ABSIDA , pars aedis sacrae interior, in qua altare collocari solebat, sic adpellata, quod sit quodammodo a templo separata, et proprio fornace tecta: sub quo etiam sanctorum reliquiae collocari solebant Gregorius Turon. de vitis Patrum cap. VII ante altare, basilicae fundamenta iecit, erectaque absida miro opere construxit et transuoluit, Ann. Fuld. ad a. 823. imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac Magorum munera offerentium, in absida eiusdem Ecclesiae depicta. Chron. Laurish. p. 146.
ADMIRALDVS , Classis praefectus, Admiral. Godefr. Mon. ad a. 1217. primo impetu strauerunt Castellanum et Admiraldum vnum. Du Fresne ducit a voce Arabum Amir, quod Dominum Principem notat. Vnde etiam Ammiratus, quae occurrit apud Godefridum Monachum p. 362. Saphatinus et omnes omnium Babyloniae atque Damasci cum magna multitudine Saracenorum a latere montis se nobis ostendentes.
ADTRACTVS , comparatum, adquisitum. Chron. Laurisham. in donatione Willisuindae p. 94. villam nostram in pago Wormatiense, in loco qui dicitur Hegenheim super fluuium Salusiam, quae mihi de parte genitoris mei nomine Adelhelmi legibus obuenit, vel vndecunque tam de alode, quam de comparato, seu de quolibet adtractu ad nos noscitur peruenisse. Eadem fere infra repetuntur p. 99. Duplices enim generis erantallodia, vel iure haereditatis, vel propria industria, vel etiam aliunde quaesita. Ista alode parentum; haec ex comparato, conquisito, vel adtractu dicebantur. Sic etiam Marculfus lib. II form. VI et VII. quicquid ibidem ad praesens tum de alode parentum vel de quolibet adtractu possidere videor. Siue, quod idem est, de conquisitu, prout in annuntiatione Regis Ludouici apud Baluzium Tom. II. p. 144. illorum alodes de haeredilate et de conquisitu. Germ. dicitur die Errungenschaft du Fresne voce adtractus. Ant. Dominicus de praerog. allod. c. X. diss. nostra de Allodiis Imperii c. IV.
ADVOCATVS , Procurator, qui negotia alicuius curat. Hoc sensu occurrit in Annalibus Fuldensibus ad a. 895 vbi de Stephano Papa: qui antecessorem suum Formosum inaudito more de sepulchro eiectum, et per aduocatum suae responsionis depositum foras extra solitum sepulturae Apostolicae locum sepeliri praecepit. Vocatur ibidem Aduocatus suae Responsionis. Responsiones autem, siue Responsa negotia dicebantur, ea maxime, quae foris peragebantur. Sic Petrus Diaconus Chronico Casinensi lib. IV. c. LXVI demum vero pro responsis Casinensis Coenobii Apocrisiarius ad Lotharium Imp. directus. Florentius Wigorniensis ad a. 1062. Armenfredum Sedunensem Episcopum et alium, qui a domino Papa Alexandro pro responsis Ecclesiasticis ad Regem Anglorum Eadwardum missi, prout plenius patet ex du Fresne. In eodem sensu occurrit in Chronico Laurishamensi p. 115. ad a.
895. sub quo praefatus Adelbero episcopus ius suum, quod in loco qui dicitur Kerenesheim, in pago Renense, per imperialis praecepti confirmationem habebat, promtissima voluntate cum manu aduocati sui Herigeri sancto Nazario cum omni integritate tradidit. Et paulo post; de abbate Laureshamensi et fratribus cum manibus aduocatorum eorum Adalwini et Bennilini. Hi autem Episcopi atque Abbatis negotia curabant.
ADVOCATI ECCLESIARVM , qui iura, bona et facultates earum tuebantur, atque harum caussam agebant. Sic in Chron. Laurisham. p. 126, in diplomate Bruningi Abbatis: cum consilio Aduocatorum meorum et militum istud decretum fieri statui. Et paulo post: si vero Aduocatus aut pretio conductus, aut misericordia motus constitutum hoc adnullare cupiat, gratia mea et aduocatione careat. In diplomate Henrici III Imp. Vt omnis iniustitia quae iam per multa tempora ex vtraque parte incorrecta remanserat, ab Aduocatis illorum vtrinque pleniter corrigeretur. Et paulo post: Hanc vindictam et illud meum constitutum Aduocatus in cuius aduocatione hoc euenerit cum scientia Episcopi et Abbatis in praesentia nunciorum vtrorumque fidelium adimpleat.
ALABASTRARII iidem qui arcubalistrarii Godefr. Mon. p. 362. tot arma alabastrariorum et sagittariorum in illo castro inuenimus.
ALBATI , vestes candidas gerentes God. Mon. p. 355. ipsa die viderunt beatum Georgium cum multitudine Albatorum equis albis insidentium, albos clypeos praeferentes.
ALODE , terra, siue territorium, quod quis iusto iure haereditatis donare potest, prout in Legibus Baiuariorum describitur Tit. XVII. §. II siue patrimonium, quod quis a parentibus vel aliunde habet. Donatio Willisuindae in Chron. Laurisham. p. 94. quae mihi de parte genitoris mei nomine Adelhelmi legibus obuenit, vel vndecunque tam de alode, quam de comparato, seu de quolibet adtractu, ad nos noscitur peruenisse.
AMMIRATVS , vide Admiralius.
AMPVLLA , vas quoddam ministeriis ecclesiasticis destinatum, prout ex Breuiloquo explicat du Fresne. Ampulla est vas amplum, siue olla ampla: vel dicitur proprie vas amplum, quod datur ad altare, in quo seruatur vinum vel aqua. Chron. Lauresham. p. 150. Laureshamensi vero monasterio, caelicem deauratum, baccina duo argentea, thuribulum argenteum, colem et ampullas argenteas duas.
APOSTATARE , deficere. Waltramus de Vnit. Eccl. lib. II. c. XLIII ideoque etiam a Catholica Ecclesia apostatauerunt.
APPODIATIO , res quaeuis, cui innitimur: Godefr. Mon. p. 372. aduersum nos porriguntur scalae, appodiationes ex vtraque parte et propugnacula continentes. Eadem ratione occurrit apud Arnoldum Lubecensem lib. VI. c. XX.
ARCHICAPELLANVS , supremus cleri Palatini Magister, qualis hodie apud Gallos est Magnus Eleemosynarius. Communiter confunditur hoc munus cum isto Cancellarii. Ast, licet saepe in vna persona fuerint coniuncta, prout in Chron. Laurisham. p. 102. Einhardus Archicapellanus dictus notariusque Imp. Caroli. Sic etiam Itherius, qui passim Caroli M. diplomata subscripsit, tanquam Cancellarius, Capellanus et Notarius Caroli dicitur Anastasio in vita Adriani Papae p. 108, prout plenius declarat du Fresne voce Capellanus. Vtrosque tamen probe distinguit Hincmarus ad Proceres Regni pro institutione Carolomanni Regis n. 16. in Tomo II. Operum p. 207. dum ait: Apocrisiarius autem, quem nostrates Capellanum, vel Palatii Custodem appellant, omnem clerum Palatii sub cura et dispositione sua regebat. Cui sociabatur summus Cancellarius, qui a secretis olim appellabatur, erantque illi subiecti prudentes et intelligentes ac fideles viri, qui praecepta regia absque immoderata cupiditatis venalitate scriberent, et secreta illis fideliter custodirent. Hoc Archicapellani munus plenius describitur in Vita Ludouici Pii
apud du Chesne Tom. II. p. 319. sed et Drogo frater domini Imperatoris Metensis Episiopus, nec non sacri Palatii Archicapellanus. Quem quanto sibi propinquiorem nouerat, tanto ei familiarius sua omnia, et semet credebat. Per eundem quotidie confessionis suae munus, sacrificium Spiritus contribulati, et cordis humiliati, quod Deus non despicit, offerebat. Neque tamen apud Imp. solum erat Sacri Palatii Archi-Capellanus, sed habebant etiam Archiepiscopi tales, prout apud Brunonem Hist. B. Saxon. p. 214. Herdwigus tunc Moguntini praesulis Archi-Capellanus.
ARMARIVM , locus, vbi libri, diplomata, cibaria et varia instrumenta adseruantur. Du Fresne saltim explicat pro Bibliotheca, pro Archiuo, quo sensu etiam hinc inde occurrit: immo Vopiscus hac voce vtitur pro repsitorio, dum ait Tacito cap. VIII. habet Bibliotheca Vlpia in Armario sexto librum elephantinum. In Chronico vero Laurishamensi, vbi de Samuele sermo est, p. 109. dicitur: vbi ecclesiam beati Cyriaci, quae appellatur Niuhusen, a fundamentis exstruens, armarium huins loci ex parte euacuauit. Hic sane nec de Bibliotheca, nec de Archiuo intelligendum, sed sensus est, er habe das Magazin ausgeleeret. Sic enim Isidodorus Originum lib. XV. c. V. Armarium locus est, vbi quarumcunque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero vbi tantum tela armorum. Vnde Iuuenalis;
Quicquid habent telorum armamentaria coeli.
Dicta autem vtraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur.
AVDIENTIA , Iudicium. Godefr. Mon. ad a. 1179. Curia apud Magdeburg. satis celebris, ubi querimonia omnium pene Principum habita est de Duce Saxonum, qui iam per annum ad audientiam vocatus venire aut noluit aut timuit. ad a. 1192. Lotharium Brunensem praepositum substituit, quem ad audientiam Apostolici Albertus statim vocauit. Inde etiam Audientia Episcopalis.
AVRIFRIGIA , opus Phrygium auratis filis intextum, licet du Fresne et Spelmannus pro fimbriis aureis, Frange d' or explicent. Chron. Laurisham. p. 150. Cappae tres cum aurifrigiis siue opere aurifrigiato von gestickter Arbeit, prout stolae sacerdotum esse solent. Eadem ratione occurrit apud Matthaeum Parisiensem ad a. 1246. eisdemque diebus, dominus Papa videns in aliquorum Anglicorum ornamentis Ecclesiasticis, vtpote in capis choralibus et infulis, aurifrisia concupiscibilia, interrogauit: vbinam facta fuissent.
BACCINVM , vas quoddam, patina aut peluis. Germ. ein Becken, Gallis Bafin. inde Bacchinus ein Becher, Chron. Laurisham. p. 150. Laureshamensi vero monasterio, calicem deauratum, baccina duo argentea, thuribulum argenteum. Vid. du Fresne voce Bacca et Ferrarius Origg. linguae Italicae voce Abacus, vnde vocem istam ducit.
BALISTA seu BALLISTA [Gap desc: Greek word(s)] a iaciendo dicta, Machina erat iaculatoria, exinde ein Balester. Godefr. Mon. p. 390. et non est illis ea die datum gestandi alias palmas praeter ballistas et arcus cum sagittis. Exinde BALISTARII qui iisdem vtebantur. Godefr. Mon. ad a. 1205. naues maximas cum propugnaculis in medio Rheno statuunt, et balistarios et sariantos, qui illis in faciem fortiter resistant, plurimos constituunt. Idem p. 370. fecimus autem custodiam, et equitauimus ordinate et coniuncti contra praelium nobis contrarium, eos adeo appropinquantes, quod eorum sagittarii et balistarii trahebant in nos, nostrique in ipsos.
BALTHEVS , zona, qua quis cingitur. Ann. Fuld. ad a. 876. de Carolo Caluo: nam talari Dalmatica indutus, et baltheo desuper accinctus pendente vsque ad pedes.
BALTHEVS MVNDALIS idem est ac der Heerschild, Einhardus in diplomate Chron. Laurisham. p. 107. quoniam sunt quidam qui fastu seculari turgentes, et semetipsos amantes, a Christi fidelibus sacris ecclesiis seu monasteriis contradicta innadunt, aut vt sibi hereditario iure retineant, aut mundali baltheo in beneficio diuidant.
Vocatur etiam p. 122. secularis militiae baltheus. Dicebatur autem secundum Isidorum lib. XIX. c. XXXIII. Baltheus cingulum militare, propter quod ex eo signa dependent, ad demonstrandam legionis militaris summam, id est, sex millium sexcentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Vnde et baltheus dicitur non tantum quo cingitur, sed etiam a quo arma dependent. Potissimum vero is, qui equestri dignitate decorabatur, Baltheo donabatur ab Imperatore, de quo plenius egi in Obseruat. Halens. Tom. II. obs. II. §. VII.
BANNERIVM , BANNERIA, vexillum maius quadratum, Regum vel Prouinciarum, a vexillis, quae minora erant, distinctum. Godefr. Mon. p. 370. nostri quoque suos per terram facientes insultus scalis similiter muro impositis suas, super muro posuerunt banerias et vexilla. G. Ludouici VII c. XII. illa die faciebat antegardam Ganfridus de Ranconico - - qui gerebat Regis baneriam, quam praecedebat, prout moris est, vexillum B. Dionysii, quod Gallice dicitur Oriflambe. Albertus Argent. ad a. 1349. de Carolo IV. Rex Bannerium suum, quod dicitur Sturmfahn super turrim Ecclesiae Spirensis constituit: et egressus ciuitatem cum sua gente armatus populo eum sequente cum Bannerio ante dictum castrum, dictum Noua Curia ipsum funditus destruxit. Idem ad a. 1351. Heluetios sub Bannerio Basiliense confictum iniisse memorat. G. Philippi III. apud du Chesne Tom. V. p. 519. intera regum et principum quilibet militiam ad se recolligens, totum exercitum in diuersas phalanges secundum diuersos eorum duces variis differentes baneriis diuiserunt. Haec tamen Baneria quandoque etiam dicta fuisse vexilla, patet ex diplomate Henrici IV. Austriacae Domui [reading uncertain: print faded] concesso, apud Fuggerum p. 163. in quo: quod ipsi gladium Iudicii ipsorum et Banderiam siue vexillum terrae ipsorum publice ante Imperium et ante totum mundum et populum deferre debeant atque possint.
BANNVM REGIVM ; mulcta erat maxima, quae fisco regio inferebatur: explicatur in Speculo Saxonico lib. II. art. LXI. Bannus Regius, id est, mulcta, quae est LX. solidorum, et Capit. lib. VII. Tit. CCCXXXV. Bannum nostrum, id est, LX. solidorum. In Capitularibus alias passim occurrit et vocatur saepius bannus Dominicus.
