09/2007 Reinhard Gruhl
typed text (index only) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

RERVM GERMANICARVM SCRIPTORES varii, Qui res in Germania et Imperio sub FRIDERICO III. MAXIMILIANO I. Impp. memorabiliter gestas illo aeuo litteris prodiderunt. TOMVS SECVNDVS. Ex BIBLIOTHECA MARQVARDI FREHERI Consiliarii Palatini, Primum Editus, NVNC DENVO RECOGNITVS, Curante BURCARDO GOTTHELFFIO STRUVIO CONSILIARIO ET HISTORICO SAXONICO. [Gap desc: illustration] ARGENTORATI, Sumptibus JOHANNIS REINHOLDI DULSSECKERI, ANNO MDCCXVII.



image: as002

[Gap desc: praeliminaria]

image: as006

AVCTORES HISTORIARVM QVI HOC TOMO SECVNDO CONTINENTVR.

BENEVENVTI DE RAMBALDIS Imolensis, Liber Augustalis, vitas Caesarum a C. Iulio vsque ad Wenceslaum Imp. summarie complectens. Cum supplemento AEneas Syluii vsque ad Fridericum III. Imp. (quod tamen quia nondum ad nos peruenit, eius loco Egnatianam Epitomen vsque ad Maximilianum I. Imp. supposuimus.) Fol. 1.

AEN. SYLVII ad Alphonsum Regem Siciliae super connubio Friderici et Leonorae, oratio gratulatoria. Fol. 23.

M. IACOBI MOZII, Legati Caesarei, coram Alphonso Rege Portugalliae pro filia eius Leonora Friderico Caesari desponsanda: et eodem tempore ad Imperatricem tunc futuram, in praesentia Regis et sui parlamenti, habita oratio. Ex m. s. nostro. Fol. 31.

AEN. SYLVII Oratio pro coronatione Friderici III. Regis Rom. ad Nicolaum V. PP. cum petitione pro congregando Concilio generali. Ex m. s. Palat. Fol. 34.

EJ. Oratio suasoria eodem tempore habita ad Nicolaum V. PP. vt Fridericum Caesarem in Turcos passagium parantem, modis omnibus adiuuare velit. Ex ms. Palat. multo correctius edita, quam olim inter epistolas AEn. Syluii. Fol. 38.

THADAEI QVIRINI, Patricii Veneti, ad Fridericum III. Imp. Româ a coronatione venientem, nomine suae Reipublicae oratio gratulatoria. Ex ms. Palat. fol. 42.

Alia oratio pro Vicario Cremonae, ad eundem Imp. Fridericum III. aduentantem, habita penes Lauretum Anno 1452. Fol. 44.

MICHAELIS APOSTOLII, BYZANTINI Oratio panegyrica Graeca ad Fridericum Imp. Aristonymi Byzantini nomine scripta, circa annum 1457. Ex ms. Palat. cum versione Latina Bart. Keckermanni. Fol. 47.

NICOLAI LANCKMANNI DE FALCKENSTEIN de Friderici III. Imp. et Eleonorae Portugalliae reginae desponsatione, benedictione et coronatione: tum de Maximiliani Regis eiusque sororis Kunegundae natiuitate, historiola ex variis litterarum monumentis et fragmentis concinnata. Ex ms. primum edita. Fol. 51.

AENEAE SYLVII, de his quae Friderico III. Imperante in Germania et per totam Europam memorabiliter gesta sunt, vsque ad annum MCCCCLVIII. commentarius. Veterum Codicum collatione multo quam antea emendatior, atque etiam auctior. Fol. 81.

DE SIGISMVNDI Ducis Austriae honorabilissimo aduentu ad Constantiam ciuitatem Alemaniae, anno 1459. epistola Venturae de Perusio Pontani ad Stephanum de Nardinis Protonotarium etc. Ex ms. nostro. Fol. 171.

SIGISMVNDI, Ducis Austriae, eiusque aduocati GREGORII HEIMBVRG, appellatio et apologia contra censuram et excommunicationem Pii II. PP. anno 1460. interposita. Correctiora ex ms. nostris. Fol. 183.

DE LEODIENSIVM dissidio cum episcopo suo Ludouico Borbonio, et de Leodii ciuitatis excidio lamentabili anno 1468. narratio historica, e Iacobi Picolominei Cardinalis Papiensis Commentariorum libro IV. Romana editio correctior. Fol. 261.

DE CAROLI Burgundiae Ducis laudibus et victoriis, nec non Leodiensium clade et excidio, incerti Auctoris epistola, tractatui de custodia Principum, praefixa. Ex ms. nostro. Fol. 278.

DE FRIDERICI III. Imp. in Italiam profectione votiua, et honorifico ad Vrbem aduentu, quidque ibi cum Paulo II. PP. anno 1469. egerit, narratio elegans e Iacobi Picolominei Cardinalis Papiensis Commentariorum libro VII. Romana editio correctior. Fol. 284.

