INTER plurima diuinae sapientiae, bonitatis, et potentiae signa, eaque euidentissima, haudquaquam postremas sibi vendicat Imperiorum Monarchiarumque ordo, et conseruatio. In quam si attentius animorum aciem direxerimus, deprehendemus, inter admiranda diuinae maiestatis et sapientiae opera, nihil ea, in hac mortalium vita, vel prius esse vel augustius:
quippe quae societatis humanae sit vinculum, iustitiae, omniumque virtutum, in quibus vitae huius cultus praecipue consistit, conseruatrix, adeoque pietatis, et religionis assertrix. Hoc opus diuinae bonitatis et sapientiae ideo accuratius intueri et mente complecti nos decet, vt nos ipsos ad gratitudinem excitemus, et ad ardentem inuocationem exhortemur, qua apud Deum Opt. Max. sedulo instemus, vt pro sua ipse bonitate, pulcerrimum imperiorum ordinem conseruet, pietatis studia, religionisque candorem tueatur et prouehat, tyrannorum rabiem aduersus imperia, legitimique magistratus statuta saeuientem compescat: praesertim cum ea sit diaboli malitia, vt nihil maiori sibi studio habeat, quam perturbato isto ordine, sacra prophanis miscere, pacem illam [Gap desc: Greek word(s)] dissipare, pietatem, religionem, iustitiam, humanitatem, legesque humanae societati seruientes, euertere, seditionibus et bellis terrarum orbem inuoluere, impium religionis contemptum disseminare, sacratissima honestatis, literarum,
pietatis studiae coetu animisque hominum exstirpare, contra per Cyclopicam barbariem, morumque insolentiam politijs, humanaeque societati vastationem afferre. Id quod testantur plurimae clades humano generi ex malitia spiritus istius [Gap desc: Greek word(s)] , omnisque [Gap desc: Greek word(s)] dissipatoris illatae. Quas ne altius modo ex Assyriorum, Persarum, Graecorumque monarchia repetamus, clarissimi, potentissimique Romanorum imperij clades penitius consideremus, quibus magna exparte orbis terrarum collisus, foeda barbariei triste factus est domicilium, conniuente propter hominum peccata, Deo, omnis iniquitatis vindice, ad diaboli malitiam, tyrannorumque furorem. Ipsimet non raro imperatores, quibus tuendae pacis commissa erat cura, imo qui ecclesiae nutricij esse debebant, auaritia, ambitione, luxuria effascinati, imperij dissipatores et euersores extitêre, dum vel Cyclopicam immanitatem, vel Sardanapali mollitiem, et luxum exprimere, [Gap desc: Greek word(s)] , quam [Gap desc: Greek word(s)] esse maluerunt. Vnde atrocissimae
saepe clades, multiplici miseria orbem terrarum infestarunt. Huc accessere exterarum et barbararum gentium grassationes, quae frequenter, torrentis instar, in Romani imperij fines effusae, Iliada, quod aiunt, malorum secum inuexere, praecipuaque regna et nobilissimas quasque ciuitates depopulatae, passim imperio et ecclesijs vastitatem intulerunt. Nota siquidem est Vandalorum, Hunnorum, Gothorum, Alanorum, Longobardorum saeuitia: notum est quantum cladium Romano imperio per has gentes allatum sit. Nota est Caroci Vandalorum regis immanis saeuitia, et praepostera ambitio, qua velut alter Herostratus ex clarissimarum vrbium interitu nominis sui famam aucupabatur. Ex scelestae enim matris suae consilio clarissimas ciuitates Moguntiam, Wormatiam, Spiram, Treuirim in fauillas redegit, nec vlli vel aetati vel sexui pepercit. Suggesserat ei mater, vt magnifica aedificia ab alijs regibus et principibus exstructa, ipse demoliretur, et quibus alij pepercissent, eos ipse interficeret, sic enim
futurum, vt aeternitati nomen suum consecraret. Cui consilio obsequutus, cum anno reparatae salutis 410. ingentem saeuitiam per Germaniam exercuisset, anno sequenti in Gallia, cum ciuitatem Arelatensium oppugnaret, captus est, dignasque impietatis suae poenas exsoluit. Post eum Attila, Hunnorum rex, Germaniam et Gallias immensis collectis copijs misere diripuit, donec in Catalaunicis campis virtute Aetij patricij Romani, et Theodorici Visegothorum regis victus, in Pannoniam retrogressus est, vbi ex crapula sanguinem fundens, suffocatus, in viuis esse desijt, et humani generis diutinae vexationi finem aliquando vel mortuus attulit. Nec minore saeuitia Totilas Gothorum rex aduersus Romani imperij regna insurrexit, qui Bellisarij virtute repressus, post a Narsete victus occubuit, relicto aliquandiu Italiae respirandi spatio.
Quae grauissimae imperij clades quid fuere aliud, nisi poenae aduersus impium mundum parum de verbo, et cultu diuino solicitum, grassantes? Et sane poenarum huiuscemodi tanto
grauior sequuta fuit exasperatio, quanto maior inter homines passim securitas, verbique diuini extitit contemptus. Vandalorum enim, Hunnorum et Gothorum rabiem noua Saracenorum et Turcorum excepit saeuitia, qui imperante Heraclio, moti praefectorum et quaestorum insolenti contumelia et auaritia, ducem sibi Mahometem eligunt, et a Romano Imperatore deficientes, seductoris istius ductu rem toti terrarum orbi exitialem aggressi, leges sibi peculiares, religionem nouam, regnumque proprium constituunt, viribusque derepente auctis humano generi vastitatem, regnis, politijs, et imperijs exitium minati, caedibus et vastatione orbem terrarum compleuerunt, adeoque victricia arma per Asiam, Africam, magnamque Europae partem circumtulerunt, et pleraque regna orbis terrarum sub tristissimum seruitutis iugum miserunt, nisi quod aliquae adhuc Romani imperij reliquiae, ex Dei opt. max. gratia, qui hospitium ecclesiae suae conseruari vult, ideoque imperatores et duces heroica
virtute praeditos, aduersus aestuantem illam Turcicae tyrannidis rabiem, excitat, supersint, et scopuli instar, quem marini vndique fluctus infestant, immotae persistant.
Cum autem Turcica illa rabies omnia ferme terrarum orbis regna peruagata sit, ijsque mutationem et vastationem attulerit: in primis vtile fuerit, seriem rerum gestarum, circa initia, et progressus tyrannidis Turcicae, et mutationem illam plurimorum regnorum, ecclesiarumque vastationes obseruare. Nam in contemplatione huiuscemodi historiarum, velut in speculo videre licet, quam nihil in rebus humanis sit firmum aut durabile, tum quanta hominum sit vanitas, qui ob potentiam et diuitias ferocientes, Gigantum more [Gap desc: Greek word(s)] nihil verentur. Prodest etiam ex mutatione illa regnorum, quae pulcerrimis quondam legibus fuêre constituta, prudentissimorumque principum virtute aucta, defensa, et conseruata, discere, quam graues poenae ijs incumbant, qui a maiorum virtute et pietate degenerantes, reuelatam
verbi diuini gratiam negligunt, corrumpunt, adeoque repudiant. Nempe quod furori et impietati tyrannorum obijciantur, omnibusque vitae huius praesidijs et ornamentis spoliati, in grauissimam seruitutem rapiantur, et atroci illa fame praeduraque siti haud panis et aquae, sed verbi Dei premantur, quemadmodum contemptoribus diuinae gratiae minatur Propheta Amos. Quae si altius animo considerauerimus, incitamento nobis erunt, vt securitate abiecta, puro corde in verbo Dei nos oblectemus, ardentibusque precibus Deum inuocemus, vt ipse ecclesiae suae praeses et protector adesse dignetur, rabiem hostium compescat, et pro diuina sua gratia impietatem Turcicae, hoc est, vastatricis illius tyrannidis cohibeat, adeoque eradicet, et quemadmodum de Assyriorum rege Sanheribio Propheta ait, capistrum tyrannorum ori inijciat.
Haec dum rectiore mecum via reputo, mearum etiam partium esse agnosco, hac in re omnibus ijs, qui a pietate et literis haud
sunt alieni gratificari. Nam cum omnium meorum laborum et sumptuum, quos in rem typographicam haudquaquam exiles impendo, praecipuus sit scopus, de omnibus ijs, qui sunt [Gap desc: Greek word(s)] , bene mereri, et sic etiam pro mea virili publicum bonum augere, idque hactenus plurimis operibus diuersarum facultatum, artium, historiarum, quae ex mea officina non sine magno totius Germaniae exterarumque nationum fructu prodiêre, testatus sim, me rem in primis gratam omnibus viris bonis facturum putaui, si ea etiam, quae res gestas Turcarum concernunt, in certum ordinem, et quasi in vnum congesta fasciculum, candido lectori communicarem. Ideoque institi apud Philippum Lonicerum, cuius operam multis modis promtam hactenus expertus sum, vt qua posset diligentia et industria, ex diuersis autoribus, historiam de Turcarum origine, progressu, rebusque gestis collectam, concinnaret. Qua in re pro sua ille humanitate, animique circa honestiora iuuanda studia promtitudine,
haud grauatim mihi inseruijt, primordiaque, incrementa, et decrementa regni Sarracenici et Turcici ex certis historijs excerpta, hinc ab Ottomanno, imperatores Turcicos, addita praecipuarum rerum succincta expositione, ordineque, iuxta annorum seriem descripsit, et Chronologiam quandam historiae Turcicae contexuit, versibusque succinctis circa singulos Ottomannicae familiae imperatores illustrationem, quam ijs, qui a Musis haud sunt alieni, haud ingratam futuram speramus, addidit.
Quem librum cum praelo submittere constituissem, et iam de patrono, in cuius clientelam et fidem historiam hanc committerem, sollicite dispicerem: Tua mihi clementia, inclite et generose Domine, mihi occurrebat, cui vt patrono hanc Turcicae historiae synopsin dedicarem. Etenim cum exploratum haberem, quanta in remilitari nominis tui sit gloria, quanta virtute et laude, sub inuictissimo quondam Romanorum Imperatore CAROLO V. hinc etiam FERDINANDO
eius nominis primo, quorum beati manes aeterna fruuntur pace, maximis expeditionibus non solum interfueris, sed etiam praefueris, Turcarumque vires et rabiem saepe retuderis: haudquaquam virtute illa tua, et nominis tui gloria alienum fore putaui, si talem librum, quo variae bellorum vices, grauissimarumque expeditionum labores, pericula, euentus continentur, clementia tua, quasi in clientelam et fidem sibi commissum, susciperet. Praesertim cum ita cum bellica fortitudine tua eruditio certet, et tali fauore sapientiam eruditioni coniunctam, et bellicas virtutes in te Pallas contulerit, vt in castris aeque et Martem et Musas colere videaris, adeoque cum maxime otiosus esse crederis, minime sis otiosus, dum dulce leuamen curarum et laborum ex historiarum, variorumque autorum lectione captas.
Et quidem iam olim in votis habui, dari mihi occasionem, clementiae tuae et grati et prompti animi significationem aliquam declarandi, ab eo videlicet tempore, quo meum
quondam cognatum, Sebastianum Feyerabenium, rei militaris studiosum, tibi ita carum et commendatum habuisti, vt summam erga eum beneuolentiam, tum aliâs, tum quando inuictissimi Imperatoris CAROLI V. in inferiori Germania fuit Commissarius, exercueris.
Cum itaque praesentis libri argumentum tuae virtuti et clementiae maxime conuenire videretur, hanc mihi occasionem nequaquam negligendam ratus, tuam clementiam huic libro patronum adsciscere animum induxi.
Quocirca inclite ac generose Domine, per ea, quae cum paucis alijs mira coniunctione colis, pariter Musarum et Martis studia, per eam, etiam, quam erga meum quondam cognatum Sebastianum Feyerabenium exercuisti beneuolentiam, rogo, vt quem ex pio animi mei candore offero, a Philippo Lonicero amico meo haud vulgari, me autore concinnatum librum, vicissim eo animi candore, quem imperatoribus inuictissimis, plurimisque
regibus et principibus, tum etiam sanctis Musarum cultoribus, multiplici virtute et studio probasti, suscipere digneris, meque in eorum numerum referre haud verearis, qui clementiae tuae inseruire et gratificari sunt paratissimi. Francofurti Calendis Martij, anno reparatae salutis, M. D. LXXVIII.
Generosae tuae Clementiae addictiss.
Sigisimundus Feyerabendt, ciuis et bibliopola Francofurtensis.
DE Turcorum origine discordes traduntur opiniones. Plerique Scythicieos sanguinis esse astruunt, tum quod in victu, foro, commercijs et emporijs optime inter eos et Scythas conuensat, tumetiam, quod Nomadum Scytharum instar, quospastores siue armentarios recte dixeris, mutandis subinde papilionibus, de loco in locum, lairocinijs dediti transmigrarint, quod et ratio nominis innuit. Significat enim Turca hominem agrestem, asperamque vitam Nomadumritu degentem. Alij ad Parthos genus eorum referunt. Sunt deinde qui ex Persiae ciuitate hoc genus hominum progressum esse contendant. Plinius et Pomponius Mela inter Scythicas gentes ad latus Septentrionale Caucasi montis eos collocant, per cuius angustias ex Septentrione in Asiam irrupisse dicuntur, exciti a Persarum rege Orimasda (qui et Hormisda) aduersus Sarracenorum in Persiam impressionem.
Subactis autem Persis, eorumque vastato a Sarracenis imperio, circa annum 640. Turci cum Sarracenis, contra quos Persis sub sidio venerant, se coniungunt, initoque pacis foedere cum Calypha Babylonto, eorum Mahormetica impietate se obstringunt, captique amoenitate et fertilitate soli, ad mare Hircanum in terra Chorasenorum considunt, nihilque a moribus et religione Sarracenorum discrepantes, eorum societati firmiter adhaeserunt, donec illis per domesticas discordias attritis, cum per annos 198. imperium Persidis atque Asiae penes ipsos fuisset, regnum sibi proprium constituerent, imperiumque Asiae circa annum 1051. sibi vendicarent, quo rursus annis 192. post a Tartaris labefactati, excidêre, anno 1243. donec virtute Ottemanni I. sui imperat. anno 1300. toti orbi terrarum stragem et excidium minati sunt, suique regni terminos per Asiam et Africam, magnamque Europae partem extenderunt. Sic a tenuib. primordijs ad summum potentiae fastigium, arrepta ex regum imper atorumque ciuilibus discordijs occasione, intra breue tempus conscendêre, nec solum impertum Orientis adserapuerunt. sed etiam immensis innumerisque cladibus Rom. imperij reliquias angustijs arctis inclusas attriuêre, in armis semper excubantes, non tam vt sua defenderent, quam vt alienaraperent, praecipuisque orbis terrarum regnis, nationibus et ciuitatib. cladem vastationemque afferrent, vt nemini, nisi qui apertis oculis caecutiat, inde obscurum sit, Turcorum rabiem et vastationem flagellum esse Dei, punientis impietatem hominum, contemtumque verbi sui. Hase ergo tum mutationes tum vastationes regnorum et imperiorum, quas Turcica rabies peperit, quoties animo voluimus, incit amento nobis erunt, non solum ad agnitionem irae Dei, verum etiam ad emendationem vitae, tum ad sedulam inuocationem, qua, vt firmissima machina aduersus Satanae omniumque tyrannorum furores pugnemus. Concordiae etiam studium historiae huius meditatio animis nostris, praesertim vero eorum, quibus Reipub. administratio et cura commissa est, ingenerabit. Dum enim discordibus animis inter se principes et reges conflictantur, quid quaeso aliud agunt, quam quod hostis immanissimi potentiam stabilientes, et praedam optatam seseobijciant? Quare initia, progressus, et incrementa tyrannidis Turcicae, tum etiam seriem imperatorum, praecipuasque eorum resgestas, hinc inde ex diuersis autoribus excerptas, ordine describere in animum induxi, vt hic quasi in tabula ob oculos lectori ponerem vindicis Detiram, tum aduersus alia quaeuis hominum scelera, qui verbis quidem mandata Dei et religionis sinceritatem confidenter satis
iactitant, re ipsa vero ab omni pietate sunt alienissimi, tum in primis aduersus diuini verbi contemtum, inuectosque in ecclesiam errores multiplices, idololatricosque cultus et blasphemiam: adhaec vt has regnorum imperiorumque vicissitudines, Christianorumque clades, et Turcarum incrementa animo considerantes inde agnoscamus, quam res imperijs sit exitialis, Principes, Reges, Imperatores intestinis certare odijs, ambitioneque ardentes, mutua sibi in propulsandis hostium iniurijs et contumelijs, negare auxilia. Quo autem certiore ordine, quae huic nostro instituto inseruiunt, exequamur, exactiusque Turcorum originem, incrementa, resgestas, religionem, disciplinamque militarem lectori repraesentemus: a seductore illo et pseudo propheta Mahomete initium faciemus, quo ille astu, quantaque impietate regnum sibi stabilierit, indicaturi, hinc ordine Sarracenorum, Turcorumque, tum etiam Tartarorum duces, regesque, vsque ad Ottomannicam familiam, quasi in tabula quadam breuiter subnectemus: ijs deinde imperatores Turcicos ab Ottomanno descendentes, adiectis praecipuis eorum rebus gestis subiuncturi. Sub finem nonnulla de militaribus imperij Turcici officijs addemus, vt inde animaduertatur, quibus sub sidijs innit atur tanta Turcarum potentia, qua exundantis instar fluminis alia imperia absorbet, trophaisque cruore gentium et Christianorum aspersis, totum fere terrarum orbem insignit. Haec in Germanicam linguam ex Italica ante annos aliquot feliciter transtulit clariss. vir Henricus Mullerus Iurisconsultus. Nos pancis circa principium additis, vt ordo historiae esset planior, eadem ex varijs antoribus excerpta, latino idiomate lectori beneuolo exhibemus.
Secundus liber Italice ab Antonto Maenauino Genuensi conscriptus fuit. Is religionem ritusque Turcarum varios, tum etiam militaria et ciuilia officia continet, praeterea historiam Baiazethis, eiusque filiorum, in primis Selimi luculenter descriptam. Eundem praenominatus Mullerus in Germanicam linguam non minore cum laude quam superiorem transtulit. In hoc vel addere vel immutare aliquid nefas esse duximus: eo quod annis aliquot genuensis ille inter Turcas vitam egerit, et rebus ijs, quas descripsit, magna ex parte interfuerit, nec aliunde collecta, sed sua nobis communicarit. In his itaque duobus libris, cum ordo rerum in ijs apte continuetur, quasi chronologiam quandam historiae Turcicae, et praecipuarum rerum compendiosam narrationem exhibemus. Quem laborem nostrum vt candidi animi beneuolentia quisquis in eum inciderit, amplectatur, enixe rogamus.
IMPERANTE Mauritio, anno reparatae per Christum salutis, 591. natus est Mahomet in humani generis perniciem, obscuris parentibus, in Arabiae pago Itrarip, qui cum fraude et imposturis magnam nominis sui famam inter seditiosos Arabes et AEgyptios comparasset, tandem sub Heraclio, anno 623. Sarracenorum et Arabum dux et propheta factus est. Militauerat apud Heraclium exercitus Sarracenicus contra Persas, cumque non solum stipendia ei negarentur, sed etiam Heraclij quaestores contumelijs eos irritarent, dicentes, difficulter Romano Graecoque militi posse dari stipendia, nec superesse pecuniam, quae huic canum turbae obijceretur. Hacilli permoti iniuria, cum alioquin ad defectionem et latrocinia essent procliues, oppida Darnasco vicina diripiunt, excussoque Romanorum imperio, ducem sibi Mahometem, qui ducta vxore ditissima largitionibus sibi seditiosorum animos facile conciliabat. crearunt. Ipse imposturae plenus enthusiasmos et colloquia diuina fingebat, nouamque doctrinam ex deprauatione veteris nouique Testamenti consutam, quam diuinitus sibi reuelatam et traditam esse mentiebatur, suis asseclis, opera Sergij cuiusdam monachi Ariani vsus, promulgebat. Ab his initijs impostor diuinos sibi, inter suos, honores adeptus est, regnumque Sarracenicum, cum quo Turcas, eandem propter religionem, coniungimus, instituit. Regnauit in vicinia Damasci annis 9. mortuus anno Christi 631. aetatis annum agens 40. veneno, vt ferunt, extinctus. Nam cum gloriatus esset, se tertia die resurrecturum, ideoque corpus suum humotegi vetuisset, vnus ex discipulis eius Albunor veritatem et doctrinae et vaticiniorum probaturus, clam ei venenum propinauit, quo hausto, toro corpote tumefactus interijt.
Cumque in duodecimum vsque diem corpus eius insepultum iaceret, nec vlla resurrectio, sed foetor intolerabilis sequeretur, Albunor superueniens corpus a canibus discerptum offendit, ossaque reliqua collegit, et in vrnam conclusa sepelijt.
Mahometi successit in regno Sarracenorum Ebubezer gener, qui annis tribus regnauit, et intra breue illud spacium Damascum cepit, regnique caput constituit; Gazam etiam et Hierosolymam biennio obsessam vastauit. Vocatur idem generali nomine Amiras et Caliphas, quod successorem signisicat: sum mumque principem, penes quem imperij et religionis potestas esset, quales fuêre Babylonis, vbi regni postmodum fuit sedes, hoc nomine intellexerunt.
Tertius Satracenorum rex fuit Haumar, qui regnare coepit anno 634. regno praefuit annis 12. magnaque Syriae parte domita, AEgyptum occupauit. Hoc regnante Persae, quorum rex erat Orimasda, aduersus Sarracenos Turcorum im plorarunt auxilia, qui cum Persis iam deuictis, in procinctu essent, cum Sarracenis pacis foedera inierunt, communibusque armis et consilijs pro eadem fere gente Turci et Sarraceni habiti fuêre. Deuictis subactisque Persis, cum potiti iam essent Sarraceni Syria, Cilicia, Cappadocia, Mesopotamia, Cypro insula, AEgypto, Hierosolymis, Mahometicam religionem, nouasque leges, abolitis prioribus, condiderunt, constitutaque regni sede Babylone, summum ducem vel regem Calypham nominarunt. Prouincias administrarunt per praefectos, quos Suldanos appellarunt, quorum magnus fuit numerus, potenutissimus inter eos fuit AEgypti Suldanus Muhauias, qui Caesaream Palestinae cepit anno 642. anno deinde 654. Rhodum nobilissimam insulam occupauit, ex qua plurimum auri euexit, et colossum Solis destruxit, cuius aere, quod in AEgypti Alexandriam deportari iussit, noningentos camelos onerasse dicitur. Praedae magnitudo occasionem fabulae de Solis colosso dedisse videtur, vt Philippus Melanthon affirmat. Plinius enim autor est, multo ante fuisse euersum terrae motu. Ab eodem Muhauia Constans imperator in Lycia magno praelio victus, aegre fuga clapsus est.
Haumari successit Hoam, qui et Hotman rex Sarracenorum 4. anno 646. sub quo Sarraceni Africam inuasere, fugatoque tyranno Gregorio, qui imperatori Romanorum rebellarat, tyrannidemque occuparat, sibi eum tributariam reddidêre. Decimo regni sui anno, Hoam fraude suorum occisus est, anno 656.
Muhauias quintus Sarracenorum rex, annis regnauit 24. Sub hoc Sarraceni Africam rursus inuadentes, 80000. captiuorum abduxcrunt Maxima etiam expeditione, quae septem annos durauit,
terra marique Romanorum sines, frustra Constantinopoli tentata, Cizyco vero occupata, depraedati, Lyciam Ciliciamque bello fatigant. Thraciam nauibus pedeltrique itinere ingiessi vastant. Tandem a Mardis occupato Libano, classeque amissa, ad pacis conditiones suscipiendas a Romanis sunt coacti, quotannis iussi pendere 3. millia librarum auri, 50. captiuos nobires, cum totidem equis. Nam arte Callinici architecti ignibus sub aqua factis naues Sarracenicae incensae fuerunt, qua re magna multitudinde deleta, reliqui fugere coactisunt. Ad Maleam reliquae Sarracenorum naues ex aduersae in ventorum turbine partim illisae sunt scopulis, partim demersae in mare, qua calamitate circiter triginta Sarracenorum millia perierunt.
Huic suecedit anno 681. filius Gazid, qui tribus annis praefuit regno, quo mortuo, contra Habdallam tyrannum, vel Amiram septimum, Amiras vel rex eligitur Maruan, qui cum menses nouem regnasset, ei suffectus est filius Hedimelech, vel Haddimelech. Amiras nonus anno 685. qui regnauit annis 22. Inter hunc et imperatorem Romanorum Iustinianum pax renouata est, sed mox Iustiniano pactis haud stante rescissa fuit, fusisque per Sarracenos Romanis, nomen Sarracenum creuit, dignitas vero Romanorum valde im munita fuit.
Haddimelecho successit anno 707. Vlid decimus Sarracenorum Amiras, qui Christianorum templum Damasci in profanum vsum rapuit, cui cum decem annos regnasset, suffectus est vndecim us Amiras Zulzimin, vel Zuleymen, vulgo Solimannus, anno 716. qui tertio anno regni in castris ante Constantinopolim moritui. In obsidione illa Constantinopolitanae vrbis, quae biennium durauit, multi ex Sarracenis, fame, peste, et frigore interierunt. Superstites cum domum reuerti statuissent, exorta tempestate maris, et igne de caelo cadente, partim igni, partim aquis absumti sunt. Eodem anno, qui fuit 719. Sarraceni damnum acceptum resarturi, cum ingenti exercitu in Hispaniam, Muza duce, irruunt, victoque Roderico, magnam eius partem occupant, regnumque sibi constituunt, ac in primis viginti annis reges quindecim sibi succedentes habuêre.
Duodecimus Amiras, vel Sarracenorum princeps Haumar, regnauit annos duos. Post hunc Gizid secundus eius nominis, cui cum Iudaeus quidam promisisset quadraginta annorum principatum, si Dei sanctorumque imagines demoliretur, ille spe regnandi seductus, edictum quidem promulgauit, sed anno statim quarto regnisui moritur, anno 724.
Eluelid Gizidis filius quartus decimus Amiras regno praefuit annis 18. Hic decimoquinto regni sui anno, cum 80000. in Asiam mouit, sed amissis ducibus et copijs inglorius recessit. Hoc regnante circa annum 729. Sarraceni ab Eudone Westgotto Aquitaniae domino contra Francos ex Hispania euocati, Gallias inuadunt, secum vxores et liberos ducentes, fuit multitudo ad 400000. Capta direptaque Burdegala, ad Turcnum vsque magna Christianorum multitudine trucidata peruenerant. His se opponit Carolus Mattellus, cui ipse etiam Eudo, territus Sarracenorum multitudine, se coniungit, magnaque Sarracenorum strage edita, ipse etiam rex eorum Abdimarus cecidit, magnoque terrore Italia et Gallia liberata est. Anno deinde 735. Sarraceni rursus Galliam inuadunt, et duce Athino Auinionem capiunt, bellique arcem constituunt. Carolus Martellus vrbem obsidione cinctam et expugnatam recipit, rex Athinus nauicula elapsus Narbonem profugit. Hanc vrbem cum obsideret Carolus, Amoreus alter Sarracenorum dux, vt circum sessis opem ferret, ex Hispania venit. Quem Martellus praelio adortus, antequam se cum obsessis coniungeret, occidit, eiusque copias profligat. Athinus cum exercitu suo ex Narbone in Hispaniam fuga elapsus est. Vltimo anno regni huius Eluelidis Sarraceni, Romanis inter se certantibus, Romam depraedati sunt, anno 742. Sub hoc etiam rege mentio fit Turcorum, contra quos Sarraceni, cum ad Caspias vsque portas duce Masalma progressi essent, metu perculsi rediêre.
Eluelide mortuo, quintus decimus Amiras, Gizid tertius, regnum capessit, quo, cum annum regnasset, occiso, filius eius Hyces ad regnum euectus est. Quo item intra annum sublato, regni administrationem suscepit Maruan septimus decimus Amiras, anno 745. regnauit annis 6. Quo peremto a duce Chorasmiorum vltra Persidem habitantium, Amiras octauus decimus ei suffectus fuit Muhamad, qui et Abubalas, huic, cum annos quinque regnasset, vitamque cum morte commutasset, successit 756. anno Habdallas.
Habdallas, Amitas nonus decimus, annis regnauit 21. Christianorum persecutor. Sub huius principatu Magi quidam ex Maurophoris Persis eo delabebantur vesaniae, vt sibi ipsis atque alijs stulte credulis persuaderent, si venundata substantia omni, nudos sese de muris ciuitatis praecipitarent, tum sine mora eos ad caelum subuolaturos esse. Perierunt hac insania permulti. Sed Habdallas per Halim praefectum sedecim, ex Magorum principibus interfecit, atque dementiae finem imposuit. Sub hoc etiam Sarracenorum
principe Turcae iterum ex portis Caspijs effusi, in Colchicam et Armeniam irruperunt, vbi et cum Sarracenis praeliati sunt.
Post Habdalam Sarracenis imperat Mady, qui et Muhamat, annis nouem, anno 777. Hic magno exercitu Asiam ingressus, com meatu interclusus nihil effecit. Eius deinde filius Aaron annis quatuor post in Asiam traijciens, Romanos ad petendam pacem coegit. Irene Sarracenis tributum pacta est.
Mady mortuo, filius eius Moyses Sarracenis imperat annis 2. cui succedit frater Aaron, Amiras vicesimus secundus, anno 787. qui annis regnauit 23. Sub huius principatus anno quinto Arabes Cyprum inuadunt, anno duodecimo Sarraceni Cappadociam vastant, Irene pacem petenti negant, Romaniam depopulantur. Hic Aaron Carolo Magno ingentia munera et elephantem misit. Contra Nicephorum imperatorem cum trecentis millibus ascendit, quem non ferens Nicephorus turpe foedus inijt. pactus se ei daturum annuatim tricena millia numismatum, et tria numismata in tributum capitis im peratoris, et tria pro capite filij sui.
Aaroni successit filius Muhamad, sub cuius dominatu Arabes in varia dominia disperguntur. Regnauit annis 5. Ciuile bellum gessit cum fratre suo Habdalla, a quo superatus eum regni consortem inuitus admisit, quo bello res Satracenorum labefactatae sunt.
Habdallas post fratrem, Amiras vicesimus quartus, solus imperat annis 17. anno 815. Huius im perij anno quinto decimo Sarraceni in Italiam traijcientes Vaticanum diripiunt. Eodem regnante Sarraceni Cretam insulam occupant, et totam sere in suam ditionem redigunt. Graecos duplici bello vincunt.
Habdallae surrogatur anno 832. Muhamat, Amiras vigesimus quintus, regnauit annis 40. Sub huius principatu circa annum 847. Sarraceni classem Venetam, et Constantinopolitanam vicerunt, Dalmatiam inuaserunt, hinc in Italiam deflectentes Anconam vi captam spoliatamque incenderunt. Romam aggressuri apud Hostiam anno 849. a Romanis ciuibus prospero praelio victi sunt. Mortuus est Habdallas anno Christi 871.
Ad hunc Mahamat, ad annum 832. quo Mahamat regnare coepit, ab initio regni Sarracenici, ab anno videlicet 632. numerantur anni ducenti. Per quos annos Sarraceni imperium Asiae et Persidis obtinuerunt, aijsque gentibus terrori fuêre. Postquam autem ex aemulatione et dominandi libidine, Suldani inter se dissidia et bella mouerunt, vires eorum intestinis bellis paulatim sunt attritae, contra Turcorum potentia creuit, Sarracenorumque imperium sustulit. Non enim Suldani solum inter se, sed etiam cum ipso Calipha
dimicabant. Cumque Caliphae viribus impar esset Suldanus Persidis, Sogdianae (quae est regio quam Turcae illi Sarracenorum confoederati ab Orimasda Persarum rege vltimo exciti, occuparant) et Mediae Mahomet, armauit Turcos, quorum auxilijs instructus cum victor euasisset, nec tamen stipendia promissa numeraret, ilh hac iniuria irritati victorem Mahometem armis adorti regno eiecerunt, ditarique spolijs, vlterius progressi sunt, plurimisque regionibus ad Pontum Euxinum bellorum prospero successu aucti, in Armenia maiore et minore Cappadocia, Calatia, et Bithynia peculiare regnum inchoarunt, Asiaeque tandem imperium sibi vendicarunt, anno Christi 1051. regeque proprio sibi electo, a Calypha Babylonio, cum quo amicitiam vtcunque colcbant, extorserunt, vtipse Asiae imperatorem eum crearet.
Nos vero omissis varijs illis Suldauorum inter se de summa rerum digladian tium concertationibus, quae vltra ducentos annos durauerunt, Turcorum primos imperatores, qui oppresso regno Sarracenico in Asia regnarunt, recensebimus. Quorum rursus potentiam annis fere ducentis post Tartari attriuêre, eorumque imperio labefactato, seruitutis iugo vsque ad Ottomannum illum Turcicae libertatis, potentiae et religionis acerrimum assertorem, nempe ad annum vsque Christi 1300. eos presserunt.
ANno Christi supra 1051. ex mutuis Suldanorum dissidijs, Sarracenorum rebus labefactatis, Turquiniani, qui et Turcae, sibi ipsi regem proprium Zadocum constituunt, qui intra biennium maiorem Asiae partem intra Taurum montem, et Pontum Euxinum bello subegit, et Turcici regni fundamenta iecit, a Calypha Babylonio imperator Asiae creatus.
Zadoco successit in imperij Turcici administratione filius Dogrissa, anno 1053. qui expugnata Edessa, quae est in historiaThobiae Rhages, vniuersam Mesopotamiam vna cum Cilicia, imperatoribus Constantinopolitanis ademit, et cuidam ex agnatis Artoto, cuius opera Edessam expugnarat, donauit, regnauit annis tribus et viginti.
Dogrissam sequutus est filius Aspasalem, anno Christi supra 1076. huius nepos Solymannus Suldanus Niceae, res magnas gessitin Asia. Nicaea enim expugnata, Cappadociaque subacta regnum
ibi Turcicum, quod hodie adhuc durat, inchoauit. Idem exercitum instructisssimum Christianorum, qui Bilioneum duce Petro Heremita in Asiam praecesserat, ad internecionem cecîdit. Cum duce Godefrido Bilioneo, qui terram sanctam recuperauit, in aditu Asiae conflixit. Regnauit Aspasalem annis decem.
Quartus Turcorum rex fuit Aspasalemis filius Meleclas, patri in regno succedens anno 1086. hic per Solymannum et Artotum Suldanos, ante aduentum Godefridi Antiochiam coepit, omnesque finitimas regione sAsiae minoris Graecis ademit. Regnauit annis nouem.
Belchiarocus Meleclae patri successit Turcorum in Asia quintus imperator, circiter annum 1095. in quae tempora incidit famosa illa nostratium Argonautarum aduersus Sarracenos, pro recuperanda terra sancta in Asiam, duce Godefrido Bilionco, expeditio.
Belchiaroco mortuo, anno 1098. frater eius natu minor imperium occupaturus, a Suldanis in electione dissentientibus oecisus, et in minutas partes dissectus est. Distractis itaque in factiones Turcis, Georgiam sic dicti, a Georgio, quem militiae patronum venerantur, et Armenij, qui Christianae tum religioni addicti erant, cognita Christianorum in Syriam expeditione, magnis viribus Turcos inter se diuisos aggrediuntur, eosque toto Persarum regno exuunt, quorum pars maxima ad Solymannum, Arthotum, et alios minoris Asiae Turcos se contulerunt, doncec circiter annum Christi 1240. Tartari destructo eorum regno in Asia rerum potiti sunt. Interea vero assidua bella cum regibus Hierosolymitanis gesserunt. Qua dere breuiter praecipuas historias assignabimus.
ANno Christi 1099. Godefridus Bilioneus, post continuam triginca octo dierum oppugnationem, eiectis Sarracenis Hierosolymis potitus est, primusque Hierosolymotum rex declaratus, solennique initiatus ritu, spinea, exemplo Christi, non aurea corona ornari voluit, anno sequenti, 1100. fato functus.
Huic successit anno 1101. frater Balduinus, comes Edessanus, qui regno praefuit annis octodecim, editaque ingenti strage Sarracenorum Antipatridem, Caesariam, Ptolemaidem, Tripolim, et Berythum vi expugnatas regno adiecit.
Idem anno 1115. a Turcis, Sarracenis et Arabibus victus est, Tancredo duce exercitus occiso.
Post Balduinum, tertius regnum possidet Balduinus de Burgo, Balduini prioris patruelis, anno 1118. Hic regem Persarum deuicit atque occidit, Damasci regem fugauit. A Sarracenis deinde, vel Parthorum rege captus, vltra Euphratem vinctus custodiae demandatur, post octauum et decimum mensem insidijs e carcere liberatur. Sub hoc Hierosolymis ordo Templariorum coepit, anno 1118. qui vrbi custodiendae (nam limites longius ab vrbe tutabantur caeteri, continentibus aduersus hostes bellis) adducendisquetuto et reducendis ijs, qui nauibus appulsi peregre ad vrbem commearent et remearent, destinati erant. Ordo hic extinctus est anno 1211. sub Clemente v. et Henrico VII.
Anno 1134. Fulco Andegauiensis, gener Balduini eius in regno Hierosolymitano successor, Turcas prope Ybelim profligauit, in sacra scriptura Geth. Hic anno 1142. in venatione leporem insequens, et ex equo decidens, efflauit animam. Hoc rege autore institutus fuit, ordo equestris militiae sacrae, qui excubias ageret pro Christiano orbe perpetuas, et regi adesset in reprimendis et extirpandis hostibus nouo regno infestis, finibusque tutandis, et praestaret accedere terram sanctam volentibus tuta itinera, terra marique latronibus depulsis. Hic ordo hospitalis, a professione S. Iohannis (Baptistae) nomen adeptus initio, postea dominorum Rhodiorum titulo celebratior notiorque euasit, cum plurimas maris Mediterranei insulas bello domitas, perpetuo contra Sarracenos et Turcas praesidio muniuisset, magno Europae vniuersae cum commodo. Diu enim represserunt hostes vtrosque magno successu, adiuti vicinorum regum et imperatorum auxilijs. Nunc deserti ab omnibus, et imperij Turcici circumfusa potentia fracti, Rhodo amissa, aegre intra Melitae insulae angustias tuentur et sustinent.
Fulconi successit filius Balduinus III. quintus Hierosolymorum rex.
Anno 1143. vrbs Edessa, et tota fere Mesopotamia a Sarracenis et Alapho duce Turcarum, qui iam in Oriente magni nominis erat, in natali Domini capta est, multa et miserabili Christianorum strage edita, matronis in aede diui Iohannis Baptistae supra altare stupratis.
Anno 1144. Balduinus III. Gaza et Ascalone Sarracenos eiecit, et apud Hierichunta Noradinum Damascenae militiae principem, 5000. hostium interfectis vicit et fugauit.
Balduino huic auxilium tulerunt Conradus Sueuus imperator terra, et Ludouicus rex Francorum mari. Imperator infeliciter tentata oppugnatione Damasci et Ascalonis, domum re infecta miserabiliter redijt. Post discessum imperatoris, anno 1149. Raimundus rex Antioch. cum toto exercitu deletus est a Sarracenis, omnique terra eius deuastata, sola Antiochia a rege Hierosol. aegre seruata est.
Decessit Balduinus in Berytho, Idibus Februarij anno 1162. regni vicesimo quarto.
Balduino successit frater Almericus, qui cum Sarracone AEgypti Sultano, eiusque successore Saladino infeliciter dimicauit. Decessit Almericus anno 1173. regni duodecimo, Idibus Iulij, relicto Balduino 4. filio impubere, qui elephantiasi correptus, cum de prole desperasset, regem instituit Balduinum, Wilhelmi Longospatae Marchionis Montisferrati filium, nepotem ex Sibylla, sed illo mortuo Guido Lusignanus vitricus eius, cui Sibylla mater Balduini nupserat, extruso Raimundo comite Tripolitano, quem Balduinus Almerici filius tutorem designauerat, in regnum sese ingessit. Ob quam rem cum venisset in suspicionem dati puero veneni, bello petitus a Raimundo, attraxit Saladinum ex AEgypto, qui oppresso vtroque magnas rebus Christianis, in Palaestina Syriaque et Mesopotamia, clades intulit, et tandem regnum destruxit, acceptis in deditionem vrbibus Ptolomaide, Azoto, Berytho, et Ascalone, ipsaque regia vrbe oppugnatione vnius mensis capta, anno Christi 1187. Postridie Calend. Octobris, anno postquam a Godefrido occupata fuit, 88. Peuc. lib. 4. Chronicorum.
Supra monuimus Turcorum potentiam paulatim, Sarracenorum Suldanis inter se dissensionibus mutuis digladiantibus, per Asiam maiorem minoremque auctam esse, eosque rursus ex intestina discordia dominatu excidisse, Tartaris per Asiam, magnamque Europae partem rerum potitis, donec Tartarorum etiam imperio labefactato circa annum Christi 1300. rursus sese Turcae erigerent atque roborarent. Vtergo exactius, quomodo et vnde Turcarum potentia iam aucta, iam imminuta, et rursus deinde ad summum fastigium euecta fuerit, perpiciamus, ordo rerum postulat de Tartarispauca subnectere.
INnotuit circa annum Christi 1202. Tartarorum nomen, qui Indorum imperio excusso, ac gentibus vicinis omnibus edomitis
et subiugatis, Cathaynae amplissimum regnum magnae Tartariae nomine celebre condiderunt, vastissimas Orientis solitudines, vtramque Scythiam, et multas alias terras, vt Sericam, Ariam, Sinarum regionem complexi.
Eorum primus imperator fuit Changius Can, qui imperio praefuit annos 12. mortuus in oppugnatione cuiusdam castri, cum in genu vulneratus fuisset. Non parum apud rudem barbarumque popolum et gloriae et admirationis ei conciliasse diuini ortus persuasio creditur. Mater enim vidua, cum vitae illius insidiarentur reliqui fratres, ex solis radijs se eum concepisse commenta est.
Changio successit filius Hocata, vel Hocatius Can, qui cum tres haberet filios, orbisque terrarum imperium ijs animo destinaret, lachinum ad Occidentem, Battum ad Septentrionem, Cagadanum ad Meridiem cum exercitibus dimittit, ipse quae ad Orientem supererant, adoritur.
Cagadanus in desertas AEthiopum terras delatus, amisso exercituredit ad Iachinum fratrem, reinfecta.
Iachinus Ariae Drangianaeque et Arachosiae terras ad regnum Turquestan ac Persidis oram occupauit, ex quibus locis continentibus praelijs Turcos Iacessiuit, totaque ad pontum genteredacta sub iugum, regno spoliauit, anno 1244.
Battus domitis ad Maeotiden paludem gentibus, circa annum 1228. vltra Istrum progressus, Bulgatiam, Rasciam, Seruiam, Vngariamque toto triennio depopulatus vsque ad Austriae limites penetrauit. Sed magnitudine et robore obiecti ab Austriacis exercitus detentus, dum per interpositum flumen perrumpere ad hostes nititur, vorticosi gurgitis rapiditate absorptus interijsse traditur a nonnullis.
Tertius Tartarorum imperator Magius Can, persuasu regis Armeniorum Christianam fidem amplexus est, circiter annum 1253. qui fratre suo Heylone cum ingenti exercitu in Asiam aduersus Sarracenos misso, Babylonem, quae nunc Baldacum, hinc Edessam, quae olim Rhages, mox in Syria Alepum occupauit, eiusque loci Sultanum Melecmeser regno exuit, eidemque circiter annum Christi 1260. Antiochiam eripuit. Felicique victoriarum successu gaudens Heylones, omnes iam vires ad Hierosolymam liberandam contendebat, cum emedio victoriarum cursu morte fratris Magij Can, reuocatur. Ad summum enim Tartarorum imperium cum aspiraret, inTartariam fama ad eum de fratris morte perlata iter dirigebat. Verùm ante eius aduentum frater Cobelus studio atque fauore subditorum euectus, regium solium
iam occuparat. Ex Syria digressus Heylones, praefectum ibi reliquit Virbocum, alij Guibogan vocant, qui fratris institutum strenue persequens, cum Turcos prorsus eijcere constituisset, eos sibi tributarios fecit. Vnde cum inter Christianos et Turcos dissidia exrapinis exorta essent, Virbocus Turcorum cura et tutela fuscepta, hostili animo Christianos adortus et persequutus fuit. Qua vsus opportunitate Melecmaes AEgypti Sultanus Virboco, iam Hierosolymae obsidionem molienti, occurrit, eoque trucidato Tartaros tota Syria expulit. Quam gentis suae cladem Heylones, qui tum in Perside morabatur, vindicaturus in ipso belli procinctu moritur.
Helioni successit filius Absaga, qui Mahometanae impietati addictus, Armenios et Turcos, qui Tartaris seruiebant, ab AEgyptij Sultani impressione liberauit, ducesque in Anatolia, quae et Turcia, constituit, inter quos Ottomannus fuit, a quo Turcici imperatores, qui hodie retum potiuntur, descendunt.
Absaga, Sultani consilio, veneno sublatus circiter annum 1282. Successorem habuit fratrem Tanogodorum infensum et inuisum Christianis, qui abnegata fide Christiana Mehemet dici voluit, cum puer in baptismo Nicolaus vocatus esset. Hoc ob tyrannidem tertio imperij anno trucidato, Argonus Absagae filius summa rerum potitus annos quatuor, regnum transtulit in fratrem Regatum, cui subditi cum ob ignauiam chorda arcus guttur elisissent, regem accersiuerunt Battum, qui et Baydo. Aduersus hunc, eo quod ob curam et amorem religionis exosus esset, accitus Casanus Argoni filius, eo quod Mahometicae sectae adhaerere crederetur arma aduersus Battum cepit, eoque oppresso et occiso regnum inter Tartaros et Sarracenos obtinuit. Qui in regno conhrmatus, Christianorum religionem firmiter amplexus et tutatus est, deuictoque pugna memorabili Sultano Melenaser, anno 1310. vniuersam Syriam recepit.
Cassano successit filius Carbagadus, qui cum totum se ad Mahometismum conuertisset, sua et autoritate et tyrannide effecit, vt non multo post Christiani nominis professio apud Tartaros prorsus conciderit, et exoleuerit. Cum easimul concidit regnum Tartarorum in Asia, Ottomannormque auspicijs et vittute Turcorum rursus imperium erectum fuit. Ab initio imperij Tartarorum, vsque ad Ottomannum, qui Turcorum potentiam et imperium plurimum extulit, anni numerantur 98. ab anno videlicet 1202. ad annum vsque 1300. Sic Turcorum vires inter Sarracenorum Tartarorumque furores, paulatim creuêre, donec omnes
orbis terrarum Monarchas sua potentia superarunt, conniuente interim Deo Opt. Max. ob peccata mortalium, ob profanationem diuini nominis, idololatricosque cultus in ecclesiam receptos, ad eorum tyrannidem. Verisimile autem est, eos quos nunc Turcos nominamus, nequaquam ex prisca Turcorum prosapia descendere, cum patrius etiam sermo non nisi proceribus, qui e Turcorum familijs supersunt, in vsu sit, sed partim Sarracenorum, partim etiamTartarorum has esse relipuias, plurimumque eorum adauctum esse robur et imperium, ascito e Christianis, et ad Mahometismum traducto milite. Haec vt series historiarum in conspectu esset, praemittere libuit: nunc ad historiam Ottomannorum progrediemur, paucis de Solymanno, Turcorum in Asia duce, cuius supra meminimus, praemissis, qui nepos fuit Aspasalemis tertij Turcorum regis, et aduersus Godefridum Bilioneum res magnas gessit.
CVm toti iam Asiae anteriori imperarent Turci, Godefridus Bilioneus princeps Lotharingie, terram sanctam e manibus infidelium eripere, Christianaeque Reipubl. limites protendere magno animo aggressus est, venditoque ducatu paterno, Leodiensi episcopo, omnem pecuniam in belli apparatum impendit. Adiunxerunt se ei fratres Balduinus et Eustachius. His accessere ex Germania, Italia, Hispania religionis inducti amore cum plures principes, Robertus Flandriae comes, Hugo frater Philippi regis Francorum, Robertus dux Normannorum Anglici regis filius, Boemundus Tarentinorum princeps, alijque plures, quorum alij terra, alij classe ducem secuti, sese ad Byzantium caeteris coniunxerunt. Romanus quoque pontifex duce Petro Eremita instructissimum exercitum in Asiam praemisit, qui ante Godefridi aduentum a Solymanno ad internecionem caesus est. Imperabat tum Graecis Alexius Comnenus, qui suppeditandis ad bellum necessarijs, sui etiam animi promtitudinem declarauit. Diuini itaque numinis auspicio exercitus instructissimi maximique dux Godefridus Lotharingus aduersus Turcos et Sarracenos Christiani nominis hostes, Asiaticam expeditionem suscepit, anno Christi 1096. In exercitu eius numerata sunt trecenta peditum millia, equitum loricatorum centum millia. Nec minor Turcorum
aduersus has Christianorum copias, apparatus fuit et industria, qui ducem sibi elegêre Solymannum Niceae Suldanum, armis acerrimum, laborum patientissimum, in rebus dextre cauteque gerendis in primis prouidum, tum ad occasiones rerum captandas solerti prudentia industrium, cum quo nemo alius inter omnes Sarracenorum Turcorumque duces et principes conferri posset. Hic Solymannus de Christianorum principum expeditione certior factus, nihil prius habuit, quam vt hostes e finibus regni sui arceret, et prior antequam intimos imperij sui recessus occuparent, armis eos lacesseret, fortunamque belli experiretur. Innumeris itaque congregatis copijs, omnibusque ad hostem propulsandum, eiusque impetum sustinen dum necessarijs accurate comparatis, Christianorum exercitui non procul a Nicea obuiam procedit, vbi ancipiti diu fortuna acerrime pugnatum fuit, et magna clades Christianis illata, tandem tamen victoria, licet cruenta penes Christianos fuit. Turci, dissipatis ordinibus cateruatim caesi, multi etiam capti fuêre. Ipse quoque Solymannus fortiter manum cum hostibus conserens, occubuit. Inde potentiae Turcorum inclinatio facta est, ipsique Asia, quam ante 40. annos visubegerant, vi rursus eiecti fuêre. Christiani vrbe Nicea post 26. dierum obsidionem potiti sunt, quinto Idus Iunij, anno 1097. Occupata deinde Antiochia, hinc etiam, Hierosolymis, quatuor annorum spacio Lycaoniam, Ciliciam, Syriam, Mesopotamiam, Comagenam perdomuerunt, primusque rex Hierosolymitanus a Christianis electus et creatus fuit Godefridus Bilioneus, qui solenni ritu initiandus, aurea corona ornari minime sustinuit, sed exemplo Christi, ibi pro peccatis mundi passi et cruci affixi, spineam coronam sibi imponi voluit. Post Bilionei mortem posteri regnum heroica virtute ac pietate constitutum, retinuêre in annum vsque 85. Ciuilibus enim dissidijs inter principes regni Guidonem et Raimundum exortis, Guido Saladinum ex AEgypto ad belli societatem inuitauit, qui suis reb. intentus, vtroque oppresso, regno Hierosolymitano finem attulit. Occupata vrbe Saladinus, Christianis vt quo vellent, discederent, et quae possent humeris secum asportarent, concessit. Patriarcha tum fuit Hierosolymitanus Herculeus, qui flebili oratione fortunam ciuitatis deplorans, cum suis Alexandriam contendit, alij alia sibi, prosua quisque conditione quaesiuêre hospitia ac receptacula. Digressis Christianis Saladinus templa destruxit, et in fauillas redegit, sibique regnum ex animi sui sententia firmauit. Eo defuncto, rursus ibi Turcae rerum potiti fuêre, et vsque ad hodiernum diem non sine probro et dedecore Christianorum, dominium vrbis sibi vendicant.
Multiplici lassatae Asiae res clade premuntur,
Hinc Sarracenus Tartarus inde ruit:
Mutua Christicolae gladios in vulnerastringunt:
Graecia funesta seditione perit:
Impiger interea noua concipit Ottomannus
Consilia, et validasurgit in arma manu.
Et vastatricis regno fundamina turbae
Ponit, et in multo sanguine sceptralauat.
ANno Christi supra millesimum trecentesimo, Ottomanni ductu et auspiciis Turcorum vires supra modum auctae, eorumque imperium, quod hodiernum in diem est validissimum, constitutum fuit. Plerique obscuro eum genere parentibusque agrariis natum, singulari virtute et calliditate ad summum imperij fastigium euectum esse asserunt. Quanquam Laonicus Chalcondyla parentem eius Orthogulem illustrem et genere et virtuteinter Turcos fuisse affirmat. Nam cum Turcorum genus magnum esset et immensum auctum, nobiliores inter eos familiae Scythici sanguinis et vetustate pares celebrabantur, Eurenesij, seu Ebrenes, Thuracambi seu Turacani, Michalogli, Malcocij, et Ogucij. Ex Oguciorum tribu natus est Duzalpes magna fortitudinis et iustitiae gloria illustris. Huius filius Oguzalpes imperium tribus Oguziorum sibi vendicans ad tyrannidem aspirauit, armaque infesta Graecis inferens breui ad maximam in Asia claritatem accessit. Huius filius Orthogules, cum manu esset promptissimus, paternam gloriam multum auxit. Huius Orthogulis filius esse perhibetur Ottomannus, id nominis sortitus a tenui Gallaciae oppido, quod Ottomanzium hodie vocatur. Hic Ottomannus et regiam dignitatem et Ottomannorum cognomentum primus in familiam Oguziorum adduxit. Consiliis magnus fuit et felix, nihil quod non ad optatum exitum perduceret, temere aggrediens, magnam Bithyniae partem subegit, Prussiamque imperij sui sedem constituit, quod alij filio eius Orchani tribuunt, multa ad Euxinum oppida vicepit, vrbes regionesque Asiae clarissimas edomuit, Natoliam, et Ancyram in Phrygia, Sinopen in Galatia, et Sebastiam Cappadociae. Cumque Graecorum res eo tempore ancipiti ferrentur fortuna, intestinisque discordiis agitarentur propter Byzantij regnum reges ambo, auus et nepos Andronici: interim suis rebus intenti Turcae, magnam suae potentiae in Asia duce Ottomanno, fecêre accessionem.
Regnauit Ottomannus annis 28. relictisque tribus liberis et regione amplissima, Prussiae fato functus est, anno 1327.
De ortu huius Ottomanni authores inter se dissentiunt. Ex Laonico Calchondyla nequaquam obscuram eius familiam fuisse liquet. Nicolaus vero Euboicus, Saguntinus episcopus, et Baptista Egnatius Ottomannum scribunt exigui census obscurique inter priuatos nominis, ex collectitio gregarioque milite, manu non exigua perseditionem conflata passim grassari coepisse, nec solum Christianos, sed etiam suae gentis homines sine discrimine oppressisse. Cum enim Turcarum duces ac principes dominandi libidine se inuicem armis infestare coepissent, eum hac vsum opportunitate, adscitis vndique omnibus, qui praedae rapinarumque percupidi essent, breui authoritatem potentiamque sibi magnam conciliasse, imperijque fundamenta haud aspernanda iecisse. Huic subscribit Andreas a Lacuna, qui Ottomannum humili quidem loco natum ait, sed egregie postea genus suum nobilitasse. Sunt deinde, qui hunc ad modum de Ottomanno scribunt, quod veteris nobilitatis indole et gloria in regno Turcico exolescente, nouorum hominum familiae quatuor sint exortae, quae plus caeteris rerum gestarum excellentia pollerent, Asambaci, Candelori, Caramini, Ottomanni, qui mutuis dissensionibus sese delerint, sola post alios Ottomanmorum familia ab Ottomanno Zichi filio nomen adepta superstite, qui Regulis Turcicis passim trucidatis, et excusso Caliphae Sultani iugo, regem se constituerit Turcarum, Bithynia, Cappadocia, caeterisque Ponto Euxino propinquis imperio suo adiectis.
Insistens patrij vestigia dira furoris
Impius Orchanes sceptra cruentarapit.
Fraterno scelerat mentemque manusque cruore,
Hanc stabilem regni iudicat esse viam.
Hinc victor Mysios, Caras, Phrygiosque pererrans
Hellespontiacas tendit adireplagas,
Militibus carus, sed formidabilis hosti,
Terribili statuit multa trophaea manu.
OTtomanno successit filius natu minimus Orchanes, qui fratribus duobus parricidio sublatis, imperium sibi stabiliuit. Hinc animi elati fastu et ferocia, tum expedita consilij promptitudine, cursuque victoriarum patre nulla in re inferior, Mysios, Lycaonas, Cares, Phrygas, caeteraque ad Hellespontium vsque loca longe
lateque subiugauit. Prusiam amplissimam vrbem sibi vendicauit (quod Laonicus Ottomanno parenti huius adscribit) ibique regiam paterni imperij sedem constituit. Niceam vrbem et Nicomediam fusis Graeci imperatoris copiis occupauit. Ad victoriarum secundum cursum non parum ipsi commodarunt Graecorum imperatorum, Andronici aui et nepotis, tum etiam Cantacuzeni et Palaeologi dissidia, quibus ciuili bello inter se implicitis, ita Turcorum vires creuerunt, vt nihil praeter inane nomen Graecis imperatoribus maneret, donec tandem et vrbs et regnum Turcis omnino in praedam cederet. Sunt qui Cantacuzeni filiam provxore eum habuisse scribant, ideoque auxilia ei contra Palaeologum et Triballos, duce Solymanno filio misisse. Alij Caramanni Turci, qui Ciliciae imperabat, filiam ei nuptam fuisse tradunt, quem etiam magna regni parte spoliasse, filio eius trucidato traditur. Commendatur in eo singularis comitas et liberalitas, qua militum animos ita sibi conciliauit, vt praesidio se firmissimo eorum fauore et beneuolentia muniret. In apparatu machinisque bellicis solerti fuit acumine et industria, primus inter Turcos tormentis in bello vsus fuit. Regnauit annis duobus et viginti, in conflictu aduersus Tartaros occisus. Quanquam alij in Prusiae oppugnatione sagitta ictum interiisse tradunt. Mortuus anno Christi 1349.
Consiliisque manuque ferox, et ad arma mouenda
Natus Amurathes, patris auique memor.
Ad Graecos penetrans, hostilibus obuiaterret
Motibus, et quaeuis Marte fauente premit.
Callipolim, et Geticis claras in montibus vrbes
Occupat. Heu Graeci damna pudenda ferunt.
Immortale decus sibi comparat inde tyrannus,
Sed stratus seruo conciditense miser.
ORchanes duos reliquit filios, Solymannum et Amurathem. Solymannus patri non diu superstes, cum rebus gerendis in Europa intentus esset, morbo implicatus moritur, et in Chersonesi Isthmo sepelitur. Imperium itaque capessit Amurathes, vir robore animi, vt Nicolaus Euboicus scribit, laborum tolerantia, disciplina rei militaris, industria et ambitione, superioribus haud inferior, vafricie quadam et calliditate longe superior, quippe qui simulandi dissimulandique egregius esset artifex, et fallendi magister, Constantinopolitanum imperium intestinis labefactatum
dissidiis ita fregit, vt imperatoribus nihil praeter nomen reliquum maneret. Conspirarant aduersus imperatorem Palaeologum Graeciae proceres, subnixi viribus Marci Craiouicij Mysiae inferioris, quae nunc Bulgaria est, principis, aduersus quos, cum viribus ipsorum impar esset, Turcici tyranni Amurathis implorat Palaeologus auxilia, eo quod foedere et amicitia iuncti essent. Pergratum hoc Amurathi accidit, qui validum exercitum in Graeciam transmisit, cuius opera victor Palaeologus hostes suos facili momento oppressit. Quae sane res Graecorum imperio exitialis fuit. Edoctus enim a militibus Amurathes de statu Graeciae, quod regio esset peramoena et fertilis, ipsiusque principes aduersus regem suum rebelles turbulentis agitarentur consiliis, ipse sub praetextu vindicandi seditiosos ciues et principes, et ex foedere imperatori Graecorum, auxiliatia arma ferendi, cum instructo exercitu in Graeciam circiter annum 1363. traiceit, vsus opera duarum nauium oneratiarum, quarum praefectus Ligur de singulis capitibus singulos aureos nummos accepit, Turcico imperatore haud inuito pretium, vt transuectio esset expeditior, numerante. Feruntur sexaginta Turcorum millia transuecta esse. Hae copiae mox Callipolim in Chersoneso, et aliquot vicina Hellesponti oppida vi expugnarunt, moxque viribus confirmatis, et aditu ad Hellespontum praemunito, naues etiam construxerunt, quibus et supplementa exercitui, et res necessarias alias ex Asia in Graeciam transportarent, quoties opus esset. Arce belli constituta, mox assiduis excursionibus Thraciam peruagatae Philippolim occuparunt, et quae supra Hebrum est Adrianopolim, ex ruinis Orestiadis instauratam, frustra Palaeologo initum cum infido hoste foedus et res perditas deplorante. Inde conuersae in Marcum Bulgariae, et Lazarum Seruiae, in Mysia superiore, et Triballorum regione Despotas, et aliquot Albaniae in Dalmacia et Epiro proceres, qui vires coniunxerant: hos quanquam victoriis ac successu hostium consternatos, aperto tamen Marte congredi ausos, fuderunt ac deleuerunt. Lazarus eo praelio captus vitam in carcere finiit, cuius indignam necem seruus natione Triballus, eius cliens, vindicare ingenti animo ausus, quamquam se sciret certam mortem adire, Amurathem tamen pugione transfodit. Praefuit Amurathes rebus Turcicis annis 23. Periit anno Christi 1372. De morte eius et moribus Laonicus Chalcondyla hunc ad modum scribit. Vitae exitum habuit interfectus a Triballo: non qui regem decebat talem, qui tot annis bella gessisset, multaque et praeclara opera fecisset: praeterea, qui magna bella in Europa, Asiaque numero triginta septem confecisset,
tali vsus et virtute et fortuna, vt in nullo victus succubuisset. Ad haec magnam potentiam regionemque plurimam in vtraque continente sibi parauit, cum ad multam iam processisset aetatem. Nunquam cupidine rerum, sed rabie trahebatur ad praelium, nec vnquam cruore saturari potuit. Quando otium ab hoste erat venationi indulgebat. Studiis et tranquillitati se nunquam dabat: verum cum nullus foret hostis, venationi incumbebat, cuius peritia antecessores suos longe excellebat. Diligentiam et celeritatem in rebus gerendis non minorem senex, quam iuuenis ostendebat. Promptitudine et alacritate indefessa plurimos illustres duces et reges in rebus gerendis anteibat. Omnia sic aggrediebatur, vt nihil eorum, quae necessaria forent, negligentius omitteret. Maiorem hominum caedem fecit, quam omnes sui antecessores. Subditos maxima regebat sermonum aequitate et comitate. Ducum filiis conuersabatur quam moderatissime. Expeditissimus fuit ad honorandum et compellandum virum quemlibet. Maxima vipraeditus fuit ad cohortandos militum animos, si praelium ineundum fuerat, maxima erat eius in rebus gerendis vehementia adeo vt semper, quando manus consererentur, vbique praesto esset. Aspectu non toruus verum mitis erat, sermone blandissimus. Peccanti nullam delictorum concedebat im punitatem, verum eum meritis subijciebat poenis. Sermonis erat parcissimus. Confirmasse fertur prae reliquis generis sui regibus iusiurandum. Cum foret suis vel maxime metuendus, attamen certum est eum plus fauoris, quam reliquos duces omnes obtinuisse.
Fulminis in morem celeri rapit agminamotu
Baizethes, fidei pacis et impattens.
Regni Hadrianopolim sedes sibi legit vt esset,
Posset vt Europae iungere regnasuis.
Constantinopolim gemina obsidione fatigat,
Iam Graecas vanaspe sibi spondet opes,
Cum Tamburlano praebet suaterga, catenis
Vinctus, et incaueaprobrapudenda subit.
AMurathis duo fuêre filij, Solymannus et Baiazethes. Ex quibus Baiazethes fratre Solymanno interempto, vt ab aemulo imperij securus esset, patri successit, anno Christi 1373. Relicta
Prusia Bithyniae vtbe, sedem imperij fixit Adrianopoli, quod ad vires Asiae, Europaeque coniungendas opportunior esset.
Patris caedem vindicaturus, initio imperij, valida, statim manu aduersus Bulgaros Seruiosque mouit, eorumque duce Marco Despota cum vniuersa Bulgaria nobilitate caeso, vniuersa ea ditione potitus est: Bosnam deinde et Albaniam, nemine resistente depopulatus, ad ipsam Vngariam vsque terribilibus excursionibus penetrauit, spoliisque onustus cum magna Christianorum clade, et innumerabili captiuorum multitudine recessit, circiter annum Christi 1376. Celetis acutissimique fuit ingenij, magna augendae ditionis cupiditate flagrans, vnde Turcica lingua eum Hildrin, Graeca [Gap desc: Greek word(s)] , id est caeli fulgur cognominarunt. Magno celerique impetu peruastata Thessalia, Thraciaque ad Bosphorum vsque, et deletis Byzantinorum suburbanis castra vrbi admouit, cum tanto Graecorum terrore, vt Ioannes Palaeologus Graecorum, imperator, rebus suis diffisus, ad imploranda Europae auxilia in Galliam nauigarit. Galliae regnum administrabat tum temporis Carolus VI. Is cum periculi magnitudinem intelligeret, comitem Niuernensem patruelem, qui postea Burgundiae principatum consequutus est, cum equitatu exquisito in Pannoniam misit, vt Sigismundo regi in communes hostes arma paranti iungeretur. Sequutae sunt eum lectissimae equitum cataphractorum turmae, quas praeter praecipuos Galliae principes multi praestantes viri ex proceribus Sueuicis, Bauaricis et Austriacis auxerunt et ornarunt. Arrepto itinere per Seruiam, inuictisque cum Despota copiis aliquot oppida et castella a Turcis obsessa expugnarunt, et post aliquot leuiculas victorias Nicopolim obsidione cinxerunt. Sed dum frustra vrbis huius oppugnationem tentant, interim Baiazethes sua vsus celeritate, cum sexaginta equitum millibus iis se obijcit, praelioque commisso, miserandam Christianis cladem infert. Galli enim cum nimis temere primi agminis decus sibi expeterent, adeoque inuitis et frustra retentantibus ducibus, in primos hostium antecursores impetum facerent, antequam Germanorum phalanges, et Hungari, Boëmique equites appropinquarent, a Baiazethe lunata acie circumuenti, partim caesi, partim capti sunt.
Turcis ad primum impetum fugam simulantibus, Galli triumphum canentes, iam certam sibi pollicebantur victoriam, cum Baiazethes equitatu suo adhuc integro, qui sexaginta virorum millibus constabat, vndique eos concludit, omnesque fortiter dimicantes misere trucidat. Quo infelici Gallorum casu territi caeteri diffugerunt, tanta trepidatione, vt Sigismundus exutus castris, et
omnibus spoliatus armis, vix euaserit ex hostium manibus, qui parua nauicula Byzantium delatus, in classem Venetam incidit; qua in Italiam reductus in regnum inde se recepit. Ioannes comes Niuernensis cum aliis trecentis Gallorum nobilibus captus fuit, qui cum insignibus armis decori essent, omni protinus ornatu a Turcis spoliati, lacerisque, et situ obsitis vestibus induti fuêre. Baiazethes Ioannem accersitum cum ob vestium sordes irrisisset, de captiuorum conditione interrogat, eique supplici vitam donat, his cum verbis alloquutus. Et si tam legibus nostris Mahometicis, quam ingenio meo aduersum est, vlli Christianorum parcere, attamen et aetati tuae iuuenili, et sanguini regio hac vice parcam, et ob hanc vnicam caussam modo te vita tua dono, tum etiam ex captiuorum coetu quinque alios in tui gratiam eadem donatos venia a metu mortis vindicabo. Volo itaque vt quinque statim, quorum vitae parcatur, nomines. Quo facto, reliqui omnes miserando spectaculo, praesente et aspectante comite Niuernense, et quinque iis, quos tyranni gratia lanienae isti exemerat, trucidati, et in frusta concisi fuêre. Ioannes cum captiuis quinque Prusiam abductus, ibique custoditus fuit, donec ducentis aureorum millibus se redimerent, pecuniam Mytelenarum principe soluente. Incidit praelium hoc, et miseranda Christianorum clades in profestum diui Michaelis, anni 1395. Baiazethes insigni hac parta victoria ad obsidionem Constantinopolitanam reuertitur, Thraciam, Mysiam, Dardaniam et Macedoniam depopulatus, omnia Graeciae antiqua monumenta, et opera impune diruit, iamque de imperio. Constantinopolitano, et vrbe prorsus actum esse videbatur, cum Tamerlanes Scytha cum centum myriadibus equitum ac peditum torrentis instar e Scythia effusus, eum ab obsidione Byzantina procul in Asiam abstrahit.
Tamerlanes iste obscuris ortus parentibus, qui in propinquis Samarcandae, quae metropolis est Zagataiorum Tartarorum, montibus atque abditis nemorum saltibus inter pastores dux electus breui eo potentiae progressus est, vt secundo victoriarum cursutotius Orientis imperium fatis id ipsum quasi despondentibus sibi vendicaret. Eius auxilia in extrema rerum desperatione constitutus Emanuel Palaeologus, cum aduersus Baiazethem imploraret, vt Petrus Perondinus tradit, facile ipsius animum alioqui inflexibilem atque inexorabilem ad com miserationem commouit. Imperatoris igitur aduersae fortunae fluctibus iactati misertus Tamerlanes, ex Parthia, Armeniam versus iter flexit, Euphratemque, ponte ratibus facto, copias innumeras traiecit. Sequebantur eum
Aracosij, Sogdiani, Bactriani, Hyrcani, Comagenae, Parthi, Medi, Persae, Massagetae, et cum iis insulanae gentes ex rubro mari et Caspio. Hanc tot gentium colluuiem centum myriades equitum et peditum effecisse auctores prodiderunt. Qua re audita Turcorum imperator Baiazethes, statim soluta obsidione, cum ingentibus copus, ad stellam montem, Pompeij Magni de Mithrydate victoria celebrem, Tamerlani factus obuiam, haudquaquam repentino tanti exercitus aduentu, animo fractus, castra metatus est. Expugnata iam Sebastia, Tamerlanes Baiazethis filium Orthobulem captum intere merat, tantamque in captiuos saeuitiam exercuerat, vt omnem promiscue multitudinem, quam affirmant pene numerum duodecim myriadum aequasse, equis conculcandam obiecerit. Fuêre in exercitu Baiazethis trecenta equitum millia, et bis centena peditum millia, quos sequebatur calonum et gregariorum turba permulta, ducum ac belli procerum seruitio destinata. Cum hoc igitur valentissimo Asiae militum exercitu Baiazethes in Tamerlanis conspectum venire non dubitauit. Dimicatum est inter hos anno Christi 1397. tanto animorum ardore, vt Tartarorum bis centena millia, Turcorum vero supra 140000. in praelio extincta ceciderint, Euphratesque maiore sanguinis, quam aquarum vi ad mare rubrum volui visus sit. Pugnatum fuit diu ancipiti praelio, donec tandem inclinante sole ad occasum, Baiazethis acies penitus inclinaret, et ipse ab equo sagittis confixo decideret, cum extremasuimet et suorum clade et internecione, viuusque in Tamerlanis potestatem deueniret, totique Asiae fortunae ludentis miserabile spectaculum praeberet. Nam catenis vinctus aureis, inque cauea ferrea cancellata, per Asiam circum ductus, et passim ostentatus, victori equum ascendenti, dorso subdito scabelli vsum praebuit; prandenti vero et commessanti, quo magis ridiculo foret, et despicatui, micas et frustilla sub mensa tripodi alligatus, canis in modum colligere, iisque famem sedare cogebatur. Quin et vxor eius Lazari despotae filia, quam vnice dilexerat, quam vna cum ipso captiuam traxerat, crepidulis tantum calciata, sagoque breuissimo induta militari, denudatis obscoenis dedecorose ante Baiazethis oculos, Scytharum proceribus vna discumbentibus pocula ministrare cogebatur. Quod indignissime ferens Baiazethes, ira percitus, moeroreque confectus, mortem sibimet dire imprecabatur, qui nulla vi voti compos factus, animum inexorabili obstinatione despondens, capite innumerosis ictibus ferreis caueae clathris perfracto, illisoque cerebro, altero a captiuitate anno vita excessit. Aiunt Tamerlanum cuidam pro Baiazethe
deprecanti, et claritatem nominis ex tot praeclatis victoriis commemoranti, respondisse, se non regem rebus gestis aut nobilitate clarum, sed hominem improbum et nefarium, fratris natu minoris parricidam punire. Hac Baiazethis clade, Ottomannicae familiae, Turcorumque nomen, facili momento radicitus extirpari potuisse videbatur. Verum fatales poenae Christiano orbi impendentes id prohibuerunt. Fertur Palaelogus post cladem Baiazethis legatos ad Tamerlanem misisse, qui ei ob tantam contra communem hostem partam victoriam gratularentur, adeoque tum Byzantium, tum imperium Graecorum in deditionem ac clientelam offerrent: delectatus gratulatione Tamerlanes legatis respondisse dicitur: nolle se praeclarissimam ac celeberrimam omnium vrbem, illustrium veteri virorum stemmate claram, atque opibus praepollentem, nuper e Turcarum manibus ereptam, in seruitutem redigi, aut sibi subiectam perpeti, seque haudquaquam proferendae ditionis cupiditate ad id bellum excitatum, sed vt imperatori, vrbi, ac reliquis Graeciae dynastis opem ferret, omnemque Graeciam incolumem praestaret, atque vt omnibus denique praesidio esset, fuisse euocatum. Diuino itaque fauente auxilio violentas Turcarum manus euasit vrbs nobilissima, quam postmodum Christianis principibus intestinis malis laborantibus, diripuit Baiazethis huius pronepos, Amurathis filius Maumethes; caeso Constantino Palaeologo, non sine modica labe, atque Christianae reipub. detrimento.
QVoniam in mentionem Tamerlanis incidimus, nonnulla de eo, quae memorabiliora sunt ex Campofulgoso et Petro Perondino referrelibet.
Tamerlanes, quem auorum nostrorum aetas, armis, iustitiaque priscis principibus aequalem, regni autem atque exercitus magnitudine Xerxe maiorem, nedum parem vidit: quantum percipi potest a Scythis ortus est, non regia stirpe, aut insigni aliquo stemmate, sed patrem extrema inopia pastorem habuit. Inter pastores ipse nutritus, et puerilibus ludis a pastoribus rex creatus, astu nouaque industria eos vt iureiurando impetrata se facturos pollicerentur, impulit. Pecora igitur venundare eos, atque vt a tam inopi vita se vendicarent, arma equosque comparare iussit. Hoc numero (ad quingentos enim perueneraut) quasdam mercatorum societates, quae per eas regiones magno numero praesidij gratia commeare solent, et vulgo Carauannae dicuntur, armis deuicit, atque in partienda
praeda adeo se inter comites iustum liberalemque praestitit, vt mutatae conditionis pastores non modo non poeniteret, sed fide amoreque enixius ei deuincirentur. Ad compescendam praedonum audaciam mille equitibus dux in eius regionis fines, vbi haec aduersus mercatores gesta erant, a Persarum rege missus, cum a latronum duce in colloquium vocatus esset, latronis arte verbisque delinitus ex hoste comes ei factus est. Interim inter Persarum regem, fratremque eius orta controuersia, fratris caussam latronum duces susceperunt: Cui postquam regnum asseruêre, maiori exercitus patte ab eo impetrata, dum cum eo fingunt, in exteris gentibus imperium parate velle, compulsis ad rebellandum populis, breui se, qui ante latronum princeps erat, Persarum regem facit. Quod autem [reading uncertain: print blotted] Ischia debilitatus erat, eius nomini Temur (quod Scytharum lingua femur significat) lang Persae addiderunt. Quod verbum Persica lingua Ischia debilitatum ostendit, coniunctisque ambobus verbis Temirlang nuncupatus fuit. A nobis autem verbo ob linguarum similitudinem vitiato pro Temirlang, Tamburlanus est dictus. Hic Persico regno Armeniam, Syriam, Babylonemque, atque ingentes alias gentes addidit, vrbemque Samarcantam ambitu maximo condidit.
Grauem se et seuerum in militari disciplina gessit: Id quod inter caetera semel, cum exercitum per minorem Asiam duceret, quae nunc Turchia dicitur, visum est. Nam cum ei lacrymabunda mulier se obtulisset, querens, ab eius milite nullo dato precio coctum lac, parumque casei erepta esse, statim consistere iussit exercitum: Atque inde agmen ordinatim incedere, vt mulieri facultas esset eum adgnoscendi, qui vim fecerat. Agnito igitur, rex per pectus se praesente aperiri corpus iussit, in cuius stomacho lac, quod mulieri eripuerat fuit inuentum: Cui supplicio mulier designata erat, nisi eius rei, qua se spoliatam questa erat, signa fuissent inuenta. Hac seueritate assequebatur, vt copiae, quas habebat immensas, cum tutus ad castra omnib. esset accessus, omni commeatu semper abundarent.
Insigne quoque exemplum abstinentiae Persarum, et pene totius Orientis rex Tamburlanus ostendit. Nam quodam tempore cum iter per Syriam faceret, obtulit se ei arator, qui tunc in ingens vas aureae monetae arando impegerat. Cum aunt omnes qui cum rege erant, regis aurum illud esse dicerent, quoniam inuenti qui occultantur thesauri, fisci putantur: Iussit rex agricolam ad se monetam deferre, qui iam omni spe retinendi inuenti auri deciderat. Inspecta moneta rexab astantibus petiit, putarentne patris imaginem esse, quam pecunia impressam habebat. Cui cum respondissent,
Romanorum principum effigiem esse, rex dixit: Si ergo haec pecunia maiorum meorum non fuit, aratori eam relinquamus, ad quem Deus eam detulit. Abstinentia profecto singularis, et quae in permultis principum nostrorum optanda sit. Neque enim contenti sunt inuentos sibi rapere thesauros, verum quotidie illa quoque rapiunt, quae priuatorum multo labore ac sanguine parta, ad coniuges liberosque eorum alendos necessaria sunt.
Saeuo alias et inexorabili fuit ingenio. Si quam vrbem oppugnaret, tentoriis primo die candidis vtebatur, quibus salutis spem dedentibus faciebat: Altero die coccineis, quibus cunctationis poenas morte datum iri significabat. Tertio die atri coloris erecto tentorio vibi extremam calamitatem, omnibusque omni exclusa misericordia immanissimum denunciabat interitum. Distulerat ciuitas, quaedam deditionem in alterum vsque diem, mox ciues saeuitiam eius metuentes, hosti obuiam misere pueros et puellas, candido amictu vestitos omnes, ramosque oleae manibus praetendentes, spe concepta, eos sua innocentia tyran ni iracundiam mitigaturos. Verum ille immissis in eos equitibus omnes immaniter conculcauit, et ciuitatem incensam in cineres redigi praecepit.
Cuidam roganti, cur in omnes adeo saeuiret, toruo aspectu retortisque oculis fertur respondisse: An tu me hominem putas, et non Dei iram potius ad hominum, perniciem in terris agentem? Mortuus est anno aetatis quinquagesimo nondum completo, in cubiculo inter dormiendum ephialte praefocatus, anno a partu Virginis quadringentesimo secundo supra millefimum, relictis duobus filiis, qui neque ad percipiendam regni voluptatem, neque ad propagandam sobolem diu patri superstites fuerunt. Odia siquidem inimicitiasque inter se graues exercentes, bellis inuicem conflictantes, vberrimam obtulêre materiam et conspirationum in se, et defectionum vniuersis suarum ditionum populis, ac tributariis nationibus. Sic vt regnis pene infinitis a patre vi quaesitis, bellique iure occupatis (adeo a paterna virtute degenerasse visi sunt) spoliati, imperio alieno subijcerentur, Asiaeque in primis regnum ad Ottomannos relaberetur.
Ottomannidis tristem suprema ruinam
Fata minabantur, gentis et exitium.
Cum Cyricelibes disiecta recolligit arma,
Gaudet et imperij tollere sceptra noui.
Infestasque acies gelidum deducit ad Istrum,
Victor et hostiles depopulatur agros.
Iamque animo demens, noua praelia concipit, ecce
Inijcit immites mors inopina manus.
POst cladem Baiazethis, filius eius Calepinus Cyricelibes, quem et Cibelium nominant, fuga elapsus Hadrianopolim peruenit, vbi opera veteranorum, Graecorumque principum, qui Palaeologi partibus minus fauerent, adiutus, eos, qui ex Scytharum manibus in Europam elapsi essent, recepit, breuique tantas contraxit copias, vt tumultuario progressu vicinos Bulgaros, Seruios, et Macedonas armis infestaret. Quos eius conatus vt armis reprimeret Sigismundus rex Vngarorum, haudquaquam cunctandum ratus, praesertim cum Scytharum victoria ad nomen Ottomannicum non ex Europa solum, sed et Asia vniuersa pellendum delendumque occasionem aperuisset, excitis Vngaris et Boemis, validas contra cum copias eduxit. Infestis armis concurrerunt ad Columbacium Seruianorum oppidum iuxta Samandriam non procul a ripis Istri, anno Christi 1409. victoriae ex Christianorum incuria penes Turcos fuit. Cum enim caeco impetu equitatus Christianorum in aduersos hostes rueret, graui clade accepta, antequam a peditatu subsequente, quo superiores hostibus videbantur, subueniri posset, dissipato ordine loco pulsus, et in fugam actus est. Fuga equitum animaduersa, pedites quoque turbati terga hosti verterunt, qui post equites Hungaros et Boemos loco depulsos circum fusi equitatus Turcici sagittis omnes confixi periêre. Post hanc victoriam, cum populabundus Byzantinorum fines infestaret, expeditionique aduersus Despotum Seruiae intentus esset, iuuenis admodum sexto imperij anno morbo correptus discessit, anno Domini 1404.
Vindicibus Mahomet patrium sibi vendicat armis
Imperium, et fractas feruidus auget opes.
Quicquid auo abstulerat violentia Tumbarlani,
Imperio reddit Marte fauentesuo.
Ille sagittiferosque Dacos, validosque Triballos
Contudit, et populos Ister amoene tuos.
Turcica sic rursus sublata potentia stragem
Attulit imperio Romule magnetuo.
CAlepinus Cyricelibes filios reliquit Orcanem et Mahometem. Orcanes cum principum quorundam ductu regnum occupare conaretur, patruus Moses armis infestis ad Hebrum fluuium ei occurrit, adolescentemque proditione magis, quam armis oppressum extinguit. Verum nec Moses diu vi et proditione occupato imperio gauisus est. Mahometes enim Orcanis frater eo interfecto, imperij administrationem suscipit. Sunt tamen qui et hunc Mahometem Baiazethis filium esse asserant. Hic cum armis imperium sibi vindicasset, paternas opes in Asia Europaque fractas plurimum auxit. Quos suspectos habuit Turcos regulos vi armisque oppressos regnis penitus spoliauit, a Tamberlane auito imperio ablata recuperauit, Daciam, Seruiam, Valachiam et Bosnam superiorem, partim Graecorum imperatoribus, partim Hungariae, regibus attributas, et vectigales prouincias ademit: Anno supra 1408. regiam sedem ex Bithyniae Prussia Thraciae Adrianopolim transtulit, quam ante eum Baiazethes im perij sedem sibi elegerat. Reg nauit annis 14. Mortuus anno supra 1419. filio Amurathi opes non auctas, sed sartas, et quae maiorum negligentia perierant restitutas tradidit.
Europam luctu et funestis cladibus implens
Saeuus Amurathes totus in armaruit.
Maiorat Hunniades virtute, et fortibus ausis,
Cogit eum trepida vertere terga fuga.
Consilia Eugenij bellum furialia suadent,
Sacrorum antistes Martia ad armaruit.
(Arma viritractent, curet sua templa sacerdos)
Europae exitium res tulit istagraue.
MAhometi successit Amurathes II. quicum acri impetu paterni imperij incrementum, Christianorumque principum cladem et interitum minaretur, Byzantini Mustapham eius patruum (elapsus enim e fratris carcere in eorum manus peruenerat, et in Lemno custodia non admodum arcta adseruabatur) dimissum, quantis poterant auxiliis aduersus Amurathem instruunt. Sed victor Amurathes patruum captum fractoque euis gutture chorda ex arcu elisa interfecit. Graeci aduersa fortuna territi pacem supplices petunt, qua non impetrata, Amurathis fratrem Mustapham tred ecim annorum adolescentem, tunc apud Carimannum Cilicem
exulantem accersiuerunt. Hic armatus a Graecis Niceam Bithyniae vrbem cepit, vbi ab Amurathe proditione sui curatoris oppressus, simili, quo alter Mustapha, supplicio vitam perdidit.
Omnem deinde vim belli in Graecos conuertit, Thessalonicam illustrem Graeciae ciuitatem antiquitate, amplitudine, authoritate, pulcritudine, amoenitate, religione, opibus, opportunitate situs, tum terra, tum mari, celebritate populi, praestantia, dignitateque insignem, vi captam penitus diripuit, moxque continuo victoriae cursu Phociden cum Attica, Boeotiam, AEtoliam, Acarnaniam, et omnem citra Peloponnesum regionem vsque ad sinum Corinthiacum incredibili celeritate perdomuit. Hinc Illyride, Albania et Bosna peruastatis partim, partim subactis, in Bulgaros mouit, Walachos, et Seruios, spe occupandae Pannoniae. Seruiae Despotam Georgium rupta pace, quam filia eius in vxorem ducta firmârat, bello adortus regno expulit, ademptis ei vrbibus Scopia, Nouomonte, Sophia, captisque duobus eius filiis, quos barbara crudelitate admota pupillae candenti aenea pelui, oculorum vsu priuauit. Seruia potitus Belgradi in Vngaria oppugnationem tentauit, sed infeliciter: multis enim suorum amissis, re infecta inde discedere coactus est. Maxime eo bello enituit Ioannis Hunniadis virtus, qui multis Turcorum copiis deletis Seruiae partem et Muldauiam totam recepit, et quinquies eo bello cum Turcisaperto Matte congressus, quinque victoriis partis, Amurathis affinem Natoliae Bassam, sub noctem temere Hunniadis fortunae se obijcientem ita contriuit, vt triginta Turcorum millia ad internecionem ceciderint. Nouis itaque ex Asia accitis copiis, Amurathes Carambeium Bassam Phrygiae, virum impigrum, manu consilioque promptum denuo instruxit: Hunc in Haemi montis vallibus nimiae vindictae desiderio incautius irruentem Ladislaus Polonorum rex, qui Hunniadi subsidio venerat, ita excepit, vt inexpectata celeritate obrutum atque circum datum ceperit, copiis illius vniuersis partim iugulatis, partim disiectis. His tot cladibus tanta rabie infremuit Amurathes, vt de morte sibi consciscenda cogitaret. Verum confirmatus Halibaei Bassae consiliis aliam belli gerendi rationem iniit, vt praeclusis ad Rhodopen montem angustiis cunctando Hunniadis conatus eluderet. Interim his Amurathis cladibus Caramannus Ciliciae princeps excitus, Pontum et Bithyniam Turcorum in Asia prouincias inuasit. Quae res Amurathem coegit, vt petitum pacem legatos ad Ladislaum mitteret, iis conditionibus, quibus victor vellet. Pax in decem annos conclusa, et iureiurando sancita fuit his conditionibus, vt Amurathes tota cederet Seruia, deductis praesidiis exiis arcibus et oppidis, quae
adhuc tenebat, redderet Georgio Despotae liberos, redderet fortunas, abstineret in posterum ab iniuriis, non repeteret Moldauiam, nec amissam Bulgariae partem, Carambeium quinquaginta aurcorum millibus redimeret. In quas ita consensit Amurathes, vt Bulgariam sibi relinqui peteret integram. Sed diu pax firma non fuit, violante eam Ladislao ex pontificis Eugenij instinctu, et Iuliani cardinalis exitialibus consiliis, qui pontifici licere iuramenta praesertim hostibus Christiani nominis praestata rescindere contendebat, et spem regi faciebat futurum, vt pontificis, Philippi Burgundiae ducis, et Venetorum classis, ad Hellespontum Amurathi suppetias suis laturo reditum ex Asia in Europam intercluderet. Sedegino egressus Ladislaus cum vniuersis copiis, et walachiam Bulgariamque omnem magna celeritate emensus ad Varnam Bulgariae oppidum, quae antiquitus Dionysiopolis vecata est, substitit, morbo detentus. Amurathes vbi rem comperit, mox omisso Caramanno, quantis potuit itineribus ad Hellespontum reuersus, Asiaticas copias transmisit in Europam, qua fretum arctissimum est ad Calliopolim, aut frustratis arte, aut corruptis pretio speculatoribus, qui littora seruabant: cumque Asiaticas copias inter Europaeas non procul ab Isthmo Chersonesi Thracici distribuisset, promotis inde castris versus Adrianopolim, incredibili celeritate die septimocontra Ladislaum adhuc ad Varnam haerentem, et nihil tale opinantem castra posuit. Deuentum est ad pugnam, ad quam eductae sunt acies vtrinque quarto Iduum Nouembris. Christianam instruxit Hunniades maturo deliberatoque consilio, vt latus vnum ad paludem quandam, alterum ad currus valli instar aut muri concatenatos, tergum exercitus ad montes conuerteret. Certatum est totos dies noctesque tres diu fortuna ancipiti, sed tanto animorum ardore vtrinque, tantoque impetu, vt caesorum sanguine campi stagnarint. Victoria tandem ad Christianos inclinare visa est, ob primos Turcorum ordines disturbatos, atque in fugam dilapsos, confuseque palantes, et imperatorem ipsum trepidantem ac desperabundosimilem: Cum antistites, quos in templis et scholis, quam in acie conspici satius fuerat ac decentius, ex statione sua hostem fugientem inconsulto prosequuti, aditu ad nudatos ordines patefacto, victoriam et vitam regis, totiusque exercitus acregni Pannonici: imo Europaesalutem hostibus prodiderunt. Mox enim ab ea parte in legiones Christianas immissi Turcorum sagittarij, ordines ruptos dissiparunt, et vrgente occasionem Amurathe, reliquum exercitum magna ex patte circunfusis legionibus suis vndique concluserunt. Rex iuuenis cum pugnando ad Praetorianos vsque penetrasset, ex equo
natu, inde aduersus Venetos mouit, quos graui licet clade afficeret, factis tamen induciis omnem belli impetum in Graecos conuertit, effractoque ad sinum Corinthiacum hexamili muro, Constantinopolitani imperatoris fratrem, qui ea loca tutabatur cum omni Graecorum exercitu repentina cladeobruit, totamque Peloponnesum occupauit, anno 1445. Inde in Macedoniam impressionem faciens insignem portum Vallonam occupauit. Ad Vngarica deinde arma retractus, aliquandiu vario euentu bellum gessit, difficilemque adeo et funestam victoriam reportauit, vt dixisse memoretur, nolle se tam saeua mercede saepe vincere. Anno tandem 1450. quo Nicolaus V. Iubileum indixit, Epiroticum gessit bellum aduersus Georgium Castriotum Scanderbeium alumnum suum: qui cum vniuersam Albaniam, quae olim Macedonia, ad defectionem impulisset, regnumque paternum armis recuperare constituisset, Amurathes ingentes copias aduersus hunc Scanderbeium educens, Croiam vrbem terra matique graui obsidione pressit: sed cum parum feliciter vrbis expugnationem tentaret, fortuna et virtute Scanderbeium protegente, obsidionem soluere coactus est, vnde tanta animi indignatione exarsit, vt morbo et rabie correptus sibi ipsi manus praemordisse dicatur. Obiit anno Christi. 1450. cum regnasset annis vno et triginta.
Cum autem in Scanderbeij mentionem inciderimus, operae pretium fuerit altius quaedam de eius ortu, et rebus gestis repetere.
PAter Scanderbeij Ioannes Castriotus illustris fuit Epiri Albaniaeque princeps, ex nobili regiaque Pyrrhi Epirotarum regis prosapia genus ducens, multarum ciuitatum Epiri, aliarumque regionum, inter quas Croia potentia et robore fuit praecipua, dominus, a cuius oppugnatione Amurathes, vt dictum, Scanderbeij virtute et auspicio reiectus fuit. Castrioto huic quatuor fuêre filij, Reposius, Constantinus, Stanissaus, et Georgius, inter quos minimus natu Georgius iis tum animi, tum corporis dotibus emicuit, vtquosuis in admirationem sui raperet, magnamque iam tum in pueritia de se expectationem concitaret. Infestis armis eo tempore Macedoniam, omnesque circumiacentes regiones impetebat Amurathes Turcus, ferroque etigni obuia quaeque deuastans, nullius velvitae, vel bonis parcebat. Quo motus periculo Ioannes Castriotus Epiti princeps, vt fato vrgenti cederet, nec cuncta simul
in ruinam secum traheret, cum tyranni saeuitiam reprimere aut euitare alio modo nequaquam posser, e duobus malis, quod minus esset elsgendum ratus, vltro in elientelam et fidem tyranni se suaque omnia commisit, vt vel hac ratione extremum excidium a suis amoliretur, si forte tyranni furor hac supplicis deprecatione mitigari et subditorum iugulo gladius, et tam a priuatis, quam publicis aedificiis incendium et rapinae auerti possent. Amurathes contra ingenium suum, adeoque praeter spem ipsius Castrioti, hanc supplicis deditionem accipiens, iis conditionibusse mitigari passus fuit. Vt Castriotus per omnia iuri suo cedens totum se Turci subditum ac tributarium profiteretur: Nec vllum cum Christiani nominis principibus foedus iniret, quatuorque filios Turco daret obsides. Quid postrema ista conditione tristius principihuic Christianam fidem amplectenti accidere potuisset, nempe quod omnes simul filios suos immanissimi tyranni et Christianae religionis persequutoris acerrimi tutelae et fidei, velpotius lanienae et perfidiae committere cogeretur? Vicit tamen amor patriae, quam vtseruaret incolumem, multorumque Christianorum animas e morte eriperet, pateraum animum exuit, quatuorque suos filios Turco tradidit. Qui secum abductos protinus patriis institui legibus, nefariisque Mahometistarum sacris initiari, circumcidi, aliaque ipsis nomina imponi mandauit. Cumque heroica prorsus indoles in minimo natu Georgio eniteret, corpotisque egregium decus eum summopere commendaret, facile in quantum virum euasurus esset, coniecturis haudquaquam fallacibus Amurathes consequi potuit, ideoque cum Scanderbeium, hoc est Alexandrum heroa, vel Alexandrum Magnum vocauit, eumque in militaribus heroicisque omnis generis exercitiis accura e informari iussit. Qua in re ea adolescentis huius fuit industria, ea alacritas, adeoque corporis agilitas, vt non solum omnes aequales in palaestra, omnisque generis armis longesuperaret, sed etiam cum heroica in eo esset animi magnitudo, ante annos praeclarum fortitudinis frequenter ederet specimen, et cum decimum octauum annum non dum attigisset, praeferocem quendam Scytham, qui vasti corporis sui fretus viribus, quosuis in aula Turcica confidenter ad pugnae certamen prouocare haud verebatur, ipse nudus et quidem pedes magna cum laude victum prostrauerit, caputque praecisum, vt victoriae suae monimentum Amurathi muneris loco obtulerit. Amurathes animi magnitudinem, corporisque robur insigne miratus, amore singulari eum prosequutus est, regiisque muneribus ornauit, cumque vix dum octauum decimum excessisset annum, regias ei praefecturas commisit, quibus ea fide, dexteritate, animique
moderatione praefuit, vt non solum in omnium admiratione fuerit, sed vltro ei subditi quaeuis obedientiae praestarent officia.
Vsus deinde eo fuit Amurathes, in difficillimis expeditionibus, bellisque grauissimis duce summo, nec eius ductu et auspicio, vnquam victoria excidit, sed absque aliquo suarum copiarum detrimento regna, nationes, et vrbes complures suo imperio adiecit. Ea potro praeter heroicam animo insitam magnitudinem in hoc Scandeibeio fuit clementia, ergaque afflictos commiseratio (quae duae virtutes nisi coniunctae fuerint, immetito sibi viri fortis vel magnaniminomen aliquis vsurpauerit) vt in omnibus bellis et victoriis eam inierit rationem, vt humani cruoris quam minimum effunderetur, praesertim si aduersus Christiani nominis homines ei pugnandum esset. In vrbium expugnationevexillum, quod manu gestabat, primum semper in hostili aggere vel muroapparuit. In Graecia, Vngaria, vicinisque regnis virtus eius in primis fuit conspicua, semper in eam curam incubuit, quomodo cum minimo Christiani sanguinis detrimento bellum conficeretur. Pugnam ingredienti elabris, aestuantis animi vehementia, sanguinem erupisse aiunt. Narrant etiam nunquam eum pugnam detrectasse, nunquam terga vertisse, nunquam vulneratum esse, nisiseui sagitta in pede, nec hostib. plus, quam sena equitum, terna peditum millia opposuisse, et sua manusupra duo hominum millia, Barbarorum praesertim iugulasse, tanto ictuum impetu, vt multos per medium dissecuerit transuersim ad vmbilicum vsque. Neceius virtus inuidia obtrectatorum caruit. Cum enim Christiani sanguinis effusionem saepenumero praecaueret, non defuerunt, qui eum apud Amurathem in crimen perfidiae et proditionis vocarent, metuendumque mussitarent, vt vel ad Christianos deficeret, vel ad tyrannidem aspiraret. Verum tanta vbique in rebus gerendis vtebatur Scanderbeius prudentia, et industria, vt tale quid ne suspicari quidem auderet Amurathes, praesertim, cum citra eius ductum expeditiones parum felices fore intelligeret. Interim regiis eum muneribus cumulare non desistebat, vtsi quid turbarum mouere animum forte induceret, regia tamen munisicentia et liberalitate prohiberetur, atrocissimisque eum quibusque periculis, velutalterum Herculem vel Bellerophontem subinde obijciebat, sic vt contra duos praeferoces Barbaros ipsisoli dimicandum aliquando fuerit, quos ambos pari virtute, qua Scytham illum, de quosupra diximus, victos vita priuauit. Tandem mortuo Ioanne Castrioto, Epiri Albaniaeque principe, Amurathes filios eiustres natu maiores clam veneno interficiendos curauit, Georgium natu minimum ad aliam fortunam reseruaturus, vt extinctaprorsus
Epirotici principis familia deregnoillo securior esset. Hanc suam suorumque calamitatem et iniuriam vindicandam ratus Scanderbeius, prudenter occasioni rei gerendae intentus fuit. Cumque post res plurimas fortiter gestas exercitum aduersus Vngatiam, et Despotam Seruiae ductaret, a Turca desciscens Croiam vrbem Epiri munitissimam, quam Turcica praesidia firmabant, mira arte et astutia occupauit, totamque Epirum, eiectis Turcicis praesidiis recuperauit, magna simul Macedoniae parte sibi subiecta: donec a Mahomete Amurathis filio, Croia Scodraque expugnatis, patria eiectus in Italiam se contulit, nec multo post cum Lyssi esset ad Dryllum amnem, ac de bellicis rebus cum praefecto Veneto consultaret, sebri correptus e viuis excessit, anno aetatis suae 63. anno Christi sexagesimo septimo supra millesimum quadringentesimum. Seanderbeij huius resgestas tredecim libris complexus est Marinus Barletius Scodrensis, diuinitus fortitudinis vestigia corpori eius impressa esse, matrem etiam praegnantem de filij huius magnitudine somnio praemonitam asserens. In somnis enim visa sibi fuerat inusitatae magnitudinis serpentem parete, qui vniuersum Albaniae regnum obtegeret, capiteque in Turciam vsque porrecto, regem Turcicum deglutiret, caudam vero vsque ad Christianorum propugnacula, et mare Adriaticum extenderet. Quo somnio vehementer territam maritus eius Ioannes Castriotus bono animo esse iussit, portendi enim eo magnitudinem nascituri filij, qui Turcicum regnum grauiter afflicturus, ipsumque regem Turcicum vita priuaturus, multosque Christiani nominis homines a Turcici tyranni iugoliberaturus esset. Quam somnij interpretationem veram fuisse exitus tandem comprobauit. Sua enim defectione Scanderbeius effecit, ne Christianos in magnotum metu et periculo constitutos amplius Amurathes affligeret, adeoque ex animi dolore, quem ob Croiam amissam, suosque in ea recuperanda conatus irritos, conceperat, deliranti similis vitam cum motte commutaret. Adhaec ferunt brachio Scanderbeij effigiem stricti gladij naturaliter impressam fuisse, sic vt artificis manu accuratius pingi suisque coloribus exprimi nequiuerit. Haec de Scanderbeij rebus breuiter hoc loci exponere visum est, vt inde pius lector discat, quanta sit illa Turcorum tyrannis, dum non contenti in tristissimam seruitutem Christianorum filios rapere, eos a Deo auulsos mahometica blasphemia imbuunt, bonisque tam corporis, quam animae spoliatos iugulant.
Impauidus trifidum crudelia ferre per orbem
Otmannidarum sceptraparat Mahomet.
Imperio finem Constantinopolitano
Attulit, hacpenitus Graecia cladeiacet.
Hoc vastante Trapezuntis iacet inclita virtus,
Saeuit et in toto Turcicus orbefuror.
Terruit hic saeuo metuendus acinace gentes,
Quas adit Eous Hesperiusque nitor.
AMurachi successit filius Mahomethes, anno aetatis 21. qui vt absque metu aemuli regnaret, parricidioregnum stabiliuit, duobus emedio sublatis fratribus, anno Christi 1450. Hic magno animo totius orbis imperium sibi destinans nihil intentatum reliquit, quod ad Ottomannici nominis atque imperij ampliationem pertineret, prodigiosisque audaciae successibus omnes suos antecessores facile superauit. Constantinopolitanum, Trapezuntiumque ad seimperium rapuit, regna duodecim, vibes ducentas occupauit. Immanis eius fuit in hostes saeuitia, liberalitas vero et munificentia erga eos, qui virtute sua et rebus fottiter gestis eum sibi demeruissent, insignis. Multi in ea erant persuasione, fore vt post mortem Amurathis reiecta Mahometica secta, religionem Christianam amplecteretur, eo quod a matre Despotae Seruiae filia, ad Christiana praecepta et mores a teneris esset assuefactus. Verum vbi imperij fastigium attigit, ita se ad Mahometis sacra contulit, vt neutri religioni addictus prorsus [Gap desc: Greek word(s)] ageret, nec nisi vnum bonae fortunae numen adgnosceret ac coleret, irrideret sollicitas cogitationes hominum de prouidentia, credentium Deo curae esse res humanas. Quae eius impietas fecit, vt quicquid liberet, idem sibi licere putaret, nullaque pacta aut foedera, nisi ex quibus emolumentum speraret, rata haberet. Ingeniorum vero et artium admirator fuit, viros etiam doctos praestantesque artifices, magno precio conductos allexit res a se gestas, bella et victorias accurate aviris doctis describi voluit. Historiarum lectione, in primis de rebusgestis priscorumregum et imperatorum, vt Alexandri Magini, Scipionis Africani, Hannibalis, lulij Caesarisimpense delectabatur. In magno precio habuit Ioannem Mariam Lombardum Vincentia oriundum, quemsilio suo Mustaphae paedagogum praefecerat, eam solum ob caussam, quod Italica Turcicaque lingua expeditionem victoriamque eius aduersus Persarum Vsancassanum descripsisset.
Regiis etiam munenribus ornauit pictorem Venetum Ioannem Bellinum a Venetis ipsi transmissum, aquo non solum effigiem suam, sed omnium etiam sub sole nationum, in primis vero Christianarum gentium versus Occidentem, habitum depingi voluit. Sic pariter virtutes cum vitiis in ipsius animo certarunt. Virtute conatibusque eius fortuna vbique arrisit. Constantinopolim antiquam clarissimamque Christianorum imperatorum sedem magno ausu obsidione cinxit, quam etiam aeterno Deo propter peccata nostra conatus eius fortunante, 44. obsidionis die 4. Kalend. Iulij, anno 53. supra 1400. occupauit, euersoque antiquissimo Orientis imperio, Mabometicae blasphemiae sedem ibi fixit. Indignatus enim Mahometes, vrbem potentiae diuitiarumque splendore clarissimam, ex qua suo imperio et nomini plus dignitatis et gloriae accedereposse videbar, quam ex compluribus maiorum suorum victoriis, fibi haud parêre, omnes ad eam expugnandam vires intendere constituit. Itaque terra marique eam Nonis Aprilis, obsidione cinxit, adducens quadringenta hominum millia, quae multitudo maxime collecta fuit ex vicinis gentibus, quae adhuc nominabantur Christianae, ex Graecia, Illyrico, Walachia, Dardanis seu Raschis, Triballis seu Seruiis, Bulgaris seu Mysis, Turci pauci fuerunt. Europaeis fuêre admixti Asiatici ex Bithynia, Galatia, Lydia, et Cilicia. Sic nobiscum bella gerunt Turcici tyranni, vt gentes cognatas nobis, nobiscum dimicate cogant. Intra moenia vero praeter vrbanam multitudinem tantum sex millia Graecorum militum fuisse tradunt, et auxiliariorum Venetorum et Genuensium tria millia.
Oppugnationem Mahometes terra marique est aggressus. Terra copias ita distribuit, vt tribus in locis muros concusserit et disiecerit, et per ruinas tentarit irruptiones. Virtus in defensoribus egregia fuit, quorum dux Ioannes lustinianus Genuensis, qui multum vsus consilio et opera viri fortis atque industrij, qui nominatur in historiis Ioannes Grandis Alemannus, fortiter impetus irrumpentium hostium sustinuit atque elisit. Sed quod copiae exiguae essent, et tribus in locis ad ruinas deiecti muri, atque insuperad portum assidua praelia multos milites quotidie absumerent, diu contra tantam multitudinem sufficere non potuerunt, praesertim cum vtrinque cuniculi acti essent, et si in his conatus fossorum Turcicorum fuerunt irriti. Adduxerat tyrannus Turcicus ex diuersis littoribus nauigia, vt portum Byzantium obsideret, et littora nauibus tanquam ponte iungeret. His in portu oppositae fueruntseptem Genuensium, tres Crentensium, et aliquot ex Chionaues. Fuit et portus ipse catena ferrea clausus, ne perrumpere in eum et penetrare
classisTurcica posset. Eruperunt et propugnatores per occasionem, ac cum Tureis fortiter praeliati, classem eorum iniecto igne ad eum modum corruperunt, vt aliquot diebus sine vsu fuerit. Tandem tamen Turci effracto, qui obseratus erat cathenis ceurepagulis aditu, intra portum peruaserunt. Ibi cum terra marique quassatis ac prostratis muris tyrannus spem expugnandae vrbis concepisset, irruptiones ex portu et aliis locis totis viribus tentatae sunt. Stetit spectator tyrannus in vicino colle, cohortare suos, vt fortiter muros conscenderent, et vociferatus borribilivlulatu, sicubi repelli eos aut interfici vidit, minitatus etiam cedenti bus. Nam et cohortes, quas velut trianas apud se retinuerat, submisit, quae cedentes ingularent. In hacpraelij feruore, etsi spes victoriae animum et robur defensoribus addidit, praesertim vbi caesorum multitudine exercitus Tureicos animaduerterent nonnihil turbari: ramen rursus conuersa est praelij fortuna, Iustiniano Genuensi vulnerato, qui etsi obtestaretur eum imperator Palaeologus, ne fugeret ex sua turri, cum vulnus non esset lethale, tamen deseruit stationem, nullo alio in eam speculam collocato, fractus animo potius, quam vulnere. Fugam ducis sequuti milires speculam nudarunt. Hoc animaduerso Turci magno agmine in ea loca infusi, vrbem occuparunt. Iustinianus in vicinam Peram euasit, vnde postea in vicinam Chium nauigans, seu vulnere seu moerore animi extinctus est. Imperator Palaeologus cum multisaliis, quibus spes vitae in fuga erat, si ex vibe effugissent, in ipsa porta vel trucidatus, vel collisione multitudinis conculcarus est. Nam in porta octingenta cadauera reperta sunt. Victores Turci grassati per vrbem, et obuios quosque et abditos in aedibus senes, matronas, virgines, puberes et impuberes crudelissime trucidarunt. Raptae sunt matronae nobiles et virgines ad stupra, quaesita est praedain omnium aedibus et templis, quam Mahometes si vrbs caperetur, militibus tribuerat. In templis picturae Christi contumeliis affectae, et omnia in vrbe, toto triduo, scelera commissa sunt, quae gensbarbarica, impia, libidinosa, obscena, auara, et crudelis in capta vrbe regia, opulenta et ornatissima audere potuit. Post triduum Mahometes vrbem ingressus tumultus sedauit, et inquisitos proceres aliquot, quiadhuc rehqui erant, dissecari iussit. Narrant et in conuiuiis Turcicis honestas matronas et virgines, et iam exregia familia, post alias contumelias perludum in frusta concisas esse.
Adgnoscamus in hac celeberrimae vrbis clade horrendum Dei iudicium aduersus eos, qui petulanter verbum Dei fastidiunt,
intestinisque discordiis pacem et tranquillitatem violant, modestiae et pietati studeamus, Deum ardentibus precibus inuocemus, vt iram suam a nobis auertat, poenas mitiget, ecclesiaeque tranquillum hospitium conseruet: diaboli vero omniumque tyrannorum furores compescat, eorumque regno destructo, ecclesiam verbi sui virtute inter nos colligat, et benigniter tueatur. Fatales etiam imperiorum intueamur periodos, quae fragilitatis rerum humanarum nos commonefaciant, nein hac vica Paradisi gaudia somniantes in securitatem incidamus, aeternaeque vitae obliuiscamur. Fataleetiam nomen huic vrbifuit nomen Constantinorum, Constantinus Magnus filius reginae Anglicae renouata Byzantioimperij sedem eotranstulit, eamque [Gap desc: Greek word(s)] , nouam Romamdici voluit, consuetudo tamen praeualuit, vt Constantinopolis vocaretur. Eodem nomine et hic imperator vltimus idemque infelicissimus dictus fuit, qui vna cum regia stirpe et regno extinctus, Turcis et praedae et ludibrio fuit, cum floruisset vrbs illa toto orbeterrarum clarissima annis mille centum viginti et vno. Anno Christi, supra millesimum quadringentesimum, quinquagesimotertio. Constantinopoli expugnata omnes simul ciuitates et nationes imperio Byzantino addictasad se pettraxit Mahometes, vniuersa etiam Thracia metu perculsa protinus antequam Constantinopoli excederet vltroeise dedit. Hincarmis vtranque Mysiam, Daciam, Dardaniam, Dalmatiam, et quicquid Graeciae conterminum esset, subiugauit, celeri impetu immanique saeuitia cuncta peruagatus, imperiumque Graecorum sibi posterisque firmauit, ab eo etiam tem pore reges Turcici, Imperatoris vel Caesaris titulum sibi vsurparunt.
TErtio post captam Constantinopolim anno oppugnationem Belgradi tentauit, adductis ad vrbem duobus pugnatorum millibus. Vbi cum Hunniadem neutiquam viribus parem, sed incredibili ardore et alacritate suorum vrbem propugnantem, continuis et maxime cruentis duorum dierumpraeliis exercuisset, successu tamen et fortuna, quam ad Byzantium, dispari, acceptoin pectore sub leua papilla vulnere exanimis concidit, ac proexanimi a suis elatus, castrisque ab hostibus exutus, amissis criciter 40000. hominum, et machinis bellicis, fuga vitam conseruauit. Ad huius insperatae stragis et fugaetam turpis atque ignominiosae, recordationem, vbi rediisset ad se, tanta cum indignatione infremuisse dicitur, vtde mortesibi consciscenda cogitarit. Obsidionem Belgradi
Idibus Iunij, anno 1456. inchoatam, et in diem 46. productam, 8. Idus Augusti, exercitu fuga dissipato, ipse quoque fugiens perinuitus soluit. Post hanc cladem, omissis terrestribus bellis classe inuasurus erat maris AEgaei insulas. Sed ab hoc eum consilio et conatu auertit Vsumcassanes ex Assenbeia Turcica stirpe, Cappadociae, Armeniae, et viciuarum aliquot regionum dominus, qui nuper interempto, seu Malaonchae, seu vt alij volunt, Demiro, Persarum regi, ex vetusta stirpe Gemsae, magni apud Parthos Sultani, regnum abstulerat. Eo enim successu ferox legatos misit ad Mahometem, afferente dona amplissima deprompta e thesauris Persicis ad ostentanda victoriae praemia, qui flagitarent vt abstineret Trapezunte, et Cappadocia, quas sibi regiones dotalitio nomine vendicarat, propter coniugem Despinam Dauidis Comneni filiam. Nuper enim Amasiae praefectus facta in Cappadociam irruptione Trapezuntem terruerat. Barbarus impatienter ferens et leges sibi ferri, et quasi insultari in calamitate recenti, ab inferiori domino, et offensus noui regis felicitate et gloria, belli apparatum omnem terra marique in Asiam nulla mora interposita transtulit, praemissa parte classis in Pontum et Synopen, versus Trapezuntem, ipse cum exercitu terra sequutus incredibili celeritate Asia ceu peruolitata, opinione omnium citius contra Vsumcassanem castrafixit. Vbi Vsumcassanes bino et vtroque acerrimo conflictu, semel ad Euphratem, pugnante Amurathe Bassa, Graeco homine, olim imperatoris Constantinopolitani consanguineo, qui in eo praelio occubuit, iterum Mahomete ipso praeliante pro castris, Turcicasvires vehementer attriuit: sed dum tertio summi certaminis fortunam periclitaretur ad Arsengam, multitudine tormontorum obrutus, infelici exitu superiores victorias corrupit. Nam cum exercitus Persicus insolito fragore displosarum bombardarum, atque violentia impetus turbatus non consisteret, recipere sese Vsumcassanes coactus est, amisso filio Zeinalde, qui globo traiectus occidit. Hac cessionem Mahometes pro victoriae confessione interpretatus, mox Synopen prouinciae caput omnemque Paphlagoniam subegit. Inde Trapezuntem regiam sedem terra marique infestissime oppugnatam cepit, potitus et thesauris regiis, et ipso rege Dauide filiisque duobus, et Calo Ioanne patruele, quos praemissos Byzantium ad triumphum, deinceps crudelissime interemit, excisa cum his tota Comnenorum stirpe, circirer annum Christi 1459. Regna illa cum redegisset in formam prouinciae, Pyrameto Caramanno eodem victoriae cursu debellato Ciliciam ademit. Inde reuersus Byzautium classe Lemnum et Lesbum insulas cepit, Mytilene vrbe
prope deleta, et tota insulanorum multitudine abducta velut in aliam Coloniam. Nicolaum Catalusium Lesbi principem Genuensem immaniter trucidauit. Terra adortus Draculam Walachorum principem, et ab improuiso non magna manu militum, et pari propemodum equitum numero, circumuentus in castris atque conclusus, in tantum venit discrimen, vt pereundum fuerit exercitui, nisi maturo consilio et ingenti ausu, exitu patefacto perrupisset Mahometes Bassa, quem Christianis parentibus natum, Triballo patre et Constantinopolitana matre, sed secum a pueritia educatum, summae rei propter industriam praefecerat post interemptum Halibassam. Magnam tamen partem exercitus amisit. Eo refecto adauctoque supplementis, superiorem Mysiam, et Illyriam aggressus, Stephanum Bosnae regem sazyga vrbe totoque regno expulit et occidit, circiter annum Christi 1463. Sed Bosnense regnum cum vrbe paulo post Matthias Coruinus Vngariae regnum adeptus, fuso fugatoque ingenti Turcorum exercitu recepit, Mahometemque reuersum ad alteram Iazygae obsidionem castris atque impedimentis omnibus exutum expulit. Mysiae regem dolo aggressus ad colloquium euocauit, euocatumque Mahometes perfide immanissimis affectum suppliciis lacerauit, et Mysiam inuolans in omnes propinquos eius et affines eodem fere pacto desaeuiit. Interea Veneti magno sumptu et labore restituerant hexamili murum, quem Amurathes demolitus fuerat, ad Isthmum Corinthiacum, praebentibus materiam ad accelerandum opus veteris structurae saxis. Mahometes ea recognita, facta improuisa irruptione in Peloponnesum cum 80000. hominum, deuastatis initio agris Coroneis ac Methoneis, Venetos magnastrage concidit, deinde reliqua Peloponneso in deditionem accepta, murum ex vsu victoriae totum demolitus est.
Nec multo post, Venetos e Lesbo insula expulit caesis 5000. armatorum. Recuperarant enim illi Lesbum cum Lemno, ademit iisdem et Euboeam insulam, quam Nigropontem vocan, ponte admirabili apparatu supra Eurypum constructo, expugnataque Chalcide tricesimo obsidionis die, foeda Christianorum strage ob praefecti classis Venetae inertiam, et timiditatem, qui quanquam prospete flantibus ventis, non tamen fuit ausus pontem triremibus inuadere. Horribiliter in ea vrbe saeuitum est, edicente tyranno, ne vllus, qui annum tricesimum attigisset, seruaretur. Irritatum enim fuisse clade suorum constat, cum supra 40000. hominum diuersis circa muros praelus amisisser, anno 1471. Expugnata Chalcide, Carinthiam Stiriamque peruagatus in ipsam Italiam vsque penetrauit,
grauique clade ad Soncium amnem Venetis affectis, vniuersae Italiae ingentem terrorem incussit, insigni non citra insidias pro more gentis parta victoria. Ea siquidem nocte, quae praelium inter Venetos et Turcos gestum, antecessit Asabecchus, quem et Marbecchum vocant, Turcorum dux ad mille lectos equites tacito agmine fluuium Soncium transnare iubet, hisque imperat in insidiis esse, atque intentos signum ad erumpendum expectare, quo accepto hostem ex improuiso inuaderent. Vbi vero illuxit, Barbarus expeditissimam equitum alam, superato amne, ad hostium castra, si nemo interim occurrat, ire iubet, atque portis obequitando hostem ad pugnam elicere, inuectoque certamine, cedendo sensim ad insidiarum locum pertrahere. His aliquantisper a vado progressis, Hieronymus Veronensis comes, et primus exercitus dux, cum speculatoria suorum manu fit obuius. Reliquus equitatus in tres diuisus turmas, vti iussus, non longe subsidio sequebatur. Continuo vtrinque ferociter est concursum. Sed Barbari momento temporis quasi victi de industria cessere. Cedentes victor vrget, atque aperto campo palatos hostes insequitur. Sed nemo infestius Barbarum premere, quam Hieronymi filius iuuenis impiger atque gloriae cupidus. Huc ferocissime pugnantem, audax iuuenum manus praesenti successu elata sponte fequebatur. Id aegre ferre callidus senex, atque identidem clamitare. non esse temere instandum Barbaro, scire se eam gentem non nisi de industria tam leuiter meditari fugam. Et quia iam in augustias locorum prope ventum erat, iubet dato signosuos ab effuso cursu reuocari. Tum Barbarus versus in pugnam praelium ferocite instaurat, redintegrataque pugna, Barbarorum manus, dato repente signo ex Licisinij vertice, qui capitibus pugnantium ad laeuam imminebat, ex insidiis coorta cum horrifico clamore et strepitu in subiectam turmam effunditur. Ingens pauor sub primum clamorem Venetis iniectus est, momentoque temporis prima eorum turma hostium multitudine obruta est, et ad vnum fere omnes caesi, moxque solutis ordinibus reliqui effuse fugere coeperunt, hos Barbaruspassim in sequutus sternit, atque foedissime trucidat, pauci relictis equis, et armis abiectis, in propinquos saltus abiêre. Ceciderunt in ea pugna Hieronymus, penes quem totius equitatus fuit imperium, cum filio, lacobus Badouarius, Anastasius Flamminius, et plerique alij viri illustres. Reliqui fere omnes capti. Haec clades cum ingentem toti Italiae cladem inijceret, viribusque iunctis de propulsando hoste, cum iam agitarentur consilia, Marbecchus praeda diues exercitum abduxit. Paruo dein de interiecto tempore, Veneti cum Mahomete foedus percussêre. Ad quod publico
nomine sanciendum Benedictus Triuisanus vir magni consilij et authoritatis Constantinopolim missus est, vnde certissimam Venetis pacem reportauit, sed iis legibus, si Scodram, Taenarum Laconiae promontorium et Lemnum dederent illi, et annua pensione octo aureorum millium mercatoribus Venetis nauigationem Ponticam aperirent.
Ab hac pace mox vno eodemque tempore tres expeditiones suscepit. Mesithen purpuratum e gente Palaeologa misit ad oppugnandum Rhodum cum valida classe. Acomathem Bassam, cui ab exciso anteriore dente Gendico cognomen fuit, iussit traijcere in Italiam, ad occupandum cum vrbe Romana imperium occidentis. Ipse transut in Asiam. Harum expeditionum is fuit euentus, vt Mesithes post multas et cruentas, sed irritas Rhodi oppugnationes classem reduxerit cum dedecore summo et detrimento. Acomathes ab Aulone in Salentinos transuectus Hydruntem expugnârit, terroremque Italiae tantum inuexerit, vt pontifex rerum aliarum omnium oblitus, sed sui memor fugam ex vrbe adornarit. Mahometes in Asiatica profectione ad Nicomediam repentino coli dolore correptus, extremum vitae diem tridui cruciatu festinata morte clauserit, anno aetatis 53. regni 32. anno Christi octogesimo primo supra millesimum quadringentesimum, magno reipubl. Christianae commodo. Nam praesidia Turcica, quae tenebant Hydruntem, ab Italis ope Matthiae Coruini obsessa, vbi mortem sui principis cognouissent, non expectato reditu Acomathis, qui 25000. Turcorum adducebat, inchoatum victoriae cursum persequuturus, illa ergo pacta cum obsidentibus de vrbis deditione et sua incolumitate Hydruntem reliquerunt. Ita tunc Italia liberata est hoc discrimine.
MAhometi tres fuêre filij, quorum maximus natu Mustapha, qui contra Vsumcassanem sub paternis signis egregiae militiae specimen ediderat, pulso losepho Persico duce, regis Caramanniae fautore. Hic Iconij decessit ante patrem, confectus libidinibus et voluptatibus. Reliqui erant duo, Baiazethes et Gemes, qui et Zizimus nominatur, et ex Baiazethe nepotes sex Scioênsiacus, Mahometes, Alemsciacus, Achomates, Corchutus et Selymus, praetet hos ex Geme vnus, cuius nomen non reperio. Aberant Byzantio filij, cum Mahometes interiret, in iis prouinciis, quibus concessione patris praeerant. Baiazethes in Cappadocia, cuius regia sedes est Amasia: Gemes in Lycaonia, cuius caput est Iconium.
Cum autem dissentirent inter se Purpurati, et Praetoriani de successore, et dissensio exarsisset in conflictum ac caedes mutuas: Praetoriani milites Baiazethem absentem proclamârunt imperatorem, rem procurantibus ac conficientibus Cherseogle Graeciae Bellerbeio, et Aga praefecto praetorianorum, qui Baiazethis generi erant. Nonnulli equestris militiae principes, qui in vrbe erant, vt tumultus praesentes sedarent, Corchutum adolescentem Baiazethis filium imperatorem salutarunt, attollentibus eum Isaaco et Mesithe purpuratis, arcibusque traditis atque thesauris, auito in solio constituerunt, vt ipsi tutelae nomine cuncta imperij negotia ex arbitrio administrarent. His se adiunxit Achomates Bassa, qui nuper Hydruntem expugnârat. Nec Baiazethes pater e Cappadocia festinatissimis itineribus reuersus, quanquam se iniuste fraudatum imperij iure quereretur, quicquam precibus vel lacrymis impetrasset, nisi et adolescens filius sponte cessisset, et ipse Purpuratorum malignitate alienatas a se rursus atque concitatas Praetorianorum voluntates multa largitione placasset.
Armamanu quatiunt fratres hostilia, regnum
Hinc Baiazethes, Zisimus inde petit.
Baiazethes rerum potuur: Rhodon, inde Quiritum
Zisimus extrema moeniasorte petit.
Sustinet et bello varias et pace procellas
Baizethes, felix et miser interopes.
Iam senio tremulus fert bella domestica, regno
Agnato eiectus dira venena bibit.
BAiazethes inter dissensiones Purpuratorum Praetorianorumque cum electus esset imperator, Gemes frater eius, qui et Zizimus de spe imperij deiectus, incitantibus eum amicis fratri de imperio bellum mouit, in quo ab AEgypti Sultano Caithbeio et Caramanno adiutus, sed tribus praeliis superatus ductu Achamatis Bassae, desperatione confugit, ad magnum Rhodi magistrum (relicta apud Carras matre, et geminis tenellae aetatis liberis masculo et femella, quos Baiazethes necauit) missa prius in proximum littus sagitta, cui alligata erat epistola, in hunc sensum scripta: Noris ô crudelis nimium et perfide frater, me ad Ottomannici nominis capitales hostes, Christianos, non ex odio vel contemptu
auitae religionis transire, sed tua coactus perfidia, multiplicique iniutia, quam in extrema mea miseria erga me exerces. Interum hanc spem nequaquam dubiam animo foueo, fore, vt multo atrociora dissidia et pericula te tuosque liberos infestent, magnoque tibi constiturum sit, quicquid aduersus me meosque impiae crudelitatis exerces.
Hanc fratris sui epistolam Baiazethes cum legisset, ita animo turbatus esse fertur, vt moerore squalidus per dies aliquot nullum consolationi locum dederit, adeoque deliranti similis a Purpuratis in castra deductus, omnium et consuetudine et colloquio abstinuerit. Magnus Rhodi magister Zizimum honorificentissime excepit, eique cum omni nobilitate obuiam processit. Triduo elapso in conuentu procerum Zizimus caussas dissidij inter se fratremque Baiazethem querula voce exposuit, sibi licet minori natu, iure imperium deberi edisseruit, vt qui natus sit patre imperatore, cum antequam ad imperij dignitatem euectus esset pater, natus fueritis, qui tyrannico fastu imperij decus sibi modo praeripiat, praeter haec addidit, se paratum esse vltro imperij dignitate, licet iure ea sibi deberetur, cedere, dum modo aliqua sibi regio, vbi vitam principe dignam agere secure liceat, pateret. Verum eam esse iniquitatem crudelitatemque fratris, vt nec angulum in latissimo imperio, vbi vel priuatam vitam transigat, sibi concedere dignetur. Ea itaque fratris impietate coactum, Christianorum principum sese implorare auxilia, quorum pietatem humanitatemque cum multis nominibus praedicari saepius audiuerit, se etiam in hac sua miserabili fortuna, optima quaeque sibi de ipsis polliceri. Qua in re si ipsorum ope et auxiliis adiutus fratris tyrannicum fastum reprimat, se istius beneficiij nun quam fore immemorem, foedusque et pacem, Christianorum imperio in perpetuum prosututam, cum ipsis inire, omnibusque eorum votis et petitionibus nunquam non acquiescere velle. Ad quae perhumaniter magnus Rhodi magister respondens eum bono animo esse iussit, sibique proximam viam conciliandi Christianorum principum animos videri ait, si Romam profectus coram pontifice se humiliaret, pedesque eius supplex oscularetur. Haud inuitus conditionem hanc accepit Zizimus, operaque magni magistri Rhodij ad Innocentium papam profectus est. Nec longe post, et Baiazethes missis ad pontificem legatis, vrbem ei Hierosolymitanam, quatenus fratrem Zizimum sibi dedat, vltro offert. Verum ne datam fidem falleret, pontifex Baiazethis et munera et amicitiam repudiauit. Zizimus hic Carolo Octauo Franco per vrbem ad obsidionem Neapolitanam cum exercitu proficiscenti, ab Alexandro Sexto
cum Valentino Borgia filio obses datus, Tarracinae in itinere obiit, veneno per Alexandrum pontificem necatus, ne quam Carolus apud Baiazethem gratiam iniret, fratre dedito. Heroica animi magnitudine Zizimus hic fuit praeditus, mira etiam fortitudine, tolerantia, prudentia res aduersas sustinuit.
Baiazethes mox etiam Acomathi ex Albania oriundo, per quem imperium aduersus fratiem defensum conseruarat, gratiam laqueo reddidit, cum quod fiducia magnarum opum insolenter ferocientem cognouisset, mutata voluntate summam rerum rursus inflectere ad Gemem fratiem, tum vt thesauris eius potiretur, quod factum est magno cum emolumento Christiani nominis, cui Achomates erat infensissimus. Intestino bello hoc modo Baiazethes liberatus, etsi natura ab armorum strepitu abhorruit, tranquillitatis, studiorum caussa, quibus apprime fertur fuisse deditus, quam belli amantior, tamen vt tueretur maiestatem acquisitae potentiae, et more maiorum, proxima in Christianos arma direxit, et tertio anno sui principatus Walachiam subegit, arcibus duabus Lithostomo ad Istri ostium sito, et Moncastro ad Borysthenem flumen expugnatis.
Exinde bellum in Asiam infelici auspicio transtulit, poenas sumpturus de Caithbeio Sultano AEgypti, qui Gemem fratrem hospitio exceptum sumptu commeatuque et milite adiuuerat. Huic bello praefecit Purpuratos duos Calibeium et Cherseoglen generum, qui cum ingentes copias mira vsi celeritate in Ciliciam ad Adenam vrbem adduxissent, postridie ad Tarsum, (vbi Caithbeius AEgypti Sultanus mediocres secum habens copias, morabatur) antequam nouae ex AEgypto copiae subsequerentur perrecturi: Caithbeius intetim ex consilio duorum Italorum Mamelucorum, noctu quieti intentos Turcos ex improuiso pauci multos adorti, Turcorum enim vel sextuplo plures erant, quam hostium, tanta clade affecerunt, vt vix vllam maiorem cladem Turci pertulisse putentur. Nam cum centum millia in aciem educta sint, vix tertiam partem e praelio superfuisse memorant.
Asia deinde abstinuit Baiazethes, et ad Europaea bella reuersus Dyrrachio prope Velonam expugnato, Illyricorum, Pannoniorum, et Croatorum coniunctas copias, atque in apertis campis Liburniae, quae Croatia est, congredi ausus magno praelio per Cadum Passam non procul a Sauo cecîdit, circiter annum nonagesimum tertium supra millesimum quadringentesimum. Bassa Cadumus vt victoriae indubitatam significationem Baiazethi faceret, caesis hostium cadaueribus nasos abscidit, et Constantinopolim plenis
vehiculis transmisit. Cladis acceptae culpa in comitem Bernhardum Francopanum reiecta fuit, is enim dissuadente comite Ioanne Torquato, qui id dabat consilij, vt occupatis angustiis hostem intercluderent, et sic arte victoriam sibi faciliorem pararent, aperto Marte cum hoste congrediendi author erat. Quae res exitialis ipsis accidit. Turcorum enim impetum adeo exhorruêre, vt multi in vicinum amnem Morauam, turpiter suffocati, sese praecipitare maluerint, quam Turcico acinaci iugulum praebere. Comitis Ioannis Torquati virtus illustris fuit, qui vniuerso suo equitatu trucidato, equo etiam suo confixo, ipse et cadaueribus et hostibus circumdatus, tam diu pedes hostibus vndique circumfusis fortiter se opposuit, donec tandem non tam victus, quam vincendo fatigatus, inter confertissimos hostes gloriosam mortem oppeteret.
Post hanc cladem Pannoniis illatam, Venetis bellum intulit, circiter annum nonagesimum octauum, supra millesimum quadringentesimum quod Ioannem Castriotum Scanderbeij filium, et Ioannem Cernouichinum suscepissent defendendos, quorum ille praelio in Croatia prospere commisso cum praesidiario Baiazethis milite arma Turcica finibus suis expulerat, hic repetitis quae eripuerat Mahometes, Baiazethem iis, quibus voluerat conditionibus, pacem facere coegit: Et quod Baiazethi hospitium suae classi in littore Cyprio petenti, tempore expeditionis Syriacae, id denegassent. Hoc vsus belli praetextu per Hali Bassam, Eunuchum ex Albania oriundum, Dalmatiam ad Iadram vsque populabundus peruagatus est. Aduersus cuius saeuitiam procellae instar in obuia quaeque grassantem, Veneti classem Grimanno duce miserunt, qui supra Methonem progressus ex turpi seu timiditate, seu imperitia hostem aliquoties elabi passus, summas occasiones pene exploratae victoriae amisit. Ob quam malae rei gestae in famiam vinctus ad ducem senatumque Venetum abductus fuit. Qua vsi commoditate Turci euitato periculo ad sinum Cotinthiacum profecti Naupactum oppidum nunc Lepantum, in AEtolio sinu ceperunt, cum paulo ante et Dyrrachium in Epiro Venetis ademissent.
Sub idem tempus Veneti inito foedere cum Ludouico XII. Francorum rege, Ludouicum Sfortiam ducem Mediolanensem bello petebant. Sfortia diffidens rebus suis, aliorum etiam ope destitutus, Baiazethis aduersus Venetos auxilium implorat. Qui Venetis iam antea infensus protinus Schendero Bassa duce, cui decem equitum millia addidit, funestis excursionibus vltra Tiliauentum et Lisontium flumina in Euganeos et agrum Teruisinum vsque, Venetos pene ad desperationem adegit, cumque praeda diues
complures captiuos Scenderus secum abduceret, ad Teruisinum flumen captiuorum circiter quatuor millia obtruncari iussit.
Biennio post, qui fuit annus Christi quingentesimus supra millesimum, Baiazethes cum centum quinquaginta armatorum millibus ab Isthmo Peloponnesum ingressus, trinis castris circa Methonem positis, post varia certamina vtrinque depugnata, tandem intra vrbem irrupit, cum forte infelici et miserabili casu Methonaei conspectis quinque triremibus Venetis, quae arma, milites, et commeatum obsessis adferebant, vt appulsos exciperent, ad mare desertis stationibus descendissent. Captiui ad vnum omnes supra mille numero longis nexi restibus, productique ad praetorium, in conspectu tyranni barbarica immanitate trucidati sunt, iis exceptis e patricia gente, quos Cherseologes, gener Baiazethis, exorato socero, supplicio eripuit, inter quos fuit Andreas Gritti.
Coronei exemplo Methoneorum territi, itemque Pylus olim Nestoris sedes, hodie Nauarrinum, sese in potestatem hostis dediderunt. Crisseum vltra Acritem, hodie caput Galli appellatum, Cherseogles tormentis expugnauit. Nauplium in Argolico sinu Halibassa frustra ex itinere tentauit. His rebus gestis etsi Baiazethes Byzantium victor rediit, tamen cum Hispaniae Galliaeque reges Venetis opem ferrent, Benedictus Pisaurius praefectus classis Venetae, Consalui Magni Hupani consilio et virtute Cephaleniam inter Zazynthum, et Ambracium sinum, in Ionio mari sitam, gemino portu et agri vbertate Venetis oportunam recepit. Laucaden, Neritumque vi expugnauit, caeso in statione vniuerso praesidio Turcico. Sed classis Gallica ad Lesbum insulam tentata Mitylenanarum oppugnatione non pari fortuna, ita accessit, vt difiecta tempestate post pericula multa et naufragia vix tandem ad Tarentum euaserit.
Hoc casu et nouorum apparatuum fama, assiduaque suorum deinterruptis commerciis querela Venetis consternatis, Andrea Gritto, qui apud Baiazethem captiuus erat, intercedente, pax impetrata est, ea conditione, vt recepta Cephalenia Venetae ditionis esset, vt ante Turcicum imperium fuerat. Leucas, Neritusque Turcis redderentur.
His ita transactis Baiazethes, cum podagra grauiter infestaretur aliquandiu quieuit, muris interea Constantinopolios renouandis intentus. Graui enim terrae motu disiecti fuerant, quod subsecuturae in Ottomannorum familia calamitatis, de qua et Zizimus Baiazethi fratri epistola sagittae alligata vaticinatus fuerat, praesagium esse iudicabant.
Interea in Perside Ismael Sophus nouarum turbarum Baiazethi author est, paterna ille origine e stirpe Malaonchore, materna e progenie Vsumcassanis, regem sese, lacuppo Vsumcassanis filio perfidia libidinosae coniugis obtruncato, effecerat, occasione innouatae in Mahometana secta religionis, quae tanto cum applausu et studio credulae multitudinis suscepta est, vt clientes eius sectatoresque concursu gentium ardoreque propagandae religionis incredibili, in Cappadociam, ipsamque Lycaoniam felicibus armis penetrarint, nepotesque duos Baiazethis Orchanem et Mahometem, et binos Bassas, Caragium Bellerbeium Asiae, et Halim, geminosque exercitus, duobus ducibus oppressis occidione, deleuerint, pene citius, quam magnitudo periculi Baiazethi innotuerit. Bonam siquidem magnamque Orientis partem victricibus armis peruagatus Ismael ab Assyria in Mediam transiit, vrbes castellaque aliquot in Zagro monte, quae Aluantis praesidiis tenebantur, expugnauit, regressusque in Armeniam Albanis et Iberis et Scythis, qui vlteriorem Caspij maris oram incolunt, bellum intulit, quod eae gentes tributarij Persarum iam in annum quartum tributa non persoluissent, nec solitas legationes in tanta praesertim victoria misissent. Ismaelis socius erat Techelles, qui concionando fatidiceque respondendo pellectis Cappadocibus in fectae bellique societatem, exercituque Persarum auxiliis firmato, e finibus Cappadociae in Lycaoniam irruit, et vastata regione, Iconio exercitum admouet. Inde eum depulsuri Orchanes et Mahometes nepotes Baiazethis, qui illis regionibus imperabant, ab hoste fusi fugatique sunt. Techelles relicto Iconio, per mediam Asiae minoris latitudinem ad Ancyram, quam hodie Angorium vocant, ac cessit, indeque per Galatiam in Bithyniam effusus, non longe a Sangario flumine obuiam habuit Caragium Bassam, Asiatici equitatus magistrum, quem Bellerbeium nominant. Hunc magno praelio superatum, atque in fugam coniectum, festinoque aduolatu obrutum ac circumsessum conclusit intra Cutheiam vrbem ad Orminium montem, in veteri Caucorum sede, quae vrbs totius Asiae minoris vmbilicus ac magistri equitum Anatoliae sedes est, vt in Europa, Sophia vrbs Mysiae magistri equitum Europaeorum. Vrbe expugnata praetorioque, Caragium cum vxore viuum cepit, atque ad Prusiam Bithyniae caput animum adiecit. Sed ab eo conatu auertit eum Baiazethes nouis copiis obiectis per Halibassam natione Macedonem, conditione Eunuchum, cui se Techelles, Galatiae planitiem emensus obuium ex insperato tulit, et vt vel demoraretur, vel a persequendo eum deterreret, Caragium Bellerbeium, quem vinctum secum trahebat, media via sequentibus spectandum palo infixit.
