NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
QVum blanda illa rerum Parens Natura Hominem erectum fecit, Illustris et Generose D Baro. Viri Magnifici Nobilissimique: Cum eundem in consortio hominum vivere voluit, duo mihi spectâsse illa videtur; unum
quidem, ut, homo, illâ conformatione sui admonitus, contemplatione rerum naturalium animum pasceret, Deoque sic Opt. Max. principi rerum omnium causae et gubernatori adsimilaretur, alterum, ut societatem cum sui similibus coleret, et officiis sibi quamplurimos devinciret, utque illo priori munere sapientiae divinae, sic hoc posteriori bonitatis ejusdem aemulus fieret, et ad perfectionem utramque indefesso studio contenderet. Apparet hoc ex eo, quod is naturae ductu fertur in [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] , ut docuit nos, qui solus ingenio nubes et coelum perrupit, Aristoteles. Neque v. [Abbr.: vero] natura solum sed et DEUS ipse legem hanc dicta vit homini, dum et sui a gnitionem et proximi studium atque diligentiam ab eodem per Moysen, Majestatis suae interpretem, postulavit. Unde quanto quis meliori coiit sanguine tanto magis utrumque hunc Naturae ductum, et supremi Entis jussum secutus, studuitque et quam minimum ignorare, et quam plurimum societati civili prodesse. Quod si quis animo deficeret, et de utriusque successu desperaret, alterutrum tamen omni studio persecutus est: utrumque simul nemo, nisi bestia aut monstrum neglexit. Addidit utrique huic muneri Mens
divina stimulum, h. e gloriae appetitum, quae sequi solet, tum rer. natu ralium intelligentes tum Reip regundae peritos: Hujus dulcedine illecti, superamus molestias, toleramus labores contemnimus voluptates, animique curam corporis studio praeferimus. Adeoque vere Pind.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
hoc est:
Non ita calida aqua mollia fovet membra, ut gloria animum demulcet, laboresque edulcat et condit. Acerrimus hic est monendi stimulus Plinio, gloriaque solâ industria alitur, ubi eam demseris, ipsa per se virtus aspera atque amara est: teste Salust. Exempla foris quaere nihil attinet: Vos appello, Illustres Magnificique Domini, quorum gloria hisce virtutib parta, jam totum pervagatur orbem, quorum etiam de meritissimis laudib. nulla umquam conticescet aetas, nihil decerpet edacitas temporis, nihil deteret oblivio. Vos aetatem animis, animos virtute, virtutem gloriâ superâstis: Cumque benemereri de Rep. omnium rerum Dostissimi, quotidie pergatis, nihil illa reperit, quod vobis omnes famae laudisque cancellos atque ordines egressis reponat aut retribuat, jamque vicistis ipsam quoque gloriam et admiratio vestri solum relicta bonis est.
Fecit haec res, ut cum obsertationes nostras hasce Historico Politicas Publico permittere cogitarem, quibus testarer studium meum benemerendi etiam de communi patriâ, homo caetera Philosophus, et Theoreticis studiis deditus; non curiose circunspicerem labori meo Patronos: Quorum enim admiratio me totum possidebat, et in contemplationem augustae virtutis rapiebat, iis affectum meum prodere non erubescebam, memor partem aut certe colorem aliquem virtutis esse, Virtutem aliorum non intueri limis, sed veris et incorruptis judiciis aestimare. Vobis igitur Heroes, Generosiss. imputabitis, si frontem posuisse aut pudorem devorâsse videbor. Ut ab suspensa in medio atrio lucernâ lumen omnes foeneramur, ita a conspicua toti orbi Christiano virtute vestrâ, ne miremini, si quid ego quoque luminis concepi; si quas splendoris vestri stricturas labori huic etiam meo mutuor, et per eas lucem publicam adspiro. Nihil dicam de tuis in me meritis Illustr. D. Wenzeliki, et honestissimâ de studiis meis existimatione, nihil de stimulo quem currenti, quod dicunt addidit Vir item Nobiliss. virtutisque ac dignitatis vestrae, Viri Magnifici, studiosiss. Dn. Philippus Hainhoferus Patricius Augustanus
Patronus et amicus meus benevolentissimus. Quorum illa grati animi testificationem pro jure suo exigebant, hujus autem summi viri auctoritatem adspernari nullo velo, nullo colore poteram. Accipite igitur, Illustres et Magnifici Domini, quod pignus vobis offero, summmae meae propemodum singularis erga vos omnes et singulos observantiae calidissimique affectus, et clienti vestro, si iniquum non petit, hoc retribuite, ut arrosores isti et censores alienorum laborum iniqui intelligant, vos et splendorem vestrum huic opusculo non denegare, et patrocinium ejus adversus proterviam hujus seculi non detrectare. Multum hoc est fateor, non tamen a vestra indole aut virtute alienum, certe non a spe, aut expectatione mea: quam non fallere, in vestrâ est manu, Viri illustres: Quorum incolumitatem Deo Opt. Max. famam et praeconia non hujus tantum seculi viris doctis, sed et omni retro (si qua modo futura est) posteritati commendo. B. V. Viri Illustres et Magnif. optimo publico et splendori perennate familiarum vestrarum. Altorfio e Museo.
Illustri Nobilissimaeque, Magnificentiae Vestrae Omni cultu, obsequio et affectu deditiss. Michael Piccartus F. Prof. Noricus in Academia Altorf
[Gap desc: carmina gratulatoria; list of content]COgitanti mihi, quodnam [Gap desc: Greek words] venirem, et quae potissimum laurus hujus novi aedificij postes ornaret, a virtute placuit petere, quae quanto rarior est hoc seculo, tanto commendatior et charior bonis esse solet. Fidem dico, quae exinde canae sive priscae cognomentum adcepit. Eam hoc capite quibusdam belli ducibus curae cordique fuisse ex Historiarum monumentis docere conabor. Atque [Note: Rodericus Santius p. 3. Hist. Hisp. 6. 37. p. 364.] initium quidem mihi faciat Marcus Guttherrius, Nobilis Hispanus, cujus stupenda fides,
constantia, et magnitudo animi invicta, nescio an ullis praeconijs satis illustrari possit. Hunc Diadcus de Haro, Dominus de Viscaiâ, postquam ab Alphonso Nono, filio Fernandi Legionis Regis cum sorore Vrraca Alphonsi noverca Fernandi conjuge, patre vitâ functo, regno expulsus esset, Castro suo famosissimo de Gujar Castellanum praefecit, eique arcem diligentissime commendavit. Alphonsus eam frustra septem annis obsedit, Marco nec minis territo, nec praemijs corrupto, nec obsidionis diuturnitate fatigato. Ad extremum cum pertinacia obsidentis nihil remitteret, quod fieri necesse erat, non modo victualia cuncta, sed et homines Guttherrium defecere. Nihilominus Guttherrius solus forti suo animo tantum sociatus in Castro permansit, erantque ei cibi animalium coria obvio liquore macerata, herbaeitem, mures et cujusvis generis bestia, quam occupare poterat. His tandem omnibus consumptis, nec aliorum parandorum datâ copiâ, Marcus suspensis ad collum arcis clavibus inediaque ferme consumptus, ad portam turris anteriorem in medio cardinis fere exanimis decubuit, sicque integram diem mansit, futurum omnino ominatus, ut moriens sese in media porta intrantibus obicem opponeret, sic, ut nemo nisi supra ipsum intraret, cum nullus, dum viveret, contra
cum ingredi potuerit. Rex interim solisum impetum adversus castellum promovens, neminemque resistentem prospiciens, apponîtandem ad murum scalas jussit, per quas ascendentes fortissimum virum semivivum reperiunt, Castrum, non item se, custodientem. Fuere qui descenderent, et Castellanum jam mortuum rati, sublatum in humeros ad Regem perferrent: quo viso lacrymas Rex tenere non potuit, admiratione plus quam heroicae virtutis, operamqur unice dedit, ut idoneis adhibitis remedijs paulum conualesceret. Quo postquam invitum Medicorum industria perduxisset, et ob pertinacissimam fidem exemplo toti posteritati futuram, petere, quae vellet, jussit. Cui Marcus, absit, inquit, â me longissime, O Rex, ut capiam aliquid abste, quigloriam, qui honorem mihi eripuisti meum. Erat gloria mea et aeternae famae monumentum in arce mori, quod tu, ut viverem, abstulisti. Ibo, sipermittis, ad Dominum meum libens, ut vitam adimat volenti quam tu dedisti invito, feeistique, nefidem praestarem, quam honesta morte praestitissem. Sic a Rege dimissus ad Didacum Herum in Africa exsulantem, moestus pervenit, a quo rerum jam omnium gnaro benigne acceptus est. Non diu post adcidit, ut in solemni conventu a multis Nobilibus, praesente Didaco, praesente item Guttherrio, hujus fides et constantia laudaretur,
ad quos Didacus his verbis; Fidelissimum Guttherrium exstitisse Castellanum nemo ambigit, Castrum tamen interim Marco fiducialiter commissum mihi periit, idque hand invitus reddimio hi viderem. Quod verbum parum humanum Marcus ad animum altissime revocavit, seque de fide neglecta sugillatum doluit. Digressus igitur ilico a Didaco Regem Legionis iterum adiit, vilissimoque amictu indutus barba intonsa inpexisque capillis inter canes venatorios Regis haerens, pane eorum pluribus vitam tenuitdiebus. Tandem agnitus Regi proditur, qui miratus ad se vocatum interrogavit, quur eo usque se demitteret, qui principem in aula locum facile tenere posset? Marcus Didaci scomma remque apud eum gestam ordine commemorat, multisque eum lacrymis obtestatur, ne se. Rex tanquam profugum et proditorem Castri vivere vagarique permitteret, sed Castrum redderet, uti fidem Didaco servare posset. Rex benignissimus assensus est, jussitque uti Castrum ei, sicut tum armis et victualibus munitissimum erat, redderetur, quod ille, cum vellet, Didaco liberandae fidei suae restitueret. Dictum factum; Marcusque eo beneficio laetus, ubi Castrum plene possedit, ad Didacum scripsit, veniret jam, Castrum summ reciperet, seque homagio praestito liberaret. Cui Didacus, fidem Viri admiratus, rescripsit, uti arcem suo nomine Regi Legionis traderet,
ipse homagio liber esset, et rarissimae fidei fortitudinisque praeconiis mactus gloriosissimam vitam porro quoque ageret. Magnum profecto hunc Virum; nescio tamen an inferior fuerit ei Rogerius Sanguinetus, de quo legimus, cum anno [Note: Thomas Facellus Rer. Sicul. Dec. post. l. 9. p. 461.] Salutis 1288. Jacobus Siciliae Rex Belvederum Calabriae oppidum adgressus duriter obsideret, idque Rogerio Sanguineto, qui sub Carolo Gallo militabat, parêret, oppidani hortatu Ducis sui, fame jam ante et sitidesperabundi, grandibus saxis e machinis jactis, Castra Jacobi Regis impetebant. A qua ferocia uti Jacobus averteret obsessos, Sanguineti liberos, quos obsides pro Patre habebat, ad impetita maxime Castrorum loca palo adfixos imposuit, ratus sic, filiorum amore patrem a lapidum projectu, et emissione cessaturum. Sed Sanguinetus ne ullo modo a Rege Carolo desciscere videretur, quam eidem fidem dederat, amori ex se prognatorum ante tutit, durioribusque in eam partem saxis projectis factum est, ut uterque filius e vertice pali dejecti corruerent, quorum alter statim interiit in oculis paternis, alterum illaesum Dei benignitas servavit. Movit haec res adeo Jacobum, ut tantae virtutis respectu, Sanguineti dolori modum impositurus alterum filium sericis velatum vestibus ad sepulturam, alterum vero superstitem liberum ad solatium genitori remitteret,
et confestim obsidionem solueret. Tanto meo judicio nobiliorem hunc Guttherrio quanto liberorum salutem propriae pii parentes magis anteferre solent. Videamus tamen, an huic quicquam concesserit Blasius Melanensis, montis petrosi arcis fortissimae fortissimus Castellanus. Cum Agnolus Bergolensis Flaminiam, quantum Florentinis parebat, hostiliter admodum vastaret, arcemque dictam oppugnaret, ignibus in eam conjectis et arcis pleraque jam haurientibus, Blasius hic noster undique ab hoste circumseptus conclususque, neque arcem ultra defendi posse animadvertens, ex eâ castri parte, quam ignis nondum depascebat, paleas, lodices, aliaque id genus dejecit, quae filiolos duos itidem dejectos exciperent: Tum adcipite, inquit, ad hostes, ea, quae a fortuna mihi obtigêvo bona, quaeque mihi auferri a Vobis queunt: Ea vero, quae in animo meo reposita sunt, inque quibus gloria atque decus consistit, ea ego nec Vobis dare, nec Vos eripere mihi potestis. Vicit ea constantia hostium animos, ut primum quidem infantulis opitulatum adenrrerent, deinde Blasio flaminis jam ustulato funes scalasque suggererent, quarum adminiculo vitae prospiceret. Sed maluit ille igne consumi, quam patriae suae hostibus vitam debere, exemplo ad omne aevum memorabili. Excepti fuere ab hoste
infantuli, ipsisque omnia salva, quae salva ab igne magnaque solicitudine propinquis restituti sunt, quos Resp. Florentina memor paternorum meritorum summo quoque studio et benevolentiâ prosequuta est, eque publico, quoad vixerunt, ipsos ali curavit. Claudat ordinem Alphonsus Petri Castellanus [Note: Rodericus Santius Hist. Hisp. l. 4. c. 7. p. 380. et 381. Antonius Nebriss. Decad. I. lib. 7. c. 7. in Oratione ducis a Methynâ Asindicâ appellat Alphonsum Petridem Gutzmannum.] oppidi Tarifae, Eques Hispanus ex illustri Gutzmannorum familia, quod oppidum cum infans Johannes Sancii IV. frater sex continuis mensibus vehementissime oppugnaret, seque operam ludere videret, misit, qui peterent aurum libertatis suae precium, quibus Alphonsus mascule respondit, imitatus hoc responso priscos illos Hispanos, non minoris fidei et virturis Viros, qui apud Ciminium antiquum Lusitaniae oppidum diu item olim a Bruto Consule Romano obsessi, et tandem de redemptione conpellati, iisdem prorsus verbis legatos dimiserant. Exacerbatus hoe Alpnonsi rensponso Johannes: Opus est, inquit, ut video, sanguine, si vincit debet Alphonsus, arreptoque filio Alphonsi, qui suo malo tum in Johannis servitio erat inque vincula conjecto, alios ad Alphonsum mittit legatos, postulatum, si salvum vellet filium Alphonsus, oppidum dederet.
Quo nuncio pater nihil territus, Dicite, respondit, legatis, filium me non Iohanni adversus patriam genuisse, sed patriae adversus Iohannem et omnes hostes. Faciat igitur filio, quod vult et jugulet sane, furori ac perfidiae suae faciat satis, consulet tamen etiam honori meo. Nam malo orbatus filio, quam fide vivere, cujus vitam meo dedecore constare nolo. Et ne me verba solum et dare putet, dabo eigladium insuper, quo triste quidem in speciem spectaculum, mihi tamen perhonestum, expleat, gladiumque simul de muro demissum Legatis Johanniferendum tradidit. Verum longe alius huic, quam Agnolo Bergolensi et Florentinis, de quibus supra, animus. Adcepto enim gladio auditisque Legatis illico miserum adolescentem in oculis patris gladio ab eodem demisso crudelissime trajecit, necavitque. Fecisset ille longe honestius et genere suo dignius, si Antonium illum Romanum imitatus fuisset, qui cum nullo pacto Centurionem a Caesaris hostis sui fide retrahere potuisset, atque ob eam rem filium ejus, quem captivum ducebat, occidere decrevisset, eique Centurio constanter respondisset, nullius se filiorum, si maxime multos haberet. supplicio adduci posse. uti Casaris miles esse desineret, Antonij autem esse inciperet; ita repente flexus immutatusque est, ut quanto constantius filiorum vitam pater contemneret, tanto promptius ab Antonio suam
ipse vitam impetraret, ut eleganter concludit facti hujus narrationem ex Livio doctiss. Scriptor Hispanus.
ITa me cepit Castellanorum horum constantia et insignis fides, ut et alterum hoc caput Fidei quoque tribuendum putârim, non Castellanorum quidem, sed fortissimorum tamen militum in dominos suos et principes. Inter quos familiam forte ducat Gensualdus [Note: Pandulphus Collenutius lib. 2. Hist. Neapol. p. 64.] famulus Remoaldi, filij Grimoaldi Lombardorum Ducis, quem cum Constantius Imperator Graecorum Beneventi obsedisset, Remoaldus famulum hunc suum Gensualdum ad patrem auxilia petitum misit, ad cujus petitionem Grimoaldus cum omnibus Longobardici Regni viribus filio suppetias laturus contendit, Papiaque soluens per AEmiliam, Flaminiam, Picenum, Aprutiosque iter tenens, ut filium de suo adventu certiorem redderet, eundem Gensualdum, a quo fuerat de auxiliis
solicitatus, nunciatum filio praemittit. Is a Constantio interceptus, deque adventu Gri. moaldi ab eodem edoctus, vitae spe facta, jussit, ut contra quam verum sciret, in moenibus collocatus nunciaret Remoaldo, multis nunc alijs impeditum rebus patrem filio suppetias ferre nequire, cujus mandato Gensualdus in speciem adsensus, ubi primum ad Urbis moenia delatus est, Remoaldi Principis conpellandi copiam sibi dari petijt. Quo prodeunte mascule admodum in haec verba prorupit. Quibus verbis et animi generosi tam nobili argumento irritatus Imperator Constantius caput ei e vestigio amputari, idque funda in Urbem conijei curavit. Quod Remoaldus sublatum in manus exosculatus est, nec sine lachrymis, clientis fidem admiratus, honestissime [Note: Rodericus Toletanus lib. 6. de Rep. Hispan. c. 33. p. 245.] sepelivit, Constantius autem statim obsidionem solvit. Gensualdo huic Lombardo parum concedet Garsias Comes Hispanus, de quo haec in historia Hispanorum legere olim memini. Cum Aldephonsus Fernandi filius Portugalliae, Castellae et Legionis rex ab Amiramomenino, qui Hali proprio
nomine dicebatur, Arabum et Saracenorum principe, hello adpeteretur, et Vclesium obsideret, ipseaetate et morbo praepeditus, cum ad versus eum arma caperen non posset, Sancium filium parvulum adhuc Comiti Ordonij Garsiae commendatum cum flore Regni et exercitus adversus eum misit, qui cum hostem adtigissent, et praelium cum eodem commisissent, adcidit ut equum Sancij Saracenus aliquis graviter vulneraret, quo viso puer ad Comitem lateri proxime herentem, pater, pater, inquit, equus meus lethaliter sauciatus est, quid me futurum? cui comes, metus est. O Princeps, ne idem adcidat Tibi quoque, quod tamen me superstite, qua licebit, cavebitur, quae vix eloquutus fuerat, ecce tibi, concidit ex vulnere Infantis Hispaniarum Sancij equus, cumque eoipse etiam Infans. Non latuit fidissimum adstitem Garsiam casus; itaque mox degreditur et ipse equo, pueroque inter se et clypeum conlocato, et commissum fidei suae principem tutabatur et inruentes in se strenue repellebat. Tandem vero pede hostili ictu resecto, cum stare amplius non valeret, parvo tergo suo adplicito superin cubuit, prius ipse quam infelicis. princeps caederetur. Quae fides dolorem tristiss. patris non leviter mitigavit, id quod adloquio suo ad reduces ex illo praelio Magnates testatus est:
Jlle, inquit, cujus curae ac custodiae filium commiseram, sustinuit, incubuit et obcubuit super eum. Vos autem quur relicto illo venistis? Quid fecit pro Alexandro augustius Clitus, quem tot loquuntur historiae? Nec defuere maiorum nostrorum Exempla, quae cum his de goloria et [Note: Abbas Vrsper gensis.] laude contenderent. Factum legimus circa annum Christi 1008 ut VVelffo Bavarus odio adversus Sigefridum Episcopum Augustanum ferretur, eumque adortus ferro traiicere conaretur, sed fortissimus Germanus Ulricus Pincerna a Planckenberg ictum Bavari intercepit, suoque corpore excepit, confossusque aeternae fidei in dominum elogio occubuit, Cui Sigefridus Episcopus hoc monumentum poni curavit:
Pontificis fidi vitam tego dum Sigefridi,
Vdalricus ego sic tibi notus ero.
VVelffo ferens aciem gladio me stravit inermem
Ne patiar, gladios tu pete Tartarios.
[Note: Ita Camerarius. Desserus Bartholomeum nominat. Sleidanus lib. 15. Initio.] Hujus exemplum sequutus est nobili item gente fortissimus adolescens Sebastianus Ribissus Mysus, qui cum anno 1542. cum Principe suo Mauritio Saxoniae Duce magni spiritus adolescente, sedecim tantum annos nato, jussus, e castris quodam die progressus esset, in Turcas aliquot incidunt, cumque illis manus conferunt. Prior Princeps equo confosso in terram effunditur, famulus mox toto
corpore Principem incumbens jacentem tantisper protegit, donec e vicinis castris equites super venirent, qui hostem fugarent, et Principem periculo eriperent. Ac vitam quidem Principi sic servavit, sibi pro vita gloriam immortalem peperit, plurimis enim vulneribus confectus in castra vix relatus interijt. Nec obliteranda est memoria fortissimi Helvetij Nicolai Duthij. Eratis Praetor Urbis Zofingensis, [Note: Stumpsius im Chronic. Hol. lib. 7. c. 33. p. 511.] quem vulgo Schultesium appellant, quod oppidum nondum se ab Austriacis sejunxerat, sed fidê adhuc Leopoldo servabat, qui cum infelicem illam pugnam adversus Helvetios ad Sembacum pugnaret, Nicolaus hic Duthius, quem dixi, Zofingensium vexillifererat, cumque suis fortunam adversam et inclinatam jam aciem animadverteret, ne vexillum fideisuae creditum in hostium potestatem veniret, lacerum et in frusta concisum ore recondidit, quemque locum pedibus ce perat, fortiter occumbens corpore texit. Qui repertus inter cadavera domumque reductus vexillum quoque suum ore retulit; quae res ita movit Proceres Urbis, uti deinceps in juramentum vexilliferi Urbis factum hoc relatum sit. Iurat enim vexillifer, se, si res in extremum discrimen fortunae saevientis arbitrio deducatur, ne vexillum in hostium manus et ludibrium perveniat, id exemplo Duthij vel in ore servaturum.
MAgna Imperatoris virtus est, nihil adversis terreri aut ulla de se metus signa dare. Ea autem virtus vel potissimum elucet in hostium potentia elevanda et minis contemnendis. Adcedit autem ad magnaminitatis laudem, si in contrarium quoque vertantur. Nihil dicam nunc de obvijs exemplis, ut cum ostentante Barbaro opes suas fortissimus Romanus respondit, suffecturas eas Romanis, quanquam avari sint. Quaesiverat Barbarus, sufficerente opes suae debellandis Romanis? respondit ille, sufficre ad praedam. Haec fortasse aut argutiora sunt aut certe minus obvia. Leonidas [Note: Frontinus.] Lacedaemonius quum a quibusdam terreretur, ne cum Persis negotium ei esset, fore enim, uti illi sagirtarum multitudine nubem facerent; Belle, inquit, et probe, sic enim in umbrâ pugnabimus, neque sol aestu suo nobis molestus erit. Ingeniose etiam Aulus Torquatus, cui Graecam aliquam Urbem oppugnanti, cum diceretur, Juventutem in eâ studiose jaculis et sagittis exerceri: Recte, inquit, se habet: Sic enim captâ Vrbe pluris eam vendam. Theodoricus porro
Gothorum Rex Romam oppugnans, cum a quibusdam moneretur, ne se temerario periculo committeret: Romam enim ita militibus stipatam esse, ut pluribus admittendis non sit locus; Tanto, respondit, mihi promtius eos vincere: Nam et foenum quo densius, eo demessis facilius. Argutum etiam illud est. Quinti Flaminij Consulis Romani contra Antiochum [Note: Plutarchus in eius vita.] missi: nec argutum modo sed et facetum. Cum enim Achaeos Legatos Antiochi adventantem ejus exercitum numerosum admodum recensentes audivisset, diversaque eorum vocabula jactantes, his eos verbis pudefecit. Cum Chalcide apud Hospitem coenarem, mirarerque multitudinem carnium adpositarum, hospes ad me inquit, omnes porcinas esse, sed condimentis atque adparatibus differre. Quid igitur miramini hos milites, qui Syri omnes sunt? Armis solum differunt, hastati videlicet alii, satellites alii, alii denique spiculatores. Quibus verbis usus est Rodericus Cidus dictus Campiator, ut exercitum suum innumera Maurorum multitudine ad versus se euntium labascentem erigeret. Sinite, inquit, timere; armorum modo varietas est, non militum strenuitas. Mauri sunt omnes, eorumque ossibus Campi nostri albent, nec victoriae pene numerari possunt. Addam minus argutum quidem, Veteris tamen historiae imitamentum. Anno partae salutis 1016
cum Saraceni irruptione in Italiam facta a Papa Benedicto deleti essent, eorumque Regina capta ac capite plexa fuisset, Rex Saracenorum uxoris caede militumque jactura gravissime dolens, saccum castaneis plenum ei transmisit, minitatus, primâ aestate tot se adversus ipsum educturum milites. Papa nihil inani terriculamento motus. Bulgam ei milio plenam remisit indicarique jussit, veniret modo, non enim pauciores loricatos hostes inventurum. Veteris hoc historiae imitamentum esse dixi, apud quos meminimus hosti ab hoste missum papaveris saccum, ut ex eo numerum militum suorum cognosceret. Cui sacculum alter remisit, piperis granis refertum: pauciores quidem suos, caeterum acriores futuros alterius, licet pluribus innuens. Lubet adderre cavillum vicarium duorum potentissimorum Principum. Ferunt Franciscum primum Gallum Carolo Quinto interminatum aliquando ne se irritaret, se enim vel scholaribus suis Parisinis, quorum 40000. tunc numerabantur, omni etiam Europa pulsurum; huic Carolus, qui Francisco animi magnitudine nihil concedebat, responderi jussit, veniret cum suis scholaribus, se ex singulis coenobiis suis unum solum otiosum monachum lecturum, eumque exercitum contracturum, qui scholaribus illis et numero et viribus responderet.
Obsignabo caput hoc fortissimo Responso, nec ingenioso minus Vlrici Erlachij Imperatoris Helvetici, cui cum officio Imperatorio praeclare fungenti significaretur, quosdam suorum in prima acie terga vertisse, nihil ille territus respondit: Perplacet mihi paleas a granis ventorum vi sejunctas. Poterat enim contingere, ut milites mei fungos istos et barbatas, ut loquuntur Itali, foeminas sui similes rati minus serio pugnassent, nunc sentient et pugnae laborem solis incumbere et victoriae praemium ad solos pertinere.
INter alias Tyrannidis notas est et ea, quod niram quandam legum simulant observantiam. Itaque ubi libido eorum non patitur obsequi legibus, dolum malitiose comminiscuntur, quo et libidini obsequantur suae, et nihil tamen legibus detractum minus oculatis persuadeant. Vsi hoc scemmate primi Triumviri, qui cum passim proscriptionis suae tabulis in rep. Romana grassarentur, haberentque inter proscriptos divitem quendam et exosum sibi praetextatum, viderent autem cautum vetitumque legibus Rumanis praetextatum
occidere, coegêre miserum ante annos togam sumere virilem; ut sic furori ipsorum servire perimique posset: nec animadvertêre vecordes, dum uni legi jus suum adserere praesumunt, alteri, hoc est, Annariae legi sese injuriam facere. AEmulatus horum inanem sophisticam, ut alia omnia Tyrannorum commenta Tyberius, de quo haec adcepimus. [Note: Tacitus lib. 2.] Cum de domino in servos vetere Senatus consulto sive more majorum quaerere tormetisve agere non liceret, Libonem autem e medio sublatum omnino vellet, cum deessent condemnandi homines argumenta, Callidus et novi juris repertor Tyberius (ita loquitur doctissimus Historicorum) mancipari singulos actori publico jubet, ut sic ex hoc dominio in aliud translati quaestionibus contra Libonem subijci possent. Nec semel contentus hunc ludum ludere iteravit in servis Silonis. Verum et hic, quanquam cavisse satis visus, vanissimum tamen ejus [Gap desc: Greek words] fuit. Dum enim morem majorum sive vetus Senatusconsultum illaesum se praestare arbitratur, inpingit in jus Gentium, quo dominium transferre in alium dominum fas neutiquam est. Non igitur novi juris repertor Tyberius fuit, sed notae veterisque injuriae. Et quomodo scriptor novi hujus juris repertorem Tiberium adserere potest, cum Dio hujus inventi infamiam Augusto
Tyberij antecessori adscribat? Verba ejus haec sunt: [Gap desc: Greek words] Quorum verborum sensus hic est: Et quia more majorum non liceret quaestionem de servo in dominum habere, constituit quoties id usu veniret ut is servus, qui interrogandus esset, vel reip. vel ipsi etiam Principi venderetur, uti cum jam ex rei potestate exivisset, de eo venditus: interrogari posset. Sed si maxime Augustus auctor sit, ineptum tamen et injurium inventum est. Unde non sine caussa subjicit Dio, jam tum quosdam reprehendisse, futurumque dixisse, uti mortuo Augusto Constitutio illa abrogaretur. Minus reprehensioni vel hic vel ille obnoxius fuisset, si casum Majestatis tanquam singularem excepissent. Nam antiquitus jam ei legi derogatum incestus casu docuit nos Cicero, cujus verba; de servis nulla quaestio est in dominum, nisi de incestu, ut fuit in Clodium. Verum ferri hoc potuisset, illud et improbum est et omni exsecratione dignum, quod nimirum, cum idem Tyberius in Sejani familiam saeviret, legeque [Note: Dio. et. Sueton.] cautum videret, aut potius conscientia turpitudinem
detegente fas esse non videret, virginem innocentem in carcere necare, filiam Seiani prius stuprari fecit a carnifice et tandem necari, sic turpitudini occursum arbitratus. Verba Graeci Historici haec sunt: [Gap desc: Greek words] (Seiani) [Gap desc: Greek words]. quae Xylander ita latine reddidit. Liberi Seiani ex Senatus Consulto necati sunt, filia quam pactus erat Claudiifilio, constuprata prius a carnifice tanquam impium foret virginem in carcere perire. [Note: Suetonius.] Latinae Caesarum Historiae Scriptor non semel ab eo factum perhibet. Ita enim scribit: Immaturae puellae quia more tradito nefas esset, virgines strangulari; vitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. Claudius etiam Caesar totius Romae et aulae suae deridiculum idem peccatum peccare non dubitavit. Cum enim Agrippinae impulsu Neronem ejus filium primum adoptasset, postea generum sibi etiam legisset, ne videretur contra leges sororem fratri jungere, filiam prius emancipavit et alteri adoptandam tradidit. Sic Sophisticam etiam Impp: Romani didicerant, et obstruere totius Urbis luminibus volebant. Reperio et apud Graecos Sophisticae hujus exemplum. Erat Athenis inter XXX. tyrannos Theramenes, qui
quum prudenter vidisset, triginta tyrannorum saevitiam diu consistere non posse, (nullum quippe violentum diuturnum) Thrasibuli etiam, jussu tyrannorum exsulis, virtutem pro be cognitam haberet, moderationem ijsdem suasit. Verum Critias inter 30. illos facile crudelissimus metuens, ne, ut artifex erat Theramenes, aliquid contra statum et sese moliretur, gravissime eum apud socios adcusat, damnarique petit. Theramenes excusat se rationibus in medium productis, cur moderationem consiliorum suaserit, violenta non durare nosse se magnitudinem animi acti in exsilium Thrasibuli, qui conlecta junctaque sibi exsulum multitudine non omissurus sit patriae recuperandae consilia. Sed pervicit Critiae furor, cumque extremum ei lex proponeretur, quae Theramenem tuebatur, qua perscriptum erat, ne quis Conlegarum in Catalogo scriptus sine judicio necaretur: Critias, ne inquit, ultr. Theramenes lege hac tueri se possit, ecce nomen ejus deleo, deletumque postea occidi jussit. Caeterum hujus Sophistices circa pact. foedera aut conventa ab aliis innumera sun: adlata exempla. Inprimis autem a Bodino li. 5. cap. 6. de Rep. et a Magno Alberico Gentili in libris de jure belli. Nos hisce circa leges imposturis hoc loco contenti simus.
[Note: Trebellius Pollio.] CUm inciderem in non ignobilem Historiae Augustae scriptorem, in vita Gallieni alterius, locus nihi occurrit meo judicio non insuper habendus. Est autem iste: Fuit, inquit, Gallienus oratione. poemate atque omnibus artibus clarus logum esset ejus versus orationesque connectere quib. suo tempore tam inter poetas, quam inter Rhetores emicuit. Sed aliud in Imperatore quaeritur, aliud in oratore vel in Poeta flagitatur. Quo loco lecto, cogitare coepi, quaenam studia Principum essent propria. Circumtuli igitur animum per historias, et initio quidem discrimen studiorum principalium et vulgi facile fuit haurire. Occurrit primum locus Livii de Servio Tullio: Ita autem ille: Inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus, quibus ingenia ad magna fortunae cultum excitantur. Et alius de Augusto: Genere ditendi Graece et Latine exercebatur, militiae labores perferebat, perdisscebat omnia, quae ad Remp. quaeve ad Regnum pertinerent. Idem ab Agrippinâ factum in institutione Neronis.
[Note: Dio Suetonius.] Claudio enim. ut legimus, persuasit, uti filium suum Domitium Neronem adoptaret,
quo facto, statim cum ad principatum a Seneca institui erudirique curavit. Quae igitur dicas Principum juventutis studia arbitraris? Paucis ea expediam. De pietate nihil moneo, quae fundamentum esse debet omnis principalis Institutionis. Hanc ubi princeps puram et sine fece imbibit, ad eloquentiam eum primum duco, monitus a Luciano, qui in Dialogo, quem [Gap desc: Greek words] inscripsit, fingit Herculem Ogrisium catenulis ex ore pendentibus ingentem hominum turbam auribus suspensam ad se trahere. Quo figmento innuit, bonum principem facundiae sive eloquentiae beneficio subditos maxime in officio continere posse. Musonius item apud Stobaeum ait: principem dicendi facoltate minime superari maxime regium esse, haud enim pauciores orationis flumine quam armis vinci. Verba ejus sunt: [Gap desc: Greek words]. Neque vero Principem exhaurire velim omnem Rhetorum Oceanum aut omnes Oratorum capsulas; sufficere illi potest non impedita sermonis suavitas, ne respondeat idem quod olim apud Euripid, suo monitori respondit Princeps quidam; [Gap desc: Greek words] [Note: Stob. c. 43.]
Non debent de levibus negotii Principes doceri, sed de illis, quae reip: maxime necessaria sunt. Ab eloquentiae studiis voco Principem ad studia philosophica, non illa subtilia, quaeque doctiorem solum faciunt, raro meliorem, saepe etiam improbiorem, Quot enim subtilibus ingeniis Philosophicorum studiorum deliciae ad atheismum praeivêre? Et princeps non Scholae, sed vitae et subditis discere debet. Igitur Theoreticae Philosophiae studium amoenitatis caussa delibare potest, probaturque mihi illud Neoptolemi Enniam; Philosophandum paucis esse, nam omnino, non placere. Quod Agellios, ut solet, pulchrius ita reddidit; Degustandum ex Philosophia quidpiam, non in eam ingurgitandum. Idem apud Philostratum Apollonius quoque intellexit, cujus haec notatu digna verba sunt: Philosophiae studium in Rege si moderatum sit, mirandam efficit temperaturam: sed nimia in eodem studio occupatio odiosa et molesta est, adeoque humilior; quamut scenae regali conveniat. Qua caussa Neronem mater Agrippina vehementer increpuit, eundemque salsissime Petronius Arbiter ac Persius cavillati sunt. Maleitem audivit hoc nomine Marcus Antoninus Imp. cui ex immodico philosophiae studio Philosophi cognomentum adhaesit, de quo ita non nemo queritur in historia Augusta: Vbi disciplina omnis majorum? quae olim quidem
intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus [Note: Avidius Cassius apud Gallicanum.] Antoninus philosophatur, quaerit de clementia et de animis et de honesto et justo, interim nec sentit prorepub. Vides multis opus esse gladiis, ut antiqua reip: forma reddatur. Sic apud Zonaram multi Imperatores Graeci eo nomine improbantur, querep. omissâ domi Philosophicis disquisitionibus inhaererent, et apud medij aevi Historicum [Note: Aminianum Marcellinum.] Julianus, Graecus literio audit publico Urbis dominae convitio, quod nimius circa philosophorum disputationes esset. In Philosophicis tamen Theoreticis studiis Mathematica maxime eum doceri velim, summorum Principum exemplo et plurimo etiam usu. Necessarium enim est. Principem regiones, populos, regna, provincias, transitus, portus in animo descripta habere; syderum item doctrinâ non leviter imbutum esse. Iulius ille Caesar apud Poetam. [Note: Lucanus]
media inter praelia semper
Stellarum, coelique plagis superisque vacare
Solebat.
Alphonsus X. Hispaniarum Rex adeô Mathematicis dedîtus fuit, ut ipse a suis Astrologus et â nomine ipsius tabulae Mathematicae Alphonsinae denominatae sint. Carolus etiam V. Romanorum Imperator, rebus praeclarissime gestis magno illi Carolo Germano secundus, adeo Mathematicis delectatus fuit, ut nec in ipsis castris studium hoc negligeret.
Testatum amicis Petrum Apianum legimus, se in bello Germanico Ingolstadio (ubi Petrus vivebat) ad Carolum in castra Urbi vicina evocatum fuisse, uti in machina certis rotulis orbes circumducentibus repraesentante Planetarum motus proprios adspicienti certius et adcuratius singula monstraret; cujus ejusdem belli tempore, ut ardorem erga haec studia magis vulgaret, familiarissime secum habuit Turrianum Cremonensem magni nominis Mathematicum. Plura videantur in Henrici Ranzovii Catalog. Neque vero Mathematicarum disciplinarum nomine nugatoriam illam Astrologiam intelligo, quae geneses indagat et in actus hominum inquirit; Ea enim Principi cum maxime fugienda, tum quia impia et Dei Opt. Max. praevaricatrix, tum quia superstitiosum eum facit et timidum. Alexander certe Magnus animi corporisque aeger sacrificantibus, lustrantibus, divinantibus regiam implevit, et plenus ipse malis curisque mortem dum fugit, adcersivit. eodem morbo laboravit Ludovicus XI Galliae Rex, de quo vide, quae Cominaeus scribat; nec desunt hodieque exempla. In Philosophia naturali voluptatis honestae causa versari aliquandiu potest, sed ita, uti nec moretur eum rerum jucunditas, nec item ingenii subtilitas. Summa, ut pulcherrime et verissime Ciceronis
verba mea faciam, didici ego compertumque habeo, Reges et Principes ab Theoreticae Philosophiae subtiliori studio laudari non solere. Itaque ab iis Principem abducere malo: Magis placet Encomium quod Alphonso Arragonio Vir magnus Johan. Isara, acutissimi judicii homo tribuit: St, inquit, Alphonsus Rex non fuisset, summus poterat fieri Philosophus. Valde etiam illud, quanquam alio sensu Historici de Eutherio Eunucho dictum Principi convenire arbitror: literis, quantum tali fortunae satis esse poterat, eruditus. [Note: Ammian. Marcelli.] Tali igitur modo institutus Princeps ad alteram Philosophiae partem Practicam videlicet mittendus est, quod illi proprium debet esse studium. Politica autem doctrina ei praecipue discenda: [Gap desc: Greek words] (inquit doctissimus Geographus) [Gap desc: Greek words] , hoc est, Politica in vitis Principum gubernandis, docendisque iis, quae ad usum reipublicae pertinent, maxime occupatur. Praesuppono autem Principem a natura aptum esse ad capienda salutaria monita. Nam inepti tardi et stupidi, tam Imperio idonei sunt, quam asinus lyrae, similesque adeo Metellis illis fratribus, de quibus ad Numantiam Scipio; siquintum pareret eorum mater, asinum parituram. Aptus vero et idoneus a natura Princeps primum doctrinâ praestantissimorum Politicorum imbuendus
est, qui libri sine adfectu docent, quae sequenda, quae fugienda, ut eleganter vereque censuit nunquam satis laudatus princeps Alphonsus Arragonius. Dicebat enim, meliores vivis mortuos sibi Consiliarios esse, libros intelligens, qui neque metu, aut pudore, non gratia aut odio aliove adfectu moti, verum sibi nude simpliciterque declararent. Quod ipsum Veterum quoque monitum fuit. Marcus enim Varro Cneo Pompejo Consuli primum designato commentarium rogatus dedit, quem Isagogicum adpellavit, de officio senatus habendi, ut auctor est Agellius lib. 14. cap. 7. Demetrius etiam Phaleraeus apud Plutarch. Ptolomaeo diligenter suadet, uti Commentarios deregno sibi paret, diligenterque evolvat. Sic Livius ab exordio Romae Commentariorum Numae meminit: Xiphitinus Commentariorum Caesaris: Rationarij Augusti Tacitus, quod quadripartitum fuisse Xiphilinus testatur. Commentarij Amurathis Turcarum Imperatoris meminit Sorantius. Quin et ipsi principes suis haeredibus monita politica diligenter conscripsere ad usum et cautelam. De libris Augusti ita Xiphilinus, In prima Rationarii parte scripta erant, quae ad funus pertinebant; secunda continebat res omnes ab eo gestas, quas in columnis aneis ad sepulchrum suum conlocatis insculpi jussit; in tertia erant ea, quae admilites, quave ad reditus,
sumptusque publieos et ad eam pecuniam ac thesauros, caeteraque ejusdem generis spectabant, quibus principatum, quem habebat, tueretur. In extremo praecepta dabat, Tiberio et reip: praesertim, ne multis libertatem darent, quo minus Vrbem cujusque generis multitudine implerent, utque paucos donarent civitate, quo plurimum differrent ab his, quos in potestate haberent: monebat ut remp. conmitterent iis, qui usu et experientia rerum plurimum possent, nec eam sinerent ullo tempore ex unius voluntate pendere, ne forte is in regni cupiditatem veniret, aus ne adversa eo passo resp. periclitaretur. Consulebat ut contenti rebus praesentibus augere, et dilatare Imperium nollent, quod futurum esset, ut id tuerentur difficilius, quod que immineret periculum, ne et partum jam imperium amitterent. Scribit idem Xiphilinus, Neronem quoque libellos habuisse [Gap desc: Greek words]. Constantius Imp. Leonis Philosophi filius talem quoque librum filio Romano scripsit, reliquitque, eum postea in Bibliotheca magni Thesauri loco fervatum scribit Egnatius in ejus vita. Ammianus Marcellinus de Juliano [Note: lib. 16. p. 67] testatur, legisse eum adsidue libellum, quem Constantius propriâ manu sua conscripserat, [Note: a Tacit. b Sueton. Xiphilinus In Constit. Alexii Comneni.] cum studiorum caussa eum mitteret in Parisiensem Academiam. Fuêre hi libri adpellati Breviaria, Rationaria, Instrumenta Imperii a Graecis [Gap desc: Greek words]. Item, [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]. JCti, libros hos etiam latercula adpella vêre, ut videre est l. 2. § item notitia. C. de offic. Praef. Praet. l. 1. 2. 3. C. de offic. quaestoris. Adparet fuisse duplex laterculum majus et minus. Meminit et Tertullianus adversus Valentinianos. Reperio et tabularia Caesarum dictos, Seneca summaria vocat, l. abesse. 32. ff. Ex quib. caus. major. vig. an. etc. fit mentio commentarii Principis. sed eum puto fuisse, qui scriptoribus aliis liber beneficiorum. Scrinia Canonum quoque legi, quae ad nostram materiam pertinere arbitror. Ad extremum, ut monuit nos Guidus Pancirollus, libri isti notitia Imperii, adpellati sunt. In his igitur et similibus libris de Rep. regunda a Platone, Aristotele, Plutarcho, posteritati relictis, multus sit Princeps, eritque nobis satis eruditus. Adcedat ad hanc eruditionem consuetudo prudentum. Vt enim, qui in sole ambulant (ut eleganter Seneca) quanquam in hoc non ambulant, colorari tamen eos necesse est: Ita qui prudentum consuetudine delectatur, eâque utitur, non potest non etiam prudentia imbui. Sic Scipio Africanus Polybium Panaetiumque perpetuos sibi habuit comites: Lucullus Antiochum, Scipiones Juniores utrumque Laelium, Augustus Agrippam et Statilium Taurum; Nero, quamdiu probus, Senecam; Themistocles Mnesiphilum, Pericles Anaxagoram,
Dio Platonem, Philippus Macedo et Epaminondas Lysiam Tarentinum. Alexander Aristotelem, Ptolomaeus Demetrium Phaleraeum, Cicero Nigidium, alij alios. Hinc Poetae fingunt, magnos Principes filij suis addidisse statim sapientes monitores. Princeps Poetarum, latinae mundiciae venus, Evandrum introducit filium. Pallanta AEneae commen dantem his versibus:
Hunc tibi praetereaspes et solatia nostros
Pallanta adjungam, sub tetoterare magistro
Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
Adsuescat, primis et te miretur ab annis.
Idem Poeta Epytidem Julo AEneae filio a patre custodem additum scribit. Sic apud Valerium Flaccum Chiron Achilli additur,
monitus qui tradat ut acres,
Magnorumque illum qui laudibus urat avorum.
Hitales monitores Latinisdicti, Graecis [Gap desc: Greek words]. ut docuit copiose amicus noster Vir Clariss. Johannes Meursius ad Cassandram Lycophronis, pag. 158. Symmachus Phoenicem monitorem Achillis ad pellat, quem Lycophron [Gap desc: Greek words] ejus; Pacatus in panegyrico Tybrim Aeneae monitorem. Videatur et Statius lib. 5. sylvarum in Epicedio Patris; Tertullianus Apologetici cap. 30. Apulejus Milesiâ 10. Tales monitores reperio apud Servium Romanis adolescentibus anno stipendii
[Note: Scenâ. Recordatus.] primo additos, quo cum sentit Plautus Mostellariâ.
Ad legionem cum itant adminiculum et danunt [transcriber: by an old hand corrected to: dant] aliquem cognatum suum.Memorabile Exemplum est quod seribit Alvarus Gomesius lib. 5. de rebus gestis Francisci Ximenii, Cum, in quit, Ferdinandum puerum cum Ximenio deambulamem rex Ferdinandus Avus e fenestra palatit conspexisset. voce intentiori dixisse fertur: Euge nepos tali comite a cujus latere si quid mihi credis numquam discedes.
Requiro autem talium etiam consuetudinem, qui non solum togatae prudentiae Consulti sint, sed et qui militaris. Utrique enim tempori pacis et belli formandus est princeps. Laudatur a Capitolino Severus, uti ego censeo non immerito his verbis: Fuit illi consuetudo ut si de jure ac negotiis tractaret, solos doctos et die sertos adhiberet amicos, si de re militari, milites veteres ac senes et bene meritos, locorum peritos, bellorum et castrorum: Maxime tamen utrobique eos, qui historias norant. Quae extrema verba Historici studii meminisse me jubent, quod mihi in Principis Institutione utramque facit paginam. Recte enim Polybius: [Gap desc: Greek words]. Nec minus Diodorus Siculus, [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] , hoc est, comparaeta historiae beneficio prudentiae aliorum perperam recteque facta intelligens vacuam a malorum experimentis doctrinam habet. Nam aliorum erratis ad rectam vitae institutionem pro exemplis uti et ad varios in vita eventus, non quod gerendum sit quaerere, sed quod recte fastum est, imitari, pulchrum est, nec utile minus. Rationem hujus rei exinde haurire licet. Inquit Jurisconsultus Paulus, Historiam et Politicam mutuas sibi operas tradere; Historiam facta narrare, politicen jus factorum anquirere. Jam, teste Aristotele, ut plurimum praeteritis futura similia sunt, et eadem nunc quae olim agitur fabula, mutatis solum personis. Ex eorum igitur narratione et [Gap desc: Greek words] facile est doctrinam capere. Unde ad sentior Xiphilino dicentiamihi quidem in eo magna vis esse videtur, si acta et eventus rerum ex cujusque consiliis quemad modum inter se consentiant judicaverimus, et ad nostrum usum accommodaverimus. Verum audio jam susurros Gnathonum aulicorum: quem tu nobis hominem de schola fingis? an ferulam illum pro sceptro [Note: Galenus.] gestare vis, et militem ex libris, sicutille nautam
ex commentario facere postulas? quibus igitur sese oblectabit exercitijs? quibus animum reficiet voluptatibus? Bona verba, Amicimeque enim ea negantur, partiri eum tempora volo, nec honestis ac decoris exercitijs fraudare. Ea autem sunt equitare, armis uti, saltu, natatu, lapide proijciendo, cum aequalibus certare, venationibus opetam dare, aliisque firmando robori exercitiis suo tempore vacare. Haec Ascanius AEneae apud Virgilium factirat: haec ex voluntate Patrum omnis retro aevi, recenti orisque Principes juventutis. Sic Magnus ille noster Carolus suos filios, Urspergensi docente, formari jussit. Caeterum quando seria ista videri possunt et jocularia saepe queruntur, nihil prohibet, Principes etiam per otium mechanicis operis oceupari, dum modo eas exerceant et tractent, quae non nimis sint inliberales. Non sine caussa reprehenditur ab Historicis Domitianus, quod voluptatemex muscarum caede, quas acuminato concutiebat bacillo, quaereret, nec minus ex Jure Commodus a Lampridio perstringitur, quod artifex esset in his, quae stationis Imperatoriae non essent, calices videlicet fingeret. (ubi tamen CASAUBOMVS unicum eruditionis humanae theatrum (frangeret) legendum putat, qui consuli potest) saltaret, cantaret, sibilaret, denique scurram et gladiatorem se perfectum ostenderet. Neque
laudem in Principe Exercitia ea, quae sanguinem proliciunt, ur si quis lanium agere velit, pecudes mactare, quae feri et crudelis animi documenta sunt. Sunt quodam mechanicae artes humaniores et veluti cognatae liberalibus, qualis est pictura, in qua Alexander Severus et Adrianus Imperator Historicorum etiam elogijs fuere celebres: quo pertinet et Statuaria, a cujus peritia Xiphilino et Spartiano commen datur idem Adrianus. Torneatores his vicini, recentius artis genus, commendatum tamen propter Sigismundum Polonum fortissimum et sapientissimum Principem. Aurifabros etiam Principe legimus. Scribit Collenutius, Manfredum Neapolitanum [Note: lib. 4. hist. Neapolitanae] omne fortuito territum tali: properanti, inquit succurrere suis, in anteriorem ephippij partem cadit aquila argentea, quâ, suis manibus proprijs fabrifacta utebatur pro insignibus in summa galea. Ex qua re statim male ominatus, hoc, inquit, est signum Dei. Alphonsum Ferrariensem tormentornm fusorem fuisse legimus, quorum duo fudit bello Veneto, eorum alterum Terrae motum adpellavit, alterum Grandiable. De Jacobo IV. Scotiae Rege Buchananus, ita scribit lib. 13. Vnum e vetusta gentis consuetudine hausit avide, ut vulnera scientissime tractaret: cujus rei peritia toti Scotorum nobilitsti,
ut hominibus in armis assidue viventibus, fuerat priscis temporibus communis. Collenutius Federicum Secundum Neapolit. Regem scribit omnium pene artium mechanicarum fuisse peritum, nec peritum modo, sed et insignem artificem. Neque hodie desunt exempla summorum Heroum, quae Principes juventutis imitentur. Atque haec quidem de studijs Principum observare nobis licuit, quae si animo adcipiat Princeps, dubitandum nihil est, quin signum ad bene de se sperandum subditis suis sublatum ferat, si praesertim adcedat virtus Institutorum, in qua quantum situm sit, paucis monuit verbis [Note: in Commodo.] Lampridius cum mirabundus exclamat; Tantum valet aut ingenij vis, aut eorum, qui in aula Institutores habentur.