BANNVM IMPERIALE : Burcardus de excidio Mediolanensi, sub finem: Ita Dominus Imperator cum Mediolanum vicisset, a misericordia victus est: et ne communione proscriptorum peccaretur, et misericordiae satisfaceret, personas Mediolanensium a banno imperiali absoluit.
BANNVM PAPALE ; interdictum quo quis a Papa a Communione Ecclesiae Romanae excluditur. Bruno Hist. B. Saxon. p. 112. nostrates vero singuli sacramento firmauerunt, vt nisi Heinricus quartus Heinrici Imperatoris filius, in Februarii mensis initio a Banno per Apostolicum solutus fuisset, nunquam amplius vllo ingenio suo Rex eorum, nec appellaretur, nec esset. Godefr. ad a. 1207. ibi etiam Adolfus Coloniensis quondam Archiepiscopus eosdem Cardinales adiens, interuentu Regis a Banno soluitur.
BANNVM FORESTIS ; forestum cum iurisdictione. Chron. Laurisham. p. 122. ac praecepta complura de statu et honore Laurishamensis coenobii ab Henrico Secundo Rege (de quo supra diximus,) accipere elaborauit: inter alia mercatum in Oppenheim, et Banum forestis in Otenewalt.
BARBOLI Godefr. Mon. ad a. 1218. vnde accidit, vt vna nauis Templariorum in torrentes rapta prope Ripam Ciuitatem praecipitarentur ad hostes: qui cum barbolis et vncis ferreis impugnauerunt eam, diutius ignem Graecum cum lapidibus desuper proiicientes de turribus. Eadem habet Oliuerius Scholasticus de captione Damiatae p. 118, et Matthaeus Parisiensis ad a. 1219. vtrique tamen legunt barbotis. Nauis itaque species fuit, dum eam inter alias nauium species antiqui Scriptores recenseant. Sic, dictus Oliuerius p. 1190. proxima etiam Sabbatho cum galeis, barbotis, per flumen, nos impellerunt. Matthaeus Parisiensis ad a. 1119. p. 257. Targias multas, et galcias, cum barbotis et nauibus aliis, quae infra Casale vsque ad Ciuitatem inueniebantur,
Christicolae rapuerunt. Idem p. 258. cum galeis et barbotis armatis. Inde barbotae ferro videntur fuisse armatae, prout naues Romanorum rostratae.
BARCA , nauis minor, eine Barque hodie adhuc dicitur: Isidorus XX. c 1. Barca est, quae cuncta nauis commertia ad litus portat. Godefridus Mon. ad a. 1203. deinde nos omnes armati intrauimus naues vsarias et galeidas, quae vasa nauigio apta CC. numero fuerunt, praeter nauiculas bargas. Idem p. 369. Catena illa portum seruabat, iuxta quam naues et galeidae ciuitatis cum bargis erant. Et paullo post: mox siquidem nauibus ciuitatis retro abeuntibus, naues nostrae liberum portum habuerunt, et quosdam eorum simul cum galeidis, nauiculis, et bargis ceperunt, vid. prolixe Ferrarius Origg. Ital.
BARONES , Proceres cuiuslibetregni. Godefr. Mon. ad a. 1166. Episcopi quoque et Barones totius Longobdrdiae cum gaudio Imperatorem susceperunt, et p. 362. quod cum a Principibus Romani imperii, et Baronibus terrae Hierosolymitanae, et communi populo in magistrum totius exercitus fuissem etectus. Apud eundem p. 373. occurrunt Barones Venetorum. Et p. 378. ipso etiam anno audiens Papa per totam prouinciam plurimas ciuitates, cum baronibus et nobilibus terrae et clero, a fide catholica recessisse, Et p. 384. item ipso anno Iohannes Rex Angliae et diu dissidens cum Baronibus et nobilibus terrae suae cum se ei opponerent. Burcardus de excidio Mediol. circa finem Principes et barones de Francia de Burgundia et Hispania et Prouincia, conuenient
BATELLI , Scapha, cymba. Godefridus Mon. ad a. 1218. Pridie Idus Aprilis, scilicet in Coena Domini orta est maxima tempestas, et naues separatae sunt ab inuicem et quaedam ex iis batellos suos vi tempestatis amiserunt.
BENEFICIVM , feudum. Ann. Fuld. ad a. 850. Roruc natione Nordmannus, qui temporibus Hludouuici Imperatoris cum fratre Harialdo vicum Dorestadum iure beneficii tenuit ad a. 881. Rex post Pascha in Galliam profectus, Hugonem Hlutharii ex Waldrata filium ad se venientem in suum suscepit domnium, et ei Abbatias et Comitatus in benesicium dedit, vt ei fidem seruaret. Chron. Laurisham. p. 121. septem principalid beneficia quae vulgo appellantur Vollehen, morte septem nobilissimorum Ecclesiae fidelium in vnam personam Godefridi in breui deuoluta sunt. Ibidem p. 133. immo regalis munificentiae curiam Bruomat, medullam scilicet Laureshamensis ecclesiae, et terram agri pleni quem benedixit Dominus, praedicto fratri suo inbeneficiauit p. 143. teloneum cum plurima parte decimae in Michlenstat et Morlebach beneficiauit, teloneum in Winenheim et partem agri dominicalis in castrense beneficium. Ibidem p. 146. decimas etiam in Winenheim cum molendino dominicali et decimas in Hentscuhesheim ne benesiciarentur, ab ipsis hiantium faucibus dato pretio redemptionis extraxit- Paullo ante dicitur: exceptis his quae de praedictis villis bomines seu ministeriales Laurishamensis Ecclesiae iure beneficiali ad antiquo pessident. Godefr. Mon. ad a. 1212. ipse autem Fridericus Moguntiam veniens, in festo S. Andreae Apostoli celebrem curiam habuit: vbi plurimi Principes ab eo inbeneficiati fidelitatis iuramentum praestiterunt.
BENEFICIVM CASTRENSE ein Burglehn, dum certi reditus ob defensionem castri cuiusdam adsignantur. Chron. Laurisham. p. 153. teloneum in Winenheim et partem agri dominicalis in castrense beneficium.
BICAMERATVM , duplici fornice constans. Ann. Fuld. ad a. 858. vt murus de fastigio cadens, oratortum sancti Michaelis ad occidentem basilicae bicamer atum cum tecto et laquearibus ruina sua confringens terrae coaequaret. Leo Ostiensis lib. III. c. XXVIII. iuxta cuius abseidam, bicameratam domum ad thesaurum Ecclesiastici ministerii recondendum extruxit. Et paullo post. ante ingressum vero Basilicae, nec non et ante introitum atrii quinque desuper fornices.
BREVIGERVLVS , portator breuium, ein Briefträger. Chron. Austr. plen. p. 170. nec non quosdam breuigerulos suos (quod dictu nephas est) ad portas ciuitatis suspenderet.
BRAVIVM , Brabeum, Praemium Chron. Laurisham. p. 100. breui dehinc interiecto temporis Gundelandus instante sibi diuino vocationis brauio. Waltramus de vn. eccles. conserv. lib. II. c. XV. p. 279. magnam habentes impositam nubem testium, per quorum patientiam simul et doctrinam curamus ad propositi certaminis brauium.
BVLLA , sigillum. Bruno Hist. B. Sax. p. 211. literae in praesentia nostratium bulla Regis signatae. Thulemarius de Bullis. Hayneccius de Sigillis.
BVRGENSES , Ciues Bürger. Godefr. Mon. p. 364. Burgenses quoque Coloniae cum apparatu et ornatu multo nauium illo aduenerant Et ad a. 1102.
CAMA , Waltramus lib. II. c. XLII. Cama vnde dicitur camisia, est breuis lectus.
CAMERA REGIA , Fiscus regius Chron. Laurisham. p. 145. vt seruitio centum marcarum, quod Regiae Camerae singulis annis ex eadem iure antiquo inferebatur.
CAMERARIVS , Dignitas in palatio Regum Francorum, cui Camerae Regiae et Cimeliorum Regis cura incumbebat. Offcium eius plenius describit Hincmarus de Ord. Palat. c. XXII. Ann. Fuld. ad a. 829. Bernhardus Comes Barcinonensisin palatio Camerarius constitutus. Godefr. Mon. ad a. 1208. de Philippo Imp. et reuersus in ciuitatem meridiano tempore omnibus recedentibus solus in quodam lobio cum Episcopo Spirensi, et aliis duobus, scilicet Camerario et Dapifero suo remansisset. Apud eundem p. 390. occurrit Camerarius Regis Franciae vid. du Fresne.
CAMINATA , Camera, Conclaue. Burcardus de excidio Mediolanensi p. 332. illi autem spe misericordiae cruces quas in manibus ferebant, per cancellos in caminatam Imperatricis proiiciebant. du Fresne.
CAPELLA , sacellum Ann. Fuld. ad a. 881. Aquense palatium, vbi in Capella Regis equis suis stabulum fecerunt. Bruno Hist. B. Sax. p. 175. sed ille postquam dominum suum diu quaesitum tandem in Capella quadam, quo confugerat, esse cognouit. Godefr. Mon. ad a. 1184. nam tentoriis per campestria fixis, propter nimiam frequentiam, quae in ciuitate collecta erat, capella Imperatoria ex lignis constructa in campo erecta fuerat. Sic etiam in diminutiuo dicitur CAPELLVLA Godefr. Mon. ad a. 1216. principale altare cum aliis duobus ex vtraque parte scilicet beatorum Petri et Pauli ibidem destrictis, et nouis reparatis, consecrata sunt cum capellula sanctuario contigua.
CAPELLANVS , qui sacra in capellis perageret. Chron. Laurisham p. 116. ipse quoque praedia sua in Wattenheim et Virnheim, in pago Rincgowe, in Comitatu Vtonis, quae Cappellanus eius Werinolf in beneficium concessa tenebat, post obitum illius ad monasterium donatut. Bruno Hist. B. Sax. p. 209. Episcopus ergo tantum cum vno capellano naui impositus.
CAPITANEI , Proceres. Godefr. Mon. ad a. 1188. Laetare Ierusalem curia celeberrima apud Moguntiacum celebratur a totius Teutonici regni capitaneis, tam de clero quam de ordine laicali praesente Heinrico Cardinale. Alia ratione Praefectos militum significat. Godefr. Mon. ad a. 1210. sed cum infinitam pecuniam, ne in manus Teutonicorum traderetur, promitteret, non adquieuerunt, sed Capitaneis exercitus eum praesentauerunt. Idem p. 388. sine capitaneis qui paulisper morati propter praedictam causam nondum venerunt.
CAPPA , vestis ecclesiastica, qua sacerdotes sacra facientes induebantur. Rupertus lib. II. de diu. offic. c. XIV. Capas quoque in maioribus festis superinducimus quae capae bene ab interiori parte patulae sunt, et omnino praeter necessariam fibulam inconsuetae fimbriis quoque subter ornatae sunt. Chron. Laurisham. p. 126. hic ornatum ecclesiae ab Humberto direptum in cappis reparans augmentauit. Et p. 128. casulam quoque candidam, cum cappa et vnodosali Ecclesiae contulit.
CARAXARE , stigmata inurere. Chron. Laurisham. p. 126. illi, qui huius audaciae et inuasionis dux et princeps fuerit, tollantur capilli et corium et insuper in vtraque maxilla ferro ad hoc facto etiam candenti bene caraxetur et comburatur, reliqui eius sequaces cute et capillis priuentur. Paullo ante tali modo exprimebatur:
auctor facti cute et capillis priuetur, et insuper candenti ferro in vtraque maxilla comburatur. Haec vltima verba statum iudicii Criminalis Saxonici explicant, quod vocari solet auf Haut und Haar. Originem haec vox habet a Graecorum [Gap desc: Greek word(s)] seu [Gap desc: Greek word(s)] quod sculpere, signare, pingere notat. Quare etiam caraxare saepius pro signare, pingere, dicitur. Gregorius Turonensis lib. VI. c. XXXVI. Tune es pictor ille, qui tempore Chothacharii regis per oratoria, parietes atque cameras caraxabas. lib. IX. c. V. nam vasa per domos diuersorum, signis nescio quibus caraxata sunt, quae res nullo vnquam modo aut eradi potuit, aut deleri. du Fresne et Spelmann Glossario.
CARRACARE , iter facere. Chron. Laurisham. p. 100. item vt in alia marca, quae ad Virnheim pertinet de pago Lobodense, vsque ad fluuium VVisgoz viam integram ad carracandum siue itinerandum habere debeant.
CARRATA VINI , quantum Carro vehi potest ein fuder Wein. Chron. Laurisham. p. 110. n. de vineis quoque ad carradas quatuor p. 137. Carratam quoque vini in festo B. Nazarii tradidit. p. 150. annulum quoque aureum cum lapide pretioso et insuper VI. Carratas vini veteris.
CARROCIVM , vexillum maius, quod currui impositum a quatuor boum iugis trahebatur, et a lectis militibus in proelio seruabatur. Describit illud Sigonius de Regno Italiae lib. VIII. p. 197. ad a. 1038. eo vero profecto Herebertus erectus magnis delectibus habitis Ambrosium, omnesque eius fautores bello instituit persequi. Itaque cum nihil praetermitteret, quod ad maximum gerendum bellum vsui esset, vexillum impositum in curru excogitauit, quod carrocium appellauit. Is fuit currus ingens rotis grandioribus, atque axibus firmioribus fultus, purpurea pariter vndique veste constratus, in quo contabulatio quadratae turris instar locabatur. in medio vero eximia proceritate malus excitatus erat, multis a fastigio rudentibus ipsi contabulationi ad nautici mali similitudinem alligaetus. in summo crux aurea, infra crucem antemna magna suspensa, vnde vexillum explicabatur. Hunc autem currum excellentis formae boues, candida veste instrati, trahebant, cura eius clarissimo et genere, et virtute viro committebatur, qui vt venerabilior esset, insigni lorica, ense, et aureo baltheo et publico stipendio donabatur: vt munitior, cohorte militum lectissimorum sepiebatur. Eadem vero ratione Carrocium describit Corius Hist. Mediolan. p. I. Hieronymus della Corte Hist. Veron. p. 290. Georgius Merula Antiquit. Vicecomitum lib. II. p. 26. Io. Bapt. Villanoua Laudis Pompeiae Historia lib. I. p. 853. Ludou. Cauitellius Ann. Cremon. ad a. 1076. Ant. Campus Hist. Cremon. lib. I. ad. a. 1081. Tristanus Calchus Hist. Mediol. lib. VI. ad a. 1038. Pandulphus Collenutius Hist. Neapol. lib. IV. p. 158. Pet. de Vineis lib. II. ep. I. Conuenit cum hisce Burcardus de excidio Mediolanensi infra p. 331. Tale etiam apud Germanos veteres erat, cuius vexillum praegrande adhuc adseruatur Argentorati, de quo Schilterus notis ad Königshoven p. 1103. Videri etiam potest Eucharii Gottlieb Rinckii dissertatio de Carrociis Altdorfi 1711. 4.