Hoc spectaculo incensus Halibassa magnis itineribus antecedentem insequutus est, donec ad Olygam montem non procul ab Ancyra, Techellij praelij initium fecit, in quo ipso ad extremum caeso, copiae pene iam victrices, mutata fortuna belli cum interitu ducis dissipatae sunt. In locum Halibassae summissus Iunusbassa Epirota acceptis ab Achomate Baiazethis filio copiis, Techellem tandem tota minore Asia expulit. Ita mirabili iustitiae prouidentiaeque diuinae exemplo ac testimonio, gentes blasphemae in filium Dei, horribili rabie impietatis ac blasphemiae suae poenas a sese inuicem mutuis caedibus ac deuastationibus sumpserunt.
PRaeter hasce clades, maior Baiazethem domi oppressit calamitas, iam ipso adhuc viuo filiis de imperij successione exitialia bella molientibus. Tres Baiazethi reliqui erant filij, Achomates, Corchutus, et Selymus. Ad Achomatem, qui in Cappadociae et Amasiae praefecturis voluptatibus potius, quam bellis operam dabat, propensiore animo ferebatur Baiazethes pater. Animos vero ab hoc et altero Corchuto, qui in Magnesia littori Rhodio vicinus studiis vacabat, alienos habebant Praetoriani, et Purpurati omnes, praeter Cherseoglen, Selymo vero, cui Trapezuntium regnum pater commiserat, plerique Purpuratorum et Praetorianorum impense fauebant, eo quod acer et impiger totus bellorum studio teneretur.
Inito foedere, sed inuito patre Selymus ille cum Tartarorum rege, eius filiam duxerat, celebratisque nuptiis magna Tartarorum Turcorumque manu collecta, Istrum transire se velle, regionemque Christianorum imperio propinquiorem, vt et fortitudinis suae ostentandae, et Mahometani imperij amplificandi maiorem haberet occasionem, tum etiam vt a fratre Acomathe, cum iam ipsi dissidia quaedam de finibus praefecturae Amasiae intercederent, esset remotior, occupare simulat. Sub hoc praetextu Adrianopolim versus, vbi tum temporis Baiazethes morabatur, iter dirigebat, missis deinde ad patrem legatis, se magno eum salutandi teneri desiderio significat, tum vt debitae obseruantiae testimonium ei exhiberet, tum vt de rebus arcanis et arduis cum eo conferret, ideoque rogare, vt liber ad patrem salutandum sibi concedatur aditus. Baiazethes fraudem subesse ratus, vt qui ingenium filij sui coronae insidiantis exacte pernosceret, Samandriam Belgrado in Vngaria vicinam prouinciam vltro filio assignat, regiisque eum ornat
muneribus, auro, vestibus, equis, seruis compluribus, addito responso, minime sibi iam integrum esse, filij aduentum praestolari, et de rebus necessariis ex animi sententia cum eo conferre. Verebatur enim ne factio Praetorianorum, quibus Selymus egregie carus erat, se deiecto, eo quod ad res gerendas annis iam inutilis esset, filium sibi imperatorem crearent, quod paulo post inuito patre factum est. Omnibus Selymus iste carus fuit, et in magno pretio apud Praetorianos, quos Ianizaros vocant, habitus; ingenio acer et impiger, animo magnus, liberalitate et munificentia erga quosuis promptus, praeter haec crudelis, pacis quietisque impatiens, quam potissimum ob caussam militibus carus erat, prae fratre eius Acomathae Amasiae praefecto, qui voluptatum et venationis maiore, quam bellorum tenebatur studio. Minus etiam militibus acceptus erat alter Baiazethis filius Corchutus, eo quod posthabitis armis, philosophiae potissimum studio deditus esset. Plerique Selymum sibi imperatorem optabant, qui patris mandato et responso neglecto, Adrianopolim versus iter facere nihil intermittebat, dictitans, se patre insalutato discedere, cum in proximo sit, nefas ducere. Baiazethes quid animi haberet filius facile cognoscens, relicta Adrianopoli recta Constantinopolim petebat. Verebatur enim ne filius vacuam vrbem ingressus, imperatoriam sedem cum imperio, conatus eius Praetorianis adiuuantibus, occuparet. Verum cum iter fere medium emensus esset, iamque in oppido Ciurlo quiesceret, de improuiso Tartari, quique alij Selymi signa sequebantur, copias Baiazethis adoriuntur, iisque graui clade affectis, quicquid obuium habent, ipsumque oppidum diripiunt. Grauiter hac contumelia et iniuria commotus Baiazethes, diris filium deuouet, quosque secum habebat Praetorianos verbis suis ita commouit, vt, licet Selymi fauerent partibus, suum tamen imperatorem fortiter aduersus filium defenderent, Tartarisque partim trucidatis, partim turpi fuga disiectis. Selymus praerapidi cui insidebat, equi sui ope et fuga, Varnam vsque elaberetur, vnde naui conscensa ad Tartarorum regem socerum suum delatus est.
Nondum malum hoc plane sopitum erat, cum maior natu Acomathes aduersus patrem Baiazethem insurgit. Hunc in imperio successorem vltro Baiazethes designârat, paratus statim ei sceptrum tradere, ne ex studio Praetorianorum Selymus illud praeriperet. In fugam itaque Selymo acto, ratus iam sibi imperium capessendi occasionem datam Acomathes, ingentes secum ducens copias Chalcedonem vsque perrexit, coronam imperatoriam a patre accepturus. Quae res summopere Praetorianos odio Acomathis flagrantes, solumque Selymum
imperatorem sibi deposcentes commouit. Mota itaque seditione, quanta potuerunt vi, Acomathis coronationem prohibuêre, indignum esse clamitantes, patrem iam senio venerabilem, tot in imperio administrando exhaustis laboribus, imperatoria dignitate, quandiu superstes esset, priuari. Se quidem Acomathi vt legitimo successori imperium nequaquam inuidere, sed Baiazethe viuente, alium se imperatorem adgnoscere nolle. Quo suo impetu imperatorem eo adegêre, vt mutato ex consilio procerum animo, Acomathi per legatos significaret, vt in Amasiam reuersus, tempori cederet, donec alia sese offerret commoditas paternum erga ipsum declarandi animum. Quod patris responsum grauiore quam decuit animo tulit Acomathes, irarumque plenus, et omnis morae impatiens, vi armorum vniuersam Natoliam occupare, et iure belli imperium sibi vendicare, grauesque de iis omnibus, quos apud patrem conatibus suis obsistere suspicaretur, poenas sumere constituit. Nec mora ingentibus contractis copiis, aduersus patrem rebellis, vrbes munitiores Asiae minoris expugnauit, fratrisque natu maximi Sciansiaci iam pridem defuncti filium Mahometem Iconio eiecit, qui eius conatus breui infelicem sortiti fuêre exitum. Baiazethes audita filij sui Acomathis tyrannide, misso legato eum obedientiae parenti debitae monuit. Sed ingratis admodum auribus legati verba filius irarum fluctibus aestuans excepit, verbaque contumeliarum plena in patrem euomere nihil veritus est. Quam eius impietatem cum legatus fideliter suo functurus munere, grauibus verbis reprehenderet, ille velut in rabiem actus eum comprehendi, et vincula inijci protinus mandauit, vinctoque sua manu aures naresque praecidit, impia comminatione addita, se atrociora in patrem exempla editurum, si ex animi sui sententia in eum grassari sibi liceret. Hac insigni contumelia moti Praetoriani, Acomathem vt proditorem et parricidam puniendum esse clamitant. Quin etiam Baiazethes ipse grauiter exasperatus, copiis ingentibus contractis, immanem filij impietatem armis vindicare cogitat. Verum Praetoriani aduersus Ottomannici sanguinis principem expeditionem suscipere, nisi et ipsi ducem belli ex Ottomannica stirpe habeant, recusant, sacramento, quo Ottomannicae familiae obstricti sunt, id facere prohibiti. Baiazethes ergo potissimum ex consilio Cherseoglae Bassae, et Mustaphae, quorum in aula maxima erat authoritas, Selymum, sua manu scriptis ad eum literis accersit, vt admissae culpae veniam deprecetur, monet, bellique aduersus impium Acomathem gerendi ducem se praebeat, hortatur.
Interea Corchutus, e cuius manibus pater Baiazethes imperialem coronam acceperat, de hisce tumultibus certior factus, classe
adornata propere Constantinopolim adit, a patre sibi imperium iam olim promissum, quo ipse vltro cesserit, et in patris manus, denec ipse per aetatem ei sine alterius ductu praeesse posset, tradidisset, restitui facile im petrat. Nec aliam reddendi coronam interiectum iri moram Baiazethes monet, nisi vt de vtroque prius filio, cum a nemine vnquam impune laesus fuerit, dignas poenas sumat. Quibus patris sui promissis Corchutus facile acquiescebat.
Interea Selymus patris sui acceptis literis Constantinopolim nulla interiecta mora aduentans, a Praetorianis non sine noua gratulatione excipitur, ipse etiam Corchutus obuiam ei procedere non dedignatur. Patri ergo supplex factus Selymus, impetrataque delicti venia, dux belli aduersus Acomathem, ea lege, vt imperatorio abstineret nomine, cum magno militum applausu constituitur. Nec interim fauorem Praetorianorum amplissimis muneribus augere, eorumque animos penitus corrumpere destitit, cum Corchutus paternae acquiescens pollicitationi, muneribus aliquam venari gratiam indignum censeret. Patuit aunt et hîc caussam quamuis iustissimam muneribus deprimi. Vt primum enim exercitui praefectus fuit Selymus, milites et Praetoriani tumultuantes imperatorem eum publice solenni ritu proclamant. Protinusque Mustapha horum consiliorum, et turbarum author, cum his mandatis ad Baiazethem mittitur, vt vltro imperio, cum eius oneri vires effoetae iam succumbant, velit cedere, quod nisi mature faciat, periculum esse, ne milites vi irrumpentes imperatoriae aulae penetralia sanguine defoedent. Baiazethes periculi magnitudinem intelligens, Selymo, licet inuitus imperij habenas committit.
Ingens quoque inter hosce tumultus Corchutum inuasit consternatio, qui trepida fuga salutem quaerere coactus, Constantinopoli soluens in suam inde remeauit prouinciam. Baiazethes collectis, non citra lacrymas, thesauris, quos habebat preciosissimos, ex vrbe consternatus secessit, petiturus Dimotocum Thraciae vicum, hortorum amoenitate et caeli temperie exilio, ac praesenti fortunae opportunum. In itinere vero per Hammonem Iudaeum Medicum, a Selymo subornatum, veneno extinctus fuit, cum aetatis annum sexagesimum sextum, iuxta quosdam septuagesimum quartum compleuisset, praefuisset rebus Turcicis annos triginta duos.
Fuit Baiazethes et corpore et animo languidior, neutiquam par maioribus, aut fortunatae audaciae successibus, aut laborum bellicorum tolerantia, siue a natura id habuit, siue a studiis philosophicis. Nam sophisticis Auerrois in philosophia argutiis deditum fuisse perhibent. Nec vicit toties sua aliqua peculiari felicitate, sed vt in
omni magno imperio, mole potentiae obuia aduersaque omnia proterentis, profligantis atque obruentis, roboreque, numero, vigore, et impetu militis exercitati, nec vnquam quiescentis, vt otiari et quiescere tanti exercitus non possunt. Fratrem Zizimum praeter fas et aequum regno eiecit, filium Corchutum imperio defraudauit, impietatis erga fratrem, perfidiae erga filium poenas luit, a filio Selymo e solio deiectus, et veneno extinctus. Verebatur Selymus, ne si in Natoliam delatus Acomathi se coniungeret, versisfatis imperium ad se retraheret, a quo metu vt liber esset, tum vt paternis thesauris potiretur, e medio patrem sustulit, cui deinde regio more fieri exequias curauit. Hoc modo imperio potitus Selymus, anno supra millesimum quingentesimum duodecimo, parricidiis deinde nouis illud stabilire perrexit.
En Selymus scelere ante alios immanior omnes,
In patris et fratrum, dirigit arma, necem.
In Persas mouet inde ferox: Memphitica regna
Destruit: et Syrios AEthiopasque domat.
Hinc in Christicolas irarum effundere fluctus,
Ipsorumque imo vertere regna, parat:
Cum diro victus prosternitur vlcere: CHRISTVS
Scilicet est populi portus et aura sui.
SElymus nulli Ottomannorum prae feroci immanitate secundus, extincto patre, prima statim aduersus Acomathem fratrem arma expediuit, eumque praelio adortus, cum armis superior esset, Cappadocia eiecit, atrocemque per Amasiam, et antiquam ciuitatem Ancyram exercens saeuitiam, in fratris sui Alemsiaci filios imperij legitimos successores grassatus est, quos omnes ne quis imperij aemulus superstes esset pro Ottomannici ingenij consuetudine et rabie crudeliter iugulauit.
Acomathis interim filij Aladinus et Amurathes nouis instructi copiis ad Amasiam vniuersamque regionem recuperandam, e fuga reuersi animum adijciunt. Quod simul ac resciuit tyrannus, clam exquisitum misit equitatum, qui ex insidiis eos comprehensos necarent. Hac in Ottomannicum sanguinem rabie nonnihil commotus Mustapha, cuius potissimum consilio et opera Selymus in imperium euectus fuerat, clam eos de consiliis et mandato Selymi,
vicem eorum dolens monuit. Qui a Mustapha de periculo suo edocti, in deserta fugientes, tyranni rabiem hac vice euaserunt. Selymus coniecturis quibusdam motus, a Mustapha consilia sua prodita esse suspicatur, eumque nulla alia vsus inquisitione, Prusiae strangulatum canibus obiecit. Haec sunt praemia illa quibus Mustapham, cuius subnixu ad imperium conscenderat, Selymus pro fideliter aduersus Baiazethem, Acomathem et Corchutum locata ipsi opera remunerauit. Sic fere inter magnates comparatum est, vt leuis offensa vel mille fideliter praestitis officiis praeponderet.
Mustapha eum ad modum e medio sublato, de Corchuto etiam in Magnesia sese literis oblectante interficiendo, consilia init. Qui vt fratrem sibi placaret, tres ad eum ablegat filios suos, qui supplices tyranno facti, eum vt imperatorem adorant, regia munera patris sui nomine offerunt, et sibi et patri incolumitatem concedi, vitamque insontibus donari petunt. Tyrannus nihil iis omnibus motus barbarica immanitate, eos protinus in conspectu suo trucidari, et membratim concidi iubet. Hoc suorum casu territus Corchutus mutata veste, duobus tantum seruis secum absumptis in Smyrnam profugit, vt inde clam in Rhodum traijceret, sed proditus Adrianopolim abductus, et ex iussu tyranni strangulatus est.
Achomates interim Persicis instructus auxiliis, tyranno se opponit, qui praeter Turcos Tartaris etiam assumptis, numeroso exercitu ad Elatam ex Orminio monte recta decurrentem fluuium illi factus obuiam, commisso praelio Persas in fugam agit. Acomathes equo deiectus capitur, et iussu fratris strangulatur. Commissum fuit praelium vicesimo quarto Aprilis, anno supra millesimum quingentesimum, decimo tertio. Amurathes et Aladinus Achomathis filij fuga elapsi sunt. Aladinus ad Syriae Sultanum delatus, febri tandem extinctus fuit, alter Persici regis Ismaêlis Sophi aulam sequutus est, donec et ipse in Persia tandem fatis concederet.
SVblatis e medio et fratribus et eorum filiis, arma conuertit Selymus in Ismaelem Sophum, indignatus, quod Acomathem auxiliaribus armis instruere ausus fuerit. Ad quam expeditionem vt securior accederet, pacem firmat cum Ladislao Vngarorum rege, foedus etiam a Baiazethe initum cum Venetis renouat. Cum maximis deinde copiis, nam circiter virorum ducenta
millia in pugnam educebat, vltra Euphratem progressus, sexaginta dierum itinere iam confecto, ad Arsengam vsque peruenit, quam aliqui Comanam Ponticam fuisse conijciunt. Sed praelij cum Sopho ineundi copia ei nulla facta est, donec ad irriguos aquis Araxis Calderanos campos maioris Armeniae, ad Choim, quam Artaxata vrbem fuisse autumant, penetrauit. Ibi cum instructissimo equitatu, Turcico exercitui conspiciendos se praebent Ismaelus Sophus, et Amurathes Acomathis filius, eaque fortuna pugnatum fuit, vt victoria sed cruenta admodum penes Selymum fuerit. Praelium commissum fuit septimo Kalend. Septemb. anni a nato Christo Saluatore, 1514. In primo conflictu Persici equitatus, cui ipse Ismaelus Sophus praeerat, ea fuit violentia, vt magna clade, quatuor etiam Bellerbeistrucidatis, Turci affecti, de victoria desperarent. Ex altera vero parte, cum Vstaogli dux Persicus in hostem impressionem moliretur: Sinam bassa diductis, quibus praeerat, turmis, magnam vim bombardicarum glandium eiaculatus, et suas ipsemet et hostium copias ita turbauit, vt caeco Marte praeliantes sese mutuo aegre dignoscerent. Vstaogli in hac trepidatione occubuit. Persicus equitatus fortiter pugnans ad ipsos Praetorianos vsque penetrauit, sed sclopetorum ictibus militumque Praetorianorum virtute retroacti terga verterunt. In fuga Ismaelus Sophus in sublimi humero sclopeti ictu vulneratus est, multis ex primis ductoribus caesis. Quietus interim in medio Praetorianorum stetit Selymus, triplicem indutus loricam, militumque Sarissis ita cinctus, vt a circumuolitantium sagittarum ictu facile immunis esset. Feruntur inter caesorum corpora, cum ea recenserentur, virili ornatas habitu complures etiam repertas fuisse feminas Persicas, quas Selymus, earum virtutem admiratus, honorifice sepeliri iusserit. Fama huius victoriae ingentem vniuersae Armeniae terrorem iniecit. Selymus vacuam ab hoste Taurisiam occupauit, ibique per dies aliquot moram nectens exercitum refecit. Sed cum nunciaretur nouas adducere copias Ismaelus, direpta arce regia, ablatisque secum preciosissimis thesauris, tum etiam opulentorum mercatorum facultatibus in praedam militi datis, abductisque secum, quos armisidoneos iudicaret ciuibus, inde Selymus soluens Euphratem versus retrogrediebatur, quem vbi iam transiret, postrema exercitus eius infestant latrones Persici ex Iudaeis sub Ismaelis imperio degentibus collecti, qui non minimam cladem postremos vrgendo, et impedimenta diripiendo, ei intulêre. Euphrate transito, crebris eum cladibus irritauit Aladolus rex, qui montanis gentibus imperabat, quae in Tauro et Antitauro sedes habent.
Selymus vltionem illatae iniuriae in aliud tempus differens Trapezuntium versus recta pergebat, identidem iurans, se grauiter hanc iniuriam vindicaturum. Magno haec victoria Selymo constitit, amissis enim virorum ferme centum millibus, nec tamen prorsus oppresso hoste, ex hac expeditione reuersus est. Plurimum vero authoritatis inde sibi conciliauit, quod vltra aui sui Mahometis conatus, eo vsque in terram hostilem penetrârit, et re ipsa declarârit, opinione minorem esse Persarum regis potentiam. Insignis est Persicorum militum virtus, sic vt vel centum armis exercitati, quadringentis Turcieis tuto opponi posse videantur. Verum reges Persici, regni sui terminos raro egrediuntur, nec more Ottomannorum militem vel domi vel foris commode fouêre norunt, quippe quibus ad eam rem annui desint reditus. Persae enim de libertate antiquitus gloriantur, nec vel tributis vel exactionibus se grauari a regibus patiuntur. Vnde nec militi alendo stipendia certa destinant, nec bellica sibi comparare tormenta satagunt: per quae duo iam totus terrarum orbis expugnatur.
Selymus, cum in hybernis miles se refecisset, sub initium statim Veris anni insequentis quinti decimi supra millesimum quin gentesimum, ad Aladolum regem debellandum animum adiecit. Euphrate itaque transito, et expugnato prius in vlteriore Euphratis ripa Ciamasso oppido, ad Armeniam accessuris opportuno, reclusisque angustiis faucium, praesidiisque deiectis per Sinam bassam, intra ipsos montes cum Aladolo conflixit, eo euentu, vt Aladolitae sclopetarum procella conterriti profligatique, notis tramitibus in proximas siluas diffugerint, Aladolus transfugio Saxouanoglis consanguinei sui exarmatus, indicioque indigenarum e nemoroso antro, in quod sese desperatione abdiderat, extractus, atque ad Selymum viuus sit perductus, cui Selymus caput praecidit, idque prius per Asiam ad ostentationem victoriae circumgestum, deinde senatui Veneto transmitti iussit. Filius Aladoli natu maior ex insequentium manibus elapsus AEgyptum petiuit.
Hoc victoriarum successu elatus Selymus, iam totum sibi terrarum orbem animo destinans, aduersus Campsonem Gaurium Cairi,
quae Memphis est in AEgypto, Soldanum expeditionem suscepit. Fretus Campson ille tum magna sua potentia, tum virtute Mamalucorum ex AEgypto in Syriam progressus fuerat, vt arbiter belli esset inter Sophum Persarum, et Selymum, Turcicaque arma vlterius progredi prohiberet: Ante omnia vero Caierbeium Alepi et Comagenae prouinciae praefectum, quem et perfidiae et proditionis nomine suspectum habebat, armis opprimere meditabatur. Suspecta habebat arma Selymi, quae omnibus iam regibus terrori essent, Caramanniae enim Sultano extincto, Aladolo e medio sublato, Persarum Sopho tristibus affecto et attrito cladibus, eorum furori exposita videbantur Syria, AEgyptus et conterminae his regiones. Vt ergo suas res in tuto collocaret, validam manum AEgypto egressus in sui suorumque tum etiam regis Persici subsidium, et ad euertendas Caierbeij et Selymi reprimendas vires secum eduxit. Mamalucorum, qui in re militari longe erant exercitatissimi, in exercitu eius erant 14000. totidem instructissimorum equitum millia. His accedebat ingens Arabum AEthiopumque, tum eorum, qui ex Cairo, Campsonem sequuti fuerant, numerus. Tali instructus exercitu certam sibi pollicebatur victoriam. Plurimum enim spei non tam in numero, quam virtute militum exercitatissimorum, qui ad arma capienda essent promptissimi, collocabat. Interea Selymus Campsonis insolentiam retundendam esse ratus, omisso Persa, vim belli omnem praeter spem et opinionem Campsonis, magna celeritate superatis Tauri iugis, transtulit in Comagenam, castris positis ad Singam amnem, non procul ab Alepo, vbi Campson promotis a Damasco castris Selymo occurrit, et extemplo acie congressus eo euentu pugnauit, vt fusis ex perfidia Caierbeij Mamalucis, ipse Campson armis multoque abdomine, et ingentis ramicis pondere grauis, cadente equo in puluerem excussus conculcatusque interierit.
Pugnatum est 7. Kalend. Septemb. post conflictum cum Hismaele, in Calderanis campis, anno 1516. In partibus Selymi 3000. equitum caesa feruntur. Mamaluci periêre non amplius mille, interque hos praefecti duo Damascenus et Tripolitanus, sed plures ex seruis eorum, maiorque aliquanto caedes in fuga, quam in praelio facta est, impetu turbulentissimo proceribus post patefactam Caierbeij proditionem, in fugam Hieropolim versus effusis. Hos insequutus die sequenti Selymus, cum citato itinere Damascum peruenisse cognouisset, Hieropolim in fidem recepit, ac Iunum Bassam cum equitatu expedito Damascum praemisit. Vnde cum hostes discessisse intellexisset, copias oens eôdem adduxit. Damasceni portis apertis hostem
receperunt. Idem fecerunt Tripolis, Berytus, Sydon, Ptolemais Damascenorum exemplo.
Campsonem de hac clade sua, tristi somnio praemonitum fuisse ferunt. Nam copiis suis iisque instructissimis collectis, de belli ratione, cum ducibus et praefectis consultaturus, admirando luxu conuiuium in viridariis non procul a castris instituerat, quo agitato, cum ad somnum capiendum pro more suo secessisset, relictis ducibus rei militatis peritissimis, vt de bello administrando consultarent, ipse interim in soporem delatus, graui terretur somnio. Quo vehementer turbatus, duces de bello deliberantes accedit, eosque moesto vultu allocutus, se abominabili somnio de infelici huius belli exitu praemonitum esse ait: sibi castra sua igne tota collucere visa esse, Turcosque immani impetu impressione facta, omnia diripuisse, se vero inter fugiendum equo deiectum, suorum equis conculcatum.
Quod somnium licet ominosum multis videretur, plerique tamen somnio terreri potentissimum principem et monarcham dedecorosum esse aiebant, adeoque omnium nationum et regum hostem esse Selymum, qui parricida sit impius, regnorum omnium vastator immanissimus, ideoque pacem cum eo pie coli haud posse, nec illustriorem ea gloriam esse, quam conciliet victoria de tali hoste, qui omnium regnorum moliatur ruinam, omniumque principum et regum sanguinem sitiat. Acquiescens isti consilio Campson, eo quo diximus euentu cum Selymo pugnauit. Annorum fuit Campson sex et septuaginta; et annis, et ramice grauis, ad fugam minus fuit expeditus. Comis fuit et humanus, animo magno, et ad credendum quiduis procliui, cibi potusque temperans. Si quando ira excandesceret, in quosuis citra discrimen temere grassari, ira vbi deferbuit, mox graui dolore suam ipse violentiam detestari solitus. Victoria haec aditum patefecit Selymo in vniuersam Syriam. Qui victoriae commoditate vsus, propere Alepum, inde Amanuum, et Damascum petiit, vbi AEthiopes eum animis exultantibus excepêre, vindicemque libertatis, et patrem patriae salutârunt, publiceque proclamârunt.
Mamaluci fuga Cairum delati, Tomombeium Circassum in Campsonis locum delegerunt. Qui extrema tentaturus arma aduersus Selymum reparat, magna Vernarum Arabumque manu contracta, a Rhodiis tormenta bellica impetrat, ad sextum ab vrbe Memphi lapidem prope pagum Matharaeam balsami foecunditate memorabilem
castra figit, terraque suffossa se munitionibus, hostem insidiis citcumuallare, omni modo studet, nihil eorum quaestrenui et callidi ducis essent, omittens, Gazelli firmis praesidiis Gazam muniendam, ne hosti pateret transitus committit. Selymus de consiliis Tomombeij edoctus, ipsam vrbem Cairum expugnare, inde totam subiugare AEgyptum aggreditur, et quo expeditior in AEgyptum sibi pateret aditus, cum 20000. equitum, addita manu Praetorianorum militum Sinambassam praemittit, qui commisso cum Gazelle praelio victoriam, sed non incruentam reportat. Desiderauit enim supra duo millia lectorum equitum, et claros aliquot virtute bellica praefectos. Gazelles victus, omnibus signis militaribus amissis vix per solitudines euasit. Sinambassa vt subsequuturo Selymo non iniucundum praeberet spectaculum, caesos Mamalucos palis infixit.
Selymus delata ad eum victoriae huius fama, iter cum exercitu laetus ingreditur, vniuersisque in Iudaeam adductis copiis, se cum Sinambassa coniungit, inde post acceptam in deditionem Gazam, cum octanis castris ad vrbem Memphim accessisset, edoctis de consiliis Tomombeij a transfugis, eo euentu cum Tomombeio pugnauit, vt tandem penes ipsum in fugam actis, partim etiam caesis Mamalucis, victoria steterit. Statim in conflictus initio omnia sua consilia hosti prodita esse Tomombeius intellexit, ideo quae potuit in tanta festinatione tormenta, sed fere sine vllo vsu in hostem direxit. Gazelles firma manu Sinambassam adortus, ita copias eius turbauit, vtipse tandem Sinambassa inter Turcicos duces praecipuus occubuerit. Tomombeius vltro Praetorianos lacessiuit, sperans sibi datum iri opportunitatem cum ipso Selymo congredi endi. Tantus etiam Arabum aduersusTurcos pugnantium ardor erat, vt haud dubiam sibi victoriam Mamaluci pollicerentur, cnm accepto signo Praetoriani, viribus adhuc integri eo impetu Mamalucos fessos quidem, sed qui victoriam in manibus habere viderentur, adoriuntur, vt mutata fortuna, paulo ante victores iam victi succumbant. Tomombeius desperata victoria, intra vrbem se recepit, tamquam ibi per obseptas magnis trabibus regiones vrbis publicas, de imperio, de liberis, de vita decertaturus. Sed Selymus cum et situm vrbis, et Tomom beij machinationes a transfugis accurate didicisset, magno ausu vrbem aggressus cuncta perrupit, et cum tridui praelio magnam partem Mamalucorum deleuisset, vt gens tota radicitus excinderetur, reliquos etiam, qui in templa confugerant, seque sub fide dederant, interfici iussit, ipsumque Tomombeium, qui vltra Nilum reparatis copiis extremo conatu ad Nili ripam et pontem praelium instaurârat. Inde reictum
atque in paludibus, in quas desperatione desilierat repertum, de nique in quaestione de thesauris acerbissime tortum, ac tandem vili iumento impositum, perque vrbem circumductum, gula laqueo fracta, ad Basuelam Syriae portam vnco ferreo supra fornicem suspendit, vt transeuntibus spectaculo ludibrioque foret, et AEgypti se victorem esse faterentur. Ad hunc modum Selymus duobus Sultanis sublatis, Mamalucorum in AEgypto impotenti ac superbo regno postremus finem attulit, quod illi ab extincta in Melechsala posteritate Saladini annos tenuerant, circiter ducentos quadraginta tres. Interfectus est Tomombeius Idibus Aprilis, anno a nato Christo, septimo supra millesimum quingentesimum, postridie l'aschae.
Rebus in AEgypto et Syria constitutis, atque ad ministratione AEgypti commendata Caierbeio in praemium proditionis ad Alepum: Gazelli, qui in victoris Selymi fidem regno Mamalucorum euerso se contulerat, Syriae; praeposito, praeter omnium opinionem, abductisque ex omni AEgypto, sed praecipue ex vrbe Memphi, quae Alcairum est, pluribus quam quingentis familiis, quae opibus et claritate generis praestabant, magnaque feminatum et puerorum multitudine ex progenie Mamalucorum, quorum quotquot superfuerant ex praeliis, eos ad vnum omnes Alexandriae in foribus carceris concidi iusserat, rediit Byzantium triumphabundus, bellum deinceps in Christianos atrox moturus. In eo conatu vlcere canceroso renum correptus, toto corpore ex longe lateque serpentis vlceris corrosione foede putrescente, morte, saeuitia tam beluina digna, meritas immanis parricidij poenas persoluit, anno Christi 1520. Septembri mense, apud Chiurlum Thraciae pagum, eo inso in loco, quo Baiazethem patrem acie circum fusum antea opprimere fuerat conatus. Vixit annos 46. regnauit 8. Regnum eius quid fuit aliud, quam tetra et abominabilis carnificina? Tanta quidem vt immanitate saeuissimas feras anteisse videri possit, beluae quam homini similior. Nulli enim ex suis pepercit, dicere solitus, nihil dulcius, quam sine affinium timore ac suspicione regnare, patre sublato, tota adgnati sanguine stirpe excisa a radice, praecipuis belli ducibus ob leuissimas suspiciones interemptis, Mustapha, Calogero, Chendemo, Bostange genero, Iunobassa, filium etiam veste veneno intus atrocissimo delibuta, extinguere cogitasse ferunt, ob quaedam eius de patris immanitare dicta liberiora.
Sed matris astutia repudiatum donum, proque Solymanno cubiculario cuidam datum, ocissime illi perniciem attulisse. Interrogatus aliquando, quare exemplo sui patris barbam non promitteret, respondisse fertur, ne pro libidine subditorum huc illucque inuitus abduceretur. Filium Solymannum crudelem animam exhalans, commen dauit Pyrrho Bassae Cilici, seuere praecipiens, vt se mortuo in Christianos bella mouerentur omissis Persis. Dicere solitus fuit, eum minime sapientem vitum esse, qui rebus semel decretis moram aliquam interijceret. Cunctando siquidem rei gerendae occasiones negligi, eaque intercidere impedimenta, quae prioribus consiliis prorlus sint contraria. In administratione tum bellorum tum rerum ciuilium felix admodum fuit, iustitiae vbique locorum tenacissimus. Cum Bononiae coronaretur Carolus Quintus Romanorum imperator, eo aduenit Venetorum legatus Ludouicus Muzenius, qui Selymi mores et ingenium perspexerat, cum nomine Reipub. Venetae legatus ad eum missus fuisset Cairum, is affirmabat, in Turcia vniuersa neminem esse, qui virtutis, iustitiaeque splendore, tum etiam animi magnitudine, et humaritate ei praeferri possit, nec vllosin eo mores barbaricos animaduerti, singularem etiam in decidendis caussis, rebusque gerendis in eo esse dexteritatem, consiliorumque profunditatem.
Andreas Criti, dux Venetorum, de eo referebat, quod granum quoddam, cuius ea natura esset, vt omnem ex corde tristitiam eijceret, quemadmodum de Nepenthe scribit Homerus, ori solitus fuerit inserere, ne citra animi relaxationem profundis semper rerum gerendarum cogitationibus esset deditus. Venationis fuit studiosus et impiger, minimevxorius, in cibo temperans, a ferculorum varietate alienus. Liberalis fuit et munificus, in bellorum administratione cautus admodum et solicitus, ob saeuitiam omnibus terrori fuit, a paucis adamatus. Sepultus est Constantinopoli, vbi sepulcro eius Graeca, Turcica, et Sclauonica lingua verba haec inscripta sunt:
HIC MAXIMVS ADSVM. SELIM, QVI ORBEM DOMVI. NON BELLA RELINQVO, SED PERGO INQVIRERE. NON VLLA MEFORTVNA POTVIT EVERTERE. LICET OSSA IACENT, ANIMVS BELLA QVAERIT.
Imperij Seulman patrij moderatur habenas,
Regnaque Christiadum cladibus vsque metit,
Antiquam capitille Rhodon, Naxumque, Parumque,
Tyrrheni infestat littora curua maris.
Pannonios multo populatur milite fines,
Et cingit muros clara Vienna tuos.
Inclita Sigethi dum moenia concutit armis,
Cogitur, hinc Stygiam nudus adire domum.
SOlymannus vndecimus Turcorum imperator, in thalamo suo patris Selymi effigiem lecto affixam habuit, additis versibus aliquot, quorum hic sensus est.
SOLDANVS SELYMVS OTTOMANNVS, REX REGVM, DOMINVS OMNIVM DOMINORVM, PRINCEPS OMNIVM PRINCIPVM, FILIVS ET NEPOS DEI. S. S. S. S. Ad calcem tabulae Turcica lingua in huncsensum versus subscripti sunt.
Qui non ipse sua princeps hastilia dextra
Agmen in aduersum Marte fauente iacit:
Nec refugit saeuis caput obiectare periclis,
Dum grauia impauido praelia corde subit:
Iste sciat vanis belli sese artibus vti,
Et votis nunquam fata fauere suis.
Nulla sibi speret suscepti commoda belli,
Hostiles acies quisquis adire timet.
Ad dextram versus Graeca lingua adscripti, quos hunc ad modum vertimus.
Tutus vt imperij princeps sibi sceptra capessat,
Anxia ne dubio corda pauore premat.
Ne putet esse nefas cognatum haurire cruorem,
Et nece fraterna constabilire thronum.
Iura, fides, pietas, regni dum nemo supersit
AEmulus, haud turbent relligione animum.
Hacratio est, quae sola queat regale tueri
Nomen, et expertem te sinat esse metus.
Ad sinistram vero lingua Sclauonica.
Te semel aduersus peccantem mitis haberi
Ne studeas, poena vindice tutus eris.
Protinus ense recidendum, putrescere si quid
Incipiet, clemens rex male sceptragerit.
Ad veniam facilis peccanti porrigit ansam,
Qua se sustentans ad noua damna ruat.
Hasce aliasque complures immanem spirantes tyrannidem regulas, Selymus Ottomannus filio suo Solymanno, imperij regnorumque successori vnico reliquit, vt aduersus Christianum sanguinem eum incitatum, ad bella atroci immanitate gerenda acueret.
Mors Selymi Christianos principes ingenti metu liberasse videbatur, adeoque immani leoni ouem successisse plerique omnes putabant. Nam et iuuenis rerum nondum peritus erat Solymannus, et natura clemens atque modestus apparebat. Sed multos ea spes fefellit, inter quos praecipuus Gazelles Syriae praefectus, audita morte Selymi, se minime teneri ratus obedientia ea, quam Selymo praestiterat, ad Syriam sibi vindicandam animum adijcit. Mamalucos quotquot adhuc reliqui erant, ad se pertrahit, AEthiopes et Arabes adeoque Turcos, qui Selymo minus fauebant, sibi coniungit. Adauctis itaque viribus, certam de regno sibi constituendo spem animo concipit. A magno etiam Rhodi magistro tormenta, aliaque arma bellica et triremes impetrat, ne quid earum rerum deesset, quae vel ad nauale, vel terrestre praelium gerendum forent necessariae. His rebus ita constitutis, Caierbeium in societatem belli, missis ad eum legatis pellicere studet, sperans eum haudquaquam occasionem hanc neglecturum, vel vt Circassi caedem vlcisceretur, vel vt AEgyptiorum Sultanorum denuo regnum erigeret. Verum Caierbeius vel Gazelli minus fidens, vel tantis se conatibus imparem adgnoscens, legatis trucidatis, Solymannum de perfidia et proditione Gazellis protinus certiorem reddit. Solymannus nulla interposita mora Faratem Bassam cum ingenti exercitu aduersus Gazellem in Syriam misit, vt pro merito in eius perfidiam animaduerteret. Gazelles hostium aduentu cognito, licet aliquot iam ciuitates, et inter has Berithum atque Tripolim occupasset, viribus tamen longe se hostibus inferiorem adgnoscens, intra Damasci moenia se conclusit. Quo cum ingentes copias Farates etiam Bassa adduxisset, Gazelles extrema omnia potius tentare, quam hostium fidei sese committere paratus, copias suas eo animo aduersus hostem educit, vt vel vincat, vel pugnando fortiter occumbat. Acre inde praelium exortum est, quod vltra sex horas cum magna vtriusque clade protractum fuit. Tandem penes Turcos, vt qui numero excellerent, (nam vel octoni aduersus singulos Mamalucos pugnare videbantur) stetit victoria. Farates deinde nemine resistente vniuersam Syriam sub Solymanni potestatem redegit. Caierbeio AEgypti administrationem, Solymanni nomine confirmauit, Selymum,
cui infensos esse AEgyptios norat, aspetis verbis triminatus Solymanuum commendauit, vt eorum animos hac simulanone deuinciret, ne et ipsi mota seditione Solymanno negotium facesserent.
Anno sequenti, qui fuit 1521. quietis impatiens Solymannus, ne ab Ottomannica erga Christianam Rempublicam rabie deficere videretur, Belgradum, quae et Alba Graeca, totius Vngariae, adeoque Christianae Reipubl. propugnaculum, ex Pyrrhi Bassae, qui natione Turcus erat, vit ingenti animi et consilij instinctu oppugnauit. Reseruabantur enim in munitissimo isto oppido, vexilla et trophaea Turcis a tempore Amurathis vsque ad Solymanni imperium erepta. Ingenti itaque collecto exercitu, propere famam ipsam aduentu suo praeuertens Seruiam ingreditur, inde Vugariam cui tum Ladissai filius Ludouicus, iuuenis rerum imperitus, nec quicquam praeter nomen regium inter proceres Vngaricos obtinens, praeerat, nemine obsistente petit, vrbemque Belgradum citra vllorum suorum detrimentum expugnat, atque diripit, sibique aditum planum ac facilem non tantum in Vngariam, sed etiam reliqua Christiani imperij regna patefecit.
Belgrado expugnato, anno deinde sequenti, qui fuit 1522. ad occupandam Rhodum magno conatu animum adiecit. Non pauci quidem ex nobilioribus Bassis hanc expeditionem dissuadebant, animo recolentes ingenti cum dedecore et clade, istius insulae expugnationem a Mahomete frustra tentatam fuisse. Verum paternorum praeceptorum memor Solymannus, nihil aliorum moratus consilia expeditionem suscipere, eique vltro interesse nihil cunctatus est. Sub finem itaque mensis Iunij classe instructa quadringentorum nauium, exercituque viris bis centenis millibus constante, collecto cum valido machinarum bellicarum robore Rhodum appulit. In sextum vsque mensem durauit obsidio, eaque magni Rhodiorum magistri Philippi Villadani, tum reliquorum equitum virtus enituit, vt saepius infeliciter, et aggeribus et cuniculis actis Turcae expugnationem tentarent, multisque Rhodiorum virtute, eaesis, dysenteria etiam triginta fere millibus extinctis, iam Solymannum instituti sui poeniteret: cum recentem ex Natolia militem,
Farathes Bassa, Caierbeius vero Alexandria, quadraginta triremes frumento oneratas adducit. Nouis hisce confirmatus auxiliis Solymannus, ab vrbis ex pugnatione nihil remisit, praesertim cum magna murorum parte destructa, sublatoque iuuentutis robore, aduersus hostilem impetum Rhodiis satis haud esse virium animaduerteret. Sub tem pus illud ex Hispania Romam reuertebantur Adrianus VI. Romanorum pontifex, mediocres secum ducens copias, tum etiam aliquot triremes, quas ad subsidium Rhodiis adduci hortabantur, sed frustra, cardinalis Medices, qui postea ad pontificiam dignitatem euectus, Clemens VII. dictus fuit, et cardinalis Farnesius, qui factus pontifex, Pauli III. sibi nomen vsurpauit. Christianorum itaque principum auxiliis se destitutum esse animaduertens magnus Rhodiorum magister, facta deditione, iis conditionibus hostium violentia cessit, vt qui vellent, relictis machinis bellicis, quae possent libere secum auferrent. Quibus pactis religiose stetit Solymannus, vrbemque cum triginta virorum millibus modeste ingressus, ea erga Philippum Villadanum vsus fertur humanitate, vt eius fortunae non parum condoluisse visus fuerit. Sic cum magna sui gloria, ingenti vero Christianae Reipubl. dedecore et detrimento Solymannus insula Rhodo nobilissima potitus est, quae, vt Thomas Gnichardus ait, aerumnosae Graeciae fuit protectio, peregrinantium diuersorium, naufragorum portus, miserorum asylum, languidorum xenodochium. Facta fuit deditio ipso natali die Christi, qui aunum salutis inchoabat 1523.
Post bellum Rhodium Caierbeius AEgypti praefectus, fato functus successorem habuit Acomathem Bassam, qui nouarum rerum studiosus, tyrannidem Cairi assectauit. Verum a Turcis, qui fideliori erga Solymannum erant animo, oppressus, temeritatis suae poenas luit. vtque motas Cairi seditiones Solymannus compesceret. Habraimum Bassam, virum magni animi multique consilij eo amandauit. Quem tamen sedatis turbis Constantinopolim mox reuocauit, eo quod eius in rebus gerendis opera difficulter careret, omnibusque suis regnis gubernatorem praefecit.
His ita pestis Vngariam sibi debellandam Solymannus proponit, paratisque omnibus ad expeditionem necessariis, in exercitu suo ducens bis centena millia virorum, Vngariam ingressus est, anno 1526. Cumque Taurinum, Albam Graecam nunc vocant, venisset, praemisit Balibeic duce equites, qui quam longe lateque possent excurrendo,
hostium agros popularentur, rex tum Budae erat, et vel deserendum regnum, vel asserendum manu videbat. Itaque quas potuit copias coegit. Sed et Boemi et Germani aliquot pontificis Romani (vt ferebatur) pecunia conducti aduenêre. Verum omnium numerus 24000. excessisse negatur. Erant ex Pannonicis cum rege inter alios duces, et Gregorius Lepusius, frater Ioannis, praesidis eius regionis, quam olim lazygas incoluisse perhibent, nunc Septem Castrensis nominatur, qui ipse cum magna validaque manu indies expectabatur. Et praesides multi, interque illos vnus praecipua audacia, Paulus Tomereus Colecensis, familiae Franciscanae, homo imperitus et temerarius, sed et manu promptus, et animo imperterrito. Is quia semel atque iterum inconsulte euagatas turmas pauculas praedonum vicinorum retuderat, et quia strenuum olim egerat militem, ducis etiam opinionem conceperat. Cui laudi inhians, regem impellere atque pene cogere, vt hosti obuiam iret. Ergo infelix rex aetate pene adhuc puer, destitutus, et prudentum virorum consiliis, et fortium atque bellatorum copiis, etiam vt aliqui tradidêre, et multa suspicati permittunt, circundatus fraude et infidiis suorum, Buda egreditur, vthosti occurrat, alacris atque exultabundus, nec formidinis aut timiditatis vllam significationem praebens, relicta Maria vxote ad Brespurgum. Et ad Magiacum, quod intra Budam et Taurinum situm est, castra posuit. Balibeius, quem cum equitibus ad vastandam Pannoniam praemissum supra diximus, omissis agris, exercitum regium obseruare et carpere, et a pabulatione atque aquatione prohibere, diuisisque suis equitibus, quos habebat secum ad M. XX. in quatuor partes, ita infestis excursionibus premebat regios, vt cum vna pars de diei quadrante fessa reciperet se, altera mox succederet, atque huic deinde tertia, et isti postremo quarta, totus dies perpetua insectatione et vexatione hostium consumeretur. Exercitus regius sese intra castra, obiectis carris atque plaustris continere primum: deinde cum vsque adeo in angustum redigeretur, vt iam ad fluuium nemo auderet accedere, cogerenturque intra castra puteis effossis, aquam quaerere, placuit Pannonibus, authore Tomoreo, et Gregorio Zepusio, fortunam belli experiri, minime probantibus, ac potius vehementius dissuadentibus Germanis et Boemis ducibus, qui censerent Zepusium saltem operiendum, is enim aduentare iam nunciabatur. Conuenerant aunt vniuersae Turcicae copiae ipseque Solymannus aderat, neque pauciores habuit, vt certe cognitum est, ducentis millibus bellatorum. Sed vrgentibus suis, rex hoc modo dixisse fertur, se non esse timidum neque ignauissimum futurum, cupere,
vt quisque vir fortis esse velit, se suae vitae ac sanguini non decreuisse parcere. Ita productus exercitus regius, et instructa acies fuit a Tomoreo, permistis inter se equitibus ac peditibus, quo ordines dilatarentur: id quod ad ingentem hostium multitudinem, ne includi sui atque cingi possent, excogitauerat. Regem in prima acie collocatum fuisse ferunt, inqueconflictu et impetu pugnae ad primos protrusum. Alij tradidête, separatim cum mille equitibuspost aciem constitisse, quod exitus rei videtur refellere. Bellicis machinis abundabant, vt solent Turcae, illisque globi contra regium exercitum directe immissi, sed sine detrimento: sublimius enim lati illi, hastas modo quorundam perculêre. Regia machinae, et paucae et futiles non multum hostibus nocere potuerunt. Sed Turcae tanto maiore numerosioreque multitudine vndique exercitum regium non solum sepsere, sed etiam implicuerunt, neque solum repugnantes profligare, sed etiam castra iam oppugnare, ad quae ipsa quoque, cum regij duces respicerent, et defendere cuperent, diminuti pugnatores, et ordines distracti fuêre. Itaque celeriter fuga orta, ducibus plerisque viris strenuis, et qui cladi suorum superesse nollent, interfectis. Praesules multi caesi, interque illos Tomoreus, magis intrepidus miles, quam consultus dux, fortissime dimicans cecidit. Capti pauci, Zepusius, dum in nauem citato equo insilire nititur, neque illam potest attingere, Danubij aquis delapsus in fluuium, obruitur. Rex fuga cum in equo vasto, ipseque grauibus armis onustus, ad non magnum amnem venisset, vno modo comitatus, qui ante eum, vt postea narrasse fertur, in vlteriorem ripam euaserat, transiturus et ipse, praecipitato equo, in aqua et limo suffocatur. Putabatur amnis vadum a fugientibus, quasi cauato alueo corruptum fuisse, vt minus iam peruium esset. Sunt qui tradiderint appetentem equum ripam, retroactum super regem incidisse, itaque illum oppressum. In illo non magno quidem neque celebri amne periisse nobilissimum regem et eximium adolescentem illius verbis, qui vnus comitatus eum esset, creditum: et corpus exanimum non procul ab indicato ab eodem loco paulo inferius postea repertum, sepulturae, mandatum est. Hoc praelium quo anno diximus 4. Kalend. Septemb. commissum. Solymannus autem victoria metuendus et ferox, derisa hostium temeritate et imprudentia, vsusque fortunae prosperitate, Budam statim occupat, arcemque in deditionem praesidio accepto, spoliat atque diripit. Fuerat ante illa studio quodam singulari regis Matthiae, et operibus et instructione admirabili exculta, signisque ac tabulis exornata: in primis aunt omni genere librorum diues. Nam Matthias, vt verae virtutis amator, doctrinam
et artes sapientiae incredibili fauore ac studio prosecutus fuit. Hac igitur, vt dixi, direpta ac spoliata, quia iam hyems prope erat, re melius, quam sperare auderet, gesta, in Thraciam reduxit copias Turca, et victoriam maxima festiuitate celebrauit.
Insigni hac parta victoria Solymannus sequenti anno Euboeam infestis copiis petiit, nemineque impetum eius sustinente, obuia quaeuis depopulatus, facili momento vniuersam regionem occupauit, vnde nouo sibi ad Christianorum regna patefacto aditu, suas res non parum auxit. Inderursus anno 1529. in Vngariam denuo cum numeroso exercitu irruit, omnibusque late vastatis, Viennam Austriae vrbem celebrem, graui obsidione adortus est 6. Kalend. Octob. Fama est eum bis centena et quinquaginta armatorum millia sub signis habuisse. Obsidionis initio aliquot ex captiuis Viennam remisit, nunciaturos suis, quanto cum apparatu aduenisset. Si deditionem vltro facturi essent, ab omni iniuria temperaturum, sin victoris cursum impedirent, omnes ferro et igni interituros. Vbi vero contemni suas minas videt, quindecim vineis admotis, cuniculisque et subterraneis meatibus actis, muri nitebatur subuertere fundamenta, et muro locis aliquot disturbato, suos vrbem inuadere iubet, quos virtus ciuium et bellacorum, qui intra moenia pro patriae salute fortiter pugnabant, ita excepit, vt non sine magna suorum et clade et infamia, retro cursum vertere cogerentur.
Vicies muros subiisse hostis dicitur, vicies cum ingenti strage a moenibus repulsus Dei virtute, et fide atque defensione illustrissimi principis Philippi comitis palatini. Post multos irritos conatus Turcorum imperator omni spe vrbis potiendae abiecta ad Idus Octobris exercitum abduxit, sexaginta hominum millibus et amplius in oppugnatione amissis.
Anno deinde 1530. ingentes rursus copias, bis centena virorum millia in Vngariam et Bohemiam adducit, ferroque et igni omnia depopulatus exitialem toti Bohemiae cladem intulisset, nisi conatibus eius mature obuiam processisset Imperator Carolus V. cuius virtutem exhorrens Solymannus infami fuga salutem tueri coactus, multis amissis, trepide collectis impedimentis inde recessit.
Anno 1532. Solymannus ad Persarum imperium sibi armis vindicandum animum adijcit, ingentique coacto exercitu Ismaelem
Sophum regnis, quorum multa sub suo habet imperio, deijcere conatur. Sophus de Solymanni conatu certior factus, handquaquam ignauo animo se suaque defendenda suscepit, firmissimisque instructus copiis, quae et Hispanorum militum robore sumata erant, eo euentu cum Solymanni exercitu praeliatus est, vt fugatis caesisque Turcis, magnam victoria haec Persis gloriam attulerit.
Eodem tempore, Tunete potitus est Solymannus per Barbarossam piratam. Distracta enim in factiones ciuitate, cum rege mortuo vterque filiorum regnum sibi vendicaret, Barbarossa sub praetextu pacis stabiliendae vrbem ingressus, alterum fratrem e medio sustulit, Turcicumque vexillum sub auspiciis Solymanni in foro erexit.
Regno hunc ad modum pulsus, qui superstes erat erat frater Halaasan ad imperatorem Carolum V. confugit, qui vt Solymanni et Barbarossae conatus retunderet, mature, antequam vlterius eorum tyrannis progrederetur, obuiam eorum perfidiae et violentiae eundum ratus, ingenti classe adornata 25. Iulij, anni 1536. Barselona soluens, ventis secundis Africam petiit, primo Gouletem Tunetensis regni arcem validissimam, et praesidiis Turcicis firmiter munitam expugnauit, inde Tunetem, olim Carthaginem dictam, magna vi adortus. Barbarossa licet exercitu instructus esset numeroso, fugae tamen, quam vel suae vel suorum virtuti confidere maluit, relictisque intra vrbis moenia regiis thesauris, et amico quodam Mustapha, Algierum trepide se recepit. Tunetem itaque Caesar, Mustapha vltro se dedente, victor occupauit, sublatisque e medio Turcicis praesidiis Halaasanem in integrum restituit, et viginti Christianorum millia, qui a Barbarossa in vinculis relicti fuerant, liberauit, viaticoque benigniter praebito, ad suos quenque remisit.
Hac insigni parta victoria imperator Halaasanem sibi tributarium et Christianis amicum esse iussit, inde Romam ingressus pontifici Romano pedes exosculatus est.
Sub annum insequentem 1537. Solymannus in Ponto et Propontide 150. triremes, biremes 80. ducenta simul et quinquaginta varij generis nauigia collegit, quibus Corcyram Venetae ditionis insulam aggressus est, decem dies obsidet, incensisque suburbanis, et agris deuastatis, multisque incolarum aut occisis aut captis discedit. Zazinthum et Cythera populatur, AEginam expugnat et complanat. Parum capit, Naxum tributarium facit. In Apuliam, maiorem et meliorem classis partem, in quam 10000. lectorum peditum, et 2000. equitum robustissimorum imposuerat, mittit, et
totam Tyrrheni maris oram ibi depraedatur. Classes imperatoris. pontificis, Venetorum coniunctae, ducum ambitione et discordia dissipatae sunt.
Anno 1541. Solymannus Peloponnesum infestat, et ciuitates, quae Venetorum erant ditionis expugnat. Eodem anno Ioannes Vaiuoda moritur, relicto infante Stephano, cuius tutelam Solymannus ipse, occupata Buda, et Pesto expugnato suscipit. Sub annum itaque subsequentem expeditio in Vngariam ab imperij proceribus decreta fuit, duce Ioachimo Brandeburgensi electore. Verum peste exercitum infestante, parum ea expeditio felix fuit.
Anno 1543. dum Carolus imperator et Franciscus rex Galliae, infestis armis conflictantur, Turca interim suis rebus intentus arcem Vngariae Grauensem, et Albam regalem occupat. Anno 1552. Turci vltra Posonium progressi a Mauricio Saxone duce repelluntur. Anno sequenti a Persis magno praelio victi sunt. Nec solum ab eo tempore in bellis gerendis minus felix fuit Solymannus sed etiam domesticae ipsum asflixerunt calamitates. Caroli imperatoris virtutem in bellis gerendis felicitatem post Tuneticam expeditionem haud dissimulanter exhorruit. Melitem insulam, anno 1565. fiustra Rhodiis eam equitibus fortiter defendentibus, oppugnauit. Sigethi oppugnationi intentus moritur, cum regnasset annis 48. Anno aetatis 67. a teparata per Christum salute, anno 1566.
Filius ipsi erat insigni animi magnitudine et virtute praeditus Mustapha, quem ex falsa affectati regni suspicione, persuasus a nouerca eius Rosa, quae suos liberos ad imperij successionem omnibus modis euehere nitebatur, crudeli facinore anno 1555 [reading uncertain: print faded]. interfecit. Qui supererant Baiazethes et Selymus filij, patre adhuc superstite inter se de imperio dimicarunt, anno 1559. Baiazethes apud Persas, ad quos a Selymo victus confugerat, mortuus est. Selymus itaque solus ex filiis Solymanni superstes, patri in imperio succedit, anno 1567.
Potentia, diuitiis, liberalitate, iustitia facile maiores suos omnes superauit Solymannus. Tum etiam omnis generis munitionibus, machinisque bellicis ita fuit instructus, vt Christiani principes aduersus eins potentiam non tam suis viribus, quam diuini numinis auxilio tuti fuisse merito iudicentur.
Ingenioque armisque ferox in regna parentis
Succedens Selymus, nilpatre auoque minor,
In Cyprios diri conuertit praelia Martis:
Niconiae saeua moenia clade ruunt.
Hinc Famagustam similis fortuna fatigat,
Immensas aufert ensis et ignis opes.
Oppressum tutare gregem, rabidosque tyrannos
Amandris arce Christe benigne tuis.
SOlymanno ad Sigethum defuncto, Mahomethes ex primoribus belli ducibus praecipuus, callide imperatoris mortem, vt in officio milites facilius retineret, dissimulat, et celeriter Selymum de morte patris, per literas certiorem facit. Qui nulla interposita mora Constantinopolim recta pergit, vbi a Bostange imperatoris praefecto honorifice exceptus, omnibusque imperatori condecentibus officiorum generibus ornatus, solenni ritu imperator renunciatus fuit. Inde ad exercitum profectus, vbi Solymanni patris sui mortem deflere visus est, laeta mente a militibus, quos hactenus Solymanni mortem magna arte Mahomethes celârar, imperator salutatur. Selymus vt initia imperij firmiora sibi redderet, inducias cum imperatore Maximiliano II. paciscitur. Anno deinde supra sesquimillesimum septuagesimo, ne ab Ottomannico ingenio desciscere videretur, aduersus Venetos belli occasionem quaerens, missis ad eos legatis insulam Cyprum ab iis sibi deposcit. Iure autem Cyprium regnum sibi deberi putabat, tum propter AEgyptium et Hierosolymitanum regnum, ex quo Cyprium exortum fuit, tum etiam propter Constantinopolitanum imperium, cui antiquitus Cyprus insula paruerit. Ad quae cum Veneti fortiter responderent, se iniustam illam tyranni vim vi propulsaturos, Selymus ingenti classe instructa subito Cyprum adoritur, grauique obsidione oppugnatam, Nicosiam Cypri metropolim expugnat, obuios quosqne citra vllum vel sexus vel aetacis discrimen trucidat, si qui clade isti essent superstites, eos in perpetuam seruitutem abductos partim Constantinopoli, partim Alexandriae in foro venales exposuit. Expugnata fuit Nicosia, Cypriorum olim regum sedes, anno supra sesquimillesimum septuagesimo primo, Septembris die vndecimo. Deinde et Famagustam ad deditionem cogit, vbi contra pacta et datam fidem, non minore quam Nicosiae saeuitia et crudelitate vsus est.
Quae tyranni perfidia et immanis saeuitia caussa fuit, vt perpetuum et sacrosanctum foedus ad retundenda arma Turcica foedus inirent Veneti, Romanus pontifex, et Hispanorum rex. Qui etiam coniunctis viribus ingenti instructa classe, insignem et nunquam non memorabilem victoriam de Turcis retulerunt, et facile retundi posse Turcicam rabiem hac sua victoria docuerunt, quatenus ciuilibus sopitis discordiis, concordibus Christianorum principum armis obuiam ei iretur.
BReuiter hactenus exposuimus, quae ad Turcici imperij originem et incrementum, tum praecipuas Ottomannorum res gestas spectant. Restat vt indicetur, quibus nam fundamentis imperium illud firmiter adeo innitatur, vt omnibus totius orbis terrarum principibus magno ausu, et pari felicitate Ottomanni se opponant, destructisque praecipuis regnis, sui imperij terminos in dies latius extendant.
Iis militum praesidiis accurato ordine constitutis munita est potestas imperatoria, vt viribus ad defendendum et prorogandum imperium haud facile destituatur: praecipui sunt palatij custodes et regis satellites, quos Spahioglanos nuncupant, quasi dicas nobiles pueros vel filios. Spahi enim Turcorum lingua nobilem, Oglan vero puerum aut filium significat. Hi in horto imperatoris educantur, eiusdemque filij appellantur, in omnibus rei militaris artibus exercitatissimi. His plerunque legationum, summarumque praefecturarum per regna, nationes, prouincias, ciuitates, munera committuntur. His etiam concubinae et filiae imperatoris nubunt. Numerus eorum millenarium complet. Vestibus amiciuntur splendidis et preciosis. Quilibet septem aut octo sub se habet milites. Equitantes dextrum imperatoris latus claudunt.
Soluphthari vna cum Spahioglanis educantur, parique potestate et dignitate pollent. Et horum sunt mille, qui preciosissimis quoque induti vestibus, et equis, quos Salastharos vocant splendide ornatis vecti, ad sinistrum imperatoris latus incedunt.
His deinde accedunt mille equites, tertium ab imperatore ordinem obtinentes Vlufagi, delecti ex numero Ianizarorum, aut praecipuis militibus Bassarum, qui fidelitatem et suam virtutem memorabili aliquo facinore declararunt. Hi tres militum ordines ex Christianorum filiis, qui a parentibus abstracti in Mahometana lege informantur, sunt constituti.
Hos sequuntur Caripici, equites mille selectissimi, mira audacia et celeritate praediti, arcu, sagittis, hastis, clypeo, et curuis gladiis vtuntur, seque armant. Ex variis prouinciis hi Mahometani origine congregantur, e Persis, Turcis, Mauris, ex Syria, Libya, Tartaria, stipendiis ornantur splendidis. Ea libertate gaudent, vt liber ipsis in quasuis aedes, Constantinopoli morante imperatore pateat aditus. Inter haec selectissimorum equitum millia imperator Tureicus, quoties vel hostibus obuiam procedit, vel alia de caussa peregre iter facit, medius incedit. Accedit praeter haec quatuor equitum millia ingens famulorum numerus, qui armorum splendore dominis parum cedentes, ingens robur huic equitatui addunt. Qui eo ordine Turcicos illos satellites, heros suos densato sequuntur agmine, vt ad nutum quisque heri sui ad quaeuis officia parati adsint.
Firmissimum praeterea imperatoris Turcici sunt praesidium duodecim millia Ianizarorum, qui omnes pedites et Christianorum filij in re militari sunt exercitatissimi, partim in aula Turcica, partim in Natolia inter Turcos educati. Christianorum enim liberi, quos vel ratione annui tributi, vel bello captos Turcicus imperator accipit, inter Turcos certo ordine ita distribuuntur, vt in bellicis artibus singulari in dustria informentur. Acinace, arcu, et oblongis bombardis vtuntur. Pro galea est ipsis peculiare capitis tegumentum, quod Exarcolam vocant, colore album, ex coacta crassiore lana densatum adeo, vt gladiis sic impenetrabile. A tergo latior cauda demissa ceruices munit, a fronte ornantur aureo velargenteo cono, qui cristas sustinet: sagittis, hastisque et paruis securibus rem gerebant. Sed aetate nostra hastis arcubusque abiectis, imitatione nostrorum sclopetis vtuntur. Horum potissimum fidei se committere solet imperator. Milites enim sunt fortissimi, et in pugna velut triarij ad extremum impetum referuantur integri. Raso mento, barba solummodo labra integunt, quam mystaca vocant, ipso vultu formidabiles. Ex diuersis hi et variis colliguntur nationibus. Sunt inter ipsos Illyrij, Macedones, Vngari, Graeci, Germani, Poloni, Borussi, Seruiani, omnes tutelae imperatoris praeter illa quatuor equitum millia destinati.
Sunt praeter hos et alia Ianizarorum 10000. qui aetate minores sunt iis, qui imperatorem comitantur, hinc inde per munitiones, et propugnacula, quae Christianorum aliorumque hostium regnis sunt opposita. et rursus alia 6000. per arces imperatoris distributi. Decem deinde iuuenum millia omnis generis bellorum exercitiis, in diuersis locis assidue ad militiam formantur, ex quibus, si qui ex
superiorum classibus deficiant, noui subinde in illorum contubernia adsciscantur. Et quidem hi omnes nullius Bellerbeij vel Bassae imperio subsunt, sed immediate ipsum imperatorem suum dominum adgnoscunt. Nec pari omnes gaudent stipendio, sed pro vniuscuiusque fortitudine stipendia et praemia diuersa, nulla intercedente gratia decernuntur.
Ordinem hunc Ianizarorum primus instituit Amurathes, nec ab eo tempore vnquam in praelio victi, dissipati aut caesi leguntur, sed contra, re iam desperata, victoriam perditam recuperasse, et reliquo iam dissipato exercitu, suo interuentu victoriam ex hostium manibus extorsisse. Viri sunt bellicosissimi, adeoq; Turcici exercitus quasi robur et medulla. Deni semper in vno contubernio coniunguntur, qui decurionem sibi eligunt, et singulis peculiare munus assignant. Vni committitur cura comportandi ligna, alij coquendi cibos, alij vero tentoria figendi, rurfus alij excubias canendi, et in summa ita concordia, et tranquillitate vna viuunt. Sunt deinde et centuriones, alijque duces supra mille. Supremus dux omnium, qui maximae est authoritatis, AGA appellatur.
Ex Ianizaris etiam eliguntur, qui praecipui sunt inter milites et satellites imperatorios, Solakhi, qui et corporis proceritate et rerum bellicarum peritia reliquis eminentiores, arcu et sagitta armantur, sagittas eiaculandi peritissimi, proximeque latus imperatoris cingunt, neruo semper impositam habent sagittam, pileo incedunt tecti acuminato. Et sane in vniuersum Ianizari Macedonum phalangem referre videntur. Tali vt diximus, tum equitatu, tum peditatu Turcarum munitus imperator vniuerso orbi terrarum est formidabilis, et tantum non omnia terrarum regna sub triste iugum seruitutis mittit.
Summi duces militiae, et prouin ciarum praefecti vocantur, Beglerbeij, quasi dicas domini dominorum. Hi vniuerso equitatui, ipsisque Sangiacis, qui duces sunt copiarum pedestrium, et ciuitatum praefecti, imperant.
Primus est Graeciae Beglerbeius, sub quo omnes Europae nationes continentur, quae Turcico imperio subsunt. Sangiacos sub se habet triginta. Sangiacis parent Sobassiz quadringenti aut plures, qui sunt vicarij per minora oppida distributi. His etiam subsunt viginti equitum millia, qui Tymariota vocantur, sicdicti, quod ex Tymar, id est aerario stipendium annuum recipiant.
Singulis praeterea Sangiacis subsunt mille Spachi, quorum quilibet meret tribus aut quatuor equis, pro ducentis ducatis annuis. Vocantur autem Spachi, serui magni Principis.
Praeter hos infimi ordinis sunt equites Alcantzi, qui et Aconizij, crudelissimi vastatores, qui absque vllo salario militantes, igni ferroque cuncta vastant. Nec quicquam praedae aut manubiarum in his repeti solet. Et hi excedunt numerum triginta millium. Bidui itinere reliquas copias praecedunt, exploratores rerurn hostilium. et depopulatores immanissimi.
Asapi peditum sunt vilissimi, sagittandi in primis periti. singulis mensibus pro salario tres aureos Turcicos accipiunt. In vrbium oppugnatione primi ipsi periculo obijciuntur, nec strages ipsorum magni aestimatur.
Asia sex habet Beglerbeios. Primus est Anatoliae Beglerbeius, cuius administrationi commissae sunt Pontus, Bithynia, Lydia, Phrygia, Maeonia, et Caria regiones, comprehensae sub Anatoliae appellatione. Huic parent duodecim Sangiaci.
Secundus est Beglerbeius Caramanniae, quae antiquitus Cilicia dicta est, et Lyciae, Lycaoniae, atque Pamphiliae. Sub se habet septem Sangiacos.
Tertius est Beglerbeius Amasiae, et Toccat, quae est Cappadocia, Galatia, et Paphlagonia. Sangiacos sub se habet quatuor.
Quartus est Beglerbeius Anandulae, quam alij vocant Aladulam. Hi sunt montes Armeniae, veteribus dictus mons Taurus, nunc vero Cacaz. Huius imperio subsunt septem Sangiaci. In eadem prouincia 30000. equitum sunt, sine stipendio merentes, immunes a subsidiis, vt Alcantzi Graeciae.
Quintus est Beglerbeius Mesopotamiae, cuius metropolis est Edessa, in sacris literis Rages. Hic sub se habet duodecim Sangiacos, Spachorum viginti quinque millia, qui minori stipendio donantur, quam alij, eo quod sint in finibus terrarum Sophi.
Sextus est Beglerbeius Cayri vel AEgypti, sedecim Sangiacos, Spachorum viginti millia sub se habens.
Hunc ad modum distributione prouinciarum et praefecturarum facta, miles nunquam imperatori Turcico deest, et si qui vel in praeliis occumbant, vel per aetatem ad militaria officia minus sunt idonei, alij semper in illorum locum surrogantur. Nam quarto quoque anno ex Graecia et Anatolia adduci curat magnusTurcarum princeps Christianorum liberos masculos, tanto numero,
vt vltra decem millia colligat, ex quibus elegantiores in suum palatium assumit. Reliquos in Bursia et Caramannia interagricolas et pastores curat distribui, vt ibi laboribus agriculturae vacantes, ad labores perferendos indurentur, Turcicumque idioma addiscant. Exacto quadriennio, cum alij a tributariis Christianis adducuntur pueri, illi Constantinopolim euocantur, vbi diuersis artificiis instructi, inter Ianizaros, vt illis ministrent, distribuuntur, ex ministris deinde in contubernium Ianizarorum cooptantur, aut ad alia officia conscendunt. Sic tristissima Christianorum seruitus perpetuum eumque exercitatissimum Turcico imperatori suppeditat militem.
Quatuor porro summae authoritatis sibi adsciscit consiliarios magnus Turcorum princeps, cum quibus de rebus omnibus tam belli, quam pacis tempore deliberat. Eos vocant Visier Bassas, qui et ipsi ex eorum numero sunt, qui Christo abnegato, Mahometanae impietati sese addixerunt. Horum magna est potentia et authoritas, et reditus ingentes. Sunt inter ipsos, qui sex millia ministrorum suis stipendiis alunt. Summa rerum bellicarum administratio est penes duos Beglerbeios, Beglerbeium Graeciae, et Beglerbeium Anatoliae.
Quod ad linguam in aula Turcica vsitatam attinet, haud vna vel lingua vel dialecto vtuntur. Sed pro nationum diuersitate, diuersae etiam linguae sunt in vsu. Praecipua tamen est lingua Turcica, qua imperator ipsemet ex legis praescripto vtitur, vnde et lingua imperatoria vocatur, non quod reliquis praestet, cum lingua sit prorsus barbara, sed quod Turcorum imperator in inauguratione solenni sese, Ottomannica id lege iubente, obstringat, quod prae aliis linguis Turcicam euehere, ornare, et excolere velit. Quae caussa est, quod in aula Turcica haec lingua aliis sic vsitatior, licet ex animi sui sententia quisque lingua sibi grata vtatur. Post Turcicam reliquis praepollet, Arabum atque AEthiopum lingua, eo quod Alcoranus ea lingua conscriptus sit. Tertium locum obtinet Illyrica, Ianizaris maxime in vsu, quae etiam copia sua omnes alias orbis terrarum linguas excellere iudicatur. Huic succedit lingua Graeca Constantinopoli inter ciues, et Perae, adeoque per totam Graeciam vsitata. Praeter has aliae complures in aula Turcica in frequenti sunt vsu, pro nationum, quae imperio Turcico subiectae sunt diuersitate.
DIsciplina militari et iustitia, facile omnibus aliis nationibus palmam praeripiunt. Nec vel olim tantus institiae rigor circa disciplinam bellicam inter bellicosissimas gentes facile deprehendi potuit, quantus inter Turcos hodie obseruatur. Nam et minimum quoduis facinus morte vindicatur. Vnde vix vnquam compertum est, seditionem inter eos quamuis in maximo exercitu concitatam esse. Et quidem tribus de caussis re militari Christianis praestare videntur Turcae. Prima caussa est, quod inter Turcos, ducum per omnia dicto sint audientes milites, et ex eorum nutu toti pendeant. Quod inter nostrates milites perrarum est, quippe qui frequenter mota seditione ducem pro sua libidine in transuersum rapiunt.
Altera caussa est, quod hostem aggredientes Turcae omnino sibi persuasum habeant, vnicuique et modum et tempus mortis ineuitabile destinatum, adeoque fronti quasi inscriptum esse, nec fieri posse, vt tempus illud vel anteuertataliquis vel excedat.
Tertia caussa est, quod et pane et vino facile abstinere possint, vel sola oriza et aqua contenti, quin et a carne, si vsus ita postulat, sibi temperantes. Quod si orizae desit copia, puluere vtuntur, quem ex carne salita coufectum, vt vrgenti inopiae succurrant, secum vehunt, eo in calidam aquam immisso, pultem sibi inde coquunt, qua famem sedare assolent. Nec raro vrgente fame in cisis equorum venis sanguinem hauriunt, quo inediae succurrant. Equorum etiam caro ipsis cibus est pergratus, vnde haud facile equum licet grauiter saucium abijciunt Ad quosuis labores sustinendos, ad pericula quaeuis subeunda, ad famem, sitim, et quasuis aerumnas tolerandas nostratibus militibus sunt exercitatiores, adeoque ad omnem fortunae aleam sunt paratissimi. Cum ergo et laborum et inediae sitisque, tum etiam frigoris aetusque sint rolerantes, tum erga duces suos obsequentissimi, inter se ipsos vero concordiae studiosissimi, haudquaquam mirandum est, optato in bellis gerendis successu ipsos gaudere.
Caeterum de bellicis virtutibus, tum etiam modo aduersus hostem immanissimum belli suscipiendi, administrandi, adeoque gerendi aptius iudicabunt, qui in armis aetatem suam exigunt, quam qui vitam agunt vmbratilem. Nec enim immerito Hannibal ille dux calliditate, solertiaque facile cuiuis alij praeferendus, vt insanum hominem et delirum irrisisse videtur Philosophum, suauiter de ro militari rhetoricantem. Hoc vero intimis votis optandum erat,
vt Christianae Reipubl. proceres serio vitae suae et subditorum emendationem quaerentes, piis ad Deum precibus aduersus immanissimum hostem pugnarent. Nec enim dubium est propter peccata nostra et idololattiam, Turcorum potentiam et saeuitiam nostris imminere ceruicibus, nec diffiteri possumus, Turcos et Scythas, adeoque Tartaros esse eos, de quibus Ieremias cap. 6. vaticinatur: Ecce, inquiens, populus venit deterra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae. Sagittam et scutum arripiet, crudelis est, et non miserebitur, vox eius quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi viri ad praelium, aduersus te filia Sion. Idololatriae veraeque doctrinae corruptelarum, denuo in ecclesiam Christi irrumpentium, ac impia Dei ministrorum persecutio, aliorumque scelerum impune inter eos, qui se Christianos profitentur grassantium, poena est tyrannis Turcica: eam ergo vt a nobis amoliamur, necesse est, et ante omnia flagitiorum sordes eluamus, Deumque peccatis nostris irascentem per vitae emendationem, assiduasque preces protectorem, bellique ducem conciliemus. Hoc belli iacto fundamento si discordiis ciuilibus sopitis, concordibus animis, iunctisque viribus Christiani principes aduersus immanissimum hostem arma expediant, breui Christianae Reipubl. incrementum, Turcicae vero tyrannidis dis dissolutionem triumphantibus animis conspiciemus. Quod faxit, qui cum Patre suo et Spiritui sancto viuit et regnat in sempiterna secula IESVS CHRISTVS.
FINIS LIBRI PRIMI, DE ORIGIne, incremento, et rebusgestis Turcorum.
Quinque sunt libri huius partes.
In prima parte agitur de Mahometana religione et legibus, quorum breuis additur explicatio, tum etiam de septem peccatis mortalibus.
In secunda parte, de Turcarum templis, hospitalibus, personis religiosis, et de iustitiae administratione.
In tertia parte, de Turcarum vita et moribus, de aula imperatoris Turcici, eiusque administratione et officijs.
In quarta, de Turcici imperatoris stipendiarijs militibus, ducibus, centurionibus, praefectis, alisque extra aulam ministris.
In quinta, de militibus hinc inde per Graeciam, Natoliam, aliasque prouincias distributis. Sub finem etiam recensentur memorabiles aliquot clades inter filios Baiazethis, et cruentum illud praelium inter Selymum et Sophum Persarum regem.
OMNIS Turcarum religio, leges, orationes, sacrificia, eleemosynae, et quicquid ad salutem animae consequendam necessarium ducunt, ex libro, quem sua lingua Musaph nominant, promanat. In triginta pattes vel tomos liber iste distributus est, Arabeseum Curaam vocant, quasi dicas, principium et finislegis Turcicae. Huic libro omnis eorum religio veluti fundamento innititur. Et citra omnem haesitantiam asserunt Turcae, hunc librum per orbem terrarum ab archangelo Gabriele, ipsorumque aduocato Mahomete, ex singulari gratia Dei distributum euulgatumque esse, adeoque Mahometem ipsum vnacum suis discipulis concinnasse, et fuse ita descripsisse. In tantohonore librum istum habent, vt nemo, nisi a vertice ad plantam vsquerecenti aqua ablutus sit, vel mundo linteolo manussuas circumuoluerit, eum attractare ausit. Quoties in templo clara voce ex libro isto aliquid legitur, singulari cum animi deuotione omnes auscultant, adeoque vel corpus paululum mouere ipsis est religio. Lector quasi extra se raptus animum ijs, quae legit, intentum habet, librumque sublimem tenens ingens nefas esse ducit, si infra cingulum eum demittat. Finita lectionelibrum osculatur, eoque oculos suosdemulcet, deinde vt sacratiorem reliquis omnibuslegis suae libris, in loco editiore festiua cum solennitate reponit.
OCto in lege Turcarum sunt praecepta, quae ordinerecensebimus, singulorum deinde explicationem subiecturi.
PRIMVM PRAECEPTVM.
Primum praememor atilibri praeceptum Turcicalingua hunc in modum efferunt. La illah ilelah, Mehemmetiresul Allah. Hoc est: Non est Deus nisi vnus, Mehemmet autem Propheta eius. Mahometem porro sua lingua nominant, Acurzamam Pegamber, hoc est vltimum Prophetam a Deo missum.
II. PRAECEPTVM.
Omnifide, amore, honore, reuerentia, quoad eius fieri potest, patrem et matrem prosequere, nec quicquam contra voluntatem parentum conare.
III. PRAECEPTVM.
Quodtibinon vis fieri, alteri ne feceris.
IIII. PRAECEPTVM.
Quartum praeceptum iubet, vt constituto quisque tempore, in ipsorum Meschit, hoc est templo, compareat.
V. PRAECEPTVM.
Quinto praecepto mandatur, vt quiuis intra annuum spacium legitimo ordine mensem ieiunijs consecret.
VI. PRAECEPTVM.
Sexto exigitur, vt pro suarum quisque rerum conditione et statu, de suis faculiatibus eleemosynas elargiatur.
VII. PRAECEPTVM.
Septimum praeceptum requirit, vt matrimonium quiuis ineat, solennesque ceremonias et ritus, de quibus infra in explicatione huius praecepti, quam accuratissime obseruet.
VIII. PRAECEPTVM.
Octauum praeceptum est, ne quis vlla rationc, nisivi vel iuro eoactus, alium occidat.
PRimum praeceptum de amore erga DEVM agit, expresseque docet Turcas, vt Deum, vltimumque Prophetam Mahometem ante omnia diligant. Cui sane mandato vere
et ex animo obsequuntur, summumque nefas et scelus esse censent, de gratia Dei vllo modo dubitare. Nam fides eorum prorsus huic innititur fiduciae, Deum vnicuique homini 40. annis antequam nascatur victum suum destinasse, vt qui eum ad imaginem suam condiderit. Ideoque decenti laude, honore, et gratiarum actione Deum esse celebrandum docent, et haec ipsis verba sunt solennia: Acta alla bisigus verdi colac, verdi deluerdi ac el verdi. Quorum verborum hic est sensus: Nulla alia caussa, prae omnibus alijs animantibus, ratione et intellectu Deus nos ornauit, quam vtimmensam aeternae deitatis gratiam et omnipotentiam sedulo animis consideremus. Sola etiam de hac caussa oculis hominem donauit, vt admiranda opera et creaturas, quas ex diuina sua omnipotentia magna copia condidit, intueri et agnoscere possit. Aures etiam idcirco homini affixit, vt verba diuinae legis audiat et percipiat, auditaque et recte intellecta accurate obseruet. Praeterea linguas inter homines varias distribuit, vt alter alterum de diuina lege erudiat. Deinde et haec verba habent solennia: Acta alla bisisagluck verdi. Hoc est, Deus bonam nobis valetudinem, haud minimum inter homines donum, largitus est, ne segnitiem aut ignauiam ita radices in nobis agere patiamur, vt vel minimum Deo praestandum cultum negligamus, nec vllis ita indulgeamus negocijs, vt per ea a cultu diuino arceamur.
SEcundum praeceptum talem erga parentes obedientiam requirit, vt nullo etiam verbo liberi sese eisopponant, in primisque eam adhibeant diligentiam, ne aliquam ipsis vel quiritandi vel plorandi occasionem praebeant. et si forte rerum penuria, vel alio qualicunque malo premantur parentes, vt filij ipsis et consilio et resuccurrant, nec omnes suas facultates in eorum curam impendere dubitent.
Addunt praeterea huic praecepto, vt filij omni cura et sedulitate caueant, ne ipsis iure a parentibus maledicatur. Maledictionem siquidem a parentibus profectam efficacem, ipsisque liberis exitialem esse omnino credunt. nec vllum flumen, nec ipsius maris profunditatem sufficere certo statuunt, vt a liberis parentum maledictionem munde abluat, nec vllum animi dolorem, vel vitae emendationem, vel poenarum irrogationem, vtvt grauis et acerba ea fuerit, eam aliquo modo vel eluere vel extirpare posse. Expresse
etiam in libro isto Curaam docetur, nunquam liberis, quibus parentum talis incumbat maledictio, Deum ignoscere, nisi parentes vltro verbis expressis liberis culpam condonent, et maledictionem ab ipsis remoueant. Et quidem hac in re belle admodum liberis cum parentibus conuenit. Nam a teneris statim annis filios suos assuefaciunt parentes, vt nihil prius habeant, quam parentibus debitum honorem praestare, adeoque eam curam adhibent, vt haec pietas tenello puerorum sanguini quasi infundatur. Aiunt enim arborem, si terrae inseratur sterili, haudquaquam grati saporis fructum proferre, sed terrae naturam referre arborem, arboris vero fructum. Ideoque omnino volunt, vt quo tenerioris simpliciorisque sintaetatis pueri, eo maiore cura ad modestiam, bonos mores, pietatem, virtutemque formentur, suumtque parentes amorem erga liberos hac in re potissimûm testentur, vt decentibus poenis ad virtutis viam, cui insistant, eos deducant, vt postmodum, vbi adoleuerint, paterna ipsis disciplina ob oculos versetur, animoque firmiter infixa maneat, nec vnquam paternae admonitionis et obedientiae ipsis praestandae obliuiscantur.
TErtium praeceptum ex lege naturae promanat, ne quis, quod sibi fierinolit, alteri faciat. Circa quod praeceptum inculcant, vt erga vicinos suos quiuis pius, fidelis, pacificus, proximum suum sociumque, vt seipsum diligat, erga quemuis aperti sit animi, magistratui obedientiam praestet. Tum etiam, vt cum quauis gente, cum qua negociationes vel contractus quouis modo exercentur, candor et fidelitas colatur. Et si forte laedendi vel quouis modo defraudandi alium cogitatio in animum irrepat, vt protinus iste secum accurate cogitet, si aduersus ipsum alius similem intendat machinam, num etiam aequo animo iniuriam istam laturus sit. Hisce enim cogitationibus facile vnumquenque sic affici, vt ab omni iniuria proximo inferenda abstineat.
QVartum exigit praeceptum, vt deuotamente quinquies diurno spacio, horis constitutis templum suum, quod Meschit vocant, Turcae adeant. Primo, ante Solis ortum, quod tempus
sua lingua vocant Salanamazzi, deinde, circa meridiem, quod tempus Vlenamazzi nominant. Post, tertio, ante Solis occasum, et nuncupant tempus illud Inchindinamazzi. Quarto, Solo iam occidente, et dicitur ipsis tempus illud Acsanamazzi. Quinto, secunda noctis hora, quod tempus nominant Iastanamazzi. Hae enim horae solenni ritu orationibus Turcarum destinatae sunt. Cum ergoiuxta praedictas horas templum adeundum est, quidam ex sacerdotibus, quos Meizein vocant, turres templorum, quae in modum specularum sunt constructae, conscendunt (nullus enim campanarum apud ipsos vsus est) hymnumque concinunt, quem Exenochma vocant, hoc modo ad templum conuocantes populum. Qui ex deuotione templum adeunt, ijs solenne est, prirnum aluum exonerare, eoque facto, totum corpus recenti aqua abluere. Quam consuetudinem tam viri quam mulieres religiose obseruant. Lotione hac rite peracta, ter denuo manus abluunt, totidem vicibus os eluunt, ter etiam nares abluunt, et toties faciem, ter quoque brachia vsque ad cubitum, deinde aures, et vtraque manu collum mundant, et inter lauandum haec verba hymni recitant: Eleache motte ocbiaffro. Postremo et crura vsque ad genua abluunt, et dum cingulum sibi applicant, alterius hymni verba proferunt, Li illa phicircison. Tardo deinde incedentes gressu templum adeunt, ne gressuum praeceps velocitas animi deuotionem, tum ad orandum intentionem impediat. Quod si cui inter eundum ex ventris sufflatione vel ructus vel crepitus suboriretur, istius lotio omnis, protinus irrita redderetur, eique domum suam remeandum esset, rituque praedicto lotio reiteranda. Si quis forte ex ignauia lotionem negligeret, tum plane sibi persuasum habent, preces istius non solum non exaudiri, sed grauiorem esse Dei indignationem, quam peccato hoc aduersus se irritet, quam gratiam, quam precibus suis impetrare possit.
HVnc, quo diximus, ad modum praeparati, in templo suo vbi conuenerint, faciem simul omnes versus Meridiem conuerrunt, sacerdotes hymnos, quos de turribus antea concinuerant, erecto stantes corpore legunt. Ad quorum vocem singuli, statim manus zonae qua cinctisunt, ita inserunt, ac si vincti
astarent, caputque in terram mira animi deuotione, citra vllam corporis commotionem, quantum possunt demittunt. Consurgit deinde alius diuersi ordinis sacerdos, quem Imam vocant, hymnumque clara voce legit, cui alius sacerdos succentoris more respondet. Finita hymni huius lectione omnes simul in terram procidunt, clamantes: Sabanalla, Sabanalla, Sabanalla, hoc est, ô Deus, misericors esto miseris nobis peccatoribus. Et tam diu humi facie sua procumbunt, donec reuersus sacerdos ille, quem Imam vocant, hymnum praememoratum reiterat. Quo facto omnes simul consurgunt, quem orandiritum aliquot vicibus ex praescripto legis suae repetunt. Tandem omnes simul genibus in terram procumbunt, sacerdosque clara voce orationem pronuncians, Deum orat, vt Christianis, Iudaeis, Graecis, et omnibus a fide sua alienis gratiam, et spiritum suum largiri velit, vt Mahometanam legem amplectantur. Finita oratione, e zona manus simul exerunt, ijsque caelum versus sublatis alta voce clamant: Amin, Amin, manuque oculos contractantes, ad sua quisque reuertuntur.
COmplures sunt Turcarum, quibus templa adire, publicisque interesse ceremonijs minimelicet. Quales sunt, qui manifestis contaminati sunt sceleribus, homicidae, ebriosi, aleatores, vsurarij, adulteri. Tum etiam ex mulieribus, quae vitam agunt minus pudicam, vt pellices, meretrices, nam omnes eas foede contaminatas et immundas iudicant. Necijs templum ingredi licet, qui aliquo corporis vitio, vel morbo contagioso laborant. Virginibus, et quinque mensium viduis, templum ingredi licitum est. Mulieres a conspectu virorum segregatae, peculiarem in templo sibi locum destinatum habent, ne ex eorum intuitu viri impudicis cogitationibus infestentur, et tum seipsos, tum templum immundiciae peccati contaminent. Si quis ex segnitia, vel aliarum rerum cura templum adire negligat, praesertim diebus ieiunio destinatis, eum Christiano homine deteriotem iudicant, mortuumque honesta sepultura minime dignantur, sed abiectum inter cadauera a carnifice lacerata, canibus volucribusque praedam relinquunt.
QVinto praecepto mandatur, vt Turcae intra annuum spacium, vnius mensis ieiunia ordinarie celebrent. Ingens apud ipsosieiunij est festiuitas et religio. Nec enim solum cibo, sed etiam peccatis summa cura abstinent. Nec cibum nec potum gustant, donec stellas in caelo rutilare conspicantur. Deinde per totam fere noctem ingenti apparatu et luxu conuiuia agitant, cibose diffarcientes delicatissimo, more pecorum, quibus noctu pabulum praebetur. Si quis egressus decimum annum deprehendatur, qui vetito tempore aliquid vel cibi vel potus assumserit, in cum grauiter animaduertitur. Nam qui ieiunando corpus castigare noluerat, is fustibus, flagris, et scuticis misere castigatur, nec pauciores duobus et triginta plagis ei infliguntur. Templo si quis per tempus illud absit, ei poena geminata irrogatur. Vinum qui die ieiunij gustauerit, is omnium ludibrio et probris obijcitur. Pileum infame, cui inscripta est eius culpa, ei imponitur, poenaque denuo geminata infligitur. Tum etiam pro singulis plagis singulos aspros exponere cogitur (quae moneta duobus crucigeris nostratis monetae respondere videtur: quinquaginta enim aspri ducatum constituunt) eum qui in delinquentem hoc modo animaduertit, Cadi nominant. Dies ieiunij triginta Remezan appellant. Dies istos Mahometes Turcarum propheta ipsemet ordinauit, adeoque religiose eos obseruasse dicitur, vt a Deo impetraret legem, secundum quam populum suum commode gubernaret.
Celebrato ieiunio, ob exauditas Mahometis sui preces, et factam legis reuelationem, solenne festum Paschatis, quod Vlubairam nominant, magno plausu et festiuitate per triduum celebrant. Duobus deinde elapsis mensibus, et decem diebus, aliam celebrant Paschatis festiuitatem, sed minore cum solennitate, nullo praecedente ieiunio, in vrbe Mecha, vbi Mahometis sepulcrum colunt. Pascha hocvocant Chuccibairam, estque ijs, qui peregrinantes Mahometis sepulcrum inuisunt solenne, vnde et Mechitarum ordo inter Turcas institutus fuit.
SExtum praeceptum iubet, vt quotannis vel semel in solennium festorum celebratione, pro suarum quisque facultatum ratione,
victimas aliquot immolet. Huius ritus Mahometes ipse autor perhibetur. Cum enim primum pecuniam inter pauperes distribuendam conferrent, de centum binosaureos, subditique grauaminis huius leuationem peterent, Mahometes abrogata illa de contribuenda pecunia lege, ei aliam de victimis surrogauit. Immolatur vel iuuencus, vel eximiae formae equus, inter pauperes victima distribuitur, nec sibi quicquam reseruat de victima, qui eam immolat. Nec enim gratam esse Deo victimam credunt, si vel minimum indesibi surripiant, interim vicino quique suo conuiuam se praebet. E plebe qui sunt, plerique egregium immolant arietem, qui ore pedibusque sit nigricantibus, vellere candido, cornibus eximijs. Hac forma arietem magni aestimant, singulique patresfamilias offerretalem gaudent. Ingens immolantium zelus est, ingens festiuitas. Persuasum enim habent cultum hunc Dei esse eximium, et in primis Deo opus hoc misericordiae gratum esse. Pecora immolanda eliguntsibi, quae corporis sunt praestantissimi, eaque moneta sibi comparant, quam habent optimam, nullo foenore, aut iniustis mercibus acquisitam. Inique enim parta si pecunia expendatur, tum haud immolanti, sed ei cui pet scelus pecunia ademta sit, victimam salutarem fore autumant. Locus vbi mactantur victimae, Canaura ipsis dicitur, quae voxlocum victimarum significat. More Iudaeorum gulam incîdunt victimae, haec interim verba pronunciantes: Bicimilai rhaheman aechini ac ioluna corbumala chebul chela. Quorum verborum hic sensus est: In nomine illius, qui carlum et terram, et quicquid in hoc mundo est, creauit, et in ipsius laudem et honorem victima haecimmoletur, qui eam pro sua imperscrutabili immensaque bonitate vt placentem victimam suscipere dignetur. Vbi mactata fuerit victima, carnes in minutissimas partes concîdunt, easque sale sparsas inter pauperes distribuunt, quibus peractis, lanio precium exoluunt, domumque laeti redeunt. Persuasum etiam habent, si clam alijs victima immoletur, duplo gratiorem esse Deo. Ritum hunc sacrificandi ab Abrahamo deriuatum esse asserunt, qui cum ex diuino mandato filium suum vnicum Isaacum immolaturus esset, angelus Deo itaiubente, egregium ei arietem loco filij immolandum obiecit, qui aries ei, quem pauloante descripsimus, similis fuetit. Moris etiam est inter ipsos, vt decumbente aliquo in familia, victimas immolent, et sibi ex hoc opere incolumitatem pollicentur, quemadmodum aries ille per angelum Abrahamo monstratus, salutem et incolumitatem Isaaco attulerit. Huius victimae carnes epulis suis adhibent.
Et per haec opera gratum se Deo cultum praestare omnino sibi persuasum habent.
ELeemosynas lex Mahometana iubet esse vltroneas, nec Deo gratas esse iudicat, quae petentibus aut emendicantibus commniucantur. Qui ex plebe sunt, ijs ex legeincumbit, vt cuiuis mendico, quem obuium habent, aliquid impertiantur. Opulentis nullus praescribitur modus, sed pro ratione suarum facultatum, misericordiam et liberalitatem erga pauperes, quisque ex suae conscientiae praescripto, exercere iubentur. Itaque magna cura et attentione perscrutantur, num in vicinia sint qui senectute et pauperie pressi aliorum opeindigeant, num viduae et pupilli aliorum subsidio opus habeant, ijsque vt quam fieri potest occultissime succurrant studio habent. Eleemosynam praecipuum opus, quod Deo sit gratum, iudicant. Suos famulos clam ad vicinos pauperes ablegant, sciscitatum ex ipsis, num vel pecunia vel realia ad vitae sustentationem necessaria indigeant, semper in ore habentes haec verba: Nudos esse vestiendos famelicos cibo reficiendos. Haec enim vera misericordiae opera esse censent. In libro ipsorum Curaam haec verba leguntur: Si quis vere intelligeret, quam praeclarum et diuinum sit opus, elargiri cleemosynas, is certe suam carnem auulsam artubus pauperibus imparriretur. Rursus: Si mendicus, praesertim qui pigritia motus stipem colligit, agnosceret, quantae ipsi poenae incum berent, suas potius carnes deuoraret, quam mendicando aliquid acquireret. Scriptum enim legunt, Sadeceatul balliah. Quae verba indicant, quod eleemosynae dantem ab omnibus aerumnis liberent, eosque omnes pauperi accipienti imponant. Hanc etiam caussam esse credunt, quod mendici raro vel nunquam sano sint corpore, sed morbum morbus, calamitatem calamitas quasi vrgeat.
SEptimum praeceptum exigit, vt 25. annum quisquis egressus fuerit, vxorem ducat, eo prorsus animo, vt et ipse Mahometanam gentem augeat, nec vel libidinem, vel diuitias spectet, memor Adamo primo homini Euam diuinitus ea solummodo de caussa adiunctam esse, vt genus humanum multiplicaretur. Aiunt beluas,
adeoque arbores fructiferas ijs hominibus, qui vitam coelibem agentes, humanum genus nihil augeant, multis modis praestare. Nec fieri posse credunt, vt viri extra connubialem vitam Deo placeant, vel iusti reputentur, aut vlli legi diuinae satisfaciant. Vetant etiam sponsam adduci sponso cum tympanorum sonitu et iubilis, sed castas piasque preces exigunt, quibus a Deo petant, vt vitam ipse largiatur tran quillam et pacificam, iram, dissidia, furiales rixas, et quaeuis alia mala auertat, vxor marito sit subdita, et in procreandis liberis diuinam benedictionem imploret. Post has ceremonias sponsum cum sponsa iubent concumbere in loco maxime caliginofo, ne alter alterius denudata membra aspiciat. Die deinde illucescente, marito ex praescripto legis incun bit, vt quaerat ex vxore, num legendi literas peritiam habeat? Quod si literarum sit rudis, maritus eam informare tenetur. Vicissim et vxor si legendi sit perita, maritum, si rudis sit, in stituere cogitur. Ante omnia pietatem colere et a quibusuis sceleribus abstinere iubentur. Aiunt enim: Tirciur birici iedices ichisi cincura duscer. Quorum verborum sensus hic est: Caecus caecum si duxerit, ambo in foueam cadent. Hic mos contrahendi matrimonia antiquus est, hodiernum in diem apud multos inter Turcas vsitatus. Quem vero iam contrahendi matrimonij ritum vulgo obseruant, is beluinas potius voluptates, quam matrimonij sanctitatem refert.
SI quis amoris flamma erga puellam exarserit, eam a parento puellae sibi vxorem petit. Parens si gener ipsi placeat, pecuniam quam illi Chebin, nos dotem vocamus, a sponso exigit. Nec enim sponsa dotata ducitur. Sed dotem sponsus offerre cogitur. Eamque pecuniam statim ante nuptiarum celebrationem puellae parenti sponsus numerat, is eam in vestitum mundumque muliebrem filiae impendit. Vbi dies nuptiarum praesto fuerit, sponsae mater assumtis consanguineis, ad nuptias inuitat matronas et virgines, quascunque nuptiali interesse festiuitati optat. Et quidem vel centum vel ducentas, vel plures vel pauciores ad nuptias vocare solent. Interea sponsus quosdam examicis ad sponsae parentem ablegat, enixe petens, vt filiam in sponsi aedes transmittat. Paranymphi isti a sponsa donantur velinterula vel strophiolo. Sponsi interea parentes opipate, q ad excipiendos conuiuas sunt necessaria, instruunt. Conficiunt ent puluerem,
quem Chenam sua lingua vocitant, odore et colore contusorum aromatum. Omnia decenter et splendide apparata, argenteis patinis per adolescentes egregie ornatos in sponsae aedes transferri iubent, praecedentibus tympanis, buccinis, alijsque instrumentis musicis. His obuiam procedunt mulieres in sponsae aedibus collectae, solennique festiuitate oblata cibaria ab adolescentibus excipiunt, et cum hilariter cibo se refecerint, domum quaeque suam repetit, postridie ad horam quam ipsis sponsae parens nominat, teuersurae. Sponsi deinde parens ingentem virorum coetum inuitat, qui omnes equis magnifice ornatis insidentes, sponsum eiusque parentem adeunt, omnisque generis festiua gaudia, vt primum Solocciderit, solenni ritu celebrant. Mulieres certo ordine humi discumbunt, stratis per terram tapetis magno ornatu et artificio contextis, mediamque velut in circulo sponsam collocant. Hinc vbi coenatae fuerint, sunt inter ipsas, quae cithara, violis, barbitis, alijsque musicis instrumentis suauiter et concinne ludunt, hancque suam festiuitatem ad mediam vsque noctem continuant. Nudam deinde sponsam in balneum deducunt, et aqua optimi suauissimique odaris abluunt, pulueremque cuius supra meminimus Chenam, calidae aquae immissum in vnguenti formam subigunt, eoque crines sponsae, manus, pedesque inungunt, cruraque flosculis tessellisque pingunt. Singulae etiam pollicem dextrae manus eodem puluere inungunt, quod signum ipsis est nuptiale, quo ostendunt, se a sponso rogatas et vocatas esse ad nuptias. Hora deinde elapsa, se rursus mundant, sed manet rutilantis auri color in ea parte corporis, quae vnguento isto tincta fuit. Hinc vestibus denuo amictae, sponsae cincinnos auro innectunt, eamque laetae e balneo reducunt, protinusque maiore sonitu et plausu, tympanis alijsque instrum entis musicis cantatrices ludunt, reliquae vero quam ornatissime choreas ducunt, rhithmosque amatorios et iocosos suauibus numeris vna concinunt, indefessoque studio huic festiuitati vsque ad gallicinium insistunt. Cum gallorum cantum audiuerint, clara simul voce clamant: Caccialum; cacialum, hoc est, Abeamus, abeamus, gallorum cantus auditur. Fessae ita luxu quieti se dedunt. Mane, vt primum Sol exortus fuerit, propere omnes sponsam ornaturae denuo prodeunt, tumque inter ornandum salibus iocisque Veneri conuenientibus certatim eam ludunt, donec accedens Sagdich (sic proximum sponsi amicum vel cognatum nominant) sponsam abducit, eamque sponso commendat. Qua in re hisce vtuntur ritibus: Mane constituta hora, quotquot ad nuptias vocati sunt viri, equis eximie ornatis, et ipsi splendido amictu
conspicui insidentes vna cum Sagdicho ante sponsi aedes conueniunt, et ex sponso, num sponsam sibi adduci petat, quaerunt. A quo accepta venia ad sponsae aedes, eo ordine, vt bini semper coniungantur, procedunt, equum adducentes placidum, et singulari ornatu amictum, cui sponsa imponatur, mulosque aliquot, qui sponsae supellectilem vehant. Ad sponsae aedes vbi petuenerint, Sagdichus equo descendit, nec prius in aedes sponsae intromittitur, quam mulieribus munera obtulerit. Interea illae crura sponsae ocreae carbasinae includunt, nodis sic intricatae, vt non citra magnam disficultatem eos sponsus vel manibus vel dentibus dissoluere possit, nec enim praeter sposum alius sponsae eas detrahere, nec alio modoquam manibus vel dentibus audet. Sic ornatam Sagdichus aedibus educit, quam mulieres inuitatae omnes, et praeter eas aliae non inuitatae cateruatim comitantur, et quam possunt artificiofissime fidibus citharaque ludunt. Complures etiam clara voce damant, Cialla, cialla, hoc est aduentat sponsa, aduentat sponsa.
Sponsa equo insidet, et sub fornice in caeli modum artificiose ornato ducitur. Fornicem illum quatuor perticis seu fulcris sustentatum totidem iuuenes splendide ornati gestant, et quisque strophiolum magna arte contextum, perticae alligatum, vt munus nuptiale accipit. Sponsa carbasina tela cooperta est, dextramque manum equi capiti imponit. Interea per plateas, quas transeunt, varii generis spectacula exhibentur. Ad sponsi aedes vbi peruentum, vbi solum tapetibus sericis stratum est, sponsus procedit, et pro hac in celebranda nuptiali festiuitate opera sibi exhibita, singulis decenter gratias agit. Conuiuae etiam singuli, resalutato sponso discessuri munus in peluim ante aedes positam conijciunt. Circa vesperam Sagdichus sponsum, mulier vero, quam Tangegolam vocant, sponsam vestibus exuit, ambosque in thalamum deducnnt. Mane quidam ex amicis sponsi rursus in aedibus confluunt, sponsaque in lecto relicta sponsum in balneum abducunt, vbi dum moratur, clam omnem ipsi vestitum abripiunt, vt necesse sit alias ipsi a parente vestes transmitti.
Hi sunt ritus, quibus in contrahendo matrimonio hodiernum in diem Turcae gaudent, praeter Mahometanae legis praescriptum, Quod si vnica vxore contenti haud sint, vel duas vel tres ducunt, quod si steriles vxores fuerint, ijs repudiatis, alias pro suo arbitrio ducunt. Qua in parte matrimonium ipsorum pecuinae commixtioni haud videtur absimile.
OCtauum praeceptum est, ne quis alterius sanguine manus contaminet, cum pro sua diuina prouidentia et voluntate Deus vitae vniuscuiusque terminum sibi reseruarit. Legitur in praedicto ipsorum libro Curaam, homicidio Deum esse infensissimum, nec aliud peccatum esse abominabilius, alterumque hoc esse peccatum, quod a primordijs in mundum irrepserit, et a maledicto Caino, inudiae stimulis aduersus fratrem Abelum, eo quod eius sacrificium Deo esset acceptius, agitato, perpetratum, l'rimum itaque fuisse Cainum, qui humano sanguine terram asperserit, eumque ex hoc scelere in plura alia foedissima scelera prolapsum. Nam qui tantum scelus committere ausus fuerit, eum deinde minime horruisse alia minus grauia committere, ideoque eum etiam simili tandem poena a Deo affectum esse. Legitur praeterea in libro isto Curaam, Cainum in extremo iudicio primum inter omnes peccatores fote, qui inferna petat. Nec enim ante extremum iudicium vllam animam in tartarum detrudi credunt, sed in purgatorio igni omnes reseruari. Die vero illo nouissimo ptimum fore Cainum, qui tartarum petiturus sit, eumque omnes deinde homicidas alios ordine subsequuturos. Addunt etiam, Deum, cum Caino malediceret, omnibus simul latronibus et homicidis maledixisse, nec eos, quos diuinae vocis maledictio obruerit, vnquam animo esse quieto posse, sed ijs angust ijs eorum corda constringi, ijsque tormentis affligi, vt tandem ex iusto Dei iudicio sibi mortem consciscant. Aiunt insuper, vt primum homicidium perpetretur, sanguinem occisi de terra caelum versus clamare, et a Deo vindictam petere. Firmiter quoque statuunt, Deum nulla vnquam tale peccatum dignari venia, licet erga alia sit indulgens et misericors. Caeterum si quis casu fortuito citra dolum malum, vel vitae suae conseruandae gratia, vel aduersus Mahometanae religionis hostes, vel in bello legitime suscepto pro salute et defensione domini sui, alteri vitam eripiat, erga huncad veniam Deum esse facilem et propitium. Veruntamen omnino cauendum homini, ne homicidij reus euadat. Haec de homicidio fugiendo a Turcis haudquaquam perperam praecipiuntur. Cumque Turcae naturae ductum in plerisque sequentes, vitamque pecorum more tranfigentes, tam seuere ab homicidio cauendum praecipiant, quanto maiore studio Christi verbum amplectentibus incumbet, vt ab hoc immani scelere abstineant.
PRaeter haec praecepta, septem etiam peccata mortalia, inter grauissima hominum flagitia numerant. Ea sunt: Superbia, Auaritia, Impudicitia, Iracundia, Inuidia, Acedia, Luxus vel gula. Quorum vnumquodque homini exitiale, eumque aeternae poenae reum facere statuunt. Adeoque hunc fere in modum vt sequitur in libro Curaam, de his peccatis scribunt.
QVemadmodum omnium rerum se primos esse volunt fastuosi spiritus, fic primum etiam locum inter peccata mortalia superbiae tribuunt Mahometistae, hoc inter reliqua peccata grauissimum esse statuentes. Nec enim ignorant, Luciferum archangelum superbiae suae caussa e summo caelorum throno in abyssum tartari a Deo praecipitarum esse, adeoque ex omnium creaturarum pulcerrima, temporis momento factum esse omnium rerum, quae velin caelo sunt, vel supra vel infra terram deterrimum, foedissimum, et detestabilissimum. Multos huius similes in terris esse aiunt, quales sunt superbi fastuosi, diuites, qui non solum Deo acceptum non ferunt, quod diuitijs affluant, sed vt primum aduersae fortunae flatus ipsos infestauerit, licet ipsimet plerunque suarum calamitatum sibi autores sint, vel praua rerum suarum administratione, vel abusu bonorum, aut etiam vita minus decente, protinus tamen in Deum ipsum in caelis regnantem conuitia euomunt, cumque Deum et grato et patiente animo laudate deberent, ipsi contra diuini nominis sunt calum niatores, et ingrata mente eum irritant. In horum numerum ex opulentis etiam eos referunt, qui erga pauperes iniuriosi, non solum nouis subinde grauaminibus eos premunt, sed eos vt abiectissimae sortis homines ludibrio habent, et fastu intolerabili subsannant, minime secum, animo licet proprio reclamante, cogitantes, pauperem qui pietatis sit studiosus, digniorem ijs esse diuitijs, quam ipsos, qui ijs vtantur, adeoque pauperes hîc omnium fere ludibrio expositos, diuina abundare gratia, et in extremo illo iudicio diuites ad eorum prostratum iri genua, grauem iudicis audituros sententiam. Quae altius secum reputantes diuites, pro ijs quibus affluunt diuitijs Deo gratias agere, largsque manu et promto animo pauperibus succurrere debebant.
AVaritiam plurimorum scelerum esse radicem credunt, ideoque summopere eam fugiendam esse docent. Qua de refabulosam hanc tradunt narrationem. Mosen, aiunt, cum in monte Sina moraretur, inter caetera a Deo petijsse, vt sibi reuelare dignetur, quemnam hominum maxime detestaretur, eique diuinitus per visionem indicatum, vt in qua primum sedem fixurus esset ciuitate, ibi in longo recessu eremitae casam inquireret, eremitam eum dictum esse Bausezzam Chaldeum, absque intermissione lectioni intentum, et in publicum intra decem dies semel tantum prodeuntem. Eius in singulos dies demensum esse ex diuina prouisione, duo mala Citrina, quorum, ex metu inopiae, alterum intactum reponeret, geniumque suum vltro defraudaret. Mosen deinde diuinae reuelationis memorem, cum in casam eremitae istius, assidua lectione sese defatigantis, deuenisset, ingentem malorum Citrinorum, quae magna ex parte iam putrescerent, copiam demiratum, animo haudquaquam malo ex eo quaesiuisse, quam ibi vitam ageret? Ad quae eremitam intellectu pauperem, auaritia diuitem, respondisse: canis se vitam agere. Quibus Mosen subiecisse aiunt haec verba. Quorsum haec tua verba spectant? In legendo assiduus es, hacque in parte haud inepte philosophari mihi videris, sed more stulti, qui nullius libri vsum calleat, respondes. Ad quae vicissim ille, se quidem lectioni indefesso studio intentum esse, sed in eum tantum finem, vt a Deo victum impetret, neque sane dum huic studio insudasset, vlla se pressum fuisse inopia. Cui rursus Moses. Nonne ergo pro quotidiano victu duo tibi mala Citrina sufficerent? Verum ea vltra dimidiam fere partem superesse, putredineque exesa video. At ille: Idcirco omnia simul absumere vereor, ne si benignam suam manum occludat Deus, desit vnde vtar. Hinc Mosen edoctum nullum auaritia detestabilius esse vitium, huncque eremitam coram Deo omnium quos Sol videret, hominem esse detestabilissimum. Idcirco Mahometistae auarum hominem, quippe cui aeque quod adest desit, quam quod abest, diuina prorsus gratia destitutum esse credunt. Hinc et philosophos et quicunque rationis ductum sequuntur, auaris grauius supplicium haud imprecari aiunt, quam vt quam longissime viuant, quo diutius enim viuant, eo maiorem eorum esse miseriam et penuriam, si non externarum facultatum ratione, attamen cogitationum atque animi.
NEc minus abominabile scelus iudicant Mahometistae impudicitiam. Lege etiam singulis mandatur, vt legitimam vxorem ducant ad vitandam omnem impudicitiae et scortationis occasionem. Verum protsus inter ipsos lex haec sopita est, nec alio vitio aeque contaminati sunt, atque foedissimarum libidinum sordibus. Nec enim contenti sunt mulieribus ad satiandam libidinem abuti, sed Sodomitico scelere ita feruent, vt verbis id consequi difficile sit, adeoque dictu horrendum. Cumque inter omnes cuiuscunque sint conditionis, supra modum nefarium hoc scelus grassetur, nulla in eo puniendo vel coêrcendo legis habetur ratio, nec eos mouet, quod in libro Curaam scriptum sit, pollutos hoc crimine tam in hoc quam in futuro seculo, et corpore et anima atrocissime puniri. Scriptum etiam legitur in libro quodam Mahometano, re ipsa edoctos ipsos esse quae diuinae poenae saeuitia in impudicos homines grassetur. Nam cum viuente Mahomete quidam adolescentis cuiusdam pudicitiam impugnaret, iamque vim in illum repugnantem, fugaque suo pudori consulentem faceret, adolescens cum subsequentis a tergo insultum euitare haud posset, strictum pugionem in impudici hominis ilia eontorfit, lethalique vulnere ei inflicto ab eius iniuria se vindicauit. Nec mora ab interfecti fratribus adolescens ille in vincula coniectus, homicidijque reus actus est, et vt capitis in ipsum animaduerteretur supplicio flagitatum. Adolesens suam etiam in vinculis caussam dicere iussus, qua iniuria ad caedem illam compulsus fuerit edisserit. Mahometes audita adolescentis purgatione sententiam ipse tulit, qua adolescentem insontem esse pronunciauit, alterum vero iure caesum esse, cum tali impudicitia polluti homines, et corpore et anima damnati sint. Verum aduersarij neutiquam eam homicidij caussam fuisse adstruentes, instabant legibus in homicidam vindicandum esse. Mahometes itaque iussit, vt fratrem occisum sepulturae mandarent, sepulcrumque accurata custodia munirent, se postridie ex praescripto legum, de homicida iudicium facturum. His peractis, postridie coram Mahomete accusatores denuo apparent, caussam suam persequuturi. Ad quos conuersus Mahometes, qua ergo morte, inquit, petiris adolescentem affici? Eadem, inquiunt illi, qua et nostrum ille fratrem affecit. Iubet itaque Mahometes, vt abeuntes quot fratri ipsorum occiso, iamque sepulto inflicta sint vulnera explorent, et totidem vulneribus
homicidam confici sese curaturum. Illi vero vbi sepulerum aperuêre, cadauer ibi nullum offendunt, sepulcrum vero atra fuligine defoedatum, tetroque foetore immundum non sine stupore animaduertunt, Mahometique quae viderint non citra horrorem renunciant. Ille num accurate singulos sepulcri angulos perscrutati sint, interrogat. Illisque affirmantibus, facile, infert Mahometes, inde vobis conijcere licet, a Sathana et corpus et animam impuri hominis simul ablatum, omnique culpa immunem adolescentem dimittendum esse. Hoc exemplo Mahometem testatum fuisse asserunt, diuinam haud dubie irrogari poenam omnibus ijs, qui aliqua se impudicitia contaminant, et quia diuinae vindictae nefarium illud scelus Mahometes commisit, hodiernum etiam in diem nullam ei poenam Turcae irrogant, ad diuiuum illud tribunal reijcientes.
INter reliqua enormia peccata Iracundiam etiam numerant, vt quae atrocissimis sceleribus caussam praebeat, cum praeter calumnias et inimicitias erga proximum, homicidia frequenter ex ea existant. Nec enim quem iracundiae fluctus obruerunt, sui compos est, sed quasi turbinis impetu huc illuc rapitur. Nec solum Dei conditoris sui, omniumque beneficiorum, quae diuinitus in ipsum collata sunt, sed sui quoque ipsius obliuiscitur, quisquis iratum habenas effuderit. Sic quasi nube obducta excaecatus, nec proximi sui vel fratris vllam habet rationem, sed in eius exitium omnes suas intendit machinas, cuius ipse salutem tueri ante omnia debebat. Prorsus ita in naturam beluinam homo degenerat, omnique gratia Dei, quatenus iracundo infensoque animo proximum persequitur, excidit. Praecipiunt itaque omnem irascendi occasionem summa diligentia vitandam praecidendamque esse, et quo quis remotior sit ab hoc vitio, eo istum Deo esse coniunctiorem. Adeoque in aeternum perijsse eum statuunt, qui vel per 7. horas irae indulgeat, nec reconciliato proximo interea mortem obeat.
Nec reliquis hoc peccatum inferius iudicant, Deumque ei infensissimum esse credunt, eo quod primum hoc peccatum sit, quod post creatum hominem sit commissum. Et quidem summo studio
ab hoc peccato Mahomeristae abstinent. Nam cum e paradiso eiecti sint primi parentes, dum gulam explent, eandem poenam omnibus, qui crapulae vel helluationi sunt dediti, destinatam esse plane credunt. Legitur etiam fabula in ipsorum libro Curaam de eremita, qui ab omni hominum consortio segregatus vitam egerit durissimam, ratione asperi victus beluae quam homini similior, orationis vero assiduitate a brutorum vita distans. Hic cum aliquando herbis radicibusque praeter consuetudinem sese impleuisset, in soporem delatus visus sibi est cum muliere commisceri. A somno, cui praeter solitum etiam diutius indulserat, Sole iam ad occasum inclinante, experrectus, spiritum tartareum magno se impetu in aere commouentem supra se conspicit, varijsque oneratum scriptis. Quem cum adiuratum hisce verbis alloquutus esset: Bremelcon vecchialer durchini iudumirsin, quorum verborum sensus est: O fidei nostrae hostis, quae sunt illa, quae mihi obtendis scripta? Ad quae Satanas respondisse fertur: Sunt haec peccata, quae in hoc circo hodie mihi colligere licuit: eremitae dubitanti, hodie, inquit, praeter solitum gulae indulgens herbis temere te impleuisti, hinc profundior te somnus obruit, inde subsequuta est corporis tetra pollutio, et cum muliere foeda commixtio, praeter ea orationem, cui maxime studes, turpi obliuione intermisisti. Perge itaque gulae indulgere, nec vnum solummodo, sed plurima quotidie peccata tua annotare mihi perfacile fuerit. Hoc anili commento ostendunt Turcae, quanta sit gulae crapulaeque foeditas.
OCcultissimum est peccatum Inuidia, penitus in corde peccatoris reconditum. Ideo haud absurde Mahometistae aiunt, inuido homini nequaquam possibile esse vt ex animo laetetur, vel ex re aliqua, qualis et quantacunque demum illa sit voluptate seu gaudio affici possit. Haudquaquam enim inuidia alterius felicitatem aequis oculis intueri sustinet: cor hominis, in quo radices egerit, arrodit, mordet, prorsusque absumit. Inuidum itaque hominem conferunt arbori, quae externa quidem specie apparet pulcerrima, nitidisque ornatur floribus, intrinsecus vero est carie arrosa et exesa, adeoque putris et arida. Mahometis Prophetae sui verba haec sedulo inculcant: Elbecchialo laien cadulgenetti Velanchiane Zaiden. Quae verba innuunt, neminem Mahometistarum paradisi gaudia assequuturum, licet in reliquis Deo obedientiam magna
cura praestiterit, nisi prorsus et ab hoc vitio immunis fuerit. Quocirca ne sibi ipsis damnationem accersant, intentiore studio ab hoc sibi vitio cauere student.
ACediam peccatum esse occultum et ignotum aiunt, quod ex turpi diabolicoque procreetur otio, hominemque in omnibus rebus, quae vel tem priuatam vel publicam spectant, tum etiam quae ad diuinum cultum pertinent, remissum negligentemque reddat, propriaeque salutis curam homini omnem eximat, adeoque tum ipsius Dei, tum creaturarum Dei contemtum nefarium, hominis animo inducat. Narratur hac de re in ipsorum libro Curaam fabula superioribus non absimilis, de rege, qui Mahometis tempore vixerit. Qui cum in hoc vitio penitus submersus est, adeo, vt non solum omnia imperij negocia negligeret, sed nec ijs quidem, quae naturae necessitas exigeret, ex pigritia vacaret, tandem de peccato, cui alligatum ipsum Satanas teneret, hunc ad modum fuit monitus. Mane cum affixus lecto diutius, pigritiae turpiter indulgens haereret, varijsque ineptijs animum desidiosum pasceret, forte angelum sub humana specie hinc inde per fastigia aedificiorum circumuolitare vidit, quem, cum propior sibi factus esset, interrogauit, quid hi importuni eius mores sibi velint, quod per tecta hinc inde subuolitaret? Ad quae ille protinus respondit, se curam ibi agere camelorum suorum, ex quibus cum aliquot perdiderit, se requisitum ea hinc inde per tecta circumuolitare. Cui rex, insanum te potius, inquit, esse puto, vel latronem aut furem. Quî enim in tectris cameli ambulent? Quanquam non tam insana verba tua miror, quam quî tectum abseque scalis et gradibus conscenderis. Ad quae subito angelus respondit, multo erit difficilius absque alis in paradisum auolare, hisque dictis ex oculis regis euanuit. Hisce verbis obstupefactus rex, hunc ex paradiso fuisse angelum tandem certis coniecturis colligit, et intentiore animo rem altius secum perpendens, absque alis haud esse possibile in caelum subuolare intellexit. Sua itaque damnata acedia vitae emendationem instituit, nec solum Reipubl. administrationem suscepit, sed circa diuina etiam opera se strenuem praebuit. Quae eius in officio sedulitas et pietas, pigritiam tandem vicit et oppressit.
TEmpla, quae sua lingua Turcae Meschit nuncupant, nostratibus non omnino sunt dissimilia, alia alijs ampliora. Constantinopolitanum, quod ad S. Sophiam vocant, omnibus excellit, rotundum, tecto plumbeo, eoque fornicato coopertum, Romanorum Pantheo non absimile, nisi quod Constantinopolitanum amplitudine et altitudine praestat, porphyreticis marmoreisque columnis insigne. Ianuae templiaere prorsus obductae sunt, ex quibus vnam e ligno arcae Noae extructam esse fabulantur, qua etiam de caussa perforato aere tribus locis lignum osculis adeuntium, et remissionem inde peccatorum sibi promittentium, patere aiunt. Templum hoc a Constantino Magno extructum fuit. Turcae vero omnia Christianorum altaria demoliti sunt, omnes etiam imagines, picturas et effigies prorsus e medio sustulêre. Solum enim Deum adorandum esse aiunt, non lapides, non ligna, non aes, nec aurum nec argentum, nec cuiuscunque demum generis sint statuas. Campanae templi istius omnes bombardarum vsui sunt destinatae. Templum hoc praereliquis redigioso affectu a Turcis frequentatur. Sub Baiazethe sex et triginta millia, qui illud religionis ergô adirent, numerata fuerunt. Baiazethis huius parens Mahometes, qui Constantinopoli expugnata suo ibi imperio sedem elegit, aliud quoque templum ad similitudinem huius extruxit, quod imaginibus omnino vacuum, aureis literis pro more AEthiopum insignitum est. In templis praeter libros, lampadas, tapetia, super quae in genua prouoluti se reclinant, nihil recondunt. DiemVeneris, vt Christiani diem Dominicum colunt. Sacerdos eo die, vbi e loco sublimi varijs vsus ceremonijs nonnulla de Mahometis vita e libro legit, precesque absoluit, lanceam et acinacem ostentans populum hortatur, vt altera manu lanceam, altera gladium aduersus Mahometanae legis osores semper in promtu habeant.
De templis, seu Meschitis Turcarum hunc in modum fere scribit Bartholomaeus Georgeuiz, peregrinus Hierosolymitanus.
Templa habent ampla et sumtuosa, ipsorum lingua Meschit appellata, in quibus nullas prorsus imagines vidi, praeter haec verba:
La Illah illelah Mehemmet, Iresul, Allah, Taure Bir Pegamber Hach. Id est, Non est Deus nisi vnus, Mehemmetautem propheta eius: Creator vnus, et prophetae aequales. Vel haec: Fila Galib illelah, id est, non est fortis sicut Deus. Templum totum est dealbatum, pauimentum storeis stratum, desuper tapetis ornatum, et magna in eo est lampadum oleo ardentium copia.
XEnodochia, quemadmodum et templa apud Turcos plurima sunt, inter quae est praecipuum, quod Mahometes Baiazethis parens Constantinopoli extruxit, ad cuius similitudinem alterum deinde Baiazethes ibidem construxit. Plura sunt praeter haec Constantinopoli, sed illa duo reliquis praeeminent. Tectis vtrumque horum rotundis circiter quinque et viginti coopertum est. Singula sunt plumbea, medium caeteris amplius, sub quo sacerdotes suam habent mansionem. Ex altera parte hospitalis, ordine dispositi sunt thori pro peregrinis, qui vna cum ministris humaniter excipiuntur, et sine vlla ipsorum impensa per triduum fouentur. Ex altera deinde parte lecti sunt dispositi pro leprosis, aegrotis, et quouis morbo affectis, qui monnes magna ibi cura fouentur, nec vllis parcitur sumtibus, et quidem quo miserior est aegrotantium conditio, vt praesertim leprosorum, eo maior erga ipsos exercetur misericordia. Peculiares in aegrotantium vsum hîc fouentur medici, chirurgi, pharmacopolae. Sacerdotibus, hospitalisque praefectis, suus etiam locus designatus est. In duobus hisce magnis hospitalibus sepulti sunt Mahometes, eiusque filius Baiazethes. Quod illi ea de caussa fieri curâtunt, vt quotquot in hospitali ex peregrinis conueniant, eoque gaudeant beneficio, pro ipsorum animis, sumtis epulisorent.
Sunt deinde et quatuor alia minora, regnante Mahomete Constantinopoli ad superiorum similitudinem constructa. Primum a Dauide Bassa, alterum a Mahomete Bassa, tertium ab Hali Bassa, quartum regnante Baiazethe a Mustapha Bassa. Mustapha iste cum structuram hospitalis sui absoluisset, pro solenni dedicatione Baiazethem imperatorem eo ad regium conuiuij apparatum inuitauit. Quo tempore ipse quoque cum alijs iuuenibus, qui heris suis ministrarent, solen nitati isti interfui. Maximi horum sunt hospitalium reditus, in eum vsum destinati, ne quid vel peregrinis vel pauperibus, aut aliqua aegritudine afflictis, rerum necessariarum desit.
INter Turcicos sacerdotes, quemadmodum inter Papicolas, sunt episcopi atque primates, qui maximo afficiuntur honore. Primus omnium vocatur Caldelescher, qui princeps reliquorum iudicialium simul caussarum iudex est et administrator. Proximus ab hoc Mophti vocatur. Tertius Cadi, cuius officium est populum docere. Hos sequuntur praefecti hospitalium, quos Modecis vocant. Sunt deine Antippi, qui e cathedra vel gradibus templi, capita Mahometanae religionis ex libro publice legunt, altera manu gladium nudum, altera vevo acinacem ostentantes, vt supra monuimus. Sunt deinde qui vocantur Imam, qui coram populo ceremoniis in templo constitutis vtuntur. Postremi sunt, qui quos vocant Meizin, qui de turribus populum ad preces in templo fundendas cantu suo conuocant. Sunt praeterea inter ipsos, qui hymnos concinunt, Sophi dicti. Hi octo sacerdotum gradus praecipui sunt, et qui in precio et honore inter ipsos habentur. Sunt praeter hos et mendicantes monachi, quos Giomailer, Calender, Deruisos, Torlachos vocant. Sed reuera hi sunt turba iners et parasitica, qui pigritiae studentes nihil prius habent, quam quî vt Epicuri de grege porci ventri seruiant, voluptatibusque et libidinibus, nulla religionis habita ratione indulgeant, et Sodomitica impietate se contaminent. Quos licet contemtissimos, solus tamen religionis praetextus inter Mahometistas tuetur.
SAcerdotum inter Turcas summus est Caldelescher industria, eruditione, potentia, Mahometanaeque religionis cognitione reliquis praestans. Recte enim iudicant, absque doctrina et eruditione aliorum caussas prudenter iudicare, litesque decidere haudquaquam esse possibile. AEtate etiam grandem esse volunt, cui hoc munus committitur, ne vel ex temetitate aliqua, cui iuuenilis aetas fere obnoxia est, vel ex affectu aliquo erga mulieres minus stricte iuri dicundo insistat, ne etiam iuuenilis suae aetatis caussa apud seniores in contemtum deueniat. Plerunque enim iuuenum temeraria esse iudicant consilia, eo quod ipsis rerum experientia,
quae sola prudentiam affert, desit. Qui vero praeter eruditionem rerumque peritiam aetate etiam graues sunt, ij a quibusuis alijs suspiciuntur, et quo maior eorum est autoritas, eo etiam facilius legum autoritatem tueti possunt. Ingentes huius sacerdotum principis sunt reditus. QuosTurcicus imperator ideo ei decreuit, vt praecidatur ei caussa vel ex inopia, vel auaritia captandi munera, ne corruptus pecunia iustitiae rationem minus accuratam habeat, et vna cum ipso iustitia quoque violetur. Quod si quis ab eius sententia ad alium iudicem appellando confugere ausit, eum ad alterum iudicem Mophti appellare licebit, post quem tertius est Cadi, qui si res ampliore consultatione indigens incidat, cum Caldelescher consilium communicat. Ad tres hosce iudices omnes caussae, qualescunque demum eae sunt, siue religionem, siue Rempub. concernat, siue sint capitales, siue ciuiles, in regno Turcico deferuntur, et ab ijs cognoscuntur et iudicantur.
QVoties caussa aliqua siue debiti, siue homicidij, vel alterius cuiusuis delicti ad summum iudicem Caldelescher defertur, licet per se ea manifesta sit, vel etiam notoria, non tamen nisi audito accusatore sententia fertur. Vtraque patre audita, iudex praecisis omnibus ambagibus ex praescripto legum caussam, sententia claris verbis lata, determinat, testes, si caussae ratio postulet, palam statim audit, sententiamque certa adhibita moderatione fert definitiuam. Quod si caussa fuerit capitalis, reus praetori, quem Subaschi vocant, traditur, qui latae sententiae iuxta legum praescriptum est executor. Quod si furti vel rapinae reus fuerit, suspendij, sin homicidij, capitis supplicio afficitur, Quod si legem Mahometanam violauerit, flammis addicitur: si proditionis conuictus feurit, palo et verutranssixus erigitur. Si crimen laesae maiestatis incurrerit, caudae equinae pedibus alligatus per vrbis plateas miserando spectaculo raptatur, donec confractis comminutisque membris horrenda morte absumatur. Quod si quis alij membrum luxarit vel laeserit, vel oculum exsculpserit, simili ipse poena afficitur. Subasci iste sub sua manu habet maleficos, caussasque capitales omnes. Ius etiam habet animaduertendi in meretrices, quae contra legem Mahometanam delinquunt. Caldelescher in caussis hisce sententiam fert. Subasci sententiae latae est
executor. Si quis a Caldelescher citatus contumax fuerit, ei Caldelescher nares amputat, et omnib. quibus gaudet priuilegijs, priuat.
SI testimonia falsa deprehendantur, compertumque fuerit, testes vel ex gratia falsum protulisse, vel muneribus conductos esse, vt veritas eorum testimonio violetur, Caldelescher falsos illos testes protinus omni vestitu, praeter interulam, spoliari iubet, eumque inuersa facie mulo imponi, caudamque freni loco manui eius inseri, foetentibusque pellibus, quae a carnifice cadaueribus pecorum sunt detracttae, circum dari atque onerari. Quem ita amictum, affixa ei tabula, cui poenae huius culpa, nempe quod falsum perhibuerit testimonium, grandioribus literis inscripta est, per totam vrbem circumducunt. Quae poena licet atrox sit, longe tamen est atrocior, quae illos insequitur, infamia. Circunductis ita pervtbis plateas, stigmata candenti ferro inuruntur, in fronte et vtraque manu. Quod vero ori stigma non inurant, caussa est, quod figura inde crucis appareat, quam propter Christianos abominantur. Hac poena affecti in pristino quidem vitaesuae statu perdurant, sed infames, nec posthac testimonij dicendi vn quam ipsis fit potestas.
IVdici, qucem Cadi vocant, commissae sunt caussae minus arduae, praesertim quae ex debito oriuntur. In huiusmodi caussis decidendis testes requiruntur tres, mulieres vero, si dicendo testimonio adhibeantur, earum nouem requituntur. Tres enim mulieres vni viro conferuntur. Testibus auditis Cadi, nulla interiecta mora sententiam dicit, qua dicta, debitorem circulo includit, quem carbone in terra pingit, eum egredi debicori prius non licet, quam vel debitum exsoluerit, vel sufficienti dato pignore, creditorem iudicemque placarit. Coniugales etiam contractus per ipsum confirmantur. Ad matrimonium fiquidem animum quicunque adijciunt, ij veniam ineundi coniugij ab ipso prius impetrare coguntur. Qui nomen sponsi, sponsaeque, tum etiam annum, mensem, diem, initique coniugij conditiones et dotem accurate
annotat. Vt si qua disceptatio inter coniuges hac de re oriatur, ipsius autoritate et interuentu sopiri possit. Numerant coniuges pro hoc officio iudici Cadi aureum nummum, vel eo minus aut plus, pro suarum quisque rerum facultate.
Ipsi quoque commissa est potestas animaduertendi in eos, qui diebus sacris in templo non conueniunt, qui ieiunij dies violant, vel vino se inebriant, qui in itinere sibi obuiam inuicem facti, pro temporis personaeque conditione, honoris mutui rationem nullam habent, tum etiam qui maledictis et conuitiis minus decenter se gerunt. His omnibus fustuarij poenam irrogant, hac superaddita poena, vt pro singulis etiam plagis singulos aspros numerent. Exploratores quoque per itinera emittere ipsi licitum est, qui in eos animaduertant, qui latrociniis vel rapinis itinera infesta reddunt. Quod si exploratores isti in coniuges forte in cidant, qui legendi nullam habeant peritiam, ijs quoque secundum leges poenam irrogant, et viro quo maior eius sit infamia, barbam praecîdunt.
PRaetori, quem Subasci vocant, captiuorum cura commissa est. Latrone, praedones, fures, ebrios, aliisque maleficiis insignes, vbicunque in eos incidit in vincula conijcit. Ipsi quoque incumbit, vt sua cura vrbis plateas a sicarijs, furibus et latronibus vindicet. Centurionem sub se habet Assam Basciam dictum, qui cum magno satellitio ciuitatis plateas noctu et interdiu perlustrat, curam adhibens, ne quid per sceleratos homines flagitij committatur. Si in aliquem noctu oberrantem et latebras disquirentem incidat, protinus eum comprehendunt, quem si furem vel latronem esse compererint, postridie eum absque ampliore deliberatione suspendij supplicio afficiunt. Quod si furtiuos eum concubitus sectari intellexerint, eum vna cum muliere adulteta comprehensum, mane ad praetotem adducunt, qui constitutam ambobus poenam, nulla etiam interposita mora irrogat. Mulierem equo vel mulo impositam eo modo, quo supra de falsis testibus diximus, per vrbis plateas circum ducunt, cornua ceruina capiti eius affigunt. Fornicator iumentum, asinum, vel mulum manu habenis apprehensis ducit. Omni sic ludibriorum genere eos insectantur, cornua inflant, pomis eos putribus, quae Nerantia vocant, lutoque contumeliose petunt. Vbi domum reducti fuerint,
mulier vt maior eius sit infamia, iumenti precium exoluere cogitur. Fornicatori centum plagae infliguntur, et pro singulis singuli aspri ei sunt numerandi. Adulterij vero haec inter Turcas poena est. Adulter in vincula coniectus, aliquot elapsis mensibus pecunia libertatem redimere cogitur. Adultera nuda super asinum ligatur, per plateas ciuitatis circumducitur, flagris lapidibusque petitur, pellibus, quae pecorum cadaueribus sunt detractae, ei circumiectis.
MInistros suos singulis diebus Subasci per ciuitatis plateas et compita distribuit, obseruaturos, num fraus aliqua in contractibus vendendisque mercibus aut mancipijs committatur, num etiam in coetu et circulis, tum ciuium tum aduenarum fures aut crumenisecae deprehendantur. Perlustrant ijdem tabernas, cauponasque, tum etiam obseruant, num qua fraus committatur a frumenti venditoribns, num mensura et pondera sint iusta. Pistores etiam num iusto pondere, et recte factum panem diuendant, accurate attendunt. Quod si crudum nec satis excoctum offenderint, omnem pistori ablatum inter pauperes et captiuos distribuunt. Si inciderint in quempiam, qui iniusto precio merces aggrauet, eum ad praetorem abducunt, qui de collo eius tabulam cymbalis clangentibus sonoram suspendit, lictoresque eum non citra infamiam, concurrente vndique ad cymbalorum clangorem plebe, per plateas vrbis, praesertim eas, in quibus earundem merciumvenditores morantur, circumducunt. Domum deinde reducto viginti plagas infligunt, et pro singulis singulos aspros numerare iubetur. In puniendis ita externis vitijsTurcae iustitiam accuratius quam Christiani administrare videntur, apud quos fere impune licet imposturas in mercibus et testimonijs committere, maledicere, conuitiari, crapulae indulgere, moechari, calumniari, foenerari. Quae sane caussa est, quod diuinitus poenae ita cumulentur, vt poenam poena, calamitatem calamitas perpetim sequatur.
REligio eorum, quos Imailer vocant, in mundanis potissimum versatur voluptatibus. Corporis forma et proceritate plerique excellunt, singulari varias perlustrandi nationes, singularumque studia et mores addiscen di tenentur desiderio, de quibus vt felicius verba facere ipsis in promtu semper sit, quaecunque memoratu digna vel vident vel audiunt, ea accurate annotant. Nobili genere fere omnes prognati sunt, et diuitiarum et natalium splendore insignes, nec minus literarum scientia praediti. Veste amiciuntur coloris violacei, quae nullis constans suturis collo adaptata est. Cingulum auro totum collucet, cui annexa sunt cymbala argentea, clangoris suauissimi. Sunt tamen qui ea non cingulo, sed genibus affigant. Collo circumijciunt pellem leonis vel leopardi, vel pantherae, quam ea parte, qua vngues prominent, humero inijciunt, vel auribus humero affigunt. Caesariem nutriunt nitidam per humeros crispantem, in qua curanda plus operae quam in alijs quibusuis arduis negocijs insumunt, eamque vt magis splendescat, resina et pilis, ex quibus texitur tela, quam vndulatam vocant, conglutinant. Librum manu plerunque gestant Persica lingua conscriptum, in quibus cantiones iocosae et Venereae rhithmis comprehensae descriptae sunt. Capite incedunt nudo, calceamenta eorum e funiculis contexta sunt. Vbi plures eorum vna fucrint, mirus auditur cymbalorum clangentium concentus. Si forte speciosus ipsis occurrat adolescens, eum quasi circulo cingunt, musicoque concentu oblectant, ad quem harmonia cymbalorum admiranda suauitate quadrat, non citra stuporem concurrentis vndique poluli. Hoc suo concentu artificum potissimum tabernas adeunt, qui singulos fere aspros cantoribus impertiunt. Hi sunt isti, qui tam mulierum quam adolescentum pudicitiae insidiantur. Voluptatibus dediti per quasuis vrbes et regiones pro suo lubitu hinc inde vagantur. A Turcis religiosi fratres amoris nuncupantur, verius inter Epicuri porcos, quam religionis sectatores numerandi.
PRaedictae religioni prorsus contraria est eorum, quos Calender vocant. Hi virginitatem perpetuam colunt, peculiaribus vtuntut templis, quae Techie vocant, super quorum valuis haec verba scripta leguntur: Caedan Ormac, dilersin, Cusciunge, al
Chachecciar. Id est: Quisquis nostrum ordinem ingredi voluerit, nostrae vitae sit imitator, et castitatem et virginitatem haud vnquam violet. Lanea amiciuntur toga, in modum libri quadri, latera, lana et pilis equinis consuta. Tiaris integuntur latis, qualibus vtuntur sacerdotes Graeci, villi palmi habentes longitudinem, vndique ex ijs depen dent. Ex pilis consutae sunt equinis ea firmitate, vt haud facile flecti possint. Ferreos annulos auribus, collo et brachijs gestant. Verenda etiam perforata annulo ferreo vel argenteo, qui trium quatuorve sit librarum, includunt, vt vel inuiti pudicitiam illaesam conseruent. Hi circum euntes rhithmos quosdam lectitant ex libris, quorum autor fuit quondam praecipuus inter asseclas religionis ipsorum Nerzimi, qui cute detracta interfectus esse perhibetur, eo quod contralegem Turcamum quaedam scribere et profiteri ausus esset. Huius Nerzimi instituta sancte obseruant, eleemosynisque victitant. Nonnulla cum in libris istis legerem, plus eum Christianorum quam Turcarum religino fauere animaduerti. Et sane multa in libris complexus est, quae et laudem merentur, et magno concinnata sunt artificio, rhithmis pro linguae istius consuetudine magna venustate et arte compositis.