QUanquam in ea incidimus tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, quanquam item, cum laudanda facere desierimus, miri nihil sit, honeste facta non laudari: tamen ut convitium huic effoeto seculo faciamus, placet paucis dispicere,
quo animo veteres erga bene de se patriaque meritos fuerint, cumque nobilissimae olim respp. fuerint Atheniensis et Romana, ex hisce duabus, quae in rem nostram erunt, conligemus. Quia item omnium praemiorum duo sunt genera, quaedam solum [Gap desc: Greek words] , quaedam autem cum [Gap desc: Greek words] copulata, nos priorum maxime rationem habebimus, sic tamen uti nec posteriora negligamus. Ac primum quidem reperio bene meritis addita cognomina. Sic Quintus Metellus post restitutum patrem cognomentum Pij adeptus est, quod sibi AEneas apud Principem poetam tribuit, ut auctor est Vellejus Paterculus. Scipionem Nasicam optimum a senatu Romano adpellatum legimus: Attilium a populo sapientis elogio decoratum meminimus, l. 2. ff. de orig. jur: Sempronium maximae scientiae virum [Gap desc: Greek words] dictum, testatum reliquit Pomponius. Alter honor erat statuarum ponendarum vulgatus et protritus, de quibus alias a nobis dicetur. [Note: Sueton. in vita eius cap. 6] Tertium facio Domus exstructionem ex Publico, qui honor habitus Claudio a senatu, censuit enim ut domus ei, quam incendio amiserar, publicâ in pensâ restitueretur. Quod idem contigisse Caro Imperatori ex Probi [Note: Vopiscus in Caro.] Augusti ad senatum Epistola constat, quae haec est: Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit: Foelix esset nostra resp. si qualis Carus
est, aut plerique Vestrum, plures haberem in actibus conlocatos: quare equestrem statuam Viro morum veterum, si vobis placet, decernendam censeo, addito eo ut publico sumtu eidem exaedificetur domus, marmoribus ame delatis: Decet enim nos talis integritatem remunerari Viri. Quartum honorein facio [Gap desc: Greek words] , hoc est, jus sessionis in primo loco. Erat id quoque jus hujusmodi; ut qui o donati fuissent, possent in Senatu, concione et Theatro sedem capere, quamcumque libitum esset, alijs etiam excitatis, si qui forte priores obcupassent. Auctor Scholiastes Aristophanis in Equitibus: [Gap desc: Greek words]. Fruebantur hoc honore praecipue Praetores et exercituum Duces, ut adparet ex capite [Gap desc: Greek words] Characterum Theophrasti, ubi desribitur ambitiosus ex eo, quod adfectet [Gap desc: Greek words] , adsideatque in Theatro Praetoribus ipsis. Notavit praeterea summus vir Casaubonus, fuisse hoc jus etiam hereditarium et fere ad maximum natu e liberis solitum transferri, fidem rei faciente non uno loco Plutarcho. Etiam ut defunctorum liberi eo uti possent, petitum impetratumque Adcidit id in Demosthene et exstat apud Plutarchum
[Gap desc: Greek words] Democharis ea fine scriptum. Pertinet etiam ad hanc materiam, quod bene meriti publico sepulti sunt sumptu, quod adcidisse novimus Surae Licinio, jubente Trajano, additâ statuâ, ut auctor est Dio, quod item dotatae filiae sunt, quod factum filiabus Scipionis et in Atheniensi rep. Aristidis, de quibus ita scribit Historicus: Filias paternae virtutis causa publico aere matrimonio elocatas. [Note: lib. 1. pag. 27 hist. Venes.] Quod aemulati sunt Veneti omnium bonorum morum et legum ae mulatores diligentissimi. Ut enim scribit Bembus, Centurioni bene merito dos, quam filiae daret, mumerata, auri ternae librae. Quin constitutum Athenis fuisse legimus, ut eorum, qui pro patria belligerando occubuissent, liberi ex publico alerentur, ut auctor est Aristot. 2. Polit. Thucydid. lib. 2. Cicero 14. Philipp. Victus illis praebebatur in Prytaneo, ut docet Pollux lib. 8. Cicero 1. de Orator. Quod Venetos item aemulatos video. Lego enim apud eund. Historiae Venetae Scriptorem Damiani Mauri bellicis ex laboribus mortui duabus filiabus dotis nomine 40. libras auri constitutas ex publico. Sacerdotij autem nomine, si ei se vitae dederent, senas libras Est et hoc memorabile, quod veteres Romani bene meritis derep. Viris, honoris sui causa permisere, ut cum aliqua inusitata pompa in pu.
blico adparêrent. Sic, Cneo Duillio concessum est, ut praelucente funali et praecinente tubicine, quoties foris coenasset, domum rediret. Auctores sunt Cicero de Senectute. Item in Oratore ad Brutum, Plinius sive quisquis est author libelli de Viris illustrib. cap. 38. Valer. Maxim. lib: 3. cap. 6. Et eleganter id extulit Silius Italicus lib. 6. extremo;
Exuvias Marti donumque Duillius alto
Ante omnes mersa Poenorum classe dicabat,
Cui nocturnus honos funalia clara, sacerque
Post epulas tibicen adest, castosque Penates
Insignis laeti repetebat murmure cantus.
Quibus versibus et caussam hujus honoris exprimit, de qua Florus ita lib. 2. Duillius, qui primus navalem victoriam reportavit, praeter Triumphum unius diei per vitam omnem, ubi a coena rediret, praelucere funalia et praecinere tibias jussit. Geminus huic honor fuit, qui permissus Cornificio, cui quod periculosissi me bello Siculo circum ventus exercitum tamen hostibus eripuisset, quoties domi non coenaret, permissum fuit, ut elephanto vectus domum rediret, ut author est Dio lib. 49. qui idem Dio scribit, Caesarem post epulum Triumphale cum insigni hoc honore vesteque Triumphali, vesperi domum rediisse: cui etiam aedes publicas ex Decreto concessas addit, de quo nos supra. Lucio AEmilio Paulo
Macedonico concessum scribunt, ut ludis Circensibus triumphali veste uteretur: quem honorem Pompeio quoque datum Vellejus lib. 2. auctor est. C. Mario Livius lib. 67. Capitolinus in Gordiano III docet, Familiae Gordiani ob praeclara merita in remp. ejus hoc Senatum decrevisse, ut a tutelis atque legationibus se a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri ejus semper vacarent; quod rarum exemplum privilegij ab Atheniensibus procul dubio adcepit senatus, quibus solem ne bene meritis dare [Gap desc: Greek words] , ut docuit nos qui docet omnes, ex oratione Demosthenis contra Leptinem, seculi nortri phoenix Casaubonus. Atque haec quae hactenus vidimus, humana sunt praemia. Ceterum si Historias inspiciamus, non contenti fuêre Veteres hisce honoribus, sed et Diis eos aequiparare connixi sunt. Primum enim Athenienses suis praesidibus Paeana cecinêre, qui honor Deorum alioqui proprius. Erat id genus Carminis complectens laudes eorum, quorum nomina recitat Athenaeus in Deipnosophista. Item intexebant eorum nomina Peplo Minervae, de quo ita Arsenius: [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]. Cui geminus est locus Suidae, Paraphraste VVolfio: Peplum est velum Panathenaicae navis, quam Athenienses Minervae quarto quoque anno, instrue bant, cujus etiam pompam per Ceramicum Eleusinem usque ducebant. Peplum autem hoc vocarunt, quod laneum sit. Depictus in eo est Enceladus, quem Minerva sustulit (fuit is unus ex Gigantibus) Athenienses, victoria parta, peplum fecere Minervae, et optimos quosque in eo depinxêre. Paulo aliter Lutatius Statii vetus et doctus Interpres, cujus verba haec sunt: Peplum est vestis candida, aureis clavispista, sine manicis, quod simulachris fiebat. Sed hoc peplum primum est ab Atheniensibus institutum, quod matro nae suis manibus faciebant, et inter quinquennium numinibus offerebant. Ex hoc autem more intexendi nomina magnorum Virorum Peplo natum est proverbium [Gap desc: Greek words]. Usurpavit Aristophanes in Equitibus, cujus verba sunt;
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
Unde Aristoteles librum suum, quem de Heroum tumulis confecerat, Peplum adpellavit. Virgilius etiam Messalae gesta magno [Note: In Cirl.] vult intexere peplo. Diodor. Siculus in honoribus
Antigono Demetrioque etiam hunc recenset, ut uterque Minervae Peplo intexatur. Apud cosdem Athenienses magni beneficii loco praestantibus Viris ac de se bene meritis deferebatur jus participandi sacris ipsorum, quae ipsi [Gap desc: Greek words] vocabant, quo honore adfecere primum Herculem et Castoras, ut author est Aristides, postea Hippocratem ejusque filium Thessalum. Labente aevo postea pluribus quandoque etiam per adulationem conlatus est hic honor, ut auctor est, horumque Catalogum texit Athenaeus Romanis etiam principibus ab ijsdem delatus; Augusto, Marco Antonino, Pomponio Attico, alijs. AEmulati sunt haec quoque Romani. Nam religioso carmini, quod Saliare ipsis dicebatur, nomina Virorum bcene meritorum inserebantur. Videantur, quae de Mamurio Veturio scribunt Varro, Plutarchus, Festus, Ovidius. Apud Tacitum lib. 2. inter alios honores hic quoque Germanico mortuo tributus. Et Marci Antonini filio apud Capitolinum jussu patris. Foeminae etiam cuidam tributum lego Luciae Volumniae, de qua consulendi ijdem quos modo citavi, auctores. Quem morem, ut ad [Note: lib. 6. cap. 14.] Athenaeum Casaubonus notavit, aemulati sunt Christiani. Martyrum enim nomina Imperatorum, Pontificumque Dyptichis sacris inserta inter Hymnodias recitari fe
cerunt. Quin et picturis utebantur Romani, et res gestas Virorum magnorum pingi in tabulis curarunt, ut facta praeclare pictura loqueretur. Sic teste Capitolino, Maximini bellum pictum ante curiam propositum fuit. Severi item bello gesta in in porticu depicta, ludorum etiam magnificentia Carini in porticu coloribus expressa stabat teste Vopisco. Atque haec de praemijs Veterum hoc loco dicta subficiant.
VErsanti mihi in historicis saepe obcurrêre lusus naturae, ut mirabiles ita jucundissimi, quorum complures etiam Oratione quondam compraehendi. In eorum autem numerum saepe dubitavi, jure ne referri possent notae istae Genitivae Gentium quarumdam et familiarum, ut adpellat Suetonius. Aristoteles in arte Poêtica [Gap desc: Greek words] , de quibus quae notata mihi in hoc caput referre placuit. Neque vero valde moveor Pelopidarum humero eburneo, de quo Hyginus. [Note: fab. 82.] Pelops Tantali, inquit, et Diones Atlantis filiae
filius cum esset, in epulis Deorum a Tantalo caesus brachium ejus Ceres consumpsit: Ipse autem a Deorum numine vitam recepit, cui cum caetera membra, ut fuerant coijssent, humero non perpetuo, eburneum ejus loco Ceres aptavit. Quod signum Pelopidae deinceps habuerunt. Fabulosum quippe eum existimo: quanquam usurpare exempli loco videam Magnum Theologum Gregorium Nazianzenum in insigni Epistola ad Themistium Euphraden: [Gap desc: Greek words]. Spartiatas ut lancea; ut Pelopidas humerus: ita magnum Themistium erudita prodit facundia. De Spartiatis quod dicit Nazianzenus adcepit ab Aristotele procul dubio: cujus haec sunt in lib, de poet. verba: signa ingenita aliqua uti lancea quam terrigenae gestare solent. Statim enim, ubi ex terra prodibant, lanceati erant. Id vero propius videtur, quod scribit Heliodorus, lib. 10. de Chariclea Hydaspis AEthiopiae Regis filiâ quam cum contra gentis indolem candidissimam pulcherrimamque pepererat, ex adspectu crebro pulcherrimae imaginis in cubiculo suspensae, solicita mater, ne in suspicionem adulterii veniret, ad amicos misit, quae post multa exsilia tandem reversa agnita fuit ex nota genitiva majorum in brachio, quae erat orbiculus niger forma lapidis Hebeni. Plurimi
item Scriptores Seleuco Antiochi Regis filio notam genitivam tribuunt anchoram nauticam. Ausonius in Urbibus de Antiochia,
--- illa Seleucum
Nuncupat ingenuum cujus fuit Anchora signum.
Qualis inusta solet, generis nota certa, per omnem
Nam sobolis seriem nativa cucurrit imago.
Ubi Inlustris Scaliger: INGENUUM SIGNUM recte interpretemur [Gap desc: Greek words]. Caussa ejus signi a Justino lib. 15. extr. haec adfertur; Seleuci, inquit, mater Laudice, cum nupta esset Antiocho, clro inter Philippi Duces vire, visa est sibi per quietem ex concubitu Apollinis concepisse, gravidamque factam, munus concubitus a Deo annulum adcepisse, in cujus gemmâ anchora sculpta esset, jussa donum filio quem peperisset, dare. Admirabilem fecit hunc visum et annulus, qui postera die ejusdem sculpturae in lecto repertus est; Figura etiam anchorae in nato deinceps puero, cui Seleuco nomen, conparuit. Quamobrem Laudice annulum Seleuco eunti cum Alexandro Magno ad Persicam militiam edocto de origtne sua dedit. Originis ejus argumentum etiam in posteris mansit, siquidem filii nepotesque ejus ancoram in fimore, veluti notam generis naturalem habuere. Vide eadem apud Appianum quoque in Syriaca
histor. Sueton. cap. 80. lib. 2. de Augusto Augusto ita scribit; corpore traditur maculoso, dispersis per pectus atque alvum genitivis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum coelestis Vrsae: Quas notas ego in Augusto pure genitivas fuisse puto et propritim congenitas: Nam majores ipsius habuisse etiam nusquam legere memini. Ille priores notae de quibus diximus et genitivae et a majoribus in minores transplantatae. Quo pertinere potest et nota Scaligerorum Heroum, in quibus mortalitas corpora abolevit, ut beatissimae mentes coelum aeternâ nominis relictâ post se gloriâ repeterent. Julium Caesarem et Iustum Josephum dico, quorum uterque habuit oculos [Gap desc: Greek words] hoc est, experrectis de nocte licuit videre per horam vel amplius objecta non luce quidem clara sed instar crepusculi, quod Graecis [Gap desc: Greek words]. De se Iulius Caesar testatur comment. in 1. de hist animal. Iosephus in vita patris et confutatione fabulae Burdonianae. Habuit autem et hoc Tiberius quoque, de quo Sueton. C. 68. Oculis fuit praegrandibus et qui, quod mirum esset, etiam noctu et in tenebris viderent, [Note: in eius vita] sed ad breve et cum primum a somno patuissent, demum rursum hebescebant. Dio [Gap desc: Greek words] nominat. Plin. lib. XI. cap. 37. ita scribit: Tyberio Caesari ferum aliam fuisse, quam caeterorum mortalium naturam. Expergefactus
enim noctu paulisper haud alio modo, quam luce contuebatur omnia: paulatim tenebris sese obducentibus. Quae Plinij verba jure reprehendit Casaubonus, quem, si lubet, vide ad locum dictum Suetonij. Johanni Friderico Saxoni scribunt Historicirecens nato congenitam fuisse imaginem igneae sive flammas de se spargentis crucis, quae nota illi vitae cursum praefiguravit. Marcus Venetus, de Conzanorum Regibus scribit, natura eos omnes ornare aquilae nigrae insigni in humero, cujus notae meminit quoque Felix Malleolus, cap. 26. de nobilitate. Videatur et Tiraquel. de nobil. cap. 36. Quae autem caussa sit hujus modi notarum, pervidere nondum potui. Nam ad vim imaginatricem qui referunt, videant sane ipsi, quomodo tueantur. Arist. 7. de hist. animal. vim illam ejusmodi putat, ut id quod inest gignenti vi imaginatrice, aliquando in nepotem transferri, filio non participante, habentis, inquit, inusti puncti notam in brachio filius sine ea notâ natus est, ex eo vero nepos eodem in loco brachij nigritiem quamdam confusam retulit. Vnde, [Note: lib. 7. cap XI.] si Budaeo fides, viro acris ac limati judicii verba haec adcepit Plinius: jam illa vulgata varie ex integris truncos gigni, ex truncis integros, eâdemque parte truncos, signa quaedam naevosque etiam, et cicatrices regenerari. Quarto partu Dacorum originis nota in brachio
redditur. Quo loco et exemplum adfert: Ait enim in Lepidorum gente tres intermisso ordine obducto membrana oculo genitos. Verum haec hujus loci non sunt. Sunt et alia signa gentilitia, quae Graeci adpellant [Gap desc: Greek words] , sive [Gap desc: Greek words] , quibus certae familiae, vel praerogativa aliqua vel alia aliqua nota dignoscuntur. Talis praerogativa est Regum Galliae, quibus plerique Historici tribuunt vim curandae strumae: Et refert Caelius Calcagninus, vidissese Bononiae Franciscum I. Saliva tantum pollice m decussem allita strumis mederi. Angliae Regibus percurandae Elephantiase [Gap desc: Greek words] peculiarem [Note: Historiae Genuens. p. 411.] quamdam vim inesse praeter alios testatur Petrus Bizarrus: Quin et singularibus personis ejusmodi privilegia obtigisse lego. De Vespasiano [Note: 4. Hist. c. 81.] Tacitus mira narrat, nimirum coecis eum visum restituisse; Verba sunt: per eos menses, quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa maris operiebatur, multa miracula evenêre, queis coelestis favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur. Ex plebe Alexandrina quidam oculorum tabe notus genua ejus advoluitur, precaturque Principem, ut genas et oculorum orbes dignaretur respergere oris excremento; alius manu aeger, ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur, orabat. Vespasianus laeto vultu, erecta, quae adstabat, multitudine, jussa exsequitur,
statim conversa ad usum manus ac coeco reluxit dies. Eadem habet Dio; Eadem item, qua de coeco, Suetonius, quâ de manco dissentit, debilem crure fuisse, dicens. Et Tacitus quidem ita concludit: Vtrumque, qui interfuere, nunc quoque memorant, postquam nullum mendacio precium. De Pyrrho Epirotarum Rege scribit idem Calcagninus ex historia veteri, eum spleneticos dextro pressisse pede et morbum subito decessisse. An in eo pede pollex divinailla facultate praeditus fuit? de quo Plutarchus in vitae ejus principio, Plin. lib. 7. C. 2. lib. 28. C. 4. Alexander ab Alexand. lib. 4. C. 26. scribunt, eum neque igne absumi, neque aetate contabescere potuisse. Cui simile quid reperias apud Crinitum lib. 7. cap. 6. de Hyrpiis Phaliscis. Et nostri seculi nobil. Historiographus scribit, cujusdam famosissimi Theologicor ignis violentiam contempsisse. Sed pergo. De Tyberio scribit Suetonius his verbis: Colore erat candido, capillo pone occipitium submissiore: ut cervicem etiam obtegeret, quod Gentile in illo videbatur. Ad quem locum is, a quo plurimum semper profeci, Casaubonus; per gentile videtur indicare Suetonius, fuisse id factum a plerisque ex gente Claudia. Trebellius Pollio in Quieto: Videtur, inquit, mihi non praetermittendum de Macrianorum familia, quae hodieque floret, quod
speciale semper habuerunt (speciale vocat Pollio, quod Suetonius Gentile) Alexandrum Magrium Macedonem viri in auro et argento, mulieres in reticulis et dextrocheriis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuêre. Videque porro ibi, quae sequuntur plura. Sic apud Ammianum Asclepiades Philosophus ex Deae Coelestis argenteo brevi figmento quocunque ibat, secum lato adgnosci poterat: Verum satis. Atque haec, nifi fallor, quae dixi explicabunt locum illum Aristotelis in Poetica, de signis.
SCitum est Divini Platonis dictum, [Gap desc: Greek words] hoc est, Heroicae naturae ut magnis virtutibus inclarescunt, ita non levioribus vitiis sunt obnoxij. Et ficut in AEgypto nascuntur optima simul remedia ac nocentissima venena; Ita et magna bona et magna mala Reip. a magnis istis Viris inpendent. Id quanquam multis Exemplis docuerint complures, tamen vel elegantiae caussa, quae sese ostendit in narratione Historicorum, aliquot exempla adiiciam. De Mecoenate Vellejus Paterculus:
Meocenas, inquit exsomnis [transcriber, in the print: exsommis] atque providens agendique sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitijs pene ultra foeminam fluens. Idem scriptor Marcum Lollium Virum adpellat inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimum. De Tyberio Xiphilinus, Tyberius, inquit, homo magnis virtutibus praeditus, coopertusque sceleribus ac ambobus pariter usus, quasi tantum in alterutro se exercuisset. Idem de Othone, cum pessime omnium vixisset, mortuus est honestissime et Imperium, quod magna sceler e invaserat, maxtmâ cum virtute deposuit. Iulianus apud Ammianum Marcellinum lib. 22. erratis dicitur obnubilasse gloriae multiplices cursus. De Diocletiano, cujus summam adrogantiam in summis virtutibus omnes Historici loquuntur, ita Victor: Valerius Diocletianus, vir magnus, his moribus tamen, quippe qui primus ex auro veste quaesita, serici ac purpurae et gemmarumque vim plantis concupiverit, quae quanquam plus quam civilia, tumidique ac adfluentis animi, levia tamen prae ceteris: namque se primus omnium post Caligulam, Domitianumque Dominum palam dici passus et adorari se appellarique uti Deum. Mox subjungit: verum haec in Valerio obducta ceteris bonis, eoque ipso, quod dominum se dici passus, parentem egit.
Quibus verbis adnotavit Casaubonus, expressisse Victorem versum [Gap desc: Greek words] Graecum
Ciceroni etiam usurpatum.
[Gap desc: Greek words]De Theodosio Romanorum Imperatore ita Suidas: Equidem miror vitae ejus in utramque partem inclinationem. Nam cum cura segnis ac admodum socors esset, nullae molessia aut formidine interpellante genio indugebat; necessitate vero urgente et metu servitutis inpendente, ejectâ socordia et deliciis valere jussis, fortem et laborum se tolerantem praebebat, mox iterum omni solicitudine liberatus inertiae suae serviebat. De Triboniauo Procopius: Omnium, inquit, cognitione scientiarum nulli secundus fuit, moribus optimis et suavissimis, quibius rebus [Gap desc: Greek words] facile obscuravit. [Note: lib. 14. histor.] Guicciardinus in vita Leonis X. ita scribit: In eo principe multa laude et multa pariter vituperatione digna exstiterunt, de se quoque exspectationem cum ad Pontificatum est adsumptus, vehementer fefellit. Major enim in illo prudentia, sed lange minor, quam ab omnibus censeretur, probitas adparuis. De Johanne Medice Arnoldus Ferronus in Francisco Valesio. Habebatur is [Note: lib. 7. pag. 98. b.] rei militaris non imperitus, multum in eo audaciae ad pericula, subeunda, multum industriae inter ipsa pericula, nî tantas virtutes ingentia vitia foedassent, quippe et inaudito jure jurando varie Deum Divosque lacessebat et foedis puerorum amoribus deditus cum esset, flagrare vitia libidinis apud eum videbantur. Quin a divinae Majestatis contemptore
auditas has voces ferunt: Florentinis se velle imperare, sed tamen envitis Diis, si volent Dij, nolle imperare. Ubertus Folieta Gileacium in hunc [Note: lib. XI. pag 247. b.] quoque censum refert SFORTIAM: Fuit, inquit, Galeacius veluti monstrum quoddam ex ingentibus virtutibus et vitis conflatum, praefulgebat in eo magnifica liberalitas atque in omnes tam suos quam exteros beneficentia, domestici cultus multiplex splendor omnes Reges aetatis suae superans. Conspiciebatur enim ingens vasorum aureorum et aergenteorum multitudo, nobilium equorum ex ominibus nationibus conquisitorum innumeri greges, eminebat inprtmis venaticus adparatus quem stupendo sumptu tuebatur ea res sola illi centenis sexagenis millibus numûm aureorum quotannis constaret, immani, ut ills temporibus summâ. Nam praeter stabula canum, inprimis oculos spectantium tenebant in peramplis porticibus falconum et adcipitrum praelongi ordines, perticis insidentium, pendentia serica aulea auro et argento egregiis acus picturis distincta et variata. Doctrinâ, eloquentâ omnibusque ingenuis artibus claros Viros undique conquisitos, magnisque stipendiis conductos apud se in honore habebat. Ad hoc bonis et recti exempli homines fovebat et amplectebatur: contra vitiis inquinatos et maleficos homines oderat et insectabatur; faciles aditus benignae aures, procedebant stipendia nunquam intermissa aut retardata; Cujus rei tam diligens observator fuit Galeacius, ut omnes,
qui illis alebantur, quae fuit infinita multitudo tanquam in arca condita ea haberent. Egregias has virtutes ingentia vitia deformabant, flagitia ac foedae corporis libidines, quibus injuriis saepe addebat stupratas a se matronas suis prostituendo, inhumana crudelitas, avaritia ac rapacitas insatiabilis, nova onera subditis alia super alia imposita, quae vitia virtutum splendorem obruentia execrabile odium illi conflârant. Atque haec quidem exempla nunc subficiant, quae pretium laboris habebit, quisquis hujus rei causas nobis aperuerit.
POstquam virtutibus abjectis vitiis adsuevimus, coepimus quoque ut loquitur Aristophanes [Gap desc: Greek words] ve ut AEschines K [Gap desc: Greek words]. Unde non immerito queritur Cato apud Sallustium. Iam pridem vera rerum vocabula amisimus, bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo respub. in extremo sita est, Et Claudius Marius Victor epist. ad Salomonen:
Nil sanctum est nobis nisi quaestus et illud honestum est,
Vtile quod fuerit, vitusque vocabularecti
Indimus, et parci cognomen sumit honestus.
Quid vulgus hodier num? et virtutum et vitiorum nomina permutat: rudem adpellat bonum et simplicem, ignarum mansuetum, iracundum apertum, superbum magnificum, furiosum et insanum fortem, prodigum liberalem, avarum providum, supersticiosum sanctum et pium, adulatorem [Gap desc: Greek words] : Contra quietis amantem timidum adpellat, doctum curiosum, parcum avarum, et sic de alijs, Fallit enim, ut inquit luvenâlis,
Vitium specie virtutis et umbrâ;quod et Gregorius monuit distinct. 41. sepe, inquit, vitia sese ingerunt et virtutes esse mentiuntur. Jam diu autem hoc peccatum, ut delictis nostris blandiremur. Plutarch. in Solone de Atheniensibus recentioribus ita inquit; [Gap desc: Greek words] ; hoc est, Nam quod recentiores aiunt, Athenienses asperitatem rerum, benignis et blandis vocabulis contegentes invidia nominis urbane emollita scorta adpellare amicas,
tributa descriptiones, praesidia civitatum stationes, carcerem custodiam id primum commentum, nî fallor fuit Solonis, qui aeris alieni condonationem novas tabulas adpellavit. De Lepido 3. Annal. Tacitus narrat: Sextum Pompejum eum ut se cordem inopem incusavisse, adverso senatu, qui Lepidum mitem magis ac ignavum censebat. Apud eundem Scriptorem Piso [Note: lib. 1. histor.] contra Othonem: Falluntur, quibus luxuria specie liberalitatis imponit, perdere iste sciet, donare nesciet. Otho ipse de Galba: quae alij scelera, hic remedia vocat, dum falsis nominibus severitatem pro saevitia, Parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras disciplinam vocat. Huc refero et colores illos hominum, quibus improbe facta pingere et variare consueverunt: de quibus multa apud Tacitum legas. 1. Annal. de Tyberio: pietatem erga parentem et tempora reip. obtentui sumpta, ceterum cupidine dominandi facta alia. Apud eund. 4. hist: Cerealis conqueritur his verbis: ceterum libertas et speciosa nomina praetexuntur, nec quisquam alienum servitium et dominatiouem sibi concupivit, ut non eadem ista vocabula usurparet. Religio quoque mantellum hodie omnium scelerum est, et ut alibi Tacitus de crimine Majestatis, crimen id eorum esse, qui crimine vacarent, ita hodie crimen religionis ejus exstirpandae Zelus, tanquam pravae et conruptae velat cupiditates inprobas,
Libertas etiam improbarum actionum velum est, rebellionem enim dicere veremur. Sic apud Tacitum Arminium pro libertate [Note: lib. 2.] bellantem favor habebat; et apud Frosardum cum Gandavi rebellarent Principi Flandro, pleraeque civitates eas summis laudibus efferebant: quod libertatis suae tam acres essent propugnatores. De Ferdinande Guicciardinus scribit; eum dominandi libidinem religionis ac publicae utilitatis specie texisse. Et ridicula fuit sepe mihi visa Bruti Cassiique Oratio profitentium se vel in perpetuo exsilio victuros, dummodo reip. constaret concordia, plurimum sibi honoris esse in conscientia facti sui. Et concludit tandem de illis Historicus: Ubicunque essent, ipsi remp. praetexebant, ipsi vero sum mi principes Romani improbasua facta aut asperiora mirabili velamento tegebant, exemplum videlicet aliquod e memoria veterum repetentes, aut mandata praedecessorum, quorum observationem item Casaubono debeo. Sic Alexandri auctoritate Trajanus subcessorem nominare nolebat. Hadrianus vero exemplis Catonis, Scipionis AEmiliani, Metelli et Trajani abusus est: Antonius et Octavius omnia ex tabulis Caesaris facere se fingebant, Tyberius ex Augusti praeceptis: Hadrianus Trajani theatrum diruens, decreto ejusdem se id
facere adserebat. Est et aliud idque miserum et pudendum blandimentum, quo miserias nostras lenire solemus, usurpatum jam ab antiquo, nec desitum hodieque. Pacem enim et salutem ubi ab hostibus annuo tributo mercati sumus, tributum id adpellare nolumus, sed blandioribus adpellationibus munera et dona adpellamus, nostra lingua Praesent. Factum hoc ab antiquo. Nam in rep. Romana Domitianus caepit, qui Decebalum Dacorum Regem cum armis vincere non posset, annui tributi pensitatione placuit, quod sequuti Trajanus et Hadrianus, aliique deinceps Principes. Illa tributa nominarunt honestiori adpellatione stipendia aut munus, Herodianus [Gap desc: Greek words]. Talia soluit Hadrianus Caesar apud Spartianum Roxolanorum Regi. Invectus est in servilem hanc blanditiam vehementer Procopius et Saluianus, quorum loca ad Spartianum recitavit Casaubonus, quibus addatur Galgaci Britanni apud Tacitum Oratio: Nata servituti mancipia semel veneunt [Note: in Agricola.] atque ultro a Dominis aluntur; Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit.
Careat successibus opto,
Quisquis ab eventu facta notanda putat.
INquit Poeta. Adceptum procul dubio ex insigni monito Diodori Siculi, quod est tale: [Gap desc: Greek words]. Subjungit autem rationem: [Gap desc: Greek words]. Addit idem: AEgyptios de Medicis legem valde elegantem tulisse: si quis non servatis praeceptis quempiam curandum suscepisset, quamvis sanatus esset, eum securi plectendum, si vero Medica praecepta observavisset, etiam siaeger mortuus esset, laudibus eum extollendum. Idem in Politicis alijsque factitandum. Similem legem adfert Val. Maximus: Carthaginienses, inquit, duces pravo consilio bellum gerentes, etiamsi prospera fortuna subsequuta esset, cruci tamen suffigebant: quod bene gesserant, Deorum immortalium adjutorio; quod male commiserant, ipsorum culpae inputantes. Idem monitum inculcavit Cicero quoque non uno loco, et eleganter Tacitus 1. histor. requirit, ut non tam casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur, [Gap desc: Greek words] , inquit
Thucydides, [Gap desc: Greek words]. Et Tacitus 3. Annal. multa honesta exitio fuere. Sophocles etiam in Philoctete, [Gap desc: Greek words]. Magnus igitur error, sed valde tamen communis ex eventis res cernere sive judicâre. De cujus frequentia gravissimi scriptores conquesti. Euripides ita inquit: [Gap desc: Greek words]. Boetius lib. 1. prosâ 4, Hic etiam nostris malis cumulus adcedit, quod existimatio plurimorum, non nerum merita sed fortunae spectat eventum: Eaque tautum judicat esse provisa, quae foelicitas commendaverit, quo fit, ut existimatio bona primum omnium deserat infelices. Quem locum procul dubio in mentem habuit Apollinaris lib. 4. Epist. 6. cum ita scribit: Factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis, neque intra jactum aleae status tantae familiae fuit. Et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen hujusmodi consilio album calculum minime adponam, cujus temeritas absolui nequit, nisi beneficio felicitatis. Pergit vero Boetius, ultimam esse solere fortunae sarcinam, quod miseris adficto crimine ea, quae perferunt, ipsi meruisse creduntur; quod et Vellejus lib. 2. dixerat, miserrimum esse, quod quicquid adcidit, merito adcidisse videatur. Et Tacit. 4. Annal: Vulgus ex opinione multa, ex
veritate pauca judicans fortuna ad culpam trahit. Placet et Poetam audire:
[Note: Lucan. lib. 7.] Quî placet, ô superi, cum vobis vertere cuncta
Propositum, nostris erroribus addere crimen?
[Note: lib. 5. Epist. 21.] Nec alius ab his Plinius: Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout mare aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur. Nec ignoravit hoc Plautus, cujus elegantissimi hi versus sunt:
[Note: Pseudolus scenâ: Dum immortales.] Centum doctûm hominum consilia sola haec devincit dea
Fortuna, atque hoc verum est: proinde ut quisque fortuna utitur,
Ita praecellet, atque exinde sapere eum omnes dicimus.
Bene ubi quod consilium dicimus adcidisse, hominem catum
Eum esse declaramus: stultum autem illum; cui vertit male.
[Note: Pro Rabirio Posthumo.] Cicero item: Hoc plerumque facimus, ut consilia, eventis ponderemus, et cui bene quid processerit, multum istum providisse, cui secus, nihil sensisse [Note: lib. 7.] dicamus. Sapienter itaque Artabanus apud Herodoturn: Suadeo tibi, O Rex, bene deliberare, in eo enim maximum est lucrum. Nam etiamsi aliter adcidat, nihilominus tamen bene consultum est, et superavit fortuna consilium; qui vero male consilium cepit, si maxime forruna ei adrideat, et voti sui compos fiat, nihilo tamen secius male consultum est.
Caeterum ne videamur saltem gentiles in testimonium vocare, audiamus et Theologum, eumque non e vulgo, sed ex primis. Is est Isidorus Pelusiota, cujus haec sunt verba: [Gap desc: Greek words] , hoc est: Qui Sapientes habentur, non ab eventu, sed ab animi instituto et voluntate res ponderant, ac saepenumero eos, qui victi esse videntur, laude et praedicatione efferunt; Eos contra, qui victoriam adepti sunt, laude nequaquam adficiunt. Illi enim nihil eorum, quae facienda erant, praetermiserunt, etiamsi ab instituto suo aberrârint, hi vero in sui capitis perniciem plerumque vicêre. Et quae ibi multa pulchra sequuntur, quae si videre volueris, [Note: lib. 2. Ep. 179.] operae pretium feceris. Idem in contrarium [Gap desc: Greek words] , hoc est, Mentis et prudentiae expertes ab iis calamitatibus, quae in hac vita obcurrunt, vitae quoque calamitosorum criminandae occasionem trahere consueverunt. Easdem sententias habet Epistola 399. libri 3.
ubi verba quoque Diodori Siculi retinet, et lib. 1. Epist, 335. elegantissime scribit; [Gap desc: Greek words] , hoc est; Eum qui de aliquo bene mereri studuit, nec tamen ei opem ferre potuit, ex eventu ne reprehende: verum ex animi instituto ac voluntate lauda, atque honore adfice: quoniam naturae vi ad ea, quae oportebat, efficienda ineitatus est, etiamsi viribus elanguerit, nec quod conabatur, perficere potuerit. Ex recentioribus eadem monuere conplures, inprimis autem vide Petrum [Note: pag. 461. et 741.] Bizarrum in histor. Genuensi: Orationem item elegantissimam Reginaldi Albitij ad [Note: p. 167.] Florentinos, apud Nicol. Machiavellum hist. Florentinae lib. 4.
NOtissimus est Plauti versus: Decent secundas fortunas superbiae, qui, ut omnia sequiora, facile etiam clientes reperit. Quo enim quisque potentior eo turpius ne stultius dicam abusus est potentia sua. Cui rei exempla quaedam ex Historijs conligamus. Atque ut inter orbis Principes facile primas obtinuit Xerxes famosissimus ille Persarum Rex, ita et ridiculae suae stultitiae palmam post se omnibus praeripuit. Dequo haec Herodotus: Cum intellexisset Hellespontum ex [Note: lib. VII.] Asia in Europam conjungi, indigne ferens, jussit trecenta Hellesponto verbera infligi et in ejus pelagus par compedum demitti. Audivi etiam misisse, qui stigmata Hellesponto incuterent, certe mandavit ut colaphos Hellesponto incuterent, dicentes haec barbara ac vesana verba: O aqua amara dominus hanc tibi inrogat poenam quod eum laesisti, qui de te nihil male meritus erat. Te tamen
Rex Xerxes velis nolisve tranmittetn, meritoque nemo [Note: libello de conhib, irâ.] hominum tibi sacrificat, ut doloso pariter et amaro flumini. De eodem Xerxe Plutarchus: Xerxes mari stigmata ac verbera ingessit, et ad montem Atho Epistolam hujusmodi misit: Atho divine, coelum tangens vertice noli meis operibus lapides facere magnos et intractabiles; alioqui te excisum in mare deturbabo. Hujus dementiam imitatus apud Romanos Lucullus est, quem ob injectas mari moles et receptum subfossis montibus in terras mare, haud infacete Pompejus Magnus Xerxem togatum vocabat. Probius expressit [Note: I. de irâ. cap. ult.] C. Caligula Caesar: de quo Seneca: C. Caesar iratus coelo, quod obstreperet Pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur, ad pugnam vocavit Jovem et quidem sine missione, Homericum istum versum exclamans:
[Gap desc: Greek words] ,id est, aut tu me tolle, aut egote.
Quibus gemina habent Dio et Suetonius in vita ejus. Idem Caligula non contentus gemina hac stultitia, qua primum putavit sibi [Note: Cap. 22,] a Jove noceri non posse, deinde se Jovin nocere posse, ipse quoque porro se Iovem esse finxit. Ideo libidines quoque; Jovis aemulatus est. Nam et primum sorores suas vitiavit ad exemplum
Jovis, qui sunonem, sororem in justae euxoris loco habuit; Furtivis deinde libidinibus etiam indulsit, Jovem, cum virtutibus, non posset, vitijs aemulatus. Adeo videlicet verum est, quod Juvenalis [transcriber, in the print: juvenalis] ait.
--- nihil est, quod credere de se [Note: Satyra. 4.]
Non possit, si conlubeat, dîs aequa potestas.
Finxit idem monstrum, se manibus ipsius victoriae coronatum esse, lunaeque amplexibus frui, et adstante aliquando Vitellio se cum Lunâ coire jactitabat, interrogatatque Vitellium, an Deam secum coeuntem videret; Cui ille non minus adulatorie quam festive respondit: Minime Domine, tantum modo enim Vobis Dijs licet inter vos videre. Haec Xiphilinus, qui et haec addit, tonabat machinis quibusdam ac fulgurabat, ut per omnia Jovi similem feferret. Athenaeus lib. 12. ex Theopompo historiam recitat hujusmodi: Cotys rex quidam erat Thraciae, qui in ijs, quae ad luxum vitamque voluptariam pertinent, nulli mortalium concedebat. Tandem se dignum Minervae conjugio existimavit, eamque spem concepit, fore, ut Dea libidini suae obtemperaret. Instructo itaque epulo ac thalamo praeparato bene potus adventum Deae exspectat, cumque jam morae pertaesus quemdam e satellitibus misisset, qui videret, an Minerva in thalamum venisset, et is neminem
ibi esse retulisset, sagittis eum confodit. Misit vero et secundum, quem idem renunciantem eodem mortis genere sustulit. At tertius duorum periculo territus monitusque reversus eum a Dea cupide exspectari retulit. Sic ille in cubiculum secessit. In hunc Cotyn lusit Rhianus his versibus;
[Gap desc: Greek words].
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
hoc est, ut vertit Henricus Stephanus:
At contra superum quem dextera larga beavit
Cuique dedit late dominari, haud jam memor ille est
Se calcare solum, mortalesque esse parentes:
Transversamque rapit vesana superbia mentem,
Vt fremat aequa Iovi: quamvis, et corpore parvus
Attollit cervice caput: tandemque Minervae
Fit procus atque viam sibi jam molitur. ad aedes
aethereas, ut ibi fiat conviva DEORVM.
De Mexicanis Regibus scribit Lopesius Gomara, more gentis cum consecrarentur, jurare eos debuisse in haec verba: Effeclttros se, ut solcursum splendoremque summ teneret, nubes pluerent, riui currerent; et terra produceret omne genus
frugum. Rectius hi facturi fuissent, si imitari maluissent Canuti Anglorum Regis exemplum, quod ex H. Huntindonensi Cambdenus adfert in Britannia sua; Repressit is adulatorem [Note: pag. 191.] quendam qui omnia ad Regis vultum et nutum converti adserebat hoc modo. Sedile suum in littore maris statui jussit, cum adscenderet: Adscendenti mari dixit: Tu meae ditionis es, et terra, in qua sedeo, mea est nec fuit, qui impune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi, ne in terram meam adscendas, nec vestes nec membra dominatoris tui madefacias. Mare vero de more conscendens, pedes Regis sine reverentia madefecit. Ille igitur resiliens: Sciant, inquit, omnes habitantes orbem, vanam et frivolam esse Regum potentiam, nec Regis quempiam nomine dignum, praeter eum, cujus nutui coelum, terra, mare, legibus obediunt aeternis, nec unquam postea coronam capiti imposuit. Haec ille. Attilae etiam magnam fuisse vecordiam testatur Nicolaus Olatus in vitâ ejus c. 9. Post devictos hostes AEtium et Thrasimundum superbum hoc dictum dixisse fertur. Nunc stellas prae se cadere, terram tremere, se malleum esse vniversiorbis. Dein in id arrogantiae processit, ut jusserit flagellum Dei adijci suo titulo, ac eo Epitheto se et nominari et in literas referri mandaverit.
PUlcherrimum est Synesij illud: [Gap desc: Greek words] , [Note: Epist. 78.] quibus verbis stultitiam ridet illorum, qui tum se bellis gerendis idoneos putant, si numero sissimum habeant exercitum, quales olim fuere [Note: Iuven. sat. X.] Xerxes et Darius, quorum exercitus fumoina perpotasse legimus. At vero si Historias intueamuri, si exempla consideremus, si denique rationes expendamus, patebit, ut opinor, praestare mediocrem ex militibus, contractum exercitum multitudini in mensae et undiquaque conlectae. Atuque ut ab Historiis initium faciamus, testantur illae. Alexandrum paucissimis millibus innumerabiles Darij copias profligasse, qui in primâ pugnâ sexcenta millia eduxisse dicitur; in secundâ quadringenta peditum millia, centum equitum. Graeci Duces Xerxem deleverunt exiguis eopiis decies centena millia militum educentem. Miltiades, Themistocles, Lucullus, Sylla, Pompejus, ipse denique Caesar justo exercitu, hoc est, medicri cum numerosiss. Barbarorum copijs prosperrime conflixêre, superioresque evasêre. De Metello Salustius: Ubi in Africam
venit, exercitus ei traditur Spurij Albini Proconsulis iners, imbellis, neque periculi, neque [Note: In Iugurth. cap. 44.] laboris patiens, lingua quam manu promptior praedator exsocijs, ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita Imperatori novo plus ex malis moribus solicitudinis, quam ex copia militum auxilij aut bonae spei adcedebat. Tacitus etiam valde ridet hac causa Vitellium: Vitellius inquit, Contemptior in dies segniorque, ad omnes municipiorum [Note: lib. 2. histor.] villarumque amoenitates resistens, gravi urbem agmine petebat. Sexaginta millia armatorum sequebantur licentiâ corrupta, calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis. Tot legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, si maxime summa modestia regeretur. Et rursus eod. lib. paulo post: Adgregabantur e plebe, flagitiosa per obsequia Vitellio cogniti. scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis mire gaudebat. De Alberto IV. Austriaco scribit Austriacae Gentis scriptor non indiligens: Anno, inquit, Christi 1403. obsidebat. [Note: Gerhardus de Rhoo. Hist. Austr. lib. 4. pag. 138.] sedecim millibus militum Znoymam, sed erant in exercitu ipsius proceres nonnulli, majore domi ob genus et divitias auctoritate quam rerum usu praediti, quorum consiliis fiebat, uti omnia secius caderent: Quippe segnes
statim ad obsidionis moram animi eorum, praesertim qui adventus sui terrore statim debellatum oppidum iri speraverant. Scilicet, addit, saepe educuntur cum alijs eti illi, quos domi reliquisse magis ex re erat: Renatus Lusinga cladis Nicopolitanae caussam Gallorum multitudini confidentium temeritati adscribit, sicur et Varnensis cladis aliarumque, qui videri potest lib. 1. de incrementis Imper. cap. 5. His praemissis caussas deinceps iospiciamus. Quarum primam Synesius nobis dictat, superius citatis verbis; Manu enim opus est in bello, hoc est, virtute militari, neque ibi nobilitas pugnat aut numerus, sed robur et virtus. Altera ratio est, Disciplina militaris tota pene consistit sicut et foelicitas in obedientiâ. Id quod ostendit Scipio, qui in Sicilia cuidam percuctanti, qua re fretus classem in Africam transmittere vellet, trecentos ei viros armatos ostendit, exercentes se, et in vicinia turrim excelsam mari inminentem, addiditque, ut discas, qua re fretus hoc suscipiam: Ecce nullus horum est, qui non conscensâ hac turri se praecipitem in mare daturus sit, simul atque ego jussero. Obedientia videlicet omnia sibi obvia pollicitus. At in tanta confluge hominum quis sit obedientiae locus? Docuit nos antea Salustius de Spurii exercitu sine imperio habito et modestia,
docuit nos Tacitus de Vitellij exercitu licentiâ conrupto et inhabili ad parendum, etiamsi summâ modestiâ re geretur: docuit apud Henricum Huntindoniensem: Radulphus [Note: histor. lib. 8. pag. 388.] Orcadum Episcopus, cujus haec fuâre ad milites in acie verba: Non tam numerus multorum, quam virtus paucorum bellum conficit. Multitudo enim disciplinae insolens ipsa sibi est impedimenro in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam. Qui locus tertiam nobis suppeditat rationem, confusionem nempe, quo alludit et Tacitus, cum inquit loco antea citato: Effusa plebs se totis castris miscuerat, incuriosi milites. Quibus adcedat quia requiritur in Duce belli, ut et ipse milites noscat et ab ijsdem cognoscatur. Unde magnae laudi semper datum ducimus, si non solum milites suos, amice haberent, sed et eosdem, qua licebat, nomine inter praeliandum ciere possent. Quomodo de magno Duce Silius:
- -cunctosque cisbat nomine.Et de Adriano Spartianus, in castris agebat unice, ut semper sibi noti milites essent, et numerus eorum sciretur. Et mox: Veteranorum nomina etiam eorum, quos dimiserat, dixit. De Alexandro Severo Lampridius: Inter militares sic versatus est, ut milites suosubique sciret, et in cubiculo haberet
breves et numerum et tempora militantium, semperque cum solus esset et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, multorumque diceret et nomina. De promovendis etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta Pittacia, ut nosset quis quisque et qualis esset, et quo insinuante promotus. De Antonio Tacitus: Ut quemque notum et aliquo militari honore insignem adspexerat, ad ferendam opem nomine ciens. De SFortia Jovius, tanta fuit memoria, ut non modo militum suorum, verum et Equorum nomina a multis annis repeteret. Quod ut rectius facerent, habuerunt tabulas hujuscemodi, quas ut vidimus modo, breves adpellarunt, item Pittacia hoc est, tabulas pice vel maltha iliitas, item latercula quorum in jure multa mentio. In his descripti erant nominatim manipuli, cohortes, alae, legiones; nomina etiam eorum, qui morerentur, diligenter adnotata erant. Hoc laterculum et ut Appianus vocat, [Gap desc: Greek words] Tribuni quotidie Imperatori offerebant, cum ab eo signum peterent. Quin et nomina jubebant scutis aliquando inscribere, uti de cujusque praeclare factis duci rectius con stare posset. At quomodo immensas ejusmodi copias Dux unus norit, aut a tam multis quomodo noscatur ipse? Adcedit quod
plurimum refert ad res bene gerendas consensus animorum et concordia militum, quae vel nulla est, vel certe rara in multitudine immodica, quam componi necesse est ex diversis gentibns, et populis: sensit hoc in com modum Ungaria sepe et Italia. Quid enim boni aemulationes illae Hispanorum, Gallorum, Italorum, Germanorum, Bohemorum, aut Ungarorum, vel potius quid non mali peperêre? ne dicam, quam sit contractu difficilis retentuque exercitus ille numerossimus. Undo enim commeatus alendo? facilitas traducendo? Eleganter in hanc rem Vegetius lib. 1. cap. 3. Pluribus casibus subjacet, multitudo amplior. In itineribus pro mole sua semper est tardior, in locis asperis vel fluminibus transeundis propter impedimentorum moras saepe decipitur. Praeterea ingenti labore numerosis animalibus equisque pabula conliguntur, rei quoque frumentariae difficultas quae in omni expeditione vitanda est, cito majores fatigat exercitus. Vnde concludit: veteres, qui remedia difficultatum experimentis didicerant, non tam numerosos, quam eruditos armis exercitus habere voluisse. Et modum quidem Romanorum ipse docet. Carolus V. Imp. summus, in Commentarijs Filio relictis, Philippo scilicet II. Hispano, certum etiam exercitus numerum
praescribit, qui nec difficilis contractu, nec contentu laboriosus futurus esset, nec majori eum numero uti volebat. Franciscum quoque Mariam Urbini Ducem non plus quinquaginta millibus ad exstirpandam Turcicam Tyrannidem deposcere solitum adcepimus.
ELeganter Plato [Gap desc: Greek words] Id quia [Note: lib 4. histor.] Tacitus eleganter vertit, qua de Helvidio Prisco ita inquit: Erant quibus adpetentior famae videretur, quando etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur. Et alibi Famae etiam boni [Note: In vta Iulii Agristolae 4. Annal.] omnes indulgent. Rursus: Optimi mortalium altissima cupiunt:
Contemptu quippe famae contemnuntur virtutes.Verum qui modum aliquem cupiditatibus suis statuit, is demum sapere videtur. Altiora enim quaerere periculo non vacat. Id quod gemino exemplo placet demonstrare.
