Imperii conuenire. Eo legatos plerique miserunt. Cum autem putaretur Palatinus [Note: Chytraeus libro 20. pag. 518. Thuanus libro 22. pag. 665. Schardii epit. ad ann. 1559.] Elector illuc venturus, et Saxonicus quoque, nuntiata mors est Palatini Othonis Henrici, quam obiit ille prid. Id. Februarii. Quo nuntio accepto ne Saxonicus quidem se commouit. Moguntinus tamen et Treuirensis eo se contulerunt. Referri curauit Caesar ad Ordines III. Non. Martii I. de dissidiis Religionis. II. de periculis et calamitate belli et impressionum Turcicarum, et ad propulsandam vim hostilem petita sunt auxilia pecuniae duplicis, quantum contribui in profectionem Romanam Caesari consueuisset, et indicatum est si tributa illa conferantur, Maximilianum Regem ad exercitum eum ducendum se benigne obtulisse.


page 582, image: s582

III. Tertium caput fuit de pace in Imperio conseruanda. IV. de aequali et simili numo percutiendo. Postulatumque est, daretur opera ut res celeriter explicaretur.

[Note: Thuanus libro 22. pag. 670. Camdenus Annal. Angl. P. I. p. 12. Schardii epit. ad a. 1559.] In Germania conduci equites constabat magno numero, famaque erat bellum inter Reges, Hispanicum atque Gallicum procedere. Sed multi alia suspica bantur atque metuebant. Cum allatum fuit certis nuntiis, pacem inter Reges XII. die Martii esse factam, praecipuis conditionibus his: Caletem vt Galli annis octo in sua potestate retinerent, post restituerent, ita vt munitus locus esset Anglis, vna cum certo machinarum seu tormentorum bellicorum magnorum numero. Corsicam vt reciperent Genuenses. Nisi Calete post annos VIII. restitutum esset, vt obligarent se certi mercatores persolutum iri Anglis quingenta M. coronatorum et Galli nihilominus obligatione restituendi loci (vt dictum est) tenerentur. Inter capita et coniugia tractari ferebantur. Id quod post omnia bella ab antiquo fieri solitum animaduertitur.

[Note: Chytraeus. libr. 20. pag. 518.] Caesar Ferdinandus coram Electoribus praesentibus Augustae questus fuit, Romanorum Pontificem nolle adhuc se rite creatum Imperatorem agnoscere. Et ea de re Iurisconsultorum sententiae ferebantur exquiri, cum non dubitarent quidam dignitate praestantes, et in consiliis Principum non postremi, affirmare de quodam foedere inter Pontificem Romanum, Caesarem et Regem Galliae tractari.

[Note: Chytraeus libr. 20. pag. 517. Thuanus libr. 22. pag. 683. Christ. Cilicius de bello Dithmarsico. Schardii epit. ad ann. 1559.] Hoc anno mortuus est Christianus Rex Danorum, cui successit filius Fridericus. Et Christiernus admodum senex, qui in libera custodia multis annis fuerat, cum regno Daniae prius fuisset eiectus, obiit mortem. Cum autem pax inter Regem Philippum et Henricum facta esset, et Adolfus Dux Holsatiae frater Christiani Regis nonnihil copiarum, quas ad Regem Philippum adduceret, contrahere studuisset, occasione vsus bellum inopinatum intulit Dietmariensibus, et Regis Christiani filius Fridericus cum eo se coniunxit, et communiter bellum gerendum suscepit. Est regio Dietmariensium pars Chersonesi Cimbrici, spectans mare quo et alluitur a latere vergente ad occasum. Non illa quidem spatiosa, sed cuius incolae viri fortes semper habiti sunt. Qui quoniam elegantiam et splendorem vitae non sectati fuere, et agros colendo et pascendo pecora victum quaesiuere primum, deinde et quaestum instituere, et ex eo locupletati fuerunt, ideo Rusticos vicini illos appellarunt. A Ducibus Holsatiae eos aliquando defecisse traditur, et cum hos tum Danos hostiliter se inuadentes aliquoties magnis cladibus affectos repulisse. Itaque multis annis in libertate vixerunt: qua tandem elati animis superbire etiam coeperunt, et in opulentia pristinae virtutis obliuisci. Atque tum neque ipsi inter se concordes, cum diffidentia quadam alienatis animis ne externa quidem auxilia vlla accersere voluissent, sperassentque munitiones quique eas quas tenebant facile defendi posse, et aquis passim per fossas immissas loca inuia hosiibus reddi: ita victi oppressique et in extremam seruitutem redacti fuere. Tria munita loca, et praeclare instructa machinis et viris habuerunt. Fuit autem maxima illo tempore siccitas, et ingens aestus. Venti etiam perpetuo Aquilones et apeliotae, quibus vndae maris reiicerentur, vt nihil incommodi ab aquarum inundatione hostibus afferretur. Ipsi tamen fortissime pro patria et libertate propugnarunt, armataeque atque obtruncatae mulieres inter viros sunt repertae. Sed sultinere vim et impressionem tantam non potuere, praesertim sine equitatu, quo penitus caruerunt. Nonnulli ex nobilitate Holsatica et Danica in hoc bello ceciderunt, et Dux Adolfus graue vulnus accepit, fuitque victoria cruenta, plurimis tamen caesis [Note: Dietmarsi.] Dietmariensibus. Victis grauissimae leges sunt impositae, nihil iuris ipsis in regione sua relictum, externi magistratus dati, denique seruilia omnia imperata. Hanc gentem sunt, qui ex Marsis populis Teutonicis in ea loca migrasse existimant, et [Note: Dietmayr.] ex eo Dietmarsos appellatos. Aliis placet Dietmarios esse, a multitudine seu copiis


page 583, image: s583

agrestium. Nam principium nominis significat veteri vsu linguae Germanicae multitudinem et copias, et finis, agricolas seu rusticos.

[Note: Anglicae. Camdenus Ann. Angi, P. I. p. 45.] In Anglia regnante Elisabetha mutatae res erant. Et defendebantur ii qui paulo ante exagitati fuerant multipliciter et varie. Persuasio enim de religione erat Elisabethae diuersa. In Scotia etiam seditio extitit, et oppugnata fuit factio Papistica. Filia autem regia in Gallia iam nupserat Francisco Henrici filio. Rumorque spargebatur matrem regiam in Scotia obsideri. Hanc certis conditionibus dimissam, et in Galliam auectam postea nuntiatum est, Guisianae familiae principem foeminam.

Mense etiam Octobri literis quibusdam significatum fuit, aegrotare Elisabetham Angliae reginam: cuius nuptias peti ferebatur, a Ferdinando Ferdinandi Caesaris F. a filio regis Suetiae, et Duce Iohanne Wilhelmo constabat.

[Note: Thuanus libro 20. fin. Schardii epit. ad a. 1539. Varillas Histoire de Henry II. Camment. de statu relig. in Galliae fol. 18. Vlt. ...cii [reading uncertain: print faded] 1559.] Facta pace inter Regem Hisp. Philippum et Galliae Henricum, cum aliis conditionibus, tum vt nuberet Philippo Regis Heinrici filia: et soror Margarita Philiberto Sabaudiae Duci: inter apparatus nuptiarum Sabaudiensium, iam desponsa absenti Regi Philippo filia Regis Henrici, agente et perficiente nomine Regis Philippi illam rem Duce Albano: Rex Henricus dum ludis equestribus operam dat, prid. Cal. Iulii cuspide hastae ictus, oculo dextro pertuso, et ruptis temporum venis, decimo postea die mortem obiit, Rex animo excelso, firmoque corpore, et bellator.

Ferunt per quietem oblata Reginae specie cruenti Regis, magnopere eam orasse, ne Rex quidquam institui pateretur, quo vulnerari aliquis soleret aut facile posset. Sed fata nimirum impediri noluerunt. Nam et hoc narratur, cum videretur Rex nimis se defatigare, monereturque ut finem faceret ludorum, dixisse eum, Vnum adhuc concursum se dare velle sponso affini. concurrendum tunc fuit cum nobili iuuene Gallicae gentis familiae Iorchiae. Is cum videretur Regi non aduersaturus totis [Note: Mongomery.] viribus, Rex ei dici iussit, facere quae posset, se ipsi non velle parcere. Sed sic tamen vertente illo hastam, vt directior esset Regius ictus, procumbens Rex, et caput vertens, cupiditate per indignationem illum deiiciendi. Ita tempus dextrum obiecit, cuspidi, et id accidit quod retulimus. Moriens accersitum filium (vt aiunt) promittere coegit, primum ne quid ei a quo afflictus esset, noceri pateretur. Secundo vt pacem factam pro sua parte seruaret, et praestaret dictas conditiones. Tertio ne statum religionis in regno Gallico mutari sineret. Multi tum in custodia, eque iis aliqui genere et opibus atque autoritate praecipui viri, de multis crudeliter sumtum etiam supplicium fuerat. Atque ferunt patrem eius, quo congrediente ictus Rex fuit, praefectum fuisse sumendis suppliciis de iis, qui propter errores improbatos in religione in vincula coniecti fuerant, quorum aliquos illum congressum et vulnus esse inflictum Regi vidisse. Similiter in Hispania absente Rege Philippo, Carolo filio ipsius et sorore huius adhibitis, inquisitum in eos qui ab erroribus [Note: Lutherani.] vulgatis abhorrerent, quos Lutheranos vocare, et pro haereticis habere plerique consueuere.

[Note: Comment. de Statu relig. in Gallia f. 18.] De multis etiam ad priorem sententiam conuersis sumptum supplicium. Horum strangulatorum corpora combusta. Vnus qui constanter in sententia per seuerauerat, viuus crematus. Cuiusdam mulieris mortuae ossa de sepulchro eruta. Horribilis actio illa fuit, et non modo indigna professine religionis ac nomine Christiano, sed ab omni humanitate aliena. De his consiliis et rebus hae inter Reges missae ferebantur, quibus vterque quod apud alterum gereretur, admodum probaret. Sed diu saeuitiam in hoc genere exercere Henrico non licuit.

[Note: Chytraeus libr. 20. pag. 515.] Hoc tempore mense Augusto Rex Philippus e Germania discessit, nauibus rediturus in Hispaniam. Et ferebatur classis cogi in Sicilia ad Messanam, qua mare aduersus Turcas tutum praestaretur, et noceretur hostibus.

[Note: Thuanus lib. 23. pag. 703.] Ferdinandus autem Caesar inducias et pacem fecit cum Solymanno Turcarum Imperatore, quas neque necessarias; neque tempestiuas, Indecoras esse,


page 584, image: s584

erant qui non vererentur dicere. Sed nimirum suae cuique res sunt notae inprimis, et sentiunt omnes quo affligantur, et saepe ille hostis irritatus maxima damna dedit, raro aliqua accepit. Conditiones igitur quamuis durae et graues, quas Solymanus tulerat, repudiandae non sunt visee. In quibus et tributum pendi iubebatur, et neque Iohannem Vngariae Regem, neque Henricum Galliae laedere. Pacem legatos Gallicos magnopere studuisse impedire enuntiabatur. Sed Solymanum in sententia permansisse, cum quod sibi expediret non negligendum esse censeret.

[Note: Turcica. Thuanus libro 24. pag. 717.] Constabat tum res Turcicas esse difficiles et perturbatas, Solymano senescente valetudineque aduersa laborante, et filiis tribus dissidentibus: quorum vnus Solymanus et ipse nomine maior natu apud Patrem ad spem successionis educeretur. Contra hunc alter Baiasseta vna cum minimo fratre conspirans quod esset iuuenis ferox atque bellicosus, Duces complures sibi dicebatur conciliasse, nec non allexisse e robore exercitus Turcici quosdam qui Ianissari nominantur: contractas que copias contra fratrem duxisse, et eum pene profligasse: de improuiso enim aduenisse narrant praefectum Graeciae cum integris copiis, et victores perculisse. Ita cedentem Bayssetum se ad Persarum Regem contulisse, alterum in Syriae. AEgypto vicinis locis residentem, moliri res nouas.

Literae Turcicae ad Caesarem Ferdinandum scriptae in Senatu Imperii recitatae sunt. In quibus et hoc fuit licere Regi etiam Philippo legatos ad se mittere.

In deliberationibus autem de religione in Germania constituenda nihil est tum explicatum, et res ad Synodi Oecumenicae cognitionem reiecta, interea decreto communi pax inter ordines Imperii sancita.

[Note: Fridericus III. Elector Palat. Adlzreiter Boi. P. 2. lib. II. n. 14. Gewoldus de Septemuitatu cap. 10. Thuanus libr. 23. p. 705. Chytraeus ib. 19. p. 513.] Cumque controuersia esset inter Palatinum Fridericum, Electorem, et Albertum Bauarum, de munere Septemuir ali, illique magnopere dissiderent, adeo vt bellum metueretur, res intercedente Palatino Wolffgango et Duce Wirtebergensi composita fuit.

Cum soluto conuentu Caesar Ferdinandus mense Augusto in Bauariam vicinam transiisset, inde in Austriam descendit, nuntiatumque fuit XV. Cal. Septemb. Papam Romanum Paulum IV. esse mortuum. Caesar etsi illum erga se inimico animo fuisse diceret, tamen honoris causa quem haberet sedi Romanae, iussisse ferebatur apparari ea quibus mortui memoria tanquam exequiarum celebraretur.

Hoc conuentu tentata fuit reconciliatio inter fedus Francicum et quosdam ex nobilitate potissimum Francica detrimentis affectos bello Marchionico, quorum caput nominabatur et erat Wilhelmus a Grunbach. Hic comitatu magno affuit, et aduocatos habuit plurimos, etiam Principum multorum legatos. Audita causa pronunciatum fuit partes iure disceptare controuersiam eam debere. Ita petitores occupatorum bonorum ab aliis, et vt sarcirentur pecunia data damna, insecta re, nihil territi aut de pristina animi elatione remittentes discessere.

Publicata tum fuit etiam proscriptio Cretseri illius qui autor fuisset intersiciendi Episcopi Herbipolensis.

