09/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as003
ORIGO ET HISTORIA BELGICORVM TVMVLTVVM Jmmanissimaeque crudelitatis per Cliviam et VVestphaliam patratae Fidelissime conscripta et tabellis aeneis repraesentata: Accedit Historia Tragica de furoribus Gallicis. Auctore ERNESTO EREMUNDO FRISIO. [gap: illustration] LVGDVNI BATAV. Apud Bartholomaeum vander Bild, Ad insigne Pegasi. CIC. IC. CXIX.
image: as004
[gap: blank space]Illustrissimis, Amplissimis, ac praepotentibus Dominis Ordinibus Confaederatarum Belgii provinciarum, nec non Excellentissimo invistissimoque HEROI MAVRITIO D. G: PRINCIPI. Arausionensium, Comiti Nassaviae, etc. summo per faederatum Belgium terra marique militiae duci, Se atque sua dicat sacratque Bartholomeus vander Bild.
image: as005
ILLVSTRISSIMI POTENTISSMIQVE Domini, Princeps Inuictissime,
NON vtar vulgari illo, ac trito plurimo rum exordio, quo diu multumque de eligendis huic Historiae meae Patronis cogitanti, vos in primis adseram occurisse: vendicatis enim iure vestro hoc quidquid est operis; ita vt deliberationi locus esse, non possit. Vos estis quorum praeclare facta memorantur, quorum providentia ac virtute, misera servitus saeuissimaque Hispanorum tyrannis, a cervicibus nostris depulsa, redditaque felici postliminio patriae aurea libertas: Tu vero in primis Princeps Illustrissime, qui
image: as006paterna virtute maior, ruentem eius occasu patriam subiectis humeris sustentasti, qui obiectu virtutis tuae stitisti ingruentem Hispanorum furorem, ac saeuitiam, retudisti strictas in nos gladiorum acies, propulsasti denique ab aris, ac focis, ab vxoribus, ac liberis nostris immanem crudelissimae gentis au daciam. Arbitrabantur praecipitatos in calamitosam ruinam miseros Belgas, trucidato infami latrocinio felicis memoriae inuictissimo Principe Wilhelmo Patre tuo, ignari profecto eius quod dicitur
Fortes creantur fortibus, et bonis,
Est in iuvencis, est in equis patrum
Virtus, nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.Falli eos opinione sua Docuisti, exortus e felici arbore felicior surculus, in eamque repente adultus magnitudinem, vt ramorum tuorum obtentu vniuersum
image: as007Belgium obumbrares, atque ab hostilis, Saeuitiae ardore defenderes. Testes sunt tot profligati Hispanorum exercitus, tot concisae acies, albentibusque hostium ossibus campi infecti, cruore flumina; Testis Belgica vniuersa, quae te toties for tis imperatoris, strenuique militis fungentem officio, hostilique sanguine per fusum adspexit: Testes denique hae miserae temporum conditiones, quas con filio, virtute, prudentia, fortitudine animi, e depositis propemodum ac deploratis, in eum qui hodie cernitur statum reduxisti; vnde te merito Patrem, Patriae, nullique veterum secundum appellamus. Quibus de causis, quin debeatur nomini vestro Illustrissimi DD. Princeps inuictissime, hoc belgici belli monumentum, nemini dubium esse potest. Videbitis in eo subiectam oculis antecessorum vestrorum, vestramque virtutem, ac tu Excellentissime Princeps, martij illius Herois Wilhelmi Patris tui, quem tamquam verum belli
image: as008fulmen Hispanicae turmae trepidarunt, acuenturque animi vestri, ad propugnandam fortiter, quae tanti stetit, libertatem. Suscipite itaque Illustrissimi Potentissimique DD. Princeps Excellentissime, sub tutela ac Protectione vestra hoc Opusculum meum, quo fretum audentius, contemptis malevolorum calumnijs, in lucem prodibit; me que clientem vestrum ad maiora, ad pu blicam vtilitatem, gloriamque vestram adgredienda imppelletis. valete ac viuite.
image: as009
Ad Veros Amantesque Patriae Belgas PRAEFATIO.
INSatiabilis auaritia, insana ambitio atque immanis Hispanorum saevitia vltimo hoc seculo quo exteris nationibus Dominari caepere imprimis apparuit. Sensere eam inter gentiles innoscentes Indi, ac post ipsos inter Christianos miseri Belgae, postquam Principis matrimonio delapsa ad eos Belgicarum provinciarum potestas, atque imperium. Non latuit maiorum nostrorum prudentiam fore aliquando vt sanguineis lachrymis se Hispano cessisse Belgia deploraret. Sensimus temporibus
image: as010hisce quae ipsi praeviderunt, cum seuera illa edictorum exequi coepta sub Philippo Secundo introducta Hispanica inquisitione, ita vt nihil praeter infelicum Belgarum supplicia quotidie cerneretur. Nemo capitis ac fortunarum diutius securus erat, quam donec alicui haereseos eum arguere lubitum esset: qui deserta patria, bonisque, voluntario exilio pauperem, afflictamque vitam in exteris regionibus degebant, felices in primis habebantur. Proceres patriae, Ordinesque provinciarum, cernentes hanc miseram desolationem, quemadmodum ex officio tenebantur, exhibito supplici libello immanem hanc crudelitatem a Principe deprecati, Maiestatis condemnati sunt, bonaque ipsorum fisco addicta. Quae sententia, vt commodius effectum sortiretur, missus in Belgiam cum Hispanico exercitis [perhaps: exercitu] tyrannorum ille crudelissimus Ferdinandus Aluares de Toledo Albae Dux, nihil sane omisit quod ad integram Belgicae desolationem ac ruinam pertinert: adeo vt ipse optimus immanitatis suae praeco, iactaret plusquam octodecem millia Belgarum iussu suo carnificum
image: as011manibus interfecta: repleta erant patibula, arbores, aliaque loca reorum cadaueribus, fora omnia rogorum fumo, ac nidore complebantur, impediebatur fluminum, Torrentiumque cursus submersorum corporibus. Obsidebantur civitates, et deditione captae adversus pacta diripiebantur, non aetati, non sexui parcebatur. Iam prostrata Belgica iacebat, et ad extremum deducta exitium, nulla humana ope erigi posse videbatur, quemadmodum ipse Tyrannus erecta sibi statua quae Belgium calcaret testabatur. Sed tandem aliquando aliter Divinae Maiestati visum, cum miserationis suae oculis deplorandam hanc calamitatem intueretur, Illustrissimi Principis Auriaci, aliorumque procerum nonnullorum atque ordinum opera, has Provincias ab exitio erexit. Sunt etiamnum in viuis oculati sevissimae Tyrannidis testes, sed quia breuis ac fluxa hominum vita, ne cum ea intercidat vtilis tantae rei memoria, operae pretium existimaui, collectam ex varijs historiam, totiusque rei ordinem sub oculos vestros ponere, vt eius lectione veri Belgae tum ad agendas
image: as012diuino numini gratias, quod nos a miserijs hisce benignitate sua vindicavit, incitentur: tum etiam ad colendam eorum memoriam, quorum opera tanta res [correction of the transcriber; in the print tant ares] effecta. Denique vt cognita Hispanicae gentis crudelitate, ac perfidia adlaborent propulsare a ceruicibus suis iugum ipsorum. Boni igitur consule amice lector hunc laborem meum et felix ac sospes freure [perhaps: fruere]. Vale
image: bs001
ORDO trium aenearum tabularum.
Supplicium D. D. a Batenb. num 1 fol. 208.
Suppl. Egmondani et Horn. num 2 fol. 212.
Tropaeum Ducis Albani, fol. 218.
image: bs002
[gap: blank space]
page 3, image: bs003
TVMVLTVVM IN BELGIO Origo et progressus.
POstquam Carolus, Quintus eius nominis Romanorum Imperator, Anno 1555. XXV. Octobris, Philippo II. filio suo, universis Belgij provinciis, deinde exiguo interjecto tempore, caeteris ditionibus suis regnisque cessisset, tetentis modo annue centum aureorum millibus ad suum familiaeque suae usum. Idem Philippus Hispaniarum Rex ipso imperij sui exordio, iisdem quibus Pater suus, Anno 1521. 1522. 1526. 1529. 1531. 1533. 1534. 1535. 1540. 1549. et 1550. praesidus, usus fuit ad cogendos eos qui a Romana et Catholica fide desciverant. Quippe annis 1556. 1560 1563. 1564. etc. non confirmavit modo quae Pater duriora edicta vulgaverat 56. sed auxit etiam multis in rebus, adeoque severe executus est, ut multorum vita et sanguine sanciverit. Verum quoniam ex hoc capite ac fonte profluxerunt quibus postmodum Belgica calamitatibus misernsque jactata est, haud abs re futurum existimo, si a primis initiis rem altius repetentes enarremus.
Cum varia regna ac Provinciae a Romana religione deficerent, et purum putumque Dei verbum sectarentur, accidit ut Belgica quoque crudelibus quamquam edictis, et saeua eorum executione firmatum Romanae Ecclesiae jugum excutere conaretur: Nec obstitit multa sanguinis effasio, quin potius eo tamquam semine imbuta terra, uberiorem sementem tulit, consecuta confestim
page 4, image: bs004publica in Anglia, Scotia, Dania, Suecia, religionis immutatione, quas demum Gallia et reliquae Belgij finitimae regiones secutae sunt. Caeterum quia frequens inter dictarum regionum populos, Belgasque usus ac consuetudo, et ultro citroque commercia, magis magisque invaluit nova religio, alt ioresque in animis eorum radices egit, non parum ad eam rem facientibus libris ac scriptis, quae quotidie a dictae religionis doctoribus spargebantur. Iamque eo ventum erat ut occultis exhortationibus, aliisque secretis exercitiis, in eum reformatae fidei amorem exardescerent plerique, ut cum ex regiis edictis ad capitale supplicium abriperentur, renidente vultu, tripudiantique similes, haud aliter ad necem quam ad nuptiale convivium festinarent Incedebant alacriter, psalmos hy mnosque modulantes, monebantque populum, ut desertis Romanae Ecclesiae sacris ad suos se ritus religionemque transferret.
Crescente indies et numero et ardore deficientium, persecutio quoque crudelitasque crescebat, quae res potissimum avertit plebis animos, iraque juxta ac dolore accendit. Cernebant quotidie rapi ad supplicium innoxios alioquin, nulliusque culpae conscios, simpliciore tanrum Zelo veram fidem salutemque suam quaerentes. Caeterum in eam nonnulli audaciam proruperant, ut adsistentes snppliciis civium, palam negarent se talia ulterius esse passuros: alij nihil non tentabant ut fractis carceribus emitterent capitis damnatos; quidam etiam carmficum lictorumque manibus violenter erepti: unde ingens metus erat ne civilium bellorum incendio cuncta flagrarent. Implacabile vero populi odium anno 1550. demum exarfit, edicto quod Carolus quintus Imperator Bruxellae 29. Aprilis de inquisitione decrevit; tum enim apparuit id agi ut Ecclesiastica inquisitio induceretur, secularium Magistratuum potestate auxiliisque vallata. Quamquam autem dictum diploma in diversis provinciis et civitatibus nulla difficultate, recepto more promulgatum sit, suspicionem tamen metumque omnibus
page 5, image: bs005incussit; unde quarundam urbium Magistratus id accuratius examinantes, tamquam certam reipublicae perniciem allaturum publicari vetuerunt.
Ant verpienses inprimis, nisi prius ab Imperatore auditi forent edicti promulgationem abnuêre: videbant enim mercatores suos quorum commercio floret haec civitas diplomatis huius severitate perterritos cessare a coemendis distrahendisque mercibus, imo jam convasare plerosque, unde civium paupertas, desolatio urbis totiusque nobilissimi emporij interitus imminebat. Prudentibus itaque viris commissa cura, ut quidquid malorum ex inquisitionis timore hactenus ortum erat, et oriturum videbatur, diligenter inquirerent, auditis ad eam rem primariis mercatorum ac ciuium, quibus imperatum ut sententiam suam scripto consignarent. Quae universa, una cum aliis patriae privilegiis libello supplici inserta, per legatos suos bonae memoriae Mariae Hungaricae, caeterisque principibus et consiliariis obtulerunt, ostendentes quantarum calamitatum origo futura esset, orantesque ut qua pollebant autoritate, perniciem a civibus suis propulsarent, juberentque ut ea civitas quae a talibus iudiciis hactenus immunis extiterat, in posterum priv ilegiis libertateque sua ne privaretur.
Senatores ac Consiliarij Brabantiae, reputatis secum accuratius rerum omnium ponderibus, pro libertate patriae steterunt, inquisitioni edictoque repugnantes, ut Antuerpiensium animos in caeptis suis confirmarent: quorum exemplum secutae caeterae vrbes promulgari apud se diploma noluerunt. Tandem cum civium querelae ac metus, mercatorum diffidentiae, urbiumque anxietates, usque adeo invalescerent, ut praesens patriae totius exitium imminere videretur; ut erat suavis ac mitis, amansque patriae regina, ad Imperatorem fratrem suum Augustae Vindelicorum in comitiis existentem ultro profecta est, tantumque persuasione sua effecit, ut edicti huius aliqua parte mitigationem impetrarit. Attamen Antuerpienses adhuc edicto restiterunt, (idque eo praesertim
page 6, image: bs006quod intelligerent, Ecclesiasticos quosdam occulte a Caesare inquisitores esse constitutos) donec sancta promissione firmaretur, eos non obstante hoc diplomate, nulli tamen inquisitioni subiectos fore, sed privilegiis libertateque sua, ut hactenus, ita in posterum esse fruituros, quod ante edicti publicationem duplici publico scripto testati sunt, scilicet quarto et quinto die Novembris anno 1550.
Quamquam factiosae plebis seditio ac tumultus jam sedata videbantur, in multorum tamen animis inquisitionis juxta ac persecutionis odium magis magisque gliscebat, et una cum crudelitate persequentium augebatur numerus eorum qui deserta Romana Ecclesia ad novae Religionis sacra transibant. Quo maxime eos impellebat, quod cernerent, spretis omnibus conditionibus ac pactis, quosdam (ut Ruardum Tapperum, et Remigium Drutium) omni ope eniti, ut iniunctum sibi a Pontifice et Imperatore inquisitorum munus exequerentur, idque non modo per seipsos, sed etiam per M. Titelmannum, V Vilhelmum Lindanum, Franciscum Sonnium, aliosque substitutos suos: quorum aliqui in quibusdam provinciis, in quibus diploma promulgatum erat, ausi sunt apprehensos novae religionis sectatores capitali supplicio afficere, idque inptimis in Flandria, Hollandia, Hannonia, Artesia, Tornaci, Insulis, aliisque locis, quod incredibilem populo dolorem inussit. Adjuvabaut inquisitorum novae ac peregrinae constitutiones, eorumque crudelitas et avaritia, qua fugatis aversisque incolis provinciae desolabantur. Hae vero primae Belgicarum calamitatum origines extiterunt.
page 7, image: bs007
[gap: illustration; inscriptio: PHILIPPVS II. D. G. HISPANIARVM ET. INDIARVM REX CATOLICVS ARCH. AVST.]Magnus eram, servata mihi si inssa parentis,
Adiecta imperio reparat Lusitania damnum
Quod Tunis erepta dedit, sed Belgica nostros
Ductore Auriaco thesauros bella tulerunt.
page 8, image: bs008
PHILIPPI SECVNDI Hispaniarum regis gubernatio.
REbus ita constitutis aduenit annus 1555. quo Imperatoria Maiestas pertaesa curarum et fracta laboribus, ac secessum in Hispanias cogitans, Philippo filio suo, vti memoratum est Belgicas provincias tradidit. Cum autem ea tempestate novae a recenti Domino constitutiones expectarentur, Antonius Perenottus Episcopus Atrebatensis postmodum Cardinalis Granvellanus, effecit, vt occultae inquisitorum commissioni, publica edicta, et patentes litterae succederent in Decembri 1555. quibus, vniversi Praesides et Magistratus, Inquisitoribus in muneris sui executione praesto esse iubebantur, statuta in transgressores cum priuatione officii arbitraria paena. Cuius edicti exempla ad provincias vrbesque missa, publicataque sunt Lovanii, silvaeducis, aliisque locis. Verum Proceres senatusque Antverpiensis vbi senserunt hoc edicto violari ea quae anno 50 de inquisitione conuenerant, publicatione suspensa, confestim Legatos ad aulam miserunt, qui eorum memoriam renouarent, docerentque se ex pacto ad talia edicta non teneri. Caeterum adeo rei huius indig nitatem ostenderunt, vt dictum diploma non ab Antverpiensibus modo, Sed a tribus praeterea praecipuis Brabantiae vrbibus, sine vlteriori vexatione revocatum sit. Etsi autem his caeptis suauiter hoc modo obuiam itum est, minime tamen latuit populum, ad inducendam inquisitionem, commodum tempus et occasionem expectari, conniueri tantum, eo quod exactionibus ac vectigalibus, et Antverpiensium inprimis auxilio ad Bellum Gallicum opus esset.
page 9, image: bs009
Instructio autem inquisitorum sic erat.
Primo vt Inquisitores sumptibus Majest. suae inquirerent, adversus omnes Belgicarum Provinciarum haereticos. Vt omnes citati ad ferendum Testimonium cuiuscunque dignitatis ac ordinis, id praestare teneantur, nisi suspecti haberi malint. Duorum Testimonio conuictus haereseos, prehendatur, procedaturque adversus eum summa diligentia, absque figura processus, alias Iudices suspicionem incurrent: non sufficientibus autem contra suspectos informationibus, a iudicibus ad inquisitores remittantur. In dubiis et gravioribus rebus ducem gubernatricem admoneant. vt ijdem inquisitores vitae contaminatae vicarios mutato habitu dimittere possint vna cum concubinarijs et doctrinae ac eruditionis expertibus atque ignaris, vt examinent distractiones librorum. Denique vt redhibeatur inquisitoribus quidquid in vllis apprehensionibus sumptuum fecerint.
Et vero quia non raro in hac narratione mentio Inquisitionis occurret, multique sentiant invectionem illius omnium malorum et civilis tumultus originem extitisse: Iuuabit hoc loco breuiter recensere naturam operationesque eius, et a quo demum fonte profluxerit; vt Iiber a passionibus affectuque animi lector iudicare possit, num iniuria belgae illi obluctantes in eam se miseriarum calamitatumque voraginem praecipitaverint, quam huius Historiae contextus aperiet.
Inquisitio igitur est examinatio quaedam, et percontatio fidei, facta a viris cui id munus commissum, quos Inquisitores seu Patres Sancti officii appellant, ijs medijs et adversus eos quibus ipsis visum fuerit; praesertim si qui delati aut suspecti sint vel minimi adversus Catholicam Romanam Ecclesiam erroris, quos pro causae gravitate, capitali supplicio bonorumque omnium confiscatione castigant.
page 10, image: bs010
Verum vt paulo fusius clariusque enarremus, et illustrius lector intelligat, scire oportet Hispanicam inquisitionem vocari, quod in Hispania primum ceperit, vt breviter ostendam ex Reginaldo consalvo Montano, et Georgio Nigrino, qui late descripserunt eam rem, multisque Historiis, exemplisque confirmarunt. Antiquiffimis Iudaeorum annalibus traditum est Iudaeos post Hierosolymae excidium, a Tito Romanorum Imperatore tamquam mancipia in Hispaniam relegatos, summa conscientiae religionisque suae libertate vixisse.
Postquam vero Ferdinandus Arragonius, et Isabella, Catholici, Rex et Regina Hispaniarum, finem imposuissent bello quod aduersus mahometanos gerebant (quodque 778 plus minus annos tenuerat, plusquam septies cetenorum millium hominum caede memorabile) eiectis e regno vrbeque Granatensi hostibus, Hispaniaeque rebus compositis, ad purgandam in Regno suo religione, slabiliendumque diuinum cultum se conuerterunt, impulsi propterea quod (post tam diuturni belli tumultus) non solum subiectis sibi mauris, sed Iudaeis etiam, quorum multa millia cedere regno, et per Gibelterrae angustias transire coegerant, indulserant reditum in Hispaniam, modo susceptis Christi sacris a Iudaica superstitione desciscerent. Plurimi igitur reversi, baptismo suscepto Christiani fiebant, non tam novae fidei, quam bonorum suorum amore ducti. Iam vero ut hi neophyti, Christianae religionis praeceptis imbuerentur, fratribus ordinis praedicatorum cura commissa, qui jam tum summae autoritatis erant in regia, imo usque ad intima secretorum penetrabant. Iussis itaque Ferdinandus Rex his Monachis novos Christi Tyrones ab antiquis erroribus, et superstitione deducere, sedem eis statuit hoc titulo insignem: sacrum Tribunal Hispanicae inquisitionis. Trahebantur huc miseri mortales, verberibusque ac plagis, aut grandi pecuniae multa instruebantur. Vel minimae ceremoniae ex Iudaismo Mahometismoque observatio susficiebat, ut ad iguominiam, angustias, tormenta,
page 11, image: bs011mortem denique raperentur: verum haec in Mahometanos modo, Iudaeosque caepta potestas, demum extendit sese in omnes eos qui vel latum unguem a Catholicae fidei et Ecclesiae statutis, praeceptisque deflecterent. Sixtus quartus Pontifex hoc Regis inventum Apostolica autoritate firmavit.
Caeterum hanc institutam hoc modo a praedicto rege, confirmatamque a Pontifice inquisitionem, Arragonij, antiqua maiorum regis haereditas, accipere recusarunt, opposueruntque se regi ipso statim mitio proceres regni, docentes novum hoc commentum non tam purgationem teligionis, quam privilegiorum libertatisque regni jacturam inducere. Vbi vero violenter agi secum, violarique jura sua viderunt, pro libertate arma sumpsere, nec umquam hoc in regno suscepta inquisitio, nisi cum multo utrimque fuso sanguine tandem vi invecta est.
Sed vero ut exponam breviter quibus modis et qua subtilitate procedatur, sciendum est, inquisitores delatione alicuius accepta, unum aliquem ex numero eorum quos paratos semper, instructosque habent (familiares appellant, id est amicos famulosque inquisitorum) mittunt, qui denunciet ut certa hora ad Inquisitores veniat, habere ipsos quod eum interrogent. Sic vocati sistant sese oportet absque mora, nisi gravius quid experiri malint. Comparet itaque citatus, et summa dissimulatione ab Inquisitoribus rogatur nomen suum, quid petat? num quid habeat quod coram Sancto hoc officio de sese alirsve exponat? Si ea sit constantia animi, ut subtilibus eorum percontationibus apte respondeat, nec fateatur quidquam, ad ulteriorem informationem dimittitur, addita excusatione se nescire an is sit quem citaverint, num forte errore lapsi sint. Sin vero de se aliisve aliquid incogitanter effutiat, elati gaudio inquisitores ad terrorem eius, modo sese mutuo, modo ipsum acriter fixisque oculis intuentur, auribus invicem immurmurant, denique jubent ut in vincula ducatur.
page 12, image: bs012Nihil autem fatentem dimittunt, ut dictum est, notatum diligenter spectatumque a delatoribus qui post tapetes latent, si forte inquisitoribus vultu ignotus esset, scriptoque prius nomme et cognomine eius, certi suo tempore non evasurum, liberum abire jubent. Accidit subinde ut cum aliquibus connivere videantur inquisitores, nec nisi elapsis pluribus diebus aut hebdomadis iterum citari prehendive jubeant, sed ad extraneos non extendit se hoc beneficium, ad illos modo, qui cum eo loco fixi sint, facile e manibus ipsorum elabi non possunt. Cum de alicuius delati captivitate concluserunt, advocato Episcopi suffraganeo, qui Provisor seu vicarius aut Ordinarius dicitur, ostendunt acta adversus accusatum, iisque ut subscribat efficiunt, ne alienam Oviculam absque Pastoris consensu attigisse videantur, verum non raro, existente jam in vinculis reo, certi de voluntate eius inquisitores Provisorem accersunt. Mirabile vero est quanta cura ac diligentia, quibus insidiis, persequantur eos qui forte e carcere evaserunt, mittunt ex ploratores, de aetate, forma, statura corporis, vultus, capillorum ac barbae, tota denique specie fugitivi probe edoctos, depictas insuper in linteis eius imagines distribuentes, adeoque nihil intentatum relinquunt, ut de summa fortuna sibi gratulari possit qui eorum manus evaserit, praesertim si opibus aut dignitate polleat. Comprehenso aliquo, omnium extemplo serarum claustrorumque claves exigunt, missoque domum eius notario cum familiaribus aliquot, (hi sunt ministri inquisitorum) omnium rerum inito numero, catalogum conscribunt. Quo facto universa opulentiori ex vicinis in custodiam traduntur, exacto prius de restitutione ubi petita fuerit, rationeque reddenda juramento. Caeterum Captivus, ablatis si quae secum habet, in squallentem, tenebrisque ac faetore teterrimum carcerem detruditur, exactisque in eo octo aut quatuordecem diebus, carceris custodem submittunt inquisitores, qui moneat captivum ut ardenter audiri expetat, quod ab ipso rogatus custos nomine
page 13, image: bs013eius exorat. Stans igitur ante judicem reus orat expediri causam suam, qui vicissim admonetur, criminum suorum confessione exonerare conscientiam, ostensa veniae spe si resipiscat: neque tamen ut audies confessione sua liberatur. Negantem rursus in carcerem ducunt, addito, tum audiri exposcat, cum fateri ultro culpam suam animum induxerit, nec efficit quidquam si secundo audiri desideret, imo ne aperitur quidem ipsi causa cur teneatur in vinculis, eo quod propria eum confessione convincere exoptent.
Tertia audientia iterum reus adducitur, rogaturque an sponte, et vltro veritatem fateri induxerit animum, alioquin grauia esse passurum. Quod si quaedam aperiat ac fateatur, aiunt non sufficere eam confessionem, plura ab eo metus causa taceri: itaque rursus in carcerem demittunt, aggravantes paulatim exaggerantesque rem, eoque plures audientiae dies celebrantes, quo magis magisque eum fateri aduertunt. At vero, si forti animo constanterque respondeat reus, nihil sibi esse quod fateatur, versa subito ratione procedendi, novo eum inuento adgrediuntur, Iusiurandum ab eo exigentes, prolata Crucifixi Imagine, nigro aliquo seu panno, seu bysso inuoluta, ad maiorem reuerentiam, incutiendumque terrorem, seu leuiter seu falso praestandi Iuramentum. Peracto ex eorum voluntate Iureiurando, vario reum examine percontationibusque discutiunt. Vnde trahat originem? ex qua patria, aut regno, dioecesi, ciuitate aut pago? quibusnam auis aut maioribus ortus? quae eorum nomina? num fratres Sororesque habeat? qui parentes? quod eorum nomen? quis vitae modus? num ipse alias vel quisquam ex genere familiaque eius in manus Inquisitorum inciderit? qua causa, quoque modo ab eis poenam incurrerit? quot anni vitae eius, quae exercitia? Vlterius interrogant quibuscum ei amicitia et familiarior vsusintercedat, Intercesseritque hactenus? suauibus primo blandisque verbis hortantes, postea vero ira ac minis, vt vltro veritatem aperiat, nihil dubitans, se nunquam aliquem absque sufficienti Testium
page 14, image: bs014numero ac pondere iustaque causa prehendere: Quo facto sive confiteatur sive neget rursus in vincula tetrumque carcerem abripitur.
In quarta audientia denuo exigitur iusiurandum, jubeturque rursus proferre quae nouit, alioquin seuerius cum ipso actum iri, fisco tanquam accusatore intentante crimen. Quod si ne tunc quidem a constantia sua dictisque deflectat, tum demum exhibetur ipsi scripta accusatio, falsis vt plurimum, et quorum illi nunquam venit in mentem punctis criminibusque composita.
Primae eaeque consuetae obiectiones hae sunt. Reum quanquam sacro baptismatis fonte tinctus, sincerusque ac fidelis Romanae Ecclesiae filius exstiterit, doctrina tamen eius institutisque desertis, haeretica Lutheri, Calvini aliu sue sectae prauitate imbuisse animum, nec eo contentum, alios etiam mortales, seu docendo, Instruendo. aut concionando, in eundem secum traxisse errorem, multorumque ea ratione haereticorum autorem, ac veluti parentem exstitisse. Hac aut si mili verborum gravitate ac magnificentia utuntur in iudicio, vt simplicioribus terrorem incutiant.
Deinde obiecta dilvere conatur reus, singulisque articulis respondens, abnuit aut fatetur. Quae uniuersa a clerico cui id muneris iniunctum est, scripto Consig: nantur.
Insidioso praeterea commento reum adgredi consueverunt, interrogantes, a quo tandem didicerit, audieritque talium dogmatum nouitatem? Quo in libro inuenerit? An cum, vel coram aliis contulerit de ijs rebus? qui illi fuerint? et si quid aliarum circumstantiarum, conditionumque est. Neque vero ij quos audisse modo, praesentesque exstitisse constiterit, vacant periculo. Non abnuitur autem reo sibi de patrono aduocatoque prouidere, qui causam eius innocentiamque defendat, omni tamen mutua collocutione siue communicandi rerum, seu consilii capiendi gratia, nisi praesentibus dominis inquisitoribus et clerico interdicitur.
page 15, image: bs015
Postquam eo ventum est, vt deficientibus animi iuxta ac corporis viribus, miser captiuus calamitatum suatum finem vel ipsa morte quaerat, et falsa pariter ac vera fassurus esse videatur: tum denique citatur ad iudices, rogaturque cum obiurgatione qua demum causa rerum suarum non satagat? Vt exinde veritatem eloquatur; plurimas deinde admonitiones adiungunt. Quibus exactis hac eadem vel sequenti audientia, dominus fiscus tanquam actor, exhibito supplici libello, proferri testimonia postulat. Legitur ergo quicquid adversus eum testes deposuerunt, nominibus tamen eorum silentio tectis.
Caeretum scitu dignum est hoc loco, vnum aliquem inquisitorum ministrum (quem patria lingua Alcaldum appellant) duorum Testium loco haberi. Qui praesens oculatusque testis exstiterit, sufficit vt peragat reum quem detulit, quod si vero auditione modo perceperit, ingens reo tormentorum et seuerioris quaestionis periculum imminet, nisi adversus illum ab ipso reo sulcipi nequeat.
Exacto deinde trium aut quatuor dierum spatio, iubetur adesse reus, vt sese purget ab ijs quae intentata ab actore, testiumque calculo comprobata sunt, cui etiam patronus eius adsistit. Defensionem autem nullo nisi deo adiutore instituat oportet. Postquam iam omni qua potuit, Sedulitate diluere criminationes conatus est aduocati sui tandem auxilio vtitur; qui coram dominis inquisitoribus captiuo clienti suo suggerit, quae potissimum testimonia illum oppressura videantur, deinde quinam adversus eum maxime constent articuli, postremo nihil aliud superesse aut remedii aut consilij, quam vt diligenter secum ipse reputet, coneturque coniicere cuius praesertim opera ad miseriam hanc calamitatemque deuenerit, vt si qua possit, replicando aduersus eum excipiat. Hic vero caueat sibi opottet aduocatus, ne quidquam vlrra doceat clientem, nisi dominorum judicum indignatione velit incurrere: hortatur modo, vt pluribus diebus reputet cum animo suo, ac diligenter examinet, quibuscum sibi
page 16, image: bs016odia aut graviores inimicitiae fuerint, posse enim contingere acerbitate animi, odioque adductum aliquem inimicorum suorum, hanc adversus eum accusationem instituisse; quod si dominis iudicibus probabili ratione liquere possit, sufficere eam rem vt omnis generis homines a Testimonio ferendo arceat; monet vlterius, negari posse, a brogarique fidem testibus, si aut contradicant invicem; aur non omni ex parte consentiant, modo pluribus Testimoniis contrarium eorum quae obiecta sunt possit ostendere. Et hoc fere auxilium est quod clienti suo advocatus valet impertiri. Tum denuo in carcerem reus abducitur, admonitus primo ab Inquisitoribus, vt veritatem aperiat, tormentorum alioquin crudelitate quaestionumque saevitia esse cogendum. Post paucos deinde dies coram iudicibus profert reus nomina eorum a quibus se delatum esse coniecit: si aberrauit a vero persistit adversus eum accusatio, sin vero tetigit rem, percunctatur ex eo advocatus qua contra eum quem modo nominavit exceptione vti possit, celato nihilominus num recte an perperam de adversario suo coniecerit: Audita deinde exceptione, nominatisque a reo testibus qua illam confirmet ac stabiliat, suscipit in sese curam aduocatus conficiendae interrogationis, num ad se perfecte purgandum possit ostendere, se Ecclesiasticis amicum, constitutionum ac ceremoniarum Romanae Ecclesiae sedulum observatorem exstitisse, sacramento confessionis repurgasse animi sordes, sacroque Christi corpore esse refectum, debitum sanctis honorem impertisse, coram crucibus ac vexillis aliisque similibus, cum publica processione circumferuntur, flexisse genu, nudatoque capite reverentiam exhibuisse, denique ita vniversas vitae suae instituisse rationes, vt nulla in eum haereseos suspicio cadere vllo modo possit. Haec omnia si se firmaturum rationibus, sufficientique Testimonio probaturum esse pollicetur, novem dierum spatium Indulgent iudices, quibus comparare possit ea que ad praestandam promissi fidem requiruntur. Haec gratia purgandi sese et
page 17, image: bs017obiecta diluendi, non omnibus vniverse captivis indulgetur, its modo quorum accusatio consentiente Testimoniorum fide roborata non est, quorum enim conformi testium fide vallata delatio, nullum purgandi sui eamque repellendi tempus aut mota conceditur, permissa modo contra aduersarium exceptione vt dictum est.
Concessa deinde quata patribus visum est quiete, citatoque rursus ad iudices reo, inquisitor eum in hunc modum alloquitur. Accepta iam esse Testimonia illorum quos ad purgationem suam nominaverat, proferat si quid habet vltra ad dilutionem eorum quae obiecta sunt. Elocuto deinde pro constitutione causae suae reo, ipso concludente Dominus etiam fiscus concludit, patresque inquisitores cum consilio et assessoribus suis sententiam pronuntiant, hunc in modum. A Theologis monachis et Ecclesiasticis diligenti examinatione perpensum iri omnia quae de fide doctrinaque sua reus elocutus est, eaque secundum eorum ingenium ac eruditionem iudicanda explicandaque esse. Hunc actum qualificationem doctrinae, vel dogmatum quae reus sectatur demonstrationem appellant.
Quod si praecedenti purgatione reus satis superque docuerit se nunquam Lutheranae haereseos labe non modo non infectum, sed ne affinem quidem fuisse, verum in omnibus Catholicae Ecclesiae dicto audientem filium, absoluitur et ab obiectis criminibus alienus esse judicatur, aut saltem ut frequentius fieri assolet, lenitur aut aggrauatur pro causae diuersitate sententia. Hanc tamen tanquam certam regulam consuetudinemque inuiolatam obseruant, vt ne quemquam dimittant e manibus suis, nisi alias sese examinatum ab inquisitoribus luce clarius possit ostendere. Verum enim vero si in firma ac constanti eorum quae sibi intentantur nogatione persistae reus, ad seueriora tormenta quaestionemque condemnatur.
Ducitur itaque ad locum tormentorum, tenebris plerumque horribilem et subterraneam specum, quo
page 18, image: bs018ubi per varia ostiola ventum est, considentibus in cathedra inquisitore, provisore, et clerico sanguinis, faces et lumina accenduntur, ingressisque omnibus quorum necessaria huic actui praesentia, adest etiam tortor, pulla veste, linea ad terram usque, cinctaque ad lumbos toga, plane eorum in modum, qui ea nocte quae sanctum diem veneris praecedit, flagellis in terga sua saeuiunt. Considentibus jam dominis, monetur iterum ut sponte fateatur, alioquin sibi imputet si rupto crure brachio aut alio membro, vitam etiam in tormentis amittat. Stantem itaque hoc modo veste detracta nudari jubent, teneras etiam aliquando, et plenissimas verecundia ac pudore virgunculas, tectis tantum breui linteo pudendis; tum oculorum nictu, quibus miserum tormentis afficiat, tortori significant. Religatis post tergum manibus uterque pollex tenui fune coniungitur, utraque deinde corda magna ac tenuis quibus manus ac pollices colligati sunt, per trochleam cum rudente transmissa, firmatur, alligatisque compedibus ac pondere viginti quinque librarum in altum attollitur, tum demittitur iterum ut duplicetur affixum cruribus pondus, additis minis non ante a tormentis cessaturos, donec aut exhalet animam, aut obiecta fateatur.
Tertia dein vice addito pondere quamuis paene exspirantem attolli jubent, adiicientes tormentis graves iniurias contumeliasque quibus enim durae cervicis, obstinatique animi haereticum appellant.
Si solui petat patiens, indicans se fateri velle, non modo confessione sua non liberatur, sed ad vehementius torquendum eos impellit. Nona ante meridiem hora, usque ad duodecimam aut primam fere in quaestione perdurant; tum discedentes hisce verbis patientem toto corpore laceratum atque convulsum consolantur. Sufficit modo, delibera tecum ipse quid fateri velis, alioqui certo scias exigua esse quae tuleris hactenus, comparatione eorum quibus ad extremum usque spiritum te cruciandum esse ne dubites. Tum illis discedentibus,
page 19, image: bs019carnifex miseri hominis juncturas et membra coniungit, non minori cruciatu ac dolore quam soluerat: deinde vestibus suis tectus ducitur aut verius raptatur ad carcerem.
Quem vero vlterius tormentis quaestionique subiiciendum judicant, tertio die cum acerbissimus est membrorum dolor, vocatur ad audientiam; vbi rursus nisi haeresim suam, sociosque quibuscum de ea egerit fateatur, noua tormenta cruciatusque et minantur et inferunt, sed seueriora plerumque: femora enim et tibias tenuibus quidem sed duris ac fortibus cordis circum ligant, quas imposito inter genu utrumque ligno magis magisque constringunt, donec carne patientis absconsae incredibilem ei dolorem incutiant; alio deinde quaestionis genere utuntur.
Ligneum scamnum est canalis instar concauum, ut hominem in dorso suo jacentem capere possit, circa medium, rotundum baculum tranfixum habet, cui impositus hominis dorsus, canalem seu ligni concauitatem non sentit; pedes vero eius capite sublimius eminent. Sic prostrato patiente, brachiorum tibiarumque ossa duris sed tenuibus cordis aut fidibus circumligantur, quae intortae similiter, perrupta carne ad ossa penetrant, donec spectantium oculos effugiant. Praeterea tortor tenui lino os ac nares sic misere jacentis rei obturat, ut spiritum per eas prohibeatur emittere, dum interim aqua in os per tenue illud linteum certa mensura, a judicibus constituta immittitur.
Si patribus ulterius in tormentis procedere visum fuerit, post unum alterumue mensem, acrius aut remissius quaestiones adhibentur. Videlicet allato igne, jubent plantas patientis larido inunctas ante eum torreri. Denique sexcentis aliis quaestionum generibus ex captiuis, ea quae desiderant elicere conantur.
Dies praeparationis recte in Pasch a incidit. Pridie diei ostensionis, inclinata jam luce, Domini inquisitores viros omnes in duo maxima carceris conclauia congregari
page 20, image: bs020iubent, faeminasque separatim, discriminis quidem vitae suae expertes, postera tamen die omnium hominum ludibrio exemploque exhibendos vt poenitentiam a iudicibus iniungendam accipiant. Illi vero vtriusque sexus, quos crudelior sententia cogit ad capitale supplicium, ad sola cubicula diuisi abducuntur, quos nona aut decima noctis hota, suus quosque monachus accedit qui tristem ad ferat nuncium eotumque confessiones excipiat.
Sequenti vero die ubi primum illuxit, ad solemne sacrificium familiares id est accensi seu famuli inquisitorum vndique accurrunt, ut quisque officio suo rite fungatur, adornant eos qui spectaculo futuri sunt. Si quis ingenti animo atque constantia in fide ac religione sua peistiterit, ad ipsum usque rogum, flava togula indutus incedit, tetris vndique diabolorum imaginibus depicta, capiti instar tiarae pileus ex papyro imminet, expressa in eo hominis effigie, quem in ardenti flamma constitutum, vndique fomenta rogo materiamque adhibentes diaboli excruciant. Hoc ornatu patiens ad excelsum primo vt ab omnibus conspici possit tabulatum, indeque ad ignem accedit; domini interim Inquisitores ingentem erga captiuos misericordiam clementiamque prae se ferre nituntur.
Haec ostensionis aut sacrificii dies, ingenti pompa comitatuque celebratut. Praecedunt scholares vniuersi, deinde rei seu poenitentes, ordine ita a se mutuo separati, vt ij quos minima manet paena, proxime studiosos insequantur, gestantes plerumque manibus non ardentes candelas, circundatis collo funibus, frenato ore, cartaceis galeris, ad peccatorum suotum ostensionem. Post poenitentes succedunt ij qui flavis vti commemoratum est togulis induti sunt, postremo sequitur igni et sacrificio destinatum agmen. Quisque patientium inter binos armatos incedit, quibus propinqua iam mortis hora bini monachi adiunguntur. Post captiuos senatus vrbis ingreditur, comitante nobilitate ac magistratibus, deinde Ecclesiastici. Postremo inquisitores eo ordine vt inter ipsos ac praecedentes spatium intersit, in quo inquisitionis
page 21, image: bs021fiscus solus incedit, ante expansum sanguinis vexillum, id est damascenum rubei coloris auro argentoque laboratum, internitentibus gemmis. Hinc inde Pontificis, Regisque Ferdinandi insignia, aureisque litteris acu picta nomina praeferens: hi enim primi inquisitionis auctores, quam hic inuenit, ille iudicio suo et auctoritate sanciuit. Exiguo interuallo domini inquisitores, denique vniversi populi agmen incedit. Hoc in primis statu atque ordine ad excelsum Theatrum ducuntur rei cui domini inquisitores oppositi sedent.
Considentibus vniversis, orator aliquis sanctum hoc officium pro concione commendat, inuehiturque quanta potest acerbitate in haereses, eosque qui Catholica religione deserta ijs infici animum suum patiuntur. Peracta concione poenitentibus ordine sententia sua pronunciatur: tum fusis aliquot a praecipuo Inquisitorum orationibus, vniversi sacerdotes, monachi, ac clerici, pariter quinquagesimum primum Psalmum Miserere mei Deus etc. ordiuntur.
Praeterea ab omni populo qui spectaculo prçsens adsistit, solenne sacramentum exigunt, sese in Catholica religione Romanaeque ecclesiae obedientia perpetuo vitam acturos, eamque a se omnibus in rebus, fuso etiam si opus sit vita ac sanguine defensum iri, ide quoque sacro officio impensuros; ad cuius rei maiorem fidem ac certitudinem se invicem testes appellant.
Quod si inter poenitentes ecclesiasticae personae sint, degradantur. Primo ac si ad missam celebrandam accincti essent induuntur, spolianturque rursus euestigio sacro habitu, deinde manus, labia et corona capitis, vitri fragmento aut acuto cultello radunt, vt ablatum hac abrasione quo prius uncti erant oleum ostendant, idque in conspectu et ingenti circumstantium corona qui peregrinas hasce ceremonias insuetamque actionem intuentes, ingenti stupore juxta ac trepidatione percelluntur. Qui vero capitis damnati non sunt, verbis modo profanantur, id est suspenduntur ab officio aut statu, donec pontifici visum fuerit. Lecta jam sententia,
page 22, image: bs022degradatisque aut profanatis aliquibus, damnati capitis seculari potestati traduntur ducunturque ad supplicij locum. Accidit non raro vt fune strangulantes, spiritum intercludant religatis ad palum, vociferenturque ad populum eos in extremo vitae articulo ingenti peccatorum contritione ad Romanam ecclesiam esse conuersos, eoque ardentis ignis non sensisse incendium. Alij quorum capitale supplicium crimina non merebantur, reducuntur ad carcerem, vt sequenti die per plateas ac vicos virgis caesi rapiantur, quorum plerosque triremes carceresue perpetui excipiunt. Diutius proposito haesimus in hac materia, verum quandoquidem inquisitionis terror praecipua miseriarum calamitatumque Belgicae origo exstitit, operae pretium mihi fecisse videor, quod paulo fusius communem tum Catholicorum tum reformatorum formidinem explicarim.
Exstincto Romae, Anno 1559, mense Augusto, Paulo quarto pontifice, ex domo Caraffarum oriundo, plurimisque eius morte gaudentibus, ipsis praeserum Romanis, tum ob bellorum exactionumque quibus populum grauabat multitudinem, tum vero etiam propter eam quam aduersus omnes bonos (sub religionis praetextu) persecutionem instituerat. Ciues et incolae vrbis, publica ui, in domum inquisitionis irrumpentes, eam igni succenderunt, liberatis captiuis, vulnerato supremo inquisitorum et complicibus eius sociisque fugatis: Statuam praeterea imaginemque pontificis in Capitolio erectam terrae allidentes in Tyberim proiecerunt. Quo eodem incendio claustrum Mineruae conflagrasset, eo quod fauerent inquisitoribus, nisi Marcus Antonius Columna, et Iulius Caesarinus, eximiae autoritatis viri populi furorem verborum suorum suauitate sedassent.
Tertio Kalendas Augusti, quatuorque insequentibus diebus, Regia Maiestas in urbe Gandauo festum aurei velleris ingenti magnificentia celebrauit, eodemque vellere impertiuit Galliae Regem, Carolum principem Hispaniae, Archiducem Austriae, Carolum ducem Arcasconium,
page 23, image: bs023Ducem Naieranum, Mantuanum, Vrbinatemque Duces. Salmonae Principem, Marcum Antonium Columnam. Marchionem de Rentij. Comitem de Lignij. Comitem Hoogstratensem, Ducem Arschotanum, et Dominum de Montignij, sicuti antea anno 1556, idem aurei velleris festum Bruxellae ipso sancti Andreae celebrans, eodem donarat illos, qui sequuntur. Emanuelem Philibertum Sabaudie ducem Belgicarum prouinciarum gubernatorem. Principem Auriacum, Comitem Egmondanum. Comitem de Horn, Dominum Lalain, Dominum de Molenbais, Dominum de Glayson, et Dominum de Barlaimont.
Peracta hac solemnitate, Rex ea quae ad Hispanicam profectionem opus erant summa diligentia parari jussit, propterea quod ingenti tumultu ac seditione turbata omnia, praesentiam eius exposcebant. Augebatur in dies occultis incrementis noua ac Lutherana religio, non obstante inquisitionis seueritate ac diligentia, adeo ut ex nobilitate quam plurimi ac praecipui etiam viri eam sectari putarentur. Verum priusquam de discessu eius referamus de fidei ac religionis in Belgica statu dicemus.
Auersi erant non parum subditorum, et patriae incolarum animi, tum commemoratis jam causis, tum Hispanicae inquisitonis terrore perculsi. Quamquam autem non pauci in hisce partibus reformatae religioni adhaerescerent, vix tamen millesimae Catholicorum parti numerus eorum respondebat: verum aeque inuisa utrisque inquisitio. Dolebant tantam indies multitudinem causa religionis occumbere: murmurabant itaque optabantque crudelia edicta reuocari. Verum quia augebatur quotidie inualescebatque crudelitas, indelebilis pectoribus eorum auersio odiumque exarsit, cui incendio fomentum adiecit causa quae sequitur. Quoniam Regia Maiestas post Belgicarum prouinciarum susceptionem quatuor circiter annos in usdem commoratus fuerat, qui cum Maiestate sua, ad corporis eius custodiam, una Hispani descenderant, in prouinciis remanserunt hinc inde in limitibus,
page 24, image: bs024quae ad Franciam vergunt, nomine Regis in praesidio relicti, eiusque sustentati stipendiis, horum ad quatuor milla numerus ascendebat, qui etsi populo regionis illius jam tum graues essent, quia tamen regis in Hispaniam vt comitarentur iter exspectare credebantur, ante discessum Regis cos quiete passi sunt. Postquam tum primum aduersum est illos cum ducibus suis relinqui in Belgica, vt eis fortissima quaeque patriae munimenta traderentur, abrogata in posterum incolis fide, diuersique Hispanorum jactabundi, varias earundem prouinciarum dignitates munera, officiaque ambirent, vulgi praeterea sermone spargeretur, ab Hispanicis consiliariis inductum regem, vt confestim a profectione sua, alia octo Hispanorum millia in Belgicam mitteret, additis viginti millibus VValonum, consuetisque Belgarum agminibus; vt eorum praesido non modo finitimos populos coercere, ditionique suae subiicere, verum ettam Hispanicam inquisitionem inuehere, et subditos quibuscunque visum esset modis vexare posset.
Hinc ingens murmur et seditio exorta, non inter communem modo vulgum, sed status etiam, consilia Magistratusque patriae quibus sese principes et nobilitas adiunxerant, existimantes quo prouinciis obstricti erant a se violatum iri sacramentum, si ea paterentur quae adeo aperte cum patrio more priuilegiisque pugnarent. Quae jura ac priuilegia ex principum suorum pactis, vel libera voluntate ac concessione acceperant, et quorum inuiolatam conseruationem initio gubernationis sancte principes jurejurando promittebant, quod etiam Rex Philippus ipse praestiterat.
Vt vero quibusnam priuilegiis, quaque libertate Belgia fruatur aperiam, a proposito nostro non videtur alienum pauca hic de iis inserere. Brabantia in primis sex eximiis priuilegiis a principibus suis honorata est, praeter alia in quibus reliquae etiam prouinciae participare contendunt.
page 25, image: bs025
Primum est: vt patriae princeps Ecclesiasticum statum, vltra constitutam a maioribus suis, usuque comprobatam ationem ne extollat, nisi duorum aliorum statuum, nobilitatis nempe ciuitatumque consensu.
II. Vt non liceat principi quenquam subditorum suorunt aut in ditione sua commorantium, ciuili vel criminali modo persequi, nisi consueta, libera, publica iustitia, patriaeque jure, vbi excusare se reus aduocatorum opera et dejendere valeat.
III. Ne vectigalia aut exactiones subditis suis imponat sine statuum patriae consensione.
IV. Peregrinos aut alienigenas ad nullum in Brabantia publicum munus possit evehere, exigua tantum exceptione: videlicet ei in aula inter consiliarios, binos (eiusdem tamen linguae) exteros collocare permittitur, potest etiam qui in Brabantia natus non sit, modo aliquo tempore liberum in ea dominium possederit ad praesidis in eadem aula dignitatem ascendere.
V. Cum princeps conuocat status, ut quidquam ab iis, sive pecuniam, auxilium, aut aliud quiduis, exigat, Brabaatiae aliarumque provinciarum ordines extra provinciam suam proficisci aut quicquam extra eam existens concluderenon obligantur.
VI.Quodsi privilegia corum princeps aut vi aut alia ratione conuellere tentet, eo ipso Brabanti praemissis protestationibus absolvuntur a sacramento, et tanquam vere liberis ac absolutis, rebus suis prout sibi visum fuerit consulere permtttitur.
Plurimae aliarum Belgicae prouinciarum, haec sibi priuilegia quoque vendicant, vt quae inito cum Maximiliano Romanorum Rege anno 1488, decimo sexto Maij, pacto, concessa sint, vt patet ex vigesimoquarto eiusdem tractatus articulo, aliisque quae postmodum inter prouincias conuenerunt.
page 26, image: bs026
VErum vt ad propositum redeamus, congregatis Gandaui generalibus Belgicae ordinibus, conscensuro jam nauem Regi, oblato supplici libello ostenderunt, e re patriae minime futurum, si ea quae diximis quatuor Hispanorum millia in limitibus permanerent, obsecrantes Maiestatem suam, ut vel eos secum abducere, vel mittere in Hispaniam velit. Quamquam autem displiceret Regi haec eorum oratio, vt quae Cardinalis Granuellani consilia euerteret, quae Regi dederat, non posse easdem prouincias a Maiestate sua retineri, absque ingenti Hispanorum multitudine ac praesidio, quibus patriam violenter inuaderet et pro libitu voluntateque sua gubernaret, absolutus primum a Pontifice sacranento quo obstrictus ordinibus erat, addiderat praeterea eo nunquam perueniri posse, nisi sublatis e medio quatuor aut quinque praecipuis prouinciarum capitibus. Nihilominus Rex cernens generalium ordinum in sua libertate constantiam, constantiaque libertatem, nec suo so jure, priuilegiisque priuari passuros, intelligens praeterea extremum alioquin prouinciis suis exitium stragemque imminere, petitioni eorum concessit, patuit tamen omnibus quanto postea tempore permanserint Hispani, quibus insidiis qua subtilitate ac diligentia, eos in Belgia retinere tentaverit Rex, quibus provinciae, occasione eorum exactionibus oneratae, et in discessu illorum sumptibus gravatae sint: Ex quibus sane diversam omnino Regis intentionem voluntatemque fuisse, nec, nisi eorum opera in limitibus adversus turcas a quibus ingenti clade affectus fuerat Rex indiguisset, tam facile reuocaturum fuisse constat. Hinc vehemens illa populi alienatio, auersioque animorum, vt vel solum inquisitionis, edictorumque nomen horrerent, quae plusquam quinquaginta hominum millibus, miserabilis ac calamitosae causa mortis exstiterant. Nonnulli existimabant ex hoc primum fomite Regiae maiestatis hispanicique consilii in Belgas odium exarsisse.
Neque vero id abhorrens a veritate videri potest, cum enim aurei quoque velleris domini ac proceres, supplicl
page 27, image: bs027ordinum libello subscripsissent, accidit vt primarius quidam exconsilio Regis Hispanus, certo die post meridiem comitis Egmondani aulam Gandani ingressus sit, cum quo ei familiarior vsus arctiorisque amicitiae vincula intercedebant. Hic vt primum ingressus Egmondanum comitem Principem Auriacum, aliosque comites et Belgicos proceres inuenit ludo latrunculorum intentos. Vobis vero inquit ludere vacat? petentibus illis quidni vacaret: adeone rerum vestrarum satagitis inquit conscij supplicis libelli quem Regi obtulistis: varioque deinde sermone vltro citroque habito, discessit. Princeps auriacus cuius animum dicta penetrarant, haud temere ea ab Hispano prolata esse contendebat, verum Egmondanus Comes ea contempferat, nisi prudentior Auriacus, tantum persuasione sua apud circumstantes effecisset, vt communi omnium consilio ad Hispanum mitteretur Egmondanus, qui pro eo quod cum ipso habebat amicitiae iure quid sibi voluisset exquireret, a quo accepit eo die in consilio Regis de omnium qui supplicii [reading uncertain: print faded] libello subscripserant nece esse conclusum, exinde quidquid ex Hispania venit apud aurei velleris dominos suspicione non caruit.
page 28, image: bs028
[gap: illustration; inscriptio: MARGARETA AUSTRIACA, DUCISSA PARMAE ET PLACENTIAE; GUBER. GEN. BELG.]Machiauelle tuas quid me tentasse per artes
Indociles fraenari animos, et mascula corda
Belgiadum iuuit? Vario iactata tumultu,
Messe gubernaclum octaua defessa reliqui.
page 29, image: bs029
GVBERNATIO MARGARETAE AVSTRIACAE, Principis Parmensis.
Praecipuus illius consiliarius erat versutus ille Antonius Perenot Cardinalis Granvellanus.
NOn ita multo tempore ante suum ex Belgica in Hispaniam discessum, Rex Margaretam Austriacam Ducem Parmensem sororem suam accitam ex Italia, Belgicae quidem vniuersim, Brabantiae vero inprimis cum summa potestate praefecit, loco Emanuelis Philiberti Sabaudiae ducis, quem composita cum Gallis pax restituerat in patriam, jussis ei tanquam ipsi Regiae Maiestati obedire omnibus patriae ac prouinciarum ordinibus.
Gauerensem insuper Principem Comitem Egmondanum, etc. Flandriae Artesiaeque praeposuit. Principi Autiaco cessit Hollandin, Zelandia dioecesisque Trajectensis. Comes de Megen Geldriae ac Zutphaniae. Comes Arenbergensis Frisiae Groeningae Transiselaniaeque praepositi. Marchioni Bergensi Hannonia, Domino de Montignij Tornacum, ditioque illius, aliis praeterea alia cesserun, adiunctis annuis reditibus ac stipendiis.
Post haec Regia Maiestas Gandauo Vlissingam in Zelandia profectus, inde ingenti classe ex Belgica Hispaniam versus flexit iter, adeo propitio secundoque ventorum flatu vsus, vt decimaquarta die, octauo videlicet
page 30, image: bs030Septembris Laredi in Biscaia portum feliciter inuectus sit.
Vigesimo quarto eiusdem, Hispali (id nobile in Hispania emporium est) innumeram hominum utriusque sexus ob religionem captiuorum multitudinem publico tristique spectaculo flammis absumpsit, inter quos non pauci eximiae dignitatis ac ordinis, unus in primis Iohannes pontius Lugduni in Gallia ortus, comitis de Baglena filius. Octobri sequenti Vallisoleti in suo aulaeque suae conspectu non pauciores inter quos plurimos equites Nobilesque viros, haud sine ingenti circumstantium terrore ignibus addixit. Exiguo post Regis ex Belgia profectionem exacto tempore emersit in lucem, sparsumque est in vulgus, quicquid ante discessum Rex cum suis de religione tractauerat, et primo quidem de seculari Magistratu ac judicibus et quoniam nulla persecutionis acerbitas crescentem haeresim extirpare potuerat hactenus, composita missaque sunt nomine Regis in Augusto, Anno 1559. tam seuera mandata litterae et instructiones, ad omnia consilia, Magistratus ac judices patriae, vt plurimi quos in neutram partem animi affectus rapiebat, eorum et mirarentur seueritatem et crudelitatem horrerent. Quod autem ad Ecclesiasticos, postquam experientia constiterat quicquid subtilitatis ac insidiarum a quadraginta jam annis ex cogitatum suerat, nunquam esficere valuisse vt euellendae penitus haeresi inquisitio floreret, nouo commento alia via sine nomine inquisitionis inquisitionem populo antequam aduerteret secretis occultisque mediis ac rationibus inuehere tentarunt.
Et ad hunc finem Cardinalis Granuellanus subtilium quorundam factorumque ad deceptionem articulorum auctor exstitit, quae cum ipsius inquisitionis et naturam haberent, et effecta producerent, carebant tamen nomine eius, vnde illa perfacile nullo negotio a se inuectum iri sperauerat. Quorum hic exemplar exhibemus, quod Tubingae anno 1568 apud Vdalricum Morhart impressum erat.
page 31, image: bs031
[gap: illustration; inscriptio: ANTONIUS PERENOTTUS, CARDINAL GRANVEL. etc.]Ego Cardinalis Granvel Archiepiscopus,
Livore faetum cuius, iraque tumidum,
Gruenta pectus consilia et ipsam peperis
Belgis ruinam. Criminis sed Rex mei
Mercede, sceptri Neapolis vices dedis.
page 32, image: bs032
Titulus erat, Copia certorum tredecim articulorum, hoc titulo, Hispanorum de presenti Belgicae statu judicium, fictum seu compositum per Cardinalem Granvellanum, vt eo loco inquisitionis vtatur, ad vindictam inimicorum snorum, parui aestimans, hosce articulos magis quam vnquam inquisitio cum libertate patriae priuilegusque pugnare, qua de causa tot modo ruinis Belgia misernsque jactatur.
Certae sententiae ac demonstrationes pro Regia Maiestate ad certitudinem status, ac beneficij eius, et generali patriae salute.
I. Articulus.
ET primo, Vt Majestas sua redactis in formam Regni provincijs, earum se Regem coronari iube at, addito titulo quo Belgicae seu inferioris Germaniae Regnum appellet. Metropolim siue locum aulae statuens urbem Bruxellensem, vt Lutetia in Gallia, in Anglia Londinum.
II. Articulus. Vt Majestas sua generalem aliquem politicumque Magistratum vniuerso regno praeficiat cui quies et conseruatio Catholicae nostrae religionis incumbat, vt autens praedictus ille Magistratus fideliter constitutus sit, totius populi, omniumque regni statuum provinciarumque consensu, ne tamen vllo modo inquisitionis nomine appelletur, propterea quod haec licet honesta sanctaque sit, summo a Belgis odio ac horrore fugiatur.
III. Articulus. Vt Rex certum Episcoporum eximia integritate vitae ac eruditione fulgentium numerum seligat, quisuis quique locis perpetuo resideant, quia nihil magis communem vulgum ad seditionem ac tumultus impellit, quam seduli pastoris absentia, vt ex ijs quas hactenus passi sumus calamitatibus liquido apparet.
page 33, image: bs033
IV. Articulus. Vt in omnibus praedicti regni sui locis ac ciuitatibus Rex abroget formam illius, quod amplum consilium appellant, cum satis superque constet eius consilij motus ac inconstantiam, omnium populi tumultuum ac factionum fontem exstitisse, idque praecipue in vrbibus, Antverpia, Amstelredamo Valencenis, quorum eousque creuit audacia, ac temeritas, vt suo se Regi legem imposituros arbitrarentur.
V. Articulus. Vt in omnibus huius regni Vrbibus ac locis constituatur a Rege innocentia iuxta prudentiaque eximius vir, qui capitaneus seu vicarius Regis appelletur, et ex vi muneris sui libere vniversis consilijs ac congregationibus vrbis illius aut loci cui praesidet adesse possit, vt praesentia eius prohibiti nihil vnquam Regiae Majestati adversum pronunciare aut statuere audeant.
VI. Articulus. Vt Majestas sua in quibusdam aptis locis a quibus timeri possit, arces ac munimenta erigat, valido tormentorum ac militum praesidio instructas, vt ea ratione et futuram prohiheat, et praeteritam castiget audaciam: nihil enim adeo efferam compescit plebem, docetque principis voluntati ac imperio colla subijcere, quam si omnem eis armorum vsum atque conspectum abstulerit.
VII. Articulus. Proinde Rex arma, tormenta, et quicquid ad belli usum pertinet, auferri praedicti regni populis (exceptis modo ijs qui in limitibus versantur) et in arcibus, ac munimentis accurate custodiri mandet, vt si qua necessitas postularit; ea apte ex Regis voluntate dispensarl valeant: nihil enim magis factiosum vulgus, quam Regem ac dominum omni armorum genere probe instructum verentur. Caeterum natura compar atum est, egentes opum, diuitesque armis, rerum novarum auidos esse, et optare praesentis status mutationem, quam opulenti contra armorumque inopes vehementer abhorreant.
VIII. Articulus vt Regia Majestas armamentarium ad eorum quae Venetiis, Constantinopoli, Olyssiponae, et
page 34, image: bs034Parisijs visuntur, exstrui aedificarique curet, eodem quo illa iam dictis Regnis, huic etiam futurum auxilio. Hoc autem armamentarium in vrbe Mechliniensi statuatur, vt quae in Regni centro sita et tam mari quam terra duleibusque aquis percommoda facillimam efficiat armorum ad quaevis loca in necessitatc distributionem. Locus autem aedificationi deligatur, is, vbi iam vestalium quas beginas vocant aula visitur, quo in loco exiguis sumptibus, totius Christiani orbts fortissimam validissimamque munitionem erigere aquarum paludiumque opportunitate perfacile est. Haec autem trium inprimis rerum certum Regem efficient. Primo quidem fortissimi ac insuperabilis in Regni sui centro munimenti, deinde vero de copia armorum, quibus quadraginta vel quinquaginta millium hominum exercitum instruere armareque valeat, postremo etiam de subditorum suorum quiete: nihil enim esse quod timeat, moturos arma quibus abstulerit: Caeterum experientia constat insitum esse a natura belgis, vt nitidam domi suppellectilem, magis quam fulgentia in castris arma desiderent.
Nec obstabit Beginarum numerus, qui in alias vrbes aut domos commode dispensari potest.
IX. Artioulus. vt Rex triginta omnis generis nauium classem instruat quae tam pacis quam belli tempore a Mercatoribus sustentetur, aliorum principum exemplo, qui suas hoc modo ditiones et regna ad occiduum in primis mare defendunt ac tucntur, Neque vero huic rei quidquam aliud, hoc regno opportunius, idque negotiationum ac mercatorum copia, qua nulli in orbe loco cedit haec patria. Ausim enim affirmare, et Magistra rerum docuit experientia, quas ab hinc septem annos Regiae Majestatis subditi, Anglorum piratarum praedationibus ac rapinis, merces cpesque amiserunt, ad diuturnam clasis illius sustentationem satis abundeque futuras fuisse, cuius auxilio vel ipsum Angliae regnum acquiri posse spes esset, vbi iam ne minima quidem recuperandorum bonorum appareat:
page 35, image: bs035Praeterea quantumlibet terra valeat Rex, si mari deficiat, potens appellari nequit, nec subiectos sibi populos a piratarum iniurta incursioneque defendere. Accedit quod vicinorum cont emptui, bonorumque iacturae erunt obnoxij, quam, vnam subinde mari grauiorem patientur, quam vt toto vitae suae tempore, acquirere terra possint.
X. Articulus. Vt Regia Majestas arces munitionesque suas, quas in medio regni exstructurus, est, Hispano ac peregrino milite impleat, vt Italis Burgundionibus, et Germanis, constat enim qui in regis praesidijs peregrini sunt, longe, intolis fidelitate praestare, huius vero patriae populi, magis ad commoditates suas quam ad bella propendent.
XI. Articulus. Vt per vniuersum hoc regnum visitari iura ac privilegia, renovarique rex iubeat, statuatque et publicari curet, vt eadem magistratuum, priuilegiorum, Religionis et ceremoniarum forma, idem quoque mensurae ponderum monetaeque modus obseruetur ab omnibus, eo quod fere in regnis, ex harum conformitate rerum, oriatur mutua quoque animorum voluntatumque consensio, cum obedientia erga Regiam Majestatem, et vera tranquillitate coniuncta.
XII. Articulus. Vt Regia Majestas iura libertatesque nonnullas communi negotiationi quam maxime opportunas omnibus huius regni provinciis ac civitatibsn largiatur, et confirmet: quia reuera experimur, vniversae nobilitatis totiusque regni fortunas praesertim ex negotiatione pendere, qua, tum ob naturalem situm commoditatemque loci, tum ob populi iura ac libertatem terra marique negotiandi, imprimis floret haec patria omnium natisnnm gentiumque commercio.
Vt Majestas sua generali ac publica remissione, stultitiam, ignorantiam, tumultus, seditionesque populi sepeliat, revocetque eos qui ob illas causas patrio solo relicto ad exteras nationes profugerunt: mediocri tamen auctores ac capita factionum punitione castiget: decet enim conuenitque
page 36, image: bs036Regiae potestati clementia, vt Iulius Caesar confirmat, inquiens; fortitudinem potentiamque Principis, plus in amica peccatorum populi sui remissione, quam severa castigatione consistere. Nihil enim pulchrius est gubernatori ac Principi, quantus demum sit, quam vt virtutis, opumque sisarum edat specimen, et postquam vi subiecerit clementia ac bonitate conservet. Itaque concludo, nihil in Principe pulchrius nihil excellentius excogitari posse quam misericordians, cum institia et veritate coniunctam.