CASA DEI , aedes sacra, Monasterium, Priuilegium Caroli in Chron. Laurisham. p. 99. hoc quod nos pro nostra mercede vel pro stabilitate (Deo adiuuante) regni Francorum ad ipsam casam Dei indulsimus, Et in alio p. 101. dum ipsa casa Dei vestita fuit ad praesens.
CASTELLANVS , praefectus castri. Godefr. Mon. p. 386. equites et pedites viriliter ascendentes primo impetu strauerunt Castellanum et Admiraldum vnum, cum aliis iuterfectis, qui portas castri egressi fuerant ad defensionem montis.
CASTELLVLA , munitiones, castellorum minorum instar, nauibus vel muris impositae Godefr. Mon. ad a. 1218. vnde coccones propugnaculis, et castellulis, viris etiam armatis muniti (Christo duce) praedictas nauium emersiones euaserunt. Et p. 390. aggredientes itaque ciuitatem primo die multos interfecerunt et vulnerauerunt
et quanto saepius postmodum assultum fecerunt, tanto magis muri firmati sunt ligneis castellulis ac liciis.
CASTRENSE BENEFICIVM , vide Beneficium.
CASTRENSES , milites praesidiarii cuiusdam castri. Chron. Laurish. p. 148. Inde est, quod etiam castrum Winenheim, beneficio Curtis Vluensheim ab imperiali possessione et praesidio liberauit, satius arbitratus, vnius villae reditibus et pensiomibus. destitui, quam Castrensium rapinis et incursionibus totam Ecclesiam perditum iri.
CASVLA describitur ex Isidori lib. XIX. c. XXIV. apud Waltramum lib. II. c. XLII. p. 331. Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, eo quod totum hominem tegat, quasi minor casa. In Chron. Laurisham. p. 150. occurrit casula pretiosa Dalmatica.
CATVS , describit eum Monachus Vallis Sarnaii in Hist. Albig. c. XLII. machinam quandam paruam, quae lingua vulgari Catus dicitur, faciebat duci ad suffodiendum murum. Hist. Austr. plen. ad a. 1277. Itaque Rex Boemiae iterato collecto exercitu grandi Austriam intrauit, et omnes munitiones nouis instrumentis et machinis, qui cati vocantur, potenter expugnauit. Idem dicitur apud Nauclerum vol. II. gen. XLIII. p. 967. ex quo textum illum Historiae Australis emendauimus. Fuisse autem Catos, vineas siue pluteos, sub quibus milites in morem felis, quem Cattum vulgo dicimus, terram suffodiebant, patet ex, Guilielmo Britone Philipp, lib. VII. v. 796.
Hunc faciunt reptare catum, tectique sub illo suffodiunt murum.Vid. du Fresne.
CAVATIO , sub terra facta, hodie dicitur eine mine. Godefr. Mon. ad a. 1191. certatim multi periculo se ingesserunt, et cauatione permaxima facta, igne supposito, murus in conspectu totius populi corruens fragorem maximum reddidit.
CAVSSATIO , lis, controuersia. Chron. Laurisham. p. 98. et sit illis in post modum ex hac re sublata caussatio.
CENTENARIVS , Iudex minor, qui per Centenas ius dicebat, et Comiti suberat, ein Centgraf. Tales describit Walafridus Strabo de Reb. Eccl. c. XXXI. Centenarii, qui et Centenariones, vel Vicarii qui per pagos statuti sunt, Presbyterisplebium, qui baptismales Ecclesias tenent, et minoribus Presbyteris praesunt, conferri queunt. Exinde facile explicari poterit Chron. Laurisham. ad a. 855. et vt nullus episcopus vel abbas, nec abbatissa, neque comes, aut vicarius, seu centenarius aut clusarius aut pontinarius, neque vllus iudex seu aliqua potestas vllam eis hoc nomine molestiam aut calumniam facere praesumat.
CHARISTIA , annonae Caritas, Godefr. Mon. p. 391. vnde Soldanus charistiam timens et famem.
CHRISMANTES , vngentes. Ann. Fuld ad a. 893 non multum post filius nascebatur, quem Hado Mogontiacensis Archiepiscopus et Adalpero Augustae Vindel. Episcopus sacro fonte baptismatis Chrismantes. Idque ob Chrisma sacrum adhibitum.
CIBORIVM , tegumen Sanctorum corporibus impositum. Qua ratione occurrit apud Gregorium Turonensem lib. I. de Gloria Martyrum c. XXVIII. vbi de aede Vaticana Romana dicitur: habet etiam quatuor (columnas) in altari, praeter illas quae ciborium sepulcri (S. Petri) sustentant. Hoc enim sepulcrum sub altari collocatum valde rarum habetur. Ad quem Ruinartus: Ciborium est aedicula turrita, ad modum vmbraculi, aliquot columnis innixa, ad tegendum altare seu alicuius sancti sepulcrum. Vide Liturg. Gallic. Mabillon. lib. I. cap. 8. n. 8. Chron. Laurisham. ad a. 970. iussit frontem ciborii super requiem Martyris (S. Nazarii) versus altare respicientem auro purissimo vestiri.
CIRCVMCELLIONES , secundum Papiam dicuntur, qui sub habitu Monachorum vsque quaque vagantur. Sic Augustinus in Comment. ad psalm. 132. Circumcelliones
docti sunt, qui circum cellas vagantur: solent enim ire huc atque illuc, nusquam habentes sedes. Waltramus lib. II. c. XLI. p. 317. at nunc omnia recta peruertuntur, et Monachi quoque terminos patrum transgrediuntur, et absque licentia proprii Episcopi ingrediuntur, immo inuadunt parochias alterius Episcopi: quales dicuntur circumcelliones.
CISALPINARE , ex Italia in Germaniam reuerti: Godefr. Mon. p. 348. ante byemem filius Imperatoris, rebus in Italia compositis cisalpinat.
CIVILITAS , pro Ciuitate. Waltramus lib. I. c. II. et dignitas Romani nominis caput vel domina dicitur populorum, qui pertinent ad ipsam Romam: ac quae cum sit libera, facit etiam vt sint liberi, quotquot sunt sub ciuilitate sua.
CLAVSVRA vide clusa
CLIBANVS , fornax. Godefr. Mon. ad a. 1186. Treueris in die pentecostes, quae obuenit Calend. Iulii quando festum S. Simeonis colitur, quidam clibanum panibus coquentes impleuerunt: qui omnes in sanguinem versi sunt.
CLVSAE , angusti montium aditus, Ann. Fuld. ad a. 773. Carlus ab Adriano Pontifice pro defensione rerum sancti Petri inuitatus, cum exercitu ad Italiam vadit: cui Desiderius obsistere nitens, clusis Alpium obseruatis, occurrit. Ibid. ad a. 875. Karolus vero audito Carlmanni aduentu in Italiam, primo clausis Alpium se et defendere nititur, sed nihil proficit. Sic etiam in Zvvinglii Relatione de Gestis ad Rauennam Tom. III. p. 143. nam et transitus clam a Caesare, quam Treuerenses reliquias vt recte fierent curaret, concessus erat et eius promontoria munitionesue, (Clausas nominitant.) Has alias probe explicat Luitprandus lib. I. c. II. quibusdam namque difficillimis separata (Hungaria) a nobis erat interpositionibus, quas Clusas nominat vulgus. Has Rhegino ad a. 753. vacat Thermopylas, id est, clausuras Tageno desor. exped. Asiat. p. 407. vocat Clausuram.
CLVSARIVS , qui clusis est praefectus. Chron. Laurisham. ad a. 855. et vt nullus episcopus vel abbas, nec abbatissa, neque comes, aut vicarius, seu centenarius, aut clusarius, nec pontonarius, neque vllus iudex seu aliqua potestas vllam eis hoc nomine molestiam aut calumniam facere praesumat.
COCCONES , COGGONES, naues quaedam armatae. Godefr. Mon. p. 388. constructae sunt postmodum duae scalae super coggones, qua dum traherentur ad turrim, et (vt putabatur) turris per eas capi posset, cum dolore nostro magno et stultorum blasphemia, malus in quo suspena fuit scala Hospitalariorum confractus decidit cum suo ponte. Et p. 389. nec tamen hoc periculum euaserunt quatuor coccones per quos aedificata fuerant propugnacula ad capiendam ciuitatem. Et paullo post: vnde coccones propugnaculis et castellulis, viris etiam armatis muniti, (Christo duce) praedictas nauium emersiones euaserunt. Vid. etiam du Fresne.
COLA , COLIS, COLVM, vasculum argenteum, subtilissimis foraminibus ab imo fundo perforatum, per quod vinum in calicem refundebatur in ministeriis sacris. Chron. Lautisham. p. 150. thuribulum argenteum, colem et ampullas argenteas. Et paullo post: baccina, thuribulum, cola, et ampullae pondo VIII marcarum vid. du Fresne.
COLLATA POPVLI , collatio pro eleemosynis vel Ecclesiis facta. Chron. Laurisham. p. 99. vbi in priuilegio Caroli huic monasterio concesso: seu quod pro collata populi, vel de comparato, vel de quolibet adtractu, augmentare, vel inmeliorare seu adtrahere potuerint.
COMMENDATOR MILITIAE , officium in Ordinibus militaribus religiosis, hodie dictus ein Commenthur, Godefr. Mon. p. 385. Martinus commendator militiae de Palmela.
COMPARATVM vide Adtractus.
COMPLACITATIO , beneplacitum. Chron. Laurisham. p. 115. et vicissim per precariam complacitationis et tausa familiaritatis.
CONCAMBIVM , Cambium. Chron. Laurisham. p. 146. tres abbatiae curias, videlicet Obbenheim, Wibelingen, Gingen, Regiae potestati in concambium tradidit: Et paullo post: tum de regalis concambii stabilitate. Chron. Laurish. p. 160. Idem quoque archiepiscopus Hatto praedium Riamnas in Roetia Curiense, quod Arnolfus Imp. Ratperto donauerat, per concambium sancto Nazario adtraxit.
CONIECTA , CONIECTVS, collecta, contributio. Chron. Laurisham. p. 99. sed omnes villas suas sub immunitatis nomine cum omnibus fredis aut coniectas seu publicas redhibitiones concessas. Iac. Sirmondus not. ad Capitularia p. 787. Coniectus ergo siue coniectum Graecae vocis imitatione, symbola dicuntur, id est, pensitatio et tributum, quod aliqua de caussa exigitur et confertur. Vid. etiam du Fresne.
CONSECRETALES , familiares ministri, qui sunt a secretis. Godefr. Mon. ad a. 1208. Formam etiam pacis et compositionis, pro qua praefati legati aduenerunt, cum suis consecretalibus approbans.
CONVIATORES , comperegrinatores, socii itineris. Chron. August. ad a. 1101. Hic Constantinopolis praeteriens, dum cum conuiatoribus suis multitudine sua mon modica collecta veniret.
CORIVM pro cute, vide caraxare.
CRVSINA , pallii, seu vestis genus, tunica ex pellibus ferinis. Bruno p. 212. itaque vnus ex ipsis, cuiusdam nobilis ex curia crusinam gulis ornatam, quasi furtim praecedit, quod du Fresne explicat pallium pellibus rubricatis ornatum.
CVBICVLARIVS , custos Cubiculi, ein Cammerdiener Chron. Laurisham. p. 125. nam protinus inter ipsius purpurae incendia, coepit acerrimo vitalium ac totius corporis dolore aestuque discruciari, nocteque insequuta, cubiculariis non tam somno, quam diuino nutu profundissimo consopitis, grauissimis morbi et sitis ardoribus exaestuans vsque ad mortem angustari.
CVCVLLA , quae minor cella interpretatur. Waltramus lib. II. p. 321. Cuculla est tunica talaris, et cucullata atque manicata, habens speciem crucis per quatuor paertes extensae. Waltramus lib. II. p. 321.
CVCVLLVM , capitis ornamentum. Waltramus c. l.
CVRIA , dies iudicialis. Godefr. Mon. ad a. 1188. Ibi quoque Archiepiscopus Coloniensis et Colonienses reconciliantur Imperatori, eodem tamen praesule triplex sacramentum praestante pro obiectis, duo pro duabus curiis non quaesitis, vnum pro Iudaeis. Et paullo post: dabunt Imperator: duo millia marcarum, ducentas et sexaginta in curiam. Et p. 252. habita est etiam ibi ab Imperatore curia in villa, quae Belgraue dicitur, ad quam duo nobiles de Alsatia pro violata pace decollati sunt.
CVRIA , aula. Godefr. Mon. ad a. 1191. hic erat consiliarius Palatini, multumque acceptus in eius curia.
CVRIA ROMANA Godefr. Mon. ad a. 1207. eodem anno duo Cardinales, Hugo scilicet Ostiensis Episcopus et Leo S. Crucis presbyter ad Regem Philippum in Alemanniam a curia Romana missi venerunt.