Vacante Siciliae regno post mortem Martini Aragonij, regnoque Siculorum suffragijs destinato Ferdinando, contra ipsum oculos ad regnum adjecit Bernhardus Caprera, quo in Sicilia nemo vel potentia vel studijs populi
vel auctoritate etiam superior erat. Quo adcedebat et dignitas. Praetor quippe Siciliae erat, ipsi Magistrum Iustitiarum vocant. Blancam Regis Navarraei filiam Martini nurum ratione potentiae contemnebat, sexus et formae respectu amabat, imaginabaturque sibi fore, ut ipsa in amores consentiret, et regio matrimonio regnum sibi stabiliret. Hisceligitur somnijs ebrius coepit cogitate de rationibus, anteverso Ferdinando, regni sibi parandi. Ac initio quidem metu repulsae (erat enim ille jam senex) metu etiam ne res cogitationesque suae erum perent, dolo atque insidijs rem tractare instituit, quae si non procederent, blanditijs atque promissis eandem persequi volebat. Ad extremum adhibere vim et terrorem. Vivebat tum Regina in Vrbe Catinâ, ubi arx inter primas tuta marique vicina, ipsa vero plerumque in Monasterio, quod nullarum esset, quam Deo dicatarum virginum consuetudo vel viduae faeminae aptior, vel ad famam honestior. In eo Monasterio cum comprehendere Reginam Bernhardus parasset, illa vel admonita a suspicantibus vel certior facta a scientbus furtim in arcem concessit. Doluit id Bernhardo factum, tum quod deceptus spe sua esset, tum pene proditum se videret, quibus omnibus dissimulatis conloquium tamen Reginae petivit, quae consilio
cum amicis habito ita cum Bernhardo convenit, ut Regina de puppi triremis [transcriber, in the print: tririremis] , Bernhardus de ponte, quo littori navis jungitur, sermonem faceret. Ubi conventum est, Caprera post multa verba, quae ad purgationem facti sui adtinebant, conjugij mentionem inijcit, ad quae turbato vultu Regina, Hui senex scabiose, nec plura his loquuta, atque a Bernhardo aversa Raimundum Torres Triremis dominum, solumque conloquii arbitrum retrahere a terra triremim jubet, qui dictis paret. Caprera coactus propere de ponte desilire, ne in mare cum ipso ponte rueret. Is lapsus hac spe et per contumeliam elusus non destitit tamen institutum suum urgere, contractisque copiis multas civitates Siciliae armis territas, ubi inperata facere coegit, regni caput Syracusas petit, quo se tanquam in civitatem peculiarem Regina contulerat, ad cersito Sancio Doris Egidio aemulo et adversario Bernhardi Caprerae. Bernhardus eo anim adverso matrem se cum pullis unâ capturum ratus, Urbem cum septingentis Equitibus et mille peditibus, arcem praetergressus, ingreditur, ac nemine repugnante partim metu, partim factionibus et studijs, Sancii Comitibus fugâ elapsis, qui in arcem ob conmeatus inopiam recipi non potuêre, in potestatem adcipit. Recepta Urbe recta arcem
adgreditur, causatus Urbem se occupasse, uti in officio contineret, donec certi quid in regno constitueretur, arcem autem se adgredi, ut capita lissimum hostem Sancium in ordinem redigeret. Arci Marchetto nomen erat, a qua terrestri itinere, nisi per portam arci subjectam jam a Bernhardo occupatam egressus non patebat. Itaque in potestate sua eam habere videbatur, nec mari patebat effugium. Castris itaque circumductis et ponte inter se per aquas commissis, machinis ac tormentis obsessos continuo oppugnat, noctibus quidem ad quietem datis. Imo quod minime decebat amatorem, quodque, honorem auribus praefactus, dico, fimum ac pejora fimo quae teterrimum odorem spargebant, saepius quam saxa in arcis tecta jaculabatur, omnibus modis unice festinans, uti et amoribus et regno potiretur. Verum hic quoque miser frusta fuit. Desertus enim est initio a Johanne Moncada fratre Antonii Comitis Darnonis, qui Sancianis se conjungens, Capreram in castris oppugnat, dumque partes inter se pugnant et Bernhardus linteo, quo caput per noctem obvolverat, agnitus praesentissimum vitae periculum adiisset, interim Regina elabitur, et in navem imposita Panormum venit, dumque illa et suis rebus et Bernhardus suis quoque student, legati e Catalonia Drepanum ad pellunt,
missi ad reconciliandum Bernhardum cum Regina et Sancio. Tenebat se Regina in Urbis dictae domo regia, illi sua lingua Hosterium appellant, posita super littus maris, neque sibi quicquam metuebat. Atqui Bernhardo ea urbs maxime opportuna iinsidiis visa, quia nihil illic timeretur, nec inopportuna domus, remota quippe ab hominum frequentia, vicinorumque, quos praeterea legatorum adventus securos indiligentesque reddiderat. Compositis itaque insidijs aditus omnes ad Reginam obsidet et Petrum Martini Legatorum nuncium, per quem illi triremem sibi mitti petebant, triduo pene apud seretinuit in oppido Alcamo, quae triremis non missa salutem postea Reginae peperit. Tertia die sub meridiem Alcamo egressus intem pestâ nocte Panormum furtivo aditu ingressus est, nec tamen civitatem fefellit. Nam subito strepitus tomultuantium excitatus est et clamor, ubi plus timoris erat, vehementior, quem insuper noctis silentia exacuebant. Tandem ad Reginam quoque rei notitia pervenit, quae cum se magis, quam Urbem invadi intelligeret, exanimata e cubili prosilit et ne spatium quidem vestiendi vel ipsi vel pedissequis datur. Seminudae igitur atque neglecto capillo e cubiculis erumpunt, et inter primas Regina, quodque consilium ineant,
ignorant. Tandem per gradus arcis lymphatae in viam se projecêre, cum in menrem venisset triremis. Curlum igitur capessunt, perque portam egressae aquas ingrediuntur, subdoctis supra genua vestibus, nihil formidantes aut altitudinem vadi aut frigus maris: erat enim adhuc hybernum anni tempus. Dignum profecto risu spectaculum erat, si cui ridere in tali casu vacaret et alienum periculum turpitudinemque spectare voluptati cuiquam foret. Mulieres crinib. pene passis nocturna veste tantum indutae aut altera quoque circum volutae magis quam amictae et inter eas Regina ut dignitate sic celeritate praecipua quasi procorona currentes in stadio, divaricataeque ad femora inrupêre in mareglaciatum pene. Ingressae jam mare vix ausae vocare Navarchum metu ne ab hostibus exaudirentur: pauci famuli, quibus miserae foeminae innitebantur, Navarchum orant, ut periclitantibus quam primum adsir. Verum ille somno operam dans a vigilibus tandem admonetur, qui monitus obvolutâ veste e cubiculo stupefactus exsilit, et remiges admovere triremim jubet, dejectaque mox scapha, Reginam, ceterasque tantum non attonitas atque exangues excipit. Quae cum triremim ingrederentur, eodem pene momento Bernhardus domum Regiam adit, compertâque
in navim Reginae fuga exsecratus diem, En, inquit, tertio manus meas effugit, indignabunbusque ad Reginae cubiculum perrexit intravitque, ubi cernens cubile turbatum, quale solet ab subitum timorem relinqui, perdicem ais perdidi, sed nidum teneo, protinusque depositis vestibus, ut erat adhuc tepidum subit, ac per totum corpus se volutans et subinde spiritum per nares trahens significabat more venatici canis, ad lustrum ferae ipso se odore delectari. Tanta ei fuit inter maximarum rerum conatus amoris intem perantia, ut quod maxime dissimulatum oportebat, id ille inepte admodum detegeret et fateretur. Regina triremi ad Soloentum deducta est, oppidum in dextro littore Panormi positum, decem inillibus passuum remotum. Legati frustra triremim exspectantes terrestri itinere Panormum interea venêre, quos Bernhardus quotidie inani spe pascebat, Reginam interim nunc blanditijs nunc terroribus adoriens, donec tandem arce Panormitana castris circum dadata Soloentum se conferret, ostentans se Reginae uti strenuum equitem et amari dignum, cum tamen constaret, robustius eum equitare, quam decentius. Atque hactenus quidem sibi phacebat Bernhardus, eo quidem usque, uti declatato jam Rege Ferdinando non tamen ab incepto disisteret. Tandem Autonius
Moncada cum suis et Sancij copijs auspiciis Reginae ipsi obviam venit, ac primum per nuncios agit, ut a Panormitanae arcis obsidione discedat, quas urbes, quaeque oppida ceperit, restituat, Reginamque superiorem agnoscat, qui se ferro ei responsurum minatus cum majore copiarum parte Legatos subsequutus eidem obcurrit. Paucis diebus sive proditione Vasconis cujusdam sive calliditate hostis, dum partem valli extra muros circuit ac stationes recognoscit, improviso hostium adventu circum ventus et cum aliquan, tisper in orbem gladio se tutatus esset, captus est, atque ita qui capere conabatur Reginam, qui conjugio, qui amori, qui regno acquirendo operam dabat, jam tandem de amittendis bonis, de servitute, demorte denique miserabili cogitabat. Traditur enim in manus Sancii, ductusque in castellum, cui nomen Mota, ibidem in cisternam vacuam demissus est. Nec ita multo post ad inmensam pluviam laxatis cadurcis tanquam fortuito id adcidisset, quod factum erat ex imperio, rivi in cisternam dessuebant eamque replebant. Bernhardo identidem vociferanti auxiliumque imploranti nemo domesticorum respondit, tanquam obstrepente eorum auribus pluvia et ut alibi occupati essent, donec innatante jam aquis lectulo non procul a vitae periculo esset.
Tunc quidam veluti primum clamore percepto ab ore cisternae respondet ac festinabundus Domino nunciat, qui miseranti similis propere succurri imperavit. Educitur e profundo lacu obscuraque testudine Bernhardus, modo Siciliae Regulus, veste, capillo, toto denique corpore ementita pluvia madidus, sed in locum transfertur omni carcere graviorem, ut mox ad parebit. Adulatus aliquot diebus homini, a quo custodiebatur, ubisibi familiarem cum benevolumque existimat, auro eum corrumpere tentat, pollicitus, si liber sit, aureos montes. In praesenti autem, antequam loco pedem efferat, aureos mille. Custos dari sibi noctem ad deliberandum petit, impetratoque spacio rem interim Sancio aperit. Is jubetur annuere petenti, pecuniam adceptare, quaeque agenda sint alia, docetur. Redit is mane ad captivum, deliberatumque sibi esse dicit adjuvare calamitosum, si promissi 1000. aurei repraesententur, se cum e turris fenestra funibus demissurum pollicetur, et juramento confirmat. Bernhardus haec ad amicos clanculum, a quibus eodem die pecunia subministratur. Proxima nocte praenumerata custodi pecunia, tertia vigilia, suspenso ad eam rem fune, caligis complicatis, nulla amictus tunica demittitur, custode, ut validius conturbaret mi seri consilium, urgente ad descendendum, tanquam
anxius esset, ne in fuga deprehenderetur. Ille noctis pariter et timoris tenebris confusus, dum celerius, quam manus ferrent, lubrico fune delabitur, adaptatis ad id infra retibus induitur, et ritu fere cassitae captae haesit, ita ut nec sese deijcere, etsi praeceps casus erat, posset, nec receptus in fenestram ullus daretur. Si ferrum ad manus fuisset ignominiam morte fortassis diluisset, sed mors ibi loci pudenda erat, inimico praeterea iucunda, aviditas denique iniuriae quandoque ulciscendae contumacem animum et dedecoris patientem faciebat. Nocturnum frigus et solem adurente deinde corpus non sensit, dolor enim acrior animum urebat, nec tam e tenebris cisternae produci in lucem optavetat prius, quam nunce luce in tenebras reduci. Ita sane totum diem retibus involutus et prorsus irretitus, tanquam Mars in adulterio Veneris ridiculum simul ac miserandum plurimis spectaculum fuit; cujus turpitudini hic quoque velut cumulus adcessit, quod cum ad transitum notorum honestorumque virorum faciem pudibundus vellet avertere, ne posteriora illis ostenderet, prohibebatur, nec quod cibo ac potu eo die carverit, doluit, sed quod ea, quae nisi remotis arbitris decore non fiunt, praesentibus arbitris facere non licuit. Receptus vesperi eodem est, unde fugerat, si fugisse est, e carcere
in laqueurn incidere, aliisque ludibriis non caruit, donec Rege Ferdinando poscente vinctus productus Legatoque traditus est, a quo solutus in Cataloniam protinus Barcellonamque ad Regem se contulit, apud quem obliteratis conatibus in pristino deinceps honore habitus est, habuitque adeo hunc infelicem exitum Siciliae occupandae conatus Bernhardi Caprerae, quo infelicior adhuc fuit Jacobi Comitis Urgelensis conatus, qui itidem regnum adfectabat.
Erat hic Jacobus potentissimus in Arragonio regno princeps, Regi adversatus ob Heraldum suum, quem Romani Fecialem adpellahant, virgis a Rege caesum, quod suo injussu Barcellonam, ubi Rex erat ingressus, Iohannem Reimundum Cardonae Comitem ad duellum evocasset. Faciebat ei praeterea animos Henricus Regis Angliae filius, vir bello singularis et Iacobo nostro favens. Itaque copiis Henrici adscitis Ilerdam Urbem duodecim passuum millibus a Ballagerio castro suo distantem improviso adventu noctu constituit occupare, conruptis e plebe quibusdam, qui portam, qua ad Castrum iter, unde etiam illi nomen, adulterinis clavibus aperirent. Venit igitur cum duobus millibus peditum et circa horcos Urbi vicinos latet, praemissis qui de adventu suo proditores docerent, Porta
reseratur et Urbi succedunt numero pene quadringenti, cum ecce res mirandae novitatis contingit et quae numen adversum Comiti testaretur. Tubicen quidam, qui portae illi vicinus habitabat, temulentus, quale genus solet esse tubicinum, inflare tubam per noctem coepit, totus nudus, et socium, qui in arce excubabat, provocare, qui nihil moratus, ne videlicet sodali probior esset, provocanti respondet, quem dum provocator quietus auscultat, tumultum in vicinia armatorum sentit. Eum excitabant Urbem ingressi milites proditos setubae signo rati, et ad suos agminatim redire festinantes. Perturbatus re insolita tubicen et in locum, unde commodius prospici porta poterat, convolat, cernitque armatos, nec tantum audit, quia Luna sublustris erat. Itaque periculo instante monitus, non ad ensem, lan ceam clypeumque, sed ad utiliora in illo casu arma, tubam videlicet suam recurrit, atque eum sonum, quo populus ad arma conclamatur, inflat, eo quidem fortius, quod sciret socium ex magis celebri loco civitatem item excitaturum; quod et factum. Ad utriusque terribilem sonum cives excitati in publicum provolant, quos agmen Scholasticorum cum multis facibus sub sequitur civibusque se jungit, factoque universi globo sonum clangentis sine intermissione tubae sequentes ad portam feruntur,
quorum in seleitruen ium impetum hostes sustinere non valentes repulsi sunt. Nec quicquam Comes cum reliquo exercitu adproperans et viconatus irrumpere profecit. Tandem ad blanditias deveniens meritis in Urbem suis exaggeratis et maxima quaeque pollicitus jussus est, nisi cepi malit, propere recedere. Coactus id facere Comes fuit, verum prae inpotenti ira messes circa Urbem igni ferroque vastavit. Inde frequentiores ad confoederatos Principes nuncios missitare, ut quamprimum auxilia suppeditent, occupandum esse, antequam Rex compiret exercitum. Jam enim haec res animos omnium non modo Catalaunorum verum etiam finitimorum erexerat. Erant enim et ipsi finitim: suâ sponte rerum novarum cupidi, atque ingentibus promissis a Comite in partes suas pellecti. Sed fortuna, ut in aliis rebus, ita hic quoque plurimum dominata est, et Comitis imprudê [perhaps: imprudentiam] iam Regisque virtutem reddidit insigniorem. Nam cum maxime negocium hoc urgeret Comes, ecce moritur Angliae Rix, filiusque, in quo plurimum praesidii Comes locaverat, ad capessendum regnum in patriam navigavit, relictis quibusdam praefectis, qui magnum quidem promittebant, sed en mediocre quidem praestabant auxilium, quo animad verso, finitimorum quoque Principum ardor atque audacia refrixit, cum praesertim
summam ex ad verso Regis diligentiam, summum consilium maximasque vires colligi viderent. Interim Rex bellum sibi contra Comitem desumebat, vicario domi relicto Alphonso, filio primogenito et haerede Regni ab Ordinibus recepto. Franciscum autem Herillum cum manu mediocri, ad cohercendos Comitis conatus praeire jubet, alios exercitus in fine Regni disponit, finitimos Principes suspectosque minis territos monet, quiescant et ipsi, et transituros hostes prohibeant. Post mediam aestatem Rex oppidis ceteris, quae Comitis erant, vel deditione captis, vel in fidem acceptis Ballagerium, ubi se hostis tenebat, adgredi stacuit. Erat id oppidum situ, opere, et arce tutissimum, praeter oppidanos defensum mille quingentis peditibus, equitibus trecentis. Rex ex Castellanis et Catalaunis octo milia peditum, quatuor equitum habebat. Crebrae inter cedebant inter utrumque Exercitum velitationes, oppidanis nunc hac nunc illa porta in adversa castra proruentibus, acrius tamen certamen erat machinarum, quas Bombardas adpellamus, quarum soni tanto erant terribiliores, quod pene uno temporis puncto simul omnes laxabantur, adque earum impulsum fumus ex concussis parietibus pulverulentus arcis et oppidi conspectum obsidentibus adimeret.
Uxor Comitis per nuncios Regem eo tempore orasse dicitur, (erat enim cum marito in arce) praegnanti parceret, nam foetum ex matris pavore ad sonum percussorum parietum atque tectorum in utero subverti cum utriusque periculo. Regem autem respondisse, eligeret quam arcis partem vellet, in ea tutam mansuram, prohibitis illuc ictus tendere, qui machinas temperarent, hac tamen lege, ne maritum ad se reciperet. Quam conditionem ipsa repudiavit, causata impiam ac turpem esse, omnique sibi periculo acerbiorem. Non enim in periculis modo, sed ne in morte quidem velle se a mari, toseparari, nec quidquam sibi jucundum, nisi cum illo commune, cujus incolumitatem cuperet sua calamitate depaeisci. Sunt, qui dicant, murorum propugnatores in Ferdinandum quotidie probra jecisse et lacobum Regem perpetuo appellitasse, contempto Ferdinando, multa item per induciarum etiam dies in Regem transeuntem e muris missilia conjecta, duobusque confossum telis, cui insidebat, equum con cidisse, Rege supra collapso, illosque quasi victores exclamasse: Extinctum Ferdinandum, Jacobumque regnaturum. Quihus injuriis exacerbatum Regem jurasse, Jacobum non impune laturum, omnibusque viribus oppugnationem ursisse. Comes ab Anglis se delusum videns et quotidie conplures
e suis ad Regem transfugere, non putavit extremum sibi tempus exspectandum; quo et metus illum egit. Stipendia enim suis sponsionibus magis ac precibus, quam rebus et nummis et solvebat; spei item multum in uxore ponebat, quia Regis matertera esset, multum in proceribus, et inter primos in Duce Gandiae, qui in castris Regi ad erat ac pro amico et propinquo officiose laborabat. Verum Rex necessitatem Comitis probe noscebat; itaque ad pauca, quae peubantur, consensit. Impetratum tamen tandem ab eo est, uti nihil in vita membrisque jacturae pateretur, promisisse, etiam fertur Rex proceribus, fore, ut nec diu captivus esset, nec extra regnum, quanquam alii, non denegatum potius poscentibus, quam promissum testantur. Suasu itaque procerum, qui plura vultum ejus, si Regi se sisteret, aut diem impetraturum dicebant progreditur tandem Jacobus e natali oppido, suaque olim, non amplius sua domo, ipse non ultra suus, equo sedens, moesto magis quam demisso vul tu, coma barbaque flavis, gladio, qui mos Heroum fuit, ex humeris pendente, oculis omnium in eum intentis et fortunam miserantibus; cui jam portam egredienti obviam sit miles quidam nondum obducta ingentis cicatrice vulneris, quod pro illo pugnans in capite adceperat, Is ut erat ipso corporis habitu
miserabilis, opem orat, cui Comes, Tu quidem recte, sed ego te miserabilior, qui non modo nihil quod dem, sed ne quidem me ipsum habeo. Sed quid loquot? Agedum miles habeo quoddem, quamque gerebat loricam hamis consertam, non exigui pretii, sibi detractam militi dedit, omnubus spectantibus et talem fortunam in tanta virtute probe defsentibus. Ubi ad conspectum Regis venit, in augusta sedentis sella, extra lapidis jactum, ex equo descendit, genuque posuit, paulumque progressus iterum adoravit, tertio cum adorasset, nec Rex adsurgeret, ullumque clementiae signum in vultu ostenderet, erupêre circum stantibus lachrymae gemitusque, maxime vero tum, cum Regis Petri fillia eademque Ferdinandi matertera ad pedes sororis filii ad voluta muliebribus precibus et lamentis veniam marito precaretur. Rex commotos adsidentium flentesque vultus intuens, prospexisset, inquit, sibi mature et non ad ultimum obstinationis pervenisset, nunc postquam venenum in nos omne consumsit, ad clementiam confugit, voluntas tamen eadem perstat, quae fuit, cui si detur iterum grassandi materia, denuo de nostra pernicie cogitabit. Necessitas hoc ab eo officium expressit. Voluntati igitur, quae nulla neque erga nos neque ad bonum et aequum est, nihil debemus, necessitati, quae promisimus, abunde praestabimus, meis circa ipsum moribus
bus potius usurus quam ipsius. Tu vero Alvare, ducito tecum hunc in aliquod prosum dignitate tentorium. Sic miserrimus Comes, qui Regnum Catalauniae spe devoraverat, altiora improvide rentando, captivus miserrime ductus est.
QUanquam gloriosum merito credatur, nosse peregrinas gentes, gloriosius autem subjugass: tamen ea quoque res periculo nunquam caruit. Nam constat ex Histonjs saepe Gentes ab alijs pessimos mores et consuetudines traxisse, maxime vero per conmercia. Sensere hoc primum Romani, ut indicium ejus rei fecit Dionysius Halicarnass. [Note: lib. 3.] Ancus enim Martius, cum animad verteret ostium Tyberis posse commoditatem praebere, exstruxit ostia ad onerandum ibi et exportandum merces, ut non tantum ijs Roma frueretur, quae vicina regio suppeditaret, sed et maritimis commoditatibus, quas commoditates peregrina quoque vitia se quuta sunt Idem sensêre Parthi authore Tacito, recepto Rege Vonone Tiberij auctoritate; quanquam enim is origine Parthus esset, Phraatis natu maximus, tamen Romanae Vrbis consuetudine
traxerat, quae Parthi dedignabantur. [Note: Tacit.] Verba Historici haec sunt: Accendebat dedignantes ipse Vonones, diversus a majorum institutis, raro venatu, segm equorum cura, quoties per Vrbes incederet, lecticae gestamine fastuque erga patrias epulas. Irridebantur et Graeci Comies, ae vilissima utensilium annulo clausa, sed promti aditus, obvia comitas, ignote Parthis virtutes, nova vitta et quia ipsorum majoribus aliena, perinde odium pravis et honestis. Quo loco si quis de epulis Regis Parthorum cognosere quaedam velit, legat quae ex Posidonino prodidit Hermolaus Byzentius in Epitome Athenaei libr. 4. cap. 15, [Note: lib. 2.] Apud eundem Tacitum luxum peregrinum Gailus Asinius auctu Imperii adolevisse scribit: [Note: lib. 3.] et Tiberius ipso Justissimis caussis motus suadet, omittere potius praevalida et adulta vitia, quam id assequi, ut palam frieret, quibus flagitiis impar resp. Romana foret: luxum enim alieni et peregrini, non prisci moris esse, in decorumque fore adtrectare, quod non obtineretur. Periandri videlicetillud in animo habuit, dicentis; [Gap desc: Greek words]. Unde ibidem ait, curationem illam plus damni reip. allaturam. Postea per elegantissimam occupationem ita disserit; cur ergo olim parsimonia pollebat? quia sibi quisque moderabatur, quia unius Urbis cives eramus, ne irritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus:
externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere didicimus. Quae animad vertens Johannes Ducas Imperator insigni Constitutione, quae exstat hodieque, sanxit, ne Romanae divitiae in peregrinas vestes, sericas, Assyrias, Babylonicas atque Italicas effundantur, sed ut cives Romani iis contenti essent, quas Romanae provinciae ac manus praeberent. Verba constitutionis haec fuêre: [Gap desc: Greek words] , hoc est, jussit nobilitatis limites Romanis vestimentis definitos esse, divitias autem domo, quod ajunt, domum ferri. Nostro sive parentum aut avorum seculo [Note: lib. 2. hist. Neapol.] Collenutius scribit: Translatâ Romani Imperii sede Byzantium, ipsum Imperium Romanum non modo situ et lingua, verum etiam moribus graecissavit, atque a pristina virtute et gloria paulatim descivit. Illis idem accidisse gravissime docet apud Livium (lib. 38.) Manlius Consul: Majoribus nostris cum haud dubiis Gallis in terrâ suâ genitis res erat: Hi jam degeneres sunt, misti et Gallograeci vere, cper appellantur. Sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas, caelique sub quo aluntur mutat. Macedones qui Alexandriam in AEgypto, qui Selcuciam ac Babyloniam,
quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros, Parthos AEgyptios degenerarunt. Massilia inter Gallos sita traxit aliquantum ab accolis animorum. Tarentinis nil ex Spartanâ durâ illâ et horrida disciplina mansit. Generosius in suâ quidquid sede gignitur, insi um alienae terrae, in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, deinde cum, diu manibus hominum alantur mitescere: in hominum feritate mulcendâ non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illy rici oram Poeoniam inde et Thraciam pugnandocum ferocissimis gentibus emensi has tertas ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque recepit terra, quae copia rerum omnium saginaret, uberrimo agro mitissimo coelo clementibus accolarum ingeniis omnis illa cum qua venerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule Martis viris cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae; tantum hae peregrinae voluptates ad exstinguendum vigorem animorum possunt, tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet! Quid tamen respondebimus Alexandro? quem, cum Hermolaus reprehenderet, quod ipse Macedo
Persarum vestibus et disciplina delectaretur respondisse ferunt, videre se in multis gentibus, quia non erubescant imitari peregrina, quos nulla necessitas id facere cogeret, se vero commode populos subjugatos in officio continere non posse, nisi quaedam et illis tradat et vicissim ab illis adcipiat: Verum sapientiores judicent: nos quaedam hinc corollaria deducamus, quorum primum hoc sit, Magnum esse in peregrinis Principibns legendis periculum; plerumque enim in Imperium peregrini quoque mores immigrant. Secundo, in matrimoniis etiam cautelam istam observandam. Nam et foeminae multum huic rei, insita sexui superbia, conferre solent. Tertio non ferenda in rep: commercia luxuriosa, puta eorum qui gemmas, sericum et cibos alio ex orbe petunt. Denique cavendum, ne nimis facile peregrinos jure civitatis nostrae donemus. [Note: Cap. de studiis Princip.] Id quod Augustum monuisse Tiberium supra diximus.
QUas Galenus artium omnium et scientiarum pestes olim adpellavit ambitionem et avaritiam, eas imperiorum quoque pestes esse nemo sanus unquam dubitavit. Atque ambitum quidem quod adtinet vitium id tale
est, quod generi nostro insitum pene atque innatum quis dicat. Cum enim imperia cum aliquo splendore conjuncta necessario sint, nemo pene dominum est, qui non imperium in alios adfectet. Unde minime vana Socratis querela fuit: Artes, inquit, sedentarias nemo, qui non didicit, profitetur, nec scrinium faciundum quisquam locat et, qui opisicii illius rudis et ignarus est. Imperare autem volunt [Note: apud Vopiscum.] omnes, cum tamet, teste Diocletiano, nihil sit laboriosius, quam imperare. Huic vitio Romani gravissimis legibus de ambitu latis occurrêre, deque eo nos alibi. De altera Rerump. peste, Avaritiâ, paucis hoc loco; Ei pater luxus est, avia Copia, avus Plutus. Opibus enim respp: auctae luxum didicere, quo aucto, in dies opes absumptae sunt et ad paucos redactae pecuniae. Inde novum respublicas vitium invasit emptio dignitatum et imperiorum, labes tanta, [Note: Nov. 8.] ut Imperator Justinianus dicere nihil dubi ârit, [Gap desc: Greek words]. Nec solum Iustinianus hoc anim ad vertit, sed longe ante ipsum aquila illa in nubibus Aristoteles. Reprehendit enim Carthaginiensium Legislatorem eo, quod ditissimos tantum ad Magistratus vocabat, duabus potissimum de caussis, quia, inquit, pravum esset magistratus fieri venales, deinde quia sic tota civitas ad studium
opum vocaretur, et divitiae virtuti praeferrentur. Cicero etiam, quaestui remp. habere non turpe modo, sed et nefarium ac sceleratum, testatus est. Vtut tamen hoc ab omnibus sapientibus damnatum sit vitium, tamen non semel sed multoties Urbis aeternae imperium fatigavit. Apud Salustium Jugurtha venalem ait esse Romam, et si emptorem invenerit, mox libertate sua casuram. Plutarchus in Caesare idem vitium Romam obsedisse docet, idque ruentis fuisse signum reip: Tacitus Dolabellam salse admodum perstringit, cum inquit: Censuit Dolabella spectaculum gladiatorum per omnes annos celebrandum, pecuniâ eorum, qui Quaesturam adipiscerentur. Et subjungit: Apud Majores virtutis praemium erat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistrarum, etc. Irrepserat etiam sub Alexandri Severi tempora, qui honores vendi passus postea non est, Necesse enim, inquit, [Note: Lamprid. in Severo.] est, ut qui emit, vendat. Ego non patiar mercatores potestatum, quos si patiar, damnare non possim. Erubesco enim punire illum hominem, qui quod emit, vendit. Vopiscus in Aureliano pessimo publico factum ait, ut Romae tum fieret divitiarum consulatus, non hominum; posterioribus seculis eadem miseria Romanos exercuit. Scribit Xiphilinus, qua de Sul pitiano et Didio Juliano, Romam cum imperio eo
tempore quasi in foro aut mercatu venalent propositam fuisse, eamque vendidisse, qui imperatorem suum occiderant. Emebant autem Sulpitianus et Didius Julianus factis contra se mutuis licitationibus, auctione paulatim facta, quae eadem habet Zosimus. Fallitur autem, quod eo primum [Note: lib. 1.] tempore nundinatio haec dignitatum caeperit, nisi forte hoc dicat, nunquam tam aperte eam commissam esse. Suidas in Zenone Leonis successore, his verbis Sebastiani cujusdam avaritiam detestatur: Bonam Romani gubernationem sub eo sensissent, nisi Sebastianus tum in aula potentissimus illum quovis suo arbitratu pepulisset, velut in foro omnia cauponans, nec sine pretio quicquam in Regia confici sinens. Nam et magistratus vendebat omnes, pretio nunc sibi reservato nunc cum Imperatore communicato, quod si quis adcessisset, qui paululum quiddam adijceret, is praeferebatur, in toto denique palatio nihil erat prorsus rerum omnium quod venela non esset. Quod si Zeno magistratum aliquem suis familiaribus contulisset, ipse mancipis instar eum ab illis redemptum pluris vondebat aliis, Zenoni furta illa praebens.
Idem Suidas hisce similia affert de Iustiniano Rhinotmeto, cui cognomentum a praeciso naso adhaesit, Constantini filio. De Theodosio pulcherrime ita ait. Adflixit remp. magistratus conferendo non iis, qui eos gerere possent, sed qui auro avaritiam Enuchorum explerent.
Unda Zoa Imperatrix cum sorore consorte Theodora legem sanxit, ne cuiquam magistratus venderentur; quae constitutio exstat in Jure Orientali Titulo [Gap desc: Greek words]. Migravit hoc malum a Rom. repub. nundinandi Magistratus consequenter deinceps ad alias, imprimis vero regnum Galliae obsedit, qua de re innumerae sunt Historicorum querelae. De Gulielmo Roberti Normanniae Ducis filio Flandriae Comite creato Paulus AEmilius: Magistratus venundabat, [Note: in Ludovico Crasso,] nulla ratione virtutis, nobilitatis meritorumve aut communis salutis habitâ, dignitates officiaque quaestui habebat, Decuriones, Vergobretos, Consules (nam et haec honorum nomina etiam Flandria usurpabat) pretio creabat, cuncta illi pecuniâ viliora erant. De Ludovico XII, iidem Historici Gallici referunt, eum ut populo parceret ad dissolvendum aes alienum ab Antecessore Carolo VIII. contractum, ad redimendum item Ducatum Mediolanensem, aliisque de caussis, primum ex Regibus Galliae fuisse, qui regalia officia vendiderit. Idem tamen a venditione muneris judicialis semper abstinendum censuit. Videat plum qui volet apud Bodinum lib. 5. de rep. cap. 4. pag. marginali 551. et Tholosanum lib. 4. de Rep. c. 5. num, 27.
QUanquam nobile et omni commendaione dignum donum Dei sint literae, quibus absentibus etiam et longe dissitis animi nostri sensa perinde ac si praesentes essent communicare possumus: Tamen secreta literis communicare, quae periculum creare nobis possunt, intutum admodum est, ideoque studiose cavendum. Nam ut non ineleganter quidam.
Litera scripta manet, volat irrevocabile verbum. In eam sententiam movere quem e plurimis haec exempla possunt. Plautianus cum Severum Imperatorem et Antoninum ejus filium tollere per conjurationem vellet, dedit id mandatum Saturnino Tribuno militum, qui cum accusare Plautianum, quam dicto ejus obedire mallet, petiit sibi scriptum id mandatum dari. Plautianus ambitione ipsa occaecatus manu propria mandatum scripit. Triburioque tradidit. Is postea a Tribuno delatus, quanquam constantissime negaret, chirographo tamen convictus vesaniae suae poenas dedit. Idem periculum subiit Lupus Conchillus. Is cum Ferdinandi Hispaniarum Regis proceres toti ferrentur in Philippum Generum et communi aularum vitio plerique, a sole
Occidente ad Orientem se tonverterent, missus est a patre ad Johannam filiam Philippi conjugem, ut eam de omnibus rebus certiorem faceret, procerumque artes et consilia, quibus Philippum conjugem a Patre avertere conarentur, declararet. Quibus cognitis, paretem filia per literas secretiores ad hortatur, ut si quid apud eum charissimae filiae proces valerent, nullo modo ea regna desereret, quae una cum Isabella matre tot seditionibus et tamultibus nutantia, tot hostilibus armis vicinorum Maurorum impetita securitate perpetua stabiliverant. Quod si ad id, praeter jus ex testamento Reginae Jsabellae solemnes tabulae necessariae essent, quibus facultas regni administrandi, donec Philippus in Castellam appelleret, daretur, se vel nolente marito quam primum missuram, quate curis et molestia liber degeret. Nam simul atque in Castellam ventum esset, omnia ex ejus sententia conponenda fore. Has litteras Conchillus Ferrerae quem consiliorum participem secum ad Reginam duxerat, Ferdinando perferendas tradit, quod nemo ad eam rem quam vir Arragonius aptior videretur: qui et soli natalis communitate et multorum beneficiorum, quibus eum Rex cohonestaverat, caussa ac nomine eidem obstrictus esset. Ferrera sive timore deterritus, ne, si res palam fieret, poenas atroces Belgis daret, sive captandi Philippi
cupidus, parum fidei aut officij memor, rem vniversam ad Philippum defert eique litteras in manus tradit. Philippus ubi mittendarum litterarum et totius consilii auctorera Lupum Conchillum fuisse intellexit, iracundia percitus tanquam nefario in crimine et capitali fraude deprehensum in tetrum carcerem detrudi jubet, ubi loci paedore et uligine caput ei intabuit, et defluvium capillorum passus vitae quoque periculum subijt, quod medicaminis viribus, quo se petitum eo tempore ajebat, post saepe Conchillus adcidisse memorabat, addens, mentem exinde sibi per intervalla vacillasse. Nec Conchilli poena contentus fuit Philippus, sed et vniversam Uxoris Reginae familiam Arragoniorum hominum caussariis missionibus, atque adeo ceterorum omnium, quos ad Belgas venienti pater tradiderat, obdurato animo inmutavit, paucissimis duntaxat retentis, quibus, ne se inscio in Hispaniam scriberent, severissima ad monitione edixit. Bonus tamen hic Conchillus postea rebus inter socerum et generum compositis pristinae dignitati a Rege Ferdinando restitutus est. Tristius fatum fuit Augustini Caponij et [Note: Lib. 3. de vita Leonis X. initio.] Petri Pauli Boscoli, de quibus ita scribit P. Jovius: Eo tempore a nonnullis in caedem Cardinalis Medicaei Iulianique fratris conspiratum est, Principes fuere Augustinus Caponius corpore ac ingenio
inerti juvenis, in quo nihil prorsus laudares, praeter familiae nomen, et Petrus Paulus Boscolus honestis quidem literis exornatus, sed judicio turbidus et levis, uti his saepe adcidit, qui ab exsultantia atrae bilis insaniae proximi, dum praesentia non probant, immoderata inani cogitatione persequuntur. Dolebat sibi ereptam iri libertatem, cum remp. ad Medicaeorum arbitrium recidisse conspoceret, quanquam illi per Optimates aequissimos viros cuncta Vrbana commoda, honores et magistratus inter omnium classium cives aequo ordine partirentur. Boscolus Brutivirtutem et gloriam ferebat in coelum, seque Brutum fore testabatur, si sibi fidum magni consilii participem Cassium reperiret. Nec mora: Caponius, qui multa a Boscolo ex historiis de Cassio praeclara audiverat, libenter in ejus nomen est adoptatus. Sed cum de tempore et loco caedis ageretur, deque adsciscendis sociis, quorum praesidio tuti ac defensinegotium conficerent, forte Caponio intranti Bucianam domum syngrapha sinn decidit, in qua breviter erant adnotata nomina amicorum, qui idonei ad id patrandum facinus viderentur. Ea syngrapha beneficio Deorum collecta et per Coctium Senensem delata ad Medicaeos, periculum depulit. Captus namque Caponius cum in tormentis egregie tacuisset, prolata demum syngrapha nequaquam inficiatus manum, cuncta probalavit. Eadem confessus est et ipse Boscolus, qui Nicolaum Valorium insignem civem nominârat, atque itade ambobus supplicium
sumptum. Valorius autem in Volaterranam turrim est relegatus, quoniam, tametsi Boscolum tam de nefario consilio insano fremitu proloquentem saepe ut insanum castigarat, nihil tamen, uti optimus civis debebat, ad magistratus de eare detulisset. Haec Jovius.
Addam adhuc unum ex Bohemorum historiis petitum.
Scripserat Iohannes Smirzizius illustri Bohemorum gente natus ad Bohemiae Regem Ladislaum his verbis: Venturum te quamprimum in regnum tuum probo, si modo veneris imperaturus, et non pariturus. Inermem impotentemque intrare non laudo, nisi bicipitem mater peperit, ut ex duobus capitibus unum Viennae apud amicos dimittas, alterum Bohemorum dubiae credas fidet. Vale. Epistola haec Comiti Ciliae red dita est, qui cognito tenore Georgio Podebracio remifit, Ille adcersito Procerum Consilio, inter quos Iohannes iste non in postremis erat, literarum sensum suppresso scribentis nomine recitat; quid mereatur scriptor percontatur? Dignum morte primi judicant, nec Johannes suo loco sententiam dicere jus, sus adversari audet, proditorem et ipse patriae adficiundumque summo supplicio censet Profertur mox Epistola ejus manu perscripta et impressum annuli signum recognoscitur, damnatus exinde ore suo comprehenditur, duarum
horarun tempus datur, quo, si velit et animae saluti et domesticis rebus consulat. Nec diutius vitae dimissus, gladio percutitur bonus vir, eloquens magis, quam cautus, dum vitae studet alienae, amittit suam.
VErissimum est, nihil esse vindicta suavius. Sed nec hoc negari potest, quin ut in rebus suavibus omnibus modum excedere solemus, ita quoque in vindicta terminos saepe excedamus. Docuere hoc multis exemplis viri summi, quibus visum est addere nobis etjam quaedam observata. Miserat Clotarius Secundus adversus Saxones duce Bertario provincias Francorum urentes. Dagobertum filium, qui Austrasianis trans Rhenum ductis, ut indolem suam patri gentique probaret, cum hoste conflixit. In ea pugna grave adolescens in capite vulnus accepit, capillumque ejus cruore infectum Austrasiani ad patrem detulêre qua velut regii insignis dehonestati foeditate conspecta pater irâ percitus suorum delectu habito in hostem ruit, et Bertarium ducem interfecit, omnes etiam hostes omnesque virilis sexus ejusdem terrae incolas, quotquot gladii, quem tunc forte gerebat, longitudinem excessissent, peremit, magis exacerbatus
convitio, cum vetulum iumentum se ab hoste vocitari audivisset.
Atrox etiam vindicta fuit, quam exercuit Justinianus, qui cum a Leone regno motus et naribus truncatus esset recepto deinceps imperio quoties defluentis rheumatis guttam manu detersit, toties aliquem ex iis, qui partes adversarii contra se sequuti fuerant, jugulari praecepit.
Scribunt Hispanicarum rerum Historici de Ramiro Sanctii filio, Petri Arragonum Regis fratre. Serviverat ille diu in Gallia Religioni S. Benedicti, in monasterio Sancti Pontii de Tomeriis, postea a proceribus regni ad imperium vocatus, cum ipso imperii tem pore vita sanctus et religioni maxime deditus continue S. Benedicti ordinis habitum sub tunicis gereret, spernebatur a suis, tanquam regno ineptus. Quod cum animadvertisset et alia graviora exinde metueret, Virum cui maxime fidebat, ad Abbatem S. Pontii de Tomeriis clam misit, quaerique jussit, quomodo sui contemptum cavere deinceps posset. Abbas perlectis literis nuncium, Tarquinii Regis exemplum imitatus, in hortum duxit, altioresque flores et herbarum caules gladio decussit, minoribusque adaequavit, eoque fafacto nuncium dimisit, qui ad Regem reversus,
quae viderat Abbatem agentem, retulit. Rex consilium intellexit et in Oseam civitarem se contulit, inde magnum se tintinabulum Facturum vulgavit, quod in omnibus totius regni sui locis audiretur. Ad quam rem omnes Arragoniae proceres convocavit, qui Regis ineptias et deliramenta ridentes et tam magni tintinabuli formam videre percupidi lubentes convenerunt. Eos Rex in partem domus interiorem ab hominum frequentia semotam singulos admittens quasi deprehensos confestim jugulari fecit; occisos deinde patres filiis accitis ostendit, quibus idem prorsus facturum se dixit, si mores parentum suorum, qui Regi minus obsequentes fuissent, imitarentur. Necavit autem eo tempore quindecim illustres Viros ex potentissimis Hispaniae proceribus, quorum omnium nominarecenset Lucius Marineus Siculus, et hanc narrationem ita concludit: Hac re gesta, tintinabulum [Note: Extremo lib. 8. dereb. Hispan.] non modo per totum Arragoniae regnum, sed etiam per vniversum Orbem terrarum fuit auditum.
Apud Vbertum Folietam memorabilem etiam historiam legi, quam ut materiae [Note: lib, 8. hist 6 Genueni. p. 159. b:] nostrae aptissimam inserere etiam lubet. Ita autem ille: AEtatem agebat in aula Caesaris Trapezuntii eo tempore Megolus Lercarius [Note: Circa Annum Christi 1380.] ob egregias virtutes suas ac morum comitatem ingenijque suavitatem cum Imperatori ipsi,
tum multis aulicorum Primorious mire gratus homo Genuensis. Is cum forte cum adolescente, qui aetatis flore (ut ferebatur) Caesari adceptus majorem gratiae et auctoritatis locum, quam foeda et obscoena ministeria postularent, obtinebat, latrunculis Iuderet, altercatione inter ipsos orta, post multam verborum contentionem ad jurgia tandem venerunt, Adolescensque suberbia et ira conreptus, Megolum in ore colapho cecîdit, cumque multi consurgentes contentioni se interposuissent, maximaque pars procerum atque aulicorum in adolescentem (ut necesse erat) Megolo acceptam injuriam ulcisci non licuit, cum [Note: lib. 4. p. 171.] ne Caesar quidem justis solatijs Megolum injuriam conquerentem adfecisset. At Megolus omnibus iracundiae suae aculeis in Caesarem ipsum versis tantum certaminis adversus illum animo imbibit, ut per omnia ardua et praecipitia ipsummet ulcisci statuerit. Igitur e vestigio se Genuam confert, habituque sordido et lugubri, adhoc barba et capillo promisso ingentem animi maestitiam praeferens propinquis et Gentilibus suis, adhoc omnibus quacunque necessitudine se attingentibus convocaris, injuriaque exposita petit, ut sibi in tam pio et justo negotio ne desint. Enimvero illi haud retractanter duas triremes comparant, omnibusque ad usus bellicos adfatim instructas
Megolo tradunt, qui nulla mora interposita per tanta maris spacia in Euxinum contendit, littoraque Trapezuntii Imperii tenet, quae assiduis mari et terra excursionibus in festa faciens ingentia immitis animi atque inhumanae saevitiae exempla in miseros captos edebat, quos naribus atque auribus desectis dimittebat, cupiditate vindictae alte animo insidente, mitioribus cogitationibus locum negante. Cumque nullum sae viendi finem faceret, Caesar quatuor triremes armat atque in Megolum emittit. Qui ingenium viribus addendum videns, callide fugam simulat: Eum duae ex Trapezuntiis ad sequi nituntur, quibus a sociis longius remotis imminet tergis versis. Megolus atque divisum jam hostem adgreditur, impetuque primo capit, et in captos usitato foedoque exemplo deformandi oris saevit. Inde in reliquas duas triremes, serius jam devictis sociis, succurentes magno animo ferrur, quae parem fortunam passae victoris etiam iram atque furorem sensere. Inter eos captivos vir erat aetate ipsa venerabilis cum duobus gnatis egregia oris forma adolescentibus. Is ad genua Megoli advolutus, per tuam, inquit, fidem, Megole, duobus his gnatis parce, omnisque iracundiae tua aculeos in me effunde, non modo naribus et auribus. sed vita quoque ipsâ ademptâ Commotus
Megolus et precibus senis et misericordia innoxiae aetaris non filiis solum, sed seni quoque supplicium remisit, cadumque narium detruncatarum ad Caesarem deferendum ei tradit, nuntiareque suis verbis jubet: nunquam Megolum Lercarium destiturum, aut pacata illius littora relicturum, priusquam eum, a quo atrocissima laesus esset injuria, in manus suas tradidisset, quod Caesar moerens et gemens facere coactus est. Cumque adolescens puppi conscensa coram Megolo stetisset, procumbens ac lachrymabundus non supplicium, inquit, Megole, sed cruciatus deprecor. Cui Megolus, An nescis, inquit, Viros fortes in foeminas saevire nunquam solitos. Quo perplexo responso non tam lachrymas quam famam adolescentis perstrinxit, illoque illaeso dimisso mandat, uti nunciet Imperatori, sibi quidem de privata injuria satisfactum abunde, Patriae autem suae decori et Genuensi nomini nondum consultum. Non igitur se prius abiturum quam Caesar chirographo suo peramplum diversorium ac nonnullis juribus ditatum Trapezunti nationi Genuensi se aedificaturum promittat. Hac historia in valuis scripta chirographum dedit Caesar fidesque promissorum utrinque constitit, diversorio aedificato et Megolo cum classe regresso. Concludam, si addidero atrocissimum vindictae Exemplum, quo ultus est
immanitatem Johannis Ballierae praesidis Valentini in Hispania Bernhardus Centellia. Hic enim occupata Urbe primum Praesidem capite truncari jubet, Deinde praefixum id hastae tradi necati filio aetate puero, qui id in Urbem gestaret, uti in altissimo post modum palo suffixum pro trophaeo statueretur. In cujus facti narratione sic scribit Laurentius Valla: Non sic crudelitas inimici vindicanda, ut [Note: lib. 2. de Ferdinando Arragonia Rege] crudelior ipse judiceris. Adeo minus immane fuerat filium super paternum cruorem jugulasse, quam religiosum illud patris et filij pignus polluisse ac ludibrio habuisse.
PRudens et vere Politicum est monitum [Note: Comin.] Philippi Cominaei Historici Galli nobilissimi, quo caveri vult Principum congressus, quia raro sortiantur laetos exitus propter multiplices circumstantias, quas initio libri tertij proponit et exemplis illustrat. Quae super ea re nos apud alios notavimus. placuit in hoc caput conjicere. Fiet enim, ut spero, ut sententiarum et exemplorum conspiratio cautiores faciat eos, qui apud principes sunt [Gap desc: Greek words]. Atque hic Gallus quoque scriptor Cominaeo
succinat. Is est Paulus AEmilius Veronensis. Is describens conventum Richardi Angli et Philippi Augusti Galli Regum Potentissimorum terram Sanctam recuperare armis laudabili instituto cogitantium, ita inquit: In Sicilia hyens necessario acta, ubi ex diuturna consuetudine crebroque inter Reges conloquio quod sedare iras debuisset, simultates renatae altius quam ante animis insedêre. In arcano congressu Richardus Franco: Soror tua inquit, a me integra virgoque est, sponsalia tan tum cum illa contraxeram, Gengaria Navarrorum Regis filia uxor mea est. Sororem tuam qui tibi cordi fuerit et ipsa res sibi suas habeat. Non dissimulavit Augustus id se aegre ferre, hoc demum loco, temporeque ac tam magnarum rerum mole patefcctum. Gallum excipiat Hispanus Scriptor, cujus verba ipsa, quia Cominaei maxime [Note: Rodericus Santius parte 4. hist. Hisp. cap. 37. p. 426.] consentiunt, adponam, Ita autem ille: Anno Christi 1463. circa medium Aprilem convenere Ludovicus Rex Franciae et Henricus Rex Castellae; Rex Franciae quidem ad suam civitatem Bajonensem, Henricus maximo ad paratu et faftu, plurimis Baronibus et Praelatis sociatus apud oppidum suum Fontis [Note: Comin: Fontem rapidum vocat.] Rabidi se contulit. In finibus itaque utriusque Regni ambo potentissimi principes convenerunt, utinam sic animis sicut corporibus colloquuti: Ferunt enim nonnulli diaetam
illam non paucas dissidii occasiones inter eosdem Reges parturiisse, adeo, ut qui pro unitate convenerant, divisi discederent, et qui incogniti unammes adtesserant, cogniti exulceratis animis disjungerentur, qui item aliis (Johanni et Carolo patri ac filio Arragonum Regibus) pacem componere venerant, inter se dissidia seminarent, dumque alienas lites exstinctum irent, suscitarent, suas. Et quanquam verum illud Ciceronis sit, Amicorum praesentiam, victum, consiliaque amorem augere plerumque tamen ex ipsa magnorum Principum mutua conversatione et confabulatione odia nascuntur, praesertim eum propter ea conveniunt, quae uterque adipisci nequit. Verius enim hic id Scipionis est, infidam Regum amicitiam dicentis, cum de honore gloriaque agitur, Atque hic probius mihi aliud Ciceronis adseverantis raro inter tumidos amiciriam constare.
Hispano huic Bohemum subjungam Dubravium, qui describit nobis congressum Friderici Imperatoris et VVenceslai, Ottocari Lusci IV. Bohemiae Regis, qui magno cum Imperatoris periculo conjunctus fuit: Convenerant Bambergae uterque, VVenceslaus quidem a Vilibrando Madeburgensi Praesule pacis publicae turbatae reus factus erat, quo audito, Caesar statim a prandio Regem acciri in conclave uno tantum comite comitatum
jubet, Comes Vogirius erat, ubi comparuisset, Caesar itidem uno Pontifice Bambergensi adhibito acerbius illum quasi pacis turpatorem appellat, cunctaque ab illo repetit, quae quondam patri illius dono dederat. Confusus VVencessaus re improvisa paulum initio reticuit, mox recepto animo libere satis sese Caesari purgavit, quin mea, inquit, mihi redhiberi volo, quod nisi propere fiat ab invito per vim extorquebo. Pertinacius deinde obsistentem obluantemque VVencessaum, nec minas Caesaris magni pendentem a se manib. retrudit. Ambo autem vino haud minus quam ira aestuabant, ut fieri solet, a lauto prandio. VVenceslaus igitur retrusus dextram Caesaris manum sua laeva arripit, alterâque stringit gladium, sancteque jurat, se illum in corpore Caesaris demersurum, si non sospes omnibus suis fortunis saluis dimittatur. Quod dum ille facit, Vogirius interim praesulem Bambergensem, qui solus Casari aderat, tanquam viribus valentior arctissimo complexu retinet, ne cubiculo egredi, neve vociferando quemquam in auxilium vocare posset. Ita Caesar intra Sacrum, quod dicitur, et saxum positus sancte promittit, se nihil Regi nociturum, neque quicquam illi adempturum. Satius videlicet fuisset vel abstinuisse arcano congressu, vel coram pluribus id egisse.
Idem Dubravius aliud quoque huic rei suppeditat exemplum jocosum quidem, sed videlicet etiam jocosorum apud praepotentes diuturna memoria et mordax. Uladislaus Bohemiae Rex Casimiri Poloni filius, cum diu apertas cum Matthia Ungariae Rege inimicitias exercuisset, bellis Turcicis tandem plus satis implicitos Matthias misit ad Uladislaum Johannem Varadiensem. Episcopum natione Moravum, ut eum ad colloquium de pace transigendum invitaret, eique rei certum locum certumque tempus constitueret. Placuit utrinque mense Junio in Moravia ad Urbem Olomutium conveniri. Non decedebat Matthias de more suo ambitioso, sed ita tarde iter faciebat, ut quindecim dies Uladislaus in novo, quod vocant, oppido exspectare coactus fuerit, antequam Olomutium ille ingrederetur. Inde quoque cum nova ambitione obviam prodibat, nudo videlicet capite ac viridi tantum serto coronato, ne ipse caput suum hospiti detegeret, sed eum potius honorem ab illo sibi haberi ambiret. Verum ea in re belle falsus est; siquidem Bohemi et ipsi satis ambitiosi cognita Matthiae arte, Regi suo insusurrant, ut tegmen capitissui Zona sic plane innodet, ut nodos ipse explicare nequeat. Quo facto venit, ut praeter omnem opinionem voluntatemque suam Hungarus nudus capite salutaret tectum
capite Bohemum, atque in oppidum hospitem deduceret. Sic videlicet ars deludebatur arte.
ELeganter cum Syracide conspirat prophanus scriptor Plinius in Epistolis: Non omnibus eadem conveniunt. Praeterea faciendi aliquid vel non faciendi vera ratiotum hominum ipsorum, tum rerum ac temporum a sapientibus initur. Observavit hoc praeceptum praestantissimus dominandi Magister Augustus, qui cum primum Imperium Romanum sub nomine Principis adcepisset, civile rebatur misecri voluptatibus vulgi, et Tiberius sapientissime populum per multos ante annos molliter habitum non audebat ad duriora vertere. At multi fuere contra, qui tempora discernere nequirent, quorum aliquot hoc capite observatos olim lubet colligere.
Demosthenes gravissime hac in re impegit, qui cum sese opponeret infelici eventu Persis, tueri sese omnino volebat Themistoclis summi Graecorum Principis exemplo, adeoque sic in Oratione [Gap desc: Greek words] argumentatus est: Themistocles Persas Graecorum cervicibus imminentes fortissime aggressus est, et glorio
sissime vicit. Idem ergo ego quoque debeo facere. Antecedens docuit pugna Salaminia. Connexi ratio nulla erat. Themistocles enim heroico prorsus et Martio ingenio erat, adeoque divinitus patriae servandae datus et datus praeterea integra republica; Demosthenes solum Orator erat et labante jam atque fatiscenterepubl. Fallebatur ergo et peccabat Demosthenes, non item Demades Orator ejusdem aetatis, collega Demosthenis, quicum reprehenderetur, quod a Demosthenis consilijs sua sejungeret, eleganter respondit. Temistocles, inquit, quem Collega meus aemulari vult, integram habuit navim: Ego vero et collegae mei solum [Gap desc: Greek words] fractae navis et collisae solum tabulas colligimus. Unde nec id possumus, quod Themistocles, nec audere debemus.
Non magis prudenter etiam Cicero turbulentissimo reip. tempore potentissimi hominis Marcij Antonij odium et inimicitiam sibi conciliavit, quam [Gap desc: Greek words] iste apud Theophrastum qui ad nuptias invitatus inter foeminas considens vehementissime in muliebrem sexum debacchabatur, quem Ciceronis Soloecismum vere et graphice notat Brutus in Epistola ad Atticum: Optimo, inquit, animo fecisse Ciceronem omnia scio. Quid enim mihi exploratius esse potest, quam illius animus in remp.? sed quaedam mihi videtur, quid? dicam imperite? vir omnium prudentissimus
(errat vero [Gap desc: Greek words] ) anambitiose fecisse: qui valentissimum Antonium suscipere pro rep, non dubitarit inimicum. Haec Brutus, qui subjungit: Nescio quidscribam tibi, nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potitus esse irritatam quam repressam a Cicerone. Infatuatus erat Cicero successibus oppressionis conjurationis Catilinariae, adeoque existimabat, eadem se facilitate oppressurum Antonium, sed observare debuerat diversa tempora statusque publici differentias. Sic ab eo, quem opprimere cogitabat, oppressus ipse non fuisset.