Persequente hoc pretextu et modo, negotia Belgicae praedicto Cardinale Granuellano, quorundam suotum Hispanicam inquisitionem in has Prouincias omnino inducere volentum ope auxilioque adiuto, concluserunt in consilio suo ad Paulum quartum Pontificem mittere doctorem quendam Louaniensem Franciscum Sonnium, qui suscepta summa animi voluntate prouincia, vt Romam peruenit pro vt sibi commissum erat descriptam Belgicae magnitudinem exhibuit, adiungens quantum exiguo tempore populi diuitiarumque copia potentiaque excreuisset. Ingentes praeterea Praelatorum et Episcoporum patriae diuitias retulit, questus, minime sufficienti cura laborari, vt inualescenti plurimumque jam auctae haetesi resistatur, extremum in sanctitatis suae prouidentia ac paterna cura esse remedium: Videat itaqne, ne quod grauius Ecclesia detrimentum accipiat: breuiter tanta sedulitate tamque prospero euentu iniuncta sibi legatione functus est, vt id quod a Pontifice de dinisione nimirum Episcopatuum nouorumque Episcoporum institutione postulabat impetrarit, vt patet ex bullis Pontificum, Pauli quarti decimo nono Maij anno 1559 et Pij quarti octauo Martij anno 1560 datis. Concluserunt itaque de Episcopatuum separatione, quatuorque prioribus Cameracensi, Atrebatensi, Tornacensi, Vltraiectino, quatuordecem recentes adiunxerunt vt ita pariter ad octodecem Episcopatus adsc enderint, constitutis inter eos tribus Archiepiscopatibus. Hunc autem maxime in modum facta diuisio.
page 37, image: bs037
Primo Archiepiscopatui Coloniensi, Episcopatum Vltrajectinum abstulerunt; tum quod nimium extenderetur Archiepiscopatus, tum etiam quod pronunciata Coloniae lingua vulgari judicia, a multis subditorum non intelligerentur, denique quia ab Archiepiscopo Coloniensi jam pridem debita populi visitatio facta non fuerat. Eundem etiam Vltraiectinum Episcopatum in Archiepiscopatum commutarunt, subiectis ei de nouo quinque aliis Episcopatibus, videlicet Dauentriensi in Transiselania, Harlemensi in Hollandia, Leouardiensi in Frisia, Middelburgensi in Zelandia, Episcopatu Groeningano, in patria Groeningensi. deinde Cameracensem quoque ad Archiepiscopatum extulerunt, Remensi prius in Gallia Archiepiscopatui subiectum: sub hoc quatuor alios statuerunt: nempe in Artesia Atrebatensem, et Sancti Audomari, Episcopatus, in Tornacensi patria Episcopatum Tornacensem, in Comitatu Namurcensi Namurcensem. Denique ex Mechliniensi Episcopatu Archiepiscopatum statuerunt, sex ei subiecerunt Episcopatus; nimirum in Brabantia Antuerpianum et Siluaeducensem, in Geldria Ruremundanum, in Flandria Gandauensem, Brugensem, et Iprensem, Episcopatus, statutumque vt Archiepiscopatuum supremus Mechliniensis esset. Annuis insuper sex florenorum millibus, ad Episcopalis dignitatis sustentationem ex opulentis Abbatiis dotarunt Episcopos, Mechliniensi vero decem milla attributa, quae vniuersa ex Abbatiis vt dictum est sumpta sunt. Et primo quidem Mechliniensi Archiepiscopatui Affligemensem in Brabantia opulentissimam inter alias Abbatiam attribuerunt, cuius Abbas ad quinquaginta florenorum millia annuo reditu possidebat. Sancti Bernardi abbatia Antuerpiensi Episcopatui cessit. Tongerloensis Siluaeducano. Sancti Bauonis Gandauensi. Praepositura Sancti Donatij Brugensi, Sancti Martini Abbatia Iprensi, Praepositura juxta et Abbatia Sancti Bertini Audo marensi Episcopatibus assignata. Decimas Abbatiae et Monasteriorum Comitatus, Namurcêsis Episcopatus vendicauit. Harlemensi Monasterium in Egmont, Middelburgensi Sancti
page 38, image: bs038Petri, Leouardiensi hortus Mariae et Lidlum, Groeningensi Boluerda, Ruremundano regulares, Dauentriensi Sancti Leuini Praepositura cesserunt. Postremo statuerunr ut horum Episcoporum penes Regem electio penes Pontificem confirmatio esset.
Hinc varium populi murmur et seditiosae voces exortae: videlicet peregrinam hanc esse inauditamque novitatem, inductam sine ordinum, ciuitatum, provinciarumque consensu: vehementer esse metuendum, ne gravioris mali prorumpat occasio; alienari hoc modo antiquas fundationes, et provincias consuetis suis Abbatijs monasteriisque privari, praesideri in congregatione ordinibus, ab Episcopis, quos alienigenas esse fas sit, monasteriorum bona attribui alijs, cessaturas quibus hactenus pauperes adiuti erant Eleemosynas, quae vniversa cum antiqua provinciarum libertate privilegijsque pugnarent: praeterea tegi sub hoc praetextu tanquam pallio involutam inquisitionem. Etsi autem non deessent plurimi qui diversa populo suadere conarentur, nunquam tamen aut plebi aut ordinibus et Gubernatoribus patriae persuaderi potuit, idque eo in primis quod ex habita Romae ea super re septem Cardinaliuin consultatione, missisque bullis, luce clarius apparebat, huc omnia esse directa: prçterea quod singuli Episcopi in Cathedrali sua Ecclesia novem beneficia seu praebendas vt vocant, alijs adiungerent, quibus gaudentium, fideli in inquisitionis negotio opera vt erentur, imo vt duo illorum ipsimet Inquisitores essent. Quae scripta sive bullae, vt in lucem, et hominum ora oculosque emerserunt, omni dubio sublato penitus est confirmata suspicio, praesertim cum patuit non nisi Lovanienses Inquisitores aut Theologos esse constitutos Episcopos, aut alios, agendis rebus, tractandisque principum negotiis, quam instruendo populo, habendisque concionibus aptiores: vt Cardinalis Granvellanus, Praeser Viglius, Cancellarius Nigri: Quorum ille, Mechliniensibus Archiepiscopus, hi Gandauensibus, Antverpiensio usque Episcopi praefecti. Verum postmodum
page 39, image: bs039qui sequuntur constituti sunt.
Primo quidem in Archiepiscopatu Mechliniensi collocatus est dictus dominus Antonius Perenot Cardinalis Granvellanus.
2. Ad Antwerpiensem Episcopatum nominatus erat Cancellarius Nigri: verum intercedente longiore mora antequam in sede sua statui posset, substitutus est Doctor Franciscus Sonnius primo Silvaeducensis Episcopus.
3. Ruremundano Episcopatui praepositus est Dominus Guilhelmus Damasi Lindanus.
4. Ad Episcopatum Silvaeducensem Electus erat iam dictus Sonnius, verum eo Antverpiam evocato, Dominus Laurentius Metsius Sanctae Gudulae Decanus successit.
5. Gandaui constitutus Dominus Cornelius Iansenius.
6. Brugis Dominus Petrus Curtius, et post eum Dominus Remigius Druitius, primo Episcopus Leouardiensis.
7. Ipsis Dominus Martinus Rithouius.
8. Groeningae Dominus Iohannes Knijff ordinis minorum.
9. Leouardiae primum Remigius Druitius, eoque postmodum Brugis constituto, Dominus Cunerus Petri.
10. Harlemij Dominus Nicolaus a noua terra.
11. Dauentriae Dominus Aegidius vanden Berge ordinis minorum.
12. Middelburgi Dominus Nicolaus de Castro.
13. Atrebati Dominus Franciscus Richardot.
14. Tornaci Dominus d'Oignies.
15. Namurci Dominus Antonius Hauetius.
16. Postremo in Episcopatu Sancti Audomari constitutus est Dominus Gerardus ab interencourt.
page 40, image: bs040
HIsce de causis renovatae rursus tumultuum quibus Anno 1549 et 1550 Belgica flagtaverat occasiones verum eo validius quod tandem aliquando constare coepisset, omni perfidia ac insidiis peti Belgas, conarique Regem vt illectos in fraudem Hispanicae Inquifitionis iugo oneraret. Iamque in immensum crescebant murmura ac seditio populi, propterea quod ad querelas civium ac preces, nihil vnquam ex aula consolationis adferebatur, nisi tantum Regiae Majest. voluntati esse parendum.
Rebus ita constitutis, novi paulatim Episcopi in Ecclesiarum suarum possessionem intrusi sunt, ne rogato quidem ordinum consensu, sed pulchris ad speciem magnificisque promissis. Hac ratione praeter Iprensem Episcopum, Brugensis et Namurcensis, deinde Harlelemensis et Middelburgensis, denique etiam Archiepiscopus Mechliniensis inducti sunt: postremo tamen, longoque post alios intervallo, haud sine ingenti incolarum tumultu Silvaeducensis Episcopus. In aliis vrbibus idem praestare erat in votis, sed obstabat fortitudo ciumm ac libertas, qui professi erant se violari iuta sua et antiqua privilegia, ac similibus Episcoporum et Inquisitionis novitatibus divexari minime passuros. Imo eousque aliquorum audacia provecta est, vt mortem Episcopis minitari non vererentur. Hisce et similibus sese inuicem animabant incitabantque, ad iura libertatemque suam, omni qua possent ope protegendam.
PErdurantibus hoc motu et difficultate circa Episcopatuum executionem et effectum cum secularibus (qui ideo averso ab Ecclesiasticis animo erant) inter ipsos etiam Ecclesiasticos simultas exorta est: quippe non modo veteres Archiepiscopi et Episcopi patriae, qui dignitare sua excidebant, sed capitula etiam ac parochiae, quae in Cathedrales murabantur Ecclesias; praeterea Abbatiae ac praebendae quarum bona et possessiones Episcopis assignata erant, de peregrina ista novitate querebantur; quod novorum
page 41, image: bs041Episcopatuum institutione, jurisdictione sua priuarentur, alij vero quod absque vlla ratione et causa, particulari tantum aliquorum priuatorum sollicitantium vtilitate, spoliarentur justa sua possessione ac exemptionibus, et alieno nouoque subiicerentur imperio, diuersae praeterea eorum querelae exaudiebantur; quibus in animis multitudinis concepti odij mirum quantum creuit acerbitas.
Inter alios ecclesiasticos qui nouis illis constitutionibus repugnarunt, fuere inprimis Tongerloensis et Sancti Bernardi, Abbatiae, quibus se postea affligemenses in Brabantia adiunxerunt. Hae Abbatiae cum Praelatorum suorum morte, carerent Abbatibus, et diu multumque institissent in aula, vt ad nouam suo more electionem peruenirent, nec quidquam hactenus impetrare valuissent, consilij Brabantiae sententia adiutae, aliis primo Brabantiae Abbatibus, deinde etiam Nobilibus, ac primariis vrbibus, tres eiusdem prouinciae ordines repraesentantibus indicarunt, obsecrantes vt secum preces suas apud Ducem Brabantiae Gubetnatricem coniungerent. Quo facto, acceptoque responso non esse in Celsitudinis suae potestate eam rem, quam sibi Regia Maiestas ipsa seruauerat, judicarunt iidem ordines, e re communi futurum, hac de re ad Maiestatem suam legationem in Hispaniam mittere.
Comes de Horn, Regiam Maiestatem de his omnibus antea certiorem fecerat, datis decimo nono Decembris anno 1561 litteris, et significauerat, Brabantiae ordines ad Maiestatem suam certum hominem qui Abbatum causam ageret esse missuros eosque bonorum ab Abbatiis ad Episcopatus translationem omnino abnuere; alios vero ordines nihil etiamnum opponere, Germanos, Gallosque affirmare, auferendae sibi quam in Belgio habent jurisdictionis Pontifici non esse potestatem; praesertim cum id absque Coloniensis et Remensis Archiepiscoporum consensione contigerit. Germani (scribit ipse) allegant, etsi consenserit Imperator,
page 42, image: bs042nisi Principes electores Imperiique ordines subscripserint, nullius momenti futurum. Galli vero aiunt, consentiente Remensi, Regis tamen Galliarum sententiam voluntatemque necessariam, tanquam qui ecclesiarum Regni sui patronus ac defensor existat. Hae (scribit ille) quas allegant rationes, paululum quid seditionis in populo excitarunt; quandoquidem absque duarum nationum illarum consensu ac voluntate tentatur, in quarum medio hae Prouinciae sitae sunt, inualidae profecto, vt se aduersus quamlibet earum tueantur, etc.
Ordines etiam Brabantiae vt conclusum erat in Ianuario, anno 1562 legationem ad Maiestatem suam in Hispaniam miserunt: legati erant Tserclaes et Niis, qui consignatam scripto cum rationum ponderibus ac momentis, ordinum petitionem Regi obtulerunt, quibus manifeste docebant, non justitiae ac aequitati solum, sed priuilegiis etiam, tum Brabantiae ipsius, tum Abbatiarum aduersari, si ille traditae in aliorum manus, consueta sua electione priuarentur. Quibus altero scripto confestim Rex respondit, nihil ipsorum interesse, modo illis de Pastoribus Praelatisque prouisum sit, imo ingentes insuper sibi gratias deberi, quod sacras eorum familias illo honore dignaretur, vt Praelatos ipsarum Episcopali dignitate decoraret, vt videre est in apostilla vigesimae septimae mensis Februarij, anni 1562. Hoc Regis responsum, ordinibus, praesertim vero monachis Praelatisque displicuit, variosque ser mones excitauit in vulgo. Neque tamen quieuerunt Abbatiae, imo non ita multo post, cum Brabantiae ordinibus, in judicio aduersus ea audiri a Regente postularunt, sed repulsam tulere, vt patet ex supplici libello et responsione 5. Maij 1562.
Neque vero Antuerpienses Magistratus ac Rectores operam suam desiderari passi sunt; verum vt aduerterunt minui in dies commercia, aliasque similes difficultates oriri, quales annis quadragesimo nono, et quinquagesimo erant experti, metuentes hac noui Episcopi inductione vna inquisitionem inuectum iri, Gubernatrici
page 43, image: bs043scripto exhibuerunt, quicquid ex noui ibidem Episcopatus erectione malorum sequeretur; in primis vero latere inquisitionem, qua eos in posterum nunquam vexandos pacto conuenerat. Cui scripto responsum est vigesimo quarto sanuarij Anno 1562 nihil tale subesse, honorari tantum Episcopo dignam ciuitatem, hanc populo suo demere falsam animi impressionem conarentur, si tamen rem secus intelligant, cum Gubernatrici omnis de eo statuendi potestas ablata sit, se perlubenter petitionem ipsorum in Hispaniam esse missuram. Accepto deinde ex Hispania simili responso, decimae octauae Martij, Anno 1562, exortisque inter Mercatores et ciues tantis perturbationibus, vt nihil nisi ruina ciuitatis, et factiosae plebis tumultus, seditionesque, secutura viderentur, Legatos suos ad Maiestatem suam in Hispaniam destinarunt, vt eidem tam verbo quam scripto, vniuersum rei statum, extremamque necessitatem ostenderent. Praetor Vrsselius, VVesembeciusque Legati fuere, qui ibidem praesente ipso Rege vndecimo Iunij 1562 auditi sunt, verbisque et scripto aduentus sui causam Regiae Maiestati exposuerunt. Ad quae post longas sollicitationes ac preces, in Augusto prius, tum verbo tum scripto responsum accepere, omnino consentiens cum eo quod a Gubernatrice pridem acceperant. Quoniam autem a legatis aduersum est, prius in Belgicam missa, quam sibi data fuisse responsa, postularunt a Rege eo usque in Hispania commorari permitteret, donec de Dominorum suorum voluntate certiores essent, remediumque aliquod reperire conarentur, quo et satisfieri posset Regiae Maiestati, et nobilissimum illud Emporium ab exitio ruinaque defendi, quam Episcoporum inductio certo allatura videretur, nisi mercatoribus et incolis persuaderi valeat, minime sub ea latere inquisitionem. Quo impetrato, expresso nuncio Dominos suos de omnibus docuerunt, misso etiam Regio responso; quibus deinde acceptam alterum
page 44, image: bs044supplicem libellum Regi obtulerunt; a quo, licet omni opera ac labore in id incumberent, quinque mensium spatio, nihil quidquam responsi accepere. Interea cum Praetor in valetudinem incidisset, intellexissetque ab ipso Rege, nolle eum Antuerpiam suam inquisitione aliqua vexare, vigesimo Decembris Anno 1562 rediuit in patriam, aliis duobus in Hispania relictis, qui post diuturnam tandem diligentiam ac longas preces, vigesima octaua Aprilis 1563 simile iterum responsum acceptum miserunt ad suos, interim obsecrantes vt Maiestas sua suspendere negotium dignaretur, donec vel coram ipsa intueretur angustias, vel saltem a fidelibus et in neutram partem iniquo animi affectu propensis commissariis de iis probe esset instructa; vt ne ea contingant, quibus postmodum occurri non possit. Octauo Maij 1563 iterum responsum est Maiestatem suam per Gubernatricem certiores facturum Magistraius, antequam cum negotio procederetur. Postremo post multa vltro citroque habita, Anno 1563 eos Regia Maiestas cum apostilla tertiae Augusti, dimisit, vlteriori verbis spe facta, quod certis de causis institutionem Episcopi in ea vrbe suspenderet. Quo nuncio per VVesembecium magna celeritate accepto, Antverpienses recreati sunt. Aliorum quoque Episcoporum suspensa in alias ciuitates inductio, quamquam electis Episcopis eam summopere exoptantibus.
Cum maxime illae perturbationes ac motus, magis magisque quotidie augerentur, odiumque tam aduersus Episcopos quam hanc persecutionem, inquisitionem, aliaque relata superius; vt jamjam miserabilis desolatio, effusio sanguinis, extremaque calamitas impendere viderentur, nisi ipsis obstaretur initiis. Res in ordinum consilio agi coepta, ostensisque apud magnos magistros, ordinisque equites difficultatibus ac periculis, cepere consilium, qua
page 45, image: bs045potissimum ratione ad Maiestatis suae obsequium salutemque patriae vniuersa dirigi possent, tam in hoc quam in aliis articulis. Et vero quia horum multa judicabant accidere, propterea quod de plurimis rebus perperam instructus Rex, iis summam rerum commiserat, qui capite consilioque suo et perverso animi affectu ac passione cuncta perrumpere tentabant; expedire illis visum est si Maiestas sua ab aliquo ipsorum coram doceretur, et rerum omnium rationes ac momenta perciperet: missus itaque ad Regem Baro de Montignij, anni 1562 mensem Augustum in Hispania exegit, quo exacto, absque pretio operae rediuit in Belgium. luvit ad turbas ac motus quae inter patriae primores magis magisque quotidie gliscebat offensio, ac dissensiones: quidam enim suo tantum sensu vniversa gubernare, multasque violenter aduersus antiqua jura nouitates tentabant inuehere, quibus sese opponebant alii: vnde ingens aulam tumultus dissensioque concussit. Qua crescente quotidie, tandem Princeps Auriacus, Egmondanus et Horn Comites, litteris suis vndecimae Martij Anni 1563 Regi significarunt Belgarum plurimos, nimia, qua Prouinciarum negotia Cardinalis Granuellanus authoritate tractabat plurimum offendi, nec Maiestatis suae res ex ipsius Regis et sua voluntate cessuras, quamdiu Cardinalis se harum negotiis prouinciarum immisceret, tanto eum ab omnibus odio haberi: Proinde Maiestas sua de Granuellani ex Belgica discessu statuere velit, summam alioquin prouinciarum stragem calamitatemque secuturam. Vt autem Regia Maiestas, aliorum suggestione, ne existimaret haec a sese ambitionis aut propriae vtilitatis gratia fieri, orabant, vt si Maiestati suae videretur, sese quo hactenus functi erant consiliariorum status munere liberaret; neque enim Regiae Maiestatis obsequio, nec honori existimationique
page 46, image: bs046suae conducere, vt vltra in eodem consilio permaneant, si Cardinalis in instituta ratione agendi perseveret. Postremo Majestatem suam obsecrant, vt ea quae scripserunt boni consulere, et sincero erga obsequium suum affectu profecta credere velit. Verum cum Rex, Epistola sexto lunij eiusdem Anni data, respondisset, non dubitare se, quin ex Zelo ardentique erga obsequium suum amore, quem re ipsa hactenus satis ostenderant, proficisci quam prae se ferebant curam: caeterum moris sui non esse, gravare aliquem famulorum suorum absque iusta causa, qualem illi nullam in litreris suis attulerint etc. Rursum praedicti domini ad Regem scripserunt vigesimo nono Iulij, Anno Millesimo quingentesimo sexagesimo tertio, non esse propositi sui, Cardinalis adversarios agere, aut aliquam actionem intentare: sed sperare se simplicem illam et brevem malorum imminentium demonstrationem, absque alia accusatione, sufficere ad permovendam Majestatem suam, vt honestam aliquam facilemque iustis subditorum querelis satisfaciendi rationem excogitet, aliis in rebus vtens opera Cardinalis in quibus secundum vocationem professionemque suam maiores fructus faciat. Non agimus inquiunt de onerando, sed potius onere liberando Cardinale, quo non gravatur modo, et laborat imparibus humeris, sed quod vlterius sine graui perturbationum ac tumultuum timore sustentare non possit. Caeterum quod nullas nominatim causas attulissent non accidisse defectu illarum; verum quod studiose cauissent abstinuissentque earum relatione, ne egisse aduersus eum viderentur acerbius. Sed si Maiestati suae visum esset, ampliorem earum instructionem admittere, non nisi nimiam earum multitudinem grauitatemque reperturum. Se vero optare vt Maiestati suae placeret, ab aliis non item vt ipsi suspectis, totius rei statum intelligere: non dubitare sese, quin tum demum Maiestas sua iudicatura sit, non absque graui causa, adeo publicas et communes querelas deponi: ipsam torius Belgicae inquietudinem, seditionesque
page 47, image: bs047ac tumultus, satis superque testari, illius praesentiam, autoritatemque perniciosam esse. Harum omnium habita ratione, et exigui quoque fructus quem in ordinum consilio faciebant, iniuriaeque ac contemptus quo afficiebantur, orabant Maiestatem suam suppliciter, hoc eis indulgere dignaretur, vt in ordinum consilio ne adessent, donec Maiestati suae, subditorum suorum saluti prouidere, quocumque visum esset modo, placuisset; interim sese non commissuros, vt opera sua requiratur in iis quae ad Regis obsequium, gubernatricis auxilium ac consilium spectare possint; tantum ne in consilio ordinum comparerent, donec aliter prouisum esset, etc.
Praedicti itaque Domini, oblata prius scripto Gubernatrici demonstratione, ordinum consilio abstinuerunt, ita vt tandem Gubernatrix secretarium suum, Armenteros, expresse ad Regem ablegarit, post cuius reditum, Cardinalis Granvellanus in Belgica factionis caput, inde revocatus est Anno 1564.
Verum cum spargeretur, eos qui Cardinali adhaeserant non aliter quam eo praesente in caeptis persistere, non cessavit vllo modo, sed potius crevit acerbitas, in primis contra Praesidem Viglium et Dominum de Barlaimont. quos Cardinalis creaturas appellabant, qui eo in sese augebant odium, quod spargerent, haud diu abfuturum Cardinalem, sed cum longe maiori autoritate Potestateque rediturum.
Adhaec aliquorum vtrimque ingeniorum opera, inter Angliae Reginam, et Gubernatricem, vel saltem Consilium Regis in Belgica simultas exorta: vnde ingenti subditorum damno, commerciorum vltro citroque integro anno suspensio consecuta; quod reliquis acerbitatum dolorisque occasionibus haud exiguum incrementum accessit.
Praeterea oleum igni addidit quoque, quod Concilij Tridentini statuta in Belgio obseruari juberentur. De quo diu multumque deliberarum est, grauiterque in
page 48, image: bs048primis animos hominum voluntatesque violavit, et odio Ecclesiasticorum incendit, propterea quod eo non modo Ecclesiastici iudicij et Episcoporum causa, verum inquisitio etiam persecutioque confirmaretur, multi etiam stabilirentur articuli, quos non pauci per errorem in Ecclesiam irrepsisse contendebant, aliique praeterea, cum iure patriae, privilegijsque pugnantes. Atqui, licet hoc tempore vltra non vrserint eo tamen plures diversa sectabantur, praesertim postquam idem concilium omnibus postea locis publicatum est, vel non memoratis quibus Maiestas Regia concesserat exemptionibus, vel a populo minime intellectis.
Eadem quoque aestate omni ope laboratum est, vt Leovardiensibus, Groeningensibus, Daventriensibus et Ruremondanis, omni verborum suavitate Lenocinijsque persuaderetur, vt in Episcoporum suorum admissionem vltro consentirent: significatum ipsis, non esse mentem Regis, eorum libertati privilegijsque detrahere, quin potius ea per Episcopos curaturum vt accurate ac diligenter observent. Praestituros Episcopos iusiurandum se omni qua poterunt cura ac diligentia effecturos, vt a privilegiorum observatione ne recedatur, ad vltimum summo illis emolumento futurum, parsurosque ijs sumptibus, quos rum mittendo Vltraiectum aliquo Ecclesiastico ordine insigniendos, tum etiam in appellationibus et delegationibus, Abbatum quoque consecratione faciebant; imo plane necessarios ipsis esse Episcopos, eo quod Archiepiscopi iam tum suffraganeis suis, quo in ijsdem Provinciis fruerentur iure cessissent. Quod si vero Archiepiscopo, iure suo sibi reservato, ijs in locis residere placuisset, non posse obsisti voluntati illius, si igitur Archiepiscopo residere cupienti repugnari non possit, cur suffraganeis eius obsistatur? Caeterum nec his, nec vllis alijs rationibus, quod optabant vnquam persuadore valuerunt, quin imo potius odio ac acerbitate magis accendit animos, quod tantopere ceruerent laborari, vt vna cum Episcopis detestatam adeo Inquisitionem acciperent.
page 49, image: bs049
Iuuit hoc odium, nouorum Episcoporum cum Capitulis, Ecclesiis, subditisque suis simultas ac dissensio, exorta, quod illi inuadere possessionem, hi vero retinere pugnarent.
Accessit his et alia murmurationis causa; nimirum cum videretur aegre Antuerpiensibus intrudi posse novus Episcopus, aliquorum suasu deliberatum est, de ciuitate illa vna cum aliis Brabantiae vrbibus, vt Bruxella, Louanio, etc. Mechliniensi Archiepiscopatui, (cui Cardinalis Granuellanus praepositus erat) Gallo Brabantia vero Namurco subiicienda; quod non minus patriae ac ciuitati illi aduersum erat, quam si in ipsa vrbe nouus constitutus fuisset. Quae simul ac eruperunt in vulgus, nouam rursus perturbationem excitarunt. Brabantiae vero ordines summopere restitere offerentes subinde libellos supplices: quibus in Hispaniam missis, etsi vehementer instarent, nihil tamen vmquam responsi impetrare valuerunt, nisi post menses sex dilatoriam Apostillam, remittentem ad regem in Hispania negotium, nec quidquam amplius ardenti eorum petitioni concessum, affirmante Gubernatrice, nihil dum ad litteras suas a Rege responsum. Hac de causa aucta turbatio, et seditiones in populo, ingens quoque a Romana Ecclesia ad reformatam religionem facta defectio; videbant enim adeo exosum Episcoporum et inquisitionis negotium omnibus studiis per fas et nefas vrgeri.
Hac fere tempestate Philippum Regem impulit Pontifex, vt Hispanicam inquisitionem Mediolanum inueheret, sed confestim Mediolanenses aduersus Hispanos arma sumpsere; verum cum nullos inter sese reformatae religionis sectatores esse ostenderent, maioris mali fugiendi causa ab incepto Rex destitit. Idem quoque a Venetis Pontifex postulauit, qui respondere a se sufficienter, et si non Hispanico modo reformatos castigatum iri, quo Pontificem contentum esse oportuit. Neapoli paulo ante idem frustra tentaverant.
Principio Anni Millesimi quingentesimi sexagesimi sexti, graviores in Belgica rerum omnium perturbationes
page 50, image: bs050exortae: quas vt sedulo perfecteque mandemus litteris, necessarium videtur, ad faciliorem eorum quae tunc agebantur intellectum breuiter referre, id quod inclinato jam, ac poene praecipiti Anno millesimo sexagesimo quinto inchoatum quidem, nondum tamen effectum erat, verum Anni sequentis initio vrgebatur viterius. Nosse itaque oportet, mense Decembri Anno 1565 a Regia Maiestate ex Hispania, ad Ducem Parmensem Gubernatricem venisse litteras, quibus Regis voluntas ac intentio continebatur, et quicquid in causa religionis in Belgicis hisce prouinciis agi vellet; quarum exemplar ac compendium hic exhibemus.
Primo quo ad edicta ac constitutiones tam veteres quam novas ad religionem pertinentes, quod sua Majestas, intellecto, quo in statu Religionis res versentur in his partibus, iudicet in edictis ijs ac constitutionibus nihil oportere mutari, verum tam ab Imperatoria quam Regia sua Majestate exequenda esse, se quoque iam demum advertere, vnde tanta prodierint mala, quae non nisi Iudicum negligentia, lentitudine, ac dissimulationibus, in tantum pondus excreverint. Quod si aliqui reperiantur, qui formident, aut nolint, timore seditionis munus suum exequi, Majestas sua certior reddatur, vt de fortioribus viris, ac ad executionem officii sui magis animatis provideat: quorum in dictis Provinciis copiam non esse defuturam verosimile est, in quibus tanta Catholicorum divinae ac Regiae suae Majestatis obsequio devotorum multitudo versetur. Denique quod haec praestando et praedicta exequendo diplomata, sperandum sit, facilius quam alia quauis ratione ingenti ruinae gravibus que damnis occursum iri.
Secundo iubet Maiestas Regia, mandatque Celsitudini suae, vt sanctae fidei Inquisitoribus adsit auxilio, quo freti, impositum sibi munus, ad Religionis conservationem exercere valeant: Regis enim hanc esse sententiam, vt praedicti Inquisitores, sedulo inquisitionem exequantur, vt hactenus
page 51, image: bs051factum est, et tam civili quam Ecclesiastico iure ad eos spectat. Quod nouum videri non debet; quandoquidem iam inde a Caesarea bonae memoriae et Maiestatis suae temporibus, semper factum est: alias enim quae timentur adversa graviora fore, nisi per praedictos Inquisitores, vi muneris suiomniumque Magistratuum auxilio tutos, occurratur. Et vero quoniam Celsitudo sua advertit, quantum intersit exacte curari eam rem, mandat illi Majestas sua, vt in eo omnes animi sui vires explicet, laboretque diligenter remtantae necessitatis efficere, nec vllo modo permittat aliud sumi prae manibus, haud nescia, Regiam Majestatem incredibile ex eo gaudium, summamque voluptatem esse capturam.
Tertio. Postquam Sanctum Concilium Tridentinum iam publicatum sit, nihilque supersit aliud, quam executio illius, quae ad Episcopos spectat, mandat Regia Majestas Celsitudini suae, vt quantum potest summo ipsis praesidio adesse curet, vt debitum ea res effectum, sortiatur. Praeterea exequi iubeat ea quae praedictum Concilium Tridentinum, de vitae ac morum Ecclesiasticorum reformatione constituit. Mandat item Maiestas sua tam Celsitudini suae, quam cunctis Magistratibus, Praesidibus, famulisque suis, vt omni favore diligentia auxilioque praesto esse ne dubitent: Quod si autem necesse videretur in aliquo providere Maiestatem suam, nullam in se moram esse patietur, in primis si Ecclesiasticae personae, praedictae reformationi ab Episcopis instituendae restiterint.
Postremo ea que Regia Maiestas Celsitudini suae scripto mandavit, vnicum Religionis Provinciarumque Belgicarum salutis esse remedium, quo vitentur ea, quae hactenus adversa Belgicam afflixerunt: Cum igitur Celsitudo sua ignorare non possit, quanti intersit, rursum petit Regia Majestas tales ab ea rationes ac media institui, quibus praedicta felicem, bonisque omnibus optatum exitum sortiri valeant, idque esse vnum, quo Majestatis suae animum
page 52, image: bs052exhilarare inprimis, recreareque pessint, tam Celsitude sua, quam Domini qui ei assistunt, quibis Celsitudo mandare, omnibusque modis persuadere studeat, vt omni cura ac sedulitate, quidquid virium animorumque habent impendant, vt impensuros esse confidit Maiestas sua, eo quod non fugiat ipsos, gratissimum se Regi esse facturos, munerique suo, vt decet tali praeditos dignitate viros, egregie satis facturos, prout ab ipsis Divinae Regiaeque Maiestatis obsequium, curaque tum Provinciarum tum propriae salutis exposcit.
Hac epistola a Regente in consilio exhibita, plurimi in eam juere sententiam, Regi esse parendum, quamquam cernerent has litteras multarum turbationum originem esse futuras, quam primum populo exhiberentur. Verum praeses Viglius sentiebat, eas nondum vulgandas donec generalem Regi prouinciarum auersionem significassent: sed quamuis ipse quidquid offensionis a Rege, tum Gubernatrici, tum consiltariis impenderet, in se suscepturum polliceretur, aliorum tamen sententiis superatus est. Missa itaque ad Prouincias epistola. Quae in sententia illa consensio, consiliariis postmodum imputata est, vt suis antea consiliis autoritatem semper defuisse gauderent.
Pronunciata jam, comprobataque in Consilio, de Regiis mandatis sententia, Gubernatrix litteras decimae octauae Decembris Anni 1565 ad Prouincias: ad Brabantiam vero 31 Decembris misit, mandans vt serio exequantur ea, quae praedictis Regis litteris continebantur, intentans si vel a minimo articulo deflecterent poenam edicto comprehensam. Et ad faciliorem ea accurate praestandi rationem ac viam, jussit ciuitatibus, aliquem ex consiliariis suis constituere, cui id solum incumberet, vt sacri Tridentini Consilij decreta ab omnibus sedulo obseruarentur, isque certiorem suam Celsitudinem redderet, quisnam rerum status esset, singulis ad minimum ternis mensibus, et ad eam, vel secretum Maiestatis suae Consilium, in necessitatibus difficultatibusque
page 53, image: bs053suis confugeret, ex quo quidam etiam constituerentur, qui ad id potissimum attenderent. Haec est summa, Regij ad Gubernatricem mandati, quod ad Prouincias vrbesque misit: vnde vniuersi inposterum tumultus exorti sunt. Huius exemplaria Gandaui apud Flandriae consilium typis excusa sunt.
Interea vndique inquisitoribus jussum, vt sese instructioni vndecimo Maij Anno 1565 datae conformarent: vt licitum eis esset inquirere, procedere, corrigere, ac punire, degradare, et ludici seculari tradere, vti carceribus, peragere reos, absque consueta forma processus ac juris, eligentes modo aliquem e Regiis consiliariis, qui ex eorum voluntate sententiam ferre teneretur, vt Apostolica autoritate permissum est, non expectato ordinarij judicis Dioecesis illius judicio. Hanc autem procedendi rationem instituant aduersus eos qui haereseos suspecti legunt prohibitos libros, aut congregationibus et conuenticulis in quibus de sacra scriptura disputatur intersunt. Concessum eis quoque citare, quoties eis libuerit, omnes et quosuis Maiestatis suae subditos, cuiuscunque autotitatis, potentiae, status, qualitatis, aut conditionis exstiterint, siue Praesides, Consiliarij, Consules, Scabini, aut alio quoquam officio ac dignitate fungentes, vt juramentum ab eis exigant, aduersus et de quouis, de quo ipsos interrogant, addita fautorum Haereseos punitione, in eos, qui his contraire praesumpserint. Ad quem finem serio mandetur vniuersis Gubernatoribus, Magistratibus, et in officio aliquo constitutis, omni ope, auxilio, ac fauore, inquisitoribus ad muneris executionem adesse, quoties ab iis ad id rogati fuerint; nisi eandem punitionem velint incurrere.
Consilij Tridentini decretis comprehendi volebant Ecclesiasticorum reformationem, vt quisque Pastor, in parochia sua, omnium familiarum nomina describeret, quot eae personarum essent, quanto tempore in ea commorarentur, illique qui recenter aduenerant, Parochi sui testimonium. de Romana Catholica sua fide exhiberent; ad haec quomodo matrimonio
page 54, image: bs054coniuncti sint? eaque omnia in librum rationesque suas referret. In confessione praeterea, nomen et cognomen ac locum habitationis exscriberet, vt constaret num aliquis conscientiam suam non expiaret. Rationem quoque haberet illorum qui de sacro fonte suscipiunt pueros. Nullos omnino ludi magistros, nisi de quorum fide certo constaret admitteret, iisque libros praelegendos praescriberet. Pauperes qui Eleemosyna ac hominum benignitate viuunt percunctaretur, num Romanae Catholicae Ecclesiae doctrinam sequantur? an ad diuini corporis epulum, et exomologeseos sacramentum accedant, alias a communibus elecmosynis arceantur. Cameracensis Archiepiscopus, connocato Prouinciali suo Concilio, non absque summo labore ac difficultate persuasit, vt Concilij Tridentini reformationi subscriberent. Capitula, aliique sub Mechliniensi Archiepiscopatu Ecclesiastici nulla ratione induci potuerunt, vt et similiter Traiectenses, eo quod cum Episcopo suo dissiderent. Missis vndique praedictis Regiae Maiestatis epistolis, cum mandato Regis ad Consiliarios, aliosque Magistratus, confestim fama vulgata est, jussisse Regem edicta sua seuere seruari, publicarique inquisitionem et Concilium: vnde ingens subito in omnibus Prouinciis turbatio, ac tumultus, anxietasque Mercatorum, et consternatio exorta, praesertim exterorum qui Antuerpiae commercij causa versabantur. Quorum plurimi, ciues Magistratusque Antuerpienses accedebanti, vt quid rerum ageretur intelligerent, et quamquam affirmarent Magistratus, se nihil dum accepisse, vt res erat (litteras enim illas, paulo post, prius acceperunt Antverpiae) nihilominus inducebant animum celari occultarique rem: quippe non erant ignari tales epistolas ad aliarum vrbium plurimas missas esse. Alij existimabant ex Regio promisso Antuerpiense Emporium immune ab his molestiis, liberumque relictum iri.
Profecto haec Regis voluntas ac sententia infinitas postmodum turbas molestiasque excitauit, nec prouido sapientique in negotio illo consilio vsus est.
page 55, image: bs055Qua propter haud male Iamblichus ait perversa consilia plurimorum malorum fontem existere.
Crescentes quotidie seditiones ac turbae iam fere cuncta compleuerant, cum Antverpiae, nocte concubia, inter vigesimam secundam et tertiam diem Decembris, tribus quatuorue locis affixa est civium descripta nomine ad Magistratus querela, adversus inquisitionem paulo post ibi publicandam, quam exitio vrbi futuram certo constaret. Contra omne ius ac aequitatem, vim sibi inferri, violarique privilegia sua et regia promissa querebantur, rogantes Magistratum, vt sibi auxilium protectionemque suam impertiri vellet, et ex iure ac Privilegijs patriae, in cameram Imperij citare Regem, et ad revocationem impellere: In Brabantia sitam Antverpiam membrum esse Romani Imperij, et ad onera illius contribuere eoque iustum esse, vt eiusdem quoque iure libertateque potiatur. Testabantur praeterea, si per Inquisitionis inductionem tu multus exsurgeret, non esse rebellionis loco ducendam populi libertatem.
Postquam Magistratus vrbis horum scriptorum aliqua accepisset, reputans secum communem tum bursae, tum vniversae civitatis desolationem ac solitudinem, expedire iudicavit, si e collegio suo aliquem summa festinatione ad Gubernatricem mitteret, vt clamores anxietatemque ciuium declaret, assumptis ad auxilium suum, tum versantibus in aula Antverpiensium deputatis, quibuscum die insequenti, videlicet 24 Decembris, audiri in aula postulavit, aperuitque in consilio Ordinum, quae sibi commissa crant. Cui responsum est, graviter esse castigandos qui talia spargerent, quippe nec Majestatis nec Celsitudinis suae esse propositum, quidquam de Inquisitione Antverpiam introducenda tractare. De scripto autem, omni diligentia ac celeritate inquirendos eius autores, publiceque proclamandos, qui his et similibus ad excitandas seditiones incumberent, pronunciandum delatori praemium denique ipsos ad aliorum exemplum omni severitate puniendos.
Deinde extemplo ijsdem Antverpiensis vrbis deputatis,
page 56, image: bs056praedictae Regis Hispaniarum litterae ostensae sunt, omniaque illarum puncta articulique declarati, iussumque vt sese ad eorum observationem accingerent, et quantum ad inquisitionem, vt illius executoribus ope auxilioque adessent. Verum deputati, summa tantae iniquitatis admiratione perculsi, recusarunt hoc onus, offerentes tamen scripti mandati Magistratibus suis oblationem.
Adhaec Episcoporum invectio in Consilio Ordinum ingenti cura ac studio agitabatur, excogitabant qua ratione quibusque medijs in suam quisque civitatem eos induceret, relicta modo ad tempus absque omni vexatione Antverpia, ex Regia promissione, quam vrbis illius Legatis in Hispania fecerat: cui fini destinatae sunt ad Provinciarum in quibus civitates sitae erant Gubernatores Epistolae, vt autoritate praesidioque suo tranquillam quietamque Episcoporum inductionem efficerent.
Antverpienses interea acceptis ex aula deputatorum suorum Epistolis, regionum vrbis, ac tribuum Magistris Capitibusque ad se vocatis, egerunt de ratione ac modo sedandi tumultus factionisque popularis, orantes vt hunc adeo perniciosum civibus terrorem evellere conarentur, declarantes Gubernatricem pridie Nativitatis Domini pollicitam esse sancteque confirmasse, nec Regem nec sese hactenus de Episcoporum, inquisitionis, aut similium rerum nouitate Antuerpiam inuehenda cogitasse: qui enixe polliciti praestantesque operam suam, boni nuncij, ciues, vt quisque occurrebat participes fecere. Proclamatum quoque Antuerpiae ex Gubernatricis praescripto aduersus affixi libelli autorem; sed latuit, imo tanta famosorum libellorum aduersus inquisitionem, persecutionem, Episcopos, et pro patriae libertate (expressis etiam primariorum quorundam nominibus) multitudo, vndique Bruxellae, Louanij, Siluaeducis, Antuerpiae, et alibi ea tempestate dispersa est, vt nequidquam in autoribus indagandis opera luderetur. Neque vero Magistratus admonitio aut promissum ciues admodum
page 57, image: bs057consolatum est; jam enim fama perceperant, aliis omnibus in locis inquisitionem violenter intrudi. Augebat suspicionem ac metum, quod diebus illis in circuitu ciuitatis diligentissime scrutati essent, num qui forte de religione suspecti laterent: haec enim facies quaedam et exordium inquisitionis videbatur, quam vniuersi pariter cuiuscunque demum religionis, tanto horrore detestabantur, vt sola illius mentio incredibili metu percelleret animos, nec quidquam acerbius accidere posse videretur, quam de futura inuectione illius cogitatio. Bruxellae etiam quomodo animati essent erga inquisitionem ciues apparuit, ex duorum libellorum sparsione, in quibus praeter alia, proditores patriae vocabantur, quicunque inquisitioni fauerent, expresso nominatim Cardinale Granuellano, Cancellario, Consilio Brabantiae et aliis.
REbus ita constitutis et haerentibus inter spem metumque Antuerpiensibus, tandem ab ignoto quodam, allata epistola, ex Brabantiae Consilio, nono Ianuarij, quae non parum Magistratui sollicitudinis incussit, intellectum, idem aliis primariis vrbibus incredibili earum dolore ac molestia contigisse. Praemissa itaque matura deliberatione ac consilio, quatuor praecipuarum Brabantiae ciuitatum Magistratus statuerunt, queri per legatos, et opponere in consilio immunitates, priuilegia, factasque sibi in contrarium pollicitationes, praesertim quoad inquisitionem, Concilium, et Episcopos, adiungentes mirari sese Brabantiae consilium non vereri, jubere ea, quae saluo quod patriae praestiterant juramento perficere non possent, vt quae cum antiquo jure ac patriae more pugnarent, quem tam Consilium quam ipsi, imo etiam Gubernationis initio Rex, sartum tectum conseruaturos esse jurauerant: rogabant itaque vt litteras suas reuocare, omnique autoritate priuare vellent, alioquin a sese aliis mediis occursum iri. Decimo quarto itaque Ianuarij, in
page 58, image: bs058pleno Brabantiae consilio, hasce et alias rationes momentaque argumentorum allegantes, ad revocationem mandatorum inducere consiliarios, ac persuadere conati sunt, vt primarias Brabantiae civitates, a talibus iussis praeceptisque liberarent, addentes, vt primum in populi notitiam venissent hae litterae tantam subito seditionis tempestatem exortam, vt vix eam Magistratus celerioris revocationis spe mitigare valuissent. Consilium itaque quam optime poterat se excusans, allegabat Inquisitionis articulum, solum intelligi, de ea, quae hactenus permissa ac consueta erat: quantum vero ad Concilium attinet, id esse cum ijs restrictionibus, quibuscum illius publicatio ante concessa erat: sustinentes hoc modo nihil patriae libertati Privilegijsque detractum. Quibus sequenti die respondentes deputati, contrarium amplissime demonstratunt, addentes tam Imperatoriam Anno quinquagesimo, quam Regiam Majestatem millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto, harum sibi rerum immunitatem promisisse: Denique ex hoc negotio vel tranquillum patriae statum ac salutem vel exitium ruinamque pendere. Quod si quid adversi contigerit, penes consilium fore culpam, nec sibi fraudi esse oportere, si qualia visum fuerit remedia ipsi quaesierint. Ad haec Consilium iussit vt iudicium sententiamque suam scripto mandarent.
Dum haec in aula agerentur, ingens per vniversam Belgicam civitates omnes motus perturbatioque concussit; nec segniter laboratum, vt ostensa spe, pulcrisque promissis, in officio populus contineretur. Plurimi famosi libelli et sparsi et affixi, inter alios Antuerpiae, ad Tribunorum domos appensa de Magistratus promissique quod pridie Natiuitatis Domini fecerat vanitate querela. Qua ad senatum perlata, conuocatis Tribunis declaratum, quantum jam tum effecissent, monitique sedarent populum. Caeterum querelae istius exemplar ad Regentem miserunt. Aliud praeterea prolixum Gallico idiomate scriptum ad Magnos Magistros, Dominos, Gubernatores, et Magistratus, Procerum patriae januis affixum; quo monebantur,
page 59, image: bs059vt a fortitudine constantiaque sua in tuenda patriae libertate ne deflecterent. Et vt verbo dicam, eo creuit audacia, vt ipsi Gubernatrici ad templum se conferenti libellus obtrusus sit. Brabantiae Consilium (vt et alia quoque Consilia fecerant) jam tum ex Regentis praescripto, vnum ex numero suo, videlicet M. Franciscum de Lutetia Commissarium creauerant; verum quia vna cum aliis articulis Primariarum ciuitatum legati, Commissarium quoque recusarant, munere suo cessit.
Postquam autem praedictae Regis et Gubernatricis litterae, vndique vulgatae, quibusdam etiam in locis typis excusae sunt, neminem vltra latere potuit quid ageretur; vnde tantus furor exarsit, vt parum abfuerit quin Silvae ducis in atrox factum erumperet, Praetoris aliorumque quorundam, litteras illas publicari volentum occasione, quibus populus et maxima pars: Magistratus obstabat: sed omissa publicatione, tumultus prudentia ac felicitate sedatus est.
Vigesimo secundo Ianuarij, deputati cum summa diligentia ac labore inuestigassent ea, quae sibi vtilia ad propositum suum fore existimabant, consignatas scripto querelas ac momenta rationum in consilio Brabantiae obtulerunt, his verbis.
NOs consules Scabini et Consilium quatuor primariarum Brabantiae vrbium, cum omni demissione significamus. acceptas a nobis, diebus hisce, Reuerentiae Vestrae litteras, septima huiusmensis Ianuarij, cum certis quibusdam Regiarum litterarum ad Gubernatricem extractis; exemplar praeterea Epistolae ab eadem Celsitudine sua, ad Reverentiam Vestram datae, super praedictis extractis, tres inprimis articulos continentibus. Et primo quidem edictorum observationem extirpationemque haereseos. Secundo Ecclesiasticae Inquisitionis executionem. Tertio denique Concilij Tridentini acceptionem. Quoniam vero Majestas sua quidquid admissum est culpae, videtur imputare Iudicibus, atque ita inter alios supplicantibus quoque, qui sese peculiariter notatos
page 60, image: bs060intelligunt, praescriptorum extractorum emissione, et Reverentiae Vestrae ad ipsos mandato, cumtamen ijdem supplicantes, quantum ad id attinet, omnis hactenus culpae expertes fuerint, fecerintque satis officio suo in omnibus quae ad ipsos spectant, vt quibus iudicare solum modo de ijs incumbat, quae ad ipsos a Principis ministris remittuntur, quibus praecipua Iustitiae administratio, et delinquentium accusationes, informationes, apprehensionesque commissae, praeterea etiam tanta diligentia, et cura functi sint officio, quanta fieri vllo modo potuit, vt Parochorum, aliorumque quibus id optime notum esse debet testimonio comprobari potest, in his praedictis civitatibus, Catholicae Religionis statum, a plurimis annis non fuisse meliorem. Rogant igitur praedicti supplicantes Reverentiam Vestram (quorum cognitionem vniversi negotij status non effugit) vt Majestatem suam recte ac pro rei veritate dignentur instruere, et si quae falsis malevolorum relationibus inhaeserit suspicio eximere. Quod vero, ad secundum Articulum de Ecclesiastica Inquisitione, et ad tertium de observatione Concilij attinet, satis admirari non possunt supplicantes, Reverentiam Vestram acceptis cum Celsitudinis suae Epistola praedictis extractis, non demonstrasse, dicta puncta in Brabantiam inuebi observarique non posse, sed Regiae Majestatis nomine imperasse sibi, vt ad eorum exeoutionem accingerent sese; et in omnibus accommodarent cum tamen ea, vario respectu, tam quo ad Ecclesiasticae Inquisitionis, quam diversorum praedicti Concilij articulorum inductionem, directo cum laeto Regis ac Domini nostri aduentu, et antiquo iure, consuetudinibus, traditionibus, Privilegijsque pugnent; vt luce ipsa clarius, varijs optimis documentis ostenditur, (tertio Articulo secundae Epistolae de laeto aduentu) Ecclesiasticos, nullo vnquam tempore, in Brabantia iurisdictionem habuisse, praeterquam Cameracensem et Leodiensem Episcopos, idque inter seculares, tribus tantum de causis. Primo de Testamentorum valore et inefficacia.
page 61, image: bs061Secundo de largitate sponsalitia. Tertio mortificatione bonorum absque maiori vlla ex antiquo Brabantiae iure de vllis rebus iudicandi potestate; prout Philippus Burgundiae Dux, constitutione edictoque suo, tertio Ianuarij 1447 subditts Brabantiae interdixit, ne quemquam ad Ecclesiasticum Iudicem citarent, aut ius aliquo modo peterent, nisi prius Magistratum Primariarum in quarum ditione commorantur rei, civitatum certiorem effecissent, qua de causa coram Ecclesiastico Iudice litem inciperent, iudicassetque Magistratus, secundum Privilegia ac iura Brabantiae, eo pertinere cognitionem, ac proinde concessisset, vt Ecclesiastico iure vterentur: addita in delinquentes praeter aliam corporis poenam, bonorum omnium confiscatione. Quae hoc modo a prudenti illo Principe constituta sunt, vt subditi, Ecclesiastica iurisdictione, Privilegijs ac iuri suo aduersa, ne molestarentur, superiorumque ac Principis sartatecta conservaretur autoritas. Similiter quoque bonae memoriae Philippus, Castiliae Rex, deprehenso, Ecclesiasticos secularem sibi autoritatem vendicare, 4 Octobris Anno 1500 edicto cauit, ne vllis in posterum conseruatorijs, quorum praetextu vsurparent autoritatem, vterentur, imitatus in eo maiores suos, qui concesserant Provincijs Privilegiisque sancinerant ab Ecclesiastica iurisdictione immunitatem, exceptis tribus illis causis, de quibus supra: ut inter alia constat ex litteris Philippi, Ducis Burgundiae 20 Octobris, 1451 et 27 Novembris 1457. quibus Brabantiae incolis pollicitus est, ab omni Ecclesiasticae iurisdictionis vexatione liberos fore, nec se passurum, vt quisquam, cuiuscunque conditionis aut status, propter eam citetur, onereque aut molestia vlla afficiatur: et si quis in contrarium fecisset, rescissurum, liberatoque subdito suo, debita poena et castigatione multaturum, qui talia patraverit, ad aliorum exemplum. Cuius vestigijs insistentes qui secuti sunt Brabantiae Duces, praesertim vero piae memoriae Dominus noster Imperator,
page 62, image: bs062confirmarunt, de novo polliciti, a se alijsque ea accurate servari curaturos, vt quoque Dominus noster Rex postremo laeti ingressus sui articulo, iureiurando sanciuit. Inquisitorum igitur admissio, Principis autoritati, iurisdictionique detraheret, ac populum, adversus praedicta antiqua iura et Privilegia patriae, graviter oneraret, non modo quia diminuere ius autoritatemque suam, sine ordinum consensu Principi non licet, (quod nihilominus, in his Provincijs, Ecclesiasticis in seculares maiorem quam ab antiquo habuerunt, autoritatem permittendo contingeret, et quod praeterea Maiestas sua contrarium iuramento promiserit) verum etiam quia processus ac forma praedictae Inquisitionis, in sese contraveniret, ijs patriae Privilegijs, in quae Princeps iuravit (vt patet ex dictis litteris Ducis Philippi, a Domino nostro Rege confirmatis) se civitatibus, reliquisque Brabantiae locis eorumque incolis, ius daturum in consuetis ab antiquo iudicijs, nec permissurum, vt ad aliud forum trahantur. Praeterea, vigesimo quinto laeti Domini nostri Regis ingressus Articulo, sancitum est, neminem in Brabantia commorantem, absque praeuia informatione apprehendi posse, ad quam loci Magistratus obstringitur, aliisque Privilegijs qaod eundem tertio die ad iudicium admittere eiusque defensionem audire teneantur. Qua propter praedicti supplicantes, in animum suum inducere nullo modo possunt, Regiam Maiestatem, in quae iuravit antiqua iura ac Privilegia, factasqne Provincijs pollicitationes, conuelli violarique velle, et induci Inquisitionem praedictumque Concilium obseruari vltra Ecclesiasticorum reformationem aliosque Articulos Maiestatis suae autoritatiac patriae privilegiis nullum praeiudicium, aut detrimentum inferentes: Veluti etiam id quod dicitur in extracto, Maiestatis suae voluntatem esse vt a praedictis inquisitoribus fieret Inquisitio, expresse restringitur his verbis: quemadmodum eadem Inquisitio facta hactenus observataque, quod in Brabantia nunquam accidisse in confesso est: ac pro inde existimari
page 63, image: bs063non potest, eam Principis esse mentem, vt generalis declarationis, ad Celsitudinem suam tanquam Belgicae Gubernatricem missae praetextu, aliquid in Brabantia innovetur, vt etiam clarius multo idem extractum ostendit, vbi Majestas sua expresse affirmat, non esse sibi novationis aut antiqua mutandi voluntatem. Vnde fa cile constat, nolle Regem, nunquam hactenus vsitatam in Brabantia Inquisitionem exerceri, nisi fateamur Maiestatem suam sinistre et adversus veritatem persuasam, praedictam Inquisitionem hic etiam aliquando viguisse, nec patriae privilegiis adversari; cuius contrarium adeo evidens est, vt probatione non egeat: constat enim, Anno quadragesimo nono, cum de inducenda in Brabantiam Inquisitione ageretur, vt in circumiacentes Provincias erat invecta, piae memoriae Domino nostro Imperatore, et Regina Maria, vice ipsius Gubernante, solidis rationibus ac momentis effectum esse, vt penitus exclusa sit: similiter Anno quinquagefimo quinto postremum elapso, cum Domini nostri Regis de Inquisitione edicta primum ad has Provincias pervenissent, et ab existente tum Cancellario, aut Consilio Brabantiae, ad praedictas civitates missa essent, eadem confestim post auditas Ordinum patriae rationes revocata sunt, vt quae patriae iura ac privilegia, eommunemque tranquillitatem ac salutem everterent. Dici ergo nequit ad praedictos Inquisitores, de secularibus in Brabantia versantibus cognitionem vllo aut Ecclesiastica aut civili iure spectare: praesertim cum seculares Principes ac Magistratus, ab omni hominum memoria, in subditos suos iurisdictionem potestatemque vniversam possederint, etiam in Ecclesiasticis rebus, saltem quo ad iurisdictionem cognitionemque iudicialem, ac correctionem: quemadmodum Testimonio suo clare confirmant non modo quam plurimae Caesaris Iustiniani optimae constitutiones, aliaeque complures, civilis iuris corpore comprehensae: verum etiam varia decreta, ac iuris canonici constitutiones, quibus secularibus
page 64, image: bs064potestatibus Magistratibusque permittitur, neque postremis, eiusdem Canonici Iuris constitutionibus seu novellis, ijs Magistratibus reperitur ablatum, in primis quo ad sec ulares personas, in quos nulla omnino, extra terras Ecclesiae in Brabantia praesertim, Ecclesiasticis iurisdictio autoritasque permissa est: vt liquido patet ex infinitis poene, Principum huius patriae optimis constitutionibus ad Ecclesiasticos etiam spectantibus, tam quo ad secularium bonorum ac quisitionem, decimarum collectionem. et iurisdictionis illorum exercitium, quam quo ad haeresim, eiusdemque evulsionem: quarum cognitio rerum secularibus iudicibus relicta, saltem quantum ad subditos suos seculares, aliaque complura, quorum hodieque viget observatio, sublata Ecclesiasticis quidquam adversus ea tentandi potestate: veluti etiam nulla Apostolica rescripta effectum in hac Provincia sortiri vllo modo possunt, nisi Principis voluntas ac consensus accesserit, cui repulsa illorum, ac pro vt visum fuerit moderatio incumbit: quemadmodum etiam in omnibus quae patriae libertati, privilegijsque adversantur, quotidie videre est. Quo iure, privilegijs, et libera administratione Iusitiae, mirum quantum huius patriae commerciae, fortunatusque status excreverit, et quam facile rursus eorundem novatione, ac immutatione decrescet. Vnde procul dubio misera totius patriae desolatio ac ruina aliquando se queretur: vt vel ex eo satis apparuit, quod solo rumore Inquisitionis perterriti alienigenae mercatores, iam conuasare coeperint, quorum tamen frequentatione Brabantia floret in primis, quemadmodum bonae memoriae Domini nostri Imperatoris temporibus patuit, hodieque sufficienter apparet. Novitas praeterea illa patriae Privilegijs adversa esset, si nouus aliquis Commissarius sine Ordinum consensu ac voluntate crearetur, idque multo amplius, si ex secreto Consilio superintendens statueretur: cum bonae memoriae Ducis Philippi Privilegijs, Anni millesimi quadringentesimi quadragesimi tertij, Provinciis promissum sit
page 65, image: bs065nihil unquam tale, neque factum, neque permissum iri. Quod si vero novitatibus illis commerciorum frequentia et mercatorum multitudo fugaretur; necesse esset civitates atque provincias quarum in eo salus vniversa consistit desolari omnino, ac perire funditus: quandoquidem non modo civitates et pagi, verum etiam multi incolarum, qui reditus banaque sua gravarunt, eo quod creverit auctumque vehementer sit rerum pretium, cessante commercio, omnium poene facultatum suarum iacturam paterentur: atque ita non modo quatuor primariae civitates, quas varia, quae Principibus praestiterunt pecuniaria subsidia, adeo onerarunt, vt vel minima redituum suorum diminutione, non modo consueta onera sustinere non possent, verum etiam ad egestatem ac inopiam redigerentur: vnde confestim omnium incolarum, quorum super illis civitatibus fixi sunt reditus, ruina succederet. Quod sane matura, deliberatione ac consilio ponderetur necesse est, significeturque Majestati suae tamquam summi momenti negotium, quod semel neglectum, nulla deinde sedulitate ac cura, nullis laboribus recuperari vllo modo possit: quare etiam dicti supplicantes, animum suum inducere nequeunt, Regiam Majestatem, modo recte statum vniversi negotij doceatur, pro ea qua praedita est bonitate atque clementia quicquam effecturam, vnde adeo ingens autoritatis suae imminutio provinciarumque et incolarnm extremum exitium ac ruina sequeretur, idque religionis occasione, quae non minus in circumiacentibus Regnis ac Provincijs, quam in Belgica afflictionis patiatur; praesertim cum, si qui sint defectus, absque privilegiorum et antiqui iuris violatione coerceri reprimique valeant ab ordinariis iudicibus. Praedicti itaque supplicantes, acceptis Reverentiae vestrae litteris quibus Regiae Maiestatis edictorum observationi se accommodare iubentur, (cum tamen in ijs nihil expresse mandetur Brabantiae incolis) idque tum quo ad Inquisitionem, tum etiam accuratam observationem praedicti Consilij, quandoquidem
page 66, image: bs066dictum, Maiestatis suae litterarum extractum, neque iubet quidquam nec iubere potest intelligi, neque etiam Maiestati suae, ex promisso ac proprio statuto quod laeti sui in Brabantiam ingressus tempore constituit, ordinationes, statuta, edicta aliaque praecepta aut leges conde re absque Reverentiarum Vestrarum sententia iudicioque permissum est, supplicantes nusquam alio querelas precesque suas dirigere et praedictarum ordinationum abolitionem rogare quam apud Reverentias vestras potuerunt, a quibus solum, accingendi sui ad extractorum, quae nihil quidquam eos attingunt observationem, mandatum acceperunt. Orant itaque suppliciter ut Reverentiae Vestrae eas ordinationes constitutionesque abolere et setanto onere liberare dignentur, saltem in quo patriae libertati privilegijsque repugnat, tam Inquisitio quam observatio Concilij, et declarare praeterea quae demum eiusdem Concilij purcta atque articuli possint absque vllius in hac patria laesione seruari, vt in tanti ponderis momentique negotio, ne aberrent, alioquin ex praestito sacramento cogendos, cum alijs patriae membris atque ordinibus communicare rem, quod neque cum Principis vtilitate atque obsequio, neque cum supplicantium optatis ac voluntate congrueret.
CEterum nulla sedulitas ac cura, quantamcunque impenderint, ante secundum post supplicationis oblationem elapsum mensem, responsienem vllam extorquere potuit. Vigesimo quinto demum Martij, cum in deterius vergerent omnia, hoc responsum acceperunt.
Consilium inspecta supplicatione, et matura deliberatione perpensis omnibus, atque ad Gubernatricem Belgicae, Parmae Placentiaeque Ducem etc. relatis, ad tres ea comprehensos articulos respondet, vt sequitur. Primo quidem de observatione diplomatum, ad extirpationem haereseos, eam nunquam Regiae Maiestatis, praedictaeque Gubernatricis fuisse, nec esse mentem, supplicantes aut quemquam ipsorum
page 67, image: bs067negligentiae alicuius arguere, quantum ad executionem edictorum. Verum cum Regia Majestas et Celsitudo sua, ingenti cura de Catholicae religionis integritate solliciti sint, et Magistratuum Iudicumque nonnulli, ea sedulitate qua par erat munere suo functi non sint, generaliter admonere quidem omnes, neminem tamen notare voluerunt; quemadmodum alias excelsae memoriae Caroli quinti Imperatoris, suaeque etiam Majestatis temporibus non raro factitatum est. Atque in eo quidem certo confidant supplicantes, praedictam Ducem Gubernatricem vniversos Magistratus ministrosque Iustitiae, officio suo satisfacientes, apud Regiam Majestatem plurimum acpersaepe commendare.
Quod vero Inquisitionem attingit, quia ab Anno 1550. nulla eius in Brabantia executio facta reperitur, declarat Consilium, prout ipsi a Celsitudine sua affirmatum est, numquam voluisse Regem, vt ex eius ad Gubernatricem litteris apparet, quidquam novitatis induci, sed potius iura, privilegia, consuetudines, et antiquum Brabantiae morem, patrumque traditiones, sartas tectasque servari, et proinde supplicantes praedicta Inquisitione non onerandos, tantum ad edictorum et constitutionum observationem incumbant, quemadmodum sese omni devotione obtulerunt: Declarando vlterius, quantum ad Tridentinum Concilium, nolle id Maiestatem suam, quam absque Privilegiorum Patriae, dignitatisque ac autoritatis Regiae violatione servari, vt amplissime ad Concilium ipse perscripsit. De Commissarijs vero, nihil Majestatem suam intendisse aliud, quam cum primarium adversus sectas ac Haereses ad Catholicae Religionis observationem sit remedium, in bona ac recta tenerae aetatis institutione, bonisque doctoribus populi et concionatoribus, denique in reformatione Ecclesiasticorum, quibus a praedicto Concilio abunde providetur, vt pro se quisque, praesertim vero Provincialia Consilia, Magistratusque civitatum, cum secreto Consilio mutua consensione
page 68, image: bs068conspirent: non quidem vt Provincialia Consilia, vrbesque Brabantiae praedicto secreto Consilio vlla ratione subiectasint, verum vt modo pariter tanto operi manum adhibeant, et haeo Aula, vt quae cum Celsitudine sua versatur, recurrere ad eam et referre omnia possit.
Actum in Consilio Brabantiae vigesimo quarto die mensis Martij, Anno 1565. ante Pascha. Subsignatum apud Graphiarium.
P. DE LANGE.
HAEc declaratio immunitatis ab Inquisitione, limitationisque, Tridentini Concilij, ingenti deputatos voluptate affecit, quam tamen, paulo post diligentior eiusdem responsionis inspectio consideratioque moderata est: deprehenderunt enim, quaedam eiusdem Apostillae adeo ambigue dicta, vt in diversam partem facile a calumniatoribus trahi possent: videlicet quod ad edictorum observationem, quorum saeuitiam noverant, adigerentur. In primis autem mirabantur cum cernerent positum, vt se ad mandatorum cultodiam, quemadmodum ipsi obtulissent accingerent, cum tamen talis oblationis in scripto suo non meminissent, vt videretur hoc modo callide iis via praecludi, omnium in posterum querelarum adversus edictorum nimiam crudelitatem, praeterea quod hac ratione apud populum in invidiam traherentur, quasi operam suam polliciti essent, ad executionem eorum, quae communi patriae saluti animisque civium contraria erant: proposuerunt itaque vlterius instare, ad clariorem responsi declarationem, ex punctionemque eorum verborum quibus operam suam promisisse dicebantur; vt quae adversus veritatem posita essent. Neque vero vlla diligentia aut cura efficere potuerunt, vt resciscerent quo autore aut modo haec verba in responsum irrepsissent, vt vero sedarent populi motus, omni
page 69, image: bs069celeritate ad civitatum Praesides ac Magistratus dictam Apostillam miserunt, qua initio quidem populus recreatus est, verum haud longinqua laetitia, vt ex sequentibus app arebit.
FLandriae quoque incolae, cum non minus novitatibus illis infenli essent, legatos suos ad Gubernatricem destinarunt, qui graviter questi de miuria, libertatisque suae violatione, ac ruina patriae, liberari similiter vt aliae Provinciae petiverunt. Quae vt clarius percipiantur, paulo fusius recensebimus.
Nosse itaque oportet, postquam in Flandria paulatim irrepserant, Ecclesiastici quidam, vt inter alios Magister Petrus Titelmannus, qui in seculares inquirebat; experientia didicerunt Rectores, Magistratus, ac populus eius Provinciae, se magis ac magis quotidie divexari persecutionibus, desolarique incolarum fuga: quapropter totius patriae nomine, deputatos ad aulam miserunt, qui verbo et scripto, communes querelas Gubernatrici detulere. Supplicatio autem illorum talis erat.