[Note: Saxonica. Mulleri Stat. Saxon. ad ann. 1559.] Hac aestate Principibus Saxoniae in Duringia improbantibus ea de quibus Wormaciae inter certos ordines conuenerat, illustriss. Pr. Ioannis Friderici et fratrum nomine editus liber fuit complectens definitionem doctrinae purae, et damnationem dogmatum et hominum quorundam nominatim. Haec cum vera ratione non fieri, et quaedam illo libro exposita diligentiore consideratione viderentur indigere, nonihil nouae turbulae datum est: praesertim cum iussissent in omnibus locis suae ditioni subiectis a pastoribus eum librum populo recitari, et ad assentiendum perscriptis et probandum mandata suadendo inducere. Iamque apud ipsos quoque de his aliqui [Note: Victorinus Sirigelius.] loqui liberius, suspectusque vt improbans consilia actionesque illas Victorinus Strigelius et Andreas pastor, noctu admissis qui illos comprehenderent, inhumanissime intra domos ipsorum capti, et in effedum coniecti atque abducti fuere. Victorinus nudus e lecto effractis foribus aedium arreptus fuit, et alia foede facta perhibebantur.


page 585, image: s585

Diu in custodia cum fuissent, tandem mense Augusto Victorinus remissus domum est cum promisisset obligatione legitima, se extra aedes nusquam discessurum, antequam ad accusationes respondisset. Reuersus ille domum febri laborare coepit, et animo perturbari, ferebatur autem insimulari a Principe quod ea reprehendisset culpassetque quae prius non modo laudasset, sed quorum etiam autor et [Note: Mulichius.] adiutor fuisset. Fuit et in vincula coniectus Mulichius, maxima potentia et autoritate in Vimariensi aula praeditus. Spargebaturque fama, quod capitale de eo iudicium futurum esset. Multi tamen quibus et negotia et homines nota erant, quid ageretur, non poterant decernere, neque statuere seria ne res ageretur, an simulatio illa aliqua esset. Hic cum Gothae in custodia aliquantisper fuisset, postea traductus est in arcem Leuchtebergensem ad Calam Duringicam.

In Daniam Illustrissimus Princeps Elector Augustus cum coniuge profectus, ornauit praesentia sua festiuitatem coronationis Regis affinis sui, et rediit saluis rebus mense Septembri.

[Note: Liuonica. Chytraeus libr. 20. pag. 519. Thuanus libr. 22. pag. 666.] In Liuonia factis induciis (vt diximus) miseranda quies fuit. In conuentu autem Augustano subsidii nomine placuerat contribui millia C. aureorum, qua pecunia Liuonienses adiuuarentur. Sed fama spargebatur, necessarium et propius auxilium ab illis Regis Poloni implorari, et existimabantur, sub ditionem illius venturi esse, vt prius venissent Prussiaci. Inter haec tamen Moschobitam bello Tartarico implicatum ferebatur, atque eo nonnihil afflictum esse.

[Note: Nic. Isthuan... [reading uncertain: print blotted] histor. Vng. lib. 20.] Cum Turcarum Imperatore, pace per aliquot annorum inducias facta, nihilominus praesidia quae limites tuebantur non quiescere, vere illa quidem consuetudine quod exercitationes tales esse vellent rei militaris, neque pacta conuenta minus seruari, quod nulli iusti exercitus educantur. Tentata fuit proditio arcis [Note: Segethum.] Segeti ad Drauum munitissimae. Sed proditore indicio pueri comprehenso, allectus quidem Turcicus Bassa, qui illum pecunia corruperat, traditur aduenisse, sed re prouisa, caesis multis et omnibus impedimentis amissis reiectus esse. Alibi etiam praedae actae et incursiones factae sunt. Sed praesidiario equite Pannoniae vbique hostes adhuc quidem profligante et sternente, et recuperante praedam, Bassa Budensis moribundus, omnes Christianos captiuos interfici iussit, et istas inferias sibi fieri.

[Note: Pseudoregina.] In Germania diu vagata diuersis in locis mulier quaedam, quae se pro Regina Angliae sorore Ducis Iuliacensis gereret, cum a Principibus quibusdam honorifice accepta fuisset, tandem peruenit hoc anno ad Ducem Saxoniae Vinariam: a quo et cognata appellata, et eo qui illustrem foeminam deceret omnibus in rebus respectu est tractata. Narrare illa magnam vim auri et argenti et pretiosae supellectilis ex Anglia se aduexisse: sed arcis quibusdam deportatis Vinariam, et fraude deprehensa in vincula coniecta est, et quaestio habita. Multa temere in congressibus et colloquiis cum illa gesta narrabantur, quae in multorum dicta incurrebant. Haec tandem ad perpetuos carceres fuit condemnata.

Eodem hoc anno horribiles imbrium et falminum tempestates fuerunt diuersis in locis, et alicubi inusitati terrae motus. Friberga, vbi metallica antiquissima sunt in Misnia, grauissime labefactata est. In Marchia corruisse aedificia quaedam perhibentur, et multos homincs obruisse. Fulmina in aquas etiam delata illas infecerunt, et pisces deinde mortui fuere.

[Note: Mulleri Ann. Sax. ad a. 1559.] Hoc anno reuersus est in Germaniam Iohannes Wilhelmus Dux Saxoniae, Iohannis Friderici Principis Electoris filius: cum aliquantisper in Gallia post bellum confectum inter duos Reges restitisset. Fuerat autem ad Regem Galliae profectus militatum.

Ad Rhenum vina satis bene prouenerunt, et fuerunt in Palatinatu res quietae.



page 586, image: s586

[Note: Brovveri Ann. Treuir. Tom. 2. lib. 2. p. 287.] Treuiri, cum quidam ibi natus diu abfuisset domo studiorum caussa, reuersus ad suos primum scholas habere coepit, et pueritiam accuratius quam prius instituere cum literis, tum cognitione religionis. Ea re multorum fauorem sibi conciliauit. Atque tandem docere ipse coepit grandioribus argumentis veritatem rerum diuinarum. Cum audire quamplurimi cuperent, factum tandem est hoc labores recusante vt accerseretur conciliante Principe Wolffgango Palatino - - - Chulmanni. Episcopus Treuirensis, cum dissimulare rem diutius non posset, tales coetus haberi a suis vetuit. Sed ciuitas nihilominus retinere et fouere atque defendere doctores suos. Donec Episcopus pro hostibus habere eos instituit, et ciuium mercibus onustas primum naues aliquot intercepit, deinde itinera omnia infesta ciuibus facere, denique parare se ad vim et bellum. Ciuitas ad vicinos principes legatos misit, et quae caussa quodque negotium esset significauit, et illorum respectum ad se petiit.

Similes motus animaduersi sunt in Moguntiaca regione. Et Aquis multitudo flagitare coepit emendationem doctrinae et rituum sacrorum.

[Note: Schardii epit. ad ann. 1559. Thuanus libro 23. pag. 705.] Romae cum Paulus IV. P. M. aetate admodum graui aegrotare coepisset, et de improuiso febris accessisset acerrima: ita mortem ille obiit XIV. Cal. Septemb. cum vixisset annos - - Cum adhuc viuus decumberet, sparsa fama mortis ipsius multitudo (vt talibus temporibus solet) commota multa designauit turbulentissime, carceres omnes effregit, et captiuos liberauit. Custodia eorum qui delati religionis nomine detinebantur repugnantibus iis qui armati in illis aedibus seruabantur, tandem multitudo et ipsa armata non modo aperuit, sed aedes ipsas etiam incendit. Narrant monumentum sepulcri Pontificii, quod iam positum esset praeclarum signis a multitudine disiectum, et statuam quae Pontificis effigiem praeferret mutilatam, et fractam esse ignominiose. Plurimos magnopere laetatos aiunt morte ista. Est et Cardinalis Moronus liberatus, qui longo tenipore in arce Sancti Angeli captiuus fuerat. Tumultus isti celeriter sedati fuere, et capita gubernationum constituta. Romae gubernatio commissa Carolo Crasso Episcopo Montisflasconis. Et X. Cal. coeptae exequiae celebrari mortui. Et tandem postridie Non. Septemb. incoata deliberatio de creando nouo Pontifice cum intrassent in conclaue solenne Cardinales [Note: Medici.] quadraginta vnus. Creatus Cardinalis Medicinus Mediolanensis, et appellatus Pius IV. qui fratrem habebat Iacobum Mediceum Marchionem Mussiae. Horum auus fuisse Medicinae Professor dicebatur, et ex ea arte ingentes opes collegisse, et possessiones terrarum quarundam titulumque nobilitaris parasse, reliquisseque posteris.

[Note: Danica.] Mortuo Christiano Rege Daniae filius illius Fridericus coronatus Rex fuit XIII. Calend. Septemb. ad cuius pompae festiuitatem vna cum coniuge sorore Regis accessit Princeps Elector Augustus; Idem est supra narratum.

[Note: Thuanus libr. 23. in eunte.] In Gallia cum susfectus esset Regi mortuo filius Franciscus Secundus, cum quo nupta esset filia Regis Scotiae, nato annos nondum XVIII. gubernatio regni fuit penes familiam Guisianam, in primis Cardinalem Carolum et fratrem huius. Quorum ille doctrina et sapientia praestare existimabatur, hic virtute bellica celebris erat. Cardinalis regiam gazam et iuris vniuersi ditionem habebat in manibus, frater rem totam militarem et copias.

MDLX.

MAgna autem saeuitia vsurpabatur tam inquirendo quam animaduertendo in eos, qui simulabantur deseruisse religionis antiquae sanctitatem, et amplexi esse nouam doctrinam autore M. Luthero: cuius nomine omnium abhorrentes atque alienae ab usitatis obseruationibus sententiae, prauae etiam et perniciosae iudicabantur, [Note: Lutheranismus] vt nullum esset atrocius crimen quam Lutheranum appellari. Atque ferunt


page 587, image: s587

cum quodam tempore supplicio simul afficerentur quidam, qui latrocinando caedes fecissent, et qui religionis veterem pietatem mutasse perhiberentur, et vocarentur Lutherani; latrones iam imminente morte testatos fuisse, se poenas dare latrocinii non Lutheranismi causa. Vsque adeo immane scelus esse Lutheri doctrinam sequi inculcatum fuit vulgo, et cum in aeternum Deum contumeliosus ille, et omnibus rebus deprauator esse Christianae religionis crederetur. Viuente adhuc Rege Henrico [Note: An. Burgius. Thuanus libro 22. pag. 677. et lib. 23. p. 699. Comment. de ftatu relig. in Gallia fol. 18. Schardii epit. ad anni. 1559.] coniectus in carcerem fuit vnus per quam celebris Iurisconsultus Annas Burgius seu de Burgo, quod crudelitatem illam animaduersionum suppliciorumque non probaret. De eo cognitione dilata, cum morte Regis Henrici tum aliis de causis supplicium sumptum postea: fuit et ille viuus crematus. Alii etiam, interque eos vtriusque sexus genere et opibus primarii, partim correpti fuerunt, partim in discrimen extremum venerunt vitae fortunarumque omnium. Quae cum ad hunc modum gererentur, magnis et perniciosis motibus causas dederunt. Varia etiam et multiplicia scripta in Gallia clanculum fere edebantur, in quibus grauissime accusabantur Guisiani. Erat autem praecipua querela Rege nondum eam aetatem habente, [Note: Guisiani.] quae sufficeret gubernationi regni praetexi illius nomen et maiestatem a Guisianis, suo arbitrio facientibus quaecunque liberet: cum de sententia Ordinum in regno legitimi curatores constitui deberent, secundum scriptas leges, et more maiorum, Haec a Guisianis defendebantur, commemoratis exemplis compluribus annorum superiorum, quibus Reges minore etiam aetate sibi consilium asciuissent sua voluntate. Et probatis copiose actionibus omnibus quae in primis reprehendebantur, coierunt tum nonnulli, inque his ex nobilitate quidam non postremi: satisque magnae copiae cogi coeptae. Rex tum Amboisiae erat. Qui coierunt, nullo modo se contra Regem arma cepisse affirmabant, sed pro illius salute et incolumitate, cui Guisiani insidiarentur, quod dicerent eum posteritatem esse Capeti, seu Caroli Magni ad quos legitima successio regni pertineret. Fuerat deliberatum, et pene constitutum viuente adhuc Henrico II. Ne religionis nomine in quemquam animaduerteretur ante decreta concilii Oecumenici. Haec ne firma rataque essent, per Cardinalem Carolum Lotaringum stetisse aliqui criminabantur. Quorum caput quidem ex nobilitate Rainaldus (quem sui valde laudarunt, aduersarii vehementer vituperarunt) copias contractas collegit adduxitque Amboisium; vbi cum Rege Cardinalis et frater ipsius Franciscus Guisius tunc fuit. Praetendebant hi motui metum solicitudinemque suam de Rege, cui a Guisianis impenderet periculum, pertinens ad totius regni cladem: et inuidiosissime commemorabantur cum alia crudeliter, auare, superbe a Guisianis gesta tum supplicium Dn. Burgii, qui Cardinale procurante esset combustus, propterea quod illius voluntati refragaretur, et non approbaret assentando errores in doctrina et vsu religionis manifestas. Sed his copiis siue vi seu fraude dissipatis, et Rainaldo aliisque conspirationis eius principibus interfectis, ita aliquantulum ocii fuit. Nihilo tamen minus intestina odia remanserunt, neque seditionis quasi ignis penitus fuit extinctus. Horum consiliorum plerique conscium esse aiebant Regem Nauarrae. Congregati etiam quidam fuere ad inuadendam et occupandam vrbem Lugduni, qui sacerdotum bona diriperent si processisset conatus. Sed hi sunt detecta re, partim oppressi, partim repulsi.

[Note: Thuanus libro 24. pag. 741. Hugenoti.] Neminabantur per contumeliam desertores errorum veterum non modo Lutherani, sed etiam Hugenoti. Hoc a Guisianis nomen in seditiosos et turbulentos, a quodam Hugenoto seditioso confictum, inimici illorum etiam ad Regis contumeliam interpretabantur, quem ab Hugone Capetio genus ducere constaret. Regem etiam Henricum II. iocantem rythmo populari praedixisse ferebatur in Guifianos, Eos purpuratos se mortuo populum Gallicum vero, camisiatum fore.

[Note: Africana. Schardii epit. ad ann 1560. Thuanus libr. 13. pag. 799.] Cum Tripolis in Affrica oppugnaretur Hispanica classe, admodum instructa nauibus et viris, multo maiore classe Turcica oppugnatores circumuenti, et classis


page 588, image: s588

illa disiecta fuit multis captis, etsi plerasque euasisse periculum plurimi postea scripserunt, et acceptum damnum cleuare fuere conati. Itaque creditum est tantam illam cladem non esse quantam rumores sparsissent, cum quidem magnum detrimentum acceptum; esse constaret, Turcica classis fortuna vsi fugientes insecuta est, qui fere [Note: Gerbina Insula] petierunt munitam insulam Gerbinam. Meninga hanca veteribus appellatam fuisse perhibent. Peruenisse tamen eo dicebantur omnes triremes ad Tripolim fuga elapsae praeter vnam segniorem. Gerbina et loco opportuno habuit vrbem arcemque bene munitam, et praesidium firmum ad V. millia Germanorum, Italicorum, Hispanorum [Note: Don Alfare.] militum, quorum ductor seu Praefectus Hispanus Donalfarus nominabatur. Hi fortiter se gerere, in velitationibus hostem facile repellere, et esse superiores, cum aqua in vrbe non sit, altero quoque die armata manu eam aduehere et deportare, sed deficere etiam eos necessaria caetera ad victum cum inciperent, captos ita demum restituerunt, si pro illis certa copia commeatus penderetur. Praefectus Praesidio, postulanti ductori classis Turcicae, vt deditionem faceret, respondit; se eum non esse qui, vt alii, munita loca traderet hosti. Et hoc facientes dignos esse suspendio, quod ipse simili in facinore supplicium in se quoque statuat.