DEruiserorum ordo hilaritati potissimum studet. Binis se integunt ouillis pellibus in Sole arefactis, quarum alteram a tergo, alteram vero a pectore suspendunt, colloque allgant, nudi caetera. Totum radunt corpus, ne pilis siluescat. Manu nodosam gestant clauam, tiara vtuntur candida, quae duorum ferme palmorum habet longitudinem. Aures sunt perforatae, ijsque annulos inserunt preciosis gemmis insignes. Coenobia hincinde per Turciam extructa habent, hospitalitatem erga quosuis viatores exercent. AEstiuo tempore mendicando victum quaerunt, domi suae nullos sumtus facientes. Eleemosynas colligentes is verbis vtuntur: Sciat merdanes chine. Id est, Eleemosynam date propter heroem Ali, qui gener fuit Dei nostri Mahometis, primusque semper in armis fuit inter nos Mahometanos. Alium etiam heroa colunt Scidibattal, cuius sepulorum in Natolia ostentant, primumque fuisse aiunt, qui maximam partem regni Turcici armis subiugarit. Sepulcro isti iunctum est coenobium, in quo ordinis ipsorum vltra 500. degunt. Quotannis ibi ex diuersis nationibus quasi censuram agentes, conueniunt vltra 800. et per 7. dies continuos ea
tantum, quae animorum recreationi seruiunt, exercent. Summus eorum praefectus, vel, vt vocant, Generalis, Asambassa vocatur, quasi dicas, Pater omnium patrum. Inter hos complures sunt doctissimi iuuenes, candido amictu ad genua vsque demisso vestiti, quorum singuli in conuentu reliquorum venustam historiam recitant. Historias illas in vnum librum colligunt, vnicuique nomine autoris apposito. Librum istum Generali vel Asambassae donant. Historiae res admirandas, quas ipsi inter peregrinandum viderunt, plerunque continent. Dies, quem nostri Veneris vocant, ipsis sacer est, eo, in viridi prato non procul a coenobio conuiuium opipare instructum agitant. In medio Asambassa accumbit, proxime ei assident, qui ex iuuenibus sunt doctissimi, candida omnes veste amicti. Vbi pransi fuerint, in genua se erigit Asam bassa, et cum eo reliqui omnes, Deumque suo more inuocant. Finita precatione clara voce clamant simul omnes: Alla Cabul ellege. Id est: Placeat tibi ô Deus nostra precatio. Accedunt deinde adolescentes Cuccegles dicti, qui puluerem herbae contritae in pelui circumgestant, cuius ea vis est, vt hilaritatem, qualis eorum qui generoso vino se inebriarunt, conciliet. Herbam illam sua lingua Asserai vocant. E pelui, ordine tribus quisque digitis partem sibi sumit, quam deinde omnes simul ori ingerunt. Hoc sumto pharmaco histotias e libro Asambassae donato legunt. Deinde in alium locum transeunt, vbi ignis praegrandis instructus est, comportato eo lignorum strue, quatam centum vel plura iumenta possint conuehere. Circum ignem hunc connexis manibus choream ducunt, hymnosque suo ordini conuenientes concinunt. Finita chorea acuminato quisque cultello vel brachijs, vel cruribus, vel etiam pectori, rasa et perforata cute picturas insignes vel frondentium ramorum, vel flosculorum, vel cordis im primunt, non secus acsi torno lignum caelarent, et simul haec verba proferunt. Cutem incido in gratiam mulieris, quam amo. Ad ignem deinde assidentes tepente cinere vulnus siccant, et Xylinon lotio proprio madefactum superimponunt, quod vt primum aruerit, vulnus curatum est. Postremus huius eorum festi dies vbi illuxerit, ab Anambassa venia accepta, turmatim vexillis erectis tympana pulsantes inde discedunt, suum quisque repetentes coenobium. Eleemosynas per totum iter, quocunque aduenerint, colligunt. Constantinopoli haud in magno sunt precio, parum etiam gratus eorum aduentus est. Fama fiquidem est, quendam ex istorum ordine, imperatorem Turcicum sica sub veste recondita olim interficere voluisse. Veruntamen vbi eo aduenerint, eleemosynae
ipsis non denegantur, eo quod ipsi erga peregrinantes sint benefici, hospitioque acceptos magna humanitate et liberalitate prosequantur.
TOrlachi eodem quo et Deruisi vtuntur habitu, ouillis pellibus amicti, reliqua corporis parte nudi, nisi quod tiaris illorum more non vtantur, sed capite raso nudoque incedant, tam per aestatem quam per hyemem, oleo caput aduersus vim frigoris inungunt, tempora panno reiectitio adurunt aduersus fluxiones capitis. Vitam agunt prorsus belluinam, vilissimis apud nos mendicis persimiles, literarum rudes, nullius etiam aliarum artium vsum callent, omnis virtutis et negociationis expertes in diem viuunt, victumque mendicando quaeritant. Oppida et vicos peruagantur, tabernas, popinas, thermas assidue perlustrant, vbique locorum occasionem captantes, quî ex aliorum impensis ventrem expleant. Frequenter etiam per agros, nemora et solitudines turmatim vagantur, nec satis tutum ijs nudis, omniumque rerum egenis, pecunijs et vestibus instructum occurrere. Si forte, dum oppida, vicos, pagosque peruagantur, in mulieres simplices incidunt, se chiromantas et fatidicos profitentur, dumque ex manuum inspectione futura se praedicare pollicentur, interim crumenas scrutantes pecunijs earum insidiantur, pro more eorum, quos recentes Graeci Attinganos, nos Zigeunos nominamus. Hac arte vel impostura a mulierculis panem, oua, caseum, aliaque sibi necessaria impetrant, seque ad noua scelera confirmant. Nec raro virum aetate praegrandem secum circum ducunt, quem velut angelica praeditum sanctimonia, coelitusque delapsum venerantur, adeoque adorant. Huius ficta sanctimonia ad fraudes imposturasque suas vtuntur. Nam si forte in pagum conuenerint, senem hunc ante fores rustici, quem reliquis opulentiorem iudicant, reclinant, magnaque animi humilitate et deuotione circunstantes, eius gestus et verba admirabundi obseruant. Veterator sanctimoniam singularem vultus austeritate et tristitia simulat, verborum parcus est, et si qua profert, ea obscura et inuoluta sunt, nihilque praeter diuina mysteria iactitant. Interdum oculis manibusque caelum versus sublatis, se spiritu extra se raptum esse callide fingit, verba profatur grandia, et quidem obscura, sed tamen prioribus apertiora. Conuersus deinde ad circunstantes, quos discipulos suos agnoscit, O filij mei, inquit, propere hinc meamolimini. Modo enim cum sublatis in caelum oculis suspicerem,
ex diuina reuelatione cognoui, ingens huic pago imminere malum, et crudele in incolas manere exitium. Quod vbi discipuli ex eo cognouêre, ad omnem edocti malitiam, callide eum obtestantur, vt suis precibus a Deo impetrare dignetur, vt auerso imminente malo miserandae turbae misereri velit. Nec erga hanc discipulorum petitionem praestigiator se difficilem praebet, sed Deum enixe pro simulata animi sui deuotione inuocare incipit. Hac fraude inducti simplices incolae, promta mente eleemosynas nefarijs hisce praestigiatoribus elargiuntur, eosque donis ornatos a se dimittunt. Qui digressi, turbae simplicis illusae bonis exultanti animo fruuntur. Manducant ijdem herbam illam, quam et Deruisi, vt pharmacon hilaritatis conuiuijs adhibent. Humi pecorum ritu cubant, omnemque inter se turpitudinem absque vlla discretione patrant.
Scribit Marinus Barletius Scodrensis, in rebus gestis Scanderbeij, vnum ex quatuor hisce monachorum ordinibus a Baiazethe Selymanni auo funditus extirpatum esse, ea de caussa, quod sub praetextu sanctimoniae et religionis, mendicantium ritu omnes ferme nationes peruagarentur, et passim occupatis per nemora et solitudines itineribus, peregrinantes, mercatoresque spoliare studio sibi haberent, aliumque eiordinem, quem Hoze vocant, surrogatum. Qui nouus ordo, cum ijs quos inter Christianos conuentuales nominant, conuenire videtur. Quanquam autem Barletius iste expresse scribit, Deruisorum ordinem extinctum esse, attamen cum illi erga viatores et peregrinantes magna humanitate hospitalitatem exercuerint, contra Torlachi isti rapinis et imposturis potissimum studuerint, vero magis consentaneum est, hunc impostorum, quos Torlachos vocant, ordinem extinctum esse. Miror autem Genuensem de hac ordinis monachorum exterminatione, cum in aula Baiazethis, et hinc apud Selymum Solymanni patrem moratus fuerit, nullam mentionem facere, cum in ordinum horum descriptione accurata vsus fuerit diligentia.
DOcetur in libris Turcarum, atque AEthiopum, eum, qui peregrinatione suscepta Mecham semel adierit, aeternae beatitudinis certum esse, nec vnquam vel purgatorio igni, vel
alijs poenis infernalibus afficiendum. Qua de caussa quibus vlla datur commoditas, hac peregrinatione nequaquam supersedent. Et qui ex Graecia eo iter suscipiunt, sex mensibusante solenne illud Pascha, quod a peregrinis celebratur, iter, propter eius longinquitatem ingrediuntur, vt ex diuersis nationibus congregati simul omnes circa Mecham conueniant. Peregrinationem hanc suscepturi omnes prius simultates atque inimicitias et odia ex animo abijciunt, nec nisi reconciliatis inimicis ad iter se accingunt. Quod si offensa aliqua in animis ipsorum remaneat, vel aduersarius reconciliationi haud acquiescat, omnem suscepti itineris laborem incassum cadere autumant. Cateruatim simul procedunt, quod si inter eos sint pauperiores, qui suis sumtibus iter exequi nequeant, omnes simul, alter in alterius gratiam, ostiatim victum quaerunt, adeoque diuites hac in re Deo se cultum praestare credunt. Cairum (quam Memphim vocant) vbi conuenerint, magnam ibi AEthiopum ad iter se accingentium copiam reperiunt. Quibus se coniungunt, et religionis ergô susceptum iter magno agmine conficiunt. Soldanus Alcairi trium dierum itinere per hospitalia sua eos excipit, rerumque necessariarum apparatu fouet et reficit. Deinde summum ducem, quem Amiralium a maris praefectura vulgo nominant, addito ingenti Mamalucorum numero, eis praesidij loco adiungit, vt Mecham vsque eos comitetur, et aduersus latrunculorum AEthiopum hinc inde in cauernis vel subterraneis meatibus latitantium (rarae enim ibi sunt siluae et arbusta, sub quibus scoccultent) insidias tueantur. Regio ista arenosi instar est aequoris. Ingentes saepe arenarum cumulos montium instar venti impetus attollit, aliosque congestos disijcit, vnde permagna peregrinantibus difficultas, non citra vitae periculum persaepe oritur. Hucaquarum accedunt defectus, cui Sultanus sua industria et liberalitate succurrit. Nam praeter ingentem baiulorum coetum aquam peregrinantibus subministrantium, quibus ex Sultani thesauris decem aureorum millia pro labore isto quotannis suppeditantur, complures cameli ex Suldani mandato peregrinantibus adducuntur, vt ijs vecti expeditius et minore potus impensa iter absoluant. Nec enim aliud iumentum est, sitis aeque patiens atque camelus, qui in quartum vel quintum diem cibi potusque expers, labori tamen itineris minime succumbit, tum etiam cruribus ea firmitate insistit, vt circa vernale tempus intra quadraginta dierum spacium raro vel semel humi procumbat. Modinum vsque vbi peruenerint, distat vrbs ea tridui itinere a Mecha, ante moenia in campi planitie sibi thoros extruunt, vel humi recubant, ingentique
a ciuibus copia eo quae esui sunt conuehuntur. Videres ibi praeter mercatorum turbam, Persas, Indos, omniumque nationum, quae Mahometetis superstitioni addictae sunt, incolas. Mane ordine omnes recensentur. Nefas enim iudicant, pauciores quam sexaginta virorum millia festiuitati isti paschali interesse. Numerata multitudine, omnes in moutem proximum, quem Arafetagi nominant, simul conscendunt, sepositisque vestibus nudi in praeterfluentem amnem collo tenus se demergunt, precationes interim aliquot superstitiosas murmurantes. Quem ritum ex vana persuasione introductum esse dicunt, qua credunt, Adamum eodem loco ter aquis ad eundem modum immersum astitisse, peccatumque suum deplorasse, eiusque veniam a Deo consequutum esse. Resumtis deinde vestibus, mane omnes Mecham vsque progrediuntur, et cum turbae istius minime locus capax sit, pars ante templum moratur, egressisque prioribus alij semper ordine succedunt.
VEtus solennisque peregrinantium est consuetudo, vt sepulcro Mahometis, quod Modini ostentatur, librum Curaam, quem sua manu scripsisse fertur Mahometes, imponant. Hora sacrorum peragendorum instante, sacerdotes quos Meizin nominant, e turribus sublata voce hymnos solitos concinentes, ad sacras ceremonias populum conuocant. In templo cum per tres horas continuas precationi indulserunt, inde quanto possunt impetu cursim in proximi montis fastigium tendunt, ea festinatione, vt per totum corpus sudor diffundatur. Nam vna cum sudore omnes peccati labes defluere persuasum habent. E templo, tali cum impetu ijs erum pentibus, alij rursus prioribus illis succedentes denso agmine irrumpunt, mox Mahometis sepulcrum osculantur, singulique duos arreptos lapides in rotundum templi angulum proijciunt, in memoriam Sathanae inde reiecti. Aiunt enim Abrahamo, cum templum Mahometanum conderet, Sathanam eo loco apparuisse, vt a coepto eum deterreret, sed ab Abrahamo tribus eum petente lapidibus fortiter reiectum, et in fugam actum. His ita peractis in monte proximo victimas mactant. Sunt autem ipsorum victimae pingues arietes, quos mactatos pelli, quam eis detraxêre inuoluunt, et vnicuique inde pro suo lubitu partem sibi auferre liberum faciunt. Quod si seruus, quocunque demum modo siue precio, siue
haereditate seruitutis iugo astrictus sit, templum subeat, is protinus templum intrando liber factus est, nec vlla ratione libertatem eius impedire potest herus. Quod si mulier templum ingredi in hac festiuitate exopter, necesse est, vt manu eam ducat maritus. Quod si vidua fuerit, mariti vices in hoc officio subit quiuis alius. Sin virgo, a iuuene eam duci consuetudine et lege receptum est. Ingens eo die inter omnes quotquot adfuerint tripudium auditur. Nam et cantando et saltando effusam animi laetitiam testantur, ex gratia diuina eo die a purgatorij ignis poena se liberatos esse subinde clamantes. Credunt ijs, qui nouis denuo peccatis se contaminant, aliud in inferno purgatorium a Deo praeparatum esse, quod frigore horrendum priore longe sit peius, ex quo in aeternum nulla sit liberatio. His itaque apud Modinum peractis domum reuersi, Mecham versus iter arripiunt, varijsque ibi vtentes ceremonijs, ardentibus apud Deum precibus instant, vt quemadmodum Abrahamum, cum templum illud aedificaret, exaudiuerit, sic etiam ipsos modo exaudire dignetur. Inde pergunt Hierosolymam, quem locum ipsi Cuzumo barech vocant, vbi nouis item precationibus Deum inuocantes, sepulcrum Christi inuisunt. Nec enim Deo grata esset eorum peregrinatio, nisi et terram benedictam inuiserent.
COnsummatis omnibus, quae ad festi ceremonias pertinent, quisque eo ordine quo aduenêre, vna cum iumentis, curribus, camelis, discedunt. Primi sunt in discessu Indiani, post hos Persae, quos deinde aliae sequuntur nationes. Postridie adest praefectus regni, magnum Mamalucorum habens comitatum, is librum Curaam, quem Modini Mahometis sepulcro imposuêre, camelo splendide ornato, capetijsque affabre textis amicto imponit. Camelum Mamaluci praecedunt, ingens turba hominum sequitur. Cum vnius diei itinere absunt Cairo, Soldanus quotquot secum habet Mamalucos, vnaque omnes ciues eis obuiam procedere iubet. Qui vsque ad Soldani palatium camelum comitantur. Soldanus egressus palatio humaniter salutatos excipit, propiusque ad eum deductus camelus in genua sic edoctus, se prouoluit, interim peregrinantes psalmos hymnosque concinunt. Accedit deinde sacerdos Imam dictus, preciosis fragrantibusque indutus vestibus, qui cum singulari deuotione, sanctitate, et solennitate librum a camelo aufert, eum osculaetur,
osculandumque Soldano praebet, sublimemque populo conspiciendum exhibet. Qui vt primum librum istum conspexêre, facto impetu suis gladijs, lanceis, cultris camelum petunt, eum in minutissimas partes dissecant, et vt magni precij reliquias quisque sibi particulam inde aufert, et momento fere citius nihil de camelo, eiusque ornatu reliquum est. His donati reliquijs, quas sanctissimas esse iudicant, se felices ducunt, rectaque in suam quisque patriam inde recedunt.
IN libris Mahometistarum scriptum legitur, a Deo mandatum fuisse Abrahamo, vt templum pro peccatorum totius mundi remissione extrueret, vt quicunque eo delati peccata sua deplorarent, eaque donari sibi peterent, voti sui compotes redderentur. Quo mandato accepto, fundamentum istius templi actutum iecisse Abrahamum aiunt. Legunt praeterea montes vltro lapides, et alia ad structuram necessaria comportasse, nec Abrahamo quicquam vel laboris vel molestiae incubuisse, nisi vt manu admota templi situm deliniret. Et quoties duorum ferme cubitorum altitudinem murus exurrexisset, toties vltro eum in terram demersum esse, vt extremi lapides vix apparerent. Aiunt praeterea Satanam Abrahamo apparuisse, vt a coepto opere eum deterreret, Abrahamum vero ingentis animi, tribus eum lapidibus petitum in fugam egisse. Cumque tandem murus e terra non vltra viri proceritatem emineret, Deum Abrahamo praecepisse, vt tectum ei imponeret. Qua in re cum dicto audiens esset Abrahamus, murum paulatim e terra rursus miraculose emersisse, et plantae instar crescentis quotidie incrementum fecisse. Absoluto sic opere Abrahamum ingressum, ob eius miram elegantiam supra modum stupuisse, et a Deo petijsse, vt quisquis in templo isto, siue vir siue femina esset, ad Deum preces funderet, exaudiretur, et a poenis tartareis, ignisque purgatorij supplicio protinus liberaretur. Nec preces illas Abrahami irritas fuisse. Egresso deinde Mecha Abrahamo praecepisse Deum porro fabulantur, vt in proximum montem ascenderet, lapidemque ibi iacentem marmoreum, ex vna parte nigrum, ex altera candidum, portae templi applicaret. Quem cum Abrahamus auferre conaretur, vltro eum insecutum esse, portaeque
eo loco, vbi hodernum in diem ostenditur, applicatum. Peregrinantes si eo deuenerint, lapidem istum religiose exosculantur, persuasum habentes, se a lapide isto in extremo die in paradisum deductum iri. Sunt qui credant, angelum esse lapidem istum, cui diuinitus custodia Adami et Euae in paradiso commissa fuerit, cui officio cum minus accurate incubuerit, hanc ei poenam irrogatam esse, vt in lapidem induratus ad extremum vsque iudicium negligentiae istius caussa ibi haereat. Huius similes fabulae inanissimae complures, in libris ipsorum reperiuntur.
Similia refert Bartholomaeus Georgieuiz peregrinus Hierosolymitanus.
Nescio, inquit, miraculae ne, vel miraculosas nugas potius dicam, quae sunt scripta in eorum libro Mahemmedins dicto. Aiunt enim cum Mecha extrueretur, Deumper Mahometi preces montibus iussisse, vt lapides ad aedificandam Mecham quisque afferret. Cumque quisque montium decimam lapidum attulisset, et ex his Mecha extructa et completa fuisset, quendam montium Araphat dagh dictum, caeteris tardiorem ex remotioribus terris aduenisse, cumque suis lapidibus opus non esse cognosceret, amare fleuisse. Quem Mahomet flentem cum vidisset, bono animo esse iussit, et vt in loco commonstrato decimam lapidum deponeret, praecepit, addens istius peregrinationem inutilem fore, quisquis super lapidem istum orare neglexerit. Percussit deinde Mahomet lapidem pede, et eduxit ex illo aquam ad potandum inutilem, quam nominauit Abzemzem sui, id est, purificationis aquam, quam vt rem sacram in vasculo peregrinidomum deferre solent, et si quis eorum moriatur, vestimenta, quibus cadauer inuolutum est, ea aqua aspergunt, scelerum inde omnium remissionem sese consequi persuasum habentes,
CVm mortuus esset Mahometes, cadauer eius Modinum deportarunt Sculperi vel discipuli, ibique vt ipsemet mandauerat, in medio templo sepulcrum ipsi effossum est. Corpus ligneae arcae inclusum, et deinde marmore tectum fuit, altitudine fere ea, quae est viri. Duae e sepulcro eminenttabulae, altera sublimior capiti affixa, altera humilior pedibus applicata. Sepulcrum fornice vel caelo tectum est, tela, quam Vndulatam vocant, viridi ei imposita. Hoc sepulcrum illud est, quod Turcae et AEthiopes magna
religione et frequentia petunt, remissionem peccatorum sibi pollicentes, si illud exosculati fuerint. Marmori inscripta sunt haec verba: Hoc SEPVLCRVM EST MAHOMETIS. Armenij aliquando actis subterra per octo fere stadia cuniculis, cadauer Mahometis furari animum induxerant. Verum miraculose detectis eorum insidijs, proditi, poenas sceleris capite expenderunt. Ferreis deinde cratibus vndique inclusum sepulcrum munierunt, ne prophetae corpus furto vce insidiis, vel etiam fraude aliqua ipsis eriperetur. Eum praeterea testamento suo vaticinatum esse perhibent, vltra mille annos cadauer ibi haud relictum iri, et finem tum fore suae religionis et imperij.
TVrca si animum egerit, cognati et amici eum inuisunt, eum consolantur, monentque vt peccata sua dolente animo deploret, hinc qui sunt ex amicis proximi vel sacerdotes, hymnos aliquot vel Psalmos recitant, quod si diutius mortis dolores vrgeant, librum afferunt Curaam, ex quo septies legunt precationem, quam sua lingua vocant Thebaraechelezi, persuasum habentes, antequam tertia vice precatio illa absoluatur, fore vt spiritum reddat. Quod si tum vitae adhuc indicium aliquod superesse animaduerterint, alium recitant Psalmum, quem vocant Iasinnel curauil hecin, nequid animae eius damni Sathanas inferat. Mortuus vbi fuerit, cadauer in medio atrio substratis tapetijs in dextrum latus reclinant, facie ad Meridiem conuersa. Sacerdotes deinde accedentes chorda, cui globuli ex ligno aloes sunt inserti, cadauer cingunt, et ad circumstantes facie versa inquiunt, Subahanalla, id est, Deus misereatur eius. Sacerdotum vltra viginti conueniunt, et vna omnes verba illa proferunt, et vel quarta vel quinta vice cadauer inuertunt. In hortum deinde cadauer asportant sacerdotes, vestibus exutum omnibus, aqua calida et seuo abluunt, verenda integunt tela e Xylino texta. Ablutum cadauer duobus linteis funeralibus, itidem e Xylino textis, abstergunt et exsiccant. Siccatum cadauer aqua rosacea addito thymiamate aspergunt, vestibusque, quas habuit, preciosissimis induunt, capiti quoque virgam adaptant, cui pileum floribus exornatum imponunt. Sic exornatum cadauer quidam ex sacerdotibus in templum deferunt, viri sequuntur funus, mulieres domi interim luctui indulgent, et pro sacerdotibus conuiuium instituunt. Funus ante templi fores relinquitur,
vbi munus suum complerint sacerdotes, in coemeterium extra vrbis moenia vnatendunt, vbi quisque pro suarum rerum conditione sepulcrum vel latericium vel marmoreum sibi extruxit. Recondito ibi in sepulcrum cadauere, quod asseribus, iniecta in faciem terra, integunt in defuncti aedes reuertuntur, vbi conuiuio laute apparato sacerdotes, dictis prius pro defuncti anima precibus, sese exhilarant, et singuli quinos a defuncti amicis aspros accipiunt. Ex vana etiam superstitione persuasum sibi habent Turcae, vbi per quartam horae partem in sepulcro cadauer quieuerit, nouum ei diuinitus im mitti spiritum, duosque accedere angelos, quorum alterum Nechir, alterum vero Remonchir nominant, qui manu ardentes faces vibrantes, formaque terribiles mortuum de vita exacta examinent. Quod si vitam eius sceleribus contaminatam esse intellexerint, flagris eum ignitis caedant, sin vitam eius inculpatam deprehenderint, speciosi forma angeli eum exornent, verbisque placidis consolentur, eum, inquientes, vna cum bonis suis operibus ad extremi vsque iudicij diem ibi quieturum.
CRedunt Mahometistae, angelum, cui nomen sit Israphil, Deo astare, qui manu buccinam teneat, eam ad nutum mandatumque Dei inflare paratus. Ad buccinae istius sonitum omnes in terris vitalem ducentes spiritum, protinus credunt in momento temporis prostratos mortem oppetituros, omnes etiam angelos simul morte extinctum iri. Quam suam opinionem ex verbis Curaam confirmant. Culumen allciafan, ve, ieb, tab, vegei roebic tulgelali velle Icheram, etc. Quorum verborum sensus est, Deus ore suo loquutus est, hominem mortalem esse, omnesque creaturas tandem vel senio vel alio quouis casu finem sortituras. Ex quibus verbis morti etiam angelos obnoxios esse Turcae astruunt, cui licet adducti rationibus haud absurdis nonnulli se opponere ausint, in medium tamen verbis istis adductis ora eis obstruuntur. Nec enim citra vitae periculum verba ex libro Curaam prolata, quisquam audet in dubium vocare. Disputanti de lege Mahometis, vel de aliquo eius articulo ambigenti, vel linguam e faucibus euellerent, vel flammis eum addicerent. Tanto etiam impetu ad angelicae buccinae clangorem terram collapsuram credunt, vt montes et scopuli inde rupti in arenarum cumulos conterantur, nouam deinde lucem
Deum procreaturum, ex qua angelos, iuxta priorem ipsorum dignitatem conditurus sit. Placidam inde subsequuturam pluuiam, Rehemetsui, hoc est, pluuiam misericordiae dictam, quae terram irrigatura sit: quadraginta deinde elapsis diebus angelum Israphil, buccinam denuo inflaturum, ad cuius sonitum omnes defunctorum animas reuicturas.
ISraphil, vbi ex diuino mandato buccinam denuo inflarit, sonitum eius pertotum mundum auditum iri aiunt, tumque omnes in vniuersum homines ab Abelo vsque ad nouissimum, eo habitu, quo sepulti sint, resurrecturos, magnamque ibi facierum diuersitatem apparituram. Nam quidam, inquiunt, claritate Solis, alij lunae, nonnulli stellarum splendore erunt conspicui. Rursus erunt qui facie nigricante, vel capite porcino, crassaque lingua deformes sint suturi. Omnes tamen sublata voce clamabunt, Nessi, Nessi, hoc est, Vae mihi misero, qui passus sum a foeda mea libidine me superari. Angeli digitis vnumquenque ostendent, eiusque vel bona opera, vel scelesta facta reuelabunt. Ij quorum facies caelestium instar luminum splendebunt, virtute honestisque factis coram Deo sunt conspicui. Porcinis capitibus deformes erunt, quotquot in hac vita iniustis vsuris studuerunt. Crassis linguis erunt defoedati, impostores, mendaces, blasphemi. Qui fastu in hac vita fuêre turgidi, eos tum reliqui pedibus conculcabunt. Addunt praeterea, quod Deus ipse magnates huius mundi, reges, imperatores, principes, tyrannos sit alloquuturus, eosque in 70. coetus distributos, examinaturus de singulis ipsorum factis, nec alienis ibi testimonijs opus fore, cum vniuscuiusque membra vltro, quid mali per ipsa perpetratum sit, sint testatura, et suas quisque cogitationes sceleratas, licet in effectum perductae haud fuerint, accusaturus. Michaelem vero archangelum manu sua bilancem diuinae iustitiae protensurum, qua animas sit ponderaturus, iustosque ab iniustis discreturus. Fabulantur etiam Mosen ibi erecto vexillo astiturum, et ad eum, quotquot legem eius seruauerint, conuenturos. Ei proximum fore Iesum Christum, virginis Mariae filium, sub cuius vexillo eius doctrinam amplexi congregentur. E regione Mahometem suo etiam vexillo fore conspicuum, sub quo Mahometanae
religionis asseclae confluant. Sic omnes qui bonis studuêre operibus, sub suo quenque vexillo comparituros, vexillumque placida eos vmbra complexurum. Qui sub tribus hisce vexillis haud obumbrabuntur, eos ardentib. Solis radijs, quenque pro malitiae suae modo, donec consessus iudicij fuerit consummatus, pressum iri.
VBi [transcriber, in the print: VBl] animae diuina audita sententia in turmas quasi distributae fuerint, angelos aiunt splendido habitu conspicuos hinc inde, vbi vnicuique locus assignatus fuerit, apparituros, hinc Cherubin, in de Seraphin, quorum nonnulli instrumentis musicis sint lusuri, quidam vero hymnos psalmosque cantaturi. Alios ad portas caelestis paradisi beatorum animas cum gaudio et tripudio excepturos. Nec vllum inter Turcas et Christianos fore discrimen, nec inter AEthiopas et Iudaeros, sed eandem eorum, qui coram Deo bona praestitissent opera, fore et formam et felicitatem: discretionem vero inter peccatores exactam. Discretas etiam in caelo, easque amplissimas, omnique ornatu splendidas fingunt mansiones, in quibus beati homines degant, qui etiam solaribus insidentes radijs, paradisi delicias sint collustraturi: ad haec ventris venereasque voluptates in paradiso somniant. Poma caelestis samporis in paradiso sibi pollicentur, tum etiam aquas Christallinas, ex quarum gustu eum oculorum splendorem percepturi sint, vt eorum radij a polo ad polum extendantur, tenuique sudore et cibum et potum in corpore consumtum iri putant. Vxores aiunt fore selectissimas, quae subinde in virgines mutentur, nec vllum senium obrepturum: mares quidem vbi 30. annum, feminas vero vbi 15. vel 20. compleuerint, in eodem aeratis flore perduraturos. Haec sibi paradisi gaudis Mahometistae somniant, in quibus in aeternum hymnis psalmisque Deum sint laudaturi, et praecipuos in beatorum coetu fore putant tresillos, quos diximus, vexilliferos, quorum ex diuino praescripto peculiarem quisque paradisi partem sit occupaturus.
QVotquot ex diuina iustitia, vt ait Curaam, propter scelera commissa damnantur, ij ipfis etiam nominibus, quae singulorum frontibus inscripta sunt, discernuntur. Peccatorum
sircina vniuscuiusque humeris imponetur. Proprijs onerati peccatis, per duorum montium fauces in tartarum procedent. Fauces inferni horribilis draco custodit. Pontem, quem Seracuplissi, id est, pontem iustitiae nominant, fornicis instar conuexum, et e ferro acutissimo constructum transire cogentur. Ex altera parte pontis istius, qui toti in malitia fuere submersi, protinus in aeternas inferni poen as praecipitabuntur, vbi igni consumti subinde ad nouas, in aeternum duraturas renascentur. Ex altera veto parte ij, qui in malitia non omnino fuêre indurati, in ignem purgatorium, decident, ex quo pro peccatorum conditione vel citius vel tardius liberati, in patadisi gaudia suscipientur. Credunt praeterea arborem, quam vocant Zoacum agacci, hoc est amaritudinis, in medio inferni, licet igni quasi infixam, florere, cuius singula poma diabolorum capitibus sint similia. Fructibus arboris istius damnati vescuntur, sperantes inde refrigerationem aliquam se percepturos. Verum non solum nihil inde refrigerationis percipiunt, sed amaro venenatoque sapore magis magisque excruciantur, grauioribusque inde mortis torminibus afficiuntur, tum etiam, diaboli ipsi ignitis eos catenis constrictos (ne vna poenarum tormentorum que sit facies) assidue volutant.
OMnium Mahometarum firma haec est opinio, singulis infantibus, vt primum nati fuerint, binos addi angelos, quorum alter dextram, alter sinistram muniat, perpetuique per omnem vitam eorum sint custodes. Vbi quintum annum puer attigerit, praeceptoribus in schola committitur, vt Curaam addiscat, vt a teneris religionem Mahometanam imbibat. Prima quae pueris a praeceptoribus doctrina proponitur, haec est: Culicu vallau, Halla huzemeth Iemielit velem Iuled, ieculegij cuffuenbehet, etc. Quorum verborum sensus est: Deus inter multas personas vnicus est Deus, nullo loco circumscriptus, sed qui vbique omnia implet, nec patrem nec matrem nec liberos habens, nec edit nec bibit, nec dormit, sed absque omnium earum rerum, quas creauit vsu, in aeternum viuit, nec quicquam diuinae eius maiestati et omnipotentiae simile reperitur. Vbi annum octauum puer attigerit, eum solenni ritu circumcîdunt. Conuocatis ad conuiuium amicis, ex omni genere carnium lauta apponuntur fercula. A ditioribus bos caeditur, in quem excoriatum exenteratumque
ouem includunt, in qua gallinam, et in illa ouum, quae integre assantur, ad splendorem illius diei. Deinde inter epulas puer circumcidendus ad ducitur, cuius medicus illius artis artis glandem retegit, replicatamque pellem forpiculis apprehendit: deinde quo metum adimat puero, ait se in proximum diem circumcisionem dilaturum, mox simumlans omissum aliquid esse, ex improuiso praeputium abscindit, vulnerique parum salis et bombasini apponit. Postea continuato trium dierum conuiuio, circumcisus magna cum festiuitate in balneum deducitur. Domum reuerso conuiuae, munera offerunt: alij vestes sericeas, alij ciphos argenteos, alij pecunias, vel equos: mulieres indusia, et sudariola, quisque pro suarum rerum conditione et opibus. Si quis ex Christianis circumcidatur, is in publicum coetum populi deducitur, ibique a sacerdote admonitus, coelum versus directis oculis, dextra que manus indice, verba haec profert: Lailala, Mahomet Ruselam. Deus, Deus, Deus vnus est, et propheta eius Mahomet. Deinde a perito artis circumciditur, nouumque ei nomen imponitur. Inde cum summo honore, populique gaudio, resonantibus tympanis, per omnes vicos atque plateas ciuitatis circumducitur, munera ei offeruntur, et a tributi solutione immunis redditur. Cuius lucri cupiditate multi Graeci, quos Vrumlar, et Albani, quos Arnautlar vocant, circumciduntur. Si quis vi compulsus, puta, si quis Musulmannum, hoc est, circumcisum feriret, aut Mahometem blasphemaret (quod episcopo cuidam Graecorum sectae accidit) circumciditur, ei nulla offeruntur munera, a tributi tamen solutione liber erit, quemadmodum et caeteri Musulmanlar, id est, circumcisi.
Finis secundae partis libri II.
VTuntur Turcae quemadmodum et Christiani carnibus animalium, quae ex diuina benedictione hominum sustentationi seruiunt. Pane vtuntur nigro, et albo, Echmech dicto, quod seminis quodam genere, quod Sussam vocant, aspergunt, quod magnam pani suauitatem conciliat. Carnibus porcinis, quemadmodum et Iudaei, abstinent. Carne potius tosta quam cocta vtuntur, et in minutas partes concisam lanci imponunt. Orizae maximus apud ipsos vsus est, quam ita addensatam manducant, vt partes inde manibus decerpant, a leguminibus, vt lentibus, pisis, fabis abstinent, xapis et oleribus, praesettim si candidi sint coloris, vescuntur, piscium mira abstinentia. Nec enim eos salubres citra vini potum iudicant. Cum ergo a vini potu ipsi sibi temperent, periocum aiunt, periculum esse, ne pisces in ventriculo ipsorum reuiuiscant. Pomis in primis delectantur, sed plerunque ante reliquos cibos ea assumunt. Amygdala vero, nuces, nucleos cerasorum, malorumque Persicorum sub finem prandij coenaeque adhibent. Cultrorum apud ipsos nullus est vsus sed cibum tribus digitis, quemadmodum AEthiopes quinque, carpunt. Quam superstitionem vana persuafio inter ipsos confirmat, qua putant duobus digitis diabolum cibos frangere. Benedictionem prandio coenaeque his verbis praemittunt: Bismillair rahemanir rein. hoc est, In nomine eius, qui cealum, terram, omnesque creaturas condidit. Cum manducandum est, subijciunt storeas, quas Hactser vocant, deinde insternunt tapetia aut puluinaria. Alij in nuda humo discumbunt. Mensa illorum Tsophra dicta, ex corio fit, et explicatur atque contrahitur vt marsupium. Non assident nostratium more, nec discum bunt veterum ritu, vt cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se compsicatis more sartorum. Raptim comedunt, et magno silentio. Sedata fame colloquia miscere incipiunt.
OMnibus qui Mahometanam legem amplectuntur, vini vsus est prohibitus. Cuius eorum superstitionis haec traditur origo. Fertur aliquando Mahometes praeterijsse viridarium, vbi cum in iuuenes saltando et cantando laetitia quasi effusos incideret, vehementer ea re delectatus, in templum, quo iter suum constituerat, perrexit. Vnde reuersus, isthac rursus transiens, contrario modo omnia iam agianimaduertit. Ebrios enim, et ira et gladijs ita saeuire inter sevidit, ac si ab ineunte semper aetate capitales exercuissent inimicitias. Cumque alios pecorum more mactatos, alios vero semianimes ibi prostratos videret, execrari protinus omnes coepit, legeque lata omnibus suae religionis studiosis vino interdixit. Potus ipsis est triplex. Primus ex saccharo, ab illis Secher vocato, aut melle diluto aqua, quem potum vocant Tserbeth. Secundus est ex vuis passis, detractis acinis in aqua decoctis, addita aqua rosacea, et melle, quem potum vocant Hossaph. Tertius fit ex defruto, quod ex musto coquitur, speciemque mellis prae se fert. Diluitur hic potus aqua, et seruis datur. Hyeme ne frigus glaciei ipsis officiat, prunam aquae inijciunt.
NOn ea inter Turcas, quae inter nostros, vestium est diuersitas. Indusia ipsorum absque sinuosis plicaturarum voluminibus collum cingunt. Thoracem vsque ad femur promissum indusio superinduunt, thoraci tunicam strictam vsque ad talos dependentem, quam ex anteriori parte sex nodis connectunt, et sericea fascia circa vmbilicum arcte cingunt. Aliam deinde vestem sinuosam, latitudine quidem duatum vlnarum, longitudine vero sex reliquis superinijciunt. Caput quod ex lege Mahometis rasum habent, illis aggestu pepli in turrim aedificatur, et in pyramidem turbinatur. Caluitiem Turcis hac de caussa a Mahomete iniunctam esse ferunt: cum ei indicatum esset, Christianorum vires ex vini potu multum augeri, ipse contra suos asseclas tostis frugibus vesci, et caput radere iussit, eo quod crinium copia vires minuat, et quasi e corpore exugat. Inde Mahometistae rasum caput linteo velamine integunt, cui pileum turbinatum extela serica et auro textum, superimponunt. Vestium splendore maxime gaudent.
Braccas nostras, vt quae turpiter verenda exprimant, detestantur. Calceamentis vtuntur fenestratis. Tum etiam peronibus, quos ad genua vsque loris apte connexis, complicant. Ferro calceamenta luppacta habent, vt eo sint firmiora et durabiliora.
MVlierum habitus a virorum vestitu non multum discrepat Ingens vestium et splendor et precium est. Fascia, qua cinguntur circa vmbilicum, auro argentoque nitet. Acuminatis etiam pileis caput integunt, velata incedentes facie. Magnain vestitu et incessu tum maiestas tum modestia apparet. In publicum raro prodeunt, ne alienis viris temere se ostentare videantur.
TVrcae plerique omnes ingenti equorum amore et studio tenentur. Equos iudicant optimos, quorum pedes sunt proceri, vngulae nigricantes. Hae enim robut vegetum, illi velocitatem denotant. Oculos equi amplos, caput vero exile esse volunt, collum oblongum nec tamen tenue, in medio densius, et non nihil sublatum, aures breues et solidas, os amplum, caudam oblongam, corpus haud obesum. In equis ornandis sunt operosi. Sellis vtuntur minime ponderosis, non admodum amplis, sed altitudinis mediocris, strepis breuioribus, freno habenisque lenibus. Antilenam ita adaptant, ne equum arcte comprimat, postilenam equo et longitudine et lacitudine conuenientem applicant. Calcaribus vtuntur breuibus, equum phaleris splendide ornant. Inter colli caetera ornamenta, aureum globum vel pomum affigunt.
HAud facile aliam gentem reperies, quae maiore venandi studio quam Turcae teneantur. Et sane per venandi exercitia omnibus facile laboribus, tum etiam ferendo frigori, calori, inedia siti adsuescunt. Per salebrosa et inuia loca feras equis ipsi insidentes insectantur. Feram a canibus prostratam et
laniatam nunquam attingunt, nec vel sibi ipsis vel Christianis escam esse patiuntur. Porcos aprosve siluestres inter venandum captos Christianis diuendunt, eorum siquidem esu omnes circumcisi penitus abstinent.
IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia: sunt enim lateres alij fornacibus, alij Sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quem admodum per totam Europam. In Natolia tecta plana sunt, in modum tubulati, sine vllo fastigio. Syphones et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per cylindrum deuoluitur.
ET Christiani et Musulmanni inter Turcas agros suos, prata, hortos, et vineas colunt. Omnis generis fructus et fruges serunt, triticum, siliginem, auenam, hordeum, omnis generis legumina, et poma. Praecipue tamen orizam et mala cotonea. Abundant in hortis ipsorum melones, pepones, ficus, poma Nerantia, citrina, punica, et reliqui eius generis fructus, quorum feraces sunt terrae calidae.
Vinearum cultus pro regionis natura plus minusve, quemadmodum in Europa, exercetur. Sunt nonnullae regiones, vt Armenia et Cappadocia, ob sterile solum, vinearum cultus omnino expertes. Quanquam autem Turcae a vini potu abstinent, varijs tamen modis vuas condiunt. Coquunt etiam defrutum melli haud absimile, quod sua lingua Pechmaz appellant. Ea arte vuas condiunt, vt per totum annum incorruptas eas reseruent, eo sapore, ac si recentes a vite collectae essent. Christiani, qui inter ipsos morantur, vinum ex vuis expressum bibunt et diuendunt.
OMnis generis opificia inter Turcos exercentur. Nec vllus datur locus otio vel ignauiae, adeo vt nec diebus festis labore prorsus abstineant. Praeter opificia in ciuitatibus, in magno vsu sunt negociationes, quas mercatores terra marique exercent, in
Asiam, Arabiam, AEgyptum, in Europam, Venetias vsque in Anconem penetrantes. Reliqui in ciuitatibus laboribus suis intenti sunt, balneis frequenter tam viri, quam feminae, tam iuuenes quam senes vtentes, nec pilum in corpore suo relinquunt. Peculiari sese in balneo illinunt vnguento, ex qua inunctione intra horae dimidiae spacium omnes pili defluunt. Et quia templum saepe frequentant, mundique ex legis Mahometanae praescripto illud subire coguntur, eo maiore studio balnea frequentare solent.
SCribunt nonnulli in Turcia nullas esse scholas. Nec enim tantae barbariae locum dari posse credunt, vbi humanitatis studia vigeant. Verum maior ijs fides adhibenda est, qui ipsi in Turcia vitam aliquandiu egêre, et ea, quae oculis perspexêre, scribunt. Scholae apud Turcas pro pueris et puellis in stituuntur. Nec vero in eo sunt flore humanitatis studia, in quo olim in Graecia fuêre. Ea enim studiorum fere meta est, vt lingua vernacula legere discant et scribere. Quod vbi perceperint, ad aliud vitae genus quisque se confert, in quo aetatem suam exigere constituit. Scholas sua lingua Ochummachirleri vocant, paedagogos Hogsialar. Si qui ad altiora tendant, ij in Astronomia exercentur, et in quibusdam philosophicis. Versus etiam vel rhithmos, vndecim constantes syllabis, componunt, plerunque amatorios: et haec eorum musica est, quam alia arte constantem non habent. Iohannes Bohemus autor est, in Turcia etiam Academias esse, in quibus leges politicae explicentur, ex quibus desumuntur, qui vel in rebus ciuilibus, vel in religione, politica sustinent officia.
PLerique iuuenum, quos Leuenti nominant, sunt opifices. In singulis artificijs vel tribubus supremum, quem Senatorem vocant, sibi eligunt, ex cuuis nutu et consilijs reliqui omnes pendent. Die, quem nos Veneris vocamus festo, in Senatoris sui, quem Leuente Basci vocant, aedibus conueniunt. Reliquis septimanae diebus se continuo labore, eorum more, qui graui paupertate conflictantur, affligunt. Hunc vero diem genio dicantes, primum
ad Senatoris sui aedes congregantur. Inde digressi cibaria gulae conuenientia coemunt, et in publico diuersorio, quod Bazanaa vocant, vna cum suo senatore conuiuium apparant. Ibi contra morem alias vsitatum, mensae eo ordine accumbunt, vt medium locum senator obtineat. Per totum deinde diem intempestam vsque ad noctem, cibarijs coemtis vescentes, potu ex oriza et siligine cocto, cereuisiae haud absimili, se exhilarantes genio indulgent, nec a mensa quisquam surgit, nisi ex cibi potusque copia necessitas vrgeat. Interdum cantionibus certant, quibus alter alterius laudes decantat, sidibus etiam ludunt. Senator subinde haec verba sublata voce repetit, Barechedarola finus, hoc est, Deus sit nobiscum, et in hac hilaritate nos incolumes seruet. Vespera ingruente mensam ita lampadibus onerant, vt si decem mensae accumbant, lampades non pauciores 50. ei imponantur. Ex quibus si vna forte extinguatur, omnes simul vociferantur Breginor vli sine octis mumard. Hoc est: Christiano mortuo 30. incensae sunt lampades, quae eum illustrent et comitentur, viuenti duplo pluribus opus est. Nam et caecos et miseros iudicant Christianos. Post intempestam noctem omnes simul senatorem suum, vsque ad aedes ipsius comitantur, lampadem manu quisque gestans. Inde ad sua quisque diuertitur. Haec sunt delitiae et lautitia opificum. Reliquis enim diebus laboribus ita insudant, vt vix noctu somnum sibi indulgeant. Viuunt praeterea parcissime, allio, cepis, atroque pane victitantes, vt huius diei sumtus facilius ferant.
IMperator Baiazethes, Constantinopoli peculiarem domum fatuorum curae destinauit, ne per vrbem vagantes alijs creent molestiam. Hospitali domus ea non est absimilis. Qui curam fatuorum vel phreneticorum gerant, eorum sunt vltra centum quinquaginta. Peculiares etiam ipsis sunt additi medici, nec quicquam ad necessariam curam ipsis denegatur. Praefecti isti fatuorum per totam ciuitatem circumire solent, clauis et fustibus armati, si in aliquem moribus ineptum et desipientem incidant, eius collo et brachijs catenas protinus inijciunt, vinctumque et fustibus oneratum in fatuorum illam domum abducunt, ibi catenis muro affixis, et ad lectum vsque in quo ipsi cubandum, protendentibus, eum alligant. Saepe vel quadringenta ordine fatui
catenis vincti ibi tenentur, quos ciues animi gratia non nunquam accedunt. Praefecti praesto semper adsunt, fustibusque grauiter eorum dementiam coercent. Singulos etiam, vbi prandij coenaeve hora adfuerit, examinant, si quos indecentius se gessisse offenderint, eos verberibus atrociter mulctant: vt quisque mores emendauerit, ita mitius tractatur. Haec animaduersio multos ad sanitatem reuocat, qui vbi restituti sibi fuerint, vinculis liberantur.
Haec in genere de Turcarum vita et moribus pro huius tractatus instituto et ratione sufficiant. Deinceps de ipsius im peratoris Turcici aula, eiusque ordine et administratione, quae scitu fuerint haud iniucunda, exponentur.
IN amplissima illa Constantinopolitana ciuirate tria sunt imperatoris Turcici palatia, quorum vnum quodque ipsius maiestati et aulicorum officijs peropportunum est. Primum ex illis, quod imperator (Baiazethem intellige Solymanni auum) incolit, extremae ciuitati imminet, vocatur locus iste Angulus, vel ad S. Demetrium, in mare e duabus regionibus excurrens. Vocant palatium illud Sercessarai, muris vndique munitissimum. Ambitus eius vltra duo millia passuum continet. In medio palatij hortus amoenissimus constructus est, aedificijs compluribus, quae oblectationi inseruiunt insignis. Medius inter aedificia illa locus eminentior equestribus certaminibus est dicatus, quem cingunt cellulae vltra ducentas, quas olim sub Christianis imperatoribus, sacerdotes ad S. Sophiam incolebant. Nam templum ad S. Sophiam huic loco proximum est. Verum Mahometes Baiazethis parens suo palatio cellulas istas inclusit, cumque frigidis aquis locus iste sit peramoenus, aestiuo potiffimum tempore imperator in eo moratur. Hyeme vero locum palatij in feriorem occupat, vt qui ventorum violentiae ex alto mari proruentium, minus sit expositus. In eodem palatio turris constructa est vitrea, stanneis iuncturis coagmentata, candore nitido resplendens, quae aquas miro artificio eiaculans, totum hortum irrigabat. Deinde intercidente arte, alio aquae illae deductae fuêre. Hîc inter aquarum salientium murmura, imperator aestiuo tempore circa meridiem a curis quiescere, somnumque captare solitus est. Non procul inde stabulum est infigne, in quo equi selectissimi, circiter 40. pro ipso imperatore curantur:
Turres etiam validissimae palatium cingunt, ferreis portis munitae, quae nunquam nisi extrema vrgente necessitate reserantur. Porta magna, per quam in palatium ingressus patet, vermiculato opere, literisque aureis ornata est. Ingressos per portam hanc ingens excipit area, in qua vel viginti equitum millia se commode explicare possunt. In extremitate areae duae turres erectae sunt, ingensque porta, vbi equis descendunt, quicunque vlterius in proximum palatium, in quo imperator suotum caussas audire solet, progressuri sunt. Ex ea parte qua mare alluit, duae aliae turres extructae sunt, omnis generis machinis bellicis munitae. Hae posticum habent, per quod imperator, quoties sereno caelo in mareanimi gratia exspaciari lubet, egreditur. Ordine ibi circiter 40. sunt disposita mortaria, quae ignem eiaculantia mare longe lateque imperatori alienis nauibus inaccessum reddunt. Duae praeterea paratae ibi sunt celoces, quarum alteram conscendit imperator, altera cursim mare hincinde peruagatur, et an tuta sint omnia explorat.
VArios magni imperatoris Turcarum aula ministros habet. Inter quos tres hi sunt praecipui: Primus est Ciuadar, qui calicem imperatori porrigit, ei et sedenti et euntiproximus, hic imperatoris, quando eum comitatur, penulam gestat. Secundus est Giupter, qui imperatorem sequens, poculum gestat aquae plenum, et indusia imperatoris. Tertius Salustar, imperatoris est armiger. Qui tres imperatori sunt proximi, denos aureos Turcicos singulis mensibus pro salario accipiunt, et vestibus auro contextis bis singulis annis ornantur. Quartum et vicesimum annum vbi excesserint, ipsis ampliora committuntur officia, alijque quindecim annorum iuuenes forma, moribus, eloquentia, clarisque et animi et corporis dotibus insignes, ipsis surrogantur.
PRoximi ab ijs, de quibus modo diximus, sunt cubicularij imperatoris. Officium ipsorum est, thalamum imperatoris mundare, lectum sternere, prunas camino imponere. Quinque
eorum noctu in cubili imperatoris excubant. Praemium horum est seni vel septeni aurei in singulos menses, praeter vestes preciosissimas. Vocantur Asongleanlari, quasi dicas dilecti et gratiosi imperatoris filij. Cubicularijs hisce praeest Eunuchus Tacutaga, cui 160. aspri in singulos dies numerantur, addito vestitu longe preciosissimo. His accedunt ereditibus, quibus ex gratia imperatoris donatur, triginta asprorum millia. Ipsi etiam ex imperatoris stabulo equis pro suo arbitrio vti licet.
PRaeter hos sunt adolescentes triginta quinque, quos ab officio Ordoglandari vocant, eo quod cura ipsis vestiaria commissa sit. Praeter id officium illis quoque iniunctum est, vt fercula ab ijs, quos Cesignir vocant, excepta, imperatoris mensae apponant. A quartodecimo vsque ad sedecimum aetatis annum in hoc officio continentur. Praemium ipsorum est in singulos dies deni aspri. His prae est Eunuchus, vel paedagogus Odobascia, cui singulis diebus centum numerantur aspri, quibus accedunt reditus ex benignitate imperatoris ipsi assignati, duodecim vel quindecim asprorum millia.
LOcus peculiaris in arce est, quem Asnam vocant, vbi thesauri imperatoris reseruantur. Iuuenes quibus horum cura commissa est, vocantur Aslaoglandari, quorum per singulos dies alij decem, alij quindecim aspros habent. His aurea argenteaque vasa, monilia, aliaque eius generis ornamenta, gemmae, et quicquid in thesauris est imperatoris, committuntur. His praeest Eunuchus Asnadarbascia, cui claues thesaurorum commissae sunt, nec tamen quicquam reserare potest, nisi praesentibus alijs duobus, quorum alter Testeder, alter Nisangi vocatur. Hi enim seras arcasque obsignant. Praemium Asnadarbasciae est in singulos dies 150. aspri. Praeterea si quid e thesauris depromitur, sua etiam portio praefectis inde accedit, sic vt de centum aureorum precio, duo ipsis numerentur, cuius pecuniae pars tertia, supremo sigillifero Testeder cedit, altera pars supremo Eunucho Tacutagae, pars reliqua tertia ipsi Asnadarbasciae.
PEculiaris etiam penuario imperatoris locus destinatus est, quem Chiler vocant, cui praesunt viginti quinque iuuenes, Chileroglandari dicti. plerique viginti vel 22. annorum, curam agentes omnis generis cibariorum, aromatum, confectionum, potionum, quae imperatoris mensae destinata sunt, et quorum vsus est in culina imperatoris. In singulos dies septenos aspros accipiunt, praeter vestium splendorem. Hi perpetuo in officio suo administrando detinentur, arce ipsis nunquam egredi licet, nisi quando expeditione suscepta, in castris moratur imperator. Delitiae eorum sunt, quod legendo et iaculando se exercent. Eunuchum sibi praefectum habent Chilergibasciam, cuius in singulos dies praemium est, centum aspri. Quibus quotannis accedunt ex reditibus ab imperatore designatis, triginta asprorum millia.
PEculiaris item locus, quem Lengiodam, quasi dicas, nouam arcem vocant, pueris nobilibus dicatus est, quorum centum, interdum plures, interdum pauciores ibi in Turcica lingua informantur. Pueri isti vel a piratis imperatori donantur, vel ex decimatione Christianorum colliguntur. Vbi per sex dies in schola ista puer moratus fuerit, alphabetum ipsi discendum proponitur. Plures sunt in schola magistri. Peculiaris est, qui pueros primo anno legendo exercet. Secundus altero anno librum Curaam, lingua AEthiopum docet, addita singulorum articulorum et praeceptorum explicatione. Post hunc tertius alius, libros Persica lingua proponit. Quartus diuersi generis libros interpretatur. His etiam pueris diurnum praemium constitutum est. Primo siquidem anno binos habent aspros, secundo ternos, tertio quaternos, et sic deinceps vna cum annis praemium crescit. Magistri denos aspros in singulos dies capiunt. Praeter haec praemia preciosis ornantur vestibus. Puer eschola hac eximendus, praeceptores quingentis aspris donat, quam illi pecuniam inter se distribuunt. Plus vna vice puerum die verberare, vel plura decem verberibus infligere praeceptor minime audet. Puetum verberandum in terram reclinant, pedesque perforatae tabulae insertos, ocreisque circundatos,
ne sese commouere queat, virga tenera decies pulsat. Quod si imperatoris iniussu paedagogus puerum verberet, vel pluribus quam decem plagis oneret, manus ei praeciditur, vel si ex gratia, poena haec remittitur, arce tamen eijcitur, omnibusque ijs, quibus gaudebat beneficijs, priuatur. Hisce item praeest Eunuchus, cui in singulos dies 60. aspri numerantur. Quod si bene moratus adolescens ex ludo hoc in aulam impetatoris adsciscatur, magnis muneribus Eunuchum imperator ornat. Nam et preciosas vestes, et tria interdum, interdum decem, interdum duodecim asprorum millia ei donat, vt pecuniam eam inter pueros quosdam, qui pro defunctorum animis psalmos recitare solent, distribuat. Pecuniam eam Eunuchus pro suo arbitrio distribuit, ita tamen, vt maiorem partem sibi inde reseruet.
EST quoque in imperatoris palatio hortus maximus et amoenissimus, cuius qui curam gerunt Bostangieler, hoc est, hortulani vocantur, suntque, eorum 200. iuuenes, a decimoquinto anno vsque ad vicesimum. Horum est officium pastinando et irrigaudo hortum colere et inundare. Stipendio indies donantur trium vel quatuor asprorum, et vestitu annuo. Qui primus fructum, vbi maturauerit, praefecto obtulerit imperatori exhibendum, is mille aspris donatur. Hortulanorum praefectus Bostangi Bascia vocatur, cuius stipendium est 200. asprorum in singulos dies. Hic reliquis [reading uncertain: page damaged] Eunuchis dignitate minime aequipollet, sed solummodo seruus est imperatoris. Fructus, qui ex horto isto colliguntur, ab hortulanorum praefecto venduntur, pecunia ea imperatori offertur, nec in alium vsum adhibetur, quam vt cibaria pro ipsius imperatoris mensa inde coemantur. Lucrum enim e fructibus terrae acceptum, honestum et diuinum iudicat imperator, quippe quod non ex subditorum grauaminibus, sed ex diuina benedictione colligatur, ideoque vetat ex ea pecunia, quae ex vectigalibus, decimis, et exactionibus conquiritur, cibaria pro sua mensa comparari. Bostangi Bascia iste est in magna imperatoris gratia, ab hoc remotus officio plerunque Callipolitanam praefecturam adipiscitur, quae dignitate et potentia reliquis praestat. Vniuersa siquidem imperatoris classis, maris Callipolitani angustias transire cogitur. Nec citra praefecti huius permissum nauis vlla inde Constantinopolim prouehi
potest. In tractu maris istius si nauis aliqua ex aduerso casu qualicunque submergatur, praefecto cedunt omnia nauis istius bona, qualicunque arte vel fortuna ea conquirere poterit.
QVatuor in arce sunt furni, pro pinsendis panibus in vna domo coniuncti. Pistorum sunt circiter septuaginta, qui panem pro mensa imperatoris conficiunt, eorum decem asprorum in singulos dies est stipendium, reliquorum veroquinque. Huc accedit annuus vestitus. Praefectus eorum vocatur Echemherri Bascia, huic quinquaginta aspri in singulos dies destinati sunt, singulisque festis solennibus vestitus.
IN culinis quarum geminae sunt, altera soli imperatori, altera vero aulae ministris destinata, ministri sunt circiter sexaginta. Horum magistri per vices rem culinariam administrant, famuli vero simul omnes ministerio semper intenti esse coguntur. Coqui imperatoris partim decem partim quindecim, reliqui septem vel octo, famuli vero tres aspros pro diurno stipendio habent. Omnes praeterea nouo vestitu quotannis ornantur. Coqui imperatoris mensae inseruientes, fornaces habent plures, prunisque solis, lignis haud admotis vtuntur, ne ex fumo cibi reddantur insipidi. Sunt praeterea quatuor coquorum vtriusque culinae praefecti.
Primus Archibascia, is stipendia et vestitum praeberi curat, et Turca expeditionem suscipiente, ne quid circa culinae apparatum desit, sedulo prospicit. Huius stipendium diurnum est sexaginta asprorum, vestisque annua auro contexta.
Secundus Emimutpagi nominatur, is pecuniam praebet ad coemenda omnis generis cibaria, tum quaeuis alia, quibus culinae apparatus indiget. Huic quinquaginta aspri in dies numerantur, et vestis ex imperatoris munificentia in festo Paschatis praebetur.
Tertius Cheiaia vocatur. Huic cura commissa est attendendi ad omnia, quae velin culinam deferuntur, vel inde asportantur. Et si dissidium inter coquos exoriatur, ipsius est in eosanimaduertere, et lites componere. Eodem quo et reliqui hic gaudet stipendio.
Vltimus Muptar Iasigili vocatur, quasi dicas scriba culinarius. Hic omnia quae culinae vsus requirit annotat. Idem omnia
tam in imperatoris, quam aulicorum mensis recto ordine disponi et instrui curat: modum et ordinem in apparandis cibis, peculiari libro consignatum habet. Triginta asprorum ipsius est stipendium diurnum.
MVlierem magni Turcae palatium, in quo aulicorum turba moratur, subire nefas est. Muliebria itaque officia in mundandis linteaminibus viri subeunt, quorum viginti sunt in arce Chiamistri dicti, ex quibus duo soli imperatori seruiunt, mundantes euis indusia, lodices, mappas, mensalia, strophiola. Reliqui aulicorum turbae simul suam locant operam. Duorum, qui soli imperatori seruiunt, diurnum stipendium est decem asprorum, reliquis indies quinque numerantur aspri. Sunt praeterea decem in arce baiuli, Sachaler dicti, qui binos habentes mulos, vtribus ex corio bubalo factis, aquam assidue in vastam cisternam asportant, vnde per canales in diuersa loca deducitur, vt abunde aqua suppetat pistoribus, coquis, linteaminumque mundatoribus. His quini aspri in singulos dies numerantur. Cum in castris degit imperator, aquas culinae ipsius destinatas haurit Sachabascia, in singulos dies stipendium habens decem asprorum, praeter vestem auro argentoque textam,
BAlineum in arce constructum est, eius capacitatis, vt ducenti simul viri commode in eo lauare possint, quod cingunt vndique complures cellulae, partim frigida, partim calida aqua refertae. Hypocaustum illud rotundum est, et fornicatum. Tectum cuneatim coit plumbo coopertum. Pauimentum viridi candidoque marmore solidatum. In medio cisterna est marmorea duorum virorum altitudine, in qua aquae frigidae per latentes canales delatae, per syphones occultos in omnes cellulas distribuuntur. Est praeterea cisterna ibi lapidea rotunda, duobus canalibus insignis, quorum alter calidas, alter frigidas aquas eiaculatur. Balineum hoc omnibus semper modis instructum est, vt quandocunque
vel ipsi imperatori, vel ministris aulicis lauare lubeat, praeparatum sit. Decem ibi semper in procinctu sunt viri, ad seruitia in balineo praestanda cuiuis parati. Lege siquidem Mahometana cautum est, ne quis, siue in somno siue alia ratione pollutus fuerit, vel librum attingat, vel templum subeat, nisi toto corpore prius ablutus. Qua de caussa non solûm in imperatorio palatio, sed passim per Constantinopolitanam ciuitatem, tum etiam reliqua oppida complura constructa sunt balinea. Ingens praeterea cisterna est in palatij balineo, calidis aquis referta, ea altitudine, vt descendentis collum aquae contingant. In cisterna ista iuuenes natando se exercent, lassatique in proximam cisternam frigida aqua refertam, ibiserefocillaturi insiliunt.
DEcem sunt in arce medici, quos Echni vocant, et totidem chirurgi, Geracler dicti, aulicis per totam arcem inseruientes, singulis decem asprorum stipendium indies numeratur. Inter medicos tres sunt Iudaei. Pro aegrotantibus peculiare nosodochium constitutum est. Nec vllius curam suscipere, nec etiam si quis sauciatus qualicunque casu fuerit, vulnus obligare, nisi praesciente et iubente imperatore, medicus audet. Quae lex stricte adeo seruatur, vt si cui vel dentem nescio imperatore medicus vel chirurgus exemerit, poena ea medico irrogetur, vt vicissim ei dens elidatur. Curam aegrotantis si susceperit medicus, quater interdiu eum visere cogitur, quod si morbus fuerit grauior, pluribus simul medicis cura eius committitur.
SVnt praeterea in arce viginti Chapioglan, hoc est, ministri, qui alteram palatij portam obseruant, et ad reliquorum iuuenum mandata et nutum, parati semper esse coguntur, seruorumque atriensium et ianitorum vices gerunt. Quatuor vel quinque aspros in singulos dies accipiunt. Praefectus eorum Chapiangasi vocatur, cuius stipendium est diurnum, centum et quinquaginta asprorum.
QVotquot hactenus ex iuuenibus, ministris, eunuchis, praefectis, nominati et descripti sunt, eorum nemo arce egredi audet, serui omnes sunt imperatoris, eius sumtu etiam aluntur, plerique Christianorum filij, exceptis Eunuchorum plerisque, qui Indiani sunt. Nec enim temere Christiani castrantur, nisi quis ex effreni libidineipsemet poenae huic caussam praebeat, aliorum violando pudicitiam. Vbi 25. aunum attigerint ij, quorum hactenus facta est mentio, imperator ex arce dimissos amplioribus praeficit officijs. Discessuri ex arce simul imperatorem adeunt, supplicesque discedendi veniam ab eo petunt. Qui vestem protinus auro contextam singulis iubet circumijci, equumque insignem adduci. Magna deinde humanitate eos compellat, monens vt strenuam virtuti nauent operam, eaque fidelitate, quam hactenus in arce testati fuerint, deinceps etiam in eorum officiorum, quibus praefuturi sint administratione, se imperatori commendent. Tum si quid in arce vidissent, quod reticeri quam proferri satius sit, ne vlli hominum reuelent. Dimissi ab imperatore, triumphabundi arce egrediuntur, veste ornati aurea, frontalique aureo ingentis precij, gemmisque intertexto, conspicui. Singuli etiam manu sudariolum gestant, cui circiter mille aspri inuoluti sunt, quam pecuniam vbi equos ante portam arcis stantes conscenderint, in turbam spargunt. Inde ad destinatum sibi quisque locum pergit, auferens secum, quicquid diuitiarum in arce sibi comparauit.
In ingressu palatij ad portam magnam duae sunt ianitorum turmae, alternis ibi excubantes.
Vni turmae praeest Capigibassi, trecentos sub se habens ianitotes. Alterius turmae capitaneus vel Capigibassi ducentis praeest militibus vel ianitoribus. Priori Capigibassi centum quinquaginta aspri in singulos dies numerantur, alteri centum. Militum stipendium est sex vel septem asprorum. Fustibus armati ad portam astant, attendentes, ne quis Turcarum, praeter palatinos arcem ingrediatur. Capigibassi isti imperatorem, quoties arcem egreditur, equis vestibusque insignes praecedunt. Nam suis ipsi sumtibus equos seruosque circiter quadraginta alunt, vt hoc fastu et populo et imperatori se commendent.
Quadraginta sacerdotes, quos Eneangiler vocant, quotidie arcem, vt primum porta reserata fuerit, vna intrant, quorum stipendium in singulos dies est quatuor asprorum. Hi templum arcis ingressi, circulo humi picto se includunt, singuli manu librum tenentes, ex quo psalmum, quem vocant Encam, eius prolixitatis, vt integram horam duret lectio, distincta et clara voce in genua se inclinantes, legunt. Adsunt qui obseruent, ne quis psalmi aliquam partem omittat. Persuasum enim ex superstitione sua habent, si quis psalmum istum quadragies legat, eum voti sui inomnibus, quae a Deo petat, compotem futurum, et ab omnibus ijs, quae animum excrucient, immunem fore. Quae caussa est, quod singulis diebus quadragies psalmum istum recitari suorum grauaminum nomine curet imperator, dum quadrag inta eum sacerdotes simul recitant. Quod si imperator diem obeat, nihilominus ad sepulcrum eius conuenientes lectionem continuant, nec quicquam de stipendio post mortem imperatoris ipsis decedit. Hinc quotquot ex Ottomanni sanguine orti sunt, totidem sibi sacerdotes reliquêre, qui memoriam eius, a quo ordinati fuêre, et praemium ipsis decretum, celebrant. Sacerdotibus defunctis actutum alij surrogantur.
TRES vel quatuor nonnunquam imperatoris Turcici, summi intimique sunt consiliarij, quos Visier Bassas vocant, asciti in aulam ex Turcae mancipijs. Horum summa et autoritas est, et potentia. Consilijs eorum tam belli quam pacis tempore imperator vtitur.
In singulos dies habent stipendium mille asprorum. Huc accedunt castella, arces, principatus per Graeciam et Natoliam, quibus eximperatoris gratia dominantur, maximosque inde reditus percipiunt. Quisque suum apparatum habet aulicum amplum, et splendidum, eo ordine, sed non ea amplitudine et maiestate, quo imperator ipse.
BAssas illos proxime sequitur Ianizeragase, ex Bosnia, capitaneus vel princeps Ianizerorum, qui Turcici imperatoris latus in militia cingunt. Milites istos Turca per Graeciam, Walachiam, Bosniam, ex Christianorum liberis, quasi decimatione quadam colligit, et ex parentum conspectu abductos, Mahometanis legibus, Turcicisque ritibus informari praecipit. Peculiaribus ad hanc rem vtitur exploratoribus, qui obseruent, qua indole, et qua corporis agilitate et forma vniuscuiusque sint filij. Quod si cui tres forte sint filij, inde Turca sibi aufert speciosissimum, membrisque agilimum. Exploratores peculiare sibi a Turca constitutum habent praemium, suntque eorum vltra ducentos. Pueros hinc inde collectos Constantinopolim abducunt, et inter ciues, assignatis singulorum nominibus, vt Turcicam linguam et mores addiscant, distribuuntur, donec Ianizerorum contubernio cooptentur. Ianizeragasi iste indies quingentorum asprorum habet stipendium, peculiare tentorium vel arcem, in qua imperatoris sumtibus vitam agit magnificam, vernas sub se ducentos, quos suis alit sumtibus. Sunt praeterea sub ipso Viceduces decem, quorum singuli militibus mille imperant. Sub his rursus sunt centuriones et decuriones. Hi omnes Constantinopolim incolunt, nocturnaeque inter eos excubiae per ciuitatem, ob vitandos tumultus distribuuntur. De his supra in fine primi libri plura.
IN magna apud imperatorem gratia est capitaneus Imbralem, vexilliferis omnibus quorum opera in bellis vtitur imperator, imperans. Citra eius mandatum vexilla tollere et vibrare minime audent. Centum et quinquaginta asprorum diurnum ipsius est stipendium. Quinquaginta praeterea sub se habet equites,
quibus ab imperatore stipendia numerantur. Vocantur hi Sangattailer, quasi dicas vexilliferi. Vexillum, lunae falcatae; signum, cuius precium viginti asprorum millibus censetur, affixum habet. Quod si cui in ciuitate aliqua publicum ab imperatore officium committatur, vexillum capitaneus Imbralem in ciuitate ista erigit, splendidisque ab eo, qui officij administrationem suscipit, muneribus, auro, vestibus, generosisque equis ornatur.
CEsignir Bassa, quadraginta iuuenibus, quorum officium est, imperatoris mensae fercula apponere, praeest, imperatoris hic est praelibator. 130. asprorum ipsius est stipendium diurnum.
DVcenti imperatoris Turcici serui sunt, quos vocant Muteferreca, quasi dicas, pro suo arbitrio imperatori seruientes. Diurnum horum stipendium est quadraginta asprorum. Hi immunes sunt a militatibus officijs. Arcem pro suo lubitu adeunt. In horum collegium adoptantur, qui praeclaris suis facinoribus quasi rude donari meriti sunt. Horum capitaneus est Muteferreca Basse, cuius diurnum stipendium est centum asprorum. Hi vitam agunt liberam, suorum agrorum et fundorum potissimum curam agentes.
MIlle sunt equites Spahioglani imperatoris serui, quorum capitaneus Spaioglandargasi pro diurno stipendio habet centum aspros ex annuis reditibus. Equites hi dextrum latus imperatoris claudunt, ex eorum numero asciti, qui vbi quartum et vicesimum attigêre annum, a ministerijs in arce subeundis liberantur. Sinistrum imperatoris latus claudunt mille quingenti equites, Suluphtari dicti, omnes Christianorum filij, horum dux Suluphtar Bascia vocatur. His etiam vrbis Constantinopolitanae custodia, absente imperatore noctu interdiuque committitur. Eorundem officium est, annuos imperatoris reditus per Graeciam et Natoliam colligere.
QVI stabulum equosque Turcici imperatoris curat, Imbroorbascia, quasi dicas, summus stabuli praefectus, vocatur. Huius diurnum est stipendium centum quinquaginta asprorum, praeter annuos reditus triginta asprorum millium, quae expratis et pascuis passim per Turciam colligit. Noningentos sub se ministros habet, quorum officium est, equorum et camelorum, curam agere. Vocantur hi Saraciler, eaque ipsorum est conditio, vt subditi et serui sint Imbroorbasciae. Stipendium eorum diurnum partim quinque partim octo est asprorum. Turca expeditionem suscipiente, quidam ex Saracileris imperatoris panopliam camelis impositam vehunt, alij thesauros eius, alij vero tentoria ipsius imperatoris, et praetorianorum militum. Sunt etiam qui auenam et pabulum pro equis imperatoris vehant. Reliqui equorum, quibus imperator, aulicique proceres, qui imperatoris latus cingunt, vehuntur, curam gerunt. Sunt inter eos 40. quibus cura [reading uncertain: page damaged] istorum equorum, quibus praeter imperatorem nemo vehitur, commissa est. Hi manu ante Turcam equos splendide ornatos [reading uncertain: page damaged] ducunt, in promtu semper habentes quicquid ad regium equorum splendorem et ornatum pertinet. Equum ascensuro imperatori Imbroorbascia adest, eumque a tergo comprehensum subleuat. Omnes Turcicos equos suae curae commissos habet, ex quibus 40. generosissimi in ipso palatio nutriuntur, reliquis partim per Constantinopolim, partim Adrianopolim, partim etiam per Prusiam stabula assignata sunt. Quos simul omnes Imbroorbascia ad imperatorem, cum expeditionem suscepturus est, mittit, tum etiam camelos, armis, omnique instrumento bellico oneratos, quorum sunt circiter decem millia.
Praeter hunc est minoris stabuli praefectus, quem vocant Cucciuchi imbroorbasciam, cuius diurnum est stipendium centum asprorum, praeter annuos ex pratis reditus. Hic seruos sub se habet quingentos, quos Seisler, hoc est, muliones vocant, vel ministros minoris stabuli, horum diurnum est stipendium sex asprorum. Hi caballos mulosque curant. Camelos item aliquot, quibus machinae bellicae, tum quae ad imperatoriae mensae apparatum pertinent, vehuntur. Equi isti eorum vsui destinati sunt, qui propriis carentes equis imperatori seruiunt, sunt eorum circiter quatuor millia, quorum nonnullos manu ducunt stabularij isti Seisler, nonnullis etiam camelorum agmen sequentes insident.
VTrunque Imbroorbasciam milites sequuntur, quos Voincler vocant, qui Christiani omnes ex Graecia et Bosnia collecti, in castris Turcicis libere militant. Hi ab alijs, qui ex officio expeditioni interesse coguntur, conducti, ipsorum vices sustinent, a quibus diurnum 20. asprorum stipendium, vt inde et se et equos suos curent, accipiunt. Constantinopolim ingressi, ante omnia imperatori suum aduentum nunciant, suum iuxta ministerium deferentes. Hinc a praefecto stabuli per contubernia distribuuntur. Quisque foenisecarum more falcem messoriam humeris gestat. Expeditionem Turca suscipiente, diei itinere exercitum praecedunt, et quo in loco castra figenda sunt, gramina demetunt, vt et milites et equi cubilia inde sibi extruant.
DVo sequuntur imperatorem agmina Vlufagorum. Agminis eius quod a dextro imperatoris latere incedit, capitaneus Vlufagibascia vocatur, cuius diurnum stipendium est octoginta asprorum, cui subsunt 500. equites Vlufagi, imperatoris omnes serui, quibus in dies singulos deni vel duodeni numerantur aspri. Imperatore expeditionem suscepturo, singulis 500. aspri exhibentur, vt armis rebusque necessarijs sese instruant. Hi etiam per vices noctu circum imperatorem, quoties extra arcem vel in castris vel alibi pernoctat, excubant, quemadmodum et Suluphtari. In altero agmine, quod a sinistris imperatoris incedit, Vlufagorum sunt 400. quorum diurnum stipendium est octo asprorum. Hi quemadmodum alterius agminis equites, quingentis item ornantur aspris, quoties expeditionem aduersus hostes molitur imperator. Capitaneus eorum Sulbulugi vocatur, et eodem quo Vlufagibascia, ornatur stipendio. Duos sub se habet ministros, legatum vel commissarium, et cancellarium, quorum in dies singulos 300. asprorum est stipendium. Qui rursus alios sub se seruos equis item instructos habent, quos suis fouere coguntur sumtibus.
BIna ista agmina sequitur capitaneus Caripi Tigleragasi, quasi dicas, Dux pauperis agminis, cuius praeter vestitum annuum, diurnum est stipendium 80. asprorum. Equites, qui huic parent capitaneo, Caripitiglier vocantur, suntque circiter 700. Hi non sunt imperatoris serui, sed ex varijs confluunt regionibus, partim Turcae, partim Christianorum transfugae. partim AEthiopes. Quisquis in hoc agmen cooptatur, octo asprorum diurnum habet stipendium. Exercitati omnes sunt milites, noctuque et interdiu per vices, vt sors quemque postulauerit, excubias in castris imperatoris agunt.
EStinter reliquos Turcicos capitaneos, quem Chiansbasciam vocant, cuius diurnum septingentorum asprorum est stipendium, hic triginta sub se habet seruos imperatoris, quos Chiansiler vocant, quasi dicas clauigeros, qui equis vecti Turcam praecedunt, singuli ferream clauam manu gestantes. Hi turbam, qua Turca transiturus est, amoliuntur. Si quis supplices libellos imperatori offerre cupiat, is affixos eos arundini, vni armigerorum porrigit, qui eos vt primum arcem ingressus fuerit, imperatori tradit. Nec enim alia facile commoditas subditis datur imperatorem conueniendi. Quotidie hi in arce praesto sunt, praeconumque vices sustinent, accersentes ad imperatorem, quos ex capitaneis sibi adesse voluerit.
SAtellites imperatoris Isolac vocantur, iuuenes selectissimi, forma corporis, membrorumque agilitate eximia. Sunt eorum 460. Decem asprorum diurnum singulorum est stipendium. Omnes eodem vestitu ad genua vsque dependenti, ornatu sunt conspicui, zona preciosa cincti. Frontale gestant ex auro ductili concinnatum, quinque vel sex digitorum habens altitudinem, quod vilius est, centum ducatis aestimatur. Huic imponunt
acuminatum pileum candicantibus cristis insigne, manu arcum auro obductum gestant. Eo ordine imperatorem comitantur, vt bini binos sequantur. Triginta latus dextrum imperatoris, totidem sinistrum claudunt. Omnes sinistram manum armis expeditam habent, ne sagittam eiaculaturi tergum imperatori obuertant. Quod si iter cum imperatore facientibus, amnis obijciatur, eum pedibus transire coguntur. Quod si ea sit altitudo aquae, vt genua pertingat, singulis octuaginta aspri donantur: sin ad cingulum, centum, cingulum si excedat aqua, vltra 150. Quod si ob altitudinem periculosus sit transitus, nauigijs impositi ad vlteriorem ripam tendunt. Hoc ornantur munere, vbi primo occurrerint flumini. Plura deinde si occurrant, nihil inde peculiaris muneris ipsis accedit. Hi ab excubijs sunt immunes, nec vnquam, nisi imperatore expeditionem iam moliente arcem ingrediuntur. Diuersoria in quibus ipsi suis viuunt sumtibus, passim per ciuitatem sibi constituunt. Capitaneus ipsorum Solarbascia vocatur, diurnum habens stipendium, praeter vestitum, aliosque annuos reditus, centum asprorum.
SAtellitibus iuncti sunt centum cursores, quos Peicler vocant, Persae genere, quorum diurnum est octo asprorum stipendium. Hi proxime equum, quo ipse imperator vehitur, antecedunt, calceamentis tibialibusque carentes. Veste vtuntur constricta et viridi, ad genua dependente, manicis arctis brachia ipsa exprimentibus, interulis sinuosis, ex subtili linteo confectis, infra genua propendentibus. Pileo caput integunt fastigiato et sericeo, quod Menulai sua lingua vocant, versicoloribus plumis illud exornant. Zona duobus digitis lata se cingunt, ex ea dependent tintinnabula peculiari aere et artificio confecta, cuius generis etiam genibus affixa habent, quae clangore suaui imperatoris aures demulcent. Manu altera lanceam auro obductam gestant, altera vasculum aquis fragrantibus refertum. Linteo etiam de zona dependente inuolutam habent canariam, aliaque preciosa aromata, quibus inter currendum vescuntur. Hi continuo saltu extremis pedum digitis insistentes, imperatorem suum antecedunt. Si forte per viridaria, aut campi planitiem sit iter faciendum, versa ad imperatorem facie, retro nicuntur gressibus, clamantes,
Allan Diecherin, hoc est: Longo tempore in hac potentia et maiestate imperatorem nostrum conseruet Deus. Alijsque pluribus seipsos delitijs exercentes, imperatori gratificantur, aquis fragrantibus imperatori proximos aspergunt. Imperatorem, quocunque iter faciat, comitantur, vt, si eorum in perferendis alio literis vel mandatis requiratur opera, semper praesto sint. Literas qui ab imperatore acceperit, is protinus iter per turbam arripiens sublata voce clamat: Saule, Saule, Cedite, cedite. Et quidem ea horum cursorum est pernicitas, vt vel cum ceruis cursu certare posse videantur, et absque vlla requie noctes diesque totos cursum continuent. Ori insertum habent globum argenteum perforatum, ob faciliorem respirationem. Quemuis equum cursu praeuertunt. Bidui spacio vnus ex his cursoribus Constratinopoli Adrianopolim, et inde rursus Constantinopolim vsque iter aliquando confecit, quod iter quamuis pernicissimo equo tridui spacio nemo confecerit. Plantis pedum affixas habent laminas ferreas, quemadmodum equi, eaque plantae ipsorum est durities, vt absque doloris sensu claui infigantur. Hisce omnibus in tenera aetate splen eximitur. Artem vero illam abstrusam, et quasi sacram sibi retinent Turcae, ne qua ad alios etiam permanet.
VNus ex capitaneis Gebigibascia, cuius diurnum stipendium est septuaginta asprorum, trecentos sub se habet ministros imperatoris seruos, qui in singulos dies quinque vel sex aspros accipiunt. Hi camelos onerant armis, omnique instrumento bellico, vestibus, loricis, lanceis, arcubus, sagittis, tormentis, storeis, tapetis, alijsque tam in praelio quam in culinae apparatu, neccessarijs. Quanquam arma ferrea, loricasque, nisi e spolijs, quae Christianis detrahunt, perpaucas habent. Si praelium cum hoste ineundum sit, singulis Gebigibascia sua arma ordine expedit.
QVingenti sunt eorum qui tormentis bellicis praesunt, diurnum octo asprorum habentes stipendium. Praefectus eorum Toppicibascia vocatur. Illi vero Toppiciler, qui pedites in
expeditionibus iter faciunt. Perae, quae ex aduerso Constantinopoleos sita est, in domo, quam Topchanam nominant, ipsis destinata, centum vna morantur, vbi per totum diem in eiaculandis globis tormentarijs se exercent, sub vesperam vero Constantinopolim petunt. Nec enim multo maior Perae et Constantinopolis, si per mare fiat iter, est distantia, quam sit sagittae ab arcu emissae iactus. Terrestri vero itinere est distantia septem fere stadiorum. Alij semper Constantinopoli degunt, vbi puluerem tormentarium, currus, aliasque machinas tormentis illis vehendis idoneas, conficiunt.
SVntpraeterea ducenti, quos Ciadermecteros vocant, pari cum superioribus gaudentes stipendio, quorum capitaneus Metarbascia vocatur. Ex his centum imperatoris exercitum praecedunt, et in idoneo loco diuersa tentoria figunt. Commodissimum locum praetorio assignant, quod varijs instruunt cellulis, et imperatori, cum rerum necessariarum apparatu, splendide adornant. Reliqua etiam in vsum aulicorum procerum, pro vniuscuiusque dignitate et conditione, exstruunt.
EOrum, qui tubas, buccinas, cornua, lituos inflant, sunt centum et quinquaginta, singulorum diurnum stipendium est octo asprorum. Horum triginta vrbi Constantinopolitanae sunt assignati: quindecim turrim arci vicinam, quindecim reliqui turrim huic appositam occupant. Hi duabus post Solis occasum elapsis horis, buccinas inflant, et tympana pulsant. Quorum concentu finito, nemini fas est domo sua egredi. Quisquis in plateis tum deprehensus fuerit, iste in carcerem compingitur. Mane rursus hora ante Solis ortum proxima, buccinis tympanisque ludunt. Quidam etiam Perae ex aduerso Constantinopolis morantur. Reliqui imperatoris castra sequuntur. Tympana castrensia camelis sunt imposita, eius magnitudinis, vt vno plura imponi camelo nequeant. Duo tympanistae singulis sunt additi, qui fustibus tympanum pulsantes tantum excitant sonitum, vt terra ipsa contremiscere videatur.
TRecenti sunt sartores aulici, quos Thersiler vocant, quorum stipendium diurnum a quinis aspris ad denos procedit. Triginta ex ijs sunt, qui solius imperatoris vestibus consarcinandis occupati sunt. Hi castra imperatoris sequuntur. Reliqui aulicae turbae, et in altera arce gynaeceo inseruiunt, a militiae oneribus immunes, et praeter diurnum stipendium, peculiare laborum suorum praemium exigunt.
SEptuaginta sunt Turcici imperatoris aurifabri, quos Ciumgeler vocant. Ex his ipsi artifices decem, ministri sex, tyrones trium asprorum diurnum habent stipendium. Nonnulli horum imperatori mancipio addicti sunt. Et hi praeter diurnum stipendium, peculiare etiam laborum suorum accipiunt praemium. Tabernas suas intra vrbem Constantinopolim constructas habent. Imperatoris sumtibus, praesertim quando iter ipsis faciendum est, omnes viuunt.
PRaeter aurifabros quinquaginta sunt Turcici imperatoris serui, monetam Constantinopoli cudentes. Duo horum sunt praefecti, alter Armenius, alter vero Christianus, quanquam religionem magnopere haud curant. Octo ex his monetarijs nihil praeter ducatos ex puro auro cudunt. Quinque et viginti aspros cudunt, minorisve precij nummos, quorum sedecim aspro valent. Aspri Turcarum lingua Aeccia vocantur. Quinque et quinquaginta ducati valorem habent. Sicque duo nostratis monetae cruciati, vel octo fere nummi, aspro Turcico respondent. Ducati Turcici Sulthaane vocantur. Quos vero Christiani cudunt, eos Esrephil nominant. Venetos Erengistori vocant. Nulla effigies monetae Turcicae imprimitur, sed Turcica quaedam vocabula alteri lateri imprimuntur, qualia sunt: Ataiat, saffiat Iultaamat Morath chan, etc. Quae verba innuunt: In honorem et gloriam Soldani Mahometis, qui imperium Constantinopolitanum virtute sua acquisiuit. Alteri vero lateri verba haec impressa sunt: Sulthan Mahomet chan, Sulthan Patazit Bin Suldan Selim
scia: Salthaameth: sexchis vissexen alti. Priora verba imperatoris nomen exprimunt. Posteriora verba, Sexchis, etc. annorum numerum indicant. Numerant annos ab ortu Mahometanae religionis. Aspri ex puro argento cuduntur, vtrique lateri impressum est nomen imperatoris, quo regnante moneta cusa fuit. Omnes monetarij, tam aurifices, quam ministri, eodem cum aurifabris donantur stipendio.
SVnt praeterea inter seruos imperatoris trecenti, ex quibus viginti in id solum intenti sunt, vt medicando equos curent. Quadraginta deinde iuuenes ferratis calcibus conficiendis et clauis sunt occupati. Reliqui equorum calces ferro muniunt, quidam equis, exigente necessitate stigmata inurunt, vel alio modo characteres imprimunt. Sunt deinde fabri serarij, qui in toto palatio si quid reficiendum sit, operi semper intenti sunt. Sunt etiam qui nihil praeter frena et capistra, rursus qui nihil praeter calcaria conficiunt. Qui omnes praeter ordinarium stipendium, sui laboris mercedem seorsim exigunt.
PRaeter istos opifices sunt adhuc ducenti, partim Graeci, partim Christiaui, quidam etiam mancipio ipsi Turcae addicti, qui Meimargiler vocantur, hoc est lapicidae, quorum ministerium soli etiam imperatori seruit. Ex his praecipui quadraginta decem, reliqui octo asprorum habent stipendium.
QVingenti fere in palatio imperatoris educantur Ianizari noui, qui in Ianizarorum agmen asciscuntur. Christianorum hi sunt liberi, a parentibus suis per Natoliam et Graeciam auulsi, Turcicam linguam haud callent. Diurnum ipsis est stipendium duorum asprorum. Praefectus ipsorum Agiander Agasi vocatur, qui praeter vesticum annuum, triginta aspros in singulos dies accipit. Horum officium est, arcem per singulas septimanas semel mundare, praeterea architectis fabrisque calcem, ligna,
lapides, aquas, prout necesse fuerit subministrare. Hyeme si nix alta terram cooperuerit, eam munde in subterraneo meatu, quem Carlich nuncupant, defodiunt, vbi per aestatem integram asseruatur. Imperatoris potui refrigerando adhibetur. Hi Turca expeditionibus impedito, Constantinopoli remanent.
DVcenti eorum sunt, qui falconum canumque curam agunt, eosque vocant Dongaglier. Quatuor asprorum diurnum ipsis, datur stipendium. Sunt praeterea ducenti alij, imperatoris omnes serui, qui Scimi vocantur, capitaneus ipsorum Scimibascia. Hi pro diuersitate canum diuersa sortiuntur officia, imperatorem tam in expeditionibus quam venationibus comitantur, canesque praegrandes catenis alligatos ducunt. Vinculis enim soluti nec pecori nec hominibus parcent. Centum alij sunt imperatoris serui, quirum, petegrinarum ferarum, ferarum, vt elephantorum, leonum, leopardorum, gazellarum, simiarum cura demandatur.
TRiginta fouentur in imperatoris aula, quos Peluiander vocant, luctatores et pugiles, ex diuersis oriundi nationibus. Hi lucta saltuque certantes imperatorem frequenter oblectant, omnes coelibes, quinque et triginta ferme annorum, non mancipiorum more, sed pro praemio seruientes. Stipendium ipsorum diurnum a decem aspris ad quindecim vsque exurgit. Nudi semper incedunt, nisi quod denso corio, quod oleo inunctum est, verenda tegant. Indusijs alijsque vestibus carentes, lacernam corpori circumijciunt. capiti imponunt tiarulam ex agninis pellibus confectam. In imperatoris conspectum vbi prodierint, lacernis abiectis, brachijsque innexis, lucta certant, gratumque im peratori spectaculum edunt.
TRiremium custodiae quadringenti viri destinati sunt, qui Azappiler vocantur. Quatuor asprorum singuli diurnum habent stipendium. Earum tantum triremium, quae in portu Perensi asseruantur, cura ipsis commissa est, non aduersus piratas (peculiares siquidem sunt milites, qui aduersus piratarum rapinas mare custodiunt) sed aduersus incendia, quae ex incuria nautarum nauibus saepenumero exitium attulêre, tum etiam aduersus grassantes maris tempestates.
DVo sunt vel quaestoresvel camerarij ab imperatore Turcico constituti, qui vt primum solutionis tempus praesto fuerit, omnibus Turcicis ministris et seruis stipendia expendunt. Alter Testeder vocatur, triginta sub se habens scribas, qui omnes imperatoris Turcici reditus, omnesque expensas in rationes conferunt, tum etiam quicquid in thesauris reponitur, assignant. Alter Nisangibascia vocatur, cui commissum est sigillum, quo obsignantur arcae, in quibus asseruantur pecuniae, nec nisi eo praesente reserari possunt arcae. Hi duo vna cum Eunucho, cuius custodiae arcae illae commissae sunt, omnibus capitaneis, ducibus, praefectis, et cuiusuis conditionis seruis et ministris stipendia exsoluunt, nulla prorsus interiecta mora. Pecuniam haud numerant, verum sacculis eam inuolutam ponderant. Sacculos obsignant, et nomen vniuscuiusque eis asscribunt, vt citra moram, vbi soluendi terminus adfuerit, suum vnicuique porrigatur sacculo inclusum et obsignatum stipendium, impetrata tamen prius ab imperatore soluendi venia. Vbi stipendia ex imperatoris permissu singulis exsoluerint, id quod tertio quoque mense fieri solet, ab imperatore munere ornantur, quod vocant Sepplicagiasi, quasi dicas imperatorium munus, vel gratia.
QVoties negotia ardua Turcarum imperatori incidunt, de quibus vna cum consiliarijs consultationem instituere cogitur, citra vllam moram omnes proceres aulici protinus collecti sunt. Omnes siquidem ex officio summo diluculo mane in arce conueniunt. Proceres et capitanei equis splendide ornatis insidentes, in media arcis planitie, num quid ab imperatore ipsis iniungendum sit, expectant. Tres deinde ex Bassis praecipui ipsum imperatorem adeunt, ex eo quaerentes, num in consessu procerum aliquid ipse proponere, vel aliorum caussas audire velit. Quod si nihil consultatione dignum inciderit, nec ipse imperator caussis audiendis vacare velit, eos bene ipsis precatus dimittit. Qui venerabundi retro ab imperatore ita discedunt, ne tergum ei obuertant. Ad reliquos deinde capitaneos progressi, eis quae sit mens imperatoris significant. Si vero Bassae isti capitaneis renunciarint, imperatoris esse mandatum vt consultationi de rebus, quae inciderint, intersint, protinus omnes equis desilientes in palatium ingens ingrediuntur, et locum pro ratione officij quisque sibi destinatum occupant, aduentum imperatoris praestolantes. Ingrediuntur deinde duo illi capitanei Capici Basciae, primae portae custodes, imperatori praeferentes duo sceptra lignea nigricante colore, in summa infimaque et media parte auro circumdata: haec ad solium vsque imperatoris pedetentim procedentes deferunt: post hos supremus Bascia sequitur: deinde imperator medius inter duos Bascias incedit. Sequuntur eum tres e cubiculariorum numero iuuenes, vna cum praecipuis aulae Eunuchis. Imperatore palatium ingrediente omnes e subsellijs venerabundi surgunt. Duo isti capitanei lignea sceptra manu tenentes, ad primum regalis solij gradum astant, alter dextrum, alter vero sinistrum latus occupans. Per gradus aliquot, qui tapetijs omnes insignibus sunt ornati, ad solium imperatoris ascenditur. Supremus Bascia primus per gradus solij ascendit. Imperatorem subsequentem duo Basciae circa brachia apprehensum ducunt. Subeunt inde tres illi cubicularij, puluinar ingens manibus gestantes aureis texturis insigne, quo humeros imperatoris fulciunt. Ad imum solij gradum duo alia sedilia posita sunt, quorum alterum supremus ille Bascia occupat, alteri vero Graeciae praefectus, qui vrbanus simul est praetor, insidet. Ex altero vero latere sedent alij duo Basciae cum praefecto Natoliae.
Vbi omnes ordine consederint, imperator ipsemet caussam, de qua consultandum est, proponit, et singuli deinde certo ordine propositam caussam examinant, et suam quisque sententiam aperit. Hunc consultandi modum in omnibus grauioribus negocijs, praesertim
si de bellis, pro imperij vel defensione, vel ampliatione suscipiendis agatur, obseruant. Finita consultatione, imperatorem simul omnes in conclaue suum comitantur, deinde ad sua reuertuntur subsellia, nec nisi ab imperatore impetrata venia quisquam discedere audet. Conuiuium mox opiparum ibidem humi ipsis pro Turcarum more discumbentibus, apparatur.
SOlennis et auita imperatorum Turcicorum est consuetudo, vt habito senatu, veste preciosa et auro texta vnumquenque capitaneorum ornent diuersi coloris. Quod si quis sit ex capitaneis, quem mortis reum imperator supplicio destinet, ei atri coloris vestem holosericam inijci iubet, quod signum est certissimum, nullum vel deprecationi vel gratiae locum esse. Post prandium deinde omnibus discedendi facit potestatem. Atra vero veste indutum, in arce retinent ad id officium destinati ministri, eumque caeteris capitis supplicio, si qui in arce detinentur, damnatis adiungunt. Nec vllus, quantacunque demum autoritate et gratia polleat, pro eo, qui hunc ad modum damnatus fuerit, intercessione aliqua vel deprecatione imperatorem compellare ausus fuerit, nam simile sibi ipsi eo pacto periculum et supplicium crearet. Omnibus tandem qui consilio interfuêre digressis, imperator iuuenes aliquot, quos Gelleth vocant, ministros iustitiae, munus quod apud nos spiculatores sustinent, commissum sibi habentes, accersit, mox etiam capitaneum adduci iubet, quem vbi paucis delicti admonuerit, in conspectu suo supplicio affici praecipit. Quod si Bascia fuerit, vel magnae vir autoritatis, serica chorda vel fascia suffocatur, cadauerque equo impositum, atroque panno intectum, domum remittitur, praemisso ministro, qui supra portam aedium interfecti atrum baculum, de quo pulli coloris pannus dependet, infigit. Quod signum vbi vidêre serui, actutum progrediuntur cadauer heri sui excepturi. Hoc supplicij genere afficiuntur, qui potentia aliqua et autoritate praediti sunt. Inferioris vero conditionis hominibus caput praeciditur, cadauerque extra arcem storex impositum ab ijs, qui fortunae huic condolent, aufertur.
QVod si legatus vel a Christianorum, vel ab AEthiopum, Tatarorum, aliarumve gentium regibus ad Turcicum imperatorem mittatur, aduentum suum imperatori denunciat, cum decem adhuc dierum spacio Constantinopoli, vel ab eo loco, vbi degit imperator, abest. Quem si in conspectum suum imperator admittere velit, ei vt libere progrediatur denunciat, obuiamque e vestigio mittit vnum ex capitaneis cum militum cohortibus aliquot, qui legatum non solum per imperij fines comitatur, sed ex omnibus etiam vna cum omni comitatu eum liberat diuersorijs. Vbi vnius diei itinere Constantinopoli abfuerit, omnes simul capitaneos obuiam ei procedere Turca iubet, qui non secus atque imperatorem magna cum veneratione et honore eum excipiunt. Cum vrbi appropinquarit, triginta satellites cum praefecto stabuli, equum regifico splendore amictum adducunt, quem eonscendere iussus in domum ab imperatore ei assignatam deducitur. Hîc omnia ad splendorem vsque ipsi imperatoti conuenientem ei ex Turcae munificentia suppeditantur. Noctu et interdiu stipatores adsunt, qui ne quis ex ipso caussam aduentus resciscat, vel aliqua de re cum ipso communicet, accurate obseruant. Statim etiam in signum gratulationis decem asprorum millia ei ab imperatore donantur. Per biduum vbi intrae aedes quieuerit, tertio eum die conuentu procerum indicto imperator ad se accersit. Cui arcem ingressuro duo capitanei et eunuchi aliquot obuiam procedunt, eumque ad ipsum imperatorem deducunt. In palatium ingressus, Turcarum more imperatorem salutare, honoremque ei exhibere cogitur. Imperator sese e solio suo erigens, manu porrecta perhumaniter eum excipit. Legatus si Christianus fuerit, protinus sella holoserico tecta, infra imperatoris solium apponitur, cui insidere iussus, commissionis literas imperatori offert, qui manu sua exceptas clara voce et Turcica lingua interpreti legendas tradit. Consessu dimisso, legatum conuiuio Christianorum more et festiuitate apparato, in arce per proceres suos excipit. Constantinopoli, peracta legatione, discessurum imperator ipse pro Christianorum consuetudine instructo conuiuio suae mensae legatum adhibet, humaniterque dimissum, tribus preciosissimis vestibus ex tela, quam Damascenam vocant, holosericea, et auro contexta, duobus
insuper vel tribus ducatorum millibus ornat, eique fidos comites per imperij sui fines absque vllo legati sumtu addit.
PRandendi coenandive tempus vbi adfuerit, praesto adsunt iuuenes isti, qui Chilergi supra vocantur, duas instruunt tabulas, quarum alteri canistrum, alteri argentea aureaque vasa imponunt, varijs potionibus saccharo aromatibusque confectis impleta, patinasque confectionibus ex herbis fragrantibus plenas. Quae omnia praelibata eunuchis tradunt. Fercula iuuenes, quos Cesegnir vocant, a coquis item praegustata, praesente Cesegnir Bascia accipiunt, praeeunteque Bascia in coenaculum imperatoris deferunt, aureis vel argenteis operculis tecta. Decussatim imperator discumbit. Tres praesto sunt cubicularij, linteoque subtili genua eius integunt. Cesegnir Bascia in genua procumbens ei ministrat. Mensam ex corio factam, quam Tsopham nominant, expandit, ei fercula ordine a ministris excepta et praegustata imponit, mensam assiduo rotatu circumagit, vt, vndecunque lubeat, imperator cibum carpat. Potum ei vnus ex tribus cubicularijs porrigit in nuce Indiana, quae auro inclusa est, smaragdis tota lucens. Fulcrum eius crescentis lunae prae se fert imaginem. Solus et prandere et coenare solet imperator Turcicus, nec quisquam praeter ministros illos coenaculum ingreditur. Nec aureis nec argenteis patinis vel poculis vti consueuit imperator. Ingens vero copia et splendor eorum coenaculum ornat, quorum vsus est, peregrinis vel legatis praesentibus. AEstiualibus diebus ter cibum sumere solet, mane, circa meridiem, et circa vesperam. Hyemalibus vero bis. A prandio luctatorum fere et pugilum ludos et certamina spectat, hinc quieti se tradit.
CVm ad somnum se compositurus est imperator Turcicus, cubicularij (quorum eo tempore, quo mancipiorum more Sultano Baiazethi serui, quindecim erant, et ipsemet eram vnus ex eorum numero) dormitorium imperatoris ingrediuntur, lectos, quorum interdiu nullus ibi constructus est, straturi. Pauimento cubilis storeas aliquot insternunt, storeis tapetia,
his vero lectum imponunt lana, quam Xylinon vocant, confertum: isti alium plumis refertum inijciunt, quem lintea minibus, puluinaribus, tapetibusque adornant, funiculos sericeos super lectum ita constructum expandunt, tapetibusque aureis quasi caelo lectum obtegunt, quatuor candelabra argentea, ad quatuor lecti angulos apponunt. Lecto hunc ad modum constructo, imperatorem in cubile deducunt, et pet vices quinque semper noctu e cubicularijs excubant, ipsumque summa fide, diligentiaque custodiunt.
Postquam Macedonum potentiam Turci deuicerunt, eorundem disciplinam militarem, rationemque administrandi bella, (quamuis non in omnibus consentiant) imitati sunt ac retinuerunt, ferreisque loricis induti, hastis clypeo, curuisque gladijs atmati, eo impetu pugnant, vt frequentibus victorijs suam indies potentiam augeant. Cohortem lanizarorum ab electissimis militibus Macedoniae, quorum virtute Alexander Magnus orientales populos superauit, suoque im perio subiecit, nihil omnino differre certissimum est. Hos a prima statim pueritia ad bella et pugnas educant, exercent et instituunt. Nemo eorum suos parentes aut cognatos nouit. Sunt enim filij Christianorum multis ac varijs depopulationibus surrepti, quos in hortum principis traditos, vt in futurum viriliter sese in acie gerere et defendere possint, variis bellicis artibus informant. Si qui ex ijs moriuntur, aut in acie, vel vrbium munitionumque oppugnatione occumbunt, confestim ex adolescentum exercitatissimorum ordine, in horum locum alios substituunt, numerumque supplent. Atque hoc pacto exercitus Ianizarorum, qui velut cor et arx est roboris et potentiae Turcorum, semper manet integer. Nec aequali mercede vel praemio ornantur, sed vnicuique secundum suam virtutem et egregia facinora datur stipendium. Quae caussa est praecipua cur audacissimi, et ad omnem conflictum, facinusque egregium paratissimi et promtissimi euadant, quemadmodum superioribus annis non sine maximo nostro incommodo et malo de his certiores facti et edocti sumus. Nam inde vsque ab Amurathe secundo, qui Ianizaros instituit, et hoc ordine disposuit, nusquam eos integrum aliquod generalis exercitus robur amisisse legimus. Tanta autem iustitia et seueritate Turci disciplinam militarem, bellique gerendi leges obseruant, vt hac in re Graecos et Romanos longe exsuperent. Nunquam inter ipsos factiones, seditiones,
proditiones, aut mutuae caedes existunt. Si quidem leui saltem crimine conuicti capite plectuntur. Milites Turcarum aliarum gentium bellatores multis in rebus excellunt. Primum enim principi ducibusque suis sine contumacia promte obediunt, quod inter nostros rarissimum est. Deinde quamuis durissima necessitate vrgeantur, nunquam tamen terga vertunt, sed potius audacius cum hoste congrediuntur. Credunt enim diuinitus praefinitum esse, quo tempore quove modo vnicuique sit moriendum, ideoque nihil sibi aduersi ante constitutam horam accidere posse arbitrantur. Postremo et pane et vino facile abstinent, multoque tempore sola aqua et oriza se sustentare possunt.
ALtera Magni Imperatoris arx, quam Eschizarai, hoc est, arcem veterem vocant, in media vrbe Constantinopolitana sita est, quam ipsi primum imperatores Turcici incoluerunt. Magna huius arcis est capacitas, ambitus octo fere stadia continet. Figura eius est quadrilatera. Murus viginti vlnarum est altitudinis, latitudinis vero quatuor. Nullae muro additae sunt turres, duae vero portae, quatum altera semper clausa est. Ad alteram patentem, triginta semper tam noctu quam interdiu excubant milites. Egregia circiter viginti quinque intra arcem hanc constructa suntaedificia, splendore singula regali apparata. Duo tamen reliquis praeeminent, in quae per aestatem frequenter imperator animi gratia se conferre solet. Quatuor deinde aedificia imperatoris filiabus, earumque matribus, quae concubinae sunt imperatoris, sunt destinata. Omnes hae eius concubinae, imperatoris sunt mancipia, Christianorum pleraeque filiae, quas vel dono a piratis et praedonibus accepit, vel precio comparauit: sunt earum circiter ducentas. Praefectum, quem magistrum palatij vocant, habent Eunuchum, Turcarum lingua Chapiangasi dictum. Huic subsunt quadraginta alij Eunuchi, omnes gynaeceo ministrantes. Praefecti Eunuchorum diurnum est stipendium 100. asprorum, praeter vestitum auro insignem. Reliquorum decem asprorum in singulos dies est stipendium, praeter vestitum, quem geminum quotannis sericeum accipiunt. Concubinae istae, ex quibus liberos sustulit Turca, indies trecentos aspros accipiunt, et quicquid ipsis necessarium fuerit, abunde ad splendorem et luxum vsque suppeditatur. Filiae imperatoris centum indies aspros habent, regalique vestitu quemadmodum et matres ornantur, apud quas, donec ab
imperatore Bassarum praecipuis desponsae fuerint, splendide educantur. Reliquis in gynaeceo iuuenculis 15. indies aspri, ancillis vero decem numerantur. Omnes splendide ter in anno vestiuntur. Quotidie decem matronae Turcicae, quas Terdizler vocant, gynaeceum mane accedunt, iuuenculasque et virgines telam texere acuque pingere docent. Quae antequam gynaeceum ingrediantur, eunuchi, amotis operculis, capita ipsarum denudant (ea enim per Turciam consuetudo est, vt aperta facie mulieres in publicum nunquam prodeant, sed sericeo velamento caput obtegant) ne forte sub velamento muliebri vir latens, in gynaeceum irrepat. Imperator quoties in hanc gynaeceo destinatam arcem tendit, quae ab ipsius palatio 4. fere stadijs distat, eunuchus mulieres splendidissime ornatas in medium palatij producit, quae vtrinque longo ordine stantes imperatoris aduentum praestolantur. Ingressus imperator cum eunuchis, inter eas medius obambulat, singulasque blande et humaniter salutat. Si qua prae reliquis ipsi arriserit, eius humeris strophiolum, quod manu gestat, reliquis aspectantibus imponit. Deinde hortos perlustrat, in quibus variae aluntur ferae, diuersaeque volucres, vt strutiones, pauones. Coenam in eadem arce sumit, ibique pernoctans adduci sibi iubet, cuius humero strophiolum imposuerat, quod absque vlla dilatione eunuchi exequuntur. Iuxta hanc consuetudinem ordine cum singulis fere concubinis Turca rem habet. Mane veste aurea concubinam hanc ornat, diurno eius stipendio nouem aspros addit, duas praeterea famulas eius seruitijs destinat. Saepe tres vel quatuor dies continuos in gynaeceo perdurat, se cum concubinis quae ipsi sunt gratissimae, ex animi sui sententia oblectans.
EX ea parte Constantinopoleos, quae Callipolim versus tendit, in mare procurrit arx munitissima, quam Iadiculam vocant, quasi dicas, arcem turribus septem compicuam. Septem enim praealtis firmissimisque turribus arx ea munita est. Vndique muris praealtis, adeoque validissimis arx haec circum data et inclusa est. Machinae bellicae per muros vndique sunt dispositae. Cura eius et custodia quingentis iam emeritis et rude donatis militibus, qui in collegio Ianizarorum antea fuêre commissa est. Annuum singulorum stipendium est quinque millium asprorum. Quod stipendium ipsis praebetur ex decimis et tributis, quae passim imperatori
Turcico penduntur. In singulis turribus ingentia et varia disposita sunt vasa, aspris, ducatis, regijsque thesauris omnia referta, a superioribus imperatoribus collecta, et eo reposita. Ea enim imperatorum Turcicorum est consuetudo, vt peculiares sibi thesauros colligant, quos vrgente necessitate aliqua in promtu semper habeant. Quoties enim aduersus Christianos, vel alios reges gentiles bellum suscepturus est Turca, per omnia sua regna et regiones tributa indicit, a singulis ducatum, vel pro ratione vniuscuiusque conditionis plus minusve exigens, quam pecuniam, praetendens aduersus Christianos eam impendendam, per aulicos ministros oppidatim colligit, et in turribus istis reconditam asseruat.
Rato arcem hanc imperator ingreditur, nec etiam alijs patet aditus, praeter quingentos istos, quibus custodia eius commissa est. Praefectum isti habent Disdargam nomine, qui in magna apud imperatorem est gratia, magnisque Constantinopoli ditatur reditibus.
ARci huic adiunctus est locus, mare versus se extendens, quem Turcarum lingua vocant Chaanare, hoc est macellum, vbi ducenti degunt lanij, quos Capsapler nominant, quorum supremus Capsabascia dicitur. Huius officium est curare, vt per totam vrbem Constantinopolim recentium, minimeque noxiarum carnium semper in promtu sit copia. Redimere cogitur hoc officium quotannis ab imperatore ducentis asprorum millibus, nec absque huius permissu pecudem vel qualecunque animal mactare, nisi sacrificij caussa, quisquam audet. Quotidie mille verueces, praeter iumenta, boues, aliaque id genus animalia mactare cogitur. Carnes istae hinc in de per ciuitatis macella distribuuntura lanijs, qui item certo pacto cum Capsabascia conuenêre. Hoc etiam loci ingens seui copia coquitur, per vniuersam Turciam distrahendi. Sunt praeterea ex Iudaeis quindecim lanij, qui cum Capsabascia pacto inito, Iudaeis, quotum coetus haudquaquam exilis est Constantinopoli, carnes procurant. Quod si querelae de hoc Capsabascia ad imperatorem deferantur, eius auaritia carnes maiori precio, quam lege cautum sit, diuendi, protinus ex mandato imperatoris, nulla vel gratia vel deprecatione quicquam valente, in quatuor partes dissecatur, artusque dissecti, super
praecipuum vrbis macellum suspenduntur. Qua poenae atrocitate in officio Capsabascia iste sic continetur, ne plus priuati lucri quam publici commodi sit studiosus.
Finis quartae partis, libri II.
CAPITANEVS Graeciae, maximae potentiae et autoritatis Vromeli Beglerbei, quasi dicas, rex omnium regum, vocatur. Hic Turcici imperatoris seruus est, maximisque instructus reditibus, sub se quadraginta equitum armatorum millia habet, quorum singuli ex imperatoris fisco annuum habent stipendium viginti vel triginta millia asprorum, vt quocunque moneantur tempore, armis equisque instructi sint et expediti. Capitaneus iste summus Graeciae gubernator est, eiusque imperio reliqui omnes duces et centuriones subiecti sunt. Suscepturus expeditionem Turca, ei mandat, vt cum vniuerso suo equitatu exquisitis armis instructo, intra mensem Adrianopoli compareat. Quod Imperatoris mandatum gubernator ille omnibus protinus equitibus significat, indicans, eos, qui adesse ad praefixum terminum contumaciter neglexerit, non
solum omnibus beneficiis et stipendiis priuatum iri, sed in summa etiam imperatoris indignatione futuros. Vbi omnes Adrianopoli ad constitutum diem conuenerint, singuli in magna campi planicie recensentur, armaque eorum explorantur. Quod si grauior aliquis casus ingruerit, vt maioribus copiis imperatori Turcico opus sit, mandatum promulgat gubernator, vtij, quorum annuum stipendium ducentorum circiter ducatorum est, praeter solitum numerum duos adhuc vel plures in armis expeditos equitesadducat. Hi conferri possunt cum iis, qui inter Christianos nobili prognati prosapia, principibus regibusque iis, a quibus solenni ritu sua accipiunt, vt vocant, feuda et regalia, seruitio obstricti sunt. Congregato recensitoque exercitu, agricolis per vniuersam Graeciam iniungitur, vt commeatum, annonamque magna copia conuehant, et exercitui iusto pretio diuendant. Praeterea per singula oppida et ciuitates, quintus quisque opificum, quemcunque sors exegerit, castra armatus sequi cogitur.
MOdini, quae vrbs est amplissima, gubernator, Turcici item tyranni seruus est, Merabegi dictus. Hicvniuersae praeest Aethiopiae. Annuum huius stipendium est septingentorum circiter asptorum millium. Hic, vt primum imperatoris mandata ad eum perlata fuerint, mille equites armis instructos ad imperatorem transmittit, iisque de suis reditibus stipendia, sumptusque ad bella necessarios suppeditat.
INgens etiam est Bosnae praefectura. Gubernator huius regionis Turcici tyrauni seruus, vltra decem ducatorum millia, annui sui stipendij nomine habet. Hic cum suis copiis Vngariae semper limitibus est oppositus, nec exercitum alio traducere ipsi licet, vt semper in armis sint, qui Vngarorum impressiones prohibeant, terramque hostilem infestent. Octingentos circiter armis equisque optime instructos habet milites, qui castra imperatoris nunquam sequuntur, sed Vngaris oppositi eorum fines infestant, et quibus possunt cladibus atque iniuriis lacessunt. Quanquam parum feliciterpersaepe ipsis hic cedit impetus, dum in manus hostium incidentes, corporis vitaeque iacturam faciunt.
SAlonicum ciuitas praepotentem sub se habet regionem, compluresque arces, castella, vicos. Et huius gubernator seruus est Turcae, octo circiter millia ducatorum ex reditibus Turcicis habens stipendium, quod ipsi pro temporis ratione saepius, eo quod ampla sit, cui praeest regio, augetur. Equites hic sub se habet circiter quingentos. Imperatori expeditionem suscepturo, quadringentos armis instructos tradit. Centum reliquos secum retinet, quorum opera in regione, quam sibi commissam habet, coercenda, annuisque reditibus colligendis vtitur.
PRaeter eos quos diximus, duo sunt in Graecia duces, quos tamen aequius lattones vel praedones, quam duces et praefectos nominaueris. Populabundi enim praedonum more hinc inde per Bosnam Valachiam vagantur, quicquid obuium habent, diripiunt, nec viris nec mulieribus, nec etiam pueris nec senibus parcentes. Quos in seruitutem abreptos pro suo arbitrio vel diuendunt, vel Turcico imperatori donant. Vocantur duces hi Sangiarbegler. Ducentos quisque subse habetequites. Annuum vtriusque stipendium est triginta millium asprorum. Hi Turcam, quando aduersus hostes expeditionem suscipit, aereeius militantes, sequuntur. Supremus omnium ducum estille Graeciae Bellerbeij vel gubernator. Isreliquas etiam praefecturas, sub sua habet manu duces, gubernatoresque pro suo arbitrio eis praeficit, stipendia constituit et immutat, praefecturisque, si qui minus commode eas administrent, deijcit, poenasque irrogat.
NAtolia siue Asia amplitudine, diuitiis, vrbiumque splendore Graecia haud inferior, summum etiam praefectum vel gubernatorem, aut Bellerbeium, Turcicityranni seruum quemadmodum
Graecia habet. Gubernatoriste, Turcae etiam filiis, si qui regionibus Asiae praesunt, vt seruis suis imperat. Sedem habet in ciuitate, quam Custagen vocant. Annuum eius est stipendium, praeter varios reditus, triginta millium ducatorum. Ab imperatore expeditionem suscepturo copias educere iussus, pertotam Natoliam propere missis veredariis, intra paucos dies triginta millia equitum colligit, quibus de commeatu et annona per agricolas et prouinciales commode prospicit, et dicto fere citius instructissimas copias imperatori adducit.
HActenus equitatum Turcicum paucis descripsimus. Iam pauca etiam subnectemus de peditibus, iis videlicet, qui praeter lanizaros ad arma, tumultuaria quasi opera euocantur. Quoties imperatori nouas peditatui copias addere opus est, erecto per Natoliam vexillo publice proclamat, vt quibuscunque aere militare sit animus, ij recta Constantinopolim tendant, stipendium ibi accepturi. Eius etiam regionis Caldelescher, hoc est supremus iudex et praetor, vexillum supra palatij sui portam erigit, et quicunque apud ipsum exiuuenibus nomina sua profitentur, eos humaniter excipit, numeratoque trium mensium stipendio, viatico vsque adlocum, vbi exercitus recensendus est, instructos dimittit. Eundem ad modum et Caldelescher Graeciae milites colligit, qui in centurias distribuuntur. Centuriones nomine militum, quibus praefecti sunt, imperatori Turcico militari sacramento se obligant. In hoc peditum exercitu tumultuarie euocato, iuuenum vltra quadraginta millia plerunque recensentur. Matrimonij hi fere omnes sunt expertes. Nec sane ingratum est imperatori, quod expeditioni intersint. Eius enim plerique sunt ingenij, vt foris agentein castris domino, tumultibus interim domi omnia turbent, latrociniis et praedationibus regionem infestam reddant, nec vllo modo in officio contineri possint. Arma ipsorum suntarcus, sagittae, et lanceae. Hae sunt copiae, quas praeter ordinarios exercitus, per Graeciam et Natoliam imperator Turcicus solet conscribere.
Deinceps agetur de Soldani Baiazethis filiis, qui Natoliae regionibus praefecti, regnum Turcicum intestinis bellis inuoluêre, fraternisque caedibus funestum reddidêre.
SOldano Baiazethi praeter ingentes reditus, imperia, prouincias, regna, arces, castella, vrbes, nationes, sex etiam filij erant, quos praefecturis regali maiestate illustribus in Natolia donarat. Nihilominus autem Natoliae Bellerbeio, Caragio Basciae parêre cogebantur.
Filius primogenitus erat Sciemscia, prouinciae Caramanniae praefectus. Reditus eius annui fuêre circiter octuaginta ducatorum millia. Seruorum aulicorumque ministrorum vltra quatuor habuit millia, quibus eximperatoris reditibus stipendia decernebantur.
Secundus, Soldanus Alemscia ei regioni praeerat, quae Persarum regno est contermina. Reditus eius erant circiter sexaginta ducatorum millia. Huic praeter mancipia, quorum numerus erat haud exiguus, aulici seruiebant ministri circiter tria millia.
Tertius, Soldanus Achomates, dominus Amasiae, quae Natoliae est contermina. Et huius circiter 60000. ducatorum reditus erant annui. Familia aulica, quae et fratrum superiorum. Huius in primo historiae libromeminimus.
Quartus Soldanus Mahometes, Magnesiae dominus. Huius annui reditus vltra 40000. ducatorum censebantur. Huic, quemadmodum et reliquis ministri aulici fuerunt additi, numero tamen aliquanto pauciores.
Quintus, Soldanus Selymus, qui reliquos fratres suos crudeliter persecutus est, et e medio sustulit, patreque eiecto, et perfide necato imperium sibi vendicauit, Solymanni imperatoris Turcici pater. Hic Trapezuntij fuit dominus, in nannuis reditibus circiter quadraginta ducatorum habuit millia. Aulae apparatu, ministrorumque et seruorum turba reliquis, licet reditus eius minores essent, longe splendidior.
Minimus natu Soldanus Corchutus. Huius sedes fuitin ciuitate Castemol, quae Turcici imperij finibus adiacet. Et huius 40000. ducatorum reditus fuêre annui. Apparatus aulicus idem qui et superiorum. Huic cum abesset parens Baiazethes, Ianizari et Purpurati coronam imperatoriam imposuerant, fidemque vtimperatori sacramento adstrinxerant. Qua de re in primo libro mentio facta, et deinceps idem fusius explicabitur.
BEatus sibi tot filiis, in quibus heroica animorum magnitudo elucebat, videbatur Baiazethes. Singulos etiam opibus regio splendori sufficientibus ditârat. Verum ea fortunae est natura, vt nunquam sit stabilis, et voluptatem vnicam geminus plerunque sequatur dolor. Id quod suis tandem calamitatibus Baiazethes, qui inter Turcicos imperatores facile et potentissimus et fortunatissimus fuerat, ostendit. Nam ad decrepitam aetatem cum peruenisset, quasi agminatim fraternis in eum consurgentibus furiis, fortunam in rebus maximis aduersam expertus, inter luctus acerbissimos, miseram vitam violenta morte finiit.
Cum filij Alemsciae aegritudo ipsi renunciata esset, medicos protinus, quos habuit peritissimos, quanquam sero ad eum misit, tum etiam per omnia templa pro salute filij supplicationes fieri mandauit, quinquaginta et centum veruecibus mactatis. Biduo deinde elapso adest veredarius pulla veste indutus, literas offerensatras candidis characteribus insignitas, mortem filij Alemsciae denunciantes. Quas vbi resignauit literas, somnio, inquit, de morte filij mei praemonitus sum. Nec plura effatus, in lacrymas subito solutus est, abiectoque diademate, auulsisque tapetibus, quibus omnia palatij conclauia coruscant, luctum omnibus indicit. Constantinopoli officinas opificum, mercatorumque tabernas per triduum claudi, musica instrumenta in vniuersum omnia obmutescere iubet. Pro salute animae filij victimas mactar, per singulas septimanas, inter pauperes septem asprorum millia distribui praecipit. Cadauer Prusiam vehi, ibique solenni ritu sepeliri curat. Vxorem filij, nepotemque et duas neptes vnacum regiis eorum thesauris Constantinopolim accersit. Nepoti paternam praefecturam restituit, neptesque honeste elocauit, ministros filij aulicos nouis stipendiis ditatos, partim nepoti adiunxit, partim secum reseruauit.
TErtius Baiazethis filius Mahometes, Magnesiae dominus, ingenij fuit peracuti, prudentiae et authoritatis magnae, duobus
adscitis sociis, monachorum more, quos Ioamailer vocant, de quibus supra monuimus, fratris sui Soldani Acomathis Amasiae domini vitam et statum clam explorare aliquando constituit. Germani siquidem erant fratres. Amasiam itaque profecti, se cantores esse simulârunt, librum manu tenentes, cymbalisque clangentes ciuitatem peruagati sunt, eleemosynasque a populo collegêre. Die deinde festo, qui, vt saepius dictum, apud nos dies est Veneris, ad fores templi accessêre. Acomathis aduentum ibi praestolantes. Quo praetereunte, ea dulcedine et cymbalis et viua voce lusere, vt attonitus Acomathes aliquandiu auscultaret. Finito concentu musico, cum eleemosynam peterent, quinque ipsis aspros Acomathes numerari iussit. Vili adeo munere donatum se esse indignatus Mahometes, nequaquam arcem ingredi, vt primum constituerat, voluit, sed confestim equis conscensis, retro simul vnde venerant, in regionem suam reuersi sunt. Domum reuersus, Mahometes literas scommatibus refertas ad fratrem Acomathem dedit, quibus sordes Ottomannico sanguine indignas ei exprobrauit, et quinque illos aspros cera conglutinatos literis imposuit. Indigne admodum hoc tulit Acomathes, et perpetuae inde simultates fratres hosce exercuere. Facinus hoc Mahometis per vniuersam Turciam emanauit.
HAud contentus hoc facinore Mahometes, breui post assumpto capitanei vel piratae habitu celocem conscendit, et Constantinopolim adit. Egressus naui totam ciuitatem, tum etiam Peram ex aduerso Constantinopoleos sitam, duobus eum comitantibus diligenter perlustrat, attente considerans, qua dexteritate et prudentia a patre suo omnia essent disposita. Forte eo die cum Purpuratis suis senatum habebat Baiazethes. Cum arcem etiam ingredi pararent a ianitoribus, qui ex vestitu haud eos aulicos esse ministros adgnoscebant, prohibitisunt. Inito itaque cum sociis consilio, puerum Christianum, forma infignem emit. Postridie deinde vna ad arcem progressi se piratas esse simularunt, et adimperatorem, cui munus offerre velint, se admitti petierunt. Sic intromissi cum essent ad imperatorem, vnus ex comitibus se piratarum principem esse simulans, imperatorem accessit, manusque eius exosculatus, munus obtulit. Verebatur enim Mahometes, ne si ipse propius accederet, forte indicio aliquo proderetur. Puer iste
Baiazethi pergratus fuit, ideoque ei, qui munus representârat, vestem auro textam, reliquis duobus Damascenam inijci curauit. His ornati vestibus arce egressi diuersorium repetiêre, cum in tres Purpuratos inciderunt, qui cum Mahometem adgnoscerent, protinus equis desilientes, ei decentem honorem exhibere voluêre, sed nutu moniti, vtrem celarent coepto suo destitêre. Mahometes vero diutius haud moratus, ad celocem cum sociis suis perrexit, et in suam propere regionem reuersus est. De hoc Mahometis facinore rumor per Constantinopolim, et ad imperatorem vsque breuipost emanauit. Quae res Baiazethi varias iniecit solicitudines. Cum tribus itaque Bassis inito consilio, cum simili fraude erga fratrem Acomathem eum vsum esse rescisceret, eum quouis modo e medio tollendum esse decreuit. Verebatur enim, ne ingens aliquod facinus vel sibi, vel reliquis filiis exitiale fraude ista moliretur. Iubet itaque, vt vni ex praecipuis filij ministris, quem prae reliquis ad facinus hoc idoneum iudicarent, suo nomine scribant, vt Mahometem capta occasione, veneno interimat.
VAriis angebatur curis Baiazethes, vbi filij sui facinus resciuit. Suo itaque nomine ei, qui a secretis esset filij, a Bascis scribi mandat, vt Mahometem pharmaco, quod literis erat inclusum, e medio tollat, pro quo facinore ingentia ei munera amplosque dominatus offert. Monet etiam, vtrem, si ad effectum eam perducere nequiret, accurate celaret, ne quâ ad Mahometem permanaret, ipsique certum inde exitium crearetur. Purpurato isti, cui nomen erat Asmehemedi, haud ingrata eratista conditio, praesertim cum alioquin offenso in Mahometem esset animo. Itaque in omnem occasionem paratus fuit, vt Baiazethis mandatum exequeretur. Tandem festo die, cum in hortis sese oblectasset Mahometes, sitibundusque potum sibi porrigi iuberet, Asmehedi iste in aureo scypho pharmacum ei praebuit. Paulo post cum dolores sentiret, accersitos medicos consulit, qui ex auidiore haustu eum languere rati, nullum veneni indicium agnouêre, donec iutra sextum diem extinctus est.
Rumor de filij morte per veredarium pullatum protinus ad patrem Baiazethem delatus fuit. Qui licet autor mortis eius esset, a luctu tamen sibi temperare haud potuit. Pullatos esse iubet oens suos Purpuratos et reliquos aulicos, supplicationes in templis fieri, et
eleemosynas pro salute animae eius distribui, corpus vero Prusiam deferri, solennique ritu ibi sepeliri praecipit. Purpuratum deinde, qui veneficij ministrum se praebuerat comprehendi, et in atrum carcerem conijci mandat. Nec quid cum ipso actum fuerit, in hodiernum vsque diem innotuit. Filiis Mahometis praefecturas parentis ipsorum commisit. Filias Purpuratis suis despondit.
SOldanus Sciemscia, qui in magna ob eximias, quae in eo elucebant, virtutes, apud Baiazethem fuit gratia, naturali morte e viuisconcessit, ingensque desiderium et grauem luctum tam patri, quam subditis omnibus post se reliquit. Quem vbi sepulturae, quemadmodum et reliquos pater mandauit, filios eius regionibus istis, eadem potestate, qua praefuerat Sciemscia, praefecit.
CIrca haec tempora, mense Augusto, circiter horam noctis tertiam, ingenti terrae motu Constantinopolis concussa, maximum terrorem ciuibus extrema iam instare metuentibus, incussit. Per horam dimidiatam quassatioilla durauit. Sequutae deinde sunt plures terrae concussiones, sed minus vehementes. Disiectae sunt turres templorum, aedificiorum, et quae per vrbis moenia extructae fuerunt. Murus etiam ipse, omniaque vrbis aedificia vel prorsus collapsa sunt, vel rimis actis fatiscere coeperunt. Ingens hominum multitudo ruinis istis obruta periit. Eorum, qui e terra effodiebantur, vltra mille quingentos fuêre. Miseranda admodum vrbis fuit facies. Nec quicquam prius habuit Baiazethes, quam vt collapsa vrbis moenia et aedificia redintegraret. Tributum itaque per omnes imperij sui regiones viritim indixit. Seuere praecepit, grauissimum mortis supplicium contumacibus interminatus, vt quotquot per vniuersam Turciam essent lapidicidae, ex omnibus praeterea pagis et oppidis decimus quisque Constantinopolim se conferrent. Ingentes lapidum, calcis, arenae aceruos, et quicquid ad aedificandum esset necessarium, eo congeri mandauit. Sic effectum est, vt intra mensem vltra octuaginta opificum
et mercenariorum millia, in reparandis Constantinopoleos ruderibus exercerentur. Baiazethes interea Adrianopolim aulam suam transtulit, relicto Constantinopoli capitaneo cum decem lanizarorum millibus. Opifices isti et lapicidae ita labores inter se partiti sunt, vt intra trium mensium spacium muros Constantinopoleos, licetambitu suo tria Germanica milliaria complectantr, in vniuersum reparârint. Turres deinde passim per muros et ciuitatis aedificia, tum etiam templorum, arcium, palatiorum collapsas, omnes de integro extruxêre, praesertim quae Perae, quae Constantinopoli est opposita, corruerant. Perfecto opere omnibus prompte merces soluta fuit. Et breui post ipse Baiazethes Constantinopolim reuersus est, vt ex sequentibus latius patebit.
EX multis saepe viris, qui non solum aetate graues, sed etiam intellectu et prudentia fuêre insignes audiui, deteriorem patri cum senuerit, hostem haud esse, quam proprios liberos, praesertim si erga eos in adolescentiae flore constitutos, indulgentia blandus, educatione mollis, disciplina facilis fuerit. Vere itarem se habere, praeter varias historias, hic etiam Baiazethes testatur. Nam cum adhuc Adrianopoli, ob Constantinopolis ruinas moraretur, rumor adipsum perfertur, Selymum filium natu minimum relicto Irapezuntio, Graeciam versus magnis itineribus tendere, ducentem secum virorum, qui armis sintinstructissimi, viginti quinque millia, eo praetextu, quod regnum Vngariae debellare, et in formam prouinciae, in qua sibi sedem figat, redigere velit. Hac filij sui audacia vehementer turbatus Baiazethes, quod citra suam veniam, se etiam inscio, tale moliretur facinus, satis mirari non potuit. Missis itaque ei obuiam legatis, extemploin suam prouinciam eum egredi iussit, et serio, quicquam mouere aut moliri, vel vlterius progredi vetuit. Contra, Selymus se in prouincia sibi assignata diutius morari haud posse respondit, propter fratrem sibi vicinum Acomathem, a quo multis afficeretur incommodis. Si vero vlterius progredi omnino sibi haud liceat, petere se a patrethesauros, quos in bello aduersus Sophum Persarum acquisierit. Pater vt turbulenta filij consilia sedaret, viginti ei ducatorum millia donat, annuos etiam reditus magna ex parte auget, denuo mandans, vt citra vllam deliberationem in suam reuertatur prouinciam. Verum mandata
patris floccipendens filius, in suscepto itinere impigre progreditur, et praeter oblata munera, decem millia virorum a patre suis copiis adiungi petit, quo sibi facilior aduersus Vngaros esset expeditio. Corruperat iam antea muneribus duos ex Purpuratis Baiazethis praecipuos, cum quibus per literas consilia conferebat. Isti authores ei erant, ne proculinde discederet, patrem aetateiam grandem esse, ad imperij molem sustinendam inualidum, nec per aetarem diu superstitem esse posse. Quod si e viuis ille excedat, facile cius praesentis rationem haberi posse, vt ad imperij fastigium euehatur. Hoc nequaquam pro nihilo ducens consilium, cum exercitu suo Adrianopolim vsque Selymus progreditur, per totamGraeciam, imperatorem Turcicum se proclamari, affixisque passim tabulis denunciari curat, validamque perditorum hominum manum, numeratis liberaliter stipendiis sibi conciliat, sic vt quadraginta virorum millia iam in arinis haberet. Quibus auditis pater Baiazethes, denuo missis legatis ei denunciat, ni coepto desistat, se paternas in eum maledictiones congesturum. Dum haec aguntur, quidam interim a secretis Selymi, literis, nullo subscripto nomine, clam Baiazethem monet, Selymum constituisse, recta Constantinopolim versus tendere, soliumque imperatorium vi sibi vendicare. Quibus cognitis Baiazethes, thesauros protinus omnes et arma colligere iuber, et quanta potuit celeritate Constantinopolim versusiter direxit. Adrianopolim, egresso Baiazethe, e vestigio Selymus occupauit, Turcicumque imperatorem se publice proclamari praecepit, protinusinde castra mouens, et ipse Constantinopolim versus magnis itineribus perrexit, sperans futurum, vt patrem anteuertat, suaque celeritate Constantinopolim ipsi praeripiat.
MAgnis simul itineribus et pater Baiazethes, et filius Selymus Constantinopolim properabant. Vi siquidem filius patrem anteuertere conabatur. Vixiam quatuor stadiis inter se aberant, cum pater filij impetum vi retundendum esseratus, arma expediri, vexilla erigi, aciesque instrui iuber. Verum ex Purpuratis praeeipui, qui Selymi studentes partibus, clam cum eo consilia conserebant, veriti ne penes Baiazetem esset victoria, praelium dissuadebant, maiores inquiunt, Selymi esse copias, quam Baiazethis (erant siquidem in patris exercitu non vltra triginta virorum millia, in
Selymi vero quadraginta millia) nec etiam victoriam istam, qua pater filium debellârit, gloriosam esse posse. Ad quae Baiazethes, parui, inquit, duco, numero superiores esse filij copias, dummodo meae sint animis paratiores, et virtute potiores. Ibi rursus illi, ventum solemque suis eopiis aduersum esse, ideo haud facile victoriam sperare se posse. Contra Baiazethes: Sitlicet et sol et ventus nobis aduersus, attamen iustior nobis caussa est belli, quam filio: Nec mihi caussam hanc, qua superior sum, vel sol vel ventus, nec etiam contumacis filij exercitus eripere poterit. Nam omnis ille pietatis et obedientiae, quam mihi debet, oblitus, impia arma temereaduersus pattem expediuit, adeoque impij eius temerarijque conatus exitum qualem merentur, fortuna, Deoque nobis fauente sortientur. Quare vt decet meis acquiescite mandatis, ne meae salutis proditores videamini. Verbis hisce Baiazethis victi, protinus arma et vexilla expediri, classicum cani, acies instrui iussêre. Nec minor in suis exhortandis et ordinandis militibus Selymi fuit industria. Cum acies inter se iam committendae essent, ducenti vtrinque milites primum progressi sunt, vt facto initio pugnae, velitatione quadam de totius agminis virtute et robore periculum facerent. Victoria stetit penes Baiazethis milites, qui praecisa hostium capita ad imperatorem attulerunt, is pro singulis capitibus mille aspris victorem militem donauit. Quae consuetudo solennis est, in initio conflictus imperatoribus Turcicis. Baiazethes extra conflictum in lectica quiescens, spectator erat praelij, nec enim propter podagricos dolores equo vehi commode poterat. Satellites decemque Ianizarorum millia eum cingebant. Initio statim pugnae ventus conuersus, Selymo contrarius esse coepit. Cum acri vtrinque praelio certaretur, subito Baiazethes totum Ianizarotum agmen in hostes immisit, qui impetum eius nequaquam sustinentes, turpem fugam plurimis eotum occisis inire coacti sunt. Selymus etiam nulla in virtute militum spem reliquam habens, equo spadicei coloris vectus in triremem magna cum trepidatione delatus, suis rebus fuga consuluit. Plerique militum (paucis fuga dissipatis et elapsis) trucidati fuêre. Ipsemet vidi iam duos, iam quatuor, iam sex copula nexos, a miliribus Baiazethis ad imperatorem adduci, ipsoque adspectante trucidari. Maximos vidisses capitum, quae ipsis praecidebantur, aceruos, tum cadaueta turrium more congesta. Parta insigni hac victoria, absque magna suorum iactura Baiazethes triduum ibidem quieti et tripudio, donec milites ab hostium insectatione colligerentur, dedit. Recensitoque exercitu septingentos suorum desiderauit. Ex quadraginta vero millibus Selymi octo tautum
millia fuga euasisse compertum est. Constantinopolim deinde qua ob terrae motum per biennium abfuerat triumphans ingreditur, regiaque munera ob partam victoriam inter milites et Purpuratos distribuit.