Primo quod privilegiorum suorum iure pertineret ad sese supplicantes, omnium personarum, bonorum, aliarumque rerum in Flandria cognitio, nec vnquam, alias permissum vt praeter ordinarios iudices, quisquam inquireret, apprehenderet, aut quemvis alium iurisdictionis actum exerceret. Nihilominus tamen Magistrum Petrum Titelmannum, dicere se constitutum a Rege, Christianae fidei inquisitorem (etsi commissionem instructionemque suam nunquam ostenderit) et quotidie in antiquae libertatis dictorumque Privilegiorum praeiudicium, qualescunque liberet, absque cognitione causae in carcerem et vincula conijcere: imo e domibus proprijs rapere, absque Magistratus scitu aut consensione inquirere, acceptis modo ad auxilium suum Nomarchis ac satellitibus, qui varijs locis operam suam abnuere non audeant, ne haereseos suspecti habeantur. Quo
page 70, image: bs070deprehenso tanti momenti negotio, vt si diutius conniueant, tumultus populi, et adversus iustitiam rebellio, ac demum exitium patriae immineret, Majestatem suam demisse rogabant, vt sese antiqua libertate ac privilegijs frui permitteret iuberetque Inquisitori, atque alijs Ecclesiasticis a simili novitate, excessibus, et insueta ratione agendi abstineant: alioquin si peius quid inde sequeretur se omnis culpae expertes fore.
Ad que Gubernatrix vigesimo Octob. 1564. Apostilla respondit.
SE, propter supplicationis et querelarum, generalem nimis, ac obscurum proinde intellectum et significationem, de earum explanatione communicasse cum deputatis: verum quia nihil sibi praeterea commissum a Dominis suis affirmarint, vlteriorem supplicantium declarationem exspectare: iussisse nihilominus interim Inquisitori Titelmanno, vt summa cum disoretione exequeret ut officium, cui interim supplicantes favore atque auxilio praesto sint, quemadmodum ad Regiae Ma: estatis obsequium, et salutem, tranquillitatemque ipsorum maxime conducet.
QVa Apostilla, et communicatione cum Consiliarijs, percepta mente Regis ac Gubernatricis, vlterius vrgere negotium Flandri timuerunt: proposito tamen, data commodiori occasione id praestandi; quia liquido cernebant, patriae secuturum exitium: praesertim cum dictus Inquisitor, novique Episcopi alacriter in Inquisitione procederent, eo quod Regiis mandatis in Decembri 1565 missis instructi, iam triumphare se de adversarijs arbitrabantur. Vnde in Martio 1566 novus Episcopus Brugensis varia ac peregrina exorsus est, vt recusandexteris mercatoribus sepulturam, aliaque similia, recepito que, aut finxit recepisse ex Hispania a Rege litteras, ad Catholicae religionis Concilijque Tridentini observationem, misitque ad Magistratus, certos earum articulos, accurate
page 71, image: bs071in posterum servandos. Videlicet vt quisque parochus sive Pastor, vniversa parochiae suae patrum familias, aliorumque nomina describeret, ab exteris postremae habitationis suae Testimonium exigeret, a coniugibus vbi et a quo copulati essent; notaret praeterea nomina et habitationem eorum qui conscientias suas apud sese expiarent, puerorum item quos salutari fonte ablueret, parentum quoque ac patrinorum, illorum, praeterea quos matrimonio conjungeret: denique examinaret quosuis ludimagistros, eisque professionem prout expedire iudicaverit interdiceret aut permitteret, similiter Eleemosynarij eos quos iudicassent pastores, a stipe excluderent, et plura alia, petens vt ad horum articulorum executionem Magistratus opem atque auxilium suum commodarent, quod cum abnuissent, idem Episcopus cum Inquisitore gravibus eos apud Flandtiae Consilium querelis et calumniis oneravit, rogato insuper vt sibi ad Inquisitionem, et exstirpationem haereseos adesse auxilio iuberentur, ac proinde confestim apprehenderent quoscunque etiam absens Inquisitot scripto nominasset, eosque quali iussum esset loco captivos sisterent ad haec, vt liceret Episcopo et Inquisitori accedere et examinare captivos, sive praesente seu absente Magistratu, vt a nemine in processu suo impedirentur.
His itaque atque aliis gravibus de causis, tum Brugenses in primis, tum vero etiam quatuor Flandriae Ordines coacti sunt iterare rursum querelas suas, idque eo dolentius quod viderent vicinos suos ab inquisitione liberatos.
Rogabant itaque praedicti Ordines secundo, vt antiquis Privilegijs ac libertate sua ne privarentur, et inquisitio, vt quae cum ijs pugnaret, quo ad seculares personas aboleretur nec intruderent sese Ecclesiastici in iurisdictionem secularem, et cognitionem, correctionemque eorum quae ad sese non pertinerent, neque ipsimagis quam aliae Provinciae ad edictorum severitatem adstringerentur.
page 72, image: bs072
Decimo Aprilis Anno Millesimo quingentesimo sexagesimo sexto Apostilla respon sum est,
Inquisitores (vt illis mandatum erat modestius in officio suo procedere, donec aliud a Majestate sua intelligerent, quodsi autem quidquam occurreret, quod sine gravi muneris sui laesione omitti non posset, oertiorem primo facerent Celsitudinem suam) abunde praestitisse, supplicantium itaque petitioni esse Satissactum.
AD quam Apostillam cum maiorem declarationem requirerent deputati, praesertim de Inquisiuonis articulo, quae nunquam hactenus ab ordinibus recepta erat, decimo nono Aprilis Anno millesimo sexto iterum responsum est.
Celsitudinem suam nihil vltra concedere posse quam decimo Aprilis Apostilla concesserat, multo amplius quam vigesimo Octob. Anno Millesimo quingentefimo sexagesimo quarto obtinuerant: quapropter supplicantes ijs iure acquiescere ac contentos esse debere donec Majestas sua super ijs rebus deliberasset de quibus ad eum Celsnudo sua scripserat.
Non contenti eo Flandriae ordines, oblato supplici libello tursus institerunt.
DEmonstantes quandoquidem praesens vulnus ac malum persanare non potuissent praecedentibus querelis ac precibus, cogi sese supplicare iterum antequam inualescens morbus omni remedio fortiores vires acquireret: idque eo amplius, quod verosimile esset non cessaturum ideo Inquisitorem, praesertim quatuor iam satellitibus firmatum, generali quoque Procuratori duobus ad auxilium suum attributis: quemadmodum non ita pridem in Casantia violenter perruptis aedibus, patrem familias quamquam is iudicibus satisfecisset in vincula con ecit, ablata hoc modo Magistratibus omni cognitione, nunc praesertim cum vniversa autoritas in Commissarium translata esset, qui cum inquisitore
page 73, image: bs073conspirans, omnium vitae ac necis potestatem haberet. Obsecrabant propterea ad auertendam communem patriae pestem ac ruinam, vt extemplo caeteris Provinciis aequarentur, non expectata vlteriori voluntate Maiestatis suae, vel saltem vt Celsitudo sua, Episcopis, Inquisitoribus, aliisque Ecclesiasticis omnem Inquisitionis executionem interdiceret, donec postrema Regis statueretur de eadem inquisitione sententia, omissa interim secularium personarum apprehensione: Haec autem a se orari vt imminentem patriae calamitatem auerterent; nihil vero minus, quam religionis nouitatem aut mutationem intendere.
Ad quae vigesimo septimo Aprilis, Anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto responsum.
Celsitudini suae integrum non esse, quidquam vltra concedere, quam praecedentibus decimae et decimaenonae Aprilis Apostillis fecisset; quibus satisfactum ipsis oportuerat. De captiuo autem, re prius accurate cognita rationem habituram.
Improbis precibus suis Brugenses tandem impetrarunt vt Flandriae Consilium pariter ac Inquisitor supersedere iussi sint.
BRuxellensis vrbis Rectoribus in Aula mandatum, vt populo suo indicarent, non esse Regi mentem ipsos Inquisitione alijsque novitatibus onerandi: verum ne, quemadmodum Antwerpienses a populo levitatis arguerentur, non contenti verbis, scripto ea consignari voluerunt, quod eis dilatum est.
Aucto in hominum animis adversus persecutionem odio, crevit quoque miseratio erga eos qui religionis causa captivi de vita periclitabantur, varijque conatus adhibiti, ad liberandos huiusmodi: quod etiam ex sentontia subinde processit. Inter alios Antverpiae vigesimo sexto Ianuarij, intepesta nocte, duae sorores, iuuenculae, ac nobiles virgines, vna cum quodam horologiorum artifice, ereptae sunt; quod gravitet offendit animos quorundam,
page 74, image: bs074vnde vnus aliquis, cuius opera elapsae erant in vincula coniectus, alijs vna cum captivis quoque, proscriptis.
INquifitorum nimia severitas, crudelisque ratio procedendi, in Belgica, Frisones etiam excitavit; adeo vt Provinciae Ordines Anno Millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, Comiti Arenbergensi Gubernatori suo articulos quosdam obtulerint, quibus querebantur, indigenas adversus privilegia, libertatem, moremque patrium grauari, inprimis vero Ecclesiasticum Commissarium seu inquisitorem Dominum VVilhelmum Lindanum accusabant, quod contra consuetum traditumque a maioribus patriae vsum, rerum earum sibi jurisdictionem assumeret, quae ab electis a capitulo suo Decauis judicari solita erant: praeterea quod idem Commissarius Leouardiensem decanatum vsurparet absque capitularium consensu, atque ita binis simul muneribus fungeretur, contra pactum Anni vigesimi quarti: idem quoque Commissarius abnueret Decanis consueto more a capitulo electis confirmationem, quam si subinde concederet, gravioris momenti rerum cognitionem sibi retineret; quod praeterea obstitisset Praelatis, ne Archidiaconatus suos et consueta tribunalia servarent: exigeret item a sacerdotibus quos instituebat, nimiam praeter solitum mercedem, quidquid poterat extorquens: quod institutionibus ac commissionibus manu sua subscriptis sigillum suum imprimeret, etsi eorum narratione contineretur, Archidiaconorum aut Praepositorum sigillis esse munita: denique quod idem ille Commissarius sacerdotes, aliasque seculares personas, de quibus leuium ac mendacium quorundam delatione sinistre suspicabatur, diffamaret, procedendo ex leui illa delatione ad examinationem testium: quod sine graui eorum qui accusati erant iniuria, famaeque ac nominis jactura non accidebat. Ad haec quod sacerdotes quosdam inauditos suspenderat, aliaque complura quorum relatione supersedeo.
page 75, image: bs075
Hisce atque aliis a Gubernatore responsum est blandis verbis, et satisfactum aliquo modo, quo ad leviores articulos; de gravioribus vero promissum ad Gubernatricem Belgicae favorabile scriptum, ne scilicet in posterum jura ipsorum violarentur: verum effectu caruit: Commissarij enim in dies creuit audacia; adeo vt in pleno consilio admonitus professus sit, qua potestate instructus ea faceret de quibus arguebatur, addennimia benignitate ac clementia in haereticorum et rebellium castigatione procedi.
POstquam jam eo pervenerat persecutionis acerbitas, ut tumultus, murmura, et aversio populi, in eum cumulum excrescerent, ut nihil nisi communis seditio, factiosorumque hominum adversus Ecclesiasticos, inquisitionem, Episcopos, et persecutores tempestas exspectaretur: propterea quod nullis hactenus querelis, demonstrationibus ruinae ac desolationis Provinciarum, vllum omnino remedium moderatioque impetrari potuisset; nobiles patriae, qui bona habitationesque suas extra urbium munitionem habebant, metuentes ne ex hoc ingenti fumo flamma tandem erumpens, sese una cum familiis ac possessionibus suis involueret: quemadmodum olim nobilibus Germanis in tumultu rusticorum acciderat: tacti praeterea miseratione populi, sinceroque erga Principis sui obsequium affectu, (ut inquiebant) qui populi sui, ac Provinciarum a quibus tanto intervallo dissidebat statum certo cognitum habere non poterat, nisi relatione illorum, qui summae apud eum autoritatis ac fidei erant, (quamquam neque commodum Regis nec salutem patriae, sed propriam utilitatem expeterent) reputantes secum rem sane miseram ac deplorandam esse, tantae ubertatis divitiarumque atque omnis magnificentiae plenissimas Provincias desolari, adeoque infinitam prope fidelium subditorum multitudinem, bonis omnibus ac vita ipsa spoliari, idque tantillae rei gratia: quod videlicet paucula quaedam quae avitae libertati et antiquis privilegiis repugnabant,
page 76, image: bs076quorum etiam qui vel maxime Catholicae religioni addicti, devotique erant abrogationem votis omnibus optabant, ab eis auferri nollet Rex, serere paulatim sermones inter sese: Bruxellae inprimis, cum Parmensis Principis cum Lusitaniae filia nuptiis interessent, Anno millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, in Novembri, consultantes qua demum ratione tantis malis occurri posset, priusquam universa turbatio, ruina, ac tumultus involueret, arbitrabantur communi intercessione et demonstrationibus suis posse remedij aliquid adhiberi. Vrgebatur inprimis negotium ab iis qui in animo suo secretam ab antiqua Religione auersionem, amoremque ad novam quae tum reformata dicebatur fovebant, quorum cum clandestinis consiliis ac conventiculis crevisset numerus, diem dixerunt qua pariter congregati de re tota concluderent. Veriti autem ne nimia sua multitudine proderentur, variis locis secretissimos conventus suos habuerunt, dieque constituta, qua Bruxellae omnes adessent, ut summa ope ac studio apud Gubernatricem et Consilium vigeret negotium, data invicem acceptaque fide, conspirantes in mutuum auxilium, solemni jurejurando sanxerunt; ut si secus ac eorum erat intentio, conatus Consiliaque sua acciperentur, nullo discrimine, summos juxta ac infimos, omni ope, auxilioque pariter ab omnibus adiutum iri. Ad cuius maiore certitudine, consignato litteris pacto subscripserunt, aliosque Belgicae nobilitatis, ad ide praestandum jungendaque secum consilia, viresque suas quibus potuerunt rationibus impulere. Pactum aute erat huiusmodi.
NOtum sit omnibus praesentes has visuris aut lecturis, nos infrascriptos, debita ac sufficienti instructione praemissa, comperisse, peregrinos quosdam, atque ad felicitatem salutemque patriae huius minime affectos, etsi exigua eis cura sit Gloriae dei, incolumitatisque communis, sed potius insatiabilis corum ambitio regijs ac Patriae bonis expleri appetat, velato, nihilominus pallio Religionis, praeferentesque zelum Catholicae fidei, pacisque publicae conservandae, tantum apud Regiam Maiestatem effecisse, vt speciosis, verbis,
page 77, image: bs077falsisque persuasionibus inducta, adversus sacramentum suum quaeque nos hactenus aluit spem, non modo non mitigare severiora contra Religionem edicta, sed augere etiam, ac roborare induxerit animum: inprimis vero Hispanicam Inquisitionem violenter intrudere, quae non pugnat solum cum omni, tam civili quam Ecclesiastico iure, summaque veterum Tyrannorum barbariem excedit: verum etiam ingentem procul dubio Divino Numini contumeliam, miseramque patriae calamitatem atque extremam desolationem illatura est: ita vt salsa aliquorum hypocrisi, Sanctitatisque praetextu vniversa instituta politicamque rationem convellat, violet autoritatem potestatemque omnem antiquarum legum, consuetudinum, institutorumque quae iam inde a maiorum temporibus viguerunt, auserat libertatem Ordinibus patriae eloquendi ea quae ad salutem civium tranquillitatemque pertinent, vniversa privilegia, libertates, immunitatesque destruat, denique harum Provinciarum cives atque incolas miserae ac perpetuae Inquisitorum servituti velut mancipia subijciat, hominum certe nullius pretij aut existimationis, sed qui Magistratus in primis nobilitatemque Belgicam Inquisitioni visit ationique suae subdere conentur, omnesque bonos ac fideles Regis subditos, praesentissimis continuisque bonorum ac vitae periculis exponere. Quibus medijs ac ratione procedendi, non modo graviter Divinus honos et sancta Catholica fides, (cuius se defensores iactant) laederentur: verum etiam Regis Maiestas imminueretur, atque ipse Rex in omnis sui status atque autoritatis discrimen adduceretur, eo quod non modo commerciorum frequentia cessaret, vniversae perirent artes, praesidia atque vrbes quae ad limites sitae sunt, atque inde tota patria omnesque Provinciae (turbatis videlicet propensisque ad seditionem ac tumultum incolis) perpetuo discrimini periculisque obiectae essent, denique nihil nisi horrenda confusio turbatumque rerum omnium chaos sequeretur. Nos perpensis accurate ponderatisque
page 78, image: bs078animo harum rerum momentis, vocationeque nostra ad quam vocati sumus et officio fidelium subditorum Majestatis suae, nobilium in primis, iudicavimus atque iudicamus etiamnum, a nobis officio nostro satis fieri non posse, nisi obsistamus atque occurramus praedictis quae impendent malis, bonorumque praeterea ac vitae nostrae securitati consulamus, postremo ne talium praeda exponamur qui sub Religionis pallio, sanguine ac bonis nostris ditescere habent in animo. Quibus de causis conclusimus communi sententia, inviolabili inter nos, ac sancta confaederatione, pactoque coniungere, solenni sacramento adstringentes, ad omnibus viribus praedictae Inquisitioni resistendam, cavendumque ne vlla ratione, seu secreto sive palam introducatur, intuentes praesertim Neapolitanorum exemplum, qui eam summa sua vtilitate ac consolatione repulerunt: testati nihilominus Deum ac homines, nihil quidquam tentare nobis esse in animo, quod divinae Reverentiae, Regisque nostri autoritati adversum sit, sed potius Regium obsequium omnesque bonas ordinationes atque instituta defendere, sedare populi tumultus, denique vniversis patriae malis occurrere. Cui pacto polliciti sumus, et iureiurando firmauimus fortiter inuiolabiliterque staturos, testem ad haec ex animo vocantes Omnipotentem Deum, nihil a nobis vnquam confaederationi huic adversum, admissum iri. Vt autem tante firmetur validius, polliciti sumus, atque etiamnum pollicemur invicem, auxilium adversus quamvis persecut ionem, quae ex Inquisitionis, edictorumue fundamento adversus quemquam nostrum intentari posset. Neque vero quisquam se liberatum hoc pacto, solutumque sacramento existimet, si velantes persecutionem adversarii, rebellionis aut inobedientiae praetextu aliquem e nobis invadere tentaverint, quandoquidem in tali negotio nemo rebellionis aut Majestatis argui possit, cum non nisi exzelo gloriae Dei, ac Majestatis Regiae, tranquillitatisque communis, procedit affectus. Vt vero sancta haec confoederatio nostra tanto
page 79, image: bs079perfectius inviolata servetur, nihil a quoquam nostrum absque aliorum sententia ac iudicio coeptum iri promittimus. Cuius pacti confoederationisque testem invocavimus atque invocamus Sanctissimum Numen, Coeli terraeque factorem, vt iudicem conscientiae animique nostri, obsecrantes eundem, vt virtute sua constantiam nostram de Coelo roborare dignetur, eamque spiritu sapientiae discretionisque condire, vt fortitudo atque consilium, ad foelicem coeptorum nostrorum exitum, pulcherrima consensione conspirent, idque ad Diuini nominis eius gloriam, Regiae Majestatis obsequium, pacem tranquillitatemque communem, salutem animarum nostrarum. Amen.
QVamquam haec nobilium conventio, pactumque eorum summa dissimulatione tegeretur, fieri tamen non potuit ut nihil emanaret: praesertim autem quia confoederatorum aliqui congregatis Hoochstratae, proceribus rem aperuerant, unde confestim tota Belgica, fama vulgata est. Quoniam autem voluntas institutumque illorum, nulli omnino constabat, praeterquam pacti consciis, ingentem in Aula motum ac trepidationem excitavit, ut fieri assolet in similibus. Adiuvabat falsa pro veris, pro minimis ingentia annuncians fama. Aiebant quidam patriam universam esse turbatam; alij nobilitatem omnem rebellare, jactabant: addebant quidam multa eorum millia instructa armis petere Aulam: nonnulli conscriptum ab eis externum militem, conspirare cum ipsis non paucas civitates. Nec minor de eorum proposito et intentione sermonum erat judiciorumque varietas, dicentibus quibusdam, inuasum iri ab illis patriam universam, aliis expulsa antiqua religione novam introducturos, denique omnibus pro judicio affectuque suo disserentibus.
Huius rei nuncius Aulam quidem universam, eos autem inprimis qui inquisitionis et persecutionum autores exstiterant ingenti terrore perculsit, eo quod summopere verebantur, ob aversionem populi, et inquisitionis
page 80, image: bs080horrorem, facile ingentem eis multitudinem, spe liberationis ostensa, adhaesuram, aut ad minimum praecipuas quasdam urbium in illorum potestatem fidemque concessuras, Antverpiam inprimis, ubi incredibili semper inquisitionem odio habitam esse constabat. Augebat trepidationem frequentia nunciorum qui de multitudine ac viribus illorum adferebantur.
Praedicti interea nobiles ad Maximilianum Imperatorem supplicem libellum misere, nomine eorum, qui relicta Romana religione ad reformatum Euangelium se transtulerant. Oblatus est hic libellus Kal. Aprilis Anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, Augustae Vindelicorum in comitijs, in eoque suppliciter Caesareae Maiestatis Principumque auxilium expetebant, ut consilio autoritateque sua Philippo Regi persuaderent, ut ne sanguinem fidelium ac timentium Deum effundere pergeret, atque ita in se familiamque suam, tram Dei vindictamque accerseret.
Hoc dubio rerum statu judicatum est expedire, ut omnes Ordinis Domini, Gubernatores, Praesidesque Provinciarum, qui ea tempestate in Aula non aderant, litteris confestim accirentur, ut factum est 13. 14. 20. 21. et 23. Martij, atque ut interim omni celeritate ad nobiles scriberetur, ut pro se quisque a conspiratorum communione abstineret, sperantes hoc modo omnibus difficultatibus ac turbis occurri posse: scriptum ad haec ex Aula, ad ea loca in quibus celeberrimi convërus erant, nominatimque ad primarios coniuratorum, ut si esset quidquam, de quo ulla ratione queri possent, scripto apud deputatos deponerent, vel ipsi etiam, exiguo numero et absque armis adessent. Gubernatrix interea munire Aulam, augere custodiam corporis, et ad omnia accuratius attendere: missi quoque varij exploratores ad diversa loca, ut quid rerum ageretur adverterent. Cum autem vigesimo Martij delatum esset ad Celsitudinem suam, Antverpiae eos occupationem agitare animo, vocati confestim ad Aulam deputati Antverpienses,
page 81, image: bs081jussusque eorum unus Antverpiam omni celeritate proficisci, et monere Magistratum, ut urbem suam adversus armatorum quos adventare fama erat irruptionem tueretur.
Vigesimoquatto Martij cernens Gubernatrix in peius ruere omnia, expressum ad Maiestatem Regiam in Hispanias nuncium misit, certiorem eum faciens de conspiratione Nobilium, populi factionibus, adiungens suam de remedio tantis malis adhibendo sententiam. Quarum hic litterarum exemplar posuimus.
EX vltimis meis vndecimae Ianuarij intellexerit Majestas tua, quae mandato suo ad Praesides, et Provincialia Belgicae Consilia scripseram, de intentione vestra, quo ad observationem edictorum bonae memoriae Caesareae Majestatis et Vestrae etiam, de religione, Inquisitione, et decretorum sancti Concilii Tridentini observatione quarum litterarum, ad Maje statem tuam exemplar missum est, quae maximum deinde in populo murmur ac tumultum excitarunt, atque inter alia cum similes litterae missae essent ad Consilium Majestatis tuae in Brabantia, vt curaret praedicta diplomata observari, Inquisitionique ac Inquisitoribus omni ope atque auxilio succurri, et sanctum Tridentinum Concilium, eiusque decreta servari, et cum dictum Consilium vt iusseram ad primarias quatuor Provinciae illius civitates scripsisset, tanta subito murmuratio seditioque insecuta est, vt non ita multo post, imo in mense Ianuario proxime elapso, eaedem quatuor civitates per legatos suos supplicem Consilio libellum obtulerint, in quo praeter quasdam de edictis, Conc lioque difficultates, in primis de Inquisitione querebantur, adserentes nullo umquam tempore illius in Brabantia exercitium viguisse, vt quae Privile giis illorum laetoque Regis ingressui adversetur: orabant proinde vt missae ad sese a Consilio litterae revocarentur, atque ab Inquisitione immunes vt hactenus permanerent, quemadmodum Majestas tua ex adiuncto his supplici
page 82, image: bs082eorum libello cernere poterit. Etsi autem Brabantiae Consiliarij affirmarent extemplo legatis, Majestatem tuam nihil novitatis animo agitare, etc, vt ex adiuncto illorum scripto potest intelligi; praedicti nihilominus supplicantes non contenti ea responsione vrserunt vlterius, oblata supplicatione, quam ad me delatam primo quidem in secreto, deinde in statuum Majestatis tuae Consilio visitari mandavi, quorum tandem sententijs conclusum est expedire ad Majestatts tuae obsequium, et sanctae Religionis nostrae cpnservationem, sedulo inquiriquidquid olim in hisce partibus circa praedictam Inquisitionem effectum erat: inventis itaque tum hic in Aula, tum etiam inter Inquisitores Lovanij varijs scriptis, compositoque inde volumine, ad Brabantiae Consilium discutienda misimus, quibus Consilium trium quatuorue hebdomadum spatio accurate perpensis, retulit, comperisse se, ab Anno 1550 nullum dictae Inquisitionis in Brabantia exercitium fuisse, ideoque non onerandos ea supplicantes, iubendum modo vt ad perfectam edictorum observationem incumberent: cui sententie, Consilii status accedente autoritate, assensi sumus, praesertim quod Majestas tua se nihil quidquam novi cogitare declarasset, habita etiam rationc temporum aliarumque causarum, quas hic subnectimus. Respondi itaque ad supplicem libellum Apostilla quae hic adiuncta est. Venio Domine ad praecipuum aerticulum, cuius gratia misi hunc nuncium, quamquam invita, eo quod de illa quam Maiestas sua acceptura est afflictione non dubitem, tamen me ad id et officij mei ratio, et Majestatis tuae obsequium, et patriae necessitas impellit. Factum cst Domine, vt ab hinc paucos dies, dum praedicta agitarentur, certior fierem a Principe Gaverensi et Megensi Comite, (Auriaci autem Principis de eo litteras, omniumque hominum ore famam acceperam) secretae coniurationis et pacti, (cuius hic exemplar addidimus) quo innumera nobilium multitudo se obstrinxerat. Etsi autem ego Domine vt tantae pesti occurreremomni labore ac diligentia
page 83, image: bs083desudassem, significans Maiestatem tuam ab omni desiderio novitatis alienam, reperi nihilominus eiusdem inquisitionis terrorem, severitatemque diplomatum, profundas adeo in hominum animis radices egisse, ut frustra eis persuadere quidquam laboretur. Deliberato igitur in Consilio status Maiestatis tuae, matureque perpensis rerum omnium ponderibus, nihil superesse remedij judicatum est, quam ut vel arma capiantur, quod hisce temporibus quantae difficultatis esset? non modo pecuniae inopia, verum etiam quia intra patriam habetur hostis, nec constat cui fidere etiam ex propria familia possis, ita ut Proceres quamquam id maxime optarent, neminem tamen essent reperturi, vel cui fidere ipsi, vel qui se sequi vellet; addito quod hac ratione sequeretur, patriae una cum religione perditio, sive ut concedatur tempori, conniveaturque aliquantum, atque detestata adeo Belgis inquisitio amoveatur et nimia edictorum severitas mitigetur, etc.
VIgesimo quinto Martij post meridiem Brabantiae Ordines, videlicet Praelati, Nobiles, Legatique Civitatum in Consilium status ad Gubernatricem acciti, ubi illis ipsa significavit, intellexisse se, certam adversus Provincias conspirationem esse prae manibus, unde nisi tempori occurreretur, haud exigua mala timeantur: ut ipsi igitur, quos non fugeret, quanti interesset, patriae talia impediri, pro se quisque diligenter attenderent, et Celsitudinem suam, si quid inaudissent certiorem facerent. Quandoquidem autem intellexerat hanc adversus inquisitionem videri coniurationem, aut eo saltem pallio praetextuque velatam, missa ad quatuor primarias Civitates Apostilla declararat, nec esse nec fuisse Regis aut suam voluntatem, alicuius in Brabantiam inquisitionis inducendae. Ad quae Ordines actis Celsitudini suae pro sollicitudine curaque sua gratiis, omnem operam ac diligentiam obtuierunt. Post haec Antverpiensium Legatos allocuta, docuit exteros quosdam e conjuratis
page 84, image: bs084in certis Antverpiae diversoriis commorari, jussitque ut se de toto negotio monerent, de sua etiam cura, civitatisque custodia, quia varios civium et mercatorum cum coniuratis conspirare audierat. Respondere Legati jam tum dispositas esse diu noctuque custodias, observari portas, visitari navigia quae appellerent, inquiri in hospites diversitorum, nihil demum omitti quod ad securitatem urbis videatur: verum nihil se quidquam accepisse de exteris, scupturos nihilominus ut omnem Celsitudini suae dubitationem eximerent.
Simili admonitione ad accuratam curam ac diligentiam Gubernatrix Bruxellenses exhortata est, quos non minus ad exequendum munus suum promptos invenit; unde plurimae ab eis constitutiones factae; et ut verbo dicamus quidquid ageretur non minus in Aula quam in urbibus metus erat. Haud aliter trepidabat populus, quam si externus hostis immineret, quisque laborabat ut suam civitatem locumque tueretur. Gubernatrix autem eiusque Consiliarij, ignari quo vergeret hoc negotium, ad universas urbes in hunc modum litteras dederunt.
QVandoquidem certo a nobis intellectum est, nonnullos tum exteros, tum incolas, eo audaciae ac temeritatis processisse, ut coniurare secreto, haebere conventus, conscribere militem veriti non sint, unds ad ruinam atque exitium patriae multa timeantur, imo civitates opprimi possent a coniuratis, auferrique Magistratui omnis autoritas, spoliari ac diripi omnia, ut ditescant sub falsae opinionis, quam plebi persuadere student tegumento, qua eam ab amore, affectu, atque obedientia, quam Domino nostro Regi, ut naturali ac vero Principi suo debent avellant. Verosimile autem est omni studio atque ope conaturos, ut quam plurimos ad partes suas coniurationemque pelliciant; cui a nobis occursum oporiet, ut quae summi discriminis res, plurimisqne tam veterum quam recentiorum exemplis numquam nisi in miserum atque calamitosum finem visa
page 85, image: bs085erupisse. Quapropter certiores vos facere necesse judicavimus, ut ne Civitas vestra Magistratus ignorantia obruatur. Petimus autem studiose, ut omni sedulitate periculis studeatis occurrere, diligenti portarum, omniumque locorum, ut belli tempore assolet custodia, adhibeatis demum quidquid prudentia vestra discretioque opportunum judicarit, quemadmodum de vobis certo confidimus. Quidquid autem a vohis in negotio isto actum erit ad nos perscribite. Deus adsit vobis dilecti: datum Bruxellae vigesimo sexto Martij 1565, ante Pascha.
EAdem illa tempestate, Antverpiae, Bruxellis, et alibi, sparsi, suspensi, atque affixi, famosi libelli seu scripta, quibus monebatur, quidquid de inquisitionis abrogatione jactaretur, fictum esse, eo quod severa diplomatum quae inquisitionem includebant observatio mandabatur: deinde dictae inquisitionis autores, aliam repetisse viam, qua loco inquisitionis, sine nomine effectum tamen eius inveherent: Ecclesiasticorum inquisitorum vice, instituisse seculares, sacramento adstrictos, qui tantum ad religionem attenderent; nominabantur praeterea quidam, tamquam callidae huius inventionis autores, monebaturque populus, ut generose obsisteret, nec blandis verbis, pulchrisque promissis fidem adhiberet. Inter alia, Antverpiae prolixum scriptum dextre sparsum, quo Magistratus eorumque deputati graviter notabantur, quod severam edictorum observationem, quemadmodum textus Apostillae Consilij Declarabat spopondissent, subiecissentque se hac ratione diplomatis, praeclusa unquam adversus ea querendi via, idque absque populi consensu, cui edictorum severitas vehementer displicebat: atque ita protestando adversus eos, adque ad revocationem hortando.
Cum jam magni Magistri, Gubernatores patriae, Equitesque Ordinis, ad Gubernatricis mandatum Bruxellae adessent, consultatum cum iis, tam ante quam post meridiem, qua ratione edictorum severitas mitigari posset,
page 86, image: bs086aequato cum delictorum gravitate levitateque modo punitionis ita ut, nec autiqua Religio pateretur, et tumultuum una vitaretur occasio, eaque deinde scripto ad Maiestatem Regiam mitteretur, ut ex sententia et voluntate sua statueret.
Verum ut ad hominum notitiam pervenit agi de moderatione diplomatum, varij de ea re sermones exorti, sparsusque Bruxellae de hac moderatione famosus libellus, plurimi deinde diversis locis, Gallica, Germanica, Latinaque lingua, adversus inquisitionem, Ecclesiasticos, moderationem illam, etc.
Inter haec certus ad Aulam nuncius allatus est, ingentem coniuratorum nobilium numerum Bruxellam advenire, ut oblato supplici libello, inquisitionis atque edictorum quo ad religionis articulum abolitionem oraret, quod haud mediocri sane Aulam universam terrore affecit; ignorabant enim qua ratione, quove fine adventarent. Interea in variis civitatibus per plareas dispersi libelli, typis excusi, admonentes populum ac cives universos, ut cum Nobilibus patriae Bruxellam venturis, ut a Maiestate suo exorarent abrogationem eorum quae patriae exitium adferebant, se conjungerent, per Magistratus, Legatosve suos, atque ad honestum adeo negotium operam suam commodarent. Qui Libelli extemplo prohibiti sunt, atque inter alios Bruxellenses, vigintiquinque florenorum mercedem constituerunt, ei qui horum libellorum autorem aliquem ad Iustitiam deferret.
Misit quoque Gubernatrix ad universas civitates, ut huiusmodi libellos, omnibus modis opprimerent, nec ulli parcerent labori ac diligentiae, ad reperiendum et castigandum autorem.
Primo, Secundo, et Tertio, Aprilis, e variis locis, plurimi Nobiles, Bruxellam ingressi sunt, eodemque tertio Aprilis praecipiti jam die, Dominus de Brederode, ingenti nobilium numero comitatus advenit, nihil tamen usquam querelarum erat, quod violentiae quidquam
page 87, image: bs087intulissent. Sectabatur eos Bruxellae magna populi multitudo, incedentesque intuebatur. Die insequenti, videlicet quarto Aprilis Aula abstinuere, eo quod Comites Bergensem et Culenburgensem exspectarent. Verum postridie, quinto Aprilis, emanentibus adhuc Comitibus, iidem nobiles audiri in Aula postularunt, ut factum est, meridie inter duodecimam et primam horam, ut rarior populus adesset: Tum igitur nobiles, quadringenti circiter numero, quini incedentes, sedata gravitate ad Aulam accesserunt, Ludovico Nassovio Comite, dictoque Domino de Bredenrode, ut honoratioribus, claudenubus agmen, admissique in conclave consilij Ordinum, ubi eos Dux Gubernatrix, cum eiusdem Consilij Dominis, Equitibus Ordinis, Provinciarumque Praesidibus exspectabat. Exhibita primum Gubernatrici, aliisque Dominis debita veneratione ac reverentia, Dominus de Brederode, paulum procedens ex ordine, hunc in modum exorsus est.
DOmina, quos in hac vrbe cernis congregatos nobiles viros, alijque paris dignitatis, qui certis de causis non adsunt, conclusere, ad Regiae Majestatis obsequium, salutemque, populi, Celsitudini tuae hunc supplicem libellum offerre, vt ad eum quemadmodum sibi expedire visum erit respondere dignetur, orantes hoc factum nostrum boni consulat.
Accepimus praeterea apud Celsitudinem tuam, atque Consilium, secretae conspirationis, ad excitandos motus in populo, esse accusatos, et quod amplius quasi Regis ac Domini nostri pertaesi, cum Gallis, Germanis, alijsque exteris Principibus conspirassemus, de quo ne cogitatum quidem vnquam a nobis, in quorum fidelitatem, sincerumque erga Regiam Majestatem affectum, talia non cadunt, vt Celsitudo tua ex hoc scripto nostro intelliget. Rogamus nihilominus Celsitudinem tuam, falsos illos adeo honestae societatis calumniatores ostendere dignetur.
page 88, image: bs088
Ad haec praesentes hic Domini, intellexere, quosdam ex numero siso, singulariter coniurationis praedictae esse suspectos, qua propter Celsitudinem tuam suppliciter obsecramus, vt delatorum iuxta, eorumque qui detulerunt nomina aperire velit, nec patiatur nobilem adeo honestamque societatatem, tam infami macula notari. Quo dicto, supplicem libellum Gubernatrici exhibuit, relictoque consultandi spatio, omnes pariter egressi sunt.
Supplicatio autem talis erat.
DOmina, nulli hactenus ignota fuit Belgarum per vniversumorbem Christianum gloria, eorumque erga Principes ac Dominos, fidei sinceritatisque celebritas, nobilitatis praesertim, quae numquam corporibus bonisque suis pepercit, ad obsequium Principis, atque autoritatem propugnandam: quemadmodum et nos vt fidelissimi Regiae Majestatis subditi, quotidie in diligentia affectuque erga obsequium eius crescimus. Perpensis itaque seria deliberatione motibus ac turbis quibus iactamur, expedire arbitrati sumus, si Celsitudini tuae quaedam patefaciamus, eligentes paululum quid indignationis incurrere, quam celari ea Celsitudinem tuam, quae postmodum Regiae Majestati praeiudicio essent, et pacem tranquillitatemque patriae everterent, sperantes fore, vt aliquando constet quantum ad Regiae Majestatis obsequium, atque autoritatem momenti aitulerimus, quemadmodum confidimus etiam, a Celsitudine tua, aequi bonique consultum iri quae facimus. Quamquam igitur dubium nobis non sit, quin universa quae Regia Maiestas de inquisitione, severaque diplomatum observatione constituit, bono aliquo praetextu ac fundamento nitantur, videlicet ad eorum quae bonae memoriae Carolus Imperator instituit, perpetuam observationem: quia vero temporum, malorumque diversitas, remediorum diversitatem exigit, illaque ipsa edicta multarum miseriarum calamitatumque causa exstitere, quamvis ad severitatis
page 89, image: bs089normam executio non exigeretur, quid jam fore putandum est, cum Regia Maiestas, extrema sua voluntate mandaverit, absque omni mora induci inquisitionem, servari edictorum severitatem? unde jure metuendum est, non modo auctum iri quae hactenus adversa pertulimus, verum etiam miserabile exitium, ruinamque patriae secuturam. Animadverso igitur praesenti discrimine speraveramus hactenus fore, ut Celsitudo tua ad quaerendam medicinam impelleretur; quia vero deprehendimus, nihil adhuc in tanti ponderis negotio actum, jamque communem perniciem esse prae foribus, induximus animum, satisfacere officio nostro, sacramentoque quod praestitimus, propensoque ad Regiam Maiestatem patriamque nostram affectui, ruptaque omni mora, primi praestare, quae urgens necessitas jam dudum exigit, idque eo liberius, quod sperare possimus, haud laturam aegre hoc coeptum nostrum Regiam Maiestatem, ut quorum inprimis intersit, domusque, possessiones, ac bona, extra munitiones urbium, hostium incursui atque iniuriis pateant. Praeterea si in edictorum rigidae observatione procedatur, ut jubet expresse Maiestas sua, nemo nostrum, imo totius Belgicae, cuiuscunque demum status aut conditionis exstiterit, de capite fortunisque suis securus erit, quorum invidi alicuius delatione jacturam extemplo patietur, imo excitabuntur accusatores spe bonorum rei, sub edictorum praetextu, nec quidquam aliud supererit refugij, quam in Praetoris aut Iudicis benevolentia ac favore, qui vitae necisque potestatem habebunt. Quapropter eo magis impellimur ad Celsitudini tuae omni demissione supplicandum, ut his malis occurrere curet, et quoniam tanti interest, maxima celeritate ad Regiam Maiestatem aptum hominem destinet, qui de omnibus eum doceat, oretque ut de universis, tam in praesenti, quam in posterum, omnino statuere ac providere dignetur. Sed vero quia id fieri non potest, permanentibus in severitate sua edictis, ex quibus quicquid sensimus mali profluxit, ut Rex ad earum
page 90, image: bs090abolitionem consentiat, antequam extrema calamitas Belgicarumque Provinciarum perditio sequatur. Verum enim vero ne Regia Maiestas nos sibi (qui nihil aliud quam cum omni demissione obedientiam agitamus) praescribere quidquam existimet, (ut procul dubio adversarios nostros explicaturos esse negotium non dubitamus) statuat ipsa cum consensu Ordinum, qua ratione periculis velit occurri. Rogamus praeterea obtestamurque suppliciter ut dum de justa supplicatione nostra deliberat Rex, Celsitudo Tua interim generali inquisitionis; edictorumque suspensione, exortam perturbationem sedare dignetur, donec aluer Maiestas sua providerit. Testamur interea officio nostro a nobis satisfactum, nec quidquam pertinere ad nos culpae illius, quae non occurrendo patriae calamitatibus committeretur, cuius rei Divinum Numen, Regiam Maiestatem, Celsitudinem tuam, Dominesque Consiliarios, conscientiam dentque nostram testes appellamus, praestitum a nobis fidelium subditorum officium: quamobrem tanto maiori alacritate, diligentia, atque affectu Celsitudinem tuam oramus, ut antequam quidquam amplius mali oriatur attendat.
POstridie cum Gubernatrix praesentesque Domini rem maturo Consilio, ac deliberatione perpendissent, accitis ad Aulam Nobilibus, (qui eodem ordine, aucti tamen Culenburgensi, Bergensique Comitibus, adfuere) quod sequitur responsum scripto exhibuerunt.
CElsitudo sua intellecto nobilium desiderio, ad Maiestatem suam supplicem eorum libellum mittere, atque apud eam omni conatu instare, ut consentiat petitis, induxit in animum; a qua ob ingenitam bonitatem, ac clementiam, nihil aliud sperari possit, imo ipsa Celsitudo sua, cum Gubernatoribus Patriae, Ordinisque Equitibus, et Consiliariis, jam de diplomatum moderatione igitabat, quamtalem fore confidit, ut jure illi acquiescere debeant; tum quia Celsitudinis suae se eo non extendit autoritas, ut inquisitionem
page 91, image: bs091atque edicta suspendere ipsi integrum sit, tum etiam quia non expedit, patriam sine edictis ac constitutionibus relinqui. Confidit itaque Celsitudo sua supplicantes interim quieturos, donec a Maiestate Regia responsum accipiant. Iubebitur autem interea tam inquisitoribus, quam ministris Iustitiae, ut cum summa moderatione munus suum exequantur, nec cuiquam querelarum causam dent: dum interim supplicantes, ut sperat Celsitudo sua, ea modestia ac quiete se gerant, ut asperiora media non requirantur. Postremo id esse vel maximum bene de Maiestate Regia sperandi argumentum, quod jam tum ad quatuor praecipuarum urbium supplicem libellum, immunitatem ab inquisitione concesserit. Quia vero certo constat Celsitudini suae, supplicantes de antiquae Religionis immutatione nihil agitare, tanto animosius, ac liberius omni qua poterit ope negotia Regis urgebit.
Actum apud Celsitudinem suam Bruxellae sexto Aprilis 1565.
NOn contenti hac responsione Nobiles, postquam eodem atque insequenti die, multum deliberassent inter se, operae pretium judicarunt, secundum Gubernatrici libellum, ante discessum suum offerre, ut octavo Aprilis ante meridiem factum est, hunc in modum.
INspecta Celsitudinis Tuae Apostilla, primo ipsi de tam celeri expeditione habemus gratiam, deinde quod de congregatione nostra satisfactionem acceptarit, quam non nisi ad Regis obsequium salutemque Patriae, ac tranquillitatem habuimus. Verum ad maiorem pacem ac quietem optaremus Apostillam Celsitudinis Tuae, paulo ampliorem, atque clariorem fuisse; nihilominus quoniam Celsitudinis Tuae adstricta in hoc negotio potestas, quod dolori nobis est, spe ducimur fore, vt interim tam a seculari Magistratu
page 92, image: bs092quam ab Inquisitoribus, a persecutione cessari Celsitudo tua iubeat. De nobis interim Domina confide, nihil commissum iri, quod Generalibus Ordinum statutis et antiquae Religionis autoritati adversetur, offerendumqne punitioni eum, qui e nobis quidquamtale tentaverit. Testamur vero iterum, quodsi bonarum constitutionum defectu, tumultus aliquis exoriatur, officio nostro a nobis esse satisfactum, obsecrantes Celsitudinem tuam, vt haec studia nostra ne despiciat, sed tamquam ad Regis suumque obsequium, omni tempere promptissimorum acceptet, etiam vsque ad sanguinis ac vitae profusionem, si necessitas exegerit.
QVia vero intellexerant a calumniatorum nonnullis, supplicis libelli exemplar typis excusum, in quo mutari ac inseri quaedam possent, unde seditiosos fuisse conventus illorum existimari posset, (atque ita hominum obiicerentur inuidiae) quod ab intentione sua maxime alienum erat, orarunt Regentem, ut Regio Typographo supplicationem suam excudendi potestatem faceret, qui id cum fide ac sinceritate praestaret.
QVa audita declaratione, visoque a Gubernatrice, praesentibusque Dominis conformi scripto, dum interim Nobiles excessissent, vocatis rursum intro respondit, visum a se scriptum ipsorum, sperare autem, ea ratione a se cuncta compositum iri, tam quo ad inquisitores, quam Magistratus, ut nulla, nisi culpa eorum, tumultus aut seditionis daretur occasio, ipsi interim non committerent, ut a fide scripto suo data, promissisque deflecterent; orabat ad haec ut ne secretis occultisque rationibus, populum ad se pellicere studerent.
Responsum a Nobilibus, gratissimam sibi quidem accidisse bonam Celsitudinis suae responsionem, longe vero gratius fore, si coram praesentibus declarare dignaretur, se hanc congregationem suam, ut quae ad Regis obsequium facta sit boni consulere, promittentes tantam in posterum quietem ac modestiam, ut nihil Celsitudini
page 93, image: bs093suae molestum esse possit: respondente Gubernatrice credere se, tacito nihilominus, quid de illorum conventibus cogitaret, rursum a Nobilibus rogata ut mentem suam aperiret, breviter addidit sibi necdum eam rem judicandi esse facultatem. Cum autem adverteretur non esse hac responsione contentam Nobilitatem, a diversis Dominis et Consiliariis rogata est Gubernatrix, ut se ad vitanda mala paulo leniorem in hoc negotio exhiberet, impetratumque ut Dominorum aliqui ad Nobiles mitterentur, qui affirmarent sponderentque certius, nihil in religione tentandum, prius quam a Rege responsa acciperentur. Ostensae quoque illis litterae, quae ad Ministros, Magistratus, et inquisitores, ea de causa mittebantur, ab iisdem praeterea Dominis promissione firmatum, neminem in posterum causa Religionis, adversus quemquam carceribus, confiscatione, exilio, aliisque correctionibus processurum, nisi aliquis, factiosis, seditiosisque conatibus se tali punitione dignum ostenderet, quo casu id praestaretur quod ipsi obtulerant, donec cum Ordinum consensu Rex aliter statuisset.
Accesserunt illos praeterea Regentis mandato, Comes Hoochstratanus, Eques Ordinis et D. Berty, Consilio Ordinum a secretis, cum exemplari litterarum, quae undique mitterentur in hunc modum.
MArgareta Dei Gratia Dux Parmae et Placentiae, Regens et Gubernatrix. Dilecti nostri, plurimi Nobiles oblato nobis supplici libello, Regis Domini nostri de Religione abrogari diplomata, novasque constitutiones e Generalium Belgicae Ordinum sententia fieri postularunt, ad quem Apostilla respondimus, missuros ad Regem, nes parsuros operae, vt patriae ruinis occurramus, quemadmodum iam nunc mitigationem edictorum concepimus. Quia vero suspendendi diplomata et Inquisitionem, potestas nobis non est, nec decet interim sine legibus patriam relinqui, dum Regis voluntas exspectatur, addiximus nos curaturos, vt
page 94, image: bs094modestius ab Inquisitoribus Ministrisque omnibus agatur in posterum: quandoquidem autem satisfacere voluntati Nobilium, et stare promissis habemus in animo, vos hisce certiores reddere voluimus, iubentes vt Majestatis suae nomine, vniversis ministris Ducatus Brabantie, et trans Mosam mandetis, vt in muneris sui quo ad religionem executione, summam prudentiam, ac moderationem adhibeant, ne tamen patiantur novitatem, aut mutationem aliquam, antiquae Catholicae Religionis, hactenus in Provincijs hisce observatae; nec seditiosas etiam tumultuantium actiones, de quibus nos doceant, vt prout dignum erit statuamus, neque in mandatorum nostrorum observatione segnes se exhibeant, ne turbarum occasio oriatur. Deus vobiscum sit dilecti.
Datum Bruxellae us Aprilis 156 ante Pascha, subsignatum erat. Margareta, et paulo inferius D'overloope.
ADhibita tot tantisque promissis fide Nobiles domum suam proficisci statuerunt, facto prius quatuor Capitibus suis sacramento, se nihil quidquam noui, sive in Religione siue alijs in rebus tentaturos, sed expectaturos quiete ac patienter, quod Majestati suae, et generalibus Ordinibus statuere placuisset: ad haec quatuor Capitum suorum dicto audientes fore, nominatis praeterea e quavis Provincia tribus, qui ne quid scripto ac promissis adversum committeretur attenderent: alia item complura ad confaederationis suae firmitudinem ac robur sancivere: in primis ut ad conjunctionis suae testimonium, appensum collo aureum numisma gestarent, insculpta ab uno latere effigie Regis, duabus ab altero manibus, implicatis mutuo, et mendicorum peram tenentibus, hisce in circuitu scriptis verbis. Iis omnibus fideles Regi etiam usque ad mendicitatem, aliam ex aere formam, cuius una pars scutum
page 95, image: bs095Vianense, altera vero haec verba continebat, per flammas et per fetrum, insignia adhaec Burgundicae domus; quoniam autem Dominus de Barlamont primo eorum in aulam adventu dixerat, egregiam mendicorum turbam adesse, quos Gallice Geusios vocabat, acceptantes hoc nomen, eo se in posterum vocari voluerunt, multique ipsorum cineticei coloris vestibus induti, gestarunt ligneum scyphum, obductum argenteis laminis cum hac inscriptione, vivant Geusij.
Cum haec Nobilium congregatio Bruxellae haberetur, et prius etiam, dum exspectarentur adhuc, Ecclesiastici, inprimis autem inquisitores, quique inquisitioni, Epi. scopis, et persecutioni maxime faverant, summo terrore affecti sunt, abstinueruntque publico multis diebus, donec intellecto, nemini quidquam iniuriae a Nobilibus illatum, pulso umore ad sua redierunt.
Negotij huius ac litterarum ad Provincias missarum fama, per Belgicam se late dispersit, sedavitque subito quidquid tnmultus exortum erat, adeo ut prioribus factionibus perturbationique communi, summa rerum omnium tranquillitas succederet. Accingebant se omnes ad consuetas operas, negotiaque sua, gratulantes Gubernatrici, Consiliariis ac proceribus patriae. Haerebat tamen in animis novam religionem sectantium suspicio non diu sese immunitatibus illis et libertate fruituros, haud approbaturam quae statuta essent Regiam Maiestatem, factiosorum aliquos omnem adhibituros operam ut quae provide sapienterque otdinata erant everterent; quod si accidisset in peius longe lapsuras Belgicae res, vehementiorem autem illis timorem incutiebat, quod adveiteretur, mitigationem edictorum, de qu Celsitudo sua meminerat, tantum adhuc rigoris severitatisque complecti, ut nihil omnino suavitatis moderationisque sperari posset.
POst discessum Nobilium, diu multumque deliberatum est in Aula, quo potissimum modo agi hoc negotium, et persuaderi Regia Maiestas posset, ut sedare
page 96, image: bs096Belgicos motus subditosque suos a pernicie defendere vellet, verebantur animum Regis quem de conspiratione Nobilium interpretatus perperam nuncius acerbitate compleverat. Iudicatum igitur expedire, ut duo Ordinis Equites, in Hispaniam proficiscerentur, Maiestatemque suam recte de universo negotio docerent, atque exhiberent una moderationem a Regente Consilioque conceptam: quamquam autem quisque recusaret hanc Provinciam, duo nihilominus eorum nominati tandem, variisque promissis inducti sunt, videlicet Dominus Marchio Bergae ad Zomam, et Dominus Baro de Montignij; quorum ut maturaretur iter, strenue laboratum in Aula, tam in moderatione novisque diplomatis componendis, quam in instructione Legatorum.
Florentius a Montmorency, Dominus de Montigny, solus Hispanias versus iter intendit, subsequente postmodum Marchione Bergensi, quem inflictum cruri vulnus retardaverat. Postquam in Hispaniam advenissent in in Iunio, saepius a Rege Consilioque Ordinum eius auditi sunt, In hoc Consilio in Iulio mense Segobiae erant Alvares de Toledo, Dux Albanus etc. Gomesius de Figuerra Comes de Feria, Antonius de Toledo magnus Magister Ordinis S. Iohannis. D. Iohannes de Manriques de Lara magnus Reginae Aulae Magister. Ruygomes de Silva Princeps Ebolitanus, et Comes de Melito; Ludovicus de Quixada, magnus Armiger Principis, omnes eximiae in Hispania autoritatis ac prudentiae viri. Aderant praeterea Belgae nonnulli, Consiliarius Tisnack, Praeses Consilij Ordinum in Belgica, Consiliarius Hopperus, Regij sigilli custos, et Secretarius Corteuille. Praesentibus Rege atque hoc Consilio, saepius retulerunt Belgici Legati quantas Regis litterae de institutione inquisitionis, et executione diplomatum, turbas excitassent, nec quidquam amplius remedij ad salutem superesse, quam si ablata penitus inquisitione, edictorum moderationi consentiat Rex, jubeatque pronunciari delictorum omnium veniam, etsi ne sic quidem certo
page 97, image: bs097affirmate possent. Nobilibus satisfactum iri, propterea quod nihil absque Generalium Ordinum consensu fieri vellent: affirmabant nihilominus tam Ordinis Dominos, quam reliquos Patriae Proceres, conclusisse inter se, si praedicti tres articuli a Rege concederentur, omni studio incumbere, ut ad pristinum statum tranquillitatemque Provinciae redeant, quod sibi facillimum factu confidunt, plurimorum quos rebellionis contagio necdum infecit auxilio, sufficienti ad vi etiam, armisque cogendos hostes. Haec autem aiebant sibi comissa ut Regi manifestarent, summa spe atque fiducia de bonitate et clementia Regis, etc. neque viden necessarium ut profectionem suam in Belgicam praecipitet. Cum varia disputatione multisque sententiis agitaretur negotium, clare professi sunt Legati, (ut Hispani in lite adversus eos obiiciunt) Belgicam Nobilitatem ac Dominos, nisi tres illos articulos concesserit Rex, nec equos nec arma, pro Rege sumpturos. Querebantur ad haec se contemptui haberi in Hispania, atque apud Hispanos qui dominari Belgicis Dominis atque Equitibus exposcerent, quemadmodum Mediolani, Neapolis, atque in Sicilia faciebant, quod minime passuros Belgas aiebant multaque alia.
Dum haererent hoc modo universa, atque in Hispania deliberaretur, Regentis Bruxella litterae allatae sunt; quibus ingentem mortalium concursum, ad publicas praedicationes fieri significabat, quae apud Tornacum, Insulas, Sancti Audomari oppidum, et Ipras habebantur, a Gallicis iuxta, et Belgis praedicantibus; idque Antverpiae etiam accidisse: quapropter orabat Regem vt quanta posset celeritate de trium articulorum concessione concluderet, nihil aliud superesse remedij, etc.
Ad haec non plene se resolvit Rex, tantum iussit per universas Hispanias et Belgicam, publicas processiones institui, se deliberare num iter suum in Belgicam, mari, an vero per Italiam institueret, praeterea ad Imperatorem se scripturum. Quantum vero ad tres articulos,
page 98, image: bs098placere sibi ut Episcoporum modo Inquisitio, jam inde a maiorum temporibus usurpata exerceretur, nova Hispanica forma abrogata: deinde ut moderatio edictorum conciperetur, ita tamen ut Catholica Romana Religio, et Regis autoritas illaesa servaretur; de qua deinde reiicienda aut acceptanda statueret Rex; tertio Regenti potestatem faciebat, veniam delictorum confoederatis Nobilibus offerendi, aliisque quorum necdum peccata constiterant, prout expedire judicasset. Haec autem fierent ea conditione, ut prius Regenti certo constaret, Dominos ac Proceres Belgicos, ad Religionis conservationem, tranquillitatemque patriae operam suam praestituros, omnes etiam conspirationes confoederationesque dissolvendas, veluti etiam quoscunque alios conventus, praedicationes, etc. alias si rebelles arma sumpsissent, ut Gubernatrix vim adhiberet, sumpto ex praesidiis milite, adiunctis praetorianis, et si necesse videretur novum conscriberet, eligeret Duces ac Centuriones quos sibi placuisset. Scripsit praeterea Rex suaves amicasque litteras ad Proceres, Consilia, et Civitates, ut in pace omnia ad suum usque adventum conrinerentur.
Haec fuere quae Legatione duorum Dominorum Ordinis aurei velleris in Hispania effecta sunt, quibus in patriam reditus negatus est.
Postquam iter eximiorum istorum Equitum, Legationemque recensuimus, haud abs re futurum videtur, ut mortem ipsorum, quoniam uterque in Hispania interiit, referamus.
page 99, image: bs099
[gap: illustration; inscriptio: IOHANNES MARCHIO BERGAEADZOMAM, GVBERNATOR HANNONIAE, VALENC. ET CAMBRES.]Nec me Romanae sidei, nec velleris ordo
Aurati, nec Regis amor, nec gloria texit.
Tot factis testata sides, tantique labores
Mercedem Hispanam subtili morte tulerunt.
page 100, image: bs100
POstquam Marchio Bergae ad Zomam, Hannoniae Gubernator, cum Barone de Montignij collega suo, annum integrum in Hispania desudasset, ut exorti in Belgica tumultus sedarentur, nec ullus laborum fructus appareret, imo maiori longe quam hactenus saevitia usurus Rex videretur, eo quod omnem belli apparatum studiose conquireret, et jam Albanum Ducom caput ac fontem malorum omnium, Gubernatrici successorem destinasset, dolore animi curisque confectus in valetudinem incidit, quare veniam oravit a Rege redeundi ad suos, ut ab iis quibus longo convictu et consuetudine nota erat corporis sui constitutio commodius juvaretur: verum nihil umquam praeter speciosa verba, quibus perpetuo differebatur negotium impetravit, donec tandem depositus jam, ac desperaia a medicis salute, discedendi potestatem acciperet, tum irenidens Marchio ait, non egere se nimium sero Regis beneficio, evolaturum propediem in ea loca, in quae nihil imperij aut potestatis Regi esset. Post haec accito ad se Ruygome de Silva, Ebolitano Principe, veteri amico suo, qui magna apud Regem autoritate pollebat, graviter summoque dolore questus est, non modo non aestimari sidelissima sua quae Regi praestitisset obsequia, verum suspecta etiam esse sine ulla culpa sua, ut qui nihil nisi commodum, honoremque Regis, in actionibus suis propositum habuerit; nihilominus non dubitare se, quin tempore claresceret consilrorum suorum utilitas, quam inimicorum invidia obscuraverat; deinde pro ea quae inter ipsos arctissima erat familiaritate atque amicitia, obsecravit, ut Regi haec postrema verba sua referre vellet, quod cum pollicitus esset Princeps, ab eo discessit. Composita hac aliisque humanis curis, Marchio, vigesimo primo Maij 1567 ex hac vita discessit, non absque magna dati veneni suspicione. Hunc autem quamquam innocentissimum atque integerrimum virum non ita multo post mortem eius tempore, Albanus Dux consilinmque eius accusavit condemnavitque Maiestatis, cum se defendere amplius nequiret, bona quoque ipsius in fiscum redacta sunt.
page 101, image: bs101
[gap: illustration; inscriptio: FLORENTIVS A. MONTMORENCY. BARO. LVSAE. ET. MONTIGNII. GVBEN. TORNACENS.]Me quoque non tristes lachrymae, gemitusque relictae
Coniugis, aut pietas Iuvit mea. Perfide mortem
Consiliis quae sana dabam, Regisque Tyranni
Ac Patriae iuxta obsequiis Hispane rependis.
page 102, image: bs102
FLorentius de Montmorency, Baro Lusae et Montigny, Gubernator Tornacensis, Eques aurei velleris, Comitis Hornani Frater eximiae virtutis ac sapientiae vir, amisso in Hispania non absque ingenti dolore collega suo, cum intellexisset magnos in Flandria motus exortos, nec ignoraret plurimos in Tornacensi ditione, cuius ei cura commissa erat, rerum novarum auidos esse, postulauit a Rege vt quoniam Legatione sua iam functus esset, redire In Provinciam suam permitteretur, vt praesens diligentet attenderet, ne quid detrimeti acciperet. Cui respondit Rex, secum profecturum, quod plurimi brevi fore arbitrabantur, propterea quod plurimae iam comparatae instructaeque annona, atque aliis necessariis naves erant, conscriptus etiam miles, et Centurionum aliqui, qui comitaturi dicebantur, jam ad naves discesserant, quodque summum erat, quia Pontifex Romanus huius profectionis gratia, processiones ac preces instituerat: verum eadem quidem dissimulatione quamquam alio eventu, qua Tiberius Romanos olim fefellerat, subditos suos decepit, qua propter non male Regis ministrorum aliquis, Mendoza nomine, missus ut curaret omnia, quo tenderet interrogantibus, respondit, ad hominibus illudendum. Vnam itaque dilationem alia excipiebat, donec commodo navigandi tempore elapso, in sequentem Maium dilata profectio, ex quo facile Montignij advertit, quo tandem res erupturae essent, sensitque non ea secum, qua solitus erat benevolentia agere Regem, de quo etiam libere apud ipsum queri ausus est, se absque culpa sua suspectum, ideoque quamvis Legatione, jam functum in Hispania retineri. Subinde postulabat a Rege, suppliciter etiam obsecrans, ut si quid esset quo se verbo vel facto ab ipso laesam existimaret Maiestas sua, significare dignaretur, offerens se iturum in vincula, donec plene purgatus esset ab omnibus. Verum quidquid conaretur, nec impetrare quae optabat, nec occultum Regis de se judicium elicere valuit: suave enim
page 103, image: bs103ad haec responsum dedit Rex, nihil minus se quam mali quidquam suspicari, de eo, qui sibi, patrique suo tanta fidelitate servierat: quantum vero ad reditum eius in Provinciam, sequenti Maio secum profecturum. Caeterum hae fictae voces animo eius satisfacere non potuerunt, quin potius omnem redeundi ad suos, purgandique se aliquando spem ademere: adverterat enim arctius se custodiri solito, et vetuisse Regem, ne quisquam ullos ipsi equos exhiberet, denique nullam famulis suis liberam profectionem permitti. Cum hoc modo res eius haberent, ex missis ad se occultis amicorum suorum litteris intellexit, Comites Egmondanum et Horne fratrem suum, ab Albano Duce Bruxellis conjectos in vincula, nec sibi aliud exspectandum, nisi celerrime discrimen effugeret. Montignij tamen quamquam hoc tristi nuncio vehementer afflictus esset, maluit non tam sua quam fratris atque amici causa, confisus innocentiae suae, extrema perpeti, quam fugiendo calumniarum occasionem inimicis praebere.
Vix haec secum concluserat, ecce tibi Baro de Selles, custodum corporis Regij vice magister, domum eius ex Regis mandato circumdat, indicans illi se missum ut juberet ipsum cubiculo suo non efferre pedem, ad quem finem custoditi cubiculum eius mandavit, jussit praeterea, ut arma deponeret. Elapso uno aut altero die, data illi optio, num ad captivitatem suam, Segobianum, vel Toletanum carceren eligeret: praetulit Segobianum, quia Toletanus inquisitionis carcer erat, in quo verebatur de Religione accusari. Non ita multo post, ne concesso quidem ad amicos salutandos spatio, ad praedictum Segobianum carcerem curru vectus est, quia equi jactationem afflicta eius valetudo patinon poterat, comitante Barone de Selles cum custodibus et sclopetariis, qui ipsum custodi carceris tradidit, mandans ut omni cura et sedulitate custodiret.
Hic carceris Magister intellecta Regis voluntate, in praealta atque exigua eum turri collocavit cinctum octo
page 104, image: bs104barbarorum plane militum custodia, a quibus impudenter admodum habitus est, concessum tamen ut unum famulorum suorum, Artum de Munter Leodiensem, secum retineret, cui quoque omnis cubiculo egrediendi potestas ablata, aut colloquendi cum aliquo, nisi custodiae adessent: Montignij ipse si medici aut alicuius alterius opera indigebat, non nisi coram carceris Magistro conferre permittebatur, similiter omni litterarum, etiam adipsiim Regem missione interdictum erat, nisi prius illas idem Magister accurate perlegisset. Saepius questus testatusque est gravem iniuriam, quae captivitate illa non sibi modo, verum universo etiam aurei velleris Equitum Ordini, cuius ipse membrum erat inferebatur: inter alia enim huius collegij privilegia in quae tanquam caput illius Rex juravit, haec etiam comprehenduntur; neminem ex hoc collegio in vincula duci posse, nisi haereseos aut proditionis convictum, non nisi a duobus collegij fratribus de captivitate debere concludi, item ut non nisi ex fratrum numero sex judices constituerentur. Intellexit tamen expertusque est, secum, ea quoque privilegia oblivione sepulta.
Haec tamen adhuc spes affulgere videbatur, ut ad minimum ante judices aliquos, ad defensionem purgationemque suam admitteretut: qua etiam omnino excidit, quod jam aliqui menses elapsi essent, nec tamen quidquam huiusmodi inaudisser: qua propter a Magistro carceris, non sine multis precibus, summoque labore impetravit, ut ad amicorum suorum aliquos, aulicos Regis, scribere permitteretur, a quibus enixe postulavit, ut rem suam apud Regem suscipere, et pro se jam afficto tantum efficere ne gravarentur, ut precibus eorum permota Regia Maiestas, quorum arguebatur, scripto consignari purgationemque suam admitti vellet; quod si autem ea futura essent peccata erroresque sui, ut de iis se purgare non posset, ad promeritam sese poenam ultro ac lubens offerebat Curavit praeterea varios Regi supplices libellos exhiberi, quorum fere sensus hic erat.
page 105, image: bs105
Legationem a se nulla alia de causa susceptam, quam quod requisitus a Proceribus, ad Regis obsequium salutemque patriae conatus suos obtulisset, numquam se profecto eam suscepturum fuisse si alicuius sibi criminis conscius esset, habere se domi iuvenculam conjugem, cui se non multo ante coniunxerat, quae mariti calamitatem adversamque fortunam deplorans, squallore ac lachrymis poene confecta erat: Qua propter Majestatem suam omni demissione affectuque suppliciter orabat, vt sibi (post triginta circiter annorum obedientiam, qua Carolo V patri eius, suaeque etiam Majestati fideliter servierat, nec bonis nec corpori sui vnquam parcens) hoc reliquum quod supererat vitae, cum dilecta coniuge suatransigere permitteret. Quae quidem etsi oraret, nolle tamen condonari si quae admisisse deprehenderetur, sedcupere ea sibi proponi vt adhuc existens in vinculis, purgare se, auditaque purgatione Regia Majestas ex voluntate sua statuere posset, quam Regis gratiam summi sebeneficij loco habiturum. Interea autem (vt taceat locum captiuitatis suae incommodum militumque quibus custodia sui commissa erat impudentiam, malitiosumque tractandi modum) quia vix, imo plane non suppeditabantur necessaria ad sustentationem, petebat vt vel ex Hispania acciperet, vel ad amicos in Belgicam litteras dare permitteretur.