Interea ferebatur duas triremes Florentinas potitas esse tribus Turcicis appulsis ad nescio quod littus. Itaque homines fere effugisse, multos tamen captiuos, et nonnihil pecuniae in nauibus inuentum.

[Note: Turcica.] Ferebatur et hoc, Genuam venisse legatum Regis Persici, promittente Turcicum bellum, quod Persa summis viribus gesturum se esse affrmaret, si Christianitas quoque Turcas aggredi velit. Dicebanturque eadem de re Legati missi ad Caesarem et Regem Hispaniarum. Erant tum res Turcicae non prorsus quietae: dissidio enim inter fratres orto minor natu Baiasseta transfugerat ad Persas. Et reposcebatur ille enixe a patre, sed reddi nondum constabat. Significabatur autem decreta legatio eximia, cum praeciosissimis muneribus a Solymauno ad Persam iter breui ingressura, vt de Baiasseta restituendo cum Persa ageret. Constantinopoli [Note: Obitus Philippi 18. Febr. 1560. Ioach. Camerarii vita Melanchthonis p. 385. Thuanus lib. 26. p. 809. Schardii epit ad ann. 1560.] etiam pestilentia saeua fuit.

Hoc anno XIII. Cal. Martii mortuus est Wittenbergae Philippus Melanchthon, cum vixisset annos LXIII. et totidem pene dies, quem luxerunt boni omnes mortuum, mali et petulantes quidam insectati sunt. Et controuersiae Ecclesiasticae fieri coeperunt maiores et importuniores, renouantibus quibusdam contentionem de Sacramento Coenae Domini, et rem actionemque sanctissimam profanis disputationibus contaminantibus.

[Note: Liuonica.] Liuonienses metu hostis potentissimi et immanis, omnium opem auxilium que implorare. Ferebatur hic captis iubere manus et pedes praecidi. Teutonici quidam numero CXXIX. adorti illo bello Moschobitas DC. profligarunt hos, sed cum finem insequendi non facerent, circumuenti interfectique sunt vniuersi praeter XXX. qui grauiter vulnerati in manus hostium peruenerunt caeteri occumbere quam capi maluerunt. Immissi in mare fuerunt aliquot triremes piraricae hominum audacium et improborum qui interciperent ea qua aduehi Moschis perhibebantur inprimis instructiones armorum. Fueruntque ciuitates quaedam suspectae quod Moschobitas variarum rerum commeatu adiuuarent et hoc nomine Lubecca male audit inprimis.

His temporibus circumferebatur exemplum epistolae quam scripsisset Cardinalis Lotaringius ad Papam. Continebat hoc querelam grauem de iis quae nouari inciperent in Gallia, et implicari significabatur negotio magnos quosdam viros, et rem esse periculosam. Addebaturque petitio, vt mitteretur cum autoritate Apostolica et mandatis in Galliam Cardinalis Turnonius Collegii Cardinalium Decanus. Conuentus autem fuerat habitus Principum in regno Galliae; et huc vsque autographum.



image: s589

IVLII PFLVGKII ET IO. ANTONII VIPERANI ORATIONES IN MORTEM CAROLI V. IMPER.



page 590, image: s590

LECTORI BENEVOLO S. D. BURCARD GOTTHELF STRUVE.

VIx Imperatorem esse credimus, cuius in mortem tot orationes laudationesque funebres vel habitae fuerunt, vel publicatae, quam post Caroli V. mortem factum hoc fuisse constat. Testatur de eo Schardius [Note: Epit. rer. gest. ad annum 1558.] Funus eius variis Doctorum Orationibus omnium fere nationum cohonestatum est. Inter quos in Italia, Bononiae, Franciscus Robortellus, Florentiae, Io. Baptista Adrianus. Irr Germania Viennae, Georgius Ederus, et Andreas Rapicius Caesaris Consiliarii, et Paulus Fabricius Mathematicus, Friburgi Brisgoiae Ioannes Artopoeus. Iureconsultus. Denique in exequiis Augustanis Ludouicus Madrutius ita virtutes eius celebrarunt, vt certamen laudum ipsius suscepisse videantur. Praeter haec scripta exequiae Caroli V. quas Ferdinandus fratri suo fecit fieri, sigillatim describuntur Augustae Vindelicorum 1559. 4. Habemus alias praeter. Ioan Baptistae Adriani Orationem Antonii Bendenellae Orationem in funere Caroli V, Luciae 1559. 4. Anatolii des Burnes Immortalitatem Caroli V. Georgii Amerpachii Threnodiam in mortem Caroli V. Inter has binas orationes alias hic cum Frehero exhibemus. Harum priorem equidem incerti esse auctoris in Syllabo Auctorum indicauerat iste. Ast, possideo eiusdem Orationis exemplum Dilingae apud Sebaldum Mayer 1559. 4. excusum, cuius titulo, istius aeui scriptura, insertum est authore Iulio Episcopo Numburgensi. Tacent equidem Scriptores, qui Iulii scripta recensent, de hac oratione, facile tamen adsentior, [Note: Petrus Albinus, qui in Meisn. Chronic. p. 358. Iulii Pflugkii mentionem summo cum honore facit, eiusdem faltim scriptum de Rep. Germaniae et orationem de funere Mosellani Praeceptoris refert.] ex eo, quod Pflugkius iste Carolo V admodum fuerit familiaris, ab eodemque variis beneficiis ornatus. Altera, quae hunc Tomum Tertium claudit, Oratio est Ioannis Antonii Viperani, Messanae 1558. habita. Hic Messanensis erat Siculus Iuuenatensium Episcopus, Philosophus suae gentis atque Theologus dictus eruditissimus, [Note: Sic enim Toppius Bibl. Neapol. pag. 128. Gio. Antonio Viperano, Napolitano, altri lo fanno Messinese, Filosofo, e Teologo eruditissimo, Vescovo di Giovinazzo.] qui praeter alia ingenii monumenta, hanc publicauit orationem, quae tamen inter ipsius scripta, quae Toppius prolixe recenset, [Note: Ista scripta non in Bibliotheca solum, sed etiam additionibus p. 109. prolixe recensentur, nihil tamen ibi de hac oratione reperire licet.] haut memoratur.



page 591, image: s591

ORATIO FVNEBRIS DE MORTE CAROLI V ROM. IMPERATORIS, HISPANIARVM REGIS.

ETsi, Principes populique Germani, Garoli V. Imperatoris nostri mortem sine graui animi dolore commemorare nequeo, tamen cum de nobis atque vniuersa Republ. Christiana tam bene meritus fuerit, quam qui optime, facere non sane possum, quin ego eundem in hoc publico luctu memoria grata prosequar: et quae de eo tacitus cogitare soleo, eadem proferam, et vobiscum quodammodo communicem. Non quod putem vobis non meliora in mentem venire posse, sed quia spero eo minus repudiaturos esse vos hanc nostram tenuem orationem, quod memoria eius quem diligitis iure, nec vobis possit non esse grata. Ac primo quidem, vt intelligi possit, quantum damnum morte eiusdem Principis nostri fecerimus, cogitemus nihil eorum, quae vel fortunae vel animi sunt bonorum huic defuisse, et Deum ita eum donis suis ornauisse, vt videretur ad res maximas, atque ipsum adeo Imperium orbis terrae natus esse. Ortus quidem erat e gente Austriaca, vnde tanquam ex equo Troiano tot Reges, Romanorum Imperatores prodierunt, a quibus ad eum tantum bonorum permanauit, vt simul ac in hanc lucem aeditus fuit, amplissimorum Populorum atque Regnorum iam haeres foret. Fuit enim (quod quidem vos minime ignoratis) Maximiliani Imperatoris, e filio Philippo Hispaniarum Rege, nepos. Et quanquam haec in eo genere sunt, quod non virtus cuique sua parit, sed fortuna quodammodo adiungit, tamen ita vsuuenit, vt cum e bonis boni nascantur, horum virtuti ille honoris splendor, quem a Parentibus atque maioribus suis trahunt, iure deberi videatur. Quod si vlli ante hac Regi contigit, certe Carolo nostro contigisse videtur. Nam tot ac tantis virtutibus praeditus fuit, vtnon solum splendorem a maioribus acceptum, tueretur cum laude, sed nouis etiam accessionibus augeret atque cumularet: Ac si non aliena, hoc est, maiorum virtute niteretur, dignus tamen esset, qui summis honoribus ornaretur. Temperanter sane vixit, luxum omnem fugit, et postquam ad Rempublicam accessit, praeclara dedit signa singularis cuiusdam iustitiae. Quippe qui ius suum cuique tribueret aequabiliter, et mallet propulsare ab iis quos in potestate sua habebat, iniuriam, quam, si quam ipse acceperat, persequi. Cum qua virtute sua, tantum fortitudinis coniunxerat, quanta in hominem illum cadere potest. Cuius pars illa, quae in perpessione malorum consistit, e moribus eius mirabiliter eluxit: Etsi enim eo morbi genere, quod acerbissimum dolorem facere solet, saepe affectus fuit, hoc tamen non passus fuit se ita frangi, vt quoties opus esset, munera militaria in Castris non ipse obiret. Verum vt ita seipsum vicit, sic hostes suos, quotiescunque potestatem facerent pugnandi, fortissime superauit, et pro magnitudine animi sui res maximas, non solum in Europa, sed etiam in Aphrica gessit. Neque enim vllum in locum victrices copias suas duxit, in quo non impressae virtutis suae vestigia relinqueret. Accessit huc prudentiae tantum, quantum Imperatores summi ad procurationem Rerumpublicarum suarum afferre debent. Nam quoties legatis respondit, aut de maximis rebus consultauit, vox eius quoddam veluti oraculum Reipublicae esse


page 592, image: s592

visa est. Artem autem rei militaris non minus bene tenuit, quam peritissimus quisque legatorum eius; Imo tam bene, vt. hostes etiam primas ipsi in hoc genere tribuere non dubitarent. Et quanquam erat tam strenuus, vt cum hostibus quoties cunque res postularet, manus ipse consereret fortiter, eoque ipso documenta statueret, quantum in se esset fortitudinis, tamen nihil faciebat iracunde, ac si vllus vnquam, Imperatorum, hic certe visus fuit affectiones animi sui in potestate habere, et nullo prorsus impetu ferri. Etsi autem Carolus noster his virtutibus plane Imperatoriis praeditus fuit, et ad bonam bonorum omnium existimationem ita profluKit, vt Traianis atque Antoninis Romanorum Imperatoribus laudatissimis, in quorum sede collocatus fuerat, iure conferri posset, tamen vt pro dignitate Christiani nominis his etiam longo interuallo antecelleret, ad eum tantum delatum fuit diuinitus, vt Constatinorum, Theodosiorum, Carolorum, Othonum esset quam simillimus. Qui cum Christum Dominum atque Seruatorem nostrum colerentrecte ac pie, e fonte eius salutari, multo vberiores hauserunt virtutes, quam quae humanitus comparari possunt: Itaque vt Princeps ille noster non minore, quam illi virtute, ornaretur, tantum fide, tantum spe, tantum charitate, tantum denique omni pietatis genere excelluit, vt sanctissimi illi atque optimi Principes, deque re Christiana optime meriti, in eo reuixisse viderentur. Quippe cum hic se rebus secundis non minus efferri, quam aduersis frangi passus vnquam fuerit, tantumque abfuerit, vt moueretur cupiditate gloriae, quae alias magnis atque excelsis animis inesse solet, vt in ea ipsa contemnenda, se ipsum quodammodo vincere videretur. Nec alium e victoriis suis repetiuit fructum, quam vt haberet, quo vel orbi Christiano benignius facerc, vel Deo, cui quicquid harum rerum erat, acceptum referebat, gratias agere et beneficentiam eius singulari pietare laudare posset. Nam tantum in eo modestiae erat, nihil vt sumeret sibi, sed omnia potius benignitati diuinae tribueret, nec de hostibus victis, vllum ageret ipse Triumphum, quasi a se partae essent victoriae: sed in Templis benesicentiam Dei immortalis exquisitissimo laudationis genere celebraret. Adde, quod tanta cum pietate preces suas quotidie adhibuerit, vt facile appareret, non sua eum virtute, sed tantum benignitate Dei, ad spem bonam niti, in bello autem periculosissimo, si quam populus atque milites eius forte contraxissent culpam, eam ita deprecatus fuit a Deo, vt poenae quas ipsi luere deberent, in se transferrentur, ac telis, quibus ipsi conficiendi essent, ipse solus obrueretur. Quin etiam ita se gessit perpetuo, vt Christianis parceret libenter, nec minus in eos clemens esset, quos vicerat, quam eos, qui vim inferrent, frangeret fortiter. Possem hoc loco commemorare multos, quibus victis atque compressis, iniurias ab eis illatas, facile donauit: Et non modo non in eos durius statuit quicquam, sed multum etiam bcneficiorum contulit. Haec clementia tanto propius accessit ad similitudinem diuinae benignitatis, quanto maior est omni humana benignitate. Ex eodem fonte fluxerunt illa praeclara Principis nostri, quod semper maiorem habuerit iustitiae atque clementiae, quam potentiae atque dominationis rationem, malueritque de iure suo decedere, quam aliquid de alieno sui commodi causa detrahere, nec vllum susceperit bellum, de quo non ante religiosissimos, sapientissimosque viros in Consilium adhibuisset, deque sententia horum statuisset, idem iure suscipi posse: abhorruit ab omni contra Christianos bello, et quamquam gentibus immanitate barbaris, et a religione Christiana auersis, aliquanto libentius bella intulit, id tamen fecit magis, vt Christi quam suum regnum amplificaret. Hinc ad rem Christianam quanta facta est accessio? Cui nihil aliud si adiunxisset, quam nouum illum quasi orbem, qui noua Hispania appellatur, eumque e superstitione perniciosa ad verum Dei cultum traducendum curasset, bene tamen de Christiano orbe meritus esset. Quippe cum hic multo, quam ante, latius pateat, et damna. illa, quae a Sarracenis accepit, accessione tanta sarciri quodammodo videantur. At cum controuersia de religione Dei immortalis in tempora eius incidisset, eaque