AComathes vbi de victoria patris, et Selymi clade certior factus est, plane a Selymo Baiazethis animum alienatum esse ratus, certam potiundi imperij spem animo concepit. Assumptis itaque quindecim virorum millibus, Amasia laetus egreditur. et recta Constantinopolim magna spe erectus petit. Sexaginta forte stadiis Constantinopoli aberat Acomathes, cum de inopinato eius aduentu certior factus Baiazethes, ex Purpuratis praecipuum Sulustarem Basciam ei obuiam mittit, quaerens ex ipso, quibus impulsus caussis non accersitus cum exercitu ausit accedere? Ad quae Acomathes, se nulla alia de caussa aduenisse ait, quam vt patris manus, ra qua decet filium pietate et veneratione exoscularetur, eique de parta victoria gratularetur. Hoc praetextu sperabat se impetraturum, vt in ciuitatem intromitteretur, missis interim clam literis ad Purpuratorum praecipuos, quibus animoseorum solicitabat, petens, vt apud patrem de imperio sibi committendo instarent, ingentia simul ipsis promittens munera. Verum illi Selymo studiosiores, parum admodum responsis suis animum eius confirmabant. Suluster Bascia hoc ad Baiazethem delato filij responso, denuo ad Acomathem ablegatur, iussus ei patris nomine indicare, victoriam de filio partam non magni esse momenti, paternam tantum modo castigationem fuisse, qua contumax, rebellisque filius ad officium fuerit reuocandus. Quod si et ipse suo contumaciter insistat proposito, necin regionem sibi assignatam propere reuertatur, fore vt simili coerceatur castigatione. Spe itaque sua excidens Acomathes, plenus irarum, cum paternam illam castigationem experiri nollet, retrocessit.
SPe sua frustratus Acomathes, vbi indignabundus domum reuertit, filios suos integrae aetatis iuuenes, Madinum Celebi, et
Amurathem Celebi accersitos edocuit, quo animo Constantinopolim versus armata manu progressus fuerit, nempe vtsibi suisque Constantinopolitanum imperium acquireret. Verum aduersantem in omnibus fortunam expertum se esse. Itaque virtute ipsorum iam opus esse. Decreuisse enim se, vt repulsae istius ignominiam aboleret, omisso Constantinopolitano imperio, vniuersam sibi Natoliam subiugare. Quod patris propositum vtrique filiorum haud ingratum erat, magis quod dominandi eos libido stimularet, quam vt parenti obedientiam esse praestandam putarent. Nec mora quinque armatorum millia vtrique filiorum pater addit, vt vi in Natoliam impressionem facientes, se totius regni dominos proclamarent. Solicitauit etiam Acomathes in foederis societatem, filium Sciemsciae fratris natu maximi vita iam defuncti, Caramanniae, quam Sciemscia rexerat dominum. Verum ille se sua contentum esse sorte respondit, regioni se praeesse a patre sibi relictae, eamque ex aui beneficio tranquille hucusque possidere, vi et seditionibus plura ad se rapere animum sibi haud esse. Quod responsum indigne ferens Acomathes, adiunctis sibi filiis eum adoritur, victumque principatu omnibusque bonis exuit, et in vinculis detinet, donec Baiazethes misso filio Selymo hanc eius insolentiam puniuit.
HAnc Acomathis insolentiam, qua Natoliam vniuersam inuaderet, nepotem bonis omnibus spoliatum in vinculis detineret, nec quicquam a violentia sua remitteret, vbi resciuit Baiazethes, conuocatis Purpuratis, consultationem de coercenda filij impietate instituit. Plerique omnes Selymo studebant, itaque vnanimi consensu Baiazethi authores sunt, vt classe citra moram instructa, filij conatibus obuiam iret, magis vero idoneum belli ducem haud fore quam ipsum Selymum, nec sane vllum ex ministris id oneris suscepturum, vt aduersus filium imperatoris bellum gerat. Selymum itaque acoersendum, eumque bello summum ducem praeficiendum. Sic enim futurum, vt dolor, quem ex perpessa clade, paternaque castigatione conceperit, leniatur, ipseque erga patrem humilior a Graecia auertatur, et in Natolia recuperanda occupatus, patrem ab aliis curis liberet. Hoc suo consilio id vnum spectabant, vt Selymum intra vrbem accerserent. Quo
facto facile se deinde effecturos sperabant, vt imperij sceptra ipsi committerentur.
Hanc Purpuratorum fraudem Baiazethes licet in aliis callidus et astutus haud intellexit, sed consilio eorum acquiescens, Selymum belli summum ducem proclamauit, et vt literis suo nomine scriptis Constantinopolim accerseretur, praecepit. Quae res Purpuratis sedulo consilia sua dissimulantibus pergrata accidit. Selymus etiam saluo conductu a patre accepto, nihil cunctandum ratus, propere copias suas armans Constantinopolim se recepit.
HOsce mirandos fratrum suorum aduersus patrem Baiazethem motus, vbi Corchutus cognouit, omnino persuasum habuit, reliquos duos fratres a patre vt sceleratos impiosque filios reiectos et damnatos. Iraque haud dubia spe consequendi imperij erectus fuit, nam iure id sibi deberi, seque iam olim legitimum eius haeredem esse, haud temere putabat.
Mahomete enim iam mortua, cum abesset Constantinopoli Baiazethes, plenaque turbarum omnia essent, quemadmodum in interregno fieri consueuit, Purpurati hunc Corchutum, Baiazethis filium, in arce Constantinopolitana inter regios pueros bonis literis operam nauantem imperatoria corona, absente patre eius ornarunt, imperatoremque publice proclamarunt. Baiazethes deinde pater eius cum ad vrbem aduentaret, missis legatis filio significauit, se et videndi et salutandi eius teneri desiderio, quatenus ipsius pace id fieri possit. Filius aduentum patris nequaquam auersatus, vt in coepto itinere pergeret, iussit. Pater itaque cum Purpuratis inito consilio, ingentia ipsis pollicitus est munera, si ad imperij fastigium ipsorum opera eueheretur. Illi accepta hac conditione, recta ad Corchutum puerum, electum imperatorem accessere, eumque vt puerum instruxêre, qua veneratione parentem excipere deberet. Cum parens tuus, inquiunt, te salutaturus accesserit, ei vt filium decet, assurgens, blandeque, vt solium ipse imperatorium occupet, monebis. Nec enim metuendum, vt oblatum istum honorem pater accipiat. Cui Purpuratorum consilio facile, nullam subesse fraudem ratus acquieuit. Nam patre ingresso palatium, decenter solio surrexit filius, patrique, salutaturus eum, obuiam procedit.
Quo nihil optatius Baiazethi accidere potuisset, qui nihil cunctatus solium imperatorium occupauit, filiumque inde protinus abduci iussit. Hac arte eluso filio, Baiazethes im perium sibi acquisiuit. Hisce nequaquam leuibus motus caussis, vt sibi iam olim iure debitum imperium recuperaret, Constantinopolim aduenit Corchutus, quinque vel sex comitatus personis, et apud lanizaros diuertens, vnum es capitaneis ad patrem ablegat, ei significans, si pace eius fieri possit, se eius salutandi, et qua filium decet, obedieotia et veneratione compellandi defiderio teneri. Pater vt postridie in palatio compareret, iussit, et quinque eum ducatorum millibus protinus ornauit. Filius cum postridie in concessu principum patris manus et pedes osculatus esset, nullo vlterius prolato verbo effuse lacrymatus est. Hoc viso Baiazethes, quae lacrymarum caussa esset, ex eo quaesiuit. Ibi filius, nihil se dubitare, inquit, quin patri sit notissimum, qua humilitate et obedientia imperio olim vltro cesserit, quod iam tot annos ille, nemine interpellante, obtineat. Nec vero pro tanto beneficio vlla hactenus se gauisum esse remuneratione, sed vt seruum a patris conspectu procul ablegatum esse, nec per triginta onnos in patris couspectum admissum esse, sed in Magnesia, vt obedientem deceat filium, priuatam quiete vitam egisse. Quare si imperij mutationem aliquam instituturus sit, vel illud resignatutus, aequum esse, vt hac in re beneficij olim a Corchuto accepti, memor esse velit, quippe cui imperium iure debeatur. Audita hac filij petitione Baiazethes, eum bono animo esse iussit, nec enim alij, quam ipsiimperium se destinare velle. Nec Selymum accersitum esse, vt imperij habenae ei committerentur, sed vt belli dux esset aduersus impium contumacemque filium Acomathem, sperare se, futurum, vt mutuis vulneribus in conflictu pereant, sic nemine obstante, imperij administrationem ei quietiorem fore. Hisce patris sui promissis erectus Corchutus, ad Selymi vsque aduentum Constantinopoli permansit.
PAucis interiectis diebus Constantinopolim etiam Selymus aduentat, cui ex Baiazethis mandato Corchutus cum Purpuratis, aulaeque proceribus obuiam processit. Fratres hi duo mutuo sese complexi, nulla inter se verba commutantes protinus digressi sunt. Ingressus vrbem Selymus, tentoria, in loco, quem pater ei
designârat, fixit. Postridie indicto concilio, Baiazethes filium Selymum accersiuit, qui vbi patris manus pedesque osculatus fuit, in solio iuxta patrem assedit. Pater longa oratione grauiter filij ferociam incusauit, nec alia de caussa eum accersitum esse ait, nisi vt summus esset dux exercitus aduersus fratrem eius Acomathem, cuius contumaciam punire constituisset. Patri suo respondens Selymus, se dicto parentis per omnia audientem fore ait, nec quicquam eorum, quae pater ipsi iniuncturus esset, neglecturum, ea tamen lege et conditione, vt Corchutus vrbe prohibeatur. Verebatur enim, ne se absente, Corchuto imperij administrationem committeret. Ad quae pater se curaturum respondit, vt simulatque expeditionem moliatur Selymus, Corchutus etiam in suam remittatur prouinciam, quo accepto responso Selymus, spe plenus in suum palatium reuersus est. Postridie Corchutum rursus ad se Baiazethes accersiuit, eumque decem ducatorum millibus donatum, in prouinciam suam remeare iussit, eo quod Selymus expeditionem aduersus Acomathem suscipere grauetur, nisi ipse prius relicta vrbe in prouinciam suam reuersus esset. Certam etiam imperij potiundi spem ei facit. Corchutus patri se obsequentem praebens, eius voluntati et mandato haud grauatim paruit. Sub insequentem deinde diem, in conuentu procerum Baiazethes, Selymum summum belli ducem esse iussit, iniectaque ipsi veste aurea, decem ducatorum millia honoris ergo ei donauit, praecepitque, vt nihil amplius cunctatus Natoliam versus iter arriperet, et de rebelli Acomathe poenas sumeret. Ad quae Selymus se inde nequaquam moturum ait, nisi prius de imperio potiundo certus esset. Quin etiam Purpurati id vnice in votis habentes, vt Selymo imperium resignaret Baiazethes, omnibus modis instant, vrgentque, vt Selymo imperij habenas pater committat. Contra pater, vt expeditionem prius suscipiat, hortatur, vbi victor reuersus sit, tunc imperij administrationem se ei vltro commissurum pollicetur. Rursus Selymus nihil de victoria se dubitare, de imperio vero obtinendo se multum ambigere. Itaque imperium prius sibi committi, quam expeditionem moliatur, se petere, sic enim fore, vt praesentiore animo maioreque ausu rem gerat. Incertus consilij Baiazethes, cum aliam, qua filium amoliretur, rationem, in promptu haud haberet, filij ferocia Purpuratorumque vnanimi consensu victus, praesertim cum per aetatem, nam octuagesimum annum attigerat, ad res gerendas minus esset idoneus, imperio cedit, filioque eius administrationem inuitus committit. Hunc ad modum impetrato, quod votis omnibus petiuerant Purpurati et Praetoriani, vexilla omnia in Selymi tentoria actutum
transportauerunt. Omnibus statim militibus stipendia sunt aucta, magnaque cum festiuitate et solennitate Selymus imperator proclamatus est, omnesque duces, capitanei, centuriones, Purpurati, Praetoriani, in Selymi fidem se commisere, eique vt imperatori iureiurando se obstrinxerunt, manusqne eius et pedes sunt osculati. Per quinque deinde dies arcis ingressu, donec Constantinopoli Baiazethes discederet. Selymus abstinuit.
HVnc ad modum imperio deiectus Baiazethes, quingentos ex aulicis ministris, et quinque pueros corporis sui custodes, (quorum vnus et ego fui) secum retinuit, quinque iumenta aspris, duo vero ducatis onerari iussit, quae Dimotocum fecum auferret, praeter magnam gemmarum copiam, supellectilemque regiam. Sic non eitra grauem animi dolorem et lacrymas vrbe relicta, Adrianopolim versus iter dirigit, inde Dimotocum petiturus, vbi an nui eius fuissent reditus, quadraginta millia ducatorum. Selymus patrem per duo forte milliaria comitabatur, inde Constantinopolim reuersus, arcem protinus imperatoriam occupauit. Baiazethes tarde progrediebatur, nec vltra quinque vel sex milliaria Italica interdiu consiciebat: paucis deinde elapsis diebus, cum in viridario tentoria fixisset Baiazethes, ecce aliae Selymum cogitationes incessunt. Verebatur euim, ne, si relicta Constantinopoli aduersus fratrem Acomathem arma expediret, pater interim Baiazethes vrbem repeteret, et imperatoris sibi titulum denuo vsurparet. Qua solicitudine vt liberaretur, patrem quouis modo e medio tollere animum inducit. Nec ipsi expeditior alia videtur ratio, metum ex animo omnem eximendi, quam si eum veneno extinguat. Paciscitur itaque cum Iudaeo patris Baiazethis medico, vt Baiazethem interficiat pharmaco, ex contrico adamante, quod nullam salutis recuperandae spem relinquat. Praemium Iudaeo pollicetur ingens, in singulos dies decem ducatos. Minas etiam addit, quibus ei mortem denunciat, nisi rem hanc accurata industria gerat. Pharmacum Iudaeo ipsemet tradit, et ve Constantinopolim, vbi Baiazethi illud porrexisset, festinus reuertatur, praecipit. Iudaeus et metu mortis, et spe ingentis praemij motus, pharmacum aurea patera inclusum ad se recepit. Baiazethem deinde
adiens, se praeparasse ait potionem, quae valetudinem eius et corpus valde corroboratura esset, si postridie eam mane in lecto cubans sumturus sit. Mane, dormiente adhuc Baiazethe adest Iudaeus, pateram, cui pharmacum inclusum erat, in solium reponit, ipse interim obambulans, donec imperator vltro expergiscatur, rei gerendae opportunitatem obseruat. Verum diutius somno indulgentem, morae vlterioris impatiens, Baiazethem excitat, horam, inquit, sumendi pharmaci fere elapsam esse, et num pharmaco vti velit, interrogat. Baiazethes nullam subesse fraudem ratus, illud sibi porrigi iubet, quod cum praelibasset Iudaeus, (munierat enim se antidoto) Baiazethi bibendum offert, pueris etiam mandat, ne aquam imperatori praebeant, nisi prius sudore euacuatus esset, accurate etiam corpus eius integi, calidisque tegumentis foueri praecipit. Interea clam sese inde Iudaeus subducit. Baiazethem vero grauissima subito inuadunt tormina, qui doloris vehementiam miserando eiulatu testatus, animam inter dolores acerbissimos efflauit. Quo mortuo, ministri thesauros, regiamque supellectilem vna cum cadauere Constantinopolim reuehunt. Sepulcrum ibi maximis sumptibus extructum fuit, et exequiae solenniter celebratae. Sacerdotes etiam constituti fuêre, qui preces quotidie pro defuncti anima funderent. Quingenti illi Baiazethis ministri in pristinum locum restituti fuêre. Nos vero quinque, quia pullati imperatorem nostrum lugebamus, iussu Selymi in carcerem compacti fuimus, duo interfecti, reliqui tres precibus Solymanni, qui filius erat Selymi, duorumque Purpuratorum vinculis liberati, vitaque donati fuimus. Ademptus autem nobis fuit omnis pretiosus vestitus, tum quicquid auri vel argenti sub Baiazethe collegeramus, relicto solo stipendio. Ex arce etiam dimissi, in numerum militum in castris vitam agentium sub capitaneo Sulustare Bascia adscripti sumus. Vbi tamdiu variis expositi periculis aerumnas pertulimus, donec oblata commoditate in fugam me conijciens inde euasi.
Iudaeus Constantinopolim reuersus, cum a Selymo beneficij praemiam expectaret, meritas sceleris sui poenas accepit. Nam protinus capite eum truncari Selymus praecepit. Eadem siquidem, dicebat. aduersus me etiam auderet Iudaeus iste, si patrandi sceleris occasio, vel spes praemij ei affulgeret.
PArricidio perpetrato, celebratisque paternis exequiis Selymus, summum Graeciae praefectum cum expedito exercitu adesse iussit, eique vt subita impressione Natoliam inuaderet, praecepit. Ipse cum reliquo exercitu nauibus subsecutus est. Constantinopoli gubernatorem reliquit filium suum vnicum Solymannum. Intra paucos dies angulum delatus, Acomathem relicta Caramannia, montana Persiae vicina occupasse resciuit. Protinus itaque diuiso exercitu, partem ad inuestigandum fratrem misit, partem secum retinuit. Verum frustra omnem in eo indagando sumpsit operam. Netamen nullum interea sanguinem effunderet, fratrum suorum silios, tres Mahometis, vnum Sciemsciae, vnum item Alemsciae accersiuit. Graeciae Bellerbeium vel gubernatorem eum exercitu in prouinciam suam remisit. Ipse cum reliquo exercitu, et fratrum filiis Prusiam contendit, ibi hyematurus.
PRusiae cum hyberna constituisset Selymus, forte eo die, quem nos Saturni vocamus, omnibus subito capitaneis, ducibus, aulicisque mandauit, vt omnes in armis essent: constituisse enim se recensere exercitum, vt videat, num ad debellandum fratrem Acomathem satis instructus sit. Recensito exercitu, armisque exploratis, quinque ducibus praecepit, vt singuli vnum ex fratrum filiis secum in arcem Prusiae adducerent. Mandata capessentes duces illi quinque, Baiazethis nepotes in arcis Prusianae palatiurn adduxêre. Adolescentum aetas erat, a quinto decimo aetatis anno vsque ad vicesimum. Nisi quod minimus inter ipsos, Mahometis filius vel sex vel septem esset annorum. Postridie deinde circiter tertiam noctis horam lictores accersiuit, quibus vt regios hosce iuuenes interficerent, mandauit. Lictor cum apprehenderet Mahometem Sciemsciae filium, ei pugni ictu iuuenis brachium confregit, ex reliquis vero vnus cultello, qui sub vestibus eius latebat, lictorem altetum adortus, ilia eius laesit, vt moribundus ex vulneris dolore concideret. Irritus ita lictorum istorum fuit conatus. Verum Selymus, qui huius rei, prope in alio conclaui adstans, spectator erat, alios statim submisit, qui ligatis manibus eos strangularunt. Equis deinde imposita cadauera auferri, et iuxta parentes et consanguineos sepeliri mandauit.
REgiis iuuenibus parricidiali scelere a Selymo, vt omni metu aemuli careret, e medio sublatis, circa brumam decem armatorum millia subito in armis esse iussit, et vt omnibus relictis impedimentis, equis, leuique armatura se instruerent, praecepit. Constituisse enim se clam et de improuiso hostium fines irrumpere, omnesque intra triduum armis caeteroque apparatu instructos esse mandauit. In numero istorum equitum tum temporis et ego fui. Tertius vbi illuxit dies, omnes equis armisque instructi ad imperatoris mandatum collecti fuimus, et in turmas cohortesque distributi, recta Magnesiam versus, vbi Selymi frater Corchutus degebat, imperatorem sequentes. Decreuerat enim simili modo Corchutum, quo fratrum suorum filios, e medio tollere. Quod vbi cognouit iuuenis quidam, qui aliquando vni ex Bassis Corchuti seruierat, clam se ab agmine subduxit, et ad Corchutum delatus, eum de imminente periculo monuit, et vt fuga salutem quaereret, hortatus est. Corchutus magnis muneribus transfugam hanc ornat, assumptoque vno ex Bascijs, propere fugam ante Selymi aduentum capessit. Postridie ad arcem, in qua Corchutus egerat, delatus Selymus, ante solis exortum eam vndique oppugnari, vique portas reserari iussit. Sperabat enim fore. vt in lecto adhuc cubantem Corchutum offendat. Verum vbi spe sua frustratum se esse comperit, irarum plenus, omnes aulae ministros, eunuchosque adhibitis tormentis, de fratre Corchuto, vbinam delitesceret, examinauit, exquibus tandem cognouir, eum pridie a transfuga monit, um fuga sibi consuluisse. Quo vero sese recepisset, id nemini constabat. Quindecim ibi dies morabatur Selymus, oensque regionis aditus et latebras, missis exploratoribus, exquirebat, nec tamen quicquam de ipso resciscere potuit. Interim omnes arcis thesauros triremi im positos Constantinopolim transportari curauit, relictoque ibi capitaneo cum millevirorum praesidio, Prusiam reuersas est, omnino ratus, in Italiam aufugisse fratrem Corchutum, ibique saluti suae praesidium quaesiuisse. Verum Prusiam vix ingressus fuerat, cum rumor ad eum defertur, fratrem in spelunca quadam deprehensum, captumque esse. Fama haec pergrata fuit tyranno: qui cum vnius diei itinere Prusia abesset Corchutus, vnum ex capitaneis ei obuiam mittit, mandans, vt in itinere Corchutum strangularet, cadauerque Prusiam transportaret. Capitaneus iste
circiter quartam noctis horam Corchutum in cubiculo dormientem offendit, cui excitato ait, se a Selymo imperatore missum esse, vt ipsum interficiat, nec contra imperatoris mandatum quicquam agere fibi licere. Grauissime hisce verbis turbatus Corchutus, ductis ex imopectore suspiriis, tantisper vitae suae parci flebiliter rogat, dum perbreues exarasset literas, sibique papyrum et calamum porrigi petit. Quod cum facile impetrasset Corchutus, Turcica lingua rhythmis aliquot compositis. (omnem enim aetatem in studio literarum fere consumpserat) de perfidia immanique saeuitia fratris Selymi, qui nec cognato sanguini parcat, sed eius hauriendi siti inexplebili teneatur, conqueritur, exprobrans ei, quod imperio non solum patrem impie deiecerit, sed nefario etiam parricidio vita priuârit, nec contentus ea rabie, fratrum etiam filios crudeliter necarit, parique immanitate iam et suum, et fratris Acomathis sanguinem sitire, licet eius imperium nihil ipsi turbare cupiant. Voto deinde concludit, petens, vt Deus suis fratrumque precibus exauditis, tantae impietatis et saeuitiae vltor esse, poenisque infernalibus eam vindicare velit. Haec vbi chartae illeuit, a capitanco petiit, vt vna cum cadauere scriptum hoc suum fratri Selymo offerre velit, nec mora, eliso arcus chorda strangulatus est. Postridie vbi cadauer ad Selymum allatum fuit, faciem eius, vt certus esset de morte fratris, reuelauit ibi chartam manibus eius appositam, vbi vidit, eam ad se recepit, corpusque condiri, et regio more sepeliri iussit. Vbi vero scriptum fratris legit, essuse lacrymatus est, nullius cognatorum fato vnquam itase motum esse testatus, atque Corchuti huius morte turbetur. Luctum deinde toti aulae indixit, triduoque elapso 15. exploratorum, qui Corchutum ceperant, capitibus truncari, et cadauera in mare demergi praecipit, inquiens, eos, si fortuna aduersa ad capessendam fugam se etiam compelleret, tum et sibi ab ipsorum insidiis metuendum esse. Sic eodem, quo et ludaeus ille medicus, qui Baiazechem veneno extinxit, praemio affecti fuêre.
COrchuto interfecto, restabat adhuc Acomathes cum suis filiis. Ex Purpuratis itaque praecipuum, et a consiliis intimum Mustapham, cuius opera ad imperij fastigium potissimum censcenderat, cum exercitu Selymus misit, vt Amasiam vibem
subita impressione occuparet, filiosque Acomathis, vxoresque cum reliqua familia captiuos abduceret, arcem diriperet, thesaurosque omnes inde auchi curaret. Norat enim tyrannus, Acomathem, qui arcem tutaretur, praesentem haud esse, sed in colligendo exercitu per Caramanniam occupatum. Mustapha dolens vicem liberorum Acomathis, clam misso nuncio ad Acomathem, eum de imminente clade, nisi propere domum se recipiat, armisque sua tueatur, monet. His ita cognitis Acomathes, nihil cunctandum ratus, Amasiam repetit, mistisque exploratoribus, vnde Selymi exercitus progrediatur, solicite obseruat. Mustapha Amasiam versux tendente, Selymus alterum etiam ducem Vfegi Basciam cum 5000. virorum, cum iisdem mandatis, quibus etiam Mustapham dimiserat, ad occupandam Amasiam ablegat, vt omnia absque vlla cunctatione diriperet, secumque inde auferret praecipiens. Hic ante Acomathis aduentum Amasiam ingreditur. Verum Acomathes statim subsequens, omnes eius copias dissipat, et trucidatis aliquot, reliquos vna cum duce, alienus siquidem erat ab effusione sanguinis, capit. Ex capitaneo quaerit, quid ipsum impulerit, quod sua diripere, et clade omnia defoedare ausus fuerit. Ad quae capitaneus, sibi omnino parendum esse ait imperatoris mandato, nec vllam inse culpam recidete. Acomathes deinde eum, reliquosque captiuos carceri firmo inclusit. Haec cum ad Selymum delata essent, vehementer turbatus, de captiuis liberandis in primis fuit sollicitus. Porro in carcere ex certis indiciis capitaneus iste Vfegi Bascia resciscit, a Mustapha praemonitum Acomathem, suorum cladem praecauisse. Clam itaque ad Selymum datis literis, eum, quem credat fidelissimum, Mustapham scilicet Bassam cladis acceptae authorem esse denunciat. Qua re cognita Selymus, postridie Purpuratos et consiliarios conuocat, cumque pro more post habitum concilium, reliquis vestes vel auro textas, vel sericeas inijci praeciperet, Mustaphae vestem atram holosericam tradi iubet: reliquis deinde permissu imperatoris digredientibus, ipse in arce detinetur, perfidiaeque erga dominum insimulatus, protinus in conspectu Selymi strangulatur, et reliquis vestibus exutus, pulla amictus veste in publicam viam abijcitur. Qua de recertior factus Acomathes, pari supplicio in captiuum capitaneum animaduertit, reliquos vero milites liberatos vinculis, dimisit. Nec enim sanguine effundendo delectabatur.
NOrat Acomathes fratrem Selymum cum aulico suo comitatu Prusiae hybernare, nec vllum ex Bellerbeis ipsi adesse. Collectis itaque viginti quinque virorum millibus, de improuiso eum nihil tale metuentem, obruere constituit. Et sane ex voto ei res successisset, nisi proditores hoc eius consilium Selymo detexissent. Cum enim expeditionem iam moliretur, duo protinus clam ad Selymum transfugientes, quid animi haberet Acomathes, ei denunciant. Selymo res ea pergrata accidit. Qui magna vsus festinatione, veredario Constantinopolim misso, duci Ianizarorum mandat, vt intra triduum cum decem Ianizarorum millibus Prusiae compareat, et ne quid celeritati obstet, iubet, vt exercitum triremibus imponat, et montana Prusiae contermina petat, vbi aduentum eius ipse praestolaturus sit. Nec cunctatus Selymus, vrbe relicta, planiciem, loco isti, vbi Ianizarorum aduentum expectabat, conterminam occupat, statimque Ianizarorum decem millia, et quingenti sclopetarij se ei coniungunt. Qui cum aduentarent, tumultus in Selymi castris ortus est, plerisque putantibus Acomathem cum suis adesse copiis. Verum vbi Ianizaros adesse Selymus cognouit, plurimum aduentu eorum confirmatus, haudquaquam ferendum esse, ait, vt Acomathes Prusiam vsque cum suo exercitu accedat, sed obuiam ei progrediendum, cum tantaehaud sint eius copiae, vt earum impetus sit formidandus. Nec mora, postridie statim instructam Ianizarorum, caeterorumque militum aciem ducens, tastra mouet, praemisso Bellerbeio cum quindecim virorum millibus, qui postero die cum Acomathis copiis manus conserentes, caesi, et fugam acti sunt, et ex quindecim millibus octo millia euasere, qui retro fugientes, cum Selymi exercitu subsequente se coniunxerunt. Parta hac prima victoria Acomathes vlterius progressus est, ea celeritate, vt circa meridiem vtrinque exercitus se contuerentur, exilisque fluuij alueus eos seiungeret. Itaque quod restabat diei reficiendo exercitui dederunt, postridie fortunam Martis experiri vtrinque parati. Forte eodem die, principis cuiusdam Tartarorum filius cum 500. equitibus, quorum singuli duos equos sessore vacuos ducebant, vt in praelio vno prostrato, alius statim viribus integer praesto esset, Selymo gratulaturus de imperio, eique nomine patris, manus exoseulaturus, aduentat. Tartarus iste Selymo, cum Trapezuntij, Baiazethe adhuc regnante, praefecturam obtineret, familiariter notus, adeoque percarus fuerat. Qui vbiresciuit, Selymi eiusque fratris Acomathis
copias postridie manus conserturas, circa intempestam noctem, nemine conscio cum suo equitatu castris cessit, vicinumque montem occupans, gratificandi Selymo opportunitatem aucupatus est. Sub ortum solis fluuium, qui castra separabat, Selymus cum exercitu suo transgressus est, locumque quem vocant Iengiscerouasi, quasi dicas, campi planiciem occupauit, vbi vniuersum equitatum et exercitum aduersus hostiles copias iusto ordine direxit. Nec minor Acomathis in instruenda acie fuit industria. Vtrinque iam vexilla coruscabant, et bellicum canebatur, cum subito equo vectus praeco, ex Acomathis exercitu Selymi castra petit, qui admissus ad Selymum, Acomathi inquit placere, duello certamen hoc finiri: iniquum enim esse, propter duos tantum Turcarum turbam in vitae discrimen vocari. Si vero conditio haec Selymo displiceat, Acomathem palam coram Deo et hominibusprofiteri, haud suam, sed Selymi culpam esse, quod tantum humani sanguinis effundatur. nec sibi, sed Selymo acceptum ferri debere, quod posthabita pace, turba insons in vitae discrimen adducatur. Ad quae Selymus, sibi modo integrum haud esse respondit, ex Acomathis praescripto rem gerere, nec, si maxime velit, exercitum id passurum. Praeconi itaque mille aspros dari iubet, eique vtad suos quamprimum reuertatur, denunciat. Hoc accepto responso Acomathes, ab armis haud diu feriatus est. Prima fuit velitatio inter equites, quos Carihagiler vocant, quorum vtrinque centum in medium progressi, acriter manus conseruêre, donec 10000. equitum Acomathes aduersus Selymi exercitum produxit, quibus tria equitum millia Selymus opposuit. Quo agmine vi perrupto Acomathes, ad condensatam vsque Selymi aciem progressus est. Quo Acomathis impetu Selymus animaduerso, sclopetarios ante primam aciem statuit, quorum ea fuit violentia, vt per ipsos isti etiam equites, qui ab Acomathe dissipati in montana confugerant, inde laederentur. Tartari, quos in montes secessisse diximus, vbi vidêre, quo in loco res Selymi essent, subito erumpentes a tergo Acomathis copias inuasêre, perculsasque terrore facili momento dissipârunt, vt deiectis prostratisque omnibus vexillis in fugam verterentur. Acomathes etiam ipse fuga salutem quaerere cogitur, qui in locum palustrem in tanta trepidadone delatus equo excutitur, viuusque in manus hostium petfertur. Quod vbi Selymus cognouit, nulla interiecta mora, capitaneum istum, qui Corchutum interemerat, mittit, vt simili modo, quo Corchutum interfecerat, Acomathem etiam, arcus chorda eliso gutture occidar. Cadauer deinde ad Selymum allatum est, quod regio more condiri, et Prusiae iuxta reliquos, qui Ottomannico
sunt creati sanguine, sepeliri iussit. Post hanc victoriam dies aliquot cum Tartarorum principe, in campi istius planicie tripudio et hilaritati dedit, omnesque fratris thesauros Constantinopolim auferri praecipit.
DE morte patris sui Acomathis certiores facti duo eius filij, ex matris consilio, ne et ipli in manus Selymi peruenirent, fugam capessunt. Maior natu Aladinus, 20. assumptis famulis Cairum, quae est Memphis AEgypti petiit. Alter Amurathes ad regem Persarum, quem Sophum vocant, iter dirigit. Aduentu eius cognito rex Persarum, eum ad se accersit, et quae caussa sit aduentus quaerit. Iuuenis exilio aerumnisque grauatus, lacrymis potius, quam verbis caussam fugae suae ostendit, paucis tandem indicauit, patrem suum et patrueles crudeliter a Selymo interfectos esse, idem sibi et fratri suo Aladino, si in manus eius inciderent, facum imminere. Rex his auditis vehementer iuueni condoluit, eumque perhumaniter verbis patrium amorem spirantibus consolatus est, bonoque animo esse iussit, pollicitus, se armis ita eum instructurum, vt iniuriam sibi patrique Acomathi illatam, quatenus ei res haec cordi sit, vlciscatur. Et ne de fide sua dubitaret, filiam ei vltro vxorem obtulit, et quicquid ad bellum esset necessarium, promisit. Nuptiae, duobus elapsis mensibus, ingenti cum festiuitate celebratae sunt: pauloque post fama de morte fratris Aladini, qui in itinere AEgyptum versus morbo correptus diem suum obierat, ad Amurathem allata fuit.
SElimus cum per mensem eo in loco, vbi praelium comissum fuerat, quieuisset, Constantinopolim redire constituit. A quo eius proposito summopere eum Bassae dehortati sunt, eo quod pestis atrociter ibi grassaretur. Misso itaque veredario, vt res se haberet, explorari, numerum etiam et nomina eorum, qui morerentur, diligenter adnotari praecipit. Deprehensumque fuit intra duos menses 60000. hominum, eorum, qui vrbem incolerent, mortuos
esse. Itaque Callipolim versus, et inde per Graeciam Adrianopolim Selymus profectus est, vbi per aestatem illam, et per subsequentem hyemem moratus fuit. Sopita deinde peste Constantinopolim reuersus est, deprehensumque centum et sexaginta hominum millia peste extinctos fuisse. Clades illa vna cum terrae motu, quo sub Baiazethe vrbs concussa fuit, in perpetuam rei memoriam, in peculiari libro annotata fuit.
REx Persatum Sophi, quem illi Scia Ismael, nos Ismaelem nominamus, per hyemem illam cum genero suo Soldano Amurathe quieuit. Sed vere ineunte triginta equitum millia ipsi tradidit, vt sub eius auspiciis Selymum tyrannum oppugnarent, maiores etiam copias se contracturum ei pollicitus est, aliaque ad bellum gerendum necessaria prompte subministrauit, omnibus modis ei suadens, vt posthabitis aliis rebus, paternum regnum occuparet, omnesque Natoliae ciuitates sibi sacramento obstringeret, et si quae vltro deditionem facere nollent, vt in eas ferro ignique grassaretur, vt territae exemplo reliquae ciuitates promptius eius armis se subijcerent. Nec esse quod metuat Selymum, qui, licet contra arma moturus sit, intra duos tamen menses in Natoliam vsque, integrum exercitum adducere haud possit, nouas interea se coacturum copias, quae si res ita postulet, ipsi subsidio futurae sint. His ita dictis frontem eius pro more osculatus est, beneque precatus, eum dimisit. Impiger fuit Amurathes in exequendis iis, de quibus eum Sophus Persarum monuerat: nemine resistente omnes Natoliae ciuitates occupauit, vltro deditionem omnibus fere facientibus. Multos odium tyranni, et memoria Acomathis indigna morte perempti mouebat, multi etiam arma Amurathis validissima metuebant. Quae caussa erat, vt omnes Natoliae ciuitates facile euis sequerentur auspicia, indiesque exercitus eius cresceret. Rebus suis ita confirmatis, Selymum vltro ad arma prouocauit, et vt sua tutaretur, hortatus est.
INtra paucos dies Selymo nunciatum fuit, quod Natoliam, omnesque regni istius regiones et ciuitates valida manu Amurathes occuparit, patrisque sui Acomathis, tum etiam patruelium mortem vindicare constituerit, vltroque Selymum armis lacessere nihil vereatur. Quibus vehementissime exacerbatus Selymus iurauit, se eodem funiculo, quo Acomathem interfecisset, interempturum etiam Amurathem. Adhaec minas caedemque spirans, se facile, inquit, animaduertere, fatalem impendere Persarum regi omnibusque eius regnis internecionem. Nam ita se res eius attriturum, vt nec memoria nominis eius superstes futura sit. Missis deinde mira celeritate veredariis, omnes qui aere militarent, intra vicesimum diem armatos in Natolia appareremandauit. Graeciae Bellerbeio mandat, vt exercitum adducat duplo maiorem, quam aliâs adducere soleat. Praeterea triginta peditum millia, quos Azappi vocant, conscribit. Omnes, qui decimis numerandis per vniuersam Graeciam sunt grauati, in armis esse iubet, eisque decimarum remissionem per triennium pollicetur. Ducentas tormentarias machinas, rotis impositas adduci, et centum alias minores, quarum binas cameli singuli vehebant, copiis suis praesidio esse curabat. Ad haec militibus, praeter ordinarium stipendium, direptionem omnium vrbium, quas occupaturus esset, promittit. Sic intra paucos dies exercitum magnitudine ipsa formidabilem collegit. Amurathes vbi de Selymi aduentu, ingentibusque eius copiis certior factus est, omnia protinus igni circumquaque vastauit, ne equi iumentaque caetera in tanto exercitu pabulo refici possint. Ipse deinde ad fines regni Persarum progrediens Euphratem transit, castra in opportuno loco figens, vbi subinde nouis copiis exercitum supplere posset. Qua re cognita Selymus, duos Bellerbeios praemittit, quos ipse cum exercitu pedetentim subsequutus est, Sebastiam vsque, quae hodie Suias appellatur, sequente eum ingenti exercitu peditum, quos Azappos vocant.
SElimus vbi cum omni exercitu, in quo erant circiter trecenta virorum millia, machinisque bellicis, et omni instrumento Euphratem attigit, pontem ab Amurathe deiectum esse offendit,
hostesque in vlteriore ripa castris locum idoneum occupasse, nouisque copiis a Persarum rege submissis auctos. Erant autem in Persico exercitu peditum equitumque circiter 90000. quorum singuli duobus equis instructi erant. Quanquam autem anxie scire desiderabat Selymus, Persaumne rex ipsemet in castris esset, an vero (quod in primis verebatur) nouis colligendis in Persia copiis intentus esset, id tamen explorare haud poterat. Ponte itaque denuo extructo, duos praemittit Bellerbeios Graeciae et Natoliae, qui vbi Euphratem transiêre, castrisque locum commodum elegêre, postridie duabus ante solis exortum horis, Amurates subito in castra Bellerbeij Graeciae irruit, magnoque impetu agmen Turcarum caedit, castra fauente victoria vastat et diripit. Inde tantus terror et pauor castra Bellerbeij Natoliae perculit, vt milites aquis se committentes, in vlteriorem ripam trepide euaderent, seque cum reliquo exercitu rursus coniungerent. Qua suorum clade cognita Selymus, tormentarias machinas longo ordine per citeriorem Euphratis ripam disposuit, et ne id hostes animaduerterent, agmen militum eis praetendit, quos, si classicum caneretur, loco cedere iubet, ne a tormentis in hostem directis laederentur. Machinae istae cum succenso tormentario puluere horrendo fragore exonerarentur, complures ex iis nimio impetu ruptae sunt, quae ingentem etiam Turcis cladem attulêre. Equi etiam et muli complures displosarum machinarum sonitu perculsi, in Euphratem desiliêre, et vna cum sessoribus submersi fuêre. Magna clade affecti Persae, in vlteriorem montis partem cesserunt. Fama est circiter viginti Persarum millia tormentariis glandibus ictos cecidisse. Euphrate ita nemine resistente transito, Selymus ad hostium castra tendit. Persae Turcarum aduentu minime territi magno animo eorum impetum sustinuêre. Pugna diu fuit anceps, et vtrinque cruenta admodum. Et nisi praelium nox diremisset, Persarum acies iam inclinata et cedere coacta, victa non tam virtute, quam numero hostium maximam cladem per pessa esset. Verum noctis beneficio tuti ab hostium insectatione Persae fuerunt. Decreûit itaque Selymus relictis omnibus impedimentis, vna cum peditatu subito assumpto solo equitatu Taurisium, antequam fama huius victoriae eo deferretur, occupare. Verum haud minus interim Persae in rem gerendam solicite intenti fuerunt. Aduenerant pridie decem virorum millia, qui fortunam Martis nondum experti, integris adhuc erant viribus. Hos callide Turcis opponunt, eosque velut territos hostibus ingruentibus fugam simulare iubent. Selymus vbi mane hosce in propinquo esse vidit, eos et nocte impeditos, et praelio
fessos, fugae insistere haud potuisse ratus est. Itaque suos vt hostem iam victum adoriantur, hortatus est. Hostes composito fugam simulant. Turcae nullam ibi fraudem suspicati, propere eos insectati sunt, donec circa meridiem insequendo lassati, iuxta fluuij, qui ipsis erat obuius, ripam, vt curarent corpora, se fessi reclinarent. Pransi rursus fugientibus Persis institerunt, relictis a tergo impedimentis omnibus, et iis, qui fessi ad insequendum minus idonei essent. Certam etiam spem adhuc fouebant animis, fore, vt ad instantem noctem Taurisium inopinato occuparent et diriperent. Verum Persae in insidiis relicti, peditatum interim Turcicum aggrediuntur, securos periculi omnes trucidant, thesauris regiis machinisque bellicis omnibus potiuntur. Quae clades circa noctis horam secundam Selymo, qui iam animo Taurisij direptionem conceperat, per veredarium nunciatur, hostesque a tergo ipsi etiam imminere significatur. Selymus hoc nuncio, suorumque clade vehementer territus aciem protinus vertit. Persae etiam, qui fugam antea simulauerunt, versa acie Selymi copias inuadunt. Sic vtrinque ab hostibus inclusus ingentem suorum stragem Selymus perpessus est. Turcae a tergo et a fronte hostem dira minantem conspicati, desperata salute, vexillis omnibus iam prostratis, transuersa via fugam capessentes euasêre. Ipse etiam Selymus, vbi de suorum salute actum esse animaduertit, equi vsus beneficio fuga in Amasiam euasit, vbi reliquias suarum copiarum recollegit. Trepidatio et fuga per totam illam noctem inter Turcas durauit. Si qui tardi remanerent, ij omnes a Persis fuêre trucidati. Euphrate transito, pontem, quem paulo ante exstruxerant, rursus destruunt, ne Persis vlterius eos insequendi facultas daretur.
SElymi Turcarum imperatoris, tanta in immani hac suorum clade fuit consternatio et dolor, quantum in animo meo inde gaudium et tripudium extitit. Nec dubito, quin illa animi mei voluptas diuinus motus fuerit. Certe nunquam crediderim, tantam apud regem Persarum parta insigni hac, victoria fuisse exultationem, quantam ego in corde meo perceperim. Iam illum diem illuxisse credebam, quo ex diuturna tristique seruiture liberatus, dulcissimam patriam, parentesque exoptatissimos mihi recuperarem.
Lacrymas effusum illud gaudium eliciebat. Quae commodissima esset fugiendi via et ratio anxie dispiciebam. Clam itaque vna cum capitaneo meo fuga inita Trapezuntem delati sumus. Inde cum aliis quatuor fugae sociis Adrianopolim petimus, nec in tanta Turcarum clade et trepidatione, fugae caussam, vel quinam essemus, quisquam ex nobis quaesiuit. Relictis ibi sociis, et pedestri itinere Salonicum delatus, in naues aliquot Christianorum frumento oneratas incidi. Qua vsus commoditate, cum nautis conueni, vt Scium vsque me portarent. Inde laeto Italiam, patriamque vultu petij. Ibi parentes meos carissimos adhuc superstites offendi, qui iam diu de mea salute et reditu desperârant. Nam decimus iam annus erat, quo inter Turcas seruitutem tuleram. Quo illi me animo, quo gaudio attoniti amplexi fuerint, id cogitatione quam verbis quiuis facilius consequi poterit.
FINIS.
HVcusque rerum Turcicarum historiam contexuit Genuensis, ea literis tradens, quae ipsemet coram in aula Turcica vidit, et quibus magna ex parte interfuit. In hanc lanienam Turcicam respicientes Deo agamus gratias, quod ecclesiae inter immanissimos saeuientis maris fluctus, aliquam tranquillitatem largiatur, tyrannosque, qui ecclesiam vastare Christique nomen delere desiderant, mutuis cladibus ita atterat, vt insua ipsi viscera gladios stringentes impietatis suae poenas luant, suisque efferis moribus ipsi testatum reddant, nec eorum religionem, nec imperium Deo cordi esse.
Similis immanitas in Solymanni nefario parricidio, quo filium suum Mustapham natu maximum interfecit, nobis ob oculos ponitur. Quam historiam, vt a Nicolao Burgundo conscripta est, sub finem huius libri huc annectere visum est.
VOlenti mihi tam scelestum facinus scriptis tradere, operaepretium esse visum est, ad pleniorem huius tam impiae ac sceleratae coniurationis demonstrationem, aliquatisper pedem retrouertere, ac in primis caussam indiciaque tam inhumaui facinoris breuibus attingere.
Sciendum igitur Seulimannum ex serua quadam Mustapham hunc suscepisse, cui ab ineunte aetate Amasiam prouinciam tradidit. Tandem illuc simul cum matre profectus est. Ibi ante annos ea virtus eius enituit, vt omnibus testimonio fuerit, se fauore caelesti suae nationi concessum esse. Post iuuenis huius, eiusque matris in Amasiam discessum, rex tandem formositate Rosae alterius pellicis suae, supra quam dici potest, raptus est: ex ea quatuor masculos sustulit liberos, et femellam vnicam. Primo nomen fuit Machomet, huicque Caramannia assignata est prouincia. Secundo vero Baiasith, atque hic Magnesiam regionem tenuit. Tertius fuit Selymus, cui, Machomete mortuo data est Caramannia. Quartus Giangis dictus est, cognomine illi a gibbis, quibus ante et a tergo deformatus erat, imposito: verum prudenti et acuto ingenio. Femella vero Rustano Bassae nuptui elocata est. Hic aunt interfecto Hybrachimo, Vesiri (quem nos summum consiliarium vocare possumus) adeptus est dignitatem. Verum eo officio pro innata sibi auaritia abutens, omnia vel renouabat, vel etiam immutabat: militibus, quos Ianizaros vocant, stipendia minuebat: Capitaneorum, quos Saniachos appellant, reditus alleuiabat. Vectigalia ac tributa prouinciis augebat, nec minus etiam in ordinatis domus regalis expensis modum imponebat, nihil aliud, quam quod sibi infinitos thesauros ex suis dolosis ac fictis rapinis accumularet, pensihabens: eoque pacto fidelis ac diligens seruus existimatus, regis animum sibi facile deuinxit: parui interim faciens, se omnibus aliis infestum ac odiosum fieri.
Interea Rosa heac, de qua meminimus, videns se prae aliis a rege diligi, sub religionis tegumento mota est indicare Muchty, se pio desiderio motam, summo Deo, ac in honorem Machometis, templum
et xenodochium recipiendis peregrinis extruere quidem velle: verum id non sine eius consilio facere decreuisse. Sciscita batur igitur, an tale opus Deo gratum foret, vergeretque in animae suae salutem. Talibus Muchty respondit, opus qui dem Deo acceptissimum fore. Quanquam enim id animae suae saluti non proficeret, regis tamen animae maxime profuturum, sub cuius dominio essent et facultates eius omnes, et vita etiam (serua enim erat) sua. Hoc responso mulier magis magisque indies tristis, ac animo perturbata visa est, adeo, vt in plures dies solari nequiuerit. Eius interea perturbationis certior factus rex, illam quam humanissime solari coepit, affirmans se breui reperturum modum, quo tandem ipsa sui desiderij optatum consequeretur finem. Illam igitur illico manumisit, facto super eo etiam instrumento (sicuti apud illos fieri consueuit) ne amplius seruitute sibi mancipata foret. Tanto ergo tamque admirabili obtento fauore, Rosa cum ingenti pecunia se ad opus prius cogitatum, fabricandum contulit. Interea rex Rosae cupidine (vt supra dictum est) effrenate superque omnem modum inescatus, illi vt ad se veniret, per internuncium mandat. Ac callida acversuta foemina, quam nihil insidiarum latebat, vafre nuncio iubet, dominum vt honestatis ac legum admoneat: adgnoscerese etenim non amplius seruam, sed liberam esse, at interea minime negare, suam regiam maiestatem adhuc pro libito suo, et vitae et necis eius dispositionem arbitriumque penes se habere: verum quod ad copulationem carnalem attineat, id fieri minime gentium citra grauissimi peccati patrationem posse. Et ne forte tale quippiam a se commentum, fictumque esse existimaret, de eo se in omnibus iudicio Muchty acquiescere. Haec repulsa adeo regis inflam mata excitauit praecordia, vt omni posthabita mora, Muchty ad se accersiri iuberet: darâque illi liberâ respondendi facultate, interrogat, an seruae ab eo manumissae, citra violationem legum commisceri carnaliter posset? Quibus respondit Muchty, id nequaquam licitum esse, nisi prius cum ea legitimum contraheret matrimonium. Sed haec difficultas adeo regis adauxit cupidinem, vt libidine supra omnem modum obcaecatus, in libertae matrimonium consenserit.
Factis igitur nuptialibus pro suo more instrumentis, quinquies mille ducatos Soltanos, donationis propter nuptias nomine ei numerauit, non sine magna omnium admiratione, praecipue quod id praeter Ottomannae stirpis esset consuetudinem. Vitandae enim in imperio societatis gratia, vxores, liberas et legitimas nou ducunt: verum earum loco, ad satisfaciendum suis delitiis, ac libidinosis
cupidinibus (quibus supra omnem nationem vilissime ac spurcissime subijciuntur) habent ex variis mundi regionibus raptas omnis generis formosissimas ac elegantes feminas, quas in regia (Sarai vocant ipsi) honorifice ac regaliter enutriunt, ac in omnimodae commoditatis occasionem educant, honestisque ac ciuilibus moribus instruunt, quibus quidem per vices pro animi sui voluptate commisceri solent. Quod si forte illarum quaepiam a rege grauida facta pepererit, tum illa prae aliis omnibus honorata incedit, maiorisque dignitatis ac reputationis ergô Soltana vocatur. Atque eiusmodi feminae post partum magnis dominis, Bassis, ac Saggachis nuptui elocantur.
Verum vt ad pro positum reuertamur, seruae huic iam manumissae, ac fortunae beneficio eo vsque elatae, vtiam omnium totius Asiae mulierum praecipua facile videretur, sicque omnis felicitatis comitatae successu, quo omnibus eius ambitiosis satisfieret conatibus, restabat solum, vt modum et occasionem adinueniret, quo Seuleimanno defuncto, ad suorum vnum imperij successio deferretur. Cui rei tantum modo obstabat generositas Mustaphae, magnanimi adolescentis ac praestantis ingenij, nec minus animo, quam etiam viribus valentis, quique propter magnanimitatem ac fortitudinem mirum in modum militibus gratus, propter prudentiam vero iustitiamque populo maxime commendatus atque acceptus erat. Quae quidem omnia in eo considerans callidissima femina, ac ob id cum Rustano clancule colludens: nouerat enim (vtex rationis debito probabile est) Rustanum magis affinem suum, suaeque vxoris germanum ad imperij gradum euehi cupere, quam Mustapham, apud quem pro certo compertum habebat, se maxime odiosum esse, velob id praecipue, quod apud illum in maximam contumeliam inciderat. A principio enim, dum aliis omnibus (quemadmodum supra attigimus) reditus extenuaret, conatus etiam fuerat, sed in cassum quidem, de reditibus Mustaphae aliquid detrahere: ex quo facile existimabat, tam generosum animum, si forte ad imperium euectus esset, talem iniuriam vix obliuioni daturum: a deo etiam, vt imperante illo, in periculum officij non solum, et dignitatis, sed etiam capitis facile casurum se, ex suae anteactae vitae ratione suspicaretur. Haec igitur omnia nequissima mulier animo sceleratissimo perpendens, conata est animo regis non minimas de Mustapha suspiciones impingere: nempe quod is gegnandi cupidine feruens, ac etiam omnium ergase beneuolentiae ac fauori confidens, suaque (qua maxim e abundabat) militari manu tumens, nihil aliud de se expectandum relinqueret, quam quod semel imperium affectaturus, ac in patris necem aliquid machinaturus esset.
Aque quo melius rem omnem palliaret, omnia per Rustanum, (qui semper magnarum rerum gerebat curam) opportune expediri curabat: nec ei etiam defuit quicquam, quod in necem ac criminationem adolescentis non machinetur. Nam omnibus, qui ad Syriae prouinciae administrationem mittebantur, clancule Mustapham tanquam parenti suspectum indicauit: committens singulis, vt ad statum Mustaphae diligentissime animaduerterent, deque omnibus, quae in eo vidissent vel de eo intellexissent, ad se quam diligentissime scriberent: callide affirmans, quod quanto odiosiora de eo scripsissent, tanto illos legi etiam gratiores et acceptiores fore. Proinde per istos saepius regalis praestantiae, magnanimitatis, prudentiae, fortitudinis, ac etiam in omnes beneuolentiae ac liberalitatis Mustaphae, quibus omnibus omnium sibi facile conciliauerat fauorem, nec minus etiam ardentissimi desiderij, quo omnes fere in electionem illius accendi videbantur, factus certior Rustanus, non tamen ideo primus eius tam nefariae coniurationis semen spargere ausus est: verum literis peruersae mulierculae traditis, reliqua scelerato illius capiti relin quebat. At Rosa, succedente illi pro suo impio voto temporis occasione, femininis (quemadmodum nouerat egregie) illecebris ac adulationibus, non desistit regis animum corrumpere, vt si quando Mustaphae incideret mentio, commodiorem ex tempore literas aperiendi sumeret occasionem. Nec etiam expectatione frustrata est: arreptaque occasione, non sine lacrymis (sicuti etiam mulieribus, fictis in negotiis deficiunt nunquam) regem periculi, cui subijciebatur, admonet: commemorans inter alia, quemadmodum Selymus parens ipsius, patrem etiam suum eiusmodi mediis, imperio patiter et vita priuauerat. Sibi igitur exemplo vt caueret, enixe rogabat. Sed argumenta haec suspicionis, prima facie non vsque adeo probabilia visa sunt regi, atque inde factum, vt eo pacto perfida mulier parum profecerit. Id quod pro sua inuidia animaduertens, tandem sceleratum animum ad alias technas dirigit, omnibus modis adolescentem veneno necandi opportunitatem perquirens. Nec defuerunt ad quodcunque maleficij genus patrandum prompti ac dedicati, scelerati homines, ni prouidentia diuina se tam nefando conatui opposuisset. Parentis quippe nomine missas a muliere hac venenatas vestes non prius attegit, quam ab alio in dutae essent prius: qua quidem accurata prudentia, nefarias improbae nouercae praeuenit insidias, venenumque palam patefecit omnibus. Nec tamen adultera cessauit adhuc, quin nouas illi strueret insidias: nam conata tantam sibi conciliare beneuolentiam, familiaritatemque, quantam nemo vnquam in regia Ottomanna consecutus est (freta
enim amatoriis venenis, quibus Iudaeae cuiusdam incantatricis famosissimae ope, regis animum sibi attraxerat, magna sibi ac maiora indies de rege pollicebatur) impetrauit: vt per vices filij sui in regia parentis versarentur: nimirum, quo diuuna praesentia assiduisque blandimentis paternum a morem sibi magis magisque allicerent, quod si forte fortuna Mustapha veniret, opportuniorem illum opprimendi nancisceretur occasionem: sin minus, tempus quo illum per medias personas interficeret, expectaret. Sed non veniente Mustapha (non enim consueuerunt regij filij adsignatas sibi prouincias inscio patre egredi, ac se Constantinopolim conferte, nisi patre mortuo, ad recipiendum imperium, ingenti militum comitati caterua venerint) aliud facile excogitauit facinus. Obtento enim quod postularat, effecit, vt non solum in vrbe, verum et in prouinciis, filij sui parentem regem comitarentur. Sed in caustris etiam Giangis gibbosus patrem semper sequebatur. Verum enimuero nouercalibus commentis annis aliquotita in suspenso existentibus, fortuna tandem impiis feminae conatibus fauere volens, suspiciosas apud Bassam, qui regimini Mustaphae ac gubernationi Amasianae prouinciae (quilibet enim regis filiorum apud se Bassam vnum, hoc est locum tenentem, qui populo de iure respondet, ac in rebus bellicis consuit: et doctorem vnum, a quo bonatum disciplinaturm ac regalium morum ratione imbuitur, habere solet) prae fectus erat, literas parturiuit: quibus continebatur, matrimonium inter Mustapham, et filiam regis Persarum tractari: eamque rem propterea se ad sacram portam referre, vt si quid in de sinistri euenisset, ab omni suspicione haberetur immunis. Perlatis igitur ad Rustanum literis, visus se dudum desideratam Mustaphae ruinam ad optatum finem deduxisse. Nec cunctatus vlterius omnia Rosae subito indicat: ac subinde se ambo in regiam conferunt, omniaque regi indicant. Qua in re, quô regium animum, quanquam dubium ac haesitan tem anxiis suspicionibus imbuerent, omnem mouerunt lapidem, inquientes: Mustapham tanquam ambitiosum, ac animi rabie quodammodo ad dominationem tam magni imperij, contra omnem tam diuini, quam etiam humani iuris rationem accensum, in necem etiam parentis coniurate: atque quosuis fraudibus maior fides haberetur, regem tractatae cum Persis Ottomannae stirpis antiquissimis ac capitalibus inimicis, a Mustapha affinitatis commonefaciebant. Quapropter sum mopere cauendum illi, ne iunctis Persianis viribus, Sanggachis, ac lanizaris, quos sibi dudum liberalitate sua deuinxerat Mustapha, in breue tempus parentem
imperio pariter et vitapriuaturus esset. His ac eiusmodi aliis criminationibus perturbatum senis animum eo induxerunt, vt morte filij suis rebus consulere decreuerit, in hunc modum.
Anno Domini 1552. summa cum diligentia ac celeritate, omnibus fere prouinciis publicari facit, Pertas finibus suis egressos, ingenti armatorum manu Syriam inuadere, vrbes expugnare, homines captiuos abducere, omniaque igne ferroque resistente nemine, vastare: cui tam securae ac liberae audaciae vt mederetur, se coactum, Rustanum illuc cum exercitu mittere. Collecto igitur milite tacite committit Rustano, vt quam secretissime fieri posset, ac citra omnem tumultum, Mustaphae manus inijceret, vinctumque Constantinopolim duceret, quod si forte commodius rem exequi nequiret, tum quocunque modo mortem illi inferret. Nefario igitur ac crudeli accepto mandato Rustanus, ingenti comitatus militum manu Syriam versus proficiscitur. Quo cum peruenisset, Mustapha eius aduentus factus certior, omni posthabita mora, septem millibus omnium totius Turcicae validissimis ac instructissimis stipatus militibus, Syriam versus iter dirigit. Quod quidem intelligens Rustanus, vidensque se impium sceleratissimi ac crudelissimi parentis mandatum pro suo voto exequi non posse: illico terga vertit, ac priora recalcans vestigia, se iterum cum exercitu Constantinopolim confert, adeo celeriter, vt ne puluerem quidem ab equitibus Mustaphae in aere agitatum videre, nedum illum expectare sit ausus. Reducto igitur milite, persuasit omnibus se prouinciam quietam ac securam reperisse. Tandem clanculo sui reditus caussam regi aperit: addens, se totius exercitus animum in fauorem Mustaphae inclinatissimum, apertissimis signis et coniecturis vidisse, nec in tam periculoso negotio, rem aperto Marte tentare ausum fuisse: atque ea propter se maiestatis eius prudentiae rem omnem voluisse referre. Haec relatio crudeli ac impio patri, nec quicquam ab innata maiorum suorum crudelitate degeneranti, nouas easque maximas generauit suspiciones: quibus se vt liberaret, nefarium facinus animo concepit.
Anno igitur sequenti ingentem exercitum conscribi iussit, significans Persas multo maiori manu Syriam inuadere: seque ipsum ea propter, amore Reipubl. impulsum, illuc exercitum deducere, hostilibusque conatibus obsistere decreuisse.
Coniuncto igitur exercitu, omnibusque ad rem militarem necessariis ordinatis, dataque proficiscendi facultate, ipse tandem parricida parens paucis post diebus exercitum sublequitur. Qui vbi in Syriam appulit, Mustaphae illico, vt se Alepem conferret (ibi
enim castrametaturus erat) mandat. Nec tamen interea Seuleimannus nefandum ac parricidiale odium, quod aduersus filium animo gestabat externis indiciis (quamuis sedula adhibita cura) adeo celare valuit, quin ad bonam Bassarum aliorumque maioris dignitatis penes se hominum notitiam peruenerit. Ex quo Achmat Bassa clam per internuncium, quo suae salutis ac vitae diligentiorem rationem haberet, admonuit. Nec etiam Mustaphae admiratione indignum visum est, praeter probabilem vllam rationem parentem suum cum tam ingenti militum manu aduentasse: at tamen suae innocentiae confidens, anxietate ac perturbatione animi extreme vexatus, mandato patris (licet etiam cum maximo vitae suae periculo) obtem perare ac satisfacere statuit. Existimabat enim honestius ac laudabilius fore, obtemperando parenti mortem incurrere, quam viuendo in criminationem incidere inobedientiae. Sub tam graui igitur animi anxietate, multa secum ipse disputans, tandem doctorem, quem semper in curia sua penes se (vt supra diximus) habebat, intrepide ac constanter interrogat, vtrum totius orbis imperium, an vero vita beata homini praeoptanda esset. Cui libere doctor respondet, mundi quidem huius imperium penitius consideranti, nihil felicitatis, quam sub vana et inani boni apparentia afferre, nam eo nihil fragilius insecuriusque: cum secum meros timores, angustias, tribulationes, suspiciones, homicidia, impietates, iniustitias, depraedationes, ruinas, captiuitates, ac omnis genetis alia pleraque homini ad veram beatitudinem peruenire cupienti haudquaquam optanda, afferre soleat: quorum gratia quidem vita beata amitteretur, non autem retineretur. Verum quibus diuinitus datum esset, fragilitatem ac breuitatem huius status nostri (quem quidem vitam esse vulgus existimat) considerari ac perpendere, mundique vanitatibus reluctari, ac honestatem tandem amplecti: illis sanein caelis locum assignatum, ac a summo Deo praeparatum esse, vbi aeternis tandem fruerentur gaudiis ac vita beata. Hoc doctoris responso perturbato adolescentis animo, mirum in modum, tanquam finis sui quodam modo praesago, satisfactum est: nec longiore sermocinatione remoratus, illico versus parricidam patrem iter vertit, acceleratoque gradutandem ad castra parentis peruenit, ac non procul inde sub dio tentoria fixit. Sed hic tam festinatus Mustaphae aduentus impio parenti maiorem suspicionem attulit: nec interea Rustanus suis nequissimis commentis ac fallaciis ea in re abstinuit suspicionem augere, nam signo dato Ianischaros, ac alios totius exercitus primarios milites, vt Mustaphae irent obuiam, incitat. Nec mora omnes
quam promptissime iussa eius exequuntur, ac sese itineri accingunt. Interea callidissimus nebulo, vultu in dignationem (sicuti egregie fingere callebat) ostentans, se illico in regis tentorium confert, affirmans impudentissime, primatios fere omnes milites sponte ac sine vllo mandato Mustaphae obuiam iuisse. Hoc audito rex animi perturbatione impalluit: egressusque tentorium, facile vera esse, quae Rustanus retulerat, sibi persuasit. Nec etiam Mustaphae, suae tam infelicissimae sortis prodigia defuerunt. Nam die, antequam itineri accingeretur, tertio, circa crepusculum diei dormiens visus est videre suum Machometur, refulgentibus indutum vestibus, se manu arreptum, ad locum quendam amoenissimum, structissimis ac ornatissimis decoratum palatiis, amoenissimoque horto consitum deducere, dititoque omnia demonstrantem ita eum affari. Hîc, inquit, in aeternum quiescunt, quicunque in mundo piam iustamque egerunt vitam, quique legum et iustitiae adsertores, vitiorumque im probatores extitêre. Ac in aliud tandem latus versa facie, rapidissima aclatissima duo flumina conspexisse, quorum alterum aquam pice nigriorem rebullire, atque in illis plerosque immergi, plerosque in altum apparere, ac misericordiam horridissima voce clamitare: atque illic (inquiebat) cruciantur, quicunque sub vitae huius fragilitate, malitiose operati sunciniustitiam. Illorumque praecipuos principes, reges, imperatores ac magnates esse affirmabat. Hoc facto, Mustapha fomno pariter ac visione solutus, doctorem accersiri iubet, illique negocium totum exponit. Ille vero diu multumque cogitans (etenim superstitiosi Machometistae plurimum somniorum deliramentis tribuunt) dolore ac moestitia plenus, tandem respondit: visionem hanc timendam sane esse, quippe quae illi summum vitae periculum praesagiret. Rogatigitur, vt vitae ac dignitatis suae sedulam habere velit curam. At Mustapha, vt erat magnanimitate ac fortitudine praeditus, nullo eius responsi habito respectu, intrepide respondit, inquiens: Ecquid puerilibus ac friuolis timoribus me vinci ac terreri patiar? Quin potius impauido ac constanti animo festino ad meum parentem, eo etiam audacius, quod certo sciam, me semper illius maiestatem (vt ae quum est) tam pie reueritum esse, vt inuito illo, aduersus sedem suam neque oculos nedum pedem vnquam verterim, multo minus imperium affectarim, nisi summi Dei voluntas illum ad meliorem euocasset vitam: nec etiam sine communi totius exercitus publica electione, vt tandem sine caede, sine sanguine, ac omni crudelitate, pie ac iuste regnarem, fratrumque meorum amicitiam inuiolatam seruarem. Constitui enim apud me,
elegique potius, quandoquidem id voluntas parentis mei exigit, obediens vitam finire, quam multis annis regnans, ab omnibus, praecipueque aemulis meis rebellis reputari. Hoc habito sermone, Mustapha ad castra parentis peruenit, fixisque, vt diximus, tentoriis, vestibus albis vestit se, literasque aliquot, quas Turcae aliquo ituri, semper secum (nam in superstitionibus valde delirant) portare solent, sinui imponit: ac tandem suorum fidelium aliquot comitatus, cum summa reuerentia parentis sui manus (pro more illis vsitato) exosculaturus, impij parentis tentorium versus contendit. Sed vbi peruenit adlimen, recordatus, adhuc se pugione quodam accinctum esse, non prius introiuit, quam pugionem deposuisset: nimirum ne in sui parentis conspectum armatus peruenire videretur, omnemque suspicionem a se remoueret. At vbi interiora tentorij ingressus est, hilariter satis ab eunuchi sparentis, ac ea, qua decebat, reuerentia excipitur. Verum nihil aliud, quam sedem vnicam, vbi solus sederet, praeparatam videns, anxius animi, cogitabundus aliquantisper constitit, ac tandem, vbinam esset rex interrogat, tum vero se statim regem visurum, respondent. Interea ab altero latere septem mutos (quos rex Turcatum penes se, secretorum suorum consortes, et ad omnia homicidia exequenda secretius promptus habere solet) ad se venire conspicit: summoque terrore perculsus, En mea mors, inquit, surgensque aufugere conatus est, sed frustra. Acceptus enim ab eunuchis et custodibus, vi ad suae sortislocum destinatum tractus est, nec mora, muti subito neruum arcus collo eius alligant: reluctanteque misero, ac vt duo tantum verba cum patre sibi loqui liceret rogante, tandem in humanus ac impius parricida, qui tam nefandum spectaculum ex altero tentorij latere conspiciebat, immani atque crudeli voce increpat illos, inquiens: An igitur iussa tandem mea non exequimini? nec proditorem istum, qui iam decennio ne vnicam noctem quietum dormire me passus est, occiditis? Quibus tam immanibus, nefariis, ac imperiosis auditis vociferationibus, tandem eunuchi cum mutis, misellum humi deijciunt: tractoque ab vtroque latere nodato neruo infelicissimum, iussu parentis sceleratissimi strangulant.
Expedito hoc scelerato ac impio facinore, iussu regis Bassa Amasianae prouinciae capitur, ac in regis conspectu capite plectitur. Quo patrato, Giangir gibbosum, eorum omnium, quae gesta erant, inscium accersit, ac quasi rem laude dignam perfecisset, ludens, vt fratri suo Mustaphae eat obuiam, iubet. Tum Giangir hilari ac laeto animo fratrem excepturus festinat. Sed vbi peruenit ad locum, vbi fratrem strangulatum, et humi iacentem conspexit,
dici haud potest, quanta animi perturbatione affectus sit. Ad locum caedis vix peruenerat, cum pater quosdam ex ministris mittit, qui ei omnes Mustaphae thesauros, equos, seruos, tentoria, ornamenta, insuper et Amasianam prouinciam offerrent. At Giangir extremae moestitiae, propter carissimi fratris inhumanissimam mortem, in hunc modum eos affatur: Proh sceleste et impie Caim, proditor, ne dicam pater, fruere nunc thesauris, equis, ornamentis, ac prouincia Mustaphae. Siccine tuo inhumano, impio, ac crudeli animo incidit, vt egregium, bellicosum, sum maeque expectationis filium, cui parem domus Ottomannica nec habuit, nec vnquam habitura est, tam impie, ac praeter omnem humanitatis, nedicam cognati sanguinis reuerentiam necares? Cauebo igitur, ne in posterum eum in modum de misero, gibboso, tam impudenter glorieris. Sic praefatus, pugionem quo erat accinctus, per intima viscera coegit, sicque subito animam efflauit. Quod vbi ad aures imperatoris peruenit, quanto sit affectus animi moerore dictu difficile est. Verum non propterea auarum eius animum tanta vicit animi perturbatio, atque anxietas. Nam illico omnia Mustaphae ornamenta in sua tentoria deferri iubet. At milites ista omnia in praedam forte concessa esse existimantes, promptis animis ad exequenda regis mandata festinant. Interea in castris Mustaphae milites eius, quod cum domino actum erat, inscij, videntes tantam militum cateruam sine omni militari ordine irruere, quo illorum se tumultuariae insolentiae opponerent, armati in medium prodeunt: viriliterque nec sine multorum caede illorum repellunt impetum. Tunc demum illius tragoediae fama ad regis milites perlata, videntes tumultus magis magisque incalescere, suis etiam auxilio esse statuunt: ac tandem hinc inde ad arma proclamatum, ac vtrinque pugnatum crudeliter, adeo vt circiter duo millia cecidetint, pluresque vulnerati sint, processissetque vlterius haec tragoedia, ni Achmat Bassa homo sane grauis, ac propter experimenta virtutis non mediocris apud milites authoritatis Ianischaros retroegisset, illorumque furorem frenasset, versusque ad Mustaphae milites beneuolis ac lenibus verbis, exhortationibusque animos illorum mitigasset. Num, in quit, carissimi fratres, a nostra, qua tot seculis probati estis animi prudentia degenerantes, mandatis magni Soltani, ac domini nostrirefragari vultis? Non possum, me hercle satis mirari, quidnam vos, quos ego hactenus clarissimos ac valentissimos probaui, mouerit, vt in hoc ciuili conflictu ea, quibus feliciter aduersus Ottomannae stirpis hostes vsi fuistis, arma in socios et fratres vestros stringere, gratumque hostibus spectaculum edere statuatis, vt quotum
armis se deuictos doleant, eorum mutuis caedibus sibi inuicem congratulentur. Quocirca filij mei sedulo pro vestra magnanimitate curate, ne eam, qua hactenus, prae omnibus, commen dati fuistis, animi prudentiam ac fortitudinem, vestra hac insolentia amittatis. Haec igitur arma, quibus hactenus inter vestros plus satis vsi estis aduersus hostes, vnde plus laudis et gloriae assequemini, reseruate. Huiusmodi verbis Achmat Bassa militum animos emolliit, adeo, vt omnia ex tentoriis Mustaphae ad regem libere deferri permiserint. Vbi vero mors Mustaphae ad aures Ianischarorum totiusque exercitus peruenit, altera inter eos seditio orta est. Ab omnibus igitur ad arma clamatum denuo, factoque ingenti strepitu, commixtis etiam lacrymis et planctu, tandem vt erant rabido ac feruenti animo, strictis gladiis in regiam cum magno impetu irrcuunt. Atque haec renouata seditio, tantum trepidationis regis animo attulit, vt omni ratione consilij destitutus, cum maximosui capitis periculo fugere voluerit. Verum a suis retentus, occasionemque ex necessitate nactus, rem, quam securus ne cogitasset quidem, aggressus est, forasque egressus, milites (sed pallido vultu) sic affatur. Qui rumores, qui strepitus, quae tandem ista est insolentia, quid inflammati, ardentes, iracundique vultus denotant? An me regem vestrum, eumque qui vobis imperandi ius habeat, ignoratis? Siccine vestram maiorumque vestrorum inuictam, inueteratamque militiam, regis ac imperatoris vestri cruore maculare decreuistis? In hunc modum adhuc loquente rege, milites intrepidi respondent: Haud se diffiteri, eum illum ipsum esse, quem ante multos annos imperatorem elegissent, quod vero sua virtute amplum ei imperium acquisiuissent, idemque conseruassent, ideo ab illis factum, vt pie ac iuste regeret, non autem, vt in considerate cruentas manus in quemlibet iustum inijceret, seque impie innocentum sanguine macularet. Quod autem armati prodiissent, id iusta se caussa commotos fecisse, nempe ad vindicandam innocentis Mustaphae mortem, nec ea de caussa merito sibi regem succensere posse. Petuntigitur, vt sibi liceat, se publice deproditionis crimine, cuius ab hostibus Mustaphae insimularentur, purgare, et vt accusator suam acturus caussam prodeat. Non enim se arma prius deposituros, quam accusator in iudicio compareat, accusationemque more legitimo sub talionis poena instituat. Dum haec geruntur, sceleris atrocitas omnibus lacrymas elicit, sic vt rex ipse nefarium illud parricidium perpetratum esse, dolere videretur. Rex ergo militibus quicquid petebant, promittere, illorumque inflammatos animos, quantum poterat, sedare.
Milites interim, ne rex callide aufugeret, illosque promissis suis, atque expectationce eorum, quae petierant, frustraretur, expedita cura ac diligentia, in statione omnes et excubiis manserunt.
Interea rex Rustanum omni penitus dignicate priuauit, annulumque regium, cuius custos fuerat, illi adimit, et Achmat Bassae tradit. At Rustanus timore ac trepidatione perculsus, videns se in suis non satis tutum, ad Achmat Bassae tentorium tacite confugit, illumque quid in negocio hoc dubio et periculoso agendum foret, consuluit. Qui respondit, vt regis consilio vteretur, et quod iuberet rex, id sedulo exequeretur. Id consilium Rustano satisfecit. Nec diu cunctatus, per internuncios, fidosque sibi ac familiares amicos regem de omnibus consulit. Accepto ergo responso, vt omni posthabita mora se quam citissime a conspectu regis, et castris amoliretur, ille rursus id sine pecuniis, et tentoriis commode haud fieri posse ait. Verum imperator, nec tempus, nec moram vlteriorem ei concedi posse respondet. Ibi demum Rustanus citra vllam moram enormium suorum scelerum satis sibi conscius, octo fidelissimis comitatus amicis Constantinopolim versus iter dirigit, acceleratoque gradu, timor enim alas addere consueuit, peruenit Constantinopolim, illicque cum Rosa, ac aliis plerisque eius coniurationis participibus, fortunae suae euentum non sine magno capitis periculo expectat. Ferunt etiam Seuleimannum tam immanis facinoris sibi conscium, poenitentiae superstitione, vt Mecham peregrinaretur, impulsum esse, arreptoque itinere, tandem Persarum viribus coactum se Hierosolymam conferre, illicque pro defuncto filio sacrificium (corbam vocant) obtulisse. Sed haec, vt tandem finiam, de Mustapha mihi dicenda, seu magis admonenda occurrerunt: Eum nempe omnibus ob militatem disciplinam, promptumque ad effundendum Christianum sanguinem animum, adeo gratum fuisse, vt extitisse in stirpe Ottomannica neminem vnquam existiment, qui tanta de extendendo illorum impetio polliceretur: adeo vt de rebus apud illos desperatis natum sit prouerbium: GIETTI Soltan Mustapha, quo quidem significari volunt, de rebus apud illos prius cogitatis actum esse.
Erit igitur, vt ob tanti tamque nobis crudelis futuri hostis mortem nobis ipsi congratulemur, existimemusque id non sine prouidencia diuina, quae rebus nostris ea in parte consulere voluit, factum esse: Tum demum nobis summopere curandum, vt tandem ciuilibus abstineamus bellis ac dissidiis, existimantes aduersus communem non solum patriae vitaeque, sed et animarum nostrarum hostem communibus auxiliis progrediendum esse. Quod si fecerimus,
Christiani nominis hostem a nobis repellere non erit difficile: sin minus, periculum erit, ne intestinis nostrorum discordiis, quod reliquum est Europae nostrae, inuadat, ac sua tyrannide vastet, quod quidem auertat, nosque omnes ad concordiam reuocet per Christum filium, Deus optimus maximus. Hactenus Nicolaus Burgundus.
IN hac laniena Turcica praecipue exempla spectemus, et ingentis irae Dei aduersus peccata totius generis humani, et misericordiae reprimentis poenarum atrocitatem, ac parcentis illi multitudini, in qua est ecclesia Dei. Ruunt in sese mutuo caeca diraque libidine imperandi, et vindictae rabiosa cupiditate ex leussimis occasionibus nata, gentes prophanae, ac blasphemae, horribilibus caedibus, singulari permissu diuino incitantibus eas dia bolis, cum vt ipse sese puniant, rabie indomita vique insuperabili in semetipsis conflictu mutuo consumptae, tum vt hac bellorum barbaricorum tempestate inter ipsos desaeuiente, interea halcyonia sint in iis regionibus, in quibus sonat vox doctrinae de filio Dei. Erat autem maxime opus quiete ac tranquillitate hoc tempore renascenti in Germania ecclesiae, cum emendatio doctrinae sacrae multipliciter corruptae, ac vitiosorum rituum ex verbo Dei voce Lutheri inchoata est. Si tunc enim tenera ecclesia impetu externorum armorum, quassata fuisset aut disiecta, confistere confirmarique aut recipere sese vix vnquam potuisset. Cumque deinceps etiam in Pannoniam sese hostilis impetus effudit, poenarum exempla proposita fuisse Germaniae non dubitemus, propter odium et contemptum illucescentis doctrinae, quam multo maxima pars procerum ita auersata est, et abominata, vt cupiuerit extinctam, oblita et praeceptorum et comminationum, quas collocatis ad gubernacula, denunciat concio Psalmi secundi: Et nunc reges intelligite: Erudimini qui iudicatis terram. Osculamini filium, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta, cum exarserit in breui ira eius. Beati qui confidunt in eo.
Respicientes ergo ad tristissima tyrannidis Turcicae exempla, vtriusque recordemur, irae et misericordiae Dei, et flectamus animos adagnitionem, et inuocanocationem filij Dei, cuius contemtum grauissimis et publicis suppliciis se vlturum comminatur, et vindicare ostendit caelestis et aeternus pater. Cogitemus etiam de communi
miseria generis humani, et de diaboli furore, qui odio Dei et contemptu generis humani, tantis flagitiis ac sceleribus deformat imagines Dei, et quidem summo loco, in imperiis, vbi excellere virtus debebat, vt illa horrenda diaboli spectacula vniuersa rerum natura abominetur. Quare filium Dei oremus, vt opera diaboli grassantis, cum in toto genere humano, tum vero praecipue in summis ordinibus destruat, sicut scriptum est: Filium Dei apparuisse, vt destruat opera diaboli.
Caetera in Turcorum historiis talia sunt, vt si quem delectant, illum Hyrcanica tigride feriorem: Si non dolore afficiant, Caucaseis rupibus duriorem esse oporteat. Nec alia fuit caussa, vt in hanc epitomen haec quae recensui insererem, nisi vt considerata aliquo modo tyrannidis et latrociniorum species, principibus orbis Christiani et militibus, pia tandem et iusta arma induat.
FINIS LIBRI SECVNDI.
PAtissahomoz ghelur, Ciaferum menleketi alur, Keuzul almai alur, Kapzeiler iedi yla degh Giaur Keleci csikmasse oniki yladegh on laron beghligh eder: Cui iapar, baghi, diker bahcsai baghlar, oglikezi olur: onichi yldensora Hristianon, Keleci csichar, ol Turchi ghereßine tus chure.
IMperator noster veniet, ethnici principis regnum capiet, rubrum quoque pomum capiet, in suam potestatem rediget: Quod si in septimum vsque annum Christianorum gladius non insurrexerit, vsque ad duodecimum annum eis dominabitur. Domos aedificabit, vineas plantabit, hortos sepibus muniet, liberos procreabit,
et post duodecimum annum (ex quo rubrum pomum in illius potestatem redactum fuerit) apparebit Christianorum gladius, qui Turcam quaqua versum in fugam aget.
PAtissahomoz. Est nomen dignitatis, compositum cum pronomine pluralis numeri, et significat rex noster, siue imperator noster. Solent enim eodem nomine diguitatis Romanum Caesarem, simul et reliquos reges Christianonrum appellare, vt Vrum patissah, id est Romanu imperator. Vngruz patissahid est, Hungarus rex: et Frenk patissah, id est Gallus rex. Nec attribuitur inferioris conditionis magnatibus, nisi imperatoribus ac regibus Patissah. Plerunque etiam produce ab eis accipitur, nec abs re, cum dux a ducendo sit dictus, id tamen dubium haud est, quin ille vates Turcicus per istud vocabulum Patissah potissimum tyrannum, qui Christianos oppressurus sit, significare et indicare voluerit. Praeterea et rex Persarum eodem nomine ab ipsis solet appellari: Sed frequentius vocatur Sultan, quod nomen designat principem, vt Sahi Sultan Zmail. Quia rex Persarum, qui hodie rerum potitur, quem aliâ Sophi vocant, proprium habet nomen Zmail, quo significat Ismaelem. Habent et aliud nomen dignitatis regum Hunker. Sed hoc nomine nullum audiui vnquam vel ex Christianorum vel infidelium regibus appellari, praeterquam ipsum Suleimannum eorum regem, qui nunc rerum potitur. quod tamen nescio, an significet Hunnorum dominum. Id enim Germanica propemodum vox indicare videtur, Hunch heer, id est Hunnorum dominus.
Chelur, est verbum futuri temporis, quod significat veniet.
Chiaferun, est nomen, quod significat gentilem siue ethnicum. Solent enim omnes Christianos hoc nomine appellare, quamuis etiam alia habeant vocabula ad interpellandos Christianos, vt sunt Gyaur, siue Kaur, id est Christianus, Gyaurlar, siue Kaurlar, id est Christiani. Sed Chiafer etiam sine illa terminatione, quae plurali attribuitur numero, multitudinem nationum designat: Sed quia textus habet Chiaferun, estque genitiui casus per additionem Vn, vt Chiaferun, id est gentilis in genitiuo, quasi dicerent gentilis regis, vel gentilium.
Memleket significat regnum, quamuis et alia habeant diuersa vocabula ad significandum regnum, vt Istan: Quia cum Italiae siue Franciae, aut etiam Hispaniae regnorum mentionem faciunt, tunc dicunt Frankistan: quod significat tam Italorum, Gallorum,
quam Hispanorum regna. Frank, significat hominem harum regionum, vt Frank Gyaur, id est Italus, Gallus, vel Hispanus Christianus. Caeterum cum Graeciam nominare volunt, mutant vocabulum dicentes, Vrum elli, id est Graecia, et non, Vrum istan, id est, Graecum regnum. Solent interdum et Vrum Memleket dicere, et tunc intelligunt totum imperium Graecorum. Breuiter vocabulum hoc Memleket imperium potius significat, quam regnum aqud illas Turcarum Persarum nationes.
Alur verbum, quod significat capiet, siue accipiet.
Icuzulalmi, est nomen, quod significat rubrum pomum, quia Kuzul significat colorem rubrum, et Alma pomum, et dicunt esse vrbem aliquam fortissimam, et amplissimam im perialem.
Oritur hîc quaestio inter doctores hanc ob caussam, quia sunt qui per vocabulum illud vrbem Constantinopolitanam accipiant, eo quod in nonnullis eorum voluminibus dupliciter legitur, videlicet, Kuzulalmai, et Vrumpapai, id est rubrum pomum, per quod nonnulli volunt intelligere Budam, siue Graecum sacerdotem vel Patriarcham: Quia, vt iam diximus, Vrum significat Gaecum, eo quod olim erat sub imperio Romano tota Graecia, et est corruptum per per adiunctionem V literae in principio, et mutationem O in V, qui huic nomini Vrum si demas primum V, et medium mutetur in O, erit Rom. Itaque multi sunt huius opinionis, quod significet imperium Constantinopolitanum, nonnulli Romanum.
Kapzeiler, est verbum, et significat opprimere iugo seruitutis, et nemo dubitat, illorum tyrannicam afflictionem esse crudelem oppressionem, quod facile probabunt ij, qui captiuitatem et tributi exactionem sub ipsis experti sunt, quemadmodum sunt Graeci, Armenij, Thraces. Qua de re sequens tractatus de Afflictione captiuorum legatur.
Iediyladegh. Septimum annum vsque, post captionem eius loci supra dicti Giaur, Kelezicsichmasse: id est, ethnicus siue gentilis gladius si non apparuerit, et contra illum non insurrexerit. Putant haec fata anni septimi in potestate Christianorum esse, qui si vellent communi opera gladium contra ipsos stringere, haud dubie essent plena victoria potituri. Verum quo minus id fiat, nostram ignauiam in culpa esse, dum mutuo inter nos bello ciuili digladiamur, vel turpi otio consenescimus.
Cnychy gydelegh. hoc est vsque ad duodecimum.
On larum begh ligheder, id est eorum (videlicet ethnicorum) dominabitur. Verum quia neque post septimum, neque post duodecimum annum (capto imperio Constantinopolitano) Christianorum
contra ipsos gladius districtus est, iam enim fere centum elapsi sunt anni, quod tota Thracia, et imperium orientale sub eorum sit ditione, augurantur aliam imperij sedem sub nomine rubri pomi significari. Ita certum et definitum temporis spacium intelligetur, vbi vaticinium re ipsa completum fuerit.
Eufi iapar: id est domum aedificabit. Sed miror vnde illis id, et quomodo sint intelligenda haec verba. Nec enim in aedificandis domibus Turcae, ita vt nostri, sunt curiosi, sed potius aedificatas expugnant et demoliuntur, quemadmodum res ipsa indres ostendit. Nec in aedificia, quae vel priuatam vtilitatem vel delectationem spectent, thesauros suos expendunt, sed eos ad publicum potius commodum et communem vtilitatem reseruant. Quare per aedificationem domorum significari putant, quod templa nostra suo Mahomete sit dedicaturus. Quemadmodum factum est per totam Asiam, et magnam Europae partem in Graecia, Thracia, Vngaria, Sclauonia, Dalmatia. Non iam dicam, qua nam ratione iram Dei aduersus nos ita prouocemus, vt templa nostra a foedis illis Mahometistis prophanari et pollui patiatur. Haud dubie poena estidololatriae, quae in templis grassatur, tum multiplex templorum abusus. Videmus enim multos venatorum ritu canes secum in templa adducere, alios de vsuris, aliisque prophanis impiisque rebus sermones conferre, multos puellatum potius, quam diuini cultus gratia ea ingredi, iisque peccatis, dum templa frequentant, in dulgere, quae ipsi gentiles abominantur. Itaque non est quod miremur, si ex permissu Dei, templa nostra a gentilibus prophanari videamus,
Baghidiker: id est vineam plantabit. Per vineae plantationem nouas colonias, et gentium e suis sedibus emigrationes, imperijque dilatationem intelligunt.
Bathesai, id est hortos, siue illas plantationes vinearum, id est vrbes, et arces captas.
Baglar, id est inueniet. Subintelligunt nouas prouincias vndecunque muniet, vt recuperatu sint difficillime. Et sane mirandum, quod a tot annis postquam saeuire incepit, ita munierit, vt ne pagum quidem ab eo recuperare potuerimus.
Oglu Keztolur: filium et filiam habebit. Hîc per procreationem liberorum intelligunt propagationem Mahometanae gentis. Nec est qui nesciat, ita eam propagatam et multiplicatam esse, vt vlterius vix progrediqueat. Itaq. nihil aliud restare credimus, quam interitum et diminutionem fidei et nationis eorum.
Oniki yldenssora: id est post duodecimum annum.
Hriftrianon: Christianus.
Keleci gladius.
Csicar, id est in surget seu apparebit. Et circa haec verba inter illos est controuersia. Dubitant enim, vtrum gladius ille, quo Christianorum natio in libertatem vindicabitur, talionem Mahometanis redditurus sit, atque rex Christianus magnis copiis totum imperium Turcarum sit expugnaturus: An vero pastor aliquis Christianus sua doctrina Turcas sit conuersurus ad nostram religionem. Quamobrem vltima verba huius oraculi, viricum gemitu, pueri cum fletu, mulierculae cum planctu et eiulatione excipiunt. Vtinam tandem Italisua pila, Hispani suas lanceas, Galli sua gaesa, Angli suas balistas, Germani et Hungari suas frameas contra istos canes distringere, animum inducant. Verum discordia nostri temporis est, quae moratur nostras victorias.
Turchi, id est Turcam ipsum hactenus regnantem.
Gheressine, id est retrorsum vnde egressus est, adeo vt vel latebras Bithyniae vnde primum erupit, vel Scythiam vnde originem traxit, trepide disquirat eum, Turcam videlicet, Christianus ille gladius, Tuschure, pellet, siue profligabit. Caeterum quia nesciunt Turcae, vnde vel quando gladius ille vindex oriturus sit, nihil temere Christianis credunt, nec ipsos ferro accingi, vel qualicunque telo armari patiuntur. Vsum tantum modo armorum rusticorum, quibus terram colant, concedunt, nec raro accidit, vt Christiani, cum nimis duriter ab heris tractantur, eos vel ligone, vel dentali, occasionem aliquam nacti trucident. Itaque dubium non esset, si iusta expeditio aduersus Turcam serio susciperetur, quin Christiani, qui durissima seruitute inter Turcas premuntur, iugum illud excussuri, vltro ad opprimendos eos vires suas coniuncturi essent, nec enim fere minor eorum est numerus, quam Turcarum. Tum etiam Turcae nullo vel perexiguo animorum feruore sunt praediti, canumque ritu solo latratu sunt formidabiles, sola multitudine freti.
Quanquam autem a Christiana fide tantum absunt Turcae, quantum sathanae regnum a regno Dei abest, inueniuntur tamen inter eos, qui eius sint superstitionis, vt in aciem prodituri, primum caput Euangelij Ioannis Graece conscriptum de collo suspendunt, persuasum habentes, certum hoc aduersus hostilem impetum et insidias esse amuletum, nominantque illud Homaili. Quemadmodum similes superstitionum ineptiae, rudi plebeculae sub papatu frequenter commendatae fuerunt. Cum aequius sit Dei voluntatem et verbum cordi inscribere, quam chartae illitum de collo suspendere. Itaque spes aliqua est, Turcas, etiamsi a Christiana religione
iam alieni sint, ad Christum tamen conuerti posse. Nam omnium fere temporum historiae testantur, quod contemtum verbi sui aeternus pater atrociter puniat, reiectisque iis, quibus gratia diuini verbi oblata fuerat, ad regnum Dei vocentur, qui prius reprobi populus Dei haud erant.
FINIS VATICINII TVRCICI.
SVscipienti Turcarum imperatori, aduersus Christianos expeditionem, inter reliquos mercatores semper comes est ingens turba mangonum et lanistarum, camelis insidentium: hi in spem mancipiorum longissimas catenas secum deferunt, in quibus facile quinquageni aut sexageni per seriem colligantur. Isti, quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est, si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis vel in suum vsum, vel ad nundinationem retinere fas est, nec vlla apud illos vberior aut frequentior est mercatura, vt et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo vitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant.
SEnes, et vtriusque sexus iuuentutem, quae illi decimarum nomine obtigit, ita discernit, vt qui grandioris sunt aetatis adagriculturam adhibeantur. Quanquam rarissime iis parcunt, quos aetas multorum annorum parum vendibilis facit. Puellas et iuuenes ad certum locum relegant, qui ipsorum lingua Sarai vocatur, vtibi certis artibus instruantur, quo in posterum commodius illorum
opera vti possint. Ac primum id agitur, vt abnegata Christiana fide circumcidantur. Itaque eorum ceremoniis initiati, diligenter pensitatis per Physiognomiam lineamentis corporis, pro cuiusque indole, vel ad leges eius gentis discendas, vel ad militiam destinantur, si maior vis corporis, quam ingenij appareat, danturque in stipendium quotidianum duo vel tres Achse nummi, quos aspros vocant, qui sexaginta faciunt vnum coronatum: id ad cibarium et vestiarium sufficere arbitrantur, donec in expeditionem sit abcundum. Rudimentis militiae ita imbuuntur: primum proteneritudine virium datur leuior arcus, mox crescente robore et peritia, grandior ac grauior, donec bello sitidoneus. Adest magister, seuerissimus exactor quotidiani exercitij, quotiescunque a scopo aberrant, toties flagris caeduntur. Hi deinde adscribuntur ordini Solacrarorum, id est sagittariorum. Alij in hoc erudiuntur, vt Ienitseris cooptentur: isti quoque suos praeceptores habent, qui in pugillatu lucta, et palaestra eos exercent, duosque, qui baculis decertent, componere consueuerunt. Reliqui, proh nefas, in quibus maior formae gratia, ita abscinduntur, vt nihil virile in toto corpore appareat, grauissimo cum discrimine vitae: quod si euadant, non in aliud sunt incolumes, quam in obsequium sceleratissimae libidinis. Senescente pulcritudine ad officia eunuchorum, vt matronas seruent, deputantur, aut custodiendis equis et mulis, aut culinae ministeriis addicuntur.
QVae luculentae pulcritudinis sunt, eliguntur in concubinas: mediocres matronis adduntur pedissequae, quarum nonnulla adeo foeda sunt ministeria, vt honeste dicinon queant. Coguntur enim illas sequi cum vasculo aquae, quando ad exonerandum aluum, et purgandas eas partes, quas natura tectas esse vult, egrediuntur. Aliae ancillaribus operibus vt textrinae mancipantur. Nullis ex omnibus liberum est vel Christianam fidem reseruare, aut spem libertatis, quandiu viuit, concipere.
HActenus quomodo Turcicus imperator captiuos tracter expositum. Deinceps etiam indicabimus, quomodo vulgus Turcarum Christianos, si eos vel pretio vel alio modo in suam potestatem redigant, tractare soleat. Ante omnia, vbi nouitium adepti fuerint, minis, precibus, blanditiis, promissis id agunt, vt mancipium illud circumcidi se patiatur. Id si fecerit, humanius aliquanto tractatur, caeterum redeundi in patriam spes plane abscissa est. Conanti enim id, poena incendij destinata est. Hi quia firmiores creduntur, ac minus fugaces, a dominis ad ministeria castrensia assumuntur, libertas tum demum competit, vbi vel ipse annis inutilis potius reijcitur a domino, quam dimittitur. Vel vbi dominus in bello inter pericula mortis libertatem legarit. Matrimonia illis quidem permissa sunt, sed liberi eorum pro arbitrio domini distrahuntur, quae res sapientiores a nuptiis abhorrere facit.
Alios, qui circumcisionem repudiant, immaniter tractant, quam ego miseriam per tredecim annos expertus sum, nec vllis verbis consequi possum, quid sit calamitatis in hoc genere vitae.
DVrissima illorum sors est, qui artes mechanicas non didicêre. Eae enim solae ibi in honore ac pretio sunt. Quamobrem literati, sacerdotes, viri nobiles, qui in otio vitam degerunt, vbi in horum manus venêre, omnium miserrime tractantur. Mango enim in illos, vtpote vix vendibiles nullos sumptus facere sustinet. Hi pedibus capitibusque ac plerunque maiore corporis parte nudi incedunt. Nullus enim nouus cultus, detritis veteribus vestimentis succedit. Per niues, per saxa, et hyeme, et aestate hinc inde raptantur. Nec finis miseriarum, donec vel moriantur, vel parum cautus emptor malam mercem, sic enim tales indicant, coemat. Caeterum nemini, cuiuscunque sit vel conditionis, vel aetatis, vel artis, vel formae, illud obtingit beneficium, vt in itinere, si morbo opprimatur, eum in diuersorio apud hostem deponat. Flagris quantumcunque langueat, vt pergat, impellitur. Quod si vires omnino deficiant, iumento imponitur. Vbi si viribus exhaustus sedere nequeat, prono corpore in morem sarcinae, vel manticae iumento alligatur. Morientem detractis vestibus
in proximam foueam aut vallem, canibus, vulturibusque escam abijciunt.
CAptiui non solum catenis inclusi ducuntur, sed manibus etiam inijciuntur manicae, vniusque passus inter singulos est interstitium, ne se mutuo conculcent. Quod ideo faciunt mangones, ne a mancipiis lapidentur. Cum enim singuli mangones ingentem numerum ducant, sic vt decem eorum, quingenta saepe mancipia concatenata habeant, vim tantae multitudinis metuunt, si ad iactum liberas manus haberent. Vbi vero nocti concedendum, vinculis quoque pedes onerant, eosque supinos omni iniuriae aeris exponunt.
Mulierum humanior conditio est. Quae valent robore, pedibus incedunt: teneriores iumentis vectantur. Quae vero ob exhaustas vires nec iumenti vectationem sustinere possunt, in corbibus tanquam anseres gestantur. Nox illis tristior est, aut enim munitis locis includuntur, aut mangonum impuram libidinem pati coguntur. Auditur per noctem ingens ploratus adolescentium vtriusque sexus vim patientium, nec sexennis aut septennis aetas miseros a tali foeditate defendit, adeo scelerata gens etiam contra naturam libidine saeuit.
VBi dies illuxit, in forum venales, tanquam greges ouium aut caprarum producuntur. Conueniunt mercatores, statuitur pretium: si placet mancipium, detractis vestibus futuri domini oculis exponitur, inspiciuntur omnia membra, tentantur, explorantur, nunquid vitij in iuncturis aut articulis resideat. Si displicet, reijcitur miser ad mangonem, toties id passurus, quotiens empturiens aliquis aduenerit: Si placet, abducitur ad grauem seruitutem, vt vel arator, vel pastor sit, ne duriora commemorem. Multa sunt ibi inaudita exempla miseriae. Homines iugo copulatos aratrum ducere nonnunquam vidi. Ancillae perpetuis laboribus distinentur. Nec vel cum viris vel cum conseruis colloqui ipsis licet. Si quis cum vxore et liberis captus fuerit, hunc libentissime magnates
emunt, villisque praeficiunt, vt curam vel aruorum, vel vinetorum, vel pascuorum agat. Nati ex illis vernae fiunt. Si in Christiana fide perseuerauerint, statuitur certum tempus seruiendi, quo elapso liberi fiunt. Filij tamen eorum, nisi redimantur, in seruitute manent, pro domini arbitrio, vel in iisdem sedibus mansuri, vel alio transferendi. Nulli enim ibi sunt adscriptitij glebae, quibus certa sit sedes seruitutis. Si libertatem adepti in patriam redire cupiant, dantur diplomata commeatus. Verum illis, qui nostram religionem abiurarunt, nec certum tempus est seruiendi, nec vllum ius in patriam redeundi. Spes libertatis ex solius domini arbitrio pendet. Vbi libertatem nacti fuerint, soluunt decimas, vt caeteri Turcae, a reliquis tamen oneribus, quibus Christiani premuntur, immunes sunt.
DVra est vita agricolarum, durius tamen agunt, qui ad pastoricias curas emuntur, viuendum illis in solitudine, perpetuo noctes et dies sub dioagendum. Dominus cum vxore solus in tentoria versatur. Praeter tuendi gregis officia, penulas et tapetia succisiuis horis texere coguntur. Singulis mensibus pascua mutant, de montibus in montes se transferentes. Qui humaniores sunt, dant aliquam mercedulam seruis, quale demensum fuisse apud Romanos legimus, id in peculium cedit, quod conseruatur vel in viaticum, si in patriam recuperata libertate redire velint, vel ad alios necessarios vsus. Paucorum autem ea est humanitas, vt hoc beneficio seruos dignentur, quod si qui faciant, eo modo a consilio fugae eos retrahere volunt, vt sic miserum illud sit blandimentum seruitutis. Illis qui Christum abnegarunt, factique sunt recutiti, quia eorum fugam haud metuunt, nihil tale indulgetur.
FAcilior illis fuga, qui in Europa agunt, quam qui in transmarinas regiones distrahuntur. Praeter flumina enim nihil illis traijciendum, maior difficultas est, in transmittendo Hellesponto. Qui fugam instituunt, tempore messis potissimum id facere consueuerunt, vt et facilius in segetibus lateant, et inde victum
habeant. Noctu fuga initur. Per diem aut in siluis, aut in paludibus, aut in segetibus sese abdunt, maluntque a lupis aliisque bestiis deuorari, quam ad veteres dominos retrahi.
QVi ex Asia fugam moliuntur, Hellespontum petunt, inter Callipolim et arces illas, olim Seston et Abydon, nunc autem Bogaz Asar, quod interpretari licet, castella faucium maris, ibi enim mare angustissimum est, dictas, mare transmittentes. Securim, funesque secum fugam inituri huc adferunt, vt ligna caedant, iisque colligatis, ratem ad maris traiectionem conficiant, praeter salem, nihil cibi secum auferunt, noctu raticulam inscendunt. Si venti et fortuna maris fauet, tribus aut quatuor horis traijciunt. Sin minus, aut pereunt in fluctibus, aut ad littora Asiae reijciuntur. Emenso mari montes petunt, polumque et Bootem inspectantes ad Boream tendunt. Famem solaturi, glandibus aut herbis sale conditis vescuntur.
Si plures societatem fugae inierint, noctu opiliones inuadunt, quibus occisis, quicquid ibi alimenti inuenerint, secum asportant, saepe tamen et ipsi pereunt occisi ab opilionibus, vel ab eisdem capti, et pristino hero traditi in seruitutem duriorem retrahuntur. Caeterum longe plures eorum sunt, quos absumunt pericula, quam qui incolumes euadant. Aut enim naufragiis, aut dentibus bestiarum, aut ferro inimicorum, aut postremo fame pereunt, vbi longior erratio in fuga contigerit.
FVgitiuis multiplex poena. Aliquando suspensi pedibus durissime flagellantur. Si qui homicidium in fuga commiserint, illis plantae pedum in sulcos dissecantur, dissectisque sal inspergitur. Quibusdam furca ingens cum ferro collari inseritur, quam dies noctesque per multos annos gestare coguntur.
MOrtis poena, et confiscatio omnium bonorum illis infligitur, qui captiuorum fugam adiuuant. Verum nihilominus
Armenij et Graeci captiuos Christianos occultant, mutatoque habitu ad naues Venetas, vel aliorum Christianorum deducunt, viatico eos instruunt, necessariaque ipsis suppeditantes, nullum pietatis genus omittunt. Eandem enim pietatem nostrorum aiunt se experiri, si quando Romam, vel Compostellam venerint.
GEnere quodam incantationis vti solent Turcae, quo inuito retrahunt. Nomen serui in schedula scriptum in tabernaculo, vel domicilio serui suspendunt, dirisque verbis et deuotionibus caput illius impetunt, vique daemoniaca efficiunt, vt fugiens putet, sibi in itinere vel leones, vel dracones occurrere, vel mare, aut flumina contra se exundare, vel omnia tenebris nigrescere, Quibus terriculamentis repulsus seruus, ad herum redit.
SVpersunt adhuc aliqui, qui meminêre expugnationem Constantinopolis, et regna Graeciae, Albaniae, Valachiae, Seruiae, quam Bofnam vocant Turcae, in prouincias redacta. Isti quidem Christum tenaciter retinent, sed inter iuniores Christi nomen fere incognitum, vt metuendum sit, breui Christianae religionis obliuionem, omnium animos occupaturam. Idem futurum in Croatia, Hungaria, Sclauonia, quae recentia additamet sunt, et auctaria Turcici imperij.
VBi prouinciam Turcicus imperator cepit, omnia prouincialium bona, tam mobilia, quam immobilia, in praedam codunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et quod nunc regis Ioannis filio fauent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, vt eum immittant ad res nouae
moliendas. Vbi illis secura Hungariae possessio fuerit, haud dubie e vita tolletur. Nam Turcae ea in re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt.
Clericos si non occidunt, omni tamen fortuna et dignitate nudatos ad mendicitatem redigunt, omniumque ludibrio exponunt. Campanas, organa, aliaque instrumenta musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmete consecrant. Humillima et ruinosa sacella Christianis relinquunt, vbi sacra non publice, sed dissimulanter et cum silentio faciant. Quae vbi vel terrae motu corruerint, vel incendio deflagrauerint, vel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa.
Concio et annunciandi Euangelij munus plane interdicitur. Nec fas est quenquam Christianum publicum aliquod munus gerere, aut arma gestare, aut simili cultu cum Turcis indui, aut quae hilarioris vitae sunt spectacula edere, vel choreas ducere. Si iniuria fit contumeliosissimis verbis, vel tibi, vel Christo, tacendum atque ferendum est. Quod si quid indignius contra loquaris de eorum religione, inuitus circumcideris: tum si hiscas contra Mehemmetum, ignes et incendia tibi parantur.
Si Christianus eques praetereat Musulmannum, id est Turcarum religione initiatum, necessum est, vt de equo descendat, et cernuo vultu sedentem adoret: quod nisi faciat, fustibus ab equo deijcitur.
SAcerdos et monachus pessima illic conditione sunt, sacrilegia et catharmata iudicantur. Nihil ipsis vnde viuant ecclesiae nomine suppeditatur, nisi quod feriatis diebus honestae quaedam matronae, ipsorum miseriae condolentes, modicum panis ipsis largiantur. Caeteris diebus lignationibus viuunt. Ligna in siluis caedunt, quibus dorsum aselli onerant. Ea cum merce per plateas passim obambulant, ligna venalia proclamantes.
QVartas omnium fructuum dant Christiani: et istiusmodi quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud genus capitationis, qua singuli, quotquot sunt in vna familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes soluendo non sint, liberos suos vendere coguntur. Sunt qui catenis vincti ostiatim stipem emendicent, quod si ne tum quidem iniunctum tributum exsoluere valeant, perpetuis carceribus mancipantur. Praeter haec, semper ius est Turcae optimum quenque ex liberis Christianorum deligere, quem circumcisum, summotumque a conspectu parentum militiae destinat, nec vnquam ad parentes ei reditus datur. Et quia puer adhuc in tristissimam seruitutem rapitur, facile et Christum obliuione dediscit, et parentes, caeterosque consanguineos omnes. Nemo verbis explicare potest, quibus lacrymis, quo gemitu, et singultibus istiusmodi diuulsio fiat. Pater filium, quem in cultum Christi educauerat, rapi videt ad militiam sathanae, vt Christum oppugnet. Filius abstrahitur a parentibus, perpetuo inter alienissimos victurus, quicquid carum est sanguine, sodalitate gratum, familiaritate amicum relicturus: postmodum in eorum numero futurus, quos Graeci [Gap desc: Greek word(s)] vocare solent.
SI vsquam mors cum vita commixta est, imo si vsquam vita diu superest, vt diu moriaris, id in Turcia est. Nihil AEgyptiaca seruitus, Babylonicum exilium, Assyriaca captiuitas, Romanorum euastatio ad has miserias, vbi quotidie audiuntur threni Ieremiae, nec verbis, sed rebus constant.
Miseri, qui quasi in fornace illa ardenti Hur Chaldaeorum viuunt, et votis gemitibusque caelum petunt: Vsquequo dormis Domine? Exurge et ne repellas in finem. Vbi cum omni spe se vndique oppressos atque aggrauatos sentiunt, rursus a caelo ad patriam oculos reiectant, quam et ipsam in seruitute vident. Relegati tamen a patria, in patria seruitutem agere cupiunt. Vota illorum non libertatem, sed eandem seruitutem, mutatis tantum sedibus, concipiunt. Quidam, vt votis satisfaciant, vitam suam cum morte commutare cupientes, fugam ineunt. Quorum alij relicto gregein deserto, alij bobus aratroque abeunt. Nonnulli mactatis hero et familia, quidam etiam succensis aedibus primum, sese vindicare volentes,
magno ac manifesto periculo expositos, per deserta atque aspera loca, glandibus, herbis agrestibus, et earum radicibus amaris, fale modico conditis, miserrimam vitam sustentantes fugiunt, interdiu in antris latitantes, noctu autem polo arctico duce, ad Hellesponticum mare concurrunt, aut etiam, si locus fugae non datur, in summitate arborum, propter immanissimas feras, fune ramis alligati vigilant: quorum plerique aut fame pereunt, aut ferarum dentibus dilacerantur, vel etiam antequam ad mare traijciendum perueniant, ab opilionibus capti, in durissimam seruitutem retrahuntur. Alij vero vbi ad mare magno labore, post longos, diurnos et nocturnos errores delati fuerint, dum rate constructa mare traijcere contendunt: vel a transeuntibus nautis capti ad Chadiam, id est iudicem deducuntur, aut tempestate maris obruti intereunt. Qui sane omnes inter miserias suas grauissimas, et supplicia, atque tormenta, quibus crudeles domini, si ad eos reducti fuerint, illos afficiunt, ad vos monarchas, reges, principes, et Christianae Reipub. rectores miserabilem vocem conuertere solent, vestramque opem grauissimis suspiriis exoptant.
In primis optant augustissimum et inuictissimum sacri imperij Romani Caesarem, ac vniuersos eius principes, duces, et heroas, posthabito domestico bello, conuocatis suis proceribus, electoribus, ac primatibus sui imperij, ad defendendum et augendum statum suum, contra vicinum et iam imminentem sibi hostem victricia arma mouere. Sciunt illi parere Hispanos in bello acerrimos, Belgas ferocissimos, Italos corpore et ingenio praestantissimos, Germanos animosissimos. Sciuntilli addictissimum regem Romanorum, Turcarum bellis assuetissimum, Illyricis et Subalpinis gentibus subnixum.
Optant etiam Christianissimum regem Gallorum Eulogij sui conuenientia, suas opes et arma sua bellicosissima, ad defensionem ac liberationem fratrum suorum apparare.
Optant praeterea fortissimos ac potentissimos reges atque monarchas, nec non vniuersos Christianissimae Reipubl. rectores, ac potentatus, Poloniae, Noruegiae, Sueciae, Daniae, Gotiae, Datiae, Angliae, Scotiae, Lusitaniae ad id sanctissimum bellum venire, et contra hunc immanissimum hostem eorum, sanctissimae fidei, sacrae coronae, et imperij, libertatis, parentum, vxorum, filiorum et filiarum, fratrum, amicorum, totiusque Christianitatis incolarum, perpetuum inimicum et aduersarium, omnibus opibus et viribus vnanimes pugnare, ipsumque e medio tollere.
Optant etiam, vt ij, quibus vel spiritualis vel ciuilis gladius commissus
est, se tales circa disciplinae emendationem praebeant, vt dignum quisque sui officij administratorem, et villicum se praestet. Sceleratos et dissolute viuentes, propter quos ira diuina super silios perditionis breui ventura est, ad sanctam castamque vitam tum suo exemplo, tum legum poenarumque rigore reuocent,
Optant etiam, vt omnes ij, qui Christianos se profitentur, fratres et amici in Christo colendi, eorum miseriis ex animo condolcant, ardentibusque ad Deum fusis precibus, pro ipsis inter cedant, vt misereatur populi sui, suamque iram auertat, ne in sempiternum dentur opprobrium crudelissimo hosti fidei, religionis, ac libertatis Christianae. Et vt ipse pro aeterna sua misericordia et bonitate moueatanimos Christiani imperij monarcharum, regum, principum, vt ad concordiam et vnitatem reducti, arma aduersus hostem et tyrannum im manissimum expediant, vt fratres ipsorum, concessa diuinitus victoria, tristissima seruitute liberati, et in patriam reductis Christo soli seruiant, qui est benedictus in secula. Vt sic deuictis tandem et profligatis hostibus, Christianus orbis a tot tantisque cladibus respiret.
SIGISMVNDVS rex Hungariae, qui vltro ad imperium accitus, Boêmos quoque sibi postea subiecerat, tanta moderatione annos supra quinquaginta regnauit, vt cum sine virili prole tandem mortem obiisset, Hungari nemini subesse maluerint, quam duci Austriae Alberto, cui iampridem Sigismundus vnicam siliansuam matrimonio iunxerat. Videbatur leniri posse desiderium mitis et sancti regis, si eius filiam apud se regnare intuerentur, quae persuasio subinde etiam pene profuit, illius nepoti nondum nato. Nam cum Albertus quoque haud multo post delatum ad se regnum grauida vxore vita excessisset, optimates Hungariae frequentes vna cum oratoribus Despoti Rasciae ac Ciliae comite ad reginam Budae agitantem conuenêre: coeptumque est agi de regni statu constituendo, et primo quidem non exaudiebantur praeter voces, felicem
faustumque partum reginae ominantium, asserentiumque minime prius de nouo rege referendum, quam illa peperisset. deberi id recentibus Sigismundi meritis, qui paterna in omnes caritate omnes tenuisset. non tentendam temere fortunam externis regibus experiendis, cum domi iam forsan affuturus, qui aui sui eos aequabilitate gubernaret. Valuissetque publicus fauor, et gratissima omnibus Sigismundi memoria, si Ioannes Hunniadianus ante omnes prioris suaeque aetatis magnos viros rerum militarium ciuiliumque artium peritia memorabilis, vrgentium periculorum, non admonuisset, propter Sunderouium oppidum cum vniuersa pene Rascia iam tum a Turcis occupatum, sublatumque veluti murum: quo illis obiecto, Hungaria satis tuta videbatur. Ea vox quasi frenum a mortui gratificatione curam omnium in praesentes necessitates conuertit: coepereque ipsorum animis obuersari regni orbitas, et Turcorum maiores indies vires, iterque ad se plane illis patefactum. Praeterea in partureginae, et vt votis omnium correspondisset, dum puer coalesceret, parum momenti fore constabat ad regni curam et tutelam, cum interim virorum animi muliebre regimen aspernarentur, propter imbecillitatem plerunque illi insitam sexui, et si curatores posthumo adsignarentur, intelligebant regium fastum regiasque cupiditates in paulo ante paribus conditione vel perferre, vel explere, durissimum fore. Sed et regina non mediocriter animo sollicita, haud satis constituebat secum quidnam maxime in deliberatione tam ancipiti esset expetendum, cum aut filio si nasceretur, regnum abrogandum, aut Turcis prodendum appareret: sed neque exploratum habebat marem nasciturum, vel tam beneuola in se et suos Hungarorum studia, si difficultas aliqua ingruisset, ad extremum permansura. Diuersis igitur diuersa probantibus nihil aeque ab omnibus laudabatur, quam si Vladislaus rex Poloniae paulo ante puberem aetatem ingressus, cuiusque indoles ac virtus velut humanum modum supergressa, iam tum magno famae consensu celebris erat, viduam reginam vxorem duceret, vtriusque gentis rerum summae praefuturus, id vnicum columen aduersus domi forisque imminentes turbas, si ea affinitate Polonorum robur inuictum rei Hungaricae iungeretur. Sed nihil aeque Vladislai assensum remoraturum apparebat, quam nascendorum sibi liberorum incerta successio, propter ventrem quem regina ferebat: atque ideo non aduersante illa, in id consensum, quod si puer nasceretur, Austriae ac Boemiae: liberi autem noui regis si qui procrearentur, in Hungaria regnarent: eaque conditione regnum et coniugium perferri ad Vladislaum placuit: ita tamen,
vt prius de liberorum successione diceretur, quam ex diuerso eius rei mentio nata foret. Designati ad id munus omnium consensu, episcopus Strigoniensis, Mathico Thalautius, Emericus Marcellus, Ioannes Perenus, Vladislaus Palocius. Quibus Cracouiam venientibus, Vladislaus ad mille passus obuiam misit fratrem suum Cazimirum: a quo mutua gratulatione suscepti, atque in ciuitatem inducti sunt. Postridie vero in curiam acciti, ita ad regem verba fecisse traduntur: Si vicinitas, et rerum variae occasiones ac tempora, non coniunxisset regnum nostrum cum tuo multis foederibus, officiisque mutuis, virtus tamen et felicitas tua, rex inclite, nobis dignissima visa foret, quae dubiis rebus nostris imploraretur. Cum enim cordi non fuerit Deo opt. maxim. Albertum apud nos regnare (in cuius electione sequuti eramus, non quod expediret, sed quod a gratis animis recens atque eadem acceptissima omnibus Sigismundi memoria exposcebat) quod facturi prius fuerant, si saluo officio licuisset, te qui rex noster sis, vniuersi, quorum interest, vnanimi sententia elegerunt. Omittimus illa prosequi, quod indoles tua vere regia, quod maiorum tuorum decora illos pellexerint, vt crederent te vnum tam amplissimis duobus regnis vtiliter praeesse posse. Coniuncta est vtriusque gentis fortuna, et prospera omnia vtrisque semper fuisse animaduertimus, nisi cum mala quaepiam ratio, consilia, et res alterius ab altera separauit. Sic olim Gothi, sic Vandali, aliaeque gentes, pene ignotos terrarum tractus: sic postea Tartari per Poloniam et Hungariam primo, deinde in alias etiam regiones irrupêre. sic nisi eandem mentem tibi ad suscipiendum regnum, quam nostris ad deferendum, Deus dederit, prope est, quod ominari animus horret, vt Turci patefacta sibi Hungaria, in vos inde bellum vastitatemque conuertant, dum pro Ruscia et Bulgaria, quae duo sepimenta regni nostri erant, lentius paulo quam expediret, arma nuper induimus, in discrimen rerum nostrarum venimus, et bellum quod ab alienis finibus propulsare oportuit, in nostris cogimur sustinere. Si nihil vltra peteretur, quam vt succurreres discrimini nostro, vtique praestaret aliena defendere, quam pati sua in periculis rapi. Nunc quando non sola tutela, sed ius et arbitrium opulentissimi regni ad te defertur, quid est quod maximopere a te deliberandum sit, debeasne cum tam ingenti et gloriosa mercede eam dimicationem, etiam geminatis viribus suscipere, cui nostris copiis, nostrisque armis semper pares fuisse nos, scias. Periculum est, arbitramur, ne semiermem et ex fuga pugnantem hostem, quem sine vllis externis auxiliis prope contempsimus, si tu paululum cum tuis anniteris,
finibus nostris non submoueas. Nomen hercle tuum sine vllis armis ad id suffecerit: vel si molienda vis erit, haud indifficili conaturegni vtriusque rem perpetuo stabilies. Neque ideo quod vltro expeteris, relinqui omnia desperata a nobis putes in maximo multorum ambitu. Te iudicio, non necessitate praetulimus, qui scires aeque atque illi regnum administrare. Sed commodius forsan tueri nos iunctis vtriusque regni viribus posses, et in primis deberes propter communia vtriusque discrimina. Silemus felicitatis cumulum, qui exinde maiestati tuae accedet, quantum verae gloriae et in praesens et ad posteros conciliauerit tibi tam incliti regni de virtute tua consensus. Quanta laude effereris, quod tam benigne de te sentientes, gratissima voluntate in fidem susceperis: qui, omen Deus auertat, si repudiati in discrimen raperemur, omittimus quod eadem fortuna res tuas manet. non solum vicinum ac socium regnum in periculo destituisse diceris, verum etiam euertisse columen ac propugnaculum Christiani nominis, cuius maiestas viribus armisque nostris stetit hactenus, staturamque confidimus. Sed et fortunam dicunt volubilem deam: nec facile postea comprehendi, si semel oblata contemnitur. Non libet gloriari benignitate caeli ac terrae, quam regno nostro natura indulsit: neque vicinitas, neque magnitudo rerum gestarum illius eam te ignorare permittit. singula illic sunt eiusmodi, vt magnis periculis etiam bello expeti debeant, nedum sponte oblata suscipi: atque vtintelligas, quod simul omnia consentiunt ad felicitatem tuam, idipsum quod nos petimus, regina, in qua aliquid momenti in contrarium videri potuit, etiam vna nobiscum petit, pignusque et stabilimentum tam salubris vtrique genti incoepti, matrimonium suum offert. Ea est ipsius nobilitas et fortuna, vt magnopere probari possit abs te: forma vero et aetas, non contemni. Sed neque in tanta deliberatione audienda est mentio de rebus tam caducis et momentaneis: neque voluptatis gratia initur matrimonium, maxime inter reges, a quibus nihil aliud quaeri solet, quam dignitas, vt quam illustres successores relinquant. Et si altius attenditur, propterea quod regna non nisi vnum capiunt, illarum coniugia maxime sunt expetenda a regibus, quae minus foecunditatis videntur habitura. Tu modo illa quae alij per ferrum ac ignes assequenda non dubitarent, vltro ad te delata non spernas: nec velis esse aut diciminus felix, quam Deus atque homines velint. Dum haec agerentur peterenturque ab Hungaris, aderant etiam Turci oratores. quos iam pridem missos deprehenderat in via mors Alberti, qua seu vere incomperta, seu ad tentandum dissimulata peregerant mandata. Offerebat per eam legationem
Amurates Turcorum imperator militem ac pecuniam Vladislao, ad gerendum bellum contra Albertum in Bohemia, quae mortuo Sigismundo in duas factiomes abierat: et vna quidem Cazimiro Vladislai fratri regnum deferebat, altera proprer vxoriam successionem Albertum sequebatur. Caeterum foedus in id sanciri petebat, quod redacta vniuersa Boemia in potestatem Cazimiri, Vladislaus ab amicitia et foedere Hungarorum abstineret. Itaque cum defuncto Albertores integra non esset, oratores per varias simulationes Cracouiae retinebantur, in expectationem quo res Hungarica post regis mortem inclinaret. Eos, quod ex vultu facile notari potuit, vbi per interpretem quae postulata erant, cognouere, ingens moeror cepit, et subita consternatio animorum. Sed neque eodem sensu a Polonis omnibus accipi, prius oculi et facies motusque diuersi, deinde etiam verba indicauere, cum essent qui dicerent, nihil praeter quam bellum offerri ab Hungaris: post caeteros omnes frustra imploratos ad se iri: minime id onus assumendum, quod caeteri omnes ferri posse desperassent: sed et malae rationis esse, regem suum dimittere, vt peregre regnaret: omnia futura in regno turbarum plena et seditionum, si sine rege agitandum foret: neminem vnquam censuisse, aut nauem sine rectore, aut exercitum sine duce esse oportere: aut vnum quempiam duabus nauibus, duobusve exercitibus vtiliter commodeque praeesse posse: non esse exploratum homini, quid indies accidere valeat: infinita pene, quae absente rege regnum perturbare queant: processuram improborum licentiam in infinitum: bonis vero praesidium et tutelam defutura: sed vt caetera tolerari possent, perpetuum bellum, quod domi gerendum cum Tartaris, certe nullo modo sine rege aut sustineri, aut propulsari posse. Quorum sententiamVladislaus, cuius iuuenilis animus abhorrebat ab eo matrimonio, quod cum regno adeundum erat, cum regina grandaeua foret, facile sequebatur: aliis multis in contrarium nitentibus, in primisque Ostrorogeo Dobrogosio, et Cysouensi Ioanne cum Gregorio Sanoceo: diuitias viresque regni, quod offerebatur extollendo, Turcorum vero res deprimendo, magno animo conditionem suscipiendam affirmabant: quae de regis absentia dicerentur, nihil ad rem attinere, iam pridem assuefactos homines, etiam sine eo agitare, cum saepe in Lituanianse recipere solitus esset: vicinioremqie esse Budam Cracouiae, quam Vilnam. De iis quae timeri sperarive possent, facile esse iam cum volente rege statuere: quod si quid inopinatum casus afferret, regem futurum in propinquo: coniuncta esse inter se regna, ita vt non quasi duobus, sed vni tantum regno rex esset praefuturus: et eo magis fore in vtroque venerabilem, quo vtrisque inuicem cuique alterius
vis notior esset, et auctoritas. Contra furtiuas Tartarorum incursiones satis superque indigenas Padoliae ac Russiae sufficere. Quod si iustum bellum inferretur, multo facilius fore illud vtriusque regni viribus propulsare, non esse tantae gloriae occasionem omittendam, vt rex Poloniae etiam in Hungaria regnare diceretur, et vnus prae caeteris principibus visus, qui tantum regnum rite regere ac tueri possit: nullam conditionem repudiandam, nullum periculum non subeundum, pro tam ingenti laude: non inferri id bellum Hungariae, in quo tantummodo libertas foret amittenda. Quanquam quid non audendum subeundumque pro libertate? sed magis, ne degenerarent omnes a moribus institurisque maiorum, templaque et sacra omnia prophanarentur: sepulcra parentum dirui, et ossa dissipari, coniuges vero sororesque et liberos aut ad seruitutem, aut ad libidinem rapi intuerentur: longe praestare tantam immanitatem submouere in alienis finibus, quam in suis postea sustinere. Nullam vnquam aetatem tacituram immortalem gloriam, quam adipiscerentur, si tam calamitosam necessitatem a ceruicibus regni in primis incliti, sed et vicini, et foederati, et quod non nisi per summum scelus deseri posset, propulsassent. Ad haec solam famam eo inter se vinculo coniunctarum virium duarum inuictarum nationum, satisfacturam ad Turcum Tartarumque intra fines suos continendos. Et iam deducta eo res erat, vt nemine aduersante Vladislaus conditionem susciperet, cum renunciatum est reginam posthumum ex Alberto peperisse. Itaque cum videretur Vladislaus frustra vxorem ducturus, si filij sui ad regni successionem peruenire non possent, ex integro tota res coepta est repudiari. Sed vbi oratores Hungari explicatis omnibus, quae apud suos constitura erant, etiam de filio, si nasci contingeret, hanc quoque difficultatem amouerent, rursus expugnatus est regis animus, vt ad gloriam et amplitudinem tantarum rerum se potius erigeret, quam deprimi pateretur a breui voluptate, quam ex viridiore vxoris alterius aetate consequi posse arbitraretur. Decreta igitur dies solennis, et templum augustius in arce Cracouiensi, vbi responderetur Hungaris ibi, cum frequentissimi ex omni ordine ad spectaculum conuenissent, vniuersique regni proceres in suggesto ad id praeparato consedissent. Conuersus ad oratores Vladislaus, vbi protulit ea, quae pro loco et tempore ad grati animi testimonium, propter praesens in sebeneficium, visa sunt attinere. Quod bene verteret vtrique genti, quibus conditionibus ad se delata erant, ius et tutelam Hungarici regni suscipere professus est: quantumque humana ope fieri posset, daturum se operam dixit, ne tam benigni de se iudicij
Hungaros poeniteret. ipsorum iam esse, curare vt quae suorum nomine spopondissent, rata permanerent: se in tempore promissis suis affuturum. Sub hanc vocem secutae acclamationes, felicia omnia vtrique genti ominantium, et in publica gratulatione laudes Deo et grates actae omnibus in templis. Turcis subinde responsum, rerum mutationem, quae mortem Alberti subsecuta esset, eorum legationem irritam reddidisse. Caeterum quando et in Hungaria Vladislaus erat regnaturus, factam exinde maiorem occasionem foederis amicitiaeque ineundae, si modo ea res cordi foret Amuratho: si finibus suis contentus, pacis consilia complecti vellet. Hungari responso accepto, constituere inter se illico, vt alij apud Vladislaum remanerent, qui eius in Hungariam profectionem vrgerent: alij ad reginam optimatesque perferrent ea, quae acta erant et decreta in Polonia. Mansere episcopus Strigoniensis et Vladislaus: caeteri gratulabundi retro iter ad reginam conuertêre. Visum est Vladislao mittere cum illis etiam legatos suos, qui tam reginae quam optimatibus publice ac priuatim gratias agerent, tempusque aduentus illuc sui nunciarent. Decreti igitur ac missi ad eam rem obeundam Sandiuogius Ostrorogeus et Ioannes Cognespolensis, scriba regius. Caeterum festinantibus Hungaris, vt quae ad nutum suorum feliciter transacta putabant, nunciando omnes gaudio opplerent, Poloni in via substitere, paulatimque subsequebantur. Interea regina, seu, quia desperasset marem parere, cum natum videret in spem tantarum rerum, crudele nimium et immane appariturum sensit, si veluti propter noui mariti caritatem sacratissimorum affectuum oblita, mater a debita successione regni filium exclusisset, seu adducta persuasionibus quorundam, qui rei Polonicae male affecti erant, praesertimque comitis Ciliae, qui tutorem se posthumi fore, ac summam rerum obtenturum credebat, sententiam mutauerat: atque ideo redeuntes ad se oratores suos in vincula coniecit, moxque voluntatem suam immaturam promulgauit. Ea res, prout cuiusque animus ad hanc vel illam persuasionem acclinatus, accipiebatur, non nullis indignissime ferentibus, tam salutare vtrique regno incoeptum, vel vnius mulieris inconstantia, vel comitis Ciliae cupiditate in irritum verti, et reginae si persuadendo adduci nequiret, vt conuentis staret, afferendam vim censentibus, cum videretur spes profligandi externum bellum in id recidisse, vt si Vladislaus prosequi perseuerarer euocationem suam, regnum domesticis seditionibus lacerari oporteret. Apparebat enim, fore qui omnia extrema paterentur et facerent, priusquam publicam et communi consensu datam Vladislao
fidem violarent, et qui spe melioris fortunae, si res tumultuarentur, in contrarium agerent, reginaeque assisterent. Multi etiam diuinitus eam mentem reginae datam interpretabantur, quasi Deo eam regnorum inter se veluti confusionem improbante, in qua vt inficiari nequiret, quaedam inesse commoda, submouendo bello qd a Turco immineret: maiestas tamen et nomen rei Hungaricae interitura esset, actionumque omnium gloria domi atque foris ad Polonos peruentura, neminem vnum exinde crediturum ab Hungaris peregrinum regem alia ratione accitum, nisi quod sine Polonis subsistere desperassent. Vladislaum quoque propensiore affectu erga suos futurum, satis experiendo compertum priotibus temporibus. Hungariam ad retinendam dignitatem suam externa ope non indigere, denique Deum ipsum in partu reginae plane indicasse, quem regem vellet apud eos esse. Haec, et plura eiusmodi, iactabantur non vulgo solum, verum etiam in concilijs optimatum, sed et ciuitates nonnullae, in primisque Cassouia, Baradinum, Lubolia, Cremnicia, et caeterae finibus Polonia obiectae, iam tum in tanta voluntatum varietate imminentium certaminum discrimina intuentes, vt otiosae rei euentum expectarent, comportatis intra moenia eis quae vsui fore credebant seu ferendae obsidioni, seu ad vim propulsandam, si ingruisset, fossas, muros, propugnacula, impigre reficiebant ac firmabant, quae vt agebantur vulgo ad legatos Polonos delata, eos vt retro in patriam iter verterent, adegerunt. Et cum a regina impensius reuocarentur, non ausi sunt illius se fidei committere. Quod si fecissent, fama tenuit potuisse facile omnia in integrum, re tunc recenti, per ipsos restitui, non solum reginae voluntas immutata, sed caedes etiam Sigismundi ducis in Lituania sub idem tempus commissa: secutaeque illam diuersae ibidem factiones, et fames, qua deperditis frugibus, propter aestatis intemperiem eo vsque laborabatur, quod promiscue cum pecoribus, non humanis cibis, sed arborum corticibus, cannarumque radicibus mortales vesci cogebantur: hyems praeterea inusitate constanterque rigens vsque ad perniciem iumentorum, hominumque ad extremum lues, qua insolitis alimentis fluida labefactaque corpora vulgo extabescebant, poterant Vladislaum a transcendendo in Hungariam retinere, si modo fatales necessitates euitabiles essent. Itaque tam multis aduersis pene inuitum retinentibus, ille nihilo segnius ad transitum equos, arma, militem praeparabat, indicto conuentu in Sandecio, in quo referretur statuereturque tam de rebus domesticis constituendis, quam de ordine prosequendi susceptam profectionem. Praecesserant Vladislaum ad locum conuentui
destinatum mater eius regina Sophia, duxque Massouiae Boleslaus. Et praeter paucos qui regem sequebantur, vniuersi etiam regni proceres, et Lituanorum legatio: itaque vbi rex cum fratre suo Cazimiro aduenit, Lituani prius auditi, qui principatum suum post caedem Sigismundi in tumultu esse dicebant, et diuersis factionibus laborare, optimatibus Vladislaum pro principe habendum censentibus, multitudine vero ad Michaelem Sigismundi filium inclinante, sed et Suidrigalem, qui et ipse ex principum erat progenie, nonnulla oppida occupasse, Ruthenorumque primores spe nouarum retum quotidie ad illum congregari, praeterea ducis Massouiae copias Droicinum expugnasse, atque ideo, nisi subito succurreretur, prope esset vt factionibus intestinis Lituanorum nomen ac res interiret. De quibus cum sententiae rogarentur, quam plures erant qui Hungariam omittendam suaderent, amplexandamque consulendi rebus suis domi occasionem oblatam per inconstantiam reginae, satisfactum esse foederatae ac vicinae nationi, tutelam ipsius, cum id efflagitaret, suscipiendo. Nunc quando per illam staret, quo minus conuenta perficerentur, temerarium videri, si neglectis opportunitatibus suis, cum periculo alienos etiam inuitos seruare aggrederentur. Tunc demum fuisse gloriosum Polonis in Hungariam proficisci, quando contra Turcos aduocabantur: nunc intestinis ciuilibusque certaminibus immisceri, calamitosum et turpe fore, dimittendos esse ad suos, Hungaros legatos: si sensissent illi operae precium fore, coniungi eos communis regis vinculo et societate cum Polonis, inuenturos quomodo id sine controuersia fieret, culpam non seruatae in praesens fidei penes ipsos remansuram, interim rem Lituanam stabiliendam. Quorum sententiam laudabat in primis regina, tum quod aegre filium a se diuelli, ac peregre regnatum ire, patiebatur, tum quod oriunda ortaque Russia magnopere angebatur, patriam suam mutuis seditionibus propter Lituaniae motus periclitari. Vladislaumque et Cazimirum sollicitos habebat res Lituana, vtpote patrius et auitus principatus. Sed et dux Boleslaus, cuius intererat regem non abesse a regno, propter susceptam a se contra Lituanos actionem, quam iure decidi cupiebat, multa in eandem sententiam disseruit. Gregorius vero cum Ioanne Cissouensi, et Creslao Curosuancheo, caeterisque qui iam tum a principio conditionem suscipiendam persuaserant, dicere Hungaros aut non audiri oportuisse, aut pacta implenda. Non propter illos tantummodo conditionem susceptam, sed quia commune periculum propulsandum, eo constantius in incoepto persistendum, quo illi iam
discordes inter se propiores essent, vt alieno subderentur imperio tutius multo fuisse, concordes initio quam in seditione destituere: si viderent in incoepto Polonos perseuerantes, deposituros simultates, rediturosque in fidem omnes. Reginam quoque cessuram viribus, vbi eas adesse sensisset: si res committeretur, seditionibus intestinis perituros, aut ad alium quempiam se conuersuros, cuius postea vel potentia timenda, vel imbecillitas maiori et sumtu et discrimine fouenda esset. Nihil satius, quam etiam per bellum ad institutum peruenire: si tum demum abstineretur, et cupide suscepisse, et timide destituisse apparituros. Ad Lituaniam pacandam Cazimirum cum aliquibus copijs mitti posse: sed et Lituanos modetatius se habituros, intelligentes Vladislaum etiam in Hungaria regnare. Ad haec Hungarorum legati parum momenti in regina ad resistendum vniuersorum voluntati asserebant, paucosque illi affuturos, et eosdem sine auctoritate aut gratia. Eos autem quos penes rei totius arbitrium, satis intelligere, nihil posse vtilius vtrique regno, et in primis suo inueniri. Non passuros ad nutum vnius mulieris summam libertatis salutisque suae periclitari, abunde prius deliberasse statuisseque quod optimum videretur. Sed et reginam facile aut sanioribus consilijs aut vi expugnari posse, reducique in sententiam rectam, prosequerentur modo Poloni ea quae cum summa ratione inchoassent. Decretum itaque secundum Gregorij sententiam, vt progrederetur in Hungariam Vladislaus, Cazimirus vero cum certo numero copiarum in Lituaniam proficisceretur, adiunctis ei primarijs viris, Derslao Ritifianeo, et Palatino Lublinensi. Cum Boleslao autem Massouiae duce inducias seruari placuit, quod diu a regno Poloniae rex abesset, eaque decreta ad caetera quae dicta sunt de necessitate et commodis susceptae profectionis, pro responso data sunt Lituanis oratoribus. Designati subinde qui absente rege veluti vicarij in locis opportunis praeessent, ac ius dicerent. In praefectura quidem Cracouiana Ioannes, in Cissouensi Ioannes Cissouensis, in Posnaniensi Petrus de Buyno, in Podoliensi Theodoricus Gunascanus. Vladislaus vero vbi satis constituta prouisaque reliqua apparuere, dimissis caeteris quoque ad munera sibi commissa, cum illis quos delegerat ad constitutam expeditionem progreditur. Matrem ac fratrem suum Cazimirum biduo se proficiscentem prosecutos, tertia die ab se dimisit, admonito prius fratre, qua ratione, quibusve artibus cum Lituanis agitare oporteret. Eduxit vero secum praeter militarem multitudinem viros magnos, et magnis praefecturis honoratos, quos consiliorum actionumque omnium socios adiutoresque haberet,
in primis Andream et Iohannem Tancinenses, Dobrogosium et Sandiuogium Ostrorogeos, duos Ioannes Tamouianos, Vicentium ac Scidouam Sciamatuleos, Lucam Goremsem, Nicolaum Lassouianum, et Gregorium Sanoceum. is postea vigintiquinque annis praefuit metropoli Leopoliensi. Sed tunc maxime ingenio florens et doctrina, videbatur ad omnia gerenda suadendaque facile idoneus, et de quo rex plurima sibi polliceri posset. Ad quae accedebat cum decora corporis proceritate, praecipua quaedam animi sanctitas et religio, in quibus adeo eminebat, vt nemo regem Deum propitiaturus facilius crederetur: eaque est sibi in primis cura delegata. Caeterum vt diuina per hunc rex procuraturum rite se credebat, ita praelijs conserendis haud minus momenti fore putans, in viribus Lesconis Bobritij, cuius robur et audacia maximo consensu vulgo laudabatur, ipsum quoque inter praecipuos educendum delegit. fuit autem Lesco auus diuae Fanniae carminibus nostris celebris, si qua tamen ex illis gloria esse potest. inter progrediendum vero quotidie cateruatim confluebant ad regem alij multi ex Polonia impigri et magni viri, partim ne velut ignaui repudiati viderentur, partim cupiditate ostentandae virtutis in tam nobili expeditione. caeterum volente vnoquoque armis, equis, et reliquo apparatu eminere, incredibile memoratu est, quam insignis erat exercitus rerum omnium excellentia, cum fere miles quisque egregij ducis speciem prae se ferret. fama etiam, vt in magnis conatibus vsuvenit, omnia augebat, copiasque et apparatum bellicum vix tolerabilem reginae, ad quam Dionysius archiepiscopus, Ladislausque Gara Banus, et plerique alij defecerant, nun ciabat: quae cum edixisset, arceri Vladislaum omnibus munitis in Hungaria locis, vbi receptum audiuit in Chesmarchum, sollicita, vt fit in re trepida, cogitationes in partes omnes coepitagitare: caeterum seu desperans post adeo ingentem belli molem excitam, pacis aut foederis audiendam mentionem, seu non inueniens apud se conditiones, quae vtrinque suscipi honeste possent, ad sustinendam vim cum suis animum conuertit: in primisque cum haud ignoraret susceptas vulgo persuasiones, ceremoniasque aliquas in rebus non leue momentum habere sedandis concitandisve populorum animis, Vissegradum, vbi praeerat Ladislaus, Gara propere contendit: coronam qua vetusta religione acmore Hungariae reges initiantur, in potestatem suam redactura, ne si eius Vladislaus potiretur, veluti rex legitimus populos ad se conuerteret. Itaque non aduersante praefecto, penetrale, in quo sanctissime asseruabatur, cum effregisset, illam tantummodo extulit, relictis caeteris induuijs, quae ad ritum
ceremoniamque coronandorum regum pariter adhiberi consueuêre. nec mora, cum omnibus qui palam sibi ac posthumo fauebant, in Comarum se recepit. Alij vero quos aut nouarum rerum studium, aut per legatos data fides Vladislao, aut timor ne bello cogerentur, sollicitos habebat, quanto quisque poterat comitatu, quotidie ad illum confluebant. in ea festinatione pleraque hostilia commissa sunt diuersis in locis contra illos qui reginae affuturi videbantur, in primisque Simon Rosgonius Agriensis episcopus, cum comperisset in oppido Emperiascio non vigiliarum ordinem, non stationes iustas seruari, sed secure ac solute agitari, per occasionem noctu illud intercepit. Quo subinde firmato munitionibus ac praesidio, Chesmarchum venit: ibi Polonorum animi, quos propter reginae motus demissos labefactosque constabat, rursus erecti sunt et confirmati, cum viderent ad se conuenisse magnam partem ex primoribus Hungarorum, quorum auctoritatem caeteros secuturos: aut si qui aduersarentur, minimo negotio cogi posse apparebat. Itaque alacres renouata spe facile ac celeriter incepti perficiendi, alteram Lituanorum legationem, quae illuc vsque, ad auertendum in Lituaniam Vladislaum sollicita aduenerat, dimisêre retro ad Cazimirum, cui Lituanicae rei cura delegata esset: et si plerique quos non minus discrimina et progrediendi difficultas, quam ea quae nunciabantur, a Lituanis mouebant, cum Ioanne Tancinensi velillinc regredi in Poloniam suaderent: sed ne id fieret, an nuentibus Ioanne Iaroslauiensi, et Gregorio Sanoceo tenuit pudor famaeque verecundia. Constitutum itaque, vt relicto cum valido praesidio ad custodiam Chesmarchi Nicolao Pereno, Budam versus progrederentur. vtriusque regni copijs simul coniunctis, inter proficiscendum lente, vt par erat tanto exercitui, visum est mittere qui regni caput Budam praeoccuparent, ne regina, si muniendi se illic facultas spaciumque daretur, conatus Vladislai ac suorum subinde aut retardaret, aut irritos redderet. Datum est ideo negotium Agriensi episcopo, et cum eo misii Vincentius Sciamatuliensis, Andreas Tancinensis, et Lesco Bobritius, eos, vbi aduenêre, populus intra vrbem vltro admisit, ducendisque munitionum operibus manu et caetero omni studio frequens affuit. Cum interim praefectus arcis Laurentius Endreuera deliberabundus, neque aduersando, neque obsequendo ijs quae fiebant, videretur in eam partem inclinaturus, ex qua minus perturbationis in regno crederet excitari. Veniebat ex parte altera Fredericus comes Ciliae cum quingentis equitibus, missus et ipse a regina eodem consilio praeoccupandae Budae, qui vbi a Polonis iam teneri cognouit, nihil vltra tentandum ratus,
demisso animo statim retro abijt in Comarum. Augebantur semper copiae Vladislai, accurrentibus ad eum in itinere Hungaris. Caeterum cum peruenisset Emperiascium, diemque vnam ad quietem indulsisset exercitui, secretarius, quem carissimum habuit, dum in fluuiolo ignobili praepropere opitulari pergit accipitri eum anate periclitanti, submersus est, et prodigiosae magnitudinis grando cum ingenti procella et fragore caeli decidit, quibus nonnihil consternati sunt animi in Polonis, minime referentium vel illud ad fortunae casus, vel hoc ad aeris intemperiem, sed vtrunque velut in prodigium auertentibus, vt cuiusque vel mens erat, vel religio, diuersis in diuersum interpretantibus. Regina vero vbi ad Polonos Budam defecisse intellexit, et Vladislaum, qui Agriam iam attigisset, hilari consensu illic a populo expectari, ad caeteras ciuitates in officio retinendas festinato itinere Albam regalem se contulit: cui praeerat tunc partium suarum fautor Nicolaus Fristarchi, ibique suadentibus qui illam sequebantur, filium suum iam trimestrem in templo consueto, regio titulo et corona solenniter insignitum, augustiorem et veluti sacrosanctum populis ciuitatibusque Hungariae reddidit, putans futuros plures qui veri et legitimi domini partes sequerentur, quam qui contaminare se vellent nota defectionis. Affuere coronationi eiusmodi ex illis qui paulo ante Vladislaum accersendum censuerant, archiepiscopus Strigoniensis, Iaurinensisque episcopus Benedictus, tum Ciliae comes, Nicolaus Fristarchi, Stephanus Rosgonius, et plerique alij, omnesque mox cum regina contulere se Iaurinum. Res ipsa tum etiam auctores magnopere Polonos conturbauit: sed eo ventum erat, vnde regredi, nisi re perfecta, turpitudo non patiebatur. itaque mouens ab Agria Vladislaus, per commoda interualla tandem Budam peruenit. Cum appropinquaret, factus est ei obuiam praefectus arcis Laurentius Endreuera, cum liberis duobus, et populus effuse, cum ipse instructis aciebus, ne quid subesset insidiatum, ingrederetur. Post mutuam gratulationem visum est ea die ab ingressu vrbis abstinere, placuitque subsistere in Pesta. Interim regina per nuncios maria montesque pollicendo Endrenerae, enixe conabatur persuadere vt in fideatque officio maneret, parumque abfuit quin impetraret, magis in gratiam memoriae Sigismundi, quam sponsione ditissimarum conditionum quas proponebat: praeualuit tamen in animo bene instituto ea sententia, quae tutior videbatur ad stabiliendam fortunam naufragantis regni. Itaque ille Vladislaum et suos liberaliter in arcem admisit: pro quo beneficio Vladislaus, vt praefecturam, in qua erat, continuaret, edixit, satis confidens mansurum eum constantissime in ea parte, in quam primo incolumitate
suadente, non impetu animi, sed iudicio accesserat. Super omnia insigne fuit spectaculum, cum Budam Vladislaus ingrederetur: nam praeter magnificentiam ornamentorum nauium, quibus cum instructo exercitu per Danubium transuectus est, maxime eminebant vbique studia procerum regni vtriusque, certantium inter se officij sedulitate, ad inducendum ipsum quam maxime fieri poterat solenni ac omni genere ornatus instructissima pompa. Sed et milites cum ducibus suis, qui praemissi illuc fuerant, armati obuiam prodierant. Praeterea sacerdotes cum sacris et religioso apparatu, populique promiscue omnis ordinis turba innumerabilis. procedebat ergo militibus stipatus inter voces gratulantium, felicemque ac faustum regi, sibique et regno ingressum eius exoptantium, subsequebantur proceres regni vtriusque pro dignitate ac meritis, vt quisque eminebat, ita ordine antecedentes. Vbi ad templum augustius peruentum, laudes gratesque Deo immortali actae. Subinde in regiam perducto Vladislao, populus quidem gratulationem suam in multam noctem produxit, varijs discursibus per ciuitatem cum cantu, tripudijsque et hilari saltatione. Proceres vero cum crederent suscepti negocij partem maximam transegisse, recepta Buda quieti se dedere: mox consulturi quibus medijs reliqua sine contentione vel mora perfici possent. Vbi Budam teneri per Vladislaum vulgatum est, non solum qui aperte partibus ipsius fauebant, sed multi alij qui ad id temporis dissimulauerant, fidem atque obsequium pollicentes, cum gratulatione ad eum confluxere, in primisque Matthico Talautius eisdem diebus cura atque opera tonsoris sui elapsus custodia, in qua reginae iussu asseruabatur: tum Nicolaus Fristarchi, Stephanus Rosgonius, Iohannes maior Perenus, et in quo plurimum in vtramque partem momenti Ioannes Hunniadianus: praeterea episcopi Vesperinensis, Quinqueecclesiensis, Transsyluaniensis, Nitriensis, Sirmiensis, Vacciensis, Varadiensis, et Colocensis archiepiscopus: paucaque praeter Cascouiam reliquasque ciuitates, quae cum illa se in euentum a principio communiuerant, in regno toto supererant, quae non profiterentur se in fide Vladislai esse ac fore. Venit et a rege Bossinae legatio apparatu virisque insignis, quae repetito gentis suae primordio, eosdem cum Polonis auctores generis et communem linguam Bossinenses habere cum dixisset, ob eamque linguae et originum veluti cognationem, regem suum magnopere gaudere, propterea quod coeptis Vladislai felicitatem adesse vulgabatur, multa disseruit de commodis quibus se mutuo propter cognationem vicinitatemque releuare possent ac deberent, communicatis viribus et
consilijs aduersus imminentem Turcarum crudelissimam tyrannidem, foedusque praeterea et amicitiam sanctissime cultam seruatamque inter Bossinae et Hungariae reges ad id locorum inter se commoda cuiusque ad alterum et subsidiaria connexio: propterea foedus et amicitiam inter reges vel iniri, vel renouari, postulauit. quibus benigne responsum, incrementa successusque Vladislai merito regi placere, tum propter eam quam repetissent linguae pene tantundem interesset, vt quam celerrime pacata omni Hungaria, contra communes hostes integris viribus expeditio duceretur. Gratiae subinde actae, quod in tempore affuturum se contra Turcos communicando actiones et consilia rex vltro polliceretur. Et vt sic animatus ad extremum perseueraret, adhortationes adhibitae, foedus denique inter reges et regna confirmatum. Aduenerant etiam oratores Despoti, cuius demissior gratulatio fuit, vt par erat: quippe quod a principatu suo per Turcos eiectus, priorum Hungariae regum munificentia alebatur, qui casum tanti viri miserati, collocauerant eum in finibus regni, assignatis sibi nonnullorum oppidorum vectigalibus et iurisdictione. quibus haud indecore praesentis fortunae statum ferret, et praeteritae defiderium leniret. Itaque ante omnia oratores sui magno verborum ambitu, commemoratis prope eisdem quae Bossinenses de cognatione originum ac linguae cum Polonis, purgauere Despotifactum, quod per nuncios id munus aggressus, quod obire ipsum oportuerat: sed accinctum iam itineri, Turcos auertisse, ne coram veniret. Caeterum ambigere ipsum, speine suae, quae post ademtum sibi principatum, abductosque in seruitutem liberos, tum primum reuiuiscere incipiebat, an felicitati Vladislai prius magisque gratulandum foret. accessisse quidem accessurumque indies benignitate Dei ad gloriam dignitatemque Vladislai multum, cum nihilominus in summa gloria summaque dignitate existeret, sibi omnibus patrijs auitisque ornamentis spoliato, nec solum principatu et patria, sed domo et lare eiecto, extorri, indigo, alienaque viuenti misericordia, tum primum oriri lucem aliquam non solum melioris conditionis, sed pristinae etiam dignitatis et fortunae recuperandae. Ac felicitatem inceptorum polliceri, tum geminatas vires duarum inuictarum nationum, quarum neutri vlla praeter alteram disciplina militari et alacritate pugnandi par foret in terris. obuersari iam tum oculis suis fugam formidinemque conuersas in Turcos: agrumque illorum igne, ferro, vastitate infestum, se vero ad maiorum suorum sedem restitutum, atque ideo vltra omnem humanam laetitiam gaudere sibi, Vladislao autem gratulari, qui tam magnarum actionum gloria
non modo praesentis aeui reges, sed vetustos omnes esset superaturus, si pristina fortuna adesset, oblaturum fuisse se comitem atque adiutorem. Nunc quando integrum non esset sibi maiora polliceri, voluntarium regisad omnia periculosa et difficilia obeunda ministrum se offerre et debere. Mouit tum Vladislaum, tum caeteros et fortuna viri, et tam submissa oratio. Itaque responsum legatis, vt Despotum bono animo esse iuberent, satis multas affuturas occasiones ad mutuam paremque gratulationem. Interim cum ratione ab eo factum, quod loca in quibus regi gratulati posset, ab hostili incursu tuenda sibi in tempore putasset, perseueraret modo strenue, Vladislaum primo quoque tempore annixurum, vt expectationem spemque de se conceptam adimpleret. Interea Strigoniensis archiepiscopus, et Ladislaus Cara, qui coronandi posthumi in primis auctores adiutoresque fuerant, seu desperatis reginae reb. propter successus Vladislai, seu rati per transitionem suam, quam reliquos dignitate inferiores secuturos credi par erat, reginae animos infringi, et ad concordiam conuerti posse, coeperunt cum Vladislao clam per internuncios agere, vt impune ad eum transire liceret: acceptaque in id fide, Budam properabant. Vladislaus vero qui sciret magnam esse talium virorum apud populares suos auctoritatem, multumque huc vel illuc mouere animos vulgarium pariter et nobilium posse. vbi appropinquasse ciuitati percepit, obuiam progressus benigne complexos bene de se sperare iussit. Die sequenti cum ex composito vtriusque gentis primores quam magnificentissimo apparatu ad regem conuenissent, missisunt qui illos in curiam inducerent, vbi archiepiscopum in hanc sententiam locutum tradunt: Intelligo, rex inclite, purgandum esse, quod in rebus fere omnium maximis consilium ter variasse videmur: primum cum te, qui apud nos regnares, accersendum censuimus: deinde, cum reginam filium suum coronantem contra te secuti: nouissime, quando illius partibus omissis, nunc ad te reuertimur, ne aut spernendi a te, velut imbecillitate animorum laborantes, aut cum suspitione accipiendi, ceu parum fideles ijs. ad quos inclinauerimus, existimemur. Non enim sententiam fidemve mutando toties velut in contrarium acti sumus, sed cum ageretur de conseruando augendoque regno nostro, idque quantum rei magnitudo postulat, nos solicitos haberet, seu nimia cupiditate, seu humana ignoratione, quod optimum foret, non satis constituebamus, atque ideo nunc hoc, nunc illud approbantes, minime mutato propofito ad id quod efficacissimum videbatur, confugimus non studio partium, sed caritate patriae, cuius salutem dignitatemque periclitari intuebamur.