CVRIA , Comitia, Burcardus de excidio Mediol. circa fin. porro in octauis Paschae apud Taurinum curia celebrabitur, ad quam Principes et barones de Francia, de Burgundia et Hispania et Prouincia conuenient, et tractabuntur magna. Godefr. Mon. ad a. 1163. Imperator curiam celebrem apud Moguntiam habuit ad a. 1164. in Calend. Octobr. Imperator de Italia rediens, curiam celebrem Babinberg habuit in oct. S. Martini ad a. 1165 Imperator celeberrimam curiam Wirzeburg in Pentecoste habuit ad a. 1168. II Kal. Iunii curiam Frankinfort habuit ad a. 1169. Imperator celeberrimam curiam VIII. Id. April. apud Bauinberg habuit ad a. 1170. Imperator post Pentecoste VI. Id. Iunii curiam apud Fuldam habuit ad a. 1174. in Pascha vero Aquisgrani curiam celebrem habuit ad a. 1178. Imperator de Italia redit et curiam in Assumtione S. Mariae apud Bisuntium in Burgundia habuit ad a. 1179. Imperator Natalem Domini apud Wirzeburg celebrat, curiam vero in
oct. Epiphanniae Wormatiae habuit. Et paullo post: Curia apud Magdeburg satis celebris ad a. 1180. in media Quadragesima curiam apud Geylnhusen habuit ad a. 1184. Imperator curiam adeo celebrem et famosam omni Romano orbi habuit in ciuitate Mogontienfi, vt nulla comparatione antecessorum eius curiae huic comparari possint. Et paullo post. Imperator post peractam gloriosissime curiam, Italiam petit circa Augustum ad a. 1187. in assumtione S. Mariae curiam habuit Wormatiae ad a. 1188. Laetare Ierusalem curia celeberrima apud Moguntiacum celebratur a totius Teutonici regni capitaneis, tam de clero quam de ordine laicali praesente Heinrico Cardinale quae a serenissimo Imperatore et filio eius Rege curia Iesu Christi ante fuit intitalata ad a. 1190. in Pentecoste rex curiam apud Nurinberg habuit ad a. 1192 in octaua Epiphaniae curiam Wormatiae habuit. ad a. 1195 in solemni curia apud Barum. ad a. 1198 curiam omnibus Principibus in Colonia habendam praefigunt in Dominica Oculi mei. Et paullo post: ad quam curiam cum pauci occurrerent. Et paullo post. dum ergo iam dicti nuntii ad eandem curiam venissent ad a. 1204 ibi etiam Rex Philippus celebrem curiam omnibus, qui aderant Principibus in Epiphania Domini in Aquisgrani indicit ad a. 1207 Philippo ergo Rege circa festum S. Andreae Apostoli apud Augustum ciuitatem. Sueuiae celebrem curiam habente. ad a. 1212. Imperator apud Nurinberg celeberrimam curiam circa Pentecoste habuit. Et paullo post: Ipse autem Fridericus Mogontiam veniens, in festo S. Andreae Apostoli celebrem curiam habuit. ad a. 1216 Fridericus Rex in festo Apostolorum Philippi et Iacobi curiam apud Nurinberg habuit.
CVRTIS , praedium rusticum, ein Bauerhof. Ann. Fuld. ad a. 883 et iam per totam Italiam humanum genus ita inualescente morbo, vt in curtem et inter militiam et ipsum Regem haec miseria perueniret. Dicitur etiam de monasteriis in Praecepto Caroli M. in Chron. Laurisham. p. 99. in curtis vel villis ipsius monasterii aut ecclesiae suae aspicientes p. 126 si quis ex familia S. Nazarii curtem conserui sui ausu temerario, et armata manu ad occidendum eum infregerit p. 146. Ecclesiam in proprio climate fabricatam, tribus iugeribus vineti, et vna curte dotatam p. 148. Inde est, quod etiam castrum Winenheim, beneficio Curtis Vluensheim ab imperiali possessione et praesidio liberarunt. Godefr. Mon. ad a. 1205. inde magis in insaniam versi iidem raptores omnem furorem suum in clerum exagitantes et praedia eorum sibi vendicant Godefr. Mon. ad a. 1208. Otto Palatinus Comes interfector Philippi Regis iuxta Danubium in quadam curti Monachorum de Euera latens. Vel etiam de praediis Episcoporum vel principum Cammergüter Godefr. Mon. ad a. 1190. in Pentecoste rex curiam apud Nurinberg, vbi Archiepiscopum Coloniensem curtes omnes ab eo quondam inuadiatas absoluit.
CVRTIS DOMINICATA : CVRTIS REGIA, praedium Camerae regiae ein Königliches Cammergut. Inde tot loca apud Germanos dicta Königsbouen. Ann. Fuld. ad a. 887. Imperator Elisacia magna infirmitate adgraeuatus. Postea parum conualescens ad Alamanniam proficiscitur, vergens curtem Podonam, pro dolore capitis incisionem accepit. Ann. Fuld. ad a. 878. Rex autem paucis secum assumptis, forum Iuliense penetrans, curtem Corontanam natale Domini celebrarunt. Chron. Laurisham. p. 116. et ab eo accipiens indominicatam curtem, quam ille propter suum seruitium et interuentum aliorum fidelium a Rege in proprietatem acquisierat p. 137. iste curtim dominicalem Stehelinnesela dictum iuri custodis Laureshamensis assignauit.
CVRTIS REGIA , palatium regium. Ann. Fuld. ad a. 889. inde itaque edictum est, in exercitum ire ad Obodridos, sed antea placitum curte regia Franconofurt haberi cum Francis Regi complacuit. Bruno Hist. B. Saxon. p. 194. et Episcopus eum in castello quodam dum ipse pergeret ad curtem regiam, militibus suis custodiendam tradiderat p. 195. Rex eum sicut voluerat, non praesumpsit perdere, sed eum libere curiam quae vellet ire permisit.
CVRTES NAVIVM , tentoria. Ann. Fuld. ad a. 888 de Berengario: ob id ergo et a Rege est elementer susceptus, nihilque ei antequaesti regni abstrahitur, excipiuntur curtes nauium et sagum. sensus est, nihil ipsi fuisse de regno detractum praeter nauium tentoria et saga, quae Arnolpho tradiderit.
CVRTVS , breuis. Waltramus lib. II. c. XLII. prouideat de mensura, vt non sint curta ipsa vestimenta vtentibus ea, sed mensurata.
DAPIFER , qui alias, Senescalcus dicitur, vel Praepositus et Magister regiae mensae. Godefr. Mon. ad a. 1208. de Philippo Imp. cum solus in quodam lobio cum Episcopo Spirensi, et aliis duobus, scilicet Camerario et Dapifero suo remansisset. Habebant etiam Episcopi suos Dapiferos. Sic Bruno Hist. B. Sax. p. 175 de Adalberto, Archiepiscopo Bremensi: quadam die cunctis ad cibum pertinentibus prae nimio luxu consumptis, dapifer eius nihil habebat, quod cum ex consuetudine sua venustum, ipsique Regi comedendum mensae Regis imponeret.
DECAPILLATVS , capite plexus. Bruno Hist. B. Sax. p. 221. Quarum literarum latores quum appropinquarent ad eum, a suis fautoribus capti, quidam in custodiam missi sunt, quod vsque pecunia redimerentur, alii vero excoriati ac decapillati sunt.
DERITTVM , directum, rectum, iustum, tum formata vox est ex directum, vnde etiam Italorum dritto, Gallorum droit. Occurrit infra p. 667 in diplomate Ludouici Bauari, per quod Castrucium in ducem Lucae constituit: cum omnibus et singulis villis, castris, terris, fortalitiis, casalibus, vasallis, hominibus, possessionibus, honoribus, vsibus, derittis, denariis, feudis, homagiis, patronatibus vacantium et non vacantium Ecclesiarum. ibi notat Iura. Sic in veteri Inquisitione apud Freherum Origg. Palat. lib. I. p. 71 facta est inquisitio de Sueinheim, si per drictum deberet adtingere ad villam Harfeldo marcam. Vid. Freheri notae p. 74.
DIPLOIS , genus vestis vilis. Waltramus lib. II. p. 320 quod est duplex vestis, vt reliqui per monasteria Monachi nullius meriti vel momenti aestimentur ab eis nisi induantur hac diploide confusionis.
DISCVS , moles quadam saxea, ferrea, aut plumbea, cuius iactu athletae inter se decertabant, eratque victor, qui aut altius in sublime iactasset, aut longius in tractu, aut propius metam destinatam, prout Vossius explicat Etymologico p. 184. Chron. Laurisham. p. 134. forte inter caetera ludorum exercitia discus in extrema marginis ora (vt solet) accensus, militari manu per aera vibrabatur, qui acriori impulsu circumactus, orbicularem flammae speciem reddens, tam ostentui virium, quam oculis mirantium, spectanti gratiam exhibet.
DOMA , possesio. Hinc proprium doma auf seinem Grund vnd Boden Chron. Laurisham. p. 146. tradiderunt Deo et S. Nazario de suis possessionibus in vico Cella Ecclesiam in proprio climate fabricatam. Sic etiam charta Caroli M. aqud Brovverum Antiquit. Fuld. lib. III. c. XVI. cum in proprio climate sibi Monasterium fecisset.
DOMINICARE , possidere proprieratis iure. Chron. Laurisham. p. 99. tam quod praesenti tempore videtur possidere, vel dominicare.
DORMITORIVM , domus somni, vbi decumbere solent Monachi ein Schlafhaus. Chron. Laurisham. p. 101. dormitorium quoque cum ecclesia triplici fecit. p. 118. refectorium augmentauit, dormitorium renouauit.
DORSALE , aulaeum, quod parietibus appenditur, sic dictum, quod sedenti ad dorsum appensum sit. Durandus Ration. diu. offic. lib. I. c. III. n. 23. Dorsalia seu panni in choro, pendentia a dorso Clericorum. Chron. Laurisham. p. 128. Casulam quoque candidam cum cappa et vno dorsali Ecclesiae contulit.
ELITIGATVM , compositum. Charta Caroli M. in Chron. Laurisham. p. 98. vt de hac causa omni tempore ipse Abbas habeat euindicatum atque elitigatum, et sit illis, in postmodum ex hac re sublata causatio.
EMENDA , mulcta. Steronis Ann. ad a. 1298 et insuper coacti sunt dare due millia librarum Patauiensium pro emenda,
EPISCOPIVM , Episcopatus. Chron. Laurisham. sub initium: nullius quidem episcopii seu cuiuslibet iuri aut domino subiicientes.
EVINDICATORIA Charta. Charta, siue diploma, per quod quis in rei litigiosae possessionem per iudicis sententiam mittitur. Chron. Laurisham. p. 97. Gundelandus accepit a rege chartam euindicatoriam, hunc modum continentem. Praeceptum euindicatorium Karoli Magni.
FAMVLAMEN , ministerium. Chron. Laurisham. p. 139. affrmant cunctos sibi per famulamina iunctos.
FARINARIA , mola farinae. Chron. Laurisham. p. 94. cum aquis aquarumve decursibus, farinariis.
FEODVM , feudum. Chron. Laurisham. p. 143. Quidquid feodi Godefridus Palatinus comes in supremo vitae articuto de manu nostra tenuit, eo vos vestimus.
FESTVCA , baculus, virga, fustis, arundo, calamus, quem tradendo dominium transferebatur. Chron. Laurisham. p. 98. Tunc ipse Heimricus ante nos taliter fuit professus, quod de haec causa, vel de ipso monasterio superius nominato in ante nunquam tempore debeat calumniam generare, sed per festucam anto nos ex inde dixit exitum vulgo mit Mund vnd Halm.
FIRMITAS CARTAE , confirmatio per scripturam, Handuest. Chron. August. ad a. 1051. Seditio inter Hainricum Augustae Episcopum, Diepoldum Comitem pro comitatu ad altare S. Mariae per cartae firmitatem tradito.
FISCVS pro praediis fiscalibus. Chron. Laurisham. p. 115. de Carolo Crasso: a quo (Arnolpho) aliquos in Alemannia fiscos veluti pro stipe consecutus, non multo post in Augea insula diem clausit extremum p. 134. fiscos quoque regales, quos Wintherus et alii laicorum ditioni et vsui subiecerant, ecclesiae fratrumque seruitio restituit.
FLORENI MAGNI , Florenus, Moneta aurea erat, a flore lilii, qui ab altera parte insculptus, sic dictus. Duplicis autem generis fuisse videntur: floreni magni et denarii floreni. Hi minoris formae, quorum fit mentio in Rhytmis de morte Henrici VII. p. 647.
Paulinum quendam variisFloreni magni vero iidem fuisse videntur ac aurei. Quos enim Henricus Rebdorfius ad a. 1339 vocat florenos magnos, Albertus Argentoratensis adpellat aureos. Henricus equidem de Eduardo III. Anglorum rege dicit: vnde veniens in Alemaniam se confoederauit cum Ludvvico praedicto in Confluentia dioecesis Treuerensis, et Ludvvicus promittit ei assistere contra Regem Franciae, pro quo promittit ei thesaurum, quater centies millia florenorum magnorum, cuius partem dedit, similiter et Principes Alemaniae et maxime inferiorum partium subsidium eidem Regi promittunt. Albertus Argentoratensis vero p. 128. ait: dedit autem Rex Angliae Ludouico Principi LXXX millia aureorum, et in duplo tantum, vt cum eo cum magno exercitu terram accederet Franciae, quod eidem promisit.
FORCONSILIARE , malum consilium dare. Ann. Fuld. ad a. 860 et nec in vita, nec in membris neque in regno illorum eos forconsiliabo in hoc.
FORESTARIVS , qui syluas curat, ein Förster. Chron. Laurisham. p. 116. et Engilbrecht forestarius in locis Sunthoue et Scara nuncupatis.
FOSSATVM , fossa castris vel vrbibus circumducta. Burcardus de excid. Mediol. p. 330. totum fossatum planare. Et paullo post: nec vnquam de caetero fossatum vel murum sine verbo Imperatoris facere p. 231. iussit et singulas portas ciuitatis
et circa portas fossatum, et muros complanari. Et paullo post: deinde muri ciuitatis, et fossata, turres paulatim destructae sunt. Godefr. Mon. ad a. 1175. Hanc siquidem vrbem mirum in modum absque murorum ambitu, fossatum magnae altitudinis muniebat. Idem ad a. 1180 Colonienses circa muros elaborant fossatum. ad a. 1187. pro quo moti Colonienses fossatum ciuitatis instaurant. ad a. 1188 fossatum reimplebant quatuor locis ad quadringentos pedes. ad a. 1190. equus eius fossatum transiliens cecidit. Godefr. Mon. p. 372. murum etiam ipsum murus circumcingit inferior, duplexque fossatum et p. 385. statim post hoc impletum est fossatum.