page 593, image: s593

talis, vt in errorem perniciosum coniicere posset multos, in hac dirimenda, quantum ipsc operae posuit? Quae non consilia captauit? Quibus si euentus bonus respondisset, nec tempora ocio inimica pacis consilia exclusissent, certe non minus quam Constantinus, vel Theodosius, Ecclesiae Christianae profuisser. Videtis iam Principes populique Germani, videtis quantum virtutis Carolus V Imperator noster ad Rempublicam attulerit. Ac cum idem nos atque Patriam nostram tueri atque ornare et posset, et vellet, tantum in eo nobis fuit praesidii et opis, vt quotquot in ipsius potestate essemus, beate et cum honore viuere possemus. Imperium autem ipsum, quod et commissum erat, propter summam eius moderationem, aequitatem, atque pietatem, non tam imperium, quam quoddam Orbis terrrae quasi Patrocinium esse videbatur. Quod quanto se magis accommodaret legibus Christianorum, tanto minus dubitandum erat Deum ei propitium esse atque benignum: Posteaquam igitur Carolus noster ex hac vita cessit, omnibus nationibus populisque, quibus imperauit, et tantum beneficiorum dedit, tristissimum sui desiderium, vt quicunque hominum nostrorum Principem hunc suum, Principem dico? Imo patrem patriae non lugeant, ab omni humanitatis sensu sint prorsus remoti. Quanquam autem mors summi illius, atque optimi Principis nobis sane luctuosa et est et esse debet, tamen quia spiritus sanctus in scripturis promisir, beatos esse, qui in domino moriuntur, habemus, quo nos ipsos hoc tempore nostro consolari possimus. Neque enim, si eundem spiritum per Paulum Apostolum loquentem audimus, lugere debemus, vt ii, qui neque vitae aeternae, neque resurrectionis mortuorum spem vllam habent. Est quidem humanum, capere dolorem e morte eorum, quos dileximus: At Christianorum cauere, ne in hoc genere simus nimii. Hi namque intelligunt praeclare mortem non extinguere homines sanctos, sed e vita caduca in aeternam, e misera in beatam plane transferre: et mortem horum eo minus perhorrescendam esse, quod spiritus ipsorum, quibus durum est peregrinari a Domino, soluitur vinculis corporum, vt cernere Deum sicuti est, eoque aeuo sempiterno perfrui tandem possint. Quo ipso quid melius? quid suauius? quid denique ad summam foelicitatem aptius vel esse vel excogitari potest? Quominus dolere debemus, quasi amiserimus eosdem, sed potius benignitatem Dei immortalis, qui eos ex hoc mundo ereptos in patriam illam aeternam transtulit, nos bene ac pie interpretari conuenit. Quare etsi non possumus non Carolum Imperatorem de nobis optime meritum lugere, tamen si considerauerimus, quo genere mortis ex hac vita migrauerit, dolorem nostrum leniri necesse est. Audite igitur, audite Germani, quomodo optimus hic Princeps diem suum obierit. Constat eundem anno superiore Imperio atque Regnis suis omnibus se ipsum vltro abdicasse. Sed quia ex attenuatione corporis sui atque infirmitate agnoscebat, non ita longe post futurum, vt vita hac cederet, ad quod ipsum vt accingeretur in ocium non iners illud quidem, sed cum vera pietate plane coniunctum, et Christo se tradidit totum, vt in eo conquiescere, et quod reliquum esset aetatis suae, consumere posset. Ab eo igitur tempore Deum assidue coluit, et animo atque cogitatione in coelum raptus aeterna illa et quae sursum sunt cogitauit, et quaesiuit tantum, nec passus est se ab his vitae officiis vllo negotio diuelli. Sed cum tandem Deus pater ille misericordiarum atque totius consolationis virum hunc, qui iam mundo mortuus, Christo tantum viueret, penetrare vellet, quo cogitatione atque cupiditate iam ascenderat, vt solidum illum atque vberem pietatis fructum in aeterna patria percipere tandem posset, ita quidem euenit, vt in febrem incideret. Qui morbus cum ingrauesceret, et Archiepiscopus Toletanus vir sapientissimus Principem officii causa salutasset, hic multa cum eo de Deo, deque Christo, et iis quae ad aeternam salutem pertinent, locutus est, et hoc quasi pabulo suauissimo saluberrimoque animum suum pauit. Deinde sacris mysteriis, quorum magna vis est, adhibitis, per ea quodammodo consecratus est Deo, et magnam animi consolationem hausit, nec ita multo post, cum sentiret, tempus


page 594, image: s594

mortis instare, ad Deum supplices tendens manus, misericordiam eius implorauit, ac tum magna ac pia animi alacritate, vt non mortem adire, sed in coelum potius proficisci videretur: Spiritum suum in manus Domini euocantis commendauit, et cum voce eadem extrema extremum edidit spiritum, et se in ipsum quasi complexum Dei obtulit. Haec cum Principi nostro euenerint, videtur mors eius talis fuisse, qualem procul dubio semper expetiuit, et Paulus ipse sanctissime exoptauit tum cuperet dissolui, et esse cum Christo. Quod si cui contigit, ei bona tanta adiunguntur, quanta nec oculus vllus vidit, nec auris vnquam audiuit. Itaque quod ille desiderium sui reliquit, id tanto facilius leniri potest, quanto melius cum eo actum est, quod ex hac vita in illas aeternas sedes haud dubie migrauit: Vt si ipsius causa lugeamus vehementius, non ita vt debemus, ipsum diligere videamur. Nostra autem causa ne acerbiorem dolorem susciperemus, ipse prudentissime cauit. Nam cum abdicaret seipsum Imperio atque Regnis suis amplisiimis, id egit, vt non tam nobis atque adeo eisdem Regnis eripi, quam per fratrem Ferdinandum Regem Romanorum Augustum, et Philippum filium, Principes summos atque coniunctissimos, praeesse non desineret. Quippe cum alterum horum gubernaculis Imperii Romani admouisset, alteri vero Regna alia haereditario iure reliquisset, neque id iniuria, cum praesertim ita se gereret vterque, vt in illo fraternae, in hoc autem paternae virtutis spem omnes boni iure collocarent. Itaque nihilo magis deseruit nos Imperator noster Carolus, quam bonus Paterfamilias domum suam, si forte peregre profecturus, eam aut fratri suo, aut filio, viris bonis et sui quam similimis committat. Quae cum ita sint omnia, etsi non possumus non lugere hoc tempore eundem Principem nostrum, tamen cum idem ipse cauerit. ne vel sua vel nostra causa vehementius perturbemur, non est profecto quamobrem hoc tempore recta ratio dolorem nostrum non mitiget. Et quia hic nos minime deseruit, cum reliquerit Imperium ei, quem esse alterum ipsum omnes boni iudicant, profecto nisi illius non tam mortem, quam discessum, quo ipsi nihil melius contingere potuit, aequi bonique fecerimus, officium rectum nos deserere videbimur. Quare ad eam pietatis rationem excitemus nos ipsos, vt memoriam Principis sanctissimi, et de nobis quam optime meriti ex animis nostris effluere minime patiamur, sed eam potius gratis animis in perpetuum prosequamur, et optemus maxime, vt exhaustis huius mundi laboribus atque aerumnis, nunc quiete aeterna ac longe foelicissima perfruatur, et in aeternis illis tabernaculis cum eo tandem omnes sempiterno aeuo quam beatissime viuere queamns. Atque vt idem Deus noster Principes optimos Ferdinandum Imperatorem atque Philippum Hispaniarum Regem perbenigne adiuuet, eisque tantum foelicitatis adiungat, vt nostris atque aliorum Christianorum rebus praesidium afferant, Turcas communes nostros hostes a ceruicibus Christianorum arceant, et Rempublicam Christianam consiliis dissidentium partium perturbatam constituant foeliciter, vt omnes et societatem Dei sanctissimi tandem aliquando celebrare possimus.



page 595, image: s595

IOANNIS ANTONII VIPERANI LAVDATIO FVNEBRIS CAROLI V. IMPERAT. HABITA MESSANAE, MDLVIII. REGI PHILIPPO CAROLI V. IMP. F. IO. ANTONIVS VIPERANVS.

PIctores simulachrum patris tui Rex Philippe, fortissimi, et clarissimi Imperatoris penicillo adumbrarunt, non eius animi mores atque virtutes oratione exprimere, et factorum gloriam in hominum memoriam disseminare studuimus, illis certe non minori praemio vel laude digni, quo difficilius est animi lineamenta quam. corporis effingere, et diuturniora sunt scriptorum monumenta quam pictorum tabellae: quae a paucis cerni possunt, et quauis temporis vetustate et iniuria facile corrumperentur. Ac quidem res a Carolo V. Imperatore gesta, quod maxime illustres et egregiae, atque omni virtutum genere distinctae essent, ad scribendum eius vitam multorum ingenia et studia excitarunt: me vero etiam patriae, quae mihi charissima est, pietas, ne iusta a meis ciuibus regi facta laudatione carerent, et tui, in cuius tanquam in Dei potestate sum, ratio mouit, vt eam orationem componerem, in qua patris tui expressam imaginem intuereris quae in te verae laudis et gloriae cupiditatem magis ac magis incenderet. Quamobrem si sensero eam tibi probari, non parum mihi ipse gaudebo, et quodammodo leuiter blandiar, quod labores mei, cui potissime optabam, potentissimo et benignissimo regi non omnino iniucundi fuerint.



page 596, image: s596

IOH. ANTONII VIPERANI IN FVNERE CAROLI V. IMPERATORIS AD MAMERTINOS ORATIO.

REGI nostro et Imperatori CAROLO in supremi eius dici celebritate merito a vobis, Mamertini, maximi et amplissimi honores fiunt: quandoquidem maiores vita functis, quam viuentibus sacro quodam pietatis iure debentur. Neque aliud est honor, quam cultus, qui vel dignitate, vel virtute aliqua praestantibus viris exhibetur: regia vero dignitas et imperii eximia est, illiusque virtus singularis ac prope diuina. Nec mihi quisquam obiiciat huiusmodi honores aut mortuos non videre, aut quam minimum curare. nam vt ad mortuos nihil pertineant, ad viuentes certe pertinent, ne aut obliteratae beneuolentiae; aut spretae venerationis, aut neglectae pieratis, aut praetermissi officii culpa aliqua teneantur: ne dicam funerum exequias et consolationem quandam habere huius vitae miseriarum, et stimulos ad aemulationem imitationemque bonorum, siquidem ab omni labore vacationem et ab omni metu securitatem in his prosequendis sperare. videmur, et iisdem nos olim cohonestandos ornamentis gaudemus, quibus ftudiosi homines post mortem afficiuntur, si illorum mores vita nostra et factis expresserimus, tum quos oculis non cernimus his, quibus eos decoramus, honoribus intuemur. Quis hunc solennem apparatum et illustrem pompam inspectans, ac tot faces, titulos, imagines, tot ornamenta honoris, tot laudis insignia, tantam speciem funeris et dignitatem, non praefentem Carolum videre se cogitat, et tanquam numen hoc ingenti honorum splendore et amplitudine illum venerari? Mihi vero latissimum campum, in quo decenter et tuto exultare possit oratio, dat inuictissimi Imperatoris virtus, quae in huius vitae curriculo diuina quadam sorte longissime excurrere et cognosci clarissime potuit. Non enim intra columnas Herculeas conclusa, sed plus vltra digressa, neque terrarum terminis coercita, sed coeli regionibus factorum eius gloria terminata est. Et mortalium quidem nemo, dum spiritu aerem ducit, beati laudem habere potest: quoniam dum viuimus, variis et incertis casibus subiecti sumus, ita vt, qui vitae cursum absque vlla offensione secundum habuerint, contingat his saepe acerbissimorum incommodorum plenus exitus; et voluntas, quae nostrarum actionum est positum in nostra potestate principium, sic volubilis et inconstans est, vt saepe laeui aliqua voluptatis illecebra a sensu, et appetitu de proposita ratione flectatur. Quin neque bonam voluntatem suscipere, nisi Deo immortali duce, neque optatam metam attingere, nisi eodem adiutore possumus. Qua de gratia, diuinae inquam bonitatis et lucis communicatione quis, licet nullius culpae sibi conscius sit, in huius vitae vsura sibi quicquam audeat polliceri? Quo circa per viam quempiam salutare IESV CHRISTI verbo cautum est: nec male poeta ille ex Solonis sententia dici beatus,

Ante obitum, inquit, nemo postremaque funera debet.

Atqui Regis et Imperatoris nostri obitus ac vitae finis pietatis nitore est, quam victoriis et triumphis cursus vitae fuit, illustrior. Hanc benemeritos de rep. ciues cum vitae munere functi sunt, laudandi consuetudinem praecaeteris gentibus olim Graeci et Romani moribus cultae liberaliumque doctrinarum studiis, ac bellicis artibus florentissimae nationes diligentissime seruarunt, qui cum omnes claros viros laudari, tum eos maxime voluerunt, qui pugnando pro patria mortem fortiter oppetiissent. At quanto magis CAROLVS praedicandus est, qui non inter caesorum aceruos occubuit,


page 597, image: s597

quod alienae gloriae inuidi homines illi vitio fortasse dedissent, sed ex periculis pene infinitis, et ex media ipsa morte ad Christiani populi libertatem et salutem defendendam diuino benesicio reseruatus est? quique incredibili virtute imperii dignitatem retinuit, et summa felicitate remp. Christianam amplificauit? Viuent memoria seculorum omnium res eius gestae atque virtutes clarae. et egregiae amplissimisque apud omnes honoribus celebratae, illustratae triumphis, in marmoribus literis incisae, scriptorum monumentis ab omni temporis iniuria et obliuione vindicatae, ac simul iisdem regionibus contentae, per quas sol ille mundi lumen et temperatio cursum quadrigasque conuerrit: quodque idem nobis maximopere optandum et expetendum est, cuiusque gratia tantis vigiliis et laboribus in hac lacrymarum valle exercemur, diuinarum rerum intuitu mens eius inter coelestes angelorum choros splendidissima cum gloria in aeternum tempus aletur. Quamobrem mihi non tam copia, quam modus indicendo quaerendus est, ne multitudine rerum perturbata oratio tanquam in densa sylua errans reperire exitum non possit. Ac primum de imperatoria dignitate, tum de perfecto imperatore pauca mihi dicenda videntur, vt ex ipsa rerum gestarum commemoratione perspicuum fiat quanta prudentia, et animi magnitudine illam CAROLVS sustinuerit, praeclarum inuictae virtutis, ac singularis iustitiae, et pietatis exemplar. Estautem imperatoria dignitas post pontificiam, quae vere diuina est a Dei filio, et hominis inter sui cultores instituta, sine vlla controuersia prima, a Iulii Caesaris temporibus vsque in hunc diem summa. Nam ille omnium rerum potitus non regis nomine, quod Romanis odiosum erat, sed Imperatoris militari iucundo, et graui appellari voluit, a quo deinde Imperatores non tantum bellorum duces, sed omnium quoque rerum domini, et moderatores dicti sunt. Cuius honoris sedes primum Romae fuit collocata; mox a Constantino Imp. qui tum Christi cultum et puram religionem susceperat, vt Romam mundi caput et dominam orbis terrarum Christi vicario concederet, in eam vrbem deportata, quam de suo nomine vocanit; postremo a Graecis, quod Romanae Ecclesiae sanctissimum grauissimumque consilium despicatui ducerent repetita, et ad Latinos translata Pontificis maximi auctoritate penes Germano sin haec vsque tempora permansit. Habet Christianorum coetus, quae Ecclesia dicitur, arma tum ad animi tum ad corporis tuitionem et salutem idonea, duos nimirum gladios, quorum alter coelestis est in manusummi Pontificis a diuino numine illi traditus, altero Pontifex Imperatorem accingit, quem ei muneri atque officio praeponit, vt. remp. Christianam ab externis, ac domesticis aduersariis corporeis armis aspectabilibusque custodiat et quia in tuenda maiestate Imperii ceteris fortitudine, integritate, sapientia, praestare debet, triplici corona ferrea, argentea, aurca donatur. Quam maiestatem Imperii cum tot annos Austriae principes diuino nutu et consilio tenuerint, coniicere possumus, quantum Deus immortalis auream istam familiam dilexerit et caram habuerit, si ea curat, quae ad salutem hominum in se credentium pertinent: quorum culpas proprio sanguine redimere factus homo non dubitauit. Atque hic, ad cuius exequias cohonestandas conuenimus, septimus est a Rudolpho Habspurgi comite, qui Boemiae rege Ottocaro perduelle deuicto Austriam iure belli adeptus est: quem duo Alberti, duo itidem Federici, ac Maximilianus ornati eadem dignitate subsequuti sunt, quos quidem omnes CAROLVS virtute, et opibus superauit. Nam vna cum patrimonio paternae familiae adiit haereditatem Hispaniarum, Hispaniisque subiectorum regnorum: quae ab auunculi Ioannis morte, et Mariae quatuor regis Ferdinandi filiarum natu maximae Ioannae matri suae haereditario iure obuenerunt. Quae relicta a parentibus bona non solum eximia prudentia conseruauit, sed etiam diuina virtute, et felicitate auxit, vel ignoti quondam orbis terrarum multas magnasque regiones ad ditionem suam et imperium adiungens. Iam qui formam Imperatoris scriptis suis tanquam in tabellis effingunt hanc dant operam, vt multis virtutum ornamentis et vario honestatis splendore decora cernatur, sed Homerus poetarum facile princeps, atque omnis eruditionis fons et magister Agamemnonem ducem maximi