Nec enim vt de me fatear, quod de alijs etiam sentio, cum a nobis accitus es regnatum, ideo tantum consensi, quod ob virtutem tuam, maiorumque tuorum gloriam dignissimus videreris. Immutabant ea quidem vt consentirem, verum non de ornando augendove te consultatio erat: sed cum post mortem Alberti regnum nostrum in orbitate velut praedae Turcis expositum appareret, inuictum regni tui robur in primis occurrebat, quod per vicinitatem et foedera nobis coniunctum, velle deberet, per amplitudinem, autem facile nos posse tueri et conseruare videbatur, et tua tuorumque interesse, vt quae nobis imminebant pericula, propulsarentur. atque ideo freti viribus et amplitudine regni tui, cum de fide dubitare non possemus, quando in rebus vestris idem exitus, quem in nostris pateremur, foret a nobis expectandus, vnanimi consensu ad te confugimus, rati fore vt in ditione et tutela tua res nostrae domi forisque maxime florerent. Postquam vero regina seu mala ratione, seu malo fato percita, coepit a communibus consilijs resilire, quanquam et ego, et qui illam mecum secuti, intelligebamus ad publicas etiam necessitates parum momenti illinc esse, accessimus tamen, tum quia nefarium apparebat, reginam nostram, et eandem Sigismundi regis nostri filiam deserere, priusquam patriae periclitatio nos cogeret, tum vt in viam rectam, si fieri posset, reuocaretur, et tu defectionem nostram veritus, tantisper deliberabundus subsisteres, dum iniretur ratio sedandi ciuiles discordias, quas celer aduentus tuus, tumultuante adhuc regina, videbatur excitaturus. cruciabamur enim animo intuentes exarsurum bellum intestinum euocatione tua, per quam externum extinguere volueramus: atque ideo omnia prius experiri certi, quam patriam suo se gladio conficientem intueri, tam diu in parte altera perseuerauimus, quoad non officium erga reginam, et gratissima nostris animis memoria Sigismundi caritati patriae concessit: vbi vero ambitione reginam elatiorem vidimus, quam quae adduci posset, vt periculis suorum parceret, et in illis augustijs essemus, quod aut patriae, aut officij iacturam facere oporteret, maluimus boni ciues, quam officiosi clientes dici: et relicta illa, quae nisi per summas omnium nostrorum calamitates nec regnum assequi, nec adeptum tueri posset, rursus ad te conuersi sumus, in cuius auctoritate pacem domesticam, in armis vero foris positam victoriam intuemur. Idem patriae salutis studium, quod ad te vocandum, quod ad secedendum paulisper ad reginam nos compulit, nunc ad te reducit. Debet probari abs te tam propensa constansque in patriam fides nostra, cum intelligas propter illam nos etiam famae subijsse discrimen.
maluissemus quidem quod prima consilia nostra processissent, et vt sic apud nos regnasses, quod officiosi erga reginam, eiusque parentis memoriam immortalem mansissemus: et vt quieti inter nos, tua tuorumque auctoritate accedente, non solum finibus noftris hostem submouere, verum etiam agrum illi suum infestum reddere potuissemus. Nunc quando vtrumque assequi non licuit, incolumitatem patriae cum felicitate tua sequentes, petimus, quod vt verecundiae nostrae indulgeri debet, quod aliquandiu cum regina fuimus, praesertim vt conciliaretur tibi, ita nobis fraudi non sit, quod illa quieta consilia contemnente, salus et pax regni nos abstraxit, in futurum quales nos experieris, habeto. Vladislaus contra minime daturum fuisse fidem, vt se accederent, nisi bonos fortesque viros iudicasset: satis scire, tranquillitatem patriae vnicuique carissimam esse debere, sed ante omnes illis qui in summis ornamentis summaque dignitate collocati, quae egissent, omnia sic accipere tanquam pro pace ac firmamento regni gesta essent, non contra se: neque enim quicquam commisisse, propter quod hostilem animum aduersus se gerere deberent, nisi propterea sibi irasci vellent, quod relicto florentissimo regno suo, et omissa cura pacandae Lituaniae, in qua propter caedem principis perpetratam, bellum exardesceret, vires animumque suum conuerteret ad tutelam stabilimentumque regni eorum. quod ad reginam attineret, minime reprehendi posse, si ad extremum voluntati illius publicam salutem praetulissent. nec enim regibus fidem obligari euertendis regnis, sed conseruandis: hortari vt adessent animis ac viribus ad caetera quae superessent expedienda: breui affuturam tranquillitatem illam quam optassent, modo ipsi factis et consilijs opportunis orationi suae fidem facerent. Regina quamuis, vbi suorum fidem labefactari vidit, et ad Vladislai felicitatem deficere, malo animo affecta, tamen dissimulata muliebri trepidatione, ne si quantum metuebat indicasset, reliqui in desperationem adducerentur, Ciliae comitem ad se vocauit: communicatoque cum eo consilio, nuncios cum literis Cascouiam, et ad caeteras ciuitates, quae Vladislaum ac suos sub ipsum belli initium excluserant, circummisit, iubens vt bono essent animo, propere affutura auxilia, quibus tueri ipsi commode se possent, et Vladislaus toto regno facile excluderetur. Moxque conductitium militem ex Bohemia acciuit, et consentiente in id episcopo, Iaurinum diligentissime communiuit, collocatisque illic copijs suis, velut in loco opportuno incursionibus faciendis aduersus Vladislaum et suos, cum filio transtulit se in Posonium. Id vbi a Polonis compertum, misit Vladislaus
ex gente vtraque numerosum exercitum ad Iaurinum obsidendum, ducibus Ioanne Hunniadiano, et Stanislao Ostrorogensi. forte ita euenit vt comes Ciliae, qui illuc accesserat, inspecturus an satis omnia firma munitaque essent, et an constantes consentientesque inter se perseuerarent omnes tuendis reginae partibus, coeptus sit cum alijs qui illic erant, obsideri, superuenientibus qui ab Vladislao missi fuerant. At ille vt erat vir acri et elato ingenio, ante omnia confirmatis suorum animis tolerandae obsidioni, factaque spe affuturi propere subsidij ex Austria et Boemia, ne alicui deesset occasioni retinendae reginae in sentencia, si forte propter efficaces conatus Vladislai, animus eius demitti coepisset, cum videret se cum suis imparem, apetta eruptione constituit clam cuadere in Posonium. Cum paucis igitur silentio noctis profectus per hostium stationes, moxque Rauo superato, in insulam, quae non procul a Danubio circumplectitur, quam occultissime se transtulit, ratus illac commode se elapsurum ad reginam. Qua re ab hostium speculatoribus comperta, missi sunt illico cum Lescone Bobritio impigri et expediti aliquot milites, qui insequerentur comprehenderentque; fugientem. Sensit et comes patefactam fugam suam, et sequi a tergo hostes: itaque diffidens euadendi celeritati, latendo illos fallere instituit. edixit ergo suis, quod ab insequentibus se facile capi paterentur, subindeque a domino suo, qui in oppido remansisset, missos se cum mandatis ad reginam profiterentur, nec mora, in siluam, qua profun dissima erat, ipse se immisit. captis e familiaribus non nullis, cum singulorum asseuerationi vnum congruens fere persuaderet, inquisitio a Polonis propemodum omittebatur. tum Samscia quidam haud militaris disciplinae rudis, eos astuta argutia increpuit, tanquam desertores domini sui, qui per imprudentiam minime noscitantium eum, haud procul in silua foret interfectus. Ad eam vocem bene simulatum mendacium aperuere humani affectus: itaque instaurata diligentius inquisitione, erutisque hincinde omnibus latebris, tandem a Lescone ipso inuentus est comes, et captus: moxque cum ingenti militum gaudio in exercitum, subindeque ad Vladislaum Budam productus est. Cum exhiberetur in conspectu, nonsolum vtriusque gentis principes conuenerant, sed promiscua etiam omnium ordinum multitudo partim miserantium praesentem viri conditionem, memoria pristinae dignitatis, partim asseuerantium vere iustum humanarum rerum inspectorem Deum esse, qui debitas ab eo perfidiae poenas expetisset. Ille nihil purgans, oblitusque insitae et ingenitae ferociae, submissa et effracta nimium voce ac gestu veniam precatus est. Vladislaus
autem minime duro vultu supplicem alleuans: Maluissem, inquit, vt fides tua te amicum huc adduxisset, quam felicitas mea captiuum. Idque factum foret procul dubio, si ambitio expugnata, animi tui fide et constantia non extorsisset, vt debiti mihi principatus vicarium te potius quam socium esse velles. Nunc quando fortunam meam potius quam beneuolentiam et experiri, et vana spe benneficij in me tui gratias corrumpere placuit, impugnando iudicium quod de me feceras, cum vnanimi omnium consensu electus sum qui apud vos regnarem, placide feres, si ego vicissim erga te magis factorum tuorum praesentium, quam electionis, a qua nulla mea culpa defecisti, memor esse cogar. Moxque in custodiam tradi iussit. Postridie Vladislaus, seu periclitantis ciuili tumultu Lituaniae discrimen solicitum haberet, seu patrij regni desiderium male ferret, seu abhorrens ab immanitate intestini belli, quod gerendum illic videbat, seu cupidus denuo coramque experiri, qua tandem mente Hungari erga se forent, conuocatis in arcem omnibus, quorum auctoritas aut publice aut priuatim eminebat, huiuscemodi orationem habuit: Satis intelligebam, cum me apud vos regnatum vocaretis, non mihi, sed necessitatibus vestris id tribui. Sed neque id oratores ad me missi dissimulauerunt, et plerique ingenue subinde professi estis, cum tamen benignitate Dei maiorumque meorum virtute longe lateque haberem, vbi feliciter regnarem: stabiliendi res vestras curam susceperam magis, ne fidem meam in periculo suo implorantibus vicinis foederatisque deessem, quam quod amplitudini meae necessarium putarem, sed et quieta omnia domi consentientesque interse voluntates vestras nunciabatis. Quicquid vero laboris ac periculi bellicis actionibus exhauriendum esset, ab eo hoste imminere, cuius impetus frangere ac retundere, longe pulcerrimum et gloriosum foret apud omnes populos et nationes, quae religionem nostram profiterentur, quae sine inuidia loqui liceat, multo secius se habent: quippe quod ex vobis multos ab inuicem video dissidentes, et longe maior dimicatio domi proposita apparet, quam timeri foris potuerit. itaque distrahitur saepe animus in diuersum, cum vel desistendum ab incoepto, vel praebendum me ducem in ea acie, quae propemodum ad parricidium sit animata, con sidero. caeterum ex vestra simul et mea re magis esse videtur abstinere, quam per intestinum bellum ad propositam mihi per vos spem peruenire. Occurrit enim iam nunc animo totius belli species. Video vos gentem vnam, non vt multae aliae, ex conuenarum multitudine casu congregatam, sed vnius linguae stirpisque ac propemodum familiae circumspectos vos singulos et vniuersos,
adeo estis inter vos iuncti sanguine et affinitatibus, vt verius domus vna, quam natio dici possitis. Nemo vnus ex vobis violari potest, quin eius iniuria pene ad omnem pertineat, atque in illum ipsum qui intulerit per quendam veluti circuitum cognationum redeat. hanc vnitatem coniunctionemque sanguinis inter vos, quam vobis semper profuisse, mihi vero in primis profuturam externo bello submouendo existimabam, distrahi in diuersum, violarique mutuo, non aliud mihi quidem videtur, quam naturam ipsam, et quicquid in ea venerabile sanctumque est, euertere. Dubius est (vt aiunt) euentus belli, sed blandiamur nobis et succubituros armis nostris aduersarios concedamus, post fratrum parentumve ac caeterorum propinquorum exhaustum sanguinem. Restat, vt si Turcus lacessierit, aduersus illum nos producamus ante omnia intestinis cladibus debilitatos, sed et plerosque cognati aut propinqui cuiusque caede imbutos, quam spem victoriae mihi propouitis tam nefarie cruentum agmen et suorum strage ac vulneribus consceleratum educenti? Deus meliora velit, non aetas, non fortuna mea ea est, vt per tam abominandam dimicationem properandum mihi censeam ad spem maioris amplitudinis. Nec corpus, nec virtus, aut animus deerunt gerendis honestioribus bellis: nunc antequam mutuis sceleribus coinquinetis manus, dum integrae adhuc regni vires, et nondum cruentatis armis inter se conciliari possunt, vel ad retinendam simul pristinam dignitatem, vel ad patronum concordi voto deligendum, tum grato erga vos animo meo dignissimum, tum rebus meis vestrisque conducere arbitror, vt ego, propter quem tumultuari coepistis, retro iter flectam. facile, vbi ego abfuero, in gratiam mutuo redibitis. Et quod in magnis discriminibus alias saepe fecistis, minime difficulter rationem inietis publicae salutis expediendae. Quod si ad me rursus confugiendum censueritis, tam primae quam secundae euocationis vestrae memor, enitar vt in cessione hac mea nihil aliud a me quaesitum intelligatis, quam salutis vestrae remedium. Interim assequar vt haud perpeti potuisse dicar in gratiam meam periclitari foederatum et bene de me meritum regnum, et rem Lituanam sic constitutam, vt multo liberius, si opportunum duxeritis, incolumitatis vestrae curam denuo subire possim. Verba Vladislai cum summa laude moderatissimi animi accepta, plerisque etiam lacrymas excussere. Cum vero vt liberius consultarent, e conspectu abiturus assurgeret, voces vndique auditae asseuerantium neminem magis interesse oportere, quandoquidem vsque eo afficeretur rebus ipsorum, vt amplitudinis et gloriae suae videretur oblitus, vel ex eo dignissimum esse, quem
regem apud se vellent, quod salutem regni anteferret cupiditati regnandi. Non tantum sperasse quando eum elegerant. Nunc veram in eo fidem regiamque virtutem experti, non commissuri sint vt prudentiores in eligendo, quam constantiores in conseruando sibi rege fuisse dicerentur, et iam rursus Vladislaus assederat, cum caeteris haud sane ciuiliter neque in consultantium morem studia sua offerentibus silentium fecit, exaudita vox Hunnia diani, ille peregrini regis euocationem contra imminentia discrimina velut in necessitatem reijciens, ne priusquam posthumus coalesceret, aut externo bello aut domesticis seditionibus regnum succumberet, quicquid in eo eligendo actum dictumve esset, consilia tempori accommodando, deliberate factum. Si quid contra ab aliquo tentatum, aut humano errori, aut superuacuae fidei erga regiam stirpem asscribendum prius asseuerauit. Tum satis se scire inquit, supra muliebrem sexum constantem reginam esse, verum haud facile desistere ex toto a naturalibus affectibus. Nata sibi praeter spem virili prole, indulgendum, vt matri, si pro filio solicita foret si quae saluberrima sibi ac regno essent, non prospiceret, tolerandum in femina: non alios ad eam conuenisse, quam quibus tanti incepti vtilitas nondum satis intellecta foret. Quos publicae opportunitatis ratio ad Vladislaum congregasset, eos exploratam iam virtutem eius in side retenturam, eos etiamque ipsos licet haud sane multos errore iudicandi, aut officio erga reginam in diuersum abstractos, plurimorum consensum reuocaturum: facileque vbi noui regis tam singulares animi corporisque dotes vulgarentur, sese illi dedituros. longe maxima difficilioraque transacta, teneri iam Budam sedem regiam, tum comitem Ciliae, cuius vnius spe maxime regina elata ad tumultuandum foret, felicitate publica in potestatem datum. Reliqua sine armis, sine caede ac sanguine in deditionem ventura: non futuros qui vim potius quam clementiam regis vellent experiri, praesertim quod longe impares viribus, nedum victoriae, sed ne tuendi quidem se spem concipere possent. Non facturum regem ex instituto grati animi, si tam bene de se meritos in eo tumultu destitueret, praesertim quod longe plus periculi ex discessu suo immineret. Nam et reginae partes quosdam pertinacius subinde defensuros: et quos ratio publicae salutis ab illa abduxisset, acrius in proposito permansuros. facile ita Turco fore mutuis seditionibus occupatos, et a defensore destitutos aggredi et expugnare: sed vt cum regina in gratiam omnes redijssent, sine duce, sine capite tam grauis belli impetum minime laturos, fieri posse, vt aut taedio aut pudore muliebris dominatus se ad alium quempiam
conuerterent, in cuius potestatem venisse Hungariae regnum, Poloni postmodum grauiter ferrent, sed neque honestum regi, ad suos alienosve talem reditunfore. Nemini verisimile appariturum ob aliam caussam tam inclitum regnum omissum, nisi quod aut regere aut tueri posse desperasset, rogareque per salutem vtriusque gentis et regni, vt in proposito perseueraret, et beneinitum columen vtriusque nationis constanter expediret: omnia breui et quieta sibi et libera fore. qui adessent, scire eos satis paratos iam tum praesentem ipsum denuo regem dicere ac constituere, et iureiurando fidem atque obsequium despondere. Non altius verba quam auctor in animum Vladislai descenderant, propter insitam eminentemque in viro indolem: sed et subsecuitae vniuersorum acclamationes, flagitantium ne se in tam discriminosa conditione desereret: et cum dicto, vnanimi consensu se ac sua omnia illis committunt deduntque fidei et auctoritati, regemque iterum ipsum decernunt et cooptant: nec mora, coepta est eius coronandi consultatio, sed occurrebat difficultas vetustae consuetudinis, et religiose ad id temporis seruatae, quod sacra ad eam rem corona in potestate reginae erat. Nec placebat commutere, vt videretur ad eiusmodi solenne in qualibet corona tantun dem momenti inesse. Itaque cum neque spes foret persuaderiaut cogi subito reginam posse, nec vellent ceremoniam coronandorum regum vulgari per nouas coronas, ad illam quae maxime proxima sacrae apparebat, confugere constituerunt, pro tem poris ac rerum necessitate. ad eam rem corona, qua sancti Stephani primi Hungariae regis caput exornatum fuit, ceu verae virtutis exemplar atque incitamentum postipsum regnaturis, religiosissime seruaturan ea disoeptatione multa probra iactata in Ladislaum Garam, cuius maxime permissu regina coronam sacram interceperat, aegr... [reading uncertain: print blotted] a vulneribus et caede temperatum, intercedente rege propter fidem accedendi se libere obligatam: captus tamen est et custodiae traditus. Cumque rex deprecaretur, et fortunae se quam fidei iacturam facere satius diceret, vix post triduum vt liberaretur, impetrauit. amotus est tamen praefectura Visegradi, subrogatusque in eius locum Vincentius Scamatulicus. Regina interea cum se orbatam consilio, actionesque suas magna ex parte debilitatas videret, capto abductoque in custodiam comite Ciliae, et labante iam suorum fide, post defectionem Strigoniensis, id quod minime in tanta muliere suspi candum arbitror, sunt qui insimulent ad fraudem animum adiecisse: propositaque ingenti mercede, si facinus transigeret, adegisse quendam ex suis, quem sibi cumprimis fidum credebat, vt Budam se
conferret, et Vladislaum quoquo modo veneno extingui curaren sed cupiditas eadem quae leue ingenium hominis ad partes suscipiendi facinoris adegerar, compulit etiam vtrem Vladislao aperiret, spe cumulatioris remunerationis, quam foret precium, quod pro scelere contempsisse videri volebat. Id seu non crediderit, seu credere dissimulauerit, ne si veneno in se grassatam reginam affirmasset, spem omnem reconciliationis in posterum excluderet, Vladislaus hominem execratus, quam scelestum et falsa indicantem, e conspectu suo abire iussit. Verum primores procerum vbi nefas quod attulerat agnouêre, per omnes cruciatus excarnificandum robustissimorumque deinde equorum caudis illigandum, in partes quatuor distrahendum tradidere, iustissimas ab eo poenas exigentes, siue vera siue falsa detulisset. Itum deinde Albam regalem, vt Vladislaus coronaretur, quo perlata iam erat ex Visegrado arcula, in qua custodiuntur ornamenta ad ceremoniam coronationis religiosa. Quibus in medium prolatis, adiecta est, prout conuentum statutumque erat, sancti Stephani corona. Proditum memoriae est, cum primum Hungaria regni nomen accepit, sacram coronam induuiasque initiandis regibus religiosas sancto Stephano primo Hungarorum regi, a Romano pontifice caelitus monito destinatas seruatasque, deindesolenni custodia, veluti faustum auspicium futuris regibus, eadem qua ille regni felicitate coronandis, ordinem veroritumque initiandi illic regem talem vetusto more seruari: sacrificante qui in Hungaria summus est pontificum, circum sistentibusque omnibus ad quos regis pertinet nominatio, in templo quod augustius est in Albaregali, ad altare sistitur, qui rex futurus, statimque a canonicis exuitur: deinde pontifex precationes solennes praeit, quibus regno regique, cuius caput dextra tenet, Deum propitiet, veniamque et pacem impetret, vt feliciter fausteque, publice ac priuatim sibi, oppidis, vicis, ciuitatibus, populis, nationibus ineat geratque regnum, facultates fructusque multiplicet, fines et imperium propaget, auctoritatem denique et gloriam augeat. Tum manus eius dorsumque arcano oleo perungit, et mox vestiri iuber. Ornato deinde sacris induuijs, crucem in primis tradit, per quam significari volunt, ius Apostolicae legationis in designandis episcopis ab ipso initio regibus Hungariae permissum a Romano pontifice. Deinde sceptrum pomumque aureum, et vexillum regia insignia exhibet, et vniuscuiusque inter tradendum sacris verbis interpretationem prosecutus, tandem prolatis in medium regni legibus institutisque, exigit vt in verba ipsorum iuret. Ille vbi in ea quae concepit pontifex verba iurauit, illico coronatus
suggestum ad id praeparatum conscendit, et plerosque in equestrem ordinem cooptat, vt intelligatur regnum ab armis auspicari, nihilque prius maiusve apud reges esse oportere, ratione incrementoque militaris disciplinae: caetera ornare, illam tueri et augere imperia. In eodem apparatu postea procedit ad templum diuis Petro et Paulo consecratum: ibi in tribunal se recipit, et controuersias aliquot audit et decidit, vt secundum rem militarem, iustitiam prae omnibus colendam et sciat, et doceat. Tandem sublatus in equum, postquam ciuitatem lustrauerit, progreditur extra portam ad diui Martini aedem, turrimque illic altissimam conscendit, et quam maxime potest protenso extra turrim brachio, ad quatuor mundi partes nudatum ensem porrigit, quasi vndique regnum tutaturus, aut certe illius fines et ditionem propagaturus: vbi vero in ciuitatem redijt, solennia conuiuia celebrantur, strepuntque publica gratulatione viae ac domus omnes, quibus omnibus vbi archiepiscopus Vladislaum de more coronauit rite atque ordine seruaris, postridie ex vniuersorum qui conuenerant sententia constitutum, vt corona sancti Stephani cum sacris in duuijs reconderetur asseruareturque ad futuros reges initiandos, si non contingeret recuperari sacram. Abrogata deinde posthumi coronatio, et ne quis eum pro rege duceret, edictum ab Agriensi episcopo, cuius vlque ad inuidiam auctoritas apud Vladislaum eminebat. Nouum ei sigillum regni commissum, et ne qua fraus errorve committi posser, veteris sigilli fides exauctorata, pronunciatumque ad populum, ne literis aliquibus praeterquam nouo sigillo signatis crederetur: praeterea vt omnes immunitates ptiuilegiaque a prioribus regibus concessa, ciusdem sigilli fide confirmarentur. Multorum qui de regno aut de rege benemeriti dignitas et conditio adaucta, caeteris spes facta, modo se dignos exhiberent, in quos liberalitatem suam rex exerceret. Paulo post cum haud magni discriminis negocium superesset pacandis reliquijs tumultus a regina concitati, satisque sine externa ope virium affuturum constaret, plurimi Polonorum cum bona regis venia retro in patriam abiere. Regina vero cognita Vladislai coronatione, multis dirisque imprecationibus Hungaros execrata, quod in re simili longe se dispares Polonis exhibuissent. Ab illis namque impuberem regem cum summa fide educatum, nec solum intra paternum regnum cultum sanctissime verum etiam cum suarum rerum discrimine strenue productum ad possidendum aliena. Ipsos vero legitimum dominum paulo ante ab se coronatum Alberti regis filium, et eundem Sigismundi nepotem, per summum scelus paterno et auito regno exturbare, peregrinumque apud
se praeter iusfasque regnaturum admittere, et quia virium plus haberent pro libidine sua, tum foeminae sibi, tum infantiregi, quos cum maiorum meritis et sexum et aetatem tutari oportuit, insultare. Oblitos vindicem Deum certelonge magis quam ipsos posse ac pollere. Submissisque deinde qui clam circumeundo ciuitates, quoad fieri posset, populorum in fide manentium animos confirmarent, consiliumque illis suum aperirent, ipsa in Austriam commigrauit. Et Frederico imperatori paruulum suum, sacramque Hungariae coronam commendauit. Qui vtpote patruelis curam posthumi et coronam haud grauatim suscepit. Ipsa deindefreta nonnullarum vrbium constantia et fide, non destitit procerum quoque voluntates clandestinis nuncijs ad se acclinare: cum Australibus svero ac Boemis congregandi exercitum consilia inire, vt quoquomodo Vladislaus Hungaria exturbaretur. Interea Turcus per occasionem intestini belli Hungariam facile a se occupari posse ratus, Belgradum oppugnare adoritur, et cum parum vno atque altero impetu profecisset, obsidendo in potestatem redigere volebat. Id oppidum inter Danubium Sauumque vbi commiscentur, sic est situm in cliuo, vt ab vtroque amne inferiora eius abluantur, siquidem qua Eurum spectat, in ripam vsque late proneque deuexum, desinitin Danubium: qua Austrum excipit, Sauus allabitur. Reliqua ipsius per cliuum extensa, muroque et fossa velut diuiduntur a continente. itaque fabricatis nauibus, quibus in vtroque flumine adhibita custodia, tam subsidia quam commeatus arcerentur interciperenturque, Turcus castra sic ex aduerso metatus est, vt nemo omnino ab obsessis emitti inducive posset, sibi vero, quotiens libuisset, murum aggredi ac tentare facultas foret. nec subinde destititaut opplere fossas, aut machinis quassare muros, coaedificatis etiam ligneis turribus e regione propugnaculorum arcis, ad defensores e muro exturbandos. Cum interim sui quoque inopia commeatuum afficerentur, neque appareret diuturnam moram obsidionis toleraturos, quandoquidem passim in exercitu exaudirentur querelae fame extabescentium, solumque id ne iam tum oppugnatio intermitteretur, retinebat, quod desperato suorum auxilio, propter in trinseca certamina, quibus regnum agitabatur, minime credibile erat oppidanos diutius se defensuros. Praefectus iam pridem cum valido illic praesidio erat Ioannes Vranus, vir audax, et rei bellicae peritus, quippequod Florentia ortus atque oriundus, Tusco ingenio Hungaricam ferociam adiunxerat, constabatque strenue oppidum defendi vndique. Sed cum veluti de porta regni ea in oppugnatione agi omnes sentirent, Vladislaus cum censuisset
Turci conatus retundendos, dum copias colligeret instaretque, memor expetitae paulo ante a se amicitiae, oblatique sibi sponte in reb. suis difficilibus auxilij, ante omnia per legatos de dissoluenda obsidione agendum putauit. Missi igitur, Dobrogosius, Ostrorogeus, et Lucas Gorcensis, qui renouata memoria legationis, vltro Cracouiam missae, petitum foedus atque amicitiam, cum asseueratione submittendae opis ad Boemiam expugnandam, si ex vsusuo Polonus esse censuisset, profiterentur, meritum benignae adeo in se voluntatis tam alte in animum Vladislai descendisse, vt bellum quod inferebatur, non prius armis propulsare voluisset, quam vicissim pacis et beneuolentiae mutuae consilia proponeret. itaque si Turcus abstinere vellet ab infestanda Hungaria, quae Deo atque hominibus volentibus iam Vladislai facta esset, facile fore vt de foedere conuenirent, in quo ineundo seruandoque daturum Vladislaum operam, ne pacis studio, aut officiorum commutatione inferior deprehenderetur, quod si arma mallet, et vires experiri, annixurum, ne illis etiam quoquo modo vinci contingeret. Turcus vbi ea audiuit, legatos quasi subducerentur ab omni occasione iniuriae, inter tot armatos infestosque et commodius dum deliberaretur, habitarent, in Sunderouium perduci commisit, certus secum prius omnia experiri et tentare, quam illis responderet. itaque deditionis spem prius aggrediens, captatis colloquijs maiori quam aliquando ambitu, ad defectionem sollicitare coepit. Sed et literae sagittis illigatae passim supra murum a militibus excutiebantur in oppidum, ingentia defectionis praemia continentes. Verum vbi nihil pacati ab aliquo respondebatur, aduocata concione: Pax, inquit, cuius ab hoste mentio illata est, detur, nec ne, licet in mesitum intelligam, placet tamen et sententiam vestram milites cognoscere: quandoquidem id bellum gerimus, in quo cum felicitate humana, cuius ego principatum apud vos teneo, periclitatur, etiam religio sanctitasque, quarum tutela et cura ex aequo ad omnes pertinet. Quippe quod, vt multum forma viuendi distemus, eandem post obitum omnes beatitudinem speramus. Itaque velim cuncta quae dixero, sic a vobis accipi, vt quae non a mea, sed ab vniuersorum publica opportunitate proficiscuntur. Nam quod ad mepriuatim attinet, tantum in Asia, tantum in Europa possideo, vt, quod abominor dicere, pars altera minime pudendum regnum videre queat, conseruandisque meis plus curae quam operae subigendis alienis, fortunam meam fortasse insumere decet: vestrûm magis est videre an sua cuique sufficiant: et quam rata diuturnaque sentiatis, praeterid quod cum humanis fortunis sacra et diuina omnia sunt a nobis aliquando omittenda, si vltro nunc arma deposuerimus.
Petit enim hostis a bello absisti, et tum demum de pace conueniendum censet: omitto indignitatem, quod obsidentibus armatisque obsessi et inermes, fortibus et exercitatis, imbelles ac desides pacem pollicentur. Omitto quantum laboris in molienda obsidione construendisque operibus, quantum deducendis fabricandisque nauibus sit exhaustum, quae omnia hostis quasi vinctos nos inclusosque iam teneret, deseri iubet. Bulgaria omnis et Rasciae pars maior, armis nostris iam pridem paret. In Seruia etiam pleraque ditionis nostrae fecimus, quae omnia vel retinenda sunt, vel vna cum illis caetera quoque in Europa possessa relinquenda. Quicunque, quod plane etiam hostis intelligit, habuerit in potestate oppidum quod obsidemus, habet non solum quoddam veluti pignus et stabilimentum rerum suarum, sed arcem etiam et munimentum efficacissimum alienis subigendis. Scissum est inter se nunc regnum, laboratque domesticis seditionibus. Nec tantum virium adiecit res Polonica illi coniuncta, quantum detrahunt intestinae factiones, ac pacis mentione facultas tempusque, illis sedandis qritur [Abbr.: quaeritur] , vt nos integris geminatisque subinde viribus aggrediantur. Si reinfecta obsudionem dissoluemus, facilenectendo caussas tamdiu de pace non consentient, quoad certaminib. domesticis aut Vladislai felicitas, aut Hungarorum voluntas et ratio sanior finem im ponet: quas foederis conditiones domum inter se conciliati et contra nos armati exigent, quando nunc mutuis discordijs periclitantes, et armis nostris pene oppressi, tamquam acievicissent, oppugnationem prius omitti, quam de pace agiaequum censent, aures iam nunc obtundunt superbae petitiones de restituendis Bulgaria et Rascia, tum caeterarum regionum vrbib. labore ac periculo nostro expugnatis: quod si facere voluerimus, bellum quod aduersus discordantes inter se mutuisque certaminibus occupatos per occasionem nostiam nunc gerimus, inferent nobis, non solum vnanimes tunc Hungari, sed adiecti etiam illis Poloni. quod etiansi pacis studio tam pudendas et miseras restituendorum omnium quae repetent conditiones suscipere possemus, nunquid contentum suis Despotum quieturum postea putamus? Cuius animus, certum habeo, elatus coniunctione inter se virium duorum adeo praepotentium regnorum, non solum recuperandis amissis, imminet: sed quicquid vbique in Europa nostrum est, iam nunc sperat. Non prius sibi satisfactum putabit, quam adducto contra nos Hungarorum Polonorumque impetu, eandem ferro atque igne saeuiente in agro nostro vastitarem intueatur, quam a nobis in suum illatam prius vidir. Quod si belli fortuna (omen auertat Deus, sed tamen fieri potest) consilijs suis affuerit, praeter omnia foeda et
indigna, quae ab irato victore timeri debent, pium sanctumque apud eos est, dira infandaque in gentem nostram exercere, nisi a sacris religionibusque nobis a maioribus nostris traditis desciscamus, in nouos incredibilesque ritus degenerando. Neque aliosacrificij genere aut obsequio Deum conciliare sibi facilius effi caciusque posse arbitrantur, quam si templa quae colimus, diruant et profanent: si sacrosanctis arcanis et ceremonijs illudant, si numimbus et sacerdotibus nostris insultent, et vt omnem rabiem qua in nos et sacra nostra grassantur, deprehendatis, inter sanctos referunt omnes qui nobiscum pugnando trucidantur. Non est, milites, quod per vanam spem pacis expectemus, dum colligit vnitque vites, dum se armat. Is hostis qui non praedam aut humanam laudem, sed immottalitatem ipsam praemium victoriae ponit. longe plus laboris insumtum est quam supersit. foueas tumultuario opere oppleuimus, et propugnacula ereximus, quae muro imminent, cuius etiam partem machinae solo aequauere, vt semiapertum iam oppidum esse videatis: et id sane oppidum, per quod nostra omnia tuta pacataque nobis reddantur, hostibus vero sua infesta, praedaeque ac populationibus nostris exposita remaneant. Si parumper annitimini, si felicitatis virtutisque nostrae memores, cogitabitis delubra, sacra, religiones, caeteraque diuina et humana fundari nobis, quando cras hostilis muri fundamenta demoliemini, vicimus, milites, non in praesens modo, sed in perpetuum. Quod si nihil aliud quam certissimam rerum nostrarum securitatem, hoc certamen foret nobis pariturum, satis dignum praemium esset, pro quo pericula omnia subire alacriter, mortemque etiam ipsam fortiter lacessere deberemus. Sed vt victoria haec nostra omnia velutsepto quodam et muro nobis munit, sic hostilia ad praedam patefacit ac denudat. Hactenus cum natura luctati sumus in confragosis praeruptisque Bulgariae atque Rasciae montibus. Fames, sitis, labor, desperatio, vincenda fuit. Vicimus, non alia mercede illecti, quam vt beatae Hungariae opulentiam aliquando attingeremus. hinc iam militiae nostrae praemia, hinc gloria initur. Ad portas peruentum est, quibus patefactis, non saxa inaccessa, non inuiae solitudines emetiendae nobis, sed per loca natura ipsa et humano cultu longe amoenissima ingtediemur, hominum iumentorumque omnis generis alimenta passim, non ad necessitatem, sed ad luxuriam cum vbertate soli, tem peries caeli, aquarumque, abundantia suppeditat. Quicquid alibi operosa cura vix educat, illic sponte sua fert terrae benignitas, vt credi possit, naturam colendi agticaeteris regionibus exemplum daturam, praecipuo quodam cultu Hungariam excoluisse.
Sed neque vsquam liberaliorem indulgendis diuitijs fuisse conftat. Aurum enim quod alij mortales rarissimis in locis laboriosissime effodiunt, Hungari velut quoddam virgulti genus etiam pullulans decerpunt. Vestrum est, milites, an ad ea omnia perpetuum vobis aditum cras aperire, an hostibus ad vestra patefactum relinquere velitis. Memineritis subeundo murum omnem beatissimae fortunae opulentiam, sine alio munimento, sine praesidio, sine custode, post illum vobis ad praedam expositam. A tergo vero esse liberos, coniuges, lares vestros, delubraque et religiones, simul et victoriarum vestrarum praemia, quibus nisi in oppidum transcendatis, ira et libido, quantum victoribus licet, per omnia dira et nefanda mox sit insultatura. Ego prout vos pugnantes videro, quam mentem vel ad imperandum, vel ad seruiendum habeatis, simul quid superbissimis legatorum postulatis respondendum sit, intelligam. Vos interim curate corpora, et quae ex vsu sunt, cum armis expedite, vt simul cum luce cras murum aggrediamur. Digressi milites a concione, non secus ac si cum victoria propositam quoque eis praedam iam tenerent, alacres epulati. quod noctis superfuit, vt ad certamen vegetiores assurgerent, quieti dedere. Vbi illuxit, ad murum producti, mallcolos cratesque aequando itineri per fossas ligno ac cespite coniecto iam pridem tumultuarie oppletas, nec minus scalas et vectes, caeterumque excidendarum vrbium apparatum ferentes procedebant. Cum interim qui ex tutribus ligneis pugnabant, haud quaquam defensores in muro consistere permitterent, et crebris sagittis hostem impetendo prope ociosum accessum suis exhibebant. Quod haud sane aegre ferebant oppidam. Certe enim fore existimabant, vt Turcus vim experiretur, si deditionis spes non succederet. Dum itaque ille ad defectionem allicit, ipsi partes oppidi ad flumina porrectas contra naualem impetum hominibus propugnaculisque et machinis, ignem aut lapides excutientibus, tacite firmauerant. Ex parte vero altera quantum muri tormentorum vis aperuerat, rudere simul et gleba strenue prope iustam altitudinem coaedificauerant, et per noctis silentium pice, oleo, sulphure, incendiarioque puluere, quantum copia fuit, ligna imbuerant, quae temere in fossas prouoluta erant, tum caetera omnia, quae aut res aut cogitatio subiecit adminicula defensionis prouiderant, parauerantque nec in armis modo et missilibus, sed in obsequijs quoque et parendi studio. itaque cum eo incautius quolicentius, Turci ad murum properantes constitissent in cratibus quibus iter substrauerant, coorti repente a muro oppidani, faculas aliumque multipliciter paratum missilem ignem contorquendo, terrorem
ingentem prius, mox haud minorem stragem intulere. Excitato pluribus in locis incendio, et vno veluti momento per omnem quam calcabant materiam sic propagato, vt neque in eodem vestigio impune perseuerare, neque progredi, neque regredi facultas esset, tetra ibi luctatio formidoque: nam turres etiam ignem conceperant, trepidabaturque in castris, in quae fumum flammamque conuoluebat aura, quam matutinis tem poribus flumina exhalant. Quae res ab incendio imminente oppidum seruauit. Ruptis igitur conturbatisque ordinibus quisque saluti suae expediendae intentus, circumspectare vndique, arma abijcere, et qua propius liberiusque effugium in tanto malo apparebat, excursare. Sed ignis tam suo quam aurae impetu temere per materiam incendio praeparatam volitans, aut fugientes perstrictis in cursu neruis retinebat, aut exitum per quem effugere properabant, praeueniendo occupabat. Sed et quibusdam simus prospectum ad fugam, quibusdam conturbatio etiam mentem abstulerat, absumebanturque ab igne, quasi subitum nouae rei discrimen immobiles reddidisset. Pauci ex vltim is ordinibus et ijdem ambusti debilitatique in castra refugere. Caeteros ingenti numero consumsit incendium, cum reliquo totius oppugnationis apparatu: neque vero a nauibus felicius pugnatum, quarum nonnullas vis lapidum tormentis efflata dissipauit, nonnullas ignis implicuit, reliquas fere aut remigum gubernatorumque consternatio, aut conatus recipientium se a periclitantibus ad integras naues quam longissime ab oppido naufragas exegit. Ea clade perculsus Turcus, quasi non ope aut consilio humano, sed a numine aliquo suis inflicta esset, grassanteque etiam fame supra quam vt sine tumultu et seditione, in exercitu ferri iam spes esset, obsidionem dissoluere constituit. Sed et fama erat exercitum satis validum congregatum iam a rege ad Segedunum, accursurumque propediem, tamen ne animandis hostibus signum aliquod trepidationis ostenderet, legatos in castra reuocatos, minime benigne allocutus est. Asseuerans se tum demum pacismentionem auditurum, si Vladislaus cessisset ea particula Rasciae quam tenebat, et Belgradum sibi veluti obsidem pignusque foederis vacuum tradidisset. Abscessurum se tum quidem abobsidione, vt consultandi spacium Vladislao exhiberet, suadere vt malit ea conditione in amicitiam recipi, quam negando pauca quae postulabantur, de summa vtriusque regni disceptare: petere se ea quae iure belli sibi deberentur, priusquam Vladislaus foret in Hungariam accitus, nec potuisse Hungaros id quod ipsi non habebant ius, in alium transfundere. Si Vladissaus perseueraret, malle de alienis contendere, quam sua quiete possidere,
affuturum se in tempore, et secum vna inspectorem vindicemque iustitiae Deum. Ea denunciatione, tum etiam quia domi haudquaquam otium a regina fore apparebat, rex adactus est mittere in Poloniam nunciatum, quo in statures Hungatica esset, et quae belli moles a Turco immineret, petitumque vt miles et pecunia in stipendium mitteretur. Decretus est ad eam legationem Sanoceus, cuius eloquentia non minus quam rei neceslitas persuadebat, facile posse postulata impetrari. Polonorum primores sub aduentum ipsius conuenerant ad Gorcinum, quos ita allocutus perhibetur: Referre vobisquae in Hungaria feliciter transacta sunt, et quam non longe absumus, vt difficilibus omnibus superatis, nostra otiose, aliena vero vtiliter ac tuto possideamus, intelligo esse homiuis qui foret oblitus, quanta animi magnitudine etiam per omnia discrimina regnum illud obtinendum censueritis, simul putantis apud animum vestrum plus conse quendae dignitatis commoditatem posse quam gloriam. Nunc quando adhuc insonant auribus meis magnifica decreta vestra, nullius vel laboris, vel periculi habendam tationem non modo fortunis, sed sanguine etiam ac vita adiunctae rebus vestris Hungariae laudem paciscendam. Non dicam prope esse, vt regis vestri virtus et felicitas voti compotes vos fecerit. Emperiascium interceptum, et Budam caput regni obtineri, tum comitem Ciliae, a quo omnes actiones consiliaque reginae in primis pendebant captum vinctumque sub custodia esse: a Despoto autem et rege Bossinae legationes aduenisse, petentes amicitiam, et obsequium pollicentes. Praeterea omnes pene Hungaros optimates fortunae regiae se dedisse, imperataque facturos, archiepiscopumque et caereros qui in primo tumultu reginam secuti, rursus ad nos defecisse, et mox eorum omnium, quorum maxime interest consensu, cum solenni ceremonia, illic quoque regem nostrum coronatum iam eo vsque formidabilem omnibus, vt ad primam eius denunciationem Turcus ab obsidendo Belgrado discesserit. Reginam vero desperatis iam pridem rebus trepide cum filio in Austriam profugisse, relicto modico praesidio in Iaurino, et ipsum a nostris obsideri, pauculas denique ciuitates, quae se in euentum muniuêre, magis vestrum quam reginae nutum respicere, et iam minimo conatu illic debellari posse. Ista et allij prosperae fortunae successus iactientur apud illos, quibus non Deus, non gloria, sed cupiditas bellum suscipere persuaserit: at vobiscum sic agam? peruulgata est non in Europa solum, verumetiam in Asia fama, susceptae a nobis conditionis conseruandi tuendique Hungariae regnum. Et tam illi qui inceptis vestris fauent, quam qui aduersantur,
suspenso animo sunt in euentum, vident omnes qui religionem nostram profitentur in manu vestra situm esse, stabiliatur nec ne in perpetuum, an paulo post intereat Christianum nomen. Contra fore sentiunt profani, vt eorum superstitio aliquando deleatur, ipsi vero Europa onmino exterminentur, si tanta constantia suscepto negotio aderitis, quanta animi magnitudine suscepistis. Nolite committere vt aut ij timuisse, aut illi sperasse fructra videantur. Cum sententiam de ijs quae rex postulat, dicetis, cogitabitis vos esse velut in theatro humani generis, innumerabiles populos, infinitas nationes vos circumstare, expectantes quam fortunam, quam conditionem sibi, liberis, coniugibus, parentibus, rebusque caris alijs, tum aris, templis, religionibus, et sacris, ab hodierna die repromittant. Et simul cogitabitis, a decreto quod feceritis, non Hungariae statum, sed totius pene terrarum orbis pendere, prout hoc, vel illiud decernetis, ita ijs aut illis regionibus et gentibus, diuina omnia et humana rata esse permansura: licuerit fortasse vobis recusare, cum postularemini. Nunc haud liberum est non perpeti et facere omnia extrema, priusquam ingenti animo susceptam tantarum rerum curam deseratis, antequam in Hungariam regem vestrum mitteretis, consentiens ipsa inter se, suis viribus, suis opibus, multos annos veluti muros, ab alijs Christianis regnis Turcorum impetum submouit. In eius vicem vos successistis, et cum ipsius tuendae negotio Christianae quoque reipublicae tuitionem subijstis, pedem referre neque fas est, neque expedit, quando eo peruentum est, vt cum Hungaria etiam vniuersa res Christiana aut prodenda sit, aut conseruanda. Non vacat referre, quam multi pro dignitate patriae vel retinenda, velaugenda, vltro se morti obtulere, quam multi etiam vnius a se seruati ciuis gloriam, quam vitam maluerunt. Quod si pro vnius aut ciuitatis maiestate, aut ciuis salute, bene impenditur vica, estque id gloriosissimum: quanti comparanda est laus, qua vos omnis mortalitas efferat necesse est, non vna ciuitate, sed multis regionibus ac regnis: non vno ciue, sed innumerabilibus gentibus et nationibus conseruatis, longe, vt sentio, minus praemium vobis proponebatis, cum de mittendo illuc rege ageretur. Et tamen cum diffieilia multa domi forisque: obijcerentur, maluistis cum omnium periculo eam quam tunc videbatis, gloriam quaerere, quam tute necessitatibus vestris incumbere. Quod si tantum sperassetis, exiguum mehercule tam immortalis gloriae pretium visum foret, non sua cuiusque salus, sed cum fortunis omnibus liberorum quoque ac parentum vel vita, vel libertas, sed Deo propitio, non capitis, non libertatis
a nobis subeunda dimicatio: paucis militibus, et haud magno stipendio, tam diuinam laudem consequi potestis, modo regem vestrum iuueritis. Id ab eo expetitur non fortunae suae, non virium, non gratiae, non auctoritatis eorum qui se sequuntur dissidentia, sed vt sine ciuili sanguine aut caede potestati suae illic se tradat, quicquid hominum ciuitatumve magis adhuc deliberat quam repugnet, intelligitque quam immortale odium intestina bella sequatur. Quantum vel virium, vel consilij domesticae factiones, vbi gladium cruentauerint, detrahant, ad externas, actiones videt se sola fama subsidiorum vestrorum posse illic debellare, et mauult beneficijs vestris integram iam nunc Hungariam debere, quam paulo post armis suis dilaceratam possidere. Sed neque in re vestra est, regnum illud sic subigi, vt viribus suis prius conficiatur. Lacessitus est Turcus denunciatione regis, et sic ab obsidione discessit, vt qui mox multiplicatis viribuns et numero copiarum sit affuturus. Si aut tum etiam discordans, aut iam tum mutuis seditionibus coufectum regnum inuenerit, maiori conatu repellatis oportebit, quam sint nunc in potestatem redigendae ciuitates paucae, quae de se inter reginam regemque deliberantes propiores sunt, vt illius res profligatas deserant, quam vt huius felicitati aduersentur, praesertim quod earum validiores finibus vestris obiectae, et illinc a rege, hinc a nobis prope circumsessae, fiduciam defensionis habere non possunt. Quod si integris membris suis ac viribus regnum id obtinebimus, praeterquam quod nobis securis ociofisque, vt semper antea et Turci impetus refringi, et res Christiana defendi poterit, licebit coniunctis viribus id quod Christianum nomen ab initio huius expeditionis sibi de nobis polliceri coepit, vltro bellum inferre, et dirae gentis nefandam superftitionem non solum ab Europa exterminare, verumetiam in Asiam persequi ac delere. Proponite nunc vobis ex parte altera regnum celeberrimum ac ditissimum, non solum vicinum vobis et foederatum, sed tutelam etiam et munimentum vestrum: addite ipsius in vos recentissmum beneficium, quod regi vestro sponte se subiecerit. Coniungite cum illo Italiam, Galliam, Hispaniam, Germaniam, Graeciam, reliquasque omnes prouincias Christiani nominis. Cogitate vobiscum, quot in illis nationes, populi, ciuitates, vrbes, oppida, quae publica, quae priuata ornamenta, quot delubra, quot sacra, quot sacerdotia, quae ciuicatum moenia, quae priuatorum aedificia, quam multi principes, ac reges maximi, quam innumerabiles illustresque virorum acfeminarum ordines, quae omnia cum rege vestro periclitentur. Ex parte vero altera sint non multae copiae militum, et mediocres
pecuniae vestrae, quas rex a vobis postulet, vt suam et eorum quae dixi omnium salutem libertatemque expediat. Nonne malitis sine spe aliqua milites ac pecunias tales perire, quam tot tamque insignes res atque homines in discrimine versari. Quod si non ad periculum aut iacturam expetuntur, sed ad societatem partae iam victoriae laudisquae tantae, quanta debetur tot regionum gentiumque ac ciuitatum seruatoribus, non videretur ex grauitate ac sapientia vestra, nunc tandem prope partam gloriam omittere, pro qua assequenda necessitatum vestrarum obliti, aliena tuenda vobis suscepistis, atque ideo in decernendo iterum atque iterum cogitare, velitisne non solum vos et vestra, sed vniuersam quoque rem Christianam in tuto collocare, stipendio ac supplemento exercitus minime multo, respectu magnitudinis gloriae, qua immortaliter celebtabimini, conseruata, cum regno de vobis benemerito, vniuersa Europa, et quae in ea sunt humanis diuinisque rebus omnibus, an per ignauiam et auaritiam discedendo ab expectatione de vobis excitata, cum rege vestros socios et foederatos in periculo suo nunc destituere, et mox tanquam publici Christiani nominis desertores ab omnibus alijs despecti ac derelicti, a vobis vero proditi ac desperati, cum potentissimo hoste, vitae ac libertatis vestrae dimicationem subire? Vbi ille obticuit, mittenda esse auxilia omnes quidem pari asseueratione censuerunt, sed quo numero, aut pecunia, aut miles mitteretur, ea fuit disceptatio. Erant enim qui vniuersas regni vires in expeditionem decernerent: et pacaca Hungaria, statim contra Turcum prodeundum dicerent, dum trepidus adhuc imparatusque haesitaret, exercitu a Belgrado, velut e naufragio ingentis tempestatis reducto. Caeteri negantes oportere regnum vacuum dimitti propter Tartaros et tumultuantem Lituaniam, milites et pecuniam definiebant, sed numero minime eodem: nam qui plurimum duodecim, qui minimum duo millia, submittenda dicebant. decretum tandem, vt ijs qui sponte vellent, sine fraude esset, ad regem priuatim proficisci, et vt publicitus 5000. militum cum annuo stipendio mitterentur. Eum numerum satis tunc regi ad pacandam Hungariam facile augeri posse, si alia necessitas ingruisset. Se vero haud minus exinde, quanquam regni virib. exhaustis, non securos solum ab externis interim certaminibus, verum etiam pacatos in omnes occasiones fore. Dum haec apud Hungaros Polonosque aguntur, regina interim Cascouiano reliquisque populis, qui vrbes suas ab initio intestinae dissensionis communiuerant in euentum, persuaserat vt praesidia sua contra Vladislaum admitterent, nec minus modo suppliciter rogando, modo maxima quaeque pollicendo, principum
Hungatorum animos aggressa, interdum etiam iurgamdo, quod immemores pristini decoris, quo dudum apud patrem, mox apud se et maritum suum refulsissent, vni Agriensi episcopo a Vladislao posthaberi paterentur, quasi aut nobilitas, aut recte facta illius tanti essent, vt prae illis solis et patriae communis amor, et omnium fides nihili ducenda, memoriaque benemeritorum negligenda et abolenda foret: quibus ita eos pellexerat, vt archiepiscopus et Ladislaus Gara cum plerisque alijs rursus ad se deficerent. Itaque communicatis consilijs, vt eodem tempore Vladislaum, quem suos in patriam dimisisse sciebant, diuersis locis anceps trepidatio circumsisteret, in id conueniunt. Quod regina copijs, quas ex Austria Morauiaque et Boemia exciuerat, destinatis, ad Cascouiam, illiusque appendices vrbes firmandas exercendasque illinc populationes in eos qui Vladislaum sequebantur, adauctoque praesidio in Iaurino, ipsa se in Strigonium reciperet, Ladislaus autem adiunctis sibi quoscunque ad deficiendum allicere potuisset, ex parte altera bellum excitaret: et si fortuna coepto suo affuisset, se ad laurinum cum reginae copijs coniungeret, vt Budam simul aut expugnarent, aut obsiderent. Impigre omnia vt conuenerant, transacta, et bello quidem quod per Boêmos Australesque conductitios ex Cascouia geri volebant, praefectus est Ioannes Giscra, acerrimi vir ingenij, ducumque illius temporis militaribus artibus et robore virium facile princeps: et vt bello optimus, ita in pace haud aspernandus. Reliquum autem quod fuit copiarum, regina Strigonij se continens, in laurinum submisit. Ladislaus igitur apud suos criminando indignandoque quod gratia quae vniuersis debebatur, vni tantum Agriensi episcopo referretur, non illius tantum modo opibus et auctoritate accitum coronatumque Vladislaum esse, plusque in id valuisse gratiam et auctoritatem plerunque aliorum, qui nobilitate ac fortunis, multisque priuatis ac publicis ornamentis longe ante illum eminerent. Si ad Agriensis nutum spectandum, si ab illius voluntate dependendum, frustra peregrinum regem accersitum, potuisse sine sumtu, sine tanca molitione domi vltro ad eum summam rerum deferri. Quid cuitatum in posthumo, nifi curatorum inter pares dispar-licentia et auctoritas? Quam si vtique, tolerare oporteret, multo esse officiosius, id fieri in gratiam aui patrisque posthumi, quam pro augenda nobilitandaque re Polonica. Sed et plura eiusmodi ad inuidiam regis Agriensisque saepe ac multum vulgo iactando attraxit ad defectionem secum pene vniuersam eam regni partem, quae Dalmatia continetur, tanto populorum consensu, quod in paucis diebus prope iustum exercitum in armis
habuit. Vladislaum tot vndique oborta discrimina minime sane pro rerum difficultate conturbauere, sed consilio singula dimetiens, dum ex Polonia pecunia milesque adueniret, dum vires contraheret, quibus in omnes partes hosti par occurreret, instituit motus in quibus minus periculi apparebat, in praesens artib. elidere, viresque illuc conuertere, vnde magis discrimen, si negligeretur, affore sentiebat. Itaque belli quod a Cascouia ostendebatur, quia confici cum voluisset, admotis ex parte altera Polonis in arbitrio suo sicum credebat. Interea substinendi curam Ioanni Pereno praefecto Chesmarchi delegauit, assignato ei milite, qui in opportuna praesidia distribueretur. Ipse ne cui se absente nouandarum rerum occasionem faceret, propter copias reginae quae in propinquo erant, simul ad omnes suorum opportunitates velut in medio intentus esset, Budae se continuit. Aduersus autem Ladislaum, in cuius conatu propere coercendo antequam aut dux imperio, aut tumultuaria turba militatibus obsequijs assuesceret, rerum omnium summam plane verti constabat. Misit Hunniadianum, quem praeter singularem peritiam rerum bellicarum manu etiam strenuum, ac sermone mone promtum sciebat, ad eaque accedere naturalem quandam dexteritatem conciliandis sibi animis hominum populorumque studijs promerendis, vt de concordia prius ageret, auctorque illius fieret, si forte citra ferri discrimen cum suis Ladislaus ab instituto se retrahi permitteret. Caeterum vt si parum persuadendo proficeret, vires adhibere posset, adiunxit illi Nicolaum Fristarchi, et ad milites qui sub vtroque militabant, adiecit curiales suos, et quicquid copiarum Iaurinum ad id locorum magis infestauerat, quam obsedisset, profectus Hunni: dianus ac si omnia infesta circa essent, composito agmine itinetibusque exploratis ingrediebatur edicto suis proposito, quod quandiu ab aduersa mparte spes tota reconciliationis non excluderetur, quisque praeda populationibusque abstinendo sedulo opetam daret, vt beneficio ad concordiam potius quam vi ad certamen gentis suae homines prouocaret. Non amplius iam 5000. passuum aberat ab oppido Batta, penes quod Ladislaus se cum suis receperat. dum vero impensius circumiens vniuersos et singulos monendo hortandoque dextra laeuaque, nec minus a fronte et a tergo aciem firmauit, ne quid per occasionem ex diuerso committeretur, quod pacis consilia in irritum verteret: tandem haud amplius quam, mille pass. ab hoste se muniuit in loco vnde castra opposita minime conspici possent: veritus humanorum affectuum lubricum, prospectu suae gentis militum animos remolliturum. Misit deinde qui accepta dataque fide Ladislaum ad colloquiam inuitarent, designato loco in
quo pariter conuenirent. Ea postulatio negligenter audita, superbeque responsum, eo ventum esse, vbi gladio, non lingua decertandum, satis intellectum antequam arma induerent, quid sibi, quid regno expediret. Si nihil vltra quam eos alloquendos destinasset, inanem laborem regem assumsisse. Ea prout referebantur, prolatis ad concionem nuncijs, Hunnia dianus recitari fecit. Et subinde intulit maluisse se laudem promereri reconciliatarum voluntatum publicae saluti, quam reportare victoriam de hominibus ad interitum patriae obstinatis: nunc quando non facinoris, ad quod accincti starent, conscientia, non peticlitantis patriae discrimine, non Dei, non hominum verecundia, commouerentur, stringendum esse gladium, et salutem patriae ferro expediendam. Non aduersus suae gentis homines, sed contra immanes parricidas (nec enim corpora, vestitum, ora, habitu, suos ab hoste secernere, sed mentes, consilia, facta, dictaque omnia in illis non hostilia modo, sed etiam parricidalia essent) ac proinde cauerent omnes et singuli, vbi ad manum venissent, ne hebetarentur animi, et pugnandi ardor refrigesceret aspectu patrij habitus, atque habitudinis in hominibus equisque. vestimenta tantummodo et arma Hungarica apud illos esse, caetera omnia minime a saeuissimo hoste differre. Sed et plerunque animis aequioribus aduersus externos impetus prodeundum. Iustas belli caussas mulcas subesse posse et eorum qui pro imperio et gloriadecertarent, cupiditates longe tolerabiliores. Agi enim tunc non de interitu, sed de maiestate populorum, illos non solum sine iusta caussa, sed contra etiam fidem et iusiurandum suum, non ad augendam dignitatem, sed ad exterminandum funditus ac delendum nomen gentis suae arma sumsisse. Quanto igitur odio stringendum ferrum putarent aduersus eos qui temeritatem paucorum secuti, non oppugnatum, sed euersum carissimam patriam per cupiditatem atque ambitionem venirent, tanto in aciem prodirent ad eripiendam ex vltimo discrimine patriam. Indicandumque sceleratis hominibus, Deum perfidiae vltorem esse, fidem denique publice ac priuatim Vladislao datam pro salute regni, perfidorum sanguine stabiliendam, haud magni conatus eam rem fore. tumultuariam ac semiermem turbam ex diuerso stare, non ducibus, non ordinibus assuetam, nec quicquam aliud in praelium afferentem, quam malae caussae conscientiam. Si interrogarentur quid armis peterent, non habituros quid responderent. eadem qua quodsilijssent temeritate, ad primum statim congressum, fugam omnes molituros. productis subinde copijs instructisque, in hostem aciem direxit. Nec Ladislaus certamen detrectauit, sed eadem ferocia qua prius
legatis responderat, castris egressus, sequentes se suos, vt quisque primum se offerebat, ita eum in ordinem collocabat, magis temere tumultuantium more, quam ex instituto militari. Itaque armorum quidem genus par vtrunque erat, ordo vero et disciplina longe dispar. In altera enim acie omnia instructa prouisaque non ad pugnam modo, sed ad subitos etiam fortunae casus. In altera nulla fere species militaris disciplinae. Caeterum hos ira, illos conscientia stimulante, magno vtrinque ardore concursum. Et a principio quidem aliquandiu ancipiti fortuna pugnatum, accurrentibus vbique ducibus, et suos per omnia spei metusque extrema cohortantibus. Sed cum seruatis ordinibus recentes fessis, integri saucijs, ab Hunniadiano vbique substituerentur, Ladisladiani aliquando extracto certamine, cum sine intermissione pugnarent, vulneribus et lassitudine confecti, tandem referre pedem sensim coepere. Quod anim aduertens Hunniadianus, Nicolao, quem ad fortuitos casus in subsidijs locauerat, ugnum dedit, et totis viribus adortus, iam tum nutantem aciem, vtpote collectorum temere, nec castra, nec ducem satis noscitantium, quibusque tam ignotum vincendi decus, quam fugiendi flagitium esset, in fugam vertit. Multi et in praelio et in fuga caesi, inter quos plerique auctoritate atque opibus insignes, sed nec pauciores aut inter fugiendum aut in castris capti. Ladislaus vero multis in locis effusam suorum fugam cohibere frustra conatus, tandem cum paucis elapsus, cum magis quae vitanda essent, quam quibus fideret, animo succurrerent, nullibi prius se credere ausus est, quam Strigonium ad reginam magnis obliquisque itineribus peruenit. Hun niadianus vero re bene gesta, tetro qua venarat, ad Vladislaum cum captitus et praeda redijt. Ille captiuos haud sane duriter increpitos, fideique et iurisiurandi ad monitos, praeterea cognationis quae propter communia vetustae originis primordia inter Polonos Croatiaeque et Dalmatiae cultores esset, quasi contra sanguinem suum arma sumsissent, in custodiam tradi edixit, deinde ad laudes et munera, quib. Hunniadianum Nicolaumque affecit, dignitatem etiam adiecit, declarato vtroque Transsyluaniae duce. Caeterum quia in Hunniadiano maior eminebat indoles ad res bellicas, ea potissimum oppida quae Turcis obiecta erant, illi commisit, et copiarum quantum res tunc sinebat, assignauit; vt non solum sua defendere, sed per occasionem etiam fines hostium transcendere, atque operaeprecium facere posset, quod postea saepissime fecit. Et Turcis quidem magnum de se terrorem incussit, apud suos vero ingentem spem excitauit. Multa tum prudenter, tum feliciter ab Vladislao constituta. Eum autem virum ad id negotium
diuinitus delegisse, euentus tandem indicauit, vt esset qui rem Christianam prolapsuram sustineret. Post paucos dies captiui omnes liberaliter dimissi, plerique etiam viatico alijsque rebus necessarijs adiuti, qui grato animo fidelem subinde operam regi in multis actionibus praestitere. Cumque pollicerentur ex ea parte, ad qui acie debellatum fuerat, reconciliaturos se Vladislao quoscunque victoria non attraxisset, missi sunt cum primoribus eorum Nicolaus Lassonianus et Sanoceus, vt ciuitates vna circuirent, et populorum animos a regina auertendo, ad Vladislaum acclinarent, breui fere omnibus persuasum, non alia re magis quam repetitione communium inter se primordiorum atque sanguinis. Nec solum fides, sed pecunia etiam impetrata in stipendium militibus, quos ad reprimendos conatus Giscrae conducendos apparebat. Non enim aeque feliciter ex parte illa res gerebatur a Ioanne Pereno, quippe quod Giscra per occasionem magnas plerunque praedasabigebat, Scepusiensemque agrum ferro et igne prope ad vastitatem mulctauerat: nonnulla praeterea oppida interceperat, et diripuerat. Inter quae Emperiascium, Scharuscium, Clistium, quod aliquandiu obsessum, per cuniculos tandem expugnauerat. Id oppidum in monte situm velut specula Cascouiae imminet. Et pleraeque illinc clades ad id locorum illatae Giscranis, dum aut praedatum proficiscerentur, aut praedas abducentes, in Cascouiam se reciperent. Non deerat tamen opportunitatibus suorum Ioannes Perenus, et aut per insidias hostium carpebat copias, aut in aperto illis occurrens, et particularia certamina committens, pro varietate locotum et fortunae interdum victor, interdum etiam victus abibat. Nec segnius aut infrequentius quam Giscra in hostilem agrum praedatum incurrebat. Caeterum cum per omnia tentamenta ageret de recuperandis amissis oppidis, nullibi fortuna affuit, circumactusque est annus irritis conatibus. Regina autem vbi omnes preces adhortationesque consumsit, suadendo Ladislao, quod arma rursus indueret, quia non esset viri non saepius fortunam aggredi, et frustrata spe semel statim animos submittere, nullibi saepius euentu variari quam in bello, vbi minima quaeque dictu, maxima momenta excitare solerent: tandem agebat vt instaurando exercitu pecunias sibi crederet. Sed neque illis impetratis, in laurinum ad suos perrexit: nec multo post cum renunciaretur, Boemos de praeficiendo sibi rege agitare, vt in fide posthumi ac sua eos retineret, in Austriam commigrauit. Quo cum eam Ladislaus sequeretur, a Frederico captus est: habitusque in custodia, donec petentibus id impensius Hungaris, rex eum redemit, quanti Fredericus
aestimauit. Interea subsidia ex Polonia petita, ab Vladislao numero et apparatu insigni aduenerant. Itaque principio insequentis anni licet annona grauiter laboraretur, hyemsque perniciose rigeret, tamen quia festinabat animus ad pacandum regnum vndique, Vladislaus Cascouiam versus e Buda mouit, cui cum multo inferior multitudine ac robore copiarum Giscra esset, nullibi ausus occurrere, intra muros se continebat. Itaque oppidis quae priori anno vel defecerant, vel intercepta fuerant, haud difficili conatu in potestatem redactis, instituerat rex proficisci expugnatum Cascouiam, caeterasque subinde vrbes, quae a praesidijs reginae tenebantur, vt si quid postea innouaretur a Turco, paribus illi viribus posset occurrere. Sed vetiti Hungari, locorum propinquitatem praebituram regi occasionem transcendendi in Poloniam, vulgata fama quod regina de pace cogitaret, quasi temeratium foret bello ea quaerere, quae per concordiam facilius consequi possent, Budam reuerti persuasere, dimissa illic copiarum parte, ad belli reliquias persequendas. Ab initio cum vulgaretur regia expeditio, timuerat Fredericus, ne expugnatis vndique reginae praesidijs, et recepta in ditionem omni Hungaria, bellum mox in Austriam a rege transferretur, propter sacram coronam, quam apud se depositam a regina seruabat: ferturque de illa restituenda secum agitasse. Sed cum audisset postea dimitti exercitum, remque non per regem, sed per vicarios gerendam ad Cascouiam, recreatus eiusmodi cogitatione, supersedit. Simul et regina demissos animos extulit rursus: et cum antea pacis mentionem vtique non aspernaretur, superbe respondit optimatum nuncijs, qui de concordia tractaturi ad illam perrexerant. Sed et pestis quae in regno grassambatur, praesertim Budae, vbi eius mali vis adeo saeuiebat, contactu et curatione aegrorum vulgante morbos, vt quotidiana tantum funera oculis, desperatio vero et mors omnium animis obuersaretur, faciebat illi spem tantisper fore otium a bellicis actionibus, dum commode praeparare posset ea quae ipsa ex vsu ad partium suarum vires instaurandas arbitrabatur. Vladislaus tamen vbi a regina pacem sperni percepit, nihilo segnius edixit, quod Cascouia oppugnaretur, Ioannemque cui a galero cognomen fuit, cum non exigua peditum atque equitum manu misit, vt se coniungeret cum praefecto Chesmarchi, et communicatis viribus et consilijs, Giscram subinde quocunque se recepislet, aut exturbarent aut obsiderent. Giscra vero cum ciuitates quae a regina stabant, regia vectigalia volentes, iam pridem penderent sibi, et percuteretur moneta in Cremnicia, sub titulo et nomine posthumi, nouas copias ex Boemia conductas veterib. suis adiecerat, non tamen
regio exercitui adeo par erat, vt occurrendi in aperto viribus fideret, sed in omnes occasiones Cascouiae intentus expectabat videre quo se potissimum regij conuerterent. Inclinata itaque illuc tota belli mole, summa vi vtrinque oppugnabatur, et defendebatur. Et ab initio quidem eruptiones crebrae siebant ab Giscranis, committebanturque particulares pugnae, in quibus ex vtraque parte multi cadebant. Sed non tam facile oppidanis quam regijs erat interfectorum supplementa substituere. Itaque cum numerus apud eos indies carperetur, appareretque haud satis virium tuendis moenijs, tandem in vltimo discrimine affuturum, raro admodum et non nisi magna suadente occasione, Giscra cum suis erumpebat. Ad expugnandam igitur vrbem necessitatibus humanis regij animum adiecere, ductisque operibus, et munitionibus circum firmatis inclusos pene ociose obsidebant. Maior eratintus hominum numerus, quam pro annonae copia. Itaque congestis inpublicum omnibus quae esui forent, praefecti sunt duo ex praesidiarijs, et duo item ciues, qui cibaria in singula capita, quantum sustentandae naturae satis videbatur, quotidie expenderent. Contrahebaturque mensurae modus indies, quo plus temporis et minus alimentorum superesse apparebat, donec cogente fame, nec ab immundis quidem animalibus abstinebatur, intolerabile suapte natura malum etiam desperatio augebat, quod non occurrebat vnde affuturam opem aliquam sibi pollicerentur. Itaque cum manasset murmur, oppidanos de traditione agitare, varia erant praesidiatiorum consilia: idque tantummodo remorabatur fugam, quod impeditior apparebat, quam vt tuto possent euadere. Quae cum ignorarentur a regijs diuturnae obsidionis taedio affectis, vrgente iam hyeme sine commeatu elabi ab exercitu, coeptum est. Et in ipsius victoriae aditu obsidio paulatim dissoluebatur, praeterquam quod alia Boêmorum praesidia, quae in ciuitatibus complicibus erant, crebris incursionibus omnia circumuicina infestabant, vt regios ab obsidione ad tuendos suos auerterent. Nunciabaturque Chesinarchum oppidum non solum parum strenue defendi ab illorum incursionibus, verumetiam defectionis spectare consilia. Itaque cum dux regius videret etiam iniussu suo militem elapsurum, vt saltem in fide Chesmarchum retineret, dissoluta Cascouiae obsidione, illuc propere mouit. Sed id quoque irritum fuit. nam pridie quam eo peruenisset, Boemi admissi per proditionem oppidum occupauerant. Caeterum ersi praesidij caput Nicolaus Perenus, in primo tumultu cum plerisque ex suis trepide ex Chesmarcho effugerat, tamen retinentibus qui manserant praesidiarijs nonnullas turres, cum appareret, si affuisset auxilium, facile
posse oppidum recuperari, forte ita euenit, vt Podolinum peruenirent nouae copiae, quae a Polonis regi submittebantur, ducibus Laurentio Zaramba, et Nicolao Stora, quae cum a regijs per internuncios ad Chesmarchum implorarentur, neque dubia res videretur, quin excludere Boemos illinc possent, petitam tamen ab se opem negauerunt, seu timentes iter subinde suum impeditius reddere, si Boemos prouocassent: seu quia priusquam ad regem, quo missi erant, peruenissent, minime aequum videbatur, aliquo se bellico negotio implicare. Itaque petitione suorum contemta, neminem lacessentes, inuicemque ipsi ab omnibus inuiolati Budam peruenere. Capto Chesmarcho, bellum ab ea parte conuersum est in Podolinum, vbi regij praesidij caput Nicolaus Comorocensis, et vtrinque per omnes conatus artesque bellicas res gerebatur. Ex parte vero altera regina sibi victoriae suorum famam accepit, dissolutamque ad Cascouiam obsidionem, et ipsa elata ad Posonium mouit, quae ciuitas in fide ipsius perseuerabat. Etsi Vladislai praesidium teneret arcem, praefecto Stephano Rosgonio, quem subito obsidere coepit, fauentibus ciuibus, expugnationemque admirantibus. Sed cum neque aequum videretur, in suos praedas exercere, neque si id factum foret, pro ciuili ac militari multitudine suffecturum commeatum appareret, populatores in Tarnouiensem agrum immittebat, indeque omnis generis quotidianae praedae aduehebantur, simul vt commode in Presburgo alerentur omnes, simul vt Tarnouienses suarum rerum cladibus adacti a rege deficerent. Quae omnia Rosgonius per occasionem elapsus Budam, regi exposuit, simulque indicauit quo in discrimine res foret, nisi subito frumentum milesque et apparatus reliquus aut propulsandae aut sustinendae obsidioni necessarius in arcem mitteretur. Eum securo animo rex esse iussit, omnia in tempore affutura, ipse quam ocyssime ad praesidium reuerteretur. Nec mora, Andream Tanzinensem cum valida Polonorum Hungarorumque manu Tarnouiam misit, simul suos tuitum ab incursionibus hostilibus, simul Presburgensem agrum vicissim populatum, et vt obsessis inferret per occasionem opem necessatiam, edixit. Ille impigre mandata exequens, frumento ac milite tum machinis missilibusque varij generis in arcem submissis, illius potiundae spem omnem reginae videbatur ademisse, sed et crebris populationibus quicquid erat agri Presburgensis adeo mulctauit, vt verius obsessos quam obsidentes se sentirent. Crebra inter arcendas populationes vtrinque certamina serebantur, cadebantque ex vtraque parte multi, donec actos in insidias hostes Andreas tam ingenti clade afflixit, vt parum abfuerit quin vrbs quoque per tumultum,
dum prosequitur victoriam, ab ipso caperetur. Ea strages reginalibus finem excurrendi fecit: fossa itaque et muro subinde se tuentes, oppugnandae arcis consilia ex integro per omnes artes machinationesque quotidie solertius agitabant. Sub anni finem aegerrime omnino nuttiebantur, necessitasque et desperatio prope intolerabili impetu rem geri cogebant. Igitur coaedificatis turribus ambulatorijs, omni genere missilium regios a defensione prohibebant, et muro, quem crebris tormentorum ictibus die noctuque impetebant, locis aliquot detruncato ac diruto, nitebantur summa vi, aut per ruinas, aut admotis scalis partem aliquam arcis occupare. Nec ad extremum regij tam acres in se conatus sustinuissent, nisi audito suorum periculo, in ipso rigore hyemis rex ex Buda accurrisset cum egregia vtriusque gentis manu. eius aduentu et suorum animi erecti, et regina adeo consternata, vt copiarum parte illic relicta, clam cum caeteris Viennam se receperit. Rex immisso in arcem subsidio, tentauit vrbem si forte in potestatem redigere posset. Tandem cum diu continuata obsidio intus et extra omnia consumsisset, appareretque in difficiliori anni tempestate non minus discriminis a caeli ac terrae rigore, quam ab hoste affuturum, tumultuario opere instaurauit quicquid munitionum hostis circa arcem labefactauerat, moxque in Budam redijt. Eodem tempore Poloni, voluntaria manus, nulloque stipendio publico adiuta, duce Petro Odronosano in Hungariam transcensuri, arcebantur a Boemis, qui angustias in montium iugis occupauerant. Itaque illi die frigidissima cum lenta, sed iugi pluuia caliginosa, atque obid minime suspecta, praemissis impigris robustisque quibusque iuuenibus, a quibus resistentes, si qui forte affuissent, obtruncarentur, per solutas Boemorum custodias, nemine omnino aduersante, saltum superauêre. Mox cum adorti essent expugnare Capustanum, quod oppidum non longe situm est a Baradino, accersente eos rege, statim, vt par erat, omisso incepto, Budam se receperunt, non sine laude atque admiratione Hungarorum, et quod multi, et quod opulenter instructi, sed in primis quod indefessi opitulando regi suo viderentur. Vladislaus vbi omnes et singulos pro cuiusque dignitate ac meritis laudando bene de se sperare iussit, Cascouiam misit oppugnatum, ex quo oppido frequentes et magnae clades in ea regione quotidie inferebantur, perseuerantibus in fide regis, Poloni commissum sibi negocium breui absoluerunt: et vt caeteris qui in praesidijs erant, trepidatio incuteretur, Boemos qui in manus venerant, ad vnum omnes trucidauere. Interea nunciatur, Tartaros praedabundos in Podoliam incursuros, itaque Vladislaus, qui
post reginae fugam satis ab ea parte omnia tuta arbitrabatur, bellum vero, quod Gisera inferebat, a regionis indigenis strenue propulsari videret, ne defensoribus vacuam barbarorum in cursus Poloniam inuenirent, Odronosanum cum suis retro in patriam dimisit, quibus honoris gratia deducendis ad regni fines, nonnullos proceres Hungaros adiecit. Cum itaque Agriam peruenissent, liberaliterque ab episcopo accepti, licentius quam ratio temporis et vicini hostis solertia patiebatur, conuiuijs hilaritatique indulgerent, seu quia numero ac virib. fidentes, periculum contemnebant, seu quia secundis rebus negligentia familiatior est, quam aduersis. Telephus qui per id tempus praesidij caput erat in Cascouia, ratus bene gerendae rei oblatam sibi occasionem, cum manu expedita profectus, concitatissimo gradu per silentium noctis illuc se recepit. Cumque omnes custodias velut in media pace solutas inuenisset, ab ea parte qua facilius ac tutius fieri posse arbitrabatur, murum nullo nusquam obsistente transcendit, excitatoque deinde ad terrorem nonnullis in locis incendio, canentibus signis, et velut in capta vrbe clamore sublato, inermes sopitosque adoritur. Et primo statim impetu domos quamplures, et Polonorum fere omnes currus tumultuarie diripit. Cumque hostes inter clamorem, caedem, populationem, ignem, trepidi ac semisomnes vix arma expedirent, cum ingenti praeda caeterarum rerum, sed et iumentorum atque hominum, retro abijt. Hungari vero ac Poloni tandem somno et trepidatione discussa, cum simul armati conuenissent, nec difficile videretur fugientem hostem assequi, et abactam praedam recuperare, cursu effusissimo aegre propter impedimenta et lassitudinem properantes insequuntur. Itaque prius multo quam inclinare Sol coeperat in occasum, cum instans a tergo exaudiretur hominum simul et equorum fremitus, Telephus, qui suos nocturni itineris celeritate ac labore fatigatos sciret, tum praeda onustos atque impeditos, desperata fuga ad vires se conuertit, et in quo, propterea quod Leopoliensis Palatinus erat, plurimum reponebat, seu redimi cogeretur, seu permutatio captiuorum aliquando fieri contingeret, Petrum Odronosanum, quem cum alijs captum abducebat, familiari cuidam suo, Soloma nuncupato, cuius fidem satis, vt arbitrabatur, cognitam perspectamque habebat, in propinquum oppidum perducendum custodiendumque commisit. Nec mora, vltima experienda percipiens, impedimentis ad viam praemissis, suos monet: Qui a tergo instarent, tumultuariam manum esse, inermes, incompositos, et adhuc inopinatae noctis praeteritae pauore fluctuantes, ac trepidos, nonnullos etiam saucios debilitatosque. Quibus cum tuendis se domi vires atque
animi defuissent, temere postea prosiliendo arma cepissent, quasi facilius foret in aperto campo res suas pugnando recuperare, quam fuisset clausas intra vrbem parietibus tueri. Quicquid aut periculi fuerat, aut laboris, iam esse exhaustum, et celeriter eundo et inopinantes inuadendo praedam esse in manibus, quamvtique multo facilius foret inter pares vires defendere, quam fuisset rapere. Sed et multos ex hostibus teneri vinctos, et eosdem magis strenuos, quos non somnus, non metus, non subitarius tumultus a conserenda manu auertisset: qui supererant, vino adhuc somnoque graues aut vulneribus afflictos esse, regendisque tantummodo equis vix satis aut virium aut animi habere. Quod etiamsi paria essent caetera, inter tam dispari caussa pugnantes, fortiores esse debere, qui sine spe veniae de vita dimicarent, quam illos quos modicae abactae praedae dolor armauisset. Meminissent eorum quae in suae gentis praesidiarios paucis ante diebus ad Cascouiam foede ac crudeliter commissa fuerant, adniterenturque pugnando acriter virorum fortium exitu vitam relinquere potius, quam se capi paterentur per ignauiam et trepidationem, vt veluti pecora per ludibrium postea trucidarentur. Quo maiori impetu in hostem ferrentur, eo minori discrimine partam praedam retenturos, multoque incolumiores abituros. Superuenerant iam hostes, itaque conuersus in eos Boemus, magnis animis ac viribus impetum, quo in se ferebantur, excepit, propulsatque tam acriter, vt neque in equis, neque in hominibus praeteriti laboris lassitudo appareret. Suggerebat vires cum veniae desperatio, tum retinendae praedae cupiditas. Polonos autem et Hungaros non iactura solum suarum rerum, sed verecundia etiam stimulabat, turpiter se deprehensos putantes, et a paucioribus inter vinum somnumque rebus suis exutos, vnicamque esse illius abolendae maculae rationem, si vincerent. Pugnatum igitur aliquandiu ancipiti Marte. Cumque vtrinque multi et vulnerarentur, et caderent, tandem lassitudo peruicit, vt Telephini loco cederent, in fugamque verterentur, in qua multi trucidati, multi equorum pedibus obtriti, praeda omnis recuperata. Telephus autem cum plerisque Australibus Boemisque viuus in potestatem venit, ductusque est Agriam, et custodiae traditus: at Soloma suorum fortunae ignarus, et commissi sibi Odronosani cura sollicitus, vt quam celerrime se in tutum reciperet, Nicolai Zuderis, quae proxima erat, arcem petijt. Is paulo ante ad reginam defecerat, itaque putans oblatam sibi occasionem reconciliandi se Vladislao, cuius auctoritati et rebus post reginae in Austriam commigrationem videbat plurimum accessisse, captiuum, quem propter generis nobilitatem
auctoritatemque inter suos non iniuria magnifacien dum putabat, paulo post Budam perduxit ad regem, atque eo munere defectionis veniam impetrauit. In tam praecipiti et diuersa fortunae commutatione, nox, casus, trepidatio, impetus, multa tulit autinusitato genere mortis, aut rapiendi obsistendique conatu, varie memorabilia. Inter quae id vt maxime literis prodendum, ita etiam maxime miserabile. Ex media sorte populi, forma et iuuenta florens Agriensis, suae conditionis atque aetatis iuuenculam perdite amabat, mutuoque felici sorte amabatur Consueuerat vero seruatis occasionibus se ad eam noctu recipere, desideriumque suum non tam fructu amoris satiare, quam nouis semper alimentis augere. Cum itaque direptio ciuitatis apud amores suos ipsum deprehendisset, ratus forsan discurrentium ad praedam atque caedem tumultum esse ebriorum, propterea quod largius quam sobrios deceret, pridie vino indulgeri viderat, non statim ad primum clamorem exilijt: deinde cum non solum clamor et strepitus armatorum augeretur, sed mulierum quoque eiulatio, puerorumque vndique ploratus maior quam pro compotantium rixa et iurgio discriminis aut mali grauioris trepidationem incuteret, quo euocabat conturbatio, proripere se voluit, sed retinente amica, et nerecta properaret, admonente, ne si domesticos quoque alios idem tumultus exciuisset, casu in eorum aliquem ageretur, per fenestram in vestibulum domus se dimisit. Quem vt foras emitteret, illa ex diuerso per scalas propere subsecuta, ostium reserauit. Cum superuenissent iam hostes ex parte altera, mox foribus demolitis irruperunt. Egredientem igitur armati gladijs vulneribusque excipiunt, eo etiam acrius, quod ipse cum ferro intrepide per totam trepidationem stricto prosilierat, non tamen statim concidit, etsi multis magnisque vulneribus petitus: sed acriter se defendens, duos prius obtruncauit. Ibi mulier dolore ac desperatione plusquam viriliter elata, statuens nolle amanti suo superuiuere, viribus quantas amor iraque et desperatio dabat, vni ex militibus, qui exanime corpus circumstabat, gladium extorsit, furioseque insultans, antequam cohiberi posset, plerosque vulnerauit, viris ex diuerso turpe ducentibus, si ferro cum femina decertarent. Tandem comprehensa, vbi ferociae, qua concita debacchabatur, stimulum indicauit, gladio quem vltura amantem arripuerat, pectus suum transfodit. Et vt super cadauer vita sibi carius occumberet, in partem in qua iacebat, se praecipitem dedit, tanta militarium animorum admiratione, quod caeteris commilitonibus, cum praeda discedentibus, illi quos ad eam domum fortuna congregauerat, vacui et mirabundi pene in manibus hostium remanserunt.
Similem ac Telephus casum perpessi sunt eisdem diebus Caica et Comorocensis, quorum ille Brosonitiam, hic Podolinum praesidio tenebat. Nam cum explorando comperissent oppidum Emperiascium negligenter asseruari, vacuumque esse defensoribus, eductis secum ex praesidiarijs quibus praeerant fortibus expeditisque quibusque militibus, quam occultissime silentio noctis illuc se receperunt, scalisque muro admotis, velut in suas munitiones, nemine repugnante, in oppidum penetrauêre. Nec mora, vbi clamor primum, deinde caedes, non tam excitasset hostem, quam sensibus alienatum, nec ad arma discurrere, nec prouidere quicquam sineret, quasi per otium et licentiam omnis generis praeda suos onerauere. forte die praecedenti 50. Boemi profecturi ad Giscram copias congregantem, vt Richnonam obsideret, substiterant in Emperiascio ab ijs, vt fit in re trepida, dum saluti quisque suae, non quo debet, sed quo maxime potest, modo consulit, turris quae egregie munita erat, dum Poloni oppidum diripiunt, occupata strenue defendebatur. Itaque cum eius expugnatio difficilis appareret, timerentque Poloni Giscram, qui in propinquo erat, cum exercitu suis accursurum, nec suffecturos se putarent tuendo oppido, quod non totum haberent in potestate, contenti praeda, retro qua venerant, abiêre. Non segnius quam cogitauerant, Giscra, vbi ad eum suorum clades perlata est, praeparato instructoque iam pridem milite, illuc accurrit, ex improuiso, vt assolet, victores oppressurus in negligentia hilaritatis rei bene gestae. Caeterum cognita festinatione qua retro praedam agebant, breui a tergo eos assecutus, non solum quia superior copiarum numero, sed etiam quia sui recentes atque integri, facile omnes fudit, fugauitque. Nec obluctatio caedesve fuit. nam fessi ac praedae onere laborantes Poloni, vix primum clamorem hostis sustinuere. Capti Calca et Comorocensis, cum paucis alijs, quos subita fuga eripere ab hostium manibus minime potuit. Giscra vero, vt erat dux belli acer, victoriam sequens, ad Broconitiam castra mouit: capto enim a se praesidij illius capite, subitae illius deditionis spem non frustra conceperat, sed cum inuenisset oppidanos ad se tuendum paratiores quam crediderat, cum suis abiturus, re minime tentata apparebat: verum aut casu, aut humana fraude in altera arce (nam illic duae sunt) incendium exortum compulit defensores ad alteram confugere. Moxque, ne quid tale illic in ea quoque contingeret, imperium hostis pene vltro suscepêre. Quo ex euentu visum est, fortunam iusta lance partis vtriusque gaudium et moerorem adaequare eodem tempore voluisse. Polosni deinde nouum praesidium submisere in Podolium et Luboliam.
Giscra vero ab ea victoria oppug natum Richnonam profectus, ex omnibus ciuitatibus quae posthumo fauebant, exciuit auxilia, et cum Poloni repugnarent, moeniaque acriter defenderent, obsidione expugnaturus circumfudit exercitum, murosque tormentis ac machinis admotis quassare coepit, et diruere. Sed quicquid interdiu solo aequabatur, nocte opere tumultuario instaurabant obfessi, distractaque est in menses aliquot oppugnatio. Tandem cum vrgerent humanae necessitates non minus quam hostis, nec quicquam aliud necessariam deditionem remoraretur, quam quod Agriensis episcopus affuturus cum auxilio ferebatur, cessante illo diutius quam aut fames, aut iam impigra expugnatio ferri posset, pacti vt cum armis rebusque alijs suis incolumes abirent, vacuam arcem tradidere. fides Polonis seruata. post quorum deditionem illico Agriensis cum exercitu superuenit, et se non procul ab Giscra communiuit, quasi mox totis viribus decertaturus. Sed licet per occasiones vterque alter alterius copias plerunque carperent, a generali tamen pugna conferendisque signis abstinebatur. Nam et Giscra felicitatem aliquot annorum vnius diei fortunae committere nolebat. Et Agriensis haudquaquam suis fidens, quod maiori ex parte tumultuaria manus et militaris disciplinae rudis, tutius arbitrabatur cunctando in locis iam pridem fessis diuturna obsidione redigere hostem ad inopiam rerum omnium, quam vires experiri. Itaque cum neque lenius neque serius quam sperauerat Agriensis, Giscra et sui, penuria alimentorum premi inciperent, futurumque plane constaret, vt aut nullo modo, aut non nisi cum summo discrimine perseuerare in eo loco possent, nulla insigni pugna commissa, rediere in Cascouiam. Nec multo post coeptum est inter Giscram et Agriensem agi de concordia: multisque hincinde variatum prius conditionibus, tandem coniuncta Giscrae per matrimonium episcopi nepte, non solum pax sed affinitas etiam inter eos inita est. Id bonane fide factum fuerit, vulgo addubitatum, tum quod reginae, vt oportuit, approbatio subinde non accessit, tum quod relaxandis vtrinque captiuis, fidem Boemi violauere. Caeteris enim ad suos dimissis, Caicam et Comorocensem, de quorum etiam libertate transactum in pace fuerat, retinuere. Sed et post concordiam Giscra intercepit oppidum quod in Scepusio a socero suo tenebatur, praedasque et captiuos ex illis qui regi fauebant, per occasiones atque insidias abigere perseuerauit. Disceptabatur per id tempus de sacrorum generali antistite a Christianis, et erant qui Eugenium in Italia a collegio cardinalium electum, et qui Felicem in Germania, quem Basiliense concilium designauerat, pro summo
pontifice comprobarent, sequerenturque. Multi etiam principes, regesque et nationes, inter quas Hungari et Poloni, tam ancipitis controuersiae finem expectantes, sententiam suam dissimulabant, ceremonias interim ritusque quales a maioribus suis acceperant, religiose obeundis sacris continuando. Cum itaque non solum eos qui ex diuerso stabant, sed etiam qui ambigua deliberatione suspensi, et studia sua occultantes, neutrum alteri praeferebant, tam Felix quam Eugenius diuersis artibus sollicitaret, sibique acclinare niteretur, ab vtroque legatio diuersa eodem tempore venit ad regem. Et Felix quidem fretus vinculo sanguinis, quo Tridentinus episcopus Alexander a ducibus Massouiae oriundus, Vladislao coniunctus erat, illum iam pridem a se cardinalem designatum potissime idoneum duxerat, cui partes suas committeret, vt si parum caussa valuisset, propter propinquitatem saltem non aspernaretur. Ab Eugenio autem venerat Iulianus Caesarinus etiam cardinalis, et hic quidem vrbem Romam non solum diuinitus electum locum, sed Petri et Pauli, aliorumque innumerabilium religionis fundatorum sanguine consecratum, in quo crearetur praesideretque maximus pontificum, sacrosanctum cardinalium collegium, legitimam iugemque successionem, tum de more habitam, et ab illis quorum res esset, electionem: praeterea totius Italiae consensum, et Graecorum voluntatem iudiciumque pro Eugenio allegabat. Nihil aliud ex parte altera esse dicens, praeter tumultum perditorum quorundam, quos fortunis suis profligatis, abiectaque Dei et hominum verecundia, spes nouarum rerum sine auctoritate, sine ordine, sine caussa, velut ad nundinandum sacra congregasset. Ille autem ex diuerso non locum, sed puritatem animorum, vitaeque sanctimoniam pertinere ad religionem dicebat, non referre, vbi esset dicereturve summus pontifex, sed quis, et a quibus, nimis in arcto circunscribi columen Christianae professionis, si eius caput non nisi Roma et creare possit, et capere. Quid futurum, si ea vrbs aut possideretur a barbaris, vt alias contigit, aut omnino deleretur? Si fortuna loci ad rem, quae tota in animis est, momentum aliquod habere posset, Hierosolymas sanctiori multo quam Petri et Pauli sanguine consecratas. Illic religionis nostrae verissimum caput, immortalitatis nostrae omnia mysteria constituisse. Illic summi sacerdotij prima successionis initia, et tradita et suscepta, non humano aliquo casu, vt in Petro factum, et Paulo, quorum hic tamquam reus Romam perductus, ille Simonis magicis vanitatibus attractus, sed voluntate electioneque diuina, quoad cardinales non animaduertendos ex titulo et nomine, quae lasciuientis fortunae fauor etiam immerito
cuique conferre posset. Eos etiamsi vrbem Romam nunquam viderint, nunquam titulo cardinalis insigniti sint, tamen veros esse apud Deum religionis nostrae cardines et fundamenta, quorum doctrina, vita, mores, actiones denique omnes cum religione consentiunt. Nihil interesse qua quis sit fortuna et dignitate, Deum enim non quae extra hominem sunt, verum animos ipsos intueri atque expendere, deque ijs quae ad sacra pertinent, non fortunati, sed optimi cuiusque iudicium comprobare, sed neque multum consuetam ceremoniam eligendi in vrbe aut possessionem Romanae sedis ad veram diuini vicariatus successionem attinere, vbicunque bonorum coetus conuenisset, diuini spiritus sensum adesse intelligi debere, et quae dicta, acta, constitutaque, illic essent, vt ab eodem spiritu manantia accipienda, praeterquam quod temerarium, etiam periculosum esse, prae paucorum obstinatis animis, quos nihil aliud quam mala conscientia contumaces redderet, publico Christianae reipub. consilio non adhaerere. Non dubitare aut Eugenium, aut qui illum sequerentur, vel de sua, vel concilij auctoritate, sed intelligere, non posse se et in religione eminere, et ab ea animoque et vita maxime abhorrere. Si non nisi pro religione solliciti essent, nequaquam aduersaturos concilio, cuius non alius finis, quam religionis sanctitatem dignitatemque conseruare, et augere, vere sanctos pontifices, qui ad id locorum ecclesiae praefuerant, nunquam tantam rationem habituros fuisse de concilijs, nisi intellexissentid, quod ad omnes ex aequo pertinet, omnium iudicio et consensu moderandum, longeque altius posse prospici ea quae verissima salutariaque sunt in rebus diuinis, ab vniuersali Christianorum iudicio, quam a paucis Romanis sacerdotibus, aut metropolis eiusdem episcopis. hinc non minus fere quam quatuor Euangelistis tributum semper et tribui ab ecclesia quatuor concilijs, Niceno scilicet, Constantinopolitanoque, Ephesino et Chalcedonensi, in quibus praeter alia multa diuinitus ad decus amplitudinemque religionis constituta, confutatae essent et explosae haereses nefariae ac perniciosissimae, quibus professionis nostrae vera fundamenta subuertebantur. Si quidem Niceae Arij, Constantinopoli Macedonij, Ephesi Nestorij, Chalcedoni Eutychis impietates conuictae damnataeque, reliquorum quoque conciliorum subinde omnia decreta suum semper pondus, suam maiestatem tenuisse. Non postulare qui praesidebant Basileae, vt de vniuersorum salute, deque vel in primo vel in quocunque alio ordine religionis nostrae emendandis sibi crederetur, quod temerarium esset atque improbum, sed ad disceptationem iudiciumque illorum, omnes quorum interessetaduocare, quibus saepe iactatis vtrinque et a rege
ac suis auditis, in comprobando hoc vel illo summo pontifice, neutri legatorum est assensum. Caeterum quia Iulianus ad ea quae adrem diuinam spectabant, adiecerat intestina certamina, quibus arx et praesidium Christiani nominis Hungaria vastabatur, male affectum habere Eugenium, caeterosque qui rem Christianam saluam vellent: suaseratque deponenda arma per concordiam, cuius aequas conditiones inuenturum se speraret, si cum bona vtriusque partis venia tentare licuisset. vbi planum factum est ei, nihil omissum a rege esse, quod ad pacem facere videri posset, multasque legationes subinde frustra ad reginam commeasse, concessum est, vt quantum in ea reposset, experiretur. Ille postquam regis animum a quietis consilijs minime abhorrentem vidit, profectus ad reginam, cum de vtilitate pacis, deque incommodis belli discriminibusque disseruisser ea quae putauit ad id quod intendebat, pertinere, sexus illam conditionisque suae admonuit: et quam de facili populorum studia cum fortuna mutarentur, non esse eius quae paulo ante ex perta foret, quid paucorum tumultus posset, contra pene vniuersorum consensum in eo bello perseuerare, in quo viribus multo et facultatibus esset inferior: stare ex parte altera omnem vim Polonorum, et cum illis maiorem partem ex Hungaris, quorum opes et auctoritas in regno emineret: hominum armorumque et iumentorum satis esse reparando exercitui, si quid aduersi contigisset: partibus autem suis adesse paucos, praeter militem conductitium, cuius fides non ex affectu, sed ex precio penderet, praeterquam quod inita affinitas inter Giscram et Agriensem merito ei suspecta esse posset. Ea quoque quae satis firma sibi et apparata viderentur, in vnius praelij ancipiti fortuna exposita esse, vixque sperare posse reparaturam se rursus ad pugnam vires, si semel acie vinceretur: victurum quidem posthumum diutissime, sed considerare oportere quam innumerabilib. casibus humana vita subiaceat: et quo minus roboris in ea aetate esset aduersus malas valetudines, eo facilius extingui solere, magisque timendum quam subinde sibi, quam adulris duabus filiabus suis fortunam repromitteret, cum etiam quos spes et gratificatio posthumi tunc in fide retineret, orbitas regni esset in contrarium auersura. Satius multo praecauere, ne si praematura fata filium regno subduxissent, filiae quoque excluderentur: sed saltem altera illius veluti vice regnaret. Inter marem et feminam quoad parentes nihil interesse praeter sexum. In Vladislao esse illa omnia, per quae reginulae vtrique aliquando coniugandae merito ab ea gener esset expetendus. Temporis vero et rerum conditionem vtrosque ad affinitatem non solum inuitare, verumetiam quadam
veluti necessitate vrgere. Ad extremum, meminisse debere viri patrisque sui, quibus praeter diuinos honores, caetera omnia cum summa fide tribuisset. Ea gens, quae periclitatura erat, nisi ad pacem animum adiecisset, indulgendum fortasse aliquando viris, vt pro tuenda aut augenda dignitate vnius, populorum multorum salutem in discrimen adducant. Muliebris certe verecundiae non esse, opportunitati ac saluti tot de se bene meritarum vrbium et populorum praeferre incertas spes vnius infantuli: famam hominum extimescendam, sed et Dei immortalis vltionem si per eam staret, quo minus a nefario bello et Christianis rebus maxime periculoso abfisteretur. Ad ea regina, satis se suas hostisque facultates nosse, inquit: et quantum vel vires vel fortuna possit in bello, non ignorare. Caeterum minus flagitiosum dolendumque esse, resistendo exturbari, quam per ignauiam et vanum metum regno excedere: iustam esse caussam suam, neque abfuturum vindicem iustitiae Deum, filium vero incolume esse, ac Deo propitio fore. Quod si malum fatum contra spem quicquam afferret, nouam rem noua consilia praebituram. Hungarorum quidem merita in se ac suos ingentia esse: sed quo maiora erant, eo magis sibi annitendum, ne cogerentur in ditionem ipsis inuisam degenerare: si tamen sine caede et sanguine id fieri posset, nihil esse quod mallet. Sub haec verba Iulianus, collaudato reginae animo, et quia muliebriter bellum non expauesceret, si necessario gerendum foret, et quod concordiam, si modo aequa offerretur, non aspernaretur, de pacisicationis forma coepit cum ipsa agitare. Caeterum multis vtrinque conditionibus in medium adductis prius, ac repudiatis, cum maternum animum aeque adulta filiarum aetas, atque infantis cura sollicitum haberet, tandem adacta est regina, vt consentiret has simul leges et stabilimenta concordiae ad Vladislaum perferri: ante omnia, quod alteram reginularum ipse, alteram Cazimirus, qui tum Lituaniae erat, vxorem duceret: et Cazimiro quidem expensuram reginam dotis nomine centum et viginti millia aureorum, Vladislao vero collaturam 200000. in terra Silesia, iure pignoris obstricta, cessuramque iam tum illi possessione, reseruato sibi redemtionis iure, quandocunque commodum fuisset. Quod autem ad Hungariam attineret, Vladislaus mox sese regio ticulo abdicaret, procurationem ac tucelam vsque ad integram posthumi aetatem retineret, vbi ille adoleuisset, quod et procurationem dimitteret. Quod si intra pubertatem, aut quandocunque postea sine liberis posthumum decedere contigisset, cum regio titulo ius atque arbitrium regni ad Vladislaum reuerteretur. Caeterum compensandis impendijs ea
in expeditione factis, terra Scepusiensis perpetuo iure adijceretur Poloniae regno. Hungari vero sponte ac bona fide antiquarent quamcunque actionem et ius, quod aut in Podolia aut in Valachia habere se crederent. Accepisset Vladislaus sine dubio conditiones tam sibi quam regno suo commodas, et erant ex Hungaris multi qui aut externum bellum timentes, aut intestinum execrantes, non fortiter sententiam reginae impugnabant. Cum tamen agi appareret de facultatibus atque amplitudine regni, placuit aut per nuncios aut per literas eorum quoque procerum, qui praesentes non erant, voluntates exquiri, a quibus, vt fit, pro cuiusque ingenio allatae sunt sententiae non solum variae, sed omnino etiam diuersae, cum forent qui iniquiores quoque conditiones domi perferendas censerent, dummodo foris tuti essent: et qui nullam omnino concordiam habendam dicerent, nisi quam arma constituissent. Itaque quo magis aut timide nimium, aut periculosa alij censebant, eo postquam recitata est sententia Hunnia diani, maiori assensu omnium accepta est, cum nihilin vtramuis partem affectatum contineret. Scribebat enim, videri sibi propter imminens a Turco negotium, neque repudiandam pacem temere, neque tamen amplexandam cupide, etsi natura sua pax semper bello sit anteferenda, neque omnino aliam ob caussam gerantur bella, quam vt pace frui liceat: concordiae tantummodo conditiones recte animaduertendas. Et si iniquae offerrentur, commodiores exigendas, quae si impetrarentur, nihil satius quam inuicem domi in gratiam redire, et depositis intestinis armis, pugnare foris. Si vero regina perseueraret inire id foedus, in quo sui suorumque habita ratione, membra regni non solum ad tempus possidenda externis traderet, verum etiam a corpore suo perpetuo alienaret, omni ope refistendum censere. Non animum, non vires defuturas, ad extorquendam aequam pacem, minori etiam sumtu quam foret impendendum pro concordia, quae tunc offerebatur. Itaque Iulianus rutsus ad reginam profectus, pauca quae dam in prioribus conditionibus commutata retulit. Sed cum neque ea Hungari probarent, modo hac, modo illa cautione variata vltro citroque multoties frustra commeauit. Tandem vero vt quod vltimum erat experiretur, vtrinque impetrauit, quod in Iaurinum Vladissaus ad reginam proficisceretur, si forte praesentia et mutuum colloquium ad concordiam inter eos esset efficacius, quam alienae persuasiones. Postquam conuenêre, post mutuam admirationem, cum in alterius aetate tam tencra procurationi et tutelae tam amplissimorum reguorum par indoles emineret, alteram vero praeter aetatem iam grauem, ammi magnitudo in
periculis maximisque quibusque actionibus explicandis venerabilem redderet: primi congressus, vt par erat, querelas purgationesque mutuas habuere, asseuerantibus vtrisque ex diuerso contra ius fasque ab altero violari, armaque necessario non sponte sumpta: tandem cum dies aliquot de concordia colloquendo consumpsissent, sic ab inuicem discessere, vt conciliatos appatuerit, propter ditissima munera, quibus se mutuo benignissime prosecuti sunt. Quo tamen ordine arma deponenda essent, non est vulga tum: id plane constitit, reginam paulo post Budam profectam. Quod cum fecisset, emisso prius Ciliae comite e custodia, in qua fere ab initio belli seruatus fuerat, pax firmata est, et expressa, cuius dum forma discutitur, Vladislai virtus ac dexteritas in agendis mire acclinauerat in se reginae animum: manauitque murmur, datae in id mutuo sidei, quod Vladislaus libere in Hungaria regnaturus foret, si modo aut precibus impetraret, aut armis extorqueret sacram Hungariae coronam: et posthumum, a Friderico Caesare, qui post Alberti mortem, fretus reginae viduitate, infantis patrimonio in Austria abutebatur. Caeterum vbi regina in laurinum rediit, leuiter aegrotare coepit, ac triduo post torminibus interiit, non sine veneni suspicione, propter mortis celetitatem. Sed vt de veneno addubitatum, ita quantum exterioribus signis licuit deprehendere, id maxime compertum, Vladislaum scilicet aegerrimo animo mortem eius tulisse, frequenterque asseuerasse sublato velut obside ac stabilimento pacis, Boemis rerum nouarum cupidis, non defuturas caussas machinandi contra foedus, vt bellum instauraretur. Nec secus accidit. Paulo enim post cum oppidis simul omnibus quae praesidiis eorum tenebantur, ad Caesarem defecere. Rursusque non ex insidiis, sed vi aperta coeperunt regiis partibus insultare. Eodem tempore apparatu et numero hominum insignis legatio venit a Turco, magis, vt fama tenuit, exploratum, quis status esset rerum in Hungaria, propter intestinum bellum, de cuius euentu maxime sollicitus erat, quam quod crederet ea, quae postulabat impetrare. Quandoquidem Hunniadianus, cui cohibendarum populationum Turci curam commissam fuisse diximus, non solum incurrentis impetum saepe submouerat: sed felicitate etiam et virtute sua fretus, in agrum hostilem populabundus ipse irrumpens, occurrentibus sibi Turcis haud saneignobiles clades intulerat: et fortuna sapienter vtendo paulatim extorserat, vt non tam vincere, quam vinci se posse fentirent. Itaque cum fere eisdem verbis, quibus ad Belgradum regij legati dimissi, tunc etiam offerretur foedus, eiusque velut obses postularetur aut Belgradum, aut annuum
tributum, superueniente nuncio ab Hunniadiano, qui asserebat per eos dies cum Turcis bis feliciter pugnatum, multosque in praelio captos, plures in fuga trucidatos: inter quos cecidissent duces duo maxime insignes: praeterea signa militaria pleraque illis adempra, et cum victoria ingentem quoque praedam a militibus reportatam: haud sane mitius responsum est, quam inflata legatio exigebat. Inquit enim rex, relaturum se de his, quae petebantur ad Hunniadianum, et secundum fortunam, quae aut illi aut Turcis affuerat, proximis diebus per legatos suos ad postulata responsurum. Caeterum cum post reginae mortem regni omnes proceres in fidem Vladislai rediissent, nihilque hostile iam in regno superesse videretur, praeter Cascouiam cum appendicibus, et illic quoque affinitas inter Gisoram et Agriensem inita, renouandae concordiae spem faceret: videreturque Caesar, ad quem factio illa defecerat, etiam vt caetera parum essent apud eum efficacia, tamen propter quietis ingenio suo insitum studium, omnino pacem bello praelaturus. Iulianus ratus commodum tempus suadendae contra Turcos expeditionis, et publice apud regem, et priuatim apud primores regni, coepit eam rem agere. Vladislaum admonebat spei, quam sibi proposuissent omnes Christiani principes, vbi eum accitum esse, vt in Hungaria etiam regnaret, intellexerant, felix faustumque id Christiano nomini vivum fore, et pro felicitate ipsius vota solennia ab hominibus nuncupata, quod pacatum regnum prope totum iam possideret, non minus precationibus aliorum Christianorum, quam suis armis effectum: dandam esse operam, vt tam ingenti de se expectationi responderet. Expeti id etiam a religione quam profitebatur: sed nec minus a necessitate status sui, et cuitione illorum, quos in fidem susceperat, non posse se negligi eam expeditionem, aut salua fide praebita Hungaris, aut incolumi non solum Hungaria, sed etiam Polonia: cuius salus ab Hungariae salute dependeret. Vindicandam indignitatem postulati a se tributi, in tanta status sui felicitate: indicandumque prope negligenter ad id locorum rem gestam, quidve interesset inter expeditionem, quae tantum modo regiis auspiciis, et illam, quae non auspiciis solum, sed ductu etiam regio ageretur, devictoria dubitare non sinere res feliciter ab Hunniadiano gestas cum parua manu, respectu copiarum, quas ipse foret educturus. Apud Hungaros vero proceres asserebat, diuinitus contigisse, vt Vladislao regnum committerent. Eam mentem coniungendi inter se vires duorum tam potentissimorum regnorum, Deum eis indidisse, vt imperium finesque suos non solum tuerentur, verum etiam ad Hellespontum et AEgeum vsque mare propagarent. Non praetermitterent
opportunitatem, cui etiam fatum et fortuna fauisset, illata per regginae obitum, veluti necessitate imponendi finem seditionibus intestinis. Ad felicitatem publicam expediendam, non in praesens modo, sed etiam in perpetuum nihil eis deesse posse, praeter rectam mentem: non deessent ipsi occasioni suae, quando reliqua omnia ad victoriam, ratio, fortuna, fatum abunde accommodassent. Accedebant ad haec preces miserabiles et lacrymae Despoti, qui non siolum regem orando adibat: sed quosque etiam sortis mediocris supplex prensabat, rogabatque flendo, vt non omitteretur tempris et facultas vlciscendi calamitates Christianis inflictas, et pleraque omni cruciatus genere foeda supplicia, de aliis multis per crudelitatem a Turco sumpta, indignando filiorum suorum erutos oculos, nefa rieque abscissa pudibunda, supra quam humanae aures pati possent, miserabiliter deflebat. Ad extremum regi simul et Purpuratis aliis memorando, quam felix potensque paulo ante imperio, liberis, et caeteris benignae forrunae blandimentis visus esset, qui tunc aliena misericordia aleretur: obtestabatur regem simul et Purpuratos alios, ne se, ne filios, ne Christianum nomen inultum sin erent, ad Hungariae fines tempestatem, iam perienisse: potius alienae calamitatis vindices se praebere vellent, quam expectare, dum sua quoque simul cum ipsis eodem naufragio obruerentur. Non tamen aut huius iustae preces, aut Iuliani prudentes asseuerationes vltra valuere, quam vt qui aberant proceres de ea re Budam accirentur: ibi maiori ambitu, maiorique asseueratione omnia haec repetita, atque etiam aucta: cum ad superiora hortamenta Iulianus adijceret, multorum quoque aliorum Christianorum principum auxilia in tempore affutura. Constitutum igitur omnium miro consensu, vt veris statim initio, rex quam maxime fieri posset numerosum instructumque exercitum educeret, moueretque in Bulgariam. Interim vero cum Caesare aut de pace, aut de foedere transigi placuit. Et quod ad publicam Christianorum omnium caussam vel aduocaretur ipse, vel auxilia ab eo expeterentur. Legationes praeterea decretae, quae non solum Polonos, scciam coniunctamque iam gentem, sed Prutenos quoque et Valachos adirent, ad eamo expeditionem implorarent. Caesarinducias dedit in biennium. Quod vero ad expeditionem Christianis rebus adeo necessariam, nec venire ipse, nec subsidium mittere posset, Boemiae tumultuantem statum in excusationem adduxit. Magister quoque Prussiae allegata vastitate, qua proximis temporibus continua bella eam prouinciam afflixissent, nihil quale petebatur ab se sperandum renunciauit. A Polonis et Valachis missae sunt cum semestri
stipendio equitum peditumque auxiliares copiae, quas ingens armatorum multitudo subsecuta, quibus domos, coniuges, liberos, patriam, caeteraque humanae vitae aut praesidia aut ornamenta propter eiusmodi militiam relinquere, non consilium aut merces publica, sed priuata in Deum pietas, et studium Christ iani nominis, simul tuendi, simul propagandi persuaserat. Quod genus militum cruce signatum ex alus quoque nationibus ad fama m religiosae expeditionis ingenti numero confluxit. Igitur praemissis supplicibus precationibus, rebusque diuinis dies aliquot per o mnia fana solenni ritu et ceremonia peractis, circiter Kalendas Masas rex Buda mouit: transmissoque per Danubium exercitu, paruis itineribus ingrediebatur, suos, qui nondum conuenissent, expectar bundus. Superato deinde Tibisco, rursus ad Danubium se conuertit, copiasque ad Salsum lapidem traiecit. In Bulgariam mox recta progressus est, Sophiam oppugnatum quo in loco Despotus cum suis regio exercitui se coniunxit. Vrbs ea naturali situ haud sane egregie munita est, sed regis subitus aduentus etia m improuisam reprehenderat: itaque breui tempore, nec difficili conatu capta. Caeterum quia plus operae seruanda ea insumendum, quam capienda insumptum apparebat, direptam prius a militibus rex succendi iussit. Pari subinde felicitate, cum pleraque ignobili ora oppida expugnasset, diripuissetque, non procul a Morana fluuio castra posuit, in loco qui vt non recte collis, ita nec planicies queat appellari: sed medius inter vtrumque, quantum a colle submittitur, tantum a planicie turgescit. Illic missi equites quingenti simul praedatum trans flumen, simul speculatum quatutius et minori cum vexatione progredi exercitus posset. Illi exoriente sole profecti, sub meridiem in speculatoriam Turcorum manum inuecti quatuor cum cepissent, cognoscunt duo millia hostium per proxi mam siluam aduentare: itaque impares se pugnae intelligentes, qua propius ad flumen iter arbitrabantur, in fugam se vertunt. Nec mora, Turci visi a tergo trepidationem simul et fugiendi studium auxere. Erat inter refugientes et fluuium tellus editior, ex cuius vertice cum pateat longe lateque prospectus in Cismoranam regionem, allabentis tamen fluminis alueus non apparet, visu supra vallem, ceu per extensam planiciem, longissime in oppositos tumulos procurrente. Itaque cum refugientes ad flumen regij, per collem transcendissent, et propter altitudinem praeruptae ripae in citeriorem partem ad suos euadere posse desperarent, pars quidem in aquam stratis equorum tenus se im miserat: reliqui vero in extrema margine fluminis substiterant animo quo sunt illi, qui sine alicuius aut
defenfionis aut effugij spe, mox ab hoste immanissimo trucidari expectant. Nec vanus forsan eoru m metus fuisset: sed rex venatum magno cum numero armatorum, casu cis flumen profectus, Turcorum oculis tunc ma xime in summitatem aduersi collis peruenientium, cum occurrere t, insidiarum metum illis incussit, cum et longius distaret, et maior appareret multitudo, quam pro modo eorum, quibus a tergo institi ssent. Quae res fecit, vt cursum paulisper cohiberent. At rex vbi hostes adesse perpendit, a venatione in pugne studium conuersus, ingenti alac ritate suos ad flumen dirigit. Nec procul aberat tum qui illic medij inter hostem ripamque insuperabilem creditam, derelicti a se ac desperati, iam tum mortis maximam partem in corpus admiserant, conspectu suorum velut ad caelitus demissam opem recreati, animos simul et clamorem extulere: versique per accliuum retro, commissae fugae pudore stimulante, ad montem magno conatu ferebantur. Interim verorex quoque cum suis ad ripam peruenerat, et sine desectu placidioris alicuius descensus per abrupta et praecipitia quaec unque, in flumen prosiliebatur, tam caeca omnium festinatione, vt multi verticibus impliciti ab aquae violentia secundo amne agerentur. Multi etiam inter luctandum ab equis excussi, armorum pondere pessundante, subito in aliorum conspectu submergerentur: sed Turci redeuntes contra se Christianos minime expectauere. Nec pugna fuit, sed vicissim fuga et trepidatio progressus erat deinde rex trans flumen duorum dierum iter, praemissis specularoribus, per quos numerum hostium consiliaque et actiones exploraret. Ex iis igitur duo trepide renunciauere, Turcos non longe cum valida manu in insidiis occasionem suam expectare. Qua re audita, Vladislaus statim habito ex omni multitudine delectu, cum decem millibus armatorum Hunniadianum misit, vt per silentium noctis nil tale opinantes hostes adoriretur. Ille a meridie ad primam vigiliam speculatores subsecutus, vbi Turcos haud procul esse comperit, cum luna pernox esset, ad ea loca, per quae maxime fuga patere illis poterat, agmen tacite circum duxit: et clamore sublato, torpentes sopitosque, vtpote quos nulla cogitatio affuturi certaminis teneret, adoritur: primoque statim impetu tantum terrorem vulgo incussit, quod fugam magis, quam arma pro se quisque spectare coepit. Sed vbi ad effugium praeclusas vias omnes percipere, velutin vltimo discrimine per trepidationem alienatis sensibus, equorum frena aegre atque arma expediebant. Cum ex parte altera Hunniadianus suos adhortaretur, vt inermem adhuc hostem, somnoque et inopinato pauore fluctuantem inuaderent, ac
caederent. Frequentes iam pridem victoriae nomen viri apud Turcos non solum celebre, verum etiam form idabile reddiderant. Itaque a principio quidem cum haudquaquam strenue a trepidantibus hostemque ignorantibus resisteretur tu multus, et caeca conflictatio verius quam pugna fuit: deinde vbi Hunniadianum adesse percepere, suosque vbique ab obui is prosterni, integrosque cum sauciis, semianimes cum expirantibus, varia, foedaque pereuntium imagine volutari, vt quemque nox et timor praecipitem agebat, per loca inuia vepribusque ac virgultis implicita euadere tentantes, facile instans victor consequebatur: maiorque longe caedes, quam pro numero eorum, qui vicerunt, commissa est: siquidem ad triginta millia Turcorum ea nocte caesa dicuntur, et supra quatuor millia capta, cum nouem signis milita ribus: adeo improuisus hostium impetus iam dudum vinci assuetis omnem sensum abstulerat: nec aut multitudine suorum aut fugantium caedentiumque se paucitatem sentire patiebatur: sed et castra multa praeda referta, in manus victoris venere: quibus direptis incensisque Hunniadianus haud sane magna suorum facta iactura, cum non minori laude eorum, a quibus expectabatur, quam suo gaudio ad regem rediit. Fuit forte inter captiuos Mamacus, sacerdos doctrina et religione apud suos clarus, a quo super iis, quae in religiosa Musamanorum historia vulgo feruntur, aut improba, aut obscoena, cum multa Sanoceus, vt erat morum rituumque peregrinorum vestigator curiosus, exquireret: ille nec sortis suae, nec professionis oblitus, non licere, inquit, de secta sua vinctum disputare. Caeterum Sanoceo instante vt vel fateretur, vel purgaret religioni suae obiectas sordes, propriumque id esse munus facerdotis asseuerante: ille praefatus, Turcos quoque homines esse, ab eisdem que principiis, quae mortales alij sua esse profiterentur, corpus simulatque animam ducere, subintulit: et quoniam in iis, quae percipiuntur tractanturque sensibus, cum reliquo humano genere consentirent, maxime verisimile esse, vt in illis quoque que aut opinio aut intellectus suggerit, sine probabilibus rationibus minime se habeant. Post eam victoriam, pleraque Bulgarorum oppida simul Musamanicaeimpietatis, simul affectu Christianae professionis pellecta, tum etiam linguae commercio, et quod eadem cum Polonis primordia generis haberent, eiectis Turcorum praesidiis, ad regem defecere. Non nulla etiam in ipsa trepidatione expugnata partim per regios milites, partim per Volones cruce signatos, qui ducto Iuliani multa egregia facinota quotidie edebant, et iam cum victoria peruentum erat sub ipsum Thraciae aditum. Caeterum licet multum bello quaesitum videretur, non minus amissum credebant, in vexatione
per quam copiae illuc peruenerant. Cum enim prope a fonte Tyabri amnis, qui a Mysis olim Triballos disterminabat, Bulgaria per dorsum Haemi montis in vulturnum aquilonemque porrigatur, a meridie in Thraciam declinat, a septentrione vero in Danubium deuexa, inferioris partem Mysiae occupat. Itaque media huius regionis inuiae rupes ac praerupta saxa tenent: decliuiora autem, et si qua in planiciem protensa sunt, profundis fere siluis vastisque solitudinibus occupantur. Ideo ager haud sane egregie frugum fertilis: sed neque alendo pecori satis foecundus, ac proinde ad caetera mala, quibus itinerum difficultas in ipso iam hyemis initio exercitum mulctauerat, magna hominum iumentorumque vi rigore intolerabili, aut lassitudine absumpta, commeatus etiam inopia maxime vrgebat. Et licet pecunia suppeteret abunde, non erat vnde frumenta coemerentur, ex eoque ad famem desperatio quoque accedebat. Nec quicquam aliud victum iam malis suis exercitum, ne dissolueretur, retinebat, quam crebrae Hunniadiani adhortationes, cuius asseuerario, quo peritior earum regionum rerumque habebatur, eo veluti solidiori spe ab omnibus accipiebatur. Ille quicquid malorum exhaustum erat, frigus, famem, lassitudinem, desperationem, repetere, rursusque perpetienda dicere, si regrediendum foret: tanto hominum iumentorumque vexatione maiori, quantum regionis naturalem vastitatem bellum etiam exhauserat, longe plus solitudinis difficultatumque a tergo relicitum, quam emetiendum superesser. Si progredi perseuerarent, multo etiam per altiora moenium iuga superata, quam per quae in Thraciam transcen dendum. Stare eos in limine horrei felicioris iam agri, biduoque peruenturos non ad amoeniora solum loca, sed rerum etiam omnium feraciora, in quibus praeterquam quod reficiendo exercitui abunde omnia superfutura, tantum etiam praedae passim expositum, quantum referre fastidiret, vnicum atque eundem vltimum laborem instare: subinde non bellum fore, sed populationem. Meminissent qua alacritate per inaccessas cotes et saltus inuios, etiam inuita natura paulo ante properassent. Qua virtute nihil actum foret, si victoriam non prosequerentur: caesos quidem ab se ad sarietatem hostes, sed faci le instauraturos exercitum: veriusque irritatos, quam victos dici posse: rursus occupaturos ea, quae ipsi deseruissent oppida, et a patria penatibusque et laribus domesticis: postea propulsandum iterum bellum, quod in agrum hostilem vincendo conuerterant: incertum esse, an eadem felicitate arma semper assumerent, dum Deus et fortuna coeptis fauerent. Non temere omittendam debellandi in Europa opportunitatem, praeter id quod felicitatis suae occasioni
defuisse flagitiosum videretur. Deum etiam subinde iratum fore. Haec et plura eiusmodi saepe vulgo et in concionibus iactata ab Hunniadiano, interdum etiam Despoto: cuius vnica spes erat rerum suarum iterum potiundi, si bellum non intermitteretur. Suecumbentes aduersis non solum militum animos, sed ducum etiam saepe firmauerant. Cumque illi audirentur, videbatur vnusquisque extrema quaeque toleraturus: sed premente subinde fame, caeterisque temporis ac locorum difficultatibus, rursus in pristinam desperationem recidebant: vicissentque humanae necessitates, vt contingit saepe, verecundiam, nisi aduentus hostium renunciatus, ne temere dilaberentur, cohibuisset magis, ne segregatis ac dispersis per loca incognita trucidari contingeret, quam spe in tantis malis insultantibus resistendi: sed iuuabat etiam vtcunque cum suis vitae virtutisque supremum opus obire. Itaque vbi mox affuturum hostem cognouêre, laetari pro se quisque et gratias immortali Deo agere propter oblatam occasionem pugnando intereundi. Paulo ante non mortem, sed genus ipsum mortis grauissimum fuisse, cum veluti debilibus bestiis fame in deserto extabescendum foret. Tantoque ardore animorum arma vbique in castris expediebantur, vt facile intellectu foret, eos sine ordine, siue imperio, si appropinquasset hostis, erupturos. Interea Hunniadianus, qui cum paucis ad montem subierat, refert illos sum ma iuga insedisse, vt qui non acie dimicaturi venissent, sed regem tantummodo transitu prohibituri. Posuisse illic enim castra, lapidesque et ligna comportando, tumultuario opereaditum ad se vndique communire. Nec fefellerat eum coniectura: nannque vbi Amurathes suorum cladem acceperat, veritus id quod futuru m fuit, vt bellum in Thraciam et Macedoniam transferretur, nisi propere misisset qui arcerent, accitis ad se copiis, quas in Asia habebat, cum reliquiis paulo ante profligati exercitus sui, eas coniu nxerat: destinaueratque, vt per nullam occasionem fortunae se committendo, obsessis montium angustiis, nihil aliud, quam transitu ar cendo, Vladislaum sub montibus retinerent: satis superque hyemem famemque, et caeteramala, quibus hostes vexari constabat, con tra illos pugnatura. Sed quem consilij sui exequendi principem fec erat, dux Phrygiae Carambus, vir manu et ingenio promptus, cum ex loco edito animaduerteret tumultuantes regios in exercitu, et plerosque diuersis in locis non legitimo imperio, sed perturbate actemere ad pugnam erumpentes, alacriusque quam par erat, propter loci iniquitatem per accliuum niti, simul se veluti contemni impatiens, simul quia et loco et numero militum superior victoriam in manibus habere ratus, quasi rei bene gestae decus praeuaricationis
culpam diluturum mox esset, etiam contra id quod in mandatis acceperat, pugnare instituit. Itaque explicatis aciebus, signa in hostem deferri iussit. Id vbi rex animaduettit, ad suos, quos magis honestae mortis, quam victoriae spes temere ad montem agebat, conuersus, aduocatisque Hunniadiano ac Despoto, et caeteris primoribus, Deus inquit, Deus adest, fauetque ille hostibus, cum insidentes montis fauces per ocium satiare possent oculos interitu nostrorum, fame malisque aliis passim pereuntium, mentem illic manendi abstulit, et nunc praecipites in eos agit: qui sic armati prosiliere, vt certamini superesse nolint. Rapiamus occasionem animisque et alacritate, quam nostri, vt honeste occumbant, extulere: vtamur ad victoriam, ad quam nihil efficacius esse solet, quam fi sine metumortis pugnatur. Quo maiori desperatione in hostem feretur quisque, eo violentius cedet ac prosternet obuios: et dum mori non recusat, victor euadet: nec mora, producturus ipse cum Despoto et Iuliano reliquos in aciem, Hunniadianum misit, quitemere sparsos colligeret: et quantum res subita properantiumque ad vltimum discrimen, non ardor, sed propemodum rabies sineret, prouideret, ne caecaeorum temeritas plus hosti ad victoriam conferret, quam ipsius aut virtus, aut felicitas. Ille propere incompositae multitudinis primos assecutus, vt quemque pleinori gradu ad montem festinare intuebatur, ita admonendo, necaeco impetu, veluti paratum iugulum hostibus offerret. (Cuique enim non in sua morte, sed in hostium caede laborum periculorumque omnium terminum positum) rogabat vt se in acielocari pateretur. Et si tanquam victurus nollet, saltem in vltionem suae quisque mortis acriter pugnaret: mon temere, quod pecudum esset, sed vtviros fortes decet, ex militari disciplina, pertinere ad futuram famam, ne incruentam de se victoriam hosti permitterent. Et cum dicto, ordini, qualem calus et tumultus praestare poterat, simul quemque applicabat, simul benigne retro agebat, in proximam tumuli planiciem, ex qua placidius accliui colles haud difficillimum ad se aditum praebituri videbantur: cum interim rex quoque cum caeteris copiis accurrisset, et Turci nihilo segnius ex superiori loco decurrentes, eo iam peruenissent, vt missilibus ex interuallo praelium committerent. Quorum eo minus quicquam vani teli intercidebat, quo densius regiorum agmen ardentiorique studio ad excipiendum hostis impetum sursum nitebatur. Multi priusquam cominus congrederentur, vulnerati: sed vbi ad manum ventum, et gladio resagi coepta est, ante alios Poloni desperatione atque ira obcaecatis animisinuadunt hostem, ac prosternunt tam obstinato impetu, quod
locis aliquot minime sustineri potuerunt: coepitque aduer sa acies conturbatis ordinibusnutare: sed accurrens ad omnia discrimina Carambus, et plerosque ex suis gladio et vulneribus, alios voce ac maledictis increpitans, quod a lassitudine, inedia, frigoribusque enectis, perinanem trepidationem se vinci paterentur, certamen redintegrauit, ordinesque, restituit: identidemque vbi acrius pugnari animaduertebat, circumclamitans, caecum scilicet desperatione hostem spontein vubnera agit: tela tantummodo intendenda, ipsum se sua sponte iugulaturum, peromnes militis ducisque optimi conatus tam periculosae sibi pugnae euentum distrahebat: cum interea multi vtrinque aut caderent subito, aut tam grauiter vulnerarentur, vt delapsis in terram, vires minimead consurgendum suppeterent, conculcantibusque equorum pedibus, quanto serius, tanto miserabilius interirent: sed maximeinsigni atque horribili aspectu patebant vuluera equorum per Polonos cruce signatos inflicta. Erant fere pedestre agmen, lanceasque gestabant: id tantummodo a venatoriis distantes, quod non punctim solum, sed caesim etiam ferro praelato et oblongo infestae vtroque modo feriebant. Itaque illi inter equites excursantes, per loca modicis virgultisimplicita, non tantum latera equorum mucronibus aperiebant, sed crura plerunque tota a corporibus detruncantes, ceruicesque altissimis vulneribus incidentes, magna ex parte ad pedestre praelium Turcos redegerant: qui eo genere pugnandi tanto facilius superabantur, cedebantque sensim retro, quanto equestribus assueti insultibus, peditum laborem minus ferre consueuere. Caeterum vbi equus a quo Carambus vehebatur, per ventrem lancea transuerberatus, dolore saeuiens inter hostes equitem profudit in caput: vulgatumque est, ducem aut caesum, aut certe captum esse. Multitudo ad montem conuersa, quod reliquum praesidij erat, fugae se commisit. Insequentibus Christianis, et fugientium tergapassim caedentibus tanto ardore animorum, vt ad summa vsqueiuga, per omnia aspera atque inuia euasuri viderentur: sed cum plus negotij ab locorum iniquitate, quam ab hostibus futurum appareret, et iam dies in noctem inclinaret, quo tempore etiam in planolocisque aequis errabunda obluctantium vestigia periclitantur: rex prohibens vlterius in locis pene insuperabilibus vim afferri, signum receptui suis dedit. Ex aduersa autem acie qui caedem effugerant, pauore ac festinatione amentes, per saxa, praecipitia, rupesque abruptas, proiectis armis, et manibus, cotes innataque illis virgulta prehensantes, aegre nitebantur, euadebantque ad suos, qui munitiones castraque verticibus imposita feruabant. Inter
pugnandum Carambus alijque viri multi genere ac factis insignes capti, plures tamen caesi in fuga. Itaque amisso duce et roboris pene quantum fuerat in exercitu, cum appareret Turcos minime toleraturos impetum, si ad eos infestum agmen ire pergeret, postero die rex sub aditum quem insederant, castra posuit. Extulerat suorum animos pugna prospera, nee minus stimulabat cupiditas transcendendi in loca commoda releuandis malis, quibus misere adfligebantur: exindeque aut victoriae, aut necessitati, nihil imperuium arbitrati, contra ardua quaeque per accliuum obluctabantur. Nec segnius ab hoste desuper missilibus pene obruebantur. Videns itaque rex naturae difficultatem obiectam suis, et quod suo ingenti, hostium vero nullo discrimine, ad montis vertices peruenire conabantur, temere effusum agmen in castra reducturus properabat. Moxque praeterquam quod satis in ea expeditione factum credebat, animatis suis vincere et vinci desuetis, hyemis locorumque asperitati cedere instituerat. Caeterum Hunniadianus obstinatus, cuncta prius experiri, quam desistere a prosequenda victoria, cum animaduertisset obliqua montis nuda vepribus, et agendo itineri clementer accliuia, illac euadere in summum iugum posse arbitratus, suos circumegit. Prominebat in abruptum vertex editissimus, et Turcis ascendentium montem sub se aspectum adimebat: eoque non facile solum, sed etiam tute miles ingrediebatur. Quod vbi rex percepit, mutata sententia subsequi Hunniadianum coepit cum reliquis copiis. Peruenerat iam prima militum manus in iugum, aeque editum atque id, quod insederant Turci, sed in immensum hians saxum progredi vlterius non sinebat. Quo cum Hunniadianus quoque adscendisset, videretque hiatum propter magnitudinem neque tumultuaria materia impleri posse, neque ponte coniungi, cum haud plus stadiis duobus ab hoste distaret, submisit impigram expeditamque militum manum, occupaturam recto itinere aditum in montem, si Turcos paululum submoueri contingeret: confestimque obuerfis firmatisque in illos machinis, haud mediocris magnitudinis lapides contorquebat, quorum praeter consternationem quam insuetus horrendusque auribus fragor animis incutiebat, vis improuisa minimeque tolerabilis, propter lapidum magnitudinem multos in principio obtriuit: parumque abfuit, quin nouae foedaeque stragis subito terrore et clade perculsi, omnes locum desererent: quippe quod vnius lapidis impetu quam plures saepe diuersa specie, diuerso genere mortis absumi intuerentur. Nec mali illius euitandi alia praeter quam fugae ratio succurrebat. Sed Alibeus post captum
Carambum, militari consensu dux a suis creatus, admonens eam pestem vitatu facilem, si fragore audito post eminentes cotes illico procumberent, non modo ab incoepta iam fuga eos retinuit, verum etiam ad resistendum animauit. Cum itaque semelatque iterum efflata in se tormentis saxa feliciter elusissent, intrepide inde arcebant deturbabantque regios enitentes aditum occupare. Quod vbi Vladissaus animaduertisset, veluti securis hostibus ac insistentium suorum eminus non hominibus, sed locis expugnandis conatus omnes irritos fore iam credens, desperataque cominus congrediendi facultate, cum rigor hyemis et in quam transcendendorum montium spes maxime pellexerat, commeatuum inopia premeret vltra quam sustineri iam posset, retroagendi copias rursus consilia coepit agitare. At Despotus, cui omnia aequiora toleratuque minusdura apparebant, quam belli eius intermissio, per quod fortunam dignitatemque pristinam recuperaturum se credebat, ignominiosum fore asseuerabat, si capto duce, debilitatoque hostium exercitu, deuictis iam et qui non armis, sed vt pauidae ferae cotibus ac speluncis se tegerent, terga verterent. Eadem illos, cum rerum omnium penuria, tum aeris intemperie, qua et regij laborare, moxque humanis necessitatibus cessuros, si paululum perseueraretur, non committendum, vt fluentia luxu Asiana corpora, tolerandis difficultatibus superasse viderentur, Germanorum Hungarorumque iam tum ab infantia caeli terraeque rigoribus duratos artus, daturum se pecuniae quantum foret opus frumentis coemendis, quorum copia circum omnia loca abundarent. Iulianus quoque haud ferme iis dissimilia iactando, ab instituto regem auertere conabatur: sed fame ac frigore extabescentibus hominibus iumentisque cum paterentur vulgo grauiora vtique, quam quae ancipitis spei consolatione leniri possent, peruicit in desperatis animis necessitas, vt fit, honesti rationem. Et conuerso agmine, in planiciem descendêre: moxque collectis impedimentis, praemissisque retro qua venerant, subsequebantur. Turci vero vbi vincise posse hostem desperasse percepere, laeti secum et inflati nouaspe, iuga montium desperuere: subsequendoque abeuntes crebris a tergo impressionibus vexabant. Et licet non magnas, frequentes tamen clades inferebant, sed et plerunque accipiebant. Conuersis enim in eos expeditissimis quibusque manumque conferentibus, multi ex illis caedebantur: etsi regiorum quoque impetus plerunque frustrabatur, refugientibus statim Turcis, qui mox conglobati rursusque infesti aderant. Quandoquidem multa praeda impedimentisque grauis exercitus minime properare poterar. Silua est densa non tam frequenti
et procera arbore, quam ramosa et ad radicem fruticante. Praetetea implicita vndique sinuosis quibusdam et stagnandi coeno, voraginosis anfractibus, quales obsoleti fluuiorum meatus, vbi aut humana arte, aut vi naturae cursum aqua immutauit: eamque ob rem feretota imperuia, et sic vbi transitum praeber, angusta admodum via, et frequentibus commissa ponticulis. Ad eam ventum cum esset, praemissa cum sarcinis leui armatura, in postremo agmine, qui veluti murus antecedentium terga protegerent, hastatos equites collocarunt, progrediebanturque ad iter. At Turci quotidiana insultandi consuetudine superuenientes, cum magna pars equitatus in siluam progressa foret, impetum faciunt in vltimos, quorum clamor praecedentes subito ad se conuertit: et vt quenque succurrendi suis studium et festinatio inconsulta rapiebat, ita extra viam egit in loca coenosa et palustria. Ex quibus diu luctati, in pedesque recepti, aegerrime se atque equos expedirent, propterea quod vliginosa terra hominum iumentorumque vestigia altissime in se recipiens, difficilius remittebat, datum est Turcis spacium capiendi ex postremis equites circiter octuaginta. Sed coeno tandem regij atque vligine expliciti, refugientes assecuti suos liberauere. Nec minus sexaginta supra centum ex hostibus captos iugulauere, illico reliquis fusis fugatisque. Multoque difficilior eis cum natura loci luctatio fuerat, quam fuit postea pugna in patentibus campis cum hoste commissa. Caeterum cum et fames quotidie grauius vtgeret, et tam frequens Turcorum insultus, ad caetera mala per lassitudinem tandem pene ad internecionem exercitum mulctaturus appareret, placuit comportari simul succendique quicquid erat inter sarcinas, quod exercitui magis tunc oneri esset, quam vsui postea futurum, tum iumenta debilia aut superuacua interfici, et arma quae aut ex defunctis militibus, aut ex praeda supererant, terrae infodi. Quibus diligenter peractis, exercitus subinde velut expurgatione superuacuorum nouum quendam vigorem accepisset, maiorib. itineribus, quam vt ocioseinsultando insequi Turcos posset, ad Belgradum se recepit, ibique per quietem et recreationem diebus aliquot consumptis, rex vnde mouerat Budam contendit. Vbi postquam cognitum est ciuitaci appropinquare, procedentibus in sacro ornatu et solenni ceremonia sacerdotibus ingenti numero, populus omnis generis promiscue effusus, cum gratulatione reducem salutauit, excepitque. Ingrediebatur ipse pedes ex voto templum priusquam regiam aditurus. Praeibant vero captiui insignes cum Carambo: tum militaria signa hostibus adempta, cum parte praedae, quae supererat, praeferebantur. Subsequentibus
militibus ante omnes Polonis cruce signatis, laudesque ac nomen regis militari alacritate in caelum ferentibus, ipsum vnum esse, qui regias artes virtutesque non nosset solum, verum etiam impleret. Caeteros per ignauiam et socordiam aetatem agere in domestico luxu, prodita ac deserta re Christiana: quae tum primum caput attollereincipiens, breui ad pristinum decus amplitudinemque esset peruentura. Sed et iuxta regium decus Hunniadiani nomen celebre apud multitudinem audiebatur, cuius maxime ingenio ac virtute in rebus bellicis victoriam adeptam credebant. Caeterum multo insignius futurum fuit spectaculum, si necessitas expediendi exercitum, magnam pompae partem non ademisset, spoliis multis vltro concrematis in itinere, aliis sub terram relictis. Postquam vero laudes gratesque ob rem bene gestam Deo actae, signa tholis subfixa: et repetitis egregie factis dictisque cuiusque ex ducibus, pro meritis singuli praemio affecti. Mox vt eorum virtus ad posteros quoque testatior redderetur, insignia cuiusque cum titulis in conspectiore parte templi ditissima diligentique pictura effigiata.