FREDVM , FREDA, Mulcta fisco exsoluta, qua quis a poena absoluitur. Chron. Laurisham. p. 99. ad caussas audiendum, vel freda vndique exactandum et p. 119. seu ad causau audiendas, seu mansiones faciendas aut freda vel tributa exigenda. Explicat hanc vocem Gregorius Turonensis de gestis S. Martini lib. IV. c. XXVI. dicens, compositionem fisco debitam, quam illi fredum vocant. Sic occurrit etiam in diplomate Pipini apud Aimoinum lib. V. c. XVII. atque in Capitularibus Caroli M. lib. III. c. XXX.
FRONTOSVS , impudens Chron. Laurisham. p. 119. aut ea quis referens non sit, frontosus et amens. Inde Gallorum effronte.
FVNDIBVLARIVS , fundibula emittens ein Schleuderer, Godefr. Mon. ad a. 1190 ibi etiam Imperatoris filius Fridericus Dux Sueuiae a fundibulario duobus dentibus mutilatus est.
GALEA , nauis. Godefr. Mon. p. 385. insuper etiam galeae, quas per mare adduxerant, fugatae sunt. Eadem ratione occurrit c. 6. et 179. de Iudaeis.
GALEIDA , nauis, eine galere. Godefr. Mon. ad a. 1181. audiens autem Tyrannus quae facta erant, occulte de palatio exiens, galeidam intrauit. Idem p. 355. quum autem ad brachium sancti Georgii transituri applicarent, Rex Graeciae CCC galeidas supra promissum eis exhibuit. p. 369. mox siquidem nauibus ciuitatis retro abeuntibus, naues nostrae liberum portum habuerunt, et quosdam eorum simul cum galeidis, nauiculis, et bargis ceperunt. p. 388. sed praeter spem nostram et aduersariorum timorem, per partem aluei, quae est inter turrim et terram, versus castra militiae Christianae, galeidae sursum ductae sunt. Et paullo post: postmodum in festo S. Dionysii Sacraceni cum galeidis armatis improuisi venientes.
GROSSVS , crassus. VValtramus lib. II. c. XLII. apud quos affectata sunt omnia, laxaemanicae, caligae follicantes, vestis grossior. Godefr. Mon. p. 369 catenaferrea grossa nimis p. 370. hoc facto exercitum nostrum conclusimus grossis palis.
GVERRA , VVerra , bellum, dissidia. Chron. Laurish. p. 143. Orta inter ipsum, et episcopum Sigefridum inexorabili guerra. Godefr. Mon. ad a. 1187. Episcopus Virdunensis ob eandem Werram episcopatum sponte resignauit. p. 362 in Teutonica vero terra Werrae multae et dissensiones eatenus inauditae oriuntur super Imperio ad a. 1198. Werra magna et dissensio nimis timenda oritur. ad a. 1199. Werrae plurimae et graues. ad a. 1250. vnde mox per totum episcopatum Werrae plurimae et graues per Episcopos et eorum complices oriuntur. ad a. 1212. omnibus, qui praesentes erant Principibus caussam Werrae inter ipsum et Papam innotescit. p. 387. tam Werrae quam treugarum tempore. Rebdorffii Annales p. 626. ciuitas Leodianensis cum episcopo suo guerram habuit.
GYROVAGI , circumuagantes. Chron. August. ada. 1705. Gyrouagi sub specie religionis discurrentes, maximam vbique seminant discordiam.
HALENSES LIBRAE , Moneta erat aenea, Halae Sueuorum cusa, minimae sortis, quae adpendi solebat, vulgo HäLLER Chron. Constantiense apud Pistorium p. 626. vt quilibet Episcopus Constan. pro tempore existens in sua dioecesi seu castris fabricare monetam Argenteam denarios Constantiens. vel Hallenses vsuales et ditinos. Henr. Rebdorsfius p. 624. qui legauit pro constructione chori noui eiusdem
Ecclesiae quadringentas libras Halenses. Idem ad a. 1356. qui solenne condidit testamentum et in solenni eleemosyna (dicta spenta) fuerunt distributae XX librae Hallenses. Goldastus equidem Rerum Alemann. Tom. I. p. 254. non concedit, Haller dici quia primo signatus fuerit, tanquam Hallensis. Verum, ex dictis locis satis hoc parescit, quod Halenses dicti, qui ad imitationem illorum, qui primum ibidem, cusi, fuerint formati. De pretio illorum Spangenberg Henneberg. Chron. lib. II. c. XVIII. das ich in einem Verzeichnis, so bey alten briefen des Closters Vesser gelegen, diese Worte funden. Ein pfunt heller ist achtmahl 30, das ist, 240. Ahn einem andrem Ort. I Pfund heller thut drithalb floren. In MSto, quod possideo, haec verba reperiuntur:
Das dritthalb lb. [Abbr.: libra] Heller ein Marck
Sielbers golden haben
Und das zur Anzeigung haben Otto und Herman Marggrauen zu Brandenburg in 1290. Iahr, Bischoff Mangoldt und seinen Stifft die Soblösser und Stände Kieseck, Steinach, Rothenstein und Königshofen vor 14000. Marck Silbers verpfandet, ie ein Marck vor 2 ½ lb. [Abbr.: libra] Heller gerechnet. In 1292 Iaer hat gemeldter Bischoff Mangoldt Herrn Conrad von Trimpurck einen Sitz zu Bischoffsheim von der Röhn, ein Holtz, eine Fischerei, und iährlih I. C. lb. [Abbr.: libra] Heller vor 800. Marck Silbers verschrieben, ie eine Marck Silbers vor 2 ½ lb. [Abbr.: libra] Heller, Anno 1293. hat Eberhart von Maspach dem Closter zu St. Stephan in Würtzburg II. Marck Silbers iedes vor 2 ½ lb. [Abbr.: libra] Heller gerechnet uf der Mühle zu Wülffrichshausen [reading uncertain: print faded] vorschreiben, darnach in 1309. Iahr hat frau Anna Marggrauin zu Brandenburg Bischoff Andreas 2200. Marck lötiges Silbers verschrieben, iede Marck vor 2 ½ lb. [Abbr.: libra] Heller gerechnet. Uber zehen Iahr hernach anno 1319. haben Grav Bertholdt von Hennenberg und Henrich sein Sohne sich mit Bischoff Gotfrid von Hohenloe etlicher Lehen und Pfandschafft halber vertragen in vvelchen Vertrag ein Marck Silbers vor 2 ½ lb. [Abbr.: libra] gerechnet ist, Es vvird auch in ietzgedachten Bisschoff Gottfriedts Lehen Buh gedacht, dass ein Marck Silbers 2. lb. [Abbr.: libra] und 15. Schilling Heller golten habe, daraus klar erscheinet, dass 30. Schilling Heller ein lb. [Abbr.: libra] gemacht, vvie auch oben gemelt
Dass ein Heller drei alte
Pfennige, und 75. Heller
ein fl. gethan haben
In diesen itzterzehlten Wehrt, nehmlih dass 2 ½ lb. [Abbr.: libra] Heller ein Marck Silbers oder 6. Gold- Gülden gethan, findet sich in Rechnung dass 75. Heller einen Reinischen Gülden, ein Pfund Heller 2. fl. 6. Batzen und I. Heller so viel als itzo 3½ alte Pfennig golden hat, vveniger 10½ Pfl. das bringt an sechs Gülden ein gantz Orth nachbuss.
HERESCHILD , clypeus militaris, secundum quos gradus nobilitatis distingui solebant. prout patet ex Capite primo Iuris Feudalis Alemannici alrerst sullent Wir mergken vvas die Kunig hant gesetzt. Süben Herschilte der furt der Künig den ersten, die Pfaffen fursten den andern, die leigenfursten den dritten, die frigen Herren den vierden, die mittel frigen den fünfften, der dienstmann den sechsthen die semperlute den subenden. Vocatur alias balthens mundialis. de quo supra Chron. Laurisham. p. 131. qui communicato XII illustrium fidelium suorum consilio, quo numero etiam beneficialis summa militaris clipei, qui vulgo dicitur Hereschildt Laureshamensis Ecclesiae adtinens includitur) singulis pro quantitate beneficii centenos milites armatos (vt traditur) assignauit. p. 461. exceptis his quae de praedictis villis homines seu ministeriales Laureshamensis Ecclesiae iure beneficiali ab antiquo possident. Quae idcirco Rex remiserat, ne forte dignitas regalis Abbatiae militari clypco, qui vulgo dicitur Herschildt, subtraecto, deminueretur. Vbi vero ab Episcopatu vel Abbatia septem Principes inuestirentur, vocabatur Volleben. prout in Chron. Laurisham. p. 142. nam septem principalia beneficia, quae vulgo appellantur Volle ben, morte septem nobilissimorum Ecclesiae fidelium in vnam personam Godefridi in
breui deuoluta sunt, et post ipsum ad generum eius ducem Welephonem transierunt, maximo videlicet Ecclesiae detrimento. Exinde siquidem militaris clipeaturae, scilicet Hereschilt, integritas consusa, atque in diuersa distracta est, et Ecclesiae status tam in militari frequentia, quam inre stipendiaria, in suis apportunitatibus et regalibus expeditionibus imminutus est, multorum seruitiis in vnam personam collatis solumque remansit inanc nomen Domini et Hominii.
HOMINIVM , homagium vel vasallagium. Chron. Laurisham. I. c. Godefr. Mon. p. 353. Tertio ei demandauit, quod si regnum Romanorum dare vellet in manus eius, et ab eo loco hominii recipere.
HOMO , vasallus. Ann. Fuld. ad a. 884. homo (sicut mos est) per manus Imperatoris efficitur. Chron. Laurisham. p. 146. exceptis his quae de praedictis villis homines seu ministeriales Laureshamensis Ecclesiae iure beneficiali ab antiquo possident.
HOVBA , Huba, mensura, plures mansos siue agros comprehendens, eine Hufe Landes. Chron. Laurisham. p. 143. Castrum quoque Winenheim ob tuitionem ecclesiae reaedificauit, fundumque (quia fratrum in Michlenstat erat) tradito vico Manennbach cum omni iure, houba quoque in Kirschusen redemit. p. 146. exceptis his quae de praedictis villis homines seu ministeriales Laureshamensis Ecclesiae iure beneficiali ab antiquo possident p. 147. hic omne ius ac seruitium, quod ex duabus houbis et area ab praefato Adelberto in VVinenheim conquisitis exigebatur, dispositioni et vsui fratrum adtribuit. Inde Hubestat, Hubezins.
HOVBARII , possessores hubarum. Chron. Laurisham. p. 142. videlicet ministeriales et hubarii omnes depraedati sunt. Germ. Hubner, Hubleut, dimidii Hubarii halbe Hübner.
IGNIS PENDVLVS , pro ignis pendens. Ann. Fuld. ad a. 855. fulminum ictibus aedes plurimae cremati sunt, inter quas basilicae S. Chiliani martyris Nonis Iuniis, clero laudes vespertinas celebrante, repentino ictu percussa et succensa est, et mirum in modum sub laquearibus domus ignis pendulus inlaesa materia tamdiu oberrabat, donec ossa S. martyris et totius Ecclesiae thesaurus efferretur inlaesus.
IMMELIORARE , melius reddere, Chron. Laurish. p. 99. quod augmentare vel immeliorare seu adtrahere potuerunt.
IN DOMINICATVS , Chron. Laurish. p. 109. mansum indominicatum tum adificiis atque et omnibus vtensilibus habentem hobas tres.
INFVLA , mithra Abbatis. Chron. Laurish. p. 148. hic a Victore Papa (qui et Octauianus) per manum Christiani Cancellarii infulam transmissam personae duntaxat suae recepit, sed eam Ecclesiae suae priuilegio confirmari minus integrum arbitratus est. Explicatur hoc in ipso decreto infulationis p. 149. tibi de capite nostro mitram per dilectum filium Christianum Merseburgensem praepositum transmittimns. Sic etiam apud Godefridum Monachum p. 372. Infulae Imperiales dicuntur pro insignibus Imperatoriis.
INDVCIARI , inducias accipere. Godefr. Mon. ad a. 1188. quo cum idem praesul occurrisset, inde vsque Laetare Ierusalem ad curiam Mogontiae causa induciata est.
INGENIA , machinae quaedam bellicae. Godefr. Mon. p. 369. nos quoque nostra faceremus ingenia erigi super terram. Engins Gall. Lipsius Poliorcet. I. c. III. Sic etiam occurrit in Flor. Wigorniensis continuationis ad a. 1138. exierunt enim iam saepius de Castello, et ingenia eius vel succiderunt vel incenderunt.
INPAGATVS , qui solutionem non accepit, non paye. Henr. Rebdorffius p. 630. postearex Vngariae exiuit, et transiens Romam propter indulgentiam anni Iubilei, et per Tusciam et Lombardiam venit Veronam, ibi relinquens stipendiarios suos impagatos.
INTERSIGNA , notae, criteria. Henr. Rebdorffius p. 635. et quia similis in facie et in moribus Waldemaro erat, et multa intersigna de actibus Waldemari hominibus ad memoriam reuocauit.
INTITVLATVS , titulo decoratus. Godefr. Mon. p. 349. quae a serenissimo Imperatore et filio eius Rege curia Iesu Christi ante fuit intitulata.
INTRONIZARI , Episcopatui praefici. Godefr. Mon. p. 357. sed prior suffragio cognatorum contra morem Ecclesiasticum armata manu intronizatur. p. 364. ab Adolffo Coloniensi Archiepiscopo consecratus intronisatur. Chron. Laurisham. p. 109. Adalungo abbate defuncto Samuel a puero ibidem educatus subrogatur, nec multo post a Wormaciensi Episcopo inthronizatur.
INVADIARE , hypothecae tradere, Godefr. Mon. ad a. 1190 in Pentecoste rex curiam apud Nurinberc habuit, vbi Archiepiscopum Coloniensem curtes omnes ab eo quondam inuadiatas absoluit, telonia quaedam et monetas concessit.
IVNIORES , liberi, successores. Chron. Laurisham. p. 98. Karolus Dei gratia rex Francorum, vir illuster omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, vestrisque iunioribus p. 99. vt neque vos neque iuniores seu suecessores vestri.
IVRIDICORVM GENS , Iudices, Iureconsulti, Ann. Fuld. ad a. 852. habito generali conuentu, tam causas populi ad se perlatas iusto absoluit examine, quam ad se pertinentes possessiones iuridicorum gentis decreto recepit.
KARTA , scriptum. Godfr. Mon. p. 365. videt ipsum telum secus altaris crepidinem lapsum, cui Karta fuerat innixa.