Ciceronem C. Iul. Caesar sequatur, qui quanquam ad omnia summa natus videbatur, tamen in hoc turpiter et suo exitio lapsns videtur, quod principatum armis quaesitum et [Note: lib. 3.] occupatum, ne monitus quidem armis retinere vellet. Verba Vellei haec sunt: Laudandum experientia consilium est Pansae atque Hirci, qui semper praedixerant Caesari, ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans mori se quam timerimalle, dum clementiam, quam praestiterat, exspectat, incautus ab ingratis occupatus est. At meminisse debebat Salustianum illud: respp: facillime illis artibus retineri, quibus partae sint, quod acceptum a Polybio videtur, qui lib. 10. Hist. Carthaginenses reprehendit, [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] Cautiores circa hanc rem Turcae, de quibus Lazarus Soranzius in Ottomanno: Imperium Turcicum bellica virtute partum est, exinde per eandem crescit et vi magis, quam origine sustinetur. Unde Turcarum Tyrannus subditos semper novis bellis implicatos tenet. Notabile quoque est Helvidij Prisci exemplum, de quo Xiphilinus. Helvidius Priscus Thraseae generimitari soceri loquendi libertatem studebat minus opportunis temporibus, atque cum esset Praetor, nihil prorsus faciebat, in honorem Imperatoris, sed potius ei semper maledicebat. Ob eam causam captus a Tribunis plebis lictoribus traditus est, praestitisset Phocylidis monitum eum fecutum, jubentis, [Gap desc: Greek words]. Imprudenter etiam admodum Ganda vifecêre, qui quum ab Anglo auxilium legatis missis peterent, eadem legatione debitum ducentorum millium aureorum a Rege repetiverunt. Adeo nemo, ibi ut loquitur Ammianus Marcellinus lib. 16. rationem temporis advertebat. Verum haec de soloecismis [Gap desc: Greek words] hoc loco sufficiant. Galbae, Pisonis, Pertinacis, item Hadriani VI. Pontificis prodidit in Arcanis Rerump. amicus et collega noster doctissimus [Note: lib 6. c. ... [reading uncertain: print faded] ] Arnoldus Clapmarius.
QUae de Fato veterum Philosophorum Disputationes sint, notius est, quam ut repeti debeat. Subtilitate autem nostrum institutum excedit. Optim e sensisse videntur illi, qui Fatum Dei Opt. Max. decretum de rebus nostris censuerunt. Vim ejus incluctabilem esse gravissimi quique Scriptores unanimiter statuêre. Id quod ex his testim onijs euivis obvium erit et planum. Atque initium quidem a Poetis faciemus, in quorum numero Pindarus suo merito familiam nobis ducat, cujus verba sunt Pythiorum Ode 12.
[Gap desc: Greek words].Palladas eleganti disticho idem complexus est:
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words].
Hoc est:
Quae mittunt tibi fata, feras sic ipse ferere.
Sin et pugnabis, te quoque fata trahent.
Euripides in Heraclidis.
[Gap desc: Greek words].Theocritus Idylio 31.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
Idem quod Poetae monuêre, inculcarunt alij quoque scriptores. Phanocles apud Clementem Alexandrinum lib. 6. stromatum: [Gap desc: Greek words]. Maxim e autem fatorum vis apud Herodotum extollitur, quem si audias, respondit Croeso Phoebus, interroganti quare de se bene meritum in eas calamirares conijci passus esset, sortem fato destinara fugere Deo quoque impossibile esse. Magis impie Musa 7. Mardonius ut fata fiant, Deos invidere etiam. Ammianus Marcellinus, ante eum etiam Velleius Paterculus eleganter monent, uti fatorum cursus procedat, eripi menrem et consilia hominibus. Verba Paterculi sunt, Inevitabilis et ineluctabilis vis fatorum est, cuiuscunque fortunam mutare constituit, consilia conrumpit. Rotundius Marcel linus, solent manum injectantibus fatis hebetari sensus hominum. Agnovit hoc Lycurgus, in oratione contra Leocratem, cum inquit: [Gap desc: Greek words] : In quam rem sequentes versus laudat:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
hoc est:
Iratus ad poenam Deus si quos trahit:
Auferre mentem talibus primum solet,
Caliginemque offundit, ut ruant sisas
Furenter in clades et c.
Et velut ex Tripode Homerus:
Hinc Deus ut pereat privabit lumine mentis.[Note: lid. 96] Quo trahi et illud Lucani potest, cujus supra quoque mentionem fecimus:
Hoc placet, ô Superi, cum vobis vertere cuncta
Propositum, nostris erroribus addere crimen
Cladibus irruimus, nocituraque poscimus arma.
P. Syrus:
Stultum facit fortuna, quem vult perdere.[Note: Herodot. in Calliopo.] Elegansitem in hanc rem Mardonii Persae apud Antaginum Thebanum coenantis dictu [Gap desc: Greek words] , Quod a Deo decretum est; ut fiat, ab hominibus non potest averti: Neque enim recte consulentibus quisquam [Note: lib. 40.] vult obtemperare. Nec desunt hujus rei Exempla. Scribit Dio de militibus Crassi in Parthiam tendentibus: Sequebantur, neque verbo aut re quisquam resistebat, sive legi parentes, sive quod jam animis consternati nihil salutare vel agere vel deliberare poterant. Et subjungit: [Gap desc: Greek words]. Hoc est: Quin etiam in caeteris rebus omnibas, velut a numine quodam condemnati et sententiis et corporibus titubabant:
In quo pulchre Dioni convenit, cum Appiano, cujus verba sunt: [Gap desc: Greek words] [Note: in Syriac.] [Gap desc: Greek words]. Hoc est: In omnibus erat consternatus Deo ipsoconsilia ejus corrumpente, quod ingruentibus omnibus gravioribus calamitatibus fieri consuevit. Apud Ammian. Marcellinum monetur Imperator [Note: lib. 23.] Iulianus literis Salustii Galliarun praefecti, suspenderet expeditionem in Parthos, nec ita intempestivê, nondum pace numinum exorata inrevocabile subiret exitium. Subjungit Historicus, posthabito tamem suasore cautissimo fidentius ultra tendebat Julianus, quonia nulla vis humana vel virtus meruisse unquam potuit ut quod praescribsit fatalis ordo nonfiat.
De Mamfredo Siciliae Rege pugnante contra Carolum Andio vinum Anno Christi 1265. ita Collenutius: Mamfredus ubi primum [Note: lib. 4. p. 171.] hostes conspexit, existimavit satius esse cum ijs fessis pugnare, quam tempus ad recreationem concedere: sed id tunc minus sane prudenter: si enim aliquamdiu a pugna abstinuisset, facile vicisset, quod neque ipsis commeatus, neque equis ullo modo suppetebat, et licuisset interea illi copias suas per regnum diversis locis distributas cogere. Verum enim vero, quoniam fatalis ei jam hora instabat, non amplius consiliis locus erat.
LEgenti mihi Vellei Paterculi de Cajo Mario judicum, Virum eum quantum bello optimum, tantum pace pessimum fuisse, a quo Paulus Aemilius accepisse videtur, quod de Childerico Gallorum Rege scribit: Meroveo successit filius Childericus, vir bello clarissimus, pacis artibus minus nobilis, et conferenti cum Taciti judicio, quod tribuit Cluvio [Note: 1. histor c. 8.] Ruffo, cum inquit: Eprovinciis Hispaniae praeerat Cluvius Ruffus vir facundus et pacis artibus, belli inexpertus, venit in mentem cogitare, quaenam istae pacis artes essent, a militarib. sejunctae. Videbam enim de Albino dictum a Xiphilino: Eum quidem nobilitate generis et doctrinae Severo superiorem constitutum, sed Severum scientiâ rei militaris et peritiâ ducendi exercitus praevaluisse. Unde certe suspicari qiuis poterat, per artes pacis capiendas esse eas, quas nos ingenuas et liberales dicere consuevimus, quae et pacis solum tempore in pretio sunt, et ut excoli possint, pacem omnino desiderant. Nam quod ille eleganter: Silent inter arma jura et leges, id verissime de omnibus
artibus liberalibus dici podest. Verum altius rem et diligentius expendenti aurem vellicabat Aristoteles, qui in Politicis pacis artes [Note: lib. 7. c. 14.] duas facit, quarum altera honestissimum facit otium, Sapientia ei dicta; altera honestissimum negotium, quae prudentia civilis dicitur. A quibus artibus sejunctae sunt artes bellicae, quae consistunt in virtute, quam fortitudinem vulgo ad pellamus, et Prudentia militari. Neque vero mirandum est, virtutes has in uno, ut sic loquar, individuo non convenire, cum totae gentes aut provinciae, aliae quidem bellogerendo, aliae pacicolendae ineptissimae fuerint, sintque hodieque.
Spartana olim respublica tota militaris erat ad proferendi Imperii sui fines legibus initio instituta formataque, nec defuit institutis eventus. Quam diu enim bella gessere, in concusse stetit viguitque respublica. At postquam, ut inquit Polybius, Imperium Graeciae [Note: 1. histor.] pugnando consequuti sunt, vix duodecim annos in quiete et sine offensione tenere potuerunt.
Scythae et Persae totam Asiam, sicut illi totum pene orbem bellis subjugatum diuturnis, diu retinere non potuere, cujus rei causam red didit Philosophus 2. Polit. Prior est, quia nesciebant uti otio vel consuetudine belligerandi, vel etiam coropendii caussa. Bellis
enim perpetuo adsueti non poterant in pace vivere; quod si foris hostes deessent, domi, quaerebant, et intestinis morbis consumebantur. Sic Graecia periit, sic Romana resp. vicinis armis domitis, in sua viscera saeviit, suisque viribus concidit. Quod si maxime, ut loquitur [Note: I. Anual.] Tacitus, militaribus animis fomenta quaedam adhibeantur, ut pacem ferre velint; tamen sunt paucialiqui, quibus res bellicae quaestui suere, aut qui alias pacis tempore bonis claruere, qui ut anguillas captant, hoc est, rem faciant, turbant quas, et novorum bellorum semina spargunt, si non foris, in ipso etiam Reip: gremio. Talis Catilina fuit apud Romanos, et Antonius: apud Graecos Periander. Pausanias, et alij Tales illi, quos describit Frosardus lib. 4. Altera caussa adfertur a philosopho, quia pacis artes nullas edocti essent, bellicis studiis ut inferioribus contenti. Id quod docet Aristorel. ex natura mediorum et finis: Finis, inquit, semper est nobilior mediis ad eum ducentibus: Ergo et pax bello melior, et poinde pacis quoque artes bellicis meliores, et quia meliores, ideo difficiliores, et quia difficiliores, ideo rariores cultu. Haec philosophus: inde nos illud haurimus: Facilius esse bellum gerere, quam pacem firmare. In qua sententia maxime fuisse video Principem callidissimum Tiberium, de quo Tacitus 2. Annal. Laetior.
Tiberius, quia pacem in Germaniâ sapientiâ firmaverat, quam si bellum confecisset per acies. Et Paulo post, cum turbaret Rhescuporis, subjungit Historicus: Nihil aeque Tiberium anxium habebat, quam ne composita turbarentur: et 4. Annal. Immota Tiberio pax aut modice lacessita. Nec dissensit a Tiberio Nobilissimus et exercitatissimus Imperator Belisarius, qui apud Procopium in haec verba ad Mirrhanen, (quod est apud Persas dignitatis [Note: 1. Persicorum] vocabulum) scribit: [Gap desc: Greek words] : Is est vere optimus Imperator, qui ex diuturno bello pacem firmam [Note: Herc. Fur. v. 367.] constituere et conficere novit. Rationes reddit Lycus ap. Senecam:
Si aterna semper odia mortales agant
Nec ceptus unquam cedat ex animis furor,
Sed arma felix teneat, infilix paret,
Nihil relinquent bella, tum vestis ager
Squallebit arvis, subditâ tectis face
Altus sepultas obruet gentes cinis.
Pacem reduci velle, victori expedit,
Victo nec esse est.
Audin: expedit victori pacem induci velle: non tantum pulchrum videlicet et gloriosum est, ut volebac 3. hist. Tacitus, c. 70. Animadvertit [Note: lib. XIV.] hoc imperator Constantius apud Ammianum Marcellinum: qui, cum hostes Alemanni
optimates suos mississent delictorum veniam petituros et pacem extribunali oratione ad milites habitâ, in haec verba disseruit: Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extremarum diffundit, excellenter accrescens, Alemannorum reges et populi formidantes, per Oratores, quos videtis, submissis cervicibus concessionem praeteritorum poscunt et pacem: quam ut cunctator et cautus utilium monitor, si vestra voluntas adest, tribui debere censeo, multa contemplans: Primo ut Martis ambigua decernantur, dein, ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur: tum autem, ut incruenti mitigeinus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis: postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius, etiam tuba tacente, sub jugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles, nec lenitatem in supplices animos deesse. Insummâ tamquam arbitros vos, quid suadeatis, opperior, ut Princeps tranquillus temperanter adhibere modum allapsâ felicitate decernens. Non enim inertiae sed modestiae humanitatique, mihi credite hoc, quod recte consultum est, adsignabitur. Rectissime concludit Imperator,
non inertiae semper esse, consentire in pacem: [Note: lib. 32.] nam et offerunt saepe pacem, qui cogere possunt, ut de Romanis loquitur apud Livium Aristhenus Praetor Achaeorum: et malo suo [Note: lib. 24.] sensere Macedones apud Justinum, Gallos pacem offerentes superbe et contumeliose reiicientes. Diogenes item Imperator apud Zonaram Sultani super pace legationem contemnens et ridiculo fastu repudians. Mediae denique Praeses Stephanus, cum con veniretur â Cuthimuso, referente Cedreno. Quorum locorum observationem Cl. Grutero Amico nostro magno lubens meritoque rescribo et gratiam eorundem omnem deberi volo.
SCitum est de plebe judicium, cam quicquid cupiat, cupienter cupere. Id quod maxime adparet in studio libertatis. Eam enim ita calide amat, ut vel levissima etiam in suspicionem vocet ac trahat. Argumento est, quia papud Historicos legere memini, AEdificia etiam cultiora paulo, aut editiore loco exstructa dolorem oculis populi ingenerasse. Publicus Valerius Consul Romanus collega Bruto ab Hetruscis [Note: Liv decad. 1. lib. 2. Sext. Aurel. Victor. Plutarchus.] caeso postquam Romam rediit, nata, ut sunt mutabiles vulgi animi, ei ex favore non invidia modo est: sed suspicio etiam cum atroci crimine. Regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia ibi alto et munito loco arcem inexpugnablem fore. Haec dicta vulgo creditaque cum indignitate augerent consulis animum, vocato ad Concilium populo, submissis fascibus
in concionem ascendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse Imperii insignia, confessionemque factam, populi quam Consulis majestatem vimque majorem esse. Ibi audire Jussi, Consul laudare fortunam Collegae, quod liherata patria in summo honore pro repub. dimicans, matura gloria nec tum se vertente in invidiam, mortem occubuisset, se superstitem gloriae suae ad crimen adque invidiam superesse ex liberatore patriae ad Aquilios Vitelliosque recidisse. Nunquamne ergo, inquit, ulla adeo a Vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? Ego me illum acerrimum Regum hostem ipsum cupiditatis Regni crimen subiturum timerem? Ego, si in ipsa arce Capitolioque habitarem metui me credere possem a civibus meis? Tam levi momento mea apud vos fama pendet. Adeo ne fundata est leviter fides, ut ubi sim, quam qui sim, magis referat? Non obstabunt P. Valerii aedes libertati vestrae, Quirites, tuta erit vobis Velia, deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiiciam, ut Vos, supra me suspectum civem habitetis. In Velia habitent aut aedificent, quibusmelius quam P. Valerio creditur libertas. Delata confestim materia omnis infra Veliam et ubi nunc vicus publicus est, domus in infimo clivo aedificata. Addit Plutarchus publici aeris beneficio domum eum postea magnificen tissimam exstruxisse. Apud Tacitum in [Note: 3. Annal.]
ruinae Pisonianae narratione inter alia haec quoque legere memini; Fuit inter irritamenta invidiae domus foro imminens festo ornatu conviviumque et epulae et celebritâte loci nihil occultum.
Nec solum hoc Romanis usurpatum, sed deinceps quoque in Italia observatum Historici adtestantur. Ubertus Folieta scribit: Anno [Note: lib 2 hist. genuens p. 35. 6.] Christi II 65. durante civili dissensione Genuae, sed per civitatis Consules composita et ad inducias compulsa, Ingonis et Amilconis a Volta turbulenti ingenii hominum aedibus et turribus, quae in media Urbe sitae tanqnam arces quieti civitatis imminentes ac seditiosorum receptacula erant, in potestatem a magistratu redactis, civitas paulum inter quievit.
Paulus Jovius de Luca Pitto narrat, suspectum [Note: lib. 1. de vita Leonis X.] eum Cosmo Medici conjurationis factum esse, quod Lucas ad Romanam portam Florentiae editiore in loco ad effigiem munitae arcis ingentom domum exstruxerat, ut Cosmum magnificentiae gloria superaret, qui suas aedes trans Arnum amnem plano Urbis loco ex veteris Architecturae praeceptis elegantissimas aedificasset.
Johannis etiam Ludovici Flisci domus Genuae conjurationis detectae poenas luit, Cum enim Princeps conjurationis is, quem dixit, domum in Carimano late magnificeque aedificatam habitaret, quae Urbi amplae imminens
nens quasi dominatum petere videbatur, convocatis in eam amicis, consilij sui rationes exposuisset, detectâ conjuratione, suppicio de conjuratis sumpto, arx Montorium solo aequata et ad perpetuam rei memoriam Fliscana Genuae domus perantiqua et magnificis sumptibus exstructa a, fundamentis eversa est. Hodie luxus iste aedificiorum non adtendi solet, securitate temerariâ omnium animos excoecante.
QUae communis nuper fama vulgaribus indiciis tulit, rebellem Turcici Tyranni quemdam Matthiae Secundo Ungaro vim suam contra Tyrannum, quem justis armis adpetere videri volebat, obtulisse, Matthiam autem familiae suae decoris retinentissimum animosissime repudiasse, coepi ejus consilii caussas ut homines de Scholâ solent, animo versare, et quanquam a potentissima familia et solas imperandiartes antiquo originis tractu longissime retro edocta, nulla nifi prudentissima expectare possem, recollecto memoriae veteris thesauro tandem animadverti, inter militaris prudentiae scita non esse contemnendum hoc,
cavendum videlicet unice imperatori, ne militem in exercitu suo habeat eum, quem eadem natione collectum habeat hostis. Cum enim in omni exercitu fides atque disciplina dominentur, quid boni speres, ubi vel disciplina militi vel obsequium Imperatori vel impunitas peccanti sit in tuto. Ei rei quaedam partim monita, partim exempla dabo.
Seribit Polybius lib. 3. Hist. cum Hannibal primo praelio Scipioni superior fuisset, isque retrocessisset, Gallos mox Legatis ad eum missis, sese Hannibali addixisse. Mox subjungit: Qui Romanis militabant Galli, ut secundioris fortunae spem Carthaginiensibus affulgere vident, communi consilio tempus ad insidias circumspectabant, in suis quisque tentoriis se continet. Igitur cum a coenâ ad quietem se recepissent; qui intra vallum erant, dissi mulato per reliquam noctem dolo, circa vigiliam quartam sumtis armis Romanos, qui proxime castra metabantur, invadunt, multis occisis nec paucis vulneratis, tandem capitibus mortuorum praecisis ad Carthaginienses transeunt, pedites ad bis mille: Eqq: paulo minus ducenti:
Seditionem adversus Romanos excitatam Ambiorix ita excusat; Galliae commune consilium esse uno utidie omnibus hybernis Caesar expugnaretur, ne qua legio alteri
legioni subsidio venire posset, non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum [Note: lib. 5. de bell. Gall. 27.] de recuperanda communi libertate consilium initum videretur.
Clarius haec idem edissertat lib. 6. Cum enim Labienus Caesaris legatus auspiciis sui [Note: de. bello Gall. cap. 7.] Principis Gallos contra Gallos pugnare, et inpse omnibus difficultatibus occlusus pugnam di copiam hostibus facere nollet, ita Caesar: Celeriter haec ad hostes deferuntur, utex magno Gallorum equitatus numero non nullos adversis Gallicis rebus favere natura cogebat. Haec Caesar, satis, ut opinor, clare. Disertius tamen nisi fallor, Ammianus Marcellinus, [Note: lib. 14.] cujus haec sunt verba: Cum, inquit, Cabillona Imperator noster movisset, ventumque esset prope Rauracum ad supercilia fluminis Rheni, tentabant Romani omnia, et imperator cogitationibus magnis adtonitus, quid capesseret, ambigebat Ecce autem ex improviso index quidam regionum gnarus advenit, et mercede adcepta vadosum locum noctu monstra vit unde superari potuit flumen, et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus nullo id opinante cuncta vastare, ni paci ex eadem gente, quibus erat honor atioris militiaecura commissa populares suos haec per nuncios docuissent occultos.
Haec Historici veteres, quibus credo [Note: 4. histor. c. 18]
non injuriâ possumus addere Tacitum: Lupercus, inquit, Legionarios e praesentibus Ubios e proximis Treverorum equites haud longe agentes raptim transmisit: addita Batavorum ala, quae jampridem corrupta fidem simulabat, ut proditis in ipsa acie Romanis, majori pretio fugeret. Quae fuit veterum super hac re sententia, eadem est recentiorum.
Rodericus Santius Historicorum sui aevi [Note: hist. Hisp. pert. 3. cap. 17.] non postremus plane in hanc rem his verbis: Ferunt Hispanorum Annalia, quod cum Albenaye Rex Maurorum cum magnis copiis Castellam Ramiri Secundi Alphonsi fratris Froilae filii intrasset, nonnulli Barones Ramiro persuadere voluerint, stipendiis admittendos esse quosdam barbaros dictos Alarabes inimicos Albenayae, illique se velle juvare Christianos promittebant, si militaria eis stipendia solverentur, sed plures illis contradicebant.
Guic ciardinus item, Italorum ut experientissimus ita doctissimus Scriptor de [Note: lib. 4. hist.] Helvetijs ita scribit; petenti Ludovico Mediolani Duci, uti exercitus Novariâ egrederetur, ab Helvetiorum Ducibus aperte repugnatum fuit, quod se absque suorum magistratuum mandato cum propinquis et fratribus, caeterisque suae gentis hominibus pugnare nefas esse dicerent: quibus paulo
post quasi ejusdem essent exercitus permixti, quam primum in patriam redire velle dixerunt, quae res postea fecit, ut Dux captus fuerit, usque adeo miserando spectaculo ut vel hostibus ipsis lachrymas expresserit. Gerhardus [Note: lib. 12. p. 470.] de Rhoo, quod Ludovio Sfortiae adcidit, eodem in loco cum et in suis, castris et in adversis Helvetii essent, ac cidisse idem scribit Maximiliano I. Nam, inquit, cum hic obsidione Mediolanum cincturus esset, Helvetiis refertum, quos ipse secum io castris Helvetios habebat, mox ob nun soluta stipendia tumultuari, pugnam in cognatos detrectare, imperia contemnere, seque aut Mediolanum aut domum abituros palam dicere coepêre, nisi intra quatuor dies pecunia daretur. Non dissimulabo tamen Disputationem, quam habet Rodericus Santius, dicto supra loco. Contradicentibus et Maurorum [Note: hist. Hispan. parte 3. c. 15.] auxilia repudiantibus Ramirus Rex ut alter Cato Senior respondit: errare eos, id quod dilemmate docere posset, Aut vincentur isti Barbari, qui auxilia sua nobis offerunt, aut vincent. Si vicent, praeda hostilis stipendii ipsis erit loco, et nos nihil numerabimus; Sin vero vincantur et cadant, quis petet a nobis stipendia? Sed haec fortasse ad Disputationem De auxiliaribus militibus pertinent de quibus alio loco.
GRaviter ad modum et ex dignitate Reip: Romanae Paulus JCtus scribit, Disciplinam militarem Romanis antiquiorem fuisse, ipsa liberorum charitate. Mihi tamen versanti in Historiarum lectione saepius visa est ea non mediocriter emollita ac labefactata fuisse adeo, ut saepe solutior etiam nostrate credi viderique potuerit. Et ut initium a C. Julio Caesare faciam, scribit de eo Suetonius: Eum in expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulisse. De castris Antonii Horatius:
Interque signa, turpe, militaria
[Note: Epodwv. Ode 9.] Solaspicit conopeum
Quod Grammatici velum arcendis et excludendis culicibus, quos illi [Gap desc: Greek words] dicunt, factum interpretantur. Id turpe poeta vocat, quia molle et delicatum thalamis, non castris aut militiae decorum. De corruptela disciplinae militari Plinius quoque fidem facit, [Note: lib. 37.] qui Neronis viatoria cubicula unionibus constructa reprehendit. De patina Domitiani salse ad modum Satyricus, cum inqnit:
-- sed ex hoc
Tempore jam Caesar figuli tua bella sequentur.
Idem de Ottonis speculo salsissime ita canit:
Res memoranda novis Annalibus, atque recenti
Historia Speculum Civilis sarcina belli.
Ammianus Marrellinus insignem huic [Note: lib. ... [reading uncertain: print faded] ] rei locum habet. Adcessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro jubilo molliores et non saxum erat, ut ante hac armato cubile, sed pluma et flexiles lecti, et graviora gladiis pocula. Testa enim bibere jam pudebat et querebantur aedes marmoreae, cum scriptum sit in Antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto. Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ut per ambitionem otiumque opibus partis auri et lapillorum varietates discerneret scientissime contra quam recens memoria tradidit. Notum est enim sub Maximiano Caesare, vallo Regis Persarum direpto, gregarium quemdam sacculum Parthicum, in quo erant Margaritae, repertum projectis imperitia gemmis, abîsse pellis nitore solo contentum. Cujus historiae occasione non possum non hoc loco commemorare, quae de Helvetiorum simplicitate narrat prudentissi. scriptor Philippus Cominaeus: Profligato, [Note: lib. 7.] inquit, ad Gransonium Carolo Burgundo Helvetii
praedam ingentem fecerant, verum quantas essent consequuti opes ignorabant. Tabernaculum quoddam illius longe pulcherrimum et exquisitiss, partiti sunt in multa frusta. Patinas argenteas nonnulli, cum stanneas esse putarent, vilissimo pretio vendebant. Adamantem ipsius toto Orbe celeberrimum, cui erant adpensi aliquot uniones, quidam ubi reperisset, in pixidem reposuit, mox sub currum abiecit, paulo post reversus sustulit et Sacrificulo cuidam vendidit aureo nummo. Iste inde a sui oppidi magistratu cui miserat, aureos adcepit duos. Ea fuit gentis rerum non necessariarum cura aut aestimatio. Sed ad propositum.
De Herode quoque, uno ex 30 tyrannis Trebellius Pollio scribit: homo erat omnium delicatiss. et prorsus Orientalis ac Graecae luxuriae. Nam erant ei sigillata tentoria, et aurati papiliones, et omnia prorsus Persica. De Persarum vero luxuria multis locis Athenaeus. Zosymus lib. 3. de expedit: contra Persas Imperatore Juliano, qui eos vicit, Adquisivere, inquit, Romani eâ victoriâ magnam auri argentique vim, argentens lectos et mensas complures. Haec vero luxuria vere mater est conruptae disciplinae, sicut laxuriae mater copia. Devictis enim host bus, Romani opulentiores facti, ad luxuriam prolapsi sunt, inde in praeceps omnia ruere. Vide Livium lib 1. Reperio et alias caussas corruprelae disciplinae militaris, et numero quidem
praecipuas tres, iudulgentiam Imperatorum, otium, et defectum comeatuum. Quod adtinet primam caussam; indulgentia ea in duo bus consisit; Vel enim nimium indulgetur imlitibus, nec in peccantes animadvertitur, qua ratione vilescit Imperatoris auctoritas, et crescit ferocia militaris; Vel muneribus Imperator militum animos conrumpit. Eleganter in hanc rem A. Hirtius, Cassius Longinus offensionem [Note: de bello Alexandrino cap. 48.] Hispaniae compensare exercitus amore cupiebat, Itaque cum primum in unum, locum exercitum conduxit, HS. centenos militibus est polliticus. Nec multo post, cum in Lusitaniae Medobregam oppidum montemque Herminium, quo Medobregenses consugerant, expugnasset, ibique Imperator ad pellatus esset, iterum HS. centenis milites donavit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebant, quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant. Sed hujus munificentiae initium non a Longino; nam si Suetonium audias, Claudius [Note: Sueten in Claudio cap. 10.] id Caesar fecit. Ita enim ille: Armatos pro concione jurare in nomen suum passus est, promisitque singulis quinadena HS (Josephus vicena millia scribit) primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus, Otium militum quantum noceat, praeter Vegetium
plerique omnes docuere Historici, quorum sententias in unum corpuscongessit Amicus noster magnus, literis in staurandis natus, Janus [Note: Parte 2. discurs: ad Tacit pag. 177: et seqq.] Gruterus, ad locum illum Taciti libro de moribus Germanorum: Otiosa porro armntorum manus facile lasciuiunt. Commeatus denique inopia militem tumultuarifacit, quam in rem infiniti apud Marcellinum loci, et alibi forte eâ de re loquemur. Hodie maxime tumultuari solet miles, et iugum Imperatorum excutere, si stipendia (milite enim stipendiario maxime utimur) justo tempore non numerentur, Cujus rei exempla nimis proh dolor, sunt obvia.
[Note: decnria 7. probl. 9.] HAbet inter problemata sua Ocellus Franciae nostrae Joachimus Camerarius Papebergensis problema elegans conceptum hoc modo: Quare Teutones in ominibus itinerum lupum transeuntem bonum eventum significare, leporem malum perhibent? Respondet: an hoc est de joco natum? Nam Majores nostri, ut Viri fortes, sic faceti quoque fuere. Quis vero non mallet lupum transcurrere, quam adoriri
se, leporem autem consistere et capi melius esset, ut obsonium suppeteret? Postea superstitio adcessit, et de joco fortuito observatio est nata Divinationis. Pierius autem Valerianus recitar quoque versum veterem Senarium, qui antiquitatem hujus opinionis docet,
[Gap desc: Greek words]Id est: inauspicatum dat iter oblatus lepus.
Vere autem hoc Veteres censuisse exemplis aliquot perspicuum faciam. Cum Romam obsideret [Note: Sigebertus Gemblacensis in Chronico.] Arnolphus Imperator, qui Berengario auxilium ferebat, excitus e latebris clamore tumultuque militum lepus Urbem versus cursum adripuit. Hunc milites toto temere agmine concito insequi cum coepissent cursuque et clamoribus acrius detererent, Romani, qui pro propugnaculis stabant, Urbem eo impetu peti veriti, cui se longe impares propter defendentium inopiam arbitrabantut, pari consensu desertis moenibus, ad terram se submisere. Milites occasione freti sellis equorum et veterinorum ad moenia in cumulum aggestis, per eas nullo reluctante in moenia evasere, Leoninamque Urbem (primaria nunc est haec Urbis regio) nullo negocio ceperunt.
Simile huic Exemplum narrat Krancius: [Note: lib. 8. c. 33. Saxonia.] Cum, inquit, Holsatiae Comites Henricus in Stormaria et Johannes in VVagria praesidentes antiquam de terra Ditmarsiae quaestionem
renovarent, Ditmarsi ad Episcopum Bremensem confugêre, auxilium contra comites petentes, qui precibus eorum locum dans militem conscribsit, contra eum vicissim Comites eduxere suas copias. Terram hostilem in gressi, qui in primo incedebant agmine, leporem videre per viam transverso itinere currentem, sublatoque venatico clamore bestiolam exagitarunt, qui in postremo erant agmine, ab hostium incursu clamorem excitatum interpretati, fugam, primi inierunt, jamque hostes erant in conspectu, turbatumque in vadebant cuncum. Mixtus inde timor pudorque pungavere, et a postremis orta fuga pervenit ad medios, donec plurimis casis et captis totum agmen, levissima de causa orto initio, pedibus, et fuga salutem quaereret.
Tristius est, quod recentiores Historiae suppeditant Exemplum: Anno salutis partae MCCCCLXIII. Servus quidam, cui Vlrico nomen, Eberhardi Comitis VVirtembergici an der Aurr habitantis, ipso die passionis Christi. quem Charitatis diem appellamus, venatum exivit cum, puero Nobili Rumpoldo a Gultlingen, cepitque leporem, quem conjectum in saccum humeris domum referre cogitabat. Cumque Meinshemium tenderent, sylvas egressi, vox ex iisdem audita est dicentis: Beiket/Beitet/ich muß auch mit dir; Wo bistu? h. e.
Subsistite, subsistite, nam et mihi vobiscum eundum, ubi lates? Mox lepus in sacco respondit: Ich bin bie in Vtrichs Sack: Hic inclusus sacco Vlrici lateo. Servus exterritus saccum rejecit et aperuit, sed nihil in sacco reperit. Meinshemium ubi venêre, servus gesta narravit, post narrationem aegrotare cepit et tertio die mortem obiit. Puer nobilis post gravem morbum revaluit tamen. Haec narrat Crusius ex Mss. Chronicis et confirmatione Nobilis viri Gotefridi a Ramming. Annal. Suevic. p. 3. lib. 7. c. 14. p. 412.
Concludam hoc caput argutissimo responso, quia dedit fortissimus Imperator Archidamus [Note: alii Lysandro tribuunt.] militibus suis, qui cum Corinthum obsedisset, et lepus e confinio murorum se proripuisset, fugamque captasses, con sternato omine fugacis animalis exercitu, animose eis dixit: Parata en nobis, Commilitones, victoria: Inertes, enim hostes nostros esse oportet, qui leporem tam vicinum capere noluere.
INter signa providentiae divinsae ac bonitatis non est exiguum id, quod rerum futurarum eventus indiciis quibusdam omnibus temporibus veluti testari voluit. Nam ut Forti
aut casui ea adscribam, quae adsidere, religione prohibeor, maxime autem ista indicia bellis sese prodidere et a qua parte victoria expectanda foret, evidentibus signis docuere, ut ex his patebit. Scribit Dio: Cum Lepidus et Antonius obpressum irent C. Caesarem [Note: lib. 47.] Octavianum, adeoque Castra castris pene junxissent, pactionem tamen cum Octavio fingerent, adcidisse inter ipsam pactionem Casari, ut aquila ejus tabernaculo insideret. Ad quam mox duo advolarunt Corvi, qui alas aquilae evellere conati ab eadem mox occisi sunt, addicente ea ratione aquinla Caesari victoriam, contra utrumque Collegam Triumviratu, quorum clades utriusque corvi caede notata fuit. Idem Cassius de ijsdem, Caesarem dico et Antonium, et Brutum ac Cassium hostes dictorum in pugna ad Vrbem Philippos scribit: [Note: lib. 47.] Multi vultures aliaeque aves, quae cadaveribus pascuntur super solos ipsos (Brutum et Cassium) volavere, in eos despexere, terribilemque clangorem ac stridorem edidere, quod maxime perniciem eis notavit.
Eodem in praelio memorabile est, quod Scribit Xiphilinus de duabus aquilis inter se pugnantibus. Cum enim Brutus jam Cassio inter fecto, solus congredi cum hoste vellet, eductis in aciem exercitibus, ordinibusque jam utrimque instructis. ecce aquilae duae inter utrumque exercitum divisae, ipsae quoque congresae
sunt, ac praelij illius, quis finis futurus esset, ostenderunt. Quem ad modum enim aquila, quae a parte Bruti pugnaverat, victa fuit, ita Legiones ejus, cum diu admodum ancipiti eventu pugnassent, tandem superatae sunt multisque occisis equitatus etiam fortiter pugnans tandem concessit.
Idem fatum Antonio denunciatum fuit mirabili indicio. Cum enim tandem de summa rerum duo decertare cogitarent, Lepido deleto, Caesar Octavianus et M. Antonius, ruina Antonio multis prodigiis et ostentis denunciata fuit, quae diligenter enumerat libro 50. Dio. Praelij vero eventus indicio tali: Pueri Romae nullius jussu, sed proprio motu in duas partes divisi Caesarianorum altera, altera Antonianorum nomine biduum conflixere. Tandem Antoniani a Caesarianis su perati succubuere. Cui simile prorsus Exemplum recitat Procopius belli Gothici lib. 1. Cum, inquit, Vitiges Rex Gothorum Roman obsideret, eamque fortiter defenderet Bellisarius" accidit in Samnio factum memorabile. Pueri enim, qui pecus pastum egerant, duos e numero suo specie et forma caeteris praestantiores, qui inter se colluctentur, delegerant, uni Bellisarii, alteri Vitigis nomine imposito. His colluctantibus, qui Vitigis nomen sumpserat, humi adfligitur, quem statim reliqua
puerorum turba multis cum convitiis et sannis de proxima arbore suspendunt. Lupus autem forte ea aberrans, solum relictum (pueri enim lupo viso exterriti omnes diffugerant) misere lacera vit: Samnites, re cognita pueros quidem missos fecerunt, sed ex hoc casu non dubitarunt affirmare Bellisarium victorem fore.
Memorabile etiam illud est, quod A quilegiae expugnandae signum Attilae divina misit benignitas, quam Urbem, ut scribit [Note: cap. 14.] Nicolaus Olatus in vita ejus, cum triennio frustra obpugnasset, anxius aliquando et curarum plenus, et pene jam deserendae civitatis certus, Urbis moenia circum equitat atque aninadvertit Ciconiam, in summo cujusdam turris culmine nidum habentem, pulios ex eodem implumes, unum post alium in arundinetum Urbi vicinum rostro deferre. Cujus rei spectaculo cum Attila diutius cogitabundus constitisset, tandem laeto vultu ad suos dixisse fertur, Avem ruinae civitatis jam jam imminentis praesciam pullis suis securitatem praeparare, sibi victoriam et Vrbis dominium denunciare. Id quod eventus deinceps conprobavit.
[Note: Rer Vngaricarum decad. 2 lib. 3.] Mustelam etiam victoria nunciam, scribit Bonfinius. Nam cum Ladislaus Vngariae Rex pugnare ad versus Salomonem jam jam vellet,
atque equum adprehensa lancea iam conscendisset, et in gyrum vertisset, ut et oratione et Exemplo militum animos confirmaret, et ad pugnam contra fratrem delatoribus pravisque consultoribus obnoxium animaret, veprem forte inter flectendum hasta tetigit, cui mustela candidissima statim insedit, et per hastam, velut imminentis victoriae nuncia, in gremium ejus delapsa, suavissime veluti requievit.
Neque canes hic praetermittam, de quibus hoc adcepimus. Cum ad Valentiam in Belgio exercitus Francisci Galli, Caroli V: exercitui oppositus esset ad passus circiter quingentos, accidit, ut canes Castrenses saepius extra castra procurrerent, tandem autem infestis detibus concurrerent. In ea pugna Canes Caesariani Gallicanos in fugam conjecere, qua victoria Caesarianus exercitus eventum conjecit, animique eidem mirifice crevere.
Addam hic unum, quod multis risum, sapieatibus bilem movebit. Ego certe non sine indignatione legi, Scribit Bonfinius, cum Matthias Ungariae Rex a Georgio Podebracio [Note: Rerum Vngaric. decad. 4. lib. 2.] socero, Bohemiae Rege, animis dissideret, jamque res ad arma venisset, tandemque procerum interventu ad colloquium Principes convenissent, et Matthias orthodoxae fi dei Zelum bello contra socerum, qui Hussiticarum
partium erat, more Principum praetexeret, Georgius autem contra niteretur, regnumque peti diceret suum, cum convivium aliquando uterque Rex ageret, aderant duo Histriones Regii, qui Principum seria jocis solverent, Bohemici Regis alter, alter Ungarici. Aderat etiam inter caeteros Satrapas Isdengo Bohemici Regni gubernator, Orthodoxae fidei observator et Matthiae studiosissimus, qui ad Principem utrumque conversus, In Histrionibus, inquit, his, verae fidei periculum esse faciendum, in palestrae certamen utrumque esse committendum, victoris fidem praestantiorem esse habendam. Approbatur gubernatoris utrimque sententia, et suum histrionem ad singulare certamen voce plausuque hortantur. Ungarus staturâ minor, Bohemus longe procerior, vires utriusque dubiae et par animus. Bohemum tamen insano corpore victurum esse omnes augurantur.
Certamen initur, in Regis utriusque conspectu, uterque suae gentis hortatu ad victoriam provocatur. Legatus Pontificis aderat, qui rem divinam histrionum fortunae commissam aegre ferebat. E jocis inseria revocantur omnes, veluti de corporis animaeque salute ac dignitate per histriones ageretur. Forti uterque animo congressus manibus ac pedibus obnitur, vi et arte juxta uterque colluctatur,
spe dubia res agitur. Nunc Bohemus Ungarum corripit ac torquet, nunc Ungarus Bohemum: nunc pedibus manibusque ambo micant, cum suo utrinque vocibus faverent, ingens hinc et hinc clamor editur, Ungarus tandem veluti Sacrosanctae fidei numine communitus insanam Bohemi molem in aera sustulit, humum continuo inversurus, Bohemus quidam, qui propius aderat intercessit, et ne suus humi prosterneretur, dextram objecit. Isdengo pugnae arbiter extemplo inique intercedenti alapam incussit; obortus confestim hinc clamor et tumultus, arma utrinque rapta, Principum tandem nutu omnia sedata conquievere.
QUemadmodum milites commendat Amor in Ducem et obedientia: Ita vicissim ducem maxime extollit et omnibus venerabilem praestat fides erga milites et conservandi, quantum potest, exercitus studium. Unde optimi quique et nobilissimi Imperatores apud Romanos, ne Graecos nunc huc advocem, unice hoc curae habuere. Rationes hujus studii ostendêre tres summi viri, quorum
orationes primo adferam; atque C. quidem [Note: lib. 7 de bello Gallico.] Julius Caesar merito suo familiam hîc ducat, qui ut, ipse de se scribit: Indignantes suos milites, quod Vercingetorix ejusque exercitus conspectum suum ferre possent, tantulo spatio interjecto adeoque signum praelii exposcentes, his verbis compellat: Scire se et multis retro experimentis edoctum esse, quanto detrimento et quot Virorum fortium morte necesse esset sibi victoriam istam constare, quos cum sic animo paratos videret, ut nullum pro sua laude periculum recusarent, summ se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam suâ salute chariorem habeat. Adquiescerent igitur jam et in castra referrent.
Alter est apud Ammianum Marcellinum: [Note: lib. 14.] Constantius Imperator, quem non quidem commendat alias Historicus, felicem solum in bellis Civilibus esse ait, quisquis tamen fuerit, satis pro sano et imperatore, quanquam pacem tum adceptandam suaderet, in haec verba milites compellat: Pro suo, inquit, loco et animo quisque reputans id, quod verum est, invenit, quod miles ubique licet membris vigentibus firmus, se solum vitamque propriam circumspicit et defendit; Imperator vero aequus omnibus alienae custos salutis nihil non ad sui spectare tutelam cogitare debet. Ideoque remedia cuncta, quae atatus negotiorum admittit, adripere debet alacriter secunda numinis voluntate delata.
Ordinem claudat Mahometes Turcarum princeps, Imperator nulli veterum virtute secundus, qui cum crebro militum castra et tentoria pedes obambularet, et ob eam caussam moneretur a Consiliariis, ne contra morem Majorum nimis aperte se periculis obijceret, a cujus salute tanquam filo penderet totius Ottomanici Imperii gloria, in haec a Cyro apud Xenophontem mutuata verba respondisse fertur: Cum omnes, qui meum sequuntur imperium, mihi fratrum loco sint habendi, de ipsis quoque non minus ac de me ipso solicitum me esse convenit. Idem hoc in mentem venit apud Tacitum Ottoni Imperatori, cujus verba mortem paulo ante antecedentia haec recitat scriptor eruditus: Diutius Imperium alii tenuerint, nemo me fortius reliquerit, an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et Reip. eripi patiar? Eat hic mecum animus tanquam perituri pro me fueritis, sedeste superstites, nec diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos meam constantiam. Hunc enim animum, hanc virtutem vestram nultro periculis obiicere, nimis grande vitae meae pretium puto.
Aliam hujus rei rationem, et si quid ago video, valentiorem Alexander Severus adfert, apud AElium Lampridium. Milites, inquit, ego magis servare volo, quam me ipsum, quoniam in militibus salus publica consistit. Idem
animadvertit et eleganti apophthegmate comprobavit Scipio, et a Scipione post accepit M. Antoninus Pius, malle seunum servare civem, dicens, qua mille hostes perdere. Quo pertinet et Heroica Caesaris vox clamantis in acie, parce civi miles. Neque ab ingenio Caesaris abiit Augustus, qui jactantis esse animi dicebat et ardore trium phandi levissimi ob lauream, hoc est, infructuosa folia, in discrimen, per incertos certaminum eventus, securitatem fidelium civium praecipitare.
De Tiberio Velleius Paterculus inquit, Tirberius victor peragravit omnes Germaniae partes sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipise huic duci semper curae fuit. Tacitus quoque 2. Annal. de Germanico, Caesar dare in discrimen legiones haud Imperatorium ratus, quae verba demittant velim in aures atque animos feroculi nostri Duces, quibus ludus et iocus est, inter pocula nullo ordine, nullo consilio in hostem proruere et militem temerariae lanienae [Note: lib. 6. de Bello Gall. c. 34.] velut in foro addicere. A Caesare discant, qui in summis difficultatibus, quantum diligentiâ provideri poterat, providebat, ut potius in nocendo hosti aliquid omitteretur, et si omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo detrimento militum noceretur: [Note: lib. 1. de Bello Civili. c. 72.] qui cum in eam spem venisset, se sine pugnâ et sine vulnere suorum rem contra
Afranium et Petronium conficere posse, quod re frumentariâ adversarios interclusisset, noluit etiam secundo praelio aliquos ex suis amittere, aut pati vulnerari de se optime meritos milites. Qui numquam se abuti sanguine [Note: lib 3. de Bello Civ.] militum suorum volentem scientem professus est, qui denique auditâ clade Tituriana capillum barbamque submisit, nec ante [Note: Sueton. c. 67.] demsit, quam vindicaret. Noverat videlicet Caesar Senecae illud, Imperatorium esse, alieno sanguini tanquam suo parcere, et scire quemvis debere homini non esse homine prodige utendum: Velleii etiam illud Paterculi: Imperatori [Note: lib. 2. hist.] nunquam adeo ullam oportunam videri debere victoriae occasionem, quam damnoamissi pensaret militis. Hinc illae Ducum laudes passim apud Historicos. Victoriâ intacto [Note: Ammia. Marcel. lib. 19.] milite parta, exercitu [Note: Sall bello iugurth.] incruento, exercitu [Note: Hirtius de bell. Alex.] incolumi: sine sanguine [Note: Tacit. 3. Histor.] quaesita, sine vulnere [Note: Caesar 2. de bell. Gall. Ide Civ. Hirt. de bell. Alex.] et caede suorum, sine [Note: Casar 2. de bell. Gall. Ide Civ. Hirt. de bell. Alex.] sanguine. Constantius ideo laudatur ab Ammiano [Note: lib. 21.] Marcellino, quod cum maximum sit in Obsidionibus periculum, custodierit diligenter militem, timueritque eum periculis objectare circum muranis. Concludam caput mentione Germani Ducis, sed qui Romanarum virtutum aemulus fuit. Insignis Georgius is est Freundsbergius Mindelhemii Baro, fortissimâ et Nobilissima Suevorum verterum prosapiâ oriundus. Is cum omnem aetatem
in bellis masculem consumsisset, et nominis ipsius fama pluribus pene victoriis quam praeliis illustris esset, ipse tamen omnibus suis praeclare et heroice factis, unum hoc anteposuit, quod anno Sal. 15 12. Exercirum suum ab hostibus circumventum ad Valentiam in Belgio salvum ex hostium oculis abduxerit. Et aetate nostrâ Fortissimum Heroem Ducem Mercurl, servatum ex periculo in Ungariâ militem, omnibus suis reliquis Trophaeis praetulisse, ex fide dignis adcepimis.
ITa comparatum est in rebus humanis, ut vel inviti virtutem excellentem admiremur, eamque, contra animi quandoque decretum, tanquam fulgore excoecati veneremur, atque ad eam oculos animosque demittamus. Cujus rei exempla non pauca suppetunt. De Euripide referunt Historici, dedisse eum aliquando Atheniensibus fabulam, quae cum ageretur, visa est sententia quaedam populo importuna atque intolerabilis. Itaque magno clamore excitato jurgebat induci illam sententiam: tumultuante autem diutius populo, Ecce subito Euripides in Scenam progreditur et quid. inquit,
hoc negocii est, non ut ego docear, Tragoedias do, sed ut doceâm, quibus verbis subito populi foror omnis consedit, et placide ac quiet, quod reliquum erat, spectavit, nec quisquam deinceps ausus mussitare fuit.
Par fuit authoritas Scipionis Nasicae, qui viri boni cognomentum a Republ. Romana praemium tulit, quidam optimum dictum volunt. Hic enim tumultuante, propter annonae charitatem immodicam, populo Romano, progressus in medium exclarnavit, Tacete quaeso, Quirites. Nam ego plus quam vos, quid reip: expediat, intelligo. Cujus auctoritatem omnes veriti silentio tacito quievêre. Vere igitur Virgilius latinae mundiciae Venus. [Note: I. Aeneid.]
Ac velut in magno populo cum sape coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,
Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat:
Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent arrectisque auribus astant:
Ille regit dictis animos et pectora a mulcet.
Verum haec fortasse levicula sunt; Itaque magis seria adtingamus.
Epaminondas Thebanus cum Collega Pelopida, viro forti ac strenuo, adversus Lacedaemonios in Peloponesum cum exercitu progressus, invidia domi flagrante, Praetorio munere cum Collega jubetur abire, missique eis
Plebiscito successores. Is Plebiscito parere recusat, et ad idem faciendum Pelopidam et tertium quemdam Collegam inducit, adeoque bellum, quod susceperat, gerere pergit, victoremque exercitum, quem successorum missorum imperitia periturum anim ad vertebat, domum reduxit. Erat autem lex Thebis, quae mortem denunciabat ei, qui contempto plebiscito, imperium diutius tenuisset. Reduces igitur Collegae accusati statim de hoc crimine sunt, qui moniti ab Epaminonda, omnem in ipsum culpam rejecerunt, ejus operâ factum dicentes, quo minus legi obedivissent. Vocatur Epaminondas in iudicium, vocatus comparet, neque quidquam eorum negat, quae vel adversarii crimini dederant, vel collegae in ipsum rejecerant, monitus de Legis poena, neque eam recusat, unum tantum petit, ut in periculo suo inscriberent: Epaminondas a Thebanis morte mulctatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos, ante se Imperatorem, nemo Boeotiorum ausus fuit aspicere. In acie quoque uno praelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universaem Graeciam in libertatem vindicavit, eoque res utrorumq perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedamonis, satis haberent, si salvi esse possent. Neque primus bellare destitit, quam, Messena constituta, Vrbem eorum obsidione clausit.
Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est: neque quisquam Judex ausus est ferre suffragium, sic a Judicio capitis maximâ gloriâ dicessit. Historiam ita [Note: Aemilius Probus seu Cornel. Nepos.] concludit vitae scriptor: Hujus de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum adjunxero, quod nemo eat inficias, Thebas et ante Epaminondam natum, et post ejusdem interitum, perpetuo alieno paruisse Imperio: Cum eo, quamdiu ille praefuit reip: caput fuisse totius Graeciae. Ex quo intelligi potest, unum hominem pluris quam civitatem fuisse.
Epaminondae adsociabo Bellisarium Justiniani Imperatoris Ducem fortissimum, cujus laudes copiose et eleganter edisserit Procopius. Hic bello graviore vel in occidente [Note: lib. 3. Gotthio] vel in Oriente aut orto aut renovato, unus advocari, mitti ac remitti solitus est, eoque mortuo, post totum Imperium pene collapsum fuit. Idem Procopius de Chilbu [Note: lib. 3. Gotth.] dio scribit, eum, cum a Justiniâno Imperatore Illyrici praefectus constitutus esset, ut ab Jstri transitu Barbaros prohiberet, adeo formidabilem iis fuisse, ut nemo, eo Illyrici praefecto et superstite, ausus fuerit Istrum tentare: eo autem mortuo, inquit, omnes non modo Istrum liberum transire, sed etiam omne Illyricum et partem Thraciae ae Macedoniae infestare atque occupare coeperunt, et subjungit:
[Gap desc: Greek words]. Unde, inquit, perspicuum esse potest, unius Chilbudii virtutem totius Reip. Romanae vires aequare non potuisse, qui locus geminus est superiori de Epaminondâ. Nihil igitur miror, cum Salustium audio [Note: Catilin. c. 53.] dicentem: Sed mihi multa legenti, multae audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mati atque terra praeclara facinorae fecit, forte libuit attendere, quae res maxime tanta negotia sustinuisset? plurima tamdem cogitanti constabat: Paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret: Quo loco nostro instituto Catonem et Caesarem adnumerat.
ENnius Poeta Romanus inter Principes sui Ordinis Romanos suos uti studiose dilaudat, ita hoc quoque Elogium ipsis tribuit memorabile.
At Romanus homo, tamen etsi res bene gesta est, Corde suo trepidat:
Quibus verbis securitatem eis adimit, ut
omnia honesta tribuat: Nihil enim magis Duci providendum, quam uti securus ne sit, sed cum Arminio sentiat apud Velleium: neminem celerius opprimi posse, quam qui nihil timeat, et frequentissimum initium calamitatis esse, securitatem. Curae hoc fuit Metello apud Sallustium, [Note: Iugurthâ] qui cum de eo fama praeclara esset, tanto intentior ad victoriam nitebatur, omnibusque modis festinabat, cavebat tamen, necubi hosti oportunus fieret, memor post gloriam [Note: iu ejus vitae c. 5.] invidiam sequi, ita quo clarior eo magis anxius erat: Julio item Agricolae apud Tacitum, quem scribit simul anxium et intentum omnia in bello egisse. Hanc cautelam non observavit Vir Nobilis Didacus de Haro Alfonso IIX Regi Hispaniarum charus, strenuus quidem atque corporis animique viribus pollens [transcriber, in the print: pôllens] , arrogans tamen nimium atque omnium contemtor. Hic in eâ pugnâ, quâ infeliciter Alfonsus cum Miramomelino Rege Maurorum prope Alarcos congressus est, quatuor de se arrogantissime jactavit: Primum erat, nullo in periculo se Regem suum deserturum: Secundum, nulla necessitate se castra Domini sui hostib. traditurum Tertium, omnes se obsides suos redenturum: Quartum [transcriber, in the print: Qûartum] , si semel calcaribus equum in Saracenos admitteret, numquam se respecturum retro. At iusta DEi irâ eodem die in omnia quatuor impegit, sive metu, sive infelicitate, sive necessitate. Victo enim Christia.
norum exercitu, fugientibus aliis ipse quoque profugit in castrum Alarcos, ubi cum victualia deesse animad verteret, exiens iterum de castro, impetum in Arabes fecit, ut evadere commode posset: In eo desertus a suis, retro respiciens seque desertum videns, pudibundus in arcem rediit. Eâ â Miramomelino obsessa, duodecim milites obsides dedit, ipseque sequenti die traditâ hosti arce, infelicissimus evasit. Quam Historiam Rodericus Santius ita concludit: Hujus votis idem dici poterat, quod Damasippi dixit olim Cicero [Note: p. 3. Hist. Hisp c. 34. p. 360.] apud Macrobium: pollicebatur is aprum solus interficere: Cui Cicero: Verbisne an venabulo eum interficere promisisti? quin et hodie multis Mars ventosâsedet in lingua, ut loqui amat Virgilius.