VIctoria de Turcis virtute Vladislai regis parta, omnium fere Christianorum principum legatos ad se exciuit: sed in primis frequentes conuenere ab vniuersa Italia, quam ea tantummodo fiducia tenebat, minime se vexatum iri a Turcis, si eos Poloni et Hungari, aut subigerent sibi, aut certe non absistendo a bello, iugiter oppugnarent: vno omnes ore ac consensu affuisse Deum, affuturumque asseuerabant pio et iusto bello: et quae ad id locorum gesta erant efferentes, ad reliqua exequenda exhortabantur. Sed ante alios pontifex maximus Eugenius, Venetique, et Ianuenses, cum Philippo Burgundionum duceij ad laudes partae victoriae adhortationesque nouae expeditionis instaurandae, adijciebant etiam pollicitationes subsidiorum: sequeingentem classem in Hellespontum missuros spondebant, per quam Turci ex Asia transmittere, seque cum Europeis coniungere prohiberentur: qua ratione facillimum fore in Europa debellare, in qua pauci admodum superessenthostes, et ij trepidi ac perculsi et non nisi vinci adsueti, modo paululum rex anniti vellet, exterminari omnino tota Europa impiam execrandamque Musamanorum superstitionem
posse, re Christiana in perpetuum aucta et stabilita. Ioannem etiam Palaeologum, Graecorum imperatorem, cuius fortunam maiestatemque Turci non modo labefecerant, sed pene euerterant, successus Vladislai extulerant, in spem rei dignitatisque suae in integrum restituendae. Missique sunt etiam ab ipso oratores, qui praefati ea quae facere visa sunt ad tanti euentus gratulationem, diuina humanis commiscendo, religiosa asseueratione nunciauerunt, visum esse a plerisque Constantinopoli anteportam, quae ad Macedoniam emittit, equestrem iuuenem candida veste ornatum, per speciem laetitiae hac illac excursare, eadem hora, vt postea compertum fuerat, qua res a Christianis contra Carambum prospere gerebantur, moxque euanuisse. Id visum omnium animos primo sollicitos habuisse: subinde cognita regis victoria, illius nuncium vulgo existimatum. Caeterum prudentiores et quos aut vitae sanctimonia, aut profundae alicuius disciplinae cognitio peritos futurorum reddidisset, non tam credere Vladislai successum diuinitus Graecis nunciatum, quam eos admonitos temporis et occasionis suae, Turcorum in Europa rem pene profligatam esse, in Asia etiam fluctuare molientibus res nouas circumadiacentibus tetrarchis: ideoque non cunctandum vlterius, sed trepidos suaque imbecillitate ac vi aliena laborantes, subito opprimendos. Qua persuasione imperator eorum excitus, cum suis quidem armatus ex parte altera affuturus, si modo regi cordi esset primo quoque tempore eam victoriam prosequi, quam Deo duce ac comite velexinde adeptum esse constabat, quod diuinis etiam nunciis fuerat peruulgata. Accedebat ad haec supplex Despoti ambitus, et quotidianae preces obtestationesque cum lacrymis: tum instans Iuliani adhortatio, vocesque assiduae, multoque iam efficaciores apud animos primae expeditionis successu elatos. Quibus ne magno animorex subito assentiretur, res Polona continuit. Venerat enim eodem quoque tempore legatio a Polonis, gratulatum et ipsa quidem regiae felicitati. Caeterum tentare iterum fortunam non prius oportere admonebat, quam cum proceribus Polonis vel in finibus regni consilio inito, prius rex illud expediret, quo tandem ordine rebus suis domi constitutis ac firmatis, externum bellum regni sui securus prosequeretur. Non videri rationi consentaneum, sollicirum esse quenquam de rebus alienis, antequam sua in tuto collocauerit. Recensebat deinde in qua deformitate Polonia esset, quid licentiae vbique insolesceret, quis in priuatis cupiditatibus ardor, quae in publicis opportunitatibus negligentia: ex quibus nactos occasionem Tartaros, magnam Russiae ac Podoliae partem
depopulatos: sed et praeterquam quod priuatae procerum simultates ad vulnera et caedes iam peruenerant, a finitimis per latrocinia tanquam iusto bello etiam praedas abigi, in primisque a Boleslao duce Opoliae. ad ea vulgari, Cazimirum ex Lituania bellum Massouiae propediem illaturum, tot malis succubiturum omnino regnum, nisi subito succurreretur. Quae regis animum eo mouebantmagis, quoverius dici nunciarique sciebat. Tamen ne regni vnius priuata necessitas publice omnium Christianorum rei apud mentem suam praeponderare appareret, prius collaudato singulorum, quorum legationes aderant, in se officio, ac beneuolentia, nec minus pietate in religionem ac Deum immortalem: caeteros omnes oratores sic ab se dimisit, vt qui sperare possent facturum ipsum postulata. Polonis vero dixit, conuocaturum se illico Budam Hungarorum optimates: daturumque enixe operam, constitutis omnibus quae ad pacem bellumve eius anni attinere viderentur, vt mox ca, quae ipsi petierant, exequeretur. Constituta subinde Hungaris conueniendi die, vt si communi iterum consensu educenda censeretur in Turcos expeditio, stabilior quies domi relinqui posset, spondendo in id fidem, quod absoluto conuentu, ad sua quique omnes inuiolati reuerterentur. Giscram etiam magistratusque ciuitatum, quae ab illo dependebant, placuit per literas accersiri, licet aduersante Iuliano, qui praesentibus Boemis nil quod quidem ad religionem pertineret, rite transigi posse arbitrabatur. Sed confirmauerat regem in sententia Franco Banus, dicens non esse eius temporis quaerere quid sentirent, vellentve Boemi de ceremoniis institutisque Christianae professionis, deque Rom. pontificis aut ritu aut praeceptionibus in sacris tradendis suscipiendisque. Aliam esse eorum caussam, quibus satis essetverbotenus de religione disceptare: aliam vero eorum, quorum cum religione simul vita et libertas periclitaretur, et manu, non lingua tueri se cogerentur. Si quid in Boemorum mentibus foret, aut a sacra saluatoris nostri historia, aut ab eiusdem mysteriis alienum, non defuturas postea emendandi occasiones, et tempora, illis quorum interesset: interea nihil satius videri, vrgente non eius tantum regni, sed totius quoque Christiani nominis opportunitate, quam vti opera quorumcunque, ac in primis Boemorum, qui et ad manum essent, et in priori expeditione, quo ad tuendam religionem non solum pij, sed etiam obstinati cogniti essent. Nec totidem Volones crucesignati ex reliquis omnibus Christianis nationibus accurrissent, quot ex vnica et haud sane numerosa ipsorum gente, ad extremum adhiberentur, necne, ad eiusmodi consultationem magis, quam
alterius cuiusque interesse eorum, qui illos erant vocaturi: quandoquidem eo blandimento allecti, maiorumque agendorum gloria incitati, si nihil aliud, saltem domesticam securitatem praestare possent. Spreti vero praeterquam quod certi hostes etiam irritati in regni gremio forentremansuri. Igitur postquam omnesconuenerant, dies aliquot extracti extinguendo intestino bello. Verum vbi nulla iniri ratio potuit eius ex toto abolendi, consensum est in biennales inducias: quibus durantibus, captiuos vtrinque dimitti placuit, ea conditione, quod induciis exactis, reuerterentur in vincula et custodiam, si de paceinterim non consentiretur. Laetis subinde omnibus, quod datis acceptisque induciis, domi nihil, quodinter suos magnopere timeri posset, relictum videbatur. Proposita est belli externi consultatio, et plerisque aliis: sed Despoto et Iuliano in primis instantibus, publiceque ac priuatim asserentibus, praeparari affuturaque in tempore auxilia a pontifice maximo, caeterisque principibus Christianis, facile recenti adhuc victoria, elatis: fidentibusque animis persuasum, vt redintegrandam expeditionem censerent. Apparebat enim accedentibus terra marique tot potentissimorum principum nationumque auxiliis, facillime deleri posseeum hostem, quem paulo ante praeter haud fere multos Volones cruce signatos, nemine omnino opitulante, suis tantummodo armis ac viribus fudissent, fugassentque. In eum itaque sumptum decretum est extraordinarium tributum, subito ab indigenis exigendum: quaestoresque ad id designati. Bellici autem apparatus tota cura Hunniadiano delegata: sed et nuncij constituti, qui ea, quae apud Hungaros et Vladislaum decreta erant, ad quos maxime oportebat principes nationesque perferrent. Venerant Budam ad eum conuentum Pangratius de sancto Nicolao, partium quidem Vladislai assertor: sed qui omnem regionem, quae a praeterfluente Bago abluitur, latrocinio infestam tenebat: in quem quia domesticam quietem turbare videbatur, publicum plus odium valuit, quam liberi conuentus reuerentia. Captus enim est a multitudine tumultuosius id efflagitante, praecipitanterque in vincula coniectus. Eodemque impetu subitarium de complicibus est sumptum supplicium. Nec temperatum foret ab Giscra, in tam praepropero ardore animorum, contra publicae fidei sanctitatem, nisi Vladislaus vbi multitudinem vehementius concitatam vidit, quam vt monendo hortandoque verecundia aequi bonique cohiberi posset, nonnullos Polonos confestim submisisset, qui per posticum eductum, mutatis vestimentis, in Iaurinum perduxere. Quo facto, rex ab Giscra postea nunquam nominatus est sine reuerentia et praefatione
seruatoris. Rebus igitur sic dispositis in Hungaria, Vladislaus ad fluctuantem paterni regni starum et molitionem Cazimiri in Massouios animum conuerterat: volebatque dum tributa exigerentur, dum gerendo bello vsui futura parabantur, transcendere in Poloniam, factiones intestinas illic quoque sedaturus: consultaturusque quo pacto licentia latrocinantium, ex Silesia, et Lituanicus motus supprimeretur: sed et magnopere gestiebat secum post tot tantasque res feliciter gestas, sese matri ac suis aliis ostentare. Caeterum praeter id, quod apparebat Polonos omnia facturos, vt non nisi quae ad pacem suam facere crederent, recte prius constitutis, regem ab se dimitterent. Hungari etiam veriti, ne aut iuuenilis animus dulcedine quietis in paterno regno remolliretur, aut a matre caeterisque necessariis auerteretur a periculis, in bello Turcico subeundis, Despotum et Iulianum tanquam duas machinas ad eam cogitationem expugnandam, regemque in Hungaria retinendum admouere. Illi satis superque ad id per se prompti, nec minus ab aliis stimulati, hortando rogandoque peruicerunt, vt Polonis rex in praesens per legatos excusaret necessitatem, ac magnitudinem suscepti negotij, a quo praeter ignominiam proditis illis, quos ad belli societatem exciuerat, sine summo etiam periculo abesse non posset: quia Turcus, cognitis quae a Christianis parabantur, ingentem congregasset exercitum, impetiturus vltro Hungariam, nisi sua defendendi necessitas ei prius obijceretur. Quibus adiectum est etiam negotium impetrandi propter nouam expeditionem auxilia, nec a Polonis solum, verum etiam a Prutenis: a quibus praeterquam quod ex professione sua deberentur, apparebat etiam eo iustius peti, quo a priori bello otiosius abstinuerant. Caeterum veluti ea postulatio irrita apud Prutenos fuit, ita dilatus regis aduentus, magno malo Polonis stetit. Cum enim vniuersorum animi erecti in expectationem illius, quieta secum et ciuilia agitare coepissent, vbi intellectum est minime affuturum, illico veluti impunitiorem licentiam nacti, sese ad consuetas artes conuertere: et praeter id quod mutuis simultatibus multa inter se foeda committebant, facile etiam externorum iniurias tolerabant. Sed nec minus finitimi eandem ob caussam latrocinabantur impudentius, captique sunt et rebus suis exuti ab illis multi negotiatores honestissimi. Praedae etiam ex agris propemodum licentius, quam si bellum indictum esset, abactae. Sed ante omnes insignis fuit rapina ducis Opoliensis, interceptis per insidias quam plurimis negotiatoribus Cracouiensibus, dum Vratislauiam ad nundinas proficiscerentur. Quam iniuriam cum publico sumptu ac viribus vindicanda censeretur, placuit
tamen prius ad regem perferre. Ille, ne quid se absente viribus tentaretur, edixit: sed vt iure res repeterent: seque opportune affuturum, si minime restituerentur. Dum ea cum Polonis agerentur, satisque ad bellum prouisa et constituta essent omnia in Hungaria, visum est denuo significare Constantinopolitano imperatori, vt se cum suis praepararet, moturus ex parte altera, vbi Vladislaus ad Thraciae Macedoniaeque fines cum exercitu peruenisset: nec minus admonere etiam fidei ac temporis pontificem maximum, caeterosque qui paulo ante obsidendi Hellesponti vltro negocium curamque susceperant. Itaque illi nihil dissimulantes, congregata instructaque ad Caietam septuaginta triremium classe, miserunt illico Franciscum Albertum, cardinalem Florentinum, vt nauigaret in Hellespontum: obsessisque illic littoribus opportunis obsisteret, ne quid subsidiorum a Turco ex Asia posset accersiri. Ad quam rem summo studio maturandam, praeter id, quod Vladislao data fides et religionis cura intentos faciebat, fama qua vulgabatur Carmanum Ciliciae Carmaniae regem, cum validissimo exercitu in Pontum et Bithyniam Turcos oppugnatum venire, etiam promptiores fecit. Cum viderentur omnia veluti quodam diuino nutu ad id praeparari, vt superstitio impia et foeda pessundaretur, perculerat et Turci animum moles instantis a Carmano belli: cui sustinendo imparem se fore sciebat, nisi integer illuc se conuerteret. Et videbat dispartitis viribus suis eodem tempore Polonis atque Hungaris terra, Italis vero etiam mari esse occurrendum, cum nihil ignoraret eorum, quae contra se summo consensu summoque conatu ab vtraque gente parabantur. Et proximo etiam bello cum magna suorum clade Vladislai vires ac felicitatem expertus, timebat magis ex eo, quod intelligebat adeo praeualida subsidia illi affutura. Igitur ne copias suas distrahere in diuersum, et propemodum sine spe resisten di separatim eas summis discriminibus obijcere cogeretur, ratus caeterorum animos facile posse ad pacem acclinare, si Despoto prius persuaderetur, nuncios ad eum clam submisit: qui veluti de Carambi redemptione agentes, per occasionem proponerent sibi cum libertate filiorum pristinae fortunae decus atque amplitudinem, si aequabilis concordiae cum rege ineundae auctor ipse fieri vellet. Illese dolo atque astu a perfido hoste tentari primum ratus, oratorum verba diffidenter audiebat. Caeterum vbi instando agendoque, vt crederetur, extorsere, coepitque illius animus ab incerta spe victoriae ad praesentem certamque principatus sui possessionem conuerti, cum non ignoraret filios interim foedo in carcere cathenis vinctos, et iam pridem crudeliter oculis mulctatos, ludibriis quibusque
esse expositos, et vltra quam paternus animus pati posset, diutius indignis atque acerbis modis per opprobrium et calamitatem in sorde ac squalore vexari, eaque res non minus quam euersa status sui fortuna sollicitum haberet, rem prout offerebatur, ad Hunniadianum pertulit. Qui etsi pristinae felicitati viribusque fidebat, ad eaque auxiliares etiam copias terra marique accessuras sciebat: tamen intestinum bellum in Hungaria non extinctum, sed dilatum, Fridericumque in propinquo diuitiis et auctoritate praepotentem hostem cum videret, reputansque quam varij inopinatique casus in bello dominentur, ne si quid aduersi mala fortuna obiecisset, Vladislaum subinde facili negocio, regno frui contingeret, illatam a Turco pacis mentionem haudquaquam aspernandam censuit, praesertimque etiam quod Despotus per concordiam pene plura assequenda proponebat, quam posset etiam bellum felicissimum re promittere. Sed ante omnia quibus tandem conditionibus reuera pacem firmare vellet, a Turco exquirendum putauit. Cumque nunciata sibi per Despotum tam de redimendo Carambo, quam de restituendis illis, qui bello repetebantur, vera esse comperisset, transegit ante omnia de precio captiui, pro quo quinquaginta aureorum millibus acceptis, nihil interim praetermittendo ex iis, quae ad acerrimi belli motum praeparanda fuerant, nunciat regi, quid quam maxime fieri posset: numeroso instructoque exercitu Idibus Iuniis ad Segedinum moueret, ibi legatos Turci petentes pacem affuturos. Offerri quidem vltro conditiones haudaspernandas tempori, et rebus regni. Caeterum vim paratam in conspectu, multo meliores extorturam. Sollicitus adhuc secum Vladislaus de statu Poloniae periclitante, mentionem pacis laetus audiuit: videns facile fore, vt viribus quas ad externum bellum comparauerat, domi vtriusque regni sui res in perpetuum stabiliret, sublatis omnino aut eiectis iniuriarum seditionumque principibus. Sed et caeteri omnes post tot annorum non intermissum bellum, cessationem quietemque aliquam a Turcis desiderabant: ven it itaque rex cum suis praestituta die in Segedinum, quo Despotus Hunniadianusque antecesserant, cum Turcis oratoribus: quorum princeps Graecae nationis homo, sed Musamanorum sectam professus, vbi in conspectum regis venere, ita verba fecit: Si commisso inter nos belli discrimine, rex inclite, nunc demum ad petendam pacem veniretur, videri forsan posset Amurates imperator noster viri, bus suis diffidere: sed cum multo ante quieta consilia proposuerit tibi, quam manum conserendi aliquando tecum cogitatio quaepiam subesse posset, inque meliori fortuna sua, iam tum egerit apud te de
amicitia ineunda, non debes existimare, noua potius aliqua necessitate nunc permotum, quam consilio eodem, quod a principio sibi persuasit, te foederis ac pacis mentione prouocandum. Nec enim semestri victoria tua credere oportet fractos abiectosque esse animos nostros, continua felicitate, iam tot annos supra omne fortunae discrimen elatos. Quos etiansi nihil aliud erigeret firmaretque, vtique vidisse tuos totiens a nobis effusissime fugatos, victosque reparare subito copias, victroribusque subinde vltro insultare, satis efficax exemplum foret, ne mediocri clade accepta, et quae tota ducum nostrorum temeritati queat imputari, de fortuna viribusque nostris subito desperaremus. Atque ideo non tanquam aut necessitati aut desperationi cedentes, nos audiendos putes: sed vt qui minime contra alienam felicitatem tendentes, modum terminumque nostrae constituimus. Cumque gloriam partae nuper abs te victoriae praesentisque apparatus magnitudinem, oculis atque animo metiris, quantum vtrique credere oporteat, tibi documento nos simus, totiens prius victores eisdemque quibus tu modo humanae felicitatis blandimentis inflati, nullius magis interest casibus se subtrahere, quam cuius felicia initia nondum sortem alteram sunt experta. Paulo ante vix pubescente aetate, cum paterno regno administrando minime satis par credi posses, accitus es ad alterum pariter regendum, praeterquam quod magnitudine sua fortiori aetati intolerabile externis bellis ciuilibusque factionibus etiam implicitum, magno animo susceptae a te conditioni adeo successus affuit, vt bello domi statim pene extincto, arma in nos conuerteris. Et quorum nomen prius vix sustinebatur, facile vinci posse docueris. Quo benignius ausus tuos fortuna confirmauit, eo ne destituat, praecauendum est magis: praesertim quod non qui plurima, sed qui grata et firmissima quaeque possidet, iure Felix appellatur. Porro quid tibi gratius esse potest aut debet, quam paternum regnum? quid firmius, quam adiecta illi cum pace nostra Hungaria? sed blandiaris coeptis tuis: et quantumuis de successu stabilitareque fortunae tibi pollicearis, nempe vt Despotum in sedem suam restitueres, celeberrima duo tua regna in discrimen seruitutis adduxeris, haud sane aequa laborum periculorumque mercede illectus. Quod si id quod tanta belli mole quaeritur, minime tanti est, vt tam magno discrimine petidebeat: quantum sentimus, non minus tua, quam nostra interest, videre ne de alienis solliciti, nostra labefactemus. Concordiae ac pacis multae vtrinque dici accipique honestae conditiones possunt, belli vnicus futurus exitus, euersio scilicet patriae, diuinorumque et humanorum omnium apud eos, qui
victi fuerint. Si praeteritorum meminisse placet, habemus et nos, qui arma nobis et vires polliceantur. Caeterum cedere casibus, quam obluctari humanae imbecillitati magis conuenire censemus. Tuum est reputare cum tuis, malitisne capere exemplum instabilitatis fortunae ex rebus nostris, an in vestris eam experiri. Acclinati in eam sententiam iam dudum animi, facile permoti sunt, vt de pace ageretur. Disceptatio maior fuit, in conditionibus approbandi: agente Turco de reseruanda sibi Bulgaria, fodinisque argenti cum plerisque oppidis in Seruia: Vladislao vero, legitimis dominis restitui singula volente, tandem in id conuentum, quod Bulgaria tantummodo in ditione Turci remaneret: caetera omnia quomodocunque occupata ab eo restituerentur illis, quorum iuris fuerant ante bellum: captiui qui supererant, vtrinque soluerentur, in primisque Despoti filij. Dies deinde constituta, in qua oppida ciuitatesque prout pactum erat, traderentur: paxque in decennium conclusa, non aduersante etiam Iuliano: non tam quia ex animo rem non improbaret, quam quia aut non succurrebat, quid spei proponeret, tot tantisque vtilitatibus compensandis, si in praesens negligerentur: aut quia in tam praecipiti consensu, omnium clausas mentes admittendae rationi intuebatur, expectabatque admonendi tempus opportunius. Sed misere interim cruciabatur, secum reputans, suis maxime factum adhortationibus, vt Veneti Burgundusque et pontifex maximus classem ad Hellespontum mitterent: seque exinde aut vanitatis, aut perfidiae ab illis arguendum videbat, si pax, vt conuentum erat, seruaretur. Caeterum quam grata ea pax Hungaris fuerit, memoria veterum cladium sanguinisque effusi recuperandis illis quae vltro tunc restituebantur, vel exinde licebit aestimare, quod eius vt videbatur auctori Hunniadiano virtutis et honoris gratia data sunt oppida et loca omnia, quae alendo in Hungaria Despoto fuerant prius assignata. Et cum Turci peterent, quod in confirmandis pacis conditionibus, prolata in medium Eucharistia, rex iuraret, haudquaquam forriter contra tendebant, ne si id iurandi genus deprecaretur, suspicari posset patum sincero animo transactum de concordia. Cuius adeo vehementi studio tenebantur, vt vitarent etiam suspiciones singulas, a quibus perturbari eam posse apparebat. Sed Gregorius Sanoceus vbi regis quoque animum a tam improbo facto haud omnino abhorrentem vidit, religioso veluti furore percitus, Deus, inquit, Deus, tam execrabile scelus auertat, vt qui paulo ante contra impios pugnantes, omnia tristia difficiliaque perpessi sumus, dum vinceremus: nunc rursus pro religione armati, et propemodum victoriam manu tenentes, sacrosanctum diuini
mysterij arcanum sub profanorum oculis sponte proferamus. Quid prima, quid hac secunda expeditione, a nobis petitum, quid adeo ingentem belli molem, ex tam separatis ab inuicem regionibus, ab Italia, a Burgundia, a Thracia euocare, quid denuo arma in duere, quid hucusque progredi oportuit, si sacra nostra prodenda erant? minori nostro facinore per ignauiam domi inermes sedendo pati potuimus illa profanari, quam nunc simus armati prodituri. Pudeat nos gratulationum, quibus nuper victores accepti: pudeat laudum, quibus vt Christianae rei seruatores prope in caelum modo elati sumus. Pudeat denique obnoxios iis nefariis cogitationib. nos dignos haberi, aut in quibus totius Europae reges ac principes spes suas collocauerint, aut pro quibus innumerabiles populi et nationes omnibus in templis, ad Deum supplices ambiant, pro victoria nostra vota nuncupando. Quanto sanctius prisci Romani, qui capta a Gallis vrbe, ne sacra sua conspici possent, terrae in fodere. Nos victores nostra vltro impiis prodere cogitabimus, committemusque, vt religiosius ab illis inanes quaedam diuinorum persuasiones seruatae dicantur, quam a nobis sacrosanctum immortalitatis nostrae pignus ac mysterium, et publice nos illo facinore contaminabimus? Quod si vnus quispiam sacrilega audacia perpetraret, seuerissime vindicaremus: omitto quantum piaculi apud Deum contrahemus, qui non modo ab ipsius caussa defecerimus, sed ipsum etiam testem ac pignus defectionis nostrae impiis exhibuerimus. Quid de nobis hostes sentire poterunt, videntes nos tanti pacem existimasse, vt non minus sacrilege iurauerimus, quam ipsi impudenter postulauerint. Sed vt haec pacis vtilitas leuiora videri faciat, omnia quae aut in nostra, vel aliorum secta religiose altius elata sunt, quam quae humanis sensibus attingi queant, ceremoniarum velamento sanctoque arcano mortalium animis infunduntur: quae si nuda in medium protrahantur, quia nullo humanae rationis argumento subsistunt, et temere asseuerari et impudenter peti vt credantur, apparet. Audiuere dudum hostes Deum a nobis praesentem coli, asseruarique in sacrariorum penetralibus: et quia ignorant quo id pacto contingat, cum de eo cogitant, nihil simile iis, quae terrena et momentanea cognoscunt: sed quicquid extra mortalitatis sortem positum putant, mentibus eorum occurrit. Et id quod quale sit, nesciunt. Tantae nostrae de eo asseuerationi par figurant nos: hanc ipsorum persuasionem patefactis arcanis nostris corrumpemus, elatasque ad diuina et caelestia de sacris nostris mentes, ad caduca et terrena reuocabimus, specie panis in conspectum exhibita: qua verum corpus Christi contineri, vt nos quidem firmiter credamus,
efficit diuina institutio, gratiaque in qua nati sumus. Quibus illi orbati, cum res per se fidem non faciat, restat vt nos irrideant, veluti minime possibilia credamus. Nolite per Deum committere, vt aboleatur sacer ille horror, quo ipsorum animi praestringuntur in bello, cum secum reputant inituros se praelium contra nos, quibus adeo propitius sit Deus, vt propemodum videndus nobis coram pariter conuersetur. Quantum de nostra, deque religionis nostrae maiestate hoc facto minuetur, tantum crescet apud illos audacia, credituros subinde, vt ipsis quidem videbitur, ex specie, quam intuebuntur, nos non modo in veri Dei tuitione non esse, sed nec in alterius cuiuspiam. Multis modis stabilitati conuentorum caueri aliter potest: quam uis ad fidei pignus, regium verbum satis esse deberet, aliaeque inter priuatos cautiones, aliae inter principes exhibentur. ad extremum, relicturum se profanata castra asserebat, si eo modo rex iurare pergeret. Itaque cum videretur tam vere quam e religionis, eque ipsorum, quos alloquebatur, vsu et maiestate dixisse, constitutum est in confirmanda pace proferri vtrinque in medium sacram historiam suam, quod Euangelium nostri, Alcoranum illi vocant. Quibus vbi suae quisque dextram admouit, religiose iuratum est, conuenta executum iri, atque inuiolata permansura: hoc maxime modo datis acceptisque pacis conditionibus, cum Turci digressi essent promissa impleturi, venit a Francisco cardinale nuncius cum literis, in quibus continebatur, Turcum aduersus Carmanum cum ingenti copiarum numero traiecisse in Asiam, inermiaque et vacua, quae possideret omnia cis Hellespontum reliquisse: ab se vero cum classe littoribus vbique occupatis, iam tum ademptam hosti facultatem reportandi exercitum in Europam, non praetermittendam tantam occasionem, prope sine armis aut certamine aliquo exterminandi propellendique ad origines suas diram gentem, execrandamque superstitionem. Meminisset rex fidei sponsionisque principibus Christianis factae, et quam maxime fieri posset, properaret cum promissa expeditione, quando illi quoque quod suum erat, auxilia praemisissent. Ad ea similibus pene asseuerationibus a Graeco quoque imperatore per literas significata, addebatur etiam, elatum se spe, belli maiori conatu a rege secundum sponsionem renouandi, cum tentaretur a Turco de foedere, non solum repudiasse conditionem, verum etiam hostilia contra illum vltro intulisse, et in armis esse cum suis, vt regisub ipsum montium descensum velaccurreret, vel alibi expectaret, si id magis ex vsu fore videretur. Instandum agendumque, dum distractus ille multiplici bello tam diuersis in locis mari terraque suis adesse
non posset, dum nuper caesus, fusus, fugatusque, nondum satis animum viresque collegisset: et proximis cladibus afflictus, nedum impetum, sed nec nomen quidem regium laturus videretur: omnia per dolum fraudemque ab oratore Turco in foedere transacta. Non committendum, vt gloriosa initia vecordi negligentia foedarentut: sed rapiendam opportunitatem delendae ignominiae religioni nostrae inustae, non vno atque altero oppido, sed multis regionibus Christiani nominis partim direptis, partim ab execranda gente sub ditionem suam missis. Turcum adeo festinanter per Hellespontum copias traiecisse, vt verius dici posset fugisse bellum, quod a tergo affore sciebat, quam profectum esse ad propulsandum id, quod ab Asia nunciabatur. Ad extremum rogabatur, ne veluti sub cultro et praedae relinqueretur crudelissimo hosti, qui procul dubio exercitum reportaturus esset in Europam, vbi aduentus Vladislai metum deposuisset. Non aliunde magis id discrimen sibi imminere, quam quod regiae fidei pollicitationibusque crediderat. Recitatis vtrorumque literis in regis ac procerum conspectu, quidam subito quasi languor omnium animos occupauit, memoria eorum, quae de se sperare adduxerant principes Christianos: coepitque regis aliorumque velut oculis obuersari species gratulationum, quibus tot regum populorumque veluti publico consensu paulo ante, tanquam Christiani nominis seruatores excepti fuerant: et pudebat pigebatque ob praesentem vtilitatem perpetuum decus veluti contempsisse, secuturamque exinde ignominiam intuebantur: et meminerant obligatam ab se fidem Graecis, Latinisque, et ab vtrisque implorata auxilia praesto esse audiebant, quae nisi per summum scelus in discrimine, in quod pellexerant, relinquere non poterant. Quibus adeo contrario affectu omnium fere mentes distrahebantur, vt qui paulo ante pacem vltro elegissent, bellum malle appareret. Et vrdebatur etiam quaedam quasi opportunitas et caussa concordiae repudiandae: quandoqui dem Turcus ad constitutam diem neque captiuos omnes soluerat, nec dum oppidis ciuitatibusque quibus oportuit, ex foedere cesserat. Itaque Iulianus apud tam suspensos animos desideriumque inter et poenitentiam initae concordiae, fluctuantes, occasionem suam adesse ratus, cum multis magnisque actionibus antea expertus esset, Sanoceum persuadendi vi et facultate, velut habere hominum mentes in potestate, conatus est sibi illum adiungere in negotio pacis improbandae, suadendique instaurandum bellum. Quod cum ab eo minime impetraret, propterea quod ille Despoti Hunniadianique sententiam probans, nec temere dandam fidem hosti,
et datam minime violandam contendebat, conuersus ipse ad circumstantes: A foedere, inquit, de quo cum Turcis transactum videtur, quanquam inane irritumque, mallem abstinuissemus: non quod ius religionem ve illius aliquam, si bellum prosequemur, violandum intelligi oporteat: sed quia dandis accipiendisque conditionibus bonam partem temporis prosequendae expeditioni aptissimi frustra consumpsimus. Contradixissem iam tum ab initio: sed acclinatiores animos vestros ad concordiam vidi, quam vt crederem posse oratione mea ad rem gerendam vos erigi. Praeterea sciebam haec omnia, quae nobis hodie nunciata sunt de facilitate debellandi in Europa, Turcis implicitis detentisque bello Asiatico, fore, vti paulo post nunciarentur: maluique expectare, donec ea crederetis aliis, quam intempestiue praedicendo committere, vt fingi a me et per vanam spem iactari arbitraremini. Nunc quando vt volui, asseueratio victoriae vestrae ad vos aliunde, quam a me peruenit, et ita esse, vt describitur, non minus, quam optabam credere vos, indicat destituti incoepti poenitentia, non gerendumne sit bellum, quod omnes necessarium intelligitis, si cum decoribus prius partis salutem libertatemque vestram retinere vultis: sed liceat nec ne geri post qualemcunque hanc vtrinque foederis iactationem, explicandum a me sentio. Video enim plerosque inanibus fidei ac foederis nominibus suspensos, intra se non tam quid facere velint, quam quid aequum sit deliberantes, quasi verba quaedam inconsulta per spem metumque mutuo iactata, nomen sanctitatemque foederis obtineant. Cum id demum iure sit foedus, quod ab illis quorum res est, initur, non verborum sponsio, sed conuentorum expleta fides confïrmauerit. Huic neque paciscentium affuit auctoritas, neque pactorum subinde accessit executio: sed nomen tantum foederis et ceremonia temere iactata sunt. Quae non prius sanctasunt, quam promissa vtrinque cum fide absoluantur. Atque vt incipiam ab eo, qui sponsionis caput esse videtur, tam diu forsan liberum regi fuerit, de foederibus et pace cum Turcis agere, quoad incliti huius regni viribus et felicitate bellum gessit, quoad nulla externa ope adiutus, priuato sui regni discrimine ac sumptu publicam Christianae rei salutem maiestatemque tutatus est. Vbi vero cum aliis quoque Christianis principibus consilia, totamque gerendi huius belli rationem communicare placuit, eorundem consensu bellum intermitti oportuit, quorum opibus auspiciisque geri susceptum erat: sed vt res tota non secus atque ante adiunctam sibi aliorum principum manum, regis tantummodo fuisset, nec dum foedus cum eiusmodi hominum genere, sed vllius omnino rei commercium
inire non licuit, et initum non tenet, iniussu pontificis maximi. Huc adde susceptas ab hoste conditiones minime expletas esse: ex qua re etiam, si nihil aliud, omnia quae dicta factave dicuntur, inania red deret: tamen quia conuentorum fides, quae ab illis frustrata est, minime confirmauit fanctitatem religionemque foederis, intelligendum est asponsione sua, si qua fuit, non solum absolutum esse regem, verum etiam per dolum ac simulationem proposita transactaque esse singula ab oratoribus, qui pacem petitum ad nos venere, vt si hostis initurus fuisset id foedus, quod stabile ac ratum vellet. Si eiusmodi postulatio et sponsio fraude omnino vacua futura erat, non habuit quem de pace acturum mitteret alium, quam hominem lingua, genere, moribus, et denique praeter simulatam religionem tota vitae ratione ab ipso alienum, qui nihil vere religiose et sancte a Turcis promittere, neque ex diuerso stipulari posset. Caeterum cuius pacta promissaque omnia, si ex vsu videretur; sine verecundia reijci atque improbari liberum foret: sed et pudebat eum tam supplicis actionis simulationem explicare per hominem suae gentis: cauitque verecunde, ne quid submisse, ne quid infra vulgatam animi viriumque suarum magnitudinem ageretur a suis. Et noluit regem gloriari posse, quod supplicantem sibi Turcum aliquando audiuisset: praeterea cum tota actione multa fimulanda forent, non alterius artibus facilius decipi nos posse arbitratus est, quam eius, qui nobiscum de religione paulo ante sensisset, vt quae per se non satis fidem facerent, religionis velamento inuoluta in animum nostrum descenderent. Caeterum si quae placuissent, impetrata forent, cogitauit se pactis staturum. Sin minus ex simulatione concordiae se id saltem commodum percepturum, vt ad gerendum bellum posset sibi interim consulere. Quae ita esse, indicat frustratus terminus eorum omnium, quae per foedus ab ipso fieri oportebat. Scio Despoti, sed in primis Hunniadiani tantam esse rerum hostilium peritiam, tantum experimentum, vt nefas sit dicere, non omnia ex vero sic se habere, vt sit eis persuasum: sed illum cupiditatem simul liberandorum filiorum, simul recipiendi amissum decus et fortunas: hunc vero diffidentiam auxilij a complicibus belli affuturi adegisse crediderim, vt non tam acriter quam poterant, animum intenderent, et blandis pollicitis dissimulatam fraudem statim non depre henderint. Caeterum non debet cuiusquam gratia aut auctoritas apud animum vestrum plus valere, quam veritas, cum intelligatis tali foedere neminem teneri, vel ex eo, quod sine auctoritate ictum, vel quod per fraudem ab hoste minime impletis conditionibus
sit dissolutum: sed vt omnia legitime a rege, nihil insidiose ab hoste actum constaret, meminisse debetis sponsionis, quam Christianis vocatis admissisque in partem belli paulo priusquam Turcis fecisse vos constat. Et cum deliberatio vestra illis angustiis inclusa sit, quod data fides minime potest vtrinque fubsistere, sintque alterutri deserendi, neminem dubitare conuenit, ita quenque potius seruandum esse, vt arctiore coniunctione nos contingit. Porro quid vobis cum hoc genere hostium conuenit, a quibus professione, moribus totiusque vitae instituto ac ratione distatis? quid cum Christianis non coniunctissimum est? atque vt omittamus communia immortalitatis initia, fana, sacrificia, sepulcra eadem, tum ceremonias et sacrorum ritus, quibus animi vestri multo arctiori necessitudine inter se coniuncti sunt, quam si natura ipsa eisdem parentibus orta corpora coniunxisset. Nonne qui paulo ante in Hellespontum classem suam misere, pro salute, pro gloria vestra, communicando vobiscum vires, suscipiendoque belli vna gerendi negocium, indissolubili omnino vinculo vos sibi deuinxere? Quodque nisi per aeternam labem atque infamiam ingratorum animorum violare non possitis, atque ideo cum ex parte altera illi sint, qui ad humana diuinaque omnia vobiscum communia addidere recentissimum beneficium submissorum vobis auxiliorum, quique vt nulla noua sponsio intercessisset, tot humanis diuinisque propin quitatibus vos contingunt, vt sine inexpiabili scelere deseri nequeant. Ex altera vero hostis immanis perfidus, qui non per bellum tantum modo a vobis discrepat: sed religiones alias cultusque diuinos professus, omnia quae vobis sacra sunt, veluti profana contemnat, et si possit, violet. Cuique nec dari fides potuit absque nefario crimine: nec postquam data creditur, potest sine grauiori culpa seruari. Non debet esse magna deliberatio, cum hocne, an cum illis conuenta sint exequenda. Si perseueratur in suscepta concordia, praeterquam quod elusi estis, frustratis ex parte altera conditionibus, contaminati inexpiabili facinore, amissaque gloria priore bello parta, sub quotidiana bonorum omnium execratione, infamem vitam agetis. Si vero, quod per se etiam vanum irritumque est, repudiato impio foedere, bene de vobis meritis aderitis, eo in discrimine, in quod per vos adductos non ignoratis, ad securitatem, qua subinde vestra possidebitis, cum immortali gloria non modo ea, de quibus in concordia mentio est, sed caetera omnia, quae a dira gente possidentur in Europa, recuperabitis. De cuius rei facilitate dicerem, nisi perpenderem satis per literas suas persuasisse vobis Graecum imperatorem, et Franciscum cardinalem: quorum auctoritas
in eo tanto grauior sit oportet, quanto propinquiores sunt hosti, et indicant ex re praesenti: sed et maior trepidatio hostis, quam vt satis ab ipsius oratore dissimularetur, supra omnem orationem stimulare vos debet ad occasionem istam capessendam. Quam si praetermittetis, cogemini tandem despecti ac destituti ab omnibus, dubium dedecore an periculo maiore, intra fines vestros dimicationem eam subire, cui vos impares esse, implorando externa auxilia, iampridem profitemini. Ad haec multa de iure pontificio, deque illius potestate ac vi praefatus, subdidit tandem, pontificis se maximi auctoritate id foedus qualecunque esset, rescindere, et abrogare: regemque ac caeteros, quorum interesset, a iuramento et sponsione quam Turcis fecerant, absoluere. Adeo a paucis Iuliani oratio non est probata, vt ex concione tota exaudiretur fremitus deposcentium bellum, asserentiumque succurrendum esse illis, quos in belli societatem attraxissent, quando non aliam ob caussam periclitarentur, quam quod armati concurrerent ad propulsandum pericula, propter quae Hungari simul et Poloni paulo ante coacti fuerant ipsos implorare: fortunarum potius omnium ac vitae iacturam faciendam, quam fidei fidelibus obligatae: pertinere id non ad famam solum, spemque de se apud caeteros Christianos excitatam, sed ad conseruationem etiam et tutelam rerum suarum: et vt nihil aliud stimularet, satius pro religione honeste occumbere, quam deserta illa et prodita, Deo atque hominibus violatis infensisque indecoram vitam extrahere. Decreta itaque foederis ac pacis abrogatio, et vt cum Christianis aliis suscepta expeditio continuaretur. Cui sententiae nec Despotus quidem aut Hunniadianus tandem fortiter obsistebant. Ille inuitatus facilitate, quae in debellando apparebat: hic regia sponsione pellectus, cum Vladislaus promisisset ei Bulgariae regnum post victoriam et literas, quibus id continebatur, etiam quorundam procerum subscriptione firmatas in fidem dedisset. Decretum igitur quod erat contra pacem promulgatum, Francisco cardinali ad classem missum, simulque Graeco imperatori et principibus caeteris, ad quos initi cum Turco foederis iam pridem fama peruaserat. Raro aliâs Poloni tam laetum nuncium acceperant, ac fuit, intellexisse, quod rex de pace cum Turco transegerat. Nam cum Cazimirus indicto Masouis bello totis Lituanorum viribus Drochicinum oppugnaret, Masouique iunctis pene castris ex diuerso in armis starent, nec tam virium inter vtrosque discrimen appareret, quam suspicio erat, si committi praelium contingeret, magnam partem copiarum Cazimiri defecturam ad Michaelem Sigismundi ducis paulo ante
interfecti filium, qui apud Boleslaum inter Masouos militabat, ingens spes animos ipsorum ceperat, regem ab ea pacificatione in Poloniam subito, id quod maxime cupiebant, profecturum. Anxij enim inter Boleslaum Cazimirumque de euentu sperabant interuentum regis id bellum dirempturum, et ab armis partes vtrinque abscessuras. Cum enim tam Lituani, quam Masoui sub tutela regis agitarent, Polonis neutros vinci expediebat. Itaque vbi dissolutum foedus accepere: iterum consternati animo, vt consilium caperent, ad Peterkouiam conuenere: ibi Vladislauiensis episcopus et Ioannes Piltzanus designati oratores ad Hungariam, qui praemonitum regem pactionis ac fidei etiam hosti seruandae, suadendo agendoque animarent ad paternum regnum reuisendum, in quo multa eo absente perturbata: sed in primis sedandum bellum, quo a Lituanis Masouia premebatur. Praesenserat Vladislaus Cazimiri motum, et futurum conuentum Polonorum: atque ideo ne quid exinde nunciaretur sibi, quod parum conduceret rebus, quas parabat, vtque sui cordi se ei esse intelligerent, misit illico in Poloniam Ioannem Gruscinensem, qui diceret, regem nullo modo salua famae verecundia, posse susceptam denuo expeditionem intermittere: statimque moturum ex Segedino, cogi necessario illis adesse, quos in bellum implorando attraxisset. Caeterum excitis paratisque tot maximorum principum auxiliis, victoriam paratam esse de ea gente, quam superiore anno paucis admodum Volonibus cruce signatis adiutus fudisset, fugassetque: et quam nisi hyemis montiumque asperitas niuibus ac speluncis aditum victoriae suae subtraxisset, omnino subegerat, inter redeundum, quod propitio Deo breui futurum foret, conuersurum se iter in Poloniam. Interim viderent ipsi, ne quid detrimenti regnum caperet: in primisque Boleslao duci adessent, contra Lituanorum conatus. Ea significatio quia praeter spem venerat, gratissima Polonis fuit: perfecitque vti rex videretur esse tam sollicitus de quiete ac statu regni, quam ipsi volebant: sed intercepta est exinde caussa mittendae in Hungariam legationis, atque ideo singula, quae regi domi forisque ex vsu fore credebant, per epistolas significauere. Interea licet minime seruata die, Turcus loca omnia, de quibus in foedere cauebatur, praesidiis suis euacuata, iustis dominis restituerat: solutis etiam magno numero captiuis, dimissisque cum Despoti filiis. Vladislaus autem licet aeger animo, quasi euentum praesagiret, stimulante Iuliano, vndecimo kalendas Octobres, vt constitutum fuerat, mouit ex Segedino, sed copiis aliquanto paucioribus, quam anno superiore. Nam et Volonum minor numerus
accurrerat, propter vulgatum foedus cum Turcis. Et multi etiam inter agendum de concordia dimissi Poloni et Valachi, quos futura pax superuacuos redditura videbatur. Vbi ad Orsanam peruentum, pridie nonas Nouembres Danubium cum suis traiecit. Expositoque in Bulgaria exercitu primo ad Florentinum, deinde ad Bidinum progressus, licet vndique circa iter oppida pleraque arcesque Turcorum praesidiis tenerentur, non ad praedam milites discurrere, non hostibus insultare, non bellicae quicquam cladis inferre agris patiebatur: instituerat enim minime tempus aut vires suas praeconsumere expugnandis munitionibus, serendisque certaminibus, priusquam coniungeret se cum naualibus copiis ad Hellespontum: atque ideo, ne in planis et apertis locis vel inuitus pugnare cogeretur. Cum duae ad Callipolim viae ducerent, altera per extremam Thraciae oram, qua Macedoniae coniungitur, campestris et breuior inter Rhodopem ac Bistoniam paludem: quasi progredi voluisset, currus relinquere oportebat propter viae difficultatem in Hemo recta transcendendo. Altera vero per in feriora Bulgariae, prius ad solis ortum, deinde prope Pontum ad meridiem per Thraciam, vt obliqua, ita longior, sed per quam licet montanam in plerisque locis et salebrosam, currus tamen haud aegerrime euaderent, maluit illac exercitum circumagere, quam veluti se nudare curruum munimentis, quibus septus contra hostiles impetus, se ac suos facile tueri poterat, et quam maxime integris copiis ac viribus ad Callipolim peruenire. Conuersus itaque in Pontum inter Danubium atque Hemum, haud magnis, sed continuis itineribus ad institurum festinabat: vbi vero ventum est ad Nicopolim Bulgarorum metropolim, cuius vrbis pars altera a Danubio abluitur, altera in collem erecta, quia fama erat totius regionis diuitias illuc comportatas, miles cohiberi non potuit, quin per suburbana discurrens, ad praedam etiam in ipsas portas saceret impressionem, quicquid aedificiorum circum adiacebat, direptum incensumque. Cum vero portae ac moenia strenue defenderentur, a prosequenda oppugnatione iussum est abstineri. Caeterum quia quantum fert regio, vberes circum campi et colles videbantur affatim necessaria suppeditaturi reficiendis militibus, iumentisque, biduum triduumve illic perseuerare placuit. In eo loco percensenti suos regi, et veluti totius belli apparatum recognoscenti, dum miles non tam se reficit, quam studiose illa praeparat, quae opportuna fore credebat, viam iam et natura sua magis difficilem, propter angustias salebrosiores, et propter frequentiam praesidiorum hostilium in oppidis, castellisque vndique
eminentibus multo discriminosiorem: accurrit nunquam sine praefatione magni et fortissimi imperatoris nominandus Vladislaus Dracula, Valachiae, quam montanam vocant, princeps: qui cum iam pridem pacem a Turco accepisset, factum suum in necessitatem reiecit: quod haud numerosissimae gentis princeps, nullaque externa ope adiutus bellum Christianis simul omnibus intolerabile sustinuisset magnitudine animi et virtute suorum diutius, quam sperari de tam imparibus viribus posset: plusque ab se interim hominum amissum, quam terris suis frequentandis colendisque superesset: cum euentus quotidie admoneret contra hostium multitudinem, paucorum suorum virtutem magis admirandam esse, quam efficacem: tandem eo peruentum fuisse, non vt in seruitutem venire oporteret, quae forsan tolerabilis, modo aequa sit, et contigisset antea multis magnisque populis et nationibus: sed vt cum patria et laribus familiaribus, cum altrice terra et caelo relinquenda essent sacra, religiones, arae, degenerandumque in obscoenos mores ritusque impiarum superstitionum, nisi conditionem accepisset, per quam citra profanationem diuinorum humanorumque omnium, reliquias suorum seruaret in occasionem dignam, in qua tanta virtus periclitaretur. Ad haec cum eorum qui regem sequebantur paucitatem animaduertisset, rogare obtestarique coepit, vt retro iter verteret, se malis suis satis superque doctum, quanta foret Turci potentia, qui ad venationem propemodum plures seruos producere solitus esset, quam illic ad bellum armati conuenissent. Abstinendum omnino a tam audaci periculosoque incoepto: communicandaque consilia et rationes, quo pacto res aequis viribus geri posset. Interea nihil salubrius, quam in occasionem meliorem eas copias conferuare. Quae etiam si sufficerent bello, quod tunc cum hostibus gerendum, caeteraque omnia votis responderent, tamen eo tempore productae instantis hyemis tempestate, et malis omnino essent succubiturae. Audiebantur ea, tanquam Dracula non ex animi sui sententia loqueretur, propter foedus, quod illi cum Turcis erat: tamen re ipsa per se fidem faciente, moti sunt quam plures, nec tantum suspicio simulatae ab illo orationis, quantum rei veritas vrgebat. Caeterum rapiente regem fato ad destinatum propinquum que iam finem, Iulianoque ad superioris anni fortunam identidem iactante, nusquam stringendum fore gladium, vacua omnia defensoribus reperturos: Amuratem cum suis trans Hellespontum, vix Carmani impetum sustinere: neque posse etiam, vt ociosus a bello esset, propter Venetorum Burgundique et pontificis classem suppetias suis ferre: Graecum praeterea
cum non mediocribus copiis sub ipsis montibus accursurum. Draculae quidem officium ac sermonem magno assensu omnes commendauere, veluti benignae in se voluntatis testimonium. Nec mirum. de eorum victoria desperare ipsum dixerunt, ignorantem qua praeparatione, quibusque auxiliis freti pergerent. Caeterum nullo modo ea sibi vt diceret, in mentem ventura fuisse, si sciuisset, quanta classis, quantisque Italorum Burgundionumque copiis instructa, quam multis etiam equites peditesque Graecorum in armis eos praestolarentur. Non regem, non suos adeo inconsideratae audaciae, vt bellum, quod conficere non possent, vltro inferrent. Bono esset animo: quantum ad vires attineret; satis prouisa esse omnia, et praeparata. Felicitatem Deum ipsum, cuius caussa ageretur, et praebuisse antea, et in praesens praebiturum: conuersus itaque rursus ad regem Dracula: Quando, inquit, aut fortuna, quae audentem magna quaeque nusquam hactenus te decipit: aut spes alienae opis, quam ratam velim: aut occulta fatorum necessitas, te in diuersum trahit a sententia mea, consilium tuum quod ratione immutare non potuit, quantum tempus et improuisa res sinit, viribus adiuuabo: et cum dicto quatuor millia equitum duce filio suo, copiis regiis adiecit, orans obtestansque immortalem Deum, quod quicquid rex caeterique de belli totius successu animis suis repromitterent, felicissimo euentu confirmaret. Ad extremum dimissurus regem, duos ex suis im pigerrimos iuuenes regionisque et viarum peritissimos, duosque item equos inusitatae admirandaeque pernicitatis in conspectu dedit, et vix lacrymis temperans: Habes, inquit, ad quod confugias, si casus aliquis malave sors, quod abominor dicere, viribus te diffidere coegerit. Malim equidem fore, vt frustra dederim: idque eueniet, si vota et preces meae non vanae erunt. Verum si necessitas vti coegerit, saluberrimum munus experieris. Vtile sane consilium Dracula attulerat, si tam fideliter auditum seruatumque fuisset, quam dabatur. Vulgatum est postea, virum ingentis spiritus natumque ad bellicas actiones, vbi apparatum Burgundi Italorumque percepit, varie ac multum secum agitasse inter poenitentiam fidei Turco per foedus datae, et religionem eius violandae propter euentum et futuram fortunam hominum famam, siue ad tam gloriosam expeditionem cum Vladislao progrederetur, siue remaneret: plusque omnino valiturum fuisse apud militare ingenium belli decus, quam laudem seruatae sponsionis: sed suapte natura ominibus diuinationibusque quibuscunque alioquin obnoxium muliebre vaticinium tetinuit. Pridie enim quam in regia castra peruenerat, Secusa mulier Bulgara, senio quidem confecta, sed cognitione futurorum
multis experimentis clara, ad vicum Sollonum, de exitu ac fine belli ab ipso interrogata praedixerat, regem haud felici euentu pugnaturum: plusque momenti contra eum hostem profligati exercitus reliquias habituras: foreque subinde vt res felicius gererentur. Atque ideo in se ac suos vaticinium deriuare volens, prosperioribusque actionibus superesse, periculo quod in praesens nunciabatur, se subtraxisse: filium vero cum a se dimitteret, magnopere monuisse, ne fortunae obluctaretur temere in acie, si res Christiana inclinaret. Conuertit deinde Vladislaus se in Thraciam, ingentemque multitudinem fluuialis scaffae in Paniso amne compertam incendit. Oritur autem Panisus in monte Hemo, et inter Messembriam Odessumque Euxino illabitur. Credicum vero eiusmodi nauigia infestandae Hungariae gratia illic a Turcis praeparata, vt demissa subinde in pontum, per occasionem tranquilli maris iuxta littus sursum agerentur in Danubium. Cuius maxime meridionale hostium, haud plus triginta millibus passuum distat ab Odesso. Ab eo incendio, qua placidiorem adscensum Hemus ad se dabat, erecturus agmen, quia via vtique angusta et confragosa diuisit copias, vt contra improuisos hostium incursus firmior esset, et paratior. Hunniadiano igitur cum auxiliaribus Valachis et tribus Hungarorum millibus praemisso, sequebatur ipse magno interuallo, cum cruce signatis, reliquaque multitudine. Nam currus in medio agi placuerat, tam praecedentis, quam subsequentis agminis praesidio tutos, inter progrediendum ne quid a tergo relinqueretur, quod muniri in locis adeo angustis posset. Nonnulla oppida hinc inde direpta, et prope funditus diruta, vici quam plures incendio deleti. Grassatumque est a militibus licentiose etiam in sacra Bulgarorum Graecorumque, quorum templa veluti profana, manu, ferro, igne, caeteroque omni scelerum instrumento violabant. Id vero impium, vt certe erat, visum Vladislao. Edixit itaque vulgo inquiri, ac restitui desiderantibus quicquid religione inuiolatum esse oportuerat: nullius magis, quam ipsorum interesse asseuerans, abstinere manus a sacris, pro quibus arma sumpsissent, multum quidem in armis reponendum esse, sed in Deo plurimum: qui postmodum in bello non modo opem non laturus foret contaminatis sacrilegio, sed etiam pro templis, pro aris, pro sacris suis contra staturus, nisi a tam execrabili rapina abstinuissent. Dimissi exinde nonnulli ex captiuis Turcis cum literis, in quibus spondebatur omnibus, qui ex praesidiis suis elaberentur, liberum fore aut stipendia facere apud regem, aut abire quo mallent. Cuius sponsionis fides integerrime seruata, cum multa loca in deditionem venissent, quae acerrime prius
defendebantur, timentibus Turcis, qui in illis erant, aut iniquam, seruitutem, aut mortem cum cruciatu. Qui tamen Sumium ac Pezechium tenebant, in rupibus paulo editioribus, freti naturali locorum munitione, maluere experiri quid se tuendo possent, quam fidei hostium credere. Contra quos quia propter opportunitatem situs apparebat, posse ab hoste facile reditum praecludi, si casus aliquis illa redire coegisset, visum est omnibus vim oppugnando experiri. Itaque non sine multorum clade, cum difficultas nitendi sursum longe plus negotij, quam hostis armato militi exhiberet, vtrunque oppidum oppugnatum. in ea victoria multorum industria, multorum opera claruit, sed in primis Tamonensis Ioannis et Lesconis Bobricij: quorum ille dum portas refringit, duo vulnera accepit: hic Pezechij murum primus adscendit, et multis aliis adscendendi opportunitatem praebuit. Traduntur ad quinque millia ex hostibus illic interiisse, quorum magnam partem dum praeda diriperetur, gladius absumpsit: caeteri ad terrorem aliorum rupibus, per quas se tutos putabant praecipites acti. Dum haec a rege agerentur, afferuntur Francisci cardinalis literae nunciantes, Amuratum aut frustratis arte, aut corruptis precio speculatoribus, qui littora seruabant, infra Callipolim, qua fauces Hellesponti arctissimae sunt, ingenti multitudine militem reportasse in Europam, et coniunxisso suis, qui non procul ab Isthmo Thracij Chersonesi haud sane memorabili numero paulo ante se congregauerant. Qua nouitate regis deliberationem immutari oportuit, praesertimque quod plurimi ex suis hortabantur regredi, aut saltem in tuto alicubi subsistere, donec certus numerus hostium, et quo se primum conuerterent, intelligeretur: tamen a Pezechio vbi facile per montana munire tuerique se poterat, rex in planum descendit. adeo est ineuitabile, quicquid id est, quod fatum appellatur. Deinde in obliquum, Rhodopeam vallem biduo emensus, ad Pontum rursus sinistrorsum sub Hemum declinauit: decimisque castris Tauarnam assecutus, in deditionem accepit. Turci enim qui illic fuerant in praesidio, auditis quae per eos dies ad Pezechium et Sumium gesta erant, aduentum regis minime expectauerant. Eodemque modo Macropolis, Callatium, Galata, Varna, et pleraque alia circum littus oppida deserta ab hostibus recepta sunt, et Christianorum firmata praesidiis. Hemus initium capit fere a Mesembria, perpetuoque dorso ad Macedoniam et superiorem Mysiam porrectus, diuersis in locis ab vtroque latere, velut cubitos genuaque modice extendit. Et primo quidem non admodum longe ab origine sua in dextram reflexus, atque in Pontum recurrens, paulatim in minora iuga decrescit, donec
per colles modice tumentes tandemque euanidos desinat in planiciem. In eo igitur tractu pro natura loci plurimae sunt valles agrestes partim et infoecundae, partim pecoribus hominibusque alendis et natura fertiles, et accolarum diligentia more suo consitae ac subactae. Earum nonnullae vndique intra colles clausae, aliae ad mare conuersae littoribus excipiuntur: sed in primis illa quae Varnae adiacet, humana cura et quantum fert regio naturali situ amoena est, et spectabilis: Varna vero ipsa in sinu angusto, et haud sane profundo admittendis serendisque nauigiis grauioribus posita est ad littus, inter duo promontoria: in quorum altero Galata, in altero Macropolis sita, littoralia omnia, circa oppidum vineta, frugiferaeque aliae arbores tenent. Interiora vallis ad dextram modicis infrequentibusque vicis agrestes tum habitant, tum colunt: in sinistra qua eminet Galata, palustris est sub collibus lacuna, quae ad occasum in alteram vsque vallem restagnanti vnda protenditur. Inuitante igitur non tam loci opportunitate, propterea quod aquatio lignatioque et caetera necessaria in promptu militi erant, quam valetudine regis, cuius in sinistro crure qua femori committitur, enatus furunculus inflammationem doloremque maiorem, quam pro magnitudine tumoris cum excitasset, visum est illic subsistere, adhibitisque fomentis expectare, donec id vlceris in pus verteretur, atque exiret, quo sumendis tractandisque in equo armis subinde rex foret expeditior, si quid violentum in itinere casus attulisset. Interea Turci ab Isthmo Adrianopolim profecti, qua hostis aduentare nunciabatur, citato agmine obuiam prodeunt: et septimo tandem die haud amplius quatuor millibus passuum a castris regiis consedere. Quorum aduentum et speculatores nunciabant et nocturni ignes: quamuis collium interuentu prospectui eriperentur, tamen sereno caelo cum Iuna a coitu modici luminis adhuc esset, noctem sic ea ex parte inalbabant, vt non propinquitas modo, sed etiam multitudo ipsorum indi caretur. Duplicatae igitur vigiliae nocturnaeque stationes toto exercitu edictumque arma expediri et praeparari. Vbi aunt lux appetere visa est, Hunniadianus Iulianusque et Despotus cum caeteris, quorum aut consilium aut auctoritas requirebatur, frequentes ad regem coeunt, coeptaque est consultatio super futuro certamine. Iuliano munire se intra currus placebat, dispositis circum machinis, tormentisque, quorum aut fragor terreret, aut impetus arceret hostem. Si munitionibus insultare voluisset, nihil prius in aperto aggrediendum, quam praecognitae praetentataeque essent hostium vires. Verisimile aiebat maritimas copias, quarum nullus iam vsus in classe esset, sequuturas a tergo Turcos: daturasque operam, quod aut coniungerent
se suis, aut distraherent hostem ex parte altera lacessendo, in eoque omne momentum rationemque vincendi reponebat. Quam sententiam Franco Banus Agriensisque episcopus, et plerique alij ex Hungaris et Polonis sequebantur, rege etiam non tam probante, quam non reprehendente moram dimicationis: quia lenito interim dolore, quo forte ea die grauius, quam vnquam alias premebatur, sperabat subinde suis integer adesse posse. Hunniadianus vero et Despotus praeposterum id dicebant: includi enim vallo, non esse inferentium vltro bellum, sed vltimum confugium eorum, qui acie victi sint. Quod consilium, si rogaretur hostis, aliud daturus, quam vt positis armis obsidendos se traderent. Omnium rerum, sed in primis bellorum exitus, a principio auspicari. Prout primus congressus foret, ita toto bello aut audaciam aut formidinem hos vel illos in aciem afferre, atque ideo nullum trepidationis signum aut suis, aut hostibus indicandum esse. In celeritate transigendae rei salutem consistere: agendo audendoque id genus hostium terreri, non artibus. Quid futurum, si clausos munitionibus Turci circunstetissent: neque pugnandi copiam subinde facerent, cum tolerandae illic obsidioni nihilomnino foret praeparatum? Nam quod de naualibus copiis diceretur, ridiculum omnino esse. Vbi enim gentium visum auditum ve aliquando, mediterranea bella classiariis peditibus geri: quorum non alius vsus in terra esse posset, quam equitum in mari, quibusque suas artes, suamque esse disciplinam, eaque in re valere, quosque plurimum ad quam studium exercitationemque adhibuissent. Quod si etiam contra institutum et professionem suam de classe descenderent, praeter id, quod non nisi per longum tempus tam longum terrae spacium pedibus emetiri possent, ad terrestre certamen contra equites in peditatu eodemque naualibus armis instructo paruum omnino, aut potius nullum vsum fore, atque ideo et serum et vanum esse, quicquid a classe speraretur: in qua si quid momenti esse posset terrestribus pugnis committendis totum impensum in id fuisset, vt postquam hostis in Europam tranfretauerat, saltem circa littora retineretur, dum rex eo peruenisset. Omissa igitur inani spe prodeundum in aciem contra eundem illum hostem, quem ad satietatem superiore anno fugassent, caecidissentque. Qui trepidus confususque animo inceptaret omnia, et in nullo persisteret, sed modo in Asiam, modo in Europam, temere se transferens, ad minimum quenque famae strepitum, per sollicitudinem et terrorem se circunferret. Non quam multi ex diuerso essent referre, sed quo animo et audacia, quantumlibet innumerabiles, in praelium nihil aliud allaturos, quam victorum conscientiam et
formidinem: non assuefaciendos milites tuendis se vallo et curribus, quae diffidentium armis praesidia sunt, quorumque vt nullus vsus eueniat, inter prima adeo expetendum. Tunc quando integrum foret aut armis hostem inuadere, aut imbellis multitudinis more septis ac munitionibus se in cludere. Flagitiosissimum fore, viros fortes plus in curribus et vallo, quam in armis ad se tuendum praesidij posuisse. Intelligebat Hunniadianus vltimi rerum discriminis esse, quod suadebat, sed maioris animi viro, quam vt ferre posset obsessorum taedia morasque dum vinceret. Cum eo ventum appareret, vt neque progredi neque regredi, nisi victores possent, prom ptissimam ad victoriam viam aggredi placebat, militemque tum proximi anni felicitate, tum rebus per eos dies prospere gestis alacrem, antequam casus aliquis animos spemque ipsius refringeret, quam celerrime ad pugnam producere gestiebat: sed etiam vt vim hostium non sustinuissent, integrum fore videbatur, quid vallo et curribus tuendo se possent experiri. Mouerat cunctos Despoti et Hunniadiani sententia. Rexque ipse supra dolorem iuueniliter elato animo nullam pugnandi moram vltra laturus videbatur, cum trepide speculatores nunciant armari hostes, seque inuadendis castris praeparare. Itaque dato Hunniadiano ordinandarum acierum negotio, caeteri ad suos quisque aduolant. Ille vero ante omnia circumspectis locis, per quae aut aperte insultare, aut insidiose erum pere adueniens hostis posset, nequid discriminis oboriretur per insidias a tergo, exvalle, in quam refundi lacunam diximus, inter colles et palustria ab ea parte fauces, per quas erumpendum erat, sic praeclusit curribus retroactis, vt facilis ad eos receptus foreta loco pugnae destinato. A tergo autem minime vlla vis timeri posset, obstructo aditu et conuersis illuc machinis tormentisque aut exterrendis hostibus auertendisque, aut deterrendis, si cominus insultarent, eminus deinde aciebus ordinandis mediam vallem regi tuendam cum curialibus Polonis atque Hungaris adsignauit. At penes lacum ad paludem, vnde minus timoris erat tum quia palus imperuia, tum quia praerupti montes desuper impendent, quinque tantum Hungarorum vexilla collocauit: dextrum vero latus qua Varna castris obiecta erat, omni caetero robore exercitus firmandum ratus, cum propter accessum, qui inter littus paludemque patet, quicquid laboris ac discriminis futurum erat, venturum inde appareret, vexillum magnum Hungarorum ducibus France Bano, Agriensique episcopo illic potissimum statuit: Despotumque cum suis, ac Iulianum cum cruce signatis illorum ordinibus inseruit. Nec procul a tergo penes currus et munitiones
veluti subsidiariam aciem constituit, vexillum diui Ladislai sub Varadiensi episcopo, adiecto ei Lescone Bobricio, cum parua manu Polonorum: sibi autem cum Valachis nullum certum locum designat, vt minime turbatis ordinibus, quocunque res et periculum vocaret, accurreret, et nullum destinatum locum tuendo omnia tueretur. Amuratus autem cum peditibus reliquoque equiratu subsequens, praemiserat expeditissimorum equitum, circiter sex millia. Qui a principio minime se apertis locis committentes, hostium vires magis inspicerent, quam tentarent: ostenderequo ita se illi primam ad dexteram in collibus, vnde totum exercitum ordinemque facile aestimare possent. Caeterum seu pugnae auidi, seu Christianorum paucitate contempta, ex interuallo sagittis hostem irritabant. Sed cum Franco Agriensisque suos continerent, nefracto per accliuum primo impetu, languidi ad hostem in collem peruenirent, Turci timorem id rati, paulatim descendêre in aequa, inque ipsos ordines impressionem facere coeperunt. Tum Franco id vero minime ferendum praefatus, hostes scilicet qui paucis ante diebus suppliciter pacem petendo ad decertandum ferro nullum esse in se momentum confessi forent: qui superiori anno totiens ex acie fugissent, quiscopulorum niuiumque latebris veluti precariam vitam degerent, vltro victoribus insultare. Signum dedit suis: identidem iactans, vt virtutis felicitatisque suae memores, in aciem prodirent. non sustinuit irruentes Turcus: retroque per accliuum versus, celeritate equorum se vulneribus eripiebat. Superuenit interim reliqua equitatus multitudo, parsque in desin entem iam vallem se recepit. Pars inuecta in regios subeuntes cliuum deturbat eos, agitque in praeceps. Illi vero rursus in plano congregati, aciem restituunt: pugnandoque acriter, quantum hostium ex collibus in aequa descenderat, penes vallem, ipsam in fugam vertunt, atque insequuntur. Itaque Varadiensis, non tam militarium artium, quam sacrorum peritus, cum videret terga dari a Turcis, relicta iam pridem statione sua, cum magna militum manu veluti ad partam victoriam accurrit: fugientibusque instando, temere vna cum Despoto et Agriensi peruenerat ad confertissimum agmen in postremo vallis. Vnde a multitudine reiecti in sinistram, Despotus quidem ad ordines suorum, qui pauci adhuc stabant, se transtulit. Varadiensis autem eadem locorum inscitia, qua acies turbauerat, per paludes ad montes euasurum se ratus, in aquam se immisit: foedaque equi ac sua luctatione, diu prius in coeno vexatus, tandem submersus est. Agriensis vero ad lacunam circumuectus, Galatam petere instituerat. Mox
tamen mutato consilio ad suos in pugnam rediit, nec postea vsquam comparuit. Processerat vincendo Turcus iam ad diui Vladislai vexillum. Nam Despotus cum Franco et Iuliano superabundante hostium multitudine, a collibus vltra quam ferri posset, cum suis retro ad munitiones cesserant. lbi diu ancipiti marte pugnatum. Sed vbi Lesco, qui audendo hortandoque certamen extraxerat, multis vulneribus vndique confossus, moribundus ex equo cecidit, haud dubie res Turcorum superior remanserat: nec iam milites tantum, sed currus etiam oppugnabantur. Quorum nonnullos impetu primo euersos, vt diripi rex vidit, cum Hunniadiano propere illuc mouit, ne quod aduersae pugnae vnicum praesidium suis futurum erat, ab hoste praeriperetur. Eius aduentu fortuna subito mutata est. Versi enim in fugam Turci, vltra duo millia passuum caesi fugatique sunt. Tantus erat ardor insequentis a tergo regis: qui reuocante impensius Hunniadiano, tandem omissis fugientibus, rursus Iuliano et Franco laborantibus accurrit. Redin tegrauerant enim praelium Turci ex tota illuc valle conuersi. Superuentu igitur regis acrius iterum certamen vtrinque coortum, variaque adhortatio: hinc sacra, religiones, arae, templa, victoriae cum decoribus prius partis, foedaeque hostium fugae. Gratulationes praeterea et laudes a tot principibus nationibusque adeptae. Ad extremum Christianae rei spes, ab eius diei fortuna pendentes iactabantur: illinc non tam imperij, quam etiam nominis Turcici finis, nisi vincerent, ostendebatur: Asiam et mare illi obiectum, ab hostibus teneri: quae in Europa ad id locorum habuissent in euentu eius pugnae periclitari: non fore quo reuerterentur victi: quacunque declinassent, mortem cruciatumque iam pridem praeparatum incursuros. Ad necessitatem pugnandi accedere, quod non tantum viribus et numero, sed caussa etiam superiores essent. Nam contra ius fasque per speciem pacis lacessiti. Insisterent ergo acriter, Deum foederis testem formidinem fugamque et caedem, in pacis fideique violatores conuersurum. Caeterum non segnioribus animis viribusque pugnantibus militibus, quam duces adhortabantur, magna vtrinque caedes edebatur. Sed ingens Turcorum numerus suorum stragem sentiri non sinebat. Stetitque diu anceps praelium. Tandem ab illis fuga incoepta multo cruentior fuisset, si non a caede ad praedam Christianos auertissent: cameli onerarij casu eis oblati, qua hostibus instabant: vbi equi etiam odore aspectuque: insuetorum animalium consternati, haud facile sessoris arbitrio se dirigi patiebantur. Hunniadianum in diuersum fortuna suorum abstulerat. Nanque vndique intentus, et laborantibus vbique propere accurrens, ad mediam vallem processerat, vbi sinistra acies impressionem hostis
vix sustinebat. Caeterum restituto illic praelio, de rege sollicitus, cuius iuuenilis animus periculosae audaciae suspicionem faciebat, inuenit eum ad Ianizaros pedestre militum genus penetrasse, ibique pugnam substitisse. Magna vis non hominum modo, sed equorum etiam ceciderat, aliis gladio confossis, aliis detruncatis cruribus ad terram prouolutis. Neciam solum, sed cadauerum strages pugnando calcabatur: adeoque concitatis animis instabant vrgebantque vicissim, vt rabies, non studium vincendi videretur. Perrupit tamen Vladislaus aduersam aciem: ablatusque inter hostes longe a suis, creditus est iam tum aut caesus, aut captus. Itaque haud multo post, cumTurci terga iam verterent, Christiani quoque ex diuerso veluti regeamisso fugae se committunt, eodemque tempore pars vtraque cedere inceperat: adeo fortuna cuique sua erat ignota, in tam varia frequentique victoriae inclinatione. Sed vbi lanizari Christianorum motum animaduertere, sistunt ipsi pedem, pugnamque instauratur. Hunniadianus aunt qui videret trepidatione ac formidine in suos conuersa, vbique ordines turbatos, foedeque a multis aciem deseri, concitato equo per confertissimos hostes ad regem peruenit: patefactaque suorum fuga et pauore, vt retro se ageret, obtestabatur minime de rerum summa desperandum dicens: quippe adeo raros in acie periisse, vt iactura vix apparitura foret, si priuspuam superstites fugiendo dissiparentur, admunitiones et currus se cum illis reciperet: in vita ipsius non modo regna, quibus praeerat, sed vniuersam quoque Europam Christianumque nomen periclitari. Cum interea nihilo minus acriter ille in hostem ferretur, caedemque et fugam quocumque se verteret committendo, donec equus ingenti in latus vulnere accepto praecipitem per armum dextrum effudit. Nec mora superuenientibus Ianizaris, telorum multitudine non tam confoffus est, quam obrutus. Substitit paulisper Hunnia dianus, corpus regium, si fieri posset, recuperaturus. Sed cum reliquis effusissime diffugientibus, paucos ad modum Valachos, qui remanserant, tam multorum impetum secum minime laturos intelligeret, vbi vnum atque alterum conatum frustrari vidit, haudquaquam nefas ducens superesse aliquem post regis interitum, qui acceptam cladem vlcisci posset, ignominiamque eam delere, ad suos retro se recipit: indeque cum post fugam iam pridem a Despoto initam, Iulianus desperatis omnino rebus cedendum suaderet, sub ipsum crepusculum per montes in vastam siluam se recepit. Multique alij, quos nulla prius aut trepidatio aut fuga suorum a pugna auerterat, subsecuti sunt illum ad deserta et montes, inter quos Franco et Iulianus: totiens eo in praelio et fugere et fugare vtrin que contigit, vt victoria tandem non sit a
victoribus intellecta. Nam Turci, quorum fugam rex a primo congressu fuerat insecutus trepidationem in ciuitates circuntulerant, quasi debellato exercitu, victor hostis ad eas oppugnandas statim copias esset admoturus: et qui pugnare ad noctem vsque perseuerauerant, haud vsquequaque vicisse credentes, incertique quo se Christiani recepissent, dum silentium quod erat intra currus insidias credunt, biduo a direptione praedae abstinuere. In tota ea pugna regis virtus in primis enituit, vtpote in vltimo mortalium operum, quod esset obiturus. omnia tum constantis ducis, tum fortissimi militis munera impleuit, occursando pauentibus, retinendo cedentes: atque vbi plurimum laboris, spem aliquam semper afferendo, consilio, manu, voce, tam hosti insignis, quam suis conspicuus, mortis suae signa praecesserant, dum armaretur, delapsa manu armigeri galea: et equi, cum inscensuro admouebatur, fera insolitaque obluctatio: praeterea instructis iam aciebus inter expectandum hostis aduentum, sereno tranquilloque caelo atrox subito ventorum vis oborta, pleraque vexilla regiumque in primis dilacerauit, ab hastaque detraxit: et mox conquieuit, et paulo post dimissum conuentum, in quo decteta in Turcos secunda expeditio, cum qui conuenerant se quisque ad praepatandum digressi essent, mota est adeo vehementer terra, vt non priuatim tantum aedificiorum partes, vt assolet, deiecerit, sed pleraque oppida pene tota, in prodigium vique ad solum excusserit, fluuiorum etiam quorundam cursus alueosque commutauerit, tenueritque vulgo fama, propter subsecutam frugum caritatem vel semina, vel agros exinde degenerasse. Quot vero ex vtraque acie ceciderint, haud facile ratio iniri potuit. nam per vallem, perque omnes colles circum frequens et varia fuga et caedes fuit. Multi in lacunam et paludem delapsi immersique. Multi etiam late in siluis vepribusque occisi. Turci regio corpore inuento, modicae altitudinis columnam, quae hodie quoque visitur, cum inscriptione rei gestae, in eodem loco statuerunt. Hungari vero et qui cum illis deserta petierant, praeter Valachos, locorum inscitia non facile ad Danubium peruenere. Si quos tamen fortuna illuc egit, fame, vigilia, siti, frigore, lassitudine, caeterisque malis, adeo prius afflixit, vt saepe doluerint, quod non hosti potius iugulandos se praebuissent. Errantes per solitudinem, aut inedia dissoluit, aut ad terras hostiles perlatos seruitus excepit. Maiorque multo fuit erroris clades, quam pugnae aduersae. Iuliano inter fugiendum vis illata, seu praedae cupiditate, seu quia vulgo, quasi auctor patronusque perfidiae inuisus erat. Id constat saucium seminudumque in deuio saltu exhalantem animam a Sanoceo obequitante inspectum, admonitumque,
quod euentus tandem planum fecisset, non fuisse Deo cordi ea, quae contra foedus et iusiurandum more magis argutorum hominum, quam ex aequo et bono disputasset, cum execratione relictum. Hunniadianus superato Danubio, cum paucis per Valachiam citatissimo itinere in Hungariam properauit, ne rei male gestae fama, seditionem tumultumve aliquem intrinsecum excitaret: aut Frederico et Boemis nouarum rerum in orbitate regni occasionem simul et consilium suggereret.
FLERE mihi magis licet, beatissime pater. Et forte dum gladio impetebar a Teucris, salubrior mors mihi fuisset, quam vita.
Verum quoniam narrationes sinistrae tum vere prosunt auditoribus, si prostrati resurgant, vti quibus occisos parentes ab hostibus dicimus, animi ad vindictam moesti vigorosius excitantur. Narrabo igitur et flens et gemens Constantinopoleos proxime his cernentibus oculis discrimen vltimum et iacturam. Nec dubito pater sancte, praecessisse me multos, qui rei gestae seriem eidem S. retulerunt. Confertenim multorum in vnum relatio. Sed quoniam quae visu magis, quam quae auditu verius exponuntur, quod scio loquar: et quod vidi, fidelius contestabor.
Cum igitur reueren dissimus pater D. cardinalis Sabinensis pro nomine Graecorum legatus, in eius famulatum me ex Chio vocasset, ego summa cum animi mei diligentia, vt fidem sanctae Romanae ecclesiae fortiter constanterque vti debitum exigit, defensarem, captabam perinde et mores et naturam Graecorum, argumentisque ac sanctorum Theologorum dictis agebam intelligere, quod eorum esset studium, quod propositum, quae rationes, quis finis eos a vera intelligentia, debitaque obedientia vel reuocabant, vel retrahebant. Intellexi plane praeter Argyropylum artium magistrum, Theophilum Palaeologum, Hieromonicosque quosdam paucos, et alios laicos, quod ambitio Graecos quasi omnes captiuasset, vt nemo esset, qui zelo fidei, vel salutis suae motus, primus videretur
fieri velle suae quam opinionis et pertinaciae contemptor. Ex vna parte, ad fatendum articulum sancti Spiritus vrgebat eos conscientia. Ex altera, ne meliorem Latini, quam Graeci de veritare fidei intelligentiam habere crederentur, elationis tumor abducebat. Verum quoniam nec ratio, nec auctoritas, nec variae Scolarij, Isidori, Neophytique opiniones aduersus Romanae ecclesiae fidem stare poterant, actum est industria et probitate praefati domini cardinalis, vt sancta vnio assentiente imperatore, senatuque, (si non ficta fuit) firmaretur, celebrareturque secundo idus Decembris, Spiridonis episcopi sancti die.
Itaque ea peracta, mox tempestasTeucri oborta, vrbem Constantinopolis, Galatam, caeteraque adiacentia oppida absorbuit. Vt verbum Esaiae verum sit dicentis: Tempestas conuulsa absque vlla consolatione. Qua tempestate concussus, ego quoque captus sum, et pro demeritis meis vinctus caesusque a Teucris, non fui dignus cum Christo saluatore configi. Reminiscor ergo beatissime pater, cum primum de vnione facta Graecorum, eidem sanctitati epistolas seriosius destinassem, inter alia dixisse: Nos propter futuram Teucri obsidionem, quam indies expectabamus, inter spem et desperationem constitutos esse. Spes de tuo expectato subsidio dabat fiduciam, timor de Graecorum pertinacia desperationem suggerebat. Heu quae spes in populo duro graui iniquitate, qui tot annis sine vita spirituali abscissus a capite permanebat. Quomodo non desperati, quomodo non abiecti a Deo, qui tantis dissimilitudinibus, tantis fictionibus, tantisque scissuris, ab ecclesia elongati Romana, in cordis duritia permanserunt? Etenim iam captiuati, vrbe, templis, auro laribusque propulsi, in Latinos retorquent offensam, asseuerantes: Quoniam vnionem, inquiunt, fecimus, summoque pontifici commemorationem dedimus. merito indignatum Deum.
O pertinaces homines, in quio. Si malum est hoc, prisci, Basilius, Athanasius, Cyrillus, caeterique patres, quos praecipuo sanctitatis honore praefertis, mali censendi sunt, quod sanctam vnam eandemque fidem cum Romana ecclesia, omnium Christianorum magistra, coluerunt. Non haec caussa est, quod vnionem, sed quoniam vnionem non veram, sed fictam fecistis. Hac de re merito indignatum Deum, hac de re iusta animaduersione in hostium manibus vos esse deductos. An non sponsionem de vnione sancto uiramento apud Florentinam synodum conscriptam violastis? obedientiam declinastis? sententiam decreti occultastis? An non summi Dei nuncij (ô Graeci) vestram perditionem iugiter praedixerunt? qui aures, vt aspis, impie obturastis, et sanctam ecclesiam catholicam
matrem fidelium obaudistis. Flete miserias vestras, arguite vosmetipsos, et non alios condemnetis.
Mos obstinatorum hic est, sanctos aspernari Dei nuncios: vti Sedecias caeterique Iudaei in Babylonem traducti, Hieremiam direptionem captiuitatemque Hierosolymorum praedicentem, contempserunt. Certe hactenus stetisset Ilion, si Cassandram Priamus pater audiuisset, si Prophetas Hebraei, si Sibyllam Romani, si vos quoque apostolicos nuncios dudum audissetis. Idcirco non mirum, si in poenam tanti criminis, inspirata mox tempestas inualuit, quam Spiritu sancto docti, quoque a multis annis futuram esse praedixerant. Sane vt beatissimi patris N. primi summi pontificis execrationem in prauos Graecos per illud: Vergentis in senium seculi corruptela, etc. praetermittamus. Tabula illa, quam Leoni sapienti adscribunt, apud monasterium sancti Georgij de Mangana constructam, vetusto tempore in Constantinopoli occultatam, mysterio iam signo detectam iacturam demonstrat. Haec pater beatissimus cellulis distincta quadratis, imperatorum ordinem, successionemque ponebat. finiendum tamen in hoc vltimo Constantino. Ita quoque Patriarcharum alia in longum tracta tabula, ordinem praescribebat. Nam ille spiritu prophetico illustratus, tot cellulas figurandorum imperatorum tabulae inscripsit, quot a primo Constantino magno, Constantinopolis conditore, vsque ad vltimam captiuitatem futuri erant. Itaque indies cellulae illae repletae vnam modo et vltimam, in qua hic, sub quo vrbs periit, collocandus erat: si coronatus fuisset, vacuam praetendunt. Morsenus perinde vir sanctus, Sagittariam gentem contra Constantinopolim futuram, cuius portum inclitum caperet, exterminan dosque Graecos, seculis multis ante praedixit. Erythreae autem nostrae de Graecorum iactura varicinium legentibus patet. Ioachim autem abbas, meo iudicio, Constantinopolis iacturam in Papalista denunciat, cum dicit: Vaetibi Septicollis manibus truncatis, quasi auxilio destitutam. Septicollim aunt Graeci [Gap desc: Greek word(s)] vocant. Vt quid igitur Latinos damnant? Cur inuehunt nobis, cum vera scribimus? contra quos tot aperta vaticinia protestantur. Non ergo vnio facta, sed vnio ficta, ad fatale vrbem detrahebat excidium, quo diuinam iram maturatam in hosce dies venisse cognouimus. Excitatus itaque in furorem Deus, misit Mehemeth regem potentissimum Teucrorum, adolescentem quidem audacem, ambitiosum, temulentum, Christianorum capitalem hostem: qui nonis Aprilis ante Constantinopolis prospectum cum tercentis et vltra millibus pugnatorum, in gyro terrae castra papilionesque confixit. Milites maiore numero equestres, quanquam
omnes pedites magis expugnabant. Inter quos pedites, ad regis custodiam deputati audaces, qui ab elementis Christiani, aut Christianorum filij retrorsum conuersi, dictis Geniczari, vt apud Macedonem Myrmidones, quasi quin decim millia. Ad tertium autem diem, captato vrbis situ, machinas innumeras, craticulasque ex virgultis vimimbusque contextas, circummuralis vallum, quibus pugnantes tegerentur, fossatis admouit. Initium confusionis hoc nostrum fuit, vt qui telis, machinarumque lapidibus iuxta datum ordinem eminus repellendi erant, neglectis singulis, cominus proxi mare permiserunt. Tantum eorum ordinem in struendis machinis, tantam promptitudinem, tantam acierum prouidentiam, quidam aut Scipio, aut Hannibal, aut moderni belli duces admirati fuissent.
Sed quis oro, circumuallauit vrbem? qui, nisi perfidi Christiani instruxere Teucros? Testis sum quod Graeci, quod Latini, quod Germani, Pannones, Boetes, ex omnium Christianorum regionibus Teucris com mixti, opera eorum, fidemque didicerunt: qui immanius fidei Christianae obliti, vrbem expugnabant. O impij, qui Christum abnegastis. O satellites Antichristi, dam nati gehennalibus flammis, tempus hoc vestrum est. Satagite augere vobis poenas, quas luatis aeternas.
Horri bilem perinde bombardam, quanquam maior alia, quae confracta fuit, quam vix boum quinquaginta centum iuga vehebant, ob partem illam murorum simplicem, quae nec fossatis, nec antemutali tutabatur, Calegariam dictam figentes, lapide qui palmis vndecim ex meis ambibat in gyro, ex ea murum conterebant. Erat tamen murus perlatus, fortisque, qui tamen machiae tam horribili cedebat. Inde, quia maior confracta, regis animum afflictabat, ne tristitia in tanto certamine afficeretur, iussit mox aliam longe maioris formae conflari, quam, vt aiunt, industria Calilbasciae consularis baronis amici, artifex nun quam ad perfectum conduxit, aliis mediocribus innumeris collidere vrbem machinis vndequaque conabantur. Scloppis, spingardis, zarbathanis, fundis, sagittis, dies noctesque muros, hominesque nostros vexabant, mactabantque. Existimauit enim hostis Christianos esse paucos, quos assidua prostratos fatigatosque pugna, vrbem tueri non posse. Ignominiose igitur factum est, vt primo illo congressu, Teucri obstaculum non inuenerint. At indies doctiores nostri facti, parauere contra hostes machinamenta, quae tamen auare dabantur. Puluis erat nitri modica, exigua, tela modica: bombardae si aderant, incommoditate loci, primum hostes offendere maceriebus alueisque
tectos non poterant. Nam si quae magnae erant, ne murus concuteretur noster, quiescebant. Inter dum in cuneos hostium emissae, et homines et tentoria exterminabant. Nec enim inuanum iaciebantur, quas illisas hostes declinare non poterant. Itaque cade bant Teucri icti torneis telis, lapidibusque. Vulnerabantur et nostri: qui quaudoque vallum egredientes, ad manus decertantes, et occidebant, et occidebantur. Victoria ex hoc aequius tyronibus nostris, quod egrediebantur im pauidi, quam Teucris dabatur.
Verum quoniam malo fato, Ioannes Longus Ianuensis, de Iustinianorum prosapia, duabus cum nauibus suis magnis, et armatis circiter quadringentis mare decursitans, forte veniens stipendio adscriptus imperatoris, ducatum militiae obtinuit, strenue defensare vrbem visus, reparationi demolitorum murorum vigilantius agebat. Teucri animum, viresque deludere videbatur. Nam quanto holtis mole ingentis lapidis muros conterebat, tanto hic animosius farmentis, humo, vasisque vinariis inter compositis, reparabat. Qua dereTeucrus delusus, cogitauit non cessandum ab ictibus machinarum, sed fortiori cura, subterraneis cauis furari vrbem. Minerarum fossores, quos ex nouo brolo conduxerat magistros, accersiri iussit. Lignis instrumentisque aduectis, solerti cura, vti imperatum, actum est, vt mox per cuniculos tentarent fundamenta suffodere, penetrareque omnifarium vrbis murum. At cum a fundamentis (ô rem mirabilem) primum iam vallum, anteque murale, mirando cum silentio subcauassent, Ioannis Grande Alemani, ingeniosi militis, rerum bellicarum doctissimi, quem Ioannes Iustinianus militiae dux centurionem conduxerat, industria et sagacitate opus detectum est, exploratorumque id firmatum relatione, animos om nium commouit. Graeci cum dudum Barsicham, Ammi, Amorathque genitorem huius pristinis bellis frustra laborasse, in cauanda vrbe cognouissent, impossibile per hunc fieri posse firmabant. Quorum opinio ex facti euidentia confusa est. Itaque penetralia haec nostris reconfossionibus detecta, vrbem non laesere. Timorem tamen ingentissimum, a fundamentis confossa turris, ligneis stilis bituminatis innixa nobis incussit. Sed vt res in lucem venit, repulsis igne et sulphure hostib. e latebris reconstructa, mox timorem excussit.
Composuit perinde ligneas turres iuxta vallum, humo plenas, pellibus boum circumtectas, ex quibus fossatis clam terram, quisquiliasque vt facilis eis fieret ingressus, immittebant. Crates deinde in numeras ex virgultis, viminibusque contextas, cattos oblongos, scalasque rotatas, currus castellatos, taliaque machinamenta, quae vix Romani aduersus Poenos construxissent. Bombarda
praeterea illa ingens, eo quod Caligaream strenue reparatam aduersus non proficeret, alium locum Bactatineae turris, iuxta sancti Romani portam inde dimota, lapide in ea aestimatione mille ducentarum librarum interdiu collidit, collisum concutit, con cussum exterminat. Ruina turris antemuralis fossatum replet, aequatque: ita vt via hostibus, qua decurrere possent, strata cerneretur: nisi quia concite introrsum, vti in Caligareae demolitione, reparatio facta fuisset, haud dubio impetu vrbem intrassent. Itaque Teucrus, demolitum quam primum restauratum vt conspexit murum, Non Graecorum, inquit, sed Francorum hoc ingenium est, vt tanta resistentia fiat, tanta pugna, quos nec innumerae sagittae, nec machinarum ligneorumque castrorum horror, nec intermissa obsessio deterret.
Agebant interea Galatae, siue Perenses, quanquam prudentius, ne in Propontide castrum struxisset Teucrus, sollicitam prouidendi curam, nunc armorum, nunc militum, clanculo tamen, ne hosti, qui pacem cum eis simulabat, in notuisset, quae res renuisset, ne auxilium posthac Graecis conferre potuissent. Sic simulata illa pax vrbi ad tem pus profuit. Ego iudicio meo, ni fallor, arbitror apertam guerram Perensibus a primo salubriorem, quam fictam pacem. Quidam Teucrus neque castrum, quod demolitionis eorum caussa fint, condidisset, neque guerram posthac tam terribilem intulisset. O Genuenses iam quodam modo cicurati, sileo, ne de meis loquar, quos externi cum veritate dijudicant. Vbi sunt prisci incliti Genuenses, qui Galatam, accincti gladio, vti qui reparabant Hierosolymam, condiderunt? Illi cum effuso cruore et aere: vos ne aes vestrum cupidi, et sanguinem effun deretis, cum vecordia illam mundo decoram Teucro tradidistis, si tamen tradere potuistis.
Sed vt historiam prosequamur. Interea fatigati nostri de praesidio diffidebant. Nam neque ex Genua, neque ex Venetiis, quibus (pace eorum) mitti debuit, auxilium mittebatur. Neque aliunde spes erat, nisi ex Deo, cuius qui prudentius tarditatem metiebatur, ex mysterio fieri autumabat, quod infidelitas, irreligio, magnaque crimina Deum potius irritabant. Vide beatissime pater, quam dignum, quam rectum iudicium. Celebrarunt vnionem Graeci voce, sed opere negabant. Aiebant quidem magnates, quorum cruor hostili gladio iam irrigat terram: Detur summo pontifici commemorationis honos, sed decretum Florentinae synodi non legatur. Cur hoc hypocrita? Vt deleatur, inquit, ex decreto, quod Spiritus sanctus non aeque ex filio, quemad modum ex patre procedit. Cur item hypocrita? ne errasse videantur Graeci, si dicant duo sancti
Spiritus productores. Sed curitem oro, hypocrita? Ne detur ei qui totam sibi ex officio captare cupit gloriam. Intendebat ex vna parte Scholarius, ex altera Chirluca quandoque ad praesentiam semet apostolicam conferre, vt hi essent, qui soli rem intellexisse viderentur, quique primi laudarentur tantae vnionis auctores. Aduersus enim legatum multi inuidia clanculo torquebantur. Ergo dixi: Paterisne ô imperator, vt haec ambitio scindat ecclesiam, vt huius gratia, diuina ira magis magisque merito accendatur? Cur non e medio pertinaces illi tolluntur? Acquiescere imperator visus, Metropolitas ad concupiscendum Scholarium, Ysidorum, Neophytum complicesque iudices constituit verbo quidem, non facto. Nam si pusillanimitatem imperator excussisset, hanc fidei illusionem vindicasset. Qui enim hominibus, Deo spreto, complacet, vtique confundetur. Coercendi quidem illi erant, qui si fuissent, morbum pestiferum non propagassent. Sed ignoro, vtrumne imperator aut iudices damnandi, quibus correctionis virga, quanquam minae intercessissent, aberat.
Continuata igitur obsidionis tempestate, clausa vrbe, ducentarum et quinquaginta fustarum ex diuersis Asiae, Thraciae, Pontique littoribus, contra vrbem disposita classis venit, inter quas triremes sex, et decem biremes, septuaginta reliquae fustae vnis banchoremis. Cymbae etiam barculaeque sagittariis ad ostentationem plenae vehebantur, quae cinctum cathena portum, et manibus rostratis bene armatis, Genuensium septem, Cretensium tribus colligatum, intrare non valentes, minus ad stadia centum Propontidis ripa anchoras figunt. Et cum proximare non auderent, mare a longe sulcantes, lignamina, lapides, aliaque machinamenta castris opportuna deferebant. At cum Teucrus tribus iam in locis concussos lapidibus muros machinis, desperaret, memoratu cuiusdam infidi Christiani, ex colle biremes intromittere iurat. Est enim portus ille beatissime pater, in longum angustumque protractus, cuius orientalem plagam colligatae naues, et cathena muniebant: inde hostibus aditus impossibilis erat. Quare, vt coangustaret, circumuallaretque magis vrbem, iussit inuia aequare, exque colle suppositis lenitis vasis lacertorum sex, ad stadia septuaginta trahi biremes, quae adscensu grauius sublatae, posthac ex apice in decliuum, ad ripam lenissime simus introrsum vehebantur. Quam nouitatem puto, Venetorum more, ex Gardaae lacu, is qui artificium Teucris patefecit, didicerat. Ita nos magis territi, cogitabamus eas aut igne, aut lapide exterminare. Sed neque hoc profuit: naues illae maioris nocumenti nobis erant, machinis vndiquaque tutatae. Sic iam
perdito portu, necesse fuit ex postis, vt maritimos custodiremus muros, deminuere milites.
Perinde hoc ingenio non contentus Teucrus, aliud quoque, quo nos terreret, magis construxit, pontem videlicet longitudinis stadiorum circiter triginta, ex ripa vrbi opposita, maris qui sinum scinderet, vasis vinariis colligatis, sub constructis, confixisque lignis, quo exercitus decurreret ad murum prope vrbis iuxta fanum: imitatus Xerxis potentiam, qui ex Asia in Thraciam Bosphoro exercitum traduxit. Non restabat ergo nisi nauium cathenaeque diametralis tuitio, quae tranfitum ingressum ve classi prohibebat.
Interea ex Chio in nostrum subsidium tres Genuenses armis, militibus, frumentoque conductae naues, vnam imperatoris, quae ex Sicilia frumento onusta aduenerat, comitem ducebant. Quas vt mox vicinas vrbi, classis quae excubabat, applicare vidisset, concite strepentibus tympanis, tubisque sonantibus, intuentibus nobis, obuadit, singens imperatoris nauem expugnare velle. Teucrorum rex ex colle Perensi, fortunae expectans euentum, proconspicit. Fiunt tunc celsi clamores, triremes maiores nauibus haerent, tentant imperialem, sed protectam a nostris audacius inuadunt, certamen ineunt, focum machinis adhibent, sagittas iaciunt. Sic atrox pugna committitur. Naues, Mauritio Genuense Catano imperante, ex aduerso repugnant. Ibi Dominicus de Nouaria, et Baptista de Felliczano Balanerij patroni Genuenses, ardue pugnam prosequuntur. Balistarum horribilium missilia iaciuntur, exque coronis naualibus infra Teucrorum commixtam classem infiniti lapides demittuntur. Tuetur se egregie imperatoris nauis. Succurrit Flectanella patronus, bombardae perstrepunt, fit vlulatus in caelum, confranguntur galearum remi, Teucri sine remissione sauciantur. Rex, qui ex colle circumspicit, quod classis perit, blasphemat, vrget equum in salum, vestimenta cum furore conscindit, ingemiscunt pagani, et totus exercitus afflictatur. Quid vltra? Bellum recensetur, inualescit pugna: et tantis classem telis lapidibusque obruunt, tot Teucros occidunt, vt declinato Marte, ad littus remeare non possint. Exploratorum et profugorum relatu didicimus, quod decem prope millia ceciderunt, alij gladio perempti, et sagittis, et machinis: alij confossi vulneribus, flebilem exercitum reddiderunt, Erant quae inuaserunt naues, inter triremes et biremes circiter ducentae Confusa tunc regis ambitio est, paruique reputata potentia, quod tot triremes nauem saltem vnam ceperint. Naues ergo (Deo gratias) non laesae, nec vno saltem homine perdito: aliquot tamen vulneratis noctu saluae cum iucunditate portum intrant.
Rex contra classis praefectum Balthoglum oppido indignatus, precibus baronum concessa ei vita, sententiam tulit, quod officio et bonis omnibus priuaretur. Cogitauit itaque odio accensus in naues, ex colle Galatae orientali plaga, vel eas lapidibus machinarum obruere, vel a cathena repellere. Dispositis itaque et ex ripa occidentali bombardis, satagit omni acuitate artificis naues infringere, referens Perentibus: quoniam, vti dixerant, piratarum erant, quos imperator condixerat, contra eas agere velle, quae inimicorum suorum essent. Itaque artifex cui prouisio negata fuit ex nostris, ad Teucros reductus, quanto ingenio potuit, naues frangere studuit: nescioque quo fato, resultans bombardae a colle lapis, centurionis nauem, forte ob crimen, vno ictu confodit: quae extemplo mercibus onusta, fundum mersa repetiit, maximum discrimen quidem inferens. Quo casu reliquae ne confringantur, muro Galatae protectae haerent. Mirandum quidem Dei iudicium, vt immissis quinquaginta et centum prope lapidibus, quibus perforatae multae Galatae domus, et cum mulier optimae famae interempta fuit, inter triginta conglobatas illa sola periit.
Erant perinde in portu triremes mercatoriae tres Venetae, duaeque agiles in portum, ad tutelam earundem designatae: quas magno cum hortatu imperator auri, in menses prope sex, pro tuitione vrbis restare fecerat: quae pacem cum Teucro simulantes, non nisi clanculum praestabant Graecis patrocinium. Verum cum notulae fugae aliquandiu earum patuissent, tum quod merces ex fundis supellectilemque traducebant, actum est, vt nullo pacto, quod populum titubassent, prohibitione imperatoris, quae restabant traducerentur, quinimo deonustae in terram reportarentur. Res haec Venetis indignationts fomitem ministrauit, vrpote quod libertate, priuilegiis, pro honore dominij eorum nactis, verecundius priuarentur. Sed sedatis posthac animis, suo arbitrio relicti, spondet Veneti omni fide et studio, finem vsque belli tueri vrbem.
At posthac inter Venetos et Genuenses Gatathae oborta dissensio est, quod alter alterum fugae suspicionem improbrassent, asserentibus Venetis, vt tollatur suspicio, quod e nauibus suis gubernacula, carbasaque apud Constantinopolim in saluo deponant. Indignati Genuenses: Et si pacem, inquiunt, consulto etiam imperatoris, pro salute Graecorum, quae communis est, qua proba dissimulatione supportamus cum Teucro. Absit tantum facinus, vt Peram toto orbe pulcerrimam, vxores, liberos, thesaurosque, deseramus, quam vsque ad sanguinis effusionem defensare disponimus. Gubernacula, carbasaque nostrarum nauium, ne exiguo precio
inclitus Genuae decor apud vos sit, non in aliena potestate, sed in nostra seruabimus. Nunquam fugae licentia nobis datur, si res nostras arbitrio nostro seruamus. Pacata posthac cuncta sunt, agentibus Venetis de triremibus suis vti voluissent.
Crescente perinde angustia, consultum est, si quomodo intromissas hostium fustas vrere nostri possent. Clanculoque vna dierum ante lucem, duabus nauibus per Ioannem Iustinianum capitaneum dispositis, cum aliquot biremibus ad ripam vehendis, parato foco et machinis. Fit detractis nauibus, dato ordine, vt cymbae rectae, quas Barbotas dicimus, biremesque sequerentur: hoc ideo, vt munitae saccis lana plenis naues, prius ex machinis acciperent lapidum ictus. At Iacobus Cocha, vir Venetus, armatam ex nautis triremium Venetarum, imperialem biremem iuxta ordinem datum, gloriae et honoris auidus, laxatis remis, praeueniemtem conuertat: moxque vt ab hostibus cernitur, heu grauem sortem bombardae, lapide medio penetratur cum omnibus armatis, aequore biremis absorbetur. Heu pater beatissime graue discrimen vt vno ictu Neptuni futor immerserit. Etenim res haec detecta relataque Teucris agit, vt dum nostri percutere voluere, ipsi prius percussi sint. Sed quid dicam, beatissime pater? accusarene quempiam licet? silendum mihi est. Qui casus acerbum luctum nostris dedit, et vnde exierunt naues, cum confusione retraxit. Ex mersis inde supernatantes quidam, ad littus capiuntur ab hostibus, quos impius rex ante oculos nostros crastino decollari iussit. Nostri exacerbati, quos habebant captiuos carcere Teucros, ad muros in suorum prospectu, immanius trucidant. Sicque impietas crudelitate commixta, bellum atrocius fecit.
Simulauit posthac Teucrus pacem facere velle, exploratoribus ficte referentibus: poenituisse eum, quod guerram, quasi stimulatum ab Vngatis, intentasset. Statuitque caduceatorem. Sed haec res conficta patuit. Quia nec demoliri oppidum, quod in Propontide struxit, nec restaurare quae vastarat, permittebat. Quodque magis angebat, infidentia erat Teucri, qui iusiurandum foedusque nunquam seruarat. Cur igitur pacem quaerit immanis et inuidus hostis? Percunctatus ex more esse intellexi, vt antequam certamen generale committant, hostes optione pacis petendos, ne ea praetermissa, Deum non propitium, sed iratum in tanto Marte sentirent. Itaque delusionem eius praescientes, salutem nostram Deo commisimus, dies nostros dinumerantes in amaritudine cordis, et plenitudine, laetaniis, sacrificio, thure, prece placandum Deum praedicabamus. Ieiunia in diximus imperare nostris, vt solus Deus pugnare pro
nobis dignaretur. Sed quid proderunt Deo missae preces, si ex corde non sint, si pollutae manus habentur, si impia et inconfida corda consistunt? Iniquitates enim diuiserunt inter nos et Deum. Sabbata nostra, kalendae, incensum, sacrificia in abominationem versa sunt. Et quem propitium sperabamus habere Deum, habuimus scelerum nostrorum vltorem. Pauci admodum et maiore numero ex Graecis imbelles, scuto, lancea, arcu, gladio, natura potius quam arte militabant, maiores galea, thorace, lorica, gladio, lancea: quidam in arcu et balista doctiores, sed propugnaculis impares numero agebant, quoad sciuerant et poterant. Cadebant Teucri, qui audacius adhaerebant. Sed quid si centum in die cecidissent, innumeri illi quanto cadere, tanto resurgere plures videbantur. Si vnus ex nostris cecidisset, tum praecipue cordatus vir, centum perdidisse flebamus, Craeci ad sex millia bellatorum non excedebant. Reliqui, siue Genuenses, siue Veneti, cum his, qui ex Pera clam ad praesidium accesserant, vix summam trium millium aequabant. Sed quid agimus in ore leonis, quid friuola in ore vrsi, quid vnus contra mille? Etenim nostri vix vrbem ponto terraque obsessam, circumuallatamque, quam octo et decem milliaria complectuntur, muniebant. Sed ô Graecorum impietatem, ô patriae direptores, ô auaros: quos cum saepenumero lacrymis perfusus inops imperator, rogasset, vt pro militibus conducendis pecuniam mutuarent, iurabant se inopes, exhaustosque penuria temporum, quos posthac ditissimos hostis inuenit. A paucis nihilominus quaedam vltronea oblatio facta est. Cardinalis hercle omne studium habuit, in ferenda ope, in formandis turribus et muro. Quid autem imperator perplexus agat, ignorat. Consulit barones, suadent non molestari ciues angustia temporis, sed recurrendum ad sacra. Auferri igitur et conflari iussit ex sacris templis sancta Dei vasa: sicuti Romanos, pro necessitate tem poris fecisse legimus, exque eis pecuniam insigniri, darique militibus fossoribus, constructoribusque, qui rem suam, non publicam attendentes, nisi ex denario conuenissent, ad opus ire recusabant.
Angustia igitur afflictus imperator, dispofitis in propugnaculis militibus quoad potuit, antemurale solum vrbis, vallumque sat videbatur tutari posse. Bellum itaque, paucitate suorum diffidens, tolerat, et spem omnem in Ioanne praefecto Iustiniano reposuit. Bene siquidem, si fata secundassent. Iuxta ergo se eodem capitaneo cum tercentis commilitonibus Genuensibus posito, splendidis refulgentibus armis, delectis quidem coadiunctis Graecis aliquot strenuis, circa illam partem murorum sancti Romani reparatorum, vbi magis vrgebat pugna, imperator stetit. Mauritius inde Catanaeus,
vir nobilis Genuensis praefectus inter portam Pighi, id est fontis, vsque ad Auream, cum ducentis balistariis, commixtis etiam Graecis, contra ligneum castrum, pellibus boum contectum oppositum accurate decertat. Paulus Troilus, Antonius de Bochiardis, fratres, in loco arduo miliandri, quo vrbs titubabat, aere proprio et armis, summa cum vigilantia, noctu dieque, et spingardis horrendis et balistis torneis viriliter pugnam sustinent: qui tanta animositate, nunc pedes, nunc eques defendunt, vt Horatij Coclitis vires, repulsis hostibus, aequare viderentur. Nam nec muri fracti concussione, nec machinarum turbine territi, aeternam sibi memoriam vendicant. Theodorus Caristino senex, sed robustus Graecus in arcu doctissimus, Theophilusque Graecus, nobilis Palaeologo literis erudirus, et ambo catholici, cum Ioanne Alemano ingenioso. Caligaream concussam reparant, proteguntque. Contarenus inter Venetos clarissimus, Contareno capita neus aureae portae et adiacentes turres vsque oram maris viriliter pondus sustinens, hostes impugnat. Graeci perinde alij, suis distributi pugnaculis, aciem, mare, terramque in vrbis gyrum prosequebantur. Palatij imperialis cura Bailo Hieronymo Minotto Venetorum commissa est. Cardinalis a consilio nunquam absens, S. Democrij regionem ad mare defensabat. Cathalanorum consul turrim ante Hippodromium tutabatur, versus orientalem plagam. Chirluca cura portus totiusque maritimae regionis inuigilabat ad deferendum praesidium. Hieronymus Italianus, Leonardus de Langasco Genuensis cum multis sociis, Chsiloportam et turres, quas Aueniadas vocant, impensis cardinalis reparatas, spectabant. Flamines monachique supra muros vndiquaque collocati, pro salute patriae excubabant. Gabriel Triuisano, subtilium galearum nobilis Venetus, cordatissime a turri Fani vsque ad Imperialem portam, ante sinum cum quadringentis Venetis egregiis decertabat. Grossarum vero galearum praefectus Andreas Dieio cum reliquis, triremes potius pauidus, quam portam custodiebat. Naues perinde armatae buccinis ingiter et vlulatibus Martem inuitabant. Demetrius socer N. Palaeologo, Nicolausque Gudelli gener, praesidentes vt decurrant vrbem, cum plerisque in succursum armatis reseruantur.
Taliter ergo pugnatoribus, siue ducibus, siue tyronibus ordinatis, expectabatur constituti Martis generalis insultus, quo saepenumero territi Graeci, postes, nunc agris, nunc vineis colendis. nunc voluptatibus laxati, ex industria declinabant. Fingebant quidem rei familiaris curam, etiam qui graues videbantur. Alij inopiam accusabant, qua ad opus lucrandi gratia cogebantur. Quos
cum absentes corripuissem periculum non modo suum, sed omnium Christianorum allegans, respondebant: Quid nobis cum castro, si penuriam sustinet domus mea? ita quod magna vis erat reducendi ad muti custodiam. Ob hoc paucitatem hostes captantes pugnantium, audaces facti, vncinis vasa, quae in propugnaculis posuerant nostri, demolito muro detrahebant. Quandoque itidem lapidem ingentem, vallo ex resaltu collapsum, quem magna illa bombarda muro iniecerat, cum rubore nostro, cum retiaculis extra ducunt, reproijciuntque. Sed vbi custodes, vbi milites euagantes, vbi lapides, vt prohibeant vel repellant? O quam malum praesagium. Quid erit, inquio, quando velut torrens Tigris, irruet exercitus?
Ordo perinde ex hoc datus est, vt panis per familias aeque distribueretur, ne illius curandi gratia, vti se excusabant, a castro recederent, neque famem potius populus, quam gladium expauesceret. Quam quidam humanum sanguinem sitientes, vel occultato frumento, vel aucto. precio praetendebant. Sed haec iniquitas non fuit caussa mali, sed ordinis confusio. Seueritas a principe aberat, nec compescebantur verbere aut gladio, qui neglexissent obedientiam. Idcirco quispiam suis efferebatur voluptatibus, blandimentisque ex natura demulcebant iratum imperatoris animum. Delusus improbe a suis, bonus ille dissimulare malebat iniurias.
Interea capitaneus generalis, Ioannes Iustinianus totius fortunae obseruator, vt praesensit proclamatione Teucrum praesto daturum certamen, agebat confestim murorum, quos machina contriuerat, reparationem, petiuitque sibi a Chirluca magno duce consulari, communes vrbis bombardas, quas contra hostes affigeret. Quas cum superbe denegasset: Quis me, capitaneus inquit, ô proditor, tenet, vt gladio non occumbas meo? Qua ignominia indignatus, tum quod Latinus exprobrasset eum, remissius post rei bellicae prouidentiam gessit, Graecique quam secretius, quod Latinis saluandae vrbis gloria dedita osset, odiose ferebant. At capitaneus, Ioannes Mauricij Catanei praefecti, Ioannes de Careto, Pauli Bochiardi, Ioannes de Fornariis, Thomae de Saluaticis, Lodixij Gatilusij, Ioannes Illyrici, aliorumque Asitorum Graecorum consultu acies, munimentaque refecit. Cuius prouidentiam Teucrus commendans, dixit: Quam vellem penes me praefectum illum Ioannem honorandum. Magnis hercle donis, auroque multo corrumpere illum studuit, cuius inflectere animum nunquam potuit.
Operosa autem protegendi vallum et antemurale nostris fuit cuta, quod contra animum meum semper fuit, qui suadebam, in refugium muros altos primos non deserendos. Qui si ob imbres nogligentiamque
vel scissi vel inermes propugnaculis essent a primo dum propositum guerrae interuenit, reparari potuissent, reparandi custodiendique erant: qui non deserti, praesidium vrbi salutis contulissent. At quid dicam? arguamne principem, quem semper praecipuo honore veneratus sum, cuius fidem erga Romanam ecclesiam intellexi, nisi pusillanimitate vinceretur? an potius eos, qui ex officio muros reficere debuissent? O quorum animae forte damnantur, Manuelis Giagari dudum inopis, et Neophyti Hieromonaci Rhodij, si audeo dicere, praedonum, non conseruatorum Reipub. quibus veluti Reip. tutoribus, aut ex auiis intestatisque bona relicta, muris adscribi debebant, priuatis potius commodis impendebant. Primus viginti prope millium florenorum seruus proditionis monachus, quos posthac reconditos vrna, septuaginta millium gazam relinquunt Teucris. Idcirco vrbs praedonum incuria in tanta tem pestate periit. At cum omnia Graecorum ineptia opera reprehendantur, non mirum, si hoc illustre sanctis imperatoribus institutum monimentum egregium, reique publicae tutamentum, esca praedonibus fuit. Quam postea sero si reparare voluerunt, duo defuerunt, aes et tempus: quae poterant, si guerram intendebant, opportunius et importunius extorquere: sed innata non sinebat procrastinationis ineptia. Omnem ergo spem in fossatis et antemurale posuerunt. Quibus tandem perditis, ad altissimum desertum murum coangustatis, abilitas non fuit. Prudentius Hebraei, qui perdito vno muro, deinde ad secundum, deinde ad tertium se contulerunt: quibus annis quatuor Vespasiani atque Titi obsidionem tulerunt.
Vox inter haec ex castris, exploratorum relatu fit, quod triremes, nauesque aliquot in subsidium ab Italia mitterentur: et Ioannes Pannonum dux exercitus, Blancus vulgo nuncupatus, ad Danubium contra Teucrum congressurus aduentasset. Qua concitatus exercitus discinditur. Cur, inquiunt, tanta mora periclitatur exercitus frustra contra muros pugnaturi? aduersus regem, Teucri clamant. Etenim quamquam maximus numerus esset, quanquam infinitis sagittis machinassent vrbem, vtpote ad muros inuadendos, timidi, vecordes, victoriam diffidebant. Calilbascia enim regis vetustior consularis baro, grauitate, consilio, rerumque bellicarum experientia pollens, Christianis fauens, regi semper dissuaserat, ne vrbem Constantinopolis molestaret, eo quod fortitudine situs, rerum fertilitate, prouidentiaque non tam Groercorum, quam Latinorum munita, inexpugnabilis erat, quae proauorumque, patrisque guerras annis multis tolerauit. Quodque peius, quia eius iniuria lacessiti
omnes Christianorum reges principesque, ad eandem tuendam facile prouocarentur. Tu ergo rex, pacem da tuis. Noli Genuenses Venetosque vicinos, qui tuis semper proderunt, hostes reddere, iramque Christianorum aduersus gentem tuam prouocare. Maxima est potentia tua, quam pace maiorem facis, quam guerra. Finis enim belli varius est, quem aduersitas saepenumero magis, quam prosperitas comitatur. Zaganus iunior, secundus consularis baro, Christianorum hostis, tum praecipue Calilbasciae aemulator, maximam esse regis sui potentiam, aduersum quem nulla gens possit, suasit contra Graecos guerram, potentiam exiguam habentes, quorum moeniis, machinis collidendis exercitus innumerositate et diutina fatigatione, qui nec ex Italis expectassent praesidium, faciliter expugnandos. Nec voce illa reuocandum esse regis animum, quae conficta fuisset. Genuenses scissi, Veneti oppressi ab duce Mediolani, nullum datuti sunt praesidium. Thuracau Thracialis militiae princeps, Calilbasciae commendare propositum non audens ad guerram regem animauit. Eunuchus tertius consularis baro, dicta confirmat. Iuniores igitur belli duces: O rex, inquiunt, quis peremptor gentilitatis nostrae, timiditatem nobis incutit? Decet inuictissimum principem nostrum, res magnas et cogitare, et aggredi, et quemcunque euentum permagnifice ferre. Zaganus perinde vt vidit multitudinem bene dispositam, Da, inquit, bellum rex, quoniam diis fauentibus, victoriae gloriam consequeris. His itaque verbis animosior factus rex, inquit: Forrunam tentare licebit. An Macedonis potentia mea maior fuit, cui orbis minore cum exercitu paruit? Quis aut genitor meus, aut auus aut proauus, tanta potestate, tantis machinis, vt ego, vrbem hanc oppressit? Constitue Zagane diembelli, compone exercitum: Peram, ne subsidium hostibus conferat, circumualla: et quae ad militiam spectant, omni cum maturitate dispone.
Itaque vt Calilbascia senior consulatis, complacuisse regi Zagani aemulatoris sui consilium intellexit, diffinitumque esse certamen, clam internunciis admodum fidissimis, vt amicus imperatori cuncta denunciat. Hortaturque vt non expauescatte mulentissimi adolescentis insaniam: nec terreri minis eorum, qui magis timuissent: nec indoctiore multitudine commoueri. Custodes sint vigiles, et pugnam perseuerantes expectent. Frequentes enim epistolae ad imperatorem ex Calilbascia portabantur.
Ergo proclamatum est in castris edicto, vt quarto kalendis Maij, die videlicet Martis, praeuiis diebus tribus, quibus luminaria Deo accendant, Deum inuocent, integra die abstineant, parati sint
omnes ad praelium, daturi Christianis generale certamen, altissimaque voce praecones voluntate regis vrbem triduo ad saccum esse bellatoribus donatam. Iuratquae rex per immortalem Deum, perque quatuor millia Prophetatum, per Machmetum, per animam patris, per liberos, perque ensem, quo cingitur, omnem depopulationem, omneque hominum vtriusque sexus genus, omnemque pariter vrbis thesaurum atque substantiam, libere bellatoribus donatam: nulloque pacto, quae iurat, violare. O si audiuisses voces ad caelum elatas, (Illalla, Illalla, Machomet Russolalla: scilicet, quod Deus est, et semper erit, et Machmetus est seruus eius) quidem obstupuisses. Sicque factum est, triduo luminaria Deo accendunt, ieiunant die, nihil vsque ad noctem gustantes: inuicem congaudentes, inuicem conuiuantes, se ipsos, quasi ad inferos die certaminis abituri, osculis resalutant.
Nos tantam religionem admirati, Deum propitiatorem profusis lacrymis precabamur, sacras imagines processionaliter compuncti, per vallum vrbemque transferentes, nudis pedibus, mulierum virorumque turbis consequentibus, deprecabamur cum poenitudine cordis, ne haereditatem suam Dominus demoliri permitteret: et quod dignaretur fidelibus nostris in tanto certamine porrigere dextram, qui solus Deus, et non alius pro Christianis pugnare potuisset. Itaque nostram spem totam in Deo ponentes, constitutum certaminis diem confortati, vigorosius expectabamus. Propter quod adscitis senatu, baronibus, belli capitaneis et commilitonibus ab imperatore vniuersis, sermo talis habitus est.
Quoniam viri nobiles, militiae illustres duces, vosque commilitones Christianissimi, appropinquantem certaminis horam conspicimus, constituendos vos hoc in loco proposui, vt plane siquidem intelligatis constantiam vestram magis ac magis firmandam, vtpote qui gloriose semper aduersus hostes Christi dimicastis: iam patriam vrbemque toto orbe perinclitam, quam inuidus Teucrus duos et quinquaginta dies coangustauit, vestris altis spiritibus commissam habeatis. Neque vos muri, mole ingentis lapidis ab hoste contriti exterreant, quoniam tota vis in Dei praesidio, in lacertisque vestris, vibratis excussisque gladiis in hostes exercenda est. Scio indoctam illam multitudinem ex more, magnis congressuram vlulatibus, infinitisque a longe sagittis, non personas nostras, quas iam strenue armatas conspicio, sed murum, thoraces, ac scuta nostra impetere. Neque enim more equorum, quos Poeni, dum Romanos aduersus decertarent, per elephantorum inuisam horribilitatem deterrere voluerunt, vlulatibus eorundem, hac in pugna timorandi
estis, autfugandi, quin potius animandi Hercule constantius. Bestiae enim si fugantur a bestiis, vos qui homines estis magnanimes, bestias illas viriliter sustinentes, in eosque veluti agrestes apros lanceas, mucronesque vestros transfigetis, vt intelligant, cum animanlium dominis, non cum animalibus eos bellaturos. Cognoscitis, quod impius et infidus hostis pacem nostram iniuste perturbauit, insiurandum et foedus inter nos exactum violauit, colonos nostros messis tempore interfecit, coloniam depopulauit. Castrum, quod quasi ad vorandum Christianos sit, in Propontide aedificauit, Galatamque simulatione pacis circundedit. Minatur nunc Constantini magni vrbem, patriam vestram, profugum Christianorum auxilium, et omnium Graecorum tutamen tum capere, et sacra Dei templa equinis stabulis profanare. Obarones mei, ô fratres, ô filij Christianorum, aeternum decus defensare curetis. Vosque Genuenses, viri quidem magni cordis, et incliti, qui infinitis victoriis triumphatis, qui vrbem hanc matrem vestram, multis aduersus Teucros certaminibus semper protexistis, eia agite, robur vestrum, animositatemque contra eosviriliter ostendatis. O Veneti, viri quidem potentissimi, quorum gladio saepenumero Teucrorum sanguis effunditur, quique diebusnostris, per Plordano excellentifsimum classis nostrae praefectum, tot galeas, tot infidorum animas ad inferos crebro destinatis, quique vti vestram hanc vrbem ingenuis et magnis viris decorastis, extollatis nunc celsos animos ad certamen. Vosque commilitones, vestris praefectis omnem obedientiam exhibentes, intelligite, quod hic dies est gloriae vestrae, in quo si sanguinis guttam fuderitis, coronam vobis martyrij, et gloriam parabitis immortalem.
Itaque finito sermone, omnis Christianorum coetus, constantem se animum habere spopondit. Repetit imperator: Estote igitur omnes in actu virtute parati crastino: quo Deo fauente, vti speramus, victoriam consequemur. Confortati posthac Graeci, qui primum, quasi pauidi bellum declinabant, virtuteque confirmati, priuatis post terga dimissis rebus, ad certamen communis falutis euentum, constanter alacriterque conspirant. Suisque per capitaneos, duces, tribunos, centuriones, decarios, propugnaculis ordinatis, nocte, quae Martem praecedebat, maximis excubiis infra vallum, valuis vrbis, ne quisquam retrocederet, clausis pernoctarunt. Audiunt igitur parari machinas, vehi castratas bigas, vallis scalas rotatas admoueri. Classis inter haec, vt circundet portum et vrbem, disponitur. Pons iuxta vrbis ripam applicatur, omniaque machinamenta instantius praeparantut: praepositisque minus robustis, minus doctis, vt dum lux venerit, robustiores milites sint recentes.