KNAPONES , Ministri, serui. Inde vox Knabe. Hist. Austr. ad a. 1285. p. 477. quod neminem occidant nisi milites galeatos, Knapones vero et scutiferos illaesos permittant abire.
LACHVS , incisio arborum, signatum, ein Mahlcreuz. Chron. Laurisham. p. 96. sicut ipsa incisio arborum in ipsa die facta fuit, quae vulgo lachus appellatur, siue diuisio Et paullo post: quidquid infra illam incisionem arborum seu lachum siue diuisionem vsque ad marcham de Basinsheim. Nomen habere videtur a Lage, situ, inde Lagbaum, Lag Eiche.
LAQVEARIA , opus tabulatum, ein Täffel vverck. Ann. Fuld. ad a. 854. et mirum in modum sub laquearibus domus ignis pendulus inlaesa materia tamdiu oberrabat. ad a. 858. vt murus de fastigio cadens, oratorium sancti Michaelis ad occidentem basilicae bicameratum cum tecto et laquearibus ruina sua confringens terrae coaequaret. Chron. Laurish. p. 100. hic ecclesiae laquearia fecit.
LEGISTAE , Iureconsulti. Burcardus de Excidio Mediolan. p. 332. iussit igitur Imperator omnes consules et exconsulares, maiores, et milites, Legistas et iudices in obsidaetu teneri. Godefr. Mon. ad a. 1237.
LEVIGARI , subleuari. Bruno Hist. B. Sax. p. 218. nunc autem sarcinam illam quam sola vestra auctoritate iubente suscepimus, eadem quoque manum supponenti leuigari oportuit.
LEVCA , LEVGA, Milliare Gallicum. An. Fuld. ad. a. 822. item inparte Orientalis Saxoniae, quae Soraborum sinibus contigua est, in quodam deserto loco, iuxta lacum, qui dicitur Arnseo, terra in modum aggeris intumuit, et limitem vnius leugae spatio porrectum, sub vna nocte absque bumani operis molimine ad instar valli subrexit. Godefr. Mon. p. 369. qui portus distat a Constantinopoli vna leuca. p. 370. iuxta littus ad quendam pontem lapideum, distantem a turre praenominata vna leuca. p. 385. isti Reges fixere tentoria prope Christianos ad vnam leucam. Continebat tale milliare Gallicum 1500 passus Romanos, cuius mentio apud Caesarem, Marcellinum, Iornandem, alios. Vide P. Pithaeum Aduers. c. XIII. Duae autem Leugae vel leucae faciebant vnam rastam Germanicam, prout patet ex Chron. Laurih. p. 105. ad eundem locum inter Campum et syluam leugae duae, id est, rasta vna. Vide infra in Rasta.
LICIAE , castrorum aut vrbium repagula, vulgo Lices a liciis, seu staminibus vel funiculis dicta, quod ea primitus ex funibus conficerentur. Godefr. Mon. p. 370 et circumcinximus litiis, deinde instrumenta nostra bellica et petrarios ereximus ante muros p. 390. tanto magis muri firmati sunt ligneis castellulis ac liciis.
LITI , genus hominum dediditium, libertinum, aut potius seruile. Chron. Laurish. p. 94. cum integritate sua, terris, domibus, aedificiis, campis, pratis, vineis, siluis, aquis aquarumue decursibus, farinariis, litis. Lex. Sax. Tit. X. §. I. quidquid seruus aut litus iubente Domino perpetrauerit, dominus emendet. Frisior. tit. II. Si litus semetipsum propria pecunia a domino suo redemerit. Ripuar. tit. 64. §. I. litus tributarius exponitur. Ludouicus Pius Imp. apud Ansegis. lib. 4. c p. 102. Aldiones vel Aldianae ea lege viuant in Italia in seruitutem dominorum suorum, qua fiscalini vel liti viuunt in Francia. Litores etiam dicit Albert. abbas Stadensis in anno 9. 7. Plures autem se eis dediderunt proprios: et qui ab eis viuere sunt permissi, Litores sunt ab eodem vocabulo nuncupati. Inde Litores in prouincia Saxonum sunt exorti. Aliud ab his est Leodes, vasalli, homines, Leute. Freherus.
LOBIVM , solarium, pergula, eine Laube. Godefr. Mon. ad a. 1208 et reuersus in ciuitatem meridiano tempore omnibus recedentibus solus in quodam lobio cum Episcopo Spirensi, et aliis duobus remansisset.
LORICATI , cataphracti. Godefr. Mon. ad a. 1166. cum centum loricatis militibus. Qui et Loricae [Gap desc: Greek word(s)] . Tageno. p. 407. vix cum 12 loricis processimus Helmoldus lib. I. c. XXVIII. profectus est Dux in Longobardiam cum mille (vt aiunt) loricis, venit Aldenburg. Idem cap. 52. Elegit de exercitu mille loricatos, abiitque in occursum: Ita in constitutione Karoli Crassi: constringentes eos multo plures halspergas de beneficiis suis sibi ducere, quam illi fatentur se posse vel debere. Et mox: quod decem mansos in beneficio possideant, tot brumas cum duobus scutariis accipiant: Ita et Galli loquuntur: que deux mille cinq cens corselets, et quinze cens harquebusiers, se peuuent retirer trois lieues Françoises en campagne rase deuant deux mille lances. De his Noue Discours 18. paradox. 2. Freherus.
MAIOR DOMVS , Praefectus aulae vel palatii. Waltramus lib. I. c. II. Pippinus, cum esset maior domus in regno Francorum etc. XVI. Theodorius tertius frater, multis aduersitatibus et ante regnum et in regno est afflictus, cuius Maior domus, id est, prouisor palatii, immo violator palatii extitit quidam Ebronius apostata.
MALLVS , Iudicium. Chron. Laurisham. p. 132. et vt familiam eiusdem curiae ab omni grauedine et molestiae immunem redderemus, a tribus principalibus mallis, qui vulgo Vngebodending vocantur, quibus ad curtim Luitereshusen annuatim manniebatur, vtrorumque consensu eam omnimodis absoluimus. Vid. Pithoeus in Glossario.
MALTER , mensura Germanica, continens quatuor modios. Chron. Laurisham. p. 137. Carratum quoque vini in festo B. Nazarii, ac X solidos in Husen, et malter caseorum cum C. ouis in vigilia Pentecostes ipsis perpetuo tradidit. Godefr. Mon. ad a. 1197. penuria annonae et frumenti magna et fames valida, ita quod maldrum siliginis ad XV solidos vendebatur.
MANENTES , qui in mansis manent et habitant. Chron. Laurisham. p. 105. in qua villa sunt mansi XIX. et serui praesenti tempore manentes cum vxoribus et liberis numero XIII. Gall. les manans et habitans. Helmoldus lib. I. c. X septem mansis, totidemque manentibus ex hereditate patrum fuit contentus. Et mox: dicitur manentes suos profurto simul omnes damnasse ad mortem.
MANNIRE , in ius vocare. Vide supra Mallus.
MANSIO , statio. Ann. Fuld. ad a. 853. inde transiens per Angros, Harudos, Suabos, et Holsingos, et per mansiones singulas, prout se praebuit opportunitas, causas populi indicans, Thuringiam ingreditur.
MANSIVNCVLAE , domus minores. Chron. Laurish. p. 115. nimirum ecclesiolam infra ipsum monasterium sitam, in qua, reliquias sanctas Dei genitricis Mariae et
sanctae, Afrae, beatissimae martyris Christi et sancti Magni eximii confessoris Christi reconditas habebat cum mansiunculis et caeteris necessariis hortis et pontibus.
MANSVS , certa mensura agri, ein Morgen Landes. Chron. Laurish. p. 109. n. trado res proprietatis meae in pago Hattuaria, in Odenheimero marca, in villa, quae dicitur Geizefurt, quae sita est supra fluuium Versa, hoc est, mansum indominicatum cum aedificiis atque omnibus vtensilibus habentem huobas tres. Bruno Hist. B. Saxon. p. 183. quod de Abbatia Heradesfelde magnum habuerit, iniusta sibi iussione Regis ablatum, centum mansis agrorum a Rege redimere volebat.
MARCA , Marcha, Limes, confinium. Ann. Fuld. ad a. 788. similiter et Auares in Marcha Bauariae atque Italiae a regis exercitibus victi et fugati sunt. ad a. 725. Imperator cum filiis Godofridi pacem, quam ipsi petebant, cum eis in marca eorum confirmare iussit. ad a. 827. cui Pipinus filius Imperatoris cum exercitu missus resisteret, nisi desidia ducum, quos copiis praefecerat, tardius quam rerum necessitas postulabat, is quem ducebant ad marcam venisset exercitus. ad a. 828. Hludharius cum exercitu ad marcham Hispanicam missus est. Chron. Laurish. p. 96. et inde ad partem Orientalem vsque in fluuium certum Wisgoz, vbi marcha Basinisheim coniungit. p. 100. item vt in alia marca, quae ad Virnheim pertinet de pago Lobodense, vsque ad fluuium Wisgoz viam integram ad carracandum siue itinerandum habere debeant. p. 115. deinde quasdam res proprietatis suae in comitatu Wormaciensi in Rochesheimero marcha p. 116. et in pago Enrichgouue in villa vel marcha Audinesheim.
MARCA pro Marchia, Marchionatu, ad fines regni constituto, pro eiusdem defensione. Ann. Fuld. ad a. 860. expulit enim duces quibus custodia commissa erat Pannonici limitis et Carantani, atque per suos marcam ordinauit. Waltramus lib. II. c. XXXIII. Factum est ita, et adhuc testis est Heros feldia, quod ibi Egbertus marchio supplicem se Imperatori obtulit, quod ei fidem iuramento promisit, quod marcham suam et comitatus suos ab imperatore recepit. Godefr. Mon. ad a. 1196. Marquardus dapifer, cui et marchiam Anchoniae et alia quaedam beneficia contulerat ad a. 1209. quo consecrato oritur inter eos controuersia propter marchiam dominae Methildis. et paullo post: Marchiam sibi a viro relictam vt vir sapientissimus gubernabat. Et statim: Marchiam Imperium attinentem.
MARCA , dimidia libra, qua vtebantur in solutionibus, eademque adpendebatur. Chron. Laurish. p. 143. seruitium centum marcarum, p. 150 reliquam pecuniam Ecclesiis Dei in hunc modum expendit: ad Sunnensheim XLV marcas argenti in emptionem praedii. Godefr. Mon. ad a. 1166. additis X. marcis annuatim. ad a. 1173. octo millia marcarum Imperatori de suis contulerunt. ad a. 1180. Dux Poloniarum aduersus nepotem suum auxilium Imperatoris impetrans, decem millia marcarum Caesari promittit. ad a. 1158 dabunt Imperatori duo millia marcarum, ducentos et sexaginta in curiam. Et paullo post: quod centum equorum pabula marca emantur, similiter quatuor boues praestantes marca vna. Et postmodum: hoc anno Archiepisicopus Coloniensis praecauens infuturum, ad quadraginta millia marcarum, et septingentas marcas summam argenti perduxit in coemptione vrbium et praedium terrae Coloniensi adiacentium circumcirca. ad a. 1198. XI. millia marcarum et ducatum ab eo accepisse. p. 369. quod Duci Veneto millia marcarum argenti et totidem exercitui nostro erogaret. p. 375. nouem millia marcarum ei donat.
MARCHENSIS , idem ac Marchio. Ann. Fuld. ad. a. 886. occiso ibi Henrico Marchensi Francorum, qui in id tempus Niustriam tenuit. ad a. 893. post haec ad gratiam Regis non longum veniens, Marchensis in Oriente effectus est. ad. a. 895. Adalpertum videlicet Marchensem Tusciae. Et paullo post: post mortem Waltfredi Foroiulii Marchensis.
MARCHIO , qui Marchiae praeest. Waltramus lib. II. c. XXXIII. Egbertus
Marchio. Godefr. Mon. p. 370. Comes Flandrensis et Comes Ludeuuicus per teram assilirent et Marchio cum illis p. 372. accedit ad pallatium recipiendum nobilis Marchio. Illudit Alexius Marchioni. ad a. 1212. nam matrem iuuenis sororem scilicet Marchionis de Missene repudiauerat ad a. 1215. Marchio de Bade Tageno. p. 470. Hermannus Marchio Badensis.
MARESCHALLVS , qui copiis militaribus praeest. Godefr. Mon. p. 370. Ego siquidem et M. de Montmorensi, et Marscalcus Campanico de sancto Tyrone, dum assultus fieret, custodiremus exercitum forinsecus inter vallum et campum, et sic fecimus. p. 390. sed cum per milites magister Templi cum Marescalco caeterisque fratribus suis qui tunc aderant per exitum angustum impetu facto viriliter incredulos vertit in fugam. Et paullo post: Templarii XXXIII capti vel occisi sunt, cum Marschalco hospitalis S. Iohannis, cum aliis fratribus eiusdem domus.
MARTYRISATVS , martyrium passus. Godefr. Mon. ad a. 1172. eodem anno S. Thomas Cantuariensis Archiepiscopus ob inuictum aequitatis tenorem ab. Heinrico Anglorum rege martyrisatus est.
MEDO , mulsum Meth. Tageno p. 407. Principes a praedicto Comite vino, medone, et animalibus multum honorati fuerunt.
MERCATIO , MERCATVS. nundinae. Chron. Laurish. p. 118. in villa eiusdem coenobii, quae Basinesheim dicitur, mercationes publicas fieri concessit p. 121 rogatu quoque memorati abbatis Salemanni idem Rex publicum mercatum in villa Wezzenloch et in Steine, cum omni reditu ex thelonei lueris et aliis vtensilibus ad S. Nazarium donauit. p. 120. addidit quoque idem Imperator prasato monasterio mercatum et teloneum in Wezzenloch. Alias dicitur pro commeatu, apud Burcardum p. 330. clusis igitur per hyemem stratis, cum illi fortiter iam arctarentur, animos principum callidis propositionibus attentabant, vt siquo modo tanquam re peracta eos securos facerent ipsi interim vel de Brixia, vel de Placentia coadunatis viribus mercatum inducerent. Et p. 331. cum strata ad transducendum mercatum non aperiretur.
METRETA , certum Mensurae genus, quod de frumento et vino dicebatur, ein Maas. Hist. Austr. ad a. 1252. fames praeualuit in terra, et in tota Austria frumentum valde carum fuit, ita vt modus frumenti venderetur pro XI talentis et in aliquibus locis sola metreta daretur pro tribus solidis, et multi homines fame interierunt.