Huic Didaco non absimilis fuit Bartholomeus Livianus Venetorum Dux: qui, exercitu Maximiliani I. Imperatoris, Ducibus Rudolpho Anhaltino et Georgio Freundsbergio circumsesso in angustissimis ad Vicentiam montibus, per contumeliam ad Freundsbergium misit, monitum, uti nudis suis Germanis pacem potius supplex petere, quam bello congredi mallet, se enim candidis bacillis donatos paratum in Germaniam remittere. Non tulit impatiens injuriae aut contumeliae Freundsberg I animus, sed respondit:
Experiretur Livianus modo nudos suos milites, quos ille poculo vini prius donatos, meliores fore sciret armatis Liviani cohortibus; ad exemplum credo Caesaris alludens, qui etiam unctos sive unguentatos suos milites bene pugnare dicebat. Quo masculo Freundsberg I responso, nihilo cautior Livianus factus, misit praeterea in urbem, exirent Patres et cives, qua viri qua foeminae, voluptatemque caperent ex hostium Germanorum lanienâ et exitio. Sed in contrarium ambitiosas spes istas Deus ipsi vertit, et sanguinaria illa consilia ipsi per jugulum redire fecit. Nam et Venetus exercitus fusus â Germanis et dissipatus est, et spectatorum evocatorum complures in fugâ aquis hausti atque absorbti fuere.
Eadem temeritas atque idem fatum fuit procerum Leopoldi Austriaci ad Sempacum Anno salutis 1386. qui, cum Hostes Helvetios extreme contemnerent, et Leopoldo [Note: Stumpsius lib. 7. c. 35. Lazius 2, lib. Gen. Austr.] ambigenti auctores essent, iret in rusticos, nec insequens agmen opperiretur: se enim inermibus illis agricolis mactandis nimis quam sufficere: moniti fuere a Barone quodam Hasenburgio, parcius loquerentur, duros laboribus agricolas esse et exercitos, et omnia consilio, exspectato reliquo exercitu, gererentur. Huic Ochsenstenius quidam Dynasta sarcastice admodum respondit: O Hasenburgi
du Hasenhertz/ leporino pectore homo, aut ut ille suos appellabat, galeate lepus, jamne animus tibi ad pedes accidit? nihil tua nobis ad inermes istos trucidandos opus est operâ: nos rem conficiemus, et ad Leopoldum conversus: Tuum nunc est, Domine statuere, assosne tibi an elixos hos rusticos hodie in mensa statuamus, et cum dicto equo degressus, insequentibus exemplum reliquis, in hostem fertur, errorisquo cito edoctus, cum Principe et duobus millibus ê primaria Nobilitate concisus ab hostibus, temeritatis et arrogantiae suae poenas [Note: alias Bicocha] dedit. Pugnanti etiam ad Bricocham Freundsbergio accidit, ut occurreret Albertus Steinius (vitae Freundsbergianae scribtor ejus Legato tribuit Arnoldo VVinkelriedio) cum Helvetiis suis Georgio, et his eum verbis [Note: Alten Spieß gesell. ] compellaret: Hicne te vetus commilito aut contubernalis reperio? bene res habet, manu enim meâ morieris: Cui Freundsbergius, Vita, inquit, mea, Steni, in manu Dei est, neque ego dum mori cogito; vide autem atque etiam cave, ne quod temere minitaus es mihi, accidat tibi, congressique postea sunt. Quam quam autem Freundsbergius graviter in cruve vulneratus esset, pristinae tamen suae virturis et gloriae memor constitit, donec et Stenius et Legatus ipsius VVinckelriedus manu suâ caderent, et arrogantem dicacitarem morte exitioque
luerent. Adeo videlicet (lubet enim eleganti Hegesippi dicto concludere) incauta est nimia praesumtio, et sui negligens, timor autem prospicere futuris admonet, et diligentiam docet.
FLeganter Livius: Invidia ut fulmen alta petit. Id verissimum est de virtute quoque excellenti, suspectam habemus quam modicam reveremur et extollimus. Caeterum, quia nobis hoc loco non de otiosa virtute sermo, sed de ea quaelucem quaerit et publico se ostendit, operae pretium est inquirere, cui maxime virtus insolita unius hominis suspecta esse soleat. Primum autem ferre eam non possunt Respp. si ve Aristocraticae si ve Democraticae. Nam statui suo metuunt, ne, ut vulgi ingenium mobile est et rerum novarum cupidum, uni adhaerens summam rerum ad eum deferat. Quod delatum Lycurgo Imperium fuerit a suis Spartanis, Soloni ab Atheniensibus, Minoi a Cretensibus, veterum monumenta loquuntur. Inde natus est apud Graecos Ostracismus, quo viri rarioris virtutis urbe jubebantur excedere, tanquam mimii rei publicae: Cujus Ostracismi, vetustissimum
exemplum habemus in Expeditione Argonautica, ubi Hercules ab Argonautis desertus ideo scribitur, quia virtus ejus major videretur, quam ut socium eum Argonautae [Note: cap. 9. Idylio 13.] habere possent, ut testis est Philosophus tertio Pol. et scholiastes Theocriti. Sequuti postea sunt omnes Graeci, atque Ephesii quidem Hermodorum virum Maximum cum hocelogio urbe sua ejecerunt, Nemo de nobis unus excellat, sed si quis exiterit, alio in loco et apud alioi sit. Eadem causa pulsus Athenis Aristides et alii innumeri. Apud Romanos idem metus magnorum virorum, sed alia occurrendi periculis ratio. Illud manifestum est ex Catuli de Pompejo verbis, dicentis, Esse quidem [Note: Velleius Paterculus lib. 2] praeclarum virum Pompeium, sed nimium jam liberae reip. neque omnia in uno reponenda. Quantus etiam in rep. metus a Caesare fuerit, docuit vox summi in rep. viri, discinctum adolescentem nihil humile animo versare. Itaque utebantur Romani remedio quodam molliori, circumcidentes suspectorum civium vires, ademptisque; magistratibus, ad privatum statum redigentes. Aristoteles non videtur idem semper circa hanc disputationem esse. Alibi enim in Politicis Graecos reprehendit, quod passi saepe fuerint unum civem immodice augeri, postea cum formidolosus ipsis fieri caepisset, eundem crudeliter
vita aut patria exuissent. Quod et Cicero in senatu et seipso reprehendit, quia videlicet Caesarem ipsimet contra se armassent, ipso decennium in Gallia inter exercitatas legiones cum Imperio relicto. Idem tamen Aristoteles alibi in codem Opere probat consilium Graecorum, [Note: 3. Pol. c. 9.] cum inquit: Ferri non posse in rep. talem virum, quia ei non magis possit imperari, quam ipsi Jovi. Quod ipsum etiam quinto Polit. attingit. Plato quoque in 3. de rep. [Note: e. v.] eundem Ostracismum probat, neque etiam apud cives suos nimium et sine exemplo virum diutius commorari patitur. Hodie eadem si Jovio credimus, Venetorum lex est; Neminem temere, inquit, ex optimatibus, qui vel insi [Note: Iovius lib. 1. hist.] gni virtute vel spiritu in gerendis rebus caeteris antecellat, nimio plus crescere vel collecta gratia potentem aut clarum fieri patiuntur. Atque hoc quidem ita animis insedit, ut optimis quoque civibus probaretur. Apud Livium C. Sempronius ad Senatum: Non Senatui tanti se civem [Note: lib. 41.] aut quemquam alium esse debere, ut in parendo uni malum publicum fiat. Nec exempla desunt eorum, qui ultro in vidiae se subduxere et spontaneum exsilium tranquillitati patriae conservandae sibi delegerunt, quorum insigne unum de Johanne De la Bella recitat [Note: lib. 2. Hist. Flor.] Machiavellus. Alterum genus hominum, quibus excellens virtus odio est, Tyranni sunt,
semper ab optimis periculum sibi metuentes. Tales fuere Alexander in Antipatrum. Antiochus Magnus in Hannibalem, Dionysius Junior in Dionem, Tiberius in Germanicum et Sejanum, Claudius in Corbulonem. Nero in eundem, Constantius in Julianum, in Ursicinum et alios, Albertus Austriacus Bohemiae et Ungariae Rex in Udalricum Ciliae comitem, Ferdinandus Hispaniae Rex in Magnum [Note: In Catilina.] Consalvum. Vere enim Salustius: Regibus boni quam mali, suspectiores sunt, semperque illis aliena virtus formidolosa est. Quin et eam, quam virtutem Principes in hoste colunt et admirantur, ferre tamen in suis non possunt. Idquod prudenter in Alexandro Magno notavit [Note: fine libri 8.] Curtius; cum inquit: Non sane quidquam Alexandri ingenium solidius aut constantiushabuit, quam admirationem verae laudis ac gloriae. Simplicius tamen famam aestimabat in hoste, quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eamdem clariorem fore, quo majores fuissent, quos ipse vicisset. Atque hinc illud magnis Viris semper observatum, uti rebus a se praeclare gestis nihil ipsi efferrentur, sed omnia Principibus suis rescriberent. Docet de Germanico Tacitus, qui Germanis de victis congeriem armorum struxit superbo cum titulo: Debellatis inter Rhenum Albimque nationibus,
exercitum Tiberii Casaris ea monimenta Marti et Jovi et Augusto sacravisse. De se nihil addidit metu invidia, etc. Philippum II. Hispanum nihil acrius in Ferdinando Albano pupugit, quam quod superbam de se statuam Aniverpiae erexerat, levi regis mentione additâ. Plura his non addo. quia quaecunque in hanc rem dici potuerunt; complexus est omnia, cujus ingenio nihil inadcessum, nihil abditum, Clariss. Gruterus amicus noster. Tertii Generis facio Regescoe era bonos, sed [Note: Part. 2. discurs in. Tacit pag. 115. et seqq.] ignavos Principes, et qui sibi ipsis diffidunt, sive, ut Livius nervose admodum, qui genus et fortunam suam animis non aequant. Qualis erat olim Dionysius major qui ne filium quidem liberum ferre poterat, et avorum memoria Carolus IIX. Galliae Rex, de quo prudentissimus [Note: Comin. lib 5. de Bello Neapolitano.] scribtor: minus aegre tulisse eum filii mortem, quod ab ejus indole, quae in puero jam elucebat, sibi metueret, ipse ingenii parum excitati. Adeo videlicet dulce est imperare, ut naturales quoque affectus dominandi cupiditas pervertat, vimque ipsis. Dei decretis afferat! Quod tamen imperij mel perpetui metus et formidinis felle conditum est, ut sapiens Diadema ne in viâ quidem positum tollat.
DIu jam vapulavit Germania nostra, nec immerito, ob turpem illam aemulandi habitus aliarum Gentium et nationum libidinem. Cui rei ne foris argumenta quae rantur, vel pictoris illius etiam in vulgus notum dicterium, nullo Germanum habitu certo uti, sed nunc horum populorum, nunc illorum stulta aemulatione adsumere. Verum nescio annon maius opprobrium nostrae Gentis sit ineptissima illa Linguae nostrae corruptio et in exoticas sive transformatio, sive cum iisdem barbara atque auribus etiam ingrata confusio. Quae res facit, ut linguam ipsi nostram non intelligamus amplius, atque in convitio hoc gentis nostrae meritissimo ridiculos etiam triumphos aucupemur. Neronis principatu ostentum ingens narratur factum, cum in agro Marrucino Vectii Marcelli universum olivetum viam publicam transgressum est et contra e vestigio in locum oliveti arva successerunt. At magis stupendum intra hos paucos annos prodigium Germaniae nostrae oblatum est, in quam Italia, Gallia, et Hispania subito immigravit.
Et ferri quadantenus insania haec posset, si finibus suis staret, eamque insanirent ij solum, qui linguarum exterarum peregrinationibus notitiam non vulgarem sibi compararunt. Quis autem eo sit animi robore, qui concoquat cerdones etiam et fungos, qui loci natalis moenia nondum egressi in conviviis, foro, aut tonstrinis voculas quasdam aucupati, magno cum fermento et tumore vernaculae inferciunt, corruptis alieno sono iis ipsis, ut duplici sic furore ludibrium humanioribus debeant, magis seriis et sapientioribus odio sint ac contemptui. Non sic animatae gentes olim nobilissimae Macedones, Romani, Graeci, non hodie eae ipsae gentes, quarum furtivis plumis exornatum nos, si Diis placet, imus. De Macedonibus testis omni exceptione major est ipse Alexander Magni cognomento insignis, qui in Philotae accusatione hoc quoque crimen ei intendit. Ecquid videtis odio etiam patrii sermonis Phlilotam teneri, solus quippe fastidit eum dicere? Sed dicat sane, utcumque cordi est, dum memineritis, aeque illum a nostro more atque sermone abhorrere. De Graecis docent Cynuhas apud Athenaeum lib. 3. qui reprehendens Ulpianum quod [Gap desc: Greek words] dixisset, [Gap desc: Greek words] utitur, [Gap desc: Greek words] proptrervocem [Gap desc: Greek words] , qui erat Romana penula, usurpatam eminente quoque
â Graecis dicit, sed rarissime Romanos hoc nomine vehementer commendat Valerius Maximus: [Note: l. 8. c. 2.] Magistratus, inquit, prisci, quantopere suam populique Romani majestatem retinentes se geso serint, hoc cognosci potest, quod inter caetera obtinendae gravitatis iudicia, illud quoque magnâcum perseverantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi Latine responsa darent, quin etiam ipsa linguae volubilitate, qua plurimum valent, excussa, per interpretem loqui cogebant, non in urbe tantum nostrâ, sed etiam in Graeciâ et Asiâ quoscilicet Latinae vocis honosper omnes gentes venerabilior defenderetur. Nec illis (addit per occupationem) deerant studia doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subicii debere arbitrabantur. Indignum esse existimantes illecebris et suavitati literatum [Note: lib. 57.] imperii pondus et auctoritatem donari. Vere autem haec a Valerio dicta confirmat Tiberius apud Dionem: rujus verba sunt, Sisenna Statilio Tauro, L. Libone consulibus, Tiberius edixit, ne quis aurea vasa, nisi ad rem sacram haberet, dubitanribus non nullis, an argenteis etjam, quae aureis emblematis celata essent, interdixisset? facturus hac quoque de re edictum, emblematum vocabulum in eo poni, quia graecum esset, prohibuit, quamquam latinum, quo [Note: cap. 60.] id inter pretaretur nullum esset. Idem centurionem in judicio testimomum Graece dicturum non tulit. Claudius etiam Imperator apud eundem
Historicum, Lycium quendam Legatum, sed Romanum natum, quamquam gente Lyeius esset, cum latine interrogasset, isque non intelligeret interrogantem, civitatis ei jus ademit, dicens Romanum cum esset non debere qui sermonem Romanum et patrium loque nesciret. [Note: c. 88. in ejus vitâ.] Imitatus hac in re Augustum, qui, ut auctor est Suetonius, Legato Consulari successorem dedit, ut rudi et indocto, cujus manu ixi pro ipsi scribtum animadverterat. Atque haec quidem Linguae patriae majestas, ne ab Imperatoribus quidem sive Principibus Romani Imperii, siue culpâ imminui potuit, argumento est Marcelli responsum datum Tiberio apud Dionem, posse Imperatorem hominibus barbaris civitatem Romanam dare, vocabulis nominibusque barbaris non posse. Turcae nostri hodie Majestatem Imperii sui recte tueri sese eo putant, quod neminem legatum mittunt, nisi Turcicâ linguâ utentem, neque aliâ cuiquam respondet. Quin ad nulla foedera servanda teneri se putant, nisi q [Abbr.: quae] linguâ Turcis usitata (Arabicam Bembus ad pellat) concepta et conclusa fuerint. Quae cura, si Barbarorum animos insedit, quid nos deceat, Tiresiâ caeciorem esse oportet, qui non videat? Et audiamus Gallos, Italos, et Hispanos, quis corum alienâ linguâ suam vitiare praesumit? Verum in re perspicuâ verbosum aut disertum esse nihil adtinet.
ACtum agere multis videbor, si post tot summorum virorum doctissimas de Aulico commen, tationes, ego quoque post Homerum videlicet Iliada canere praesumam: quibus nihil repono nisi studium et voluntatem testandi bonis quibusque, nihil a me praetermitti, quod moribus sanandis faciat. Quod si ea, quae dicturus ego sum, jam ante me dixerunt alii, seculi pudor et convitium est, non paruisse recte monentibus; et quid prohibeat aut vetet eadem inculcare, et quasi fodicare languentes et in rectum segnes animos? Sin et nova quaedam affero, damnari volo, si nostra fuerint aut in publicum perniciosa. In Aulico igitur Fortissimus et Augustissimus Imperator Carolus V. Austriacus tria potissimum requirebat: Probitatem. Benivolentiam et Prudentiam: Probitatem ideo, ut bonum sequatur, malum fugiat: Benevolentiam ut quae utilia sunt Principi et Principatui, ea curet suadeatque Principi dico et Principatui:
Utrique enim conjunctim. Aulicus bene velle debet, ut docuit nos philosophus. et Alexander [Note: 3. polit. c. ule.] de Hephaestione et Parmenione, alterum Alexandri, alterum Regis amicum esse. Prudentiam requirebat, ut quae bene Principi vellet ac Principatui, sciret exsequi: Probitas et Benevolentia animi bona sunt, et dilectu vestigari debent. Prudentia paratur vel insigni experientia, qualis in Philippo Comineo fuit, Miximiliano item Burano et aliis, vel longâ aetate, quâ Nestor sapere didicit, vel multarum gentium et provinciarum cognitione, quae Ulyssem aeternitati consecravit, vel denique literarum studiis et Historiarum indefessa lectione, qua ratione Socrates et Solon in animis hominum sui memoriam posuerunt, Ad has dotes accedat gratia quaedam et comitas, qua se ingeniis Principum suorum accom modare discant, memtem, nutus, vultum eorum aucupentur, et ad commodum publicum prudentia deinde dirigant. Talis fuit apud Leonem Macellem Acazius Patriarcha apud Suidam, qui animadversa Leonis Macellae ineos, âquibus offensus esset crudelitate, ejusque ingenio exquisite deprehenso, quod id a solis laudantibus capi posset, operam dabat, ut omnia ejus dicta et facta miraretur. Quâ ratione facile eum dicto audientem habuit, atque ejus iracundiam saepe
repressit, et multis, quibus Princeps offensus erat, saluti fuit, et perpetuo exsilio damnatos in patriam recocavit. Neque hoc turpe quiquam videri debet, si Tacitum audiat in descriptione Lepidi, quem praefecti Aulici [Note: 4. Annal.] exemplar appellare mihi posse videor. Hunc ego Lepidum, inquit, temporibus illis gravem et sapientem virum fuisse comperio: Nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum in melius deflexit, neque tamen temperamenti egebat cum aequabili auctoritate et gratia apud Tiberium viguerit; unde dubitare cogorfato et sorte nascendi, ut coetera, ita Principum inclinatio in hos, offensio in illos: an sit aliquid in nostris consiliis, liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum: Haec ille. Talis Phraates quoque fuit apud Tacitum. Spartianus Adrianum privatum Trajani moribus obsequentem fuisse scribit, et huius artis scientissimus Comineus, qui Domini sui Ludov. Galli XI. etiam cogitationes soepe praevidit. Aliud obsequium est, quod deforme Tacitus appellat, Ammianus Marcellinus ancillarem adulationem. Maxime vero Taciturnitati studeat aulicus, nec arcana sibi a Principe commissa prodat aut vulget. Commendatur hoc nomine Eutherius [Note: lib. 16] Eunuchus ap. Marcellinum tanquam semperso.
brius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtures coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum instituendae causa alienae salutis nec exarsisse cupiditate plus habendi arcesseretur. Memorabile est illius consiliarij dictum, foetorem oris obiicienti respondentis: mirum non esse, si os sibi foereat, in quo tot arcana computruerint, atque hoc tanto studiosius est. Consiliario providendum, quanto diffi cilius est secreta continere. Quod Petronius Arbiter animad vertit, cum canit:
Nam citius flammas mortales ore tenebunt
Quam secreta tegant, quicquid dimittis in aula
Effluit, et subitis rumoribus oppida pulsat.
Quod si haec monita in aures animumque demiserit, inoffen sum iter inter gravissimorum negotiorum vepres conficiet, gratiaque Principis florebit. Quae res quanquam est pulcherrima, unde Seianus apud Tacit. triumphat; quod pulcherrimum, adeptum se videlicet esse, ut conjunctione Caesaris dignus [Note: 4. Annal.] crederetur: et Pomponius in laudibus Nervae ponit, eum familiarissimum Caesari fuisse; tamen hac quoque in parte maximâ opus est cautelâ, ne amicitia huiusmodi abutamur et conveniat in nos illud eiusdem Taciti de P. Suilio, quem scribit Claudii amicitiâ diu prospere, nunquam benê usum. Qua caussa Lampridius in Heliogabalo reprehendit
Zoticum. Hic, inquit, familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta et facta vendebat fumis, quam maxime divitias enormes sperans, cum aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret, egrediensque ab illo singulos adiret, dicens: Dete hoc loquutus sum, De te hoc audivi, De te hoc futurum est: ut sunt homines hujusmodi, qui si ad missi fuerint ad nimiam familiaritatem Principum, famam non solum malorum, sed et bonorum Principum vendunt, atque stultitia vel innocentia Imperatorum, qui hoc non perspiciunt, in fami rumigeratione pascuntur. Ne quid dicam, quam periculosa sit et vitrea Principum amicitia, quaeque aulicos saepe miserandis exitijs de momentanea felicitate deturbat. Itaque Salustii memores siut, qui speciem magis in amicitia Principis tenebat, quam vim. Eleganter Tacitus: incolumi Mecoe nate proximus Crispus Salustius, mox [Note: lib. 3. Annal.] praecipuus, cui Secreta Imperatorum inniterentur, aetate provecta, speciem magis in amicitia Principis quam vim tenuit. Idque et Mecoenati adciderat, fato potentiae raro sempiternae, An satias capit aut illos, cum omnia tribuerunt, aut hos, cum iam nihil reliquum [Note: Seianus. Flautianus. Hermeas, allii] est, quod cupiant. Exemplo Bellisarius unus sit pro omnibus, cui calidissimum affectum ut ostenderet Justinianus, in numorum
una parte seipsum, in altera Bellisarium armatum exprimendum curavit, cum hoc E logio: Bellisarius Romanorum gloria. Quem vero exitum adfectus iste sumpserit, omnes historiae loquuntur: sed de his pluribus dicemus in consideratione de lubricis fortunae casibus. Imprimis vero caveant [transcriber, in the print: cavêant] abuti Principum amicitiâ ad libertatem nimiam vel obloquendi vel jocandi cum Principe Libertas enimila Clytum interfecit et Philotae necem acceleravit: quorum hic apud Curtium queritur: Fides amicitiae et veri consilii libertas periculosa, vos me decepistis, eos qua sentiebam ne reticerem impulistis. De Vibio Sereno Tacitus; Tiberio vetus odium ad versus exsulem Serenum, quaedam contumacius dixerat, quam tutum, apud aures superbas et offensione proniores. Pauci enim Principes sunt, qui ferre libertatem possunt, nec crebri hodie Augusti. aut Vespasiani, aut Antonini, qui callum obduxerint ad hanc liberam compellationem. Jocis autem omnino abstineat, praesertim felle Lycambeo tinctis, aut Archilochiis: Acerbarum enim facetiarum long a memoria apud praepotentes, [Note: 5. Annal. c 15. Annal, c. 68.] inquit Tacitus, et rursus: Asperae facetiae uti multum ex vero traxere, acrem suit memoriam telinquunt. Vita constitit Petro Dano jocus mordax, quo petiverat Uladislaum Poloniae Principem, ut auctor est Martinus Crosmerus.
Chasrarico item Gallo filii sarcasmus apud Clodoveum nocuit, contraque leges pater cum filio multati morte sunt, apud Paulum AEmylium de Fusio Consule vide [Note: lib. 5. c. 2.] Tacitum d. loco. Item de Vestino ubi ita, inquit. Neronis odium adversus Vestinum ex intima sodalitate caeperat, dum, ignaviam Principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis illusus, quaeubi multum ex vero traxêre acrem sui memoriam relinquunt. Atque haec nobis Aulici Idea concipiebatur intra animum. Perfectiorem dari posse nihil dubito, sed utinam vel horum, quae hic dicta sunt, omnes memores essent.
VArios jurisjurandi ritus et formulas descripsit Alexander ab Alexandro, et doctissimus Brissonius, aliique omplures, quae notata nobis super ea re non ita protrita, propter adolescentes Antiquarum literarum studiosos, placuit in hoc caput conijcere. Distinguam autem JURAMENTUM in duas veluti classes. Primum enim dicam de Principum juramentis, deinde de privatorum. In Principum juramentis eorumque qui
imperio populo praesunt, notabile hoc occurrit, qood principes et imperatores, juramentum iurabant non proletarium aut vulgare, sed magnificum, augustum et suâ fortunâ dignum. Tale est juramentum Augusti apud Suetonium. Ita mihi salvam ac [Note: lib. 2. cap. 28.] sospitem remp: sistere in sua sede liceat, atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar, et moriens, ut feram mecum spem, mansura in vestigio suo fundamenta reip: quae iecero. Cui si mile fuit juramentum quoque Trajani, quem aliquoties jurando dicta consuevisse firmare scribunt: Sic in provinciarum speciem redactam Daciam videam Sic Pontibus Istrum, Euphratem superem, etc. Ammianus Marcellinus [Note: lib. 24.] eleganter de Juliano Imperatore: Animabat Iulianus exercitum cum non per charitates, sed per inchoatam negotiorum magnitudinem deieraret adsidue: Sic sub jugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet Orbem Romanum. Quibus simile Probi illud est apud Flavium Vopiscum ad Capitonem Praefectum Praetorio: Te quaeso Capito, Ita mecum salvâ rep. perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessa. [Note: in Tacite Imp.] rium est ubique militi, pares. Neque abludit illud Planci Imperatoris in Epistola ad Ciceronem: Quod ad me adtinet, mi Cicero, ita ab [Note: 9. Epist. lib. 10.] imminentibus malis, resp. me adiuvante, liberatur, su honores praemiaque vestra suspicio, conferenda
certe cum immortalitaete, ut sine his nihil de meo studio per severantiaque sim remissurus. Quam elegantem observai`ionem magno etiam Casaubono, adceptam ferimus,
In Privatorum Juramentis notabile hoc, quod iurabant per nomen Principis, per genium Principis, et per fortunam eius. Sic apud Tacitum Rubrio crimini dabatur violatum perjurio nomen Augusti. Horatius etiam:
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras.
De Racione jurandi per genium Principis multa illi, quos ante laudavi. Per fortu nam suam Tiberius initio Principatus sui jurari vetuit, postea tamen coeptum est jarari per fortunam eius et Seiani simul. Iurabant etiam tacto Principis capite. Sic Jovius apud Zosymum [Note: lib. 5.] Honorii caput tangendo jurat. Fuêre autem haec juramenta per Principem facta omnium gravissima, ut fine eius libri docet idem Historieus: Si, inquit, Deo praestitum fuisset jusjurandum, fortasse negligi posse, permittendo benignitati Divinae facinoris impii condonationem. Sed quando per taput imperatoris iurassent, non jam eis fas esse, contra tam grave jusjurandum delinquere Quam impietatem duo sanctissimi scriptores, Tertullianus et Minutius graviter reprehendunt; Ille quidem his verbis: majore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis,
quam ipsum de Olympo lovem, citius denique apud vos per omnes Deos, quam per unum genium. Caesaris peieratur Et Minutius: Tutius est eis per lovis genium peierare, quam Regis. Et Lucanus inter ultiones sanguinis civilis, facunde hanc posuit insaniam. Ita enim canit.
cladis tamen hujus habemus
Vindictam, quantam terris dare numinafas est.
Bella pares superis faciunt civilia divos,
Inque Deûm templis jurabit Roma per umbras.
Hoc etiam memorabile est, quod Ammian. Marcellinus habet de militari juramento: Jussi tunc universi milites in Juliani nomen jurare [Note: lib. 21.] solemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub execrationibusdiris verbis juravêre eonceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos. Meminit et alius formulae Hieronymus Epistola. 79. ad Heliodorum: Insacramenti verba jurasti, pro nomine ejus non patri te paerciturum esse.
LEgenti mihi Vespasiani elogium apud Dionem: Omnes, non ut imperator, sed ut privatus, memor veteris fortunae, excipiebat, in mentem venitmultorum Principum studiosa
cautio, ne veteris suae fortunae memoria, quovis modo, aboleretur. Non enim jucundum modo sed et gloriosum est, meminisse velse, vel majores fortunâ oppressâ veluti ac pedibus subjectâ, virtutum praemia consequutum esse. Quid? quod veteris fortunae memoria frenum est cupiditatum, adeoque libidinem dominationis comitem comprimit et sistit. Exemplo maxime evidenti et perspicuo Agathocles Siculus est, qui figuli filius, nullâque generis praerogativâ commendabilis, bellicis studiis clarus, tandem regno Siciliae dignus judicatus est. Hic memor Originis, quamque in ludibrico fortuna eum collocasset, ne regni specie abriperetur ad illicita, ortus sui memoriam sic conservavit, quoties cibum caperet, aureis argenteisque vasis misceri fictilia jussit, quorum intuitu figuli se filium esse recordaretur. Quam in rem eleganti Epigrammate Ausonius:
Fama est fictilibus coenasse Agathoclea regem.
Atque Abacum Samio saepe onerasse luto.
Quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum,
Sicaniae, figulo de genitore satus.
Fortunam reverenter habe, quicumque repente
Dives ab exili progre diêre loco.
Agathoclis exemplum aemulatus est Primissaus Bohemiae Dux antiquissimus, Lybussae maritus, quem, cnm ab aratro maritum sibi
de legisse, Legatis ad eum decem equi sui ductu missis, iique ad ripam fluvii Belinae, quo loco pagus Stadicius, Primislaum in agro invenissent agnitum, dum equus poplites aratori una cum cervice quasi venerabundus submittit, adloquantur atrum panem et caseolum de vomere mensae vicem fungente ad rodentem. Principemque consalutant, qui responso praesagiisque de duratione et incrementis Imperii Bohemici datis, vestitum obsoletum rusticanumque deponit, ac se purpurâ et calceis, â Lybussa missis, iuduit, et sic lautior equum conscendit, Vicegradum iturus ad celebrandas nuptias et capessendum in Bohemos imperium. Cum paulum processisset, hei mihi, inquit, manticulum, in quâ obsonium inerat, et carbatinas, quibus calceatus eram, charas mihi exuvias, mecum auferre oblitus sum. Redeat, oro, unus in agrum, et ad me utraque referat, qui retulit, quid est, idquit, Princeps? qnur tanti tu aestimes vilem perulam et agreste calceamentum? Abiicienda meâ opinione utraque potius quam oculis ingerenda, nisi rideri ob haec aspectatoribus, quam celebrari mavis. Cui Primislaus, Imo celebrabor per ista, si fortunae meae monumentum ad posteros reliquero, quo submoniti successores Principes minus olim intumescant. Valde enim insolens Princeps fuerît, quisquis
crepundiis originis suae tam agrestibus conspectis, tumorem animi et inflationem non [Note: lib. 8.] seposuerit. Haec Cosmas Pragensis et Dubravius; suntque istae reliquiae diu post servatae Vicegradi, ut ex Cosma adnotavit. cap. 6. histor. Bohemicae AEneas Sylvius. Cosmas calceos sive cothurnos ex subere consutos scribit, [Note: Anno Christi 780.] Sylvius ex querno robore factos ait. lisdem cogitationibus Lesco secundus electus Poloniae Princeps animum exercuit; ex plebeio enim ad imperii habenas evectus, ut scribit [Note: lib. 2. hist. Polon.] Martinus Cromerus, non modo singulari fuit in victu cultuque corporis parsimoniâ, sed et rudibus et crassis pannis, quibus ante principatum usus fuerat, aulaeorum loco suspensis veteris suae fortunae memoriam perpetuo in oculis habere voluit. Paulo aliter Alexander Guagninus, qui ait, totis diebus vitae suae diligenter observasse hunc principem, ut Principalibus ornamentis superindueret vestes, quas olim ex vili lana gerebat: quo direxit et hoc distichon:
Ante oculos voluit monumentum vile prioris
Fortunae sagulum semper habere suos.
Non minus memorabile est exemplum VVillegisi Archiepiscopi Moguntinensis, de quo post alios Siffridus Presbyter: Tempore S. Henrici Imperatoris, VVillegisius Archipiscopus Moguntinus vivebat: Ille, quia humilem progeniem
habuit: et patrem qui currus et bigas facere solaebat: in thalamo ornatis et grandibus litteris haec scripta habebat: Willegis/ Willegis/ Deiner ankunfft nicht dergiss. VVILLEGIS RECOLE VNDE VENERIS. Omnibus etiam aulae suae parietibus rotas appingi jussit, ut earum intuitu suamprosapiam recognosceret: Inde etiam in insignibus Moguntinae sedis rotas est cernere. In Analibus denique Magdeburgicis reperio quendam Ludolphum â Kroppenstedte dictum. rustici pauperis filium, ad Archipraesulatum doctrinâ et virtute pervenisse, quem cum mater armis et inopiâ oppressa adire vellet, vitae mox finiendae subsidia petitura, jussa est ab aulicis, qui pannosam Baucin Principis conspectui offerre, parum decorum judicabant, habitum mutare, nobilique amictu ad Praesulem indutam deduxere: Qui tamquam ignotam repudiavit, matremque suam esse negavit; rusticam eam fuisse dicens nec umquam tali habitu usam, nec per status conditionem aut rei inopiam uti potuisse: Educta igitur et pannis suis reddita, postea ad Praesulem regressa est, qui obviis ulnis eam amplexus et matrem salutavit, et honestissime ad extremum usque halitum secum habuit. Discant hinc [Gap desc: Greek words] quid se deceat, qui ubi paulum emersere ex luto, omnes infra se despiciunt, et non familiares et amicos veteres modo, sed et charitates,
affectus, atque necessitudines suas aversantur, quos tales Seneca suis et vivis coloribus depingit. cum ait; Parentes suos non amare impietas est, non agnoscere, insania. Nec minus vere Augustinus: Caninum est parentes non agnoscere, et quem ille vereatur aut revereatur, qui parentum nomen dediscit. Paucis verbis omnia complexus est Nazianzenus, cum inquit,
[Gap desc: Greek words].
Nempe Deum facile abiuret, quicumque parentes
Abnegat, unde hausit vita animamque suam.
A se, inquit, Chrysologus, migrat et ab homine totus transit in bestiam, paternae pietatis immemor et gratia genitoris oblitus. Fastus etiam ille et contemtus, in fortuna prosperiori, veterum amicorum, ineptus est et odiosus. Fortuna inquit, philosophus, mutare debet, quae circum te, non ipsum te, neque ista pugnant, Principem esse, et amicitiam cum amicis sartam tectam conservare. Laudatur a Xiphilino Vitellius: quod saepe mentionem fecerit veterum sodalium, eosque in honore etiam habuerit. Et addit Historicus, Neque enim turpeaut se indignum putabat, si aliquem ex iis agnoscere videretur, quod plerique faciunt, qui elati maximis et insperatis honoribus, oderunt eos, â quibus senorunt, humiles antea et abiectos, cognitos fuisse. Vere dicit, et Exempla hodie nimis quam obvia.
VAlde graviter non uno loco Gentium Theatra exagitat Theologus Afer Tertullianus: Nunc enim consistoria [Note: lib. de spectâ. c. 17.] impudicitiae appellat: nunc Veneris [Note: Ibid c. 10.] Sacraria, nunc denique arcem [Note: Sipolog. adv. Gentes c, 6.] turpitudinum, et stuprandis moribus apta conciliabua: Quae cum legerem, nec ab iis diversa reperirem apud Chriysostomum, Cyprianum, Augustinum, cepi exquirere, soline Christiani, odio Gentilismi, in spectacula veterum inveherentur, quia a praesertim Augustinum audiebam exclamantem: Omnia in theatris pietati ac honestati contraria fieri: an vero ipsi quoque Gentiles, si qui meliores, conspirarent cum nostris judicio? et reperi nihil tam atrociter a nostris dici potuisse, quod non superaret severitas Censorum etiam gentilium. Initio quidem instituerant Gentiles, tam Graeci quam Romani Ludos quosdam in honorem Deorum suorum, et Agones, quorum crebra passim mentio, qui religiosissime certe colebantur, maximeque majestati et honori numinum serviebant, omnia impurae libidinis aut cujusquam turpitudinis signa vel judicia protulerant. Postea vero quam in Romanam
Rempublicam vitia finitimarum gentium invasere, Histriones quoque sensim ex Histria, ut ait Verrius Flaccus, in Vrbem irrepserunt, ac impudentiae Ludos aperuerunt. Scaliger ex Hetruria [Note: I. de. Poet. c. 30.] Ludiones evocatos scribit, et Thusco vocabulo postea a Romae dictos Histriones. Primum Romae comparuisse T. Sulpitio Poeno, C. Licinio Coss. Hos P. Nasica Censor tribu movit propter sordidioris operae contemtum: de quo facto ita Illustris Scaliget: Fortasse hoc recte factum sit, ne censeantur esse cives. Martii, qui famuli essent aurae gesticulariae: At aerarios eosdem ab illo item factos, potentiae fuit, non prudentiae: Exigenda enim exurbe ars fuerat, cuius artifices damnarat. Acraerium faceret umversum populum Romanum, cuius cum assensu tum inssu atque etiam favore id admittebatur: Auctor potius quam actor improbandus. Verum belluae multorum capitum id semper fuit peculiare, ut caput haberet [Note: lib. de spect.] nullum. Haec Scaliger in quo pulchre conveuit ei cum Tertulliao: qui eodem facinore obstrictum spectatorem dicit cum actore, et Lactantio, cujus verba: Parem noxam contrabunt [Note: Miles. ult.] aures et linguae: quibus omnibus succinit Apuleius: Quod facere, inquit, vetitum est, idem et adspicerre vetitum est. Peccare videlicet et peccato faver perinde est. Coeterum cur damna vêre scenicos hos ludos tam multi, et praeter hos Aristoteles quoque, et Seneca, Philosophorum duo
Corcula? Rationem reddere itidem paucis verbis visus est Augustinus: qui nullo modo potuisse [Note: Ep. 202.] scriptiones aut actiones fabularum recipi, dicit, nisi mores recipientium consonassent. Atque haec praecipue caussa movit, cur Solon, Thespim Tragoedum, acerbe increparet, et caussanti jocum esse, res ponderet baculo terrae impacto, jocum autem illum seria sequuntur. Stuprandis igitur moribus civium (ut dicebat supra Tertullianus,) faciunt haet ludicra, quae pestis Reipublicae est [Note: lib. 4.] capitalis. Notavit hanc causam Zosimus in Theodosio, tantum, inquit: coplures in Vrbe Mimi ridiculorum, et quidquid ad obscoenitatem et flagitiosam dissolutamque Mysicam pertinet, actantum ad corruptelam praecipitavit, ideo Respublicae quod essent, qui horum dementiam imitarentur. Ammianus item Marcellinus de Constant I tem poribus: Paucae domus studiorum, seriis cultibus [Note: lib. 14.] antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torrentes exundant, perflabdili sono, vacalitinnitu fidium resultantes. Denique pro philosopho Cantor, et in locum Oratoris doctor artium ludicrarum accttur, et Bibliothecis, sepulcrorum ritu, in perpetuum clausis, Organa fabricantur hydraulica et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiarque et histrionici gestus instrumenta non levia. Ubi nota mihi vocalis Musicae et instrumentalis item insectationem, [Note: lib. 30. lib. 1.] quam et alibi saepe habeas. Vetus Poeta Organa Musica venuste vocat arma pruriginis.
Seneca sonum non virilem. Justinus instrumenta luxuriae. Zosimus quem paullo ante laudavi, de Augusti temporibus ita loquitur: [Gap desc: Greek words] ; Pantomimorum et Histrionum saltatio prius incognita, temporibus ejus in usu esse coepit, etc. Hos innuit Dio cum ait: Florebant per id tempus Bathyllus et Pylades salratores: propter quos cum saepe populus in studia iret et partes; Caesar Augustus Pyladem oderat: cui ille respondisse fertur: Id vero tibi conducit Caesar: populum propter nos distentum et occupatum esse: Meminit eorumdem Seneca quoque et de honore habito ipsis testatur [Note: lib. 1.] Naturalium quaestionum libris: Stat per successores Pyladis et Bathylli domus: Harum artium multz sunt discipuli, multique Doctores: privatim urbe tota sonat pulpitum. Recte dicit de successoribus: Erant videlicet illi Mnester, Paris, Phabaron, Caramallus et alij.
Cautiores circa hanc rem veteres Graeci, qui teste Cicerone, nugivendos hosce gravissime [Note: lib. 2. de bello Gall.] vindicârant. Cautiores Nervij, de quibus Caesar accepit olim: Nullum aditum esse ad eos mercatoribus, nihilpati vini, reliquarumque rerum ad luxuriam ullo modo pertinentium, quod his rebus relanguescere animos eorumque remitti virtutem existimarent etc. Inde artes Tyrannorum et [Gap desc: Greek words]
effoeminare cives, ut imperium tanquam onerosum detrectent et alteri facile permittant. Recte vos, ô Nervii nervosi: effoeminari videlicet noluistis: Hic enim modus [Note: [Gap desc: Greek words] lib. 4. Hist.] est galeatos lepores faciendi, voluptatibus de inescare tamquam hamo illito, unde Tacitus de Romanis, Voluptatibus plus adversus subjectos, [Note: lib. 4. Hist.] quam armis valent, etc. Hannibalem Campania docuit: Nec Graecis ignota fuit haec ratio, nec aliis, ut nos monuit CL. Gruterus noster, qui videatur ad locum hunc Taciti, et satisfaciet quam quam avaro sititori, fons ille omnis eruditae et reconditae etiam doctrinae. TalesVoluptatum artifices erant de quibus idem Ammianus Marcellinus: Videre erat in Vrbe plebem, mentibus ardore quodam infuso a dimicationum curulium eventu pendentem: quae res memorabile nihil vel serium agi Romae permittebat. quem locum cum oculis usurparem, cepi Germaniae nostrae fatum miserari: Hodie enim concertationes istae de Religione, a quarum eventu plebs etiam, et indocta cerdonum manus stultissimo ardore pendet, omnem bene gerendi rem absorbent occasionem. Hodie Persarum delicias effoeminare Turcas, auctor est Soranzius: Verum ad rem tam: evidentem [Gap desc: Greek words].
VErum dicam, nec mentiar, lachrymae mihi prorupêre, cum legerem ista Taciti [Note: lib. de morib. Germanorum.] : Superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit: sive a diit Hercules, seu quidquidubique magnificum est, in claritatem ejus referre consensimus. Nec defuit audentia Druso Germanico, sed obstitie Oceanus in se simulatque in Herculem inquiri. Mox nemo tentavit: Sanctiusque ac reverentius visum de actis Deorum credere quamseire. Amarum, inquam, flevi, consideratione Gentilium, a quibus nos, qui Christiana sacra profitemur, vinci pietate turpe et flagitiosum deputabam. Veniebat insimul in animum Philetae quoque monitum fuisse vetus sed probum:
[Gap desc: Greek words]Quid enim hodie disputando et altercandonon conamur de Deo nosse? In abdita i ejus irrum pere conamur et inaccessum illud lumen vespertiliones nos miselli, adire praesumimus, eo plerumque, proh dolor! cum fructu, quo muscae ignem circum et pervolitare solent. In Olyntho Thraciae locum Scarabaeis infestum esse scribunt, in quem longe lateque
alioqui circum volitans Scarabaeus si conjiciatur, egredi nequit, sed seipsum in gyrum continue contorquens, misere tamdem immoritur. Pari modo qui Divinae majestatis arcana, voluntatisque non patefactae clausa, temerario ausu rimari tentant, vertigine mentis correpti in speculationibus istis misere haerent tandem et hosti generis humani praedae cedunt. Quid tota Theologia hodie nostra
(sicut olim Philosophia et Medicina), quae ad [Gap desc: Greek words] salutarem nobis praeire debebat in meras [Gap desc: Greek words] miserrime devoluta est, et ut D. Paulus loquitur [Gap desc: Greek words] item [Gap desc: Greek words]. Quod malum tanto luctuosius merito bonis videtur, quanto jam est invereratum magis et obsoletum, pluriumque retro temporum serie velut ad nos deductum. De Constantio Imperatore Ammianus Marcellinus queritur, Religionem Christianam absolutam et simplicem (attende quaeso) anilt superstitione confudit, in qua scrutanda perplexius, quam componenda gravius, excitavit dissidia plurima, quae progressu fusius aluit, concertatione verborum, ut catervis Antistitum jumentis publicis ultro citroque discurentibus, per Synodos, quas appellant, dumritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos. Rectius et probius Andronicus Imperator, de quo Nicetas Choniates: Tantum,
inquit, abfuit, ut morem tunc et nunc receptum de divinis dogmatibus disserendi probaret aus de Deo novum aliquid vel dicere vel audire vellet, etsi ipse rerum divinarum peritissimus esset, ut novarum Patrarum Episcopum Euthymium virum eruditione clarum, et fohannem Cinamum in tabernaculo suo contra Lopadium disserentes super illo: PATER MAIOR ME EST, non solum objurgarit, sed otiam abjecturum se in profluentem amnem Rhyndacum serio minatus sit, ni desisterent talia loqui. Hodieque apud Turcas et Moschos capitale esse novimus de Sacris aut Religione disputare. Rationen autem se quis poscat hujus instituti saluberrimi, dabiteiam Sisinnius apud [Note: Hist. Ecclesi ast. lib. 7, c. 12] Sozomenum his verbis: Disputationes hae non solum non tollunt aut reconciliant Schusmata, sed haereticos praeterea magis ad contentiones accendunt. Idcirco vitandas omnino suadeo, testesque sacrorum adhibendas tantum [Gap desc: Greek words] formulas fidei a veteribus traditas. D. Paulus dixisset: [Gap desc: Greek words] : Verissimetu Sisinni, et viderat hoc Julianus quoque Im perator apud Ammianum Macellinum, dequo ita scribit: Vbiabolitis, quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi, quae vellet, advertit, suipectoris patefecit arcana, et planis absolutisque decretis, aperiri templa, arisque hostias admoveri, et reparari Deorum
statuit cultum. Vtque disposiiorum roboraret [Note: Ecce tibi Pdeam nostre seculi.] effectum, dissidentes Christianorum antistites cum, plebe discissâ in palatium intromissos monebat, ut civilibus discordiis consopitis quisque, nullo vetante, veligioni suae serviret intrepidus. Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentiâ non timeret unanimantem postea plebem: nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum, expertus. Quibus postremis verbis pulchre convenit ei cum D. Eucherio Episcopo: Ex fratribus, inquit. efficuntur [Note: in Homil. p. 413 citante Fr. Tiliobregâ in notis ad Ammian.] capitales inimici, et fiet lugendum turbatâ germanitate discidium, et erit intra hominem non jam fidelis fraternitas, sed fralis hostilitas. De D. Marco Imperatore accepimus, eum cum Paloestinam transiret AEgyptum petens, foetentium Judaeorum et saepe tumultuantium toedio percitum, dolenter exclamasse: O Marcomanni, ô Sarmatae, tandem alios vobis inquietiores inveni. Transiret ô ille nostram nunc Germaniam, exclamaret utique: O Gentes ô populi, turbatores pacis et tranquillitatis hostes jurati: tandem vobis omnibus Christianos in quietiores in veni. Adeo videlicet quadrat hodie in Theologos, quod Galenus [Note: lib. 1. de Nat. Facult.] olim de sectis in genere pronuncia vit: [Gap desc: Greek words] nempe [Gap desc: Greek words] : Contentio haec
Amminn. circa sectas malum est, quod nec avertas facile nec eluas, omnique prorsus est insanabilius scabie. Caussa autem, cur parum proficiatur velitatiouibus istis theatricis aut Synodicis, potissima videtur ista esse, quod plerique non tam Christi gloriam fratrumque salutem spectant, quam honori suo consultum volunt; plures quae perperam in juventute didicere, in senectute confiteri turpe sibi ducunt et inglorium siveignominiosum, ut loquitur elegantiarum arbiter Petronius, noluntque, Quae imberbes didecêre, senes perdenda fateri cum Horatio, sed tenellis insantiae quondam suae persuasionibus in senectute [Note: lib. 1. de Statu Animae. lib. 10. Hist Rom.] etiam puerascunt, ut eleganter Claudius Mamercus. Obsignabo caput hoc auro| contra caris Nicephori Gregorae verbis: cum doctrinam nostram ita imbiberimus, ut ferri naturam facilius mutes, quam nos a patriis dogmatibus abducas: Quid opus est disputationibus nihil prosuturis? Haereticos regeris? Dico, sinunc primum et primis nobis molesti essent, istaque proponerent, fortassis et ipsi ad certamen Disputationis Deo propitio, accingeremur. Sed cum olim haec tractata sint et eo quo decebat ordine transacta, et diuturnitaie temporis confirmata, semperque illi repudiati: quo iure hodie, quae olim decreta recte sunt, turbabimus, et inani labore eadem subinde repetemus? Quod istis quidem nec grave est, et summo studio quaeritur. Nam aliis atque aliis rationibus cominiscendis et subinde melioribus
promittendis, aut victoriam sibi de nobis olim victoribus, abolito vetere probro pollicentur: aut cum mala mulra in conventum nostrum usitato cum supercilio dixerint, famam per summam impudentiam spargent, neglectaque veritate, ut sunt pusillis ac jejunis ingeniis, de sua victoriâ gloriabuntur. Verum nobis amplitudo nostra non deserenda est, neque ea agenda, quae e re adver sariorum sunt, sed ea potius, quae nobis expediunt. Quantae porro vecordiae esset, cum Graeci qui Pythagoram aut Epicurum sequuntur, adeo divina et certa putent decreta Magistrorum, ut quidquid illis dixeris, taciti ferant et immotis animis et linguis: nos vero legibus et decretis procerum religionis et fidei nostrae, nolle citra demostrationem constitutis limitibus insistere, sed alios disceptantes et curiose rixantes ac mentem dilacerantes ferre non aliter, quam hostes spolia tractare solent, quae ignominiose distrahunt? Et paulo post, Gregorius etiam divinarum rerum peritissimus, non minus linguam ab istiusmodi disputationibus retrahit, quam manus a flamma ignis. Haec ille.
VEtus est sed certissimum hominem et homini Deum esse et Diabolum, prout enim
animatus est quique in alterum, ita bene ei facere cogitat et facit, aut male. Exemplo sint immania illa supplicia, quibus Tyranni e media tollere consueverunt illos, quos rebus suis minus favere existimant.
Eorum suppliciorum genera quaedam rariora in hoc caputconijcere lubet, ut vel inde adpareat, quo usque furor humanus nocendi libidine ardens progrediatur. Atque initium quidem ducam a Turni nece, quam Livius describit: [Note: decad. 1.] Indicta, inquit, caussa novo genere lethide iectus ect ad Caeput aquae Ferentinae, crate superne iniectâ saxisque congestis submersus. Cui simile supplicium apud Thuanum legere memini, quo [Note: hist. lib. 6.] periit Giarda Vauri domina, cuius verba sunt; nec mulieribus abstinuere Pontificii Legati, sed Giardam Vauri dominam in puteum praecipitatam saxis super inectis obruerunt, quod eamex fratre vel filioconcepisse dicerent.