Plurimis litteris libellisque supplicibus, haec et similia, tam ab amicis, quam a Rege postulavit, in ferendis autem iis famulorum suorum utebatur obsequio, quos non minus quam ante, extra carcerem tamen sustentabat, ad quas supplicationes atque epistolas postquam diu multumque exspectasset, nihil umquam responsionis accepit, deprehenditque tandem frustrari conatus suos. De Regis igitur Iustitia, benignitateque desperans, et ad Divinam se convertens clementiam atque bonitatem, omnem ingenij sui vim intendit, ut modum excogitare posset, quo se a miserrima captivitate vindicaret, in quam inimicorum invidia, Regisque levitate coniectus erat, ut
page 106, image: bs106in ea calamitosum spiritum perpetuo traheret. Non ignorabat plurimi interesse ad salutem, in primis vero ad famam suam, quae graviter laesa erat, si aliquando perveniret ad eum locum, unde probare innocentiam suam, totique mundo patefacere posset, qua ratione sperabat ad Regis etiam aures, quae nunc inimicorum calumniis occlusae erant, permanaturam integritatem suam. Verum quae agitabat difficultate plenissima erant, imo vix perfici ullo modo posse videbantur: propterea quod in summo poene altissimae atque in edita rupe sitae turris custodiebatur, quam triplex murus ambibat, clausaeque praegrandibus ferreis cancellis fenestrae omnem exitum praecludebant. Caeterum artium Magistra necessitas (quam haud perperam ingeniorum cotem appellaveris) tantum apud ipsum effecit, ut media quaedam exeundi captivitate excogitarit.
Totam igitur ingenij aciem omnesque animi nervos ad evadendum intendens, litteras ad Archi Magirum suum uni e custodibus pecunia corrupto dedit, hic vero litterarum sensus erat.
NVlli melius quam ipsi cognitam esse miseriam as calamitatem suam, in quam sine ullo crimine meritoque suo inciderat, Postquam autem dubio procul adverteret consumendum se in hoc perpetuo squallore, nisi commodum aliquod eripiendi sui ex his miserijs remedium inveniret, induxisse in animum, omnibus modis erumpere ex vinculis; nec dubitare se de sperato eventu, modo operam tantum suam ad Magistri ac Domini salutem commodare vellet, assumpto ad auxilium Antonio vanden Beecke secretario suo, eximiae prudentiae ac fidelitatis adolescente. Quod si optatum exitum conatus ille sortiretur, multa quidem ventura ad se emolumenta, id vero in primis quod cognita hominibus ac praesertim Regi, causae suae iustitia, adversariorum suorum calumniae falsaeque delationes, quibus famam nomenque suum laceraverant, in caput eorum reciderent. Modum autem euadendi quem excogitaverat, et quid fieri
page 107, image: bs107vellet, tum demum collaturum cum ipsis, quando de eorum sibi voluntate constaret, confidens interim de fide ac tacitunitate ipsorum,
Antonius hisce ab Archimagiro intellectis, operam suam et quidquid in potestate ac viribus suis esset lubens obtulit: Archimagirus vero ad litteras Domini sui hunc in modum respondit.
SVmini discriminis esse negotium, non quidem Domino suo, cuius conditio peior futura non erat si detegeretur sed adiutoribus et conscijs, quibus praesentissima pericula imminebant: Dominorum autem moris esse, quamquam summa famulorum suorum obsequia facile obliuisci, minimorum vero delictorum perpetuam esse memoriam. Se itaque cupere certae mercedis promissionem, ne gratis vitam suam in discrimen exponat.
Montigny haud parum offensus impudenti petitione auari hominis, nihilominus rescripsit ad eum summa humanitate quae sequuntur,
Si crederet Archimagirus, patriae in se nobilitatis esse imaginem, zelumque nominis ac famae suae, crederet quoque bonorum suorum participes facturum eos, quorum in tanta sua calamitate obsequium fidelitatemque sensisset.
Admonuit praeterea Montigny Archimagirum, vt in posterum litteras suas corrupto custodi ne traderet, se longe subtilius excogitasse remedium; scilicet vt inclusas cocto pani cubiculario daret ad sese perferendas: quod vt absque suspicione vlla fieret, impetrarat a Magistro carceris, vt parato sibi a coquo suo pane vesci possset, questus Hispanicum nec stomacho nec palato suo acceptum esse. Inductus gtandi promissione Archimagirus operam suam enixe pollicitus est.
Certus de fide illius Montigny, iussit vt significaret Antonio secretario suo, vt parvas quasdam limas Madriti compararet, easque inclusas panno, sigilloque munitas, quasi pecunia esset, per custodem ad se mitteret.
page 108, image: bs108Quo magna celeritate ac prudentia effecto, Montignij cub icularium suum Artum de Munter, rarae fidelitatis adolescentem, negotij totius conscium, instruxit, ut custodles milites liberalius quam ante ad mensae reliquias, pictarumque cartarum atque aleae lusum (quo Hispani delectantur in primis) invitaret, donec ipse ferreis clatris lima perruptis, corpori suo viam patefaceret.
Continuata diebus aliquot hac ratione, jam fere clatri fracti erant, quod ut fugeret intuentium oculos, concolori ferro cera locum obduxit. Quando autem custodes cubiculum ingrediebantur stabat ad fenestram, corponeque suo aspectum eis cancellorum adimebat. Misit praeterea ad Archimagirum bacillum similem plane ruptis clatris, ad cuius exemplar tanta conformitate ex ferro fieri curavit, ut vix ab ipso Montignij discerni posset, et sub carbonibus ad Dominum suum misit.
Quo accepto Motignij, perfectoque opere suo, in prioris locum, reces ferrum tanta dexteritate imposuit, ut facillime quando libuisset posset auferri. Antonius deinde Domini sui jussu breves scalas confici curavit, ut connecti invicem valerent, levitateque sua hominis unius humeros non onerarent, coemerat praeterea Archimagirus binos equos, mulasque totidem, quae celeritate equis non multum concedebant, et congregarat quan tum potuerat nummorum, ad expensas itineris. Dubitabat adhuc Montignij, quorsum fugam suam, num in Galliam, an vero in Lusitaniam dirigeret: propior quidem Lusitania erat, sed ut latere in ea secure posset verebatur, propterea quod inter Philippum, Lusitaniaeque Regem non arcta modo amicitia, sed cognatio etiam, sanguinisque coniunctio intercedebat: Gallicum vero iter, ut prolixius, ita etiam periculosius erat, praesertim quod cursoribus, qui propter Belgicae tumultus, crebrius solito, ultro citoque commeabant facie notus esset. Post multas tandem deliberationes, variaque consilia, de instituendo in Galliam itinere conclusit. Rebus ita constitutis, negotij in quo sua Dominique salus agebatur cura apud Archimagirum efficere non potuit ut libidinibus suis frenum
page 109, image: bs109iniiceret; quippe centum plus minus, ex congregata ad Domini sui liberationem pecunia, cum meritricibus ducatos absumpsit, eoque trium fere mesium nego tio moram iniecit.
Interea ex Belgicis nuncius advenit, Comitem Egmondanum Comitemque de Horn fratrem Montignij supplicio capitis esse affectos, quod ut ne rescisceret, ex rnandato Regis Magister carceris quamquam omni studio curaret, certior tamen factus est, ab Antonio, qui tanto alacriori studio ac diligentia, cum Archimagiro in Domini sui sal utem incubuit.
Non ita multo ante in Hispaniam advenerat Hanoius quidam cognomine Prutenus, tum videndae ea usa regionis, tum ut cum Montignij aliquantum versaretur, quia a fratre ipsius, VV astensis in Artesia Monasterij Abbate, plurimos annos summa humanitate habitus fuerat. Huic Archimagirus Domini jussu, rem totam aperuit, rogans ut auxilium suum nobilissimo juxta ac innocentissimo viro ne denegaret, eo praesertim tempore, quo maxime illius indigebat, certus, si umquam evaderet, non ingratum aut beneficiorum immemore fore. Volebat Montignij, ut Hanoius iste praecederet ad locum, qui Erna dicitur, ab Hispaniae Galliaeque confinibus diei unius itinere ubi opera eius, veredariis scilicet nunciis ignoti, usurus erat. Quam in se curam Hanoius, tam spe mercedis, quam affectu miserationis commotus lubens suscepit.
Perfecta jam erant omnia, nec quidquam restabat aliud, quam ut ex Archimagiri significatione, Montignij evadendi tempus adverteret. Convenerant inter se, ut Archimagirus in valle juxta carcerem, in quam facilis prospectus erat, secundia post meridiem hora de ambulans, sudario suo tanquam refrigerans sese vultum percuteret, tumque intellige ret Montignij, sequenti nocte e fenestra descendendum, quo pacto dubium non erat, quam usque ad sequentem meridiem fuga occultaretur: cubicularius enim, aliquot ante diebus impetraverat a custodibus (quibuscum suavi atque amica conversatione amicitiam contraxerat) ut nemo ante undecimam horam cubiculum ingrederetur, eo quod Dominus suus (ut finxerat) reliquiis morbi vexatus, noctos insomnes
page 110, image: bs110ducens non nisi cum Aurora indormisceret, provideque nihil ipsi magis esset adversum, quam si matutino tempore turbaretur. Idem ille cubicularius promisit ultro, se postquam Dominus evasisset, quamvis cum praesenti discrimine eo Ioco mansurum: Dignum profecto aeterna memoria, summisque laudibus, verae famuli erga Dominum fidelitatis exemplum, quae quod speratum exitum sortita non sit, culpa illius accidit, qui quemadmodum ante libidine atque incontinentia sua, ingentem impedierat [reading uncertain: page damaged] spem, nunc eadem, omnino sustulit, et seipsum juxt a ac Dominum suum, aliosque omnes socios, in acerbissimam calamitatem miseriamque deduxit. Hic fuit Archimagirus, turpissimum sane Luxuriae mancipium. Vtinam sibi modo perniciem accersisset? Constitutis jam omnibus, exspectanteque signum Montignij, intempestiva sedulitate (quam deinde turpissima negligentia corrupit) prolixis litteris, profectionem Hanoi vix tacito nomine, plurimaque alia Domino suo significavit, quaesat cito, vacuus jam timore ac periculo percepisset. Panem qui litteras hasce inclusas habebat, quem cubiculario tradere consuerat, per juvenern quendam misit, qui eo in cista inter alios posito confestim discessit, ipse ad templum se contulit, nulla quidem religione permotus, sed ut dilectas a se mulieres quasdam spectaret, adeo parum prioris culpae suae meminerat. Paulo post discessum adolescentis, carceris Magister, ad cistam accessit, acceptumque panem discidit, non quod sinistre quidquam suspicaretur, sed ut exploraret, num sufficienter percoctus esset: solitus enim erat, eo quod libenter vesceretur his panibus, unum aut alterum secum accipere. Deprehensa epistola, in exclamationem tantaeque proditionis stuporem erumpens, vetuit confestim, quemquam famulorum Montignij turri excedere, intellectoque, captivi cuiusdam Hispani qui Gallice noverat interpretatione, epistolae argumento, e vestigio illam ad Regem perferri mandavit.
Peracto prandio nihil minus suspicans Archimagirus
page 111, image: bs111venit ad carcerem, ubi subito comprehensus, et in vincula coniectus est, alij deinde famuli Montignij capti et post paucos dies, ex aula, Iudex advenit, qui ad cognoscendam negotij totius veritatem, omnes quaestioni subiecit, incipiens ab Archimagiro, qui primum strenue negatis omnibus, victus postmodum acerbitate tormentorum aperuit, Hispanum custodem corruptum pecunia, fabrum qui clatra confererat, ad haec pauperem quendam, quo Hanoius duce itineris usus erat. Hi omnes ducti in carcerem; bis ab Antonio tormentis quaesitum, ipse coquus quoque quamvis constanti aliorum confessione omnium rernm ignarus dicebatur, ex pollicibus suspensus est: praecipua tamen tormentorum crudelitas in Hispanum custodem desaeviit, qui etsi praecipuam negotij rationem ignoraret, victus tamen acerbitate quaestionis nota pariter et ignota fatebatur. Eodem illo tempore Hanoius cuius nomen statim ut apprehensus erat Archimagirus, absque ulla necessitate effutierat ex Fonterabia ad carcerem adductus est. Hunc Hanoium Iudex, initio plenus minarum, gravitatemque tormenti ponens ob oculos, jussit totius ab ipsa pueritia vitae suae rationem reddere, qua audita cum ex eius aliorumque verbis intellexisset, non esse tantam delicti eius quantam existimaverat gravitatem, nulla maiori poena affectum, rursus misit ad carcerem. Debachante hoc modo adversus miseros hos mortales Iudice, Montignij quem non tam propria quam servorum suorum calamitas afflixerat, per nuncium a Iudice oravit, ut clementius agere vellet, non esse tantam delicti gravitatem in servis, qui ad Domini sui liberationem ac salutem, operam diligentiamque suam commodarant, ad haec stetisse mandatis eius cui obedientiam debebant, suam esse solius culpam, sibi poenam deberi, ad quam se lubens offerret, modo famulis parceretur. Cum a Iudice repulsam esset passus, idem a Rege sed frustra postulavit.
Iudex interea confessione uniuscuiusque sententiaque sua ad Regem perscripta, paucis deinde diebus sententiam
page 112, image: bs112punitionis ex Aula accepit. Prima erat corrupti pecunia custodis: hic matutino tempore, audito sacro, expiataque confessione conscientia, indutus alba veste, ac pileo, cui quatuor rubrae cruces appictae erant, asino vectus ad supplicij locum more Hispanico saepius Regis de se sententia declamans suspensus est. Eodem die post meridiem eductus e carcere pistor Iohannes Magirus, asino quoque impositus, manibus ac pedibus ligatis, per vtbem vectus est, proclamantibus similiter delictum eius praeconibus, atque interea vltra ducentos ictus lato ac nodoso corio excepit, adeo vt de tam tristi spectaculo ipsi etiam Hispani non mediocrem dolorem acciperent. Additum praeterea sententiae erat, vt quinque annorum spatio in triremibus laboraret, paena certe quae mortem excedit, quam tamen videtur euasisse, eandemque cum socijs suis habuisse fortunam.
Pauper ille qui se ducem itineris Hanoio praebuerat, perpetuo exilio multatus est: faber qui clatra confecerat ad duorum annorum spatium relegatus, damnatusque praeterea quadraginta ducatorum summa. Archimagirus, Antonius vander Beeck, Artus cubicularius, et Hanoius pariter ducti ad iudicem, sententiam quoque suam audiuerunt, videlicet vt per consueta vrbis loca more solito ad supplicij locum deducti iugularentur, omnibus eorum bonis ad Regium fiscum redactis. Caeterum sive timoris tantum causa pronunciata sententia sit, sive quod ad Regem appellarit Antonius, effectum sortita non est, coniecti tamen sunt in alium carceris locum tenebris ac pedore squallentem: quippe Magistri carceris iussu, vna solum excepta, omnes fenestiae calce ac lapidibus occlusae erant, in hoc tetro horrentique loco sedentes, singulis horis carnificem, aut quid gravius exspectabant: Magister enim, vt tam aures quam oculos eorum affligeret, saepissime eos poenae quae ipsos manebat acerbitate, saepe etiam famis extremaeque inediae terrore percelluit: vetuit quoque, ne ad vllum mortalium litteras aut nuncios mitterent, quamquam eum non fugeret,
page 113, image: bs113nihil ipsis reliquum esse, quo se absque aliorum hominum auxilio ac benignitate sustentarent. Eadem fere tempestate duorum quos ad assequendum Hanoium carceris magister miserat, qui enormia quaedam ac falsa de Hanoio sparserant insignis punitio omnibus exemplo fuit, quorum unius interiit, alter gravissimo ad morrem usque morbo percussus, ac paulo deinde post mortuus est. Advocatus praeterea qui in causa servorum Montigny non ea qua par erat fidelitate se gesserat, mentis suae factus impos insania correptus est; quod vero admiratione inprimis dignum videtur, Lusitanus quidam adolescens, cuius opera Montigny in coemendis quibusdam rebus saepe usus erat, quique subinde ipsi nummos surripuerat, seipsum in puteum quendam praecipitans infelicem spiritum emisit. Quae universa, quindecem fere dierum spatio accidere, nec dubium est quin unusquisque illorum longiorem sibi quam Montigny famulisque eius vitam promiserit: sed abiectae fortunae non parvum habent divinae justitiae exemplum.
Elapsis aliquot hebdomadis, Montigny permissione Magistri, cuius tandem animum assiduis precibus aliquantum emollierat, famulis suis per nuncium significavit, quanto sibi calamitas illorum dolori esset, quaque cura ac sollicitudine, de negotio illorum cogitaret, civitatis quoque Episcopum, precibus suis inductum, egisse cum superiore ut aliquam ipsis mitigationem impetraret, sed surda aure omnes ab eo preces esse praeteritas, non dubitare vero se, quin divina Bonitas ac Clementia, misericordi oculo calamitates illorum adspiciens, Regis animum aliquando commotura esset, quod vero ad sese attineret, si unquam ullo tempore accideret, ut emergat ex hac calamitate ac miseria, nunquam commissurum, ut praestitam sibi in adversitatibus suis operam ac fidem vel obliviscatur, vel non omni qua possit liberalitate ac magnificentia remuneretur: qua propter admonebat illos, ut ne animo conciderent, nec abiicerent spem, sed insigni fortitudine ac patientia feliciorem exitum exspectarent. Haec quidem generaliter omnibus, Hanoio
page 114, image: bs114autem singulariter mandavit, ut libere peteret omnia quorum ipsi vsus esset, promittens se quantum posset haud aliter ac pro fratre curaturum. Haec autem Montigny magis bonitatis quam fortunae suae memor: vix enim pretiosissimarum rerum suarum oppignoratione, vitam sustentare poterat, ex ea etenim pecunta quam non absque summo labore corraserat, dum in famulorum Montigny negotio versaretur Iudex, vnius mensis spatio (liberalis alterius opibus) trium fere millium Ducatorum summam absumpserat.
Magister carceris, concessa Montigny, famulos suos per nuncium alloquendi potestate, ipsis etiam permisit, vt quendam ad Aulam mitterent, ad constituendum nomine suo Advocatum Procuratorem, qui causam ipsorum vrgeret. Qua in Consilio Ordmum (ad id enim remissi erant) proposita, perpetuum ea de re silentium indictum est, et quod longe miserius erat, pronunciatum, ipsorum a Iudice ad Regem appellationem nullius ponderis esse futuram; punitionemque Regis quamquam dilatam non tamen ablatam esse.
Non ita multo post captivi ex Segobiano carcere comitante satellitum turba, ad alium deducti sunt, quem patria lingua Torre de Velasco appeliant, jussumque nomine Regis carceris Magistro, ut in altissima turri concluderet captivos, additis quatuor custodibus, atque ut inibi sumptibus Montignij sustentarentur, praeterea ut nulli nisi quatuor custodibus ad ipsos pateret accessus, deinde ut ne minimam quidem causae ipsorum fieri mentionem permitteret, nec ullas ab ipsis epistolas ad quoscunque etiam destinari. Ad haec nihil ipsis in turri praeter nudos parietes relictum, non stramen aut quicquam simile, quod fesso corpori suo supponerent: attritae erant vestes ipsorum, et jam hiems instabat, vix tantum pecuniae suppetebat, ut quae ad frugalem ac modicam sustentationem necessaria erant coemerent, propterea quod summa tum temporis annonae caritas Hispanias afflixerat. Taceo continuas iniurias, contemptum, et
page 115, image: bs115contumelias, quibus eos custodes milites appetebant, excogitataeque minae, quibus ipsis terrorem studebant incutere, aliaque infinita.
Ipsi itaque ab una in alteram delapsi miseriam, non adeo mortem, quam perpetuam captivitatem horrebant: nullum enim ita acerbum ac miserum mortis genus excogitare poterant, cum quo non teterrimum hunc carcerem, durissimamque captivitatem commutarent. In hac desperatione salutis, cum aliquanto tempore haesissent, unde minime cogitarant spes tandem affulsit.
Accidit enim ut in Novembri, Anno 1567 Lusitaniae Princeps, Philippi Regis soror, et Sebastiani Lusitaniae Regis Mater, illac transitet ad visendum fratrem suum proficiscens. Quod ut a captivis Montignij famulis intellectum est, concussione catenarum et compedum, clamoreque ac misero ululatu, ingentem strepitum excitarunt, quo commota Princeps, ut de captivorum statu ac conditione sciscitaretur, cumque intellexisset Flandros esse, quos fidelitas erga Dominum studiumque eius captiv itate liberandi, in hanc calamitatem induxerant, Domini de Montignij gratia, atque exiguae illorum offensionis intuitu, pollicita est effecturam apud fratem, ut vinculis eximerentur, quod facile perfecit.
Exiguo temporis spatio interiecto, celerrime ex aula nuncius advenit, cum Regiis ad carceris Magistrum mandatis, ut ex templo famulos Montignij ereptos vinculis liberos abire permitteret, nisi mille argenti librarum multam optaret incurrere.
Quod ut primum accepere captivi, res ipsis miraculo similis, omnique fide maior visa, ut quae praeter omnem penitus spem atque exspectationem accideret. Cum tamen certius intellexerunt serio agi secum, tanquam e mortis faucibus ex surgentes manantibus gaudio lacrymis, se mutuo amplexantes, voluptat ensuam festis gratulationibus, gratiisque divino numini decantandis indicarunt.
Dominus de Montignij factus certior de libertate famulorum, ab amicis suis corrasam pecuniae summam ad
page 116, image: bs116ipsos per novum Archimagirum Hispanum viatici loco misit, significans una laetitiam ac voluptatem, quam ex eorum libertate hauriebat. Idem Archimagirus litteras ipsis dedit ad Dominam de Montigny uxorem Domini sui, sororem ac filiam Principis d'Espinoy, et Davitorgh, ex familia Melunensi, quibus rogabatur ex bonis suis in Belgica, annuos reditus famulis suis cuique pro merito, in obsequij, fidelitatis, dolorumque suorum compensationem largiri.
Quod grati animi mutuaeque benevolentiae testimonium (habita praesentis status sui ratione) aequi bonique consulerent orabat, maiora pollicitus, si unquam ex misera hac conditione emergere contingeret.
Qua gratitudine affectuque animi hoc liberale Domini sui beneficium acceptarint, quamque intimis sensibus ac propensa benevolentia commendarint novo Archi-Magiro curam eius, verbis efferri vix potest.
Elapsi hoc modo ex Hispania famuli, cum in Belgicam venissent (excepto Hanoio qui in Italiam discessit) promissum a Domino fidelitatis suae fructum exspectabant: verum quia Albanus Dux qui tum temporis cum potestate praeerat, quidquam iis concedi vetuerat, spe sua frustrati sunt, iisque praeterea Bruxellensi Vrbe sub paena capitis interdictum.
Hic famulorum Montigny miseriae calamitatisque exitus fuit. Montigny veto ipsius (ut ad eum redeamus) non nisi morte finis impositus. Ab eo tempore quo consilia illius patuere, nunquam in cubiculo solus absque custodibus erat: qui diu noctuque alearum ludo intenti, clamoribus ac rixis suis omnem ipsi quietem adimebant, rogatique ab eo ut paululum Abstinentes a tumultu, quietem indulgerent, dixere constitutos se, non ut ipsius mandato, sed Regiae voluntati parerent, adeoque ut aegre ipsi facerent, quanto magis orabat, tanto pertinacius obstrepebant.
Cum diu hoc misero ac calamitoso statu, squalore ac pedore confectus Montigny aegrum spiritum traxisset, aliqua tandem justitiae umbra, aequitatisque color apparuit,
page 117, image: bs117acta videlicet causa eius, intentatoque crimine Majestatis, de more concessum ut Patronum eligeret.
In hac tamen simulatione justitiae, summa injustitia erat; tum quia ad Belgicum tribunal remissa causae cognitio, tum etiam quia affirmanti Advocato nihil sibi esse quod ad objecta responderet, nisi consultasset cum Montigny, ab eoque totius negotij statum esset edoctus, nihilominus respondere ad criminationes inconsulto reo coactus est: elapso deinde mensium aliquot intervallo, cum receptis a Montigny litteris probe instructus, audiri defensionem postularet, repulsam passus est, eo quod ut inquiebant prima responsio, cum actis omnibus jam in Hispaniam missa esset.
Interea Anna Austriaca Maximiliani Imperatoris filia Anno millesimo quingentesimo septuagesimo, in Belgicam secundo Rheno descenderat, commodum in Hispaniam navigationis tempus exspectans, ut matrimonio, Regi Hispaniarum Philippo jungeretur; ad quam Comes de Horne mater Montigny, uxor quoque eius, cum aliis ingressae, procidentesque ad genua suppliciter postularunt, ut apud Regem sponsum intercessione sua opitulari innocenti captivo dignaretur; summa vero humanitate ac benevolentia Regina promisit, primam illam apud sponsum suum petitionem fore: qua benignitate promissoque Reginae, mirum quantum miserrimi Montigny parentes atque amici recreati sint, minime ignari, hanc unicam liberationis ac salutis spem superesse.
Quod cum Albanus Dux inaudisset, cui praeter ingenitam crudelitatem veteres cum captivo inimicitiae erant, praevenire atque evertere negotium in animum induxit. Scriptis igitur ad Regem litteris, de prima sponsae futura petitione edocuit eum, adjungens nullum praestantius occurendi excogitari posse remedium, quam ut quocunque modo interficeretur; neque enim honeste primas sponsae suae preces abnuere posse, nec absque periculo Montigny in libertatem asserere. Sanguinolentum hoc Albani Ducis consilium Regi placuit, quapropter ex Segobiano carcere in Sumancanam arcem adducto, antequam
page 118, image: bs118appelleret Regina, venenum oblatum est, ab ephoebo quodam (ut ex propria ipsius confessione postmodum constitit) quo venis concepto, ardentissima febri correptus, interiit initio Octobris Anno millesimo quingentesimo et septuagesimo. Martio sequenti, Anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo, in Belgica ab Albano Duce illius pronuntiata sententia, omnesque fisco adjudicatae facultates. Nullas omnino proles praeter unicam filiam reliquit, quae in puerili aetate mortua est apud Vxorem eius, quam paulo ante suum in Hispaniam discessum duxerat, Principis d'Espinoy, et Vice-Comitis Gandensis ex Melunensi familia sororem, quae postmodum nupsit Domino de Floyen, ex Barlaymontiorum progenie, qui deinde factus Comes de Barlaymont, post uxoris mortem, cum Vnica Comitis de Lalain haerede se coniunxit.
Medio illo tempore, dum Legati, de quibus egimus, in Hispania detinerentur, universae in Belgica res in deterius lapsae erant: Speraverant enim, ex spectabantque generalem Ordinum congregationem, ut de edictorum mitigatione tractarent: postquam vero intellectum est, secreto in Aula moderationem esse confectam, missamque in Hispanias ad Regem, spes in desperationem, voluptas in dolorem, aversionemque mutata est. Convocabantur nihilominus Provinciales Ordines, atque Consilia, separatim in suis quaeque Provinciis, idque tam exigua manifestatione libertatis, ut electis quibusdam, plurimi omitterentur, qui eo quoque pertinebant, unde vehementer aucta suspicio, praesertim quod quibusdam congregatione eiectis, alij cogerentur ad consensum, nec quicquam, nisi urbium tantum suarum magistratibus communicare permitterentur.
Accedebat quod iis primum quae minimae libertati assuerae erant Provinciis nova diplomata monstrarentur, relictis iis quae maxime pro libertate pugnaverant, ut videlicet Batavia, Frisia, Geldria, Luxemburgensi, Limburgensique Provincia, Zelandia, Transiselania atque aliis
page 119, image: bs119(quae nunquam deinde super hoc negotio convocatae sunt) Brabantia quoque et Flandria, ut quae in omnibus conventibus primum locum obtinuerant.
Quamquam vero omnibus modis tam moderationis articulos, quam Ordinum consiliorumque sententias, occultare niterentur, reperiebantur tamen non nulli, quorum subtile ingenium atque acutam indagationem nihil eorum quae tractabantur effugeret; in primis postquam statibus atque Ordinibus Flandriae constare coepisset, qui eo quod plena difficultatis cuncta reperirent, quatuor primum deinde octo dierum dilationem petivere: deinde autem cum adversum est illos absque reliquorum patriae membrorum rogata sententia, quod patrio more receptum erat, statuisse, ingentis subito quae in populo exorta est perturbationis sparsi affixique plurimis locis famosi libelli testes exstitere, quibus adversum eandem moderationem ostendebatur nullius eam ponderis aut momenti, nec ipsis diplomatis esse meliorem, latere sub ea crupturam paulo post, mansuramque in flore suo inquisitionem, haec eorum qui Cardinalem sectarentur commenta (quorum nomina exprimebantur: ut praeter Granvellanum, Praesidis Viglij, Praepositi Morillon, Decani Ronsensis, Lovaniensium Theologorum, Pastorum ac Monachorum) adversari promissioni factae Nobilibus, immunitatibus patriae, in qua similis Ordines congregandi ratio nullis unquam temporibus visa esset, addita protestatione, nec valere nec vocari consensum posse, qui eo modo exprimeretur, atque exhortationibus ut adversum ea sese patriae amantes obiicerent, neque paterentur Regem et Gubernatricem in posterum falsis instructionibus a recta subditos suos tractandi ratione deflectere, idque inimicorum patriae opera, quos ut tales Duci in vincula castigarique jam pridem oportuerat; sequebantur coronidis loco aliae quaedam fortiores rationes, exclamationesque ad seditionem institutae, quae nullis unquam ex Aula mandatis impediri valuerunt: quanto enim plura
page 120, image: bs120fortioraque edicta ex aula veniebant, tantomagis libellorum indies numerus augebatur, querebanturque frequentius populum libertate spoliari, vetarique non in Consiliis modo Provinciarum atque urbium, verum omnibus in locis aperire veritatem, et eam quidem in qua omnis patriae salus fortunaeque versantur. Vt verbo dicam hac conventus Ordinum Generalium recusatione, rursus coeperant redire perturbationes, murmurationesque ac tumultus populi, qui ante oblatum a Nobilibus supplicem libellum Patriam universam afflixerant, atque id praeterea mali accesserat, quod jam nihil omnino remedij, aut spei alicuius superesse videretur, postquam insignis adeo Nobilium congregatio, precesque illorum et ipsis facta promissio nihil quidquam auxiliari potuissent, et quod aperte constaret minime esse Aulae mentem (vel saltem impediri ab aliquibus) ut Generalium Ordinum congregatio (unicum harum perturbationum remedium) permitteretur, quandoquidem nec nobiltum preces, nec diversarum Vrbium desideria, neque multorum Dominorum qui primum etiam in Consilio locum obtinebant judicium atque sententia, id hactenus efficere potuissent, atque ita omnem rationem ac media sublata esse sperandi, observatum iri ea quae nobilibus promissa erant, liberandosque populares odiosa inquisitone ac persecutionibus, mitigandumque servitutis durissimum onus, quo conscientiae mortalium hactenus oppressae jacuissent; quapropter qui secus de Romana Religione sentiebant, desperatione afferati, malebant libere sese opponere, fidemque suam aperte fateri, quam in talibus angustiis ultra versari: quotidianus igitur conventibus suis ac praedicationibus in lucem atque hominum oculos incurrebant, eoque ampliori accessione cumulabantur, quod alij etiam qui intergri adhuc exstiterant hac agendi ratione offensi, ab eorum averterentur doctrina, quos tot calamitatum auctores incentoresque cernebant.
Plurimum etiam momenti attulit ad defectionem
page 121, image: bs121multorum, quod eodem Aprili mense, quo neminem ob religionem amplius persequendum, aut suspendendam saltem ad Regis usque responsum persecutionem promissum erat, missum publicatumque ubique sit mandatum, ut exules universi confestim excederent, nisi trahi in vincula et absque omni spe veniae puniri mallent, jubendo expresse Iustitiae ministris, ut sub poena incurrendi punitionem exulum, apprehenderent omnes quotquot adversus hoc interdictum deliquisse adverterent, et absque omni mora in castigationis executione procederent. Quae universos pariter tam nobiles quam ignobiles offenderunt, factumque ut inducerent animum, nunquam fore ut servarentur quae promissa erant, in primis vero cum ex horum mandatorum vi atque autoritate, complures variae dignitatis atque ordinis mortales apprehensi sunt, quamquam non in jure sententiisque judicum multati exilio, verum absentes modo proclamati aut religionis persecutionisque causa notati essent: quorum deinde liberatio haud sane exiguo labore stetit. Hisce praesertim Nobilium animi offensi, quibus irrogabatur iniuria, violabanturque promissa; praesertim quod aliquibus locis capitali poena fuerat punita religio, ut inter alios Aldenardae in Iohanne Tis kaen.
Huic Nobilium juxta ac plebis offensioni, haud exiguus fomes accessit, quod ab ipso statim initio plurimis minimeque obscuris signis appareret, coeptum congregationemque Nobilium, quae adeo salutaris populo videbatur aegre in aula iniquoque animo esse susceptam, ideoque confoederatis quacunque fieri posset ratione noceri, adeo ut inde constare videretur, nihil omnino boni cum illis agitari, quo impellebantur amplius ut attenderent accurate, consultarentque cum aliis, quid sibi in hoc negotio facto opus esset: quotidie itaque magis magisque numerum viresque suas augere ac solidare nitebantur. Regis quoq, litterae sextae Maij ad varias civitates ac Provincias missae, nihil plane consolationis aut remedij adferebant: propterea quod nimium generalis sensus illarum, tantum affirmaret,
page 122, image: bs122sperare Maiestatem suam, brevi se adfuturam in Belgica, atque hortaretur ut quoniam non deesset unquam invidorum, rebusque novis studentium copia, qui falsis impressionibus Regiam mentem explicando, tumultu ac seditione cuncta miscerent, ad Regis et subditorum incommodum, unde studeant ditescere, non comitterent ut diligentia ipsorum requiratur in attendendo occurrendoque perversis horum ac similium conatibus, neque se ullius rei timore percelli paterentur, quemadmodum jam summa cum laude a plerisque fieri coeptum erat, exspectarentque suae Maiestatis adventum, qui brevi ipsis pro ea qua erga salutem ipsorum cura affectuque raperetur praesens assisteret.
Postremo cum jam haec de moderatione tractatio in Artesia, Hannonia Namurcensi Tornacensique Patria, ac demum etiam Flandtia confecta esset, minime convocatis sive ante vel postmodum aliarum Provinciarum Ordinibus: Tandem etiam Gubernatrix convocatos Brabantiae Ordines pridie Kalendas Iunij hunc in modum allocuta est.
QVemadmodum Domini, nihil in hac vita maioris momenti ac ponderis excogitari potest ad salutem nostram, quam antiquae Religionis fideique Christianae sincera observatio, Principes Patriae huius summo semper loco eius curam habuerunt. Inter alios inprimis excelsae memoriae Imperator Carolus et vestigijs eius insistens post ipsum Clementissimus Dominus noster Rex, obluctates omni conatu ac studio haeresibus et sectis, quas quotidie pullulare atque inficere verae fidei religionisque sinceritatem videmus, tanta multitudine accopia, vt neque iniri numerus illarum, neque discerni invicem, aut proprijs nominibus indigetari valeant. In ea vero sententiarum opinionumque absurditate ac pugna, execrabiles adeo blasphemias et monstra opinionum reperire est, ut sola relatione horrescat animus tenero antiquam veramque fidem affectu amantium. Accedit quod eoiam rudis etiam plebs ignarique omnis scientiae atque eruditionis
page 123, image: bs123homines temeritate processerint, vt disputare de fide, imo praecipuos illius articulos vocare in dubium non vereantur, quamquam, non ignorent, a mille, ducentis aut quingentis annis communi doctorum omnium consensu totiusque Christianiorbis observatione firmatos: Inter alia expresse adversus legem iterare baptismum, ac privare eo teneros infantes, venerabile quoque pretiosi corporis Domini nostri Iesu Christi sacramentum ac communionem, qua corporalem cum ipso coniunctionem adquirimus, meritorumque eius participes efficimur, vt vera, antiqua, receptaque omni tempore in Catholica Ecclesia doctrina traditum est, conculcare pedibus, et sophistica argumentorum suorum dissertatione convellere. Quibus offensum Dei numen suae in nos indignationis testes effundit pestilentiam, bellum, caritatem annonae, tumultus ac seditiones inter populum, odium atque invidiam, aliasque plagas, ad illius quo omnes Christiani arctissime colligati sunt vinculi dissolutionem tendentes.
Vt autem similibus erroribus, haeresibus, ac sectis iretur obviam, summo semper studio ac labore Principes incubuerunt: imo tali subinde zelo Religionis, animique fervore ac affectu, vt advertentes nil proficere lenitatem, constitutiones atque edicta severissima promulgarint, sperantes hac ratione si non excaulicare funditus, suis saltem ditionibus regnisque prohibere, et incutere simplicioribus metum, ne ignorantia seduci se, atque in errorem trahi patiantur.
Quia vero experientia deprehensum est, non expedire hac via procedi, eo quod plura subinde orirentur incommoda,
Celsitudo sua Dominorum ac Procerum Patriae, Consilijque sui iudicio atque autoritate, permota, ad lenitatem atque clementiam constitutiones decretaque illa revocavit, concepta forma moderationis, convocatisque in eum finem vniversis Provinciarum Praesidibus, Ordinisque suae Majestatis equitibus, vt ex eorum, et Ordinum, ac sccreti quoque,
page 124, image: bs124Consilij sententia statueretur. Confidit autem omnine fore, ut non acquiescatis modo, verum ad accuratam etiam omnibusque; modis perfectam observationem, quemadmodum omnes praedicti Domini praestitere, vos ipsos, et quicquid potestatis vestrae est, volentes lubentesque offeratis, ut hac ratione pariter et patriae quies, tranquillitasque reddatur, et Catholica Religio vnicum salutis nostrae fundamentum, tanto temporum intervallo a maioribus nostris custodita, serta tecta servetur.
Quae simul ac adversa sunt a seditiosis hominibus, et perturbatoribus publicae pacis, quibus nihil praeter factiosos tumultus seditionesque cordi est, indignantes laborari in quiete communi ac pace conservanda et de edictorum moderatione tractari, nec dum a se conspectam irridentes, dispersis vndique scriptis ac famosis libellis, celatis auctoris typographique nominibus, perturbare tranquillitatem, subditosque; adversus Principem suum armare studuerunt, consulentes non Patriae libertati, vt falso asserunt, sed proprijs emolumentis, eo quod futuram sibi existiment hoc modo libere grassandi potestatem, quo omnes ipsorum curae cogitationesque collimant. Verum illorum pravis conatibus perversisque coeptis, divina gratia, vestra ope, auxilio, ac sapientia occursum iri speramus; ut huiusmodi malorum omnium incentores a scopo suo aberrent. Deinde eis Gubernatrix conceptam moderationem exhibuit, quinquaginta tres continentem articulos, quorum praecipui erant qui sequuntur.
PRimo quidquid in hisce Provincijs sectarum ac haeresum est interdicimus, nolumusque servari ullam aliam, praeterquam Catholicae Ecclesiae fidem, atque doctrinam, prout hactenus recepta, docta, observataque, est.
Vetamus praeterea in ijsdem Provincijs nostris, haereticos, aliosque perperam de religione sentientes, sustinentesque errorem aut doctrinam Catholicae Ecclesiae adversantem, vllo modo versari. De exteris qui commerciorum gratia frequentant postea dicetur.
page 125, image: bs125
Prohibemus similiter atque interdicimus conventicula atque, congregationes, sive secreto sive palam, seu in vrbibus seu rure.
Vetamus quoque vniversas praedicationes aut exercitia novae alicuius formae baptismi, sacramentorum, aliorumque actuum, ab vsu Ceremoniisque Catholicae Ecclesiae abhorrentis, aut exerceri quicquam nisi a consuetis Ecclesiae ministris, legitimaque auctoritate pollentibus.
Prohibemus scripta et libros haereticos, seditionum ac tumultuum incentores, curiositatem quoque de sacris litteris disputandi, omnibusque rebus ad seducendos mortales trahendosque, in errorem spectantibus.
Interdicimus item vetamusque ne quisquam sive in politico sive Ecclesiastico statu perturbationem conscisionemque excitare praesumat. Omnia sub paenis, correctionibus, ac multis, hic declarandis.
Nimirum adversus Auctores, superintendentes, praedicatores, Doctores, ministros, Diaconos, aliosque similes seductores populi paena patibuli, Confiscationisque bonorum omnium, ijs in locis ubi usus eius est, declarantes illos hostes communes, seditiosos, perturbatoresque quietis ac salutis Provinciarum nostrarum.
Interquos praedicatores ac seductores comprehendimus quoque eos, qui libros, cantiones, famosos libellos ac scripta component, quae ad invectionem haereseos, aut excitandam seditionem directa videantur.
Declaramus ad haec, eiusdem paenae reos, qui domos, hortos aliave loca sua ad illicitos conventus congregationesque aut aliqua perversae illorum religionis exercitia celebranda commodarint.
Statuimus quoque eandem punitionem in eum qui in publicam aliquam aut notabilem offensionem in causa religionis incieerit, unde aut religio passa esset aut communis salus tranquillitasque violata.
Quos vniversos delinquentes tanquam perniciosos reipublicae,
page 126, image: bs126factiosos, seductoresque populi, sanctae nostrae religionis hostes, puniri volumus bonorum et vitae confiscationc; seu paenitere se fateantur, sive in errore perseverent, ita tamen ut paenitentes gladio tantum intereant, bonisque illorum proximi agnati potiantur.
Quantum vero ad alios cuiuscunque sectae haereticos attinet, qui in praedicta non inciderint, quandoquidem non pauci illorum haud raro, magis simplicitate, ignorantia, seductioneque aliorum, quam propria malitia in errorem labantur, volentes antiqua statuta edictaque nostra moderatione aliqua lenire, decernimus quod si eiusmodi capti obhaeresim aut violationem edictorum, melius instructi, haeretica pravitate deserta, consentire veritati, sanctaeque Catholicae religioni adhaerere in posterum animum induxerint, prima vice veniam impetrent modo solenniter abiurantes errorem, publicam fidei suae professionem emittant coram Episcopo vel Officiali aut quem ipse constituerit.
Verum si in haeresi erroribusque suis obstinati perdurent, exilio multabuntur, cogenturque extemplo ex universis Provincijs nostris excedere, servata tamen administratione bonorum, ijs quos ipsi delegerint, modo subditi nostri sint, ut eorum tota vita vsumfructum possideant, ita tamen ut donatione inter vivos, aut alia ratione disponere, vel testamento relinquere permissum non sit: sed post mortem ad proximos haeredes pertinebunt, qui ad easecundum iura consuetudinemque vocabuntur: quod si vero exilij tempore adversum nos, Ordines Provinciasque nostras, quidquam tentaverint studuerintque quemquam subditorum nostrorum ad sectas erroresque suos allicere, omnium bonorum suorum iacturam incurrent.
Quod si vero pertinaces eiusmodi Anabaptistarum sequaces exstiterint, praeter exilium, vniversarum omnino facultatum amissione punientur, quae ijs in locis vbi bonorum confiscatio recepta non est ad proximos haeredes extemplo pertiuebunt. Si autem ad Catholicae Ecclesiae gremium redeuntes
page 127, image: bs127haeretici, quaedam publicae offensionis perpetrassent, neque illius tamen gravitatis aut malitiae, vt enormia ac scelesta censeri possent; haereseos quidem suae veniam impetrabunt; ita tamen vt aliorum criminum, pro gravitate et Iudicis arbitrio paenam incurrant.
Quantum ad eos attinet qui sectarum capita, Doctores, aliosque Ministros receperint, et favore auxilioque suo protexerint, si pertinaces ijdem atque in erroribus suis obstinati reperiantur, eadem cum seductoribus paena bonorum scilicet ac vitae amissione castigabuntur.
Qui vero cum receptionis, favorisque seductoribus exhibiti delicto, haeresim obstinationemque non conjunxerint, quemadmodum et alij sectarij, modo resipiscant recipientur in gratiam, pro causae tamen constitutione puniti.
Quicunque in abiuratam semel coram Iudicibus haeresim rursus inciderint morte punientur, nisi si dolorem ac paenitentiam ostenderint, quo casu in deportationem confiscationemque bonorum mutabitur capitale supplicium, Anabaptistis tamen exceptis quibus omnis spes veniae occlusa erit.
Typographi venditoresque scriptorum aut famosorum libellorum qui haeretici aut seditiosi fuerint, cum non minus quam ipsi Doctores detrimenti inferant, capite punientur, sive sustineant haeresim sive cum Catholica Religione consentiant, si peccandi ipsis consuetudinem fuisse constiterit.
Si vero absque consuetudine peccarint, haeretica tamen pravitate infecti, sed resipiscant deportabuntur in Insulam multabunturque arbitrio Iudicis, seu corporali, seu pecuniaria paena, pro statu censuque suo: verum si Catholici sola impulsi auaritia deliquerint, aliam extra ordinem castigationem incurrent.
Similiter qui de fide disputationem mouerint, aut traxerint in controversiam eius articulos, vnde aliorum in errorem sequi posset inductio, propugnarint praesertim haereticorum opiniones ac doctrinam, pro arbitrio punientur nihil
page 128, image: bs128haeretici fuerint, ae proinde eorum quoque paenam mereantur.
Reperti autem frequentius id agere, aut semel a Iudice castigati rursum incidere, idque ad seductionem aliorum, tamquam Doctores haereseos seductoresque populi ineurrent capitale supplicium.
Nemini omnino permissum erit cuique videndos aut legendos exhibere haereticorum libros, vt Martini Lutheri, Iohannis Oecolompadij, Vlrici Zwinglij, Martini Buceri, Ioannis Calvini, aliorumque haereticorum, et omnium eorum qui sanctae Catholicae Religioni adversantur, vt latius enarratur in declaratione a Decano atque alijs facultatis Theologicae in vniversitate nostra Louaniensi Doctoribus iussu nostro composita, cui autoritatem impertivimus atque impertimus hisce praesentibus, volumusque publicari et accurate in posterum observari ab omnibus. Inter prohibitos quoque libros censemus nonnullos qui ab Anno Millesimo Quingentesimo Vigesimo facti sunt, vel fient, absque Autorum, Typographorum, temporis, ac loci significat one.
Similiter vt nemini liceat pingere, vendere, aut servare inhonestas probrosasque imagines, ac figuras, adversus Divinae Majestatis honorem, et Deiparae Virginis Mariae, Sanctorum, aut Ecclesiastici Religiosique status revereniam, neque delere aut rumpere ea que adipsorum honorem fabricata sunt, arbitraria poena adversus delinquentes statuenda.
Interdicimus Laicis vniversis, ne docere aut interpretari secreto sive palam sacras litteras praesumant, nisi in probata aliqua vniversitate Theologi vel Canonistae fuerint, aut alias ad id constituti. Nolumus tamen illud intelligi de ijs qui recte atque simpliciter conferunt inter sese, sanctorum probatorum doctorum expositionem allegantes, sed de ijs modo qui ad trahendos in errorem mortales sustinent, ac docent falsas erroneasque propositiones, atque doctrinam,
page 129, image: bs129quam publice haereticam esse constat; sub paena incurrendi [reading uncertain: print damaged] nomen perperam de Religione sentientis atque vt talis vinculorum et carceris. Quod si deinde interrogatus de fide sua reperitatur haereticus, poenam haereticorum incurret, alias extraordinaria poena ad Iudicis punietur arbitrium.
Vt vero tanto melius atque perfectius sectariorum caveatur infectio: statuimus vt nemo Belgicarum Provinciarum incolae cuiuscunque conditionis ac status, in Civitatem aut Pagum aliquem ad commorandum accipiatur, nisi a Parocho et Magistratibus eius loci, in quo postremo resederit, fidei suae Testimonium adferat. Iubemus autem serio Iustitiae Ministris, vt diligenter informati debito modo adversus illos procedant, neque alicuius saluiconductus auxilium haereticis prodesse permittant. Quantum vero ad exteros Mercatores aliosue quos in has Provincias nostras venire contigerit, non cogimus ad exhibendum simile testimonium, modo vitam suam cum constitutionibus nostris conforment, nec causa sint offensionis in populo, neque subditos nostros in errorem conentur inducere.
De Episcopis, Praelatis, alijsque Ecclesiasticis, curae nobis erit, vt sese ad communem Provinciarum nostrarum salutem tranquillitatemque componant.
CVius a se lectae moderationis summo labore exemplar, et sane exiguum deliberandi spatium impetrarunt. Caeterum quamquam deputati Civitatum vehementer urgerent ut recepta consuetudine communicare cum membris, urbium suarum permitterentur; pluribus rationum ponderibus ac momentis ostendentes id magnae in populo tranquillitatis causam fore, multarumque murmurationum impeditum iri occasionem, minime tamen impetrare valuerunt, ut cuiquam praeter Magistratum communicarent negotium. Interea deputati qui apud Ordines hac de causa congregati erant, summo studio ad singula moderationis puncta attendentes, meditatas annotationes litteris, consignarunt, ut eas Magistratibus
page 130, image: bs130tantum suis ostenderent, quod multarum suspicionum murmurationumque causam praebuit.
PAulo ante hoc tempus non Antverpiae modo, verum etiam in Zelandia, novae in populo causa suspicionis exorta: propterea quod ab Hispanis quibusdam, ingens aenearum fistularum ac sclopetorum copia coempta esset, imo Antverpiae quatuor aut quinque millia numerus excederet: ad haec quod in portubus varijs locis, bellicae naves instructae iacerent, nec qua fini cuiquam constaret, vnde non mediocris orta suspicio haesit in populo, donec in Hispanias destinari ad sitarum in confinibus vrbium custodiam doceretur: quod quamquam mitigarit nonnihil, nunquam tamen omnem suspicionem ac timorem abstersit: quae augebatur inprimis Episcoporum inquisitorumque quorundam stulta iactantia, dictisque, quae incogitanter effutiebant, ieiune admodum Belgicae legatos excepisse Regem, et si quid fortasse benevolentiae ostendisset, factum potius dissimulatione quam affectu, vt comparato interim belli nervo, conscriptoque milite, robustior ingrueret, et descendens in Belgicam a confaederatis, Romanaeque fidei desertoribus Nobilibus debitam poenam exigeret: addebant asseclae Cardinalis desconsurum cum Rege, maiori quam antea potestate pollentem, exacturumque poenas et dignam vltionem ab ijs quos sibi adversos expertus esset.
Incredibile quantum haec fama, intentataeque minae suspicionem auxerint eorum, qui desertis Romanis sacris ad reformatae sese Religionis observationem tota mente transtulerant: abiecta etenim omni spe, nec quid quam amplius ex Hispania salutis exspectantes, eo proruperunt audaciae, vt ad commonstrandam eorum qui vel mulctandi exilio, vel capitali supplicio Regi afficiendi essent multitudinem, ad publicas conciones, ingenti numero ac corona confluerent, sperantes hac ratione erectum iri animos eorum, quos manifestare fidem suam pauor impediverat. In Brabantia, Geldria, Frisia, Trans-Iselania,
page 131, image: bs131Batavia, Zelandia, Vltraiectensi dioecesi, aliisque locis, in planitie camporum, atque opacitate silvarum conciones ad populum auspicati sunt, et jam ad multorum millium numerus excreverat. Primo quidem eo quod vererentur ne sibi in concionibus vis aliqua inferretur, gladiis ac sicis armati, deinde vero hastis aeneisque fistulis processerunt. Quamquam autem non raro turbaretur conventus illorum, et severe interdiceretur populo, ne eorum consortio aut contagione se infici pateretur, plurima denique adhiberentur remedia, nunquam tamen occurri potuit: propterea quod nimium zelus, multitudo, ac desperatio inualuerant.
Ineunt Iunio Antverpiae praedicationibus datum initium, in campo quem Tlaer appellant, juxta pagum qui Burgerhout dicitur, ducentis quinquaginta passibus ab urbe distantem: initio quidem inermes, deinde vero intentatis a praetore Brabantiae minis, obiectis curribus, dispositisque custodiis, campum quasi vallo munierunt. Tum Belgico tum Gallico idiomate conciones habebantur.
Antverpiensis Magistratus, ex ampli quod vocant Consilij sententia, nihil intentatum reliquit, ut huic factioni posset occurrere, postremo etiam a Regente petiit, ut cum aula sua absque militum tamen praesidio, se eo transferret, ut egregiam urbem, totiusque patriae Metropolim a discrimine tueretur. Respondit deliberaturam se Gubernatrix, ut illi prius conciones dissipare conarentur, misso ad id severissimo nomine Regis edicto, vigesimo sexto Iunij, quod nihil aut parum effecit: quippe 3. Iulij, Regionum urbis Magistri, nomine civium reformatae Religionis, supplicem Magistratui libellum obtulerunt demonstrantes.
SE aliquot ab hinc annis (salva tamen in politicis rebus subiectione atque obedientia) conscientiae suae Testimonio, in Dei verbis, tum veteris tum novi Testamenti fundato, ab impijs superstitionibus, invectis que institutione hominum
page 132, image: bs132adversus puram ac putam Christi Apostolorumque doctrinam, iu Romanam Ecclesiam erroribus, atque abusu, discessisse, Sacramentorumque vt a Christo relicta erant administrationem, omni modestia, secreto, in eadem vrbe (quemadmodum et in ceteris totius Belgicae civitatibus ac Provincijs) exercuisse: verum quandoquidem Divina gratia adeo fidelium tum Belgici tum Gallici idiomatis numerus excreverit, et nova indies accessione cumuletur, vt secretis in posterum permanere integrum non esset; neque tamen Religionis suae exercitium (Divinae Maiestatis impeperio adacti) intermittere ullo mode possent: rogabant Dominos vt hac in re ne sibi adversarentur, sed aptum aliquem in vrbe locum assignare vellent, in quo Religioni suae templum aedificarent; vnde aiebant incredibilem inter ciues concordiam coniunctionemque animorum orituram: vt non modo plurimis antiquorum verum etiam recentioribus Galliae Germaniae aliarumque Provinciarum exemplis abunde constat, binae Religionis exercitium nullo modo discordiam inducere: imo in Augustana confessione necessarium omnino iudicari, cuius articulos et verba adferebant, addentes se in illorum, vt Divinis litteris conformium observatione mansuros. Quandoquidem autem tam necessaria res in potestate ipsorum esset, ex vi privilegiorum, sperabant Divinae adeo petitionis repulsam se minime esse passuros.
HIsce amplius perculsi Magistratus, diligentius attendere, statuere ad singulas urbis portas Scribam qui ingredientium exterorum notaret nomina: denique novam atque accuratam domorum omnium inquisitionem instituere. Ad haec mandatum ut milites excederent, ut centesimus quisque sacramento adigeretur: (imiliter ut in territorio civitatis in pagis omnibus Centuriones Decurionesque collocarentur, ut discederent Galli, ut undique mandata publicarentur, ut investigaretur qui mortales intra primum ab urbe lapidem commorarentur:
page 133, image: bs133denique ut qui redierant deputati, confestim rursus proficiscerentur ad Gubernatricem, ut certiorem illam facerent de omnibus, et pro extrema necessitate atque discrimine rursum instarent, ut vel venire protinus ipsa, vel aliquem ex Proceribus magnisque Magistris mittere dignaretur.
Insequenti die, data executioni quae pridie a Magistratu concepta erant, eiecti milites et vagabundi, interdictum ne quisquam per plateas urbis ac vicos laruatus, neque cum tympanis, fistulis, tubis, aut similibus instrumentis incederet, atque in Gallos praesertim inquisitum. Eodem die inter spem et metum aliquid in civitate alterationis exortum: quia Bergensis Comes per Antverpiam, Liram versus iter intenderat, ad Dominum de Brederode, qui eo in oppido Comitem Culenburgensem, multosque alios ex confoederatis nobilibus exspectabat, ut quid sibi hoc dubio rerum statu faciendum omittendumve potissimum esset consultarent.
Antverpiensium deputati, expositis Celsitudini suae quae sibi commissa erant, cum petivissent rursus ut Antverpiam se conferret, idem quod antea ab ipsa responsum acceperunt; laudavit nihilominus studium ac diligentiam ipsorum: addito tamen quod Gallis adhuc, militibus ac peregrinis civitas abundaret, neque certos adduci posse, qui excedere jussi essent: quamobrem animum suum inducere non poterat, ut veniret Antverpiam, antequam certa sibi remedia viaeque declaratae essent, quibus impeditum iri praedicationes existimarent, certaque esset de fide civium, non contenta simplici promissione, qua vitam ac bona sua pro ipsius defensione cives obstrinxerant: quia vero advertebant deputati, propensam esse Regentem ut Procerum aliquem Antverpiam mitteret, rogarunt obnixe, quoniam in mora periculum esset, eam abrumperet, neminem tamen certo designarunt, quem prae aliis expeterent, nisi postmodum familiariter disserentes ostenderunt universam civitatem suam non mediocri principis Vraniae desiderio teneri, quod
page 134, image: bs134civitas ipsi, atque ille vicissim civibus sacramento astricti erant. Inter haec novum generale edictum advenit, quo jubebatur, ut cum sectatoribus suis coniecti in vincula praedicantes patibuli poena punirentur, adiunctis certis quibusdam regulis, ad quas in causa religionis sese Magistratus conformarent, statutaeque in transgressores certae poenae. Quod ut promulgatum vndique publicatumque est, ingenti populum vniversum, reformatos in primis, ad miratione iuxta ac terrore percelluit, et mirum in modum exacerbavit iam ante offensos animos: quia directe cum petitione nobilium, factoque ipsis promisso pugnabat, atque etiam invehebat antiquam edictorum persecutionem, cuius gratia antequam populus sedari valuisset, tanto labore constiterat. Adhaec inauditum ac sane peregrinum videbatur, componi, mittique ad regem moderationem edictorum atque ipsius placitum exspectari, consuli status atque Ordines; interim tamen antequam vel Regis voluntas, vel Ordinum sententia accepta erant, executionem vrgeri. Antyerpienses Magistratus ad evitandam malorum occasionem, quae oritura videbatur, aegre ad consentiendum promulgationi diplomatis impelli potuerunt. Quemadmodum et ab aliarum civitatum rectoribus factum est.
Edicti autem sensus hic erat.
DIlectis ac fidelibus nostris. Praesidi totique Consilio salutem atque dilectionem. Quamquam nemini dubium, est a maiorum nostrorum temporibus privata conventicula et conspirantium congregationes, vt quae ingens reipub. salutique communi detrimentum inferre soleant, semper interdicta esse, atque etiamnum vetari: nihilominus tamen eo seductorum populi processit audacia, vt varijs locis, tam ruriquam in civitatibus, illicitos conventus congregationesque celebrarint, accurente ingenti vndique mortalium turba, omni genere armorum instructa, in quibus diversi errores, conspirationes ac haereses adversus Sanctam
page 135, image: bs135Catholicam fidem, salutemque patriae, in hominum animos inseruntur, vnde miserum in modum simplicium animi teterrimae pestis contagione infecti salutis aternae, tranquilitatisque huius vitae iacturam patiuntur: quibuscum nobis nec conniuere, nec dissimulare vllo modo lubet.
Volentes itaque ad Divini numniis gloriam, antiquae et Catholicae fidei nostrae conservationem, communemque Patriae quietem ac pacem tantis malis occurrere, e dilectae sororis nostrae Parmae et Placentiae Ducis, Belgicarumque Gubernatricis, et fidelium nostrorum Ordinis aurei velleris equitum, ac Consilij quoque sententia, de novo interdiximus, atque hisce interdicimus, omnibus, illicitis congregationibus seu secretis seu publicis, tam in vrbibus vicis ac pagis, quam in campis, aut silvis, concionibus quoque adversus sanctam fidem nostram: decernentes in Concionatores, Doctores, ac Ministros patibuli supplicium, bonorumque (ijs locis vbi vsus eius est)omnium iacturam in emolumentum eius qui detulerit, apprehenderit, tradideritque Iustitiae tales homines, promittentes bonorum rei defectum, datis ex aerario nostro sexcentis libris Flandricae monetae sarcire: declarantes eiusmodi perversos ac sceleratos, hostes communes, factiosos, perturbatoresque Reipublicae, statuentesque similem in eos paenam, qui scientes domos, villas, hortos, aliave loca sua, ad praedicationes illas atque conuentus commodarint. De ijs autem qui doctores aut concionatores illos exceperint hospitio, favoreque atque auxilio prosecuti sint, si saepius atque ex consuetudine peccarint, et obstinati raeterea, atque pertinaces haeretici fuerint, volumus eadem qua seductores castigatione puniri. Quod vero ad eos qui conventibus illis interfuerint, statuimus vt pro Iudicis arbitrio corrigantur, cuius erit attendere, num ducti curiositate accesserint, vel vt Praedicantibus praesidio essent: quos postremos, ab vniversis Provincijs nostris sub patibuli paena exulare iubemus, statuentes vna vt Patres, Matres, Fratres, sorores, Patrui atque Auunculi, Amitae ac Materterae,
page 136, image: bs136Magistri et Magistrae pro liberis, ijsque qui potestati suae commissi erunt respondere cogentur, praeter virgarum paenam aut, aliam adolescentibus ex Iudicum sententia iniungendam: nisi pateret praedictorum parentum ac superiorum sufficientem fuisse diligentiam. Vt autem eo amplius tantae pesti resistamus, concedimus ei qui aliquem detulerit, si in eadem congregatione praefens adfuerit, immunitatem a paena, modo in posterum abstineat, et Catholicam nostram Religionem sectetur. Mandamus vobis vlterius, vt per vniversos Provinciarum nostrarum Magistratus, Ministrosque Iustitiae vobis subiectos, omni opera ac conatu attendi faciatis, vt sceleratae illae conventiones impediantur, publicarique curetis haec mandata nostra, ne a quoquam ignorantia obtendi possit, procedatis quoque executione paenarum quae in hoc edicto statutae sunt adversus delinquentes, ad quod plenam vobis potestatem impertimus; imo expresse iubemus, mindantes vna omnibus subditis nostris, vt in horum vobis executione adsint auxilio, et diligenter obediant: quia sic est voluntas nostra.
Actum in vrbe nostra Bruxellensi 3 Julij 1566 munitumque sigillo nostro. Subscriptum erat, apud Regem in Consilio suo, et signatum.
d'OVERLOPE.
VEhementi interim plebs reformatique Antverpienses in timore versabantur, eo quod fama esset, adventuram cum valido militum praesidio Gubernatricem, quod cum omnino abhorrerent, suspicari de Magistratu suo, eique diffidere coeperunt, praesertim quod tum varias ob causas, tum ob persecutionem adversus reformatos jam dudum suspectus fuerat: quod manifeste satis apparuit, cum scabinorum unus, Dominus Iohannes de Schoonhoven, jussu Senatus quinto Iulij, certos custodes statuisset ad portas, qui attenderent. Iam [reading uncertain: print damaged] enim cives aperto
page 137, image: bs137murmurarunt, aientes se proditos esse: ita ut die insequenti sexto Iulij in amplo Consilio, eosdem custodes amovendos conclusum sit; quamquam ostensum esset, ad eorum subsidium, expellendosque civitate mendicos, et vagabundos, constitutos esse, monstrataque ad maiorem certitudinem Magistratus instructio, et sacramentum.
Nihilominus cum eodem quinto Iulij domus quaedam in platea quam usurarij vocant incensa esset, boni cives atque incolae summa modestia ac sedulitate, tum ad extinguendum ignem, tum ad occurrendum tumultui si quis exortus esset incubuerunt. Quapropter actae illis postridie a Magistratu gratiae.
Cum interea deputati rediissent, exposuissentque in amplo Consilio, quae acta erant, petiverunt a populo Magistratus, ut si cui de militibus, vagabundis, Gallicis, aliisve peregrinis Centurionibus qui non negociarentur constaret, ad civitatis certiorem custodiam indicaret; monueruntque ulterius ut non modo ipsi non accederent ad has praedicationes, sed alios etiam quantum fieri posset abstrahere conarentur: rogantes quoque num quid remedij scirent, aut praesidij allaturi essent, ad dissipandas eiusmodi, tam extra quam intra pomoerium urbis conciones, occurrendumque tumultibus, qui possent accidere: quandoquidem liquido satis appareret, quae hactenus applicata essent remedia, nulla ratione sufficere, et profecto necessarium esse, ut ingenti alacritate ac studio sese accingant, ne superiores ut quibus primariam patriae civitatem in discrimine periculisque deserere integrum non sit, id exterorum, militumque praesidio cogantur efficere. Ad quae responsum a civibus, nil exteris esse opus, se operam diligentiamque suam, ad custodiam civitatis, et Regis obsequium adhibituros: imo tanquam optimi cives ad obsistendum seditionibus avertendamque ab urbe praedicationem bona ac corpora sua obtulerunt secundum viam ac modum a Magistratu statuendum: verum eas quae rure haberentur conciones,
page 138, image: bs138a se impediri non posse, Ad haec Magistratus ait, se ad edictorum observationem appulisse animum, atque inprimis expedire iudicasse, vt sclopetarij vigilarent in locis suis, vbi congregari solent, et ex civibus in consuetis vrbis regionibus ad quamque quadraginta, et ad alia urbis solita loca totidem: ad quod sese lubentes obtulerunt. Ex membris praeterea civitatis quibusdam commissum, ut cum Dominis de urbis custodia deliberarent.
Advenerant Antverpiam Dominus de Brederode et Megensis Comes, absque commissione ex aula, quorum uterque turbas in populo excitauit. Gratus erat civibus Brederode reformatis in primis: suspectus vero Megensis; quod militem qui in Campinia haud procul inde conscriptus dicebatur, inducturus in urbem putaretur. Comes itaque vitandae seditionis gratia, ex civitate discessit.
Similis quoque praecipuas Provinciarum civitates cura suspicioque tenebat: verum quia sigillatim cuncta referre prolixum esset; ut ex ungue Leonem agnoscamus, pergemus referre quae Antv erpiae contigerint, praesertim cum Auriaco, quem a Gubernatrice ad sese missum acceperunt.
Decimo tertio itaque mensis Iunij Antverpiam Princeps advenit, cui Dominus de Brederode, plurimique alij ex nobilitate et civibus, in equis obviam profecti sunt. Ingredienti populus summa contentione acclamavit: Vivant Geusij; quem ipse tum verbis tum signis increpavit, additis etiam minis, quibus permoti cives quamquam aegre tacuerunt tamen.
Vt urbem intravit Princeps, extemplo cum Magistratibus egit, a quibus miserum civitatis statum accepit, tradiditque illis vicissim a Gubernatrice litteras, quibus declarabat misisse Principem nomine Maiestatis suae, ut civitatem componeret, sedaret tumultus, bonis civibus ac mercatoribus praesidio esset, denique statueret quicquid ad Regis obsequium salutemque patriae expediro
page 139, image: bs139iudicaret, jubebatque ipsis, ut illi omnibus in rebus sese dicto audientes exhiberent. Princeps ad haec omnem operam atque auxilium suum, quibuscunque in rebus posset pollicitus est: qui actis primo gratijs, quod tanto oneri sublicere humeros suos non detrectasset, offerentes accuratam in omnibus rebus obedientiam voluntatemque suam, certos quoque ipsi quos conceperant articulos exhibuere. Deinde Princeps vocatis ad se privatim Scabinis, Magistris Regionum, Decanis artificum, Mercatoribus, Ecclesiasticis etiam atque aliis, singulis studium suum ad salutem ipsorum tranquilitatemque promisit, totius negotij statum interrogans.