page 598, image: s598

illius contra Troianos coacti exercitus a sapientia, et fortitudine commemorat, quoniam prudentiae coniunctam effe magnitudinem animi necesse est, vt et intelligendo quae ratio fieri velit, et gerendo quae tempus postulet his praestet Imperator, quos dignitate et imperio anteit, quibus quoque laudibus doctissimus et eloquentissimus Xenophon Cyrum suum quem nobis tanquam perfecti regis ideam proposuit, exornat. Quod si prudens effe debet Imperator, ergo illi fugienda temeritas est, quae regione contra prudentiam pugnat inimica consilii et rationis; fugienda etiam intemperantia, quae cupiditatum facibus hominem ad turpitudinem accendens inflammato impetu rationem a sua sede disturbat. Et quonam pacto quis alios voluntati suae potest obedientes reddere, a quibus ipse intelligentia vincitur? aut ad ea pericula quempiam inducere, quae ipse declinat? Ex animi vero praestantia, et intelligendi prudentia in ipsa dignitate maxima Imperatori autoritas paratur, vt a milite suo non minus quam ab hoste obseruetur: quandoquidem sublata obedientia, quae conuenientem rerum connexionem fouet, exercitus seipse dissoluit, quo nihil potest esse peruersius. Alii fortunatum Imperatorem praeterea volunt: et nos quoque non vt propriam illius quaerimus, quippe quam de se praestare nemo potest, sed illi a Deo, in cuius potestate est, secundam fortunam precamur, quae nisi diuinitus hominum studiis velut comes addatur, ad amplitudinem nominis, et gloriam per se ipsa virtus parum valere videtur. Fortunam autem intelligo coelestem quandam auram humanis rebus, quae extra nos positae sunt, secundam vel aduersam a diuina voluntate effluentem homini occulta et ignota, cuius nulla ratio a nobis reddi potest, non aliquod per se numen a diuina summi illius rectoris prouidentia separatum res humanas inconsulto et temere ad ministrans, quod a corde, et ab ore ciuis Christiani abesse debet, qui vnum et verum Deum opificem, ac moderatorem mundi colit ab aeterno tempore vniuersa prouidentem, et sapientissime gubernantem non solum diuina, verum etiam humana. Atque haec omnia quae in formando perfecto Imperatore dicti homines afferunt, in nostro CAROLO, quantum fert humanae naturae conditio, summa fuere. Cuius res gestae maximam scientiam, et virtutem declarant exceptas et educatas secundis euentibus. Itaque cum clarissimis, et fortissimis Imperatoribus est quibusuis rebus merito conferendus. Nam praeterquam quod excellente suit ingenio, et ad arma nato et apto, tam variis et innumeris bellorum hostiumque generibus a prima adolescentia exercitus fuit, vt non solum natura, et praeceptis, sed etiam vsu, et experientia in scientiffimum ducem euascrit. Neque enim inertiae et voluptatibus sese dedit, quas aetas florens appetebat, et fortunarum copia suppeditabat, sed vigiliis, et laboribus omne tempus aetaris transmittendum putauit, sine quibus gloria parari non potest: quae virtutis quaedam est vmbra, et non quidem par, sed certe magnum et amplum et illustre praemium benefactorum. Quam bellicarum rerum scientiam magni animi praestantia et fortitudine roborauit: qua praeditus neque laborem vllum perferre, vt mollis, neque periculum adire, vt ignauus recusauit honestam mortem desidiosae vitae praeponens; quod vita naturae, virtus hominis propria esset. Praebuit se mirificam vtrique sapientiae, inquam, et fortitudini sociam prosperitas tanta, quantam a Deo vir impudens non auderet optare. Nullum enim bellum suscepit, quod non prospere administrarit; nullum praelium commisit, quo non victor extiterit; nullam rem obiit, quam non fauste feliciterque perfecerit. Vnam calamitatem excipio, quam ad Algerium nullo suo vitio solum aduersa coeli tempestate accepit: sed quae animi excelsi robur incredibile, et diuinam eius virtutem aperte coarguit. Sed ne horum fides aliunde petatur, ipsa rerum gestarum explicatio faciet quae dicimus clariora. Placet autem narrationem ab eius ortu proficisci, vnde principium vitae ducitur, exquo solent nonnulli reliquum vitae cursum notare. Natus est porro Gandaui Flandriae nobili et illustri oppido a natali die IESV CHRISTI anno M D VI. Kal. Martii. qui dies Apostoli Matthiae festus illi bonus faustusque fuit, ad salutem, et memoriam nominis Christiani fatalis, nobis posterisque nostris in honore habendus. Nam eodem die Imperator creatus, et


page 599, image: s599

corona insigni imperii donatus, et gloriosas de hoste victorias consequutus est. At VI. aetatis anno Philippum patrem amisit, ac X. post annos mortuo Ferdinando materno auo, cui vehementer charus et ob ingenium indolemque diuinam vnice dilectus fuerat, ex Flandria in Hispaniam nauigauit, mox tribus annis elapsis in Maximiliani paterni aui demortui locum a Germaniae principibus, ad quos spectat Imperatorem creare, omnium suffragiis Imperator est absens declaratus. Tanta generis claritas et amplitudo, tanta in eo indoles specimenque virtutis inerat, vt grauissimos alioquin competitores adolescens in supremi honoris et dignitatis certamine vicerit. Et quoniam imbecilles et aegros animos nec castis moribus ornatos, nec praeclaris virtutibus instructos inuidentia facile occupat, dum ex aliorum secundis rebus et gloria minui res suas, et obscurari famam propter vehementem sui amorem existimant, ob praelatum in petitione Imperii Carolum quorundam male sanorum principum mentes acer liuor inuasit, atque animos in diuersas partes abripiens, tandem manus ad pugnas armauit; quorum iniuriam a se Carolus diuina virtute et consilio propulsauit. Operae precium est autem primum eorum bellorum causas recenfere, quae cum Francisco Galliarum rege in tuendo iure suo et dignitate gessit; tum victorias, quas a Christianae religionis aduersariis reportauit: vnde omnium malorum quibus resp. Christiana affecta est, culpam ab eo abfuisse cognoscetis, et Christianorum pariter vicem dolebitis, quod tantus Imperaror fuerit a tam praeclaris, et necessariis coeptis contra nostrae salutis, et religionis infensissimos hostes non humanis, sed diabolicis artibus consultisque distractus: quem sperare erat vniuersam Graeciam et sacrum IESV CHRISTI Domini nostri sepulchrum quod a barbaris nostro cum dedecore tenetur, aliquando recuperaturum esse, nisi variis, et importunissimis Gallorum armis distentus fuisset. Vita functo Maximiliano Imp. Carolus Maximiliani nepos, et Rex Gallorum Franciscus in petitione dignitatis Imperatoriae inter se concurrerunt: sed propter summum generis splendorem, et diuinam ingenii praestantiam, ac maximam opum facultatem (vt ante dixi) CAROLVS praelatus fuit. Quare Franciscus, qui seipsum sine riuali amabat, in eum graue odium concepit; atque ad eius spiritus reprimendos, quos magnos esse sentiebat, ne alienae virtutis lumen suae gloriae officeret, aliquot Germaniae principes, qui in eodem dignitatis certamine victi fuerant, ac potissime Henricum Angliae Regem in sui amicitiam pellicere conatus est; ortisque in Hispania dissensionibus ex CAROLI in Germaniam discessu, quo ad Imperii sedem accerfitus fuerat satis idoneam occasionem ad occupandam Nauarram sibi oblatam esse putauit, verum Hispanienses tumultus Adriani S. R. E. Cardinalis consilio, et diligentia sedati sunt, et Henrici amicitiam CAROLVS solertissime praeoccupauit. Et cum primum ex Hispania in Germaniam eundum ei fuit, quo tutum ab insidiis Gallorum iter haberet, qui non dicam a natura, sed armorum, et opinionum varietate sempiternas gerunt cum Hispanis inimicitias, Francisco promiserat, pro ea, quam in Neapolis regnum habere se actionem dictitabat, singulis annis aureorum C. M. soluturum, et Nauarram Henrico Regis Ioannis filio redditurum: sed ad haec promissa facienda adduci deinde non potuit, ne eorum regnorum ius imprudenter amitteret, quae ab auo legitime acceperat; quod ea, quae pollicitus fuerat, non sua sponte, et voluntate, sed coactus ab ipsa rerum necessitate recepisset, vt illis stare a nulla lege iuberetur. Tum aegre ferebat, Maximilianum Sfortiam vectigalem Imperii a Francisco vi armisque fuisse Mediolano priuatum, reputans secum ipse, quot pericula regnis suis conflarentur, si Gallos in Italia foueret gentem leuem ingenio, et arrogantem, ftudentemque semper rebus nouis, ac regnandi maxime cupidam. Verum interea dum regnorum suorum ftatum componit a Leone X. Pontifice maximo ad recuperandum a Gallis Mediolanum communibus copiis inuitatur. Nam eorum insolentiam Pontifex nullo modo perferre amplius poterat, quae Ecclesiae iura iniuria sibi vendicarent, et Apostolicae sedis auctoritatem nullo cultu dignarentur, et effecti iam essent omnibus nihilominus quam olim Siculis odiosiores. Itaque adducto exercitu a Prospero Columna,


page 600, image: s600

, Francisco Daualo Marchione Pischariae, et Antonio a Leua Mediolanum recuperatur, et Francisco Sfortiae Maximiliani filio restituitur. Ex quo Rex inflammatus furore, maximis ipse cum copiis alpes transcendit, Mediolanum obsidet, ac paucis diebus in suam ditionem, et potestatem redigit, munitoque praesidiis ad delendas Imperatoris copias, quae Papiae sunt, exercitus aciem dirigit. nec detrectant nostri certamen, quanquam numero inferiores, sed ingente animorum ardore et armorum pugnam suscipiunt. Stat paulisper anceps prima conflictione fortuna, tum ad nostros se inclinat, tandem Rex maxima suorum cum strage vincitur capiturque VI. Kal. Martii, ipso Imperatoris natali die. Quo secundo euentu CAROLVS nihilum elatus neque pro iuuentutis natura, quae inflatior est, neque pro victoriae conditione, quae insolentiores homines reddit, adductum ante se in Hispania Regem licet potentissimum, et acerrimum hostem pro diuina quadam sapientia, et animi magnitudine non modo nullis incommodis affecit, sed maximis beneficiis ornauit, certisque pactis ad seruandam pacem conditionibus liberum in Galliam dimisit, et abeuntem munificentissime prosequutus est. Ita gloriosus adolescens animum ab omni laetitia gestiente et insolentia cohibens, atque in tanta fortuna tantam obtinens lenitatem prudentiae, et fortitudinis armis victoriae conditionem, et seipsum vicit. Haec reconciliatio gratiae regis perculit non tenui metu animos Italiae Principum; cum etiam nunc impensius a Francisco Sfortia Franciscus Daualus Mediolani arcem repeteret, quod parum in illo firmae fidei suspicione moueretur. Igitur Clemens VII. Pontifex maximus, qui tum Adriano successerat, qui post Leonem paulo plus anno Romanam Ecclesiam gubernarat, et Veneti, et Franciscus Sfortia contra CAROLUM perinde, ac communem hostem ducti vana quadam fortitudine societatem, et arma coniungunt, in quam societatem etiam aegrum animum Francisci Gallorum Regis alliciunt. Sed in omnibus praeliis fortuna, quae fortes adiuuat, Imperatoris partibus, et gloriae fauit. In his bellorum procellis Romae aliqua detrimenta per Caesarianos insciente CAROLO importata sunt. Nam prorex Neapolis, quo Pontificem a Gallorum societate diuelleret, in illius damna Columnenses immisit, quod facinus Imperator grauiter improbans per literas Pontifici seipsum excusauit, et damnum factum recepit: tum Borbonus praedae studio cum exercitu Romam inuasit ad eius defensionem languidissimo studio incumbente Pontifice. ad cuius rei nuncium Imperator, qui tunc in Hispania natalem diem Philippi filii celebrabat, incredibilem dolorem accepit, et apud Pontificem iusta ignorantiae excusatione vsus est, et mandata ad suos dedit, vt obsessum in arce Sancti Angeli Pontificem quam certissime liberarent, et omnibus modis ex vrbe milites educerent: quos tamen a praeda nullius oratio, aut vis poterat amouere. Et res quidem ipsa (vt grauissimorum hominum sententias omittam) eum ab istius mali culpa absoluit: quoniam nullum hoc facinus inconsideratius, et maiore a quoquam temeritate susceptum, aut ipsi vidimus, aut ab aliis vnquam audiuimus. Nam quae ratio in spem occupandae Romae potuit Borbonum in pellere, qui collectum ex diuersis gentibus exercitum, et sine stipendio militem longis itineribus fessum fractumque intra inimicorum vires ducebat, vbi neque commeatum, neque pecuniam belli neruos alicunde sperasset, quin etiam haud longe post terga hostili exercitu imminente? Cui si diem vnum qui Romae erant obstitissent, altero die coactus fuisset omnium rerum inopia discedere. Sed habuit temeritas ex alterius ignauia, et formidine volente Deo, cuius sunt occulta iudicia, secundum exitum: ex quo vulgares, et imprudentes homines res, non rerum consilia iudicant. Tam ne igitur temerarium, et iniquum facinus subitum, atque insperatum prudentissimi, et sanctissimi Imperatoris consilio factum esse quis autumet? Quod si Italiae dominatum appetebat, si regnandi causa Iulii Caesaris exemplo peccandum putabat, cur vrbem non retinuit? cur milites euocauit? cur Pontifici damni facti recepit? quanquam obtrectatoribus nulla vnquam deest calumniandi ansa; quorum mens inuidia, os maledictione plenum est. Ita affectum Pontificis animum, et exulceratum Rex Gallorum appositis sententiis contra Imperatorem alit: et in idem foedus