Nihil hîc dicam de Mezentij suppliciis, quorum atrocitas ex relatione Virgilij nota est. [Gap desc: Greek words] Pary satudis non possum non adferre, quo perire fecit Mithridatem, qui per vinum Cyri necem contra Artoxerxen jactaverat Id genus supplicii verbis his describit Plutarchus: [Note: In Artoxerxe] [Gap desc: Greek words] , [Note: Vide de hoc supplicio etiam Zonaram Tom. 1. Annal. qui Persas atrocitate poenarum omnes Barbaros vincare dicit.]
hoc est, Scaphismi hujusmodi supplicium est, Scaphas duas inter se congruentes adcipiunt, in alteram supinum eum, qui poenae destinatus est, locant, inde inducunt alteram et coaptant ita, ut manus, pedes cum capite exerantur, reliquum corpus inclusum sit, tum cibum necando praebent, quem si rejiciat, compellunt cum oculos fodicando sumere. A cibo mel et lac confusum ei ad potum infundunt, tum ad solem obvertunt assidue oculos ejus, ut incubantium examine muscarum tota facies integatur. Cum
autem intus a se reijciat, quae homines, qui edunt et bibunt, necesse haben reijcere, tineae et lumbrici ex tabe et putredine excrem entorum proveniunt, a quibus in viscera penetrantibus corpus corroditur et absumitur. Postquam constat exspirasse hominem, ablata stapha superiori corosam cernunt carnem et vermium hujuscemodi examina mordicus visceribus adfixorum, eaque adedentium. Ad hunc modum Mithridates excarnificatus septendecim dierum spatio contabescens tandem interiit. Idem Plutarchus Bessi quoque supplicium miserabile commemorat, quem Alexander dilacerari fecit directis arboribus duabus in unum deflexis, quarum utrique corporis partem alligavit. Inde laxatae ambae atque im petu in altum relatae partem utraque suam retinuêre; Quo supplicij genere Flavius Vopiscus narrat ab Aureliano punitum quemdam militem. Verba eius sunt: Militem qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret et ad ea pedes militis deligaret, arbores deinde subito dimitteret, ut sic scissus miles utrinque penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. Graeci hoc Persicae crudelitatis supplicium [Gap desc: Greek words] vocant. Cicero in Verrem supplicium fuisse apud Graecos ait, quo malefici palam et in foro ad numellas vel ad palum adstringerentur, Qua de
revideatur Budaeus in Notis ad Pandectas. An idem id fuit supplicii genus cum eo. cuius meminit Procopius 3. belli Gothici, ubi dicit, Palos defixos ab imoper verenda maleficis, nostri Gpissen apell. estque ejususus maxime in Ungariâ et Bohemiâ hod e, quomodo et in uncationis, cuius supplicii crebro meminit Ammnianus Marcellinus? Horrendum supplicii genus usurpatum ab Avidio Cassio refert Vuliatius Gallicanus: Primus inquit, suppliciz genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedunt octoginta et centum, et a summo usque ad imum, damnatos ligaret, ab imofocum adponeret incensisque aliis, alios fumi cruciatu, alios timore etiam necaret. Atrocissimum autem fumi supplicium esse Martyriologici scriptores testantur, cui geminum, quo Alexander Severus punit eum qui fumum vendiderat, fumo videlicet, ex lignis humidis et stipulis facto.
Carnifices Mauri hodie lento igne torrent martyres ineffabili cum cruciatu, nostri Schmaichen adpellant. De Carolo Magno Johannes Turpinus scribit, eum Gannalonem [Note: in vita Caroli cap. 26.] exercitus sui proditorem quatuor equis torius exercitus ferocissimis alligari jussisse, sessoribus singulis equis adsignatis, qui contra quatuor mundi cardines eosdem admitterent. Sic ille iu quatuor partes discerptus interiit. Quod genus supplicii hodie adversus
Principum Asassinos sive sicarios retinetur, eoque periit patrum memoriâ Pultrodus Guisii interfector in Gallia. Fuit et hoc atrox factum, quod de Urbano VI. Pontifice scribit Collenutius, cuius verba sunt Eseptem Cardinalibus, quos vinctos proper conspirationem adversus se initam ducebat, quinque in saccos immissos, ligatosque in mare proiecit, reliquos Genuae in judicio convictos securi necavit, eorumque corpora in furno exsiccata in sarcinis inde jussit adservari, et mulis imposita cum peregre profibiscebatur, ante sese illa cum purpureis pileis vehebat, ut omnibus eâratione adversus se aliquid tentantibus terror esse possent. De Agathoclis Siciliae Tyranni saevitia haec ex veteribus Historicis collegit Facellus (Decad. poster. rerum sicul. l. 4. p. 326.) AEgesthae quae et Segesta in Siciliâ divitiarum dissimulatores astragalo, quod torturae taxillariae genus est, torquebat. Stratum praeterea aeneum ad humani corporis mensuram fabrica vit, in quo reos membris omnibus impofitos subiecto igne comburebat. Mulierum etiam divitum ad aurum proferendum talos clavis ferreis perforabat. etiam mammas dissecabat. Praegnantium capita ventrem ac foetum gravi lapidum pondere premebat. Idem Facellus narrat (lib. 9. Dec. post. p. 548.) Thomam Barresium Siculum Nicolaum Clanceoffum serrâ per dorsumlum
bosque adactâ medium secuisse. Concludam triste hoc et horendum caput, duplici inusitatorum suppliciorum genere, quorum alterum Anglia vidit, alterum Gallia flevit. Scribit Robertus Guagninus, Ducem Clarensem, Eduardi Regis Angliae fratrem, convictum adversus fratrem insidiarum, solemni Parlamenti sententiâ damnatum, sic periisse; Initio in Maluatici vini dolio vivus exstinctus, est, postea inde exemptus capite truncatus. Gallicum supplicium Thuanus commemorat, qui scribit, Ducem Sabaudiae, in Merindolios, inter alia innumera suppliciorum genera, etiam scarabaeo adposito ad pectus rustici, et occluso, saeviisse, ut miserrimus sic intror sium corrosus, immanissimis cruciatibus periret, Videatur suo tempore. [Note: lib. 7. p. 69 [reading uncertain: print blotted] ] Bolessai Poloni saevitia in mulieres Cracovienses adulteras, apud Martinum Cromerum. Suplicium item Bellini Comitis, cui Procopio [Note: lib. 8. p. 53.] nomen fuit, apud Dubravium, qui primum excoecatus, tum manibus atque pedibus truncatus, tandem in flumine Bellina submersus est. Quod supplicium atrocius causa facit. Timidior enim ad versus hostem fuerat, quam ducem suo principi fidelem aequum esset. Quod nec Historicum fugit, qui sic concludit recitationem hanc: vix potuit gravior poena proditioni constitui. quam est constituta tunc pavori. De plumbi
liquentis in os infusione, videatur lib. 1. Tit. 14. Codicis Theodosiani, et ad eam l. Hottomannus in I. 35. ff. de Reg. Juris,
ELeganter Hesiodus et Ovidius de diversitate seculorum et aetatum fabulantur, aureis videlicet argen tea secula, his aenea, aeneis ferrea successisse. Si enim omnia diligenter examines, omnem ruentis hujus Orbis statum animad vertere non erit difficile, in fundo omnia nostra haerere atque fecem hominum, prae ut olim fuêre, in trris agere. Unde ineptus sit oportet, qui omnia, in hac mundi senectâ, conformare postulet ad juris stricti severique normam, Graecum est adagium, [Gap desc: Greek words] , sive ut alius inquit, qui inter insanos solus sapere cogitat, omnium maxime desipit. Praestat, igitur, ut inquit Horatius, obsequio quandoque grassari, non quidem ancillari, sed ut Tacitus loquitur, medio itinere pergere inter abruptam contumaciam et deforme obsequium, recedere, item a summo honestatis rigore et Taciti illud animo versare, [Note: lib. 24. Ann. p. 44.] Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur
Ut enim in navigando tempestati obsequi artis est, sic in his vitae humanae et Imperiorum Civilium fluctibus non semper tenendus est cum periculo cursus ille directus ad honestatem, sed confugiendum ad [Gap desc: Greek words] et mutatâ paululum velificatione ad portum optatum tandem ad pellendum. Quod cum nollet facere Cato, sed ne latum quidem quod dicitur, unguem ab honesto decederet, maxima Romanae Reip: vulnera inflixit, adeoque non sine caussa a duobus summis viris reprehensus est; Plutarchum dico et Ciceronem: quorum ille queritur de ipso, quod parvula jactura deliberatae honestatis, ingentia incommoda reip: redimere detrectarit. Ciceronis vero verba sunt ad Atticum: Catonem nostrum non plus amastu, quam ego. Sed tamen [Note: lib. 2. Ep. 1.] ille optimo animo utens et summâ fide, nocet interdum Reip. Dicit enim tanquam in Platonis politia, non tanquam in Romuli fece sententiam. Apud Tacitum inter complures maxime reprehenditur hac caussa Cn. Piso, quem ait fuisse Tiberii Imperio ingenio violentum [Note: Annal. lib. z.] et obsequii ignarum, insitâ ferocia a patre Pisone, adeo ut vix ipsi Principi concederet: liberos eius, ut multum infra se, despectaret.
Quales qui sunt, minus sapienter rebus suis consulere videntur, nec illud Jasonis obser [Note: In Praecept. gerendae reipt] vasse, apud Plutarchum: qui Thessalorum
Tyrannus cum quaedam importunius fecisse cul paretur, respon disse fertur: Necessarium esse viro sapienti in parvis a justitiâ abire, qui in magnis eam salvam velit. Neque Principi proximi syderum cursum imitari debent, uti sicut illa contrarium mundo iter instituunt: Ita [Note: in cap. 7.] ipsi quoque Principi sem qui contradicant et cum eo collidantur. Laudatur in hanc rem et cautelam a Salustio Jugurtha, quem ait modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis, in magnam [Note: in vita Agr.] claritudinem brevi pervenisse. Idem Tacitus socerum Agricolam commendat, quem scribit fuisse peritum obsequi et eruditum honestis utiliae miscere. Et paulo post de eodem eleganter, inquit: Domitiani natura praeceps in iram et quo obscurior, eo irrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumaciâ, neque inani jactatione libertatis famam fatumque provocabat. Et addit monitum elegans; Sciant, inquit. quibus moris illicita mirari, posse etiam sub malis Principibus magnos viros esse: Obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique qui abrupta, sed in nullum rei post usum ambitiosa morte inclaruerunt. Eodem encomio Annium Bassum dignatur: [Note: histor. lib. 3.] Sex millia Dalmatarum, inquit, ducebat Poppaeus Silvanus Consularis: vis consiliorum penes Annium Bassum, Legionis legatum. Js Silvanum secordem bello, et dies rerum nerbis terentem, specie obsequiiregebat,
ad omniaque agenda forent, quieta cum industfiâ aderat. Quin Annibalem Livius hac praecipue virtute commendat; Numquam ingenium idem adres diversissimas parendum atque imperandum habilius fuit.
INsigne encomium Romanorum apud L. Florum legi, ubi bellum Allobrogicum describens ita inquit, Victoriae quod quantumque gaudium fuerit, velhinc existimari potest, quod et Domitius AEnobarbus, et Fabius Maximus ipsis, quibus dimicaverant, locis, saxeas erexêre tures, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixere: quum hic mos inusitatus fuerit nostris; numquam enim Populus Romanust hostibus domitis suam victoriam exprobravit. Et generose admodum in eum dem sensum Imperator magnus: Ita vincendes hostes, ut doleant, se non prius victos.
Quae cum animo diligentius expendo, non possum ullo modo probare turpitudinem quorundam Principum, qui non contenti hostes sub iugum misisse, ut miseria eorum testatior esset, addidêre insu per ignominiosa victis
in aeternum trophaea. Quale fuitillud Sesostris, de quo ita Diodorus Siculus: [Gap desc: Greek words]. Hoc est, Cippos ubique terrarum bello acquisitarum erexit, sacris AEgyptiorum literis, hoc verborum indicio inseriptos: Hanc ptovinciam armis suis pervicit Rex regum et Dominus Dominorum Sesoosis. In cippis illis pudendum viri apud gentes quidem strenuas et pugnaces, apud ignavas autem et timidas, foeminae, expressit. Ex praecipuo hominis membro, animorum in singulis adfectionem, posteris evidentissimam fore ratus. Eadem de eodem narrat in Euterpe Herodotus: Sesostrin narrant, omnes gentes, ut in quamque inciderat, subjugasse. Et quascunque earum nanciscebatur feroces et vehementer studiosas libertatis, in earum regionibus cippos statuebat, inscriptos literis sui nominis et patriae, et quae referrent, ipsum illos vi
subegisse: quarum vero urbes nullo praelio nulloque negotio cepisset, his cippis inscripsit tum easdem literas, quas scripserat eis gentibus, quae viriles exstiterant, tum muliebria genitalia: planum facere volens, illas haudquaquam viriles exstitisse. Atque hoc quidem eum fecisse exemplo praedecessoris sui Regis Osymanduae, vero non absimile est; de quo idem Diodor. Siculus: [Gap desc: Greek words]. Id est, in secundo pariete captivi Reges trahuntur absque virilibus et manibus effigiati: quo effoeminatos animos, nullasque in periculosis negotiis manus habuisse illos, significatum videtur. Paulo mitius egisse cum Rhodiis videtur Arthemisia Mausoli uxor, de quâ Victruvius his verbis: Post mortem Mausoli Arthemisia uxore ejus regnante, [Note: lib. 2. de Architectura cap. 8.] Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armatâ classe profecti sunt, ut id regnum oceuparent. Tum Arthemisiae cum esset id renunciatum, in eo portu abstrusam classem, celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse jussit. Cum autem Rhodii ornatam classem in portum majorem expo suissent, plausum jussit amuro his darent, pollicerique
se oppidum tradituros, qui cum penetrassent intra murum, relictis navibus inanibus, Arthemisia repente fossâ factâ, in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita invecta est in majorem. Expositis autem militibus, et remigibus, classem. Rhodiorum inanem abduxit in altum, ita Rhodii non habentes quo se reciperent, in medio conclusi, in ipso foro sunt trucidati. Ita Arthemisia in navibus, Rhodiorum suis militibus et remigibus impositis, Rhodum est profecta. Rhodii autem cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti, hostes receperunt. Tunc Arthemisia Rhodo captâ, principibus occisis trophaeum in urbe Fhodo suae victoriae constituit, aeneasque duas statuas, et istam figuravit Rhodiorum civitati stigmata imponentem, postea autem Rhodii religione impediti (quod nefas est trophaea dedicata removeri) circa eum locum aedificium struxerunt, et id erectâgrajâ statione texerunt, ne quis posset adspicere et id [Gap desc: Greek words] vocitari jusserunt. Turpius fuit longe simulachrum Mutinense, quod a Theodosio Imperatore positum aliqui suspicantur, cum ad eam urbem Taifalos (Tryphalos Calcagninus nominat, Thraciae populos, Quos Aristoteles et alii Triballos) a se victos deduxisset, gentem (verba Marcellini) turpem ac obscoenae vitae flagiuis [Note: lib. 31.] adeo mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere
copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi. Porro si quis iam adultus aprum exceperit solus, vel interemerit ursum immanem, colluvione liberatur incesti.
Quale autem fuerit hoc simulacrum, his verbis ostendit is, quem paulo ante laudavi, Calcagninus: Quod, inquit, foedius, quam in [Note: lib. 2. Epist. 2.] celeberromâ parte urbis hospitibus aduenientibus prostitutae mulieris effigiem, partes, quas sine pudore adpellare non possumus, et quas tegi verecundiae publicae interest, ostentantis in oculos incurrere, quod non sine postremae et conclamatae. lasciviae atque imbelliae suspicione potest evenire. Videatur tota illa Epistola unice huic rei faciens.
SCribit Plutarchus, Taxilen uni inter Gymnosophistas celebri Calano persuasisse, [Note: in vita Alex.] uti Alexandrum conveniret, eumque erudito aliquo Philosophemate oblectaret. Paruit Calanus, et ad Alexandrum indroduct', corium aridum in solum proiecit, ejusque extrema vicissim calcavit. Quod dum ab ipso fieret, aliae semper atque aliae partes adtollebantur.
Cum autem medium calcasset, extremitates circumcirca quiete permansêre. Qua re monere voluit Alexandrum ne in regni extremitatibus se contineret, sed medium, adeoque caput Imperii premeret. Sic enim eum circumiacentia facilius in officio retenturum. Quod consilium valde mihi semper probum est visum, sic ut mirer, inter caussas, quur immotum fixumque Tiberio fuerit, non omittere caput rerum Romam, unde in omna regimen, hanc quoque a Politicis non commem oratam esse. Aristides certe Panegyrico Urbis Romae valde commendat hoc Calani consilium, quanquam ille ad alium alteri datum referat. Cujus verba latine a Gulielmo Cantero reddita non possum non hoc loco adferre: Agesilaus et Clearchus fructum Imperii secundum Oebari dictum perceperunt, qui primus fertur Cyro, longiorem peregrinationem aegrius ferenti, dixisse, prorsus illi, nollet vellet, obeundum esse Imperium utris more, cuius si partes extremas calcaret, humiles fierent, aliis exsurgentibus videlicet quidam Reges sunt, a Scythis Xomadibus eo distantes, quod non plaustris, sed essedis circumvehantur, vagi quidam et errones Principes, qui propter incredulitatem et metum Regionem suam revera ut utrem aliquem premunt. Itaque nunc Babylonem, nunc Susa occupant, rursus Ecbatana, instar pastorum,
qui pascua quotidie mutant. Rectius M. Antoninus Pius, de quo Julius Capitolinus scribit, ingenti eum auctoritate apud omnes gentes fuisse, cum in Urbe propterea sederet, ut undique nuncios, medius utpote, citius posset adcipere. Quod ab eo quoque didicit Constantius Imp. de quo Ammianus Marcellinus: Constantium Imp: exagitabant assidui nuncii, dephloratas iam Gallias indicantes, nullorenitente, ad internecionem Barbaris vastantibus omnia, aestuansque diu, qua vi propulsar et aerumnas ipse in Italia residens, ut cupiebat (periculo sum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam) reperit tandem Consilium rectum. Non igtur sine causa Claudianus Poeca. Romam ita fingit conpellantem Honorium: [Note: de sexto Consulatis Honorii.]
Quem precor ad finem Laribus sejuncta potest as
Exsulat imperiumque suis a sedibus errat?
Cur mea quae cunctis tribuêre palatia nomen
Neglecto squallent senio? nec creditur Orbis
Illinc posse regi? medium non deserit unquam
Coeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lusirat,
Segnius an veteres Istrum, Rhenumque tenebant,
Qui nostram coluêre domum? leviusne timebant
Tygris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus
Hinc peteret, pacemque mea speraret ab arce, etc.
[Note: In dicto Panegyrico.] Quibus versibus consentit Aristides: nihil opus est Imperii Romani Praesidem, inquit, totum imperium misere pervagari, nec variis commeatibus singula stabilire, terram calcando! Cum possit Orbem totum commodissime per epistolas regere, quae mox ubi scriptae sunt, velocissime tanquam ab avibus deferuntur. Quarum mandatis ac nutibus citius, quam digitum moveris obtemperatur et pene citius, quam mandatum quid fuerit, effectum datur. Hoc videlicet erat, quod Tiberius consiliis se semper superesse jactabat, quod Vrbem omittere nollet, unde in omnia regimen. [Note: 9. Annal.] Quod vero Drusus apud Tacitum pro uxoris in castra comitatu ita loquitur: Principibus adeunda saepius Imperii longinqua, Divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse, se in Illyricum profectum: ex eodem Historico respondeo, si status Imperii aut salus; [Note: lib. 4. hist.] nobilium provinciarum in discrimine versatur, ire debere principem, parvis periculis non immixtum, matoribus non deesse debere. Omnino autem [Note: In Panegyrico Constantio Casari dicto.] praestare vim fortunamque Principatus e proximo ostentare. Oratorie igitur magis, quam vere Eumenius Orator, cum M. Antonino Pio huius moniti obsequium culpae tribuit. Verba eius sunt: Venit hoc loco in mentem mihi, quam delicata illorum Principum fuerit, in admimstrandârep. ac adipiscenda laude foelisitas, quibus Romae
degentibus, triumphi et cognomina devictarum a Ducibus suis gentium proveniebant. Itaque Fronto Romanae eloquentiae non secundum, sed alterum decus, cum belli in Britannia confecti laudem Antonino Principi daret, quamvis ille in ipso Urbis palatio residens, gerendi eius man dasset auspicium, veluti longae navis gubernaculis praesidentem totius velificationis et cursus gloriam meruisse testatus est. At enim, tu Caesar invicte, omnis istius et navigationis et bellinon modo pro Imperii Iure praeceptor, sedrebus ipsis et exemplo Constantiae tuae hortator atque impulsor fuists.
NOn minus elegans, quam vera Senecae Philosophi sapientissimi, querela, invehentis [Note: Epist. 20.] in summam circa balnea Romanorum luxuriam. Postquam, inquit, muncla balnea inventa sunt, spurciores sunt, qui lavant. Cui simile est Bonifacii dictum: Cum, inquit, ligneis uteremur calicibus, aureos Sacerdotes habebamus, [Note: vid. Decrets. part. 3. decon secrat. distinct. I. car. 44.] nuc aureos habemus calices, ligneos sacerdores: Annon idem veredici possit de ambitione, quae hodie circa titulos et honorum vocabula versatur? Olim virtutibus et meritis certabaturin
remp. hodie merae de Titulis contentiones. Laboravit hac ambitione optimus alioquin Imp. Trajanus, quem omnibus operi bus suis, qua novis qua innovatis, titulos adscripsisse pomposos, satis adtestatur Constantinus Imp. quem Sextus Aarelius Victor scribit Traianum semper ad pellasse herbam parietariam. Et addit rationem, ob titulos multos aedibus inscriptos, Cui Traiano circa curam hanc nihili comparat Lampadium quemdam ex Praefecto Praetorio Ammianus Marcellinus: Homo, inquit, erat indignanter admodum sustinens, si etinem, cum spueret, non laudaretur: Et addit, vanitatis eius exemplum, ne latius evagemur, unum suffictet poni, leve quidem, cavendum tame. Peromnia enim exornarant veterum instaurator, sed ut conditor, quo vitio labor asse dicitur Traianus. Vnde eum herbam parietinam jocando cognominârunt.
Cui stultitiae nescio annon sit adfinis Constantius quoque Imperator apud Ammian. [Note: lib. 16.] Marcell. qui saepius laureatas literas ad senatum misit de victoriis suis, mentitus impudenter cum odiosa sui jactatione, se inter primores in acie versatum, vicisse, supplices gentium Reges erexisse, cum praelio nunquam interfuisset. Quo pertinent et inepti illi Turcicorum,
Persicorum et aliorum Barbarorum tituli, qui se fratres Solis, natos ante Luciferum, Reges regum, flagella Dei, impiâ et vesanâ ambitione appellare non dubitarunt. Quam stultitiam suaviter risit in Arsace Persa Flavius Vespasianus apud Xiphilinum. Ruinae Darii indicium fuit fastus declaratus legatione ad Alexandrum missa, cum se Regemregum ac Deorum consanguineum, Alexandrum vero famulum suum ad pellaret. De Pompeio Columnâ Episcopo Reatino scribit Paulus Jovius; Cum Julius Pontifex ei reconciliatus esset intercessione multorum Principum, eaque caussa per brevem Epistolam gratiam et reditum Pompeio polliceretur, in cuius praescriptione titulum Episcopi Reatini forte non posuerat, rejecisse eum epistolam, ferentique dixisse, alibi cum Pompejum ad quem Pontifex scriberet, esse requirendum, se Episcopum Reatinum esse, ad quens minime Epistola ea scriberetur. Quae res mirum, quantum animum Pontificis exulcerârit.
Sarcasticum admodum illud fuit, quod fecisse Franciscum I. Galliae adcepimus, ad quem, quum tempore controversiarum Augustissimus Caesar Carolus V. pro ratione Majestatis suae scripsisset, titulique Imperiales, atque provinciarnm ac dominiorum inclytae domus Austriacae magnum chartae spacium im plevissent, mordax Gallus in responso
tantundem spatii insumpsit, repetitione vocis Galliae, hoc modo: Franciscus I. Rex Galliae, Galliae, et c. addito, unum suum Galliae regnum sufficere omnibus, Imperii provinciis domandis. Hodie quod sal defricet scahiem hanc? Titulorum qui regi olim idonei erant, vix hodie nobilem satient. Principes olim optimos et Clarissimos dicere multum erat; at quis hodie contentus illis sit ludimagister? sicut olim barba cum pallio neminem faciebant Philosophum, sed mentiebantur sape: Ita tituli oneri potus sunt quam honori, nisi rerum merita respondeant, Pulcherrimum est et imitandum deinceps omnibus bonis, quod de Alexandro Severo testatum reliquit AElius Lampridius, cui cum more Romano omnes cumulatim tituli tam a senatu, quam a populo deferrentur, modestissime respondisse fertur, displicet primum aliena adsumere, deinde gravari me vestrâ benevolentiâ sentio. Haec enim insignia nomina onerosa sunt. Et subjungit Historicus suum judicium: Multo clarior visus est, alienis nominibus non receptis, quamsi recepisset atque ex eo constantiae acplenae gravitatis famam obtinuit.
GRavissime disputat Seneca initio libri secundi de beneficiis, properanda esse beneficia non trahenda, quia ingratum fiat omne, quod diu inter manus dantis haeserit, cum nolentem se dare ipsa cunctatione testetur, qui tardius dat et vultupene negantis. Inprimis autem hoc cordi habere debentii, qui cum imperio praesunt, ut prudenter monuit scribtor Hetruscus; Cavere autem praecipvi, ne, quod negare mallent, largiri tandem [Note: lib. 1. Discurs. in Liv. 6. 32.] subditis inviti cogantur. Caverunt hoc unice Romani, ut exhis Exemplis liquere potest. Initio statim Urbis conditae, cum rem interse centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, partiti essent, fremere plebs multiplicatam servitutem, centum pro uno Dominos factos, nec ultra, nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri: Quid ad eam rem Patres? Livium audi: Cum sensissent ea moveri Patres offerendum ultro rati, quod amissuri erant, itae gratiam ineunt, summa potestate populo permissâ,
ut non plus darent iuris, quam detinerent. Decrever unt enim, ut cum populus Regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. Itaque Interrex concione advocata: Quod bonum, faustum, felixque sit, inquit, Quirites Regem create, ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis auctores fient. Quomodo v. [Abbr.: vero] hoc consilium accepit plebs?, Audi porto Livium; Adeo id gratum plebi fuit, ut ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberentque ut Senatus decerneret, qui Romae regnaret. Idem oblervavit Senatus Romanus sub adventum Porsenae Clusini Regis, quem Tarquinii ad inferendum Romanis bellum induxerant, [Note: lib. 2.] Ubi Livius: Non umquam alias ante tantus terror senatum invasit, adeo validares tum Clusina erat, magnumque Porsenae nomen. Nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi civeis, ne Romana plebs metu perculsa, receptis in urbem Regibus, vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab Senatu data, annonae inprimis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas, salis quoque vendendi arbitrium, quia immenso pretio venibat in publicum, omni sumtu ademtum privatis portoriis quoque et tributo, plebe liberata ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent, pauperes satis stipendii pendere, siliberos educent.
Nec defuit huic quoque consilio eventus: subjungit enim: Itaque haec indulgentia Patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imper ando universus Senatus fuit. Verum videri et hic Senatus possit distulisse longius beneficium, quod tamen fortuna et casus probarint,
Ita tamen universe Romanos sensisse testis est Oratio elegans P. Servilii apud eumdem Livium in nobili illa secessione populi a Senatu cum Volsci irruerent: quâ curae esse [Note: lib. 2.] patribus docet ut consulatur plebi: caeterum deliberationi illi de maximâ quidem illâ, sed tamen parte civitatis, metum pro universa Repub. intervenisse, nec posse, cum hostes prope ad portam essent, praevertisse bello quidquam, neque Patribus satis decorum per metum potius, quam postmodum voluntate affictis civium fortunis consuluisse. Recte Livius parum decorum Patribus id futurum fuisse. Idem Dio [Note: lib. 64.] quoque de Galbâ testatur: Quem cum Praetoriani Neronis urgerent, ut se in eodem militiae gradu retineret, Galba autem adsensum suspenderet, tumultuantibus Praetorianis ob id, exercitu contra eos misso, septem millibus caesis, in reliquos decimatione saeviit. Quo loco
Hisoricus: Galba videlicet licet aetate et morbo consectus esset, tamen mente vigebat et consilio, purabatque indignum esse imperatorem coactum aliquid facere, quod pluribus etiam exem plis docuit. Cum eum iidem postea pecuniam peterent Praetoriani. negavit pure cum his verbis, Legere soleo militem non emere. Quumque populus vehementer postularet, ut Tigellinus et caeteri, qui per libidinem ante pleraque gesserant, supplicio afficerentur, non concessit, quos fortasse, si ab eo postu latum non fuisset, interfici jussisset. Fridericus I. ap. Gunth. lib. G. plane cum Galbâ sensit; ita enim inquit,
Ergo pudet, populo, quasi debitae, cogar avare
Solvere, cui magni solvunt indebita reges:
[Note: Diol. 69.] Eadem mens quoque Adriano Imperatori, qui ne exspectabat quidem donec rogaretur, sed ultro agebat omnia, prout cuiusque necessitas postulabat, memor credo praeceptorum Senecoe, qui divinari cuiusque voluntatem vult, et cum [Note: lib. z. de. benef. c. 2.] intellecta est, gravissima rogandi necessitate liberandam, cum nulla res carius conftet, quam quae precibus emitur. Reperio, et tertium Exemplum Romanorum apud Livium; Oportune, in quit, Senatus, priusquam ab Tribunis agrariae seditiones, mentione illatâ de agro Lavicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Lavicos deducendam. Minus providi Romanis fuêre Florentini Praesides, Guido comes et adjuncti
ap: Macchiavel. lib. 2. Hist. Flor. Cogitabant, inquit, Rei Florentinae tum temporis administratores populum injuriis summis ante lacessitum, insigni aliquo beneficio lucrifacere: Verum ea quae ante necessitatem ingruentem valere poterant remedia, cum, praeter occasionem conferrentur, non modo nequic quam profuerunt, sed etiam exitium eorum maturarunt.
VTinam omnes, qui de Rep. in consilium vocantur, vere hoc apud animum statuerent, quod adulatorie de se jactat Messalla Valerius apud Tacitum; qui, cum sententiam [Note: lib. 1. c. 8.] dixisset, interrogatus a Tiberio, num se mandante eam sententiam promsisset: sponte se dixisse respondit, neque in iis, q [Abbr.: quae] adrempublicam per tinerent, consilio nisi suo usurum, velcum periculo offensionis. Cui affinia sunt verba Pompel Columnae Cardinalis apud Jovium: Is, cum ab eo [Note: in eius vitae p. 331.] Caesaris legatus Ludovicus a Corduba severâ quadam et parum famliari obtestatione postulasset, ut mortuo nuper Hadriano
Pontifice studium atque suffragium suum in attollendo Julio Medices conferre vellet, si secus fecisset, eum adversus Caesarem facturum, a quo unus omnium Julius maxim eprobaretur: arrogantia legati plurimum offensus, nihil aliud respondit, quam se daturum operam, ut plane intelligeret, nequaquam legatorum jussu, sed liberis Senatorum suffragiis Pontifices creari. Cum enim Princeps aut Respublica nitantur consiljis, si premantur illa aut metu dissimulentur, aut pro utilibus damnosa dentur ruinae via sternitur et subducuntur fulmenta, Regulam si corrumpas aut incurves, mensuram rebus exinde omnibus adimas. Sed offendo dicis et metus inde mihi meisque rebus; Offendas sane, sed et cogita, consequi solere, utab iis, quos offenderis, suspiciaris postea ac lauderis, quod monuit olim Plinius, et confirmarunt Exemplis suis Ptolemaeus, qui Catonis; Antiochus [Note: lib. 3. Ep. 9] qui Annibalis consilia sero tandem probarunt. Metum averte moderando, ut consulas non imperes, et Callisthene relicto, qui abscisus et asper erat Alexandro, Hephaestionem aemulare; de quo Curtius: Libertatis ius in admonendo Rege. quod solus pene habebat, ita usurpabat, ut magis â rege permissum, quam vindicatum ab eo videretur. [Note: 1. Annal. 6. p.10.] Lucii item Pisonis exemplum tibi propone, de quo Tacitus celebri elogio: per idem tempus L. Piso Pontifex, rarum in tantâ claritudine
fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas ingrueret, sapienter moderans.
Aut etiam Philippidae Comici, quem ob libertatem sententiarum gratamque moderationem plurimum dilexit Ly simachus, ut auctor est Plutarchus. Verum quis est moderationis [Note: in Demetrio.] ille modus dicas? Tempora te cum docebunt et rerum cursus, Principum item conditio: Apud bonum Principem nude loqui licet; apud in probum non item. Peccavit hic. [Note: Tacit. 4. Hist. c. 6.] Helvidius Priscus, cum esset ingenium illustre, altioribus studiis id juvenis admodum dedit, non ut plerique ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita Remp: capesseret, Stoiros secutus est postea a Poeto Thraseâ gener dilectus, ex moribus soceri, nihil aeque ac libertatem hausit, recti deinde pervicax, constans adversus metus. Peccavit tamen hîc Vespasiano se opponens, et proinde jure reprehenditur a Marcello ibidem, quem ita locutum fingit Tacitus; Constantia denique Catonibus et Brutis aequaretur Helvidius, suadere se tamen ei, ne supra Principem scanderet, ne Vespasianum senem Triumphalem, juvenum liberorum patrem praeceptis coerceret. Quomodo pessimis Imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis modum libertatis placere. Laudantur huius sententiae a Tacito ibidem: Falsa aberant, et studiis, inquit, Sennatus
attollebantur. Addit tamen praecipuun. eum diem fuisse, quo promserat illas, magnae offensionis initium et magnae simul gloriae. Cordate [Note: lib. 66.] Tacitus, prudenter tamen Dio: libertatem Stoicam et Soceri Thraseae eum usurpasse iniquissimis et minus oportunis temporibus. Quanta autem illa fuerit libertas ex Suetonio disci potest: Vespasianus inquit. [Note: In Vespasiano c. 15.] Helvidio Prisco, qui reversum ex Syriâ solus privato nomine Vespasianum salutaverat, et in Praeturâ omnibus edictis sine honore ac mentione ullâ transmiserat, non ante succensuit, quam alter cationibus insolentissimis pene in ordinem redactus. Moderari etiam [Note: ad Dionis Propinquos] sententiam vir bonus debet ex Platonis sententia, si frustra dicat veram et seriam. Tum enim sibi Princeps imputet, si verum dici sibi nolit, et edicat, quomodo Xerxes olim fecit Graeciae bellum indicturus: Adhibitis enim [Note: Val. Max l. 9 c. 5. ex Herod. Musa 7. et lustini l. 2.] Asiae Principibus: Ne viderer, inquit, meo tantummodo usus consilio, vos contraxi: caterum mementote, parendum magis vobis, quam suadendum. Hoc est os in curiâ elingui claudere, et sensus animorum metu ligare. Terror, inquit, Plinius [Note: in Paneg.] junior, et metus, et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a Rep. oculos aures, animos avertr emus. Obsepta servitute ora erant et frenata continuis malis lingua; tales eramus, quales jubebamur. Irritum est, vanum est, immo noxium
est, adversus stimulum calcitrare velle, Neque tamen auctor hic sim, ut ad sentiare Principi, multo minus ut ficto sermone probes, quod animus tibi dictat, publice perniciosum esse: hoc est enim cum fortunâ potius et sensu principis loqui, quam cum ejus commodis et salute. Frustra consilium peti testare, ubi decretum [Note: Tacit. 1. Hist c. 15.] antecesserit. Inprimis autem cave, [Gap desc: Greek words] illos et bilingues imiteris, qui nec an nuunt nec abnuunt, sed pro eventu rerum intorquent, quae consuluere, homines versatiles et alterplices: qualis fuit apud Tacitum Asinius Gallus: Is cum Tiberius simulate partem sibi Reip. mandari petiisset, Interogo, [Note: Ann. c. 12.] inquit, Casar, quam partem Reip. mandari tibi velis? mox cum offen sionem conjectasset, non se ideo interrogasse, ait, ut divideret, quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur, unum esse Reip. corpus atque unius animo regendum. Qualis itemVitellius apud eumdem Tacitum, et Largus Caecina, de quibus ita scribit: Instabat quidem [Note: Narcissus l. XI. c. 34.] aperire ambages etveri copiam faecre, sed non ideo pervicit, quin suspensa, et, quo ducerentur inclinatura responderet, exemploque eius Largus Caecina uteretur. Propone autem omnino tibi Exemplum M. Lepidi de [Note: l. 4. Ann. c. 20] quo idemTacitus: Hunc ego Lepidum temporibus illis gravem virum et sapientem fuisse
comperio. Nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum in melius deflexit: neque tamen tem peramenti egebat, cum aequabili auctoritate et gratia apud Tiberium viguerit, unde dubitare cogor, fato et sorte nascendi, ut cetera, ita principum inclinatio in hos: offensio in illos: an sit aliquid in nostris consiliis, liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum. Cui Lepido similem facio et [Note: lib. XIII Annal. c. 30.] geminum L. Volusium apud eumdem scribtorem, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi, honesta fama, fatum, praecipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum malitia fuit. O felices et iterum felices in quos haec Elogia vere dicuntur!
MAgnas Fortunas decent superbiae, inquit, Plautus. Inde est, quod potentiores saepe ne verbis quidem cum inferioribus agendum putent, sed nutibus solum, quid fieri velintinnuant, adeoque cum Apuleio, quod nolunt reiecto capite, quod volunt, relato indicent. Nisi consestim fiat, quod conijciendum est, Deos omnes omnia sacra adiurant,
contemtum que sui vindicari postulant. Hinc ille apud Livium, unum sibi Patroni nutum, pro decretis Patrum esse, pro jussu Populi. Est tamen aliud quoque genus Principalis superbiae: cogere cum possis, petere; sed precibus, ut, inquit Tacitus, quibus contradici non potest. Hoc genus a plurimis scriptoribus indicatum etiam cum querela invenio. Plato eleganter: [Note: 4. Hist c. 40.] [Gap desc: Greek words] , cum rogatus esset a Dionysio, uti [Note: Epistola 7. ad Dion, propinq.] Syracusis maneret. Rationem reddit Pythagoras, [Gap desc: Greek words] , Potentia necessitati vicinissima cohabitat, cum quo sentit etiam Pub. Syrus,
Cogit (in quit) rogando, qui rogat potentior.
vel utalii laudant.
Quando potentior rogat, tunc imperat.Notavit hoc Macrobius quoque, quâ illi de Laberio sermo: Laberium, inquit, asperae [Note: 2. Saturnal. cap. 7.] libertatis Equitem Romanum Caesar quingentis millibus invitavit, ut prodiret in scenam et ipse ageret Mimos, quos scribtitabat: Sed potestas non solum, si inviret, sed etiam supplicet cogit. Id quod nec Laberius ipse dissimulat licet, tecte admodum et pudenter loquatur:
Necessitas, cujus cursu averso impetum
Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt,
Quo me trusit pene extremis sensibus?
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitis,
Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas
Movere potuit in juventa de statu,
Ecce in senectâ ut facile labefacit loco
Viri Excellentis mente demente edita
Submissa placide blandiloquens Oratio!
Viden, uti quam initio Necessitatem dixerat, nunc interpretetur viri Excellentis Caesaris nempe, mente clemente editam submissam placide blandiloquentem Orationem? Nec fugit hoc sagacissimos et ingeniosissimos Poetas: Unde Valerius Flaccus decôri huius memor, Peliam Jasonis Patruum, postquam introduxit suadentem exfratre AEsone nepoti expeditionem Argonauticam istis versibus:
Tum juvenem tranquilla tuens, nec fronte timendus
Occupat, et fictis dat vultum et pondera dictis.
tandem Orationem ita concludit;
Talibus hortatur juvenem propiorque jubenti Conticuit.
Ovidius quoque [Gap desc: Greek words] admodum
--- precibusque minas regaliter addit.Ausonius etiam provocatus a Theodosio
Augusto, ut carmina sua publico permittat ita ad eum scribit; [Note: in praefatione]
Scribere me Augustus jubet, et mea carmina poscit,
Pene regans blando vis latet imperio.
Neque contentus hoc versu monuisse, facit et [Note: in praefatione Centonis.] prosâ alibi: Sed quid facerem, inquit, jussum erat, quodque est potentissimum imperandi genus rogabat, qui jubere poterat, imperator Valentinianus etc. Tecte etiam sed ingeniose tangit Virgilius in Oratione Iunonis et responso AEoli, ad quem cum Juno supplex accederet, non fert AEolus, sed confestim ei oggerit:
Tuus, ô Regina quodoptes,
Explorare labor, mihi jussa capessere fas est.
Haud aliter quam apud Euripidem servus petenti operam suam Dominae Creusae respondet: [Gap desc: Greek words]. Nec Historici hoc ignorarunt Scribit Zosimus, [Note: lib. 1.] Philippum ablegasse Decium ad imperium militare in Mysiâ Pannoniaque Legionum [Gap desc: Greek words] h. e, persuasione cum vi et necessitate coniuncta. Quo vocabulo quoque usus est Cicero: Ego, inquit, in Epistola ad Atticum, non tam [Gap desc: Greek words] huius [Note: l. 9: Ep. 15] timeo, quam [Gap desc: Greek words] , inquit Plato, [Gap desc: Greek words]. Concludam hoc caput insigni loco Taciti: Tyranni olim cum Rempub, Romanam omnibus modis vexarent, et pro libidine cuncta gererent, simulachra tamen quaedam Senatui relinquere videri volebant, et quaedam petebant a Senatu tamquam in eius arbitrio situm esset annuere: illae, preces ridebantur
ut inepte fictae et nimis apertae: ita ergo Tacitus de Tiberio: Per idem tempus Neronem e liberis Germanici jam ingressum juventam, commendavit [Note: lib. 3. Annal. c. 29.] Patribus, utque munere capessendi vigintiviratus solveretur, et quinqennio maturius, quam per leges. Quae situram peteret non sine risu audientium postulavit, praetendebat sibi atque fratri decreta eadem, petente Augusto, sed neque tum (addit Tacitus) [Note: vid. Dion. l: 53. in actis Anni. 730. V. C.] fuisse dubitaverim, qui eiusmodi preces occulti inluderent.
PRudenter et cordate de hoc axiomate disputavit scriptor Hetruscus, Romanorumque morem commendavit producendo Exempla Latinorum et Priver natium, cui ut libenter subscribo; ita quae notata mihi amplius in Historia veteri ad ejus rei confirmationem, conferre hic libuit. Primum igitur si Tacitum audias, mens eadem fuit Vespasiani Imperatoris, cum jam animum ad imperium adjiceret: Ita enim introducit eum consultantem. [Note: l. 2. Hist. c. 74] Vespasianus modo in spem erectus, aliquando ad versa reputabat: Quis ille dies foret, quo LX. aetatis annos, et duos filios juvenes bello permitteret? esse privatis
cogitationibus progressum, et prout velint, plus minusve sumi ex fortuna, Imperium cupientibus nihil medium inter summa aut praecipitia. Quibus in verbis pulchre ei convenit cum [Note: Agamemn. v. 154.] Clytemnestra apud Senecam;
Capienda rebus in malis praeceps via estinquit: Utque medici in desperatis morbis, ubi praeter unam eamque dubiam medicinam salutis ratio nulla est ancipiti potius illa jubent [Note: Celsus et Galenus 10. Meth.] uti, quam prorsus nulla, et sic adversos periculisire; ita Thucydidis sententiâ: Rebus artis, si aliter fieri non possit agentes aliquid vel periclitari oportet. Herodotus quoque eleganter: [Gap desc: Greek words] [Note: in Polymniâ.] [Gap desc: Greek words]. Atque hoc quidem probe didiecrat ex Cn. Scipionis disciplina L. Martius Septimii filius Eques Romanus, [Note: Liv lib. 25.] qui deleto ab exercitu Hispano utroque Consule Romano eorundemque copiis, collectis reliquis, non solum in hostem palantem fortiter pugnare ausus est, sed et altius consilium oppugnandi castra hostilia animosissime suscepit, ad id exsequendum cum diffideret suo agmini; hac oratione aggressus est. Scio audax consilium visum iri, quod animo deliberatum est meo: sed in rebus asperis et tenuibus fortissima quaeque consilia rarissima sunt, quia si in occasionis momento, cuius praetervolat oportunitas cunctatus paulum fueris, nequicquam mox amissam queraris.
Verissime tu fortiffime Marti, et dignissime immortali memoria: alius longe Fabius Valens, de quo gravissime, sed ex merito Tacitus. Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine, segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem, pernicibus nunciis accepit. Et si ceptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire, aut ante discrimen pugnae assequi legiones potuisset. Nec deerant qui monerent, ut cum fidissimis per occultos tramites, vitatâ Ravennâ Hostiliam, Cremonamve pergeret. Aliis placebat accitis ex urbe praetorianis cohortibus valida manu perrumpere. Ipse inutili cunctatione agendi tempora consultando consumsit. Mox untrumque consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media sequitur, nec ausiss est satis, nec providit. Dignum notatu est, quod Macchia vellus disputat: Deliberationes, inquit, periculosae, quanto accuratius per peduntur, eo segnius constitui suscipique solent, inde evenire ut plurimum videmus, ut conjurationes, quibus conficiendis aliquid spatii intercedit, evulgentur. Idem alibi dicterium Moseae Lamberti laudat, qui multa ponderando nihil concludi ajebat, triumque ad serebat proverbium: quia res perpetrata caput haberet. Nostro et patrum nostrorum seculo
multoties in hoc monitum peccatum est, et optimi quique Politici hunc Soloecismum Politicum impingunt quoque Carolo V. Imperatori famosissimo, qui cum hostem suum Franciscum Gallum in suâ potestate captivum haberet HerennI [Abbr.: Herennii] [transcriber, in the print: ,] PontI [Abbr.: Pontii] consilio neglecto, [Note: Liv. Dec. I. l. 9.] medium consilium sequutus est, cum satius fuisset alterutrum extremum sequi, et velita atterere eum, ut nocere non ultra potuisset, vel beneficiis illis devincire, quibus permotus noluisset ei nocere. Tractatio illa regia et fororis matrimonium, neque annuum carcerem, neque iniquiores conditiones libertati additas ex animo Generosiregis delere potuere. Unde non exilibus eum molestiis postea nec semel affecit. Eidem culpae affines censentur Protestantium Duces in bello Smalkaldico, qui [Note: 3. Hist. c. 50.] in Norico rerum dies, ut loquitur Tacitus, verbis terentes, et media semper consilia agitantes, cum victoriam in manu habere prudentioribus crederentur, passi sunt auxiliares copias ê Belgio cum hostilibus coniungi. Plura in hanc partem dici possent de nobili illa et multis usurpata Neutalitate, Hic illud non possum dissimulare Media haec consilia jam in Religionis quoque negotio sese penetrare velle: Conciliare enim volunt quidam minus cauti Irenaei pugnantes sententias et medium invenire, in quo dissidentes vel in speciem
ad quiescant. Apage vero hos mediatores, quibus, si aures prarbeantur, faxim brevl nulla sit religio, sed larva quaedam et inane superstitiosae plebeculae terriculamentum: Ita autem Paxin terris et rebus publicis est constituenda, uti ne Deo et pietati bellum indicatur, Scapha scapha dicenda est, ligo ligo, neque in aeternum Christus cum Beliale conveniet.
SCitum est Hippocratis: Cruda non oportere moveri, quia nondum sint corpora praeparata adrecipiendam contrariam Qualitatem. Nam ut Ovidius ait; Curando fieri quaedam peiora videmus [Note: 3. de Pont. El. 7.]
Vulnera, quae melius non tetigisse fuit.Unde recte et ex Politicae Prudentiae scriniis Periander apud Herod: [Gap desc: Greek words] inquit [Gap desc: Greek words]. Hinc sapientissimi quique metu mamajoris mali plurium ve turbarum quae oriri possent, sopivere multa etiam atrocia facinora ac velut oculis conniventibus transmisere. Id quod exemplis aliquot docere conabor. P Scipio Africanus AEmilianus, qui Carthagine deleta et Numantiâ excisa, soloque aequata, alterius Romanos metu, alterius contumeliâ vindicavit, et ante quem nullus ullius gentis
hominum clariore urbium excidio nomen suum perpetuae commendavit memoriae, reversus post Numantiae excisionem in Urbem, intra breve tempus, M. Aquilio, C. Sempronio Coss. post duos consulatus duosque Triumphos et bis excisos terrores Reip. mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium in cervice reperirentur notae. Addit Paterculus, ubi mortem narravit veluti mirabundus: De tanti viri morte nulla habita est quaestio ejusque corpus velato capite elatum, cuius opera supertotum terrarum orbem Roma extulerat caput. Sed furebat eo tempore Gracchana adhuc seditio, metusque erat, ne questione inopportuna Camerina moveretur, et populi furor incenderetur, qui ob responsum a Scipione Tribuno Carboni datum, nomen eius et memoriam oderat. Cautus item circa hoc negotium Vulpinâ pelle contectus Tiberius in falso Agrippa, [Note: Tacitus 2. Annal. c. 39 et 40.] id quod eleganter narrat Historicus: Tiberius, inquit, poenam eius palam non ausus, in secreta palatii parte interfici iussit, corpusque clam auferri: Et quamquam multi e domo principis Equitesque ac Senatores sustentasse opibus, juvisse consiliis dicerentur, haut quaesitum. Causas autem in praecedentibus narrat: Tum, inquit, crebrescit vivere Agrippam occultis primum sermonibus, ut vetita solent: mox vago rumore
apud im peritissimi cuiusque promptas aures, aut rursum apud turbidos, eoque nova cupientes, Atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici, neque diutius iisdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinque, bat famam aut praeveniebat. Vulgabatur interim per Italiam, servatum munere Deûm Agrippam, credebatur Romae, jamque Hostiam invectum multitudo ingens, jam in urbe clandestini coetus celebrabantur. Tum merito anceps cura Tiberium distrahere: vine militum servum suum coerceret (quod periculo carere non videbatur ad novum Dominum defectionis) an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret, modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda, ambiguus pudoris ac metus reputabat. Adhibe huc Suetonium in Tiberio cap. 25: qui particulatim multa recenset, quorum respectu Tiberius Lupum auribus se tenere dixerit. Fecit idem sed ex aliâ, ut puto, caussa Antoninus Pius Imp. de quo Capitolinus: Atilium Tatianum affectatae Tyrannidis reum Senatu puniente vetuit conscios ab eo requiri, filio etiam ejus in omnibus semper adjuto, Verisimile est bonum Imperatorem noluisse plures ad supplicium vocari, memor ejus, Imperatorem non minus infamare multa supplicia atque Medicum infamant
multa funera.
Addam his recentiora quaedam Exempla: Anno sal. CICCCCCLIIX. cum Pragae mortem obiisset Ladislaus Bohemiae Rex Caroli IV. pronepos, Austria plena timoris culpam omnem in eos conferebat, quorum impulsu Rex Pragam ivisse, eumque nubtiis locum destinasse credebatur. Itaque cum per eosdem dies Udalricus Eizingerus a Caesare [Note: AEn. Sylv. Hist. Beiem. c. 71. Iacob. Piccolom. Cardinalis Papiensis eius a ctuar. in vitâ Georgii Prodebrac I et Gerardus de Rhoo Austriacae Hist. scriptor.] Viennamrediisset, multorum conviciis impetitus est, quod Regem Pragam deduxisset, et Bohemis uti agnum mactandum objecisset. Has voculas populi Magistratus severe inhibuit, quaestionemque Super eâre institui vetuit, nou tam in gratiam Eizingeri, quam ne Bohemi irritarentur, quos pacatos sibi vicinos, quam infensos esse malebant. Qua de caussa Octav. Farnesius Placentiae et Parmae Dux noluit inquiri in coniurationis contra se initae conscios, ne plures sibi redderet inimicos, ut Auctor est Annibal Scotus. De Leonis [Note: Ad 2. lib. Taciti p. 150.] X. Pontificis morte Jovius scribit. Fuere qui existimarent eum indito poculis veneno fuisse sublatum: nam cor eius atri livoris maculas [Note: lib. 4. vita eius.] ostendit, et lien prodigiosae tenuitatis est repertus, quasi peculiaris et occulta veneni potestas totum id vtsceris exedisset. Ob id conjectus est in carcerem Barnabas Malaspina minister â poculis, non obscuro indicio, quod Leonem pridie quam decumberet, in
caenâ post haustum vini calicem statim obducta et tristi fronte ab eo quaesivisse constabat, undenam sibiadeo amarum et insuave vinum propinasset. Adauxit quoque patrati sceleris suspicionem, quod ipse sub auroram, cum septima noctis horâ Pontifex expirasset, specie venandi cum canibus Vaticanam portam exivisset, adeo ut â praetorianis uti fugitivus caperetur, admirantibus scilicetiis dissolutum hominis jngenium, qui intempestivas absque ullo pudore quaereret voluptates, quum tota aula exstincto beneficentissimo Domino in lachrymis et luctu versaretur. Sed Julius Medices, cum e castris ad Comitia in Urbem est reversus insigni prudentia de veneno quaestionem haberi vetuit, ne in nomen magni Principis alicuius inexpiabili cum iuvidia quaereretur. Hactenus Jovius. Quae hactenus commemorata Exempla omnia monuere Magnum Britanniae Regem, uti quaestionem institui vetaret de consciis et complicibus nefariae conjurationis contra se reginam et liberos initae; anno sal. MDCV. quam Sathanam ipsum exhorruisse verisimile est.
MUltis exemplis probat Plutarchus Dies [Note: in Camillo.] quosdam fatales multis fuisse gentibus et populis, et exinde nefastos habitos. Nos ex Historiis quaedam et loca et tempora eius generis notata coniiciemus, ut sit verior adsertio, et constet fides; de caussis cogitent Mathematici. Ac Romanis quidem, ut inde initium ducamus, XV. Kal. sextilis fatalis fuit, et Allias fluvius e Crustuminis montibus oriundus distans ab Urbe X C. stadia ut Plutarchus supputat, Livio abest ad undecimum lapidem. Diem quod attinet, eo in campo Cremerae fluminis periere Vejentium praelio [Note: circa Annum V. C. 274.] 306 Fabii: Magis enim est, ut adsentiat Livio, Plutarcho, Tacito, quam Ovidio qui incidisse in Idus Februarias ait, cum canit.
Haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis
Ter centum Fabii ter cecidere duo.