Ex quibus sagax animus eius liquido intellexit, praecipuam periculorum tumultuumque quibus civitas iactabatur occasionem esse diffidentiam, quae omnium animos invaserat: reperit enim Magistratum nihil quidquam incolis, reformatis presertim confidere: cives contra diffidere Aulae, multoque amplius Magistratui non modo militum timore quo tenebantur, verum in omnibus etiam alijs rebus; adeo vt nihil non suspectum esset, quod ab illis aut proponeretur aut tractaretur; similiter eos qui de Religione erant, tam Aulam quam Magistratum, atque ipsos etiam incolas vereri; imo inter ipsos quoque esse dissidium ac diffidentiam, videlicet inter Reformatos et Confessionistas. Comperit praeterea ingentem eorum qui Religioni addicti erant esse multitudinem ac numerum, iisque proinde, ut qui armati erant, facillimum fore hoc modo constitutam civitatem potestatis suae facere: parum enim resistentiae a custodibus tam ad portas quam regionesurbis ac curiam fieri potuisset, si ipsis multorum millium numero a praedicatione redeuntibus, vim civitati inferre placuisset; violentia itaque adversus eos nihil effici posse, ordinem item, custodiam, vigiliasque civium languere omnino; ita vt parum aut nihil profutura viderentur. Quamobrem ad ob sequium Regis, defensionemque civitatis, et civium, incolarum atque Mercatorum securitatem et
page 140, image: bs140quietem, eo rem perduci necessarium judicavit, ut vel auferretur plane vel minueretur saltem diffidentia, suavibusque modis impetraretur a reformatis, ut arma quibus instructi ad conciones itabant deponerent, ut cives contra sumerent, maioribusque ac fortioribus custodiis vallarent urbem. De quibus omnibus ad Gubernatricem perscripsit.
Vt itaque eorum quae proposuerat executionem inciperet Princeps, a religionis asseclis petiit ut arma deponerent, non decere enim armatas Divini verbi esse praedicationes: consensere illi, modo vel promisso Principis aut Magistratus, vel Aulae litteris securitatem acciperent. Vt autem Civitas adversus quosuis tumultus ac perturbationes armata esset, mille ducentos cives haud aliter quam milites, adactos sacramento constituit cum membrorum civitatis Magistratusque consensu: ceterum ut diffidentiam populi quae impedimento esse potuisset ex animis evelleret, adventusque sui causam aperiret, auxiliumque suum offerret, denique civium animos ac propensionem tanto clarius perspiceret, operae pretium judicavit, amplum Consilium ac membra civitatis convocare, ut cum iis de urbis securitate deliberaret.
Congregato itaque Antverpiae Consilio hunc in modum Princeps locutus est; missum se a Gubernatrice ad petitionem ipsorum, nomine Regis, ut una cum ipsis de urbis illius quae omni sane custodia dignissima erat securitate tractaret, videre se ingentem in ea tumultum ac rerum omnium perturbationem, fugamque mercatorum: petere se itaque ab ipsis qua ratione quibusque mediis cogitassent occurrere, quandoquidem periculum in mora esse videretur; quod si suo in re aliqua egerent auxilio, paratissimum fore. Consilium vero in primis rogavit a Principe (quod ipse ex Gubernatricis sententia non recusavit) ut Regiae Maiestatis nomine civitatis suae Gubernationem susciperet, eamque adversus omnia mala tueretur, idque tali ratione ac modo quem optimum ipse judicasset; quo ad impediendas praedicationes
page 141, image: bs141in primis, quod ante omnia proponendum sciebant. Princeps itaque cum Magistratu scripto comprehendi jussit, quae factu optima judicarentur: quo facto convocato rursus amplo Consilio, affirmavit mercatorum timorem ac fugam, inde in primis esse, quod praesentibus custodiis civitas secura non esset; expedire itaque mille ducentos cives stipendia facere, sacramento ac militari disciplina velut milites institui; utque tanto amplius omnium civium atque incolarum voluntati satisfieret, praeter ordinaria membra, Magistratus videlicet Proscabinos, Magistros regionum, Decanos artificum; Sagittarios quoque fraternitates ac Mercatores civitatis ad id convocavit, quibus pariter etiam de praedicationibus propositum, quod quemadmodum membra civitatis ac Magistratus, ita etiam Princeps suaviorem in omnibus procedendi viam elegisset; quamobrem expedire ut quisque ipsorum apud amicos quos reformatae Religionis habebat, instaret, ut significare vellent, qua securitate, aut quibus mediis adduci possent, ut, donec generaliter a Regia Maiestate constitutum esset, praedicationibus abstinerent, sive impetrando praedictorum veniam, sive alia quaedam quae ad securitatem suam desiderarent. Concesso deliberandi spatio tandem conclusere quoad conscriptionem mille ducentorum civium qui militarent, eam e re talis civitatis, amplissimique emporij minime videri, sed discordiae ac tumultuum inter Cives, Mercatores et Incolas causam fore, eo quod tales minimi census homines, tamque civibus quam mercatoribus oneri futuri essent, offerent esse metipsos ad omnia quae stipendia facientes cives praestitissent, ad ordinem etiam disciplinamque militarem: quod vero ad praedicationes, promittebant operam suam ad avertendos ab iis pro virili sua concives, affirmantes summum in suavitate atque clementia esse praesidium, si generalis delictorum venia pronunciaretur: praecipue autem tanquam praesentissimum remedium Generalium Ordinum congregationem urgebant, ut interim Princeps Auriacus suaves quasdam accommodatasque
page 142, image: bs142rationes excogitaret, quas sibi communicari orabant, offerabantque singula membra sententiam suam, quae confestim ad aulam missae sunt. Acceptata fuit sicut ante oblatio eorum, qua sese ad subeundos ipsi labores obtuleranr: promissumque fore vt provideatur omnibus, conponanturque articuli, qui postea cum ipsis communicentur, neque dubium esse, quin, si successu temporis non sufficere ad plenam securitatem mercatorum ac civium reperti fuerint, communi consensu aliter providedum sit, iussi interim omnibus modis a praedicationibus quoscunque possent abstrahere: quemadmodum et praestitum est, institutaeque vigiliae, atque aliae ordinationes executioni mandatae: deputati quoque in aula generalem Ordinum congregationem vehementer ursere, sed frustra.
Interea octavo Iulij apud Amstelodamum celebrata est a plurimis Praedicantibus et senioribus reformatae Religionis congregatio, qui, cum jam dudum secreto conciones suas in multis Bataviae urbibus habuissent, deliberarunt inter sese, qua ratione publicis Praedicationibus, veluti multis in locis accidebat, doctrinam suam spargerent: verum cum diu multumque matutino tempore deliberantes agitassent negotium, ultimam post meridiem daturi sententiam, eodem mane in Amstelodamensi urbe publicatum edictum est, quo vetabatur, ne quisquam aliquem reformatae religionis praedicantem audire, suscipere hospitio, aut domos suas locare praesumeret, sub poena patibuli, bonorumque omnium confiscationis: quod si quis autem praedicantium aliquos, viventes aut mortuos Ministro Iustitiae traderet, sexcentorum florenorum mercedem acciperet. Quod cum inaudissent, graviter in sua post meridiem congregatione tutbati sunt: verum dictis ultro citroque sententiis, conclusum propositumque, ut in Hollandia quoque, publicarum praedicationum darent initium, idque in omnibus locis, excepto Amstesodamo, ubi adhuc paulum quiescerent, quia Rectorum urbis illius
page 143, image: bs143crudelitatem horrebant. Apud Hornam igitur decimoquarto Iulij prima publica concio habita est, a Batavo quodam praedicante, Alcmariensi, qui Iohanues Aertsz vocabatur, et faciendis corbibus vitam sustentabat: ad quam ingens sane hominum multitudo ex circumja centibus pagis affluxit, ita ut eorum excitati exemplo aliarum urbium reformati, similiter publicas praedicationes exorsi sint, videlicet apud Alcmariam et Harlemium, quo plurimi cives atque incolae Amstelodamenses ad audiendas praedicationes proficiscebantur; quibus territi Rectores Magistratusque Amstelodamenses, vereutesque ne apud sese etiam talia tentarentur, convocatos civium primarios allocuti ostenderunt, quid civitas adversitatum perturbationumque posset incurrcre, si non modo permitterent, verum etiam non omni ratione praedicationes dissiparent, si eae apud urbem suam instituerentur. Rogabant itaque consilium auxiliumque a civibus, ad concionibus resistendum; respondere cives, non teneri sese ad impediendam extra urbis pomoerium praedicatione, ne autem intra muros urbis contingat, a se omni studio atque opera occursum iri.
Secundo Kal. Augusti reformatae Religionis sectatores, hoc quod sequitur Consulibus et Senatui Amstelodamensis vrbis scriptum exhibuerunt.
NOn ignorare sese perversorum scelestorumque nonnullorum opera, sanctum suum quod extra civitatis pomerium instituere proposuissent, exercitium apud Reverentias suas plurimis criminationibus impetitism iri, vocandumque seductionem, tumultum, seditionem atque rebellionem, plurimisque sese alijs punctis fore vt accusentur: quapropter Consules ac Senatores (nisi rem accuratius intueri, aequiusque perpendere voluerint) iustam sibi eos perturbandi occasionem arburabuntur. Operae pretium igitur existimauerant, ne sapiens Senatus in hoc negotto aberraret, hoc scripto ob oculos ponere atque testari, nihtl sibi pradictorum imponi posse, vt qui ab omni culpa se alienos
page 144, image: bs144agnoscant. Deus cordium scrutator (inquiunt) novit non levitate aliqua inanique spiritu adactos, haec cum praesenti adeo vitae discrimine periculisque tentare; verum ut hominem, ad Pauli Apostoli exemplum, tamquam immaculatam sponsam Christo coniungant, ad vera ipsi fide, puroque amore adhaerendum, ut contunctio eius, tum in hac vita, tum in aeterna beatitudine in ipsis reperiri possit. Sese ipsos agnoscunt servos Dei et Iesu Christi cuius tantum gloriam ac honorem omni studio prömovere laborant, minime propriam quaerentes. Quamquam autem doctrina ipsorum ex Divina voluntate ab hominibus subtilioris doctrinae expertibus proponatur, ideo (aiunt) non minus aeternae veritati conformis censeri debet; sperare se quoque brevi mutationem, hactenus ita a Deo permissum, ut confidentes propriae eruditioni sapientes, in sapientiae sua confundantur, tum ut honor Divinae Maiestatis et gloria propaegetur, neque fidelium Ecclesia humanae sapientiae fundamento innitatur; verum ut sola Divina virtute fides in crucifixo roboretur. Quandoquidem autem haec universo orbi luce clarius demonstrare valent, (quemadmodum ex data sibi a divino numine arrha absque ulla dubitatione cognoscunt) certum est doctrinam suam ad seductionem mortalium ruinamque non tendere, sed ad conservationem atque salutem. Petunt ut qui sese accusant auscultent ac visitent, paratos se ad reddendam vitae doctrinaeque rationem. Quoniam autem ex Divino verbo liquido ipsis constat, aeternam veritatem a Papistis esse desertam, discedunt ab eis, ut de ipsorum poenis ac castigatione non participent: quod autem ut factiosi perturbatoresque aut ruptores publicae pacis adversus veritatem arguantur, sibi cum Apostolo Paulo tolerandum, monstrandumque in omnibus angustiis ac persecntionibus sese famulos aeternae Maiestatis, neque propter falsas illas accusationes a via veritatis abeundum, desistendumqne ab eo quod plane cum omni tumultu ac seditione pugnat: nulla enim doctrina reperiri
page 145, image: bs145potest, quae puniat adeo ac detestetur discordiam, coniunctionemque commendet quam ea quae apud ipsos docetur, quamque ipsi sectantur. Verum ne prolixitate sua Dominis molestiam exhibeant, certo affirmant eum qui apud ipsos verba facit, ad nihil omnino aliud quam quaerendum Dei honorem, conscientie sue quietem ac tranquillitatem multorumque hominum salutem impellere: rogantes propterea ut vel ipsi Domini ad sese audiendos accedant, propiusque res suas intueantur, vel Pastores Doctoresque suos quibus subditorum cura commissa mittant, qui se Divini verbi testimonio corrigant, ac doceant, paratos sese si superentur coram universa concione profiteri culpam, aliaque suscepta suam abiurare doctrinam: quod si renuatur, se doctrinam suam examinandam offerre, modo sibi securitas promittatur, Christianeque secum et cum omni suavitate tractetur; ut vel luerentur alios, vel in aliorum lucrum ipsi cedant, etc.
POstero die pridie Kalendas Augusti, primam concionem suam apud Amstelodamum juxta Carthusianorum monasterium extra portam Harlemensem atque territorium civitatis habuerunt; quod Consules Rectoresque Amstelodamenses haud parum sollicitos habuit; ignorabant enim quid in hoc porissimum negotio sibi agendum esset, vigiles tantum fortemque sclopetariorum custodiam ad portam statuerunt, ut omni tumultui qui ab ingredientibus oriri posser occurrerent.
Quarto Augusti rursus eodem loco concio habita. Praetor Consulesque civitatis hoc intellecto, mimstris, custodibus, vigilibus, aliisque vallati arma sumpsere, praedicationem interturbaturi, idque quam secretissime fieri potuit, ut populum et sclopetarios urbis celaretur, qua fini per exiguam portam Praetor egressus est, verum ut ad Harlemensem cum comitatu suo appropinquavit, ante quam necessario ipsi transeundum erat, sclopetarij civesque custodes impedire, aientes minime se passuros,
page 146, image: bs146ut adversus Senatus civiumque statutum, extra pomaerium urbis praedicatio turbaretur, additis minis nisi desisteret ingentem sanguinis effusionem secuturam, imo redeunti sibi portas occlusum iri: his permotus Praetor cum sociis suis pergere non ausus, ab incepto destitit. Vbi ad aures reformatorum haec pervenere, sequenti concione nonnulli oculte breviores aeneas fistulas, pugiones ac sicas attulerunt, quae sub palliis suis possent abscundere jusseruntque promulgare praedicantem atque testari, nullius alterius rei gratia se arma contulisse quam ut vitam caputque suum tueantur, si adversum se vis aliqua ingrueret, ac Divinum ad quod convenerant obsequium turbaretur. Plurimis aliis per universam Belgicam locis publice ad conciones armati itabant.
Tertio Kalendas Augusti Culenburgi, duorum ab Vltraiectensi civitati milliun intervallo, reformatorum praedicatio coepta: Comes enim Culenburgensis religioni adhaerebat. Complures e Traiectensi urbe cives ad concionem profecti: quod ut a Magistratu intellectum est, Iustitiae Ministrum monuerunt, ut diligenter attenderet, et de negotio inquireret, ut quinam illi potissimum cives essent constaret, atque ita tanto facilius castigari delictum, atque in posterum prohiberi posset. Nequidquam vero ab illo opera in investigatione lusa; propterea quod se plurique praesentes fuisse abnuerent, alij mercium, alij amicorum visendorum gratia profectos assererent.
Decimo quinto Augusti, ingenti numero reformati tam cives atque incolae civitatis Vltraiectinae, quam Amstelodamenses, Schoonhovenses, Culenburgenses, Vianenses, atque Yselsteynij omni genere armorum instructi, in certum quendam pagum apud Traiectensem civitatem dictum Loevenhout, situm sub dominio Praepositurae et Archidiaconatus S. Iohannis, convenerunt, ut concioni ibidem habendae praesentes adsisterent, quod a Rectoribus Vltraiectinis intellectum ingenti eos timore affecit, qui subito ex omnium sententia, a Marntino
page 147, image: bs147usque ad pomeridianum tempus clausas portas urbis tenuerunt, civesque suos redeuntes per exiguum ostiolum admisere.
Decimo octavo eiusdem mensis, rursus apud dictam urbem juxta Vianensem viam concio habita, ab armatls partim, partim inermibus: quamquam vero ex Magistratu nonnulli judicarent clausis portis excludendos, qui ad concionem excesserant, id tamen minime judicatum est e re publica fore, eo quod verendum esset, ne accensi ira reformati, sex aut septum quae apud civitatem sita erant monasteria violenter irrumperent, spoliarent ac incenderent, quod suburbiis quoque ac circumjacentibus locis inferre perfacile ipsis erat.
Nobilitas Belgica cernens Provincias undique ardere armis, seditionibusque agitari, jamque ad civile atque intestinum bellum vergere universa, effusionemque sanguinis inter cives imminere, si hinc cum praedicationibus, inde cum interdictione earum, ac persecutione procederetur: videns praeterea non cessari quotidie a promulgandis edictis, neque tamen generalium Ordinum ut promissum erat congregationem haberi; ad haec non modo non agnosci quae se praestirisse arbitrabantur obsequia; verum aegre etiam molesteque lata; necessarium esse arbitrati sunt, mature providere sibi, et de securitate sua agitare, nec non patriae (si qua fieri posset) calamitatibus miseriisque occurrere. Quamobrem generalem conventum ad S. Gertrudem in Leodiensi patria habuerunt, ut de omnibus serio consultarent. Quae ipsorum congregatio haud mediocrem rursus Aulae sollicitudinem iniecit: timebatur enim, si non staretur promissis, quae facta nobilibus erant, in arma ruituros: ut itaquo impediretur ne tanto iterum numero Bruxellam advenirent, in primis ne concluderetur quidquam ab ipsis, quod nulla opera aboleri posset. Gubernatrix per inter nuncium ab eis poftulavit, ut ipsorum aliqui universae congregationis nomine cum quibusdam Dominis quos ipsa constitueret communicarent. Quo concluso,
page 148, image: bs148locus primum assignatus est Arschoti sex ab Antverpia leucarum itinere, deinde vero Duffelij tribus tantum ab Antverpia leucis: Principi etenim qui cum Egmondano Comite a Regente constitutus erat, abesse longius ab Antverpiensi urbe non licebat.
Decimo octavo igitur Iulij duo isti certiores fecere deputatos nobilium quibuscum convenerant, Celsitudine suam duos Ordinis Equites ad Regem in Hispanias destinasse, qui supplicem ipsorum libellum exhiberent; ipsam quoque post ultimam ipsorum Bruxellae praesentiam nihil novarum rerum agitasse, quoad inquisitionem atque edicta; sed ipsorum in omnibus petitionibus voluntatique fecisse satis. Debere ipsos fidem atque confidentiam illi Regi quem nullam umquam in subditos exercuisse tyrannidem, verum omni potius clementia ac suavitate Processisse constabat: dubium non esse quin praeterita omnia oblivione sepeliret, quod et ipsa etiam pro nobilibus a sua Maiestate petierat. Renovabant ad haec ipsis eorum quae in Aula promiserant memoriam: videlicet in Regiae Maiestatis ac Celsitudinis suae obsequio morituros, rogantes ut sectariorum audaciam ac temeritatem reprimerent, in primis quoniam luce clarius appareret, non nisi ad tumultum ac seditiones esse directam, ijque praesertim qui antesignani erant, exteri ac quasi haereditarij provinciarum inimici essent: idque eo magis, quod spargerent, se ex confaederatorum Nobilium consensione ac mandato praestare quae facerent, unde iudicari posset, supplicem ipsorum libellum, quem ad conservationem salutemque patriae obtulisse jactabant unicam praedicationis perturbationumque causam exstitisse: quare officij eotum esset, eam omnibus modis impedire, et re ipsa rectam fuisse atque esse etiamnum intentionem suam ostendere; ita ut, si ex populo aliqui ad conciones audiendas incitati essent, eos adversus pactum supplicationemque nobilium deliquisse constaret.
Ad quae puncta deputati rationes momentaque sua
page 149, image: bs149attulerunt, una cum articulis qui inquietos se reddebant, implebant suspicionibus, atque ad securitatem quaerendam impellebant; proponentes quoque quae a sese reformati postularant. Et tandem utrimque deputati bona concordiae spe discesserunt; nihilominus confoederati nobiles conclusere quid sibi faciendum esset, sive cum Gubernatrice componerent, sive omnis concordiae spes auferretur, constituentes aliquos inter sese qui ad Aulam accederent, ut certi aliquid cui utrimque adhaererent in posterum constitueretur; addita pollicitatione ac sacramento, nihil horum ab ulla partium violatum iri. Dissipata itaque congregatio ipsorum, ita tamen ut quisque sibi non aliter quam si nulla pacis spes superesset provideret. Ad eosdem congregatos nobiles missi etiam tam a reformatis quam a confessionistis deputati, ut ad liberam religionis suae exercitationem usumque pervenirent: oblatus quoque supplex libellus mercatorum, civium, incolarumque Belgicae, religionem sectantium nomine, ut in conscientiae libertate, religionis suae exercitio omni modestia atque obedientia degere permitterentur, additis gratiarum actionibus, atque exosculatione sinceri erga patriam affectus, quo impulsi, cernentesque durissimum inquisitionis edictorumque jugum, quod nimio plus incolas Belgicarum, gravissimo pondere praegravarat, ante elapsos aliquot menses, ad liberandos cives durissimo seruitutis onere, operam, studiumque suum contulissent; unde mirum in modum populi zelus accrescens, diutius se continere nequivisset, quin tandem erumpens, ad conscientiae suae satisfactionem publice praedicationem divini verbi incepisset: satis enim apparebat variis rationibus ac mediis cursum euangelij, Divini verbi seminationem impedire, atque evellere profunde radicatam in hominum animis fidem conatos, qui veritatem horrebant: quandoqudem autem adversos undique
page 150, image: bs150Magiftratus Rectoresque Reipublicae patiebantur, ignorabant plane ad quos post Deum praeterquam ad nobiles confugerent; quorum auxilium ac favorem orabant, ut sese in Euangelicae religionis exercitio ab omni iniuria violentiaque defenderent: rogantes ulterius ut ad maiorem clementiae suae benignitatisque atque ad communem pacem tranquillitatemque affectus commonstrationem, singulis in locis nobilium aliqui constituerentur, qui attenderent nequid iniuriae, violentiae aut persecutionis inferretur, donec a congregatis debite generalibus Ordinibus aliter statutum esset: offerebant ad haec bona vitamque suam, ad restituendum antiquum, tranquillum, florentemque patriae statum.
Advertens Gubernatrix in peius quotidie ruere universa, timensque graviora pericula, extremumque discrimen, ad omnium Provinciarum urbes hunc in modum litteras dedit.
DIlecti ex animo: quandoquidem praesentissimum imminere discrimen, communemque subversionem, destructionem, atque ruinam antiquae nostrae ac Catholicae religionis salutisque communis Belgicarum Provinciarum clare perspicimus; nisi optimis remediis, praesentique medicina occurratur, extemplo, quanto autem praesentius gravius propinquiusque periculum est, tanto etiam accuratior diligentia studium ac cura vobis adhibenda sit, ut coram Divina Maiestate, Rege nostro, universo denique orbe, muneris vestri sedulam executionem possitis ostendere; rogamus ex animo, et nomine Regiae Maiestatis iubemus, ut confectim communicare cum praecipuis atque eximiae dignitatis hominibus ne omittatis, quique ad conservationem Catholicae fidei, et Regiae Maiestatis obsequium patriaeque salutem ac quietem vehementer affecti sunt; ut pariter agitetis inveniatisque remedia, atque rationes, quibus occurri periculis possit, ad securitatem urbium vestrarum, vestrique confervationem, conjugum ac liberorum salutem, adversus omnes seditiones, tumultus, direptiones, constitutis
page 151, image: bs151undique diu noctuque custodiis, divisoque per turmas, regionesque urbis populo, quemadmodum periculosis temporibus fieri consuevit, deprehendetisque causae necessitatem gravitatemque exigere; ita ut nihil Respublica detrimenti patiatur, adhibito quoque omni studio atque opera, ut a seditiosis praedicationibus conventibusque populus arceatur; partim autoritate, admonitioni bus, bonitate atque amore, partim etiam violentia; ostensis periculis quae incurrunt, Regisque nostri ac Principis indignatione, offensione Magistratuum ac superiorum, miseris denique ac calamitatibus, quas Divina Maiestas, immutatione religionis offensa, consuevit effundere, una cum generali Reipublicae Belgicarumque Provinciarum subversione ac ruina. Confirmantes praeterea quam fieri posset optime, populum, praeparantesque ad proximum Regiae Maiestatis adventum, qui sese quam primum adfuturum addixit, ut praesens ipse cuncta componeret, bonosque ac fideles subditos Provinciasque suas ab exitio pernitieque defenderet. Vt autem tanto perfectius exequamini, quae dicta sunt, operae pretium erit cum Praesidibus Consilioque vestro communicare, mutuaque in omnibus consensione, voluntatumque ac sententiarum concordia conspirare, ut Regiae Maiestatis autoritas integra conservetur: quod si vero vel nostro vel Praesidis auxilio usus vobis fuerit, certiores nos facietis, docentes de mediis, quibus succurrere atque auxiliari poterimus. Qua in re omnino confidimus fore, ut propter eam quam Regiae Maiestati debetis fidelitatem, patriaeque salutis amorem, nihil omittatis eorum, quae ad Divinae Maiestatis obsequium, Regiae autoritatis, salutisque vestrae ac Reipublicae conservationem requirantur.
Deus sit vobiscum dilecti. Datum Bruxellae vigesimo primo die mensis lulij, Anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto.
Ad quod scriptum aliquae civitatum sese conformarunt.
page 152, image: bs152
CVm jam eo usque cum religionis reformatae sectatoribus processum esset, ut arma deponere coepissent, ac spes esset brevi ea ommno telictum iri; accidit ut Brabantiae Praetor, (cui conscribendi militis cura commissa erat, et de quo jam fama vulgaverat, mandatum ipsum accepisse, ut in congregatorum apud Antverpiam reformatorum concionem irrueret, captivos acciperet praedicantes, atque alios) sexta feria, decimonono lulij ante moenia civitatis cum militum comitatu transiret, Merx hemium haud longe inde, locum habitationis suae proficiscens, ibique plures milites susciperet: quoniam vero per universam urbem fama erat, eo advenisse ut Dominico die in concionem invectus, mandata sibi exequeretur, haud mediocris sequenti die orta est in civitate turbatio, ita ut Princeps atque Magistratus confestim ad Aulam miserint, ut celerrirne quidquam amplius tentare vetaretur, atque ad avertendum populi timorem ac perturbationem, inde potius amoveretut: nihilenim inde boni oriturum videri; quippe vel armaturos sese adeo reformatos, ut nihil ab ipso vererentur (ad quod sese jam tum praeparare coeperant) vel si de robore ac viribus suis diffiderent; metuendum, ne in ipsa civitate locum aliquem invaderent, quo a Praetore tuti essent, et tam ex uno quam ex alio multa mala ac sanguinis effusionem sequi posse, plurima alia superesse consilia ac remedia, quibus reformati valerent induci, ut arma deponerent: etsi vero Gubernatrix initio responderet, minime Praetorem ut vim faceret tantae hominum multitudini qualem apud Antverpiam confluere ad conciones audierat, militem conscripsisse; nihilominus tameii plurimis argumentis singularique adhibito studio ac diligentia, eodem die a Celsitudine sua litterae impetratae, quibus nihil quidquam tentare Praetor verum alio discedere jubebatur, quae ineunte die vigesimoquinto eiusdem mensis traditae sunt, iisque paululum populi sedata turbatio: sed longe validioribus armis munimentisque vallata illo die quam unquam alias concio,
page 153, image: bs153idque eo magis, quia idem Praetor pridie habendae concionis, apud civitatem cum milite visus erat.
Media hac tempestate certior fama allata est, Ducem Ericum apud Lingam Regis mandato praeparare universa quae ad bellum necessaria erant, quorum ibidem usus esset; quod peregrinum plane visum plurimis, non mediocrem suspicionem iniecit.
Postquam tertio demum Augusti super deputatorum Antverpiensum sollicitatione ac precibus a Gubernatrice responsum, dataque resolutio, populi quievit aliquo modo tumultus; inptimis quod ad supplicem eleemosynariorum, Principi ae Magistratibus exhibitum libellum, pro poenitentibus aliquibus Anabaptistis gratiam concessisset, modo in poenitentia sua perseverarent, starentque ac implerent quae a Parocho praescriberentur: quod praeterea promulgaturam edicto veniam addixisset, pro iis qui hactenus concionibus adfuerant, modo abstinerent in posterum: verum quod de generalium ordinum convocatione respondisset, scripsisse se ad Regem, cuius exspectari voluntatem oporteret, quod reformati quoque alicuius Iacobi Sore, qui etiam adversus civitatis privilegia captus dicebatur liberationem abnuisset, magis animos hominum exacerbavit, eoque amplius, quia pro ipso ingens mercatorum multitudo, imo reformati universi institerant, qui deinde per Principem quoque ac Magistratum a Celsitudine sua idem orari petierunt, quorum quoque precibus nihil effectum; ita ut sequentibus primum tumultibus captivus evaserit.
Postquam Princeps ac Magistratus dierum aliquot spatio serio laborassent, ut certos articulos ac puncta componerent, qui ad civitatis securitatem essent, de custodibus ac vigiliis videlicet; quia populus omnem etiam ex civibus collectum militem recusabat, iidem articuli in amplo Consilio membris totique communitati, una cum Gubernatricis apostilla de generalibus ordinibus et venia delictorum exhibiti sunt,
page 154, image: bs154cum facta quoque propositione, quo ad interdictionem sclopetorum, aliorumque armorum, quae gestare prohibitum erat. Declarata insuper Gubernatricis Apostilla, qua Principi Auriaco regimen civitatis detulerat, quod quia susceperat, actae illi a mercatoribus atque incolis gratiae: de praedicationibus autem dictum, non videri e re fore ut aliquid violenter adversus illas tentaretur, antequam a Generalibus Ordinibus deliberatum esset, quod unicum adversus omnia mala remedium videbatur, quorum ut quam citissime congregatio fieret aiebant pro se quemque sollicitum esse oportere. Ex quibus aliisque quas attulere rationibus, generalis facta constitutio, tam quo ad vigilias, quam ceteram urbis gubernationem observandam in posterum, quae ibidem decimotertio Augusti promulgata est, ut mercatores cives atque incolae maiori securitate gauderent.
Comes Egmondanus interim Gubernatricis jussu, in Flandria Provincia sua, ingenti labore incubuerat, ut exortos variis locis populares tumultus seditionesque componeret, severa quosdam punitione castigans, dulci alios suavitate conans avertere, de quo diversi diversa loquebantur, ita ut neque apud Aulam, neque apud reformatos gratiam injuerit.
Nova inter haec Antverpiae perturbationis causa pre manibus fuit, quam tamen Divina bonitas avertit. Accidit autem quia cum reformatae religionis Praedicans ingenti corona concioni suae finem imposuisset, quidam Lovaniensis Theologus Doctor et Pastor S. Petri Lovanij M. Petrus Rithovius seculari veste indutus adfuit, qui publice concionatorem falsitatis arguit, obiectis adversus eum argumentis; ad quae cum alter secefsum peteret, ut una conferrent, perrexit nihilominus in argumentatione sua Rithovius: ad cuius contentionem cum undique populus afflueret, maioremque ex Praedicantis sui, quam Rithonij argumentis satisfactionem acciperet, incondito clamore excitato irruit in Theologum, quem profecto mactassent, nisi civium aliquorum opera
page 155, image: bs155exeorum manibus esset ereptus, et in subterraneam specum absconsus, quo vehementer populi ira tumultusque cum exorsisset, conglobati per urbem discurrentes interfici ipsum vel tradi justitiae expetebant, donec Princeps Auriacus comprehendi eum interrogatumque qua de causa tumultum excitasset, clam cymba auehi jussisset: quo facto sedata turbatio. Ex his et similibus causis non raro perturbationes excitabantur, propterea quod quae semel altas egerat radices, diffidentia ex hominum animis evelli non poterat: quibus de rebus Auriacus ad Gubernatricem perscripsit.
Ecclesiasticum Cameracense consilium, ad Magistratus Antverpienses litteris mandata misit ut dicto Predicanti concionibns interdiceret, quibus non obstantibus, ille tamen in coepto perstitit, rescriptumque a Senatu ad Ecclesiasticum Consilium, non posse ipsum absque praesenti discrimine impediri, propter ingentem mortalium a quibus cupide audiebatur multitudinem. Laboratum interea omni diligentia ut reformati arma deponerent, quod praestituri videbantur, nisi Brabantiae Praetoris, qui subinde Bruxella rediens sub moenibus urbis equitabat, timor impedisset.
Eodem fere tempore civium primarij actis Auriaco quod civitatis in tanta rerum omnium perturbatione curam suscepisset gratiis, petivere ut adesse sibi perpetuo vellet, vel si alibi usus ipsius esset, donec rediret, vicarium sibi a Regente constitui curaret Comitem Hornensem vel Hoogstratanum, ne capitis defectu quidquam a pacis et tranquillitatis osoribus tentaretur. Rogarunt praeterea ut ad meliorem civitatis gubernationem eligerer confestim Vicarium, pro ut in amplo Consilio statutum erat, eumque Dominum de Stralen, quem gratissimum civibus ac mercatoribus adserebant. Quae cum Princeps Regenti proposuisset, dilatum ab ea negotium, eo quod non requiri adhuc Vicarium existimabat.
Interea nihil non operae adhibebat Princeps, ut reformatos
page 156, image: bs156induceret ad observationem eorum, quae a membris civitatis constituta erant, et depositis armis ad conciones suas accederent: quibus staturos se polliciti sunt, modo sibi a Praetore atque omnibus aliis securitas praestaretur, quod factum a Praetore ipso, ut ex litteris ipsius apparet 17 Augusti. Verum quatuor uno eodemque tempore incidentes causae rursus cuncta turbarunt.
Prima erat, quod ad Magistros regionum litterae allatae sint, quae ad illas decimaetertiae Augusti responsum continere videbantur, quod nimirum inter Gubernatricem et deputatos Antverpiensium, qui Bruxellae versabantur deliberatum atque conclusum esset, de dissipatione concionum, quae frequentes erant; unde effusionem sanguinis coniugum ac liberorum interitum presagiebant animo: plura praeterea addebantur ex quibus proditam Antverpiam constaret, nec nisi traditionem illius quae jam vendita erat agitari, quod litterarum autores ut amantes civitatis non potuerant omittere, quin significarent, rem sane dignam quae cum Principe ac proceribus communicaretur.
Secunda quod Brabantiae Praetor a quo adeo verebantur, per Antverpiam, certam curruum quibus arma vectabantur multitudinem transvexisset, unde fama ferebatur adversus praedicationes ea praeparari qua de causa unus detentus a civibus. Magistratus cura quam in ex cusando posuerat, tantum abest, ut quidquam proficeret, quin potius maiorem in animis civium suspicionem excitavit.
Tertia, quod litterae quaedam allatae sint, quibus significabatur reformatis adventasse Praetorem, atque esse conclusum, ut signo maioris campanae in Cathedrali Ecclesia dato, prima occasione in congregationem irrueret, esse ad auxilium ipsius in circuitu civitatis mille equites, qui ex circumiacentibus monasteriis ad quingentos ab urbe passus accederent, campanae sonitum exspectantes, ut eo percepto reformatos adgrederentur.
Quarta quod eo ipso tempore vir quidam aliquos
page 157, image: bs157reformatorum accesserit, declarans multum a socio quodam suo laboratum, ut in urbe Antverpiensi stipendlarium se faceret eorum, qui ad primum maioris campanae ictum, adversus reformatae religionis sectatores decertarent, ductum se praeterea ad locum in quo arma jacebant, jussumque ex iis quae vellet eligere: ad haec eodem ipse die alios octoginta conscriptos.
Quatuor haec puncta dispersa per eivitatem, tantam acerbitatem, murmurationem tumultumque excitarunt, ut in summo seditionis periculo civitas versaretur, Verum cum rumoris huius falsitas constaret, quanquam non absque difficultate tumultus tamen sedatus est: reformati nihilominus sumpta hinc occasione concluserunt in posterum, nunquam extra, sed intra urbis pomoerium conciones conventusque suos celebrare. Princeps Auriacus, cum hanc reformatorum sententiam propositumque intellexisset, ad aliquos concionatorum, aliosque reformatae religionis primarios, duos ex aulicis suis cum Pensionario misit, eis pro potestate sua imperans, ut a tali proposito discederent, caverentque ne intra muros urbis concionarentur, donec Regentis nobiliumque ultimam resolutionem intellexissent (quod brevi fore certum erat) alioquin cogeretur ostendere, id absque sua voluntate fieri, atque armare sese, ut si nihil suavitas impetraret, violentia compelleret, Mansere nihilominus obstinati reformatae religionis sectatores: tamen ne contumacia usi viderentur, jam multo vespere ad Principem mercatores miserunt, qui praedicta quatuor puncta, reliquasque causas referentes, quibus erant impulsi ut depositis armis meliori remedio adversus ea quae ab hostibus infetri possent se tuerentur, atque in civitate in posterum conciones suas haberent, rogarent Excellentiam suam, ne aegre ferret, malentes nihilominus indignationem ipsius incurrere, quamquam inviti, quam innumeras populi querelas audire, promptissimi alias futuri ad obedientiam, posse vim sibi absque illius consensu inferri: itaque non mirum si pro defensione sua
page 158, image: bs158solliciti essent. Promisere ad haec quamquam in urbe conventus suos et praedicationes haberent, nihil tamen occasione ipsorum tumultus aut perturbationis oriturum.
Verum cum Princeps nullo modo posset induci ut consentiret, sed multa in contrarium adferret, respondere ita a communitate esse conclusum, Excellentiae tamen suae honore ac respectu, conaturos ut negotium everterent, quae licet media nocte contingetent, misit tamen ad Senatum Princeps, monens ut prima aurora cives armaret, quibus per omnia urbis loca dimissis, turbaturum se conventiculorum initia sperabat; sed eo ipso mane ij rursus quibuscum vesperi egerat, eum accesserunt, affirmantes se tanrum effecisse, ut conciones adhuc extra urbem haberentur; addebant vero se vehementer vereri, ut populo persuaderi posset, si praesens timor et pericula imminere pergerent, nisi de omni vi securi essent, de quibus omnibus Excellentia sua extemplo ad Regentem perscripsit.
Crescente indies numero reformatorum, magnaque populi multitudine ad conciones illorum affluente, partim curiositate, partim etiam zelo, aliqui ipsorum, quos vehementior ardor impellebat, ausi sunt in Flandria circa Ypras, aliquot Christi ac sanctorum imagines deturbare; inde ad sacella, templa et monasteria, quae in circumiacentibus campis sita erant, progressus furor, tandem in urbes irrumpens, adversus crucifixos, statuas, ciboria, altaria, imagines, universa denique Catholicorum ornamenta desaeuijt; ita ut nihil plane intactum popularis insania relinqueret, idque incredibili celeritate. Neque vero existimandum est absque sceleratorum hominum auxilio, multisque furtis haec accidisse; quamquam plurima variis in locis rectoribus restituerentur. Haec in Flandria primum, cum Gubernator Comes Egmondanus vocatus ad Aulam abscessisset, exorta tempestas, haud aliter ac ventus, ingenti sane celeritate, omnes Belgicas Provincias ita pervasit, ut nulla penitus
page 159, image: bs159ab hac iconomachia libera exstiterit: sive id a faece populi passae fuerint, sive a Rectoribus Ecclesiasticis, aut secularibus, timore jacturae templa et claustra spoliata sint. Quod vero mirabilius est, sciri nunquam potuit, quo auctore ista contingerent, neque quisquam reformatae religionis inventus, qui se hac de re jactaret, aut se probare factum ostenderet, quamquam postmodum confecto negotio non parum laetitiae ac voluptatis hauserint.
Vt ex uno reliqua lector discernat, de Antverpiensi tantum civitate (quoniam Belgicarum ocellus est) referemus. Cum Princeps Autiacus, quem, ut dictum est, Regens civitati Gubernatorem miserat, rursum Bruxellas esset profectus, postridie cum in publica processione Virginis Mariae imago circumferretut, nec quidquam motum esset ab aliquo, donec rursum in locum suum cathedralis scilicet templum relatum esset, nec ullus timor superesse videretur, eodem die adolescentes nonnulli irridentes interrogarunt, num timeret Maria, quod tanta festinatione sese in Chorum recepisset, haec atque alia similia dicteria jactitantes. Alij praeterea in summa aede proxime concionatoriam cathedram colludentes, ac concionabundi praedicationem imitabantur: ascendit unus cathedram quem cum alij irriderent conarenturque detrahere, ille sese defendens, nunc hos nunc illos deturbabat: unde tandem jocus in serium versus, et cives nonnulli, qui forte advenerant, cum sese immiscerent, poene ad manus ventum. Nautae cuiusdam filius, qui cum detrahere alterum laborasset, primus initium pugnae dederat, inventus extra fores Ecclesiae, ad Magistratum ductus est, cui rem ordine ut gesta erat aperuit.
Postero die vigesimo Augusti, circa vesperam, adolescentes quidam ac viri, ut moris erat, circa laudes in templo obambulabant, ubi rursus Mariae virginis imago dicteriis ac schomatis impetita; unde anus quaedam, quae ante Chorum cereas candelas distrahebat, recipiebatque oblationes, offensa, pulueribus ac cinere nebulunculos
page 160, image: bs160istos aspersit: qua de causa orta dissensio; ita ut Marchio Antverpiensis Dorninus Iohannes de Immerselle, cum satellitibus suis templum ingressus jusserit excedere eos qui ambulabant; quorum quidam dicto audientes, alij se laudibus auditis egressuros aiebant, cum intulisset Marchio non celebrandas hoc vespere, offensi nonnulli, ipsimet cantare occoeperunt meonditis vociferationibus, donec pluribus undique affluentibus, cernens Marchio non sufficere se ad expellendam multitudinem, clausis temph portis, una tantum excepta, ipse cum timoris significatione discessit. Qua de causa auctis plebis ammis, jam noctis initio, sese mutuo incitarunt quidam, ad deturbandam frangendamque Virginis imaginem, irrumpentes in Chorum, clamantesque vivant Geusij. Hinc usque adeo processit audacia ac furor, ut ante mediam noctem omnes Chori violenter aperti sint, diffracta altaria, deiectae imagines, rupta claustra, in grandi illo templo, in quo ad septuaginta omnino altariorum numerus adscendere dicebatur, totque excellentissimis ornamentis artificiosisque picturis, atque omni opulentia decorata, ut vix simile uspiam reperire esset.
Patrata hac in summa aede iconomachia, ingens nebulunculorum multitudo, cum viris quibusdam ac meretricibus, undique ad idem in aliis quoque templis praestandum discurrir, adeoque absque ullo respectu debachata est, ut ante crepusculum lucis, quidquid in urbe templorum erat violatum esset. Mirabile profecto negotium tanta celeritate ab ignotis autoribus talem rem esse perfectam.
Inter haec Magistratus et cives stupore perculsi, totam noctem in armis transigebant. Catholici haec a reformatis fieri existimantes verebantur ne nimium invalescens manus ipsorum, in sese ingrueret: reformati quoque metuentes ne sibi imputaretur, providendum judicabant, ne ab adversariis obruerentur. Dum hae duae partes mutuo timore tenebantur, communis
page 161, image: bs161timor erat utrimque, ne fex illa hominum ad mercatorum etiam crumenas ac cistas idola quaesitura prorueret. Hoc itaque modo Magistratus et cives stabant perculsi, ligatis animis ac manibus, quamquam armati, bonoque ordine sese mutuo ad concordiam coniunctionemque animorum exhortantes, ut pro bonis atque opibus suis dimicando, ab aedibus suis inconditae multitudinis cupiditatem furoremque propulsarent: unde arguendi eos occasionem Hispani sumpsere, quod pro divitiis suis solliciti, sanctae Romanae fidei propugnationem negligerent. Etsi autem in hac oppugnatione templorum plurimae summi pretij res amissae sint, non paucae tamen ad Senatum in curiam apportatae ac restitutae.
Civium aliqui antificiosas excellentesque picturas, atque imagines amore artis precibus suis extorserunt.
Vt primum sequentis diei autora apparuit, seditiosorum istorum aliqui apertis portis erumpentes, primo S. Bernardi Monasterium tribus ab urbe leucis situm ad Scaldim magno impetu incurrerunt, eademque quae in urbe audacia ac furore omnia diripuerunt; quod similiter aliis in circuitu civitatis claustris ac Monasteriis factitatum. Neque ideo tempestas in utbe cessavit, sed sequentibus aliquot diebus, quidquid adhuc integrum primus furor reliquerat diffractum: nec quisquam reperiebatur qui contradicere aut obsistere auderet, donec tandem egregium auroque decoratum, ad summae Ecclesiae Chorum stantem crucifixum multo labore deturbarent, isque labens pondere suo insigni arte depictas aurei velleris Equitum imagines quas Anno millesimo quingentesimo quinquagesimoquinto in congregatione sua statuerant, confringeret. Qua de causa Magistratus civiumque plurimi non mediocriter offensi, sumptis animis obstitere omnibus, qui tale quid ulterius tentabant, duodecum circiter eorum in vincula coniectis; quorum
page 162, image: bs162tres in ipso crimine deprehensi, 18 Augusti capitali supplicio poenas dedere, ad patibulum in foro suspensi, tres alij exilio, reliqui aliis poenis castigati.
Magistratus confestim incubuit ad impediendas reformatorum quae jam inceperant in templis conciones, et ad reducendos, a furtis et rapinis ad obedientiam modestiamque cives, quod tandem autoritate sua apud populum effecit; promulgata etiam suspendij poena in eos, qui rapta bona ad regionum urbis magistros non reportarent, aut quidquam in posterum rapere aut confringere praesumerent.
Missus ad reformatos Iacobus VVesenbecius, qui eos nomine Magistratus admoneret, unde occasionem sumpsere, haec quae sequuntur, tum verbo tum scripto declarandi Magistratui, vigesimoquarto Augusti Anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, Consulo Domino Iacobo vander Heyden. Primum testari se coram Divina Maiestate, conscientiaque sua imaginum, templorumque direptionem absque voluntate consensuque suo accidisse, neque placere sibi modum; quia absque superiorum autoritate contigerat, detestari se praeterea rapinas, furta, aliasque insolentias, non nisi a populi faece commissas: Praedicantes suos hortaturos pro concione, ut ablata Senatui restituerentur; Ecclesiae suae adhaerentes, paratos esse omni obedientia ac promptitudine ad Dominorum mandatum, et ad similibus nebulonum tumultibus resistendum: agnoscere se Dominos Senatores ac Magistratus a Deo sibi praepositos, ideoque se teneri, dicto audientes esse, quemadmodum in Divinis litteris praescribitur.
Ad quorum maiorem firmitatem ac certitudinem paratos esse pastores ac praedicantes suos sacramento sese obstringere fidelitatis atque obedientiae in omnibus secundum Dei verbum praestandae ad conservationem, salutem atque utilitatem reipub. supplicantes interim ut sub tutela atque auctoritate Dominorum donec aliter constituta res esset concionari permitterentur neminem
page 163, image: bs163autem a sese quoad conscientiam vim esse passurum verum fore contentos cum gratiarum actione iis mediis, quae divina maiestas ad obsequium suum ipsis impertierat: quapropter orabant ut statueretur nemini in posterum licitum fore, alium quenquam religionis caussa convitiis aut maledictis impetere.
Hisce rationibus ac supplicibus libellis eo tandem res deducta est, ut reformatis autoritate magistratus in nova civitate concionari permissum sit, idque ut in consecratis templis praedicationes impedirentur: confessionis tamen Augustanae praedicanti, in templo S. Georgij concionari permissum.
Horum omnium Magistratus quotidie degentem Bruxellae Auriacum certiorem faciebat, obtestans ut ad sese properaret: quibus ille id culpa eorum accidisse, quod consilio suo in conscriptione militum, aliisque rebus non stetissent, obiecit. Qua de caussa ex ampli consilij sententia universam in ipsum urbis potestatem contulerunt, promittentes obedientiam in omnibus, modo civitatis immunitatibus ac privilegiis ne detraheret. Vigesimo sexto igitur Angusti Antverpiam rursum ingressus est.
Similes interea in plurimis aliis templis, monasteriis ac civitatibus facta destructio. Mechliniae ne in minorum templo idem accideret impeditum. Lyrae Magistratus irrumpentes avertit facta promissione sese ipsum pro illis id esse facturum quod et praestitit, idem quoque in plurimis aliis Brabantiae Flandriaeque locis in universis denique provinciis accidit.
Hagae Comitis Adrianus Memmingius et Theodorus Ioosten incentores extitere: quorum eousque prorupit audacia ac temeritas ut ad praesidem Susium accesserint, petentes ipsius ac consiliariorum autoritatem, publicos praeterea fabros quorum opera in destruendis imaginibus, ac caeteris templorum ornamentis uterentur. Quod a perculsis, consternatisque timore obtinuerunt. Denique haec iconomachia tanta celeritato
page 164, image: bs164universas provincias pervasit ut tempestatis turbinisque ventorum instar desaeviisse videretur.
IN territorio atque vrbe Tornacensi cum incredibilis civium insolentia et furor grassaretur publiceque in vrbe conciones in summa aede haberentur D. Ioannes Chasteler qui vice D. Montigny Gubernator erat, cum occurrere non posset, eo quod invisum eum reformati ac suspectum haberent scripsit ad Gubernatricem obsessum se in arce imo non ultra viginti quatuor horas tueri posse cibariorum inopiâ. Quapropter generali totius consilii Ordinum sententia Comes Hornanus eo ad componendas turbas missus est: qui pridie Kalendas Septembris adveniens turbata omnia et plusquam sex hominum millia in armis invenit: cui ingredienti magna insolentia nonnulli acclamarunt, Vivant Geusit. Ille non absque ingenti discrimine armatae plebis turmas ingressus in civitate diversorium elegit effecitque tandem quanquam incredibili labore ut relictis templis ac sacris aedibus in profano loco concionarentur, depositisque armis sese componerent. Consignatam quoque scripto compositionem ad Regentem misit. Et denique ut verbo loquat singulari opera ac studio perfecit ut extra pomoerium in posterum conciones haberentur. His peractis Bruxellam reversus cum adverteret accusatum se oneratumque calumniis apud Regentem aula egrediens VVerdam domum suam se contulit certo proponens ab omni negotiorum publicorum in his tumultibus tractatione abstinere. Misit praeterea epistolam ad Regem, conquestus non modo non agnosci, sed perperam etiam explicari consilia ac labores suos.
Ante discessum eius Gubernatrix confectos ab ipso compositionis articulos per Sec retarium De la Torre ad Tornacenses misit: erant autem eiusmodi.
Ad tumultuum ac discordiarum compositionem reformatae Religionis sectatores obstringunt se ad servanda
page 165, image: bs165quae sequuntur, donec a Rege et Generalibus Ordinibus aliter staturum esset.
Primo divinum obsequium aliasque Catholicae Religionis observatas ab autiquo ceremonias, minime turbaturos, nec permissuros ut Ecclesiasticis aut secularibus ullo modo impedimentum aut injuria inferatur.
Cessaturos in posterum a concionibus et conventiculis in urbe, aut in templis extra eam, contentos locis sibi assignatis. Quibus locis dominicis modo festisque diebus conciones habebunt, sed absque atmis.
Nunquam ultra duos uno tempore Praedicanres habituros, adiunctis totidem eorum vicariis, eosque non nisi Regis subditos fore, facturosque sacramentum fidelitatis atque obedientiae, Magistratui in Politicis rebus exhibendae.
Ad quorum maiorem certitudinem factum a deputatis reformatorum juramentum, et a Magistratu promissio nihil in posterum hinc inde molestiarum illaturos.
MIddelburgi non contenti templorum ac altarium destructione reformati coegerunt Magistratum captivos universos e carceribus dimittere.
Vltraiecti cum fama versaretur eorum quae in Flandria ac Brabantia contigerant, atque insuper ad octo millia sectariorum per Provincias discurrere, ingens terror, rerumque omnium turbatio erat.
Vigesimo quarto Augusti post meridiem cum Reformati matutino tempore praedicationi interfuissent, quidam ipsorum, per unum e Consulibus duo in urbe templa a Magistratu petierunt, acceptoque responso non esse id potestatis suae, sed postridie cum consilio civitatis tractandum, eo ipso sequenti die praedicatione extra urbem finita, quidam in S. Gertrudis templo deturbare imagines coepere, quo intellecto Magistratus tum quidem quanquam sedulo per ministros inquirerent reperire autores non potuere:
page 166, image: bs166altero tamen die compertum adolescentes aliquot a sclopetariis quibusdam adiutos hoc facinus perpetrasse.
Vigesimo quinto Augusti mane congregato civitatis consilio rursum petitionem suam indicarunt Reformati, volentes minorum et praedicatorum templa sibi assignari, addito conclusum a sese abominabilem imaginum adorationem ulterius non esse tolerandam neque tamen velle sese quidquam spoliare. Ad quae cum diu multumque deliberatum esset a DD. Hermanno de Vecht, primario Consule Iohanne Taets Ameringio, Henrico de Vocht Reyneveltio, VVilhelmo a Diemen, ac nobilibus D. Iohanne de Renes D. in VVulp, Iohanne Stephano a Zeulen et Iohanne VVilhelmo a Nievelt, qui ex confoederatis erant, aliisque compluribus nobilibus ac primariis civibus, petivere a deputatis Reformatorum, ut quandoquidem concedendi ea quae vellent sibi potestas non esset, octo dierum darent inducias, donec ad Gubernatricem et Auriacum Principem scripsissent. Cui assenserunt tandem communi voluntate Reformati dataeque invicem manus et facta promissio. Quibus non obstantibus vix digresso Magistratu, facta in S. Iacobi aliaque templa irruptione, ingenti furore bacchati sunt. Quod cum a Consulibus intellectum esset convocatis in curiam Magistratibus aliisque civium primariis, consultarunt quid hoc in negotio potissimum aggrediendum esset: conclusum non videri resistendum ex tempore sed armatos aliquos, qui excubias in curia agerent constituendos. Centum et sexaginta delecti. Postera luce 26 Augusti multo mane Rectores urbis, intelligentes rursum? congregatos in area S. Mariae Reformatos quorum numerus ad sexcentos ascendebat, armatosque destinata sibi effecturos, consilium civitatis convocarunt, miseruntque D. Ioannem de Renes ad Reformatos, qui aliorum consilio suisque precibus tantum effecit ut quatuor dierum inducias pollicerentur, ut interim ad Gubernatricem et Auriacum scribi posset et impetrari templa
page 167, image: bs167aliquot ad Religionis ipsorum exercitium: nihilominus tamen interim dum cum ipsis ageretur aliqui ipsorum ad S. Nicolai et S. Gertrudis templa digressi sunt exorsique iconomachiam, aliorum quorundam quos Magistratus miserat autoritate deterriti sunt.
Leovardiae in Frisia haud absimilia his agitabantur Magistratuum plerorumque, Consulis imprimis Theodori VValles consensione; imo e consiliariis nonnulli una cum Reformatis civibus armati praedicantem in praecipuam fere urbis Cathedram statuerunt. Quod ut Comes Arembergensis qui Frisiae praesidebat accepit, Leovardiam cum festinatione contendens, vocatis ad se Consulibus jussit, ut omnia in antiquum statum restituerentur, qui sese excusarunt, nimiam populi multitudinem ac furorem obtendentes. Quia autem audaciores aliqui jactaverant scire se modum arcis invadendae, invecta annona et militibus eam firmavit, ut tumultibus qui in Frisia et frequentes et vehementes erant posset obsisteret.
Amstelodami cum fama pervenisset grassari iconomachiam, et ab una in aliam civitatem pervadere, Rectores urbis Monasteriorum templorumque ministros, admonuere, ut quae in templis suis pretiosa haberent, ad securiora loca aveherent: quod cum fieret a plerisque atque adverteretur a populo vigesimo tertio Augusti in templo veteri plurimi Reformatorum congregati inceperunt ingenti celeritate ac furore in imagines et altaria saevire: quo intellecto Consules et Magistratus sclopetariorum centuriones advocarunt. Praetor interim collecta 40 virorum Manu in templum ingressus irruit in plebem et templo expulit plurimis eorum percussis; unde fex illa erumpens e templo, et aliorum aucta accursu, iterum in praetorem invecta eum cum suis fugavit: quae dum agerentur sclopetatiorum adventu sedata turbatio et iconomachia discussa.
Delphis quanquam pleraque e templis prudenter avecta essent, saevitum nihilominus in ea quae restabant,
page 168, image: bs168neque quidquam sclopetariorum resistentium vis profuit. In Octobri postea minorum monasterium diripientes, templum ipsorum nequidquam reclamante magistratu occuparunt.
Hagae eo furor aliquorum prorupit, vt non in templa modo baccharentur, verum ablatas etiam ab aliquibus imagines frangendas violenter e domibus eriperent.
Groeningenses aliique Frisiae confines postremi in hac iconomachia fuere, propterea quod non usque adeo vexati persecutione fuerant. Videntes tamen propinquorum sibi Leovardiensium, aliorumque Occidentalis Frisiae exemplum tandem etiam eruperunt: tamen Groeningenses ea discretione processere, ut cum autoritato senatus minores tantum invaserint, templumque eorum depositis sedate quae displicebant sibi praepararint.
Nimiae prolixitatis notam incurrerem, si fingula quae in variis urbibus ac locis circa hoc negotium contigere, recensere vellem: pergendum itaque ad alia ne lectori taedium offeratur.
Cum hoc modo universa flagrarent consaederati nobiles minime neglexere securitatis suae cogitationes: armarunt itaque sese ad repellendum si quae inferretur iniuriam, miseruntque ad diversa loca deputatos, qui quoscunque possent ad confoederationem ipsorum allicerent. Verum enim vero antequam ex trema tentarent, e re sua fore arbitrati sunt, si iterum apud Gubernatricem, calamitatum harum remedium exposcerent, quod misso hoc qui sequitur supplici libello praestitere.
Domina dignas Celsitudini Tuae gratias agere nam possumus pro ijs quae Duffelij 18 huius mensis per D. Auriacum Principem et D. Egmondanum Comitem nobis obtulit, a quibus scripto comprehensam accepimus Celsitudinis Tuae sententiam, quae sequentibus octo articulis constare nobis videtur: quorum primus est.
page 169, image: bs169
Celsitudinem tuam Marchionem Bergensem et D. de Montigny misisse ad Regem, ut ei preces nostras exponerent.
Secundo refricata nobis memoria promissionis, qua obtulimus in Regiae Majestatis ac Celsitudinis Tuae obsequie vitam effundere, in qua persistimus etiamnum neque vnquam ex animo nostro deleta est.
Tertio ut cognosceremus nihil novi quoad Inquisitionem atque Edicta accidisse et a Celsitudine tua in omnibus esse satisfactum. Credimus Domina a Celsitudine tua nihil innovatum, verum Rectores ac Magistratus, litteris Celsitudinis tuae mandatisque non obedientes, adversus Celsitudinis tuae voluntatem atque sententiam (quemadmodum existimamus) in persecutione processerunt.
Quarto vt tanqnam fideles subditi secundum promissa nostra sectariorum cohiberemus insolentiam. Quantum ad pollicitationes nostras Domina existimamus plenissime ijs a nobis esse satisfactum, vt qui incredibili studio ac diligentia incubuerimus ad sedandam populi seditionem ac tumultum, impediendasque conciones: Verum ut nihil efficeremus caussa fuit, quae ex tarditate Celsitudinis Tuae et protractione negotij, in hominum animis erat nata suspicio: accessit insolens Provinciales Ordines congregandi ratio, et quotidianae minae tam adversus nos, quam populum, praesertim ab Ecclesiasticis; quae coniuncta populum impulerunt ad publicos conventus et praedicationes quas huc usque exercent.
Quinto ad publicas seditiones tendere haec omnia, atque ab exteris, iis quoque qui capitales semper provinciarum nostrarum hostes extiterant, agi negotium. Ad quae respondemus Domina primos nos fore qui in arma pro patria ruamus, si quidquam ab exteris ullis attentetur: verum ut populares nostros, qui Generalium Ordinum sententiae stare decreverunt, opprimamus, neque e publica, neque e Regis, neque e nostrare fore arbitramur.
page 170, image: bs170
Sexto iactare sectarios iussione ac consensu nostro haec fieri, ita ut iudicari possit, supplicem nostrum libellum, quem ad patriae salutem obtulisse dicimus unicam esse malorum omnium ac praedicationis originem. Credat Celsitudo tua Domina, contraria omnia hactenus praestita a nobis ut diximus: Verum advertentes virium nostrarum minime esse tantam populi insaniam furoremque prohibere, permisimus ijs agere quae vellent. Omnium autem eorum quae hic attulimus offerimus probationem, excepto quod nostrum nonnulli, quia novam Religionem sectantur, praedicationi eonsentiant. Fatemur hoc libenter: neque tamen ideo Religio ipsorum impediet quo minus praestent ea quae ad Regiae Majestatis spectant obsequium.
Septimo, ad eorum nos impeditionem obligari, si ipso facto declarare voluerimus, in supplicatione nostra Regis obsequium salutemque Patriae habuisse prae oculis. Respondemus Domina nihil a nobis operae nihil studij omissum: verum quia populi furor exsuperat, rogamus Celsitudinem tuam ut alias rationes ac media, quibus nos accommodemus excogitare dignetur.
Octavo ut non diffideremus Regiae bonitati quam semper erga subditos suos ostendit, quod profecto tantum a nobis abest ut committamus, quin imo nullatenus dubium nobis est quin tantae bonitatis ac prudentiae Rex, si quemadmodum desideramus praesens adesset vniversa cito componeret. Postremo constare Celsitudini tuae Majestatem Regiam quidquid delictum est eiecturam ex animo, tuamque insuper Celsitudinem ad ipsam non raro in favorem nostri scripsisse, dicimus Domina nullius nos commissi adversus Regem facinoris conscientia urgeri: imo e contra reperietur nunquam perperam nos admonuisse quidquam, ut iam rerum exitus satis ostendit: nihilominus tamen Celsitudini tuae de beneficio habemus gratiam.
Ignosces Dominasi liberius Celsitudinem Tuam aelloquimur et animi nostri intima patefacimus. Visum nobis est
page 171, image: bs171hactenus Celsitudinem tuam omnino diffidere animo nostro cuius diffidentiae ostensione a Celsitudine tua facta excitati complures inimicorum nostrorum, aperte profiteri ausi sunt ad nos opprimendos sese solum mandatum requirere: et quod amplius est spargebant quotidie in plebe calumnias ad conciliandum nobis odium hominum, iactantes adventare Regem, ut nobiscum tanquam rebellibus ageret, pluraque alia quae hic referre longum esset. Nos interim longa patientia ac silentio pertulimus absque querela quam vis minime deesset oecasio: verum quia quotidie magis advertimus non leve discrimen impendere capitibus fortunisque nostris, violenter impellimur, ad quaerenda nobis in provinciis aliquibus auxilia, conciliandosque amicos, quibus ad tuendos nosmetipsos utamur; ad quod praestandum Celsitudinis Tuae diffidentia nos coegit: Quapropter oramus, ut ne id aegre feraet Celsitudo Tua, cum non nisi ad securitatem nostram sincera intentione processerit, velitque nobis promittere ipsa, et ab equitibus Ordinis aliisque Dominis curare promitti, nihil adversum nos subditosque Regis esse tentaendum, donec aliter Maiestas sua statuerit.
Vlterius ac postremo Domina Celsitudinem tuam celare non possumus interim dum Trudonopoli versaremur, adiunctam hic supplicationem anon exigua hominum multitudine oblatam, qui promiserunt arma posituros, subiecturosque se omnibus quae a Generalibus Ordinibus de Religione statuentur, modo Celsitudo tua jubeat, ut ad ipsorum securitatem iis nos adiungamus, ad propulsandam vim atque iniuriam, donec universa composita sint. Rogantes ut Celsitudo tua nostrum aliquos qui supplicem libellum obtulimus, per civitates Provinciasque dispenset, a quibus recte Gubernentur, et in quorum manibus arma deponant: alias Domina timore oppressionis adigentur in armis persistere, et ad alios quibus magis fidant confugere: Quapropter nos verentcs ne Gallos haereditarios hostes nostros inducant in Belgicam Celsitudinem tuam admonitum
page 172, image: bs172voluimus, ut prout necessitas postulabit providere dignetur, protestantes Domina, quae officij nostri erant a nobis abunde praestita esse, et si quid gravius oriatur, praesenti hac nostra supplicatione purgatos nos volumus, qua iterum ut fideles subditi Maiestati Regiae, ac Celsitudini Tuae, usque ad vitae profusionem obsequia nostra deferimus, rogamusque Celsitudinem Tuam, ut quam celerrime apostilla, brevi bonaque responsione nos dignetur.
Adiunxerant verbotenus deputati, ut quoniam nonnulli ipsorum, falsis apud Celsitudinem suam calumnijs impetiti essent, conferre vtrosque et delatores et accusatos, purgationemque vellet accipere, vt falsitas talione puniretur.
Ad hunc nobilium supplicem libellum matura ac diligens deliberatio adhibita, donec interim a Rege litterae cum resolutione eius, de Inquisitionis abrogatione, alijsque punctis Gubernatrici traditae, quae inter alia haec continebant.
VT ad singula puncta respondeamus, ac primo quidem de Inquisitione, non fugit nos, vnicum fere temporibus omnibus Ecclesiae Catholicae fuisse remedium, quo omnes in officio continerentur; qua ablata, existimaret quisque licere sibi pro libidine sua agere quae vellet: Considerantes nihilominus e contrario eam inquisitionem in provincias meas primum invectam Episcoporum defectu, Pastorumque negligentia; de quibus cum modo provisum sit, curabunt ij, ut tanquam boni pastores curam gerant pro ovibus suis, ut sese illae ad Ecclesiae matris nostrae mandata conforment, qua de re Baronem de Montignij instruximus. Consideratis itaque omnibus; modo Episcopalis iurisdictionis vigeat exercitium, permitto ut abrogetur inquisitio.
Quantum ad edictorum moderationom, etsi verendum sit nihil aut parum allaturam auxilij, tam quoad haereticos qui ea contenti non erunt, sed plenam Religionis libertatem
page 173, image: bs173exposcunt, ut ex sparsis eorum libellis satis apparet, quam quoad Confaederatos nobiles, quorum ulterius tendit supplicatio, assentiendum ei extemplo videtur, cum appareat ex eo confoederatorum, nobilium dissipanda confaederatio.
Quibus omnibus accurate perpensis expedire nobis visum est, ut alia moderationis forma concipiatur, ita tamen ut S. Catholica fides, et autoritas nostra illaesa conservetur, quam subito ad nos mittes ut prout expedire iudicabimus statuamus.
His permota Gubernatrix ex dominorum equitum Consiliorumque sententia praedicationem permisit ijs in locis vbi hactenus viguerat dato deputatis simili scripto.
SI Polliceantur stare promissis nobiles concedit Celsitudo sua ut populus depositis armis ad praedicationes accedat in posterum, absque omni metu donec a Maiestate Regia, e Generaliuns Ordinum iudicio aliter ordinatum fuerit, ea conditione ut nullo modo Catholicae Religionis exercitium impediant, suaque illi templa relinquant.
Datum Bruxellae 23 Augusti 1566.
POst multam autem collocutionem, consultationemque habitam tandem Gubernatrix pacti formam concepit, cui utrimque depositis armis, et data acceptaque securitate staretur, 24 Augusti, cuius formam cum nihil praeter jam dicta novi contineat brevitatis gratia omittendam censuimus. Ad hanc Nobilium deputati quorum nomina hic subscribimus dissolutum pactum suum nec ullius momenti futuram quam inter sese hactenus confoederati habuerant conspirationem, donec a Rege ea statuta servatentur scripto protestati sunt. Erant autem D D. Ludovicus Comes Nassovius, Eustatius do Phiennes Dominus de Esquerdes, Carolus de Revel Dominus de Andriguies, Bernardus de Merode, Dominus in Rumen, Carolus vander Noot Dominus de Risoor,
page 174, image: bs174Georgius de Montigny Dominus de Noyelles, Martinus a Serclaes Dominus de Tillij, Philippus vander Meeren Dominus in Stenbeeck, Philippus a Marbais Dominus de Louverval, Ioannes a Montigny Dominus in villers, Carolus a Lievin, Dominus in Famars, Franciscus ab Hasten, Ioannes Lesauvage Dominus in Escaubeke. De hoc pacto Gubernatrix generalibus litteris omnes Belgicae incolas edocuit 26 Augusti 1566.