page 601, image: s601

venit Rex Angliae cum Venetis; qui in tanta Italiae perturbatione, et tumultu quiescendum sibi non esse arbitrantur; quosque vt afflictam Pontificis conditionem miserentur, humanitatis aliqua ratio, et a Caesarianorum armis, vt timeant, monet felicitatis cursus, et falsa quaedam de victoris ambitione cum secundo rerum euentu crescens opinio. Quorum tamen conspiratio minus CAROLI animum permouit, quam non seruata a Francisco fides, quam in Hispania dederat, cum solutus, et in libertatem, vindicatus fuit. Ideo quo tantum in vniuerso terrarum orbe suis dissensionibus excitatum incendium vna ipsi pugna restinguerent, illum ad singulare certamen prouocauit ductus Petri Terraconensis, et Caroli Andegauensium Ducis auctoritate, qui singulare certamen inter se olim instituisse feruntur, quo de Siciliae possessione litem dirimerent, quae multis populis maximas calamitates attulerat. In quam pugnam renuit Franciscus descendere: immo iterum cupiit CAROLO reconciliari, quem in gratiam cum Pontifice rediisse comperiebat, et rem suam in Italia male geri, siquidem clarissimos duces a se desciuisse, et praeter alia incommoda Lotreccum, quem maximo cum exercitu ad expugnandum Neapolim miserat, in ipsa obsidione maxima cum exercitus parte morbo consumptum acceperat. Agnouitque aperte in facienda pace CAROLI non speratam facilitatem. Et quid Deus bone a CAROLO aut humanitatis, aut caritatis, aut pietatis omissum est, quo Franciscum in officio contineret, quando Heleonoram sororem suam illi in vxorem commiserit? Verum non multo post tempore Franciscum Massiliae Pontifex conuenit, eiusque filio Henrico Catharinam neptem suam in matrimonium dedit. Quae affinitatis coniunctio grauem suspicionem initae contra se societatis CAROLO mouit, cum manifestam Pontificis inconstantiam videret, et de Francisci erga se voluntate dubitaret, qui animum semper annatum gerens, tum maxime ad turbandam pacem Ligures e Gallia expulerat, et Genuam nescio quo iure repetebat. Et quidem Gallorum ingenium, et infirmitas multorum scriptis reprehensa est, quod leues sint, et in capiendis consiliis mobiles, in suscipiendis bellis alacres, in resistendo imbecilli, ac molles. Tunc Imperator summos Italiae Principes maximis beneficiis, et honoribus sibi deuinxit, et Francisco Sfortiae Mediolanum libere concessit, vt omnem appetitae Italiae dominationis suspicionem a se remoueret, qui omne cum Christianis bellum oderat, et ad debellandos amentia deprauatos haereticos, ac Turcarum audaciam reprimendam animum a pueris intenderat, vnde Religioni fides, imperio dignitas, sibi gloria, Christianae reipublicae salus, omnibus pax, ocium et tranquillitas pareretur. Interea Franciscus Sfortia correptus morbo discedit e vita, et Franciscus Rex Gallorum auito quodam iure Mediolanum ad se pertinere dicit, et Sabaudiam, cuius dominus Impertorem affinitate attingebat, iniquissime ac tumultuosissime aggreditur. Qua de re certior factus Imperator in ipso itinere, cum victor Rex Tunethe rediret, grauissimam orationem aduersus Francisci mutabilitatem, et peruersitatem Romae apud Paulum III. Pontificem maximum in Clementis demortui locum, ab vniuerso Cardinalium senatu suffectum in amplissimo patrum consessu habuit omnesque testatus est non sponte, sed lacessitum, non dominatus cupiditate, sed defendendi sui suorumque causa arma se capere; postremo ad singulare certamen sese obtulit, ne duorum culpa Christianae regiones suorum caede, et cruore plus plusque foedentur. tum confecto exercitu Galliam braccatam, quam nunc Prouinciam vocamus, petere contendit: sed propter immanem frigorum, et hyemis vim in hyberna Genuam rediit. Hoc interimPontificis maximi studio, et industria X. annorum induciae inter reges fiunt. Nihilominus Franciscus quanquam arma deposuit, voluntatem bellandi non exuit: et cum se penitus deiectum e spe recipiendi Mediolanum videt, aliquot Germaniae principes Austrio generi priuatis quibusdam odiis inimicos atque in primis Cleuis ducem contra CAROLVM solicitat, et inuadere cum exercitu in Flandriam suadet eo scil. tempore, quo Imperator ad expugnandum Algerium nauigarat; ipse etiam multis copiis diuersas partes, quae in CAROLI ditione sunt,


page 602, image: s602

vexat; atque o nefandum et impium scelus ad Christianorum caedes; et incendia religionis nostrae crudelissimos hostes pollicitationibus, ac praemiis inducit. Quorum malorum nos ipsi testes sumus, qui spectatores magna ex parte fuimus. Nos enim ipsi vidimus e tectis nostris Calabriae oras saeuissima depopulatione vastari, et foedissima flamma vrbes, et agros incendi. Quid referam virorum crudelissimam caedem? quid mulierum acerbissimam vexationem? quid captiuorum miserrimam seruitutem? quorum lamentationes hic ipsi nos ingenti nostro cum dolore, et commiseratione exaudiuimus, cum sociorum miserandam calamitatem inspectantes nullum afflictis auxilium, et opem ferre possemus. In quam candem calamitatem permulta aliarum regionum maritima oppida, et aliquot Mediterraneo mari circumfusae insulae inciderunt in Christianorum strage, et sanguine ardentius bacchante Barbarorum furore. Quae ora? quis sinus? qui portus? quis toto mari locus a Turcarum classe, et direptione tutus fuit? quae ciuitas socia non ingemuit? quae non indoluit tam tetram, tam horribilem, tam foedam, et infestam pestem a Christianissimo quondam rege fuisse, tam impie, tam scelerate, tam nefarie in Christianorum regiones, et vrbes immissam? At vero Deus optimus, qui impios odit, et religiosos amplectitur, ex Maurorum telis Imperatorem defendit, et ex vndarum procellis eripuit, et incolumem regnis fuis reddidit. Qui vsus eadem caelesti aura temeritatem Cleuis ducis facile domuit; mox ad contundendam regis audaciam Lutetam Parisiorum maximo cum exercitu petiit expugnaturus eam vrbem, in cuius expugnatione vniuersum Galliae regnum occupatum iri videbat: tantusque Parisinorum animos terror subiit, vt omnes manifestam fugam meditarentur. It obuiam Franciscus maximis cum copiis et totius Galliae nobilissimis ducibus non pro gloria, sed pro salute dimicaturus. Iamque duo potentissimi exercitus duobus clarissimis regibus praesentia sua et oratione milites ad certamen hortantibus prope aderant summa cum virium contentione pugnam inituri, in qua totius belli moles et omnium rerum summa vertebatur, cum Sanctae Ecclesiae caput IESVS CHRISTVS dominus noster Christianorum labores, et clades e coelo miseratus mirum in modum regum animos inter se reconciliauit, et rem quasi ex magna et nebulosa tempestate in serenam tranquillitatem reduxit. Sed eam paulo post Francisci mors perturbauit. Nam Henricus regno succedens acer iuuenis, et ardens studio belli ad renouanda Martis certamina statim animum adiecit. itaque oppida munire, et primarios Germaniae viros aduersum Imperatorem clam instigare et occulte cum Heluetiis societatem inire coepit. Nec prudentem Imperatorem iuueniles animi ardores, et astus latuere. quare aduersus Henrici studium et audaciam se ipse quoque instruxit; et inuito distractus ab eo bello, quod contra Germaniae ciuitates, quae haereticorum partes se quebantur, parauerat, Lotharingiam versus castra mouit, ac iuuenilem animum et conatus consilio, et virtute cohibuit. Nunc ad ea bella transeo, quae contra haereticos pro veritatis defensione, et contra verae pietatis hostes pro Christianorum salute et incolumitate gessit: ex quibus intelligetis quanta pacis ornamenta et belli subsidia Christianae reipublicae comparasser, ni Gallorum aut leuitas aut inuidia illum in magnis et diuturnis contentionibus habuisset. Equidem Ioannes Federicus Saxonum Dux et Philippus Landgrauius haereticorum Principes et fautores, dum Imperator armis in Gallia distineretur, pacto in Schemelcaldo Saxoniae oppido cum plerisque Germaniae principibus inter se foedere Bransoicchi ducem contra fas omne possessione sua disturbauerant; et ad ImperatoremLangrauius audacter adierat, atque arrogantius eum monuerat, ne quid contra ea, quae ipsi gessissent, moliretur, vnde permultorum principum odia in se conuerteret. Quod facinus placuerat Imperatori ad concilium deferri, et cum semel atque iterum citati adesse neglexissent, dux Saxoniae et Langrauius perduellionis damnati fuerant. Et Martinus quidam Luther homo omnium scelestissimus nuper in imperitum vulgus prauas quasdam opiniones et


page 603, image: s603

sententias contra Ecclesiae Romanae dogmata et instituta spargere coeperat, et nactus socium amentiae suae Oecolampadium dissolutum, perditum, et nequam hominem, atque etiam adeptus sectae suae fautores maximos Germaniae principes, Saxoniae ducem, et Langrauium breui qui sub agnina pelle animum gerebat lupinum, multis Germaniae ciuitatibus malum venenum infuderat. Non enim vlla pestis est, quae latius manet, quam haeresis, praesertim ea, quae felicitatem nulla nostra cura, labore comparandam proponit, cum ingenium sit omnium hominum (vt Comicus poeta loquitur) ad libidinem a labore procliue; hoc autem magis, si principum auctoritate confirmetur: quorum mores, et vitae rationes in populis subito sequuntur. Ad quod pestiferae, et funestae doctrinae semen extinguendum omnem diligentiam CAROLVS adhibuerat: et quoniam, in popularium sensibus quod fibris inhaereret, facile extirpari non poterat, edicto cauerat, ne quid de religione innouaretur, nisi ex decreto Sancti, et Oecumenici Concilii a Pontifice Romano conuocandi. Tunc igitur suscepto bello a Catholico Imperatore contra Principes haereticos vndique ad eos copiae subsidiaque venerunt: LXXX. M. peditum, equitum XV. breui tempore collecta sunt, muralia tormenta CXX. currus ad ferenda onera DCCC. naues ad transmittendum flumina CCC. Doleam Mamertini contagionem mali tam breui, tam late diffusam? an tantam Germanorum potentiam non periculosissimis temporibus contra Mauros Turcasque conuersam? Ceterum, qui non in hominum multitudine, et robore, sed in Dei maximi dextera, et virtute spem omnem victoriae collocauerat, CAROLVS maiore animo se bello contra sceleratissimos, et nefarios duces accingit; et dum Langrauius in oppugnandis, et ad fidem suam adigendis vicinorum oppidis tempus terit, quam maximas potest copias armat: cumque adhuc militum numero inferior longe sit quam vt cum hoste congredi possit, nullam pugnandi copiam illi facit, sed insolentem iuueniliter exercitum prudente cunctatione debilitat, qui quoniam compositus est ex variis hominibus, et horum laborum minime patientibus, qui bella comitari solent, deficiente ipsum commeatu, et frigidiore tempestate adueniente dilabitur. Interea quoque Dux Mauritius Ferdinandi Caroli fratris legatus cum exercitu inimicorum regiones ingressus hostiliter omnia populatur et vastat. Quae incommoda Lantgrauius animo agitans studuit cum Imperatore pacisci: sed cum nihil impetrasset (nam indignum Imperatoria dignitate, et abhorrens ab aequitate CAROLO videbatur tantam insolentiam, et temeritatem impunitam relinqui) noctu contento itinere in Haidamum oppidum confugit, exercitumque dimisit. Vnde finitimae ciuitates in CAROLI potestatem venere, et qui inimicis fauerant viri primarii, et Schemelcaldicae conspirationis adiutores et socii veniam suppliciter ab eo postularunt. At Dux Saxoniae validioribus copiis ad omnem se euentum munit: contra quem Imperator signa conuertit, et victricem aquilam in Saxoniae fines inferens ad certamen hostem quamuis numero militum priorem trahit, et momento prosternit et capit. Quae omnia tanta industria diligentia celeritate administrata sunt, vt diuino nutu et consilio gesta fuisse visa sint. Quare religiosissimus Imperator non vt Caesar in Ponto veni, vidi, vici; sed totam victoriam ad diuini nominis prouidentiam et virtutem referens dixisse fertur, veni, vidi, sed Deus vicit. Et Dux Saxoniae licet iudicum sententiis capite damnatus fuerit, tamen ab humanissimo victore benignissime liberalissimeque tractatus est. Lantgrauius quoque tum in Imperatoris fidem et potestatem sese dedit. In hac rerum quasi malacie et tranquillitate subita quaedam tempestas exorta maximo periculo Imperatorem obiecit. Nam Mauritius aegre ferens Langrauium socerum suum diutius in custodia teneri, atque haereticorum stimulis incitatus deleta tot tantorumque beneficiorum memoria, quibus ab Imperatore ornatus fuerat, clam cum Henrico Galliae Rege et Ducis Saxoniae et Langrauii liberis contra eum societatem coiuerat; et postquam satis copiarum collegit, repentina vi et validissimo impetu Clusam, qua Harspurgum ad Imperatorem


page 604, image: s604

transitus erat, occupauit vsus incredibili festinatione, ita vt Carolo nocte media effluente imbre cum aulicis et his tantum militibus, quos ad custodiam sui corporis habebat, Vilaccum fugere necesse fuerit. Verum vt ilex e ferro vires ducit, sic CAROLVS e periculis animosior emergit: et interea, dum subsidia ex Italia et Hispania expectat, per Ferdinandum fratrem simulate cum Mauricio de pace agit: ille vero animo, et laetitia inflatus, ac si de Caesare triumpharet, exultat, et cum caeteris haereticorum principibus cuncta miscet, et turbat. Quem insolentem vtique dux Bransoicchi magis diuina ope fretus quam humana cum his copiis, quas Imperatoris nomine coegerat, adoritur, et pugnantem debellat, et cedentem grauiter ferit, ex quo vulnere post triduum animam amisit. Vt omnem haereticorum vim, et ardorem concidisse vidit Imperator, ne quam crudelitatis notam sustineret, Lantgrauium e custodia liberauit, et filiis Saxoniae ducis, qui his ipsis diebus mortem obierat, vniuersa patris bona et familiae insignia et dignitatem restituit. Neque enim perduelles saeuius puniendos censuit ne male affectos caeterorum principum animos acrius exulceraret; neque remissius agendum putauit, ne quem Imperii contemptum lenitas afferret, et impunitatis spes vlla posthac improborum hominum audaciam educaret, seruans singulari cum prudentia iustitiae modum et aequitatem, sic vt illi a coelesti quodam numine dictum fuisse videatur:

Hae tibi erunt artes, pacique imponere morem,
Parcere subiectis et debellare seperbos.