Eodem ad Alliam fluvium Romani profligati sunt a Gallis Senonibus, Romamque venere victores, et excepto Capitolio tenuere [Note: Circa Annum V. C. 362. et seqq.] menses septem: post â Manlio dejecti, a Camillo urbe exacti et deleti sunt. Hinc dies hic nefastus Romanis. Auctor Liv. lib. 6. Tum
de diebus religiosis agi ceptum, dumque ad XV Cal. Sextiles duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam, cum exitio orbis foede pugnatum a posteriori clade Alliensem appellarunt, insignemque rei nulli publice privatimque agendae fecerunt. Eadem habet Plutarchus in Camillo et Tacitus 2. Historiarum, qui posterior addit: funesti ominis loco acceptum esse quod maximum Pontificatum adeptus Vitellius, de ceremoniis publicis XV. Cal. Aug. edixisset, antiquitus in fausto die Cremerensi Alliensique cladibus. Consentit Lucanus de Allia, Et damnata diu Romanis Allia fastis. Iisdem Romanis fatalisque bis sex. Februi fuit et infaustus, ut notat Macrob. I Saturnal. c. 13. et Ammian. Marcellinus I. 26. quâ de Valentinano, bissextum inquit vitans Februarij mensis quod aliquoties rei Romanae fuisse cognôrat infaustum. Verum omissis veteribus, quae apud Plutarchum legas, quaedam nostri orbis attingam. Magdeburgensis Historiae scriptores [transcriber, in the print: scribtores] testantur Urbi fatalem et proinde nefastum esse diem D. Mauricio sacrum et fluvium Orrham, ad quem dicto die bis profligatus eius est exercitus, semel anno Christi MCCCL. ab Ottone Landgrafio Hassiae et Ottone Archiepiscopo, et iterum MDL. â Georgio Mechelburgico, Bohemis dies Rufi
qui incidit in 7-Cal. Oct. fatalis, quo periit Rex Ottocarus caesus a Rudolpho Habsburgio, de quo Ottocaro Dubravius in haec verba: Dies qua taminclytus ac Generosus Rex ceci, dit. Divo Ruffo celebris fuit. Ex hinc inter infandas [Note: lib. 17. p. 143.] infaustasque a Bojemus habita. Qaae opinio posthac confirmata est caede Jolannis Regis Bohemiae, eadem die in praelio Britannico interfecti. Idem Dubravius cum describit oc. casum Ludovici Regis et cladem ad Mohazum [Note: l. 33. p. 272.] acceptam, Anno salutis MDXXVI. inter alia sic ait; Non defuerunt qui diem D. Ruffi pugnae Regum Boiemsiae, ut ante diximus, tristi emine infamem, necis Ludovici reum citarent. Accepit haec Dubravius ab AEnea Sylvio, qui in Hist. Bojem. idem docet, ubi agit de Johanne Bohemiae Rege Caroli IV. patre. Memorabile porro est, qnod narrat Thuanus de clade Ioh. Friderici [Note: lib. 4. Historiar.] Saxonis capti in pugnâ ad Mulbergam â Carolo V. Hic, inquit, exitus pugnae fuit ad Mulbergam commssae, cuius loci nomen Viris Principibus male ominosum semper fuisse a curiosis rerum Germanicarum observatum est: Siquidem ad Mulbergam in Baioariâ Ludovicus IV. Imp. Fridericum Ducem Austriae et Henricum. fratrem Anno sal. CICCCCXXIII, Rupertus item Imperator centesimo circiter anno post Bernhardum Badensem Marchionem ad Mulbergam supra Nemetes cepit Carolo autem
[Note: lib. 2.] V. ut idem notat Thuanus, faustus fuit dies B. Matthiae: si quidem eo primum Gandadavi natus, postea ad Ticinum victor, deinceps [Note: VI. Cal. Mart.] Bononiae a Clemente imperatoriam coronam suscepit, et Aquisgrani deinde fatrem in Regem. Romanorum inaugurari curavit, denique Francofurti Anno 1558. per legatos Arausiensem, Heldum et Hallerum, imperatoriam dignitatem eiuravit, et in Ferdinandum jus suum transtulit. Saxonicae quoque domui fatalis Mensis Aprilis et dies quidem ille, qui Misericordias Domini ex Psalmi initio appellatur. Eo enim die Johann. Fridericus senior ad Mulbergam, et 20. annis post Joh. Fridericus filius Gotthae captisunt,
VEtus est verbum ap. Graecos [Gap desc: Greek words] : Noli flere et consequeris: quo docere voluerunt, multa quietis obtingere, quae negentur affectantibus. Id pulcherrime et verissime de Gracchis Tiberio et Caio usurpa, vit Velleius Paterculus: Viri, inquit, optimis, [Note: lib. 2. hist.] ingeniis male usi, hunc tandem vitae mortisque
habuere exitum: qui si civilem dignitatis concupivissent modum, quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis obtulisset Resp. Hocautem vere a Graecis dictum ostendam aliquot Exemplis ex Historia veteri depromptis: pervenisse videlicet quam plures evi negotio, puta astu aut etiam joculariter idsummas dignitates et ipsa etiam regna. Initium autem a Semiramide faciam, quae tolitus Asiae imperium exceptâ Indiâ muliebri astu peperit, virtute diu tenuit. Historiam [Note: lib. z.] describit Diodorus Siculus ex Athenaeo his verbis: [Gap desc: Greek words] :
h. est. Athenaeus et quidamlii scriptores asserunt, Semiramin hanc meretricem fuisse elegantis formae et ob pulchritudinem ab Assyriorum rege adamatam: ac primun in mediocri Regis gratia positam, mox etiam legitimae uxoris nomen consecutam, persuasisse viro tradunt, ut per dies V. sibi regno cederet. Sceptro igitur et stolâ regiâ potiam primâ die Epulum instituisse et convivia magnifica, in quibus copiarum ductores et nobilissimum quemque ad obsequendum sibi induxit: Postridie cum iam vulgus et proceris illi ut Reginae, ad ministeria praesto essent, virum in carcerem compegisse: Et quia ingenio ad res magnas apto esset et confidens, facile imperium occupasse, eo que ad senectutem usque potitam multorum et magnorum operum effectis claruisse. Paulo alitere Muretus narrat. Hjstoriam ex Graecorum, ut [Note: l. 6. Var. Lect. cap. 170.] ipse ait, commentariis et diurnum solum petiisse imperium dicitatque imperasse, astu autem et vafricie ex diurno sibi diuturnum fecisse, et ut Diodorus attestatur annorum XLII. Justinus speciem viri et sexum mentitam ad imperium pervenisse scribit. Sed ad alios veniamus, De. Regilliano videamus [Note: in XXX Tyrann. n. IX.] quae narret Trebellius Pollio: Mirabile inquit videatur, si quae origo huius imperii fuerit, declaretur; militari enim joco regna promeruit. Nam cum ducatum in Illyrico gerens milites quosdam secum in coenâ haberet, astitit
Valerianus Tribunus, qui diceret: Regilliani nomen unde credimus dictum? Alius continuo: Credimus quoda regno: tum is qui aderat Scholasticus cepit quasi gram maticaliter declinare Rex, Regis, Regi, Regillianus, Milites ut est hominum genus pronum ad ea, quae cogitant, dixerunt. Ergo potest rex esse? item alius: Ergo potest nos regere: item alius: Deus tibi regis nomen imposuit Quidmulta? his dictis quum alia die mane processisset, a principib. imperator est falutatus. Ita, quod aliis vel audacia vel judicium, detulit, huic jocularis astutia. Non absimili levitate militari Proculus ad imperium evectus. Nam ut scribit Flavius Vopiscus hic quoque ludo et [Note: in eius vitâ.] ioco eo pervenit. Quum enim in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies Imperator exiisset, quidam non ignobilis scurra, Ave, inquit, Auguste. allatâque lanâ purpurea, humeris eius junxit, eumque adoravit, timor inde consciorum, atque inde iam exercitus tentatio et imperii. In historiâ praeterea Anglicâ Gulielmi Malmesburiensis, quâ agit de Episcopis Lindisfarnensibus et Dunelmensibus reperi Exemplum Episcopi per iocum electi: Defuncto, inquit, Aldulmo Antistite, clerici consedere de futuri rectoris electione consultaturi: In ea consulatione; cum ut fieri amat, non idem omnes sentirent,
sed votis ac iuffragiis variarent. Eadmundus Clericorum infimus, quem nullus ad deliberandum vocaverat, vocandum veputaverat, cunctantibus superveniens, consuetaque usus facetiâ: Quid dubitatis, inquit, me accipite Episcopum: illi omnes quasi divinitus accensis spiritibus, stupentem et dicti poenitentem (utpote qui mallet lusum pilae, quam usum cuculli) Episcopum fecere et ab Rege Ethelredo vel Egelredo corfirmari petierunt: Concludit Historicus: Omine felici fuit haec praelusio facta.
Regis enim, quod petebatur, Serenitas annuit et divinitas propitia, quia sperabatur, implevit: sub eo enim praesule multum in modum Ecclesiae promovit prosperitas. Ridiculum est, quod narrat Bonfinius in Rebus [Note: Decad. 1. l. 4. extrem. p. 72.] Ungaricis de S. Germano. Quum, inquit, in Britanniä publice praedicaret, vesaniente frigore, cum discipulis in regiam aufugit gratum ibi hospitium imploraturus. Quod cum per Interpretem a Rege impio denegatum impetrare nequivisset, sub dioque in algentissima regione pernoctare cogeretur: Ecce subulcus regius advenit, et venerabilem virum cum sacrâ manu conspicatus, corumque miseratus algorem, ad tugurium invitat, et pro modulo facultatum reficit ac pascit. Inde Germanus ad Regem reversus, eum regno decedere meliorique
tradere jubet: haesitantem vero eum et cunctantem, neque in sacrosanctum patrem aliquid ultra moliri audentem, manu depulit. Decede inquiens, nec potestate regia posthac amplius abutare, Rex coelestem in praesule auctoritatem reformidans, cum uxore liberisque spectante populo decessit. At ei Germanus accitum mox subulcum cum conjuge suffecit, et ex ea deinde tempestate, e subulcâ gente sunt ibi creati reges. Haec Bonfinius fides penes auctorem esto. Non dicam hic quo modo Maximus Pupienus fabri ferrarii filius; Marius, Faber ferratius ipse ad imperium pervenerint: Militaris enim levitas cum potentia conjuncta quid tum non potuit? Procopium Zosimus Scenicum Regem appellat; [Gap desc: Greek words] , quod subito regnum consecutus esset.
CUm Henricus Imperator Federici Bar [Note: Anno. Sal. CIC CIXC.] barossae filius consentien tissimis Electorum suffragiis Patri succesisset, Electionem illam usurpatitio jure Coelestinus III. Papa ratam habuit hisce conditionibus, ut Ecclesiae restitueret, quae ad illam pertinebant, deinde
utriusque Siciliae regnum suis sumtibus sed ceu feudum Ecclesiae occuparet. Atque isthoc quidem, ut meliori occasione facere posser, Panhormitani Archiepiscopi operâ Constantiam filiam Rogerii V. qui ex Rogerio III. Guilielmi Boniavo natus erat, clanculum ex monasterio S. Mariae Panhotmitanae ubi Abbatissa erat et annos jam L. nata et ad liberos procreandos prope inepta habebatur, evocandam curavit et Romam deductam Hërico desponsavit. Ex quo Constantia inde gravida et Henricum in Germaniam secutura, sed turbis in Jtalia obortis, in Piceno susistere jussa, cum partui vicina esset, in Esiorum urbe, in qua tunc erat, filium peperit Anno sal. MCVIC. eumque paterni avi nomiue Federicum appellavit. Et quoniam aetate provecta iam annum quinquagesimum superabat, vix credebatur vere concepisse: Qua de re Henricus ipse primum omnium suspicatus fuerat, unde eâ de caussa Joachimum Abbatem virum vitae sanctimonia et prophetici spiritus famâ celebrem consuluit, qui, quod res erat, [Note: Fecellus Dec postirer. Sic. l. 8. c. 3. Giezi Appuliae urbem appellat, quem vide, nos sequimur Colle nutium.] confirmavit. Hoc animadvertens Constantia prudentissima foemina, cum partus horam vicinam esse cognosceret, expandere in Esiorum urbis foro tentorium curavit et illic pariens, potestatem fecit omnibus nobilibus viris atque matronis ad sese veniendi et partum
hunc conspiciendi, ne deinceps quisquam supposititium eum fuisse suspicaretur, finitoque puerperio Caietam se contulit. Nec effugere tamen vel sic calumniam potuir. Cum enim defunctis Parentibus Fridericus hic II. Siciliae Rex a matre declaratus esset, et fidei Jnnocent III. Pontificis commissus Marquardus Anconae Marchio auro Innocencium corrumpere studuit, oblatisvicies mille auri unciis si Siciliam in vadere Marquardo permitteret, addens testibusse docturum, Fridericum non ex Henrico et Constantia sed supposititio partu natum esse. Parum discrepat ab hac historia, ea quam narrat Kranzius. Temporibus inquit Sigismundi Imp. Gerhardus Dux Slesvicenfis frater Adolphi, cum coniugem accepiflet [Note: Saxon lib. XC. XXI.] de domo Badensi nubtiis in patriâ sponsae peracntis, secum eam in Holsatiam praegnantem abduxit. In eo itinere gravi quodam labsu partum properavit, et ad duos circiter menses legitimum pariendi tempus praeveniens peperit gemellos, puerum ac puellam. Infantes cum nihil imperfectum aut praematurum praeferrent, cepere male loqui maligni, quasi non ex Duce Badensis concepisset, sed priusquam illi iungeretur praegnans iam fuisset. Quae res perlata ad Adolphum fratrem, et a susurronibus aulicis in maius aucta, fecit, ut ille et faeminas prudentes rerumque muliebrium peritas
et Medicos quoque ac Physicos convocaret, quarum indicio conspecti parvuli, consideratis diligentissime circumstantiis, Gerhardo patri ab omnibus adiudicantur: omniumque tum judicio defenla est matronae castissimae (cui Annae nomen) pudicitia. Praevaluere tamen apud Adolphum sycophantarum morsus, et eo quidem usque, ut indignationem Adolphi invalescentem verita miserrima foemina cedere malis et in patriam redire statuerit. Secutus abeuntem confectus aegrimonia maritus, ut revocaret, initinere deficiens mortuus est in oppido Emmerik ad Rheni ripam. Parvuli mox a patruo separantur, et puella quidem detrusa in monasterium est, extra patriam puerinteriit, quem sero nimis Adolphus postea insolabiliter luxit, neque enim sui corporis haeredem umquam postea meruit, qui invidera fraterno, quamvis conjugem haberet egregiam foeminam, sororem Comitis de Honstein et Mansfeldiâ. Haec Kranzius. Conferri lubet cum hac, Historiam de Aristorce Lacedaemoniorum Rege apud Herodotum Musâ VI. qui Demaratum septimestrem partum agnoscere itidem recusavit apud Ephoros, matrem vero juramento affirmasse. Verum de septimestri partu et in legitimis agnoscendis liberis observando tempore vide Hippocratem et Medicos
item I Ctos inprimis Paulum. l. 12. ff. destatu Hominis, Vlpianum l. Gallus ff. de lib. et posthum. et doctores. Addam vero huic materiae et tertium de posthumo partu ex Historiis Veteris Misniae. Henricus Senior Marchio Misniae, cum moreretur anno sal: MCVI. gravidam reliquit uxorem, quod cum publiceignoraretur, fassa ipsa est propinquis in sepulturâ Mariti. Quod aegre ferentes Cunradi, filii Dedonis, amici, ad quem moriente sine masculis Henrico provincia devolvebatur, insimularunt viduam fassi et doli. Quod cum ipsa comperrisset, demortui Principis et mariti cognatos ac propinquos ad se vocavit, quibus praesentibus, vestibus ipsa, quantum honeste licebat, nudatis tumescentem uterum, et quod vere praegnans esset, ostendit, testeisque suae innocentiae vocavit. Paulo post, partu maturo, enixa est filium, quo comperto iidem adulatores Cunrado persuadere conati sunt, filium illum supposititium esse, coquo genitum, matrique ereptum nunc supponi a principe vidua uti Domina regionum maneret. Facile id fuit cupido haereditatis fraternae Conrado instillare atque eo quidem virus illud usque haesit, ut hic Cunradus natum ex vidua Henricum aliquando per contumeliam coqui filium appellaret. Qua injuriâ irritatus Henricus, bello patruum aggressus vicit et captivum
duxit. Luit ita poenas improbae dicacitatis Cunradus, post tamen Henrico eo anno mortuo [Note: Anno sal. MCXXVI.] sine liberis, hicidem Cunradus beneficio et indultu Lotharij Imp. successit ipsi in omnibus Provinciis.
DUo Novi foederis institutor Christus verbo suo sigilla admovit, quibus fides hominum confirmaretur, et adversus infernales impetus sese sustentaret: Unde venerari il. la fas piumque foret, et Dei nostri benignitatem revereri ac pleno orc depraedicare: Verum vide quo furor prolabatur hominum! quae sacluti servire debebant, sceleribus ancillari vaecordia cogit, Ac de fonte qui dem sacrosancto Baptismatis, quo Servator etiam ipse initiari voluit, ut dicam, detestare mecum lector scelus quod narrabo. Narrabo autem verbis non meis sed AEneae Sylvii scriptoris, quem nemo, quod sciam, repudiabit. Ita igitur ille: Bononia, quae non tam studiorum mater, quam seditionum altrix appellari potest, soror et ipsa Genuae civitatis, ac solius incostantiae constans, cum factionem Lambecariam non sine caede, multosque cives domo pepulisset, Comum Cinetulorum (Nicolaus Machiavellus
l. 6. Hist. Flor, p. 305. Caneschios nominat) Consilioregi cepit. Principes factionum Baptista Cinetulus et Hannibal Bentivolus fuere, ambo sanguinarii, ambo patratis caedibus insignes, qui licet simul compatratus, quem vocant sactamento juncti essent, nihilo tamen inter se meliores fuere. Nam Hannibal levato de sacro fonte Bapistae filio visurus puerperam compatrem sequitur, eique manu prenso pro novo nato gratulatur, interim ab irruentibus ex improviso Baptistae satellitibus obtruncatur, ut manifeste apparuerit, Baptismi sacramentum non tam foederis retinendi, quam caedis patrandae eaussa a Baptistâ quaesitum fuisse. Sed non inulta mors Hannibalis fuit: Nam qui partes eius sequebantur sumbtis paulo post armis fugatisque adversariis plateam obtinuere: Baptista indicio tandem puerili in specu quodam subterraneo cum plerisque suis complicibus latitans repertus et fumo compulsus extre mox pluribus vulneribus confossus est. Cada ver ejus in forum tractum et diu ludibrio habitum, cum plerique more firarum cor ejus dentibus laniassent, cruoremque bibere non horruissent, tandem exustum est. Haec Sylvius. Non meliori conditione fuit alrerum sacramentum Eucharistiae, de quo verba Joh. Naucleri testis item minime suspecti recognoscite. Henricus, inquit, VII. Imp. arripiens [Note: Gen. 44. fol. 246.] iter versus Appuliam, venit in castrum, quod dicitur Bonconventum in vigiliâ assumtionis
Mariae virginis, ubi propter festi sollennitatem, illa die quievit. Disposuerat autem se per aliquot dies jejunio ac bonis operibus intendens Sacramentum Christi corporis ac sanguinis in festo sumere Ea autem die forte Episcopus Tridentinus confessor suus et Vicecancellarius aberat, missus ad Clementem V. Pontificem. Vnde quidam Iacobinus de Ordine B. Dominici (subornatus ut ajunt praemiis et pollicationibus nec sine suspicione Florentinorum) qui tum coram Imperatore celebrabat, venenum ei sub specie Sacramenti dedit, vertens calicem vitae in calicem mortis. Sensit mox Imperator mortem adesse, fertur tamen dixisse completâ Missa, O Domine, recedatis: nam si percipient nostra devoti malum, quod nobis fecistis, morte miset abili moriemini, DEVS vobis ignoscat. Superante autem morbo eodem in loco e vitâ migravit, eiusque corpus magno suorum luctu Pisas relatum et ibi in tumbâ argenteâ super quatuor columnis fixa praeciosissime existit sepultum cum obsequiis regalibus: Subjungit aute mox Nauclerus ridicula ironia: Dicitur tamen Ordo praedicatorum ibidem habere literas testantes fratrem praedictum fuisse innocentem et totum hoc esse confictum. Sed fortean legibiles amplius illae literae non sunt Certe praeter Nauclerum narrant Historiam hanc Johannes Fontanus in vita Joh. XXII. in Prooemio extravagantium ejus et Genebrardus, Monachus hic nominatur ab aliis Bernhardus a monte Politiano et dicitur
perpetrato hoc parricidio Senas profugisse et aurum mercedem inpietatis ibidem a Guelphis accepisse: plurimos autem ob hoc factum Dominicanos in Thusciâ, Lombardiâ et aliis locis una cum claustris suis igne gladiove periisse. Et quomodo Caesari parcant, qui Pontifici non pepercerunt suo? Victorem enim III. veneno in calicem injecto ê vivo Divum fecisse subdiaconum eius scribunt Hermannus Contractus, Carsulanus Praemonstratensis Platina et alii, quamquam hic Vincentii testimonio elidere nititur aliorum fidem: si tamen inspicias propius, frigide id facit et magis negando quam probando. Vincentius inquit Dysenteriâ ecum interiisse seribit: Dabo, inquit, sed et veneno potuit peti, quod dysenteriam provocaret, nihil enim id absurdi est apud Medicorum filios. Neque vero profanationem illam Sacrosancti mysterii probare quoque possum, quam in foederibus iciendis adhibere quidam ausi. Exemplum refert Lambertus Schafnaburgensis: Anno inquit MCCCXXIV. Ludovicus Caesat et Fridericus Austriacus foedus inter se pacti ut firmius intercederet pacis ac foederus vinculum, uterque de eadem Eucharistiae hostiâ participarunt et pacis osculo fraternitatem inter se sanciverunt: Quam Historiam narrat quoque Gerardus de Rhoo lib. 10. Hist. Austriacae p. 95.
Fecit hoc ante Henricus 4. et Paschalis pontifex auctore Sigeberto. Fecit Julius pontifex in foedere cum Caesare et Gallo apud Cameracum Belgii oppidum icto, qui hostiam in tres partes divisit addito dicto parum Christiano, ut sacrosancta Trinitas unus sit Deus, ita duraturam inter confaederatos tres unionem. Verum mos primus ipse resiluit, ut historiae loquuntur.
PAnthia Abradatae uxor, inquit, Zonaras ex 7. Xenophontis, cum capta a Cyro humanissime habita esset, marito persuasit, ut Cyrum [Note: Tom 1. Annal. p ... de Paedia [reading uncertain: print faded] Cyri.] deinceps sequeretur qui uxori morem gessit. Hic postea in praelio Cyriadversus Croesum sorte AEgyptiis opponendus, primum ab uxore galea aurea exornatur, armillis item et veste purpurea usque ad talos demissa et cono hyacythini coloris, quae ipsa ei fecerat suis ornamentis conflatis, quod maritum sibi maximum oramentum esse diceret. Dumque ei arma indueret, etsi lachrymas dissimulare studebat, tamem imperare naturae non potuit, per genas enim manabant, jamque conscensuro currum caeteris discedere jussis: Abradata, inquit, te vitae meae anteponi a me nosti,
tamen mutuum amorem testor, malle mesi te virum fortem praebueris, eadem tecum terra tegi, quam ignominiosum cum ignominioso vivere. Abradates autem in eo praelio periit, cuius rei fama cum ad Panthiam pervenisset, ad locum praelii progressa, jacenci marito adsedit, frustra solatiis avocante Cyro. Quo recedente, tribus, quibus comitata erat Ennuchis secedere jussis, nutrici mandat, ut se mortuam eadem cum marito veste tegat, qua plorante, seipsam jugulat et capite pectori mariti imposito, moritur, quo facto, nutrix sublata voce lamentatur, tres autem Eunuchi dominae caede cognitâ strictis gladiis et ipsi sese perimunt. Cyrus, cognitâ caede, mulierem deplorat admirabundus, ac ingemi tumulo excitato, magnifice et ipsam et maritum sepelit. Paullo aliter et fusius Xenophon, sed huic scopo haec sufficiant. Non levior fides fuit in Eduardum Anglum uxoris, quam describit et dilaudat Roderic. Santius: Cum inquit Eduardus regis Angliae primogenitus ad Domini sepulchrum transfretasset, fuissetque in viâ proditorie [Note: p. 1. Hist. Hisp p. 297. c. 4.] a Mauro quodam gladio venenato percussus, medicorumque remediis non tam allevaretur, quam alligaretur, tandem in Angliam sine salutis spe reversus est. Eius igitur uxor Regis Hispaniae filia novam atque inauditam, sed amore et pietate plenam adhibuit medicinam
plagas enim mariti toxico infectas, quae veneni vi claudi non poterant, linguâ dietim lingebat sugebatque humorem venenosum, ut liquorem dulcissimum, cuius vigore, verius dicam fidei uxoriae virtute sic omnem materiem veneni attraxit, ut integratis coalitisque vulnerum cicatricibus ille plene curatus fuerit, ipsa incolumi etiam manente. Quid huius mulieris fide rarius, quid mirabilius audiri potest? ut uxoris lingua fide et dilectione maritali peruncta, venena â dilecto marito expulerit, quae ab electo Medico trahi non valuerunt, et quod plurima exquisitaque non effecerunt medicamenta una uxoris pietas explevit. Sed veniamus ad tertiam, quae de palmâ cum his duabus itidem certat. Eam nobis describit Joha. Vasaeus his verbis: Tarasia Regina Legionensis Sancti Avarrae Regis Navarrae [Note: In Chronico Hispaniae jub anno Dni. CMXXXII.] filia capitaliter oderat Comitem Castellae ob occisum ab ipso patrem, vindictaeque cupida per speciem benivolentiae persuasit illi, ut Sanctiam Garsiae Tremuli filiam neptem ex fratre suam, uxorem duceret. Quod conjugium cum Comiti haud aspernandum videretur, illa fratrem Garsiam Regem Navarrae clam hortata est, ne occasioni ulciscendae mortis paternae deesset, comitemque ad se peticum sponsam venientem elabi pateretur. Paruit consiliis sororis Garsias, comitemque
contra fidem datam duriter in vinculis habuit. Quod cum Sanctia Comiti suâ caussâ accidisse cognovit, oblita sui sexus ac dignitatis, animo plusquam virili sumto, acceptaque conjugii fide, Comitem carcere eductum in Castellam magno suo periculo secutâ et matrinonio juncta, memorabile in omne aevum amoris ac fidei coniugalis exemplum fuit. Paullo post anno sal. CMXXXVI. Comes Castellae vocatur a Legionensi Rege ad Comitia, qui tametsi fraudem praesagiret, tamen potiore fidei suae quam salutis rationem ducens, septem tantum comitatus equitibus eo profectus est. Quod cum pervenisset, nihil eum eventus fefellit, statim enim in vincula ductus est. Quod ubi uxori est nunciatum, maritum quoquo modo liberare statuit. Peregrinantis igitur induta personam, Compostellam proficisci religionis ergo fingit, factoque per Legionem itinere, primum copiam videndi sibi mariti fieri postulavit, deinde petiit, ut ea solum nocte sine catenis esset. Rex per omnia satisfaciendum voluntati tantae matronae duxit: At illa postridie anteluca no mutatis cum marito vestibus vicaria captivitate illum liberavit. Curaque comitem jam in tuto esse arbitraretur, Regi nunciat se in carcere teneri, rogare ut solveret, neque durius quidquam in feminam Regiam et cognatam
suam consuleret. Rex ubi dolum sensit, stomachari primum, mox admirari constantiam et virtutem Sanctiae: postremo laudata illius in maritum pietate, cum honorifico comitatu jussit ad Maritum Comitem reduci. Judicet jam aequus Lector, cui ex his tribus palmam tribuendam putet, mihi veteri Romanorum formula N. L.
NOn sine affectu eoque vehementi legere potui Ferdinandi II. Arragonii fugam e regno suo Neapolitano in insulam AEnariam, hodie Ischiam dictam. Hoc tamen animum veluti ad alia vocavit, quod scribit Historicus, Regem in arcem uno tantum comitatum admissum, sese in Praefectum perfidum tanto impetu conjecisse, ut et ferocitate et regiae Maiestatis recordatione sic omnes perterrefecerit, ut e vestigio tum Praefectum ipsum, tum arcem in suam redigeret potestatem. Statim enim ea parte historiae lecta, mihi in mentem venit saepius improborum conatus Maiestate relucente e Principum vultu irritos, certe impeditos et retardatos fuisse. Scribit ex Plutarcho et Appiano Valerius Max. de C. Mario in hunc sensum: C. Marius, inquit, in profundum
ultimarum miseriarum abiectus ex ipso vitae discrimine beneficio Maiestatis emersit. Missus enim ad eum occidendum in privata domo Minturnis clausum Servus publicus natione Cimber: et senem et inermem et squalote obsitum strictum gladium tenens aggredi non sustinuit: sed claritateviri occoecatus abjecto ferro attonius inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis perstrinxit, devictaeque suae gentis intertus animum eius comminuit, etiam Diis im mortalibus indignum ratis ab uno eius nationis in terfici Marium, quam ipse totam deleverat. Minturnenses autem illius maiestate capti com pressum jam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. Quo pertinet quod Tacitus de Agrippa narrat. Tiberii principatus novi primum facinus fuit posithumi Agrippae caedes, quem ignarum [Note: 1. Annal.] inermemque quamvis firmatus animo centurio aegre confecit. Quae verba Annibal Scotus non tam ad robur Agrippae referenda censet, quam ad hanc e vultu relucentem Maiestatem. Item Scotus Alphonsum Estensem I. Ferrariensium Ducem saepissime couiuratos sous majestate vultus frustratum esse commemorat. Historiae Gallicae Scriptor nobilis Paulus AEmilius de Divo Ludovico scribit: Eum irruentibus impiis Sultani ministris
quamvis decum bentem majestate tamen regia atque oris et vultus dignitate furorem eorum cohibuisse, hoc videlicet, Maiestas potest, de cuius natura vide quae erudite disputavit eruditiss. Casaubon, ad Trebell. Pollionem in Gallienis. Estque haec Majestas Deorum donum Principibus concessum, quo subditi probiores ad parendum excitentur, improbi a nocendo deterreantur, estque Maiestas nihil aliud, quam divinae gloriae participatio, qua Deus praesides suos majores omnibus constituit. Id quod agnovit omnium optime Trajanus, quem scribit Plinius, majestatem repudiasse, ne Deo se ae qualem faceret, contentum magnitudine fuisse. Inde postea non contenta majestate servilis adulatio numinis quoque titulum Principibus adsignavit, ut quibus majestas esset, ij Dij quoque dicerentur. Voces etiam Principum coepere oracula dici, non rescripta aut decreta; atque haec semper crevere. Sed ut ad materiam nostram regrediamur, nostrum quoque seculum non raro majestatis huius cohibentis parricidia dedit exempla. De Jocobo I. magnae Britanniae rege adcepimus eum sola majestatis praerogativa ita aliquot sicarios terruisse, ut non solum par viribus postea ipsis fuerit, sed et in fugam coniecerit. iusto etiam supplicio tandem e medio sustulerit. In Elisabetham Anglam conjurationes
quot maiestate eius impeditae sunt? quot in Henricum Magnum, qui tamen tamdem subcubuit sceleratissimi sicarii cultro? Verum ut Majestas multis saluti fuit: Ita non paucioribus vultus serenitas et comitas. De Augusto Suet onius scribit: Vultu erat adeo tranquillo serenoque, ut quidame primoribus Gallorum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat in transitu alpium, per simulationem colloquii propius admissus, in praecipitium propelleret. Non minori moderatione animi fuit miles Turcicus, qui Bajazethis filium iussu avi Solimanni necare per Eunuchum inductus fuerat, quam Historiam ita describit Nobiliss et rerum Turcicarum peritissimus Busbequius: Solimannus, inquit, ubi cognovit de Bajazethe actum, Eunuchum cui fidebat [Note: Epist. 4.] Prusam misit, ut minimum quoque natu Bajazethis filium, (aliorum enim iam idem quod patris miserrimi fatum fuerat) ihterficeret. Sed cum Eunuchus esset teneriore animo; sibi de numero Janitorum quendam adsciverat obfirmati ad quodvis facinus animi, cuiut operâ puerum extingueret. Is cubile ingressus, cum collo puerili laqueum aptaret, infans ei arridens, seque, quod poterat extollens, apertis ulnis complecti et ferre osculum conabatur: quae res ferum alioqui hominem
sic commovit, ut ferre non posset, anima, que defectus concideret. Moram admiratus Eunuchus, qui foris adstabat, eodem se infert, janitorem in solo stratum offndit, tum ne suscepto muneri deesset, suis manibus insontis pueruli animam elisit. Alia exem pla ab aliis allata legas suo loco et tempore.
ELegans et eruditum est monitum Nicolai Machiavelli, quo vetat, Urbem aut remp. aliquam intestinis dissidiis laborantem invadere, spe eiusdem potiundae propter dissidia, quia communi periculo animadverso soleant coire rursum animis atque communi cladi remedium adferre. Probatid Veientium atque Hetruscorum exemplo, quibus. Romanam remp. in studia factionesque scissam adorti, nimio constitit, nam ea ratione Romanos in concordiam redegerunt, ipsi vero fusi fugatique sunt. Subjungit et deinde Philippi Vicecomitis Mediolani Ducis seram poenitentiam [Note: Vid. Alb. Kranzium in Saxoniâ. lib. XI. C. 19. qui ab hoc Philippo Sigis] qui Florentinos ex eadem caussa aggressus, spe vero itidem ut Vejentes, frustratus saepe questus apud amicos est, se ineptiis Florentinorum eo adductum, ut vicies centena
[Note: mundum Imp. in Italiam e vocatum scribit eamdem ob caussam.] millia aureorum numûm frustra expenderit. Quae omnia ut verissime Machia vellus, ita prudentissime ea quoque vidit Scorio Dacorum dux. Is cum a subditis suis lacesseretur, uti populum Romanum civilibus odiis laborantem armisinfestaret, nunquam adduci potuit, ut voluntati eorum morem gereret. Stultitiam autem populi sui eleganti commento redarguit. Cum enim urgendi arma finem ille facere nollet, convocato eo, canes geminos in medio eius exacerbatos ad pugnam commisit, quibus efferatis prorsus Iupum de subito im misit, quo canes viso, repressa statim ira communem hostem acerrime invadentes confecere, addiditque haec Scorio: Videtis parum providi, quo arma nostra evasura sint, ut videlicet in gratiam hostes nostros reducamus et cladem nobis ipsis acceleremus. Ut vero haec cordate dicta sunt, ita subtile non minus commentum est illud Machiavelli, quod succedan eum stultitiae superiorum proposuit, alenda videlicet esse dissidia, et interponendum sese esse tanquam arbitrum, donec utrinque ad arma per veniatur.
Quo postquam deventum fuerit, parti debiliori subveniendum, sed lentis auxiliis, ut mutuo sese partes discordantes conficiant. Sic enim futurum, ut, fessae tandem partes bello rum, sese arbitrio permittant eius, qui dissidia
prudaenter aluit. Id consilium si caute suscipiatur et non deprehendatur effectu suo carere vix potest. sed facilis est in errorem prolapsus, ut non solum Philippi Mediolanensis exemplum docuit, sed et Friderici II. Imperatoris, cuius verba, ut ea recenset Vbertus Folieta, apponam. Innocentium, ante Pontificatum adeptum, in familiari consuetudine, latrunculis mecum ludentem, ad eam necessitatem semper adigebam, ut aut illius regem captivum facerem, aut Reginam adimerem: nunc eodem Pontifice ad eamdem ludi fortunam a me adacto, Genuenses ex transverso venientes, abaco everso, spes meas frustrati sunt. Quae Oratio Friderici huc spectabat. Erat Fridericus II. Imperator Ecclesiae Romanae parum aequus, certe parum gratus; multa enim Imperii jure sibi vendicabat, quae Romani Praesules inviti dimittebant. Inter Cardinales eo tempore erat Sinibaldus Fliscus, civis Genuensis, e nobili Comitum Lavaniae stirpe ortus, cum quo Friderico Imperatori arctae amicitiae ac multorum utriusque officiorum necessitudo intercedebat. Is anno Salutis 1243. cum unum et viginti menses Christus in terris Vicarium non habuisset, Pontifex Romanus declaratus est, assumpto nomine Innocetii IV. Vir insigni pietate et prudentiâ, eximiâque doctrinâ, et
quamvis mansueti ingenii acer tamen dignitatis Pontificiae vindex et impavidi ad omnes terrores animi. Eum multis de caussis suspectabat Caesar, maxime autem duabus, quarum una metus, ut repeteret Pontifex, quae Caesar tenebat, altera robur Pontificis, propter studia praepotentis Reipubl. Genuensium in civem suum. Neque hoc dissimulabat Caesar: gratulantibus enim amicis, quod amico Pontifice usurus esset, cum quo diuturna consuetudo ipsi fuisset, tristius responsum dedit: dolendum potius sibi, quam laetandum, amico Cardinali cum inimico Pontifice commutato, Vt igitur Pontificem in potestate sua retineret, Genuenses opprimendos aut solum atterendos omnibus modis statuit. Itaque cum Genuensibus tum cum Exulibus suis, quos Mascaratos Historiae appellant, et Saonen sibus res esset, hos ita fovit juvitque, multis vicinis inprimis Pisanis ad versos eos incitatis, et amicis ab ipsis abstractis, et totâ Liguria in partes divisâ, ut certo futurum sibi promitteret, uti tandem fessi bellis aut mutuis cladibus attriti, jugum suum patienter ferrent: Id quod Prudens ille quem dixi Historicus his verbis eloquitur: Ita anno per fallacias hostis insidiantis et occasiones captantis, ac bellum ludificantis verius quam gerentis, sine ullo operae pretio extracto ranti
utrimque apparatus inanes evaserunt. Cujus rei caussam mihi diu quaerenti, illa veniebat in mentem: Fridericum Ducibus suis de fortuna pugnae tentanda, classeque sua in praecipitem casum illi danda enixe interdixisse: sive fore speraret, ut Genuenses taedio belli ac laborum et inpendiorum satietate fessi, quibus diu pares esse non possent, tamdem ipsi per se sine ullo discrimine rerum ipsius Friderici caderent, sive illud veteratores atque ad omnem fraudem et fallaciam compositi ingenii fuerit consilium: ut bellum diu extrahendo utriusque praevalentis populi (Pisanos intelligit, qui se exsulibus Mascaratis etiam juxerant et Genuenses) vires assiduis cladibus et detrimentis conficeret, quos enervatos et exsangues omni libertatis specie ademta ad necessitatem jugi capiendi tamdem subigeret. Idem consilium frustra habuit Corsum Donatum apud Florentinos, de quo Machiavellus. Erat annus salutis MCCCIV. mensique Julius, quo Florentia tam ignibus quam armis misere interibat. In tantâ vero patriae clade solus Corsus arma neglexit, quod nimirum speraret, ea ratione arbitrium torius molis penes se futurum, si utraque pars caedib. sa tiata, tandem de transactione cogitare inciperet. Quievit tandem Urbs, ab armis, malis potius exhausta, quam quod concordiam spiraret.
Id tamen adeptum, ne exsules reverterentur, utpote quorum partes inferiores exstitissent. Ipse vero Corsus non longe post, cum animum suum, apertius declarasset, occisus est. Scilicet eventus, qui stultorum solet esse Magister, reddidit tamdem cautiores homines. Siculi olim, cum Athenienses subsidio sibi dissensionibusque suis arbitros legere vellent, diligenter eos monet Hermocrates, ne id facere in animum inducant suum: Faciamus potius, inquit, ipsi inter nos pacem, quam ut advocemus alios: [Gap desc: Greek words]. Observant Athenienses errata nostra, et honesto nomine societatis animum hostilem a natura insitum concinne tegentes utilitati suae invigilant. Idem hodie Germania nostra quamquam serius animadvertit.
DE socero suo Julio Agricola Tacitus:
matrimonium ei cum Domitiâ Decidianâ splendidis natalibus orta ad majora nitenti decus et robur fuit, idque verissime. Unde quotquot injustis consiliis ad alta progredi cogitaverunt, unice operam dederunt, uti potentes conditiones quaererent, quibus aucti, quo cuperent, tandem pertenderent. Apud Senecam Tragicum [Note: iu Hercule Furente.] plane hoc animo Lycus est, qui deliberans quomodo vi paratum imperium retineat, in his tandem verbis consistit:
--- alieno in loco
Haud stabile regnum est: una sed nostras potest
Fundare vires, iuncta regali face
Thalamisque Megara ducet e genere inclyto
Novitas colorem nostra.
Neque alterius animi Perdiccas, de quo Justinus; Eum, ut viribus auctoritatem regiam [Note: lib. 13.] adquireret, post Alexandri Magni mortem ad nuptias sororis eius Cleopatrae, Alexandri alterius Epiri quondam conjugis, non aspernante matre Olympiade intendisse, quod ipsum quoque fecerat longe ante Darius apud [Note: lib. 1.] eumdem Historicum, qui omnino principio regni sui fraude parti Cyri regis filiam matrimonio sibi copulandam censuit, regalibus nuptiis regnum firmatutus, ut non, tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur, ut monuit de his [Note: 4. Arcanorum cap IX.] Arnoldus Clapmarius: Inde semper principibus
suspecti fuere, adeoque plus quam civiliae agitasse visi, quotquot sublimiora ordine suo matrimonia vel ambiverunt vel etiam contraxerunt. [Note: 1. Annal.] De Asinio Gallo Tacitus scribit Invisum eum primum Tiberio Caesari fuisse, tanquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret, Pollionisque Asinii patris ferociam retineret. Idem Tiberius apud eumdem: Cum [Note: lib. 4. Annal.] Sejanum Liviae nuptias uxoris Drufi Germanici sororis petere intellexisset, facile vidit, quantum e republ. et dignitate sua peteretur. Itaque metum suum valde composita oratione eidem aperit, et obscure negat. Post quam orationem Seianus non jam de matrimonio amplius, sed altius metuens tacita suspicionum vulgi rumorem ingruentem invidiam deprecatur. Idem odium, nec odium modo sed et exitium incurrit ex eadem caussa Dolabella, de quo Tacitus. Idem Vitellius metu et [Note: 2. histor.] odio, quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium ad cepisset, vocatum per Epistolas, vitata Flaminiae viae celebritate, divertere Interam nam atque ibi interfici jussit. Longum id interfectori visum, in itinere ac taberna projectum humi iugulavit. Apud Florentinos Corsus Donatus civitatis suae odia in se concitavit non nisi morte suâ exstincta, tum, ut inquit Scriptor Florentinus, quod mores ejus omnem civilem modum eucederrent,
tum vero et maxime quidem, quod Huguccionis Faggiolani, qui Gibellinarum Albarumque partium dux, atque in Thuscia potentissimus esset, filiam sibi matrimonio copulasset. Cautior cira hanc rem fuit, ut in allis omnibus circumspectissimus, Cosmus Medices Magnus, qui primus serenissimae familiae [Note: Michael Brutus in Hist. Elorent] amplitudinem peperit. Ut enim cives suos suspicione omni liberaret, quibus alioquin, ut Princeps, eminebat, filiarum, quas habebat, nullam in matrimonium Principi alicui, quamvis rogatus dedit et, similiter filio uxorem: in civitate sua honesto loco natam copulari voluit, externorum Principum filias, quae illi offerebantur, respuendo. Machiavellus [Note: lib. 7 Hist. Flor.] duorum filiorum ejus meminit, cuius elegantissima verba adscribam: Qûamquam vero, inquit, res gestae. Cosmi omnino regiae, atque ipse solus Reipub. Florentinae princeps esset. nihilominus ea prudentiâ res suas moderari consueverat, ut civilem modestiam rationibus suis nunquam excederet, sed in colloquiis omnibus que vivendi modis, affinitatibuque semper intra modestiae fines se contineret. Neque etenim ignorabat; res communem modum excedentes, si eae in dies oculis obversentur, longe majorem invidiam concriliare, quam si sint quidem at modestiâ obtegantur atque delitescant. Eam ob rem cum filiis suis nuptiae quaerendae essent,
eas non ex principum familiis petiit, sed Joanni Corneliam Alexandriam, Petro vero Lucretiam Tornabuoniam junxit. Ex Petro neptes Blancam Guilielmo Pazzio, Nanninam vero Bernardino Rucellaio matrimonio locavit.
INter imperii fundamenta si non principem, secundum certe locum tenet auctoritas, quâ salvâ caeteris malis remedium facilius adferri potest. Ab eâ plurimum abludit familiaritas nimia, quae parere solet contemptum. Huius ratio una consistit in ludendi temerirate, qua Principes saepe eo se demittunt, ut cum subditis colludant, et non auctoritatis modo suae, sed et bonorum atque etiam quandoque salutis jacturam faciant. Laboravit hac Iudendi temeritate Octavius Augustus Caesar, quanquam in ipso lusu majestatem beneficentia tueri voluerit, qua ipsa ludendi facilitate rumorem eum excitasse scribit Suetonius, verum non expavisse, hoc est, ab Romanis fuisse exagitatum, caeterum parum illis [Note: Cap. 71.] opprobriis motum. Ipsede se Augustus
scribit ad Tiberium. Quinquatriis satis jucunde egimus. Lusimus enim per omnes dies, forumque aleatorium calfecimus. Frater tuus magnis clamoribus rem gessit, ad summam tamen perdidit non multum, etc. Sed excuset Augustum, quod ipsemet scribit [Gap desc: Greek words] se ludere, hoc est, non cupiditate lucri, sed senilis solum oblectamenti caussa. Peius cessit temeritas haec Artoxerxi apud Plutarch. ludenti minus considerate cum uxore Parisatide. Historiam Plutarchus ita recitat, supererat, inquit, Parysatidi Cyri necem vindicanti adhuc quem peteret, ille, qui caput et manum Cyri praeciderat, Eunuchus Regis Mesabates. Hic cum ansam puniendi sui Reginae in manus daret nullam, Parysatis hanc technam in Caput eius commenta est. Erat illa ingeniosa sua sponte mulier et aleâ ludendi artifex: quare ante bellum crebro cum rege ludebat alea, et post bellum restituta in gratiam, eam familiaritatem non delinabat regis, ut et cum eo luderet atque amorum conscia, administraque in ijsac adiutrix esset, ac plane minimam eius fruendi et cum eo consuetudinem habendi Statirae faciebat proprium, cum supra omnes illi infesta, tum plurimum ipsa adfectans apud regem posse. Igitur cum captasset aliquando languentem otio Artoxerxem, provocavit eum ad lusum in mille
Daricos, ac vincere jactu ei permisit, repraesentavitque argentum; simulans autem dolere ac pungi se victam petivit, ut de integro aleam jacerent de Eunucho. Gessit ei morem ille pacti, ut quinos uterque reci peret fidissimos ex reliquis, quem victor legisset, ut daret victus; hac lege luserunt. Cum intenta esset atque in ludum Patysatis incubuisset, cecidisset praeterea feliciter illi alea, vicit, et ex pacto Mesabatem sumit, et priusquam quid ageretur, Rex odoraretur, tradidit eum carnificibus, vivumque praecepit excoriari, corpus transversum in tres sustolli cruces et pellem seorsim palo suffigi. His actis et intellectis, cum rex accensus in eam stomacharetur, illa cum risu cavillata: Hominem jucundum inquit et egregium, qui senis improbi et Enuchi quidem excandescis gratia; Ego mille aleâ per ditis Daricis taceo et acquiesco. Ita rex impositum sibi esse dolens, cum factum mutare nequiret, silentio transmifit. Propius ad tigit periculum Casimirum Poloniae regem, de quo Martinus Cromerus hanc recenset historiam. Circa annun, inquit, Christi 1177. Imperium [Note: lib. 6. Chronici Polonici.] et gubernationem Regni Polonici adiit Casimitus juvenis adolescens lusui valde deditus, adeo quidem, ut temere cum quovis luderet. Is ad ludendum aliquando provocavit equitem Polonum, familia nobili et hodieque
in eo regno praepotenti, Johannem Conarium. Adsensus est regi Conatius, productaque voluptas illa in multam noctem, tandem utroque in somnum ruente convenit inter ipsos, ut unico fortunae jactui, quod uterque numorum haberet, permitterent. Victoria penes regem fuit. Conarius partim jactura numorum, partim scommate illudentis ei regis exacerbatus, palmâ regem in faciem percussit, et noctis ac tenebrarum beneficio evasit. Mane postridie perquisitus et repertus gravi Judicum sententia ad mortem damnatur: sed Rex quam primum intercessit, libere confessus coram omnibus, parum peccasse Conarium, plurimum se in isto negotio. Nam primo provocasse se Conarium ad ludendum, ursisse deinde, ut in totam secum luderet summam; non quemuis in tanta numorum jactura irae temperare posse, se dignum poenâ esse, qui suae Majestatis non habuerit majorem rationem. Condonare igitur se et plagam et culpam Conario, gratias insuper ei se debere, qui unâ plagâ sapere eum docuerit, et a levitate illa in futurum revocârit. Serio autem, se haec dicere ut Conarius certo sibi persuadeat, argumento fore beneficium novum, et cum dicto afferri jussit omne aurum, quod et posuerat ipse et a Conario ex lucro acceperat, idque allatum Conario in manus tradidit.
In descriprione vitae suae Carolus IV. describit conventum multorum principum VVratislaviae, et inter alia narrat: lis itaque in VVratissa via existentibus, inter alia solatia, quibus principes solent insistere, ille odiosus et furibundus taxillorum lusus inter eos exstitit. In quo, Rex Ungariae et Comes Hollandiae sic ferventer luserunt invicem, ut ipse Comes in Rege sexcentos florenos (hui quantillum praeut hodie etiam a privatis perdi solet!) lucraretur. De quo cum dictum Regem iracundum turbulentumque videret habere animum, motus vehementia et arrogantia nimia, prorupit in haec verba; O domine Rex. mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius terra omnibus abundare dicitur, de tam modicâ pecuniae summâ sic aegrum debetis monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes alii videatis aperte quod pecunias taliter adquisitas nolim in usus meos transire, sed liberaliter a me transire, debent. Quo dicto, omnes pecunias in lusu acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. Quae res regem magis axacerbavit, in praesens tamen dissimulare coegit.
Adiiciam, quod acceptum a magno Sleidano illustris Thuanus narrat: Caussas, inquit, odii, inter Johannen Fridericum Electorem
et Mauritium Saxoniae principes gentiles, aliqui has adducunt. Cum in aleae lusu Maucitius omni pecunia amissâ Septemvirum ad continuandum ludum deposito oppidulo improbius urgeret, eo itidem amisso. Mauritium a Septemviro increpituin fuisse admonitumque, ut inposterum in ludendo modum servaret. Illum vero reprehensionis acerbitatem gravius iusto tulisse, statimque agnato suo ex ea caussa bellum intulisse, quod vix tanden Hessi soceri interventu compositum sit. Haec et alia, addit Thuanus, a Johanne Sleidano commemorantur, quae sive conficta, sive talia sunt, ut honeste a Mauritio proponi non debuerint, certetot editis ab utraque parte in hoc dissidio scriptis, nusquam eorum facta mentio est. Quomodo nunc appellem insaniam eorum, qui eo ludendi libidine provehuntur, ut omnibus bonis exsuti seipsos in servitutem abducendos pecuniae opponant, et ultro victorem servitum sequantur. Quod in florentissimo regno non rarenter sieri confirmarunt mihi nobilissimi eo oriundi Juvenes. Lubeat exclamare [Gap desc: Greek words] !