Ex hoc pacto ingens totius patriae quies ac foelicitas insecuta. Exercebant Reformati Religionem suam, et publice conciones habebant. Nobiles in sua quisque profecti, Gubernatores ad Provincias suas se contulere. Princeps Auriacus Antverpiam 26 Augusti ingressus, Reformatis jussit ut quaternos cuiusque linguae deputatos eligerent quibus cum omnium nomine tractarent. Belgicae linguae electi quatuor Marcus Peres, Carolus a Bombergen, Hermannus vanden Meere, et Cornelius a Bombergen, Gallicae Franciscus Godin, Ioannes Sartier, Nicolaus du Vivier et Nicolaus Selin, a confessionistis constituti V Vilhelmus de Greve, V Vilhelmus vander Banderijen, Henricus vanden Broeck, et Thomas van Geere. A quibuscum Principe ac Magistratibus, constitutiones quaedam firmatae, ut certis locis ab inermibus conciones haberentur: quia autem hyemis asperitas instabat, neque permittebantur templa Catholicorum, concessum ut duo nova aedificarent. Vlterius ut superioribus dicto audientes essent, qui eos vicissim in protectionem suam accipiebant, ut a mutuis iniuriis convitiisque abstinerent, etc. Eaque omnia donec a Rege cum Generalibus Ordinibus extrema constitutio facta esset: quae si adversus Reformatorum conscientias pugnaret, debitum tempus assignaretur, quo cum universis bonis suis ex Belgica discedere possent. Hi Articuli generali omnium, etiam militum inter cives ad custodiam urbis conscriptorum sacramento firmati sunt.
Hinc Princeps Auriacus in Provinciam suam Hollandiam, Zelandiam, Vltraiectinam dioecesim, Frisiamque
page 175, image: bs175discessit, ut quae collapsa erant restituere conarentur. Verum cum apud Vltraiectum Brunsvicensis Dux Ericus, Vetus Regis amicus ac famulus, militem ad custodiam sui, ut aiebat, consciberet recens iterum orta suspicio.
In Flandria Comes Egmondanus Gubernator, nihil non praestitit ut populum sedaret, qui plusquam sexaginta diversis locis, ante 25 diem Augusti conciones celebratat: quas ille paulatim suavitate ac clementia ad minorem numerum redegit, permisit tamen plurimis locis exstrui templa, aliaque commoda loca ad Reformatae Religionis exercitium. Iconomachos digna castigatione affecit. Principe Autiaco in Hollandiam profecto, relictoque vicario eius Philippo de Lalaing, Comite Hoogstratano, Ordinis equite Gubernatore Mechlinensi, nonnulli in civitate tumultus exorti, propterea quod Reformati rursus in summam aedem irruere, imaginesque et altaria quibus eam rite ornarant Catholici destruere tentabant. Quapropter Comes Hoogstratanus confestim cum armatis urbis militibus obsistens perturbatores publicae pacis abegit, vulneratis aliquibus, captisque nonnullis, qui cum severius in eos quaereretur, autorem huius factionis professi sunt quendam Bergemond qui se pro nobili gerebat. Hic autem eadem nocte, e lecto suo abreptus, subiectus quaestioni et ad capitale supplicium damnatus est, ac sequenti die, cum quinque aliis ad reliquorum exemplum in patibulo suspensus. De quo cum Comes Hoogstratanus, Rectoresque Antverpiensium Gubernatricem edocuissent, laudati sunt ab ea, monitique ut in ea ratione persisterent.
Reformati ibidem verentes ut hoc negotium aegre ferretur a Rege supplicem ad ipsum libellum, Hoogstratano Comiti 27 Octobris dederunt, in quo ea quae acta erant excusantes, asserebant e caelo demitti fidem, nec ulla violentia cogi posse, orabantque ut secundum Gamalielis consilium populum non urgeret, etc. Affirmabant
page 176, image: bs176credere se quae in sacris litteris haberentur, 12 fidel articulos, antiquiora concilia staturosque se libero concilio generali seu nationali, Germaniae, Galliae, Angliae aliarumque circumiacentium Provinciarum: Postulabant interim exercitium libertatemque religionis, promittentes omnem in politicis obedientiam, oblatis praeterea pro libertatis suae pretio tribus millionibus seu triginta auri vasis, multorum Principum qui similia fecerant allegatis exemplis. Ad haec ad Germanos aliquos Principes pro intercessione scripserunt. Verum supplex hic libellus risui potius fuit: quod virium tantum ostentatio videretnr, ut ea exteros Principes ad auxilium suum allicerent.
Regi interim Hispaniarum missus contractus pactique huius exemplar gravem dolorem inussit Segobiae ex febre decumbenti. Diu multumque agitatum hoc in consilio eius negotium, et conclusum denique majestatis suae praesentiam in Belgica esse necessariam: respondendum tamen interim dum pararetur iter ad Gubernatricis litteras eo modo ut silentio suo Rex pactum nec improbare nec etiam approbare videretur. Generalium autem Ordinum congregationem absque conscientiae laesione a Rege permitti non posse. Scripsit itaque Rex binas in Octobri litteras, unas quae consilio Dominisque ostenderentur, alteras secreto. Primae continebant quod Regina primam prolem suam filiam peperisset, ipso S. Clarae, quam propterea Isabellam claram eugeniam appellasset, discedere se Segobia Madritum ut suam in Belgicas profectionem maturaret. Vlterius animum suum inducere nullo modo posse sedatum iri tumultus Generalium Ordinum congregatione, se praesertim absente, etc.
Scripsit quoque Rex ad Maximilianum Caesarem, gravissime de Belgicis tumultibus conquerens: qui velut prudentissimus Princeps in Septembri anno 1566. ad singula puncta respondit offerens auxilium favoremque suum in omnibus, ut fratrem fratri praestare decebat,
page 177, image: bs177addens inter alia, multisque rationibus demonstrans, post accuratiorem considerationem gravissimi ponderis negotium sibi videri; praesertim quia Catholica Religio apud multos Germanos Principes, tum sanguine tum affinitate Belgicae nobilitati coniunctos odio erat, a quibus haud sane exiguum discrimen imminere posset. Videri itaque sibi nullum praestantius esse remedium quam clementiam ac bonitatem: offerebat autem sese mediatorem imperator, ut inter Regem et subditos componeret, etc.
Scripsit quoque in eandem sententiam ad Ducem Parmensem Gubernatricem, ad Principem Auriacum, Comitem Egmondanum, Hornanum, Mansveldium, etc. quas litteras ad Regentem destinavit, discretioni eius permittens, an tradendae viderentur, quod Rex postmodum vetuit.
Eadem illa tempestate cum plurimi proceres ac Nobiles ad Regem de negotiorum statu perscriberent, singulis benigne respondit, collaudans, hortansque ut in fidelitate obsequiisque suis perseverarent: imo ad Praesidem Viglium, propria manu, incredibili humanitate scripsit, gratias agens pro strenuis laboribus, ac fidelissimis eius obsequiis, a quibus eum nec senectutis onus, nec afflicta corporis valetudo unquam abstraxerat, rogansque ut in iis usque ad adventum suum perduraret.
Cum autem Princeps Auriacus et Comes Egmondanus, apud Regem aliosque in Hispania amicos suos gravissime conquesti essent, sinistras de se suspiciones haberi, calumniisque invidorum onerari adversus veritatem, ut exitum ipsum comprobaturum esse confidebant: responsum iis ab Hispano quodam consiliario per tertiam personam nullam meliorem esse rationem effugiendi calumnias, quam si contrarium ipso facto demonstrarent, conformantes se in omnibus Regiae voluntati, a qua non nisi omne bonum expectari posset: esse enim veri ac fidelis subditi, ubi de Principis sui voluntate constaret, totis viribus ad cam exequendam incumbere, quanquam ea prudentiae consiliisque suis adversari videretur: quandoquidem particulare
page 178, image: bs178membrum capiti suo se praeferre absque vitij nota non posset.
Vlterius scribebat communem in Hispania opinionem esse, nunquam eo res fuisse lapsuras si Auriacus aut Egmondanus sese viros fortes praebuissent, et exiguo momento, si quae officij sui sunt praestent in posterum, res usque ad Regis adventum sustentari posse.
Hae litterae cum in Belgica acceptae essent, satis advertit Gubernatrix, quam moleste Rex cum consilio suo hasce turbas tulisset, tum propter exemplum, quod fortasse sequutura alia sua regna Provinciasque verebatur, tum etiam ut Catholicam fidem defenderet; quo mire accensa est, ad Regis in hac re voluntati obsecundandum, ut data jam occasione Belgicis fraenum inucerer, quos privilegia, nimiaque libertas efferebant.
Ad hunc finem mittebat Rex ad Gubernatricem tales quae illo tempore necessariae videbantur instructiones. Huius quoque propositi, non pauci tam nobiles quam mercatores certiores fiebant. Gubernatrix etiam undique secreto ad confoederatos nobiles quos Catholicae fidei sectatores cognoscebat perscripsit, quos promissis allectos in partes suas perfacile trahebat. Magni Ordinis Magistri, aliique proceres persaepe ex Hispaniis litteras accipiebant, ut inter alios Princeps Auriacus, ad quem ipse Rex propria manu Segobia scripsit Kalendis Augusti 1566, conatus ex animo eius opinionem evellere, qua se suspectum Regiae Maiestati arbitrabatur, idque adeo fortibus amicisque verbis, ut admiratione dignae litterae typis excusae sint. Hae sollicitationes ac preces usque adeo praevaluere, ut tertia confoederatorum pars exiguo tempore ad Regem transierit.
Gubernatrix facta inter Nobiles scissione, iconomachos pumendi praetextu clam militem suscepit, duas videlicet legiones, unam sub Comite Arenbergio, qui quinque tantum turmas, alteram sub Carolo a Bremen Megensi Comite qui decem conscripsit. Iussa quoque duarum Germanicarum legionum conscriptio sub Comite Philippo ab Oversteyn, quae in comitatu ferrettensi
page 179, image: bs179apud Francofurtum collectae, tres praeterea V Valonum legiones sub Domino Guilhelmo a Barlaimont Domino in Hierges, Ioanne a Croy Comite in Ryeux, et sub Comite Carolo Mansveldio; equites quoque suscepti. Paulatim Gubernatrix variis locis praedicationes perturbare aggressa est, sumta occasione, quod alibi quam ubi consuetae erant haberentur, varios praedicantes, cepit, vnum apud Aelstium in patibulo suspendit: addebat se quibus consensisset, timore coactam fecisse, et quanquam praedicationes, non tamen earum exercitia a se esse permissa, ut matrimonio copulare, baptizare infantes, aliaque sacramenta administrare.
Cum iam Gubernatrix in exercitus paene modum tam peditem quam equitem collegisset, valensenatibus in Hannonia scripsit ut a Gubernatore suo Domino in Norcarmes Bergensis Marchionis vicario praesidium acciperent.
Caussa cur hanc potius quam aliam urbem praesidio muniret haec erat, quod ad Reformatam Religionem propensissimi essent, ita ut violenter quosdam qui Religionis causa flammis addicti erant eripuerint, quos male combustos appellabant, et nihilominus postea flamma consumsit. Deinde Galliae plane confinis erat; quapropter timeri poterat ne eiusdem Religionis Galli aliqui se in illam intruderent, ut quae regno Galliarum percommoda civ itas esset, prima a Metropoli in Hannonia, sitae ad Scaldim, omnibusque rebus quae ad pulcherrimam munitamque civitatem constituendam requiruntur ornata. Recusarunt praesidium Valencenenses plurimis rationibus privilegiisque allegatis. Cum autem a Norcarmio vigesimo Octobris, oblatum iis esset ut extrae urbem concionarentur si praesidium vellent evadere, ex praedicantium consistoriique sententia conditionem acceptarunt.
Venit itaque ad civitatem Norcarmius, ut pactum stabiliret: verum cum jam tum eius quod concesserat poenitentia duceretur, magno comitatu ad unam ex urbis
page 180, image: bs180portis accessit, vocatisque Magistratibus et consistorio, quod extemplo non adessent, sumpta occasione plenus minarum abscessit. 21 Novembris novis litteris jussit Gubernatrix ut praesidium acciperent, quod cum iterum recusarent 24 Decembris 1566 rebelles hostesque patriae declarati sunt, et a Norcarmio adducto exercitu obsessi, de quo inferius. Laboratum interea tum suavibus tum severis mediis ut praedicationes cessarent; adeo ut in hieme vix ullae amplius haberentur. In patria vero Leodiensi tum primum coepta iconomachia, quam tamen Episcopus e familia Groes bekensi compescuit.
Antverpienses graviter hisce rebus perculsi Kalendis Decembris Deputatos suos Bruxellam miserunt, Dominum Henricum a Berchem Consulem, Lancelottum ab Vrsele, Nicolaum Bokoep, Conradum de Lavalia cum Pensionario Ioanne Guilhelmi, qui nihil in aula impetrantes abscesserunt.
Belgicarum Provinciarum Proceres hac Regis intentione comperta, visoque quod Gubernatrix quotidie augeret exercitum, consulendum quoque rebus suis existimarunt, plurimasque inter sese consultationes habuere. Tertio Octobris Dermondae congregati Princeps Auriacus, Comes Egmondanus, Hornensis, Hoogstratanus, Comesque Ludowicus a Nassouw super litteris quas Dominus a Montigny ex Hispania scripserat consultarunt, quibus Regis iram significabat. Lectae quoque Francisci Davila litterae ad Gubernatricem scriptae Parisiis decimo octavo Augusti, ubi is pro Rege Hispaniarum legationem obibat: quibus confirmabat opinionem eius quam de Auriaco, Egmondano, Hornensique conceperat, illos malorum omnium caussam atque originem extitisse, hortabaturque ut dissimulare cum iis pergeret, punitura aliquando data meliori occasione. Similiter quoque de duobus in Hispania legatis (qui jam tum ex hac vita discesserant.) Praeterea jurasse Regem, expositurum prius periculo omnes facultates suas quam impunitos dimissurum qui non modo autoritatem suam, verum etiam divinae maiestatis
page 181, image: bs181honore, Catholicaeque fidei sinceritatem, quae ipsi vita charior erat violarant: velle se itaque proficisci in Belgicam advocatis ad auxilium suum Pontifice Romano ac Imperatore.
Hae similesque aliae litterae, quae in manus Dominorum inciderant, varias in animis ipsoru motiones excitarunt. Induci non poterant aliqui ut crederent tantam Regis fore severitatem, alij expedire judicabant e Regis ditionibus excedere, nonnulli etiam arbitrabantur unanimi consensu sumtisque armis posse obsisti. Verum cum Comes Egmondanus, qui praecipuae inter milites autoritatis potestatisque erat, in sententia sua de Regis benignitate persisteret, juberetque discedere e Belgica qui de ea desperarent, sibi id integrum non esse, ut cuius bona in iis Provinciis sita essent, neque alibi media suppeterent, ad numerosam prolem familiamque sustentandam, absque ulteriori conclusione discessum, sperantibus aliis, cum tempore Comitem ab ea mente dimoveri posse: Verum cum postea Princeps Auriacus V Villebroeckij diu multumque laborasset variis rationibus, ac argumentis, ostensisque periculis quae possent incurrere, perstitit tamen Egmondanus, affirmans si praeterita emendarentur mitiotem Regis iram futuram: ad quae Auriacus cum respondisset dubia eum spe niti, fore ut poeniteret, et per ipsum tanquam pontem Hispani in Belgicam penetrarent, a se mutuo discessere. Quoniam autem plurimum Reformatorum intererat hanc Dominorum consultationem, et quicquid in ea conclusum esset non ignorare, pretio inductum aliquem in camino absconderunt, qui cuncta percepit. Circa Kalendas Aprilis anno 1567 habita haec postrema collocutio.
Cum duo hi Principes Auriacus et Gaverensis diversa sontirent, alij quoque confoederati in diversa trahebantur, ita ut vix tertia pars in confoederatione permaneret, ij vicelicet qui Reformatae Religionis erant, a quibus omni conatu studioque laboratum, ut Principes aliquos in partes suas pertraherent quorum autoritate atque praesidio Patriae immunitates tuerentur, omnesque ex ea exteros eiicerent.
page 182, image: bs182In Auriacum Principem omnium ora oculique conjecti erant. Verum ipse vires Regis accurate perpendens, aliasque caussas ac momenta rationum, impelli non potuit. Hanc ob caussam Dominus de Brederode, aliique confoederatorum primarij, omnia prius tentare voluerunt, antequam ad extrema devenirent. Scripsero itaque ad Gubernatricem petentes, ut sibi Bruxellam venire liceret, et coram ostendere iniuriam qua afficiebantur, adversus promissam securitatem. Respondit illa Bruxella abstinerent ut quorum nuper adventus malorum omnium ac perturbationum caussa extiterat.
Rursum Bredorode octavo Februarij Antverpia scripsit non supplicationem ipsorum, verum inquisitionem novitatesque et tarditatem in resolvendo tumultuum esse originem. Quandoquidem autem Celsitudo sua nollet eos venire Bruxellam, tertium ei confoederatorum supplicem libellum mittebat; quo conquerebantur, conscribi militem, se ut hostes haberi, denique discedi ab iis quae ultimo pacto convenerant, rogabantque ut Celsitudo sua, exautoraret legiones, aboleretque quae adversus promissa facta erant, promittentes in pace ac tranquillitate fore Provincias, fidelesque se Regi subditos esse futuros.
Respondit Gubernatrix missis litteris 26 Februarij 1567, graviter eos incusans, quod si violata essent promissa ab ipsis id primo accidisset, ut prolixius allatis rationibus ostendebat, postremo ignorare se quinam illi confoederati nobiles quisve populus esset, quorum ipse procuratorem agere videretur, et si hac ratione procederent pr visuram se patriae commodis quemadmodum expedire judicaret, aliaque nonnulla, ex quibus sufficienter intelligentes confoederati nobiles civitatesque, qud Gubernatrix intenderet, videntesque obsideri Valencenas, augeri quotidie exercitum, ipsi quoque ad colligendos milites se accinxere. Brederode circa Vianam, Dominus de Toulousa apud Antverpiam, in Flandria alij. De Brederode famosi libelli spargebantur, conari eum,
page 183, image: bs183usurpare sibi titulum Comitis Hollandiae aliaque similia.
Sylvam Ducis commissarios misit Gubernatrix Dominum de Merode, Peterson, etc. Cum Cancellario Brabantiae Scheyff, ut secreto ad novum sacramentum cives adduceret, quod adversum a civibus novae rursus iconomachiae caussa fuit.
Quapropter Gubernatrix Megensi Comiti dedit in mandatis, ut decem peditum quinque equitum turmas, in civitatem adduceret. Cancellarius Scheyff uc populo se gratum redderet, suasit ne admitterent praesidium, sed Dominum de Merode Gubernatorem acciperent: sed nullatenus Reformatis persuadere potuit; propterea quod a fratre cuiusdam concubinae Comitis Megensis intellexerat hanc esse rationem, qua militem laborabat inducere: quod tribus omnino mensibus, successum sortiri non potuit, quamquam plurimis modis tentaretur. Semel inter alias, cum de inducendo summo mane praesidio convenisset, Doctor Agileus qui rem odoratus erat, monuit Reformatos, qui ad octingenta arma capientes, electisque inter se centurionibus obstitere: Missoque quodam Hermanno de Ruyter Antverpiam a Domino de Brederode auxilium petierunt, qui misit ad eos Antonium de Bombergen, egregium sane fortemque virum, qui sub Lazaro Swendel militarat, ut auxilio consilioque eis adesset. Hic Sylvam Ducis 16 Februarij profectus est.
Munivit se confestim Bomborgius, Dominumque do Merode et Peterson, cum Cancellario captivos accepit. Verum cum denique Reformatorum res absque resolutione ac consilio male succederent, honeste eos dimisit, persoluto prius militibus suis ex pecunia ipsorum stipendio: cumque eo usque moratus esset adversarios donec Reformatis fugae tempus esset 11 Aprilis ex urbe discessit.
Exordiente Novembri Valencenenses, gravi obsessione ad extremas angustias tantum redacti non erant: nihilominus
page 184, image: bs184tamen absque omni militum praesidio viros sese fortes praestiterunt, erumpentes non raro, acceptaque undique frumenta in urbem convehentes, aliaque complura damna inferentes hostibus, adventuri auxilij spe ducti.
Occidentales Flandri Militem colligebant adiuvantibus Tornacensibus, quem Valencenas subsidio mitterent: verum cum plerique militiae prorsus ignari ac rudes essent, et Centurionum ac Ducum laborarent inopia, hinc a Domino de Rasingiem, illinc a Norcarmio, qui cum decem peditum turmis et equitibus aliquot in eos invectus est oppressi sunt, ingensque eorum numerus trucidatus inter VVaterloo et Lanoy. Ioannes Soreau Centurio graviter vulneratus evasit. Plurimi Tornacum fugam suam direxerunt, qui postea exiguo intervallo, inducto per arcem in civitatem praesidio, una cum aliis Reformatis eiecti sunt, multique capti et supplicio affecti.
Obtulerunt Valencenensibus ad liberandas obsidione Valencenas decem mille milites sub Principe Portiano Galli, a quibus ad confoederatos nobiles tanquam subalternum Magistratum suum missi sunt, ut cum illis de liberatione sua tractarent. Decimoquinto Ianuarij ad aurei velleris equites supplicem libellum miserunt, purgantes se in eo de obiectis a Gubernatrice criminibus, quae nullo alio fundamento niti asserebant quam quod Reformatae Religioni addicti essent, rogabant ut si Celsitudo sua praesidium civitati imponere omnino vellet, fieret id sub excellentiarum suarum Ordinis Dominorum mandato, cum promissione immunitatis ab omni iniuria ac violentia, imprimis quoad conscientiam Reformataeque Religionis exercitium. Supplex hic libellus parum sane momenti attulit, in Martio tantum cum jam tormenta ad urbem oppugnandam admota essent, Dux Arschotanus et Gaverensis Princeps missi sunt, ut conditionibus quibusdam cum iis componerent, videlicet ut praedicantibus ipsorum
page 185, image: bs185aliisque libere discedere permitteretur concessa omnium praeteritorum venia. Sed intelligentes, circa Antverpiam aliisque locis parari sibi auxilia, conditiones recusarunt. Norcarmius igitur viginti duobus tormentis quatere muros aggressus est, inter Bergensem et Cardonensem portam. Intellecto autem nihil auxilij sperari posse, praeterea quae Oosterwelae Antverpiaeque contigerant, auditis vigesimo quarto Martij Norcarmio se dediderunt. Qui civitatem ingressus, appositis ad portas custodiis primarios atque opulentiores coniecit in vincula. Michaelem Herling Patrem ac filium, quos cum quibusdam aliis paulo post capite punivit. Praedicantes duos, Magistrum Guidonem de Bres et Peregrinum de la Grange, aliosque ad ducentos ex patibulo suspendit.
S. Amandi prius in potestatem suam redegerat Norcarmius: misit itaque exercitum suum in Cameracensem ditionem quo Reformati maxime confugerant, sed multi illorum in irinere intercepti, inter quos praedicans unus Magister Philippus qui abscissa manu suspensus est.
Iam poene Domina rerum Gubernatrix, Ordinis equites praesidesque Provinciarum ad novum sacramentum adegerat, Catholicam Romanam fidem sartam tectam inviolatamque conservaturos; exceptis Principe Auriaco, Comite Hoogstratano et Brederode qui recusarant. Ab Hornensi Comite exactum sacramentum non erat, eo quod VVerdam domum suam se contulisset. Persuadebatur populo leniendam Regis iram, ingentemque exercitum quem in Hispaniis praeparabat emansurum, si adverteret sapientia Gubernatricis omnia esse composita: imo etsi in ipsis Provinciarum finibus versaretur exercitus, discessurum mandato Regentis, quae minime passura esset alium laboris sui fructus percipere: harum persuasionum vi impulsi Patriae Proceres, Nobiles ac civitates contulerunt operam suam ut praedicationes undique cessarent: ita ut
page 186, image: bs186tandem in Martio atque Aprili, omnibus omnino locis, Reformatorum exercitia comprimerentur, Catholica vero Religio antiquum florem suum vigoremque reciperet: Reformatorum autem templa disiecta et ex ligneis eorum trabibus ac tabulatis patibula erecta; ad quae multi suspensi tum propter iconomachiam tum ob gestationem armorum.
Exordiente Aprili Antverpienses statum negotiorum intuiti cernentesque nihil auxilij sperari posse, Bruxellam miserunt qui pacta componerent, quod factum est 7 Aprilis. Vt Reformatorum praedicationes cessarent, discederent praedicantes, Catholici in integrum restituerentur, repararentur templa, etc. Illi vicissim ab omni molestia tam quoad personas quam bona ipsorum immunes permanerent, usque ad ulterius Regis et Generalium Ordinum judicium: iis tamen exceptis qui crimine Maiestatis, iconomachiae, rebellionis obstricti essent. Promisit Gubernatrix se pro ipsis scripturam ad Regem ut gratiam ab ipso impetrarent, relictis nihilominus omnibus Regiae Maiestatis voluntati atque sententiae.
Nono Aprilis concessere Antverpienses, ut cum quanto vellet militum praesidio urbem Gubernatrix intraret. Convocati tam Reformatorum quam Augustanae confessionis praedicantes in curiam, ut a Dominis dimissionem acciperent. Postquam igitur Dei iram, punitionemque tantae ingratitudinis intentassent, decimo Aprilis, cum deputatis, consistoriis, multisque civium discessere. A quibusdam Germaniae principibus a Regente petitum erat, ut Augustanam confessionem eiusdemque exercitia vellet permittere: quibus responsum id non in Celsitudinis suae sed in Regiae Maiestatis esse voluntate. Idem quoque Maximiliano Caesari qui pacifice componi rem, seque Mediatorem accipi petierat responsum.
Post discessum Praedicantium clausa sigillo nova templa, aperta, ornata, atque consecrata Catholicorum;
page 187, image: bs187adeo ut maiorem poene quam antea splendorem obtinerent.
Princeps Auriacus cum cedere tempori induxisset animum, Bredam discessit undecimo Aprilis, quem aliquot hominum millia partim comitata, partim etiam sequuta sunt. Inde Princeps acceptis secum quae poterat in Germaniam et Nassoviensem comitatum suum discessit, quoscunque poterat ad se in eo imitandum inducens, praedicensque venturam tempestatem. Reliquit tamen in Belgica maiorem natu filium suum Philippum, qui in Lovaniensi universitate litteris operam dabat, existimans eum adolescentia sua, privilegiisque universitatis tutum fore; sed fefellit eum opinio, paullo enim post honoris praetextu ab Albano Duce ad Regem in Hispaniam ductus est, cum 15 circiter aetatis annum ageret, qui viginti octo annorum spatio in Hispaniis libera captivitate detentus, tandem post, patris sui mortem anno 1595 dimissus est.
Vigesimo sexto Aprilis Gubernatrix juniorem Comitem Carolum a Mansvelt Antverpiam misit, qui summo mane cum 16 VValonum vexillis quasi ad pugnam instructis ingressus est. Post duos deinde dies ipsa Gubernatrix cum quingentis equitibus intravit, nec quidquam habuit antiquius quam Catholicam Romanam Religionem, omnibus modis ad florem suum revocare, honorando sua Equit umque Ordinis praesentia publicas processiones; nihil denique omittendo quod ad Ecclesiae restitutionem pertineret. Multos seditiosorum ad patibulum suspendit, renovavit antiqua edicta, destruxit templa Reformatorum, civiumque arma per singulas domos inquiri atque in catalogum referri mandavit.
Dominus de Brederode, Nobiliumque confoederatorum aliqui, militem circa Vianam et Vltraiectum habebant, qui effecerunt ut ab omnibus locis fugitivi liberum fugiendi tempus haberent.
Ipse Brederode relictis omnibus, imo Viana civitate sua, quam valide munierat, tandem Amstelodamum
page 188, image: bs188profectus est, ad quem Gubernatrix Secretarium la Torre misit mandans ut ex Regia civitate cum adhaerentibus suis discederet, qui ita ab iis exceptus est ut clam effugisse se gauderet. Postea tamen Brederode cum familia sua et militibus aliquot conscesa navi Embdam, atque inde in Germaniam abscessit, ubi mortuus est Gemmae in Clivensi patria anno 1568. Vidua autem eius Amelia, ex familia Comitis Meursensis Palatino Principi Electori postmodum nupsit.
Milites confoederatorum quingenti circiter numero exautoritati. Qui postquam Monasterium in Egmond aliaque nonnulla spoliassent in Patriam Clivensem trans Rhenum pervenere, atque inde quisque in sua discessit. Plures alij navigiis evaserunt. Verum maxima nobilium confoederatorum pars cum milites suos dimisissent, a nauclero cuius navi vehebantur, in arenam impacti proditique, ubi a centurione quodam Mullart, qui sub Arenbergensi Comite militabat capti et quinto Maij Haerlingam in Frisiam Ducti sunt: erant autem inter eos duo fratres Domini in Batenburg, duo Frisones Dominus Hermannus Galama et Sieurt Bayman aliique complures. Septem Vilvordam avecti: alij diversis locis affecti supplicio. Bergensis Comes qui Auriaci sororem duxerat, Regentis admonitione permotus, ad praesidem Viglium scripsit excusans sese, Regisque fidelem subditum permansurum esse promittens.
Vianae tria peditum vexilla manserant sub Domino ab Vichtenbroeck, a Nievelt et Renesse: qui vigesimo sexto Aprilis ad velitandum cum hostibus egressi, superati sunt, captusque Dominus de Renes et Vltraiectum Ductus, ubi postmodum capite plexus est. Postea cum Dux Brunswicensis Erycus circa Vianam vastaret omnia tam cives quam praesidium terrore perculsi hinc inde dilapsi sunt. Quinto Maij Vianam ingressus Dux deiectis portis patentem locum effecit.
page 189, image: bs189
Sic itaque Gubernatrix vere mendicos ac Geusios Nobiles effecit omnemque poene patriam victoria pervagata est.
Finis gubernationis Margaretae ab Austria Ducis Parmensis.
page 190, image: bs190
[gap: illustration; inscriptio: FERDINANDUS. A. TOLEDO, DUX ALVAE, etc. GUBERN. GENERAL, BELG. A. 1568.]Quicunque saevas sensit Enmenidum sases
Ardere sibris, hostis humani Nero,
Phalarisque generis, vincitur saevitia.
Testare Belga, quem furer tulis meus.
page 191, image: bs191
[gap: illustration; inscriptio: FREDERICVS A TOLEDO, FIL: DVC: ALBAN: DVX OBSID. HARL ET ALCM:]Imitata patrem nostra se erudelitas,
AEmula furoris veterum, atrocem praebuit,
Te Belgica premens. Sed quid insanus furot,
Quid ira iuvit? Belgicae paenas dedi.
page 192, image: bs192
Atrox ac crudele DVCIS ALBANI, ET FILII EIVS REGIMEN.
POstquam Hispaniae Rex diu multumque frustra laborasset inducere, in Belgicas Provincias inquisitionem Hispanicam, novosque Episcopos ideoque ingentes quotidie tumultus ac seditiones exardescerent; neque tantis sedandis tumultibus mulieris videretur sufficere autoritas, tum Madriti tum Segobiae Rex, cum consilio suo deliberatione habita, rogavit ut medium aliquod utilissimum excogitarent. Variae in hoc negotio fuere sententiae aliis benignitate ac clementia procedendum existimantibus; aliis veto severitato opus esse adserentibus, statuendumque posteris exemplum. In priori sententia erat Ruygomes Suaresius, Figueroa, Dux Feriae, et Bernardinus Fresneda consiliarius Regis; in hac Ferdinandus a Toledo Albanus Dux inquisitionis generalis, Cardinalis spinosa, Cardinalisque Granvellanus, qui tandem in suas partes Ducem de Feria pertraxere. Rex cum consilio suo denique severissima quaeque sectari proposuit, atque eum in finem ingentem exercitum cum plenae potestatis Imperatore in Belgicas mittere.
De Duce eligendo magna dissertatio. Plurimis Princeps Carolus filius Regis aptissimus videbatur; propterea quod gratissimus Belgis tum secularibus tum Ecclesiasticis habebatur: neque ipse minus ad eam profectionem affectus erat. Alij Consiliarij minime onerandum tam gravi negotio Adolescentem Principem sed rerum experientia callidum potius Ducem veteranumque
page 193, image: bs193militem censebant: nominabant aliqui Ducem de Medina caeii, alij Albanum nonnullosque alios. Postremo tamen Dux Albanus electus: quod cum Princeps Carolus intellexisset graviter molesteque tulit, odiumque quo anto Albanum prosequutus erat vehementer auxit: quod nonnulli captivitatis ac mortis eius caussam fuisse existimant.
Ad hanc expeditionem tanquam sanctam et Religionis caussa susceptam beneficio Ecclesiasticorum et inquisitionis, ingens Regi pecunia contributa. Scriptum extemplo ad Praesides Neapolitanum, Siciliensem, Sardiniensem et Mediolanensem, ut praesidia omnia in Lombardiam mitterent, quae sese proficiscenti in Belgas Albano coniungerent. Albanus itaque Dux cum Hispanica nobilitate ac militibus, et cum duobus filiis suis Frederico et Ferdinando Barcelonae conscendit et cum triremibus 17 Maij anno 1567 Genuae appulit, ubi tertiana podagraque paululum conflictatus haesit. Inde profectus Alexandriam de Paillia, a Gabriele Cueva Duce Albuquercio Gubernarore Mediolanensi salutatus constituit omnem exercitum suum in Pedemontana ditione ad S. Ambr sium in alpibus quae Germaniam, Galliam atque Italiam distinguunt congregare. Inito militum numero in venta sunt quadraginta novem peditum vexilla, quae 8678 numerum conficiebant, exceptis lixis ac calonibus, iisque qui gratis militabant. Equitum 12 turmae 1200: his in Burgundia quatuor aliae turmae 400 equitû se adiunxerunt.
Facta hac exercitus lustratione 3 Iunij profecti, in Sabaudiam advenere, ubi usque ad Iulij exordium mansit Albanus, Gubernatricis rogatu, quam tot apud Regem de Belgis querelas deposuisse jam poenitebat, scripseratque ad Regem sedata omnia, punitos, captos, aut fugatos rebelles: timendum potius ne Hispanorum adventus novos motus concitaret. Et vero, nisi propter promissa ac persuasiones Gubernatricis, et quia minime facturnm Regem ut alius in sororis suae labores succederet, nec ipsam id esse passuram sperabatur, facillimus impediendi Hispanorum ingressum modus erar. Verum fefellit opinio: accepto
page 194, image: bs194enim secundo procedendi mandato Albanus Genevam accessit ad septimum usque ab urbe lapidem, qui oppugnari ab ipso metuebant: sed quia forti praesidio muniti et Helveticorum amici erant, ab iis abstinuit.
Venit itaque per Burgundiam et Lotharingiam in Patriam, Luxenburgensem: ubi illi sese adiunxere Comes de Ladron, Comes ab Oversteyn, Comesque Schouenburgensis, cum Legionibus suis Germanicis, equitibusque nonnullis. Accessere praeterea 2000 equitum qui diu in praesidiis fuerant, quorum nonnullos accepit. Gubernatrix Luxenburgum misit Dominum de Barlaymont et Norcarmium, ut commissionem patentesque suas iis ostenderet Albanus. Luxenburgum usque processere obviam Belgici Proceres, inter alios Comes Egmondanus: quem ut procul intuitus est Dux elata voce haereticum appellavit quo cum perculsus esset Egmondanus, accedentem amplexus Dux amphibolia, et aulicismo elusit. 22 itaque Augusti, cum universo exercitu suo Bruxellam advenit anno 1567.
Humaniter a Gubernatrice acceptus, instructusque de omnibus, atque edoctus est, qua potissimum ratione contineri in pace ac tranquillitate Provincias posse existimaret. Sed Albanus quia infixum habebat animo et opinione praeceperat lentitudinem nimiamque bonitatem Regentis occasionem rebellibus praebuisse, diversam omnino gubernandi rationem proponebat. Maiorem longe ipsi quam Gubernatrici potestatem impertierat ex videlicet ut deponere et creare praesides Provinciarum, denique in omnibus pro voluntate statuere posset: quam commissionem ut ab omnibus videretur typis excudi mandavit. Cum videret Dux Parmensis se cum inani titulo absque ulla autoritate relinqui in aula, atque ad residentem in aula Culenburgensi Albanum omnes confluere, aliumque regendi modum inceptum, scripsit ad Regem, ut sibi ad maritum suum discedere liceret.
Constitutus jam in Regimine Albanus, exercitum
page 195, image: bs195suum in proximas urbes distribuit, collocata Bruxellae Longobardorum legione, Gandavi ea quam Neapoli acceperat, quae Hispanis constabat, Antverpiae Comitis Ladronij. Plutimos VValonum, quibus diffidebat exautoravit. Portarum claves abstulit a civibus. De quo Gandavenses oblato per Egmondanum supplici libello conqueri ausi sunt: quo offensus Dux respondit facturum se ea quae ad Regis sibi viderentur obsequium.
Constituit duodecem virorum consilium Albanus qui de omnibus quae praecedenti tumultu contigerant judicarent, quod judicium sanguinis vulgus appellabat. Constabat autem tam popularibus quam exteris. Populares erant Barlaymontius, Norcarmius, Flandriae praeses, et praeses Artesiae: praecipui autem erant Licentiatus Ioannes Vergas consiliarius, Doctor Ludowicus Delrio, Burgundiae fiscus, advocatus Fiscalis Ioannes de la Porta, Consiliarius Iacobus Hessel, Consiliarius Belinus Biese, Advocatus Fiscalis Mechiliensis, du Boys Procurator Generalis. Praesidem se ipse Dux constituit. Sed in eius locum Vergas substitutus, homo crudelissimus, qui propter flagitia sua, et cum pupilla quadam ex cognatione sua incesto ex Hispania pulsus fuerat. Iactabant de ipso Hispani Belgarum vulnus quod cancro laborabat, adeo acrem ut Vergas erat cultrum requirere. Secretarij erant Vlierden, la Torre, Praets, Mesdach. Primis duobus tribusve mensibus congregabantur Dux et Iudices ante ac post meridiem: quorum sententias consultivas tantum suam vero decisivam volebat.
Hanc ob caussam quod nimiam crudelitatem ferre non possent, paulatim Iudices emanserunt: ita ut duodecimus numerus tandem ad ternarium decreverit, ut ex variarum sententiarum ac condemnationum subscriptione constat. Inter alias Domini Antonij a Stralen subsignata tantum erat a praeside Verga, Doctore Ludowico Delrio et Secretario de la Torre.
Hoc judicium omnium judiciorum consiliorumque autoritatem sibi assumsit, iudicavit Nobiles atque ignobiles,
page 196, image: bs196ablata omnibus aliis autoritate, atque eo plane collimare visus est Albanus, ut Belgarum omnium opes vitam ac sanguinem exhauriret, ut ex sequentibus latius intelligetur.
Quanquam autem conclusum esset in Hispania non debere procedi adversus confoederatos nobiles qui in Provinciis manserunt, sed adversus profugos modo: eos quoque tantum qui vel iconomachi, vel Doctores aut Praedicantes, aut ex consistorio erant, vel denique adversus Regem militaverant nihilominus hoc consilium certos statuit articulos, quos omnes Maiestatis crimen continere judicabant: adeo ample crudehtatem extendentes, ut vix ullus liber aut immunis esset. Inventi sunt hi articuli in cubiculo praesidis Vergae, in domo Marci Nonij Antverpiae.
Erant autem ut sequitur.
I.QVicunque ante hac petitionibus suis impetrarunt ut Hispani milites e Belgicis excederent.
II. Item universi Ordines, civitatesque Patriae, qui adversus Episcopos inquisitionem, et pro moderatione edictorum supplicem libellum obtulerunt.
III. Nobilitas quae easdem ob caussas supplicarat.
IV. Omnes Proceres, Nobiles, ministrique justitiae, qui necessitatis praetextu praedicationem permisere.
V. Vniversi Nobiles Domini, etc. qui primam Nobilitatis supplicationem, praedicationes, iconomachiam, etc. non repulerunt, sed permisere vel conniventes, vel terrore perculsi.
VI. Eodem modo omnia tribuum capita, Centuriones, Decuriones, etc. qui sese non opposuerunt.
VII. Quicunque defendunt aut judicant Belgicae incolas, ut qui omnes adversus Regem divinamque Maiestatem peccarunt, omnibus privilegiis suis atque immunitatibus non excidisse.
page 197, image: bs197
VIII. Quicunque vel asserent iniuste supplicio affectus qnoscunque Maiestas sua et Gubernator eius dignos judicarat,
IX. Quicunque Nobiles aliosque Regis subditos qui ex Provinciis prosugere auxilio aut consilio juverint.
X. Omnes qui judices dum officio suo satisfaciunt crudelitatis insimularint: qui etsi subinde videamur excedere, apud bonos tamen Christianos Catholicae Religionis Zelus excusat.
Adversus omnes praedictas personas, absque silla exceptione, ad duorum delationem et jus jurandum procedetur, apprehensione, confiscatione bonorum et vitae, absque praecedente forma processus.
XI. Quandoquideus autem constat experientia coniunctionem ac matrimonium cum haereticis seditiosisque personis, seduxisse plurimos, atque in eundem errorem involvisse: proxima oportunitate promulgabitur edictum quo tales copulae prohibeantur: ut tandem aliquando cum ipsa radice Zizania evellantur.
Ne haec mira forsitan Lectori videantur, addemus inquisitorum haec de re in Hispania Regisque sententiam, quae ad Albanum missa est.
REgia Maiestas visa informatione mandato suo accepta, de horrendis apostasiis, haeresibus ac seditionibus commissis a Belgicarum incolis, laudabili etiam sententia ac judicio, sanctissimae inquisitionis, cum gravissimis rationum ponderibus, ad justitiae administrationem, absoluta sua Regia potestate decernit, ut omnes subditi Belgicarum Provinciarum imo totum corpus (exceptis modo qui in informatione memorantur, et quorum nomina suo tempore promulgabimus) crimine maiestatis teneri, tam propter apostasias, haereses adversus Deum et S. Ecclesiam Catholicam Matrem nostram, quam etiam quia plurimi ipsorum se Catholicos simulantes, non praestiterunt ea ad quae ex officio et sacramento
page 198, image: bs198suo obstringebantur: quin imo potius tam quam veri haereticorum seditiosorumque fautores in animo suo gavisi sunt Item eos quoque qui supplices libellos adversus sanctissimam inquisitionem obtulerunt, animosque addiderunt haereticis, patrandi ea quae absque borrore ne cogitati quidem possunt. Vult itaque et statuit Maiestas sua non discedi ab hac sententia, omnemque veniae ac dissimulationis spem exulare, ita ut plenarium effectum sortiatur, eo tamen modo qui suo tempore fiscalibus in Belgica praescribetur. Atque haec ad posterorum exemplum. Sic statutum Madriti 26 die Februarij anno 1568.
Hoc sanguinis judicium, accepta talibus instructionibus autoritate, paulatim exercere potestatem caepit, juxta resolutionem factam in Hispania ad Gubernatricis querelas, quas de proceribus deposuerat nominatim de Auriaco, Egmondano, Hornensi, Hoogstratano, Marchione Bergensi, et Montigny atque aliis.
Albanus Dux negotiorum aliorum praetextu, nono Septembiis in domo Comitis Culenburgensis in qua commorabatur, praecipuos Patriae proceres congregavit qui tum Bruxellae versabantur: Inter alios etiam Egmondanum et Hornensem Comites. Consumto variis deliberationibus die, circa quintam aut sextam horam in cubiculum suum se recepit. Comes ab Egmond a plurimis Nobilium et famulorum suorum expectabatur; verum egredienti e cubiculo jussum, ut ad alteram aulae partem se reciperet, tanquam secretioris quid negotij cum ipso tractanduin esset.
Quod cum nihil suspicans lubens fecisset, invenit Fredericum de Toledo Albani filium, et subito a Centurione quodam militibusque Hispanis circumdatus captusque est, nequicquam vim atque iniuriam adversus patriae privilegia inferri sibi testatus. Inclusus itaque in cubiculum aulae istius, validaque militum custodia septus est.
Idem in alia domus parte Hornano accidit. Capti praeterea Magister Ioannes Casenbroot Dominus in
page 199, image: bs199Backerseele Comitis Egmondani Consiliarius; Secretarij quoque alijque praecipui praedictorum duorum Principum officiales ac ministri. Inquisitum adhaec in litteras et chartas omnes, ex quibus aliquid adversus eos indicij habituros sperabant.
Hoogstratanus Comes qui diebus aliquot Coloniae vulneratus decubuerat, et jam in itinere Brxuellam versus erat, intellecta Comitum captivitate, retro unde venerat abscessit.
Eodem fere tempore Albanus per Comitem Ladronium, Antverpiae in vincula coniici mandavit D. Antonium a Stralen, Equitem Consulemque Antverpiensem, Eximiae autoritatis atque opulentiae virum. Hic Bruxellam prius, deinde Vilvordam ductus. Bonorum eius factus a Ladronio catalogus. Similiter Antverpiae Mechliniae, Bruxellis, Lovanij atque alrbi comprehensi complures.
His ita perpetratis, Comites Mansveldium et Barlaymontium ad Gubernatricem misit Albanus qui certiorem eam redderent, excusarentque factum, ostendentes ex Regiae Maiestatis praecepto, et ad publicam utilitatem ita esse facta et Celsitudinem suam celata hactenus.
Hinc rursum inter omnis generis mortales facta turbatio, multique timore perculsi, solum vertentes, Germaniam, Gallias, Angliam, caeterasque circumiacentes regiones complevere.
Nihilominus replebantur captivis carceres, quos adhunc finem tum erexerant novos, tum munierant antiquos: Propterea quod in Belgicae confinibus, Occidentali Flandria praesertim, plurimi captivorum insidiis, nonnulli etiam violenter erepti essent.
Iam rerum potitus Dux cum consilio suo innumeram hominum multitudinem extremo supplicio affecerat, ita ut patibula universa, multaeque etiam arbores replerentur.
Comites Egmondanus et Hornensis, postquam 14 dierum spatio accurate custoditi essent, 22 Septembris, separato quisque curru vecti, cum trium millium
page 200, image: bs200Hispanorum militum praesidio, ex civitate Bruxellensi, et Comitatu Brabantiae ad arcem Gandavensem deducti sunt, traditique Alphonso de Viloa Hispaniae Praefecto, a quo separati ab invicem, misereque habiti sunt, neque ulli permissus ad ipsos accessus.
Alij Nobiles Vilvordae Bruxellaeque imprimis coniecti in vincula. A plurimis monitus fuerat ante captivitatem suam Egmondanus, verum aegre tulerat, Regis amore atque in eum confidentia.
Cardinalis Granvellanus intellecta horum Principum captivitate, confestim percontatus est num tacituroum quoque tenerent, negantibusque affirmavit potius sibi solum eum quam omnes reliquos cepissent.
Comitis Egmondani uxor graviter hac viri sui adversitate afflicta, planeque ignorans quid sibi hac in re potissimum faciendum esset ut coniugem suum in libertatem assereret. Obtulit plurimas per Nicolaum landas Mariti sui procuratorem Albano supplicationes, quibus eum obtestabatur, ut ita cum coniuge suo procederet, quemadmodum cum aurei velleris equitibus, Brabantiaeque incolis oportebat, et consuetum hactenus fuerat.
Respondit Albanus 21 Ianuarij 1568 se a Regia Majestate constitutum Belgicarum Provinciarum Gubernatorem: sese itaque processurum in eo quod sibi expedire videretur: addita interdict one, ne Dominus Landas in posterum similibus supplicibus libellis sibi molestus esse pergeret.
Timens itaque Comes Egmondana, ne Maritus suus in Hispaniam aveheretur tum alias ob caussas, tum quia Belgicas naves omni usu armorum instructas Albanus parabat, alterum supplicem libellum priori consimilem Brabantiae Ordinibus obtulit, ostendens quae et quanta Coniunx suis patriae beneficia praestitisset.
Brabantiae Ordines quanquam non absque metu, judicarunt tamen offerendam Duci Albano supplicationem, addita breviter sententia judicioque suo, ne ab aliquo argui possent.
page 201, image: bs201
Ad Dominum Ducem Albanum, pro Regia Maiestate in Belgicis Provinciis Gubernatorem.
OMni cum demissione declarant Brabantiae Ordines, Comitem Egmondanum obtulisse sibi supplicem libellum pro Comite Marito suo. Non potuerunt itaque non facere certiorem excellentiam suam, coacti sacramento quo Regiae Maiestati Patriaeque obstricti erant, rogantes ut pacta contractus, aliasque Patriae immunitates ac privilegia, tam in hac quam in aliis caussis, inviolata conser vare velit, etc. Eadem quoque Comes Egmondana Comitisque Hornani Mater ad Caesarem, Principes imperij omnesque Ordinis Equites, tam in Hispania, stalia, Germania atque alibi scripserunt, auxilium undique requirentes. Varij quoque Albano supplices libelli oblati, ad quos nihil respondit, nisi daturum se operam ut debito modo juste in hoc negotio procedatur; praesertim cum tantae dignitatis personis, quae tot ante Regi obsequia praestiterant: neque esse dubitandum, quin ipse Rex nihil permissurus esset, quod cum aequitate justitiaque pugnaret.
Interea Comites arctissima captivitate tenebantur in arce Gondensi duorum omnino mensium spatio: inquirebaturque adversus eos diligentissime, ut quicquam reperiri posset, cui tanquam fundamento accusatio superstrueretur. Tandem ro Novemb. 1567 Licentiatus Ioannes de Vergas, et Doctor Ludovicus Delrio consiliarij sanguinis, una cum Secretario Praets Hornensem accessere, affirmantem missos se ab Albano, ut ab ipso veritatem intelligerent, sub sacramento pede ligato, eumque quamvis renitentem, obtendentemque patriae privilegia, minis tormentorum adegerunt, ut ad interrogata responderet. Interrogatus itaque 10. 11. 12. et 17. Novembris, jussusque exhibere scripta, quibus defensionem suam stabilire vellet. Solus deinde relictus usque ad 12 Ianuarij quae Secretarius Praets 28 Articulos, quorum ipsum Procurator generalis Reum agebat exhibuit. Ad quae dato quinque dierum intervallo respondere jussus; respondit, sese id abunde praestiturum si tanquam Ordinis eques atque apud judices juberetur: quae
page 202, image: bs202responsio cum Albano displiceret, indicatum Hornensi conclusum esse apud Ducem procedendum adversus eum tanquam contumacem, coactus est absque ullius auxilio defensionem suam subire. Accusationem autem Responsionemque eius, quia prolixae ac saepius typis excusae omittimus.
Comes quoque Egmondanus 12 Februarij ad 88 Articulos respondit.
19. Decembris ad Procuratoris Generalis du Boys instantiam, Dux Albanus post 6 Hebdomadum spatium citavit ad sese Principem Auriacum, Comitem Ludovicum fratrem ipsius, Comitem Hoogstratanum, Bergensem, Culenburgensem, Dominum de Brederode, aliosque diversos Patriae Proceres: qui sese scripto, quod typis excudi curarunt defendere: Princeps Auriacus Comes Hoogstratanus atque alij allegabant, se non legitime neque ad competentem judicem esse citatos, et tanquam aurei velleris equires non nisi a collegis ac fratribus suis debere judicari, offerentes se Caesaris, aliorumque imperij Principum judicio, ut ex dicta responsione ad quam Lectorem remittimus clarius apparet.
VErum Albanus, cum non comparerent, Maiestatis eos condemnavit, omniaque ipsorum bona Regio fisco adiudicavit, eaque sententia undique executioni data. Eadem quoque in alios Nobiles Lata.
Interea Gubernatrix, Dux Parmensis missionem a Rege impetraverat, additis praestantibus donis, annuisque reditibus ad laborum compensationem. Paravit itaque sese ad iter in Italiam et tandem 9 Decemb. 1567 scripto Provinciis atque Ordinibus valedixit: in quo refert susceptam a se gubernationem in generalium Ordinum congregatione Gandavi 1559, optasse se in eorum quoque congregatione deponere imperium, quemadmodum ab aliis gubernatoribus et Gubernatricibus factum erat. Verum mandato Regis se esse prohibitam, durantibus hisce tumultibus Ordines convocare. Cogi
page 203, image: bs203itaque se scripto id praestare quod coram non poterat. Rogabat ut curas ac labores suos boni consulerent, deplorans miserum duorum postremorum annorum, calamitosumque statum, quem tamen divina aspirante gratia, auxiliantibus bonis jam composuerat, ante ultimam Aprilis: ita ut Maij initio, undique praesidia disposita essent, nec quicquam restaret nisi ut mali punirentur, talisque in omnibus Ordo statueretur, qualis Regiae Maiestati placebat: qua de re suam ad Regem sententiam perscripserat, sperans a Regia Maiestate hoc modo universa compositum iri, ut brevi ad optatam pristinamque foelicitatem suam Provinciae redirent, quod ex animo optabat. Addita iterum obtestatione ut aequi a se facta consulerent, atque in Catholicae Religionis, Regiaeque Maiestatis observantia perdurarent.
30 Decembris Bruxella discessit Italiam versus, plurima Belgica nobilitate comitante, ducenteque ipsam Albano.
Anni 1568 initio per consilium sanguinis inaudita atrocitate Albanus procedere exorsus est adversus plebem, ad quam aliquo modo praecedentium tumultuum culpa pertigerat. Saevitum in omnes, qui vel praedicationi interfuerant, vel praedicantes aliosque similes exceperant hospitio: denique quicunque non omnino repugnarant, nulla habita ratione ullius conditionis aut status. Grassabatur imprimis in opulentos, quorum ingentem numerum ex omnibus civitatibus Bruxellam quotidie citabat. Apprehendebantur comparentes, non comparentium bona redigebantur in fiscum: absque ulla citatioue pauperes prehendebantur. Innumeram plane mortalium multitudinem in campis et civitatibus extremo supplicio affecit, opulentissimos juxta ac honestissimos caudis equorum alligatos raptavit ad cruce. Non deerant ea tempestate cordati viri, ac consiliarij, qui monebant Ducem non esse illam homines ab erroribus convertendi rationem, verum potius fundamentum obstinationis, alienationisque omnium Provinciarum a
page 204, image: bs204Rege: propterea quod nimium clare adverteretur, minime id agi, ut sedaretur turbatio, sed ut Regius fiscus ditesceret: qua ratione viduae atque orphamalijque tenuiores quorum reditus super confiscatis bonis fundabantur plane in ruinam agerentur. Quibus harum tractatio mandata erat delinibant Regem magnitudine divitiarum quas vel ipsis regnis aequari posse ostendebant: octo enim quotannis ducatorum milliones ad Regium fiscum redire adserebantur, decipientes Regem quia innocentium hominum tam Ecclesiasticorum, quam secularium reditus inde detrahi oportuerat.
Affirmabant praeterea Albano praedicti consiliarij, hac nimia severitate fugatum iri incolas universos, quos suavitate ac moderatione retinere praestaret, etc.
In hac quoque sententia erat praeses Viglius, aliique complures prudentes viri, qui faventes Regiae Maiestati aperte praevidebant, quantum inde mali tam Regia Majestas, quam Catholica Religio acceptura erat, quot miserae Catholicorum animae trahendae in errorem, etc.
Haec quae jam memorata ad summi Pontificis Regisque etiam aures penetrarunt, quare commoti sunt ad elementiam ac misericordiam, quam tamen ideo corrupere, quod ad crudelissimi Vergae praesidis arbitrium eam componerent, ut quem cum assistentibus suis rem omne penitus perspectam habere arbitrabantur: quamobrem eo usque res processit, hoc itaque modo adeo protractum negotium est, ut expectata Generalis delictorum venia, omnem plane Fructum amiserit. Idem quoque consilium fecit ut quae sequuta est remissio, tot restrictionibus exceptionibusque limitata fuerit, ut nemo ei confidere posset, ne ipsi quidem Magistratus, qui neglegentiae in resistendo praecedentibus perturbationibus arguebantur.
Adversus fugitivos quoque promulgata edicta, mandatumque ut deferrentur qui, fugam parabant, bonaque eorum detinerentur, ea poena quiounque vel adiuvarent, vel non impedirent fugam, similium cum
page 205, image: bs205ipsis fugitivis criminum suspecti haberentur, poenaeque subiacerent. Hoc fere tempore de Carolo Principe unico Regis filio nuncius advenit, captum eum a Patre mortuumque esse. Varij de captivitate eius sermones serebantur. Regij Legati ad varias Principes affirmabant, non immerito contigisse. Verum apparet aliud longe subesse, nimirum quod viginti duorum annorum validus adolescens, acuto ac liberali ingenio, homo ambitiosus, cupidnsque regiminis, Belgarumque amantissimus, temperare sibi non valuit. Quin amorem suum nimia familiaritate cum Belgicis Legatis Marchione Bergensi, et Barone a Montigny ostenderet. Cum autem adverteret Ducis Albani discessu cecidisse spes suas, ipsumque Albanum Ruygonem de Sylva, Ebolitanum Principem, Fresnedam Episcopum Cuencanum, Regis confessarium, aliosque consiliis suis dissipasse intentiones suas, gravi ira commotus flangransque odio, minis non abstinuit. Spurius quoque eius Avuuculus Ioannes ab Austria occulta invidia, quae secreta quaedam ab ipso elicita pertulit ad Regem. Praevidentes itaque hi universi quantum sibi periculi immineret, si ad sceptrum unquam pervenisset hic Princeps, non cessabant apud Regem, eum accusare ostendentes, quantum ab ipso periculum universo Regno immineret, qui etiamnum fidelissimos consiliariorum minis territabat: fieri non posse quin sinistre de Catholica Religione sentiret, ut qui secreto cum Belgica nobilitate conspiraret. Similia quotidie per Fresnedam inculcari Regi curabant: adhaec agitare eum animo fugam in Italiam vel in Belgicas, ad quem finem cum diversis conspiraret, cum Noverca etiam sua, cuius honestatem, apud Regem in suspicionem trahebant, propter nimiam cum privigno familiaritatem. Hisce de caussis Rex, ut certa reperiret Ruygomio mandavit, ut cubicula, scripta, secretaque eius visitaret: cui exequi mandata paranti violenter obstitit Princeps, quam confestim adversus Regem Patrem eius rebellionem interpretati sunt. Venit itaque ipse
page 206, image: bs206Rex cum Ruygomio, rogantique Principi ne hostis suus intraret, iratus, jussit ut deposito gladio captivum se traderet. Quod factum 15 Ianuarij 1568. Visitatis eius secretis litterae quaedam inventae: quae inter ipsum Reginamque scriptae erant, de pecunia qua in Italiam vel Belgicas proficisceretur, ahae praeterea quaedam Belgicorum procerum. Captus itaque hoc modo, arcteque custoditus Princeps, qua erant animi generositate, dolore confectus interiit in Iulio circa S. Iacobi anno 1598, et cadaver eius ostensum. Existimant nonnulli, ficuum immaturarum esu, alij obstricta gula occubisse. Hactenus tamen nihil certi constitit, variaque hominum sparsa judicia. Sepulchro eius hoc inscriptum epitaphium.
Aqui jaze quien para desit vertad, morio sin infirmidad.
Post mortem Principis Regina Hispaniarum Isabella, Galliae filia ac soror tribus tantum mensibus supervixit, non absque suspicione Regis Galliarum, Matrisque, violentiae illatae, quia suspectam eam fuisse conspirationis cum Carolo non ignorabant, captivitatemque ac mortem eius tulisse impatientius.
Reliquit filias duas, Isabellam Claram Eugeniam infantem, natam anno 1568 quae postmodum Dux Brabantiae facta est; et Catharinam quae Duci Sabaudiae nupsit, multarumque prolium Mater mature obiit. Dicitur haec Regina Hispaniarum cum filium immaturo partu esset enixa, abortiens mortua esse.
28 Maij Albanus fugitivos, citatosque Principes damnavit, videlicet Auriacum, Comitem Ludovicum Nassovium fratrem eius, Antonium de Lalain, Comitem Hoogstratanum, Florentium a Pallant, Comitem Culenburgensem, Henricum D. de Brederode, et VVilhelmum Bergensem Comitem.
29 Maij publica promulgatione, citavit universos qui deserta Patria profugerant, addita confiscatione bonorum
page 207, image: bs207et vitae in eos qui non comparerent, in loco habitationis suae. Sed cum nuncium accepisset de Clade qua Comes Arembergensis, et Hispani VVinschoti in Frisia affecti erant, gravi ira ac dolore commotus praecipitari captivorum processum mandavit, condemnatosque sententia Kalendis Iunij Bruxellae in foro equino capitis supplicio affecit. Dominos ac Nobiles qui sequuntur.
page 208, image: bs208
[gap: illustration; inscriptio: GISBERTUS BARO BATENBURGICUS.] [gap: illustration; inscriptio: DIDERICUS BARO BATENBURGICUS. Aetatis. XXII.]Nos quoque crudeli germanos impius hausit
Albano mandante furor, quos Geldria felix
Antiqua de stirpe tulit: sed nauta scelestus
Prodidit, et miseros fallaci impegit arenae.Gisbertus et Theodorus a Batenburch, Barones, fratres admodum adolescentes.
Petrus Dandelot, Philippus a Wingelen, Maximilianus Coccius, ex Geldria Comitis Egmondani nobilis, Philippus Tristanus a Gandavo, Ioannes a Bloys dictus Treslong, Bartholomeus de Val, tres quoque primarij e Frisia
Hartmannus a Galema.
Sifridus a Beyma.
Iohannes a Bonga.
Iacobus ab Vlpendam, Ferdinandus Peletier, Constantinus de Brusselles, Maior Hobokensis, Ioannes de Eumaul, Ludovicus Carlier, Cameracensis, Petrus et Philippus Daelts fratres, et Artus de Batson cubicularius Domini de Brederode.
image: bs208a
[gap: illustration]
page 209, image: bs209
Omnes pariter personantibus tympanis ad supplicium ducti, ne a populo eorum exaudiri posset oratio, stabant mihtari ordine tanquam in acie novem Hispanorum vexilla. Septem corpora reorum qui confessione expiare conscientiam recusarant, ad palos suspensa, affixis capitibus extra portam Scharembergensem donec vetustate consumta sunt.
Quatuor primi duo scilicet Domini a Batenburg, cum Petro d'Andelot et Maximiliano Coccio, extra eandem portam, ad leprosum sacellum profano loco sepulti sunt, propter nobilitatem suam, postquam corpora eorum a decima ad tertiam post meridiem horam pependissent.
Secundo eiusdem mensis, eodem loco capite puniti sunt. Ioannes de Montigny Dominus in Villers, cum Domino d'Huy, qui in Dalemensi pugna capti erant, cum quodam Quintino Bennoth, Ballivio Edingensi, et Cornelio de Meeren Ecclesiaste.
Dominus de Montigny, intellecto quod tympanis non obstreperetur iis qui in Catholica fide moriebantur, Confessario suo de Lobel indicavit se Catholice moriturum.
Accedens itaque ad supplicij locum Montigny, Vir plane egregius, obvios quoscunque in via familiares atque amicos salutabat: Tandem theatrum ascendens, orationem ad Deum Gallico et Belgico idiomate profundens, profitensque acerbiorem se sceleribus suis mortem suppliciumque meruisse, ad caussas mortis suae devenit, affirmavitque se a proditionis crimine maxime alienum, ptopter Regis autem obsequium, patriaeque immunitatem et salutem mortem occumbere, quod etsi a paucis jam intelligeretur, fore tamen ut universi aliquando cognoscerent. Talia dicenti, acclamavit confessarius, rogans haeccine cum promissis eius congruerent: tum ipse in fine professus, mori sese in Reformata Religione, summis eam laudibus decoravit. Eodem quoque animo socius eius Dominus d'Huy
page 210, image: bs210mortem pertulit opulentus imprimis vir, Comitique suo nihil quidquam pulchritudine corporis animique dotibus concedens.
Tertio Iunij Dux Albanus Comites Egmondanum et Hornensem, Gandavo, curru vectos Bruxellam adduci curavit, decem militum vexillis, unaque equitum turma comitantibus. Ducti sunt in domum quae e regione curiae sita in foro, domus panis appellatur: sententia autem ipsorum, in consilio pronuntiata, quarto eius mensis, quintoque exequutioni data. Condemnabantur autem rei laesae Matestatis, quod rebellibus, confoederatisque Nobilibus fautores fuissent, multaque in Catholicae Religionis detrimentum ab iis essent perpetrata.
Vocaverat ad se Martinum Rithovium Iprensem Episcopum Albanus, qui quarto Iunij praecipiti jam die, ad Ducem accessit, ignorans quid se vellet. Exhibuit illi scriptam adversus Egmondanum sententiam Albanus, ut eum ad obeundam sequenti die mortem praepararet. Hoc audito procidens genuaque Ducis amplexus, pro Comite demisse supplicavit. Reiecit preces Albanus, servandam justitiam dictitans: cumque ulterius Episcopus dilationem saltem oraret; commotus ira Dux confessarium eum Comiti, non sententiae mutatorem vocatum asseruit. Cernens itaque Episcopus nihil remedij superesse, circa undecimam noctis horam Comitem accedens, tristem ei nuncium attulit.
page 211, image: bs211
[gap: illustration; inscriptio: LAMORALUS COMES DE EGMOND, PRINCEPS GAVERAE, FIENNAED. etc.]Nec me divitiae, nec avitae gloria gentis,
Obsequia et sincerus amor, nec bellica virtus
Insignesque animi, quos fortis Gallia sensit,
Invere, hostili cecidit caput ense recisum.
page 212, image: bs212
PErculsus Egmondanus cum omnem gratiae viam praeclusam adverteret: gratias primum divinae Maiestati ac Duci etiam egit quod de tali confessario in extremo vitae articulo provisum sibi esset, qui sese et consolaretur, et ad fortiter obeundam mortem armaret. Conquestus deinde de crudelitate sententiae, se si quidquam deliquisset, id recta intentione, Regijque obsequij amore praestitisse affirmabat: rogans nihilominus supremum numen ut delicta sua ignominiosa illa morte expiatet, nec permitteret quidquam dedecoris aut poenae ad posteros suos pervenire. Orabat imprimis ut dulcis coniunx sua innocentesque liberi a vexatione immunes relinquerentur, hoc unum fidelibus suis quae olim praestiterat obsequiis concedi postulans: cumque Episcopi admonitu, terrenis cogitationibus curisque animo eiectis, tota mente ad caelestia se convertisset, expiata confessione conscientia, divinique corporis epulo sub sacrificio missae refectus, ad moriendum se composuit. Scripsit autem binas litteras, ad Regem, Ducemque Albanum, orans suppliciter cum coniuge liberisque suis.
5. Iunij circa undecimam horam adventarunt Hispani, ut ad supplicium Comitem deducerent. Volentibusque ligare manus, dimota toga ostendit abscisso collari se ad mortem paratum accedere: solutis igitur manibus incedere permissus. Recitabat autem inter eundum 51 Psalmum, sequebanturque ipsum Iulianus Romero exercitus Imperator et capitaneus Salmes cum 19 Hispanorum vexillis, qui ad impediendos tumultus forum obsedere, uno praeterea vexillo, obeunte civitatem, duobus in aula permanentibus.