AVGVSTINI PATRICII de Comitiis Imperii sub Friderico Imp. III. apud


image: as007

Ratisponam celebratis anno MCCCCLXXI. commentariolus. Fol. 288. IO. ANTONII CAMPANI ad Iacobum Cardinalem Papiensem, ex eisdem Comitiis, de rebus ibi gestis Epistolae familiares. Editio Romana correctior. Fol. 292.

De Congressu Friderici III. Imp. et Caroli Ducis Burgundiae apud Treuerin anno 1474. historiola perelegans e Gallico, Rodulpho Agricola Frisio interprete. Fol. 302.

RHODIORVM militum magistri, Petri Danbussoni, de seruata vrbe praesidioque suo, et insigni contra Turcas victoria, ad Fridericum III. Imp. relatio, Anno 1480. Ex veteri illius temporis editione, in Bibl. Palat. Fol. 305.

SIXTI PP. IV. Passagium, siue Bulla exhortans Principes Christianos ad sacram expeditionem in Turcas suscipiendam, missa Philippo Palatino anno 1481. Ex ms. Palat. Fol. 310.

MATTHIAE CORVINI Hungariae et Bohemiae Regis Oratorum ad Principes Imperii Noribergae congregatos; pro auxilio contra Turcas ferendo imploratio, anno 1482. Fol. 315.

Ejusdem de denegata audientia et ope querela, ad Henricum Episcopum Ratisponensem scripta anno 1483. extat apud Andream Presbyterum Ratispon. in chronico Bauariae, sub illo anno. Fol. 319.

IO. TRITHEMII Historia Belli Bauarici, ex Annalibus Hirsaugiensibus. Fol. 321.

M. ANTONII TORQVATI Prognosticon de Europae euersione: quod Matthiae Regi Hungariae direxit anno 1480. vsque ad annum 1538. Euentibus insignioribus, quos ibi praedixit, ad marginem annotatis. Fol. 383.

APOPHTEGMATA Imperatorum Romanorum Rudolphi, Caroli IV. Sigismundi, Alberti, Friderici II. per Poggium Florentinum, AEneam Syluium, et Henricum Bebelium consignata. Fol. 394.

FRIDERICI III. Imp. Epistolae aliquot. Quibus cum tempore, et amicorum ope, plures accedere poterunt. Fol. 402.

Eiusdem Friderici Imp. formula precationis ad Deum, pro Imperii incolumitate. Extat apud Bruschium in Monasteriis Germaniae. Fol. 404.

HERMOLAI BARBARI, Zachariae F. legati Veneti, ad Fredericum Imp. et Maximilianum Regem Rom. recens creatum, principes inuictissimos, oratio gratulatoria, habita anno 1486. Fol. 408.

Q. AEMYLIANI CIMBRIACI Poetae et comitis Palatini, Encomiasticon ad Diuos Caess. Fredericum Imp. et Maximilianum Regem Rom. lib. V. Quibus praecipue electio praedicti Regis, resque eorum gestae apud Brugas Flandrorum anno 1488. celebrantur. Haec cum scholiis etiam Iac. Spiegelii excusa audio. Fol. 415.

D. CONRADI WENGERI Canonici Brixinensis, de bello inter Venetos et Sigismundum Austriae Archiducem gesto anno 1487. Commentarius. Fol. 445.

PALLANTIS SPANGEL Oratio extemporalis habita ad Maximilianum Rom. Regem, cum anno 1489. apud Philippum Comitem Palatinum Heidelbergae pernoctaret, nomine Vniuersitatis ibidem. Fol. 459.

VDAL. ZASII ad eundem Oratio habita Vniuersitatis Friburgensis nomine. Extat inter alias eiusdem orationes, commentario Feudali subiectas. Fol. 466.

IASOMIS MAYNI I. C. Equitis Romani, Caesarei et Ducalis Senatoris, ac Ducalem legatum in Germania agentis, ad Sereniss. Maximilianum Rom. Regem, in auspicatissimis eius et Blancae Mariae Mediolani Vicecomitis nuptiis, Epithalamion prosa scriptum. Fol. 468.

PANDVLPHI COLLENVTII I. C. et Equitis, Ferrariae Ducis legati, ad Augustissimum Principem Maximilianum Caes. Rom. regem, Oratio dicta Ispruchis in auditorio Caesaris. Fol. 476.

HENRICI GLAREANI Heluetii, Poetae Laureati, ad Maximilianum Imp. Panegyricon. Fol. 481.

LITTERAE credentiales et instructio Ambasiatoris Regis Poloniae super irruptione Turcorum in eius dominium ad conuentum Principum sub Maximiliano Rege, in Friburgo exhibitae et praesentatae, Anno 1498. Ex ms. Palat. Fol. 484.