DE Julio Classiciano Tacitus scribit: Julius [Note: 1. Anna. l.] Classicianus Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatatibus impediebat. Scilicet noverat, quod et alibi eloquitur: privata odia pertinaciam in publicum [Note: 1. Histor.] exitium stimulare. Exempla nimis sunt obvia. In sacris Joabi et Abneri aemulorum, in profanis Ephestionis et Crateri, Balbini et Maximi, Ciaxaris et Cyri aliorumque, recentiora quoque multa narrari possent. Nobile est exemplum dissidii prosperi Columnae et Francisci Ferdinandi Piscarii in obsidione Mediolani: Velibegi item et Arslobegi Turcarum, Collegere aliâ alii, quos non compilo. Huic malo viri generosi sic occurrere soliti sunt, ut vel iniurias adceptas prorsus publico condo narent vel certe cum reip. necessitas [Note: Plutarchus in eius vitâ.] requireret, ponerent, resumendas simultates, si resp. rursus conquievisset. Hanc laudem Aristides reportavit, qui missus reip. caussa cum Themistocle adversario, ubi ad portam Vrbis exituri venissent, in haec verba Aristides Themistoclem compellasse fertur; Visne, inquit, Themistocles, paulisper nostras inimicitias
abiiciamus, recepturi, cum redierimus domum privati? inquod pactum Themistocles facile consensit. A Livio Fabius hac caussa commendatur, sic tamen ut etiam commendec difficultatem huius rei, doceatque magni animi esse, odia expectorare, et rationi locum dare. Erat Fabius Papyrio Cursori inimicus: Is autem Dictator creandus videbatur, ad eam rem opus erat Fabij consensu, quem difficulter daturus videbatur, simultatibus inter utrumque publice notis. Rogatur tamen a Senatu populoque Romano, uti privata patriae remitteret. Assensit tandem, inquit Historicus, quanquam diu tacendo ad petita, adpareret magnum eum dolorem ingenti animo comprimere. Fortior Tyberius Gracchus credatur, qui cum esset inimicus Scipioni Africano. Luciique fratris, isque Lucius repetundarum accusaretur, magno erat in metu Senatus, neseverissimam sententiam Gracchus diceret. At is magna sua gloria in Scipionis sententiam ivit, adtestatus se privatarum inimicitiarum caussa nunquam remp, deserturum. Fecit hoc ultro et sua sponte Gracchus, tantoque laude dignior; a qua laude abest Salienus Clemens, de quo Historicus: Junium Gallionem Senecae fratris morte pavidum, et pro sua incolumitate supplicem in crepuit Salienus Clemen, hostem et parricidam vocans, donec consensu Patrum deterritus
est, ne publicis malis abuti ad occasionê privati odii videretur. Non minor est virtus et generosi animi signum, in odio verum pervidere nec injuriam inimico fieri permittere, pressum item relevare potius, quam amplius premere, et sublevare magis, quam cum possis [Note: Buchan. lib. 16. Rer. Scot. Thuan. lib. 3. Hist.] nocere. Prioris exemplum elegans suppeditat nobis Jacobus Mongomerius Lorgianus, auxiliorum Gallicorum sub Francisco praefectus, de quo haec duo magni viri Georgius Buchananus Scotus, et Jacobus Augustus Thuanus Gallus. Mortuo Iacobo V. Scotiae Rege, cum inde factione Scoticâ, quae Anglis favebat, inde contrariis studiis reginae viduae et Cardinalis Santandreani regnum distraheretur, Jacobus Hamiltonius prorex constituitur, qui quod tanto oneri impar, summam rerum in discrimen vocaturus videretur, ex consilio reginae et Cardinalis, Matthaeus Stuartus Leviniae comes e Galliâ evocatur, cum Francisci mandatis, ut videret, ne quid res Scotica detrimenti caperet. Sed cum mox, ubi ille in Scotiam venit, Scoticae factionis Princeps essectus, reginae et Cardinali, qui jam proregem astu ad suas partes traxerant, suspectus esse cepisset, ab iis spe regiarum nubtiarum diu delusus, et calumniis interea apud Franciscum petitus, quod pecuniam ad se missum suppressisset, quod ob ejus cum
Cardinale dissensiones prodita fuisset caussa publica et aliis. Cum se apud regem invidia gravatum, suumque fratrem, satellitii regii praefectum, in custodiam, non auditum, datum, nullum denique purgationi criminum, quae obijciebantur, locum relictum esse apud nos videret, post infelicem cum prorege congressum in Angliam ad Henricum transfugit, [Note: IIX. eius nominis.] quae fuga invidiam Regis et odium magis ab adversa parte nutritum auctum incendit. Verum non multo post elucescente paullatim veritate Franciscus, ut exeusatior esset culpa, temeritati velandae colorem quaesivit, ac in crimina Levinio objecta inquiri jussit, Id negocium Jacobo, quem diximus Mongomerio Lorgiano datum, viro quidem impigro, sed Levin I acerrimo inimico. Appulit is in Scotiam V. Non Utilis Anni MDXLV. literis a Rege voluntatis suae indicibus munitus, ibidemque cum de calumniis in Levinium â Cardinali confictis cognovisset, ipsumque ob id Cardinalem graviter increpuisset, quod virum potentem in suspicionem Francisco adductum solum vertere coegisset, in Galliam jam appetente hyeme reversus est: deque, re totâ, certiore Frâcisco reddito auctor ei fuit, ut Johannem Stuartum Albinium, Levinii fratrem, quem inauditum in custodiam incluserat, liberum dimitteret. Ad cujus.
facti, homine ejus loci digni, commen dationem itaThuanus: factum hoc a Mongomerio raro incorruptae probitatis et genero si animi exemplo, qui inimico viro gravissimorumque criminum (apud Potentissimum et sibi addictum Regem) invidiâ laboranti, cum posset, nocere tamen noluerit. Posterioris vero exemplum illustre patet in Vezinio Honorati Sabaudi Villarii Marchionis in Cadurcis Legato, de quo haec Thuanus: inter tot im manitatis Parisiensis (nocte lanienae famo. [Note: lib. 52.] sissima) exempla, res incidit memoratu digna, quae eorum atrocitatem nonnihil fortasse mitigavit. Erant huic Vezinio homini ex provinciali nobilitate forti, sed quem ferina natura plerisque invisum reddiderat, cum Renerio ex eadem nobilitare adolescente pariter strenuo, sed cultiote ingenio inimicitiae capitales, quae nunquam amicorum ac vicinorum interventu componi hactenus potuerant. Cum Renerius igitur in tumultu illo, observante ubique ante oculos mortr, ad extrema se componeret, effractis subito foribus Vezinius, cui in Cadurcos proficiscendi sub id a Rege negotium datum fuerat, stricto gladio cum duobus armatis supervenit. Cumque eo magis ille jam mori certus prostrato humi corpore divinam misericordiam imploraret, Vezinius horrida voce supplicem surgere
et asturconem ad id in via paratum inscendere iubet, Ita Renerium, quo duceretur initio incertum, Urbe postremo educit, ac fida accepta sequi imperat: amboque nunquam intermisso itinere in Aquitaniam tendunt. Et cum toto iilo tempore Veznius Renerium alloquio minime dignatus esset, tantumque ut illi in diversoriis ad victum necessaria parata essent, per suos curasset, tandem in Cadurcos atque adeo in Renerii arcem una pervenerunt; Ibi Vezinius ad Renerium conversus: avidum jam pridem ultionis animum, inquit, scis quam mihi facile fuerit explere, si occasione uti voluissem. Sed nec pudor meus id sivit, et virtus tua semper digna mihi visa est, cum qua aequato periculo experirer. Habe igitur vitam meo beneficio servatam, tibique sic persuade, tam me ad contentiones nostras more inter nobiles recepto dirimendas paratum deinceps fore, quam me nunc ad inevitabilem tibi perniciem avertendam non segnem expertuses. Ad quae verba Renerius retulit: Nec animus, nec vires, aut voluntas adversus te, Vezini, amplius constans: omnia haec quae contra te parata habebam, recenti beneficio tuo mihi eripuisti. Ipsas inimicitias tam generoso facto exstinxisti, cuius exemplum nulla delebit aetas, et ipse memoriam aeternam servabo. Im perioseme sequi iussum
huc incolumem duxisti, nunc quocunque voles sponte sequuturum ducito, tibique persuasissimum habeto, me vitam quam tibi debeo, et virtutem, quam in me laudas, si qua est, arbitrio tuo expendere semper paratissimum fore. Calamitatis publicae, quae tam multos involvit hic fructus apud me erit, ut quem irreconciliabiliante odio, prosequutus fueram, tam illustri gratia obstrictus omni deinceps veneratitone et officio mihi colendum existimem. Quibus dictis, Renerius cum in amplexus rueret, Vezinius pristinam in vultu torvitatem servans, amico inimicoque ait, me, ut libet, utere, nam utriusque tibi optio meo beneficio data est, statimque non exspectato responso calcaria addit, relicto asturcone, quo Renerius vectus venerat, quem a Renerio officiose etiam remissum nunquam reicipere voluit. [Note: lib. 1. deca. 2. lib. 5. qua de Trione et Regulo.] Addam historiam, quam ex AElio Antonio Nebrissensi refert et mirifice commendat commentario ad Tacitum Hannibal Scotus; pro recenti, inquit, exemplo odiorum privatorum reip. condonatorum erit nobis Henricus a Methymna Asintica, dux ex illust. Gurzmanorum familia in Hispaniis primaria oriundus. Huic duci intercedebant veteres simultates cum Roderico Ponze de Leon Marchione Gaditano, uno ex proceribus Hispaniarum, adeo potentes et validae ut, cum Marchio
ipse consilium inivisset cum Jacobo Merulo civitatis Hispalensis praefecto intercipiendi urbem Alamam e manibus Maurorum Granatensium, huius rei participem ipsum ducem non fecerit. Eademque de causa cum postea ipsi â rege Granatensium in eodem oppido oppugnarentur, et in maximâ difficultate constituti undiquaque auxilium peterent et ad suppetias sibi ferendas finitimos populos et provincias hortarentur, duci ipsi â Methimna Asiotica ob memoratas simul tates nuncium non miserit, nec eum commonefecerint, veriti, ne rogando facerent ferociorem, quem praesertim a principio de tanta re non cusuluissent. Sed ipse Dux Henricus, simultatum, quae illi cum Marchione intercedebant, magnanimâ oblivione memoriam delens, equites peditesque suae ditionis aut sua aera merentes evocando, amicos rogando et omnes in commune ad ferendam laborantibus opem adsciscendo, maximum exercitum comparavit, et cum illo mature veniens Alamam, solvendo obsidionem Marchionem cum omnibus obsessis liberavit. Hostes enim adventu eius non exspectato fugam arripuerant. Cumque postea Marchio liberatus prior ducem adiisset, atque illi pro tanto beneficio gratias referret: magnanimiter illi et breviter dux respondit, missa haec fac Marchio, neque
enim decet in caussa publica, maxime vero in caussa religionis bonos viros privatarum simultatum meminisse, quin potius omnes offensas, si quae hinc aut inde illatae acceptaeque sunt, patriae codonemusac nomini Christiano, aeternâque oblivione sepeliamus. Nunc quando bene utrisque cessit, genialis agatur hic dies, sitque inter nos gratiae reconciliatae testis sempiternus. Atque sic hospitia junxerunt, atque amici semper postea vixerunt,
Eleganter Euripides:
[Gap desc: Greek words] , id est, rixarum atque odii humani mors terminus esto. Quid enim mortuos juvat affligere aut persequi velle, cum sensus expertes omnis sint? Idem est, inquit Plato, mortuum vexare, atque [Note: 5. de rep.] more canum lapides impetere. Humanitatis est non inquietare quietos aut cum judicem suum habeant jam mortui, ulcisci nolle. Salvator solem condi vetuit, nisi positis prius inter Christianos odiis. Quid censes, sensurum de illis, qui cum mortuis contendunt,
adeoque ut in veteri est verbo, cum larvis luctantur? Itaque optimi quique a muliebri hac irascendi ratione studiose abstinuere. Leonis etiam exemplo, de quo Poeta.
Pugna suum finem cum jacet hostis, habet.Declaravit hoc celeberrimus Vir, virtute, dignitate, et eruditione amplissimus Philippus Camerarius JCtus, cujus industriae quaedam [Note: Centur. 1. horar. succisi. var. cap. 3.] lubet substituere. Atque familiam quidem ducat nobis ex veteri historia Severus Imperator, de quo AElius Spartianus ita loquitur: Extat domus hodieque visitur Romae in Campo Jovis, quae appellatur Pescenniana, extat et Epigramma Graecum, quod latine hanc habet sententiam.
Terror Egiptiaci Niger astat militis ingens,
Thebaidos sociis aurea secla volens;
Hunc reges et amant gentes, hunc antea Roma:
Hic Antoninis charus et imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum formavimus ipsi
Vt consentirent furva metalla sibi
Hos versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens, si talis fuit, sciant omnes, qualem vicerimus: Si tales non fuit, putent omnes, nos talem vicisse, imo sic sit, quia fuit talis. Huic geminum exemplum legere memini apud Rodericum Sanzium historiae Hispanicae scriptorem. Cum, inquit, Alvarus de Luna a Johanne Secundo
Henrici filio Castellae et Legionis Rege occisus [Note: parte 4. cap. 3. pag. 422.] capellam et sepulchrum insigne in aede primaria Toletana construi fecisset, idque ab Infante Henrico Petri diruptum fuisset, idem tamen Johannes Rex restaurari permisit, plurimis dissuadentibus, ne tam superba statua in eo emineret templo, in quo Hispaniarum Reges humiliter tumularentur, indignumque videri dicebant, capite truncatum inter regio diademate coronatos quiescere, cum praesertim sepulchri inscriptio maximarum rerum jactantiam prae se ferret. Ad quae rex, vera, inquit, an falsa sint, quae de se Alvarus scribi iussit, intacta maneant, quia dignum putamus, ut morientes, quae volunt, de se scribant. Cui rationi et alias adtexit, verum ab instituto nostro alienas. Sed ad nostras quoque historias veniamus. Scribit Otto Frisingensis, mortuo Rudolpho Imperatore contra Henricum creato, sepultum eum Mersepurgi fuisse pompa prorsus regia. Eo loci forte venit etiam Henricus Imperator, viditque sepulchrum adversarii splendidum [transcriber, in the print: spendidum] et fortuna, quam prae se Rudolphus [transcriber, in the print: Rudophus] tulerat, satis dignum. Tum susurronum aliquis ex gente Parasitica spe gratiae captandae Imperatori in aurem; Ecquid tu fers Domine, aemulum istum tuum, qui rex nunquam fuit, regali honore sepultum jacere? Cui Caesar, Jaceat ille et eo quidem
modo quo voluit jacere, me vero splendor iste tantum abest, ut offendat, ut optem et cupiam omnes meos hostes etiam splendidius sepultos jacere. Quod responsum revocat mihi in memoriam non multum dissimile responsum, quod Antoninus Imperator suis olim dederat. Sustulerat is infando parricidio Getam fratrem, cujus facti infamiam mitigari posse censebant eius amici, si necatum inter divos referret idque uti faceret Antoninus monebatur multoties, tandem precibus velut expugnatus in haec verba ipsis respondit: Sit sane Divus, dummodo non sit vivus. Magis commendabilis est virtus Maximi Imperatoris et optimi Principis Caroli Quinti, qui cum anno 1547. victor VVitenbergam Vrbem ingrederetur, et quae inibi publica essent aedificia, lustraret avide, urgebant cum duae Eumenides infernales, Ferdinandus Albanus et Episcopus Atrebatensis, uti Lutheri sepulchrum dirui, demortuique cadaver publice concremari vellet juberet. Quorum petitionem gravi et ad severitatem ea Maiestate dignam composito vultu accepit, atque his verbis eam sibi displicuisse testatus est; nil mihi ultra cum Luthero, alium ille jam habet judicem, cujus Jurisdictionem invadere nostrum non est, neque mihi cum mortuis bellum esse sciatis, sed cum superstitibus, et in nos armatis.
Cumque animadvertisset, Hispanos suos cum Albano et Atrebatensi sentire, severe atque vitae etiam capitisque periculo sanxit, inviolatum Lutheri sepulchrum ut esset. In quo summo nomine, eiusque elogio caput hoc concludo.
GRavissimae sunt concertationes inter Politicos, Praesterne Continuatos in rep. magistratus esse, an vero breves et quam minimum diuturnos. Militant utrinque rationes, pro continuatione quidem, quod omnis mutatio periculosa, quod in brevibus magistratibus non sit occasio virtutis exerendae, sed decedere quis cogatur, cum maxime idoneus imperio videtur, quae ratio Spartianum habet [Note: in Pescennio Nigro.] fautorem, qui scribit, Severum Aurelianum cum videret, provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ad Marcum Antoninum, deinde ad Commodum scripsisse, ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi, vel legato vel, proconsuli,
quod prius deponerent potestatem, quam scirent administrare, quod praeterea majestas sic et metus adimatur. Quis enim tantopere matuat aut revereatur illum, quem brevi sciat futurum iuxta se privatum? Quibus et accedit et hoc, quod major sit futura cupiditas magistratuum et rapiendi studium, si imperium suum brevius fore norint. Quid? quod novi isti magis exsugent etiam, tanquam famelicae muscae, succedentes plenis ac tumidis. Producunt et exempla pro se callidissimi primum et artium imperandi scientissimi Tiberij, de quo Tacitus: [Note: 1. Annal. extr.] id quoque morum Tiberij fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in iisdem exercitibus aut jurisdictionibus habere: Pii item Antonini, de quo Capitolinus: factus Imperator nulli eorum, quos Adrianus pro vexerat, successorem dedit, fuitque ea constantia, ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. Contra vero sentiunt sapientissimi quique: aquila in nubibus Aristoteles multis locis, quia videlicet perpetua praefectura alterum sit imperium, quia oriatur ex continuatione magistratuum seditio, quia ut corporis ita mentis quoque sit senectus, adeoque continuatione ista tandem administrationi reip: inepti reddantur. Quid? quod ista imperiorum continuatione
immunes redduntur magistratus a rationibus reddendis. Repetitur etiam ab aliis vetus Romanae reip: Consilium, quae Consulum imperium ultra annum extendi noluit, rationem reddunt Scriptores, ne diuturnitâte potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se tandem scirent futuros privatos. Nam verius est omni oraculo Mecoenatis illud apud Dionem; [Gap desc: Greek words]. At, inquit, [Note: lib. 4.] Brutus apud Dionysium Halycarnasseum, omnis pergravis est magistratus, cui nullum certum tempus est praefinitum, et qui nullis actorum suorum rationibus reddendis obnoxius est. In de enim tyrannus nascitur. Mihi itaque placet, uti magistratus potestas anni spatio contrahatur. Imperandi enim illa parendique vicissitudo ac potestas antequam animum corrumpat relinquenda, reprimit ingenia fastuosa, nec inebriari nimia licentia sinit. Et quae damna quidem Reip. Romanae prorogatio imperii dederit, Caesaris exemplo docti sumus. Suetonius in ejus vita: Captum imperii consuetudine quidam putant, pensitarisque suis et inimicorum viribus, usum occasione rapiendae dominationis, quam aetate prima concupivisset: quod existimasse videbatur et Cicero scribens de Officiis 3. libro
semper Caesarem inore habuisse Euripidis versus:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
Quos sic ipse convertit.
Nam si violandum est ius, regnandi gratiae
Violandum est: aliis rebus pietatem colas.
Eadem ex caussa factum est, ut et Marius et Sylla exercitum contra remp. parare potuerint. De. Milthiade apud Graecos AEmilius Probus sive Cornelius Nepos: Milthiades multum in Imperiis magistratibusque versatus non videbatur posse esse privatus, prae sertim cum consuetudine ad imperij cupiditatem trahi videretur. Quod incom modum apud Tacitum Tiberius callide et simulanter praetendit, et ut eleganter loquitur Tacitus, favorabili in speciem oratione: Grave moderationi suae tot eligere, tot differre; vix per singulos annos offensiones vitari, quamvis repulsam propinqua spes soletur, quantum odii fore ab his, qui ultra quinquennium proijciantur? unde prospici posse, quae cuique tam longo temporis spatio mens, domus, fortuna. Superbire homines etiam annuâ desig natione; quid si honorem per quinquennium agitent? quintuplicari prorsus magistratus, subverti leges, quae sua spacia exercendae candidatorum industriae, quaerendisque aut potiundis
honoribus statuerint. De legibus quod ait, certi juris est, et notavit plures ejus generis doctiss. Josias Mercerius. Inter alias plebiscito cautum fuisse ait, utine quis prorogari sibi peteret. Haec et his alia a Politicis hodie ultro citroque dicuntur. Confugiunt ad distinctiones et minores quidem magistratus continuari posse ajunt, majores sine magno periculo non item. Verum, ut dixi, non mihi propositum de continuatione magistratuum in genere agere. Illud instituti mei est docere, An in eadem familia continuari dignitates expediat? Id quod non videtur. Cuius rei argumentum hoc do. Invidiosissimam videlicet esse rem eam. Scribit de Q. Fabio Maximo Plutarchus: Cum majores ipsius consulatus in reip. saepius gessissent, ipse etiam quinquies eidem imperio cum laude praefuisset, cum eumdem honorem in filium conferri vidisset, deprecatum esse, ne familia bene de rep. merita potentissimorum civium invidiae obij ceretur, neve contra leges maximum imperium inuna familia continuaretur, neque putavit avitae quid decedere gloriae, si im perio abstineret filius, sentiens videlicet cum Catone, qui magistratuum cupidos viae [Note: Plutarchus in vita Catonis.] ignaros dicebat, ideoque semper velle cum lictoribus ire, ne errent. Hinc Pompeius Columna apud Jovium, Julium Mediceum Leoni
X. in Pontificatu substitui noluit, quod summum Christianae reip. imperium in una domo, duobusque fratribus (nam Leo Medicaeues quoque fuit, Juliique frater) continuari parum aequum et maxime ambitiosum putaret. Noverat videlicet prudentissimus homo, Athenis unum non potuisse bis [Gap desc: Greek words] esse, apud Romanos neminem intra decennium eumdem magistratum gerere. Viderat continuatione ista in eadem familia honorum, Florentinos, Pisanos Patavinos, alios, alias Italiae respp. ad servitutem ac dominatum alterius redactas. Praestat igitur, ut C, Marius apud Velleium Paterculum, obiurgare naturalem nobilitatis superbiam morandique in imperiis autin filios transferendi cupiditatem fortiter reprimere et coercere.
DE rigore militaris disciplinae quaedam nos supra attigimus, et facile est plura videre apud rerum militarium Scriptores, inprimis Vegetium inter Veteres, et Justum Lipsium inter recentiores. Unde cum obtinere quid milites vellent et oratione supplici utebantur
et variis persuadendi rationibus. Inter alias notata mihi est insignis quaedam ratio, qua ut quod vellent, obtinerent; ostendebant, quae pro rep: pertulissen fortiter aut egregie, Apud Tacitum seditione in Pannonia orta cum missionem miles peteret, scribit Historicus, postquam Percennius dux olim Theatralium Operarum, dein gregarius miles, procaxlingua, et miscere coetus histrionali studio doctus, exercitum commo visset, oratione finita, astrepuisse vulgum diversis incitamenis. Hi, inquit, verberum notas, illi caniciem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrabant. Eodem libro pergit Historicus et inquit, quidam ex seditiosis prehensa manu Ducis Germanici per speciem osculandi inserucrunt digitos, ut vacua dentibus ora contingeret, alii curvata senio membra ostendebant, nudant universi corpora cicatrices ex vulneribus, verberum notas ex probrant, atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra dtipendia numerantes, mederetur fessis, nec mortem in iisdem laboribus, sed finem jam exerecitae militiae, neque inopem requiem orabant. Idem in seditione apud Lucanum Juliani milires faciunt, itidem missionem petentes. Inquiunt enim; iam respice canos,
Invalidasque manus et manes cerne lacertos,
Vsus abit vitae, bellis consumpsimus aevum,
Ad mortem dimitte senes.
Quo pertinet et illud Petronianum, cum inquit; Haec vulnera pro libertate accepi publica, hunc oculum pro vobis impendi. Simile quid etiam alias factum colligo, uti videlicet beneficia sua in remp. commemorarent. De Marco Hortalo juvene egregio idem Tacitus scribit, Eum inopiam suam a Tiberio sublevari petentem oratione tali usum: Constituerat ante curiae limen quatuor filios. et, patres conscripti loqui coeperat, hos quorum nume rum et pueritiam videtis, non sponte sustuli sed quia princeps monebat Augustus, simul majores mei meruerant, ut posteros haberent. En stirps et progenies tot Consulum, tot Dictarorum, nec ad invidiam ista, sed conciliandae misericordiae refero, assequentur florente te Caesar, quos dederis, honores. Interim Quinti Hortensii pronepotes, Divi Augusti alumnos ab inopia defende. Caeterum militaris illius moris reperi exemplum recentius apud Paulum AEmilium sub Clodoveo primo. Sigeberti, inquit, e proceribus, Francis ferocia maior erat, quam Cannacarii, sed caussa minus invisa. Cannacarius Cameracensium idem et Atrebatium Regulus, vetustissima generis nobilitate tumebat, Clodionis
Regis Franci adnepotem se praedicabat, ac ad se legibus Francorum regnum perventurum fuisse dicebat; Sigebertus autem pro regis gloria se sanguinem fudisse, vulnere ingenti ad cepto jactabat, nec ullam sibi propterea relatam gratiam.
ACute, ut pleraque omnia, nervosissimus scriptor Tacitus, plerumque bella fama constare, adeoque ut initia belli provenissent, ita famam in caetera fore. Unde potissima cura ducum terrorem hostibus incutere. Id quomodo optimi quique consequuti sint placet ex Historicorum monumentis videre. Atque, hic primum reperio duces inaudito aliquo novoque facinore hostium animos emollivisse atque deiecisse. De Xerxe scribit [Note: lib. 1.] Zosimus, Panicum eum terrorem Graeciae intulisse Hellesponti junctura et Atho monte perfosso, tanquam supra hominis vires stupendis operibus. Gallorum etiam apud Livium repentinus ad Urbem adventus et ino. pinatus adeo perculit Romanorum animos, ut nec consilium nec auxilium rebus suis invenire possent. Quo pertinet et violentia
prima, qua uti solent ad versus hostem in primo belli limine periti duces, ut sic animus cadat hostibus, crescat suis. Unde Judaei apud [Note: lib. de vita Mosis.] Philonem sese mutuo his verbis exhortantur: Intrepide pugnemus et dum in limine simus, terrorem hostibus incutiamus [transcriber, in the print: incutianus] ; quâ de re videantur, quae notavit summus vir Gruterus. Alter modus quoque est perterrefaciendi hostem armorum similitudine, ut docemur a Caesare, cuius haec sunt verba: Hedui visi subito ab latere nostris aperto, quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt. Ac tametsi dextris humeris exsertis animad vertebantur, quod insigne pacatis esse consueverat, tamen id ipsum sui fallendi caussa milites ab hostibus factum accipiebant. Contra vero arma insolita magis hostes exterrere solent. sicut autor est Tacitus, qui Germanos victos scribita Germanico non virtute bellica, sed genere pugnae et armorum superatos. Verba ejus sunt; utriusque et Romanis et Germanis necessitas in loco, spes in virtute, salus ex victoria, nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et amorum superabantur. Aureliano quoque plurimum ad victoriam contulisse scribit Zosimus, quod Palaestinorum armis, quae clavae erant, Palmireni essent attoniti.
Caesar quin etiam suum exercitum perterritu esse scribit novo genere pugnae Britannis usurpato, dum Romanis in munitione castrorum occupatis subito ex sylvis sese ejecerat impetumque in eos fecerant, qui in statione pro castris collocati erant. Sic olim Carthaginienses corvorum, quos Romani navibus suis addiderant, novitate perterriti, quinquaginta navium jactura in fugam versi sunt. Iidem Romani quantopere perturbati fuerunt, cum Poeni primum elephantos ipsis in Africa opposuissent, locuples huius rei testis est Polybus? Gerhardus de Rhoo describens bellum Alberti Austriaci, quod gestum est cum Ungaris anno Salutis 1296. male pugnatum scribit a Landenbergo, morem Ungarorum in bellis ignorante. Dum enim Suevi statariae pugnae adsueti gladiis rem gerunt, Ungari nunc refugientes, nunc equis, quos habent velocissimos, in hostem redeuntes, eminus sagittas spargunt, Suevi novo illo et ipsis inusitato genere deprehensi multos ex suis amisere. Jdem quod Ungarorum Parthorum Scytharumque institutum est, quos fugiendo plus nocere, jam abiit in adagium. Quos terrores bombardarum in bello usus excitaverit, notius quoque est, quam Commemorari debeat. Quo machinae genere cum usus esset adversus Mediceae familiae principatum
Florentinis exsulibus opem ferens Bartholomaeus Coleo, Venetorum dux et emissa pila Spingardae Herculi Ferrariae principi calcaneum detersisset, improbe fecisse Colco dicebatur, quod viros fortes gladio cominus re gerentes et pro virtute ac gloria dimicantes inusitata atque horribili pilarum procella sternendos curaret. Barbari videlicet id moris esse, machinis uti in bello iis, quae virtutem obnubilent, etiam exstinguant. Saepe etiam Panicus quidam terror animum adimit hostibus, uae recolligere sese non possint. Qua de re sub alio titulo quaedam diximus et amplius fortasse dicturi sumus.
ANimadverti ex Historicorum relationibus, Gentes quasque bellicosissimas quasi natura gloriae quoque cupidissimas fuisse. Exemplo nunc sint nobis primum Lacedae monii, quos ambitiosissimos fuisse supra alias geates, paucis verbis, sed praegnantibus Isocrates:
[Gap desc: Greek words] , inquit. [Gap desc: Greek words] , hoc est, gloriae studium magis exercuit Lacedaemonios, quam ullos alios homines. Quam in rem multa etiam narrat Polybius. Non minus ambitiosi fuere Athenienses, ut perspicuem docet Demosthenes orat. adversus Androcionem, cuius verba recito: [Gap desc: Greek words] , id est, Nec illud quidem animad vertit Androcion, pecuniae cumulandae nunquam studuisse populum nostrum, gloriae autem, quam ulli rei magis, argumento est, quod cum aliquando plurimum pecuniae prae caeteris Graecis omnibus haberet, eam omnem honoris studio impendit, et pecunia de suo conferenda nullum unquam periculum gloriae causa defugit, Tertii sunt ab his Romani, sic tamen tertii, ut gloriae cupiditate et Spartanos et Athenienses longe superarint. [Note: in Catilina. cap. 7.] Auctor Salustius: Civitas, inquit, incredibile memoratu est, libertate adepta, quam tum brevi creverit. Tanta cupido gloriae incesserat. Virtus omnia domuerat, maximum gloriae certamen erat, laudis avidi, pecuniae
liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Summa quod Horatius de Graecisait, fuisse eos praeter laudem nullius avaros, id de Romanis verissime dici potest, eratque, [Note: lib. 9.] ut Curtius loquitur, avaritia eorum sola gloriae et insatiabilis famae cupido. Atque huius cupiditatis eos Cicero commonefacit; Quoniam, inquit, semper adpetentes gloriae, [Note: in Maniliana] praeter ceteras gentes atque laudis avidi fuistis, delenda est vobis illa macula Mithridatico bello superiori suscepta.
Atque non potuit Cicero efficaci magis argumento eos cogere. Id quod ex illustri loco [Note: lib. 3.] Polybii colligi potest. Postquam Historicus descripsisset praelium inter Romanos et Carthaginienses commissum in Hetruria, Romae, subjungit, nuncius cladis est acceptus, magistratus igitur, qui propter calamitatis magnitudinem mollire aut minuere tantum casum non poterat, advocata populi concione rem gestam exponere cogitarunt, qua collecta, cum primum Praetor e rostris ad circumfusam turbam in haec verba loquutus esset, magna pugna Quirites victi sumus. Quibus auditis tanta repent e animorum consequuta est consternatio, ut iis qui utrique interfuerant et praelio et concioni multo tunc major clades accepta fuerit visa, quam in ipsa pugnâ, et merito quidem. Nam qui a longo
tempore et rem et verbum illud, quo se victos faterentur, ignoraverant, vocem illam Praetoris tanquam insolentem neque mediocriter neque moderate ferebant. Hic videlicet est iste speciosus animi Romani calor, ut eum eleganter appellat, Symmachus: cum [Note: Epist. 61. lib. 4.] inquit, ex summis opibus juva Romani animi speciosum calorem venturum in partem popularis mecum favoris si nobis ex tuo beneficio celebrior fama provenerit. Reperias et apud Historicos aliorum quoque populorum notas. Germanos nostros Velleius vocat viros pacis dulcedine gaudentes, Tacitus fide praestantes ideo custodes Imperatoribus additos. Gallos Ammianus magnanimos vocat: Valerianus imp. in hist. Augusta severos: Jul. Caesar mobiles in consiliis et rebus novis studentes, osten tatatores appellat; Tacitus inertes. [Note: 4. et 7. de bell. I. Gallico De morib German. 4. de rep. c. 4. lib. 10. item c. o lib. 4. c. 13 genial. dier.] Sed de his agere nostri non est instituti. Videatur Tholosanus. Alexander item ab Alexandro et alii. Quin et notavi apud Historicos, familiarum Romanarum quarumdam quaedam gentilitia [Gap desc: Greek words] , quae ad haeredes transibant Sic Appii truces audiebant et ambitiosi, ut auctor est Livius: Consul ipse, inquit, in accusationem Appii familiaeque superbissimae ac crudelissimae exorsus; sic Cassii severi et tristes dicebantur. Unde Vulcatius Gallicanus: Notum habes Cassium hominem Cassianae severitatis
et disciplinae. Et Marcellinus Imp. Julianum Iudicibus Cassiis tristiorem fuisse dicit. Unde [Note: lib. 22.] tribunal olim Cassii, quod nullus ibi misericordiae locus esset, scopulus reorum dictus. Rursum si semel promotos agere didicisset immaniter, Lycurgos se invenisse praedicabat [Note: lib. 38.] et Cassios. Intelligit autem sive innuit Historicus Lucium Cassium, de quo Cicero in Bruto: Lucius Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen, homo non libe. ralitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis. Valerii populares erant. Unde et primo Valerio Poplicolae nomen accessit. De Cassiis, quod Vulcatius ait, Avidium Cassium tacite principatum odisse, accipiendum est de omnibus. Unde eleganter Clariss. Scipio Gen, tilis illud tacite, idem valere quod natura et propagatione veluti gentis. Nam eiusden animi C. Cassius qui Caesarem interfecit, et alter Cassius. quem Nero, quod sub C. Cassii imagine domi scripsisset, duci partium. Bruti constantes dicebantur, Fabii patriae amantes. De qua gente Livius: Gratum patribus Fabiorum nomen, quanquam plebi invisum. Scipiones ambitiosi et bellicosi, Claudii Superbi; Unde Tacitus: Tyberium Neronem maturum annis spectatum bello, sed vetere [Note: 1. Annal.] atque insita Claudiae familiae superbia. Asinii erant feroces, testis Tacitus de Gallo Asinio,
Invisus pridem Tiberio, tanquam ducta in matrimonium Vipsania Marci Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plusquam civilia agitaret. Laelios passim hilares commendant Romanae historiae scriptores: Hortensios plerosque eloquentes. Unde Hortalus apud Tacitum eloquentiam gentile domus Hortensiae bonum nominat.
Atque hic subsisto, quod si gratiam aliquam haec merebuntur, aut saltem publicum seculi convitium sive ludibrium effugient, quae supersunt nobis aut his deinceps privato studio accedent, publico suo tempore nequaquam invidebo.
CUm Uladislaus Bohemiae Rex Fridericum Barbarossam in ex peditione Mediolanenisi egregie juvisset, expugnato Mediolano imperator postridie, quam Urbem ingressus esset, insigni equo paludatus assumtaque corona, auro et gemmis resplendente, quam ei Rex Angliae dono miserat, templum, in quo Archiepiscopus Urbis sacra solemnia obibat, introiit, ibidemque capite deposita corona ad regem Bohemiae transfert his verbis: Ad te Uladislae hujus coronae decus donumque amici Plegis iure pertinet. Tu quippe eius, quâ nunc fruor, victoriae, caput et pes fuisti. Quin ut perpetuum, et virtutis tuae et nostri in te animi exstet apud posteros monumentum, patere aquilam regni tui insigue nigram cum fulvo
permutare leone. Semper enim aquilae robur leonis excellit fortitudo. Assensus est grato animo rex, jussuque Caesaris pictor insignia Bohemici regni nova Bohemis repraesentavit. Accidit tum res ridicula. Depinxerat forte pictor leonem in vexillo ita, ut caudam intra foemina sulcaret, quasi prorsus eâ truncus; quem Bohemi intuentes: Et ubinam cauda, inquiunt? nonne, haec simiae turpis bestiolae magis quam generosi leonis imago? Ideoque Aquilam suam contemto huiusmodi leone velut anxii repetebant. Quod ubi Caesari relatum, in risum solutus; Non inquit, difficile erit huic Bohemorum querelae mederi. Itaque mox pingi leonem album jubet, non unâ caudâ tantum, sed duabus, iisque in altum porrectis conspicuum. Atque huiuscemodi leonem hodieque Bohemi praeferunt.
ESt in Italia Plumbinum oppidum nobile, quod nonulli Populinum adpellant, tanquam ex Populoniae ruinis aedificatum, situm id est in littore Thusci maris, Ilvae insulae oppositum, quae ferri venis inexhausta magnum quotannis vectigal Plumbini domino praebebat. Huic oppido praeerat Jacobus
Appianus circa annum Salutis 1390. ex pago Appiano in orâ Pisana cognomentum adeptus ex Paula nobilissima foemina Martini Quinti Pontificis sorore natus, princeps, ut laudatur pacificus et a vicinis omnibus amatus. Hic cum ex conjuge virilis sexus sobolem non susciperet, cupiditate nominis generisque proferendi extra matrimonium heredem quaesivit et concubinam amare coepit, quam cum praegnantem anim advertissit, mira voluptate perfusus, cum pariendi tempus jam prope ad esse anim adverteret, ad Florentinos, Senensesque incredibili gaudio gestiens scripsit, atque uti Legatos ad se mitterens ac partum de sacro fonte levarent, futuros compatres magnis precibus invitavit. Paritum est, venere ad diem dictam legati: Interim mulier inter obstetricum manus diu laborans tandem AEthiopem peperit. Quae res ut risum in populo cachinnumque excitavit, ita splendidas istas compaternitates interrupit, ac spes et gaudium Appiani mirifice conturbavit. Tibicen tum forte Maurus in familia ejus erat, ex quo natum puerum credidere, et is quidem mox ubi detectum flagitium intellexit, saluti suae fuga consuluit, partumque mulieri, ludibrium principi reliquit.
CIrca annum partae per Christum Salutis 1517. Leo X. Pontifex Romanus bellum contra Turcas magno molimine conflaturus tres simul legatos petitum auxilia Roma dimisit, quorum unus in Germaniam, alter in Galliam profectus, tertius cui Laurentio Campegio nomen, in Angliam destinatur, qui cum jam Caletum advenisset, Thomas Vulseus Cardinalis Eboracensis re intellecta Episcopos et Doctores quosdam eo, quantum potest, obviam legato veniendum mittit, qui sic ei instillarent, ut si legationem eam velit non esse irritam, remisso ad Pontificem nuncio efficeret, ut ipse in eadem quoque legatione coniungatur. Id cur faceret in caussa fuit, quod legati accessu auctoritatem suam depressiorem fore nonnihil animadvertit, eoque ut ex aequo auctoritatis gradu paria illi faceret, in legationis venire societatem cupiebat. Campegius vero nihil horum suspicans homo credulus fidem verbis accommodat, Romam mittit, diploma accipit, trigesimo quinto post die, quod jus legationis inter utrosque ex aequo et bono divideret.
Interea temporis Eboracensis vestes ei muricatas mittit, vestiendis famulis, qui minus splendide culti prius videbantur. Rebus in hunc modum instructis et praeparatis, solvit tandem Caleto in Angliam Campegius. Ubi primum portu Doveriensi exceptus ac deinde stipatus optimatibus Londinum versus contendit, per singula oppida publicae ei supplicationes decretae ingredientem accipiunt dimittuntque exeuntem. Progresso paulo longius dux Nortfolcensis cum multa nobilitate legato procedit obviam, deducturus inde Londinum. Ibi legatus primum mutato cultu Cardinalitiam sibi trabeam circumdat, Tyrioque ardebat murice lena. Nune accipe ambitionis dignum Cardinale exemplum. Habebat mulos proprios octo Campegius, sarcinulis varioque apparatu onustos. Ratus autem Eboracensis, id non esse satis pro amplitudine Cardinalitia ad numerum, adjecit mulos alios duodecim onerarios cum vacuis hyppoperis et mulionijs penulis ex colore purpureo magnifice stratos. Cum iis igitur 20. mulis Urbem postridie ingressurus legatus Pontificius primum mirificam sane speciem praebuit oculis intuentium rarae cujusdam et Lucullianae plane opulentiae. Unde nec mediocris omnium admiratio consecuta est, quasi semideum quemdam, legatum
videlicet tot, tantisque Thesaurus praeditum essent excepturi. Sic enim solet vulgus hominum maiestatem Ecclesiae et Ecclesiasticorum non alia re fere quam externo strepitu et pompa rerum mundanarum metiri. Ceterum in media hac hominum admiratione lepidum sane ae perridiculum accidit delusae ambitionis spectaculum: Siquidem dum per summam celeberrimamque Urbis plateam iter facit, mulio sua jumenta cum impedimentis agens, dumque frequentes undique accurrunt contemplabundi, repente ut fit, unus e mulis rupto capistro, quo stringebatur, in proximos alios impetum facit, atque illi vicissim in alios. Quo factum est, ut tumultuantibus aliquot, gestamina humi effusa sint, tanta quidem vi, ut luxatis bulgae ipsae seris Cardinalitios Thesauros, vel potius pro Thesauris carbones ostenderent, non sine multorum risu, maxime autem puerorum et puellarum, quorum alii fragmenta carnium, alii panis frusta, alii ova assata, aut equorum soleas, vetustos calceos, aliaque id genus scruta plateis colligentes clamitabant: En inquiunt, D. Cardinalis gazas! Muliones vehementer pudefacti, Thesauros iterum recolligentes pergunt in itinere, quos non multo post circa horam diei tertiam ipse consequitur Cardinalis 24. Julii Urbem ingressus, inde ingenti honoris pompa in templum
summum D. Paulo [transcriber, in the print: paulo] sacrum deducitur. Ubi cum ex more omnes Pontificia benedictione aspersisset, mox ad Eboracensis aedes traductus est, a quo exceptus; altero die, qui erat Dominicus, ad Regem cum ipso contendit, suamque uterque adversus Turcas legationem obivere, qui Turcae totam pene Ungariam eo depopulari spatio potuissent, quo isti student, qua solemnitate suam satis exornent legationem.
CArolo Simplice Gallorum Rege XXVI. imperante, Rollonaeus Normannorum [transcriber, in the print: Nôrmanorum] dux, vir corpore et animo promptitissimus, diviso excercitu tribus locis Galliam adortus est, iuxta Ligerim, Sequanam atque Garumnam, easque provincias ferro flammisque depopulatus. Cui cum se Carolus viribus imparem animadverteret, cum eo per Francum Episcopum Rotomagensem de pace tractavit. Quam ob rem juxta Eptam fluvium ad colloquium venere, tandemque in utraque flummis ripa consistentes pacem hisce conditionibus fecere. Rollonaeus Christianus fieret: Gillin Caroli filiam uxorem duceret, eique pater, dotis nomine Neustriam provinciam assignaret.
Haec a Septentrione Sequana, ab Occasu Oceano, a Meridie vero atque Oriente Armoricis et partim Epta terminatur. Icto hoc foedere Rolloneus Christianâ religione initiatus est et Robertus appellatus, a Roberto Pictonum Comite, qui pro illo in baptismo spoponderat:, ductaque Gilli Neustriam provinciam recepit, eamque mutato nomine Northemanniam appellari voluit. Dum vero a Carolo Gillin uxorem et Neustriam provinciam adcipit, monetur Rolloneus ab astantibus, ut pro more gentis Gallicae, qui in hujus modi solennitatibus servaretur, Regi pedem oscularetur, non dignatus ille in genua coram Rege procum bere stando Regis pedem manu praehensum in altum sustulit, orique suo, ut eum exoscularetur, admovit. Quo factum est, ut rex ex tanta pedis sublatione retrorsum ceciderit insedile, quo viso Normanni sua viter ridere, Galli vero indignari tanquam in suam contumeliam factum coepere. Attamen intervenit rixis ipse Rolloneus et hunc apud suos reges exosculandi pedis morem esse affirmavit. Itaque Carolus suis inhibitis quicquid erat, simplicitati Rollonei adtribuendum putavit.
ARagonii inter Iberum et Valentiae regnum siti nomen a Tarracona antiquissima urbe olim a Cn. Publico Scipionib. fratribus secundo bello Punio exstructa, sortiti, Petrum quendam Tarrensem nobilem, Regem sibi delegerant. Hic dignitate sibi commendatâ ac regno abusus superbire atque insolens esse coepit, ac sic in populi odium incidens mox etiam regno privatus est. Quo de solio deiecto cum nemo esset qui muneri huic sustinendo aptus videretur, Pontificis auctoritate ex monasterio evocarunt Ranimirum quendam Sancii majoris illegitimum filium, eumque Arragoniae regem elegerunt et Oscae, ut Colenutius, sive Oscae, ut Rodericus Sancius nominat, coronarunt anno Salutis 1017. Hic rei militaris, ut credibile est, imperitus, cum aliquando in Expeditione adversus Maturos a suis Nobilibus armatus et equo impositus esset, dedêre ei in dextram clypeum, postea lanceam in sinistram, quo facto et habenas ei porrexere, quod cum ille animadverteret,
ignarus quomodo eas caperet, in haec verba eos compellavit: Sinite ut ore eas apprehendam et cum dicto hianti ore habenas excipiebat; videtis enim utramque manum occupatam esse. Quibus verbis Nobilitas in risum soluta hominis stultitiam explosit, verum ille simplicitate post monastica exsuta, convocatis ex nobilitate praecipuis, eosdem occidi iussit, addito eleganti sarcasmo: Non sa ben la Volpegia, con quien trompegia hoc est, Ignorat vulpecula, cum quo ludat.
RObertus Normannus Dux urbanus et facetus cum aliquando Constantinopolin visitatum Imp. Constantinum venisset, Jmp. ut ingonium ejus tentaret, vetuit dedita opera ipsi et Comitibus sellas apponi sesquipede altiores, in quibus prandendo sederent. Factum est id ut iusserat Imp. Cum ad prandium venisset Normannus humilioresque sellas quam pro sui corporis modulo animadvertisset, dolum suspectans, ingenio tamen, quod ei ad omnia promptum, non defecit. Vestem enim superiorem sivo pallium instar globi complicatum sellae imposuit et sic eidem, quod
deerat, altiuidinis adjecit. Exemplum ejus imitati reliqui Normanni suo quisque loco consedere. Pransi sunt, prandioque finito Robertus relicta veste recessit, subsequuti sunt ipsum reliqui quoque Principes, mirante Constantino, qui postquam eos serio abire velle animadvertit, Eccur, inquit vestra quisque non recipitis pallia? Nobis, resqondit, Domine, mos nequaquam est, sellas aufferre aut nobis cum ferre.
Pulchre sic et eleganter Imperatorem iterum cavillatus. Idem Robertus cum in itinere Hierosolymitano per morbum curru vehi et equo nequiret, humeris Rusticorum latus. Redeunti in patriam Normanno, quaerentique quid dux de se percunctantibus dici vellet, lepidissime in haec verba respondit, vidisse te Romam reversus tuis oculis dicito, Robertum Ducem a Daemonibus in Coelum latum: Daemones appellans Rusticos idololatras, Coelum Hierosolymam, quod inde Salus nostra profecta esset.
IN Carinthiâ quoties novus Princeps Reipublicae [Note: AEn. Sylv. Hi storiae Europaeae cap. 20.] gubernationem init, solemnitatem
nusquam alibi auditam observant. Non longe ab oppido S. Viti in valle speciosâ vetustae civitatis reliquiae visuntur, cuius nomen temporis abolevit antiquitas. Juxta in pratis late patentibus, marmoreus lapis erectus est, hunc rusticus adscendit, cui per successionem stirpis id officium haereditario jure debetur. Ad dextram bos macer nigri coloris adstat, ad sinistram Paramatiae deformis Equa, frequens circa eam populus et omnis rustica turba. Tum Princeps ex adversa pratorum parte procedit, purpurati circum proceres ambiunt. Vexillum ante ipsum et insignia Principatus. Comes Goritiae, qui palatii curam gerit, inter duodecim minora vexilla praecurrit, reliqui Magistratus sequuntur. Nemo in eo comitatu non dignus honore videtur, nisi Princeps ipse, prae se rustitici speciem ferens. Agrestis ei vestis, agrestis ei pileus, calceusque et baculus in manu gestantis pastorem ostendit: quem postquam rusticus ex lapide venientem conspicatus est, sermone Slavonico: (sunt enim et ipsi Carinthii Slavi) Quis hic est inclamat, cuius tam superbum incessum video. Respondent circumstantes, Principem terrae adventare. Tum ille: justusne judex est, salutem patriae quaerens, liberae conditionis, dignus honore? Estne Christianae cultor religionis, defensor
et propagator? Respondent omnes, est, et erit. Rursus ille; Quaero igitur, quo me jure ab hac sede dimoveat? Ait Goritiae Comes, LXdenariis abs te hic locus emitur. Iumenta haec tua erunt, bovem atque equam ostendens, Vestimenta quoque Principis, quae paulo ante exuit, accipies, eritque domus tua libera et absque tributo. Quibus dictis rusticus levi alapa Principi data bonum judicem jubet esse, et surgens jumentaque secum ducens, loco cedit. Princeps vero conscenso lapide, nudum gladium manu vibrans ad omnem se partem convertit, aequum judicium populo promittens. Ferunt et aquam frigidam, e rustico illatam pileo, bibere, tamquam vini usum damnet. Deinde ad templum solemne pergit, quod inpropinquo tumulo situm est, Sanctae Mariae dicatum, ubi peractis sacrificiis, Princeps rustica indumenta deponit, paludamentumque induit convivatusque splendide cum proceribus, in prata revertitur, ibique pro tribunali sedens jus petentibus dicit, et fundos confert. Fuit Dux Cariothiae venator Imperii, ad quem lites Venatorum omnium deferebantur. Vocatus in judicium coram Imperatore, non nisi Slavonica lingua querelantibus, respondere renebatur.
ESt et alia Provinciae Carinthiae consuetudo in Oppido quod Clagefurtum [transcriber, in the print: Clagefurnum] appellant, contra fures durissima. Si quis in furti suspicionem inciderit, mox captus, laqueo suspensus vitam finit. Sumto supplicio, post triduum de suspicione judicant. Quod si reum fuisse deprehendunt, quem de patibulo suspenderunt, pendere cadaver infame sinunt, donec sua sponte consumptum decidat: Sin vero innocens sit necatus, depositum de furcâ in coemiterio condunt, justuraque funus e publico faciunt, et gratas, si DIs placet, exsequias.
FRidericus Ciliae Comes in libidinem pronissimus et olim Veronicae concubinae incensus amore legitimae conjugis ex Comitibus Croatiae natae interfector, omnibus flagitiis coopertus, cum ei Pater Hermannus concubinam eripuisset, inque profluentem demersisset, et uxores passim exinde maritis abstulit, et puellarum greges in palatium rapuit, provinciales item pro mancipiis habuit, ecclesiae bona diripuit, monetarum falsarios veneficos, necromantas ad se accivit, et indies vincere se ipsum studuit. Tandem aetate confectum jam et nonagenarium incessit praepostera qua dam religio, et Jubileo Anno Romam indulgentiarum caussa petivit: Inde ne versus domum nihil melior visus, planeque anus ad armillum, ut in veteri est verbo, rediit. Interrogatus vero aliquando: Quid Roma ei profuisset in pristinos mores iterum relapso [transcriber, in the print: relabso] ? respondisse fertur: Et sutor quoque meus ad consuendas ocreas post visam Romam rediit.
DE Carolo IV. Bohemiae Rege hoc inter eius encomia passim Historici referunt, fuisse in re familiari constituenda ad eo providum, uti nunquam arcibus, vectigalibus, aurariis argentariisque agris denique suis procurandis praeficeret, nisi eum, qui diligenter, perspecte, utiliter fungi sciret officio suo, ne quid per ullam socordiam aut imprudentiam eorum amitteret, quae ad tuen dam rem familiarem eamdemque amplifican dam deservirent. Horum solertissimus habitus est Theodoricus professione Monachus, qui Monasterium Cisterciense, in quo Oecomomus fuit plurimis debitis multo tempore impeditum atque exinanitum sic sua dispensatione expeditum refertumque reddiderit, ut numquam antea uberius fuerit. Hunc Carolus ad se accersitum adeo tenui arci praefecit, ut qui prius illi praefuerunt, ex annuis illius proventibus nec se ipsos, nec familiam alere potuerint, sed necesse erat ex vicinis arcibus commeatum suppeditare. At Theodoricus brevi ostendit, in sterili quoque arce nihil
aeque copiae, largi atique frugum et pabulorum conferre, ac ipsum praefectum, si laborem sedulitatemque etc curam propriam, non autem alienam fidellter adhibuerit. Ac vide hominis solertiam. Dedita opera Carolus ad illam arcem cum satis frequenti comitatu inprovisus venerat, praemisso indagatore, qui penum Theodocici exploraret, in quo sumina inerat penuria. Rex adveniens mandat, uti mox pro domestica copia subitum apparet jentaculum. Theodoricus gallinas, et anaticulas ex corte obvias pro mensa regia obsonat. Ut autem ventres praeterea tam multos eadem celeritate impleat, hoc subito excogitat cosilium. Gregem suum proxime arcem pascentem invadi jubet, atque a singulis suibus nihil praeter aures et caudas tanquam membra coctu expedita detruncari iubat, detruncata varie condiri et hospitibus deinde apponi mandat. Admirante Rege et exquirente, unde tandum praeter exspectationem eduliorum? truncas illi Theodoricus sues ostendit, addens: hinc Domine sine ullo totius gregis detrimento natus mihi omnis ille est apparatus. Cui Carolus vultu laeto subridens, Euge, inquit, serve bone, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, statimque eum aerarii Quaestorem fecit, tanto rerum suarum incremento, ut ex eo
redundaret, non solum ad liberandas arces aeri alieno [transcriber, in the print: aleno] obnoxias, sed ad novas etiam comparandas et condendas, Quorum meritorum suo tempore Carolus memor, Theodoricum primo Mindensem, post Madeburgensem quoque creat Pontificem.
CUm anno Salutis partae 1468. Carolus Burgundus Philippi filius Princeps potentissimus subjugatis Leodiensibus ex Hannonia Insulam Urbem venisset, inter alia spectacula honori Principis data unum etiam fuit ridiculum admodum et ad oblectandum Principem unice institutum. Collocarant in conspectu Principis tres mulieres vivas, totas nudas, coronatas pulcherrime sub titulis, Veneris, Junonis et Palladis, quae judicem sibi Carolum deposcebant, ad exemplum veteris fabulae, qua tres illae Deae Paridem olim Pastorem Phrygium in Ida monte judicem sibi delegetant. Verum alia fuerat Dearum olim ratio, alia harum trium mulierum. Illae enim Deae de formae praestantia certabant, treshae Insulanae de deformitate et corporis [transcriber, in the print: coporis]
vitiis. Nam quae Veneris titulum praeferebat, procera quidem statura erat, sed adeo obeso corpore, ut crassior nusquam posset reperiri. Iuno staturâ Veneri pari, sed tota ossa atque pellis, adeoque pellucens tanquam laterna Punica, quaque ex multis millibus nulla macilentior aut strigosior. Tertia, quae Palladem mentiebatur, statura erat brevi ac nana, sublatis humeris, gibbosa et omnibus vitiati coroporis deformitatibus insignis. Quod spectaculum adeo Carolum oblectasse fertur, ut reliquis omnibus longe anteferret, et magni honoris loco acciperet.
[Gap desc: index]