Excitatum erat in foro theatrum coopertum nigro panno, duobusque holosericis pulvillis. Sedebat ante theatrum praepositus aulae Spelt dictus, in equo rubeam virgam praetendens: sub theatro autem carnifex erat absconsus. Solus cum Episcopo Comes ascendit, rubea damascena toga indutns, nigroque palliolo quod
image: bs212a
[gap: illustration]
page 213, image: bs213
aurei limbi compleverant. Postquam paululum inambulasset flexis genibus una cum Episcopo orationem Dominicam recitavit, tertio eandem repetens, et sub finem adiunxit elata voce in manus tuas Domine commendo spiritum meum. Abiecto deinde pallio et toga, junctisque manibus ad Deum tota mente conversus, carnificem expectavit, qui uno ictu caput illud amputavit, quod pro Regis obsequio, tot tantisque periculis sese obiectarat. Cadaver eius sanguisque nigro panno tectus est.
page 214, image: bs214
[gap: illustration; inscriptio: PHILIPPUS BARODE MONTMORENCY, COMES DE HORN. etc.]Et me crudeles Albani hausere furores
Innocuum, Regique meo Patriaeque fidelem:
Attamen (heu Albane ferox) me maxima vidit,
Carnisicis misere dextra Bruxella cadentem.
page 215, image: bs215
HOc peracto Comes Hornensis adductus qui cum eadem ratione expeditus esset, corpora ipsorum in sandapila super theatro relicta, donec capita quae palis affixa stabaur, apad ea ponerentur. Dici non potest in quanto maerore civitas fuerit, imo ipsi etiam Hispani, inprimis vero milites, qui Egmondani fortitudinem virtutemque mirabantur, et bonitatem amabant. Dicitur Legatus Galliarum secreto huic executioni interfuisse, dixisseque vidisse se, ruentem verticem illum, quem tertio Gallia universa trepidarat.
Ingenti solemmtate, ad minores primo, deinde ad praedicatores, denique ad S. Gudulae portati, inde Egmondani corpus ad S. Clarae Moniales deportatum aromatibusque conditum. Familia eius more Nobilium, ad portam insignia assixerat; sed ea jussu Albani detracta.
Incredibile quanto odio universa Belgica adversus Albanum Ducem exarserit: ita ut dubium non fuerit vim illaturos fuisse Bruxellenses, nisi valido se praesidio ante muniisset. Comitis Egmondani cadaver, post factas in S. Clarae exequias, Sottegemium in civitatem eius translatum, Hornensis in Campinia sepultus.
Sic itaque, illi nobiles, magnique Viri, Lamoraldus ab Egmont, Princeps Gaverensis Egmondanus Comes, Flandriae Artesiaeque Gubernator, aurei velleris eques, Consiliarius Ordinum, etc. Et Philippus a Montmorencij Comes Hornensis, etc. Belgici maris Admirallius, cubicularius Regis, Corporisque eius custodum capitaneus, etiam aurei velleris eques Ordinumque consiliarius, misere vitam finierunt. Quadraginta circiter sex aut septem annorum erat Egmondt, vir corporis tobore, et animi praestantia nulli fere secundus. Vxor eius erat Sabina Bauarica Comes Palatina, quam praesente Imperatore spirae in Comitiis duxerat Anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo quarto. Tres omnino filios reliquit. Philippum qui in Gallia interfectus est, nullis
page 216, image: bs216ex Maria ab Horne, uxore sua, susceptis liberis: Lamoraldum, qui caelebs permansit: et Carolum cui nupsit filia Domini de Aubigny. Octo praeterea filias: ut Leonoram quae Georgio ab Horne Comiti in V Vtkercke data in matrimonium: Christinam quae nupsit Domino in Capris Comiti ab Henin Litart, et postea Comiti Hoochstratano, ac post mortem eius Comiti Carolo Mansueldio: Francisca quoque filia eius Hagae Comitis virgo mortua est: Sabina Delphis Euerhardo Comiti in Solms matrimonio copulata. Duae tresve filiae, Deo in Monasteriis dedicatae.
Quinquagesimum circiter annum agebat Hornanus, vir quoque omnibus animi et corporis dotibus insignis: uxor eius nulla ex ipso suscepta prole, nupsit Adolpho Comiti in Nieuwenaer, Alpen, Meurs, etc.
Ab amicis aliquibus hoc Egmondano statutum Epitaphium.
Quos ego servavi manibus victricibus Egmond,
Hi caput indigna caede tulere meum.
Dicitur ingratis meritum periisse locatum.
O nimis eventu dicta probata meo.Hornensi hoc positum.
Hornus ab illustri francorum sanguine Regum,
Supplicium causa deficiente tuli.
Est aliquid subijsse necem, sic fraude nocentes
Quae datur, immerito poena luenda datur.In Augusto, Vilvordae varij quoque proceres capite puniti, ut Dominus Antonius a Stralen, Consul olim Antverpiensis, Dominus loannes Casenbroot D. in Backerseele, Comitis Egmondani consiliarius, Alphonsus de Loa, qui Hornensi Comiti a secretis fuerat: Nobilis quoque Friso Bauwema dictus, cum Pensionario Mechliniensi, aliisque compluribus, quorum omnium
page 217, image: bs217bona in fiscum redacta. Nullus suppliciorum finis aut modus erat.
Aula Comitis Culenburgensis, in qua confoederati Nobiles pactum suum confecerant, jussu Albani destructa Bruxellae: loco autem eius erecta lapidea columna in qua incisa quae sequuntur quatuor linguis.
Regnante Philippo secundo Hispaniarum Rege, eiusque Gubernatore in Belgica Ferdinando Alvarez de Toledo, duce Albano, etc. statutum est, ut aedes atque aula Florentij a Pallant Comitis Culenburgensis, funditus destrueretur, propter nefandam in ea habitam coniurationem, adversus antiquam Catholicam Romanam fidem, Maiestatem Regiam, Belgicasque eius Provincias.
Haec columna postquam aliquamdiu stetisset, a civibus prostrata est. Albanus Dux post hanc executionem adversus proceres, aliosque variae dignitatis ac status homines in Reformatos saevire perrexit, in quos omnis generis tormenta excogitabat, edictumque promulgavit, ut quisquis Reformatorum, aut fugitivorum nosset bona, ad tribunum aerarium deferret.
21 Iunij Albanus apud Iemmingam praelio victor, fusoque Comite Ludovico triumphavit, filius quoque eius Ferdinandus a Toledo, adversus Auriacum victoria potitus est, ita ut ad bis mille homines a Principe ceciderint, quorum partem fluvius Geter circa Tilmontium hausit. Captus eo proelio nobilis quidam Philippus Marbais, Dominus in Louverval, natus in Comitatu Namurcensi, quem postea Bruxellae Dux supplicio affecit. Mirum in modum hoc laeto successu elatus Albanus, non tantum Pontificem ac Regem certiores reddidit, sed ut aeternam sui memoriam faceret, trophaeum erexit, confecta insigni statua, per aliquem Iacobum Iongeling, ex captis ad Iemmingam tormentis.
Accurate Ducem referebat haec imago: stabat armatus, excepta galea, sub pedibus biceps corpus jacebat, cum quatuor brachiis ac manibus, una tenebat facem,
page 218, image: bs218ruptum altera malleum, clavam tertia, quarta securim, sub pedibus larva erat, pendebat ex collo crumena e qua serpentes exibant, ex auribus calices mendicorum: quinque pedum altitudinem habebat totum opus, aereae laminae erant inferius, lapidea basi sustentatae, duorum aut trium graduum altitudine: ante ad pedem haec erant incisa.
Ferdinando Alvares a Toledo Albae Duci, Philippi secundi Hispaniarum Regis, apud Belgas praefecto, quod extincta seditione, rebellibus pulsis, Religione procurata, institia culta, Provinciae pacem fir marit, Regis optimi ministro fidelissimo positum.
Ad unum pedis latus erat altere, inscriptum.
Deo patrum nostrorum, Subtus pietas, multaque arma ac trophaea; ab altero latere erat pastor oves suas pascens, ante quas lupi leonesque volitabant: adhaec aurora pellens noctem et tenebras, cum hoc graeco titulo
[gap: Greek word(s)]
Sub imagine erat
Iungelingi opus ex aere captivo.
Adjunctam tabulam lector intuere.
Cur statuam vivo tibi Dux Albane dedisti?
An quia defuncto nemo daturus erat?
Non male coniectas, neque enim, crudelia laudem
Facta tua, infamem sed meruere crucem.Superba huius trophaei erectio, etiam apud ipsos Hispanos excitabat invidiam, qui aiebant, Regis cuius sumtibus confecta omnia, non ipsius statuam fuisse collocandam. Varij varie explicabant. Quidam biceps corpus Egmondanum et Hornensem interpreta bantur.
image: bs218a
[gap: illustration; inscriptio: FERDINANDO ALVARES A TOLEDO ALBAE DVC. PHILIPPLII. HISP. APVD BELGAS PRAEFEC. QVOD EXTINCTA SEDIT. REBELLIB. PVLSIS RELIG. PROCVR. IVSTIT. CVLTA PROVINC. PACEM FIRMAR. REGISOPTIMI MINISTRO FIDELISS. POSITVM.]
page 219, image: bs219
Alij Auriacum Principem fratremque eius Ludovicum intelligebant, etc. Dux Arschotanus vir magnae in loquendo libertatis, eiusque foelicitatis ut non peccaret, fertur ipsi dixisse Albano, cum in arce Antverpiensi spectaret statuam, subiecta pedibus eius capita, adeo torvum intueri, ut verendum esset si unquam exsurgerent, ne sese gravissime ulciscerentur. Quae verba ridicule prolata ab aliquibus in prophetiam tracta sum: cum Antverpienses post aliquot annorum spatium adepta libertate, arceque diruta, pulcherrimum hoc opus tanquam de Albani triumphantes tyrannide destruxerunt: quanquam alij asserant, a commendatore Castiliae, qui Albano successit esse sublatum. Quicquid autem sit ea de re, hoc patet, nemini amicorum aut hostium eius placuisse superbiam. Albae Dux exiguo damno prostratis undique inimicis, pulsisque patria, 20 Decembris, cum filio suo Bruxellam ingressus est, militemque suum in praesidiis collocavit, exautoratis aliquot VValonum legionibus, una cum equitibus nonnullis.
Convocavit Bruxellae generales Ordines, a quibus pro Rege pecuniam exegit, ut qui plurimum sumtuum fecisset, ad Patriae Catholicaeque fidei defensionem: quod perlubenter a Provinciis praestitum, addito Duci Albae 100 et 20 millium Ducatorum honorario, respectu obsequiorum quae patriae praestiterat, quod postquam recusasset, tandem acceptavit, sperans tranquillam fore gubernationem in posterum, et absoluto imperio subiectam iri Belgicam. Inducebat jam itaque novos Episcopos et inquisitores, rem tantae quondam molis, ex qua tumultuum origo processerat. Perrexit praeterea cum consilio sanguinis, in persequutione, executioneque eorum, qui de praecedente culpa participarant. Ad hunc finem 22 Ianuarij 1569 edicto vetuit, ulla in re fugitivis succurri, ne ipsis quidem uxoribus ad maritos proficisci indulgens. Fugabat immanis eius saevitia universos, adeo ut profugi Belgae, plurima artificia exteris ignota in alienas terras invexerint. Ingens Flandrorum multitudo
page 220, image: bs220profecti in Flandriam, varias desertas civitates restauravere, in quibus cum variis privilegiis, Religionis suae exercitium ab Elisabetha Regina impetrarunt. Fugitivorum Belgarum numerus ad centum mille familias implevit.
11 Februarij anno 1569 Albae Dux Bruxellae suspendi jussit Iohannem Grovelts alias Spel, supremum praepositum, executoremque in criminalibus, hominem eximiae crudelitatis, cum duobus ministris suis, eo quod corruptus pecunia rebellium nonnullos liberos dimisisse diceretur. Sententia ipsius in carta descripta ex collo eius suspensa erat hoc modo.
HAec est justitiae executio quam excellentia sua fieri jussit, de hoc homine ob sequentes caussas. 1. quia corruptus pecunia rebelles, reosque dimisit. 2. quia afflixit innocentes, affecitque supplicio famulum suum, adversus aliorum judicum sententiam, denique quia justitiae praetextu crudelem persequutionem exercuit.
Hoc eodem anno, mense Maio Pij V. Pontificis Max. Legatus Bruxellam advenlt Carolus de Ebolij Neapolitanus, litteras Pontificis ad Ducem ferens, quorum hic exemplar habes.
DIlecte fili, Nobilis Domine, salus et Apostolica benedictio. Sequuti morem institutumque Romanorum praesulum, pridie nativitatis Domini nostri Iesu Christi, pileum ensemque benediximus: quae cum quotannis ad aliquem e Christianis principibus dono mitti consuerint, fratrum nostrorum S. Romanae Ecclesiae Cardinalium sententia E. T. elegimus, ut cui utraque caussa conveniat, propter quas mitti solent, excellens nimirum pietas, et eximia in Ecclesiam merita, quorum recens memoria, ex animis hominum nulla unquam delebit oblivio. Exiguum est donum, si rem ipsam intuearis: verum si advertas animum ad Apostolicae Sedis Maiestatem, judicijque praestantiam, et rei mysterium, non grato sed devoto etiam
page 221, image: bs221animo suscipies, nihil enim aliud est, quo magis affectum nostrum valeamus ostendere, quam eo quod summis Imperatoribus, ac Regibus donari solet. Vteris autem gladio ad propugnationem Ecclesiae Catholicae: pileo vero intellige galeam salutis significari, caelestemque coronam, quae veritatis defensoribus principibus debetur. Hunc misimus, ad Excellentiam Tuam, per dilectum filium nostrum Carolum de Eboli, gratissimum nobis propter virtutem nobilitatemque suam cubicularium. Volumus autem ad maiorem sollennitatem, ut post celebratum missae sacrificium, a Catholico Episcopo, quem electurus es tibi tradatur. Vt autem excellentiae Tuae tanto gratius accidat spirituale hoc donum, tibi, omnibusque aliis Catholicis, qui vera contritione confessi ad venerabile sacramentum accesserint, aut accedere suo tempore proposuerint, 15 dierum indulgentias impertivimus, omnipotentis Dei misericordia, Apostolorumque Petri et Pauli auctoritate confisi. Datum Romae ad S. Petrum sub annulo piscatoris, 21 Martij anno 1568, Episcopatus nostri anno quarto. Subsignatum erat Aldobrandinus. Inscriptio talis erat.
Dilecto filio Nobili Domino Ferdinando Duci Albae, Gubernatori, et imperatori exercitus Regiae Catholicae Maiestatis in Belgica, Pius P. P. V.
Doni huius traditio magnificis caeremoniis 6 Maij celebrata, absoluto ab Episcopo Mechliniensi, in summa aede Bruxellae missae sacrificio: sequuti ingentes triumphi, significationes laetitiae ac voluptatis, quas aliquorum spectatorum vulneratio, unius quoque, ex iis qui hasta currebant, perturbavit.
Affixus, sparsusque Latina lingua famosus libellus, qua huius doni missio irridebatur. Albanus Dux hoc demum anno incepit carpere velle fructum victoriae suae, magnis a populo exactionibus et vectigalibus, ut postea referetur.
Adhunc fine suum callide usus est dissidio quod inter
page 222, image: bs222Provincias ortum erat, de parte cuique contribuenda. In praecedentibus enim exactionibus, Flandri semper tertia parte generalis summae quae exigebatur onerati fuerant: Quarta vero Brabantia. Hollandi quartam tantum contulerant eius partis, quae a Flandria exigebatur. Artesia et Hannonia singulae sextam tantum partem illius, quod Flandria pendebat, et sic aliae quoque provinciae. Adversus haec Flandri, Brabantique murmurabanr, Artesia Hannoniaque antiquum morem observandum asserebant. Ad sedandam hanc discordiam decimum nummum Dux instituit, ut dicetur. Media illa tempestate Albanus cessante undique bello, plurimos supplicio afsecit.
Inter alios anno 1567 Hagam Comitis captivi quatuor Pastores, Sacerdotes adducti: videlicet Arnoldus Dircx, Pastor Lyrensis apud Delphos, 70 annorum aetatis, Sibraudus Iansoon Pastor Schagensis, Adrianus Iansoon, Pastor Iselmondanus, et VValterus Simonsoon Pastor Munsteriensis: Hi haereseos et apostasiae arguebantur. 10. autem Maij in fidem ipsorum inquisitum, cumque in obstinatione perdurarent 12 eiusdem apostatae haereticique declarati, ab inquisitoribus atque Ecclesiasticis judicibus, et ut seculari Magistratui tradi possent degradati 27 Maij. Quod cum fieret, diceretque Episcopus, exuo te veste justitiae quam volens abiecisti, intulit Pastor Leydensis, imo vestem iniustitiae. Peracta autem degradatione Magistratui eos tradidit Episcopus, rogans ut clementius tractarentur. Reducti itaque rursum ad carcerem, et 30 Maij 1570 audita sententia processere ad supplicium, animati ad mortem alacriter perferendam. Ordine alligati ad palum, strangulatique et ustulati.
In Maio 1570 spirae Comitia celebrata Maximiliano II Caesare, hic Belgae fugitivi excuso typis supplici libello, calamitates suas comquesti sunt: Comes Culemburgensis imprimis, et Bergensis, uxorque Comitis Hornani, Domini Batenburgenses, alijque qui sub imperio sedem habebant.
page 223, image: bs223
Principes quoque Imperij, civitatesque Reformatae Religionis querelas suas de Belgica persequutione posuerunt, quae in Religionis suae detrimentum maximum, communisque pacis perturbationem cedebant: quia autem non ignorabant, Feudatorios efse Caesari Belgas, et contribuere ad onera imperij, requirebant ut auxilium quoque eius propugnationemque sentirent. Rogabant ut ad Regem scriberet Imperator, ut persequutionem cessare juberet, non dubitantes quin cum Germanica natione pacem servaturus esset. Adversus hanc supplicationem protestantes Ducis Albae legati, impediere ne quidquam certi statueretur.
Rex ne plane Belgicas desolaret 10 Iulij Antverpiae Generalem delictorum veniam publicari jussit, magna solennitate ac caeremoniis, excitato ante curiam theatro, super quo, tecto rubris pannis, in Regio tribunali, tanquam Maiestatis suae referens personam Albanus sedebat, assidentibus proceribus nonnullis, circumdatoque militibus eius foro, publice promulgata remissio, exclusis nihilo minus ab ea praedicantibus ac doctoribus, Romanae Catholicae adversis, consistoriantibus quoque atque Diaconis, iisque qui eos exceperant hospitio, incendiariis, praeterea iconomachis, etc.
Data erat haec venia, a Rege Madriti 16 Novemb. sed nec dum hactonus prodierat, ad maius desiderium excitandum.
Eodem anno novae a Duce factae constitutiones, pro Ludimagistris, typographis et de observatione Concilij Tridentini. Celebrata in Iunio a novis Episcopis Mechliniae provincialis Synodus, praeside Martino Rithovio Episcopo Iprensi, variaque constituta, secundum Concilij Tridentini sententiam, quod omnino volebat Albanus sartum tectumque servari.
Hoc tempore Dux Albae, cum ad persolvenda militi stipendia, pecunia egeret, omni studio incubuit, ad extorquenda a subditis vectigalia et contributiones. Vocavit itaque Bruxellam generales Ordines, proposuitque
page 224, image: bs224ut centesimum bonorum omnium nummum Regi penderent, decimumque mobilium, et rursus immobilium vigesimum, nullo certo tempore assignato, quo haec perduraret exactio.
Expositae a Consilio Ordinum difficultates, quae simili de caussa, quoad centesimum nummum anno 1356 exortae fuerant: nolle enim sciri unumquenque quantum in cistis suis reconditum esset.
Post multam disputationem, partim precibus partim minis, promissisque, se ita moderaturum exactionem, ut nullum inde Patriae detrimentum inferretur, aliquorum Ordinum ad centesimum nummum consensionem extorsit: loco autem decimi ac vigesimi, duobus annue millionibus, usque ad sex annorum spatium se contentum fore asseruit. Vt autem promtiorem populum, ad decimum aliquando nummum pendendum redderet, duobus tantum annis, remissis quatuor duos illos milliones accepit.
Interim dum Dux Albae aliquot jam annis decimum hunc nummum cuderet, ab anno 1569 Vltraiectenses jamdudum interpellarat, ad decimum vigesimumque nummum extorquendum, qui sese adductis pluribus rationibus excusarunt, et tandem post multas hinc inde altercationes 100 et 12 florenorum millia obtulerunt.
Praelati et Ecclesiastici Traiectenses bona sua Ecclesiastica, destinataque ad usum Ecclesiae immunia esse obtendebant, nec posse absque expresso Pontificis consensu cadere sub Commercium Laicorum; nam in Bulla quae legitur in coena Domini, excommunicantur omnes, quicunque ad Laicales exactiones, de Ecclesiasticis bonis praestandas consentiunt, ij quoque qui suscipiunt: quapropter integrum sibi non esse petitionibus Albani consentire, salva conscientia, et juramento.
Haec responsio Ducem ira complevit: inprimis quia Ecclesiastici Bullam de Coena Domini allegarant, quam adversus perturbatores, persecutoresque Ecclesiae, non vero adversus propugnatorem qualem se sentiebat constabat
page 225, image: bs225esse compositam. Graviter quoque commotus est adversus typographum, qui dictam bullam postremum impresserat, secretum quoque consilium, praesidemque Viglium, quod autoritatem impressori impertissent. Secretarium la Torre, qui permissioni, privilegioque subscripserat. Annum integrum suspendit ab officio, domumque suam pro captivitate assignavit.
Vt autem cogeret Vltraiectenses 21 Augusti 1569 misit ad ipsos Hispanorum legionem, vexillorum decem, quos tam apud Ecclesiasticos quam seculares collocavit hospitio, a quibus gravissime divexata Respub. exactusque pro singulis, qui 2400 numero erant quot Hebdomadis florenus.
Cum nec sic cogi possent, 15 Decemb. per Procuratorem generalem, ante se consiliumque Sanguinis, universam Traiectensium Rempub. citavit, ad 29 Decembris, ubi eos Maiestatis accusavit, asserens omnium privilegiorum immunitatumque fecisse jacturam, poenaeque subiiciendos cum excellentiae suae visum fuerit.
Cum haec ultro citroque inter Traiectenses et Procuratorem generalem acta essent, tandem Antverpia 14 Iulij 1570 adveisus eos sententiam pronunciavit. Hunc autem processum Ducis adversus Rempub. Traiectensem videre est in Historia Petri Borrij impressa 1601.
29 Iulij Traiectenses ad Regiam Maiestatem appellarunt, missis in Hispaniam non absque gravi vitae periculo deputatis: quod quanquam aegerrime ferret Dux, Magistratibus nihilominus, ministrisque justitiae jussit in executione procedere, donec aliud a Rege juberetur elaborabant interim Traiectenses emollire Ducis animum, oblatis 180 florenorum millibus, aliisque donis: sed frustra. Tandem tamen cum Principis Auriaci Bellicarum navium timor ingrueret, Hispanico praesidio liberati sunt, cuius insolentiam viginti mensibus perpessi fuerant: Verum paulo post rediere Hispani, multoque quam ante crudelius bachati sunt; ita ut ipsi Consuli
page 226, image: bs226Ioanni Taetz Ameringio, in propria domo, strictis gladiis vim intentarint, etc.
Non contentus eo Albanus, Traiectensi Praesidi dedit in Mandatis, ut originalia omnia privilegiorum immunitatumque civitatis ad setransmitteret. Recusantibus id summa cum demissione, obtendentibusque appellationem suam ad Regem Traiectensibus, ad Praesidij praefectum scripsit, ut vi armata cogerentur: dedere itaque universa, quae in arce Vredenburgana conservata sunt, douec a successore Albani Rex ea restitui mandavit. Mansit tamen adhuc praesidium usque ad Kalendas, Apriles 1572, quibus Briella in Auriaci potestatem venit, mittique eo oportuit praesidium.
Elapsis jam duobus annis, Dux statuta de decimo ac vigesimo nummo pridie Kalendas Austusti 1571 promulgari curavit, cum tali moderatione, quae sufficiens ipsi vibebatur, ad auferendam omnem populo querendi rationem: nimirum ut externi mercatores, qui aliunde merces inferrent, prima distractione liberi essent, idem quoque in frumenti et pecorum venditione fieret, etc.
Cum ne sic quidem acquiescerent Provinciae, sed graviter de tyrannide conquererentur, Consiliarijque nonnulli, Viglius et Schetz in primis monerent Albanum, is gravi ira ac furore commotus, aliquoties juramento confirmavit, peracturum se quae caeperat ad Regis honorem, rebelliumque punitionem, aut vitam in conamine positurum, affecturum supplicio, ut perduelles, quicunque repugnarent.
Cernentes Albani in proposito obstinationem Ordines, pro se quisque ad Regem misere Legatos, qui non absque discrimine in Hispaniam penetrarunt: sed dum ij res suas ibi agebant, rerum in Belgica facta mutatio, Brielae, Vlissingae, aliorumque ab Auriaco locorum occupatione, ut dicetur.
Incepit interim Dux, in particularibus urbibus, declmum nummum exigere, a Bruxella exorsus: verum Bruxellenses clausis officinis ab omni commercio, rerumque
page 227, image: bs227emptione ac venditione abstinuere. Cessabant cerevisiarij, pistores, alijque opifices, unde summa in urbe orta confusio. Furens Albanus, vi perrumpere parabat, jusseratque ministris Iustitiae, et carnifici, ut septuaginta primarios cives una nocte, in foribus suis suspenderent: quod perfectum procul dubio esset, nisi captae a Marchiae Comite Brielae nuncius, monuisset Albanum, satius futurum fuisse, si limites patriae, ingressumque muniisset, quam cives ac subditos, tyrannide sua ad desperationem adigeret.
Amstelodamenses quia in decimum nummum non absolute consenserant, 25 florenorum millibus multavit, ad arcis Vlissinganae aedificationem; sed recusarunt illi, tum propter ingens detrimentum, quod aquarum inundatio perruptis aggeribus intulerat, tum etiam quia aquatiles Geusij (ut tum vocabantur) utramque eis Indicam navigationem intercluserant.
Hispanorum in urbe Rotterodamensi crudelitas.
CVm pulsi Brielae Hispani, non absque infamia profugissent, madidi luto, et lassitudino confecti Dordracum pervenere, ubi humaniter iis denegatus ingressus. Comes de Bossu, hac adversitate perculsus, veritusque ne plures civitates in Geusiorum potestatem redigerentur, Rotterodamum venit, sperans minime denegatum iri introitum: sed cum rursus excluderetur, armatique cives ad portam adsisterent, insidias tentavit. Ingressus itaque ipse cum nobilibus aliquot, petivit a Magistratu, ut sibi cum militibus suis alio tendenti, ne introitus abnueretur; sed cum non fideretur Hispanis, post multa ultro citroque, tandem concessum ut displosis ante urbem sclopetis una prius cohors transiret, eaque egressa
page 228, image: bs228altera intromitterentur. Quo praetextu armati expectantes Hispani, eo furore irrupere, ut a civibus impediri, portaeque claudi non possent: unde unus e civ ibus, dictus Niger Ioannes, faber ferrarius, paulo caeteris animosior, dixit Comiti jam ultra constitutam numerum introisse; intulit Bossu, non decere ab eo Regios milites numerari, orta altercatione, gladio petitus a Comite, paransque defensionem, a Bossu interfectus est. Alius quoque Ioannes Dominicus pistor, egregius civis graviter vulneratus.
Nobilium aliqui irruentes in custodias portam occuparunt, per quam intrantes universi Hispani, ad 40 circiter civium mactarunt 9 Aprilis 1572 Felices autem aestimabantur, qui occubuerant, propter inormen saevitiam, quam in reliquos exercuere Hispani, quamdiu in ea urbe manserunt.
Interim Brielenses, Delphensem portum absque resistentia occuparunt; unde absque ullius laesione digressi, munitionem aliquam apud Schiedamum invaserunt.
10 Aprilis aliquot Hispanorum vexilla Roterodamo egressa. Delphensem portum trucidatis omnibus, aliaque circumiacentia loca spoliarunt.
Comes de Bossu, ut qui Belga erat, prius dilectus ab omnibus, gravissimum hoc facto odium incurtit: Hollandorum impiimis, quibus a Duce Gubernator praepositus erat.
Bossu atque Hispani, Roterodami sedem belli statuere proposuerant: verum cum circumdato se hostilibus civitatibus adverterent, tandam 21 Iulij, succensis aliquot pagis Harlemium discessere, quod cum Amstelodamensium auxilio, occupaturos se arbitrarentur, repulsi a civibus, recepere se in silvam: unde eriam a Domino de Lumen ad Vltraiectensem diaecesim pulsi, fagatique sunt. Occupato interim Roterodamo Lumei, multa praeclare patravit, obseditque Gertrudenbergam, in quam procul dubio admissus suisset; si Auriaci Principis
page 229, image: bs229mandatum potuisset ostendere.
Delphenses hoc tumultu, conscripto suis sumtibus milite clausere portas: Eorum autem qui Delphis exclusi erant insolentiam Hagienses perpessi.
Vrbis Mechiliniensis spoliatio et clades.
KAlendis Octobris, anno 1572 Albae Dux cum exercitu suo ante Mechliniam venit. Praesidium Principis Auriaci, Praefecto Bernardo a Merode, Domino in Rumen, ut primum Albani intellexit adventum, in exercitum eius tormenta exoneravit. Verum cum nihil nec a civibus, neque ab Auriaco auxilij speraretur nocte milites sese extra periculum recepere, ex urbe degressi. In sequenti die Ecclesiastici separarunt, ut cum crucibus ac vexillis Albano occurrerent, sed frustra; nimio enim furore commotusjam tum spoliandam militibus civitatem concesserat. Ingenti itaque vi irrumpentes, inaudita crudelitate bacchati sunt, nulla Ecclesiastici aut secularis status, nullo sexus aetatisve discrimine. Aliquot auri millionibus aestimata praeda.
Ad aeternam rei memoriam factum hoc chronographicum carmen.
HIspanIs BeLgIs, MeChLInIa beLLo seCVndo [reg: Hispanis Belgis, Mechlinia bello secundo]
HeV doLor oCtobrIs aspera praeda fVIt. [reg: Heu dolor octobris aspera praeda fuit.]Quia autem nimis crudelis videbatur, in civitatem non usque adeo male meritam tanta bacchatio, rationes suas typis excudi curavit Albanus. Primo, quod Mechlinienses autoritate sua militem suscepissent, ad praesidia Regis arcenda, sternendamque Auriaco viam: quod in exercitum suum tormenta exonerassent: Denique quod se non monito hostile praesidium elabi permisissent.
page 230, image: bs230Quapropter meritos direptionem, nec eam tantum; sed severius adhuc adversum eos esse procedendum: quemadmodum et in alias civitates quae Regis iram expectaturae sunt.
Promulgavit praeterea edictum, ut bonorum omnium, quae ad rebelles pertinebant catalogus conficeretur, omnesque quibus vel de iis constaret, vel qui debitores eorum essent, deferrent ad Magistratus, constituta dupli poena in transgressores, propositoque deferentibus tertiae partis proemio. Post haec Dux Albanus equitem peditem Diestam misit. Verum quia inde profugerat Principis praesidium, quod minime munitum locum se tueri posse dissideret, direpta civitas non est, sed damnata in aliquam pecuniae summam, annonaeque toti exercitij; tribuendae necessitatem.
Interea Dendermondense quoque praesidium desetuit oppidum, oppidanique octo millibus florenorum redemti. Similiter Aldenardenses 3 Octobris deseruere civitatem, postquam in Ecclesiasticos primo saeviissent, eorumque aliquot submersissent, Oostendamque discessere; unde maxima militum pars, navigiis in Angliam Zelandiamque penetrabat. Imbiese Gandavenses excellentis animi vir, filius Ioannis ab Imbiese, cum navis eius in vadum esset impacta, atque in praesenti captivitatis discrimine versaretur, in mare prosiliens demersus est. Alij Duces ac Centuriones ut Iacobus Blommart, VVilhelmus de Grave Gandavensis, Antonius Reyme, atque alij meliore via in Zelandiam penetrare sperantes, nocte quadam in domo seu villa apud Eekloo, deprehensi, cum sese fortiter defenderent, una cum domo flammis absumti sunt. Plurimi per universam patriam captivi supplicio afficiebantur Nobilis quidam Antonius VVtenhove quod Reformatam Religionem profiteretur, vivens consumtus incendio.
Albanus Traiectum ad Mosam perrexit, ibique plerosque equitum suorum Germanicorum exautoravit. Accesserunt ad eum eo loco plurimarum civitatum
page 231, image: bs231Deputati, excusantes, rogantesque veniam, quod mittere Auriaco annonam et commeatum vi adacti essent, dissimulavit Dux tempori inserviens. Inde Neomagum profectus, ubi aliquo tempore mansit, Frederico filio suo relinquens in mandatis, ut Auriacum, Reformatosque persequeretur. Fredericus Ducis Albae filius, Regij exercitus Imperator perrexit in Geldriam, ubi variae ipsi civitates claves obtulerunt, certatimque omnes conciliari ipsi studuere, talis universos terror invaserat post Parisiensem cladem, Bergae amissionem, direptionemque Mechliniae, ita ut qui Principis partes sectabantur, omni plane animo consilioque destituti sint: quemadmodum Zutphaniensibus accidit, ut referemus.
Clades direptioque Civitatis Zutphaniae.
FRedericus Albani filius vigesimonono Novembris cum exercitu suo ad Zutphaniam venit (valida ea civitas est, commodeque sita ad Isselam fluvium, praesidioque munita,) admotisque confestim tormentis quatere muros adortus est. Post insequentem diem, noctu militum civiumque aliqui, ex urbe profugerunt, internae seditionis metu, ita ut Hispani postridie ingressi sint. Quanquam autem dedere sese optarent cives: tamen ut tanquam vi armata captam civitatem diripere daretur, per glaciem currentes, transcendentesque muros, eam invaserunt, tantaque crudelitate grassati sunt, ut nulli plane mortali parcerent. Quod supererat mortalium maximam partem demersum ab Hispanis in flumen.
Milites Ducesque aliquot captos ex pedibus suspendere, quia, ut affirmabant adversus praestitum Regi sacramentum, sub hostibus eius stipendia fecerant. Trucidatorum numerus 500 excessit. Gravi terrore percelluit
page 232, image: bs232reliquas civitates, quod ea quae moratura Ducis videbatur victoriam, adeo facile in hostilem potestatem cessisset.
Hic quoque terror Bergensem Comitem, cum uxore liberisque suis in Campinia versantem, convasatis omnibus, una cum militibus suis in VVestphaliam fugere compulit.
Nuncius hic tam de occupatione Zutphaniae, quam fuga Comitis Bergensis Reformatos Occidentalis Frisiae perterruit. Comes Iodocus a Schouwenberch, intellecto exercitus hostilis adventu, cum aliquot militum vexillis 18 Novemb. Franckeria Maccum profectus est, ad maris littus, ibique mumtionem exorsus, ut inde facilis in Hollandiam transitus esset, si necessitas exigeret, antequam sese mumisset, a Domino de Billy legionis praefecto fugatus est. Quod ut Bolswardienses intellexere 22 noctu, nullo persequente profugerunt.
23 et 24 Novemb. Sneecka et Franekeria, omnes quoque discessere, tanta perturbatione ac timore, ut plano excordes esse viderentur. Inter alios Catholici Sneeckae nobilem Dominum Theodorum a Bronchorst et Batenburch, Dominum in Nederwormter, qui civitati praefuerat, captum Leovardiae coniecerunt in vincula. Consules Bolswardienses Franekeriani et Sneeckenses Leovardiam profecti, urbium suarum claves praefecto legionis Frisiaeque aulae obtulerunt. Venienti ad dictas civitates praefecto, utriusque sexus cives prociderunt ad genua junctis manibus veniam orantes. Collocavit is Dux Albanus scripsit ad Dominum de Billy ut trium quae rebellarunt civitatem muros ac moenia destrueret: quo intellecto Sneeckenses summis precibus a Billy contenderunt, ut supersederet tantisper, litterasque in sui favorem ad Ducem traderet, quibus veniam ab ipso impetraret quod tandem licet aegre concessit: ita tamen ut peteret modo, quinque pedum altitudine muros relinqui, ad fures, nocturnosque latrones excludendos.
page 233, image: bs233
Dum haec contingerent in Geldria, Zutphania, Trans-Iselania, Frisiaque Amersfordiense quoque praesidium, sub Gisberto a Broeck huysen, et Andrea Putman praefectis rebellavit, additis minis, tradituros se civitatem Frederico quam primum adventaret. Discessere itaque praefecti, cum duobus militum vexillis, et 50 circiter equitibus Amersfordio, et Naerdam accessere, ingressum flagitantes, sed repulsam passi sunt.
Ad Comitem de Bossu Vltraiectum profecti Amersfordienses, oblatisque clavibus veniam petiere. Venit is 21 Novemb. cum duobus vexillis, et civitatem ipsorum occupavit.
Historica relatio cladis ac destructionis Naerdensis, Imperatore Regij exercitus Frederico Ducis Albae filio, Kalendis Decemb. 1572.
VRbis Naerdae incolae ac cives cum induxissent animum coniungere se cum diversis aliis urbibus Hollandiae, Zelandiae ac Frisiae, quae ab Albano desciverant, ut Hispanicum jugum possent excutere, et propugnare Religionem, privilegia et immunitates suas, factus est certior Comes de Bossu a proditoribus aliquibus: Quapropter is 20 August. 1572 mane circa octavam horam, cum quatuor Germanicorum peditum vexillis Vltraiecto discedens partem ipsorum Naerdam, partem vero Amstelodamum inducere sperabat. Vt autem celaret Naerdenses relicta ordinaria via per alios anfractus profectus est.
Accidit tamen ut eodem die post meridiem Amersfordio, quo jam de Comite fama pervenerat, ad dictas civitates milites VValones qui sub Centurione S. Marij militabant venirent Ductu Lamberti Iansz.
page 234, image: bs234VViltvanck, rogantes ut admitterentur. Dum ultro citroque serunt colloquia ab adveniente Comite de Bossu, ante urbem deprehensi, interclusique sunt, ita ut nulla ratione evadere posse viderentur.
Quia autem plurimi civium bene erga Auriacum affecti erant, recepere in urbem milites, misericordia ducti excluso Bossu, exoneratisque in eum tormentis, durante usque in vesperam pugna. Discedens itaque inde Comes eo ipso Vespere Muydam, indeque Amstelodamum abiit.
Non ita multo post Naerdae praesidio Germanici aliquot milites sub Andrea Putman venere, cum equitibus nonnullis, et VValones egressi. Qui cum Muydensibus subinde velitationes aliquot, levesque pugnas conseruere, quas brevitatis caussa omittimus.
Cum Comes Bergensis ut retulimus discessisset ex Campinia, ut videre Naerdeses circumdatos se esse civitatibus quae Albano adhaerebant, Deputatos suos Gerardum Petrum Aerts, Ioannem Petrum Aerts, et Ioannem Cornelisz. in septemtrionalem Bataviam misere ad adducendos milites atque annonam, ut hostilem impetum qui tum maxime rimendus erat congelato Australi mari possent depellere: Sed quia dudum stipendia militibus persoluta non erat, petitum auxilium impetrare non valuerunt; quanquam unius mensis persolutionem offerrent. Similiter quoque misere ad Bertoldum Entessen a Mentheda, auxilium requirentes: verum cum utrobique eos spes fefellisset, et certior fama adferretur adventare hostilem exercitum, derelicti ab omnibus, gravi terrore perculsi sunt; deficiente imprimis pulvere tormentario aliisque necessariis. Iudicarunt itaque expedire occurrere hosti, pacemque aequis conditionibus orare: ad quod deputarunt Magistrum Martinum Laurentz, dictumque Gerardum Petrum Aerts Consules.
Permittebatur interea universis civibus ac militibus excedere urbe et ad tutiora loca se conferre, quod fecissent
page 235, image: bs235nonnulli nisi ab ebriis quibusdam militibus impediti fuissent.
Venientes Amersfordium deputati a Ftederico ad colloquium admissi non sunt: tristes itaque ad suos rediere. In itinere Magister Martinus monitus ab Amersfordiensibus collegam suum deseruit, qui obstinato animo; quanquam non ignoraret jam in itinere esse exercitum Naerdam perrexit, revocantibus nequicquam amicis.
Meridie circa 12 horam ad Naerdam venit hostilis exercitus, eamque circumdedit, ut nulli amplius pateret egressus. Toto eo die tam ab oppidanis quam obsidentibus exonerata tormenta.
Vespere hora septima Gerardus Petrus Aerts ad exercitum venit, et tandem non absque ingenti labore ad Comitem de Bossu penetravit; a quo cum veniam oraret pro suis, interrogatusque vicissim esset num praesidium excessisset, sese id omnino existimare respondit: cum negarent Assistentes, discedens Bossu, duci usque ad portas civitatis deputatum curavit, jusso ut sequenti die cum pluribus rediret.
Kalendis Decembris 1572 Deputati Naerdensium ad exercitum venerunt, Dominus Lambertus Hortensius Rector Scholae, Gerardus Petrus Aerts, Iacobus Antonisz. Ioannes Pos Lebbertsz. Richardus Adriaensz. Henricus Andriesz. VValterus Amstelodamensis.
Tendentibus his Deputatis ad Exercitum occurrit Iulianus de Romero, asseruitque datam sibi tractandi cum iis a Frederico potestatem. Adhibita fide, pactum cum eo iniero, his conditionibus: ut Frederico portae aperirentur, exercituique eius per urbem transitus daretur; ita tamen ut a civibus militibusque, et eorum bonis abstinerent concessa nihilominis 200 Hispanis facultate, tantum ex urbe spoliorum efferendi, quantum ipsi exportaro possent: denique, ut sacramentum Regi cives, militesque praestarent. His conditionibus consensit Romerus, porrecta aliquotics Hortensio dextra, dataque atque accepta fide.
page 236, image: bs236
Ingresso urbem cum 28 Hispanis Romero, non ita multo post 400 circiter Hispani insequuti, a civibus opipare excepti, tractatique sunt.
Postquam epulatus esset Romerus indicari per praeconem curavit, ut omnes cives, ac milites, absque armis ad templum Hospitalis convenirent: quod praestitere ij qui Hispanicis promissis fidem adhibebant alij diversis locis sese abscondere, rei eventum expectantes.
Cum jam Hispani universos adesse arbitrarentur, eo quod nulli amplius adventarent, denunciari curarunt a sacerdote, ut ad mortem se pararent, apertisque maioribus valvis irruentes, immanissime cunctos trucidarunt, 500 circiter numero, praeter milites: quatuor modo captivos accepere propter ingentia promissa. Iacobum Antonij, Bernardum Gisberti, Franconem Franconis, Hermannum Ioannis Scrieck. Patrata caede, incendere curiam, atque ita omnes pariter flammis absumti. Cecidit inter alios Gerardus Petrus Aerts, postquam Iulianum cum suis Magistratus jussu perquam laute tractasset.
Totus interea Hispanorum exercitus intravit qui undique cuncta incendens prodire compulit qui latebant, cunctosque inaudita crudelitate, variis tormentis amputatis pedibus, manibus, etc. communis clades absumsit: denique ut verbo concludam nulla sexus, nulla aetatis habita ratione in viros crudelitatem, in faeminas saevitiam ac libidinem ita exercuerunt, ut nulla unquam antiquorum immanitas, huic aequari posse videatur. Vivos infantes, materno utero (o horrendum facinus) evulserunt. In corpora etiam mortua saevitum, prohibitaque sepultura cadaverum usque ad 21 Decemb.
Quia autem suspicabatur Fredeticus civium nonnullos e manibus suis elapsos, publicavit edictum, quo vetabatur ne rusticorum quisquam reliquias civium absconderet.
Inter alios captivos Consul quoque Lamphes fuit, quem cum crudelibus tormentis diu multumque excruciassent,
page 237, image: bs237promisit tandem aureos ducentos, pro litro ac redemtione captivitatis suae, misitque filiolum suum ad sororem ut pecuniam acciperet territus puer aufugit; ipse quoque parens, mulierum aliquot auxilio in monasterium vasit: ubi cum deprehensus esset, captusque Frederici jussu in foribus suis suspensus est, divisumque in quatuor partes cadaver, et ad portas affixum. Plurimi alij diversis modis misere excruciati, interfectique.
His ita peractis Ferdinandus de Toledo, Albae Dux, ut justitiae pallio detestabile tegeret scelus 6 Novemb. 1573 Maiestatis damnavit Naerdenses, ut hanc tantam tyrannidem meruisse viderentur.
Hac nimia crudelitate adeo perculsi sunt Batavi ac Zelandi, ut extrema potius tentare, imo sub Turcarum jugo vivere, quam impotentem Hispanorum Dominationem ulterius perferre proposuerint: Ipsi etiam Catholici atque Ecclesiastici in Hispanorum odium exarsere: ita ut multo amplius detrimenti quam commodi Albano haec clades attulerit.
Obsidio atque occupatio urbis Haerlemensis.
NAerdae Fredericus cum exercitu suo Amstelodamum discessit, ibique aliquamdiu moratus est Haerlemium cogitans. Scripsere secreto Haerlemium Amstelodamenses, ut pacem petituri accederent, alioqui Regium exercitum ad eos brevi esse venturum. Perculsus hoc nuncio Magistratus, senatum convocavit 3 Decemb. ad consultandum quid in hisce rerum angustiis fieri potissimum expediret. Diversae Senatorum sententiae erant, volentibus nonnullis, ut ab Auriaco peteretur auxilium, aliis Regias vires expavescentibus. Conclusum tandem mittendum ad Fredericum ad petendas
page 238, image: bs238aliquot dierum, inducias ut interim res componeretur. Deputatus Nobilis Dominus Christophorus a Schagen, Theodorus de Vries, et M. Adrianus ab Assendelft urbis Pensionarius, qui secreto Amstelodomum profecti sunt: verum ut intellexit agitari eam rem VViboldus Ripperda, qui civitati praeerat. Eodem die post meridiem cives convocavit, petitoque silentio hunc in modum afsatus est.
Neminem vestrum fugere existimo cives, Fredericum Albani filium expeditionem in vos parare. Quo intellecto Magistratu nobis inconsultis adversus sacramentum suum misere qui veniam orarent. Verum cives optimi, oculos animosque vestros in ea intendite, quae Mechliniensibus Zutphaniensibus, et Naerdensibus accidere, memoresque estote quo sacramento Auriaco Principi obstricti sitis: Nullus dubito quin si haec ponatis ob oculos non dubitetis exemplo meo pro libertate vestra, pro uxoribus et liberis, pro aris ac focis fortiter dimicantes occumbere. Aperite mentem vestram, confidimus enim fore ut quam nobis intentant cladem in hostes retorqueamus.
Accensi his dictis cives pariter bona vitamque suam pro se quisque ad propugnandam patriam obtulere. Misit itaque confestim Delphos ad Auriacum, et ad Lazarum Muller qui auxilium peterent. Eadem nocte cum legione Germanicorum Haerlemium Muller accessit, e qua vexilla quatuor reliquit in civitate, cum sex aliis Leydam digressus, Abstulerunt confestim e templis imagines, et in Reformatam fidem jurarunt.
Redierant interea Amstelodamo D. Chistophorus a Scagen et Pensionarius Assendelft, qui spe veniae, promiserant Frederico Haerleminm tradituros. Theodorus de Vriesen Amstelodami remanserat. Apprehensi confestim hi duo, missique Delphos ad Auriacum: ubi Assendelft 24 Decemb. tum propter hoc, tum propter alia ctimina supplicio affectus; D. Christophorus a Scagen in carcere mortuus est.
page 239, image: bs239
Venere confestim Spaerwouwam Hispani: quare ab Haerlemensibus, missi 300 sub Centurionibus Mattino Pruys, Michaele et Gerardo Verlaen ad Sparendamum (munimentum id erat ad ripam, ante quod transeundum Hispanis) custodiendum: Missi quoque fossores, qui altiorem aggerem perfoderent, terramque demergerent: sed nec dum perfecto opere, pulsi ab Hispanis fugatique sunt.
Interea asperrimo frigore, omnes Sparendami aquae, dictae Sparen et Tya congelatae, et Iulianus Romero 9 Decemb. transita glacie gravissime eos oppugnavit, et licet praesidiarij fortissime pugnantes, ingentem hostium stragem ederent, violenter ingressus est.
Profugere obsessi, quanquam Haerlemenses auxilio, sed sero venirent. Centurio Martinus Pruys, cum multis tamen Hispanis occubuit.
Advenit hoc tempore Haerlemium D. de S. Aldegonda nomine Principis Auriaci, Ordinumque Hollandiae, rogavitque cives ut adversus ingruentem necessitatem, alium Magistratum eligerent, ponens ob oculos Theodori de Vriesen proditionem, addito datam sibi ad id ab Ordinibus autoritatem. Electi itaque 8 Consules, et 14 Scabini, quorum media pars insequenti anno gestura erat Magistratum. Consules electi Nicolaus vander Laen N. D. Ioannes vanden Vliet, Gerardus Stuyver et Petrus Kies: Scabini VVilhelhelmus Adriani, Iacobus ab Heusen, Cornelius Reycken, Petrus Bal, Nicolaus Mathei, Adrianus a Berckenrode, et Matheus Augustini. Testabatur autem, intactis urbis privilegiis, ob praesentem necessitatem id fieri.
11 Decemb. ante Haerlemium venit exercitus: 35 Hispanorum vexilla, 25 VValonum sub Noircarmio Capres et Licques, 18 Germanorum sub Comite ab Oversteyn, cum 800 equitibus, accendentibus quotidie novis, cum bellico apparatu, cum Comite de Bossu Hollandiae praeside.
Occupatis ante Haerlemium Hispanis Princeps Auriacus,
page 240, image: bs240Marchiaeque Comes, suos undique milites accivere, ut inter Lugdunum et Haerlemium in pago Hillegom exercitum collocarent. Quo cum venissent collectis jam 12 vexillis, ininorem arbitrati hostium exercitum 8 equos exploratum misere, quotum aliquibus ab hoste captis, intellectoque Auriaci et Marchiae Comitis statu, 5 millia peditum cum 6 centis equitibus 10 Decemb. tanta celeritate eos invasere, ut vix Comiti sese atmandi tempus esset, disponendique in aciem militis sui: ita ut ipse, et Bartholomeus Entens, non attendenres an alij advenissent cum duobus modo vexillis equitibus suis occurrerint: verum equitibus ipsius pulsis Germanici quoque pedites, alijque in fugam versi, non absque praesenti Comitis discrimine: Tandem tamen evasit duobus sub ipso traiectis equis. Insignis nonnulli vexilliferi, inter alios, Iacobus Martini Gandensis Flandriae Praesidis filius, impedire volentes fugam, vexillo se involvere in quo interfecti sunt: inter captivos erant Baptista Trevirensis et Ioannes Keller, quos ex pede vivos ad patibulum suspendere Hispani. Obtulit pro Treverensi Comes bis mille aureos et 14 hostium captivos; sed frustra: qua eos quoque confestim suspendit.
Fieri curavit extemplo munimenta Fredericus, Bellicasque machinas disponit, admiratus resistentiam magnae atque invalidae civitatis; sed animus civium pro munimento erat.
18 Decemb. 14 tormentis quatere portam crucis cepit, 600 et 80 globis 46, librarum, prosternens anteriorem partem et munimenta eius: quapropter cives facto sub portam cuniculo, incredibili diligentia damnum repararunt. Insequenti die portam S. Ioannis quassarunt 600 et 75 ictibus: adversus quos obsessi novum vallum excitarunt.
20 Decemb. usque ad meridiem continuata jaculatione; magnam mirorum partem deiecere, irruentesque cum 18 vexillis, a civibus catenas tormentis emittentibus repulsi sunt.
page 241, image: bs241
Recenti milite instaurantes oppugnationem, ab obsessis, ignem et tela jaculantibus, gravi clade affecti receperunt sese, repletas armis mortuisque suis fossas relinquentes. Centum circiter et quinquaginta Hispani, viginti amplius nobiles praefectique occisi crevit hinc Haerlemensibus animus, nihil quidquam concedente militi cive: assueti vincere Hispani jam circumspectiores erant: sequentes itaque dies, agendis cuniculis quatiendaque urbe consumti.
Princeps interea Auriacus inter Haerlemium et Lugdunum in pago Sassem collocavit exercitum; vnde Haerlemium postea annonam, militesque submisit, lacu Haerlemensi, aquisque omnibus gelu astrictis.
Quibus animati cives quotidie irruptiones in hostem faciebant, nonnullos subinde hostium capientes a quibus secreta intelligebant. Inter alias eruptiones digna notatu illa 25 Martij cum mille viris, quibus in Haerlemensi silva, Germanicas legiones invasere, sexcentisque circiter occisis, reliquos pepulere, eaptis 11 vexillis, 7 tormentis 50 bestiis, incensis 300 tentoriis, ovantes victoria et onusti spoliis in vrbem reversi sunt.
Obdurato nihilominus animo non nisi victor recedere Fredericus proposuerat, quanquam hieme asperrima et annonae caritate vexaretur exercitus.
Miserat Dux tria circiter millia fossorum e Leodiensi patria qui cuniculis quotidie agendis occupati, vniversi fere interfecti sunt.
Aliis e transverso cuniculis hostium cuniculos excipiebant obsessi, et quidquid interdiu damnum passi erant noctu reparabant, in defesso labore, integrisque animis. Excitarunt quoque nova valla, semilunas, munitiones etc. ad quae universi pariter nulla aetatis, nulla serus, dignitatisque habita ratione operam conferebant.
Insignis emicuit virtus, honestissimae viduae kennau dictae, quae virilem gerens animum, excitabat reliquas,
page 242, image: bs242non dubitans etiam omni genere armorum cum hoste confligere.
Post 40 dierum quassationem comperit Fredericus, amplum patere in urbem itrumpendi, per deiecta moenia locum, latum ad ducentos passus: adhaec fossarum aquae adstrictae erant asperrimo gelu 30 igitur Ianuarij oppugnare urbem noctu aggressus, suis mandavit, ut ad sese internoscendos albis induciis super armis induerentur: mistisque inter Hispanos, expeditissimis Mondragonij vexillis, duobus praeterea VValonum millibus, septemque vexillis Germanicorum sub Polveyller oppugnationem secreto atque acriter adortus est. Multi jam in muros evaserant: cum subito animadvertentes qui ex cubias inter duas portas agebant 50 circiter numero, deiectis qui ascenderant. cives ad arma vocavere.
Accurrentibus confestim civibus pugna incruduit. Cum jam plurimi Hispani evasissent in munimentum, atque undique densarentur, suppositum cuniculum tormentario pulvere implentes obsessi ignem immisere, quo ingens hostium multitudo correpta flagravit: quod ingentem reliquis terrorem incussit, ingrediendique demsit audaciam. Plurimi eo die Hispanorum occisi, viri multi Nobiles Duces, etc. Non ultra decem oppidanorum desideratis.
Tum primum de invadenda violenter civitate desperare caepit Fredericus. Quare plures ab Albano milites submissi.
Durante oppugnatione ab altero latere 90 circiter trahae cum annona, omnique apparatu in urbem inductae; quod durante gelu impediri vix poterat. Parabant interim naves oppidani, quibus soluta aquarum concretione uterentur. Idem quoque Princeps Lugduni praestare satagebat, plurimis confectis navibus, quibus Marmus Brant Prafectus. Hisce in Februario frumentum cum duobus aeneis et decem ferreis tormentis Lugdono accepere. Verum Amstelodami naves quoque parabat, et 19 Maij perfosso aggere eas in Haerlemensem lacum
page 243, image: bs243induxit 33 numero, praeter 7 parvas triremes, Praefecto Comite de Bossu. Plutima in lacu navalia proelia commissa: Hollandicae enim civitates, classem quoque instruxerant: Dordracenses 20 naves, Delphij 13, Roterodamenses 15. Gorcomenses 10, Schiedamenses 6, aliaeque plures, quae 7 Aprilis Lugduni congregatae, lacum ingressae sunt. Quotidie cum Hispano confligebant. Tandem 28 Maij Amstelodamenses 60 numero Principis classem invadentes, 20 circiter naves captivas abduxere.
Cruenta omnino fuit obsessio, plurimique hostium laesi et interfecti. Nullum ex bellico consilio immunem abiisse scribit Bernardinus de Mendoza in historia sua: ipse Federicus vulneratus est. Quatuor circiter millia omnium nationum, inter eos octingenta Hispanos cecidisse commemorat. Oppidani tempore obsidionis paucos amisere.
10 Mille, 360 tormentorum ictus, in civitatem emissi sunt, qui plurimum damni muris ac domibus intulere: Erecta quoque affixaque ad malos domuncula, e qua sclopetarij, quoscunque in plateis videre poterant petebant: sed ea tandem ab oppidanis tormento deiecta; quinque praeterea hostium tormenta ab iisdem jaculando disrupta.
Quanquam arcte custodirentur obsessi, modum tamen invenere, quo Principi Auriaco necessitatem suam indicarent, misso noctu nuncio, qui columbas in civitate educatas secum ad Principem detulit: quas ipse alligatis ad pedem litteris, ad civitatem suo tempore dimisit. Hac ratione in India, et ante illos Romani usi sunt.
Tanta in civitate, cum lacus ab Hispanis interclusus esset, annonae fuit inopia, ut tandem ab esu equorum, canum, felium, gliriumque non abstinerent: Plurimi itaque fame perierunt. Tandem Auriacus 8 Iulij missa Lugduno columba scripsit, sese per silvam submissurum annonam ut illi interim aliis locis tumultum excitarent,
page 244, image: bs244et cierent pugnam. Bis mille circiter milites ac cives alba indusia desuper induti totam noctem expectabant. Sub Domino a Batenburch, Dommisque in Carloo et Tserraets Hassemij exercitus congregâtus 8 Iulij tertia post meridiem hora, Sassemio discessit, cum annona, alioque apparatu, quem Haerlemium inueheret. Media nocte ad Hispanorum exercitum cum suis Batenburch pervenerat, primamque derelictam stationem advertens, fugisse Hispanos ratus audacter processit: cum tandem Hispani qui sese in insidiis collocarant, erumpentes eum invasere: quo territi equites rupta peditum suorum acie, cum profugerent, omnes pariter caesi, fugatique: 800 circiter periere, ipse Batenburch, ut opinio est, in fuga e ponte praecipitatus intetiit, temeritatis suae luens paenas.
Haec ad obsessos clades, missis per columbam litteris ab Auriaco perscripta, ostensaque ab Hispanis novem captiva vexilla. Quare Haerlemenses nullam omnino cernentes compositionis cum Frederico spem, proposuere relictis uxoribus ac liberis vrbe per hostilem exercitum erumpere: sed eo intellecto mulieres tanta lamentatione atque ululatu complevere vrbem, vt ea nocte dilata fuerit profectio.
Insequenti die 10 Iulij missae ab hostibus litterae, quibus venia pronunciabatur quare universi tumultum in vrbe excitarunt, deficientibus primo Germanis fidei hostili confisis.
11 Iulij rursus VValonum praesidiariorum impedita profectio.
Insigne inter alia factum nobilis Galli Bordet nomine, qui cum Hispanis ut adhiberet fidem animum inducere non posset famulum suum precibus adegit ut sese sclopo perimeret, qui postquam diu multumque abnuisset, tandem persuasus stragula veste involuti Domini caput aenea giande trajecit, vt cerebro lectum aspergeret, non absque ingenti Frederici admiratione.
Firmatum pactum, vt cives vitam suam ac bona redimerent, 24000 Florenorum, 57 exceptis, vrbis scilicet primarijs,
page 245, image: bs245quorum sex aut octo affecti supplicio, nonnulli infirmitate obiere, reliqui beneficio Comitis de Bossu libertatem adepti. Pecuniam autem exhibituti erant 14000 florenorum extemplo, reliqua trium mensium spatio elapso.
Sequenti luce cum Frederico et consilio eius plerique Hispanorum vrbem ingressi. Primarij civium ac Duces ad Clivensem Domum captivi abducti. 15 Iulij 300 circiter milites VValones, in foro suspensi. Gubernator N. D. VViboldus Riperda cum vicario suo Ludovico Horenmaker capite plexus. Ecclesiastes eius suspensus, et 249 milites in lacum demersi. 17. tursum plurimi affecti supplicio. 18. trecenti. 20 Iulij Nobilis Dominus Lancelottus a Brederode, Roseni, et Brielensis quaestor plexi capite. Paulo post 18. adhuc Centuriones et vexilliferi cum reliquis VValonibus, Scotis, Anglis et Gallis, usque ad 500. Postea 19 Augusti milites nonnulli qui in Xenodochio aegri decubuerant capite puniti. Qui in munimento extra pomoerium fuerant fame consumti. 16 Augusti Germanici milites circirer 600 cum Centurionibus ac Ducibus suis urbe educti: verum circa novum templum, a famulis nobilis Domini Sonoy, Enchuysiorum auxilio, e manibus custodum erepti sunt, percussique custodes. Interfecti hoc modo plusquam bis mille praesidiarij, qui Haerlemium tenuerant, exceptis paucis quos secreta fuga abstulit. Scotus quidam Centurio dictus Balsour dimissus, eo quod se Principem Auriacum interfecturum esse promisisset, ut ipsemet Principi fassus est, tam nefaria promissione se minime teneri existimans. Obsidentium longe plures interfecti. 12000 in obsidione perijsse fama est.
Hac peracta victoria, ad vniversas Bataviae vrbes scripsit Albanus, veniam gratiamque offerens, sed nemini auditus est. Respondere inter caeteros Rotterodamenses, agnoscere se Regem Hispaniae, sed neminem vice ipsius praeterquam Auriacum.
Advertens Albanus, animoque reputans, quanto sibi pretio Haerlemensis urbis occupatio stetisset, et rebellare milites
page 246, image: bs246suos, qui 28 mensibus stipendia non acceperant, restare plurimas adhuc urbes obsidendas; tamen severitatem suam temperare nolens 26 Iulij 1573 publicari jussit severissimas litteras, quibus nomine Regis invitabantur primo subditi, ad acceptandam gratiam quae offebatur, eamque recusantibus gravissimae intentabantur minae; desolaturum se terram, aliosque incolas inducturum, etc.
Obsidio urbis Alcmariensis, eiusque solutio.
OCcupato Haerlemio Hispani quatuor post diebus 16 Iulij 1573 Alcmariam bis mille quingentos pedites, quatuorque equitum turmas misere, sperantes se terrore captam eam urbem facillime potestati suae esse facturos. Plurimi civium deserta urbe profugerunt: Verum cum circa Egmondam, et Heyloo Principis Auriaci miles esset, Iacobi Cabeliau Praefecti opera urbem intrarunt, commissisque aliquot levioribus pugnis, effecere ut discederent Hispani, qua occasione utendum rati Alcmarienses, munire moenia, annonamque, atque omnem bellicum apparatum convehere.
Interea Haerlemij rebellarant Hispani; unde nihil quicquam ab iis effectum, donec acceptis stipendiis rursus ante Alcmariam venerunt 21 Augusti Fredericus Ducis Albae filius exercitui cum potestate praeerat vicarius erat Norcarmius, cum Consalvo de Braccamonte, Petro de Velasco, Petro de Toledo, Stephano Divaro, Iuliano Romero, Domino Ognies, la Mote, erat tormentis praefectus. Versabantur hi Oudendorpij, cum 40 Hispanorum 8 Italorum vexillis et 400 equitibus. Huyswerdae, erat Ferdinandus de Toledo cum 8 vexillis. In S. Pancratio commorabatur Dominus Polwyler, cum 6 Germanorum vexillis, et S. Belli Gubernatoris
page 247, image: bs247Groeningensis. Koedijckij Baro de Liques, tum Gubernator Haerlemensis, et Baro Chrevreaulx cum vexillis viginti. Bergae erat Capres cum 10 VValonum cohortibus. Ad portam novam versabatur Iovianus Fransberch, et Otho Comes ab Oversteyn, cum Germanis suis, mistisque aliquot Hispaniensibus et Germanicis equitibus. Vniversa simul centum viginti et unum vexillis, quae 16 hominum millia continebant. Alcmariae erant mille trecenti bellatores incolae, praeter paucos agricolas et peregrinos. Praesidium erat 800 circiter militum. Iacobus Cageliau praeerat urbi, et VVilhelmum a Sonneberch vicarium habebat. Annonae non multum erat in urbe, nec ulla spes adfuturi aliunde auxilij adfulgebat. Verum nobilis Dominus Theodoius Sonoy Septemtrionalis Bataviae praeses, spem ostendebat missis litteris, fore ut perforatus aggeribus, si necessitas postularet, aqua mundaretur exercitus.
Locari confestim tormenta mandavit Fredericus: ad quod opus Haerlemenses 300 cives mittere compulsi ad fodiendum. Saepius oblatae civitati pacis conditiones multis, pulchrisque promissis; sed frustra. Collocatis jam 20 maioribus tormentis, quorum globi 40 libras appendebant; 18 Septemb. a prima luce usque ad solis occasum 2036 numeratis ictibus moenia concussere: eodemque die Frisicam portam, rubramque turrim tribus integris horis violenter oppugnarunt, secundo vento et fumo: Verum non absque ingenti suo damno repulsi ab Oppidanis, omni genere armorum, ipsis etiam foeminis ac pueris, lapides, picem, ignemque subministrantibus Ter rocedentes a muris, rursumque adorti novo milite restauravere pugnam. Tria vexilla in moenia evaserant: quorum combustum unum alia pedibus conculcata, vexilliferis trucidatis. Ad 500 oppugnantium ea die interfecti, inter quos 14 primae notae: 300 circiter vulnerati. Non ultra 30 aut 40 Oppidanorum occisi aut vulnerati, 24 milites, cives circiter 13. Scribit Bernardinus de Mendoza Hispanus, multo plures occubuisse,
page 248, image: bs248referens inter alios Franciscum de Bobadilla, Iacobum Felicem, Blascum Navies de Cavagal, vulneracosque convaluisse ut plurimum, vel quia tormentarius pulvis, satis exsiccatus non erat, vel nimio fervore eiaculatus.
20 Septemb, rursum 800 globos evibrarunt in civitatem, parati ad oppugnandum: verum pontes ipsorum ab Oppidanis jaculando destructi, subsidere incipiebant: vnde frustra obnitente Frederico, ab oppugnatione destitere. Optabant accessum eorum Oppidani: mulieres enim ac puellae ipsae se ad hostium vim a tectis et penatibus suis propulsandam accinxerant, adportatis ad maenia cacabis quibus picem et sulphur igne coxerant. Illo primum die cadere Hispanis animus, vrbemque occupandi spes. Accedebat quod pluuio caelo aquis terra repleretur; quare abductis paulatim tormentis 10 Octobris 1573 soluta obsidione Alcmariam deservere. Egere gratias diuinae bonitati de liberatione sua Oppidani. Stanneam pecuniam cuderant, quam postmodum argento rursum redemerunt.
Tandem advertens Albae Dux novercam sibi undique esse fortunam, gravique Belgicam vniversam sui odio reneri, propter immanem Tyrannidem, inauditas gravissimasque exactiones, metuensque ne nomini suo dededecus inureret si diutius in Belgicarum regimine versaretur, defungi gubernatione sua a Rege postulavit, gravem aetatem suam, afflictumque morbis corpus obtendens, imparem se esse tanto oneri, alium aptiorem in locum suum Regia majestas substitueret: quod facile impetravit, tum quia Belgicae Ordines, communes de ipso apud Regem querelas deposuerant: tum etiam quia Vltrajectenses, apud Majestatem suam conquesti erant, ad sese divexandos Albanum, Briela, alijsque limitibus, vbi necessaria erant, ablata praesidia, in vrbe sua collocasse, atque hinc civitates illas ab hoste captas, Provinciasque turbatas.
Misit itaque Rex in locum eius Ludovicum Requesentium,
page 249, image: bs249magnum Castellae Commendatorem, Hispanum natione, qui Mediolanensibus Gubernator praefuerat. Hic 17 Novemb. 1573 cum duabus equitum turmis Bruxellam aduenit, ingentique honore ac Magnificentia ab ipso Albano, filioque eius exceptus est.