Hinc me res gestae contra Turcas et Mauros ad se vocant: quae satis omnibus declarant Imperatoris non vulgarem in tuenda religione voluntatem et industriam: quippe cui semper in animo propositum fuit pro vera seligione, ac suae dignitatis officio Christiani nominis hostes profligare, et gestientem Turcarum audaciam furoremque comprimere. Porro Solimannus Turcarum dominus ad totius Europae dominationem aspirans iam secundo Hungariam ingressus cum CCC. M. delectorum militum exercitu maximum Christianis metum, et terrorem incusserat. contra quem CAROLVS inuicto animo cum XC. M. hominum profectus iuxta Viennam castra locauit, et admirabili arte copias ad pugnandum disposuit. Cum vero erectus spe certa victoriae diuina quadam praesentia pugnae diem expectaret, Solimannus victus praestantia CAROLI, quod in eius opinor galea, coeleste atque inextinguibile lumen conspexisset, quale in suis ducibus poetae saepius elucere confingunt, nocte socia castra mouit, seque ex eius conspectu quam longissime proripuit. Ergo potentissimus et clarissimus Turcarum Imperator neque militum multitudine, neque famae pudore ad pugnandum induci potuit, nec praelio victoriam, sed fuga salutem quaesiuit. Et non liceat acclamare egregiam, et ante hoc tempus inauditam, et inopinatam sine vllo telo solum ipsa praesentia partam de tanto exercitu et Turcarum Imperatore victoriam? Per id quoque tempus Andreas Auria cum aliquot rostratarum nauium classe in Peloponesum missus praeclara facinora edidit: quibus ingentem occupandae Graeciae pauorem Turcis iniecit. Solimanno igitur ex Hungaria non praelio, sed metu pulso, atque ita pulso vt nunquam amplius ausus sit incolumi CAROLO redire, ad expugnandum Guletham arcem prope Timethem Imperator animum aduertit: quod inde maximum periculum Christianorum nauigationibus et maritimis oris a praedonibus immineret. Nam Hariadenus AEnobarba, quem Barbarossam vulgo nominamus, vir multis victoriis et bellicis ornamentis clarus, qui grauibus sententiis Solimanni animum ad vniuersum terrarum orbis imperium excitauerat, ex Tunethe Muleasem expulerat, et Mulirosetto fratri regnum addixerat, ac Guletham Solimanni nomine munierat ea nimirum spe, vt aliquando sub Turcarum Imperium et fidem vniuersa Africa


page 605, image: s605

redigeretur. Quamuis ergo a Gallorum odiis non iniuria timendum sibi esset, tamen in Deo spem ponens rerum suarum, quod iustum et Christianae reipublicae vtile, ac necessarium bellum moueret, magna cum classe in Africam profectus est, ac secundo vento Vticam tenuit quem portum Farinae hodie vocant. Eius appulsu Barbarossa grauiter perturbatus maiore praesidio Guletham firmauit, et classem in stagnum, quod facit inter Tunethem et Guletham influens mare, subduxit. Imperator ex Vtica legens oram antiquae Carthaginis vbi in conspectum Gulethae venit, milites in terram exponi iussit, et hostem a littore tormentis arceri, tum opportunis ad feriendum arcem locis tormenta disposuit: postremo terra marique Guletham inuadens, quae natura loci et artis opere inexpugnabilis videbatur, incredibili virtute, ac felicitate coepit, simulque tota Barbarossae classe potitus est. Sed dum reficit propugnacula captae arcis Barbarossa cum. XX. M. militum Christianas aliquot cohortes adoritur, sit ad pugnam concursus, pugnaturque vtrinque fortissime atque acerrime: Sed Hispanienses equites cum barbarorum equitum vim sustentare diutius non possent, et circumfunderentur vndique hostes, Imperator ipse, non aliter atque olim Caesar cedentes suos Neruiis, primus in nostem factus exemplo suo ad pugnam retraxit, inter primos armatus procursat, et ad praelium omnes cohortatus ad acclamationem Sancti Iacobi, qui ab Hispanis religiosissime colitur, stringit in hostes gladium, reliqui tanti ducis exemplo animosiores effecti barbaros prosternunt, feriunt, occidunt. Quo in praelio CAROLVS praeter caeteras victoriae laudes ciuicam coronam meruit, quoniam Adream quendam Pontium equitem Baeticum ex hostium manibus vulneratum seruauit. Tum contra multorum sententiam decreuit Barbarossam persequi, et ex Africa Turcas omnino depellere. Quaemobrem instructo exercitu castra Tunethem propius mouentur, ordines ducente Alfonso Daualo Marchione Vasti egregio, bono, et forti duce. Occurrit cum suis Barbarossa accessum ad vrbem quoquo modo inhibiturus, verum commisso certamine inferior discedit, atque intra oppidi moenia sese recipit. Et quamuis C. M. hominum in armis haberet, tamen artibus CAROLI praeuentum se videns et industria circumclusum in maximam desperationem venit; Et extra omnem rerum meliorum expectationem positus, in captiuos Christianos, qui in custodiam coniecti fuerant numero VI. M. ferro et igne saeuire statuit animo ad crudelitatem praecipite. Sed dum in concilio est, captiuorum aliqui se primum, tum alios occulte ex catenis soluunt, vel ex ipsis custodibus aliquot a tanta crudelitate ad misericordiam commotis, postremo facto in custodes impetu arce potiuntur: intra quam subito fumo, signis, nutu, et clamore sublato Imperatorem aduocant. Vnde Barbarossa cum videt se neque pollicita: ionibus, neque precibus, neque vi posse arcem recipere, cum VII. M. Turcarum in Hipponam, quam modo Bonam dicimus, fugam arripuit; atque inde loci mox cum XIII. triremium classe, quam illic ante ad omnem euentum collocauerat, Algerium, quod oppidum Mauritaniae veteres Romani Iuliam Caesaream vocauerunt, ne in Imperatoris manus veniret, celerrime profugit. Cuius fuga Tunethes sine vlla concertatione in Imperatoris potestatem venit. eam Imperator Muleasemi, qui a fratre pulsus e regno prius ad se confugerat, imposito paruo tributo restituit. collaudatisque captiuis Christianis et auctoribus facinoris dignis muneribus affectis ad nos de Africa triumphans perlatus est: atque a vobis summis honoribus et pompa exceptus. At vero tantam felicitatem aliquot post annis graui iactura permiscuit coeli turbulentissima, et formidolosissima tempestas, quae classem ad Algerium foedissime vexauit. Nam cum statuisset Algerium piratarum vnicum post captam Tunethem receptaculum euertere, vt ex omnibus oris Christianorum nauigationibus et mercibus mare liberum tutumque pateret, eo cum ingente classe profectus fuerat: et nondum erant omnes homines, equi, commeatus, tela, tormenta, et ad oppugnandum pertinens materia in terram exposita,


page 606, image: s606

cum prima noctis vigilia magnis tempestatibus subito mare concitari, et vehementis imbris, et nimborum et procellarum et turbinum ruina, cum fulminum et tonitruum horrore coelum vndique misceri coepit. Quae tempestas cum biduum continenter saeuisset, nauium aliae collabefactatis lateribus submersae, aliae vndarum aestu ad littus illisae et perfractae sunt, paucae ad anchoras deligatae vim ventorum et fluctuum sustinere potuerunt: et hominum alii cum ipsis nauibus salo obruti, alii, qui ad littus nando euaserant, ab hostibus immanissime caesi: quanquam hoc ab hoste periculum deinde qua potuit Imperator celeritate summouit. Spectaculum non modo hominibus sed vndis ipsis, et littoribus luctuosum. At qui in terram ante descenderant maximo imbre madefacti et crudelissima tempestate deterriti, neque arma tenere neque se miseros sustentare valebant; augebatque dolorem commeatus iactura: nam tegumenta in nauibus reliquerant, et cibaria solum in duos aut ad summum tres dies secum asportauerant. Nihilominus Imperator obiens egregii ducis, et militis munus humanissimis verbis acerbitatem omnium solatur, et primus in acie obuersans dextera, et virtute suos ab ingruentium barbarorum armis defendit: nec quicquam vnquam. O mirabilem viri constantiam et firmitatem, in tot tantisque rerum asperitatibus, aut desperatione deiecisse, aut formidine contraxisse animum visus est, alacri et semper eadem fronte, pluuiae, frigoris, famis patiens, atque interdiu et noctu suis in acie praesens; vt eius virtutem admirati hostes CAROLVM Deo cuipiam similem esse, nec iam amplius mortalem, sed de coelo lapsum aliquem ad salutem, et nomen populi Christiani propagandum crediderint, et elatos a rerum euentu spiritus alienae virtutis admirarione represserint. Sedatis iam fluctibus, et tempestate commutata aliquot aliis discriminibus vi quoque superatis milites in naues ascendere iussit; ipse vltimus conscendit, qui primus in terram descenderat. Quod si virtus aduersae fortunae telis velut aurum fornacis flamma probatur, certe in his grauissimis periculosissimisque procellis Imperatoris perfectae virtutis laus maxima enituit. Iam Draguthem archipiratam acerrimum et communem omnium hostem ab Ioanne Vega prorege nostro ex Aphrodisio pulsum, et oppidum natura et arte munitissimum breui temporis spacio paruis copiis vix LX nostrorum interitu expugnatum, quid opus est me vobis, Mamertini, recensere, qui eius belli participes et socii fuistis? Ex quo non minor ad omnes vtilitas quam ad ducem gloria peruenit. Enimuero plerique magis secunda fortuna in his rebus vsi sunt, quas ipsi gesserunt, quam in his, quas aliorum fidei commendarunt, contra aliis vicariorum opera felicior et fortunatior fuit, quibusdam vero summis Imperatoribus iidem vbique prosperitatis venti vsque ad extremum vitae tempus afflarunt: cuiusmodi CAROLVM habuisse videmus. Nam quantam per Ioannem Vegam? quantam per Bransoicchi ducem? quantas per Andream Auriam? quantas per Franciscum et Alfonsum Daualos? quantas per Prosperum Columnam, Ferdinandum Gonzagam et eos duces, quos Italiae rebus praeposuerat? quantas per eos, quos ad Indos miserat, victorias est felicissime consequutus? In cuius equidem felicitate hoc maxime ponendum arbitror, quod eius auspiciis deuictae, et a ferino cultu et vana religione ad veram, et ciuilem reuocatae sint regiones ab hoc nostro terrarum orbe disiunctae, et priscis illis Romanis, qui se terrarum dominos adpellabant, ignotae. Quamobrem merito nunc regina volucrum aquila Imperii, et Austriae stirpis insigne ostium Oceani, quod vtpote nulli hominum natura peruium, domitor ille ferarum et mundi Hercules duabus columnis tanquam habitabilium regionum terminis praesepsisse dicitur, secundo volatu transmisisse se gloriatur. Quae quidem ego non solum CAROLI fortunae, sed etiam prudentiae tribuenda existimo: e cuius, vt ita dicam, ludo et palaestra plures quam ex illo Troiano equo strenui duces prodiere, non quales sunt ficti illi Gallorum heroes, quos vulgus Palatinos appellat, sed quales Imperatorum mater Roma produxit Nec profecto isti tanti fuissent,


page 607, image: s607

nisi CAROLVS ingenio et virtute praestantissimus extitisset. Quapropter eius aetatem soleo vere auream praedicare, et Christiani populi felicitatem simul attendere, quod in grauissimis temporibus, et turbulentissima tempestate is Imperator diuinitus nobis datus sit, qui potentissimi et saeuissimi hostis Terrarum inquam domini conatus effringeret, ac non modo Christianorum fortunis imminentem, sed etiam ex infimo pectore crudelitatem insatiabilem anhelantem belluam consilio et vi longe e nostris regionibus expelleret atque eiiceret. Imperator vere pius, felix, inclytus, victor, triumphator augustus, et quod recte dixerim, pater patriae, quoniam rempublicam Christianam labentem fulsit, afflictam erexit, perditam refecit, angustam explicuit, et coaretatam quam longissime dilatauit. Porro sapientes viri docent, neminem in vllo vitae et studiorum genere perfectum esse posse, qui non et ingenii dotibus ornatus, et doctrinae praeceptis instructus, et meditationis vsu perpolitus fuerit: quibus quasi numeris expletum et omni laude cumulatum Imperatorem nostrum videmus; qui a natura sagacem vim ingenii, ac motus celerrimos, adeptus totam aetatem in imperatoriis artibus consumpsit non modo excellentium virorum disciplinis imbutus, sed magnorum ducum ipse magister. Igitur hoc ingenio natum hominem et assiduo rerum vsu et exercitatione doctum credendum est, neque per ignauiam quicquam omisisse neque per audaciam aggressum esse, quod intelligentia et ratio aut obire postulasset, aut aggredi prohibuisset; quorum alterum inertiae, alterum temeritatis est vitium, vtrumque Imperatoris virtuti, et laudi summae contrarium: et qui tot victorias, et triumphos a grauissimis hostibus reportauit, necesse est illum semper laborauisse, nunquam non vigilasse, vbique praesentem fuisse, nec copiarum multitudine, sed militum virtute confisum, nec impetu quodam animi, sed pleno prudentiae consilio, disciplina et ordine cuncta, quae ad rem bene gerendam requiruntur, perfecisse. Neque vero in quo tot egregiae virtutes emicuerunt, desiderata sunt ea, quae virtutem maxime significant, dignitas inquam oris, generisque nobilitas. Nam regia stirpe prognatus, et in ea familia educatus fuit, in qua excellentissimorum Imperatorum permultae imagines ad aeternam factorum memoriam illum dies et noctes excitabant; oris vero forma digna pulchra, et virilis, quae ipsam imperii maiestatem non mediocriter exornabat. Maxime autem eius animi excelsitas in laudis et gloriae studiis apparuit, quae in altioribus animis vehementiora esse solent: qui eum regem miserrimum esse aiebat, vtpote praestantis ingenii et virtutis expertem, qui res dignas praedicatione vel ignauus ipse per se facere nesciret, vel otiosus et voluptuarius negligeret. Veruntamen qui Christi fide illustratus supra virtutem et gloriam aliud videbat, quo diuina gratia liceret ascendere, non in honorum splendore ac nominis praedicatione beatam vitam posuit, atque ii, quibus dies Christianae veritatis nondum illuxerat, sed ad sempiternam illam felicitatem comparandam omnes suas cogitationes viresque conuertit. Vnde quibusdam illi obiectantibus scire quidem eum vincere, sed nescire more Caesaris expedite victoria vti, quam Christiane, hoc est, vere et sapienter respondit, Caesari vnicum vitae finem fuisse propolsitum nominis praedicationem; sibi vero caelestis gloriae adeptionem; cuius gratia multa non facienda, multa etiam ferenda sunt, quam qui consequi neglexerunt, multa contra ius fasque patrarunt. Quis ne tota Italia potiretur, ne cunctam Germaniam occuparet, ne vniuersam Galliam diriperet, quis vllis obsecro decretis aut copiis restitisset? At tantum valuit apud eum religio, vt pictatem et iustitiam cuiusuis rei dominatione potiorem habuerit. Quoties vox illa Caroli audita est, si vniuersam Galliam deuinceret, vniuersa se tamen illa Francisco lubentissime cessurum, modo per eum sibi etiam liceret tuto sua possidere? Et de Germanorum, qui deuicti sunt, bonis quid vnquam sibi assumpsit, cum multa sibi iure belli vendicare potuisset? aut quam crudelitatem in Franciscum licet aduersum virtuti inuidum gloriae inimicum salutis suae, cum captiuum haberet, exercuit? quam in