MILES , vasallus. Chron. Laurish. p. 123. Humbertus violenter intruditur, nulla quidem fratrum aut militum electione p. 126. cum consilio aduocatorum meorum et militum.
MINISTERIALES , vasalli, qui feuda quaedam possidebant, pro ministerio quod praestabant. Dienstmanen. Chron. Laurish. p. 149. Folcnandus communicato ministerialium, ac fidelium suorum consilio. Distinguuntur ibidem ministeriales a reliquis vasallis. Godefr. Mon. p. 351. eodem tempore Rex expeditionem Italicam iurare fecit nobiles, maxime eos, qui ministeriales Imperii essent.
MINITORES , fossores, Mineurs. Godefr. Mon. p. 369. dicentes ei quod nullo modo possit capi, nisi per minitores et petrarias caperetur.
MIRIFICARE , mire exornare. Chron. Laurish. p. 101. altare etiam simili impensa et opera mirificauit.
MISSI DISCVRRENTES , legati vel nuntii Imperatoris hinc inde in prouincias missi, ad expedienda illorum negotia. Chron. Larish. p. 98. Karolus Dei gratia rex Francorum, vir illuster, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, vestrisque
iunioribus, atque missis nostris discurrentibus p. 99. aut missi nostri discurrentes non praesumant.
MITRA , vide Infula.
MOGONELLVS , machina bellica, quae et Petraria. Godefr. Mon. p. 370. praeterea quilibet vsarius mogonellum suum habebat erectum. Vide Lips. in Poliorcet. lib. III. Dial. 3. Magonneau a Gallis, quo Cl. Fauchet libr. 2. de milice et armes. Freherus.
MVNDEBVRDE , defensio, tutela, profectio. Vox, ex Saxonico Mund, quod tutelam notat, defensionem, patrocinium et Bord siue Burg fideiussio, sponsio, compositio, vt ideo notet, defensionis vel patrocinii fideiussionem et sponsionem. Chron. Laurish. p. 98. Laurishamense monasterium cum omnibus illuc pertinentibus in manus et mundeburdem gloriosi regis Caroli tradidit. et paucis interiectis, in ipso priuilegio, quod Carolus, M. huic monasterio concessit, de Gundelando dicitur: ad nostram visus est accessisse praesentiam, qui et ipsum monasterium in manu nostra tradidit, etiam et secum omnem congregationem suam in mundeburdem et defensionem nostram plenius commendauit. Mager de Aduocatia armata c. II. p. 62.
MVNITAT , immunitas. Chron. Laurish. p. 107. ex qua ad quercum in ter Graschapht et Munitat, vbi separantur Grafschaft et Munitat, id est Comitatus et terminus coenobii. Id enim est Munitat, vulgo Mundat, ab im munitate, corrupta voce, Trithem. in Chron. Hirsaug. et Spanheim. saepius.
NOLA , campana, Chron. Laurish. p. 118. duos nolarum circulos argenteos contulit. p. 120. duos nolarum circulos argenteos ecclesiastico ornatu adiecit.
NOTARIVS , Cancellarius. Chron. Laurish. p. 102. Einhardus Archicapellanus notariusque Imp.
OBEDIENTIAE , cellae a Monasteriis dependentes. Chron. Laurish. p. 148 caeterum vt ad interiora redeamus, erga obedientias monasterii et praeposituras multa illi instantia, multa sollicitudo fuit. p. 152. iustitias obedientiarum, aut ad praeposituras pertinentia.
OBSIDATVS , Burcardus p. 332. iussit igitur Imperator omnes consules et et exconsulares maiores, et milites, Legistas et iudices in obsidatu teneri.
OBSTAGIVM , obsidiaticum; Species quaedam iuris Germanici, dum quis se suamque personam pro certa argenti summa, si stato tempore non soluatur, quasi obsidem reddit. Germ. Leistungs Recht. Henr. Rebdorsius ad a. 1296. Rex Adolsus intrauit ciuitatem Ratisponensem in festo S. Georgii et occurrerunt ei Otto, Dux Bauariae, Ludouicus et Stephanus fratres sui, qui tunc erant ibidem in obstagio pro se pro quinque millibus librarum Ratis ponensium denn. Vid. plenius Mülleri Staatscabinets p. III. c. I. Gallis dicitur Ostage.
ORAMINA , Orationes. Chron. Laurish. p. 138.
quidquid reuera poterant oramina crebra.ORATORIVM , sacellum monasterio adiunctum. Ann. Fuld. ad a. 858. vt murus de fastigio cadens, oratorium sancti Michaelis ad occidentem basilicae bicameratum cum tecto et laquearibus ruina sua confringens, terrae coaequaret. Chron. Laurish. p. 150. in fabricam Oratorii.
PALAFREDVS , equus gradarius. Vrstisius in Caatlogo vocum explicat: equus magnus vel cataphractus. Vox Ital. et Gallica deducta (vt videtur) a Veredis, id est, publicis et cursualibus equis. Henr. Rebdorff. p. 626. cum vna die insequeretur inimicos, et cum palafredo suo veloci longe complices suos praecederet.
PALLA ALTARIS , vestis, qua altare cooperitur, videlicet lincus pannus consecratus, qui
super altare ponitur, super quem extenditur corporale, prout ex Vocabulano antiquo explicat du Fresne. Chron Laurish. p. 150. palla altaris cum aurifrigio.
IN PALMIS .Moris erat Reges felicis ominis caussa cum palmis excipere. Chron. Laurish. p. 129. vbi Rege solenni fratrum et Abbatis occursu (vt par erat) in palmis gloriose suscepto.
PARADISVS , atrium, porticibus circumdatum ante aedes sacras. Chron. Laurish. p. 118. pulpita [reading uncertain: print faded] ante portas eiusdem paradisi fabricauit, p. 121. hic Otto secundus huius nominis Imperator Romae mortuus in Paradiso S. Petri condigno honore sepelitur.
PARATAE , sumptos, qui in vias, pontesque, qua transiturus erat Rex, reficiendos impendendi. Chron. Laurish. p. 99. nec mansiones aut paratas faciendum.
PAROCHIA , dioecesis episcopalis, Ann. Fuld. ad a 850. morabatur autem eo tempore Rabanus A. chiepiscopus in quadam villa parochiae suae, cui vocabulum est Winzella.
PATENA , vas Ecclesiae ministeriis dicarum, cuius vsus in oblatione Corporis Dominici. Chron. Laurish. p. 118. calicem aureum sinee patena. p. 122. hic inter caetera memorabilia calicem aureum magni ponderis et pretii, cum patina simul aurea.
PATRITIVS , supremus Dominus vrbis Romae. Hinc Petrus de Marca Concordia sacerdotii et Imperii lib. I. c. XII. §. 4. Patritiatus Romanorum, praeter imperium in vrbem et ducatum Romanum, defensionem illam complectebatur, quae pactis cum Romanis Pontificibus initis erat constituta. Sic Carolus M. hunc titulum gerit in Chron. Laurishamensi p. 101. Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patritius Romanorum p. 119. Otto Dei gratia rex Francorum et Longobadorum ac patricius Romanorum. Vid. de hoc titulo plenius Sr. le Blanc dissertation Historique sur quelques Monnoyes de Charles Magne, de Louis le Debonaire, de Lothaire, et de leurs Successeurs frapees dans Rome, a Amsterdam 1692. 4. et Syntagma nostrum Iuris Publici diss. VIII. §. VIII. Syntagma item Historiae Germanicae diss. VII. §. XXV.
PENNATORES , pro venatores, qui rete iactant, a pennis insertis. Wenn das Wild in die Stallung gebtacht vvird. Ann. Fuld ad a. 563 frustra iactatur ante oculos rete pennatorum.
PETRARIAE , machinae lapides iacientes, tormenta, ballistae, Godefr. Mon. p. 369. dicentes ei, quod nullo modo posset capi nisi per minitores et petrarias caperetur. Et starim: suas erigens petrarias cum instrumentis variis super naues. p. 372. nihilominus etiam inter quaslibet duas turres seu petraria seu magonellus erigitur p. 389. machinas et petrarias locantes ibidem.
PIGMENTARIVS PVLVIS , medicinalis, aromatorius. Bruno Hist. B. Sax. p. 188. per quendam fallacem monachum Wernero Magdeburgensi Archiepiscopo puluerem pigmentarium munus egregium misit, quem contra multas aegritudines salubrem sibi ab Italia a matre sua transmissum esse mandauit.
PLACIDARE ET PLAIDARE idem significat, quod conuentum publicum regni et ordinum celebrare, Annal. Nazariani p. 81. ad an. 759. Karolus Rex perrexit ad Chufstain, et ibi plaidauit. a. 799. Karolus plaidauit ad Lippihamme. a. 800. Karolus plaidauit in Maguntia a. 807. Karolus Imperator de Roma perrexit in Francia vsque ad Aquas et ibi plaidauit. ibid. ad ann. 798. Inde in finem Winidis (perrexit) et ibi placidauit. sicut ipse voluit et tulit obsides multos de Saxonibus. Alias placitare notat litigare, lite contendere, et conuenire, pacisci. Vid. du Cange hac voce Tom. III. p. 331. seq.
PLACITVM , conuentus publicus vel iudicialis. Ann. Fuld. ad a. 842. cum missi eorum in Confluente castello conuenientes de partitione regni concordare non possent, dilato in aliud tempus placito, singuli ad suareuertuntur. ad a. 858. inde condicto
placito et designatis ad hoc specialiter comitibus. ad a. 859. condicto placito aut omni tempore iuxta Basalam communiter habendo, singuli cum suis ad propria reuersi sunt. Bruno Hist. B. Sax. p. 183. cum tanto exercitu ad omnia parato placitum aliquod adiret. p. 184. vt Saxonibus ad placitum conuocatis. Et paullo post: vt sine placito Saxoniam cum exercitu violenter intraret.
PLATEATICVM , Tributum, quod in plateis, seu pro transitu platearum et viarum praestatur. Godefr. Mon. p. 338. et praecipiet in eodem priuilegio non aufferri Romanis in toto Imperio suo plateaticum.
PONTONARIVS , Iudex, qui rei nauticae-praeest. Chron. Laurish. p. 109. vt nullus episcopus vel abbas, nec abbatissa, neque comes, aut vicarius, seu centenarius, aut clusarius nec pontonarius, neque vllus iudex seu aliqua potestas.
POPVLARE , deuastare, de syluis dicitur. Wüsten. Chron. Laurish. p. 100. et vt de silua, quae ad illam villam aspicit (cum fructuosa nullatenus esse videretur) vinnam faciendi et emendandi haberent potestatem in quantum eis opus esset pendere vel populare.
PORTARIVS ; qui portam custodit, ein Pförtner. Chron. Laurish. p. 138. iste curtim dominicalem Stehdinmesela dictum iuri custodis Laureshamensis assignauit; sicut et alia eiusdem nominis, in qua abbas Anshelmus obtuitionem ecclesiae castrum construxerat, in dispositionem portarii concessit.
PORTATICVM , teloneum, quod in portis Ciuitatum exsolui solet, Pforten-Geld, Thor-Geld. Godefr. Mon. p. 338. et praecipiet in eodem priuilegio non aufferri Romanis in toto imperio suo plateaticum, portaticum aut ripaticum.
PRAEPOSITVRA . monasterii, Probstey. Chron. Laurish. p. 148. erga obedientes monasterii et praeposituras multa illi instantia.
PRAESTARIA vide precaria.
PREBENDA , portio quaedam ad sustentationem cuiusdam adsignata. Chron. Laurish. p. 125. cumque duabus seruilibus prebendis et vna monachica sibimetipsi prebenda.
PRECARIA , vsusfructus quidam, illi, qui Ecclesiae remsuam donauit, vel in ista sola, vel etiam in aliis rebus Ecclesiae ad preces illius concessus. Chron. Laurish. p. 109. quae mox idem Werinherus Laurishamensi monasterio assignauit, et ad dies vitae suae in precariam accepit p. 115. ad dies vitae suae potestatiue ac securiter et quiete obtinendas et fruendas, per precariam suscepit. p. 110. tam ipsam hereditatem a me traditam, quam illam, quam ab eodem monasterio praecariam accepi. Dicebatur etiam PRAESTARIA. Chron. Laurish. p. 110. n. excepto, si maior vtilitas eidem monasterio per praestariam acquiri possit. Dicebatur autem Praestaria respectu Episcopi vel Abbatis, qui praestabat, hoc est, concedebat hoc ius, expositis legibus, quibus daret. Precaria vero respectu eius, cui ad preces ipsius hoc ius concedebatur, et censum se daturum promittebat. Vid. B. Parentis Synt. Iur. Feud. cap. II. aph. X. n. 5.
PRENDERE , sumere, Gallis prendre. Chron. Laurish. p. 100. et vt silua, quae ad illam villam aspicit (cum fructuosa nullatenus esse videretur) vinnum faciendi vel emendandi haberent potestatem, in quantum eis opus esset prendere vel populare.
PRIAPVS , machina bellica erat ad perfringendos muros destinata. Chron. Austr. ad a. 1289. Tandem machina quadam, Priapus dicta, muro ciuitatis magna parte interrupto. Talis est, quam describit Nauclerus vol. II. Gen. XLI. pag. 911. asserunt tum primum coepisse vsum instrumenti bellici, prius incogniti, quod vulgariter Tribock nominatur, quoniam bombardarum vsus necdum erat inuentus.
QVADRI LAPIDES , Quaderstücke. Godefr. Mon. p. 387. ante fontem castri duae turres aedificantur de lapidibus quadris, tantae quantitatis, vt lapis vnus vix a duobus bubalis in curru trahatur.
RASTA , milliare Germanicum. Chron. Laurish. p. 105. leugae duae, id est, rasta vna, Germ. Raste. In libro Teutonico Heldenbuch, plus quam semel legimus: wol einer Raste breit. Thurocius in Chron. Vngariae cap. XI. Tulna ciuitas nostro aeuo ducatui Austriae subiecta est, et tres rastas distat a Vienna. Vocem perantiquam asserit D. Hieronymus in Ioelem: Vnaquaeque gens certa viarum spacia
suis appellat nominibus. Nam et Latini mille passus vocant, et Galli leucas, Persae parasangas, et rastas vniuersa Germania. Quod autem ex diplomate isto Ludouici Pii discimus, rastam vnam duabus leugis constare, idem confirmat Auctor incertus de mensuris, Agrimensoribus et Gromaticis subiunctus edit. Paris. p. 14. Milliarius et dimidius apud Gallos leuuam facit, habentem passus mille quingentos. Duae leuuae siue milliarii tres apud Germanos vnam rastam efficiunt. Freherus.