PRIVILEGIVM et erectio Collegii Poetarum et Oratorum in Viennensi


image: as008

Gymnasio per Maximilianum Imp. anno 1501. cum Panegyrico de eadem re Vincentii Longini Eleutherii Silesitani. Fol. 488.

IOH. FRANCISCI PICI MIRANDVLAE Domini et Concordiae Comitis Staurostichon, de mysteriis dominicae Crucis passim in Germaniam delapsis anno 1503. ad Maximilianum Aug. Fol. 493.

HENRICI BEBELI Ecloga triumphalis de vistoria Caesaris Maximiliani contra Bohemos. Fol. 507.

LVDOVICI HELIANI, Vercellensis, Regis Francorum Oratoris, in conuentu Germanorum Principum apud Augustam anno 1510. Oratio in Venetos inuectiua perelegans. Ex Iohannis Trithemii Abbatis Annalium Hirsaugiensium volumine II. desumpta. Fol. 522.

MICHAELIS COCCINII, Tubingensis, de bello Maximiliani Imp. cum Venetis gesto anno 1511. Commentarius. Fol. 537.

IOH. PIERII VALERIANI, de honoribus D. Matthaeo Langio Episcopo Gurcensi, et Caesareo totius Italiae vicario, Vrbem ingredienti habitis, anno 1512. ad Petrum Crispum epistola. Item Panegyris eidem Episcopo dicata per Ianum Franciscum Vitalem Panormitanum. Fol. 569.

HIERONYMI NOGAROLI Comitis, ad Maximilianum Aug. pro Vicentinis oratio, habita ad illum pro templi foribus, cum a Patauina obsidione Vicentiam venisset. Fol. 583.

IOHANNIS CVSPINIANI, Praefecti vrbis Viennensis, Diarium de congressu Caes. Maximiliani Aug. et trium Regum, Vladislai Hungariae, Ludouici Bohemiae, et Sigismundi Poloniae, apud Viennam Austriae anno 1515. Fol. 587.

RICARDI BARTHOLINI Hodoeporicon siue itinerarum Reuerendiss. D. Matthaei Cardinalis Gurcensis, Coadiutoris Saltzburgensis etc. Quaeque in conuentu Maximiliani Caes. Aug. et Serenissimor. Regum Vladislai, Sigismundi ac Ludouici memoratu digna gesta sunt: multis insignibus Orationibus, Epistolis, Carminibus insertis. Fol. 613.

GRAVAMINA Germanicae Nationis contra sedem Romanam, cum remediis et auisamentis ad Caes. Maximilianum, et cum eiusdem edicto. Fol. 673.

IACOBI WIMPHELINGII, Selestadiensis Theologi, de Germanicae nationis et Imperii grauaminibus contra sedem et curiam Romanam, tractatus Maximiliani Caes. jussu scriptus. Fol. 684.

Eiusdem super eodem argumento contra AEneae Syluii Cardinalis Senensis tractatum Replicae, ad Albertum Archiepiscopum Moguntinum scriptae anno 1515. Fol. 686.

LEONIS X. PP. Legatorum oratio coram Imp. Maximiliano et ordinibus Imperii, pro colligendis decimis in expeditionem contra Turcas, anno 1519. Et huic opposita viri cuiusdam clarissimi dissuasoria, Ne Principes in decimae praestationem consentiant. Fol. 698.

IACOBI MANLII, Friburgensis, Caesarei Historiographi et Consiliarii Epistola duorum astuum anno 1518. in vrbe Augusta celebratorum narrationem continens. I. Inuestiturae Cardinalitiae dignitatis Alberto Brandenburgico Archiepiscopo Moguntino collatae. II. Gladii et pilei per Pontificis legatum Maximiliano Imp. oblati. Fol. 705.

ORATIO funebris in depositione Caes. Maximiliani in oppido Welss Austriae, praesentibus Matthaeo Cardinale Saltzburgense, Episcopo Tergestino, aliisque Praelatis et Nobilibus, per F. Iacobum Fabrum Augustanum Praedicatorem habita 16. Ianuar. anno 1519. Fol. 717.

GEORGII SAVROMANI ad Augustos Principes Carolum V. Imp. electum et Ferdinandum germanum, post Maximiliani Caes. eorum aui obitum Oratio. Fol. 743.

PETRI AEGYDII in eundem Threnodiae, cum scholis Spiegelii, et alia quaedam eo pertinentia. Fol. 760.

VDALRICI ZASII I. C. super eodem Oratio funebris, habita Friburgi Id. Febr. Anno eodem. Eiusdem Oratio in funere illustriss. Blancae Mariae coniugis Caesareae. Fol. 770.



image: as009

[Gap desc: praeliminaria; body text]