page 608, image: s608

Germanici belli dues? quamuis multa ex illorum incolumitate sibi metuenda, ex interitu non pauca speranda videret? Non Andegauensium ducem Carolum regis Gallorum filium imitandum fibi duxit, qui regi Conradino in bello capto Neapoli, spectante non sine lacrymis populo, in foro caput e ceruicibus abscindi ab humili, et abiecto lictore mandauit. In nullius non dicam corpus sed ne fortunas quidem saeuitum est: solum his poena inflicta, qui foedissimis obstricti sceleribus omnes impetrandae veniae et misericordiae terininos modumque transierant. Qhin illius grata, lenis et modesta nullisque odiis inflammata victoria fuit, qui non intulit arma, sed illatam vim repulit solum tuendi iuris et dignitatis suae gratia. Et quidem ius suum, et dignitatem tueri lex omnis diuina et humana, ciuilis et gentium concedit. Atque ita se vbique gessit, ita ius suum prudenter fortiterque seruauit, vt neque ob inertiam minui dignitatem suam permiserit, neque ob improbitatem iustitiam violarit, et inuictum semper animi robur ostenderit, et omnem auaritiae suspicionem ambitionisque vitauerit. Vtinam Rex Franciscus nunquam his temporibus fuisset, quibus CAROLVS Imperium Christianorum tenuit, non sane tot molestiis rempublicam Christianam tanto cum omnium malo implicuisset, neque optimum Imperatorem a gloriosissimis coeptis contra nostrae fidei communes hostes sua cum ignominia et dedecore abstraxisset: quem vniuersi non modo e Graecia, sed etiam ex Asia Turcas expulsurum fore, et sanctam Hierusalem, in qua IESV CHRISTI Domini nostri religione venerandum monimentum est, e manibus babarorum aliquando redempturum sperabamus. Quas ob res illum ausim cum summis Imperatoribus et ingenii praestantia, et animi magnitudine, et Imperatoriis artibus comparare. Graeci laudibus vnum prae caeteris extollunt Alexandrum, Philippi Regis Macedoniae filium, a magnitudine rerum gestarum magnum cognominatum. Is enim Asiam bello euicit et Darium regno Persiae spoliauit, ac per vastas Indorum regiones victor excurrit. Atque istas tantasque res (quod certe mirabilius est, nec modo re, verum etiam dictu inopinatum) florente aetate confecit, quarum minimam partem id aetatis nondum ceteri attigissent. Sed tantorum factorum gloriae grauia quaedam, et odiosa in rege vitia quasi tenebras offuderunt superstitio anilis, superbia non ferenda, iracundia vsque ad manifestam insaniam ebrietatis in quouis homine detestabilis, ac sane tanta, vt tandem vna cum vino turpissime animam exhalauerit. Quocirca in eo magis animi quandam excelsitatem et felicem temeritatem nonnulli admirati sunt quam prudentiam et grauitatem. Nonnulli quoque hanc rerum gestarum magnitudinem ex eorum, quibus cum bellauit, ingenio attenuare conantur. Nam cum Asianis effaeminatis et mollibus contendit armis, ex quorum ignauia et mollitie maior Alexandri virtus emicuit, contra Annibalem in coelum efserunt, quod in Italia cum Romanis bellicosissima gente aliasque victrice XVIII annos feliciter bellum administrarit; ac tot consules, tot consulares, tot senatorii, tot equestris ordinis viros vicerit, tot exercitus fuderit, tot oppida ceperit, tot populos in fidem suam receperit, vt Romanis, qui de deserenda vrbe consilium ceperant, is qui ab Annibale victus non fuit, Maximus Imperator visus sit, e quibus Alexander, si in Italiam exercitum illum suum traiecisset, non profecto magnam gloriam deportasset, si non vti Rex Epiratorum Pyrrhus victus cessisset. Omitto Graecorum hominum in scribendis historiis vanitatem, qui non modo res illius gestas contra historiae leges pluribus ornamentis amplificarunt, adulantes principem nimio sui ipsius amore laborantem, sed etiam ea litteris mandare ausi sunt impudenter, quae nunquam gesta fuissent, ab ipsomet Alexandro repudiati, ne res suae gestae illorum mendaciis inuolutae veritatis fidem amitterent. Multa etiam omitto non hominum opera, sed malorum daemonum arte perfecta: qui nempe tum huius mundi principes et tenebrarum rectores in mortalium animis grauissime dominabantur. Cum Alexandro Romani Caesarem aequant: quem equidem dissimilitudine bellorum, magnitudine contentionum numero pugnarum,


page 609, image: s609

varietate locorum, asperitatibus rerum, celeritate conficiendi, arte militari et Annibali et Alexandro praeferre non dubito: qui post hominum memoriam domitiferis et immanibus nationibus profligatisque summorum ducum maximis exercitibus solus de vniuersa Europa, Africa, Asia triumphasse videtur. Verum et is quoque tantam factorum celebritatem dominationis cupiditate tanquam veneno infecit, et cum totius Romanae reipublicae euersione turpissimis maculis clarissimum nominis splendorem aspersit. Laudabilior certe virtus Scipionis illius Africani, qui de Annibale et Carthagine victoriam non ad proprias vtilitates sed reip. commoda, non ad suam libidinem sed patriae conseruationem, non ad priuatam tyrannidem, sed Romani Imperii maiestatem contulit, vir cum liberalitate, comitate, clementia, tum maxime continentia celebrandus. Pompeium sciens praetereo. nam vitae infelicissimus exitus totam eius famam denigrauit, ac simul domum et fortunas euertit. At Galli regem suum Carolum magnum his ducibus parem faciunt, proculdubio omni laude et celebratione dignum, ac de republica Christiana benemerentissimum Imperatorem. Siquidem Longobardorum regem Desiderium bello subegit, et Italiam grauissimo barbarorum dominatu liberauit, et Saxones, Pannones, Dacas, Istros edomuit, atque Aquitaniam, Vasconiam multasque alias patrio regno finitimas regiones in ditionem suam et potestatem redegit. In horum numero nostrum Regem et Imperatorem CAROLVM summo nos iure ponemus, qui Imperatoriis artibus a pueris deditus maiorem suis Imperiis quam aliorum praeceptis bellicarum rerum cogniuonem et scientiam comparauit; quem nullus vnquam labor negotiorum; nullus periculorum metus ab honestatis, et honoris studiis retardauit; cui non in prouidendo consilium, non in agendo industria, non in conficiendo celeritas defuit; addiditque semper spiritus maiores secunda fortuna, quae illius coeptis et conatibus lenissimo vento aspirauit. Ipse Solimannum Turcarum Tyrannum licet copiarum numero superiorem, tamen excellente virtute perterruit, perterritumque ex Christianorum finibus longius extrusit. idem Guletham munitissimam arcem, atque vna Tunethem paucis diebus cepit, et Barbarossam stipatum innumeris armatorum cateruis ex Africa expulit. idem duobus potentissimis ducibus deuictis de vniuersa Germania, quae intra Danubium Alpes et Rhenum posita est, triumphum maxime insignem egit, quod ante ipsum contigit Imperatorum nemini: idem Mediolanum vrbem vectigalem Imperii ex faucibus Gallicae dominatio nis eripuit; et clarissimum ac potentissimum Galliae regem bella saepius renouantem, bello saepius profligauit: quem ne vita et regno priuaret vna Christi religio prohibuit. Sed cum bellica laude ciuilem quoque coniunxit, qui quantum in bellorum administratione bonus et fortis, tantum in gubernatione ciuitatum sapiens et iustus fuit, nihilque minus in conseruando prudens, quam in amplificando imperio felix, quod equidem paucis datum fuisse videmus. Ipse enim praeditus eximia vitae integritate et intelligentia iustitiam praestantisime coluit animo ad aequitatem magis propenso, quam ad summum illud ius, quod est vnicum tyrannidis tegumentum, in audiendo facilis, in respondendo gratus, vbique comis atque humanus dignitati conuenientem retinens grauitatem: quem bonis artibus informatum, nec de quibusuis rebus, sed de praeclaris et magnis delibantem honores grauia dumtaxat studia delectarunt; et hominem suis non alienis virtutibus florentem nulla vnquam inuidiae vis, nulla maleuolentiae affectio morbusque corripuit: qui cum omnibus tum maxime pauperibus Christi beneficentissimus fuit, quae diuina caritate proficiscens virtus solam diuinam mercedem, nullam hominum laudem splendoremue desiderat. Sed quae in Imperatore Christiano plurimum habet laudis, frugalitatem, modestiam, temperantiam maxime coluit, atque imprimis religionem et pietatem, quae fundamentum omnium virtutum est, qui (vt hoc vnum dicam) singulis diebus mane post somnum quamprimum e lecto surgebat Deum obsecrabat, vt omnes suos labores, motus et conatus in ipsius honorem, in Christianorum commoda, in animae suae


page 610, image: s610

incolumitatem coelestis gratia conferret. Quare non modo Scipioni illi Africano, qui templum Capitolini Iouis quotidie solus adibat, cum vanam et impiam religionem coleret, verum etiam his, qui veteris testamenti sacris paginis commendati sunt, hoc magis excelluit, quod perfectione, lege et documentis institutus fuit. Hanc pietatem toto quidem vitae tempore magnam, sed maximam in extremo curriculo, cum incitatior est ad metam cursus, ostendit. Itaque in animo mihi est illius e vita migrationem non minus quam victorias explicare: qua sola mores et vniuersa vita decoratur. Cum in Flandria esset annum agens LVI. et grauius e pedibus laboraret, ftatuit regnorum habenas Philippo filio tradere, et Imperium Ferdinando fratri concedere; non quo ipse genio liberius ab omni forensi et militari strepitu remotus indulgeret, similiter ac fertur Diocletianus imperium deposuisse, sed quo reliquum vitae tempus diuinis studiis impenderet, vtad omnem summi illius domini et rectoris vocem, si ex hac luce seu potius statione migrandum esset, vigilans ac paratus offenderetur; ac VI. Kalend. Martii suo natali die post longam orationem, qua ex suo discessu dolorem suorum lenire conabatur, cum idonea classe in Hispaniam nauigauit, et ad Liaredi portum eam applicuit. Vt in terram descendit, gratias immortali Deo pansis ad coelum manibus egit, quod incolumis in eam regionem appulsus esset, quam tantopere amasset; tum in tellurem oculos defigens eam benignissime tanquam parentem salutauit, addiditque verba illa: Nudus a te egressus sum, nudus ad te reuertar. deinde in Valleoletum lectica delatus, et factum obuiam sibi nepotem suum Carolum ad colendum pie numen diuinum, et praestanter insequendum maiorum vestigia grauissimis verbis et sententiis cohortatus est. Hinc in religiosorum hominum, qui Sancti Hieronymi fratres vulgo nuncupantur, ab vrbe remotas aedes cum paucis concessit; Vbi cum multos menses diuinis rebus vacasset, morbo vehementius opprimi coepit, tanti viri mortem e coelo terris praenuntiante cometa. Ac VI. Kal. Octobris D. Matthaei profesto die confessionis et Eucharistiae diuinis sacramentis, quemadmodum Christianum decuit, sese ad discedendum ex hac mortali in immortalem illam vitam muniuit: et cum festo die iam plane mors instaret, praecatus est eos, qui adstabant, vt sibi adessent Deum pro se orando contra malorum daemonum dolos et conatus, qui hominis calcaneo potissime insidiari solent, ipse IESV CHRISTI Domini nostri suffixi cruci imaginem sinistra tenens, haec cum lacrymis verba pronunciauit: Magnas tibi gratias habeo et ago sancte Deus, quod me nationum multarum Principem et Imperatorem crearis, sed maximas, quod in ouile tuum adduxeris, atque ex huius seculi molestiis et insanis honorum studiis hoc postremo vitae meae tempore semoueris, quo tibi venienti paratus occurrerem. Verum oro, vt delicta mea multa et grauia tuo sanguine deleas, quem factus homo in cruce pro humani generis redemptione, et salute effudisti: ne si me chirographo, in quo illa scripta sunt, ante tribunal iustitiae tuae salutis meae hostis conuincat, damnationem euitare non possim, neque alia est ad coelum via nisi per crucem. Nouissime cum dixisset: In manus tuas Domine commendo spiritum meum, declinans ad dextrum humerum caput, extremum diem LVIII. aetatis suae anno, placide et tranquille dausit, tanto cum animi robore et praestantia, vt demum etiam mortem ipsam omnium terribilium rerum terribilissimam deuicisse visus sit. Ex hoc genere mortis et certis quasi animi notis admirandam eius integritatem et pietatem licet aperte perspicere, ac simul pro nostrae fidei ratione coelestem illi et sempiternam gloriam augurari. Ac profecto ipsius vitam et obitum qui recto animo contemplatur, et humanis et diuinis honoribus CAROLVM V. Imp. afficiendum iudicat. Cuius tantis virtutibus equidem ipse non video parem orationem posse inueniri: sed tantum omnibus illum praeferendum censeo, quantum dignitate, prudentia, virtute, fortuna antecelluit.

FINIS.

[Gap desc: INDEX et ERRATA]