REBELLARE pro debellare, Annales Nazar. ad a. 744. Theudeballus reuersus in Alsatia rebellauit Wascones. vid. du Fresne.
REFECTORIVM , locus, vbi comedunt fratres vel Monachi. Chron. Lauresh. p. 118. refectorium augmentauit p. 149. conuentum fratrum et refectorium, suum quisque solarium picturis decorauit.
REGALIA , Domania. Bruno p. 119. postremo in dimicatione duorum Regum, quorum vterque ad obtentum regni spem a vobis accepit, tanta profligatio regalium, vt posthac Reges nostrarum partium rapinis potius quam regalibus sustentandi sint p. 221. vt iam Regnum dici non valeat, cui nulla pene regalia supersunt.
RESPONSALES , epistolae responsoriae. Godefr. Mon. p, 353. ibi responsales Regis Graeciae ad eum venerunt.
REPRAESALIAE H. Sterop. 563. etsi pignorationes (quas vulgaris locutio Repraesalia nominat. Pignorationes mutuae, vindicandae iniuriae ergo, quarum exemplum in Epistolis Friderici I. p. 426. De quibus extant Tractatus Iacobi de Canibus, Bartoli et Martini Landensis. Freherus.
RIPATICVM , Tributum, quod in ripis soluitur. Godefr. Mon. p. 338. et praecipiet in eodem priuilegio non aufferri Romanis in toto imperio suo plateaticum, portaticum, aut ripaticum.
RVBERVM , signum limitaneum. Chron. Laurish. p. 96. et de ipso rubero ad partem Aquilonis, sicut ipsa incisio arborum in ipsa die facta fuit, quae vulgo lachus appellatur, siue diuisio.
SALINATIONES , eruptiones. Godefr. Mon. p. 369. verum nonnulla vice in nos fecerunt salinationes. Adnotauerat equidem in margine Freherus I. simulationes sed nota est vox adsalire, aliquem inuadere.
SARABAITAE , monachorum genus. Waltramus lib. II. p. 321. Tertium Monachorum teterrimum genus est Sarabaitarum: id est sibi viuentium et p. 322.
SARIANTES , seruientes militum. Godefr. Mon. p. 338. Philippus Cancellarius Imperatoris cum D. fere sariantibus. p. 360. pro redemptione eiusdem terrae mille quingentos milites, et totidem sargantos. Paullo post: milites itaque et sarganti iurabant obedire illi, quem magistrum eis ac Ducem constituemus ad a. 1196. Imperator in Apuliam denuo proficiscitur, praemissis sargantis innumeris. p. 369. in turri siquidem saepe dicta erant sareanti Anglici, Pisani, Leueniani, Dachi, ad eam protegendam constituti. Et paullo post: sarianti in turri latitantes nostris gentibus sagittando importunos faciebant assultus. Paullo post: Petrus vero de Brasideuel cum quibusdam militibus et sariantis armatus superueniens. p. 370. et sciatis, quod non fuimus in toto exercitu plures quam quingenti milites, et totidem equites, sariantos non habuimus plures quam duo millia peditum: maior enim pars statuebatur ad ingenia nostra conseruanda. p. 376. et balistarios et sariantos, qui illis in faciem fortiter resistunt, plurimos constituunt. p. 381. et maxima praeda et plures diuitiae a militibus et sariantis ibi diripiuntur.
SCAMELLVM , scabellum, Germ. Schemel. Waltramus lib. II. c. XXXIII. certatum est pugnis atque scamellis pro herilis sedis positione. mit Fausten und Banckbeinen.
SCAPVLARE , monachorum capitis tegumentum, Waltramus p. 323. propter opera tantum constituit sanctus Benedictus alteram cucullam, quae dicitur scapulare: eo quod eiusmodi vestis apta sit caput tantum et scapulas tegere.
SCINIFES , Ciniphes. Isidorus Origg. lib. XII. c. VIII. Ciniphes muscae minutissimae sunt, sed aculeis permolestae, quibus tertia plaga superbus populus Aegyptiorum caesus est. Chron. Laurish. p. 128. qui licet ex palustri exhalatione quatuor Aegypti plagas, ranas, scinifes, muscas, et nebulas crebri patiantur.
SCREATVS , räuspern. Bruno p. 175. ille ingressus, vt eum iacentem conspexit, et eum nec tussi nec screatu erigere potuit.
SCRVTELLA , scutella, Schüssel. Chron. Laurish. p. 150. item duobus militibus, qui ei seruierunt, duas scrutellas argenteas.
SEDES LVMINVM .Chron. Ann. Fuld. ad a. 876. in eadem enim nocte cum omni exercitu suo properauit, vt Hludouicum ceteris extinctis comprehenderet, ac sedes luminum illius euacuaret, postea regnum illius, quasi nullo resistente, possessurus.
SELLATVS , cum sella, gesattelt. Ann. Fuld. ad a. 895. per sellatos more equitum boues trabebant.
SENESCHALLVS , regiae mensae praefectus, dapifer. Ann. Fuld. ad a. 785. Carlus per Autulfum Senscallum misso exercitu Britones domuit. Hunc autem Audulphum Eginhardus Ann. et Albertus Stadensis ad a. 786. vocat Regiae mensae praefectum. Addit Freherus: Officium et dignitas eximia apud Francos, de qua prolixe Claud. Fauchet in Origin. dign. Franc. lib. I. cap. 10. et Io. Tilius lib. 2. tit. de magno magistro Gall. Olim Seneschalcus genus ministerii domestici erat, vt apparet in lege Alamanor. tit. 79. §. 3.
SENTENTIARE , cogitare. Godefr. Mon. p. 356. hoc quoque sententiandum, non legendum, iudicio vniuscuiusque relinquimus.
SOLARIVM , domus contignatio Germ. Söller. Ann. Fuld. ad a. 870. sed in itinere in quodam solario positus, ruente aedificio, et ipse pariter corruit. Chron. Laurish. p. 149. conuentum fratrum et refectorium, suum quoque solarium picturis decorauit. Chron. Austr. ad a. 869. Ludouicus Imperator de solario cecidit.
SOLIDVS DENARIORVM , monetae argenteae species, quae duodenis constabat denariis, prout in Charta Monasterii S. Seueri apud P. de Marca. Hist. de Bearn. lib. III. c. VIII. p. 223. occurrit: dando illis Trecentos solidos duodenarios argenti. Godefr. Mon. ad a. 1191. Rex et Richardus, vt quosque ad fodiendum robustiores redderent, spondent, vt quicunque lapidem de praesidio ciuitatis deferret suae praesentiae, solidum denariorum pro munere ab eo acciperet.
SPENTA , stipes, Eleemosyna. Henr. Rebdorff. ad a. 1356. qui solenne condidit testamentum et in solenni eleemosyna (dicta spenta) fuerunt distributae XX. librae Hallenses.
STEVRA , exactio, tributum, collecta. Henr. Rebdorff. ad a. 1296. propter Steuram impositam clero a ciuibus pro muro ciuitatis ad a. 1344. eodem tempore Ludwicus grauem Steuram imposuit terrae suae.
STOLA , vestis Ecclesiastica, quae etiam Orarium dicta. Chron. Lauresh. p. 150. stola auro texta.
STOLIVM , classis, Schiffs-Armade. Chron. August. p. 522. nos diu ante praeuisum conuenire fecimusapud Pisas victoriosum stolium galearum.
STVPA , Hypocaustum, Hist. Austr. ad a. 1295. per totam hyemem aura adeo lenis fuit, quod stupis bene caruissent homines, si voluissent. Hist. Austr. ad an. 1298. imo circum quaque extra partes ciuitatis receperunt se cum equis suis in cubiculis et stabulis et cameris, in stupis de suis commodiis hominibus eiectis. Et paullo post: extra portam stubae a conuicinis et concurrentibus decem in vna stupa sunt occisi.
SVMMARIA , iumentum clitellarium, ein Saumros. Godefr. Mon. ad a. 1190. hactenus vehiculis necessaria deportabant: ex hoc iam summariis vsi sunt, ad a. 1195. Marroch Rex Africae XXV. summarios auro et lapide pretioso multisque donis oneratos Imperatori mittit. Freherus: Saumaria, soumaria, iumenta clitellaria, Saumros, Saumier. Gall. In lege Caroli Crassi de Feudis: ac duobus sociis soumariis victualibus bene oneratus comitatur, vbi notum, Sauma, clitellae, quae et Sagma. Thageno in Appendice nostra: IV. Kal. April. relictis bigis et quadrigis iter cum sagmis agressi sumus.
SVPANI , Proceres Bohemiae Godefr. Mon. ad a. 1212. regnum etiam Boemiae abiudicatum Odacro Regi per sententiam Principum filio ipsius praesentibus Supanis et pluribus nobilibus terrae cum VI. vexillis assignat. Hist. Austr. ad a. 1290. Zabisius Sopanus quidam nobilis et potens Bohemus.
SVPERINTENDENTES , Episcopi. Waltramus lib. I. c. VI. ac reuerentia non exhibetur Episcopis, qui Superintendentes dicuntur ex Graeca loquutione.
TALARIS DALMATICA , vestis regia lata cum manicis, in Dalmatia inuenta. Ann. Fuld. ad a. 856. de Carolo Caluo; nam talari Dalmatica indutus, et baltheo desuper accinctus.
TALENTVM , certum Monetae pretium. Chron. Laurish. p. 137. fratrum Laureshamensium seruitio talentum in Sachsenheim de reditu cuiusdam possessionis p. 143. fratribusque in anniuersaria ipsius dedicationis die talentum de reditibus hubarum in ipsa villa constituit p. 150. sanctimonialibus et viduis Laureshamensibus V. talenta. Quanto autem pretio constiterit, patet ex eodem Chronico p. 150. Talenta autem XVIII. et dimidium surgunt in marcas XV.
TORNEAMENTVM , exercitium militare. Godefr. Mon. p. 371. noueritis et quod accepimus tornamentum contra Soldanum Babyloniae ante Alexandriam. G. Schubartus de ludis equestribus. Freherus: quae et Tyrocinia. Ex. de torneament. Ioustes, Iuxtae, Hastiludia, decursiones, vulgo Tournier. Quae vox etiam ad Graecos peruenisse videtur. Gregoras lib. 10: [Gap desc: Greek word(s)] .
TRANSALPINARE , Alpes transcendere. Godefr. Mon. ad a. 1196. cum centum loricatis militibus ante egressum Imperatoris, persona sua rebusque omnibus saluis transalpinauit.
TREVGA , pax, induciae. Godefr. Mon. ad a. 1187. vnde idem Rex Francorum opem Friderici Romanorum Augusti adsciscit: pro cuius motu Anglicus treugis datis ab inceptu desistit p. 387. turris ad Orientem posita est, a Templariis adificata et possessa tam Werrae quam treugarum tempore p. 390. de pace vel treuga cum eis tractare coepit. p. 391. pro quibus retinendis tributum obtulit quamdiu treuga duraret.
TRVCA , loculum, eine Todten-Kiste, ein Sarg, H. Stero ad an. 1296. simileter trucam etiam, in qua sepeliri debuit, cum vestibus funer alibus itidem impositis, in memoriam continuam mortis suae per eosdem annos habuit locatum a latere lecti sui.
TVMBA , martyrum tumuli. Chron. Laurish. p. 101. tumbam sancti Nazarii auro argentoqne decorauit.
VADIARE , spondere. Chron. August. ad a. 1250. quod multi per annos XL. vadiabant eum viuere.
VADIVM , pignus, Gallis Gage. Chron. Laurish. p. 137. quem Wiaetherus ambitu simoniaco expilaverat, et in vadia exposuerat p. 143. crucem quoque auream in vadio exponendam concessit.
VASSI , Vasilli. Chron. Laurish. p. 98. nec non et vassis nostris.
VECTES FERRATI , claustra ferrea. Ann. Fuld. ad a. 895. alii securibus et spadis portam et vectes ferratos incidunt.
VESTITVS , pro inuestitus. Chron. Laurish. p. 97. fin. quod suus pater Cancor eum de ipso monasterio vestitum dimisisset p. 101. et res eorum per diuersa loca habuissent, vnde ad praesens vestiti essent in regno nostro Deo propitio, et vbicunque ad praesens vestiti fuissent.
VINNA , euerticulum in flumine positum piscibus capiendis. Chron. Laurish. p. 100. vt abbas et fratres licentiam haberent ad vinnam faciendum et ad piscandum, et apud Aimoinum lib. 2. c. 20.
VNCA MANVS , curua manu. Ann. Fuld. ad a. 875. et omnes thesauros, quos inuenire potuit, vnca manu collegit.
VNCIA , octaua pars Marcae. Chron. Laurish. p. 146. ea nimirum ratione, vt eis superstitibus vnciam in natiuitate Domini annuatim inde persoluant.
VNGEBODENDING , Curia non indicta, quae stato tempore habebatur, ad quam omnes comparere tenebantur. Chron. Laurish. p. 132. et vt familiam eiusdem curiae ab omni grauedine et molestia immunem redderemus, a tribus principalibus mallis, qui vulgo Vngebodending vocantur, quibus ad curtim Luitershusen annuatim manniebatur.
VOLLEHEN , vide Hereschild.
VSARIAE , naues bellicae. Godefr. Mon. p. 369. nos omnes armati intrauimus naues vsarias et galeidas ad a. 1235. ad vnumquodque vsserium fiet pons.
VVERIGELDVM , VVirgildus, Wirgild, pretium, quod pro forisfactum penditur. Pr. Pithoeus in glossario. Veteri Germanorum instituto, vt (auctore Tacito) non modo leuioribus delictis equorum pecorumque numero conuicti multarentur, sed etiam homicidia hac ratione mulctentur: parte mulctae regi vel ciuitati, parte ipsi, qui vindicatur vel propinquis eius euoluenda. Chron. Laurish. p. 126. ac Werigeldum occisi domino suo emtor homicidii persoluat.