Certamen inchoant, nostri magna cum animositate resistunt, hostes machinis et balistis repellunt, et ex vtraque parte proportionabiliter occiduntur. Tenebrosa nox in lucem trahitur, nostris vincentibus. Et dum astra cedunt, dum Phoebi praecedit lucifer ortum, buccinis ex vtraque crepantibus parte, tympanis perstrepentibus altissimis clamoribus missis, Illalla, Illalla, in Martem conclamans, conglobatus in gyrum consurgit exercitus. Vna ergo hora omnem terra et mari vrbem inuadunt. Machinas primum excutiunt, sagittas caelum obscurantes immittunt. Econtra nostri missilia inuisa demittunt, Spingardas in globum iaciunt. Scinditur exercitus horribili Christianorum resistentia. Tunc fiunt clamores in caelum, vexilla alacrius expanduntur. O mirandas bestias. Consumitur exercitus, et immensurata audacia vallum intrare praesumit. Cadunt lapidibus obruti Teucri, morti multi succumbunt: et se inuicem conculcantes, tentant per ruinam muros scandere. A nostris quidem strenue repelluntut: sed vulnerati nostri multi pugnam declinant. Stat capitaneus Ioannes: stant caeteri in suis propugnaculis. Duces succurrunt vrbis capitaneo deputati. Imperator, Eia, inquit, viri fortes, iam laxatur exercitus hostium, corona victoriae nobis vtique datur. Deus nobiscum est, agite constantem pugnam. Inter haec malo vrbis fato, heu Ioannes Iustinianus sagitta sub asella configitur: qui mox inexpertus iuuenis, sui sanguinis effusione pauidus perdendae vitae, concutitur Et ne pugnatores, qui vulneratum ignorabant virtute frangantur, clam medicum quaesiturus, ab acie discessit. Qui si alium suo loco surrogasset, salus patriae non perisset. Pugnam inter haec arduam committunt. Imperator vt vidit deesse capitaneum, ingemiscens quo scilicet ierit, percunctatur. Nostri vt se vident sine duce, resilire e locis incipiunt. Teucri conualescunt, horror nostris incutitur. Desiderio enim cuncti desiderabant ex periculoso illo loco scire, quid contigisset. Quod praefectorum, qui singula, quae sinistra vel prospera euenissent, nunciare debebant, negligentia praetermissum est. Terrebaturque acerbum illud bellum magno cum silentio his, qui longe stetissent. Fatigabantur igitur nostri plurimum: et quem reparauerunt Bachatureum murum, hostium compressione paulisper deserunt. Quo inspeccto, dij iudicant, Teucri, propter repletionem, quam ruina collapsa fecerat, aequo calle posse transire. Irruendum igitur est, inquiunt, et veluti impetuosus turbo, vno impulsu muros adscendunt. Mox moenibus vexilla figentes, hilaritate pleni clamant victioriam, gladio pugnant: et quoad possunt, omni cum virtute nostros vel exterminare, vel subijcere moliuntur.
At imperator infelix, vt vidit capitaneum desperatum: Heu me miserum, inquit, peritne vrbs? O infortunatam sortem: Siste precor capitanee: nam tua fuga alios incitat ad fugiendum. Non est mortale vulnus, patere dolorem, et siste viriliter, vt spopondisti. At ille salutis, gloriae, suique oblitus, vti altam quidem primo magnanimitatem, ita posthac pusillanimitatem ostendit. Debuit enim, si poterat, vulneris dolorem sufferre, non recedere: si vir erat a seipso, vel saltem alium, qui stetisset, loco sui surrogare. Franguntur ex hoc omnium commilitonum animi, hebetantur vires, et capitaneum fugientem, ne pereant, insequuntur. Da clientulo, inquit capitaneus, clauem portae, quam mox reseratam satagunt, magna cum compressione transire. Refugit capitaneus in Peram, qui post Chium nauigans, ex vulnere vel tristitia inglorium transitum fecit. Imperator insuper, ne ab hostibus capiatur: O quispiam, inquit, valens tyro, propter Deum, ne maiestas vafris viris succumbat, meo gladio me transfigar. Inter haec Theophylus Palaeologo, vir catholicus, iam perdita vrbe, me, inquit, viuere non licet. Teucrorumque pondus aliquandiu sustinens, et decertans, securi discinditur. Ita Ioannes Sclauus Illyricus, veluti Hercules se opponens, multos prius mactat: deinde gladio finiuit vitam hostili. Se inuicem post nostri, vt portam ingrediantur, vita oppressi pereunt. Quibus innixus imperator cadens atque resurgens, relabitur, et compressione princeps patriae e vita demigrat. Perierunt igitur ex nostris et Latinis et Graecis se inuicem conculcantibus in portae exitu, circiter octingenti.
Inde Teucri altum murum decurrentes, ex alto quos possunt, Iapidant: Cuneusque vnis vocibus per antemurale descendens, in fugam omnes nostros compellit. Rumorem iacturamque ex fugientibus audientes Paulus Troilusque Bochiardi, viri Latini, vrbis ciues cum aliquot Graecis strenuis Latinisque equis insedentes, ob inuidos euadunt. Hostes forte maiorem numerum quam essent, autumantes, terga vertunt. Paulus in Teucrum vrget equum: lanceaque vnum transfodiens, caeteros in fugam vertit. Et ne ex alto lapidibus obruantur, ad Troilum inquit: Haa periit ciuitas, nosque facileab hostium multitudine circundati, spem vitae perdemus. Et sic ictus securi Paulus in vertice, fuso cruore, cum fratre post redemptionem ad Galatam consugit. O rem mirabilem, ô stuporem: nec dum Phoebus orbis perlustrat hemisphaerium, et tota vrbs a paganis in praedam occupatur. Concite igitur omnes pedes decurrunt. quosque resistentes gladio feriunt. Imbecilles, decrepitos, leprosos atque infirmos trucidant. Obsequentibus vitam parcunt, Sanctissimae
Sophiae admirandum templum, quod nec Salomonis aequat, profani atque infidi ingredientes, nullam sacris aris reuerentiam, neque sanctis imaginibus agunt: quin potius exterminant, oculos sanctorum suffodiunt. Sanctorum quoque reliquias vel dilacerant, vel dispergunt. Sacrilegae manus mox sancta Dei vasa vsurpant, argentum, aurum, tam sanctarum imaginum, quam mulierum, sacculis infarciunt. Fit clamor et vlulatus ad caelum, et omnis sexus, omnis homo, omne aurum, omne aes, omnisque supellex, omnisque vrbis substantia in praedam vertitur. Securibus scrinia scindunt, fundos fodiunt pro thesauris, qui tanti reperiuntur, et noui et veteres, vt nulla sit vrbs seculo, quaetantis affluat, et omnes absconditi in manus eorum peruenerunt. O Graeci iam miseri, et miserabiles, qui inopiam fingebatis. Ecce iam in lucem venerunt thesauri, quos pro vrbis subsidio denegastis.
Triduo igitur in praedam decursam ciuitatem depopulatamque regis Teucrorum ditioni dicati admodum relinquunt. Traducitur ad Papiliones om nis substantia et praeda, vinctique om nes ad sexaginta millia funibus Christiani captiuantur. Cruces ex templorum apicibus parietibusque euulsae, pedibus conculcantur, violantur mulieres, virgines deflorantur, mares iuuenes in turpitudinem maculantur. Sanctimoniales reliquae, etiam quae apparentes fuerunt, luxu foedantur. O Deus meus, quam iratus videris, quam immisericorditer faciem a fidelibus auertisti. Quid dicam? silebo, aut narrabo in Saluatorem et sanctas imagines illatas contumelias? Parce mihi Domine, si tam foedum scelus enarro. O confusionem Christianorum, si Christi Dei iniurias vindicare retardent. Sacras Dei scilicet sanctorum effigies humo prosternunt, quibus super non modo crapulam, sed luxuriam complent. Crucifixum posthac per castra praeuiis tympanis deludendo deportant, sputis, blasphemiis, oppro briis iterum processionaliter crucifigunt, pileum Teucrale, quod Zarchula vocant, capiti superponentes, deridendo: Hic est Deus Chriltianorum. O Dei patientiam, bene videris iratus, bone Iesu, vt pro peccatis nostris tantas iniurias iterum toleres indignatus.
Parta aunt victoria, Teucri Bacchanalia, festosque dies celebrant, quibus rex forte temulentior factus, sanguinem Baccho misceri voluit humanum. Vocatis igitur ad se Chirluca, caeterisque baronibus consularibus, reprehensis, quod non suasissent imperatori, vel pacem petendam, vel dandam suae ditioni vrbem: Chirluca, qui cogitauerat eius gratias captare, aduersus Perenses Venetosque qui arma, milites, Consiliumque dedissent, culpam retorquere curauit,
quorum gratia imperator resistentiam fecisset. Volensque ille miser, qui semper gloriam mendaciis et scismate captare concupiuit, Calilbasciam vetustiorem, loco et prudentia primum Teucri baronem, amicum admodum Graecis, quod crebris literis ad imperatorem missis, eius animum detraxit, vt que fortis staret, accusauit, epistolasque seruatas in fide regi praesentauit. Quibus oppido commotus, nactam terram Perae, nescio nisi Deo reuocante, et demoliri et trucidare disposuit. Calilbasciam ex hoc primum vinctum mancipari turri, deinde om niauro et substantia priuari: posthac in Adrianopolim translatum, vita priuari iussit. Cuius mortem lamento flebili aegre totus exercitus tulit.
At Chirluca malitiae poenam non euasit, qui protinus perditis primum in bello duobus liberis maioribus, alio impubere luxui regali reseruato, coramque oculis tertio filiocaeso, cum caeteris baronibus decollatur.
Bailum itidem Venerorum, reliquosque delectos nobiles, et filium gladio extingui iubet. Consulemque Caraconensium cum duobus: pariter etiam Catharinum Contareno virum humanissimum cum sex nobilibus Venetis, iam primum redemptis, contra omnium fidem, nisi septem millibus anreorum vitam emissent, morte vtique affecisset. Expletis autem Bacchanalibus, concessa licentia, traditis in captiuitatem Graecis, forte patriam non visuris, in suas regiones Teucri reuertuntur.
O miseros et miserabiles Graecos, qui Latinos prohibuere, ne sacra contrectarent, vel aris libarent suis, iam profanis et collimosis dederint: et qui vnionem fidei contem pserunt, iam quoque dispersi, in vnum peccati poena conuenire non possunt.
Haec praecogita pater beatissime, qui vices Christi geris in terris, cuius in terest tantas Christi iniurias et fidelium vlcisci. Igitur moueat te diuina pietas, et miserere Christianitatis tuae, qui scis et potes, cui ad nutum omnes Christiani principes vindicaturi Christianorum iniurias, facile obtemperabunt. Alias, scito in tantarn iam superlatum pompam, vt non erubescat dicere, sinum Adriaticum penetrare, Romamque venturum. Moueat igitur te iterum pater beatissime, fides Petri, moueat Christi inconsutilis amictus, spongia, et mucro per diti, dilaceratae sanctorum reliquiae, aedes saerae euersae, et profanata sterquiliniis Dei templa.
Sed vide connexam pariter iacturae tempestatem, vt Perenses, dum vrbem captam vident in fugam quasi amentes vertantur. Fiunt ex ipsis, qui nondum naues adscenderant Teucrorum ad ripam incursantibus fustis in praedam. Captiuantur matres, liberis
relictis, et ccontra. Alij aequore compressi merguntur: gemmae sparguntur, et inuicem seipsos sine pietate praedantur, vt verum sit, quod fugitimpius, nemine persequente.
Quid dicam? ô potestas Perae, ô prauum et insulsum tuorum consilium. Oratores terrore concussi a Perensibus regi vt claues offerant, mittuntur. Ille periucunde intelligens, quod potestatem non habeant, suscipit, in seruosque foederatos acceptat. Constituit Teucrum rectorem, proscribit fisco omnium profugorum substantiam. Turres, murumque ciuitatis dirui iubet. Obremperant, et se, vt salui sint, ei, neglecto Genuae mandato, mancipant. Turremque, in cuius acumine Christi signum crucis, a quo et denominabatur, vsque ad fundamenta euertit. Sicque qui liberi erant, pacemque tenebant, iam serui sunt, non sine poenitudine: a qua vix vnquam liberari poterunt, nisi exte, pontifice summo. Quem vt Deus animet ad vindictam, oramus, fidentius supplicesque precamur. Datum Chij, decima sexta die Augusti, millesimo quadringentesimo quinquagesimo tertio.
FIdelis quidem et praepotens vrbs Nigropontensis, Christiani nominis titulo fideque insignis, ab olim Venetianae ditioni et potentatui subiecta. Ciuitas profecto oppido populosa, negotiosa, sed et rerum omnium opulentissima, ciuiumque optimorum refertissima. Terra quoque et mari diligentissime munita, portu praesertim tutissimo de mari gaudens: denique muris et moenibus et turribus firmissimis vndique cincta et circunsepta, ita vt prorsus inexpugnabilis omnium opinione crederetur. Quae etiam ciuitas Chalcides alio vocabulo cognominata dignoscitur, in insula Euboea sita. Insula, inquam, in frumento, vino et oleo, cunctisque terrae nascentibus, maiorem in modum fertilis et foecunda, potissimum aunt aptis pro nauium galearumque fabrica lignis abundans, hoc modo sub Turcorum venit potestatem et direptionem, capta et expugnata anno Dominicae incarnationis M. CCCCLXXI. vertente. Clarissimis quidem Venetis semper ab olim Turcos oppido fuisse infestos, tum ab eorum in Christum fidem sinceram, tum etiam maximum eorum cui inuidebant potentiam, nemo qui grauissima inter eos hinc inde habita dissidia, bella vltro citroque fortiter gesta, guerrarum strepitus et cruentos saepe congressus legit vel audit, dubitare potest. Hinc itaque et hostili animo in ipsos Venetos Turcus infestus, et nobilis atque praediuitis Chalcidis Euboeae situs opportunitate, opibus quoque
et celebritatis gloria allectus, anno quo supra Omarium Becchum principem Bassum cognominatum, tyrannus ipse Mahumet cum exercitu copioso nauali et terrestri ad expugnandam ciuitatem ipsam Nigropontensem destinauit. Tandem post longam vrbis obsidionem ipsemet cum longe copiosiori exercitu ex Byzantio admouit: ponteque facto ex nauibus trans aquam profundam satis et latam, quae vrbem praeterfluit, militem in littus traiecit: et ex ea parte qua non putabatur, muros aggreditur, machinis quatit, oppugnat, iactuque plurimorum lapidum sphaericorum diruere festinat. Nam et traditor quidam omnium nequissimus et pessimus machinarum scilicet omnium quae in ciuitate, in moenibus, in turribus atque propugnaculis, erat magister et praefectus, Thomas scilicet Liburni cognominatus, signum Turcis dedit, et in loco suae stationis muros vbi debilio es erant, bombardarum ictibus verberarent, facile ruituros. Quod factum est: sicque proditione res acta est, non aequo Marte pugnatum. Interea classis Venetiana in subsidium et tutelam vrbis et ciuium obsessorum missa negligentius agens, vagabatur per mare, capiendis Ianuensium et Cataloniorum aliorumque Christianorum nauibus intenta magis, quibus ad suam firmandam classem ratibus adiunctis, Venetianus capitaneus, cuius rei gratia aduenerat, non satis probe est prosecutus. Cum enim praepotentem nimis iam haberet classem, quae rem conficere prospere Deo propitio potuisset, ad insulam quidem Euboiae properauit, seque ostendens maximam obsessis iam vndique ciuibus ex vrbe spectantibus, laetitiam suo aduentu infudit, ita vt manus vtrasque prae animi et cordis exultatione et iucunditate ex panderent in caelum: sed frustrauit eos iniquus ille capitaneus spe sua, opinione fefellit, turbauit exitu infausto, tristitia affecit ingenti, haud dubie quin longe maiori quam ante gaudio laetificaret. Nam cum tanta esset fretus classe, ipse formidolosus inter inimicorum morsus, mortisque horrendae cruciatus, ciues fideles dereliquit, et praeclarae vrbis miserandam direptionem prospiciens, nihil prorsus effecit, neque propius voluit applicare, cum tamen omnes pontes, quos Turci fecerant, facile sua classe armatissima irrumpere potuisset. Cumque omnes singularum patroni nauium per classem passim contra eum conclamarent, grauiterque omnino suam negligentiam ferrent, crebro ingeminantes, Cur trepidaret, cur non accederet, cur de industria tam insignem, tam fidelem, tam opulentam ciuitatem, perditum iri permitteret? Ille surda haec aure hauriens, in eodem loco immobilis inutilisque permansit. Itaque dum in mari nil agitur, et classis inuanum perseuerat fixa, atque defensionis signum obsessis ciuilibus nullum prorsus datur, quin
potius tutationis fiducia sub oculis eripitur: Turcorum princep, animosior agens, res bellicas fauentibus fatis prospere votiueque prosequitur. Ad moenia propetat intrepidus, assultum parat, ordinat conflictum: et quod in talibus conducit plurimum accitis militibus, accurata eos oratione corroborat, praemia etiam magna pollicens his, qui primi muros conscenderent, atque ita vniuersorum animos adeo reddidit in praelium auidos et accensos, quod per duos dies noctesque continuas cum ingenti fragore, summo studio vique maxima vrbem oppugnabant. Quanquam enim e ciuibus deintus machinis grauissime vulnerarentur, ac inter bombardarum ictus veluti canes interficerentur, repellerenturque eminus non nunquam omnium generum missilibus: suorum tamen internecem et stragem innumeram plurimamque mortis imaginem tanto cum impetu et conatu Turci irruptos occuparunt muros, imo tanta alacritate alter alteri succedere contendebat, vt eorum nemo pedem referre, stare nemo coopertus sit: cuncti vero animosissime afsilire visi, quanquam frequentissime interirent. Bis eos muris auolasse ferunt, bis inde fuisse pnaecipitatos nostrorum audacia. Tandem vero vbi nostri auxilio classis, quam sub oculis cernebant penitus destituti, longaque fatigati oppugnatione, et exhausti laboribus, rem omnem perditam vident, fracti animis in vrbis forum pariter conueniunt: et confortati diui sacramenti eucharistiae, vel conspe ctione vel sumptione, irrumpentibus iam Turcis, manus enixissime cum eis conserunt, trucidant, quotquot possunt, necique dant innumeros, et orcis infernalibus immittunt, donec tandem et ipsi pro Christi fide constan tissime agonisantes, mortem subeunt haud dubie beatam. Et quod foemineo sexui magnopere gloriosum extitit, hanc inter caedem miserabilem, plurimas egregia forma fideque foeminas, tum nuptas, tum virgines armis indutas ferunt more Amazonum pugnauisse: sicque inter reliqua mortuorum cadauera fuisse repertas quafi non antea voluissent occumbere, quam perfidissim orum Turcorum suis tenellis animis effudissent cruorem: quo vel sic inimicum nobis sanguinem libassent, et praestitissent obsequium Deo in ipso suae articulo mortis. Verum viri illi ciuesque clarissimi proditorem illum nefarium Liburni superius memoratum superstitem habere nolentes, dignis prius suppliciis pro reatu de eo sumptis; crudeliter interemerunt. Haec inter agendum vrbis duntaxat praetor Paulus Erico appellarus, in arcem confugit, adhaerentibus sibi paucis quibusdam primoribus ciuitatis, paucis aliunde euadentibus. Capta itaque Turcus vrbe, victoriaque adepta, omnes Italici generis puberes palis acutissimis fecit affigi: alios saxis elisit,
alios sectos per medium diuisit, alios variis poenis atque horrendis affectos cruciatibus, ad supera (haud dubium) transmisit: Graecanam tamen gentem sub hasta vendi praecepit. Vnde factum est, vt omnes Chalcidis plateae et viae cruore occisorum replerentur. Interea praetoris vrbis filia vnica, virgo castissima, puella decora facie et venusto aspectu, Turco ob suam pulcritudinem ingentem adducta, cum turpitudini et foedae commixtioni consentire prorsus renueret, protinus iugulata, proque fide castitatis martyrio proculdubio coronata: sponso virginum Christo sponsa ipsa in aeuum est in caelis coniuncta. Porro qui in arce erant, data sibi a Turco fide de vita seruanda, pactoque firmato, quod salui euaderent, si arcem libere in deditionem traderent: exinde confidenter exierunt. Sed mox egressos ipse foedifragus tyrannus arce potitus, omnes ad vnum iussit excem plo trucidari. Hunc in modum (profecto miserandum) ciuitate perdita, occisis incolis, caede expleta, Venetorum capitaneus classe soluta, qua omnium arbitratu sola omnipotentis voluntate excepta, facile tantam defensasset vrbem, si vir fidus et fortis fuisset: cum paruo honore, fructu nullo, opprobrio sem piterno rebus infectis, imo turpissime neglectis, Venetias remeauit: moxque apud senatum accusatus, defensionis quidem locum accepit. Sed post multas in vanum adductas falsas rationes et excusationes in peccatis, tandem non satis dignam pro meritis accepit vltionem. Exilio relegatus, atque perpetuo profligatus cum omnibus suis a ciuitate Venetiarum in oppidum, cui est vocabulum Vtinum. Ita res haec finem accepit tristem prorsus, et infelicem.
ACCIDIT mihi quod et illi, qui postquam ex alto portum conspicere coepit, remis cum omni nautico instrumento casualiquo amissis, et si rem in discrimen adducta videt, salutem
tamen non desperat, quippe qui propinquum portum vel naufragum se tenere posse non diffidit: ego quoque quum a principio operis ad hunc locum certo auctore non omnino caruerim, factum est, vt vbi finem spectare coepi, neminem mihi superesse videam, quem secutus, vltimam huic nostrae lucubrationi manum possim imponere. Puto ego, nec fallor, fuisse aliquos, qui haec quoque, de quibus vltimo hoc libro dicturi sumus, memoriae tradiderint. Sed quia illi ipfi adhuc in obseuro sun, restat vt quicquid laboris in eo est, id totum nostrâ industriâ et diligentiâ sustineamus, quibus paulum annixi, spero superis bene iuuantibus futurum, vt caetera ad votum consecuti, extrenam, vt dixi, manum feliciter huic operi imponamus.
AVdita patriae defectione Ludouicus, haud in re tanta cunctandum ratus, quum aliquot barbarorum millibus per Austriam ducens in Patrianos fines tumultuose erupit. Primo impetu Clusinam arcem munitissimam in angustiis alpium occupat. Nec procul inde Abbatiam, quam primo libro Motij appellatam diximus. Apparebat in tanta rerum consternatione hostes non mediocrem cladem reliquae patriae allaturos, nisi Venetae copiae ad hoc ipsum missae, illorum conatus cum adhuc in angustiis alpium statiua haberent, opportuno aduentu oppressissent. Barbari non tantum pugnam detrectauere, sed ne venientem quidem hostem expectare sunt ausi, quippe qui in cursandi postulandique patriam potius quam pugnadi consilio venerant, atque ita paucis post diebus, quam tumultuari coeptum erat, patria omnis pacata est. Receptis paruo negocio locis, quae in hostium potestatem concesserant, nec multo interiecto tempore, cum aliqtianto maiore hostium manu Ludouicus in patriam reuersus est, atque sub primum impetum Mansanum per proditionem, nec non Rosoacium recepit. Sed haec quoque expeditio haud priore illa, de qua proxime diximus, felicior fuit. Audito Veneti exercitus aduentu, continuo barbari patria excessere, quos abeuntes ipse belli auctor secutus est. Sed quum adhuc quoque res nouas moliretur, Basiliensi conuentu defunctus est. Haec tumultuosa tempora pacatior rerum status excepit, siquidem per aliquot aunos pax subsequuta est: apparebarque cum hac patria praeclare actu, cui post tot et tantos motus contigisset in Venetorum praesidio conquiescere, nisi tacita quadam, quae cuiusmodi sit nescio, inuidia, quae humanam felicitatem diutunam esse non patitur, factum esset, vt ab extremo septentrone comparatus hostis in Italiam quandoque irrupisset, qui patriae huius ocia non solum verteret, sed ferro et flamma terram ipsam, pene ad interitum affligeret, Turcos eam gentem vulgo appellant: alij Turcas dicendum affirmant, ij Melam auctorem habent,
qui Turcas et Thissagetas non longe a Riphaeis montibus constituit, quos vastas ait incolere siluas, ac ferinis carnibus victitare. Caeterum ratione quoque nituntur, vt quemadmodum Getae dicuntur Sarmatae, Scythae et Thissagetae, ita Turcae non Turci dicendi sint. Sed consuetudo tenuit, vt Turci potius dicantur. Sunt itaque Turcae ipsi origine Scythae: et ex his, vt Hieronymus, Pio pontifice auctore, tradidit, quos inter Hyperboreos montes Alexander Macedo ferreis repagulis clausit. Hi Pipini Gallotum regis temporibus Asiam inuaserunt, Halanos primum, inde Colchos et Armenios, nouissime minoris Asiae populos. Multi varijque fuere eorum conatus. Sed cum circa Hellespontum angulum quendam occupassent, non destitere fraude potius, quam armis suos fines propagare, donec nobilissimam vrbem Constantinopolim oppressere. Quo successu elati, Thraces, Triballos, Macedones, AEtolos, Dardanos, et Acarnanes breui tempore subegere. Mysiae quoque regem inde victum trucidarunt Peloponnensum, quanquam horum quidam ante Byzantium captum Turcorum armis cesserant, vt dolo potius, quamvirtute adepti sint, quam in suam potestatem redactam miserabili cladeaffecerunt. Trapezuntinum quoque imperatorem cum ipso im perio sustulerunt: et breui quum duo iam imperia euertissent, quatuor regna, viginti prouincias, ducentas ferme vrbes, et Bernardus Iustinianus orator clarissimus deplorat in ea oratione, quam ad Sixtum pontificem habuit, Christiano nomini eripuisset, et quod omnium calamitosissimum fuit, quum Euboici freti angustias Chalcide expugnata reclusissent, late longeque eorum arma euagata Italiae sines, quod nemo futurum credidit, infestare coeperunt. Nec contenti adhuc limites ipsius terrae attigisse, ferocissimo conatu diffractis Italiae claustris in ipsa pene visceta vulnus adegerunt. Quorum calamitosans irruptiones ex ordine referam, si pauca prius de his, quae interim in ipsa patria euenerunt, breuiter retulero. Dum adhuc procul Italia Turcorum opes (ita vt dixi) inualescerent, patriae status quum ab externis motibus satis pacatus esset, domesticis discordiis non omnino caruit: Quanquam ne illae quidem ad eos, qui in Venetorum fidem venerant, magnopere attinere visae sunt. Per id enim tempus Portunaonia ciuitasgraui seditione iactata est. Quum enim alij antiqua ciuitatis iura tuerentur, vellentque suo loco esse, alij ad praefectum arcis summam rerum omnium traherent. Erataunt praefectus tunc Fredericus quidam Barchius, homo natione Italus, sed barbari fastus et superbiae pienus. Hic indigne ferens publicam administrationem quorundam in potentia sibi denegatum iri ad illorum conatus opprimendos,
nouum in exteriore parte arcis posticum designauit: id quo minus fieret, aliquandiu viri illi populares obstitere: quorum Mantuani et opibus et autoritate principes habebantur. Apparebat publicam fortunam in eius manu fore, qui arci praesideret. Sed audaci incepto ob publicum et priuatum periculum abstitere, pro tempore scilicet quieturi, quando se nihil obuiam eundo proficere cernerent. Verum illud in primis eorum conatus auertit, quod ipsius viri autoritatem non mediocrem apud Fridericum imperatorem esse constabat. Sed ne sic quidem ferocissimi hominis animus praesenti contumelia exasperatus placari potuit. Quippe qui in vltionem erectus, non multo post per internuncios magna spe praedae quosdam facinorosos homines quam potuit occultissime subornauit, vt quantas possent copias contraherent, atque ad constitutam diensibi adessent. Quod quum illi impigre fecissent, momento temporis ciuitas nil tale suspicans oppressa est, atque miserabili modo direpta ingens fuga ab optimo quoque facta, et in primis ab his, qui ob pristinas simultates sciebant se praefecto inuisos. Multa et magna flagitia in miseros ciues edita: qui haud tam cito praesenti calamitate defuncti essent, nisi publico Venetorum edicto infestissimum praesidium iussum fuisset abire. Quod ipsum vt aliquanto maturius fieret, Nicol. Sauorgnanus, homo spectatae inter Patrianos autoritatis Portunaonem missus est. Per hos ferme annos Turci primum Italiam erupere. Istria foede populata, vsque ad Sontium amnem tumultuose deuenere: atque villis aliquot circa flumen incensis, multisque mortalibus captis, retro abiere. Et illo tempore publico nomine ad praesentiendos futuros hostium motus exploratores quam longissime missi sunt. Speculae et quam plurimae tum in ipsa patria, tum extra constitutae: magnus praeterea equitatus ad praesidium patriae missus, qui per villas amni proximas diuisus est. Sed haec omnia partim fefellit, partim subito aduentu turbauit: hostis qui non longo interiecto tempore pene ante affuit, quam domo profectus diceretur. Ingentem trepidationem attulit improuisa eorum eruptio. Nam vbi in vlteriore fluminis ripa conspecti sunt, coeptum est ab his trepidari, qui citeriorem ripam praesidio tenebant. Sed ne aperte fugam meditari viderentur, facto impetu in quam paucissimos barbarorum, qui sub primum aduentum tumultuose amnem traiecerant, secunda vigilia noctis in Seruiani insulam concessere. Hostis autem quum sub primam lucem nudatam praesidio ripam vidisset, praemissis qui loca proxima vltra amnem diligenter explorarent, ne in aliquas praecipitaretur insidias, cognita praesidij fuga, fluuium superat, atque passim in praedam
et populationem effunditur. Incensisque villis aliquot, in Vtinensem agrum itrupere. Tria millia passuum ab Hunnio hostes conspecti sunt: atque ob ipsum creditum est, eos ad oppugnandum oppidum venire. Continuo ad arma conclamatum est. Terror ingens vniuersam ciuitatem inuasit. Clamor ploratibus foeminarum mixtus, strepitusque temere discurrentium terrorem augebant. Vidiego nobilissimas matronas cum coetu puellarum in sacris aedibus inter altaria et sanctorum imagines prostratas, supinis manibus diuinam opem implorare. Vbique clamores et querelae exaudiebantur: vix alia esse potuisset captae vrbis species. Creditum a multis est, in tanta consternatione nobilissimum totius patriae oppidum facile eo die capi potuisse, si ad portas vsque hostes obequitassent. Sed illi quia ignari erant, quo se Venetae copiae recepissent, quas pridie in ripa fluminis conspexerant, nec quo consilio decessissent, praesidio ab effusiore cursu abstinentes, continuo se ad signa receperunt. Nec multo post magna mortalium multitudine in praedam acta, patriae finibus abscesserunt. Et quia ob rem felicirer gestam apparebat hostem non quieturum, sed maiore tumultu, maioribusque conatibus Italiam repetiturum, placuit Venetis firma municione obstrui, quicquid vadi esset inter Goricianum pontem m Aquileiae paludes, missi sunt qui locum considerarent: et breui constitit inter omnes munitionem ipsam commodius positum iri super antiquam flumini ripam, qui aliquantisper a recenti alueo distat. Accita ad id opus sunt publico decreto multa hominum millia. Quibus Citadinus Fratrinas iureconsultus homo singularis industriae praefectus est. Munitio autem haud vniformis fuit. Sed iuxta paludes vbi densissima nemora fuerunt ex crassis procerisque arboribus succisis, atque inter se quadam inexplicabili ratione contextis, constitit. Apertis vero locis glebae cum gramine in speciem quadratorum lapidum recisae in latitudinem septenûm pedum locabantur: super illas saligini stolones et virgulta quaedam apta ad radicandum sternebantur. Mox et alia globarum manus imponebatur. Ex huiusmodi materia per aperta (vt diximus) loca eductum est opus: quod quidem pinnarum serie interiectisque turribus vrbici muri speciem procul spectantibus exhibebat. Caeterum in locis, quibus flumen vada habuit, transitu faciliora, bina castra vallo et fossa communita sunt: eorum haec Gradiscana dicta: illa vero vero Folianica, a nominibus villarum, quae in ipsis locis fuerant. Folianica illa post cladem ad ripam fluminis acceptam, de qua paulo post dicam, deserta sunt. Altera vero praesidio ad hunc diem retenta, atque magna exparte
Francisci Throni cura et diligentia ad hoc ipsum publico decreto in patriam missi muro circundata. De eo loco primo libro diximus. Opus aunt a Mundina amne ad Goricianum pontem traductum, centum et amplius continet stadia: nunc plerisque locis solo pene aequatum est, vel ea patte, qua glareosa constitit materia, quam imbrium copia facile resoluit. Caeterum e regione pontis, de quo proxime diximus, ex eadem materia constructus est agger in parui castelli speciem: ad quem tuen dum missi sunt pedites aliquot. Inde bina castra mille circiter passus inter se distantia maiore praesidio firmata ad tria millia equitum fuere. Pedites quoque his adiecti: sed pro numero equitum non multi. Apparebatitaque ex eo, quod vada, quae hosti paruissent, insuperabili obstrusa essent munitione, et quod ea dem illa haud infirmo tenerentur praesidio, fore vt hostis Italia abstineret. Idcirco tota patria velut nullum ab hoste tunc periculum impendisset, pacate agebatur: sed quanto securior fuit illius tempestatis status, tanto maiore clade terra ipsa oppressa est. Nihil est, quod in bello aeque ac ipsa securitas obesse soleat. Ita sane accidit, vt quum minime affuturus hostis putaretur, infesto agmine in vlteriore Sontij ripa consederit. De numero hostium inter eos, qui in castris fuere, minime constat: octo barbarorum millia fuisse quidam credidere. Alij numerum in maius extollunt. Ingens tumultus sub primum eorum aduentum in vtrisque castris exortus est. Conclamatumque repente ad arma: fuissetque continuo in alterutra ripa concursum, nisi militem ad id vtrinque se expedientem noxipsa oppressisset. Venetae vtrorumque castrorum copiae inter se iunctae insomnem noctem egere. Iussi equites instratis equis armati corpora curare. Imperium copiarum omnium penes Hieronymum Veronensem fuit, hominem a primis annis militiae assuetum, qui clara magnaque fecerat stipendia. Erant et alij complures illustres viri: Ioannes Antonius Caldorus cum filio, Anastasius Flamminius, Hercules Maluetius, Ioannes Iacobus Iacobi Picinini ducis olim clarissimi filius, Iacobus Badoarius, Philippus Nebulonius, Georgius Galesius, ac plerique alij, qui honestissime ordines ducebant. Inter hos ea nocte consultatum est, essetne aperto campo cum hoste confligendum, an castra potius tuenda. Quibus defensis, apparebat hostem haud multo longius progressurum, vt tanto post se praesidio relicto, non esset sibi integrum retro cum vellet redire. Sed fato (vt ita dicam) eos rapiente, cunctis speciosius visum est hosti quacunque erumpere conaretur, occurrere. Vniuersum itaque equitatum in tres grandiores turmas diuisere, vt quadrato agmine non temere cum hoste confligeretur. Ductores ipsi inter seturmas sortiti sunt. Sed dum haec in Venetis
castris geruntur, barbarus interim non magis aperta vi, quam insidiis agendum ratus, continuo circumacta suorum ala, sub occasum folis castellum, quod ponti imminebat, oppresso quo tenebatur praesidio, occupat. Quam paucissimi in proximum pontem confugerant, atque se pilis quibus impositus est, soluta vtrinque pontis materia, tueri parant. Sed illico telorum multitudine pene obruti, in subiectum flumen praecipitati sunt. Aberat locus a castris ipsis ad quatuor millia passuum: quo accidit, vt nec oppugnatio ipsa aggeris cognita sit, nec cum nocte illa tumultuose nunciatum esset, castellum cum praesidio oppressum crederetur. Asabecchus autem (hoc enim illius expeditionis duci nomen fuisse accepimus: alij vero non Asabecchum, sed Marbecchum appellatum fuisse aiunt) vbi pontem in sua esse potestate vidit, locum ad insidias aptum circumspicere coepit. Quo reperto, intempesta nocte ad mille lectos equites tacito agmine fluuium transnare iubet. Sunt qui credant, eos ponte traductos. Hisque imperat in insidiis esse: atque intentos signum ad erum pendum expectare: quo accepto, ex improuiso hostem inuaderent. Vbi vero illuxit, barbarus expeditissimam equitum alam, superato amne ad hostium castra, si nemo interim occurrat, ire iubet: atque portis obequitando, hostem ad puquenam elicere: iniectoque certamine, cedendo sensim ad insidiarum locum pertrahere. His aunt aliquantisper a vado progressis, Hieronymus Veronensis cum speculatoria suorum manu sit obuius. Reliquus equitatus in tres diuisus turmas, vti iussus erat non longe subsidio sequebatur. Continuo vtrinque ferociter est concursum. Sed barbari momento tem poris quasi victi; de industria cessere: cedentes victor vrget, atque aperto campo palatos hostes in sequitur. Sed nemo omnium insestius barbarum premere, quam Hieronymi filius iuuenis impiger atque gloriae cupidus. Hunc ferocissime pugnantem audax iuuenum manus praesenti successu elata sponte sequebatur. Id aegre ferre callidus senex, atque identidem clamitare, non esse temere instandum barbaro: scire se eam gentem non nisi de industria tam leuiter meditari fugam. Et quia in angustias locorum iam prope ventum erat, omniaque circumiecta loca suspicionis plena apparebant, iubet dato signo suos ab effuso cursu reuocari. Tum barbarus versus in pugnam, praelium ferociter instaurat. Hieronymus primam turmam praesto sibi subsidio adesse mandat: nam ex altera parte fluminis Marbecchus, vt suis auxilio esset, tumultuose mouerat: et iam vis ingens hostium in citeriorem ripam amnis transnauerat. Rex integrata pugna hostis ad Grammam vsque, qui torrens per Pogoretanas valles praecipitatur, reiectus est, hîc dum totis viribus Veneti hostem vrgerent,
atque conatus eorum, qui superato fluuio suis opem ferre studebant, vtpote ex superiore loco facile sustinerent: et breui quum in praesentem pugnam intenti essent, alacrique animo pugnarent, dato repente signo ex Licinisij vertice, qui capitibus pugnantium ad laeuam imminebat, barbarorum manus ex insidiis coorta cum horrifico clamore et strepitu in subiectam turmam effunditur. Tantus pauor sub primum clamorem Venetis iniectus est. Apparebat enim se vndique circumuentos, vt momento temporis diceres non eos esse, qui modo tam strenue pugnabant. Sed vbi vnicam spem salutis in armis esse cernerent, paululum cedere conati sunt, vt apertiore locores gereretur. Sed tam violenta impressio ex supetiore loco ab hoste in eos cedentes facta est, vt in arctissimum locum compulsi, se pugnae expedire nequirent. Inter inferos barbatus et a fronte et a dextra eos in vrbem coeuntes, foedissima strage prosternit. Sic momento temporis prima turma hostium multitudine obruta est, et ad vnum ferme omnes caesi, praeterquam paucissimi viri illustres, quise hosti dediderunt. Ductores autem proximae turmae vbi primamaciem circumuentam viderent, atque vndique hostes ferociter et cum horrifico clamore, vt mos est gentis, instare, cedere coeperunt, vt in apertam planiciem euaderent. Verum id tanta trepidatione factum est, vt illico fugientium species potius, quam resistentium his, qui in extrema acie constituti erant, praebuerint, continuo omnes quasi victi circunspectare fugam coepere. Adest interim victor hostis, turbatosque sua sponte ordines cum stridore inuadit: quibus minimo negotio solutis, aperta fit fuga. Pro se quisque sine imperio in deuia et proximos saltus euadere conatur: hos barbarus passim insecutus sternit, atque foedissime trucidat ad Mossam vsque, et vlterius caedes distracta est. pauci relictis equis, et armis abiectis, in propinquos saltus abiere. Ceciderunt in ea pugna Hieronymus, penes quem totius equitatus imperium fuisse diximus, cum filio, Iacobus Badouarius, Anastasius Flamminius, et plerique alij viri illustres. Reliqui ferme omnes capti. Nec victoria hosti incruenta fuit, ipso Marbecho duce grauiter vulnerato, multisque ignobilibus caesis. Sed quicunque in ea pugna ceciderant, in vnum coaceruati, Marbechi iussu combusti funt. Idque ex eo suspicari libet (nam nihil certi alioqui de hoc compertum habeo) quoniam in tanta nostrorum caede nullus barbarus repertus est. Idque ad terrorem inijciendum factum credibile est, quasi ita acciderit, vt tot hostibus caesis incolumis acies barbaro constiterit. In hunc maxime modum ad Sontium pugnatum est. Cuius cladis fama tantum terroris vniuersae patriae attulit, vt qui in oppidis erant, vix se
tutos futuros putarent. Frequens fuga nocteilla, quae diem pugnae secuta est, ex villis et agris facta dicitur. Postridie aunt cum iam multum diei processisset, repente circa Hunnium compluribus lecis fumei globi attolli coeperunt, quibus cognitum est hostem adesse, atque momento temporis, quasi inter barbaros ita conuenisset, quicquid villarum inter Sontium et Tiliauentum fuit, hostili manu deflagrauit. Eram ego per id tempus Tarcenti: quo ob pestilentem annum ex Hunnio concesseram: auditaque clade ad Sontium accepta, in arcem, quae vico imminet, cum multis mortalibus me receperam ex eo loco prospectus in vniuersam patriam late patet. Inde atrocissimum patriae incendium non sine lacrymis spectaui: foedum siquidem fuit interdiu videre tantum culti et amoeni soli fumo et caligine opertum: sed longe foedius atrociusque sub primas tenebras: ac per reliquum noctis cernere aciem vnam flammarum a Sontio amne ad Tiliauentum extensam, vt nihil medium esse videretur, quod non ignis occupasset. Quam speciem ardentium villarum densitas, quae circiter centum numero fuere, exhibebat. Ausim ego affirmare nullo vnquam tempore tam atroxincendium a mortalibus visum, nisi forte fabulis poetarum credendum putamus, qui portentosa illa de Phaetonte mendacia confinxere. Sed nos haec omnia copiosius in nostris poematibus: quorum hoc caedem Sontiacam, illud incendium Carnicum inscripsimus. Multa proinde, quae ad rei atrocitatem attinent, silentio praeterimus. Hostes ea nocte pluribus locis castra habuere. Vbi aunt illuxit, onusti praeda, ingentique captiuorum multitudine in vnum coiuere, atque in castra, quae ad ripam Sontij fecerant, laeti receperunt. Postridie mota signa: et quum a flumine vnius diei itinere recessissent, abeuntium speciem praebuere. Quod quum ita omnibus persuasum putarent, denuo haud minore tumultu quam prius in patriam eruperunt, denso agmine ad Tiliauenti vsque ripam processere: superatoque impigre flumine, cis vltraque plerisque villis in censis, ingentem cladem Transtiliauentanis attulere. Plures ferme quam prius mprtales in praedam actisunt. Hi vbi ad suos rediere, continuo Marbechus patriae finibus excessit. Mansere aliquandiu vtraque castra sine praesidio, fueruntqui consulerent ea diruenda. Sed pluribus e repub. visum est ea nouo praesidio muniri debere. Atque ita non multo post Carolus Fortebrachius cum validissimo equitatu ad vtrorumque castrorum praesidium missus est. Quibus nuper initis, ducisque ipsius diligentia, non praesidio tantum, sed valido quoque opere munitis, ingens Turcarum manus sub messium ferias in Sontij ripa tumultuose consedit. Postridie barbarus superato fluuio ante Gradiscana castra
in aciem explicuit, nullam pugnandi moram facturus, si hostis in pugnam descendere voluisset. Ille vero recentis cladis memoria territus, suos intra vallum in structa acie quasi per occasionem erupturus continuit. Barbarus cum ad altam diem in atmis fuisset, cerneretque hostem nihil temere commissurum, digressus idem ad quatuor millia passuum intra Medeae montem et Cromonam castra locat. Postero die inter Cromonem ipsum et Mansanum per apertas valles ad radices montium conuertit agmen. Triginta barbarorum millia fuisse traduntur, qui per abrupta et confragosa alpium loca ipsius locorum incolis aditu difficillima in eam Germaniae partem euasere, quam nunc Zeliam vulgo appellant. Ego luliam, vt primo libro testatus sum, potius dixerim: aut quod a vero non abhorret, Ciliam. Multa interim et horrenda, et quae vix fidem sibi vendicent, facinora tum aduersus alpium difficultates, tum etiam in audaces incolarum conatus per eos dies ab his edita. Quorum illud silentio indignum videri potest, quod pluribus locis, vbi in abruptas rupes ventum est, equos vestibus alligatos in subiectas crepidines demissons aiunt, et inde in alias, donec in imas valles esset descensum. Interdum vniuersus pene equitatus, vel certe magna pars eius, vti ex ipsis vestigiis cognitum est, per adeo decliuia loca praeceps datus est, vt per ducentos ferme passus non modo illis locis pedibus quispiam vadere possit, sed ne consistere quidem, nisi virgulto sese aliquo applicuerit. Est et illud non indignum memoria, quod vbi per iuga alpium vsque in montanae Carniae fines decutrissent, nunciatumque interim esset, montanos incolas iuga montis, qui Lanceae dicitur, qua vnicum eis iter in Germaniam patebat, occupasse, intrepide ad locum progressi, neque immensa montis altitudine, quae in ipsa pene nubila verticem erigit, nec adscensus arduitate deterriti sunt, sed subnixi vitgultis per aduersam rupem ad hostem repsere verius, quam dixerim subiere. Quo audaci incoepto territi, qui praesidio erant, trepidare coeperunt. Inde in fugam turpiter dilapsi ingentis cladis hosti materiam praebuete. Haec vltima fuit Turcorum expeditio aduersus Venetos in Italiam. Nam paruo interiecto tempore, Veneti cum Mahumeto eius gentis imperatore foedus percussere. Ad quod publico nomine sanciendum Benedictus Triuisanus, vir magni consilij et auctoritatis Constantinopolim missus est, vnde certissimam Venetis pacem reportauit. Hic idem non multo post patriae administrationem ex praetura sortitus, praeter alia multa iustitiae et innocentiae exempla, quibus publicum munus auspicatus est, domesticas discordias et inueterata odia, quibus tota ferme patria ad id tempus laborarat, sapientissime sustulit: atque
nomina quaedam peregrinarum factionum pessimo exemplo inducta adeo restinxit, vt illorum memoria ad hunc diem prorsus obsoleuerit. Verum diuina quadam prouidentia id factum videri potest, vt cuius opera haec terra cum reliqua Italia grauissimo bello quandoque liberata fuerit, eodem praetore domestica seditione liberaretur. Debebunt itaque semper Triuisanae familiae hoc nomine Foroiulienses, quod hoc ipso viro auctore, et externa et domestica sint otia consecuti, quae ex illo tempore, vnde patriae antiquitatem scribere orsi sumus, sortiri non potuerunt.
PRAEFARI mihi licet, qued professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime memorabile, omnium quae vnquam gesta sunt, me scripturum: sic Liuius, sic ego, et forte verius, quod magnus Turcarum tyrannus Solymannus, terra et mari gessit cum equitibus diuo Ioanni consecratis, et imperij Christiani limitex ad Orientem defensantibus. Nunquam enim praelium tam crudele, et atrox, Mars aeque dubius fuit: norunt qui mecum in parte laboris et periculi fuere. Credet facile quisquis sacrae et nobilis militiae (nullius enim nomen recipitur, nisi ad aram, et exhibito indice natalium) olim institutum, et hactenus obseruatum, pugnandi cum Turcis morem animaduerterit: tum horum opes et potentiam, qui virilibus et incertis primordiis (nec originem suam ne ipsi quidem satis tenent) ab antris Caucasi. Debellata initio Asia, deinde Thracia, postremo reliqua Graecia, duobus florentissimis imperiis Trapezuntio et Constantinopolitano euersis, omni prope Illyrico perdomito, in Italiam vsque Hydrunte capta (quae in Italiae et Calabriae finibus est) penetrauerunt: et recenti adhuc memoria, quasi hesternae diei, Sultano vno post alterum, vita et imperio priuato, totam Syriam cum omni AEgypto Arabiaque, opibus suis adiecerunt. Quod bellum sic ex sententia confectum, Rhodiano initium dedit. Est enim filio Solymanno visum, quod Selymo patri, qui anno ab hinc quinto maxima classe Rhodum obfidendam parata, vita defunctus est, difficilem sibi ex Lesbo, Chio,
Peloponneso, Euboea, Propontide, ipsoque Byzantio nauigationem futuram in Syriam atque AEgyptum, stante incolumi Rhodo arce militum: vtpote ex qua illi maritimis suis excursionibus, totum littoreum tractum deuastent, nonnunquam iusta classe congredi audentes. Praeterea, ducere dedecus imperij sui, ferre gentem inimicam in ipsis regni penetralibus. Adhaec ambitioso iuueni magnos spiritus ministrare, Alba anno superiore ad confluentem Saui et Danubij victa. Tum, quae nequaquam multa molienti negligenda est, occasio temporis quo principes Occidentis maximis cladibus sese inuicem afficiebant. Veruntamen priusquam belli gesti, Rhodianaeque obsidionis initium aggrediar, quo ad cognoscendum omnia, vt magis magisque in aperto sint, quaedam altius repetere necessarium est. Nam vt experior, istud bellum multorum fide maius, ita eius quoque historiam inuenio magis laboriosam mihi, quam putaram. Sed istud quoque malum post tot acerbos casus hostium iniurias, bonorum direptiones, caedes, exilia, pericula vasti maris, febres, morbos, pestem, oculorum ophthalmiam, mihi deuorandum est. Etsi laboribus meis nulla certa merces, quam non tam specto, quam laudem defensionemque veritatis, et sacrorum nobiliumque Hierosolymitanorum equitum gloriam: tametsi nemo dicendo, aut scribendo tantam illis gloriam parare potest, quantam sibi ipsi pugnando pepererunt. Quod igitur sacrae militiae et mihi vertat bene, sic exordior.
Fabritio Carectano ingenti luctu, desiderioque plebis nouendium vita functo (fuerat enim ad populi fauorem aucupandum, affabre factus) doctus literas Latinas, callidus, acer ingenio, cui consilium nec incoeptum illum frustra fuit, magnificus, siquidem magnam vrbis par tem nouo, validoque murorum ambitu cinxit, arma, tela, machinas, commeatum affatim importari fecit, denique omnia, quae in bello vario, et multarum rerum egenti vsui esse solent. Culpant aliqui, quod aerarium immodestius tractauerit, quibus ego nec assentio, nec repugno. Vbi luce orta, aes campanam sonuit, vniuersa militaris concio in classe suas distributa, ad fanum diui Ioanis conuenit: peracto solenni facro, quaeque testata crucem, Intermagistro pridem ab autesignanis constituto, spondet allaturam sese de corpore suo militem, quem habeat optimum et prudentissimum. Constituitur hac ratione ex singulis militum decuriis octumuiratus quidam, cui ius, fasque est, prafectum comitiorum nominare, et tres mox suffragia daturos, dicere equitem, qui summus suffragantium vocatur. Sacrificium, optionemque militarem hi triumuiri frequenti ordine praefecto comitiorum ante aram (neque enim iam
octumuiratus amplius, aut intermagister, cuius potestatem voluerunt maiores momentaneam esse, ne qua fraus suffragiis fieret) sacramento adstipulantur, quaesituros ex toto ordine militari, quatuor et decem integros ac spectatae fidei viros, quibus sociis tribum suffragantem perficiant. Quae simul atque exit Christianorum ritu expiata, per adorandam crucem quatuor Didascalicos libros volumini sacrificiorum, omni priuato affectu abiurato, non alium sacrae nobilissimaque militiae praefecturam sevouet, nisi claris legitimisque natalibus et maximis in rempublicam meritis commendatum. Quo voto, sacramentoque a praeside comitiorum stipulato, suffragatores secedunt, qui post graues de multorum vitiis ac virturibus censuras, duorum potissimum rationem habendam esse duxerunt: Philippi Vilerij Liladami, et Thomae Docrai praefecti equitum Anglorum. Hunc siquidem plurimum commendabant magnae opes, ingenium, magna experientia, consuetudo regum et principum: ad quos arduis saepe legationibus functus est. Illum negotia militiae bene prudenterque in Galliis et Hispaniis administrata, vsus rerum Rhodiensium, fortitudo animi et corporis, virtus omnibus spectatissima: nec, vt quorundam esse solet supremum magistratum ambientium, simulata atque efficta ad tempus. Factum hoc modo est, vt sors vtriusque par exierit, sed Liladami praerogatiua fuit suffragio equitis summi primique inter suffragatores: qui appellaris more maiorum Decuriis, vellentue suffragatrici tribui intercedere aut obnunciare quippiam: simul vt responderunt, nolle: Quod ergo, inquit, Deus, et numen tutelare prophetes Baptista, sacrae nobilissimaeque militiae nostrae bene et feliciter vertat, renuncio vobis magnum magistrum nobilissimum equitem, F. Philippum Vilerium Liladamum. Statimque reclamatum est ab vniuersa concione: Nobilissimo equiti F. Philippo Vilerio Liladamo, magno magistro nostro vita, victoria, et decus aeternum. Qui quam primum literis nunciisque a Rhodo missis, fortunae suae certior factus esset, celerrrime ad iter se accinxit, mouens e Lutetia Parisiorun maximo splendidoque: comitatu, Franciscum Christianissimum regem Galliarum, Burgundionum fines ab incursibus Caesarianorum tuentem, adiit: benigne acceptus, et dimissus Rhodano flumine (in quo nauigium armamentis bellicis onustum, negligentia gubernatoris ad pontem ciuitatis Viennae periit) Massiliam nauigat vrbem, quod sciunt omnes vetustissimam, in qua ob vetustatem nimiam, nulla vetustatis extant monumenta. Paucos hîc dies commoratus, classem conscendit: leui inde vento Niccam, in finibus Allobrogum delati, maximam nauium nostrarum
puero coquinario negligentius ignem seruante, incendio prope amisimus: actumque iam erat, nisi magnus magister graui edicto facto, ne quis nauim relinqueret, suos voce et exemplo confirmans, ardorem flammae enascentis restinxisset. Liberati ancipiti periculo, hanc quoque deserimus sedem, vastumque caua trabe currimus aequor. Corsicam et Sardiniam praeteruecti, in foedam maximamque tempestatem incidimus. Caelum strepere ingenti sono, et inter horrendos fragores crebri micare ignes: capti omnes auribus, oculisque vota nuncupabant. Miserrimus ego insolita rerum facie, prae caeteris magis perterritus, flamma micanti exanimatus, vexatione fractus, nausea ac vomitu sordens, interque vndae furentis procellas obrutus, deûm hominumque fidem implorabam. Affuit votis praesens numen, Syracusis antiquitate et fortibus gestis illustri vrbi applicamus, nouem hominibus sulmine enectis, pluribus percussis: animalium brutorum, boum, ouium maior lues fuit. Hîc ad curam, quietemque corporis et nauium refectionem aliquantisper commorati, nactique auram secundam, vela et anchoras tollimus. Prosequitur a puppi ventus euntes: sed ecce mox aliud malum. Nunciatur Cortugolum archipiratam, cui duos vterinos fratres (praeter tertium, quem in vinculis tenebant) Rhodiani occidêre, classe ex triremibus, nauigiisque rostratis collecta, expectare in statione ad Maleae promontorium aduentum magni magistri. Diu disceptatum, essetne vtile quatuor tantum nauibus merces opulentas multorum negociatorum, materiam incendiariam copiosissimam, ac commeatum omnis generis, praeterea ipsum principem vehentibus, occurrere maritimo latroni, nihil praeter tela et hostes afferenti. Sed consilia nostra sors immutauit. Adiuti enim aura, et secundo vento satis veliementi, portum Rhodium intramus, summa nostra et oppidanorum laetitia atque alacritate. Processere obuiam armatae triremes sacrae militiae cum signis, sono, concentuque tubarum. Arx Nicolea, et turres, quae vtrinque portum muniunt, omniaque vrbis propugnacula, multa crebraque bombarda intonuere. Equites antesignani magnum magistrum obuiis exceptum vlnis, festo apparatu, per medias turbas hominum vndique sese effundentium et precantium fausta laetaque in vrbem ad fanum diui Ioannis induxerunt. Hinc peracto solenni sacro, cum plausibus et clamoribus, aliisque, quibus effusa laetitia vulgo significatur, in praetorium. Paucis inde diebus interiectis, Cortugolus nauigatione nostra elusus, fremens frendensque, subito secundo exorto vento, obscurae, quietaeque noctis auxilio speculatorem fallens, in fretum Rhodium erupit, ex insula forte post deuastationem
agrorum, praedam abacturus: et inciderant in eum, nisi sese commodum ventus mutasset, duae naues Venetae ab Hierosolymis reduces, quae eadem nocte a portu Rhodio soluerant. Aduentu hostili, et discrimine sociorum, classe quae in anchoris stabat, quam celerrime expedita, equites Rhodij in piratam tendunt, quod ille videns, effuse fugere coepit. Rhodij qui in spe erant classis potiundae, satis pertinaciter secuti sunt. Verum postquam celeritate nauium, vtpote leuium, suas grauiores eludi viderunt, abstiterunt incoepto, naues sociorum in pacatum ducentes. Tempore haud multo post, venit Rhodum e castris iuxta Taurinum Pannoniae positis orator, missus a tyranno Turcarum cum huiusmodi literis.
GRatulor tibi aduentum et nouum principatum, quem, vt habeas diu faustum et felicem, cupio. Spes est enim mihi, quod virtute et fide superaturus sis omnes, qui retro in insula Rhodiensi imperarunt, a quibus maiores mei semper vim suam abstinuerunt, quorum exemplo in eo tecum amicitiam et gratiam. Gaude igitur amice, et gratulare mihi victoriam et triumphum. Siquidem aestate superiori Danubio traiecto, regem Vngarorum, quem occursurum credebam in acie, sub signis expectaui inauso praelio decertare. Taurinum totius regionis vrbem munitissimam, et vicinas aliquot arces vi abstuli, multis mortalibus ferro et flamma trucidatis, plerisque in seruitutem redactis. Victor et triumphator dimisso exercitu in hybernia, regressus sum ad regiam meam almam vrbem Constantinopolim. Vale, ex castris.
Recitata hac epistola in sacro augustoque consilio procerum antesignauorum, intellexit illico prudens Magister verbis sibi nunciari pacem, re autem vim, quam quod paratus esset alia vi repellere, non dissimili artificio literis sic compositis significauit.
EPistolam quam ad me attulit orator tuus, recte intellexi. De amicitia quod scribis, tam gratum est mihi, quam ingratum Cortugolo. Conatus est siquidem, dum huc venirem a Gallijs, me ex improuiso opprimere. Quod vbi non successit, obscura nocte fretum Rhodium inuectus, naues onerarias, quae ab Hierosolymis Venetias nauigabant, depraedari tentabat. Sed classe e portu meo mox deducta, vim prohibui, coegique piratam fugere, et praedam Cretensibus negotiatoribus ereptam relinquere. Vale, ex Rhodo.
Remissus est legatus cum summa fide et muneribus, adiuncto ei comite, qui literas Magistri perferebat, homine quodam priuato: raro enim dignata est Rhodus Turcam legatione publici equitis. Tyrannus praecoci ingenio adulescens, cui rerum prudentia velox ante pilos venit, contemplatus ingeniosam talionem literarum redditarum, sensit secum agi suis artibus, et Rhodios paratos esse vim contraria vi repellere, neque tam leuiter quam Taurini defensores, deditionem et imperata facturos. Veniebat praeterea in mentem, quae proauo Mahumeti acciderunt, accidere sibi posse. Fortunam et Martem fallacia esse numina, quae fidem in paruis sibi praestruunt, vt cum operaeprecium sit, cum magna mercede fallant. Hoc modo animum celerem nunc huc, nunc diuidens illuc, in partesque rapiens varias, libidine aduersum nos, metu pro nobis suadente, Cortugolum accersiri iubet. Vocatus accedit praeeuntibus duobus augustalibus, Mustapho et Farao, cui, vt mihi narrant, tyrannus sororem collocauit, hique omnia in Rhodios acerbe atque ad gratiam principis sunt locuti, vt facere solent quos regiae opes alunt: sed acerbissime Cortugolus, vir natura ferox, belli haud ignarus, probe intelligens literis de se quaerentibus gratiae suae apud regem non modo decreuisse quippiam, sed etiam permagnam esse accessionem factam, quem in hunc modum locutum fuisse accepi:
Ingentia tua erga me merita, optime maximeque imperator, faciunt, vt quae aestimem tibi et imperio gloriae decorique futura, libere loquat. Voces quotidie ad me miserabilium hominum ex insulis Mitylene, Euboea, Peloponneso, Achaia, et continenti, Caria, Lycia, atque omni littoreo tractu Syriae ac AEgypti perferuntur, exponentium agrorum suorum depopulationes, direptiones vrbium, praedas hominum et armentorum, multaque infinita alia et
incredibilia mala, quae indies patiuntur, nemine vim prohibente a Cruciferis illis et piratis Rhodiensibus. Tendunt mihi miseri supplices manus, opem meam orant, instant, vrgent, vtillis auxilium ab imperiali maiestate tua implorem, vt illos ab iniuria, caede, rapinis istorum Cruciferorum defendas. Oro te igitur per adorandum nomen Mahometis, per genium imperialem, vt populum tuum ab his crudelissimis hostibus liberes, vt ex ferro, flamma, et ex graui seruitute, quae morte durior est, aliquando eripias. Atque illud tecum etiam cogites, non tam populo et priuatae plebeculae hanc iniuriam quam publico honori et nomini tuo inferri. Quam si regum, si principum aliquis Christianorum inferret, non patereris, scio, inultam: et nunc sinis latrones, sicarios, colluuiem hominum agros tuos vastare, vrbes diripere, populum trucidare, mare totum vnicuique nostrûm infestum reddere? Quis enim nauigat Damascum, Alexandriam, Memphim, Chalcidem, Lesbum, Chium, regiam tuam Constantinopolim, qui non maximis ac certis quidem ab istis Cruciferis imminentibus periculis se exponat? Quid per tot annos statim post vernum aequinoctium audimus aliud, quam Cruciferos Rhodios portum aliquem Turcarum ocupasse? Turcas in seruitutem miserrimam redegisse? praedam hominum ac rerum preciosiffimarum, ex vrbibus atque agris direptam, Rhodum aduexisse? Et, quod turpissimum est, te inspectante, in medio et penetralibus regnorum tuorum haec omnia fecisse. Ignosce mihi obsecro, imperator, si aperte nimium dico, quod sentio: quicquid enim a me dicitur, nulla alia de caussa dicitur, nisi vt tu aliquando facias, quod iam multos ante annos factum esse oportuit. Quod ad religionem nostram Mahometicam ampliandam, ad imperij et nominis tui protelationem pertineat, pro quo quidem propagando nostras fortunas in quodlibet discrimen afferre, corpus telis armisque obijcere, inhil laboris, nihil periculi subterfugere debemus. Quod si laudum et pugnae amore flagras, et ad perpetuam immortalitatem mirum in modum tendis, quo eam bello facilius consequi poteris, quam si Rhodum, quae quoddam Christianorum propugnaculum est, et dicitur, quaeque sola nos ab illorum regionib. prohibet, expugnes, et in deditionem cogas? Dices fortasse hîc: Maiores mei toties vrbem illam frustra tentarunt: tentarunt et Taurinum Pannoniae vrbem. Tu tamen multo magis munitam nunc quam priscis illis seculis in potestatem tuam redegisti, et de Rhodo desperas? Depone vanum istum timorem, audendo agendoque res Turcica creuit. Properemus ad illam obsidendam terra et mari. Si populus tuus seruitute gemens, manibus suis eam construxerit,
num libertate, cupidine atque occasione, tot illatas iniurias vindicandi gaudens, eisdem manibus destruere poterit? Quod si cognoscas, Imperator, est tibi, procurante summo propheta Mahomete, diuinitus oblata occasio, dum Christianus occasus intestinis cladibus laborat. Num in gerendis negocijs ignoras sequendas esse temporum opportunitates, et in occasione rerum desidiam ac tarditatem omnem quam diligentissime fugiendam? Mutabilissimae quidem sunt temporum vices, et fortunam cum abire permiseris, frustra postmodum discedentem ac fugientem sis imploraturus.
Hac oratione animus iuuenilis inuidia Christiani nominis aeger, honorum et imperij appetentissimus, facile ad bellum decernendum impulsus est. Sed primum rem ad proceres detulit, vbi sic locutus fuisse traditur: Etsi non dubito, viri fortissimi, eandem vobis nunc mentem esse, quae in alijs aggrediendis gentibus semper fuit, de communi tamen gloria atque commodo commune indicare consilium volui. Ex eo tem pore quo pater meus vita defunctus est, cum diuersis populis ac nationibus bellum gessimus. Syros, vt sunt natura in stabiles, et ad res nouas moliendas proni, rebellionem tentantes, vi in officio continuimus. Sophum magni Vsuncassani ex filia nepotem, quae Iacupi regis soror fuit, praepotentem illum regem, semper nobis corde et opere mala machinantem, nec dum Assyria, Media, Armenia maiore, Perside, Mesopotamia, contentum armis nostris, intra septa sua conclusimus. Anno superiore, omnem Pannoniam vltra citraque Danubium peruagati, Taurinum totius regionis locum munitissimum cepimus, quaecunque tentauimus, subegimus. Tamen, vt de me ingenue dicam, animus supra imperium et sanguinem Ottomannicum ingens, in his victorijs conquiescere non potest. Nam quaecunque hactenus egistis, etsi magna sunt, minora tamen virtute vestra aestimo. Huc me rapit cupido, hoc semper exarsi, Rhodum illam petere, omnesque Rhodianae militiae vires et castra radicitus euertere. Nonne vos idem haud sane minus quam ego semper optauistis? Quoties enim voces audiui Rhodum, Rhodum conclamantium, tempus a me expectatum est, vt expediti aliarum gentium bellis, huc omnes neruos animosque in vnum intenderemus. Quod tam diu cupiuistis, in manibus vestris est. Nulla maior vnquam facultas data bene gerendae rei: murorum vrbis Rhodiae permagna pars solo aequata iacet, quae haud paruo tempore restitui poterit, aerario expilato. Adhaec arcis praesidium parua manu militum constat, auxilia a Gallis longinqua, post Rhodum expugnatam
futura sunt, aut quod mihi verisimilius est, nunquam. Neque enim rex Francorum cum imperatore Germaniae, et Italiae domino, ad internecionem depugnans, patietur naualia sua dearmari, portus suos denudari praesidio nauium. Nec credatis etiam Hispani generis homines domi fame, bello, intestinis odijs implicitus, foris huc ex Sicilia et Campania tam facile militem et commeatum portaturos. Sed maior instat, vt putatis, a classe Veneta, ab auxilijs Cretae insulae timor, imo nullus. Scio, neque debeo omnibus palam facere, quomodo huic malo occurrerim. Ergo magnanimi viri, nati ad subigendam vniuersam Christianorum ditionem, nedum Rhodum, sequamini alacres me crudelissimis et perfidis hostibus bellum inferentem. Quousque patiemini quaeso familiae Ottomannicae, et in vniuersum Turcis omnibus maculam eam adhaerere, quam Rhodij nobis asperserunt, victoria superiori obsidione parta? quam non tam virtus illorum fecit, quam proaui Mahometis consilium infelix, Mysachum Pallaeologum militiae ducem, vna infeliciter commissa pugna, reuocantis. Sed fecerit sane illorum virtus victoriam, tolerabitisne ideo semper toto mari piraticas istas excursiones continenti et insulis, vrbium atque agrorum deuastatione, praedas animalium, et quarum cunque rerum optimarum incendia suppliciaque, raptus coniugum, caedes liberorum, seruitutem affinium cognatorum vestrorum? Non sic me bene Mahometus meus adiuuet, cuius ope atque auxilio, inuitis Christo et Ioanne cruciferorum magnis Dijs, spondeo me breui lunata signa medio vrbis Rhodiae foro defixurum. Nec quicquam mihi nisi gloriam quaero, vtilitatem do vobis commilitones: auri et argenti caelata vasa, mundum muliebrem (qui preciosissimus esse dicitur) omnem pecuniam, splendidamque supellectilem, ad vxores, ad liberos vestros, domum onustis nauigijs deportare. Nunc ergo ad Rhodum oppugnandam totis viribus, bonoque animo transeamus. Cumque hoc faciendum omnes vna voce succlamarent, assurgens Pyrrhus, natus (vt mihi relatum est) patre vulgare desertore fidei, cui longa vita et odium orthodoxae fidei, mille artes, et nomina mille nocendi pepererunt: Non possum (inquit) non plurimum admirari praecocem maximamque prudentiam et virtutes, atque ingenium imperatoris nostri, adeo prudenter et diserte omnia, maximi clarissimique ducis in bello suscipiendo consilia exposuit. Felix Mahometus ter quaterque hoc imperium, beata haec Respubl. fortunati nos tali principe, qui non tantum viros et arma, sed prudentiam atque consilia in praelium ducit. Quem optimum atque laudatissimum pugnandi morem, si semper ad manum, semper
ante oculos habeamus, non modo Rhodum, sed breui omnem Christianorum ditionem in potestatem nostram redigemus. Verum aetas et experientia mea, praeter ea quae iuuenis princeps sedulo et diligenter inuestigauit, suadet ex equitum ciuiumque Rhodiensium ordine, maximos (si fieri potest) viros corrumpendos esse, et praemio, pollicitatione, mercede, gratia, denique modis omnibus, ad proditionem secretorum consiliorum sollicitandos, quod quomodo fieri possit, accipite. Ego quasi pacis quietisque cupidissimus arbiter, inducam nuncijs literisque magnum Magistrum, vt ad principem nostrum legatos mittat, qui vbi in nostra erunt manu, sinite agere Pyrrhum. Placuit omnibus, et in primis ipsi tyranno, senis viri consilium, mandatumque, vt rem illico summa cura fideque expediret. Caeteris ducibus, vt pararent terrestres naualesque copias, quam maximas possent. Neque diu continuit se bellici apparatus, rumor. Mense intercalari pridie nonas, Rhodi nunciatum est, Turcam nauium longarum carinis positis, contracta ad effectum eius operis ex Chio et reliquis portubus multitudine fabrorum, omnique alia nauali materia ferro, linteis, sparto, maximam classem Constantinopoli fabricare. Quae fama dum indies crebrior, constantiorque circos conuentusque hominum permearet, misit equestris ordo omnia exploratum quendam Epidaurensem, Turcaicae linguae peritum. Renunciat is e Byzantio, epistola inter liquamina piscium abscondita, classem maximam parari, militem scribi, numerum praeterea et formam tormentorum. Caeterum hostem impetendum vulgo incertum esse: multos, tam de Rhodo quam Italia dubitare plerosque de Cypro, aut Corcyra. Nuncium istud multorum animos, omen a se alienantium, securiores fecit: sed dum homines in quosuis potius, quam semetipsos bellum apparari credunt, affertur sociorum amicorumque literis, finitimos hostium portus diligentissima custodia obseruari. Inter has belli imminentis curas, minime idoneo tempore, quidam ex equitibus Italicis missionem et praemia flagitarunt, acerbe in Romanam curiam loquuti, cui stipendiorum suorum defraudationem acceptam referebant. Verum Magister prudentia ac consilio suo tantum effecit, vt responderent omnes, non consueuisse equites Italos Remp. in ancipiti discrimine constitutam relinquere, nec nunc quidem relicturos. Verum quo plura bene atque strenue fecissent, eo minus iniuriam tolerare. Cupere igitur se, vt primo quoque pacatiori tempore legionis optime meritae ratio habeatur. Deinde coeptum est de vrbis Rhodiae cura et praesidio cogitari. Equites nautaeque lignatum missi sunt, in desertum continentis Latonae lucum, Phisco antiquo
Lyciae oppido vicinum. Arma, tormenta, telaque recognita sunt: lapides molares, quibus molas manuales, asinariasque quisque sibi fabricare iussus erat, ex Nysiro insula importari: vrbana multitudo in heptacurias suas partita est. Muri et propugnaculum Auernorum, a Basilio Caesaris Caroli V. architecto, magistratu Fabricij modularum, maiori cum diligentia perficiebantur: captiuis ad voluntarios labores praemio liberalitateque magni Magistri inuitatis. Dum haec tanto studio atque ardore aguntur, venit Byzantio nuncius a Pyrrho, quem diximus supra, missus, homo festiuus atque ingeniosus, munus suum verbis mire adornans, praedicando dominum, indolem praeterea ac facile ingenium imperatoris sui: attulitque ab eo et Pyrrho ad magnum Magistrum bonas literas, quale exemplar tale est.
CErtior factus sum epistolam meam redditam esse, quam quod recte intellexisti (mirum dictu) quam placuit. Confide, quod victoria Taurini minime sum contentus, alteram spero, imo mihi polliceor, quam tibi, cuius semper sum memor, nequaquam occultam esse sinam. Vale, ex Constantinopoli.
PYRRHI EPISTOLA HAC fere sententia erat.
PYrrhus Apocletus, Philippo Vilerio Liladamo, magno Magistro Rhodi, legato Asiae, S.
Epistolam tuam sensu maiorem, quam literis, exhibui maximo imperatori nostro, tabellarium autem non sum passus admitti, ne plebeio nimium nuncio offenderetur, ad quem mittes deinceps viros illustres, aetate ac prudentia commendatos, quibus cum si in animo habeat, possit de re communi transigere. Quod si facias, nec te facti, neque me consilij poenitebit. Quem mitto, affert ad te literas etiam a nostro imperatore, cuius diuino numini quomodo sit respondendum, monitus es. Vale, ex Constantinopoli.
Hae literae trahebant in varias partes multorum animos, qui a quietis consilijs non abhorrebant. Metientes alios ex fide, probitateque propria, commendabant Pyrrhi consilium, dicentes virum enem et prudentem, non tam nostrae quam patriae et imperatoris
sui quieti studere, cupere eum consilio componere, quae iuuenis princeps ferro, metuentem incerta casuum humanorum, communem belli Martem, vim fortunae, quae maximos saepe reges et exercitus parua manu hostium, paruoque negocio pessundedit. Tantum valuerunt horum consilia, vt deligerentur oratores frater Raymundus Marchetus, eques natus in Hispania citeriori, nunc Euboeicae praefecturae titulo insignis, vir magnanimus, carus, facundus, et castrophylaca, ciuis Rhodiensis, Turcaice callens. Multis dispar sententia fuit, qui fraudem dolumque sentientes, ab hostili consilio cauendum praedicabant. Quorsum enim ista legatio? Bellumne indicendum tyranno potentissimo, nondum ex professo hosti? pacem enim scribit, an deprecandum nondum indictum? Vt timeri scilicet se intelligat is, qui iam timet. Qua securitate, qua fronte etiam ibunt oratores non vocati a domino, sine diplomate per alienum agrum, quem nos indies exurimus et vastamus? Sed Pyrrhi literas proferent. Huius scilicet commiseratio, huius fides et autoritas eos ab iniuria proteget, quasi seruus domino leges imponat, domino simillimus, hoc est crudelis, perfidus, osor omnium Christianorum, maxime Rhodiensium, quos tyrannus, si reperiat iam parata classe, et delectu militum habito, vario cruciatu afficiet, vt vires nostras, nostros commeatus, secreta vrbis et militiae nostrae sibi prodant. Magnam accessionem fecit huic sententiae hominum vere prudentum, diligens studium missi oratoris, multa et varia inuestigandi de statu situque vrbis, numero et fortitudine equitum, quapropter remissus est cum vno tantum comite, homine priuato, Magistri epistolam ad tyrannum afferente, cuius sententia talis erat: Quod memor sis mei, haud molestum est, ego vicissim tui memor sum. Repetis victoriam Pannonicam, qua non contentus alteram speras: imo vel ante bellum tibi promittis et canis, vide ne te fallas, nusquam minus quam in bello euentus respondet. Epistola autem ad Pyrrhum missa, talis erat.
LIteras tuas, simul et nuncij mores atque ingenium diligenter perpendi. Consilium tuum non contemno, nec obseruo quidem, dum miles meus agros portusque domini tui depraedatur, quod vt tolerarem, fecêre iniuriae, quas a piratis Turcis acceperunt. Verum reuocabo excurrentes, missurus ad imperatorem
tuum oratores, ad quos fidem publicam eundi et redeundi eius diplomate testatam praemittas. Vale, ex Rhodo.
Verum animaduertendum hîc Magistri literas ad tyrannum non allatas esse. Nam Turca vbi transfretasset equum ascendens, qui in reditum paratus steterat, adactis calcatibus, cursu quam velocissimo effugit, socium Christianum relinquens, qui reditu suo in vrbem, magnam pacis desperationem afferebat. Quapropter missi sunt in Cretam coemtores, qui ex insula vinum et sagittarios importarent: nam arcubus et sagittis plurimum vtitur Creta, a Septentrione AEgeum, Occasu Ionium, Europae maria habens: ab Ortu Carpathium atque AEgyptium, quae Asiatica sunt, Meridie Africum. Literae interea a Naxo missae, dicebant naues instructas armatasque in aquam deduci. Barbaros moturos inchoante luna. Nam hoc signum rebus gerendis auspicatissimum habent. Idem nunciabant frumentatores insulae Pathmos, celebris ossibus Ioannis Theologi, qui nauigio quodam capaciore optimum frumentum Euboicum inferebant: cuius venundandi specie ac praetextu, multa quae in vrbe obsidenda agebantur, iussu Turcarum, quibus sunt vectigales, explorauere. Nec segnius magnus Magister, nauiculas ad omnia exploranda circa insulas mittebat. F. Ioannes Lupus, quem Bellouacum appellant, strenuus eques, qui postea in defensione propugnaculi Britannici grauiter laesus fuit, rem sibi mandatam diligenter peregit, nauimque vnam rostratam, onustam frumento Rhodum secum adduxit. Fuit infelicior vnius celocis praefectus eques Alphonsus, hic cum in statione quadam ventum expectans, remiges longius diuagari pateretur, a piratica quadam naue fortuito interceptus, obnixus diu, ne viuus in potestatem hostium veniret, grauiter sauciatus, captus est. Biremis praeter paucos, quos sors et fuga saluauerant, cum nautis capta est, ignominia magis quam damnum Rhodios commouit: nam multis annis retro, nulla nauis Rhodia hosti in praedam cesserat. Armatae extemplo triremes, omnem oram vicinam circumnauigare iubentur, sicubi forte latentem piratam reperiant. Peridem tempus crebrisignibus vna nocte post aliam in hostico sublatis, signum factum est, esse ibi mortalem colloquendi cum Rhodijs cupidum. Quare F. Menetonus, eques Gallus, prudens contra pericula et insidias, naui viris armisque satis instructa, ad continentem iussu procerum mittebatur, comite Iacobo Xayco triremium rationale, vt a loci incolis atque amicis omnia de futuro bello industrie diligenterque inquireret. Erat enim Xaycus praeter maris ac regionum notitiam, ciuilium quoque rerum gnarus, et Turcis negociatoribus,
quorum didicerat idioma, vnice carus atque acceptus. Quos vbi ad fontem inter calices ac libamina reperisset, circunseptos tapetis, bombyce, et alijs talibus, quae Barbari mutare cum Rhodianis mercatoribus panno laneo solebant, salutem ac fidem inuicem dat et accipit. Rogatus descendere ad comessandum, donec veniret e proximo tugurio quidam, cum quo multum familiariterque vixerat, respondit non posse, nisi obside prius in nauim recepto. Perfidi dictum cachinnis excipientes vltro merces et obsidem imponunt. Egressus tum et obuios amplexans dato statim signo, vndique ex insidijs inuaditur, ac raptim pernici impositus equo protrahitur Byzantium, vbi acerbis quaestionibus, omnibusque affectus supplicijs, quae corpus vllum pati potest, ad satietatem inimicorum dicere facta, atque infecta cogitur. Postquam isto dolo amissus est Xaycus, tum magis ac magis vulgo celebrari coepit illorum prouidentia, qui militaribus comitijs reuocandae nuper decretae legationis ad Turcam autores extiterant. Itaque ne mora diuturnior damnum afferret, iustitium indictum est, vigiliae vicatim exactae, in procestris militaribus acutae lanceae dispositae sunt, tormenta per muros locata, singula loca firmata custodibus. Publicum armamentarium, instructum omnium bellicarum rerum incredibili apparatu, reseratum est. Armorum atque telorum portationibus tota ciuitas feruere, a proceribus antesignanis lustrum conditum, recensa liberorum hominum, qui arma ferre possent, plus minus quinque millia. Inter quos strenue pugnarunt sexcenti fere equites, quingenti Cretenses, caeteri qui pugnae diligenter fideliterque vacarunt, fuere nautae, remiges classiarij, quorum virtutem plurimum iuuerunt duces ipsi, maritimique excursores Michael Vitalis Gallus, praelio nauali semper acerrimus, et felicissimus Seringus Vandalus, ac Siculus quidam et vnus Rhodius Nicolaus Mego. Rustici qui ex agris insulaque conuenerant, non tam pugnando, quam fodiendo ferendoque terram, obsidioni vtiles fuere. Reliqua vrbana multitudo, aliquot tamen vere strenuis viris exceptis, imbellis, iners, neque laboris neque periculi satis patiens, aegre minis et imperio sub signis et stationibus suis retenta, lingua quam manu promptior, enses clypeosque gestando plus omnino ostentationis quam fortitudinis habuit. Dum fama futuri belli et animorum nostrorum per Cycladas, insulasque alias AEgei maris late effunditur, Ioannes Antonius Bouladius Venetus faber, fortunae suae a Creta Rhodum venit. Nam cum esset loco haud illustri natus concordante suffragio, contra omnia vetustatis exempla, ob bene diligenterque nauaram Reip. operam, inter equites receptus est: donatusque iure aureorum
calcarium, importauit vina, commeatum omnis generis [reading uncertain: page damaged] cum delecta iuuenum manu. Paulo post Dominicus Fornarius Ligur, vir cautus, impiger, strenuus praelio, bonus consilio, cum ab Alexandria nauigaret in Siciliam ingenti oneraria naui, preciosissimis onusta mercibus, secundo ab vrbe lapide in insulam descendit, inde consilio et prudentia nostrorum in vrbem ductus est, exceptusque obuijs triremibus. Nam tantae nauis aduentu, quae arma virosque afferebat, Rhodi ingens gaudium merito exortum est, animis omnium nihilominus curam defensionemque remittentibus, quos flexamina et vehementi sua eloquentia (haud dissimili illi quam in Cynea Pericleque fuisse scribunt) ad omne egregium audendum et faciendum inflammauerat Leonardus Calestrinus Ligur, archiepiscopus Latinorum, vir summa doctrina sacrarum literarum, et memoria prope monstrosa, qua Cyrum ac Mithridatem vel aequat vel superat, in dicendo sententijs acutus, et creber, verbis ornatus atque efficax, cuius luculentissimam orationem, quam in fano diui Ioannis ad equites habuit, subijcio.
Vt hodierna die, quam maiores nostri, Deo trino et vni sacram esse voluerunt, ad celsitudinem tuam, magne Magister, vos ô nobilissimi equites, de fide et de religione verba faciam, monet officij mei ratio. Sed dum Reipubl. faciem, statumque intueor, quod numinis venia mihi liceat, orationem tempori accommodabo, quo non tam praedicanda est fides, quam defendenda ab hoste immanissimo, maximis huc terra marique copijs ad nostram euersionem properante. Cui, nihil dubito, resistetis, vt viros fortes et equites Rhodios decet, vtque hactenus facere consueuistis. Neque estis, aut mea aut cuiuspiam oratione monendi: tamen quo mihi faciam satis, quem etiam pectoralis ista crux ad omnem Turcici nominis internecionem laborare admonet, et ne qua mentibus haesitatio, scrupulusve restare possit, proposui (equites) facere vobis fidem victoriae, argumentis minime inanibus. Quare attendite quaeso, vt coepistis, diligenter, vtar enim oratione, qualem tempus locusque expostulat, fideli, facili, et compendiaria. Primum igitur oro ac obtestor, ne aures, multo minus animos, quorundam ominosis vocibus praestetis, omnia in peiorem partem rapientium, quasi diuina maiestas durius aliquid de nobis statuerit. Ego enim hunc timorem vos mittere iubeo, non quod inficias ire velim, extrema omnia exempla nos promeritos, si lege talionis et summo strictoque iure agere libeat: sed nihil tale Deo pientissimo in mentem venisse credendum est, quippe qui semel familiae suae spopondit, omnem sese malae administratae rei noxam seruis remissurum, quoties frugi
diligentioresque fieri coeperint: vt vos nunc fecistis, sacri equites, quod, vt semper faciatis, velim. Ne formidetis ergo immanem istum apparatum, quem facile concesserim, volente et procurante rerum omnium opifice Deo, in capita vestra excitatum, sed non ideo vt confringantur illa, aut euertatur hic florentissimus vester militaris status, diuum Baptistam praesidem habens, qui secundum Deum primus et selectus in caelo esse creditur. Nunquam enim ille sinet, diro sui nominis hosti tantum licere. Sed vt seueri patres cariores filios per duriora agunt, sic vult Deus optimus maximus, hac potissimum aetate, qua ducem Magistrumque elegistis, quo bello maior et armis, nec pietate fuit, per durum et difficile bellum militiam vestram clariorem celebrioremque efficere, ne semper a macherophoris istis in Occidente ocium et ignauia vobis obijciatur, cum ipsi ijdem sint ignauissimi. Quare magnas agite gratias Deo trino eidem et vni, cui hoc die litamus. Nec cogitetis illum omnia fatis et casuum temeritati permittere, sed res suas sibi curae esse, fouere idem, stabilire religionem, cupere exaltationem cultus et nominis sui, explorare humana omnia consilia, etiam altissima, scire quid immanissimo et crudelissimo hosti suo in mentem venerit, iamiam serenti virus Mahometicum gladio, quo semine primum enatum est. Cui oportebat duces, reges, principes Occidentis primo quoque conatu obuiam ire, ne vis mali latius serperet: et depositis priuatis simultatibus insolescente tyranno, (duobus acerrimis stimulis ad alienas opes inuadendum instigato, ambitione nempe et cupiditate: hanc siquidem natura sanguinis Scythici, illam aetas 28. annorum suppetit) concordibus armis, animisque ostendere, quam stulta, quamque periculosa res sit, inconsulto iuuenilique feruore belli artibus gloriam quaerere, et gentem Christo deuotam impetere, ac suas copias, suas classes, suos exercitus, eosque gladios quibus vsi sunt hactenus, in semetipsos contra communem cuiuique nostrum hostem conuertere, vt quas ille nobis cogitat inferre calamitates, aliquando ipse experiatur. Verum ista frustra occinuntur surdis auribus. Teneunt supplices manus captae vrbes, et Christianorum regum auxilium implorant. Confidit sese breui ex crudelissima seruitute in libertatem pristinam restitutum iri. Taurinum nuper captum. Constantinopolis Thraciae nobilissima ciuitas, tot annos inter compedes ac pedicas immanissimae seruitutis Turcicae computrescens, adhuc liberationem a nobis expectat. Euboea Cretam respicit, ad diui Marci signa aegre aspirans. Verum illi infelicium calamitates, et miserabiles querelas aspernantur, intestinis seditionibus intenti, nihil aliud secum
animo versantes, nisi alter in alterum exercitus ducere, signa inferre, manus conserere. Quot enim nunc annos imperia Occidentis inter se commissa cernimus? et reges bellum vicissim propulsantes, et inferentes? dum interim populus agro et vrbe vastatus, caedium, rapinarum, proscriptionum pertaesus, ad delubra pacis et concordiae infulas ac propitiatoria fercula circunfecens, frustra bellum in Turcas clamat. O dira portentosaque praestigia, quibus humanae acies sic fascinantur. Hispanis atque confoederatis gentibus speciosissimum videtur Italiam bustis Gallias insignire: Gallis denuo palmarium per caesorum cadauera vltra citraque alpes commeare: Heluetijs interim ambobus magnoauro pugnam vel pacem suam cauponantibus. Heu fatalis furor vtrarumque partium. O incredibilem nostrorum temporum igiominiam. O insignem nostrae huius tempestatis maculam, quae nullo vnquam tempore deleri poterit. Heu pietas, heu prisca fides maiorum nostrorum, qui priuata animorum studia defendendae Christianae Reipub. caussa deponentes, copias, classes, exercitus instruxerunt, et reliqua ad diuturnum bellum necessaria collegerunt, quibus longinquas istas Asiae regiones inuaderent. Nunc cedo ex pontificum, ex imperatorum, ex regum ordine aliquem de imperij Christiani finibus ampliandis sollicitum, et Alcyonem vidisse me gloriabor. Olim Vrbanus II. pontifex maximus, habito ad Clarummontem concilio, ita Christianorum animos ad mouendum contra crudelissimos Turcas istos bellum inflammauit, vt tercenta fortissimorum hominum millia in Sarracenos, qui eisdem auspicijs cum Turcis bellum gerebant, Hierosolymae recuperandae caussa proficisci non dubitarint, et maximis itineribus, terra marique celeriter superatis, Niceam expugnarunt, Antiochiam ceperunt, Hierosolymam, Heracleam, Tarsum, plurimaque alia oppida in Christianorum potestatem redegerunt. Carolus a rerum gestarum magnitudine Magnus, non contentus Hispanos, Saxones bellicosissimos, et durae repugnantisque ceruicis populos, Christi Iesu iugo subdidisse, quum audiret Hierosolymam graui Barbarorum dominatu oppressam, celerrime illuc se contulit, et Barbaros profligauit, Christianosque in vrbem restituit, omni metu liberatam, ac firmis munitam praesidijs. Huc etiam cum Morinis suis extremis hominum Balduinus Flandrus, Constantinopoleosque imperator venit. Venit Germaniae imperator, Fridericus Barbarufus. Quod si nunc contingat, digito caelum contingam. O caelum, ô terra, ô maria Neptuni, erumpunt crebrius, vel inuito mihi Demeanae istae exclamationes. Nam cogor alta silentia rumpere,
et obductum verbis vulgare dolorem. Neque continere me possum in tam publica morum et fidei calamitate, cernens ipsos ordinum ductores, oestro vindictae percitos, frameam quam illis credidit Deus Optimus Maximus ad salutarem tutelam innocentum, plebeculae suae dearmatae custodiam, fidei praesidia vibrandam in sontes, in noxios, in contemtores religionis, in hostes diuinae maiestatis stringere, ac fodere in cognata fratrum viscera (sumus siquidem fratres, cum habeamus communem omnes in caelo patrem Christum Iesum) Sed vt vere et libere aliquando dicam quod sentio, nos veri germanique Christianismi effigiem nullam tenemus, vmbra tantum et imaginibus vtimur. Hactenus Hercules et Liber pater (vt est in prouerbio) vlterius fortasse Christianae libertati aqua fluere non videtur. In viam institutam ergo reuertor, et vos equites bene sperare iubeo, quibus Christus Iesus, dum caeteri eam prouinciam negligunt; crudelissimum hostem numinis sui debellandum et triumphandum tradidit. Eia ergo spe bona, et animo pleni, duce Deo arma capite, ac retundite mihi nobili illo mucrone vestro, praeserocientes illos spiritus in Turcarum vultibus eminentes: et quemadmodum Dauid Goliadem occidit, sic vos infame tyranni corpus, cultu indumentoque Barbarico tectum, quod ritu patrio post largas epulas, et amplissimam ingurgitationem, muliebria quaeque agere et pati solet, gladijs vestris confodite, confossum Cassianis Brutijsque vulneribus vltricibus flammis exurite. Quod si tu fortissime Magister equitum cum ista nobili sacraque militari cohorte tua effeceris, egregiam certe laudem et ampla spolia referes. Si enim Scipio clarus est, qui Hannibalem ex Italia decedere coegit, si ornatur eximia laude Africanus, qui duas vrbes Romano imperio infestissimas deleuit: si est aeterna gloria Mario, quod bis Italiam obsidione, seruitutisque formidine liberauit, quanta te gloria putas manetisi Turcas Christianis finibus, quibus imminent, excedere cogas, et legem Mahometicam deleas, ac reliquam Catholicam Graeciam, Cyprum, Cretam, imo et ipsam Italiam, seruitutis formidine liberes? Si enim hic vicerit hostis (quod Deus nolit) continuo istas prouincias permagno ex diuersis gentibus comparato exercitu inuadet, vastabit, exuret, et miserrima seruitute opprimet. Accingere igitur gladio tuo super femur tuum potentissime Magister, et vos sacri equires, estote fortes in bello, et pugnate cum serpente isto antiquo. Neque moueant vos ingentes hostium exercitus, sed reputate animo quod res est, vitam et interitum hominum esse in manu Dei, qui non tam multitudini fanet, quam pietati. Quoties, quaeso, populo
Israelitico, locorum augustijs circumuento, et parua manu cum innumeris gentibus Amorraeis, AEgyptijs, Moabitis, Philistinis, Madianis, Cananaeis, depugnanti, praeclarissimas victorias concessit, hoste ad internecionem vsque caeso? Recenserem nunc (nisi breuitatem essem pollicitus) copiarum Xerxis, Darij, caeteraque Graecae et Latinae historiae profana exempla, ex Iulij Frontini Stratagemati [Gap desc: Greek word(s)] lib. 4. nota, quibus aperte instruimur virtute et audacia, ad victoriam non numero opus esse. Rudis enim et indocta multitudo, vt inquit ille rei bellicae scriptor, ad fugam et caedem semper exposita est. Quare Alexander Magnus, cum praeter Macedonas suos vniuerso Illyrico innumerum delectum posset indicere, nunquam maiores quadraginta millium copias duxic, inhabile regenti ratus quicquid excederet. Quapropter monco vos equires, vt ista obsidione geratis spiritus dignos nobilitate vestra, hoc est egregios, audaces in praelio: siquidem maximum semper his periculum, qui maxime timent, audacia pro muro habetur. Quam omnia ad bellum prospere feliciterque gerendum necessaria, quae abun de adsunt, vobis addere et augere debent. Siquidem, vt omittam necessitatem pugnandi, quae sola vel timidos fortes facit, armis ac militari perisa hostem superatis. Tenere enim licet vos loricis semper tectos, verticem tegit galea minaci crista emicans, pectore aeneus splendet thorax, manus armantur ense et clypeo, pedes innodantur duro solidoque ferro, neque ideo minus ad saltum et luctam habiles: nam arma et ferri graue pondus leue facit vsus, ac quotidiana exercitatio, quae vos belli stratagemata, artesque edocuit, iaculum recte emittere, tormentum excutere, hastam valide vibrare, gladio caesim et punctim ferire, mari classem dirigere, et inter duo maxima ineuitabiliaque mala, quae animus meminisse horret, ignem et aquam inuictos esse. Et timebitis, quaeso, nunc septiuallo, fossa, moenibus, muro centum pedali in praesidio vestro, in arce vestra, incredibili tormentorum machinarumque apparatu instructa, quam annis ab hinc 40. contra tot Barbaros nudam et inermem defendistis, eam nunc relinquetis, nec pugnabitis duce hoc Magistro vestro Philippo Vilerio Liladamo, cui bellicae omnes artes, ac fortissimorum Liladamorum patrio auitoque sanguine haereditariae ac gentilitiae sunt, cuius solum nomen, victoriam et triumphum, se contem plantibus pollicetur? Siquidem Philippos ab equorum studio Graecis dicta vox perinde sonat Latinis, quasi dicas bellacem ac victorem. Nonne si colligamus gerenda gestis, huius tam felix, tamque incruenta Suldanicae classis expugnatio, abunde id temporis victoriam pollicetur? Eia
ergo fortissimo et constanti animo obsidionem tolerate, aderune ab Occasu regum acordines vestri, parata subitaque auxilia, et pugnam alacriter capessite, nec timete hostes tantum angusto scuto et ense, nudis femoribus dependenti contentos. Nam galea est lorica omnino non vtuntur, et prudenter: huiusmodi enim arma non decent stolidos et fugaces. Si res primo conatu non successerit, viros decent in acie stantes, paratos vincere, vel pulcram per vulnera mortem oppetere, quorum alterum optabile, alterum (si necessitas cogat virum) Christum simul et militiam professis non pertimescendum. Hac oratione accensi equites sunt, et magnus Magister, dataque ei notitia est omnium, quae nuper allatus obses manifestauerat, quem vt inueni vrbane vestitum, ita moribus rusticum (siquidem gens Turcica a pueris nulli officio, aut disciplinae, sed tantum pascendo pecori assuefit) et ad omnia libere, minimeque fucate respondentem, Turcam classem parare in finitimis Cariae, Lyciae regionibus, delectum militum habere mittendorum in longinquas Hismaelis Sophi prouincias, nec fefellit. Siquidem tyrannus, vt a nobis, quos omnia explorare non dubitabat, belli suspicionem auerteret, gentem vicinam duramque, et bello natam, procul ad angustias Amani montis [reading uncertain: page damaged] tuendas misit, ne inde Sophus in nuper acceptum Suldani regnum erumperet. Sed parum profuit dolus. Nam Magister stipatus armato satellitio centum delectissimorum iuuenum, quibus praeerat F. Ioannes Bonauallis, pollens viribus et decora facie, eques Auernus, vt obsidendis animum adderet, muros, stationes, locaque singula obequitauit, impigre suorum et hostium res pariter explorans, quid boni vtrisque, aut contra esset, inquirit. Molem molendinariam munire iubet, qua parte Occasum spectat, marique haud alto alluitur. Franciscus Fresnayus Romangius, eques Gallus, morum facilitate, liberalitateque omnibus acceptissimus, qui postea ad stationem Italicam pugnans occubuit, loci et magnae onerariae nauis sacrae militiae praefectus, mandatam prouinciam summa cura atque industria exequebatur. Nam ante molem quam aggere, contabulatisque turribus ac vasis luto et terra madefacta impletis munierat, tormentisque variae magnitudinis, vt cuique aptum visum est, loco dispositis firmauerat. Naues magnae minorisque formae saburra, saxoque grauatas, paululum a muro altiore mari depressit, quarum obiectu impedimentoque triremes hostium, a loco prius machinamentis, audaciaque militum expugnabili remotius arcebantur. Portus septus est valida ferreaque catena immanis ponderis transuersum ante fauces proiecta, trabibus etiam quae supra vndas natabant validis
anchorariis funibus inter se connexis, quae a turri molendinaria ad arcem Nicoleam obliquo tractu protendebantur: quo opere ysus maris hostibus ademptus est, elusaque maritima oppugnatio, postulata et commissa cum caeteris piratis Turcensibus Cortugolo, cuius frater in Robore, carcereque Rhodiano cum diu squaluisset admotus obsidione hostili, inter mille et amplius Turcas, publicis operibus insolens, aurae et lucis diem extremum obiit cum aliis multis: quos tam hostium foris immissa tormenta, quam domesticae aerumnae vigilando, agendo, festinando, portando omnia debilitaros orco tradiderunt. Plures praeterea in tumultu quodam populari temere exorto, miserabiliter occisi sunt. Nec canum melior, quam Turcarum fortuna fuit. Hi enim quod in culina pascantur, et cibatu qui homini proprior est, a pueris tota vrbe supplicio affecti funt. Magister equitum ne quid imparatum inexpertumve sineret, paratis omnibus ad bellum necessariis, ciues ad se in praetorium vocatos in hanc sententiam alloquutus est: Magnanimi viri, ciuesque optimi, audimus hostem Turcam permagno ex diuersis gentibus collecto exercitu ad nos properare: a cuius innata crudelitate, solitaque perfidia, nisi nos ferro vindicemus, mihi equitibusque meis, ac vobis etiam vnum et commune periculum est. Siquidem vnanimi conspiratione et opera, res eius grauiter terra marique affliximus: praeda ex agris eius viabacta, estis locupletati. Gentem suam hodierno etiam die graui seruitute opprimimus, iniuria ille nos, iure optimo dicimus. Siquidem maiores sui specus subterraneos et tenebrosa antra Caucasae rupis amplius non ferentes nullo iure, nullo titulo, nulla caussa, sola auaritia et dominandi cupiditate, odioque sanctissimae religionis nostrae irritati, Christianos Syria expulerunt. Deinde Graecos sua Graecia non vna morte gentis contenti, sed (vt semper fera et immanis est barbaries) animam variis exquisitisque tormentis eripuerunt. Quos iste supra aetatem malus et arrogans puer omnibus grauis accola Arabiae, Syriae, AEgypti, regni Persarum, magna partetotius Asiae dominatu, tot praeterea locorum ac populorum imperio non contentus, tyrannide, caede, bello, rapinis, perfidia, odio, impietate erga Christum et homines superare conatur: et nostras insulas, terrasque Christianorum vniuersas occupare mirabiliter laborat, vt tandem rerum omnium et mundi dominus, diruat Christianas vrbes, Christianos obtruncet, Christianum nomen sibi tantopere inuisum penitus deleat: quam non ferendam iniuriam vt propulsaremus, sedem potissimum in hac Rhodiensi insula delegimus: quod hic locus ad bellum barbaris inferendum visus sit caeteris opportunior.
Fecimus quantum in nobis fuit, adiuti sumus a vobis, experimento cognouimus, quanta sit virtus fides vestra, quam ne nunc mutetis, nulla suspicio. Quapropter non agam multis, vt in fide et officio permaneatis: nec longa ambage ad virtutem vos hortabor, quam fortibus verba nec addunt, nec demunt. De me ac equitibus meis diuo Ioanni deuotis parce quaedam loquar. Sum cum his, quibus (vt spero) aderit principum Christianorum, et aliorum equitum meorum, qui in Occasu sunt, peropportunum auxilium, paratissimus defendere vos, liberos vestros, coniuges, fortunas, fana, monumenta maiorum vestrorum, et caelestium deorum delubra. Quam opinionem vt fixam immotamque vestris mentibus retineatis, efficere possunt (ne quid dicam aliud) fidele ingenium meum in bello, nec segne omnino, nec rude corpus, sana et perpetua valetudine ferendis laboribus et excubijs aptissimum, equitum meorum nobilitas et amor erga vos, inimicitia in hostes, vrbis praeterea fortitudo, quam hic sacer et nobilis ordo ingenti pecunia aduersus omnem tormentorum vim atque impetum, sic egregie muniuit fossa, vallo, muro, moenibus, turribus, propugnaculis, vt nulla sit ciuitas, quae huic nedum praeferri, sed nec aequari possit. Ad haec armorum telorumque incredibilis copia, vinum, caro, frumentum sub terris conditum, nehumor, aer, gurguliove corrumpere possit, mire abundat: hominum ad bellum aptorum haud paruus numerus. Lignorum magna vndique strues. Aquae saluberrimae, quae inclusis obsessisque, plurimum ad varias necessitates vtilis esse solet, larga et indeficiens vbertas: quae omnia certam victoriam, certissimum et optatum belli euentum nobis spondent. Addo quia ex nostra parte pugnabit necessitas, pugnabit fides, pietas, constantia, pugnabitamor patriae, amor libertatis, amor parentum, coniugum, liberorum. Illic voluntas magis ducum quam militum perfidia, impietas, inconstantia, desiderium vestrae seruitutis, odium parentum, coniugum, liberorum vestrorum. Proculdubio (carissimi ciues) non sinet Deus optimus tot tantasque virtutes ab istis vitijs superari. Estore ergo animo pacato et securo, nihil hostile, nihil ominosum metuentes. Tantum in fide, quam tot annos difficillimis bellorum et fortunae casibus impliciti, sacro militari ordini illaesam seruastis, permanete: et si necessitas postulet, armis dextrisque virtutem vestram hostibus ostendite, fidem facite Hispanis, Gallis, Pannonijs, Italiae, Britanniae, Rhodios homines posse Turcarum spiritus reprimere, illorum classes et exercitus ab Italia auertere: cui tot annos ferrum et flammas minantur. Ad quam mirabiliter festinant et peruenient, si (quod animus abhorret
dicere) hîc vicerint. Neque enim ambitiosus iste puer, animo, perfidia, crudelitate Hannibalem superans, Hannibalem imitabitur, qui facta ingenti ad Cannas Romanorum strage, victoria vti nesciuerit: sed continuo celeritate Iulium Caesarem vincens, expositis omnibus opibus AEgyptiis, quas pater in direptione Cairi reperit, Apuliam, Calabriam, Siciliam magna classe, magnis exercitibus inuadet. Inde in Gallias irrumpet, mox petet Hispaniam, caeterasque Christianorum regiones, omneque crudelitatis genus in vniuersos exercebit. Sed altius me rapit oratio, quam velim, aut opus sit. Fides enim et virtus vestra, magnanimi ciues, in tolerando et oppugnando hoste firmior est, quam vt oratione indigeat: constantior, quam vt malis, quae inclusos obsessosque pati necesse est, confringi possit, quanquam illa quae vere mala sunt, famem et sitim, omnino non sentietis. Quas tamen populi aliquot, fide, virtute, et animo vobis nequaquam comparandi, constantissime pertulerunt. Siquidem Petilini a Poenis obsessi, parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis, et igni siccatis, foliisque arborum et omni genere animalium victum trahentes, vndecim mensibus obsidionem tolerauerunt: nec antequam vires ad standum in muris, ferendaque arma deerant, expugnati sunt. Casillini obsessi ab Hannibale, murem centum denariis emerunt. Excubias in stationibus agere necessarium erit: domorum ruinas si tormentis eiaculata saxa inciderint, aequanimiter tolerate. Sed reparari possunt haec mala, et minora sunt, quam vt ideo deditionem faciamus hosti, in cuius clementia fideque nulla spes est. Praeterquam enim quod natura crudelis et perfidus est, tum nobis, qui illi tot mala intulimus, a quibus solis sibi, vt ait, dominatori terrae et maris, quo eum, saepe deturbauimus, resisti dolet, nullo modo mitis, fidelisque esse poterit, quos toties Marte aperto, vi publica, ingenio, astu, dolo, fraude adortus est: verum semper conatu irrito, opitulante nobis Deo optimo maximo, quem ante omnia velim (carissimi ciues) propiciemus. Nisi enim ille custodierit ciuitatem, frustra vigilant custodes.
Postquam omnium animos alacres vitlit, cohortatus, vt petitionem suam curae haberent, conuentum, dimisit: et solennem supplicationem, quam etiam dies tempusque anni expostulabat, ad fanum Deiparae virginis indixit, comitatus sacram maximamque hostiam, latam circum omnia compita medius inter paludatos equites, sequente maxima hominum multitudine, Deum optimum maximum precatus est: vt bellum quod instaret, bene feliciterque sibi, populo Rhodio, et nomini Christiano eueniret. Respondere
omnes rem diuinam rite peractam esse, precationi annuere caelites, iri posse quo vocaret Christiana religio et inimicorum audacia: Deum et sanctissimum tutelare numen omnia laeta faustaque portendere, vrbis protectionem, victoriam, et trium phum: quae dum vulgus (cui plerunque plus animorum, quam consilij est) sestiuissime ante bellum cantaret, viros primores prudentioresque magna cura occupauit: qui summo studio, vt vulgo feliciter opinata contingere possent, procurare non cessabant. Inter quos frater Clemens pontifex Graecorum clarus, abstinentia, et ingenio, nec non Graeca facundia merito connumerandus est: qui Graecos suos ex vetere fortuna olim stupenda orbi, animum adhuc retinentes, oratione quam appositissima ad obsidionem fortiter strenueque tolerandam est cohortatus, loco publico, pro basilica mercatorum, et ante sacram imaginem Deiparae virginis e summo primarioque fano gentis allatam: vt oratio hoc modo luce religioneque commendatior, cui populus ille alioquin deuotissimus est, benignioribus auribus accepta, efficacem magis aculeum in animis audientium relinqueret. Sed nunc orationem ipsam adscribo.
Optimi, magnanimique Dores, rumor aut verius certitudo belli, quod nobis instat, diuersissimas inter se res gaudium et metum, in animum ingessit meum. Neque profecto scio, vtro magis commouear. Nam dum tacitus mecum classes copias, exercitus, vim, magnitudinemque hostium mente reuoluo, totus tremore horreo. Verum dum animus aeger ex solicitudine (vt fit) in spem rapitur, atque in admirationem praesidij Latini, et fidei, fortitudinisque Graecorum, repente mutor, et is qui non eram, fio ex solicito liberrimus, ex pauido timidoque audax, e tristi alacer et gaudens: spondeoque mihi titulos, spolia, exuuias, victoriam ac triumphum de immanissimis hostibus. Et si me benignis, vt coepistis, pergatis audire auribus, aperiam vobis spei et pollicitationis meae rationem. Sed inuocato prius Christi Iesu Dei nostri optimi maximi, et Deiparae virginis Mariae auxilio, ante cuius imaginem sacrosanctam conuenistis, in quo primam, maximamque victoriae nostrae rationem pono: hinc sensim ad humani ingenij vires, consiliaque mortalium descendens, cerno generosissimorum equitum constantissimam fidem erga Deum, erga rempublicam: cum qua collata illa Marci Attilij Reguli, multum lucis dignitatisque amittit. Video horum nobilitatem, ad quodque maximum facinus sic animatam, vt nullo cruciatu, nullo metu inde terreatur. Adspicio vrbem inexpugnabilem muro, moenibus, propugnaculis, vario genere tormentorum, multiplici commeatu, omnibusque aliis, quae ad nostram
salutem, hostium excidia pertinent refertissimam. Tamen libere dicam, quod sentio meo more, neque ad gloriam vestram, nec ad Latini praesidij vires nimium eleuandas. Haec vrbs contra tot hostium conatus, tantas barbarorum copias nihil potest, nihil etiam valet Latinum praesidium, nisi coêat fortitudo et fides Graeca: quae ne Latinis tam necessario tempore fraudi, doloque sit vos precor: non quod hîc prece multum opus putem, sed quod sciam Turcas vos hortaturos, vt a Latinis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam vno tempore et vos circumuenire, et nefario scelere vos obstringere? Aut quid irati grauius de vobis sentire possunt, quam vt eos prodatis, qui se vobis et omnia sua crediderunt, et in eorum potestatem veniatis, qui se per vos periisse, ac tot damnis, tot contumeliis, totque iniuriis affectos aestimant? Redeat obsecro in memoriam maiorum vestrorum fides, non domestici scriptoris, sed externi Latini T. Liuij, omnium mortalium iudicio digni, cuius inuicto calamo, inuictae populi Romani res gestae conscriberentur, testimonio celebrata: qui multa egregia erga populum Romanum terra marique ausi sunt. Nam cum Antiochus Philippum Macedonem aduersus Romanos exercitu, nauibusque adiuturus videretur, legatos ad regem miserunt, si non contineret copias suas, se obuiam ituros: non ab odio vllo, sed ne coniungi cum Philippo pateretur, et impedimento esset Romanis. Quae honestissima legatio cum parum profuisset, Rhodij Romanos adiuuantes, Antiochum regem fusum fugatumque et exutum castris, prius Europa, post Asia, quae cis Taurum montem est, expulerunt. Quare merito a Catone, quinto Originum libro (vt autor est Gellius) appellati sunt optimi fidelissimique socij Romanorum, quibus nec animum duntaxat bonum, ac fidelem praestiterunt: sed etiam naualibus praeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfuerunt: nec labori suo, nec periculo vsquam parcentes: et quod miserrimum est in bello, cum Mithridates Asiam occupasset. Q. Oppium proconsulem, item Aquilium legatum in vincula coniecisset, iussuque eius quicquid ciuium Romanorum in Asia fuit, vno die trucidatum esset, obsidionem, cum soli in fide Romanorum permanerent, passi sunt. Et in dissensione ciuili inter Antonium, et Octauium vltores necis Caesaris, et Cassium ac Brutum, cum petiissent, si in ciuili discordia a partibus abstinere, et aeque omnes Romanos colere non liceret, tantisper dum ipsi ad senatum mitterent, bellum differri, vt ex eius autoritate arma caperent, inuasa mox vrbe cum ira victoris cuncta quae collibuisset, in matronas, in virgines esset operata, omnibus bonis mulctati sunt: frustra misericordiam
cum multis lacrymis rogante venerando sene Archelao, a quo Cassius Rhodi Graece fuerat eruditus. Nam AEschines cum a repub. excidisset, huc doctrinam Athenarumque studia intulit: fuitque gymnasium ea tempestate hîc florentissimum: in quod cum Aristippus philosophus Socraticus, naufragio in littus nostrum eiectus diuertisset, et de philosophia disputasset, magnis adeo muneribus est donatus, vt non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui vna fuerant, vestitum et caetera quae opus essent, ad victum praestaret. Hoc gymnasio Tiberius, postea Romanorum imperator amoenitate et salubritate insulae captus, sine lictore aut viatore saepe obam bulans, mutua cum Graecis professoribus officia vsurpabat. In quo, vt Antenodorum audiret, Cato huc ab exercitu nauigauit. Cicero, quem vnum Latini contra tot nostros rhetores et philosophos obijcere solent, quique primus, vnusque cuncta philosophiae dogmata a Graecis accepta, eis tradidit. Hic Apollonio, qui eum tantum, quantus est, essecit, operam dedit. Et quam gratiam reddiderunt oro Romani Graecis? a quibus omnia honestatis probitatisque exempla, omnem armorum literarumque scientiam accepere, quorum fideli opera et industria domi, forisque imperij sui ditiones propagarunt: Nempe Cassianam, vt audiuistis, et Rhodiorum, quos ideo superbiae insimulabant, quod sese superari superbia aestimarent, opibus diripiendis intenti, infensique fuerunt, gentem vetustissimam nobilissimamque, vel fama rerum gestarum, vel omni commendatione humanitatis, doctrinarumque ciuitatibus, quasnon tam liberaliter, quam merito ob nauatam bello Macedonico et Asiatico operam dedere, mulctauerunt. Neque hac iniuria contentus Vespasianus, Rhodum cum adiacentibus insulis adempta libertate, in prouinciae formam redegit. Verum optimi maiores vestri, tot aliis supra alias affecti iniuriis, magis quid illos deceret cogitantes, quam quid mereretur aliorum improbitas: vtque leuitatis ac perfidiae notam sugerent, semper in fide Romanorum permanserunt. Vos quid nunc facere conuenit laudatissimi viri, tam praeclara substantiae, et fidei domestica monumenta animo reputantes, pro Christo Iesu Deo et homine, prosacra militia, quae non modo aequis legibus, et facillimo imperio, vos semper indulgentissime habuit, sed etiam fouit, nutriuit, locupletauit? Ingrati malique animi est reticere, quorum beneficio sis adiutus. Ingratissimi, pessimiques vero, non rependere gratiam, cum possis et debeas, cumque omnimodo opus sit tua ope. Defendetis ergo hoc necessario et difficillimo tempore Rhodios, in quos nulla ingratitudo perfidiaque vnquam cecidit. Qui liberi etiam aliorum libertatis caussam egistis, sacrum militarem
ordinem, arcem equitum, imo capita, focos, aras et fortunas vestras, quibus insultat, et vltima exempla parat perfidus tyrannus, hostis fidei ac religionis, quam a maioribus vestris accepistis: pro cuius dignitate gloriaque asserenda, nullum discrimen, ne mortem quidem certam intentatamque fugere debetis. Sed cum vos considero Graeci fidi, fortes, pij, ac vt vno nomine omnia complectar, vere Christiani, cum equitum Latinorum audaciam nobilitatemque aestimo, magna me spes victoriae tenet. Ite igitur duce Christo Iesu, Ioannis Baptistae, ac sanctissimi equitis Georgij, secunda fiducia contra gentem impiam et nefariam, perfidam, quae nunquam virtute, sed semper occasione freta vicit, nullam regionem, nisi domesticis malis ruentem occupauit. Eunuchos seruos Orientis, imbelles Syros, fugaces Persas, aliosque quos tepens Pharius et leuium populorum nutritor Nilus emittit, tenero perlucentes amictu: et vix leue pallium vitando sole tolerantes oppugnare solitam: non Rhodios, qui istas primum gentes cum im peratore suo Memphitico Halbuzato ingenti et foeda caede fere ad internecionem vsque deleuerunt, et iterum adiuti a pontifice maximo Calisto III. Quique ipsorum Turcarum obsidione tantum, nouem et octoginta dierum, octo millia praeter quindecim sauciatos morti tradiderunt. Sic enim numerum init Cauorsinus quasi pollinctor mortuorum, et vulneratorum omnium chirurgus. Vidit sollaetus spectaculo, audierunt diuersarum terrarum populi, intra paucos dies euersores Asiae atque Europae ab Ambusono vno, vnius Graecae gentis duce stratos, cadaueribus suis eam terram metientes, quam pugna committenda sibi spondebant. Si diuina pietas, ductu auspiciisque Ambusoni vos, quos genus Christianum iuxta ac veteres illos Graecos heroas iam pridem intuetur, tanta caede hostium, tam celebri triumpho insignire voluerit: quid creditis Christum Deum optimum max. socio tutelari numine iam ministerio vestri, ac serui sui Liladami principis, vere optimi et nobilissimi, aduersus crudelissimos hostes suos acturum? certe mens maiora omnino concipit, quam exprimere audeat. verum euentus rectius spem pollicitationemque, qua me vosque animaui, dubio procul confirmabit.
Mirum in modum Graecorum animi hac oratione accensi sunt. nam ducitur, rapiturque haec gens inter caeteras maxime nationes laude et gloria, tantumque suadendo et hortando hincinde apud homines effectum est, vt hostis magis cupidus sit, quam detestatus: nec diu multorum stultas voces infeliciaque sibi vota remoratus est. Quadam enim nocte elatis specula ignibus, in
hostico signum dedit:missaque est extemplo cum Lembo armata militaris triremis, et in ea Castrophilaca interpres. Qui cum in portam processisset: Commodius, inquit, vnus hostium turma equestri circumfusus, si in terram egrediaris. cum id facturum se negaret: quid, inquit, Xayci fortunam metuis? Ad haec ille minaci et Rhodio animo, Xaycus, quem contra fidem sacramentumque cepistis, nihil me solicitat. Nec vos, quibus non credo, metuo: cum sermonibus de industria compositis vellent tempus protrahere, poma remigia deijcientes: aut paucis, inquit, praefectus de puppi loquens, mandata explicate, aut hinc facessite, nisi malueritis actutum bombardis obrui. Barbari primum equis et arcubus ferocientes vno verbo attoniti obsignatam epistolam super saxum quoddam ponunt, ibi mandata contineri, et cum dicto calcaria adigentes, cursu quam concitatissimo aufugiunt. Epistolae autem talis fuit sententia:
COmmouerunt me afflictissimae gentis meae commiseratio et summa iniuria vestra. Impero igitur vobis per celerem insulae et arcis Rhodiae deditionem pie vltroque concessam gratia, secure abeundi cum omni preciosa supellectile: aut si libet manendi sub imperio meo, in nullo nec tributo quidem minuta libertate aut religione vestra. Si sapitis, praeferte amicitiam et pacem bello crudelissimo. Nam victos vi manent acerbissima omnia, quae victi a victoribus pati solent: a quibus non defendent vos arma domestica externave auxilia, nec ingentes muri, quos radicitus euertam. Valete bene. Quod nunc demum fiet, si potius vim, quam amicitiam malueritis, quae neque fraudi neque dolo vobis erit. Iuro Deum caeli, terraeque auctorem, iuro quatuor Euangelicae historiae Chronographos, vicies quater mille prophetas lapsos e caelo, summumque inter hos nostrum Mahumetem, adorandos item manes aui patrisque, tum hoc sacrum augustumque meum imperiale caput. Ex regia nostra Constantinopoli. Huic cum alij acerbius, quidam lenius, quisque pro ingenio suo respondendum sentirent, nihil est responsum. Eodem die qui mensis lunij decimus
quartus fuit, appulerunt ad Cos insulam, Hippocrate suo, Venereque Apellea non minus, quam solo caeloque nobilem, triginta triremes hostiles: harum praefectus leui praesidio in nauibus retento, militemque ferme omnem in terram exposuit, ad exurenda tecta et frumenta, quae iam prope maturitatem erant atque ad vicos, agrosque depopulandos. Verum Preianes insulae dominus vehemens, impiger, summae audaciae vir, accensus indignatione, funestam illis hanc populationem fecit. Nam expedita manu peditum, cum tumultuario equitatu leuis armaturae erumpens in praedatores, per segetes, per agros palantes, clamore classico, strepitu armorum simul a diuersis locis facto, tantum terrorem barbaris iniecit, vt caecis et lymphaticis nedum fugientibus similes, sine vi, sine defensione, in obuia rela armaque incurrerent: nec, nisi naues littori propinquae plerosque trepidos et fugientes excepissent, superfuisset caedi aut fugae quisquam. Ita re infeliciter gesta, praefectus naues inde auertit, nec postea littus attigit. Rhodij haud minori ardore, quam Turcae, in Langone coeperunt agros, camposque suos deuastare, et ex eis quae diutinae obsidioni tolerandae necessaria erant, in vrbem importarunt: exciderunt arbores, confregeruntque omnia suburbana, et quicquid amoeni sanctive prope vrbem infra lapidem sfabat, demolitum, soloque aequatum est, ne hosti integrum vsui commodoque foret. Persuaserat hoc pridem populo, F. Gabriel Pomerolus promagister, aerarij triumuir, spectandus domi forisque, facundus, callidus, amicitia facilis, multasque alias bonas animi et corporis artes possidens: hic postea in anticuniculum, via admodum incommoda gradiens, pede lapsus, laeso paululum capite, ilia perfregit: paucisque inde diebus extinctus est. Nunc orationem ipsam adscribo.
Ornatissimi ciues, auditis Turcam ingens bellum moliri terra marique: erga quem incertum, signa ostendunt aduersus vos, militiamque nostram. Laborandum igitur ac prospiciendum nobis communiter omnibus, ne ab hoste immanissimo imparati offendamur: neve negligentia aut imperitia nostra illi vires addat. Statuit igitur magnus magister vicinas vrbi arbores excindi debere, domos dirui, ambitus murorum qui foris sunt, solo aequari: quod vt sinatis, rogat ac iubet. Compertum est enim, relatione militum, qui vrbes defenderunt et oppugnatum, haec posse obsessis nocere, et hosti prodesse: a quo vobis fortunisque vestris idem quod nobis et commune periculum. Nam in eadem, vt dicitur, naui nauigamus. Magister, quem hoc difficillimo tempore magnum et sapientem virum esse expertussum, omnia leniter et modeste cum populo,
cum equitibus agens, etiam vbi res poscebat grauiter: vt alios exemplo confirmaret, viridarium suum stationi Gallicae praeiacens, haud dubie amoenissimum, primus demoliri, extirparique praecepit. Dum per hunc modum omnia amoena, iucundaque aspectu deformantur, tristius omnino deformeque magis spectaculum erat, quod vrbem prope maiori luctu moestitiaque confecit, quam ipse aduentus hostium: miserabilis scilicet multitudo inconditae turbae agrestium hominum, ligna, frumentum, pecora, legumina, aues cortiles, caeteraque necessaria vsibus, et quibus diuturnior obsidio sustineri posset, ex agris (quod magister iusserat) vrbi inferentium: quos immista ac circumfusa turba sequebatur, puerorum ac mulierum plorantium, quae sparsis crinibus genas, faciemque suam, consuetudine patria, foede laniabat: supinas manus ad caelum, ad Deum tendentes orabant, vt claram Rhodum ex flamma, ferro, peneque fati faucibus eriperet: matresque Rhodias et liberos paruos inuiolatos seruaret. Colluuio ista agrestium in arcta tecta cum vrbanis locatorum, animantiumque omnis generis, caelum graue morbosques fecit, contagiosos tamen magis quam perniciales, profluuium alui et febrim. Verum cum istorum brutorum maxima pars, decrescente annona, impasta, neglectaque, acsaepe morbida per strata, per vicos relinqueretur, maioris et pestilentissimi prorsus mali seminarium factum est: quod vero post fugam, deditionemque nostram, vim suam iu hostes et miseros qui ramansere Christianos, saeue exercuit. Nec intacta ab hoc malo fuere obsidentium nos hostium castra. Facile enim a tactu mutuaque familiaritate morbum contraxit gens immunda, incompositaque multitudo: cui cibus caro praeter suillam vix semicocta, massaque tritico manu molito facta, atque in carbonibus decocta, humi vti pecoribus pabulum et stratum confecta vigiliis sitique. Nam iudex vrbis venerabilis et exactae iam aetatis vir, pabulum et aquarum fontes lino putrido, aliaque simili materia corruperat, qua venturum credidit hostem. Qui priusquam tota classe ad insulam obsidendam descenderet, arte atque insidiis vsus, cum XX. longis nauibus, reliquis aliquot auxiliaribus cum supplemento in statione ad Gnidum promontorium, haud procul ab vrbe Rhodo atque in sinu Symae insulae (quae Rhodiorum est) relictis, per continuatos aliquot dies fretum, medium inter oram Lyciae et Rhodum insulam nauigauit: cogitans isto modo ad nauale certamen e portu nos elicere. Spem enim habebat optimo sane cum consilio propositam, si respondisset euentus, aut nauali praelio vincere, quod tunc temporis non multo minus fuisset, quam Rhodum expugnasse: aut res nostras destructo inter
pugnandum flore militum hominumque nauticorum, plurimum debilitare posse. Qui cum nullo fine facto nunc ad medium vsque fretum veniret, nunc in altum regrederetur, inde iterum ad portum prope procedens, classem in conspectu explicaret, plerisque cum aetate, tum ingenio feruidis, quibus non toleranda superba ista fiducia videbatur, consilium haberi placuit, faciendumne periculum naualis certaminis foret Cancellarius sacrae militiae idemque aerarij triumuir, multis illustribus factis domi bellique clatus, animo immoderato, incredibilia nimis alta cupienti, ingenio magno varioque, copia dicendi larga et exuberanti, quam prouectiori iam aetate cum in pueritia literis non vacasset, feriatus a bellis, negotiisque cum publicis, tum priuatis, quotidiana lectione omnis disciplinae autorum sibi praeparauerat. Plinium enim ita nouit, vt nemo melius nomen digitosque suos: cui ad summum honorem magistratumque nihil obstitit, nisi nimia inconsultaque honorum cupido, negabat cessandum esse. Aut enim, inquit, vt erat lingua immodice liber, ingens ista classis, ad cuius nec dum vim aut adspectum, sed solam famam plerique contremunt, quae tamen noua non est (nam singulis annis venire ad nos solet) his piraticis nauigiis veluti membris caput iungenda est, et tum vtilissimum fuerit, quod quidem superioribus robore nauium, numero et virtute militari facillimum est, capiti membris defractis, huiusmodi dolorem atque ignominiam infligere, vt perpetuo inde langueat: vel nulla alia, quae in nos fabricata sit, classis istam sequitur. Quod mihi (fremant licet homines, qui vmbram suam ac caeli ruinam metuunt) verisimilius videtur. Nec enim tam vecors est Turca, vt hoc sero anni tempore, post septimum Calend. Iulias huc moueat parte astatis, ad oppugnandam vrbem commodiore exacta, et quam vrbem? munitissimam, nullius idoneae rei egentem, validissimo firmatam praesidio: vnde maiores sui semper cum clade et ignominia repulsi sunt. Cui prius quam cuncta expugnandis vrbibus reperca apud veteres, aut nouis ingeniis inuenta admoueat, reliquum omne aestatis transierit. Hyeme autem cum vbique incommoda sit oppugnatio, tum insula incommodissima: praesertim hac, in qua non portus vllus, non consistendi vsquam locus. Quin igitur Deo et tutelari numine bene iuuantibus, imus hosti superbissimo obuiam? Sed vno minaci indictulo ab adolescente anxio, ne classem suam alio destinatam, a tergo inuadamus, dolo fraudeque ad nos transmisso desides intra muros, moeniaque nostra complosis manibus sedemus, nusquam metu ac pauore trepidi caput efferentes, timiditatem atque segnitiem nostram vocamus, si diis placet, artes Fabianas: et vtinam
Fabij essemus, non potius Antiochi, AEtholi (quorum omnis ferocia in verbis) Vitellij, credentes sedendo, aut votis debellari posse. Verum, non votis, neque supplicationibus muliebribus, aut his sensibus consiliisve, quam timidi cauta vocant, auxilia Dei parantur: vigilando, agendo, prospere omnia eueniunt. Propalam his ferociora dicendo, tantum apud multitudinem effecit, quae plerunque exincertissimo animos sibi sumere solet, vt sibi pugnam deposceret: velle ait se abolere indignitatis maculam caede et sanguine hostium: non esse se sine armis, sine animis, sine manibus. Patribus, sine quorum consilio, magistro quippiam decernere ius, fasque non est, visum in hac rerum difficultate, fortunam non esse tentandam, lictoribus tantum, et a populationibus conscriptis ad hoc mille viris, hostem arcere placuit, qui cum videret spem suam eludi, retroagens classem ad Villam Nouam (sit loco nomen) duodecimo ab vrbe milliario iactis anchoris descensionem fecit. Segetibus tantum, quae prope maturitatem, et pro derelicto habitae erant, deuastatis. Nam hominum, quod aut in vicis, aut in agris erat, iam in vrbem castellaque sparsa per insulam hac illac munitiora concesserant. Quam iniuriam dum vindicatum iret leuis armatura equitum, missio ad hoc nuncio a magno magistro redire iussa est. Prudens enim dux, militem ad maiores rerum casus seruabat: qui tota obsidione non ducem, sed etiam militem egit, et interdiu aliquando cum his cibum cepit, noctu saepissime ad terriam vigiliam in stationibus mansit: aut obambulans, aut fortuito sedili e ligno, vel lapide insidens. In oppugnationibus ferocior, quam patribus placeret, nec tela, nec hostes formidans: semper tamen cauta potius consilia cum ratione, quam prospera ex euentu probauit. Fuitque (quod mireris) inter tot curas, tam varios et ancipites casus, semper eadem vultus gratia et maiestate: quem intuentes venerabantur et amabant. Huic addendum, quod quicquid otij ac quietis a curis, ab oppugnationibus, a naturali vsu, et desiderio corporis habere poterat, id totum in preces, et rem sacram conuertebat. Saepissime enim maximam noctis partem solus ante altaria thorace tantum et galea, manicisque depositis, orando, psallendoque tranfigebat. Palam equitum et populi vox erat, nihil timescendum: Rhodum magni magistri vigilantia precibusque inuictam futuram.
Nunc restat operis difficillimi pars laboriosissima, nunquam sine ingentissimo luctu, atque moerore omnium hominum nedum meo memoranda. Nempe, in qua vrbis nobilissimae semper lugenda deditio, et miserrima Hierosolymitanorum equitum fuga continetur. Quam qui fando, audiendove temperare sibi a lacrymis
potest, meo quidem iudicio modice Christianus est, aut parum prudens male intelligit, quantum victoria Rhodia vires Turcicae auctae sint, nostrae accisae. Verum nunc omnis querela, etiam necessaria sera est, atque ingrata. Quandoquidem Occidentis principes, qui obsidione moti non sunt, neque excidio commouentur, poti calice furoris, indignationis et irae Dei, quod vtinam iuuenili meo tantum calore effuderim. Sed vereor, atque adeo vereor, ne repugnans reluctansque dolori meo veram vocem efferre sim coactus, et ne hi, qui immisericorditer aliorum miserabilissimas querelas aspernantur, iubentes quenque saluti suae consulere, dicentes secum, non continget malum, nec flamma, nec gladius hostilis nocebit nobis, mox ad palinodiam adacti, Hieremiae vatis fatale, ac lacrymabile carmen recantare cogantur: Ecce gentem a longinquis, et procul dissitis regionibus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cuius linguam ignoramus, nec intelligimus quid loquatur, comedit segetem, vineam, ficum, et stirpem nostram: deuorat panem, gregem armentumque nostrum, et ignis suus late omnia comburit: quem ego iamiam scintillantem video, imo proximos lambentem flamma parietes. Nec credimus insani rem agi nostram, sed cum omnia fulgure flammae hostilis propius admoto, Italiam, Hispanias, deinde Gallias lucere videbimus: tunc inopes auxilij humani, ante aras et delubra diuûm frustra adflictantes nosmetipsos, veniam irarum caelestium, et malis nostris finem efflagitabimus. At respondebitur timeo, ab irato numine: Oratio vestra conuertitur in peccatum, manus vestra, et imperium vestrum sanguine madet suo, propediem flamma aliena Turcica exarsurum. Par est enim, vt qui in terra vestra Christum dominum Deum vestrum contempsistis, in terra iam non vestra, sed hostium, barbaros et immanissimos Turcas perferatis: quod vt vehementer futurum timeo, ita rursus spero, et si quid veri mens augurat, opto, vt amor ac delitiae nostri generis Christus lesus, satis se poenarum habere putabit, si errati poeniteat. Illud enim potius, quam funestum quippiam in praefatione ominari libet, ac precari, vt velit orsis secundi libri prosperos successus attribuere.
SExto Calendas Iulias mane diei nunciatum est e specula, stante in vertice montis, diuo Stephano sacri, vno ferme ab vrbe miliario, maximam classem aduenire secundum flexum occidentalis
littoris Licij. Commota ciuitas est acerbo, non etiam inopinato nuncio: cuncta vario tumultu strepere, suo quisque metu pericula metiri: et clamor vbique erat, qualis in obsidenda iamiam vrbe esse solet. Cumque dies octauus esset ab annua supplicatione, circumlataque sancta hostia, iterum exacto solenni sacro, vultu habituque supplicum, reneren dissime in circuitu fani tutelaris numinis, ab antistite sacri militaris ordinis portata est: et Deus obsecratus, vt equites, hominesque Rhodios, quos religionis suae propugnatores esse voluerit, etiam robore militandi, et felicitate vincendi donaret: ferrum, flammam, caedes, rapinas in hostes numinis sui auerteret. Religione et sancta spe firmatis per hunc modum animis, sacraque hostia sedibus suis reposita, clausis raptim portis, in muros concursum est, turba quoque mulierum, puerorum, senumque gressus suos baculo regentium et effundentium sese e domibus ad spectaculum maximae classis (nam ad trecentum et amplius naues omnis generis fuisse dicuntur) vias passim et turres, tectaque domorum complebat. Venerunt naues hostium longo agmine. Prima praetoria nauis praesidis Gallipolitani erat: cui classis cura maritimaeque oppugnationis im perium mandatum a tyranno fuerat. Agmen cogebat archipirata Carra Mahometes, postea tormento ab arce Telea accuratius emisso, orco traditus. Dux qui mediae classi praeerat, incertum quare (nam vento Fauonio secundissimo vtebatur, neque aliter oppugnationem tentauit) haud procul a portu, qui duabus vtrinque turribus multiplici, et vario bombardarum genere munitis, fauces suas dilatat, triremes explicare iussit, velaque contrahens, malos inclinans, et simul armamenta componens, demersis vtroque latere in aquam remis, oram, vrbem versus legere coepit. Re conspecta subito ad arma conclamatum est, signa canere, decursus tota vrbe fieri, fortissimus quisque tendere ad portum, et molem, quae portus ipsius laeuum latus efficit, quamque hostium iniuriae obnoxiam esse diximus, et ab hoste peti homines putabant. Verum Pirata cernens se bombardis obrui, nulla aliter mora facta, sublatis raptim dolonibus, in altum non sine discrimine ignominiosoque clamore Rhodiorum stantium pro muris, ad reliquam classem se recepit. Quae praeteruecta ante vrbem et ora propugnatorum, sub signis suis acie instructa adstantium, cum sono cantuque musicae militaris, terrorem non tam incussit, quam accepit: occupauitque promontorium (Bo incolae vocant) rertio ab vrbe lapide distans in Orientem versum. Cumque is locus haud satis commode tot naues capere posset, plaeraeque ante hostium in salo stabant. Sed
cum Rhodij tormentis per muros dispositis barbaro hanc stationem infestam facerent, propius ad terram naues contraxit: stabantque ita in arcto stipatae, vt vix vllum telum in mari vacuum intercideret. Audiui propositam esse a Hieronymo Bartolutio Florentino, in rebus bellicis non inexercitato, rationnem exurendae classis: quae cum ab vno ex praefectis aerarij (vt pleraque alia ad hostium perniciem inuenta) non probaretur, a collegis quoque improbari coepta est. Verum dum hostis tormenta et machinas, caeteraque ad vrbis excidium pertinentia, e nauibus in terram exponit, locum castris eligit, terrestres exercitus a continenti in insulam traijcit, et vrbis moenia ac situm con templatur, et qua facilius oppugnationem pati posset. Oppidani in nomnes occasiones intenti, haud segne otium terebant. Siquidem ante murorum fundamenta nullo aetatis sexusve discrimine facto, profundissimos puteos altaque incilia infossatis effodiebant ad cuniculos hostium excipiendos. Quam rem vsu experimentoque compertum est, non tantum Christianis, sed etiam barbaris in hiatibus et effossis lacunis sese occultantibus pro fuisse: magnus magister F. Ludouicum Andugum equitem ad imperatorem Carolum V. in Hispanias misit: Romam ad cardinales et sacros milites suos Italos equitem Claudium Ducenuillum, in Gallias ad regem atque equites suos Gallos, cum literis, quibus opem miserrimae vibi terra et mari obsessae implorabat. Par autem erat communem Christianae religionis caussam a Rhodiis primo strenueque susceptam, caeterorum quoque Christianorum principum concordibus armis adiuuari. Sed sors aliter cecidit. Preianes cuius supra fecimus mentionem, vir cuiuis antiquorum et huius aetatis ducibus conferen dus, terrestri praelio bonus, nauali optimus, ad pericula capescenda phurimum habens audaciae, et inter ipsa pericula plutimum benignioris fortunae, vt iure dubites, fortiorne, an feliciorsit, hyemem et aestatem iuxta pati, humi quiescere, eodem tempore laborem et inopiam tolerare a pueritia adsuetus, et quae caeteri miserias vocant, voluptati habere: cum duos tresve dies metu hostium in deserto quodam scopulo latuisset, nauicula exploratoria silente noctu excubitores fallens, Rhodum intrauit, magnam spem et animum omnibus afferens. Neque enim milites alio duce plus confidere aut audere, nec magister vbi quid fortiter ac strenue agendum esset, alium quenquam praeficere malle: Is dies noctesque armatus intentusque milites hortabatur, vigilias et stationes circuibat, opera, quae hostes igni ferroque violauerant, sedulo reficiebat. Aduenit etiam e Creta insula consiliis atque adhortationibus prudentis viri fratris
Antonij Bossii, Gabriel Martiningus Brixiensis, in militia et toga spectandus, ac ex veteri illa Brixiensi probitate, quam Plinius celebrat, multum referens, mirabilis inuentor, acartifex operum bellicorum. Qui quam plurimos cuniculos (nam quinquaginta quinque fuisse dicuntur) quos Turca propter scaturientem alibi aquam, alibi occursum indomiti silicis, ingenti cum mole difficultateque agebat, perleui negocio ludificabatur, actis contra cuniculis et specubus introrsum ad murorum radices effossis. Res ipsa hortari videtur, quoniam de Rhodo obsessa agimus, eius situm paucis exponere, ac instituta maioram domi militiaeque: quomodo Rempub. habuerit, vt in manus equitum Hierosolymitanorum venerit, disserere.
Insulam Rhodum Carpathij maris, sicut ego accepi, habuere initio Telchines e Creta profecti, fascinatores et malefici generis homines, asperi incultique, quos primum ferrum et aes operatos scribunt. Hi neque moribus, neque lege, aut imperio cuiuspiam regebantur: sed postquam Tleptolemus populis secum iunctis, quos postea nouem nauibus ad bellum Troianum duxit, eam habitare coepisset, multo inde et apud deos et apud homines celebrior facta est. Siquidem optimus maximus illius aetatis et gentis deus Iupiter, non contentus ibi ex diuino vertice Mineruam suam peperisse, etiam auro pluit: quod poetas fabulatos crediderim ob nimias opes, omniumque bonarum artium egregia studia, quibus is locus adeo refloruit, vt multi dissimulata patria mallent se Rhodios nuncupari. Quod duobus Apolloniis aliisque contigisse, memoriae proditum est. Breuique res Rhodia in tantam claritatem et potentiam euasit, vt multis annis antequam Olympia instituerentur, plurimum toto mari polleret, eamque potentiam ad Romanorum vsque tempora Rhodij summa cum vi et autoritate conseruarunt. Estque horum fideli opera et industria, nomen Romanorum in Oriente rerum potitum. His siquidem Rhodiorum vrbs magna atque magnifica commeatum, socios, naues, caeteraque bello maritimo necessaria, sine quo Oriens inuadi capique non potuit, facile suppeditabat. Verum haud eodem omnino loco sita, quo nunc ab equitibus Latinis aere ingentissimo atque opere ducentorum et quatuordecim annorum constructa conspicitur, ad extremam oram insulae, quam Manuel Byzantius imperator post euictam Macrim Lyciae vrbem, et diu peruagatam, verius quam habiratam Cyprum, ipsis donauit, possessionem tamen armis adepti sunt, Graecis nimiopere Syris familiaribus, vt qui aegre iustum Germanumque dominum ferrent Latinos recusantibus: quos partim
metu taedioque longioris belli Gulielmus Villaretus Gallus variam fortunam domi forisque expertus, aequis vtrinque conditionibus imperata facere coegit, adiutus a Ioanne XXII. pontifice et rege Neapolitano. Semper enim regnum istud Rhodiis fauit. Hac etiam obsidione commeatus duorum millium ducatorum et gratis et libere, sero tamen hinc ad nos missus est. Cum quadriennium retro Lutetiae scholia quaedam ederem in lustiniani Codicem, et Constitutiones Bonifacij, Clementis, et huius quem dixi Ioannis XXII. descripsi vitam euis e variis autoribus, quorum nemo auxilij Hierosolymitanae militiae praestiti meminit: quanquam inter omnes conueniat pontificem hunc nimiopere studuisse Gallis, et sacrum bellum in Saracenos molitum. Verum domesticos annales hîc sequimur: Regem tamen Neapolitanum haud nominatim exprimentes. Volateranus Ladislaum appellat. Oppidum in planissimo loco positum est, et circumuallari coronaque militum cingi potest. Nam portu tantum Septentrionem spectante, mari cingitur, reliqua parte in Occidentem vergit: planicie lapidosa haud magna latitudine, longitudine maiori inter ipsum, collesque apricos, patente: qui vrbi adiacent frequentes, fontibus domibusque consiti oleastris, ficu, vineto, ac caeteris id genus arboribus, quae in humo arida et arenosa gignisolent. Verum manus et ars, naturae defectum supplerunt. Muro enim atque promuro validissimo septum est, praeterea tredecim turribus assurgentibus, minaci specie horrens, quinque maximis propugnaculis, omnem aduersus vim iniutiamque hostilem firmatum, pluribus portis nobile disciplinam militarem, mea opinione, nusquam seuerius obseruaram aut exactam reperies vrbis totius custodia in has partes diuisa erat: a turri Franca igenti altaque magnitudine cacumen suum in caelum prope ferenti, ad portam vtque Ambrosianam, qua iter ad montem Phileremum est, super cinus verticem tyrannus, sacello Deiparae virginis, in balneas sedemque arcanarum libidinum et monstrosi concubitus mutato, arcem erexit. Sub signis lileatis Franci stabant, quorum caput erat F. Ioannes Aubinus, natalibus et meritis in sacram militiam clarus. Hinc ad portam vsque diuo Georgio sacram, in fractum robur equitum Germanorum, vexillis aquilaribus splendens. Tertio loco Galli, Auerni, finitimi equitibus Hispanis, ambo belli molem perferentes, quod ibi fossatum latitudine prosun ditateque minori foret. Quinto loco phalanx Britannica pugnabat, duce magno magistro: postea Galli Narbonenses. Nouissima statione, sed prima virtute, legio Italica vrbem aduersus Pyrrhi vim fraudesque defendebat, ducibus F. Petro Palino,
qui F. Georgio Aimato Montaphio, praefectis sauciis fuccesserat, et Gregorio Morguto antesignano Nauatrorum, copiarum auxiliarium praeside. Verum fraudes non tam extraneus hostis, quam domesticus efficacissima ad nocendum pestis struebat. Siquidem ferox vna femina, sanguinis Turcici, incompos mentis, an amentia simulata, incertum (quaestionibus enim nihil exprimi potuit) serua ciuis amphissimi, ad rem atrocem, et maximo cuique viro audendam animum adiecit. Decreuerat enim cum aliquot coniuratis (numerum non teneo) in maximo quopiam tumultu et inuasione hostili, per diuersa vrbis loca incendia miscere: quorum periculo consternatis, et deserentibus stationes suas pugnatoribus, Turcam nudata praesidio moenia occupare posse, non inepta ratione colligebat: sed defuit, re indiciis et confessione consciorum comperta, audaci incoepto suus euentus, sumptumque de noxiis supplicium est. Turca per idem tempus nondum vniuerso apparatu oppugnandarum vrbium moenibus admoto, collem quendam eminentiorem occupauerat: in quo fanum D. D. Cosmi et Damiani stabat, pone virginis Elimonittae sacellum fronte in stationem Anglicanam ditecta. Hinc magis exercendi militis caussa, quam nocendi nobis, leuibus tantum tormentis vtens, in vrbem iaculari coepit. Postea vineas agere, superque aggerem iacere, vallo et fossa loca vrbis, quibus imeninebat, circendare, comparatis ad opus huiusmodi impletionemque fossarum et cuniculorum maximos subterraneosque labores die ac noctu continuatos, quinquaginta millibus agrestium hominum, assuetorum magis agro ac pecori, quam bello: qui cum morae culpam statim fuste, aliquando capite luerent, incredibili celeritate effecerunt, quod posse effici negaretur. Excisae sunt ab his rupes durissimi silicis, et campi montibus aggere aequati, et complanata fossuris montium iuga, quos Rhodij nihil tutum munientibus patientes, primum missilibus summouere, deinde ad erumpendum etiam in munitiones atque opera animati, porta patefacta inuaserunt: turbatis vndique clamore et impetu, fessis laboribus, nec animus, nec ars ad resistendum fuit, qua quisque potuit per diuersas vias fugam faciebat, etiam milites custodes operum. Instabant ferociter Rhodij, crescente (vt sit) et alieno metu audacia. Multi qui ex plicare se ab impedimentis nequibant, aut alio casu tardati, foede occisi sunt. Et cum ingens multitudo accurreret e castris suis opem latura, maxima et latissima strages tunc per totos campos edita est: omnia qua visus erat constrata globis aeneis, armis, cadaueribus, et inter ea humus infecta sanguine. Nam tormenta in eum euentum per muros et turres praeparata, in medias
hostium phalanges, cuneosque confertissimos, cum maxima vi fragoreque et tonitru erum pentia, multos mortales pessundederunt. Quo genere pugnae cum hostem semel bis atque iterum eluderemus, munimenta sua noctu inten tissimis vigiliis, quanta maxima poterat diligentia, accelerabat. Die custodiae duplicatae sunt, et tormenta ad exitum Rhodiorum opposita: quae non tam in vrbe eos continuerunt, quam quod timebant, ne crebris eruptionibus nimium attenuarentur praesidij vires. Cumque per hunc modum Rhodus terra vere obsessa esset, mari etiam, die noctuque naues aliquot vento et remigio mobiles ante portus hostium in salo starent, adierunt praepropere magnum magistrum nautici quidam, parati seu versare dolos, seu certae occumbere morti, dicentes rationem a se inuentam, qua hosti peropportunas insidias struerent: sineret modo eos facere, periculi esse nihil. Animus magistri paululum arrectus annuit. Illi melopepones, vuas, aliosque anni et regionis fructus scaphae imponunt, mutati arma atque ornatum promissa barba, capite consuetudine Turcarum linteis turrito, conscendunt, tertia vigilia caelo obscuro tendentes ad eam insulae partae, qua traiectus in continentem erat, gnari linguae et gentis, fructus suos vaenum exponunt. Coemerunt mox barbari profundae intem pestiuaque ac sordidae gulae. Epulas enim et quocunque tempore, vel ante lucem, et quocunque loco sumunt, protrahuntque illas a medio saepedie ad mediam noctem distenti, et madentes inter exoletorum ministeria. Sunt enim libidinis in mares profusissimae. nam persuasissimum habeo, neminem Turcan pudicum, aut vlla corporis parte purum esse. Diuen ditis hoc modo pomis ac fructibus, et inter contrahendum hostium animis atque consiliis caute exploratis, nostri nauiculam a terra moliuntur. Turcae, quibus obsidionis initia tantum mirum in modum displicebant. nam prae inusitata multitudine tormentorum, qualem nec viderant vnquam, nec audiuerant, nusquam recipiendi sese tutus locus erat. Omnia enim vi et impetu lethales bombardae Rhodienses penetrabant: hortari, obsecrare nostros, vt in continentem illos traijciant. Qui simulata recusatione, negare se id facturso nauiculam modicam esse, nec tantae multitudinis capacam, aegre tamen vt videbatur barbaris, septem aut pcto admiserunt. Hi ingenti dolore suo, nostro vero gaudio Rhodum adducti, socio interprete a Preioanne et F. Gabriele summo militiae praefecto turrim templi diui Ioannis editissimam scandere iussi sunt: vnde per omnem circumuicinam insulam atque in castra hostium prospectus erat. Cum multa et varia pro ducum arbitrio rogati sincere respondissent, inter caetera (quod hic adscribendum
putaui) renunciarunt tumultum, ac etiam rerum nouarum initia, coniurationesque complures intra hostium castra exoriri, militum aliquot cum ingens multitudo quoti die fame, miseria, tormentisque ab vrbe emissis periret, et locus sepulturae vacans nullus extaret, sub pellibus tuguriolisque se continere: nec inde a ducibus, voce ve praeconis extrahi posse, plurimos secessionem et fugam meditari metu, magnitudineque praesentium et futurorum periculorum, querentes frustra se conari dicentes, duces si sani essent, vim inexpugnabilibus inuictisque non intentaturos: Rhodum nequaquam Albae Pannonicae comparandam, praeesse Liladamum cum selectissimo equitum robore, nouas auxiliarium copias, vel iusto praelio accessuras, resque melioribus et felicioribus quam ad Albam ducibusgeri. Quae cum ad gratiam a captiuis auribus seruientibus dici aestimabantur, res tamen ipsa postea patuit. Nam Pyrrhus assiduus desertorum et seditiosorum inquisitor placatorque (tali enim tempore lenienda magis, quam punienda vis erat) literis Constantinopolim missis, tyrannum in castra vocabat, opus esse celeri suo accessu, omnia seditionem et turpem fugam spectare, militem obsequium rumpere ausum, et imperia aspernari. Interim dum tyrannus iter parat, compertum a ducibus per transsfugas est (quos leuitas ingeniorum in omnibus bellis praebere solet) turrim fani Christianis pro specula esse. Quare promouente etiam odio crucis in fastigio erectae, nihil anti quius habuerunt, quam crebro aere, magnitudine capitali bombardis excusso, turrim illam deijcere. Quod dum diligentissime faciunt, ecce tyrannus quinto Cal. Sept. hora postmeridiana in castra venit: ibi cum in villam pernecessarij mei Iacobi Galteri, quae Magasandras dicitur, vel casu, vel nomine loci arridente descendisser, offendens omnia quaecunque dici aut singi queunt, ignauiae ac pauoris exempla in illo exercitu, nihil instituto disciplinaque militum, aut imperio eorum qui praeerant, agi: plus ex malis moribus solicitudinis, quam ex copia ducentorum millium militum auxilij, aut bonae spei accipiebat. Nihilominus aetate et indignatione tam erga suos, quam Rhodios efferuens, seruata tamen temperantia inter iram suam et culpam subiectorum, vocatos ad concionem inermes, atque etiam gladiis depositis, armato peditatu quindecim mullium Chiriboardericorum, quos secum adduxerat, circundedit, simul et suggestum adscendens, sedit tacitus paulisper animo secum cogitans, vtrum in autores tantum seditionis anima duerteret, an plurium supplicio vindicanda, tam foedi exempli defectio, magis quam seditio esset. Vicit sententia lenissima ad multitudinem satis esse castigationem,
tum silentio per praeconem factoita coepit: Serui (neque enim eos milites appellabat, ambitiosius id aestimans, quam aus ratio militaris, aut maiestas sua postularet) quod genus hominum? Turcae ne? militare, vincere adsueti? equidem corpora, ora, vestitum, habitum meorum facta, dicta, consilia leuium transfugarum et desertorum video. Heu quantum me fefellit opinio mea. Abiit illa vis, vigorque Turcensis: dilapsa sunt robora corporum et animorum, quibus Arabes, Persae, Syrij, AEgyptij, Mesij, Pannonij, Tribali, Epirotae, Macedones, Thraces superati sunt: immemores patriae, sacramenti, disciplinae militaris aduersus ducum iussiones, aduersus summi imperij mei maiestatem ausi estis pugnam detrectare, fugam moliri, inani cogitatione ac timore mortis et periculorum militaribus viris indigno. Rhodum, si quis domi in conuiuiis, in compotationibus, in circo, in foro nominaret, expugnaturos vos lingua iactabatis, vix temperabatis manibus: hîc experiri vim virtutemque volo. Sed credidistis forte conspectis signis Rhodios supplices ante portam se et sua in fidem potestatemque vestram tradituros. Desinant omnes hoc sperare et dicere, mihi qui compertissimum habeo credant. Ignobilis et infamis ista cauea (quam videtis) plena est feris efferacissimis: quarum rabiem nunquam sine maximo labore et cruore vestro domare poteritis. Domabimus tamen: nemo enim adeo ferus est, vt non mitescere possit. Quod donec perfecero, hîc aut mori, aut consenescere decretum, ac iuratum: secus si vnquam dixero fecerove, tum hoc caput cum classe, exercitu, et imperio, diris execrationibusque obnoxium deuotumque semper esto. Nec plura effatus, nili quod clemens magis, quam seuerus princeps videri et esse cupiens, omnibus primorum erratorum veniam condonabat. Citatis deinde nominatim omnibus apud tribunos impulsoribus, timore pudoreque in verba tyranni iurauerunt. Hunc finem exitumque seditio militum apud Rhodum coepta habuit. Omnia deinde melioribus auspiciis et intensiore ducum militumque cura acta sunt. Statuebantur locis diuersis duodecim aeneae machinae, obsidione Ambusoni, quintum numerum haud superantes, ore in caelum erecto, base arctiori versus terram, iacto bimestri, qui altera obsidione tantum nouem dierum fuit, dies noctesque continuato, globos saxeos eprapalmares in tecta templaque, semel fere in caput magni magistri proijcientes, sed plus omnino timoris, quam veri periculi attulerunt. Nam cum sonitu campani aeris diuersoab eo, qui vel oppugnationem vel vim tormentorum in muros quatiendos iudicaret, homines a speculatore sedente in fastigio fani periculi admonerentur. Duobus
millibus huiusmodi globorum tantum decem occisi sunt. Quod inter caetera quidam Apella renatus medendi artis professor hosti prodidit, cui versato inter milites trepidatione detecto tormentis expressa confessio est peracti facinoris. Iecerunt etiam globos cupreos, plenos intus bombardis digitalibus, et inter eas exurimenta erant, bitumen, sulphur, pix liquida, foris coopertus saepius in vrbem tortis funibus cui stili ferrei acutissimi inhaerebant. Hi longo igneoque tractu volantes, dum casu suo crepabant, omnia foedo fumo acque odore obfuscantes, quicquid adstabat cui inciderent stili illi, bombardulaeque foedae necabant. Sed cum huiusmodi tormenta nec diu plueret, et saepius non frangeretur, liberata est ciuitas ancipiti periculo. Efferatior vis erat quadraginta bombardarum, quae iactu saxorum rotunditatis palmorum nouem, aliquando vndecim, deformare magis, quam solo aequare murum poterant. Harum vna, cum in domum, quam forte fortuna haud infelicissime praeteribam, furibundo impetu irruisset, volatu suo meprostrauit, AEthiopi sequenti, lapis euulsus caput et collum minutim contriuit. Et quia in Aethiopum nomen incidimus, nolo gentem, quanquam seruilem, frustrati sua laude. Tota enim oppugnatione dominos strenue et fidelissime adiuit. Inter machinamenta haec, quae oppugnatione altera ducis Palaeologi haud plura, quam quindecim erant: duodecim vastae et immoderatae longitudinis, aeneae machinae globos aercos saxeosque multo maiores iusto capite in oppidum euomebant: quibus appositissime nomina a serpentibus basiliscis indiderunt: quod tam machinae, quam belluae contractu suo omnia foedantes parem noxam miseris mortalibus adferant: ante ora omnium istarum machinarum saepius vno die in stationes singulas centum et triginta missilia, excutientium: quod licet multis supra naturam videatur, tamen ita rem esse diligenti obseruatione compertum est. Barbari quo eas seque a bombardis et conspectu Rhodiensium intactiores seruarent, tabulas attignatione contigua inter se iunctas opposuerunt: quarum medium transuersus introrsum axis sustinebat. Has Turca superiori capite funibus ad tormentorum calcem reducto, cum in tantum altitudinis subduxisset, vt capita machinarum detecta apparerent, mox apposito ad forulum tormenti igne, murum quatiebat. Est etiam alia arte atque ingenio hostis vsus, ad tutelam suorum tormentorum, quae sine rotarum adminiculo super contiguas tabulas humi prostratas iacentia texerat, valuis non altis, neque se expandentibus, sed quae fune ductorio a milite vtrinque intra fossas abscondito clauderentur et aperirentur. Rhodius huiusmodi opera,
quibus confractis reliquum diei et tormentum hosti inutile reddebatur, praecipua cura ac diligentia tollebat: sed tantam animi praesentiam virtutemque hostes praestiterunt, vt noctu reficerent, quae interdiu bombardis dissipata erant: quae reficiendi pertinacia, et crebro suo missili igne, incendiisque cuniculoram Rhodij fero inopiam tormentarij pulueris senserunt: quem rotatu molarum per dies noctesque quinque mensium continuato, bis septem fortissimi equi ex splendido illo equitio magni magistri atterebant, inter irrequietos triginta et sex liberorum hominum labores. Neque enim tunc temporis seruili ministerio in retam periculosa vtendum videbatur: idque ne qua fraus contingeret, loco fideli custodia septo: cuius caput erat primum F. Desiderius Antagallus praefectus Manuacensis: postea Gulielmus Patisortus eques Gallus. Turris Nicolea, quam liberalitas ducum Burgundiae struxit, quod insculpta marmoribus insignia attestantur, super molem, dextro cornu ante portum admirabili anuquitaris arte et sumptu in mare proiectam: in qua stetisse ferunt Colossum illum Solis, inter septem orbis miracula, primum: qui cum terraemotu corruisset, iacens quoque miraculo fuit: neque Rhodij, quod Strabo dicit, prohibiti erigere rursus potuerunt. Mira et supra fidem captumque humani ingenij de hoc Colosso prodit liber Graecus, quem penes me habeo, seu verius libri quaedam vetusta pars incerto autore. Quae licet nihil minus semper quaesiuerim, quam vt plus iusto a rerum ordine declinarem, historia in quinque libros dilatata, eum multis aliis inter iter et fugam mihi visis auditisque explicare proposueram, vt opere varietatibus distincto, legentibus amoena diuerticula essent: et animus mihi per varios casus, per tot discrimina rerum in Latium acto, memoria repetitioneque praeteritorum periculorum constantior ac deuotior Deo liberatori redderetur. Sed id quoque alia ratione effici potest, quare non putaui operaeprecium bonas horas vlterius in re nec vtili nec necessaria collocare. Verum nunc ad rem turrimque diuo Nicolao consecratam, cui cum supplemento trecentorum militum, inter quos fuere triginta fortissimi et nobilissimi sacri equites, praesidebat frater Guiotus Ragusus Gallus, eques magnitudine animique industria singulari. Hanc Turcae per idem tempus diutino impetu tormentorum non modo inutili, sed etiam opprobrioso ipsis tentarunt. Quaecunque enim tormenta opponebantur, ea tormentarij arcis primis fere ictibus aut arte sua, aut diui Nicolai ope adiuti disrumpebant. Cumque per hunc modum omnis conatus diurnus irritus, ludibrioque hosti esset,
noctu ad lunae lumen nihilo meliori fortuna (bombardis interdiu sub terra defossis, ne a nobis frangerentur) turrim impetiit. Quae cum occasum versus pateret hiatu, commode equitem cataphractum capiente, factis supra quingentis bombardarum ictibus. Dimissa, nec aliter tentata a barbaris est. Verum circa moenia ciuitaris cum totius orbis oculi hoc bellum spectarent, opus mirum in modum feruebat. Ingens coeptum, pertinax conatus, par vtrinque labor, industria et spes haud dissimilis. Rhodiensi die noctuque irrequietissimo ad varios conatus hostium, neque ars neque vis defuit. Nam immani specu sub terram infra propugnaculum nouum effosso, fossatum rudere, saxo, terra, sarmentis, opera hostili impletum, sedulo repurgabat. Transuersis cuniculis hostium cuniculos duos et triginta excipiebat, et palam ac clam coeptis inimicorum audacter obuiam ibat: qui cum nonis Septembribus ab imo ad summum aperuissent, partem haud paruam peregregij propugnaculi Anglicani, incenso inflammatoque cuniculo, cuius violentissimo crepitu tota vrbs non aliter, quam motu naturali semel obsidionis tempore facto contremit. Quem cum sentiret magnus magister ante altaria armatus mediusque inter preces sacerdotum canentium in sacello pro introitu propugnaculi, Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuuandum me festina: Capio omen (inquit) hostis adest, festinat in adiutorium Deus. Danda nunc opera nobis est commilitones fidelissimi, fortissimique, vt hic ordo auspicato institutus, per tot aetates maioribus cultus, nec ab vllo hostium adhuc laesus, quantum in nobis erit, incolumis posteritati tradatur. Eoque vehementius, quod magis dedecus est, parta amittere, quam omnino non parauisse. Plura dicerem, nisi strenuis abunde dictum esse putarem, Et simul cum dicto, sequente satellitio armatorum, plenus spei bonae atque animi in hostes tendit: contra quos inferentes signa, licet vndique tela conijcerentur, custodes propugnaculi arma et corpora intrepide obijciebant, deturbabantque maninulos militum, per hiantem fossuram ingredi conantes. Hisque turbatis, ac pedem referentibus, caeteri qui pone erant, quos nec extructi aggeres, nec timor satis munierat (nam plerosque iacula tormentis: aut manu emissa vulnerabant) paulatim retrocedere coeperunt, quorum ignauia increpita, dux Mustaphus si ipsi cunctentur, solum adscensurum se minatur. Barbari ducem circum fundentes cum vlulatu, strepituque moris sui in pugna ineundi, certamen instaurant. AEquatis itaque viribus, praelium aliquandiu atrox fuit: summa vi, et duces hortabantur, et milites pugnabant. Potuissentque barbari, si aduersus partem ruina prostratam leuia
tormenta opposuissent, cum vix quisquam nostrorum sine caede, aut vulnere stare potuisset, eo impetu propugnaculum capere. Sed cum vndique tubae, clamor, adhortationes, aures circumsonarent, in capita toto turbida caelo tempestas, telorum, ferreusque ingrueret imber, et oppidani equitibus immixtis, saxa et picem sulphure taedaque admixtam in Turcas conijcerent, nec animos, nec vires Christianorum amplius ferentes nondum receptui signo dato, terga verterunt, turmatimque abibant: nihilque ordinum, aut imperij memores passim, qua cuique proximum fuit, fuga effunduntur. Bombardae per muros dispositae, in abeuntes et vagos cruentissimam stragem fecerunt, vti prius cum e castris magno agmine in praelium ruerent. Ceciderunt hac oppugnatione multi Christiani et inter strenue pugnantes, et occisos equites Gallos, Hispanosque, Philippus quidam Lommelinus Ligur negotiator, qui ab Alexandria venerat, Stamphalea ciuis Rhodius. Plurimi vulnerati sunt: F. Henricus Mansellus signifer: F. Petrus Mela Saonensis praefectus cuiusdam onerariae nauis, qui ambo vulnere obierunt. F. Michael Dargelmunt summus triremium, et propugnaculi praefectus, amisso sagitta oculo, post grauem infirmitatem superuixit. Enituit etiam in huius propugnaculi custodia, fortitudo cuiusdam equitis Itali, quem Baptistam Romanum vocant, et F. Francisci Telis Lusitani. Hostium, quos belli euentus aut laesit, aut necauit, certum numerum scribere non possum. Qui modestissime mihi loqui videntur, mille caesos ferunt. Templa lustrata, supplicationes indictae: Deo ob victoriam, honos habitus. Muliercula quaedam Hispanae gentis, singulari vitae sanctimonia, quae ab vrbe Hierosolyma redierat, nudis pedibus frequens circa aras et templa, stipem publicam, quam non tam saepe emendicabat, quam a sponte offerentibus accepit, rursus in pauperes erogans, sedulo hominibus religionem incutiebat: Deum poenas flagitiosorum isto bello expetere: caeterum vltione sceleratorum facta, vrbi et moenibus parsurum. Haec sibi per quietem, atque inter preces obnunciata esse, persancte affirmabat: et iam sanctum aliquid et prouidum habere putabatur: nec aut consilia eius adspernari, aut responsa negligere vulgus volebat: adeo deuinctas sibi habet mortalium mentes religio, sed miseros fefellit sua vates. Dum haec domi aguntur, F. Desiderius Podius praefectus arcis Feracleae, qui multarum rerum cognitionem in recessu habet, quam, vt est modestissimus, palam non ostentat, ex insula per nauiculam nunciabat, captos perfugasque ad se dicere, quod magnates quidam in Rhodo, secreta consilia cum hostibus communicabant, qui viam sibi subterraneam
sternebant, in septo equitum exituram ad fanum Ioannis Colossensis. Sic enim a Colossi illius, quem diximus, memoria (non quod quisquam Colossas Phrygiae ciuitatem cum Rhodo confundat) locum appellant Graeci, tam Turcarum, quam Latinorum imperio subiecti, qui linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum, moribus ritibusque efferatiores, quam vlli barbari. Magnis animorum motibus ciuitas agitata est nuncio perniciosi et occultissimi mali. neque enim scire poterant homines, qua via contrafoderent, quo loco, quo tempore, die an noctu, in ocio vel in tumultu eruptura foret vis illa terrigenarum. Iamque non pro muris et moenibus solum vigiliae erant, sed quisque domi suae, magnis praemiis primo euulgatori a magistro propositis, armatus, anxiusqueterrae partum expectabat. Indicia coniuratorum, cum nomina haud exprimerentur, magister silentio suppressit: verum prodidit exitus, quinto Idus Septembres, quintoque die post primam oppugnationem. Propugnaculum Britannorum, quorum hac obsidione non contemnenda manus bello periit, praelio multo acriori primo, iterum tentatum est, irruperant per ruinas septem animosi vexilliferi cum delecta iuuenum manu. Et cum pauci propugnatores pluribus pares esse non possent, ignominia accepta fuisset, nisi delecti equites duce magno magistro, cum signo sacrae militiae superueniffent. Ad cuius primum conspectum Turcae haud aliter, quam fulgetris, miraculove attoniti, cum superiores essent, ad suos se receperunt. Mustaphus impigre suo munere fungens inclinatam nulla notabili caussa aciem sedulo restituebat. Caeteri duces militem terga vertentem, iterum vi, gladiis et exhortationibus in praelium retruferunt. Itaque pudore et imperio superante metum, pugnam denuo capessunt. Rhodij imbre sagittarum laborabant. Sed ceperat omnium animos pectoraque obliuio vulnerum, mortis cogitatio aberat. Hoc vnum solum meminerant, hos esse hostes, quos superiori pugnacum strage et ignominia repulissent. Qua virtute dum praelium in tertiam horam protraheretur, barbaris vires animique defecerunt: inter duo millia, quae manus militaris et tormenta prostrarunt, missa sinistro cornu e propugnaculo Cosquinense (quod vocant) dextro Hispaniensi, ceciderunt tres satrapae, induti holosericeo pallio ad pedes demisso: tam inhabili ad pugnam indumento barbaros vestiri moris est. Ex nostris pro tanta multitudine hostium, sane pauci signifero F. Ioachimo de Cluys fagitta exoculato vexillum amissum fuisser, nisi propere F. E nericus Ruyaulx singulari magnitudine eques Auernus illud ab hostibus seruasset. Venerat hic cum commilitone suo F. Balthasare Augustino equite
Hispano, ex Creta insula in Rhodum obsessam. Magnum et audax facinus. Iterumque per mediam hostium classem in Pactolum iuit, copias auxiliares acceleraturus: sed inuidit diligentiae suae, et miserae vrbi fortuna. Mustaphus se cundo iam praelio infeliciter commisso, vilescere apud tyrannum coepit. Pyrrhus quo apud eum, omnesqueTurcas gratiam et dignitatem suam tueretur, aggerem e terra lapideque ante stationem Italicam intra moenia prostructum magna diligentia, continuatoque impetu decem et septem immanium bombardarum quatiebat. Nec segnius stationem equitum Galliae Narbonensis, quibus imperabat F. Raymundus Ricaeri praeses Bithyniae, cuniculis et tormentis demoliebatur. Habuerant ambo sibi a quopiam, qui specie emendae ancillulae, a Georgio Sanctorino, ciue Rhodio, secreta vrbis notauerat persuasum, oppidum hac parte capi posse: quos quoniam res obtulit silentio praeterire non fuit consilium, quin vtriusque mores, quantum ingenio possem, aperirem. Igitur his ingenium, crudelitas, perfidia aequalia fuere: magnitudo animi par. Item religionis nostrae contemptus, in mares libido ambobus profusissima: quam in Pyrrho minuit aetas, auget in praeside Cassio. Hic dando, audendo, ignoscendo (simulat enim clementiam, vt pleraque alia bona) gloriam adeptus est: ille autoritate, consilio, studio, publicae vtilitatis apud suos clarior. Sed hac parte, et reliquis oppidi locis, nobilissimus eques e Narbonensi Gallia F. Gabriel Chier praefectus Augustalis fraudibus et conatui hostium semper mature obuius fuit: pauperes vrbanos atque agrestes profusissima largitione pecuniarum suarum, ad cuniculorum effossionem, cui operi praesidebat impellens Quod vbi sentiebat Cassius, paululum impetus suos repressit. Pyrrhus praedurus et pertinax senex, equites Italos quotidianis fere, ac leuibus praeliis lacessebat. Saepe etiam iustructa sub signisacie, illos aggressus est. Siquidem decimo Galendas Septembres iustis copiis occultatis, intra vallum decem pedum altitudine, muros ciuitatis superans, structum seruili ministerio hominum ex Moesia Valachia allatorum, aggerem militarem illum erectum principatu optimi Emerici Ambofi magni magistri Rhodij, quem diximus muro Italico praeiacere, cum subita iuuenum manu inuasit, trucidatis aliquot, qui praesidio erant, et omnia magis quam praelium expectantibus. Sed cum repentino sonitu aeris campani, ingens vrbana multitudo, immisti etiam sacri milites accurrerent, maxima vi certari coeptum: hostes aequo loco pedem firmantes, haud facile depelli quiuerunt. Pyrrhus strenue laborantibus succurrere, integros pro sauciis accersere, omnia prouidere: contra equites
memores nominis Rhodiani, et pristinae virtutis suae pugnam aequabant. Quod ille videns signo dato, recentes suos extra vallum prodire iubet, scalis grumisque ac cumulis lapidum tormentis euulsorum, aggressi milites, prope fumma ceperant. Oppidani in subeuntes, saxa voluere, ignes longuriis ad ipsum factis immittere, detrudere eos spartis ferratisque sudibus. Bombardarij propugnaculi Cosquinensis et Carectani, quod custodiebat venerandus senex F. Fernandus gentilis, latus oppugnantium petendo, et nullo tormento fere frustra emisso, maximam hominum armatorumque stragem ediderunt. Extremum tunc agmen procedere non audebat, primores sensim retrocedere coeperunt, signa equinae caudae, quae principum naualium sunt, et impicta lintea, quae ducum terrestris exercitus fluctuare. Quod dux videns, postquam duas horas maiore animo, quam fructu pugnasset, canere receptui iussit: nostrum plurimi laesi. inter caesos occubuerunt equites Itali, hostium ingens numerus. Mouerat iratum ducem in nos iactura nobilissimi viri (si modo vlla sit inter barbaros et vnius tyranni mancipia nobilitas) qui pridie huius diei tormento traiectus, occubuerat, dum incautius inferiori, veste holosericea: superiore, redemiculo aureo indutus, longam virgam rubram manu gestans, ante ora propugnatorum obambularet: aiunt fuisse Protyrannum, penes quem summa rerum insulae Euboeae erat. Solymannus hoc amisso, haud minorem dolorem concepit, quam antea, quum bombarda accuratius e statione Anglica emissa, ei ingeniosissimum artificem, summumque rei tormentariae praefectum abstulisset. Sed nunc ad tertiam oppugnationem Anglicanam stylum diuertamus, quae vt felicius quam duae primae Mustapho procederet, operam et consilium cum Achimeto Hispanorum oppugnatore partitus est. Hic cum maximam muri partem, quem illi tuebantur, ignito, violentoque diffractu subter effossorum cuniculorum, in altum aera eiecisset, nube terreni pulueris obfuscatos statim maxima vi adortus est, neque segnius Mustaphus quinque vexilla inferens, Britannos aggrediebatur. Pugna duobus locis simul anceps et atrox fuit. Mustaphus vnumquenque nominans hortabatur, putaret se contra latrones, piratas, pro patria, pro libertate, pro aris atque focis, quae toties illi violarunt certare. Contra Rhodij manu magis, quam verbis strenui, intrepide resistebant. Christophorus Walderic armorum et nauigandi peritus, Germanus eques, vrbisque imperialis Hagenau summus praefectus ac commendator, qui Rhodiis in pace ius laboriosissime ac integerrime dicebat, quum praesidis Graeciae omnes contra se conatus, supra
terram bombardis, et subter cuniculis ludificatus esset, necessario praesidio ad stationem suam dimisso, huc se conferens, cominus gladio cum hoste depugnans, duo illi vexilla extorsit. Barbari omnes cum strage et ignominia reiecti. Achimetanus miles etsi animosior fuerit, iam in summa altissimi muri euaserat, nihilo tamen felicior. Leuibus enim tormentis iussu et consilio Martiningi per tecta domorum in frontem oppositis, et laeuo latere bombardis noui propugnaculi, cui praesidebat F. Ioannes Maupasus: item dextro ex opere militari, ad radices portae Athanasianae, quod F. Florentius Guiuereaux diu magno animo et periculo corporis defendit, missilibus impetitus, victoriam nobis reliquit, nec laetam, nec incruentam. Nam strenuissimus quisque aut occiderat in praelio, aut grauiter vulneratus decesserat. Preianus in gula tormento vulnus accepit, nec tamen lethale. Ioannes Buoch strenuus et magnanimus eques, aerarij triumuir, et Turcomastix (id dignitatis nomen in legione Britannica est) cum semper vim et oppug nationem Turcicam futuram negasset, morte sua vtranque expertus est. Occisus est enim inter Anglos, quibus vt Hispanis cum supplemento auxiliari opem ferebat, hunc finem habuit secundus aerarij triumuir. Tertium Deus ad grauiora meritaque supplicia seruauit. Achimetus strenuus alioquin ac prudens dux indignatus, quod voti compos non fuisset, propugnaculum Hispanum maiore postea vi tormentorum quatiebat, modico inde spacio locatorum. Nec minorem vim omnium, quae ad vrbes euertendas pertinent, experti sunt Auerni, quos in praelium ducebat F. Raymundus Rogerius, magnanimus et strenuus eques, patre Gallo, Rhodi natus, nono Calendas Octobres. Aduersus hunc commissum sibi locum strenue impigreque tuentem, magna vis barbarorum e castris processit, spem habens fragore cuniculi ducti ad basim murorum, et pleni materiae inflammatilis, ingentem mox impositoigne ruinam adfuturam: qua oppidum capi posse militi duces spoponderant. Stabant iniquo loco barbari, telisque nostrorum obruebantur, nec cuniculus, cuius tota vis in venas subterraneas contraque actos cuniculos euanuit, murum paratis ingredi aperiebat. Quapropter signo dato, clade aliqua accepta, nulla illata, statim redire in castra iussi sunt. Murus qui occultam introrsum vim cuniculi, et si palam non apparentem accepisse a ducibus aestimabatur, magno bombardarum numero et impetu, per reliquum diei, noctemque insequentem diruptus est. Tota nocte omnibus castris strepitus armorum, ingens hominum concursus exaudiri. Duces de summa rerum deliberabant, decreta in crastinum oppugnatio est. Tyrannus cupidus
simul vincendi et anxius contrario metu: quippe bellum hominibus sumere licere, victoriam in manu fortunae esse, quae ad eum diem ingentibus coeptis suis haud adfuisset. Considere tamen copiis suis, sperare fortunae erga se mutationem: nulli haereditarium vincere, victoriam vagari, a victore ad victum venire. Itaque cum spes metum vinceret, vbi paucis arbitris in tentorio suo obambulans, diu multa secum animo volutasset, duces ac tribunos militum ad se vocari iubet: eosque pro praetorio hunc in modum allocutus fuisse traditur: Vestra, magnanimi duces, fortitudo atque prudentia nulla indigent oratione. Verum vt pauca dicam, male sana mens hostium facit, qui dum vrbe tormentis lacera, cuniculis suffossa, dirutis templis, domibusque caede, labore, vulneribus fessi, quae mala toties oppugnatis accidere necesse est, primos spiritus, solitumque pugnandi ardorem non remittunt: videntur militi nostro merito inuicti atque inexpugnabiles. Quam opinionem immutatam esse, plurimum ad strenue feliciteque pugnandum refert. Facietis igitur illius vrbis potiundae spem hortando, animum dando, promittendoque omnia. Ad haec aperietis consilij mei rationem, ne credant se ad vrbem vnam oppugnandam, adductos, oppugnabunt vere moenia vnius vrbis, sed in vna vrbe vniuersam Christianam capimus ditionem. Hîc cognati, affines, necessarij sunt omnium nobilium, regum, principum, dominatorum catholicae gentis. Hîc pecunia omnis hostium: cuius concessa direptio, maximo vobis vsui, ad conciliandos animos militum erit. Hîc tormenta, arma, omnis apparatus belli est: qui simul nos instruet, et reliquos Christianos misetabiliter olim trucidabit. Potiemur praeterea tum pulcerrima opulentaque vrbe, tum opportunissima, portu egregio: vnde terra marique quae belli vsus poscunt, suppeditentur: quae cum magna ipsi habebimus, tum demserimus hostibus multo maiora. Haec illis arx, horreum, aerarium, armamentarium: haec omnium quae Turcas maritimo bello infestant, receptaculum. Hinc tutus in Brutios, Salentinos, Apulos, Siculos excursus. Sed cum considerovos, magnanimi duces, qui virtute prudentiaque vestra, opibus atque imperio meo, ante duos omnino menses Belgradum adiecistis, vrbem inuictam, inexpugnabilemque, vel proaui Mahometis viribus, magna mihi spes, quod non diu latebris, claustrisque ciuitatis tuti manebunt crudeles, et contumaces isti Cruciferi. Duces finita concione, mandata militibus explicabant. His vrbis nobilissimae et opulentissimae direptio voce praeconis per omnia castra concessa est. Tyrannus cum aegrum curis animum (vti solet) somnus inuaderet, strato se repefuit. Magnus autem magister (cui
insolitus hostium nocturnus tumultus magnum quidpiam portendebat) armatus, intentusque singula vrbis loca circumire, quenque amica voce aut nomine proprio compellans hortari: meminerit sepro patria, pro libertate, pro vita excubare: omnibus necesse viris fortibus esse, si motus intempestae noctis in diurnam pugnam euadat. Respondere omnes bono animo sit, neminem illi se viuis magistraum aut vitam erupturum. Cumque ab hostium seruo quopiam Christiano ad vigiles clamaretur, vltimam pugnam parari, vrbem prima luce diuersis simul locis inuadendam, Liladamus nihil temere, trepideve agens, conuocatos equites suos sic alloquutus est:
Laetor, sacri commilitones, incidisse tempus, vt vno praelio ingentem gloriam parare, et arcem vestram tutando, orbis Christiani defensores, et nominis vindices a genere humano vocari possitis. Gens, in quam crastina luce pugnaturi sumus, sola multitudine freta nos impetit. Caeterum, si non numero, sed dextra, pectoreque virtutem metimur, haud dubium pauci strenui multitudinem superabunt. Nec genus belli, nec hostem ignoratis. Cum his est vobis equites pugnandum, quos semper mari iam quinquies, terra iusto praelio (omitto tumultuaria) tota acie moenibus admota vicistis. Erit igitur crastino cetramine is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet. Neque illi, quia audent, pugnaturi sunt, sed quia tyrannus, et violenta imperia ducum sic cogunt. Igitur memores, quibus parentibus, et quam Christiani orbis de vobis opinionem orti, quae terra vos genuerit, quae exceperit. In illos, sequentes vnum furiosum iuuenem, cum indignatione quadam atque ira veluti si seruos videatis vestros, arma repente contra vos ferentes pugnabitis. Ad faciendum non solum indignitas, sed etiam necessitas (quae sola vel timidos fortes facit) cogit. Siquidem hîc in insula estis, vnde nullus fugiendi locus: tum in vrbe, cuius laceri et defracti muri, non tam vos, quam arma veltra defendunt. Ideo crastina luce hîc vincendum, aut moriendum vobis est. Vna dies vel laetam victoriam vel laudandam omnibus seculis, mortem praestabit. Phira dicere parantem, nuncius aduentantium hostium impediuit. Equites popularesque, quos nouissimae pugnae fides, et sperata victoria fortes faciebat, in muros concurrerunt. Subito signa hostium canere, et vibs ad stationem Italicam. Narbonensium, Gallorum, portam Arhanasianam (quam aliter propugnaculum Anglorum vocamus) murum Hispanorum, et Auernorum quinque simul loca inuadi coepit. Mustaphus pauca pro tempore suos cohortatus, patentem
ruina locum inuadere iubet. Turcae propugnatorum globo illati summa vi pugnabant: oppidani vbi maius periculum, eo acerrime niti, ac hostem propulsare. Neque alius in alio magis, quam in se ipso spem habere. Vndique ingens clamor et strepitus armorum. Funditur ater vbique cruor. Dant funera ferro certantes: hi cominus gladio, illi tormentis: quae mira dexteritate torquebat frater Toros, eques Hispanus, vita et moribus integerrimus: alij balistis et arcubus vtebantur. Vicarius Agonothetae ac summi principis desertorum catholicae fidei inter confertissimos Christianos egregia animi magnitudine pugnans, postquam multam intulisset caedem, tormento traiectus occubuit. Debuerat merito mors fortissimi ducis, suis pauorem incutere. Sed nihil tam incertum, quam belli euentus: occisio vnius barbari, reliquos in furorem atque amentiam vertit. Mortem enim clarissimi viri vltum iri cupientes, cominus gladio, et procul nube telorum iniecta, nostros paulatim loco summouebant. Mustaphus suorum alacritatem cernens, flammae (vt dicitur) addebat oleum. Mahometem nomenque Turcicum obtestans, spolia, manubias, praedam memorabat: ferro viam per medias acies faciendam: quo sibi minus pepercissent, eo minus periculi. Adfuere commodum fessis submissa subsidia, pugnam priorum caedehactenus inclinatam recentes aequabant. Et cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gerebant: anhelos sudore, pugna, cibo et potu adportato reficiebant: nec minoribus animis milites Pyrrhi equites Italicos oppugnabant. Anceps vtroque loco praelium, totius negotij facies varia, incerta, foeda atque miserabilis: hostes pro praeda, pro imperio: Rhodiani pro vita, pro libertate certabant. Nec erat vllus ordo, aut vlla tam inutilis ad bellum aetas, quae eo die Hierosolymitanos milites non iuuaret. Pugnarunt prophani et sacri, neque crucigeri sacerdotes tantum, quorum virtus tota obsidione haud sane minor, quam equitum fuit, sed etiam cucullati: et inter eos Franciscanus quidam, cui Ioanni Antonio nomen: feminae, pueri, et cum his immisti senes, supra animi corporisque vires, defensoribus tela ministrabant. Lapides stratis effossos manu fundis eijciebant. Ignes, sulphur, oleum incendiarium, picem liquefactam deuoluebant in subeuntes. Nec vlla perniciosior pestis ibi vehementius timebatur. Quippe vbi feruens semel materia artus aliquos apprehenderat, nec vlla vi quidem excuti poterat, et quicquid attigerat, perurebat: iaciendo arma, lacerando indumenta, vnus alium impediebat: turbari ordines, fluctuare signa, nec recentes audere sauciis succurrere, cum vndique in pectora tela e
muris missa volarent, in capita imber ignium et lapidum plueret. Ad haec clangor tubarum parua dictu, sed magni eadem in regerenda momenti res, non tantum barbarorum aures, sed etiam animos mire perturbabat.
In isto ardore magno magistro hortanti suos pro porta sancti Athanasij, (huc enim eum, quum prius ad stationem Italicam resedisset, praetorij sui cura strenuo, ac nobilissimo equiti fratri Antonio Monterolo commissa, belli necessitas, periculorumque magnitudo aduocauerat) nunciatur propugnaculum Hispanum ab hoste captum. Atroci nuncio (vt par erat) motus, non tamen defecit animo. Sed belli curam Emerico Gombaulio praefecturae Peloponnensis titulo insigni relinquens, cum delecta manu iuuenum eo tendit. Ceperant illud hostes admirabili casu: nam custodum maxima pars excesserat auxilio laborantibus, tredecimo inde passu manipulis equitum Hispanorum, quibus cum acriter conserebant manus. Achimetani milites pauci, qui relicti erant, tormentum quoddam armis manu positis intentissime aptabant, in dextrum cornu integrorum, qui fessis aduersus Hispanos succedebant. Et vt sunt in omnibus bellis ignaui multi, quidam ex his hostes, cum scandere in murum animus non esset, inter disiecta saxa, ruinasque ad pedem propugnaculi aliquantisper pauentes remansere. Tandem cum supra se solitudinem esse intelligerent, metu in confidentiam et fortunam verso, per cliuum reptantes occupata deserta parte, paucos inermes, et tormento aptando iutentos a tergo occiderunt, et extollentes patrium trucemque clamorem: deiecerunt vexilla. Turcae qui intra munitiones suas parati intentique stabant, concitato per mediam fossam cursu, suis agglomerare sese non cessabant, donec condensatae vndique pilae aeneae tormentis euolantes, impedimento barbaris essent. Duas horas super muros ancipiti Marte propugnaculo dimicatum est. Barbari loco superiores, inuenta ibi saxa in subeuntes Christianos iacebant, summouebantque arcubus et tormentis multitudinem. Magister hortatur, imperat, quae in rem sunt, quod plurimum ad accendendos animos militum intererat, testis, spectatorque virtutis atque ignauiae cuiusque adest. Itaque in vulnera ac tela ruunt: nec illos muri, nec superstantes armati arcere queunt, quin subeant Hugo Caponus, Hispanus eques, vnus e quatuor tribunis militum, et Menotius, eques Gallus, cum aliquot auxiliaribus Cretensibus in portam negligentia barbarorum obice ferreo non clausam irruperunt. Cretenses infra teli iactum, barbaros brachio apprehensos strictis pugionibus transfodiunt, multi in subter patentia moenia deiecti,
illiso cerebro expirarunt. Accendit recens ignominia iram in fortissimo viro magistro militum, qui fidem Christi deseruerunt, et horratus vulgum vt sequeretur, primus cum duodecim fortissimis viris pari robore corporum et animorum, in suprema muri Hispani euasit, quadraginta signa sua lunata defendens, nostra cruciata deturbans. Imperacorem suum milites (quanquam fessi labore, fame, siti, et pugna matutina, quae in mediam diei lucem processerat) nauiter sequebantur. Liladamus cum saepe alias memorabilis, tum hac praecipue pugna fuit. Nam parte praetorianorum demissa intra recupetatum propugnaculum, cum reliqua cohorte ad atrox, dubiique euentus praelium accurrit. Hispani, caeterique sacri milites, et immisti his profani, qui vulneribus, caede ac lassitudine confecti erant, conspectu magistri, velut tunc primum pugnae signum accepissent, redintegrato animo et clamore, certamen restituunt, gladiis, saxis, contisque ignes praeferentibus, ac densatis missilibus, stragem et caedem continuabant. Bombardae locatae pertransuersa opera, in summitate murorum, hostium latus foede discerpebant. neque segnius Auerni et Galli NarbonensesTutcas trucidabant. Per hunc modum cum pugna aequata esset, recens praesidium ex arce Nicolea duce F. Alioro Hispano equite animi magnitudine, et caeteris pacis, bellique artibus, cuiuis veterum conferendo, eductum, rem ad seinclinabat. cuius vbi per internuncios certior factus esset Solymannus, oppugnationem cernens ab alta specula procul, e malis antennisque nauium structa, receptui canere iussit, et Rhodiis et barbaris grato, Iacho Basso autem gratissimo: nam dum alij pugnabant maxime, ipse fugiebat maxime. Quam ignauiam prope stipite luisset, per obscoenas inferioresque corporis partes acto. Huiusmodi enim supplicij foeditate, barbari sontes plectunt. Verum nulli iratior, infestiorque tyrannus fuit, quam Mustapho belli istius machinatori: quod vaniloquus, vt plerique Palatini esse solent, spem suam inflasset: quod falsis adulationibus extollendo (verbis multiplicatis) eius vires, Rhodianas nimium mendaciis deprimendo, occursum ad littora populum, vbi regiam classem aspexisset, facturumque deditionem et imperata spoponderat. Quae vanitas promissorum non sine maximo damno et dedecore nominis Othomanici iam parêre: quare mors ei indicta, coramque transfigi a spiculatore telo imperans: Volo, aiebat, oculos pascere. Iamque supplicij apparatum lictor promebat, adeo torpentibus metu qui aderant, vt non modo ferocior vox aduersus atrocitatem poenae, sed nec gemitus quidem audiretur. Pyrrhus vnus, parantem se sagittarium summouere
ausus, prodiens ante tyrannum, clementiam eius appellat, et vitam Mustapho rogabat. Accensus ille audaci facto et indignatione, eundem pari supplicio damnat, quod se procul a regia, ab ocio et quiete in insulam ad maxima belli, tempestatisque pericula euocasset. Vniuersa Apocletorum concio factum deprecari, humum hostilem satis madere, non esse rigandam vlteriori sanguine duorum clarissimorum ducum. Itaque cum ira iam deferbuisset, et admoneri se pateretur, Pyrrho prudentia et sua aetas Mustapho coniunx, sororque aui sui materni vitam impetrarunt. Illuxit itaque dies hic tanta hostium strage, Rhodianis tam celeber, quantum vnquam alius quispiam ab vrbecondita. Inter coaceruatos corporum cumulos, reperti duodecim satrapae, et is quem dixi vicarium magister scholae militaris cumulatae corporibus fossae, strages omnia tenebat, corpora quaedam adhuc spitantia, multi trunci artus, diuisa quaedam a corporibus capita, pectora, latera, terga multorum sauciata vulneribus: quidam ictibus saxorum integri, vel in mortem sopiti iacebant, vel aegram trahebant animam, tellus cruore atra, vndique tristissima facies et plurima mortis imago, et victotia ipsis miseranda victoribus erat, si de alio contigisset hoste. Turcae qui suos humare parant, cernentes patentia occisorum viscera, foeditatem immanium vulnerum, horrorem concipiebant ingentem, nec defiteri aduersus quosque viros, quae tela dimicarent. Vigiles Rhodij pro muris excubantes, palam eis maledicere. Pyrrho Mustaphoque vecordiam obiectare, tyranno masculam libidinem, Rhodios caudae salaci nouaculas acuere, ignem infamibus parare corporibus: quorum interemptorum, vulneratorumque numerum certum nescio, nec si sciam, referreausim. Is quem in diurnos commentarios suos, temere tamen conscriptos retulit nobilissimus eques et antiquarius F. Macedonius, haud dubie multo inferior vero est, duo tantum millia occisa prodit. Sed F. Georgius Faucellus eques Lugdunensis, qui hac oppugnatione egregium sane de se specimen exhibuit, hunc numerum ad caesos solum provallo Italico restringit. Robertus Perusinus moribus et aetate grauis, atque omnium quae hostibus aut prospera, aut aduersa fuere diligentissimus inuestigator, in oratione, quam ad Hadrianum pontificem habere proposuit, caesa narrat decem millia. F. Iacobus Borbonius eques clarus literis natalibus, ac, virtute, caesorum sauciatorumque numerum ad quindecim millia extendit. Ego ad hunc modum argumento neque, temerario, neque improbabili, numerum ad viginti millia augete non verebor. Quantam enim hominum, tum suapte natura, sanguinis et bonorum nostrorum auida,
tum imperiis et exhortationibus ducum in caedem nostram impulsorum stragem fecisse sex horarum spacio, et quinque simul locis putabimus, tormenta, arcus, tela, saxa, hastas, lupos ferreos, curuos harpagones, denique omnia quae ars aut prauitas humana hactenus ab aeuo condito in suam perniciem excogitauit? Plura vexilla hostes amisere. Itaque equites ceperunt duo regia ingentis splendoris aestimationisque. A nostris praeter plurimos sacros equites centum fere et quinquaginta profanae militiae desiderati sunt, sauclatorum maior numerus. Decretum erat singulos equites aut laesos aut interfectos nominatim recensere: sed cum huiusmodi diligentia haud necessaria in historia sit, simul ne nimio studio recitandorum nominum fides mea lectioni suspecta fieret, cunctos ob patriam pugnando vulnera passos aequali silentio transire animus fuit, sua cuique gloria contigit: alij aliud decus tulerunt, nulla e Rhodiana militia natio expers suae pietatis, religionis meritorum est. Classis centum triremium armis virisque instructa tota oppugnatione fauces portus obsidebat, occasionem expectans, si quomodo posset subito inuadendi. Sed praefectus cum videret ab equite Franco qui F. Petro de Cluijs militabat, et sacro milite vlterioris Hispaniae Lusitaniaeque omnes aditus a mari praeclusos, haud ausus est concurrere, homo nequaquam militaris sanguinis, cui celebre, mutato ad Achimeti preces capitali supplicio, quod tyrannussumere iussit. Plenus adhuc ira, et vehementi admiratione ob importatum ab Andugo in summo loci, temporisque discrimine auxilium, palam tota concione, et in puppi praetoriae nauis centies virgis, fustibusque caeso, maris imperium postea ademptum est ob animi ignauiam, et quod saepe nimium falli se pateretur a nautis nostris: qui in dies crescente inter oppidanos hominum et rerum bellicarum inopia, supplementum et commeatum, importabant ex arcibus Lindo, Mauolito, Foraclo, Petrea, quam ex ruinis Halicarnassi, Pyramidibusque Mausoli sepulcri inter septem orbis miracula nominatissimi, struere coepit Heinricus Schlegelholt eques Germanus, dum Tamberlanus inuaderet Asiam, conijceretque in vincula Bayazetum Turcarum regem, qui prius Pannonios et Ioannem Burgundiae ducem, insigni apud Nicopolim praelio profligauerat: praeterea ex insulis Coo, Lero, Calymnia, Nisero. Telum aunt et Chalcea barbari haud longo ab aduentus sui die, inopia aquarum ceperunt omnia crudelitatis exempla in victos exercentes. Sed cum res sic obtulit, non putaui silentio praetereundum facinus, nescio vtrum atrocitate, an animi magnitudine nobilius quod ausa est supra vires, supra sexum suum mulier vna Graecanici sanguinis, quae
cum arcis praefecto consuetudinem habebat: quem vt agnouit fortiter dimicando occisum amplexa duos venusto corpore et amabili indole pueros, quos defuncto genuerat, postquam maternae pietatis oscula extrema libasset, et notancrucis Christi lacrymantium periturorumque frontibus impressisset, ferro atrox femina iugulauit, et trementes adhuc, exeunte simul sanguine et spiritu, artus cum caeteris, quae cara habebat, in ardentissimum rogum coniecit, ne hostis (dicebat) vilissimus viuis aut mortuis, gemina nobilitate corporibus potiretur: et cum dicto induens cari amatoris paludamentum madidum multo adhuc sanguine, accepta framea in hostes tendit, ibi egregia bellatrix et omnium seculorum memoria dignissima virago, inter confertas hostium phalanges, more virorum fortiter bellando occubuit. Tyranno (vt a diuerticulo quodam modo in viam reuertar) postquam tot locis, omnibus copiis, tanto tempore vrbem summa vi frustra oppugnasset: nulla amplius libido inuadendi aliena regna erat, ingentesilli spiritus conciderant: nihil praeter recessum et fugam meditari. Linqui adhaec saepe animo, atque collabi diu, sine voce simillimus mortuo iacere, memoria tot praeliorum infeliciter commissorum, strage tantorum ducum, tot fortium militum, quorum sanguine haudtemnenda Italiae pars parari poterat, aeger, torpens ac silens, diu omni humano accessu atque colloquio, etiam complexibus, et Venere Abrami abstinere, quem perdite deperit, quamuis agrestem opilionem et patre pecorario Ragusino natum. Non equidem hoc dubites amborum foedere certo consentire dies, et ab vno sidere duci: huius consilio Asiam ille regit, maximam Europae partem moderatur, ab hoc bardo inepto, agrestri monstro, emasculato, nobilissimae Italiae tot praeclaris ingeniis, tot praeterea strenuis atque magnis ducibus, foeda mors et ignominiosa seruitus parantur. Sed tyranni mentem nihil aeque sollicitabat, quam Lunae ante initam pugnam deficiens lumen: quae colore sanguinis suffuso, dira, foedaque apparuit. Diis inuitis ad Rhodum fatalem Turcicae gentis pestem se venisse dicebat, Abraimus et quaestor, cui publicae pecuniae in diuersos vsus erogandae cura fuit, animo metum excutiebant, naturae vicem esse lunamque deficere. Cum aut terram subiret, aut sole premeretur, tempus quod omnia domat, expugnaturum, quos ferunt, flamma vincere non potest. Interea amoeni recessus caussa etiam terrendi magis obsessos munimenta in verticem montis Phileremi erigenda tyrannus annuit. Coepta strui arx est ingenti opere atque sumptu. Mustaphus dum indies tyranno suspectior esset, sine autoritate sine gratia (praeterea exulceratam mentem habens
ignominia nuper parati supplicij, nihil enim magnorum virorum animis tenacius inhaeret, quam iniuria) literis ad sagittam ligatis, hostium consilia oppidanos docebat, et fugam in vrbem moliebatur. Sed inuidit fortuna incoepto nobis salutati, nam cum in castris nunciata esset mors rectoris Syriae, quem barbari Caierbechum appellant, Mustaphus ad leniendam minati supplicij iniuriam, cum amplissimo imperio, vt Syros in fide atque officio contineret, ad Babylonem Memphiticam missus est. Verum quando historiam scribentem non deceat, parum comperta pro veris narrare, lectorem hîc admoneo, quae de Mustapho hoc loco dixi, accepisse me ab hominibus magis opinionem suam, quam reicertam cognitionem sequutis. Quicunque tamen proditor et fugitiuus iste fuerit, magnum eum virum secretorum consiliorum participem fuisse, liquido constat. Tria millia Syrorum postea, et quingenti Mammaluchi, qui rectoris mortem attulerant, per triduum leui certamine, sed quo nullum nobis, nec molestius, nec nocentius, saxa ignesque iaciendo, cum custodibus propugnaculi Athanasiani bellum gesserunt. Verum leui certamine, nec iusto praelio, neque bombardis, cuniculis, tormentisve clara Rhodos capi potuit. Iam quietis aliqua facies apparere, efferacior vis tormentorum continere paulisper ictus et boatus suos. In summa, obsidio magis, quam oppugnatio aliquot dies fuit. Hostis tamen dies et noctes in fossis excubans, dolum tentabat defensorib. moenium, praemia modo, modo formidinem ostentans. Latinos tantum ad supplicium se cupere: Graecos vero imperatorem Graeciae inuiolatos seruaturum dicebat. Sequuta est inde foeda imbribus hyems, tonitrua, fulgura, minae caelestes, non solum corpora fessa labore, metu ac vulneribus, sed etiam animos barbarorum frangebant. Praeterea asperum mate naues in statione, qua haud facile alia infestior classi esse potest, ita afflictabat, vt praefectus vbi nulla facultas administrandi, aut adiuuandi daretur, cum vexara et lacera classe, dimissis funibus et anchoris continentem petere sit coactus: quam ob rem, magnam, quod necesse erataccidere, totius exercitus sui perturbationem tyrannus sensit. Vnus posteaquam Achimetus ei promiserat, quod ima murorum dolabrisvectibusque ferreis euerteret, tanti mali patiens, vocatosque ante praetorium suum milites: quorum lubricae ac rigentes manus vix arma tenere poterant, in hunc modum alloquutus est: Quanta pro dignitate atque decore imperij mei feratis magnanimi milites, haud ignoro. Continuus caeli fragor, immensa imbrium vis, sonorum caelum, algor, fames, sitis, caeteraque longae istius obsidionis mala, vtarma vos deponere, quietemque
necessariam sumere sinam, multum me hortantur. Sed videamus primum, anne turpe sit viris fortibus victoriam, quae in manu est, hosti, taedio imbrium et tempestatis relinquere, vallum, fossam, aggeres, non in vrbem modo, sed in caelum etiam spectautes, munitiones, turres, et talium oppugnandarum vrbium apparatum deserere. Certe aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate imperij Turcici oportet. Quod si aestate factum non est, hyeme vt faciamus, cogit me cum publicum imperij decus, tum vestrum quenque priuata sua vtilitas. Si enim hinc reducimus exercitum, quis est qui dubitet hostes, non cupiditate solum vlciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint, agros vestros, domos, fortunas vestras inuasuros? vos coniuges, liberos, necessariosque in multo foediorem, quam nunc est, seruitutem redacturos. Vrgete igitur obsessos, nec ante abscedatis, suadeo, quam spei vestrae finem ceperitis. Si hercle nulla necessitas subesset, tamen ipsa dignitas, famaque corporum et animorum vestrorum perseuerantiam imponere debet. Nam ora, oculi omnium gentium, omnium Christianorum in istud bellum, in vos connersa sunt. Quos hyemem vnam durare in castris non posse intellexerint, merito aestiuas aues appellabunt: qui statim nubilo caelo, tecta ac recessum circunspicitis. Graecos ob vnam pellicem Troiam decem annos oppugnasse dicent: sed Turcas caedibus, rapinis, excursionibus terra et mari factis, seruitute praeterea ducentorum et quatuordecim annorum vexatos, oppressosque vnam hybernam obsidionem perferre non posse. terrorem nominis vestri hactenus vanum fuisse: famam illam (vt pleraque alia quae non visa magis timentur) auxisse apud homines ignaros in regionibus exteris: iam tuto sustinere quemque vos posse, qui impetu potius bella geritis, quam perseuerantia, quae in omni genere militiae, maxime aunt in obsidendis vrbibus necessaria est. quarum plerasque munitionibus, ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, sicut Rhodum expugnabit: in quam occultum telum paratum est carissimi commilitones. Verum cunctis praesentibus res setractare non patitur. tam nescire enim quaedam multitudinem, quam scire oportet. Plerique id callide magis, quam vere dictum existimabant; et quanquam ingentia praemia et placida ducis oratio moestos et fatigatos militum animos parum reficerent, vicit tamen in gente obsequentissima imperatoris amor, et magni secreti auida expectatio. Achimetus teli illius autor, sponsorque victoriae, ad murorum fundamenta septa haud alto promuro, post quem custodes nostri excubabant, crebro (licet haud satis tuto loco) militem
suum submittebat, qui cum (nescio quo infelici fato nostro) promurum illum occupasset, factus voti compos auxiliares inuocabat: hi intra locum se munierunt, donec dux murum musculis testudidine pluteis in eum casum paratis subiret. Quod quidem facillimum illi factu fuit, per fossas iam complanatas, multa terra iniecta, cuius eminens supra modum altitudo vsum tormentorum e cauis propugnaculi Auerni latus hostium tentantium impediebat, neque Rhodij e fastigio murorum immanibus bombardis illis dirutorum, cum nusquam in illis esset consistendi locus propter Chiriobardericos, intra aggeres suostormentis paratis latitantes, quicquam deuoluere in subeuntes poterant. Itaque homines defunctos, vt videbatur, omnibus periculis, et in vmbra quodam modo quietae pacis existentes, recens atque inopinatum malum mire perturbabat. Conspectus primum pauorem, silentiumque torpens iniecit, admiratio deinde ac commiseratio, suique aperta querimonia subiit. Preianus ad omnia impiget et audax, perforantes igne, oleo, pice ardenti, reliquaque materia incendiaria summouebat. Sed cum fugientibus ignem, fustuarium, morsque parata essent, et pro sauciis semper reponerentur integri, fatale opus septimo die Octobris incoeptum, magno conatu miserrimorum seruorum procedebat. Serui enim sunt Turcae omnes, etiam consilio, autoritate, armis praestantissimi, solus vnus tyrannus in tam immenso imperio cuncta sibi possidet, caeteros omnes quenque pro dignitate et merito stipendiis alens: hi quo pleno discriminis opere ocyus se liberarent, excauatum circa fundamenta murum stipitibus fulciebant, quos adiectis malleolis, ignibusque torrendo muri ruinam parabant. Verum cum res ex sententia non procederet, eundem cathenis ferreis, funibusque anchorariis mirabili machinamento distrahere in terram conabantur. Sed tormenta per Auernum propugnaculum disposita, exiguo tempore insani, et multorum dierum operis molem deiecerunt. Dux Achimetus postquam omnem conatum suum ludibrio essevidit, atque obuiam sibi veniri ab oppidanis intellexerat, anxius trahere cum animo suo, omitteretne incoeptum, quoniam frustra videbatur, an fortunam operiretur, quae sola promissiones suas tyranno factas implere, et morte eum liberare poterat. Interea vt iussum fuit a Gabriele Martiningo Drachones fieri intra murum crassissimum vt educta inde arma iuuentus operarios trucidaret, et minutorum tormentorum vtroque latere positorum conglobatis ictibus muri faciem, ad quam hosti aditus erat, tueretur. Sed Martiningi mandatum specie satis tutum, euentu nobis et sibi infelix fuit. Nam oculo ictu Chiriboardae inter
opus ordinandum priuatus est, vt pleriquealij strenui equites, inter quos haud immerito retulerim F. Ioannem Omendem equitem Arragonensem, cui cura vestitus militaris distribuendi incumbit. Disposuerunt barbari multitudinem horum tormentorum per rimas partis muri, quae inter eos et nos media adhuc restabat. Quem, cum ignari essent, quantum hae Chiriboardae nobis nocerent, suspenso opere terebrandi, denuo hombardis maiorimole acriter feriebant: quarum vis iam solito erat efficacior erga murum tot modis debilitatum. Qui vbi indies magis magisque tormentorum continua violentia labaret, oppidani ad omniatuenda obeundaque multimoda arte destineri coepti sunt, non nocte, non die cessauerunt ab opere, vt nouum murum, ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Hostibus et defensoribus parlabor, similis animus: quem illinc spes, hinc desperatio fecerat. Cretenses quorum operam atque industriam scriptores in bello nauali commendant, etiam huic terrestri vtiles fuere, et locum difficillimae custodiae, cum supplemento sacrorum equitum adeo egregic, fideliterque obseruarunt, vt non sint veriti Castrophilacam ciuem Rhodium, opibus, et cognatorum atque affinium celebri multitudine potentem, cuiusque in extruendis operibus disponendis munitionibus, summa toto bello fuerat diligentia, quique ipsos saepissime pauit cibo ac potulargissime administrato, in vincula publicitus conijcere, quod tempore et loco suspecto contramagistri edictum per singulas stationes voce praeconis diuulgatum, sagittam in hostes eiecisset. Quem vbi variis et multis quaestionibus affecissem, nihil potui expectorare, adiutus etiam opera prudentissimi et nobilissimi Hispani equitis F. Ludouici Luel: cui cum quatuor tribunis militum iuris dicendi ac distribuendae annonae cura erat, quam quod inter amicas et fortuitas cum plerisque ciuibus confabulationes hostis iram, si auxilia transmarina non venirent, aliqua tributi specie vel manumissione seruorum leniendam dixisset. Hanc grandi cum difficultate expressam a reo confessionem, vbi nocte ad magnum magistrum retulissem, strato (cui indumento militari septus incumbebat) se attollens ac gemens ad vigilias perrexit, iussitque nullo alio addito verbo vtreusseruaretur. Per hoc temporis tyrannus foris comitia celebrare, cum ducibus de summarerum frequenter consilia inire. Omnium vnanimis sententia erat, vrbem eo die capi posse. Caeterum vt in multitudine semper aliis aliud placet, quidam sentiebant (sic enim mihi obsidi hostes ipsi retulerunt) Rhodiorum animos prius colloquio tentandos, si forsan pacati quippiam responderent. Ad hunc modum victoriam
minori sanguine imperatori futuram, et orbis totius imperium anhelanti vtilem esse clementiae famam, quam summis ducibus ad opes propagandas miro vsui esse Cassius et Achimetus affirmabant. His magna animorum contentione desertorum fidei magister contristabat, qui saeuitia ingenti et cupiditate praedae ad excidium ciuitatis trahebatur. Tyrannus placitorum Mahometis studiosissimus, ingenio infido et supra naturam hominum, ac ferae cuiusque trucissimae crudeli, quam tamen crudelitatem altitudine ingenij vbi expedit, mire dissimulat, in sententiam seueriorem magna totius corporis et animi alacritate accessit, et per omnia castra vrbis direptionem militibus concedens, eos in hanc sententiam alloquutus est. Tandem magnanimi viri fortuna virtutem atque constantiam vestram egregie experta, digna laboribus modo praemia affert. Victoria et opes hostium, quae tam diu cupiuistis, in manibus vestris sunt: nunc tempus Graecolatinos istos, qui plures pene perierunt, quam supersint, non homines, sed effigies et vmbras hominum, fame, vulnere, squalore, laboribus debiles, impotentesque trucidandi, qui scio vobis resistent: non quia audent, sed quia necessitas perituros cogit. Sumite perfidiae, crudelitatis et sceleris poenas nunc a Cruciferis, et documentum modo graue posteritati exhibete: ne quis vnquam Turcani vlla in fortuna opportunum iniuriae ducat. Strata in vrbem via est, patet oppidum immani ruina, quae commode alam triginta equitum amplecti potest. Ab hac exhortatione imperatoris milites incitati, cum per aliquot dies inter stragem ac ruinas captae vrbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent, nec quicquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur, experiri vltima et impetum se facturos in vrbem tyranno promiserunt. Vtque omnia eis opportuna magis ad vincendum forent, oppidanis palam obscoenam necem et miserrimam seruitutem pridie diei quam pugnam inirent, minabantur, et lapides crebris tormentis excutiebant, quae per hiatum disiecti muri in vrbem volantes, multas vno die domos prosternebant. Interiorem autem recenter oppositum murum propter suam decliuitatem raro attigerunt, quae res magnae nobis saluti fuit. Fragor ruentium tectorum, sonitus hostium, tonitru fulgorque bombardarum, magnam miserrimae plebi perturbationem iniecit ploratus mulierum, puerorumque vndique audiebatur, omnia triste spectaculum erat, dira et feralis vbiquererum facies, diem tam foede exactam, turbulentior omnino nox excepit, noctem lux turbulentissima insecuta est. Albescenti enim caelo fulgentia legionum signa in patentibus campis conspiciebantur.
Barbari spe praedae et victoriae alacres, cum immenso strepitu armorum cantu vlulatuque patrio ad diruta atque disiecta moenia properabant, maximam vexillorum multitudinem cinctam festa fronde ante portam Ambrosianam statuentes, quam Angelus eques multis fortibus factis atque prudentia animi insignis, praefectus modo Aquilarius et Augrustalis Thomas Chiensel custodiebat, nec segniter, nec imprudenter. nam tria magnae molis hostilia tormenta contrariis suis tormentis, quo suo facto et opera Christophori Waldenric, cuius supra feci mentionem, ciuitas hac parte non admodum firma ab excussionibus, et vi vndecim immanium tormentorum liberata est. Regia classis portum locaque moritima circumnauigans inuasionem simulauit, dixisses vrbem terra et mari inuadendam, expiratura respublica, casurum omnibus imperium merito videhatur. Nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos: sed tantum arma ferrumque in dextris velut solas reliquias spei intuentes, abalienatis a memoria periculi sensibus ad sonitum aeris campani effusi vndique ex domibus, antris ac latebris, quas plerique contra imbrem ignium et immanium saxorum sibi parauerant, densato agmine in rabiem versi ad pugnam cacurrerunt, pro nudata moenibus patria corpora sua opposituri, nihil ducum exhortationibus, nil imperio opus erat: sua quenque conscientia recordatione malorum hosti iliatorum ad defendendam impigre vrbem hortabatur: et proponebat alius alteri hostile iugum, ludibria et victoris superbos vultus, vltima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erant. pugnabant inter ruinas collapsi disiectique muri velut campo patente equites et ciues Rhodij: feminae viros suos ad caelum manibus tensis, poscentes a Deo et numine tutelari victoriam, vt pro patria, pro libertate, pro domesticis opibus, pro religione Christiana fortiter pugnarent, hortabantur, mortem clamabant timendam non esse, quae nouam beatissimis animis vitam afferret. Mulier quaedam corpore quaestum facere solens, hoc die S. Andreae profecto, vt commissum saepissime scelus morte expiaret, multos barbaros acuta cuspide transfodit. Quaedam afflictae matronae in domibus suis patriae occasum cum suo exitio expectabant: multae moestissimae matres cum coetu virginum in templis ante aras, ante imagines sanctorum prostratae, funesto comploratu atque vlulatu femineo inter se dissonae, votis ac lacrymis delubra implebant, dubiis rebus diuinam opem implorabant: et vt optimi caelites nefandam vim a pudicis corporibus auerterent. F. Clemens Metropolita (cuius ante praelium in re diuina placandisque superis, in praelio cohortandis excitandisque et consilic et exemplo
virtutis militibus opera singularis ac diuina extitit) homines Graecos manu sacrosanctam crucem gestans, sancta spe et fortitudine bellandi implebat. Si more virorum pugnarent cuncti, inquit, multos victores superuicturos: contra si ignaui remissique, in acie sibi parcerent, inuasa mox vrbe omnes ante ora captarum coniugum, liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passuros. Antistes sacrae militiae et fani diui Ioannis Colossensis, equites hominesque Latinos exhortabatur, ne vllum ante finem pugnae, quam morientes facerent. F. Ludouicus Tentauillus iuuenis congestis omnibus a natura fortunaque bonis splendens, nobilis, diues, forma, viribusque corporis excellens, facundia pollens, bello quoque bonus, propius cum Liladamo magno magistro et pernecessario suo vexillum Christi crucifixi quod ferebat, in hostes intulit. Pugnatum est circa illud vtrinque summa vi et vario Marte: Barbari cepisse iam se vrbem si paululum adnitantur, credebant. Itaque quo plus terroris adderent, cuncta clamoribus permiscebant. Rhodij vero eos pro victis habebant, quia non vicissent ipsi numero et robore corporum maiores. Suntenim Turcae fere omnes procero altoque corpore, capitibus tonsis, et raso plerique vultu, excepto superiore labro, quod omnibus (cum tondere inter eos aut nefas aut dedecus sit) pilis contortis atque reflexis vtrinque ad ambas auras hirtum horridumque est: praeterea loco ad pugnam et victoriam aptissimo. Accendebantur ergo animi et certamine laboris et periculi, atque ipso inter se conspectu, ita ferox natio bello orbem peruagata, si tamen Turcae bella, et non potius latrocinia agant, occasione semper, raro vera virtute adiuti, ab vnius oppidi defensoribus longa obsidione prope enectis foede reiecta est. Oppidani pedem et terga vertentem barbarum clamore incessebant. Turcae genus hominum in iram et caecam rabiem praeceps, indignati, quod victores plurimi a paucis et victis, si incepto praelio perseuerantia adesset, irriderentur, versis in frontem cuneis, Rhodios aliquanto atrocius, quam antea adorti sunt: cecidissemus haud dubium omnes eo die et praelio cum patria, nisi commodum custodes qui summa extremaque murorum adhuc stantium tuebantur, e tabulatis atque ibi erectis operibus nubem sagittarum et machinalium globorum in dorsa per ruinas vrbem incurrentium, eiecissent: et quod maximum atque omnium vtilissimum fuit, tormenta dextra leuaque parte muri recenter in speciem quadratam extructi, barbarorum latera foede confringebant. Magna strages edita, atrox spectaculum, gemitus et vlulatus non clamor amplius morientium erat, et plures omnino
mortui fuissent, nisi imber Cheriboarderiis obstitisset. nam illorum puluis pluuia madefactus, haud facile incendi potuit. Achimetus astutus vir et tenuis, bonique sensus, quamuis obeso et propenso sesquipede ventre, veritus ne suorum caede nobis cresceret nimium animus, gnarus praeterea maximarum rerum, cardinem momento temporis in bello verti, et quod hostis contemptus, saepe cruentum certamen daret, ingentesque exercitus infelici hora, parua manu deleri posse, milites in castra reduxit: compertum ibi (si modo vera narrant) cecidisse eo die prarter ingentem sauciatorum turbam, quinque millia fortissimorum virorum. Duces omnes territi tanta suorum caede (quanquam nemo ex eis victoriam desperaret) vnanimi sententia statuerunt vrbem haud amplius iusto congressu tentandam. Verum inductis per medias ruinas in eam quinque fossis atque incilibus murum illum, qui oppositus erat, et alterum opponendum pone, quae adhuc vallum ligneum obiecimus, delabris, terebrisque subrui debere: obsessos interea indies, inque singulas horas leuibus, et tumultuariis pugnis lacessendos. Vnicum istud consilium magis, quam omnia alia praelia hostibus profuit: qui dum in dies, nouaque pro dirutis opponebantur, opera ferro igneque violarent, et oppidani praemio quadraginta millium ducatorum, quae summa in sanctiore aerario ad vltimos casus, testamento Ambusoni relicta et seruata fuerat remunerati, tuendo, diruendo domos, fossas transuersas viis perducendo, minorem indies vrbem facerent: breui in tantam extremitatem sunt adducti, vt qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia longe lateque hostium essent, satis scire non poterant. Nam altitudo areae in vrbem ab hostibus occupatae passuum erat fere ducentorum, longitudocentum et quinquaginta. Tyrannus interea quanquam certus vincendi, animum ad consilia Achimeti et Cassij applicat. Qui nuper frequenti ordine procerum direrant, volentibus imperij fines propagare, vtilem esse clementiae famam. Et Pyrrho mandauit, vt obsessorum animos colloquio teniaret, ille quendam Hieronymum Moniliam Ligurem ad moenia misit, qui fidem et tutelam corporis a defensoribus impetrans, paica quaedam et vtilia desolatae vrbi velle se exponere aiebat. Omnium animi arrecti erant, iussus est dicere: negat sibi palam id licere sed secreto cum Mattheo de Via Ligure, habitatore Rhodi, aut per epistolam loqui velle. F. Forouius eques Auernus, qui forte adstabat, cuius tota obsidione virtus atque vigilantia singularissima extitit. Ferunt enim hunc solum e turri diuo Georgio sacra, quae in noenia et ruinam murorum spectabat, vltra quingentos
Turcas, vi tormentorum neci tradidisse, indignatus mentione secreri colloquij, nuncium bombardis abegit. Multi quorum animi in spe vltima obstinati ad certandum fuerant, postea quam victor obsidens collocquium tentauit, et spes vitae adfulsit, magnum magistrum rogare, vt genti suae optime meritae prouideat, tot praeliis sese victos, vrbem dirutam, multos mortales aegros, occisosque, rem bellicam comminutam esse, satis saepe iam et virtutem militum et fortunam tentatam: caueat, ne se cunctante, hostis maiorem indignationem concipiat, si videat postulata sua sperni. His atque aliis talibus ad legationem magistri aninium impellunt. Mittuntur ad tyrannum legati F. Antonius Groleus eques Auernus, ingenio et Graeci sermonis cognitione commendatus, qui toto bello signifer sacri, militarisque vexilli fuerat, Robertus Perusius, homo aetate grauis, et Graeca facundia pollens accepti pro his obsides, cognatus vnus ducis Achimeti, Epirota quidam qui per patentem ruinam murorum a nobis ad hostes transfugerat, quod quidam Graecae gentis praefectus faciem illi depalmasset, homo cuius acre ingenium et linguae Graecae, Turcaicae, ac Italicae vsus apud nos in obscuro magno nostro damuo inter hostes illuxit: accessit deinde tyranni ipsius interpres, neque enim ille peregrinam aliquam linguam nouit, quemadmodum apud nos imperator Germanus Gallicam, aut Hispanam, ratus id contra decorem esse sermonis patrij, et Othomanicam maiestatem. Oratores ergo nostri praetentatis et excussis prius diligenter vestibus, si quod ferrum absconditum esset, tyrannum rogant, quam ob causam colloquium expostulasset, ille similis nescienti cum ira et indignatione factum negabat, et castris quam primum excedere iussis, hanc epistolam ad magnum magistrum et oppidanos dedit: Nisi misertum me foret humanae infirmitatis, quae multorum ambitiosas mentes plerunque in maxima, et minime necessaria mala praecipitat, profecto hasce literas direxissem minime. Sed morte qua digni estis, et miserrima seruitute vos afficerem, quod quam mihi sit facile, ipsi cognoscitis: egregie iam experti vim meam, si sapitis experiamini gratiam. satis indulsistis furori, satis dementiae vestrae: redite ad cor, facite ocyus quam impero dedicionem, do vitam, do opes, praeterea optionem manendi et abeundi: nolite si quod omnibus votis petendum erat, vltro offeratur, fastidire: non quemadmodum hodie vtrunque vobis licet, sic semper liciturum est. Reditu oratorum in vrbem, magnus concursus hominum omnis generis eos sequentium factus est ad domum, qua magnus magister setenebat, haud procul a muro vrbis diruto, summota caetera mutitudine, ciues
primores inducti sunt. Recitatum cum esset frequenti ordine equicum et ciuium Rhodiensium, minax imperiosi tyranni mandatum, magnus magister, cui satis honorum, satis superque vitae erat honestae mori, sic exorsus est: Audiuistis sacri commilitones, vosque magnanimi mei Rhodij, feralem et tristem epistolam: cui quomodo sit respondendum, haud anceps deliberatio est. Vel parendum fortioribus, vel moriendum, victotiae omnis spes deuolauit, nisi adueniant foris auxilia. Si meum igitur approbatis consilium, fidem, nobilitatem a maioribus nostris acceptam, bellicam laudem domi, militiaeque partam per tot annos, fortiter ferro, ac dextra ad extremum vsque spiritum et sanguinem tuebimur, ne viris sit fortibus gloriae, quam vitae finis. Huiusmodi ducis oratio amarior multis visa est, quam tyranni imperium. diu moestum silentium aliorum alios intuentium fuit: multi occulta oris mutatione motuque corporis magis, quam voce, quid ipsi sentirent exprimebant. tandem sacerdos quidam Graecus cum summa animi commiseratione et lacrymis, in haec verba prorupit: Taceremego quoque, si priuatus essem, aut in vario turbulentoque tumultu, non primus meam sententiam dicerem. Verum quando cura communis salutis vocem nemini exprimere potest, et omnes sciunt dicendi, ac suadendi, quod quisque velit, aut optimum putet occasionem modo esse, quae nec semper, nec diu erit, eam praeterlabi non sinam. Fingamus igitur potentissimi principis obsidentis nullum nobis mandatum factum, sed veluti priuatus cum priuato, amiculus cum amiculo, ante focum et inter compotariones, sine cura, sine studio immodico alterius partis, sine libidine, aut odio de rebus principum nihil ad se pertinentibus solet, nos disserere: et tum neque ingrata, neque, vt spero, infructuosa erit oratio mea. Sex iam menses Graeci et Latini vnanimis armis, non solum foris ante muros, sed in visceribus vrbis infestum hostem sustinuimus, sine vllo auxilio, sine vlla externa ope, quam vt diu omnes frustra sperauimus, ita singuli nunc certo speramus: hostis aunt vel occulta Dei benignitate motus, vel virium et animorum nostrorum ignarus, quae vulneribus, caede, morbo, dies ac noctes continuato opere perierunt, id vltro offert, quod optandum nobis, ac summa ope petendum erat: aurum argentumque omne publicum et priuatum, corpora vestra, feminarum, puerorum seruatinuiolata, vrbem tantum, quam ex magna parte dirutam captamque sere totam habet, adimit. Magne magister, nobilissimique equites, cum aliis multis naualibus praeliis, tum hoc terrestri praecipue oppugnatione fortitudinem vestram sum expertus, cuius cum in re desperata amplius nullus sit vsus,
prudentiam vestram et clementiam appello. Cum iam omnia victoris sint, quod vitam, opes relinquet, in lucro est, non in damno vrbis insulaeque deditio, quam victor hostis imperat: quae licet grauis, acerbaque nobilitati videantur, fortuna vestra vobis suadet. Deditionem ergo faciendam censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra vos, coniuges, liberos, belli iure, sinatis, si vlla misericordia flecti potestis. Si qua Christiana pietas in militaribus animis est, ne ad vltimum perditum eatis rogo, innocentem hunc populum, et vt modestissime dicam, non male de vobis meritum, quem Christus Iesus, quem hostis infestus seruare vult. Pietatis caussa, nec vllius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia a principibus sperastis, deditionis vnquam apud vos mentionem feci. Posteaquam autem cernam omnia fatis in peius ruere, communes fortunas nostras in extremo sitas, hostem infestum, spem ali nullam, penuria rerum necessariarum bellum non possetrahi. deditionem suadeo, pacem quam bellum malo, et gratiam potius quam vim experiri. Cum hic perorasset, nemini certare cum eo oratione necesse fuit, adeo prope omnis ciuium audientium coetus sacerdotis erat, aliqui tamen conscientia iniuriarum, quas Turcae intulerant, et quia nec deditio tuta ad tam infestos hostes videbatur, nec spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, se ac caeteros periculis obiectare, et more virorum cruentam luctuosamque victoriam hosti relinquere cogitabant. E quorum numero quidam quem et iuuentus et extrema (vt credebat) hora non solum liberum et loquacem, sed etiam inermem inter armatos proceres et seniores viros ciuitatis, coramque ipso magno magistro audacem faciebat, sic eloquutus est: Nihil vnquam minus consueui, quam quod ipse sentirem coram principibus viris, aut in magna hominum frequentia dicere, adeo malui semper aliena verecunde audire, quam impudenteringerere mea. Sed nunc cum extrema dicendi necessitas institutum vitae tenorem obseruare me vlterius non patiatur, quid nobis diro nuncio et graui imperio perfidissimi tyranni commotis faciundum sentiam, liberrime loquar. Deiecit immanissimus hostis murum, et ciuitatem nostram trecentos et amplius pedes ingressus est, molestissimus hospes sub eisdem tectis nobiscum viuit ac versatur. Qui durum aduenam et grauem vicinum perferre amplius nolunt, turbatori tota possessione cedendum suadent. Mihi longe alia mens est sacri equites. Nec enim tam leuiter fundum ducentos et quatuordecim annos cultum relinquendum verendum sentio, sed molesto inquietatori aliam molestiam
inferendam, et cum praedatore continuo praeliandum: quem vbi armis animisque nostris inuitum et repugnantem quinque menses exclusum tenuissemus, irrupit tandem in ciuitatem nostram, nulla sua virtute fretus, sed tempore quod omnia domat, hodieque agitur ab introitu suo dies fere quadragesimus, nec dum iter longum centum et sexaginta integris passibus, quanquam mire festinans, conficere potuir, tardatus impedimentis, quae illi obiecimus, et obiectare non cessabimus, si viri sumus, si sani, si pristinae virtutis memores: me prius perdant caelites, quam isto gemino obtuitu cernam sacros equites tradere claram Rhodum, antiquam propugnatricem Christianae religionis, immanissimis hostibus, contaminatis om ni infamia Mahumetis, qui praeter anhelam sitim nostri sanguinis, quam sint infido malignoque ingenio, si nescimus satis nobis exemplorum praebent, ne quaeramus, quo modo aliis exemplo simus, Constantinopolitana calamitas, posterior Euboeae clades, recentior Metonensis, tum Mamaluchorum Cayrensium contra foedus, contra acceptam et datam ab ipso imperatore fidem miserabilis trucidatio. Quid? nonne in mentem venit summorum ducum, qui Belgrado imperabant, dolo fraudeque hostium procurata mors? Eamus nunc sani homines et fidem adhibeamus insanissimis belluis, permittamus corporum nostrorum potestatem, quibus non lex, non ratio, nihil sancti, nihil pensi est: quorum nescias maiorsit auaritia an crudelitas, qui nihil aliud multos iam annos meditantur, agunt, quam quomodo dolo, vi, nomen Rhodianum ipsis tantopere inuisum penitus deleant. Sextum iam mensem circumuallatos inclusosque nos tenent, nobiscum vltima pericula grauissimos labores perpessi, ante propugnacula et muros saepe trucidati, postremo iniuria fulgurum, imbrium, tempestatis, hyeme, quae om nium bellorum terra ac mari quies est, hinc auerti non potuerunt, tanta auiditas supplicij expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis, nec omnino iniuria, nos quoque illorum cruorem fudimus, et adhuc funderemus libenter, si per fortunam liceret. Verum quando Deo immortali aliter visum est, et vltimam necessitatem effugere non possumus cruciatus et contumelias quae hostis sperat dum liberi dum potentes nostri sumus. honesta velim morte inter arma inter vexilla S. crucis cuadamus, hoc pacto aeterna gloria quae pro Republica cadentibus inter superos et mortales parata est, perpetuo perfrueremur, quam virtuti et nomini tuo nobilissimo, magne magister, inuidere eos non conuenit, qui multorum annorum pacis commodo atque fructu vsi, tum liberalitate etiam sacrosancti militaris
ordinis, extremum nunc belli onus ferre accusant. Quae verba excipiens quidam Graeca nobilitate atque prudentia insignis vir, magno silentio gentis suae etiam multorum Latinorum assensu hunc in modum sententiam deditionis perorauit. Quod dolor et desperatio facundos homines facere possint magis quam prudentes, cum saepe alias, tum hoc die cognoscere potuistis sacri equites. Nunquam enim prudens a modestia labitur ad maledicentiam: non commiscet vera falsis, non cupit caedem ciuium, non suadet furorem, non hortatur ad dementiam. Sed ita profecto multis ingenitum est, cum ipsi nec prudentia, nec consilio malis suis explicare se possint, caeteros in eandem perniciem protrahere, adeo semper noxiae et auidae fuerunt societatis calamitas et malitia. Verum si tu magae magister mihi quoque dicendi potestatem facias, homini inter suos neque potentia, neque autoritate vltimo, quod cum praesens calamitas, tum ipsa etiam necessitas impetrare abs te debet. Disseram quae acuti istius oratoris plura atque magnifica verba, et rei agendae caussa conquisita, non solum refellant, sed etiam mentem tuam ad id, quod vtile, honestum, ac necessarium est. motis inde odio, metu, turbatione, diffidentia erigere possint. N. noster quem non solum vehementem oratorem esse, sed interdum etiam trucem scimus omnes, quum tamen ingenio sit mitis, atque adeo mitis, vt neminem ex his, quos appellat barbaros, insanos, immanissimos, quorum detestatur perfidiam, accusat crudelitatem, quos sinelege, sine penso, sine ratione viuere exclamat, nedum occidere, sedne modice quidem vulnerate voluerit. Et nunc tempore indutiarum, dum sagittarum imber pluuia globorum cessat ferreorum, ignis, lapidum, prodiens de cauea sua miros excitat tumultus: omnia commiscet tragoediis, et quanto in discrimine versetur, ignarus, mortem quam hactenus factis se horrere manifestauit, nunc dictis inuocat, ne ludibria et contumelias hostium, inquit, ferre cogatur: superbia haec est, non fortitudo aut Christiana humilitas. Verum ista nec minatur neque parat hostis, nequaquam tam perfidus aut crudelis quam ipse videri vult, refricatis caedibus Cayri, Euboeae, Metonis, Constantinopolis, vrbium vel vi vel ingenio militari expugnatorum: non obsidentis et obsessi conuentione permissarum in fidem victoris: qui quia pepercisse nobis vult, committere cur pereatis non patitur. Sed vnde haec noua clementia? Inusitata erga populum Rhodium pietas? Ego rerum arcanarum tyranni non sum conscius, nec vnquam alieni beneficij rationem inquisiui, cum opus est accipere gaudeo. Verum quid ipse in re dubia sentiam minime diffitebor. Vult (existimo) Rhodiensi oppugnatione
et victoria caeteris gentibus, quibus imminet, vim suam ostendere et gratiam, ne semper saeuiendo aut solitudinem eam facere, quibus imperaturus aduenit, aut animis mortalium perpetuo a se alienis cum omnibus ferro et flamma certare cogatur: quibus malis non tam hostium, quam suorum iacturam fecit. Hanc ob caussam (vt reor) vitam nobis, et opes relinequit, nedum ipse eas vi auferre, et nos insano bello retinere velimus, ambo in maximam ruamus perniciem, victori prope tam luctuosam, quam victo. Praeterea si om nes hic trucidat, licebit tunc quidem nemine viuo hîc resistente per caesorum cadauera Rhodum ruinis patentem ingredi. Sed clausa est Lerus, serata Petreia, munita Arangia, Lyndus situ inexpugnabilis, hîc tela, hîc enses, arma, viros esse credit, et nouus belli iterum apparet desudandus labor: nisi malit vestram militiam fatalem imperij sui pestem, in suos grassari: quae loca sine caede, sanguine (vt par est) habebit, si te magne magister, si vos equites, et nos miseros incolumes hinc cum leui supellectili dimittar. Haec humana consilia nisi illum ad gratiam et miserationem nostri commouerunt, tum dubio procul numine agitur, et occulta erga nos Dei ac Domini nostri Christi Iesu crucifixi pia clementia. Cui vos si sani estis, si viri religiosi, si virtutis hominum vere Christianorum memores, obicem opponere non conuenit, et vestra ruina hanc miserabilem plebem extinguere. Quae semestri obsidione ista vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare potuit, pro vobis in acie stans, pro vestra gloria victoriaque vulnera et mortem ferens. Cuius fideli opera et diligentia domi forisque adiuti estis. Siue Turcam inuaderetis terra Mitylene, Naupacto, Metone, Patris, totaque Peloponneso, siue eundem turbaretis possessione maris Ionij et AEgei, qua ex re vel caeco apparet, quam sit iniurium et a veritate alienum, obijcere nobis, quod pacis fructus metientes, belli onera recusamus, imo bellum nunquam recusauimus. Nunc autem et si maxime gerere velimus, non possumus, robore iuuentutis occiso paucis reliquis, quae supersunt non tantum corpore, vulneribus, morbo, vigiliis, labore irrequieto, sed etiam animo fractis, dum hosti secunda, aduersus nobis omnia sunt. Tum maxima eademque optim a parte aenearum machinarum continuo vsu rupta: cuius si hodie integra extaret, nullus vsus, nulla vtilitas esse potest, inopia tormentarij pulueris, qua non modo laborat haec ciuitas, sed etiam Lerus, Lyndus, Halicarnassus, Arangia. Nunquam fui secretorum cuiuspiam aut cupidus, aut diligens explorator, multo minus militiae vestrae, tamen haec ita esse dissimulare non potes magne magister, qui
illinc palam militem secreto machinalem puluerem importare huc fecisti, quo tua prudentia, sex menses externum sustinuisti hostem, et vnius atque alterius domestici proditoris fefellisti impietatem. Sed sino libenter haec omnia, desero veritatem, relinquo multitudinem, venio et loquor ad paucorum gratiam, et fingo armorum et animorum nobis esse satis. Sed hoc rogo, hisne ad custodiam, an perditionem vtendum suadeant? Ad vtramque fieri nequit, non magis quam seruum esse et liberum. Ad perditionem? Dementia haec est, et vecors superbia exosa Deo atque hominibus. Ad custodiam ergo: sed quomodo custodiemus vrbem (non dico quod res est) iam amissam atque ab hoste occupatam, in qua ille regnum possidet, diruit, mutat, versat, ima sursum, suprema deorsum? Sed moenibus nudatam immani ruina ad stationem Hispanam patentem, qualis muro Italico non impendet modo, sed adest iam, atque infertur. Quo pacto seruabimus infelix istud oppidum ad stationes Narbonensem, Britannicam, Auernam, et turrim D. Nicolai lacerum? Quod etsi tam lacerum, si tam egenum omnium rerum bellicarum. on esset, sed integrum, et armis, et commeatu instructissimum, cogente sic necessitate, suadente prudentia, relinquere deberetis, quando omnis vlterior pugnandi facultas vobis ablata est. An non videtis, vt leui imo nullo negocio, hostis ex noua, quam supra montem Phileremum extruxit arce, tantum duobus miliaribus hinc distante, omnem commeatum vobis intercipere potest, et insula et mari: praeterea omnem accessum et exitum prohibere. Profecto videtis viri armis et prudentia insignes, cuncta haec diu melius praeuidistis, quam ego armorum et bellandi prorsus rudis, tantum mercibus venundandis, et alendae familiae adsuetus. Sinite me ergo dicere verum. Excessere omnes adytis, arisque relictis, dij, quibus imperium hoc steterat. Aduersus vim hostium nulla ars, aut custodia humana reliqua est. Expectare aunt exercitus angelicos, diuinas e caelo acies, aliaque id genus miracula: est meo iudicio iratum Deum, quanquam in ipsa ira adhuc miserantem magis ac magis irritare. Consulamus ergo destituti omni humano auxilio, saluti nostrae, noli te, rogo, magne magister per has lacrymas, per innatam tuae nobilitati pietatem, istam miseram vrbem direptionibus hostium exponere, senes et mediam aetatem gladio, vxores et filias nostras stupro, pueros nostros infami, abominandaeque Veneri barbarorum tum insanis aeternisque erroribus impij et virulentissimi dogmatis Mahumetei. Vtinam vidissetis equites, quibus lacrymis, quanto gemitu, moesta familia, et plorantes circum matres pueri, nos huc dimiserint, quibus precibus sint prosequuti,
Vellem sciretis quali animo, quantaque cum spe incolumitatem suam a vestra clementia expectant. Potuisset haec oratio vel lapidem commouere, verum magister, cui nobilis ille et ingentior spiritus, quam praesens fortuna postularet, in vultu apparebat, singulos ad vigilias, cum sermo in multam noctem protractus esset, ire iubens, nihil aliud respondit, quam cogitaturum se de communi salute. Et sequente luce peracto sacro viros rei militaris peritos, nominatim Preianum, Gabrielem Tadinum, quem supra Martiningum appellauimus, de statu et salute vrbis diligentius percunctari coepit, omnium concors sententia fuit, vrbem in quam hosti et fronte et vtroque latere expeditus ingressus esset, amplius nulla arte teneri posse. Prolata hac tristi suorum sententia, post longam sanctioris consilij, tandem om nium equitum et ciuium, in quo diuini ao humani iuris peritissimi viri fuere, disputationem, vtrumne despondere vitam, et ruere in perniciem Saguntinam, et fatum Abydenorum, an seruarc tot miserabilium hominum corpora, signa, tabulas, aera, monumenta orthodoxiae praestaret? Magister vnanimi omnium suffragio et instigatione deditionem faciendam pronunciauit. Dum haec disceptarentur, quatriduana pax fuit, timoris tamen et periculorum plena. Violauit hanc Fornouus iniussu ducum. Indignatus enim homo nobilissimi et Gallici sanguinis barbaros vrbem audentius inspectare, tormentarios globos in confertam multitudinem excussit. Venit ad haec per idem tempus ex insula Creta, naue Hieronymi Carmanioli iussu, astuque, qui vel cautissimos fefellit, et opera F. Ludouici Andugi a Morsia oppido regni Castellae, equitis splendore natalium et animi corporisque bonis ornatissimi, Alphonsus Hispanus summus triremium nostrarum nauarchus, vir ad omnia maris et armorum pericula summe audax et impiger, intulitque in Rhodum vina, et inconsulto senatu Veneto centum voluntarios Latinos milites, nullum Cretensem. Turcae, et fractione foederum, et quod nauim receperamus, quam multo milite, et ipsi et nos refertam credideramus, merito commoti, versi in rabiem et furorem, sine signis, sine ducum imperio, per disiecti stratique muri ruinas, in vrbem ad tabulatum vsque vice quarti muri oppositum incurrerunt. Magnus magister, dimisso consilio et senatu procerum antesignanorum, ad tumultum accurrit. Pugnatum aliquandiu hinc inde est acri animorum contentione, magister (quod quoties rem quispiam impigre fortiterque gessisset, tota oppugnatione fecit) ingenti eo die praemio remunerauit virtutem. Dalmatae cuiusdam familiaris D. Marini Restij, ciuis Ragusini, quem insana plebs cum more humani ingenij
multa noscendi cupido de dispositis insidiis, et suffosso ad cremandos hostes puluere inquireret, quasi proditionis conuictum, non expectato iussu magistri, in carceres coniecit. Parum a vi, tumultuque populari iniuriam accepit coquus antistitis fani Colossensis, non tarnen tam immerito, quam innocenter. Siquidem octauo Calendas Octobres, dum omnis ordo et aetas circa moenia propugnaret, magnanimus ipse miles in fastigium fani scandendo irrupit, inde bellantium vtrinque caedes et vulnera secure, minime tamen ociose prospexit. Nam hostibus a quibus neque videri, neque audiri poterat, procul in aere minabatur, defensoribus agitatione vexilli ibi reperti (vt videbatur) animum addens. Et primum ab hominibus religiosis diuus Ioannes aestimabatur, inde cognitus homo vocatur fustifer, verbero, sacrilega, proditor, fautor hostium, qui eis e specula signum faceret. Et quanquam crebro missi nuncij ad descensionem illum hortarentur, nihilominus personam suam egit, donec iaculis et lapidibus funda excussis, impetitus descendisset. Ibi mox turba puerornm et mulierum circumfusus, rapitur, caeditur, mulctatur miser: vnus barbam euellebat, alius depalmauit faciem, tertius conculcauit ventrem, quartus iugulo ensem intentauit. Accurri, et hominem ereptum e fati faucibus in publica vincula conieci. Hac poena non contenta muliebris commotio opera puerorum carceres effregit. Et collo grandi fune nautico iniecto (quem manibus puerorum sors obtulerat) miserrimum inter verborum ludibria et contum elias ad crucem protraxerunt, pars sacrilegum, pars proditorem, multi recutitum appellabant: nonnulli constantius asserebant Turcam esse, et missum exploratorem. Perierat infelix manibus furientium, nisi commodum renunciatum et assertum fuisset, ab antistite templi, esse culinarium suum, natum in Gallia ad fossas Marianas, nec Turcaicae, nec Graecae linguae peritum. Simili iniurioso spectaculo, subque ipsum deditionis nostrae tempus, et post violatas inducias, magister gladiatorum Turcensium crudelis, sanguinarius bellator, corpore vasto et rudi, quod conuenientes sequebantur mores, contemptus hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, libidines nouae, inhumana crudelitas, affecit tres Christianos, quos barbari incautos extra vrbem in hostilem campum lupis ferreis protraxerunt. Nam manus illis auresque abscindebat, postea vulnere inhonesto nares truncauit, et in vrbem remisit cum huiusmodi literis: Nullam salutem magne magister. Quem ego ante tres, quatuorve ad summum dies his manibus minutim conscindam, et milites mei populo tuo nulla habita consideratione
aetatis, sexus, ordinis, vi, ferro, flamma miserabilem animam eripient, vt insigni exemplo posteritati innotescat iustitia Turcarum et Christianorum perfidia. Quos violatis induciis externa auxilia recipere, et improuisos milites trucidare non pudet, quorum nemo (credas) amisit multam animam. Magister minaci epistola perlecta subridens. Ne modis omnibus (inquit) oppugnati non essemus, etiam minae et conuitia addita sunt. Verum magis turbati sunt animo, Robertus Perusinus, frater Raymundus Marchetus, de quo supra primo lib. dixi, et frater Raymundus Lupus a Pacis eques vlterioris Hispaniae ingenio acri, et summo iudicio oratores in castris hostium, quos Achimetus incandens ira ob foedus violatum et nauim vix mediocrem receptam, procul dubio omni tormentorum et cruciatus genere affecisset, nisi in oppido nostro egissent obsides. Verum cum Nicolaus Vergotus, et Georgius Sandriticus ciues Rhodij, vrbis tradendae formulam attulissent, repente lenita est omnis efferatorum hostium exasperata rabies. Tyrannus cinctus ingenti exercitu et proximiore cohorte praetoria, quae ad pompam et terrorem auro, armisque praefulgebat, singulas pacis ac deditionis leges testibus Deo et Mahumete foederum inspectoribus, conceptis verbis pronunciauit. Conuenit inter caetera capita: Diuorum templa inuiolata manere pueros non auellendos e parentum familia, neminem cogi debere, vt Mahumeti nomen daret, mansuris quinquennalem tributorum immunitatem concedi: abituris dari naues, et commeatum vsque in Cretam, tormentorum bellicorum quantum liberet, tolli posse, diem deserendaevrbis arbitrij Christianorum esse. Quae perfidus tyrannus deorum ac hominum iuxta contemptor vt seruaret, tantum abfuit, vt die natalis Christi, antequam quisquam fugam adornasset, porta Cosquinij propugnaculi vi effracta vrbi infesta signa intulerit. Et sacra omnia profanans, primarium fanum numini tutelari sacrum in aedem Mahumetis conuertit. Euulsis e sedibus suis statuis, et beatorum imaginibus abrasis, sepulcra magistrorum, et quicquid sculptum scriptumque magistratus caussa erat, ditui ac complanari iussit. Ornata eximie sacra Basilica fuit, et copia vicini marmoris et ingeniis artificum. Nec diruere modo ipsa simulacra, ac sepulcra euertere satis habuit, sed lapides quoque ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. Et posteaquam non tam ira satiata, quam irae exercendae materia deerat, templum omni composita effigie et simulacro vacans ingressus, veneratus est Mahumetem, qui secundum illud summum et aeternum neque mutabile neque interiturum numen, selectus maximusque in caelo esse a barbaris
creditur. Postea hi qui spretis patriae religionibus Mahumeti nomina dederunt, gens ad rapinam et immanitatem prona, Iudaeis haud absimilis (nam genitalia circumcidere instituuntur, vt diuersitate noscantur) transgressi in morem Turcarum idem vsurpant, nec quicquam prius imbuuntur, quam contemnere Christum, exuere patriam, parentes, liberos, fratres vilia habere, passim tota vrbe templa conspurcare incoeperunt, rapere quae oculis ac manibus obuia essent, miserorum hominum sarcinas ad portum deportatas, vt nauibus imponerentur, diripuerunt. Sacrum xenodochium omni ornatu cultuque et supellectile argentea plane maximi valoris spoliarunt. nullum tormentum nauibus imponi patiebantur, triremibus tamen sua remanserunt magis casu, quam illorum vel fide, vel gratia. Christianis caesis fustibus et colaphis vice iumentorum ad ferendum onus vtebantur. Iudaeos vel quadraginta annos retro renatos ad Mosem redire compellebant: vernas, seruos tinctos aqua lustrali, Mahumeti sacra facere. Christi crucifixi statuas luto coenoque conspersas per strata eiecerunt: Christianis tollere volentibus, statim fustuarium paratum erat. In foro aut loco publico nemo expers iniuriae aut contumeliae esse poterat. Nec is quidem, qui imperatam pecuniam exoluebat. Nam ego cum vno Soldato Gallico et aliquot Marcellis Venetis a pluribus barbaris vexationem meam redemissem, neque possem omnium auaritiam inopia nummorum explere, miser ad necem vsque vapulaui. Magnus magister consilio siue iussu Achimeti assumpta humili veste, qualis supplici, victo, et victoris maiestatem veneraturo conueniebat, foris in castra hostium ad praetorium tyranni iuit, paucis comitibus ex illo infelici ordine equitum. Qui cum die ac noctu semestri oppugnatione vltima ausi passique essent, et iam post vniuersa vitae et victoriae amissa atque desperata subsidia, affecti continuis vigiliis, longo diuturnoque morbo, caede, opere irrequieto exhausti viribus, arma substinere nequirent, necessitatibus humanis magis, quam vi in ignominiosam superbissimorum hostium potestatem deuenerunt. Magister cum a summa luce in maximam vsque diei pattem impotus impransusque sub densissima etiam pluuia et grandinum turbine diu ante praetorium expectasset, tandem lato clauo a barbaris indutus, ad conspectum tyranni inductus est. Ambo alter alterius intuitu et admiratione mutua attonitus, inuicem sese paulisper contemplati sunt. Tum salutatus primum a magistro, et manum suam passus osculari, sic loquutus perhibetur. Etsi merito iureque optimo deditionis leges, quas praescripsi, irritas facere possim scelestissimis tuis Cruciferis, ac populo Rhodio,
tibique in primis hosti tam infenso, a cuius merita poena iustissimum victorem nec fides, nec sacramentum flectere deberet: decreui tamen insontem, et nouissima exempla promeritum, non tantum pius esse et clemens, sed etiam liberalissimus: cui si grauissimos vitae anteactae errores bene agendo emendare velit, honestissimos ordines, summos magistratus, suprema imperia in bello, in exercitu, in toga, in pace polliceor. Haec ne recuses, et praesens fortuna tibi suadet, et Christiani quorum caussam meliore incepto, quam exitu aduersus metuendam coepisti, hanc talionem merentur. Quid enim prohibet, quin a tuis omnibus desertus et proditus, victus, in perpetuam fidem et vltro oblatam gratiam, potentissimi et benigni victoris venias? Ad haec Liladamus: Maxime clementissime imperator, inquit, oblatam conditionem ego prae tantis ducibus tuis minime mereor: sors autem et merita de te mea haud talia sunt, vt refutare illam vel ausim vel debeam. Libere tamen dicam inter arma victricia, victus ante victorem cuius summam clementiam nunquam desperaui, cuius fidem haud sum veritus, malo aut statim amisso imperio priuatam et infelicem hanc vitam amittere, aut semper ingloriam eam viuere, quam a meis transfuga potius quam victus appellari. Vinci enim fortuitum est, et a tanto victore etiam ipsi victo non prorsus pudendum: sed suos deserere, et militiam mutare ignauiae et perfidiae plenum duco. Solymannus admiratus cani principis in tanta difficultate animum et modestiam, iussit dimissum a colloquio cum summa fide et satellitio Turcaico in vrbem reduci ad augustale. Singuli etiam equites, qui magnum magistrum suum comitati fuerant, veste coccinea donati sunt. Neque hoc officio satis se fecisse Solymannus prudentiae et fortitudini magni magistri credidit. Die ergo quadam improuiso vrbem ingressus, salutato Mahumete, magnum magistrum reculis suis componendis intentum inuisit. Hîc cum se submittere in genua, et victoris maiestatem adorare vellet, ille nullo modo id passus est. Imo motis paulisper a frontemanu dextera infulis imperialibus, quod reuerentiae, genus Turcarum reges Deo tantum, et Mahumeti exhibere solent, magnum, magistrum Babba, hoc est patrem amantissimum et reuerendissimum appellauit. Et infra scripta alter alteri per interpretem loquutus est. Prior magnus magister modestia, prudentia, magnanimitate, non minus inermis in vrbe capta, quam armatus in acie esse solebat admirabilis, sic exorsus est: Si quanta audacia mihi fuit, tanta fortuna rerumque prosperarum accessio fuisset, victor potius in hac vrbe, quam victus essem. Verum posteaquam claram
Rhodum euertere fata voluerunt, laetor te mihi sorte potissimum datum esse, a quo vim acciperem et gratiam: tibi quoque inter alia multa egregia non in vltimis laudum, hoc est, vicisse Rhodum et pepercisse. Adiecisti hoc modo potentiae tuae clementiae famam, quae neque summis mortalium spernenda est: nam per hanc solam aequales Deo aestimamur. Seruabis igitur, nihil dubito, pacis leges, quas dare clementia tibi suasit, mihi accipere necessitas. AEternum nunc exemplar clementiae et virtutisTurcicae ero magis, quam si statim deditionem fecissem. Pertinacia modo mea, gloria et pietas tua per orbem terrarum inclaruit. Adhaec, Mihi, inquic tyrannus, etiam magna laetitia est, quod te Deus monuerit, vt aliquando pacem quam bellum malles, atque hoc vtinam tibi a principio placuisset: profecto a summa potentissimaque maiestate mea ad hoc tempus plura bona accepisses, quam mala perpessus es. Quae quod nullo odio tibi intulerim, sed sola dominandi libidine, vel hinc colligere potes, quod te tuosque inuiolatis corporibus, intactis fortunis hinc dimittam. Haud enim bellum gero, vt diuitias, vt opes comparem, sed ad gloriam, famam, immortalitatem, protelationem imperij tendo. Est enim regis sanguine regum orti proprium, rapere atque inuadere aliena, non quidem auaritia, sed gloriosa cupidine dominandi, cui quum obstat vicinus, armis et vi eum tollere satis habeo. Verum tyrannus ficta omnia loquebatur, et longe aliter, quam animo agitabat. Priusquam enim hunc amicum sermonem meditatus esset, ducibus delegauerat, vt maximam onerariam nauim triremesque militiae, et in eis magistrum cum equitum coetu Constantinopolim veherent. Cuius rei non modo occultus inter duces rumor, sed etiam inter milites publica vox erat. Quam vbi percepit Liladamus, cum proceribus Turcarum egit, vt imperatorem suum fidei sacramentique admonerent. Interea ipse sub noctem Christianae circuncisionis enauigauit, vrbem suam infelicissimam perfido tyranno relinquens: cui quantum vno ab aspectu curuatis more patrio, antrorsum poplitibus equo insidentem iudicare possum, nec autoritas, nec dignitas formae deest: statura est recta, oculis nigris paululumque trucioribus: caeterum vultu gratioso et subfusco. Ante ambulabant pedites sagittarij, ore, circa suprema labra effero, pilis intortis, quos Mistacas appellant. A tergo sequebantur equis insidentes molles pueri ministri libidinum, forma tamen non satis venusta, et incompto nigroque capillitio ad humeros promisso. Sinistrum tyranni latus obequitabat Farraus praesectus ripae Euphratis, qua minor Armenia Ciciliae coniungitur, et etiam vltra Amanum montem in Comagenae
finibus, quibus Mesopotamia prima Hismaelis Sophi prouincia a vetere Sultanorum ditione dusterminatur. Adduxerat iste nocte natalis Dominici XX. millia integrorum militum, qui cum decem aliis millibus ripam memoratam aduersus eruptiones Persarum custodierunt, dum Rhodus oppugnaretur. Quae cum saepe alias obsessa oppugnataque et fortissime defensa fuerit, maiore vi vincente caussam meliorem, vt dixi in oratione mea ad Adrianum VI. Tandem anno a nato Christo XXIII. supra sesquimillesimum sub iusto clypeo miserabiliter occubuit Christiani imperij antiqua propugnatrix: et, vt inquit eloquentissimus vir frater Thomas Guichardus, in oratione sua pro Rhodiis, aerumnosae Graeciae protectio, peregrinantium diuersorium, naufragorum portus, miserorum asylum, languidorum xenodochium.
COmpertum semper habui operis praesentis materiam vires meas excedere, et feliciore stylo posteris tradendam esse. Verum vt palam et in vrbe Roma hominum doctissimorum theatro ineptus essem, coegit me primum obseruantia sacrorum et nobilissimorum equitum, coegerunt deinde mala mea: nam haec pectori altius inhaerent, quam vt eorundem nulla a me mentio fiat. Disficile quidem est silere, cum ames et doleas. Et mouebit forte absonus atque incompositus hic planctus meus talium animos, qui qua sunt eruditione, bellum omnium maximum, maxima cum eloquentia posteris commendabunt. Quod cum multi in Germania, Italia, Hispaniis, Galliis, et in alma vrbe Roma praestare possent, cumulatissime vt speramus, praestabit Paulus louius, artis medendi, et literaturae cultioris antistes, tum historicus in primis celeber et verus. Deus immortalis. quanta fide, quam graui iudicio, quo rerum ordine, quali proprietate verborum, qua orationis facilitate, describit ille, aut verius ante oculos ponit omnium regum, principum, populorum, tam in Oriente, quam in Occidente, acta, gestaque? atque vtinam facundis omnibus ingeniis placeret, quod instituerunt doctissimus humanissimusque Iouius noster, et Petrus Alcyonius iuuenis, ingenio, eloquentia, et multiplici rerum scientia praestantissimus, quod praeclarissima, et nunquam peritura ingenij sui monimenta testantur, Aristoteles et Galenus versi. Legatus Medices de exilio,
oratio elegantissima de nece Christi ad Quirites, funebris item laudatio defensorum Rhodi, quae fortiter scilicet fecerunt aut dixerunt prudenter alij quam quae ipsi sentiant vulgo tradere, profecto res humanae melius se haberent. Sed hic est temporum praesentium status, et optima magis optari quam fieri possunt. Verum ne prologus sit prolixior fabula, tertium librum aggredior belli Rhodij. Bellum enim potius quam oppugnationem vocarelibuit, quando non tantum circa vrbis nostrae moenia, sed omnes arces Rhodi, et aliarum insularum, quae Rhodiorum sunt, terra marique acriter pugnatum sit. Narrabo hîcigitur paucis multa, quaetoto itinere ad almam vsque vrbem equitibus et populo Rhodio contigerunt, insularum, regionum, vrbium, locorum descriptione exactiori omissa. Hanc enim in appendice magis quam libro, tum historia non topographia facere mihi, nec ocium, nec animus est.
Expulsi patria, laribus antiquis, affecti humanis omnibus incommodis, classi lacerae hyberno tempore impositi, decem dies aspero mari et tempestuoso errauimus. Appulit tandem ad Scythiam, Cretae insulae vicum et promontorium maxima nauis nostra, quae in ipso portu dum sub noctem anchoras iaceret, prope impegit, nauis castellata Hieronymi Carmanioli, quem ordo equestris, quod tempore difficili Rhodo succurrisset, iure aureorum calcarium donauit, vento pomeridiano vehementius flante in ipsius stationis cautes acta foede periit. Ibi vnda maris Turca inclementior, cuncta quae miseri homines secum attulerant, absorbuit. Reliqua classis alto et ignoto mari iactabatur. Ioannis Bouladij nauis, postquam Cortugoli classem euasisset, vndis per laxas compages incurrentibus fere submersa fuit. Nihilo secundiori fortuna triremes, quae magnum magistrum portabant in mari Carpatio vsae sunt. nam naufragium prope fecerunt: sed Deo opt. max. rebus praeter spem succurrente, cum duodecim aliis leuioribus Cretensium nauigiis in portum Candiae actae sunt. Ea est hodie prima Cretensium ciuitas in plano sita, duodecimo forte ab antro Minois miliario, verum proximior monti Idae, qui Iouis incunabulis et poetarum carminibus famatus apprime est. In hac Veneti ius dicunt et imperant, vt reliquis omnibus insulae vrbibus. nam Creta Venetorum colonia est. Magnus magister, omni ordine ciuitatis obuiam procedente, lacrymanteque, summa cum veneratione a Dominico Treuisano grauissimo et sapientissimo consule exceptus est. Miserat hunc senatus Venetus, dum Rhodus obsideretur in Cretam cum summo imperio et classe sexaginta triremium viris armisque egregie instructarum. Mansit hic sacer equitum ordo
ad inchoatam vsque quadragesimam, summa cum cura et diligentia moesta negotia sua componens, classem laceram reficiens, nauibus nautas im ponens. nam flos horum bello periit, inter quos sedulo industrieque omnia quae vis hostium diruerat, reficiendo, enituerunt Petrus quidam faber nauticus Rhodiensis, et Georgius quidam Ligur, classe nostra, quae tormentorum ictibus Rhodi acceptis, tum nautarum negligentia circa vrbis defensionem occupatorum, et multa vnda maris lacera ruptaque fuerat, vtcunque refecta et necessario commeatu accepto, Februario exeunte a Creta insula soluimus iussu magni magistri, et nobilissimi equitis Angli, F. Gulielmi Austoni, viri integritate vitae, et facilitate morum excultissimi: quem proceres antesignani maximae, imo vniuersae classi nauium castellatarum praefecerunt, quas ventus et parum propitia aura, postquam vela nautae expandissent, diu in conspectu insulae aspero mari hinc inde vagas retinuerunt. Tandem post longam cum vnda et ventis conflictationem, neque vllam in insulam, nisi parum soli niueo marmore splendentis, caelique amoenissimi descensione facta, superatis Naxo vino suo nobili, in quaetiam hodie Bacchi vetustissimum templum cernitur, Zacyntho, Cephalenia, Strophadibus insulis, ad altum pelagus in sinum Adriaticum aestuans peruenimus, magno magistro procul e conspectu, et a tergo relicto: qui cum triremibus, quae nunquam altum pelagus tranant, et nauigiis minoris formae semper secundum oram maritimam nauigauit, omni in loco ad quem descendisset, cunctorum lacrymis, studio, officio, et humanitate, honoreque exceptus. In Corcyra vero et Gallipoli quantus sit ei publice priuatimque a magistratu, a popularibus exhibitus honor, haud facile dixerim. Sed cum omnium officiosa obsequia, atque praeterea commoditatem, et commeatus recentis frequentiam, caetera mala quae nauigantes pati necesse est, superarent, ingens morbus remiges classiarios, sacrosque equites inuasit, cuius vis nequaquam tamen tam efferata erat, quam illius, qui inuectos nauibus onerariis, et affectos omnibus humanis incommodis, squalore, vomitu, fame, siti grassabatur. Hac rerum incommo ditate, cibi potusque defectu factum est seminarium rnagnarum aegritudinum, quae postea in Messana ciuitate regni Siculi nobilissima in ora post Pelorum sita, modico interiecto freto, a regio Calabriae oppido distanti, enascentes saeue et atrociter omnes molestarunt: plurimos quibus nec hostes, nec maris tempestates nocuerunt, in aliud seculum retrusere: mihi etiam ne animam morbi vis eriperet, magis diuina clementia quam humana res essecit. Et dum infelices exules patria
et sedibus maiorum nostrorum expulsi, has calamitates et miserias in terra ignota pateremur, pene cunctis malis grauior omnibus erat mora magni magistri. Cum enim grauiora nauigia tertio Idus Apriles ad Siciliam appulissent, neque de se nuncium mitteret, nec veniret ille tertia aut quarta hebdomada post, merito omnes plurimum timere, ne cum triremibus male ad bellum paratis in Afrorum porestatem venisset, qui piraticis nauigiis mare Siculum apprime infestum reddunt: quidam naufragium fecisse credebant, alius classem suam pestilenti aliquo morbo infectam, non audere procedere vaticinabatur: omnia vario tumultu strepere, et vt in rebus tristibus ac dubiis fieri solet, suo quisque metu pericula sibi fingebat. Tandem ineunte mense Maio, Rhodiis etiam Messanae inhabitatoribus omnibus lux pergrata aduentu magni magistri orta est. Gratior tamen fuisset dies illa mortalibus, si principem militiae Rhodiae triumphatorem in classe victrice et spolia hostium praeferenti conspexissent. In lacero autem et morbido nauigio, vixque vt a praedatoribus tolleretur digno, vbi viderunt, nemo lacrymas continere potuit. Dici vix potest, qualis gemitus, quantusque ploratus circumfusae vndique turbae fuerit: nemo suspiria, nemo lacrymas sponte vbertimque profluentes reprimere potuit, nisi quem dolor mutum effecerat. Et vltra promiscuae multitudinis optimi erga Rhodios animi ista signa, amplissimus etiam honor et fauor magistro Rhodiorum exhibitus est, a primoribus regni Siculi, et ipso prorege Hectore Penitagello comite montis Leonis, heroe natalibus, literis, virtute praeclarissimo: qui obuius cum Ioanne Lignano archiepiscopo Messanensi reuerendissimo, et fratre suo Fabricio Penitagello Priore Baruli, eum inter vlnas humanissime exceptum et osculatum splendido comitatu multorum nobilium virorum in vrbem induxit. Venerat Fabricius hic Messanam cum bis mille expeditis peditibus in agro, et ex iuuentute regni Neapolitani selectis, vt Rhodum suam subleuaret. Est enim vnus ex equestri ordine sacrorum equitum, idque fecit sola animi sui magnitudine et pietatis affectu, nullo maiorum suorum imperio coactus. Mandatum enim receperat tantum de commeatu et nauibus parandis, qua in re diligenter industrieque se habuit cum collega suo Carolo Iosuualdo Priore S. Stephani, qui non semel tantum Rhodianorum animos ad spem fidemque venturi auxilij erexit, literis missis per F. Ioannem Bressolum equitem Italicum: qui cum praelij naualis peritia etiam litetas et historiae cognitionem coniunxit. Quinetiam nepotem carissimum Ioannem Iosuualdum, qui Rhodi fortiter dimicando occubuit, nauicula praemisit
exploratoria ad obsessos consolandos, socio F. Michaele Peralto equite Nauarro, cuius admiranda parandi salis petrarum ars, et tormentarij pulueris faciendi dexteritas, operumque ignotorum industria Rhodiis in tempore difficillimo, magno et necessario vsui fuit. Saluti autem esse non potuit rebus fessis nemine succurrente. Et his qui succurrere voluerunt, obstitit fatum. Ne culpam reijciam in Adrianum VI. et maximum pontificem et mortuum, aut in viuentem quempiam regem vel principem. Nam reges et principes omnes iam constat Rhodo obsessae bene voluisse, optasse defensoribus victoriam et triumphum, quibus vt potirentur Carolus V. imperator, inter homines opt. max. e regnis suis Neapoli, Sicilia, militem, arma, commeatum decem millium ducatorum et gratis et libere tollere permisit. E portubus sociorum, et confoederatarum gentium in Italia, naues maximas onetarias abducere. Adrianus etiam summus pontifex quanquam summa rei nummariae inopia premeretur, et iam legatum cum ingenti pecunia in Hungariam misisset, vt regnum illud in fide atque officio Christianae religionis contineret, procurante nobilissimo et prudentissimo equite Iuliano a Rodolphis antefignano Crucigetorum Capuanorum, in auxilium vrbis obsessae sex millia ducatorum erogauit: quorum loco vtinam sex triremes vel vacuas equestri ordini concedere potuisset et voluisset. Nam arma, viros, commeatum, et caetera bello necessaria inuenisset hic, et iam forte victrix Rhodus de hoste suo triumpharet, imo hostium summum principem (credo) in vinculis contineret. Quod vt fieret, maxim e optasse non dubito Franciscum Galliarum regem, et nomine, et reipsa Christianissimum, qui vel summis regni proceribus factum haud satis probantibus, et re sub ipsum tempus in Insubribus parum feliciter gesta, etiam a Caesare, et socio populo confoerderatisque regibus vim expectans, sex naues et inter eas Tremoliam a portu suo Massiliensi, vt his Rhodo auxiliarentur Franci Hierosolymitani equites soluere passus est. Quos vbi magnus magister Messanae reperisset simul cum equitibus Hispanis et Italis auxiliaribus, seuero grauique consilio indicto, caussam publice in coetu omnium equitum dicere, et moram expurgare iussit. fuit oratio omnium et diserta et vera. Sed nobilissimi Auerni equitis F. Ioannis Lidserami longe omnium disertissima et apertissima, adeo vt singuli veritatem manibus pedibusque palpare (vt prouerbio dicitur) potuerant. Missus fuerat a magistro Lidseramus, hic tres prope menses ante obsidionem, cum ob alia negotia, tum vt increbrescente fama belli in nos Turcaici, copias auxiliares quanto ocyus posset
expediret. Sed neque ipse, nec Daucenuillus et Andugus quorum supra feci mentionem in secundo libro, quicquam profecere, imo nec Nicolaus Hussonus secretarius magni magistri, et quarta vice missus cum literis a Bartholomaeo Politiano, viro doctissimo prudentissimoque, scriptis F. Antonius Boysius accensus equitum Italorum, vir rebus gerendis longe accommodatissimus: qui cum Fabrico Carectano optimo et laudatissimo principi ob fidem, industriam, diligentiamque suam semper fuerit carus, etiam ob virtutes suas huic magistro acceptissimus est. Postremo denique cum totius rei nostrae summa grauiter peticlitari inciperet, exiit, vt supra dixi F. Emericus Reaux ad transmarina auxilia acceleranda. Sed cum horum omnium nec diligentia nec industria profuerit, in durum atque ineluctabile fatum, cladem nostram sine cuiusquam offensione reijcere possum, et merito (vt puto) et prudenter. An non fato potius quam hominum nauticorum vel perfidiae vel ignorantiae adscribam? quod nauis Ianuensis maxima, quam Faraam vocant, commeatu, armis, viris refertissima, tranquillo mari atque in ipso orae Ligusticae portu Monecho Herculi sacro foede perierit? Etiam Thomas Nuport prior Aquilarius legionis Anglicae delectam manum sagittariorum Britannicorum et auxilium viae ignotum argenti pondus et auri Rhodum ferens, cum in ventum contrarium incidisset, vi tempestatis iterum in insulae desertum quoddam promontorium repulsus, vnda maris cum omni gente sua submersus est. Et ne in omni loco fortuna, vt Iuno Troianis, Rhodiorum nauigationi non aduersaretur, fratrem Antonium a S. Martino priorem citerioris Hispaniae, senem in armis a puero exercitatum, et Homerico Nestori simillimum in piraticam classem Afrorum iniecit, a quorum tormentariorum saxorum ictibus tantam vim rostrata nauis sua passa est, vt pene fluctibus depressa fuerit. Similem etiam vim ab hostibus accepit nauis oneraria prioris castellae Didaci Toletani illustrissimi ducis Albae filij, digni profecto tanto patre: nam praeter egregias corporis dotes, animi quoque bonis, iustitia, prudentia, fortitudine egregie excultus est. Cum ergo Messanae sacer equitum ordo subsisteret, et pestis futurae suspicio hominum mentes iam praeoccupasset, ne tanto malo miserrimi Rhodij exules post tot tantasque aerumnas suas contaminatentur, visum est patribus, locum, aeraque salubriorem inquirere. Indicto igitur hanc ob rem sacro magnoque concilio, omnium suffragiis ager Neapolitanus et amoenitate caeli et fertilitate glebae, rerumque omnium quibus vita sustinetur copia aliis prouinciis praestare iudicabatur. Placuit igitur eo cursum dirigere. Sed
Puteolani, cum post Idus Iulias classis nostra eo peruenisset, mandante magistratu Neapolitano, timore contagiosae pestis, terra nos prohibuerunt. In ruinis igitur Baiarum et specubus circum uicinis aliquandiu nos continuimus, vitam trahentes. Missa e Neapoli et Puteolis alimonia, quam distribuit in dustrius eques Narbonensis F. Ioannes Bonifacius, qui hostili obsidione tribunatum militarem et diligentissime et sapientissime gessit. Verum cum suspicionem hanc vanam fuisse compertum esset, laxior annona ab vrbe ad nos redit, et honor magno magistro a proceribus regni exhibere coeptus. Carolus Lanoius rei militaris, et regni iuste sapienterque administrati laude illustris, munera cerealia ad magnum magistrum misit. postea etiam in aede sacra diuae Virgini ad fauces criprae Neapolitanae eum honorifice excepit, cinctus ipse splendidissima et nobissima corona procerum regni, atque custo dibus corporis hastas praeacutas gestantibus, quorum tunicis ante et retro aquilae imperiales intextae erant. Verum cum sulphurea Puteolorum graui insuetoque odore suo multorum capita et sanitatem laederet, et aliae multae caussae recessum suaderent, nec haberet moestus senex regno eiectus, patria extorris, quo et salubrius et decentius confugerer, quam ad sacrosanctam Romanam ecclesiam, vt eius sanctissimo tunc antistiti Adriano VI. casus suos exponeret, vnanimi suorum decreto petiit ciuitatem veterem, quae in ora est maris inferi, distans ab vrbe Roma trigesimo miliario. Estque ibi a reuerendissimo episcopo Conquensi Hispano, summi pontificis nomine, mira et ingenti gratulatione exceptus: admonitus etiam, vt quam primum pont. max. inuiseret, cum sacra militia non nisi diuûm nomine e tam rabidis hostium, et perfidiae Turcaicae faucibus erepta. Cupere sanctissimum senem et pontificem ante vitae exitum dare sacratissimo et nobilissimo ordini equitum, et vago miserrimoque populo Rhodio, quietas sedes, vrbemque mansuram. Magnus igitur magister non diu cunctatus, Romam profectus est, sacrae militiae summo imperio delegato nobilissimo equiti F. Bernardino Araschae praefecto maris, et olim arcis D. Petri in Caria, in qua contra vim et insidias Barbarorum (dum Rhodus obsideretur) custodienda et prudenter et fortiter se habuit. Quomodo autem magnus magister quantoque cum splendore et ornamento Romam ad aedes ipsas pontificis inductus sit, haud satis eleganter explicare possim homo tenuis facundiae, in bello adhaec angusto. Processerat obuiam, vel extra muros vrbis pontificis maximi ea domestica familia, induta palliis rubris, patres purpurati, quos summa secundum pontificem maximum dignitas
atque autoritas raro in publicum prodire sinit: familiates misie honotarios, qui ante magnum magistrum vecti, mulis coopertis, stragulo coccineo ad terram demisso, dominorum galeros gestabant. Hos sequebatur archiepiscoporum, eplscoporum aliorumque praelatorum sanctae Romanae ecclesiae, et virorum, quos aut insignis eruditio, aut vitae autoritas commendaret, magnus numcrus sane maiestate et grauitate morum conspicuus. Ipsum autem magnum magistrum cingebat vtrinque pedestre agmen Heluetiorum custodum corpotis pontificij, ambulans passu militari, compositoque ad sonitum tympanorum, fistulaeque Germanicae, manu longa hastilia gestaus, quibus ferox illa natio hostes suos in praeliis consodere solet. Adfuit etiam praetoria cohors equitum. Item praefectus vrbis cum satellitio suo, et vigilum ministrorumque iustitiae equestris, pedestrisque turma. Hac pompa comitatuque omnium ordinum et magistratuum vrbis Romae, dum per medias turbas hominum omnis aetatis sexus atque ordinis, qui passim ad spactaculum e vicis, domibusque sese effuderant, ille ad Vaticanum veheretur, moles Hadriani, eademque diui angeli arx honoris et laetitiae signum, immanes frequentissimosque bombos tormentariis machinis expressit. Postea locatus in honoratiore parte aedium, cum sacrosancti antistitis maximam in terris potestatem adoratum supplex de more veniret, processit ei obuiam aliquot passibus Adrianus VI. quanquam senex, et aeger, et summus pontifex. Qua in re osten dit egregie Adrianus diuinus homo, humanus Deus innatam sibi cum caeteris virtutibus a puero humilitatem. Equidem si historiam liceret in panegyricum vertere, optarem hîc mihi ad Adriani laudes describendas eloquentiam (non dico Ciceronis) quam assequi nullo modo possumus, sed F. Hippolyti AEmilij a Pennabilorum Augustiniani declamatoris diuini verbi facundissimi: qui dum defensores Rhodios vehementia orationis in praelium animaret, ipse lapide ictus exanimatus est. Persuasi enim mihi, si iustus Deus vicario suo longiores annos tribuisset restituturum fuisse in integrum (vt verbo Iurisconsultorum vtar) sacrum Hierosoly mitanorum equitam ordinem. Quod vnice apud illum procurabat popularis suus, idemque militiae Hierosolymitanae nobilissimus eques F. Petrus dux. Spes tamen est, imo fides certissima facta equestri ordini, quod omnia, quae Adrianus ante diem vita ereptus omisit, Clemens VII. pontifex optimus, Iaudatissimus, vel supra vota resarciet. Qui cum omni cura, industria, vigilantia, semper apud Leonem X. pontificem maximum eius germanum fratrem, et Adrianum VI. militiam Rhodiam
protexerit, fouerit, amplificauerit, iam meritis suis et diuina prouidentia adiutrice orbis et vrbis imperium assequutus, eadem omni studio iuuat, fauore prosequitur, beneficiis accumulat. Gratias, priuilegia, indulta Romanorum pontificum antecessorum, suorum, non solum nouo diplomate firmauit, verum etiam sua sponte quam locupletissime auxit. Quod vt semper faciat, et inter principes Christianos acerbissimis inter se odiis dissentientes, aeternam pacem clementia, prudentiaque sua componat, longam et felicem vitam sanctitati suae optemus. Philippo quoque Vilerio Liladamo de communi hoste Solymanno Turcarum tyranno, victoriam tam felicem, quam olim de Gaurio Syriae, Arabiae atque AEgypti rege tulit, cum ei duas classes in sinu Issico caperet, vnam factam quidem, alteram fere fabricatam, et in regem Lusitaniae principesque occidentis destinatam. Quod cum sanctissimus et prudentissimus pontifex compertissimum habeat, nec non alias innumeras virtutes, quibus Romae inter pontificatum singularis Liladamus extitit, nam praefectus a collegio patrum Purpuratorum custodiae sacrorum penetralium, quibus comitia includebantur, prudentissime mandatum sibi munus gerens, sacro ordini fidem et diligentiam suam approbauit. Cum collegis omnibus modeste et familiariter vixit, nemini se praeponens, omnes obseruans, nullarum partium studiosus: vnde facile summam laudem sine inuidia inuenit. Et merito suo summo pontifici factus est carissimus, qui in eo ornando omnia studia sua, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem fixit, et locauit. Viterbium ecclesiasticae ditionis, vel primariam vrbem inhabitandam concessit. Ad quam magister dum haec scriberem, vt sibi venturo cuncta praepararet, F. Carolum Pipam misit praefectum agentium in rebus suis, virum ingenio, morumque facilitate, et industria animi ad res omnes gerendas longe aptissimum. Quod cum saepe alias, tum optime in obsidione Rhodia perspexi.
FINIS TOMI I. TVRCIcae historiae.