Praemissis ingentibus in Hispaniam opibus, belgicaque tantum non ex hausta, 2 Decemb. 1573. vna cum Filio, Albae Dux Italiam versus, atque inde in Hispaniam recessit, vbi praeter multorum opinionem, carus, acceptusque fuit; donec promouit, ad contrahendas cum consanguinea nuptias filium, deserta alia, quam sub consummati matrimonij specie, praetextuque deceperat: quare iram Regis incurrit, coniectusque in vincula, rursum ijs emissus, et Regij exercitus Imperator, quemadmodum Belgicam flagellarat, Lusitaniam quoque afflixit. Obijt tandem Olyssiponae, diuturna febre consumptus 12 Decemb. Anno Dominicae incarnationis 1582. aetatis suae 74.
Vir erat praestantis ingenij atque eloquentiae, bellator expertus: verum tumens superbia, inquietisque et ambitiosis motibus agitatus, nec fidelitatem praestans; nec curans, quantumvis maximum iuramentum ubi se offerret occasio. Militaverat Caesari ac Regi in praecipuis bellis, Italiae, Hispaniae, Galliae, Hungariae, Germaniae, Belgicae atque Lusitaniae. Nusquam minus quam in Belgica laudis acquisierat, melior semper in adversis quam secundis rebus. Macilentus erat atque oblongus, facie quoque longiore, oculis introrsum reconditis, severo vultu. Tanti propriam sapientiam aestimabat, ut laudari alterius moleste ferret: crudelitate erat immanis, avaritiae pudendae, quam in Belgicae gubernatione satis manifestavit. Dicitur in convivio jactasse se 6 annorum quibus Belgicae clauum tenuerat spatio carnificum manibus, plusquam 18 millia hominum interfecisse, ijs exceptis quos belli tempestas hauserat.
page 250, image: bs250
[gap: illustration; inscriptio: LUDOVICUS REQVESENTIUS, MAGNUS COMMEND. CASTELLAE, GUB. GEN. IN BELGIO.]Offensis populorum animis, quos dirae Tyrannis
Albani, et Frederice tui exacuere furores,
Mitior accessi. In felix sed sorte Noverca
Peste obij, Austriaco et Belgis turbata relinqueus.
page 251, image: bs251
LVDOVICI REQVENSENTII Regimen.
PRofecto ex Belgica Albano, Ludovicus Requesentius, Hispanus natione, magnus Castiliae Commendator successit.
Tetra de hoc fama erat, eum paulo ante Aethiopes in Granatensi ditione, in honesta potius calliditate, quam bellica virtute subegisse: ita ut Draconis, leonisve loco, vulpem aut crocodilum Provinciae accepisse viderentur. Ipso gubernationis initio Ludovicus affirmavit se nihil quidquam absque Ordinum consensu esse facturum, vt pecuniam hoc modo ad persolvendum militem stipendia flagitantem eliceret. Recusantibus Provinciis Germanicarum Legionum praefectis promisit se reditibus Provinciarum persoluturum, assignatis pignori plurimis civitatibus, quarum cives diu voracibus illis lupis vexati sunt. Adepta apud Neomagum 14 Aprilis 1574 adversus comitem Ludovicum Nassovium victoria, pecuniam flagitarus Hispani, quam Sancio d'Avila in pugna promiserat: verum cum nihil tribueretur dilaceratis vexillis, pulsisque ducibus rebellarunt, Antwer piamque profecti sunt. Factus certior eâ de re Fredericus Perinot, Dominus de Champignij Gubernator ad muniendum se animum appulit, significavitque Commendatori, ut praesidium arcis mutaret: ver endum enim esse ne praesidarij. Hispani alios rebellant es per arcem in vrbem admitterent: vix fidem adhibere Commendator initio videbatur: tandem tamen 24 Aprilis ipse Antwerpiam intravit, cumque suaderet ei Champignij velle occupare arcem, vel munire adversus eam, civitatem persuadere non potuit.
page 252, image: bs252
26 Aprilis vndecima circa meridiem hora, ad arcem adventarunt rebelles Hispani. Quo audito Champignij armatum militem suum opposuit ut ingressu eos arceret: sed a Commendatore prohibitus, iussusque abire; quamquam aegre, discessit tamen admirans. Intrarunt interim Hispani ruptis paululum vallis: quare cum irasceretur Commendator, discessit cum suis Champignij in novam civitatem, vt in ea se muniret. Disposuere se in acie inter arcem vrbemque rebelles: Iubente autem Gubernatore ne S. Georgii transirent si quid vellent: cum nihil praeter verba daret, clamarunt universi dineros, VValones fuora, pecuniam suam, VValonumque discessum postulantes, et VValones fuora, fuora Vielliacos ingeminantes. Tandem post aliquot dierum intervallum impetrarunt ut 10 mensium solutionem praesenti pecunia, quinque laneis lineisquepannis acciperent, reliqua a Mercatoribus, concesso spatio persolverentur: atque ita, licet aegre quieverunt.
Rarae post illud tempus militum rebelliones, partim enim calliditate, partim pecunia placati.
Publicavit hoc anno generalem delictorum veniam Rex, ut animos Belgarum alliceret: verum vixquidquam effecit, cum partim fides non adhiberetur, partim callida dissimulatione fieri putaretur.
In Iunio convocati Bruxellam generales Ordines, a quibus 20 auri vasa annue postulavit Commendator; sed repulsam passus est.
Parabatur interea ingens in Hispaniâ classis, quae sub Petro de Merendis veniret in Belgicam; sed eo subita morte defuncto, alijsque intercedentibus caussis emansit. Cinxit obsidione Lugdunum Batavorum Commendator, per quendem Baldeum nomine: verum Principis Auriaci auspiciis, divinoque beneficio paene miraculose servata est anno 1574 tertio Octob.
Durante obsidione, alium militem suum circa Bommel, Gorcum et Lovensteyn habuit: sed absque vllo emolumento.
page 253, image: bs253
Marchio Chiappin Vitelli, cum 15 Germanicis vexillis Leerdamense oppidum obsedit: post multam oppugnationem facta deditio, vt duo praesidiariorum vexilla cum armis egrederentur, cives vniversa sua sarta tecta servarent. Ingressi Hispani, coactos in curiam cives compulere vt Praedicantem suum exhiberent: recusantibus plerisque, vnus tandem prodidit, inter parietum ruinas latitantem: ad quem accurrens Hispanus impacto in caput sclopeto graviter vulneratum produxit: Ludimagister quoque atque alius quidam praedicans, qui in vicino oppidulo Asperen dicto concionatus fuerat, ad Gubernatorem Chiapin Vitelli adducti, eius que mandato ex patibulo suspensi.
Relicto Lugduno, solutaque obsidione Baldeus, Hagam profectus est; vbi milites ejus quia octo mensibus stipendium non acceperant rebellârunt; sed tandem sedati sunt.
Denique infelix Commendator ad vertens contemtui se haberi, et ruere quotidie in pejus Regis res, eo deduxit negotium, ut de pace inter Regem et Ordines tractaretur; sed rejectae ab Ordinibus conditiones, eo quod callide secum agi existimarent.
Cusi hoc tempore ab Hollandis nummi expressa leonis in horto effigie, additaque inscriptione, securius bellum pace dubia.
Cepit, spoliavitque per Dominum Hierges Hollandiae praesidem Commendator, Bueren, aliasque parvi momenti oppidula.
page 226, image: bs254
Obsessio occupatioque civitatum ad aquas veteres.
OBsedit per eundem Dominum de Hierges aquas veteres Commendator, tandemque 8 Augusti violenter occupavit, adeoque diram atque in auditam crudelitatem exercuit.
Eo quoque vel satis manifestavit crudelem animum suum, quod missa ad Elisabetham Angliae Reginam legatione, postulavit, ut rebelles Regis regno suo pelleret: sed nihil effecit.
Anno 1575. in Octobris Commendator Bommene munitum pagum obsedit, tantoque oppugnavit furore ut 20 obsidionis diebus, ante Bommenam plures, quam ad Haerlemium occumberent.
Anno 1576 pecuniam rursum a Provinciis Commendator exegit, sed frustra. Offensus perturbatusque tantis difficultatibus Ludovicus, impatienter vociferabatur Dios nos Libera de estos estalos ab his Ordinibus deus nos liberet.
5 Martij 1576 calida febri, non absque pestis suspicione Commendator interiit.
Mortuus quoque Chiappin Vitelli, Marchio de Cetone, qui rheda vectus, lapsusque cum ea, graviterque vulneratus cum Antwerpiam veheretur, in navi animam efflavit. Vir erat industrius ac prudens, bellator egregius sed omnium religionum irrisor, missus erat ad Regem a Duce Florentiae. Fama erat ab invidis esse praecipitatum factum autem ab aliquibus hoc ipsi Epitaphium.
Epitaphium Chiappin Vitelli Marchionis Cetonensis.
Omiserere Deus Crassi, miserere Vitelli,
Quem mors praeveniens non sinit esse bovem.
Corpus in Italia est, tenet intestina Brabantus:
Ast animam nemo. Cur? quia non habuit.
page 255, image: bs255
Mortuis his duobus capitibus Ordines in Belgica rexere: quorum a Rege confirmata gubernatio 24 Martij 1576. Primarij erant Dux Arschotanus, Mansveldius, Barlaymontius, Rasingenius Comites, Praeses Viglius, Hasbout, d'Assonvile cum alijs consiliarijs etc. His data a Rege auctoritas donec spurius Regis frater Ioannes Austriacus Gubernator mitteretur.
Rebellantes in Provincijs milites, quod dudum stipendia non accepissent, ingentem in vniversa patria cladem fecere, occisis spoliatisque incolis, Aelstae imprimis in Flandria, quam Hispani 15 Iulij occuparunt.
Sancio d' Avila, arcis Antwerpianae Gubernator navique suis commeatum Aelstam ad rebelles convexit, mandavitque Oliverio equitum Magistro, ut desertis adversus Ordinum praeceptum praesidiis in Brabantiam veniret: quod factum. Falconetti turma, quae grassando Flandriam ttansierat poene deleta fuisset ab agricolis nisi Sancio d'Avila ex arce Antwerpiensi venisset auxilio.
Tandem rebelles Hispani Regis ac Patriae hostes declarati, dataque cuivis volenti eos interficiendi potestas.
Armarunt sese rebelles ac cito e Batavia Ferdinando de Toledo, alijsque Hispanis in vnum coactis vsque ad 6000 pedites, cum 1200 tam Italis quam Hispanis. Tentarunt quoque in partes suas trahere Germanos: sed frustra.
Flandri ac Gandavenses imprimis arcem suam obsedere, nimia Hispanorum insolentia commoti, conclusumque a 4 Flandriae membris, Gaudensibus imprimis, ut sese cum Principe Auriaco salva Nihilominus Catholica religione et Regis obedientia, adversus rebelles Hispanos coniungerent.
Occuparunt interea Traiectum ad Mosam Hispani, et inaudita crudelitate bacchati sunt: non modo obstitere Germani, qui praesidio urbi erant: sed ipsi quoque ad spoliandum digressi.
Hinc ottus Hispanis animus Antwerpiam diripiendi.
Rhoda Sancio d'Avila, cum complicibus Alphonsus de
page 256, image: bs256Vergas, ex reliquis Provinciis omnes Hispanos accivere.
Qui universi quarto Novembris cum Iuliano Romero Lierensique praesidio arcem Antwerpianam intrârunt. Cum hisce rebellibus quos ipse Roda hostes declarâuerat, obedientem Regi, dictoque audientem in omnibus Antwerpianam urbem invasere.
Eodem die immanes, sitientes que humani sanguinis crudeles Hispani in pulcherrimam illam Antwerpiensem civitatem, illum orbis ocellum horribili clamore tumultuque irruerunt, calones ac lixae et meretrices ipsorum stramen ignemque gestabant, ad domos succendendas. Champignij cum Marchione Havre, alijsque, in Principis Auriaci naves evasit: plurimi e muris ac pontibus desiliebant. Comes ab Oversteyn in subiectam naviculam desilire volens armatus in aquam prolapsus interijt. Comes Egmondanus in Monasterio S. Michaelis, cum Domino de Capres, d'Oignies, aliisque, a legionis Praefecto Verdugo captus.
Occubuere in hoc Hispanorum furore quatuor aut quinque hominum millia tam civium quam militum: inter alios primarii mercatores: Marchio quoque Antwerpiensis D. Ioannes vander Meeren, Goswinus Verreeck, Ian vander VV erue, Lancelottus ab Vrsele Franciscus Despommereaux, alijque e magistratu. Submersus quoque Dominus de Bievre, Dominus de Pleci, alijque complures Duces proceresque interfecti. Combusta curia, magnificum sane opus, aliaeque domus ac integrae plateae, maiusque fere ex combustis mercibus, quam ex spoliatione damnum acceptum. Tribus primis diebus, nulla crudelitate abstinuere, non sexui, non aetati parcentes. Ad 40 vasorum auri pretium aestimata praeda.
Multa interim a civibus patrata facinora, occisique occulte Hispani atque inter aggeres cadaverum projecti.
Hoc modo celeberrimum magnificentissimumque Europae emporium, a rebellibus Hispanis direptum atque vastatum 4 Novembris 1576. Hispanicus furor haec ab incolis dicta spoliatio.
page 257, image: bs257
Redemere direptionem Flandri a Germanica legione, quae sub praefecto Polweyler Dendermondae in praesidio erat.
Pacificatio Gandensis.
COnvenere Gandavum ad sanciendum foedus pacemque confirmandam generalium Ordinum consensu, qui sequuntur. Ioannes vander Linden Abbas S. Gertrudis Lovanij, Gislenus Timmerman, Abbas S. Petri Gandavi, Mattheus Abbas S. Grsleni, electus Episcopus Atrebatensis. D. Ioannes de mol Dominus in Ettingen. D. Franciscus ab Haletoyn Dominus a Sweuegem, D. Carolus de Gaure, Dominus in Fresijn: Equites, Elbertus Leonius Doctor et Professor vtriusque Iuris Lovanij. M. Petrus a Beure, et Quintinus du Praets. Erant hi nomine Ordinum, Praelatorum, Nobilium, Ciuitatum Brabantiae, Flandriae, Artesiae; et Hannoniae.
Nomine autem Principis Auriaci, Equitum, Nobilium, Civitatumque, Hollandiae, et Zelandiae, Ordines harum Provinciarum repraesentantes erant; Nobilis Dominu Philippus a Marnix, Dominus S. Aldegondae, Arnoldus a Dorp Dominus in Temssche, VVilhelmus a Suylen a Nievelt Dominus Hierartsborge, armigeri: Adrianus van der Mijlen Doctor, Cornelius Conincx licentiatus Paulus Buys Advocatus Hollandiae, Petrus de Reycke Praetor Vlissingensis, Antonius vander Sickelen Consiliarius in Zelandia, et Andreas de Ionge Consul Middelburgensis.
Congregati hi vniversi post multam deliberationem considerata accuratius Hispanorum crudelitate ac saevitia, mutuum pactum, pacemque firmarunt 8 Novemb. His conditionibus quae sequuntur.
Primo ut offensiones atque iniuriae praecedentium tumultuum occasione illatae perpetua oblivione sepelirentur.
Secundo, ut omnibus in rebus, invicem auxilio essent, et
page 258, image: bs258vnanimi consensu Hispanum aliumque externum militem tamquam Patriae pestem Provincijs arcerent: adhaec vt honestas aequasque ac tolerabiles exactiones libenter praestarent.
Tertio, conclusum ut post Hispanorum discessum quietis tranquillisque robus utraque pars incumbat ut genetalibus Ordinibus rite convocatis quae ad patriae salutem videbuntur statui possint.
Quarto ut liceat in posterum Belgicae incolis utriusque partis, libere negotiari omni securitate: ita tamen ut nemini liceat tentare adversus Catholicam Romanam Religionem ejusque exercitium, proposita perduellionis paena in transgressorem.
Quinto, ut interea, ne pateat cavillationis locus, omnia edicta et constitutiones Albani atque aliorum adversus haereses etc. suspendantur, donec aliter a generali Ordinum congregatione statutum sit.
Septimo, quod ad eas civitates attinet, quae modo Principis Auriaci gubernatione subjectae non sunt sui juris manebunt, donec plene omnibus in rebus a Princip ijs satisfactum sit. Octavo nulla interim edicta in provinciis ac civitatibus, vliius auctoritatis erunt, nisi qui ab excellentia sua aut consilio ac magistratibus approbata sint, absque praeiudicio tamen futuris temporibus magni consilij Maiestatis suae.
Nono. Demittantur captivi ratione praecedentium tumultuum apprehensi, ut Comes de Bossu etc. sine litri ullius persolutione, exceptis ijs, qui iam ante solverunt; sumtus tamen quos in carcere fecerint praestabunt.
Decimo. Statutum praeterea ut Princeps Auriacus alijque Domini, Equites, Nobiles, et reliqui vniversi cujuscunque status aut conditionis, in bonorum suorum possessionem restituantur. Rescissa itaque omnia quae tumultuum tempore statuta erant, tam propter religionem, quam rebellionem adversus Regem.
Vndecimo. Fruetur hoc quoque beneficio Illustrissima Princeps, Coniunx Illustrissimi Electoris ad Rhenum, olim vidua Domini de Brederode, quoad vrbem
page 259, image: bs259Vianam, aliaque bona sua.
Duodecimo. Similiter quoque Comes a Buyren, deductis praesidiis, in ditionis suae plenam possessionem restituetur.
Decimotertio. Posternentur quaecunque Albanus trophaea fixit, columnae quoque, inscriptiones etc.
Decimo quarto. Fruentur hi Domini reditibus suis, qui temporibus hisce soluti non sunt.
Decimo quinto ut omnes donationes inter vivos, vel mortis caussâ exhaeredationes quoque ac dispositiones factae a privatis, quibus veri haeredes tumultuum aut Religionis caussa fraudati sunt, rescindantur.
Decimo sexto. Pacti huius beneficio non fouentur Provinciae ac civitates adversae, donec sese cum hac confaederatione conjunxerint.
Hoc modo ictum faedus Gandavi, in curia 8 Novemb. 1576.
Subscripsit quoque faederi huic Regia Maiestas postquam ab Episcopis, Abbatibus, alijsque Ecclesiasticis Lovanienfis quoque, vniversitatis doctoribus edoctus esset nil Catholicae religioni esse derogatum, nec Regiae quoque autoritati atque obedientiae.
Aeternum firmumque faedus appellatum hoc pactum verum secus res ipsa ostendit.
Groeningae legionis Hispanicae Praefectus Gaspar de Roble cum militibus suis, potestatis fuae facere civitatem, Frisiamque vniversam attentavit.
Dum haec agitat animo Groeningam advenit missus a Generalibus Ordinibus Franciscus Martini, vir bello juxta ac pace egregius, ut ad standum Gaudensi parte milites induceret. Quo adverso Roble captum eum quaestioni subiecit, additis propria manu vulneribus.
Vltraiecti erat in arce Vredenburgensi cum praesidiarijs Franciscus Bernardinus d'Avila ad civium terrorem. Irruere quodam tempore ex arce Hispani, nonnullisque civium occisis domos etiam incenderunt: quare providendum sibi rati cives ne quid respub. detrimenti acciperet
page 260, image: bs260sese adversus arcem muniere, eamque obsidentes Duce Comite Bossu 23 Februarij 1576 deditione acceperunt.
Eo ipso die quo Hispanorum Antwerpiae furor bacchabatur advenerat Luxemburgum missus a Rege Belgicarum Gubernator Ioannes ab Austria. Scripsit confestim ad Ordines et Consilia Bruxellam, ostendens displicere sibi, quae hactenus adversa illata Provincijs, nec carituros mërita castigatione autores, modo in Regis obedientia, et Catholica Romana Religione persisterent: sin secus, armatum se quoque ad bellum rebellibus inferendum.
Hispaniarum Rex et Ioannes Austriacus advertentes non posse rebus ita constitutis facile cogi Belgas, de pace egerunt mediatore Rudolpho, recens electo Caesare. alijsque imperij Principibus.
Duodecimo Februarij Anno 1575, sancitum rursum faedus, et decimo septimo eiusdem Antwerpiae atque Bruxellae promulgatum est: vocabatur autem aeternum edictum.
Comprehendebatur omnium inprimis delictorum venia ac remissio.
2. Vt universi Hispani, aliarumque nationum milites e Belgica discederent, ante viginti dies elapsos; neque redire eosdem, nec submitti alios liceret, nisi externum bellum ingrueret.
3. Vt privilegia immunitatesque ac consuetudines Belgicae sartae tectae servarentur.
Hoc icto faedere aeternam pacem provinciae sperabant: abiere enim Hispani omnes Antwerpia, Liera, alijsque locis, et Dux Arschotanus 10 Martij Antwerpianam arcem ingressus est.
Confirmatum a Rege hoc pactum collaborante Austriaco.
page 261, image: bs261
[gap: illustration; inscriptio: IOANNIS AVSTRIACVS PRINC. FRANCAE-VILLAE, GVB. GENERALIS IN BELGIO.]Genitore clarus Casare; ast insignior
Victoria, aquum sustuli caelo caput,
Vieto hoste Turca. Belgicae dantem iugae
Mortalium avidum pestis abstulit malum.
page 262, image: bs262
ICto hoc foedere, confirmatoque a Rege, post Hispanorum discessum, Austriacus Lovanium profectus est; quo cum praecipua Patriae nobilitas, ad salutandum eum convenisset, ijsdem comitantibus Kal. Maij 1577 ingenti triumpho, medius inter legatum Pontificis, et Leodiensem Episcopum Bruxellam invectus est, exceptusque a civibus ingenti gratulatione ac ostensione voluptatis.
4 Maij generalis gubernator acceptus declaratusquo est, tantis caeremonijs quasi naturalis Princeps ad Patriae salutem de caelo demissus esset.
Vivebat tum Praeses Viglius, qui ingredientem Austriacum intuitus, deridens; hiccine inquit Princeps, qui pacem adducet? Obijt is quinque aut sex interpositis diebus 8 Maij aetatis annum agens 70, ingentis animi, ac prudentiae vir.
Dimiserat quidem Hispanos Austriacus, adeo tamen firmatis prius rebus suis, munitisque valido praesidio limitibus, vt facillime eos reducendi facultas esset.
Misit hoc tempore litteras ad Regem, Escovedo Hispanus, Austriaco a secretis, docens eum ad hunc statum res belgicae esse delapsas, ut non nisi severissimis remedijs medicina adhiberi posset.
Interceptae a Navarro Rege hae litterae, missaeque ad Principem Auriacum, quod ut a Gubernatore intellectum, protulit ea quae hactenus celâtat, ratus nunc demum tempus esse accingendi se ad executionem eorum, quae destinaverat.
Non exuit tamen omnem omnino dissimulationem: verum cum curaturum sese ut Germanici milites Belgicâ excederent sancte pollicitus esset, non modo promissis non stetit, sed novo eos sibi sacramento adversus Ordines adegit, praecipiens ut civitates quas praesidio occupabant, sibi servarent, ut Bergam Adzomam, Bredam, Silvamducis, etc. Induxit praeterea Comitem Barlaymontium cum quatuor VValonum legionibus ut sibi adhaereient. Cepit Charlemontium, Lutzenburgum, Namurcum,
page 263, image: bs263Marienburgum, aliaque loca: Montes in Hannonia, Antwerpiam Bruxellamque frustra tentavit.
Hoc adverso Ordines eiectis Germanicis Antwerpiam, Lietam, VVouwam, Bergam ad Zomam, Steenbergam, Silvamducis, Bredamque suae potestatis fecere, captis Fockero, Fronsbergio, alijsque Germanicarum legionum praefectis, qui adversum se cum Austriaco conspitârant.
Missis ad Regem litteris graviter de Austriaco conquesti sunt Ordines, earumque exemplar quoque ad ipsum miserunt: quibus lectis Austriacus rerum suarum statum attendens, veritusque ne Namurci opprimeretur, de pace agere cepit, datis decimo tertio Augusti 1577 ad Ordines litteris, quibus ostendebat placere sibi, (si ipse minus gratus esset Ordinibus) alium a Rege postulari modo interim utrimque arma cessarent. Sed cum agi coeptum, eas proposuit conditiones, quibus omnino constabat Ordines non acquieturos: inter alias ut liceret sibi punire eos qui quidquam adversus Religionem patrarent: ut traderentur sibi qui interceperant suas ad Regem litteras: praeterea ut Dominus S. Aldegondae, et Theron atque alij Bruxella exsularent: ut Hollandiae Zelandiaeque ordines reformatae Religionis exercitia interdicerent. item ut Princeps Auriacus a muniendis varijs locis abstineret, imo ut excitatas Steenbergae atque alibi munitiones destrueret; ut templa ac monasteria in eum statum, in quo pacti Gandensis tempore fuerant restitueret, ut bellicas naves Antwerpia amoveret, ut Neoportam oppidum in Austriaci potestatem daret: denique ut arx Antwerpiensis Regi traderetur, liceretque ei quale visum esset praesidium imponere.
Revocati interim ab Austriaco qui Belgica excesserant Hispani. Quare Ordines cum cernerent, non nisi dilationem ad colligendum militem quaeri, certos ad Austriacum articulos misere, nolentes antequam eis satisfactum esset de foedere ullo tractari, asfirmantes gratum sibi fore discessum Austriaci, discederet modo quam primum relicta Ordinibus gubernatione.
page 264, image: bs264
Destinavit quoque Nobilem virum ad Majestatem suam Angliae Regina, qui conspirationis cum captiva Scotiae Regina Austriacum accusaret. Relicto forti praesidio, Namurco Luxemburgum profectus, sese ad bellum parabat Austriacus. Brabanti interim Auraicum sibi Gubernatorem delegerunt: ac non ita multo post, septimo videlicet Decembris a Generalibus Ordinis bus ruptor foederis Austriacus, et Provinciarum hostideclaratus est, et decimo octavo eiusdem, Mathias Ar chidux Austriae generali Ordinum consensu belgicarum Provinciarum Gubernator electus, addito Vicario Auraico Principe.
Declaratus iam hostis Austriacus, toto conatu animi ac virium ad oppugnandos Ordines incubuit, eorumque exercitum apud Gemblacum praelio fudit pridie Kal. Februarij 1578. prosecutusque victoriam Oppida nonnulla, partim vi, partim deditione in potestatem accepit: inter alia Sichenem, vbi atrox crudelitas eius apparuit. Obsedit praeterea Nivellam, quam post crebras oppugnationes coegit ad deditionem, promittens Domino do Villers Gubernatori, permissurum ut praecincti gladio ac pugione milites, vectique equis Centuriones ac Duces egrederentur: verum sitiens cruoris hostis, saevitiam suam in vulneratos milites, qui in egrediendo tardiores fuerant ostendit.
Hoc statu rerum in belgica vicini Principes adlaborârunt, ut tandem aliquando sopitis motibus certa pax constitueretur: qua fini Imperator, Galliae Rex, Angliaeque Regina legatos suos in Belgicam miserunt: sed nihil effectum.
Aucto iam exercitu suo Austriacus Belgicarum perfectam subiectionem animo praeceperat, cum subito inexpectata morte correptus interijt ante Namurcum, atque inde in Hispaniam vectum eius cadaver. Gestabat in vexillis suis crucis insigne, addita inscriptione, in hoc signo vici Mahometanos, Hoereticos quoque superabo; sed Deo aliter visum.
page 265, image: bs265
[gap: illustration; inscriptio: ALEXANDER FARNESIVS, DVX PARMAE ET PLACENTIAE, GVB. BELG. NOM. PHILIP. II.]Ille ego Parmensis, Romano nobilis ortu,
Magnus Alexander, quem pertimuere cohortes
Belgia dum, saevas rapientem in bella catervas.
Interij tandem funesta tabe peresus.
page 266, image: bs266
Alexandri Principis Parmensis gubernatio.
ALexander Farnesius Parmae, ac Placentiae Dux filius Margaretae Austriacae, quae Albanum in gubernatione praecesserat, Austriaco successit primo Octob. 1578.
Novem omnino menses cum Austriaco versatus fuerat Alexander, antequam belgicae praeficeretur: Ipse profectos Belgicae Hispanos rursum induxerat. Hic vir erat, qui si quis alius Provincijs fraenum injiceret, callidus ac dissimulator, quo plus exiguo tempore, quam praecessores sui longa severitate, profecit.
Ipso statim gubernationis initio sic res suas instituit, ut facta inter Provincias scissione, Artesia atque Hannonia, Insulae quoque, Duacum etc. ab Ordinibus ad Regem deficerent.
Commoti hac scissione Ordines ad firmandum aliarum Provinciarum statum incubuere, arctiori eas inter so foedere colligantes, a quo tempore unitae Provinciae dictae sunt.
Vt ostenderent Ordines quantis animis ad propulsandum hostium furorem parati essent, numisma cuderunt impressa ab vno latere effigie corporum Egmondani et Hornensis, fixis in palo capitibus; ab altero duorum equitum, totidemque peditum inter se praeliantium, cum hac inscriptione.
Praestat pugnare pro patria, quam simulata pace decipi.
Quamquam nihil non curae ac sollicitudinis adhiberetur ab Ordinibus, effectum tamen a Parmensi, ut diversae civitates in Brabantia, Geldria, Flandria et Vltraiectensi dioecesi desciscentes pactum recusarent.
Anno 1579 rursum de pace agi caeptum. Convenere Coloniam ad hunc finem Pontificis, Imperatoris, Regis Hispaniae, et Generalium Belgicae Ordinum legati, Tantum
page 267, image: bs267vero abfuir, ut pax firmaretur, quin potius novae scissionis data Occasio, ut Mechlinia quoque ac Silvaducis, aliaeque piures a Provinciarum pactu discederent.
Advertens Hispaniarum Rex Principem Auriacum rerum suarum successum imprimis morari, omnibus modis tollere eum e medio laboravit, nulli parcens pecuniae ad submittendos percussores. Anno 1582 Antwerpiensi Mercatori natione Hispano Gaspari de Anastro octoginta ducatorum millia spopondit, commendamque unam S. Iacobi, si Auriacum interfecisset. Ipse non audens Anastro, scribam suum Isauregni induxit, viginti trium annorum adolescentem: qui postquam cum confessario Iacobo Timmerman contulisset laudatus ab eo confirmatusque in proposito est, eo quod divini honoris Catholicaeque Ecclesiae Zelo susceptum esset.
18 Martij armatus Iauregni arcem Antwerpianam, in qua Princeps commorabatur ingressus, post meridiem cum Proceribus deambulantem, sclopeto sub dextra aure per sinistram malam traiecit: palatum globus transierat, percussum tribus aut quatuor ictibus a proceribus Hispanum Satellites interemere.
Quatuor in partes dissectus hic latro, una cum altero scriba Anastri Antonio Venero, et confessario Antonio Timmermans, fixaque in moenibus arcis capita partesque corporis.
Haud ita multo post vigesimo primo Iulii anno 1582 submissi alij a Rege Hispaniarum per Parmensem Principem percussores, qui non Auriacum modo; sed Alenconium etiam Brugis interficerent: erant autem Nicolaus Salcedo Hispanus, Franciscus Basa Italus, et Nicocolaus Hugot, dictus La Borde, Gallo Flander.
Detecta conspiratione apprehensis aliis profugit Hugot, Italus Franciscus Baza, ut praeveniret supplicium mortem sibi conscivit. Salcedo petenti Galliae Regi transmissus, condemnatus et a quatuor equis discerptus est vigesimo quinto Octobris.
page 268, image: bs268
Anno 1583 in Martio captus Antwerpiae Hispanus, Pedro Dordonio dictus, qui sese ad interficiendum Auriacum ex Hispanijs profectum fatebatur, fueratque in Antwerpiensi spoliatione. Haec atque alia fassus in Martio supplicio afsectus est. Eodem anno plexus capite sectusque in quatuor partes, et ad furcam suspensus quidam Cornelius de Hooge, qui se Caroli Quinti Imperatoris spurium venditabat.
Anno 1584 decimo tertio Aprilis captus Vlissingae affectusque supplicio quidam Ioannes, Mercator opulentus, qui supposito pulvero tormentario Principem cum suis interficere cogitârat.
Non ita multo post Gallus Centurio e Praesidio munitionis quae Neuse appellatur, le Goth nomine, captus, traditusque Marchioni de Roubaix dimissus ab eo, et in libertatem adsertus est, cum sese interficiendi veneno Principis nosse modum affirmasset: verum is detexit facinus patriaeque usque ad mortem fidelis perstitit.
page 269, image: bs269
[gap: illustration; inscriptio: GVILELM. D. G. PRINC. AUR. COM. NASS. etc. VICEC. ANTV. etc. VES. BARO BREDAE, etc. CUB. HOL. SEL. ULT???]Regi fidelis, patriae fidelior,
Ipsam per hostes et per aeratos ruens
Nimbes Gradivi, ferream per grandinem
Stratis Iberis dextera statui mea
page 270, image: bs270
Principis Auriaci interfectio.
TAndem permittente Deo sortita effectum Hispanorum intentio, pet quendam Baltassarem Gerardi Burgundionem: qui anno 1584 exordiente Majo, Delphos ad Principis aulam accessit, viginti septem circiter annorum adolescens, dissimulato nomine se Franciscum Guyon Vesuntionem appellans, filium Petri Guyon Lugdunensis, qui pro Reformata Religione occubuerat. Variis autem adductis rationibus, ostensoque erga Reformatam religionem amore, Principis iuxta atque aulicorum animos venatus est.
Missus a Principe in Galliam, paulo post rediens tam ad Principem quam ad Ordines de Andegavensis Brabantiaeque Ducis morte litteras atttulit; quare ad certiora intelligenda ad cubiculum suum etiamnum decumbens eum admitti jussit Princeps. Hoc loco confodisset ipsum Baltassar nisi pugio defuisset, quemadmodum ex confessione ejus postmodum constitit.
10 Iulij prandentem Principem accedens trepida voce dimissionem postulavit, rursumque egressus, per hortum inambulans Principis exspectavit adventum, egredientemque onerato tribus globis sclopeto traiecit, qui collapsus, portatusque in thalamum paulo post animam efflavit. Conatus profugere interfector a duobus Principis famulis detentus captusque est.
Examinatus a Magistratu fassus est sex iam ipsos annos se id facinus agitasse animo: sed ab aliquibus, quos consuluerat reprehensum: tribus vero ante annis cum proscriptum a Rege Principem intellexisset penitus in proposito fuisse cofirmatum, adeoque non modo non poenitere facti, verum etiam, si bis mille leucis distaret, protinus ad perpetrandum facinus adventurum. Praemissa rite examinatione peractoque ex more reo, pronunciata
page 271, image: bs271adversus eum sententia; ut in erecto ante curiam theatro, manus qua caedem fecerat candenti ferro avellererur, eodemque sex locis carnosae inprimis partes abstraherentur: denique ipse vivus in quatuor dissectus partes, exstracto corde et in faciem proiecto, capite truncatus paenas lueret, suspensisque in quatuor munitionibus corporis partibus, caput palo affigeretur: bonis ipsius omnibus in fiscum redactis.
Pronunciata haec sententia 14 Iulij, anno 1548.
Subsignatum A. van Moer.
Egregium plane animi robur in supplicio ostendit, reiecit Praedicantium admonitiones, avulsaque manu, absque vlla significatione doloris, trunco crucem formaus populo benedixit, nec vnquam vsque ad extremum spiritum, ab ea constantia deflexit.
Sepultum occisi Principis cadavet, in noua Delphensi Aede, (in qua hodieque monumenta cernuntur,) ingenti magnificentia, hoc ordine qui sequitur.
Praecedebant Delphenses cives armati, lugentium habitu, sequebantur tubicines, tecti puella veste octo equi excipiebant, post singulos insignia, suam quaeque ditionem exhibentia gestabantur qualia ipsis etiam equis appensa erant. Primum equus, N. D. Gerardus a Schoten, cum D. Paulo VVits ducebat; gestabat insigne Bredam reprepraesentans, N. D. Philippus de Grutere Dominus in Diricxlandt. Secundus a N. D. vander Delft, et D. N. de Roubles ducebatur; insigne Marchionatus vander Vere et Vlissingae, ferebat N. D. Iohannes ab Egmondt. Tertius a N. D. N. van Spranger et D. Ioanne a Doestium. Insigne Chaloniense N. D. Rosue portabar. Quartus a N. D. Florentio Serclays, et D. Petro a Roon Diestense insigne, a N. D. Gaspare a Poelgeest gestabatur. Quintum equum D. Iacobus ab Almonde, et D. N. a Raephorst ducebant; Insigne Vianense D. Gerardus ab Aa ferebat. Sextum N. D. Cornelius a VVijngaerden, et D. vander Linden; Cattimelibocense insigne
page 272, image: bs272gestabat N. D. Lancelottus. Septimum N. D. Philippus ab Aa et D. Hermannus ab VVtenhorst, insigne Nassoviense N. D. Cornelius a Sweden gestabat. Octavum denique N. D. Ioannes Bacx, et N. D. Theodorus a Duvenvoorde; Auraice insigne a Domino Marquette gerebatur. Erant induti omnes veste Lugubri, pallioque ad talos usque demisso. Sequebantut: N N. D D. Gulielmus a Maulde, Dominus a Mansart, Dominus a Ryhoven, Dominus a Ioannes, a Naeltwijck insignia Principis Symbolaque potrantes. Post hos Dominus a Peterss. a Deure, N. D. VVenceslaus a Botselaer, et Ioannes ab Assendelft. Nobilisque Dominus a Craelingen insignia, Nassoviense, Stolburgense Hassicum, et Coninxsteynium. D. Iacobus ab Egmondt; Dominus in Kenenburgh, cum coloribus suis arma gestabat. Galeam ferebat N. D. a Botselaer, gladium N. D. Duyts corporis custodum Praefectus, sagum VVolfardus a Brederode Equus deinde Principis nigro holozerico usque ad terram tectus a N. N. D. D. Brecht et Malderede ducebatur: excipiebat Comes ab Oversteyn nudus ferens gladtum, et Baro a Creauge auream coronam. Sequebanrur tres aule Magistri D. ab Aa, ab Oudenfort, et a Viery baculos praeferentes. Pone sequebatur Saudapila, cui corpus impositum appensis insignibus, duodecim viri portabant: cingebant Ioannes a Burgunia, D. a Froymont: D. VValravius, D. a Brederode, D. a Merode, Dominusque a Soeterwoude Post funus Mauritius Comes a Nassau Principis filius, pallio usque ad terram demisso: dextrum latus Coloniensis Elector Trucsesius, sinistrum Comes ab Hohenloo claudebant. Comes VVilhelmus Ludovicus a Nassauw, et Comes Philippus a Nassauw soli sequebantur: Comes a Solms lugentium claudebat agmen, quem pone sequebantur Praepotentes DD. Ordines Generales, consilia Ordinesq. Provinciales, Praesides Secretarij, etc. Praetor Consules omnesque Magistratus Delphensis: Denique Predicantes, Centuriones, alijque militum praefecti. Incondita plebis multitudo agmen claudebat.
page 273, image: bs273Intelligens Hispaniatum Rex cecidisse Auriacum, jam prostratos esse adversatios, omnique destitutos praesidio arbitrabatur: Verum falli eum opinione sua docuit Illustrissimus Princeps, MAVRITIVS a Nassauw, qui non modo aequavit, verum etiam excelluit Patriam virtutem, ostendens esse Hispanos, Hombres como los otros, vincique docens qui hactenus victores extiterant.
Fatendum equidem omnium qui Belgicam rexere Gubernatorum excellentissimum extitisse Parmensem Principem, recteque magnum futurum fuisse Alexandrum, nisi innata Italis Infida calliditate, crudelitateque ac saevitia clarissimo nomini suo tenebras offudisset. Prima victoria eius, Trajecti ad Mosam fuit occupatio anno 1579, vbi laxatis militi suo fraenis nimiam profecto, indignamque tanto Principe saevitiam exercuit.
Anno 1586 Novesium situm ad Rhenum antiquae nobilitatis, bellicaeque virtutis oppidum occupavit; in quo non modo cives, militesque vniversos verum etiam Ecclesiastem Fosserum Oppenheym, cum Gubernatore Cloet, qui graviter vulneratus decumbebat, ex fenestris suspendit, offensus quod sese de pace agere volentem e muris tormento petijssent.
Sed ut redeamus ad Belgicae nostrae res, advertendum hoc loco, fictam pacem, cujus praetextu, Angliae Reginam Daniaeque Regem in fraudem inducere tentabat Parmensis, apparuisse Hispanicae classis adventu, interim cum de pace ageretur; sed cum subito Caurus exsurgeret, questo vento fara la pace, inquit Parmensis. Quid hac voce callidus dissimulator voluerit nemini dubium osse potest.
Ipso statim Gubernationis exordio Princeps Mauritius adeo acrem se patriae propugnatorem, persecutoremque hostium praebuit, ut submissis iterum percussoribus e medio tollere hunc Patriae clypeum tentârint Hispani. Inter alios Michael quidam Renichon Namurcensis veste militari indutus Bruxellâ ad consoederatas Provincias se contulit, deprehensoque facinore
page 274, image: bs274libere fassus est, plurimos alios ad interficiendum Principem, Comitemque Henricum Fredericum fratrem eius natu minorem, esse submissos. Affectus est supplicio hic Renichon in mense Iunio Anno 1594 Hagae Comitis, postquam fassus esset se a Barlaymontio Comite esse conductum, ut Excellentiam suam principem Mauritium perimeret, Dominum quoque ab Oldenbarnevelt, Leoninum Geldriae Cancellarium, et Dominum S. Aldegondae, accepisseque ducentos Philippeos, paratosque praeterea 15000 aureos pro eo qui factum perpetraret. Deserta Catholica Religione, in Reformata mortem obijt.
page 275, image: bs275
[gap: illustration; inscriptio: ALBERTUS DEI GRATIA ARCHIDUX AUS TRIAE DUX BURGUND, BRAB, COM, FLAND, etc.]Me Cardinalem, Episcopum, Belli ducem,
Castum, Maritum, et quidquid horum denique,
Intuitus orbis. Sacra nummorum fames,
Animusque saenus gloriam macula inficit.
page 276, image: bs276
GVBERNATIO. CARDINALIS ALBERTI Archiducis Austriae.
POstquam Archiduce Ernesto hac vita defuncto Comes de Fuentes Hispanus Belgicae res aliquanto tempore tanquam Vice Gubernator tractasset, successit Cardinalis Albertus Archidux Austriae, Caesaris Rudolphi frater natu minor: quia autem Germanici sangninis erat Princeps, famaque ferebatur eum tum in aula Hispanica, tum in Lusitaniae Gubernatione suaviter clementerque egisse, gratus fuit plurimis eius in Belgicam adventus. Vt autem tanto se redderet acceptiorem, impetravit a Rege, ut Philippus de Nassauw Princeps Auriacus reddita libertate in Belgicam secum descenderet, qui viginti septem annos et amplius, caprivus in Hispania degerat.
Verum concepta de benignitate eius spes cito fefellit: primo enim exordio gubernationis suae antiquorum de inquisitione edictorum severitatem coepit exercere, cuius clarissimum exemplum specimenque edidit mense Iulio 1597, cum juvenculam virginem Annam vanden Hove, quae ob Reformatam Religionem diu Bruxellae fuerat in vinculis, vivam defodi in terram jussit; quanquam lamentabili voce misericordiam imploraret.
Eodem hoc tempore in Flandria alijsque locis plurimi propter reformatam Religionem affecti supplicio.
Fertur quoque ad procurandam invictissimi Principis Mauritij necem esse progressus Albertus. Vigesimo septimo enim May Anno 1598 captus Lugduni Batavorum quidam, qui se ad interficiendum Principem conductum fassus, plexus capite et in quatuor partes dissectus est.
page 277, image: bs277
Fuit quoque Ostendae in Flandria quidam qui similia agitabat.
Media hac tempestate constitutis hoc modo in Belgica rebus Philippus secundus Hispaniarum Rex anno 1598 decimo tertio Septemb. ex hac vita discessit. De cuius morte juvat referre es quae in oratione quadam in laudem ipsius composita, a Magistro Ioanne Bouchier continentur.
Non erat in corpore eius locus absque dolore ac vulneribus, humeris tantum exceptis, movere se non poterat. A planta pedis usque ad humeros fistulis erat repletus: duo dextrae manus digiti perpetuo pure manabant. Integrum annum hic tenuit cruciatus. Sex ipsis annis paralysi afflictus iacuit. Accessit Ethica febris, ac tertiana insuper, quae duorum annorum spatio nobilissimas corporis partes emedullatas exsiccavit. Laboravit praeteres dysenteria quae corrupto stomacho ingentem sitim excitavit, ut sedari ullo modo non posset. Vertiginem ingentesque dolores caput patiebatur, oculi praesertim, plenum acutis humoribus corpus horribili dolore iactaba tur, qui cum nullis medicamentis abigi possent, aperto ad eos educendos corpore, ingens quotidie pediculorum copia, et pestilens pus effluxit, tanto faetore, vt praesentiam eius nemo sustineret. Castigata hoc modo a Divino numine saevi Regis crudelitas ad aliorum exemplum.
page 278, image: bs278
Jmmanis crudelitas, Quam in VVestphalia Clivensique patria Moderante Hispanias PHILIPPO TERTIO Arragoniae Admirantius Regij exercitus Jmperator exercuit.
page 279, image: bs279
[gap: illustration; inscriptio: PHILIPPVS III. DEI GRATIA HISPANIARVM ET INDIARVM REX etc.]Tertius obtinui Regnorum scepta Philippus
Divitiis ac Marte potens, mihi decolor Indus
Et tumidus mihi paret Iber, mihi perfidus hostis
Sernit, et indomiti submittunt colla Sicambri.
page 280, image: bs280
[gap: illustration; subscriptio: FRANCISCVS A MENDOZA ADMIR. DE ARRAGON. MARCH. GVADELES. ETC. GENERAL BELG.]Haud minor Albani nostrae saevitia mentis,
Iuliadum insontes populi hane, et Westphala tellus
Et clivi sensere viri: sed criminis atri
Fama perennabit, vulgi et ferar improbus ore [reading uncertain: print faded]
page 281, image: bs281
Jmmanis crudelitas. Quam in VVestphalia Clivensique patria Moderante Hispanias PHILIPPO TERTIO Arragoniae Admirantius Regij exercitus Imperator exercuit.
POstquam Archidux Albertus Belgicae Gubernator circa medium Septembrem cum Proceribus Bruxella discessisset, sparsa fama Pragam sese in Bohemiam, tendere vt Caesaris Maximiliani fratris filiam in Hispanias duceret, futuram novo Regi Philippo tertio sponsam; praeterea vt cum infante Hispaniarum Isabella Clara eugenia matrimonium celebraret: quanquam pulchris promissis tam Iuliae Ducem, quam Dominos confaederatarum Provinciarum Ordines onerasset, nihilominus tamen Frant ciscus de Mendoza Arragoniae Admirantius, Marchio de Guadelesca Regij exercitus imperator, cum triginta circiter virotum millibus, in Iuliacensem, Clivensemque Patriam, VVestphaliam quoque, expeditionem paravit, ut tutoris quasi praetextu Dominum earum se faceret; propterea quod amente Principe, Gubernationis defectu pessum ire putarentur.
Ad huius propositi executionem per Iuliacensem ditionem in Clivensem profectus, bellicam imprimis navem, quae ab Ordinibus ad tuendum Rhenum collocata erat, violenter Rinsbergam adduxit; deinde Orsoyam Clivensis Patriae oppidum accessit, rogans ut ad transeundum Rhenum in urbem admitteretur, verum cum Clivensis Satrapa D. de Horst, alijque obsisterent, accepta securi Admirantius portae ictum infligens signum suis
page 282, image: bs282dedit, secutique confestim milites iam scandebant muros, cum portas suas patefecere Orsoyenses, ut Admirantius transiret.
Cum huc advenisset Admirantius munire caepit confestim summa cum diligentia, jussitque transire Rhenum legionem Comitis de Busquoy, aliasque tres Hispanicas, cum duodecem equitum turmis. Excitavit quoque munitionem in VValsom, e Regione Orsoy plurimis arboribus ad roborandum decisis.
Domum seu arcem Orsoyanam in qua militum aliquot praesidium erat adgressus, deditionem postulavit, adducto secum Monacho Capuccino, et Carnifice, qui laqueos manu gestabat, quibus suspendendi essent nisi dederent Terrore perculsi praesidiarij Admirantio se pervisere, qui inde ad alias civitates ac loca invadenda suosdimisit.
Existens Orsoyae Admirantius coniunctis lembis Rhenum ponte stravit, qui Septemb. tem pestate avulsus, rerum omnium in exercitum adduxitinopiam: unde plurimi militum eius diffugere inter alios uno tempore 500 Hispani, directo ad Mosellam itinere. Misit equitem Admirantius, qui vi reduceret fugitivos, quibus ipsi opponentes sese repugnantesque dimissi sunt.
Postea Aldenium occupavit Admirantius, quanquam neutri parti faveret: misit quoque 400 Swollam equos, ad devastandam, agendasque praedas, qui spoliis onusti in castra rediere.
Maximam deinde exercitus sui partem ad alteram Rheni partem traduxit, indeque in Montensere Ducatum profectus 6 Octob. ante arcem de Broucke dictam, Domini Vdalrici a Daun Comitis a Valckensteyn, et Domini ab Oversteyn venit.
Gravi in hunc Comitem ac vetere odio flagrabant Hispani, quod Reformatam Religionem patriamque suam adversus ipsorum furorem egregie semper propugnasset, quapropter ipsi Princeps militum manum aliquam ad defensionem sui miserat.
page 283, image: bs283
Petivit ab Admirantio salvum conductum missis litteris, pro se, bonis, subditisque suis: ad quas Orsoya respondit Admirantius, non abnuens rogata, modo ad Hispanicam nationem religionemque Catholicam affectum ostenderet, litterisque suis eum ad id inducere conabatur.
Sexto Octob. certior factus est Comes ad occupandam violenter arcem suam animum Hispanos appulisse: quare eodem ipso die circa vesperam uxorem suam cum comitatu eius: ad securiorem locum transtulit, insequenti die reliqua curribus avecturus.
Septimo tamen Octob. Hispanicus Centurio Ferdinandus Lopes natus Antwerpiae Carpensis Gubernator ante dictam Broucanam arcem voniens postulavit imprimis, ut praesidiariorum aliqui, aut punirentur, aut sibi traderentur.
Eodem die dedi arcem exposcit, quatuorque aeneis tormentis, plusquam ictibus quinquaginta muros concussit.
Postridie cum Hispanis composuit Comes ut cum militibus suis immuni excedere liceret: promiserunt insuper usque ad tutum locum praesidium Hispani: verum fallentes fidem, egressum cepere Comitem militibus eius occisis.
Intercedere volentem pro suis Comitem veste spoliatum interficere parabant, nisi Hispanicus quidam Centurio abductum in arcem suam quam jam spoliarant captivum statuisset custodibus appositis.
Sex circiter sclopetarij fidei Hispanicae diffisi abscondentes sese, dum primus baccharetur furor, postmodum evasere.
Scripsit interea alteras ad Admirantium litteras Comes, purgans sese de ijs quae sibi ab Admirantio erant obiecta, questusque de Hispanorum crudelitate ac perfidia.
page 284, image: bs284
[gap: illustration; inscriptio: Senior Comes a VALCKENSTEYN et BROVCK.]Nihil tamen obstantibus excusatione ac purgationibus tandem interfectus est Comes, quemadmodum famuli eius Gerardi Heusgen, qui interfuit, testimonio constat. Hac autem ratione ac modo interfectionem eius contigisse memorabat, inambulantem post meridiem Comitem a binis e praesidio militibus esse interfectum, post quam in Domo sua cum Iudice et aerarijs suis prandisset.
Paulo antequam haec Comitis Oversteynij caedes patraretur, Santense in Clivensi Patria oppidum occupatum ab Hispanis, spoliatumque est.
Vndecimo Octobris militem ad Burich oppidum in Clivensi ducatu misit Admirantius.
Postulanti deditionem responsum a civibus se tanquam neutri parti adhaerentes in pace relinquendos: verum incensa sub vesperam ab Hispanis porta, terrore perculsi cives, corporibus rebusque servatis, dedidere sese. Grande eis graveque praesidium ab Admirantio impositum. Eadem hac tempestate occupata quoque Clivensia oppida Dinslake et Holt, perruptisque limitibus ac munimentis
page 285, image: bs285Hispani, interfectis praesidijs secundo Marte propius ad VVesaliam accessere, sed accepta a civibus ingenti pecuniae summa, milleque frumenti modijs, ad Iselam fluvium profecti sunt, verum cum adiutus imbribus vehementer excrevisset, summa vi ac mole agentem vndas transire trepidantes, Embricam versus flexerunt iter, relictoque ibi Germanico praesidio Duetecum Oppidum, ac deinde Anhalt, Schulenbergam, aliaque plurima occuparunt, spoliatuntque loca, quae omnia referre longum.
Trigesimo Octobris, cum tribus aeneis tormentis milites aliquot Resam misit, postulavitque ut ad tempus aliquod civitas sibi ad imponendum praesidium permitteretur: verum abnuentibus civibus, alia quatuor tormenta advehi curavit: quibus adeo terrore complevit Oppidanos, ut nulla interposita mora sese dediderint. Octo vexilla praesidio imposita.
11 Novemb. in Imperiali civitate Dortmunda celebrata comitia, deputatorum Principum ac Dominorum VVestphaliae, quorum supremus Comes vander Lip pe, auditisque generalibus totius patriae querelis conclusum vt tam ad Caesarem quam Admirantium scriberent, ad Cardinalem quoque Andream ab Austria Constantiensem Episcopum, Belgicarumque pro tempore praesidem. Statutum praeterea ut ijdem ipsi deputati Coloniam in Ianuario rursum convenirent.
23. Novemb. ad vrbem Dorstum Regij bellici apparatus Magister, Franciscus de Velasco accessit, oblatisque Magistratui ab Admirantio litteris aperiri civitatem postulavit: qui lectis litteris respondere haud, decere sese absque Principis auctorirate quenquam accipere: ad ultimum quatuor dierum postularunt inducias, sed confestim vrbs oppugnari caepta.
Cum nil profici precibus suis cives adverterent, arma defensionemque pararunt: sed valide quatientibus maenia, oppugnantibusque vrbem sine intermissione Hispanis, cum nihil quidquam alicunde speraretur auxilij dedidere vrbem.
Parati iam in Reckelhincusana munitione Hispani,
page 286, image: bs286Dortmondam profecti sunt, pandi mille equitibus vrbem postulantes, sed repulsam passi ab Oppidanis, qui sese ad arma accinxerant, discessere.
Plurimae ab eis captae civitates, crudelissimeque vexati cives.
Decimo Decembris scripsit ad Paderbornensem Episcopum litteras Admirantius, hostilium minarum plenissimas, nisi Lutheranos Praedicantes ditione sua expelleret. Inclinato iam Decembri, ac paene praecipiti, Calcar, iam Gochemium, et Chennep ciuitates occupauit, Essendiam praeterea, Hattingem, et Lennep, in Montensi Ducatu.
Coacti quoque minis Admirautij VVesalienses, a Reformata Religione sua desciuere, Praedicantibus, Ludimagistrisque suis eiectis.
Duodecimo die Martij Princepsque Mauritius a Nassauw exercitum suum educit; desertis Hybernis Hispani ex Montensi Clivensique patria processere, ut Rhenum potestatis suae facerent, liberumque in Geldriam haberent transitum: quare quinque in Clivensi ditione civitates, Resam, Calcariam, Gocchemium, et Embricam impositis praesidijs firmare voluerunt, Embricam Admirantius promissis primum, deinde 24 circiter tormentoribus ictibus tentatam deditione accepit.
Tantae autem saevitiae crudelitatisque suae Hispani nullam omnino aliam adferre causam valuerunt, quam Catholicae Religionis propagationem, ut nimirum eam in Germaniam inveherent, in qua ab antiquis temporibus floruisset: verum modum excessitnimij furoris immanitas, cuius nonnulla lectori exempla ponere ob oculos haud abs re erit.
I. VVesaliae, cives atque agricolas complures, ex collo suspensos, tantumque non suffocatos horas aliquot reliquere.
II. Plurimos agricolas ex manibus, ex pedibus alios, denique ex pudendis nonnullos suspendere.
III. Plantas pedis quam plurimis igne torruere.
IV. In Reeckensi pago miseros inopesque tres rusticos ad lanceam, tanquam verum alligatos aprorum instar torruerunt. Fieri nullo modo potest ut quis teterrima ipsorum facta, stupra virginum, matronarumque violationes enarret,
page 287, image: bs287aliquot exhibuisse exempla contenti erimus. Duelmanensis Iudicis vxorem 7 Hispani coram oculis mariti ordrne quisque polluerunt.
V. Adolescente virgine manibus ac pedibus ad quatuor palos alligata usque ad mortem abusi sunt.
VI. Honestam matronam Hispanus postquam violasset, ad fellandum adegit.
VII. Plurimis locis, viuis mulieribus dissecto ventre, euulsere faetum: aliumque infantem imposito in maternum aluum capite, matris sanguine suffocarunt.
Denique adeo horrenda passim scelera designauere, vt ad singula enarranda, nulla pagina sufficere possit. Sufficiunt quidem haec tam Catholicis quam reformatis, ad agnoscendam, detestandamque immanem Hispanorum crudelitatem ac saevitiam, quam tam in Catholicae Ecclesiae quam Reformatae fideles, exerceri, experientia constat, quamquam Romanae Ecclesiae fideique propugnationem sceleribus suis praetexant: haud tamen abs re fuerit addere Iunioris Comitis a Valckensteyn miserandam necem, quem eadem quae patrem Hispanorum crudelitas hausit.
[gap: illustration; inscriptio: Iunior Comes a VALCKENSTEYN et BROVCK.]
page 288, image: bs288
Profectus in Februario ex Hollandia ad visendum fratrem suum ad Brouckanam arcem, Iunior Comes a Valckensteyn, cum exiguo equitum Comitatu, observatus ab Hispanis vetere in Patrem odio, citca VVesaliam, trucidatisque prius duobus eius pueris, excruciatoque secretario, cum ad propulsandam iniuriam arma pararet, aenea glande traiectus occubuit: neque eo contenti latrones, occisi Comitis cadaver, etiam vltra necem saeuientes, plurimis pugionum ictibus confodere. Immane omnino, saevumque vniuersis illis Provincijs visum hoc facinus.
Habes igitur amice lector Belgicorum tumultuum originem ac causas, atrocemque Hispanorum Tyrannidem ac saeuitiam, quam in miseros Belgas tot annorum spatijs exercuere, vnde facile cognoscere est, tanto tempore, Tamberlanos, Attilas, Nerones, Domitianos, Caligulas nostros Hispanos extitisse. Sed Benedicta Dei bonitas, quae Tyrannide ipsorum excussa, tandem aliquando nos in veram libertatem adseruit: eo etenim deducta res est, vt Praepotentes DD. Generales Confaederatarum Provinciarum Ordines cum Hispaniarum Rege, atque Archiduce Alberto, tamquam vere liberi, Regibus Galliae, Britanniae, Daniae, alijsque Germaniae Principibus mediatoribus, inducias pacti sint.
Dabit Aeternum Numen, Pastor Israel, cuius oculi super iustos, et aures eius in preces eorum, quae ad Majestatis suae honorem, ac gloriam, salutemque nostram expedient. Amen.
image: cs001
APPENDIX sive HISTORIA TRAGICA de Furoribus Gallicis et caede Admirallij NARRATIO [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud Bartholomaeum a Bilt, ad inter signe [perhaps: insigne] pegasi. Anno CIC. IC. CXIX.
image: cs002
[gap: blank space]HISTORIA TRAGICA de Furoribus Gallicis.
OPtandum esset recentium furorum memoriam, et eius carnificinae, quaenuper in Galliae oppidis prope omnibus admissa est, ex animis hominum deleri. Tantum enim dedecus, tantaque genti Gallicae inusta infamia est, ut plerosque patriae jam suae pudeat, duabus faedissimis maculis inquinatae, perfidia et crudelitate, quarum utra maior fuerit, dici vix potest. Sed quoniam passim jam volitant libelliscripti ab assentatoribus aulicis et precio conductis, qui res fictas et commentitias impudentissime pro veris tradunt: debere me posteritati hanc operam existimavi, ut rem quemadmodum gesta est, literis mandarem: quippe cuius cognoscendae facultatem cum ex mea ipsius calamitate, tum ex ijs, qui magnam illarum trucidationum partem suis oculis hauserunt, acceperim.
Anno Christianae Salutis 1561. quum propter multitudinem eorum, qui religionem (quam Reformatam appellant) amplexi fuerant, periculum esse videretur, ne quid in Gallia turbarum accideret (nam ad id tempus usitata supplicia fuerant, ut qui eam religionem profiteri auderent, bonis omnibus amissis regique addictis igni cremarentur) procerum nobilitatisque postulatu, Conventus omnium prope ordinum habitus est in arce regia Sangermana et Laya vulgo dicta, prope ab urbe Lutetia: quo in conventu, praesente atque auctore Rege Carolo IX. qui etiam nunc principatum tenet, decretum est, ne cui deinceps fraudi esset Religionem illam profiteri, utique caetus et conciones, illius exercendae causâ, publice, sed tamen in oppidorum suburbijs habere liceret. Ei conventui FRANCISCVS DVX GVISIVS e LOTHARINGIS ortus, magnus tum Aulae Gallicae magister, non interfuit: sed ubi
page 4, image: cs004de decreto certior factus est, incredibili dolore atque iracundiâ exarsit: paucisque post diebus, cum in Campaniae oppidulo Vasseio, concio ab illius Religionis cultoribus habentur, satellitio stipatus, impetum in illos fecit, virosque ac mulieres ad numerum ducentorum trucidavit. Erat in Religiosorum numero (nam hoc nomine deinceps propter usitatam linguae Gallicae consuetudinem utemur) Ludouicus Borbonius regio satus sanguine, Condaeus, ex villae nomine vulgo dictus, magnaeque propter Regiam agnationem auctoritatis. Itaque quum Guisius legem illum Regiam vehementissime oppugnaret, ac plane (quod in ipso erat) euerteret, regnique tranquillitatem illa lege constitutam perturbaret, GASPAR COLLIGNIVS, Regni Amiralius, itemque Franciscus Adaletus ipsius frater, pedestrium copiarum magister, caeterique proceros generosi ac nobiles Religionis illius cultores, ad eum certatim de Guisij importunâ audaciâ violentiâque effrenatâ questum venerunt. Erat tum in procuratione Regni propter aetatem Regis Catarina Medicea, Clementis pontifecis fratris filia, et Regis Caroli mater, Florentiae (quae ciuitas Italiae est) nata. Nam etsi Gallicae gentes instituto, neque haereditas, neque administratio faeminis defertur: tamen propter Antony Nauarrorum Regis inertiam, ad quem Regia praefectura pertinebat, Medicea Regismater, praeter consuetudinem, in illius praefecturae societ atem ascita est. Ea Guisiaenorum arrogantiam ac ferocitatem verita, principi Condaeo manu suascripsit (extant literae et in Germanorum principum conuentu Frankfordiano, cui Ferdinandus Imperator praeerat, decem prope ab hinc annis prolatae ac recitatae sunt) vehementerque ab illo postulavit, ne se in tantis angustys ac difficultatibus desereret, sed et matrem et liberos, id est, et se, et Regem, Regisque fratres, fidei ac pietati suae commendatos existimaret, ac primo quoque tempore saluti communi consuleret, ita se operae ab ipso nauatae memoriam Regis in animo infixuram, ut eam nunquam amitteret. Paucis post diebus Guysius non ignarus quantum in Gallia Regium nomen auctoritatis habiturum
page 5, image: cs005esset, neve privato potius, quam regio consilio aliquid moliri videretur, socios consiliorum suorum nactus idoneos, perfecit ut Regem in sua potestate haberet. Quâ re cognitâ, multisque subito exortis difficultatibus, et magnâ Gallicae nobilitatis parte conturbatâ, Condaeus de amicorum sententiâ nonnullas sibi urbes occupandas praesidijsque firmandas existimauit, quod primi Civilis Bellici initium fuit. Nam Condaeus armorum causam afferebat, defensionem edicti Regis, quo Reipub. salus continebatur, quodque sine certissima Gallicae gentis pernicie, et nobilitatis interitu abrogari non poterat, propter incredibilem eorum multitudinem, qui indies ad religionis illius cultum accedebant, in quibus qui illustriore loco nati potentia, dignitate, et opibus praeter caeteros florebant, supplicia et crudelitatem in illius cultores exerceri solitam, sibi perferendam non putabant: simulquod Guisium advenam, peregrinum, et ex Lotharingicis salebris in Galliam traductum tantos sibi spiritus, tantumque in Galliâ dominatum ac potentiam sumere moleste ferebant. Eo accedebat Reginae matris singulare (uti videbatur) studium in pace conservandâ. et Guysianorem furoribus comprimendis, qua opinione constat amplius viginti hominum millia unius illius Reginae voluntatem spectantium, ad religiosorum se partes et religionis illius defensionem aggregasse: quippe quae jam tum regiae potestatis vim obsederat. Factis aliquot praelijs, multisque ultro citroque acceptis incommodis, et Guysio interfecto, anno vertente, pax ea conditione facta est, ut religiosis integra religionis libertas maneret, caetusque et conciones illius exercendae causâ certis locis habere liceret. Valuit ea pax, non omnibus tamen locis, ad annos quinque. Nam in plerisque oppidis ac praefecturis magistratus religioni Romanae addicti (quos catholicos vulgo appellant) quibus poterant contumelijs religiosis afficiebant. Itaque quum Ferdinandus Alvares Toleranus, Albae Regulus, dux Albanus vulgo dictus, exercitum in Belgas, qui contraregis Hispani voluntatem religionem reformatam amplexi fuerant, prope a Galliae finibus duceret, regina mater sex Helvetiorum millia
page 6, image: cs006conscribi atque in Galliam introduci jussit, praesidij causâ, ut ipsa loquebatur: ut cxitus docuit, eo consilio, ut Condaeus, Amirallius, caeterique religiosi proceres, quibus paratae insidiae fuerant, si eas vitarent, seseque armis tueri ac bello contendere vellent, opprimi imparati possent. Nam aulici, per quos illae res administrabantur, ad id tempus Gallis militibus minus confidebant. Multa autem quae ad illius temporis rationem et renovationem belli pertinerent, ad institut um nostrum properanti necessario praetermittenda sunt. Quum ad sex menses bellum durasset, pax ijsdem legibus, quas superius demonstravimus, facta est, ut colendae profitendaeque religionis reformatae omnibus potestas fieret. Nam haec una atque extrema conditio pacis semper omnibus bellis fuit: ac perpaucis post an diebus an mensibus, facile intellectum est, pacem illam doli atque insidiarum plenam fuisse: pacem denique hanc non esse, sed bellum atrocissimum pacis nomine involutum. protinus enim urbes omnes, quas religiosi dediderant, occupatae et praesidijs adversartorum militum firmatae sunt, praeter unam maritimam in Santonum finibus Rupellam, quae Rochella vulgo nominatur. Nam oppidani circiter ducentis ab hinc annis ea conditione sese in Regis fidem ac potestatem commiserant, ne quos praesidiarios milites inviti recipere cogerentur. Simul Condaeus et Amirallius certiores facti sunt iterum sibi insidias a T auannio, capitali homine et facinoroso (qui nuper Marescalcus regni factus est) paratas esse, quas nisi mature devitarent, propediem suturum ut ab illo circumventi atque comprehensi, adversariorum crudelitati dederentur. His nuncijs acceptis confestim Rupellam magnis itineribus contendunt, unaque conjuges parvulosque liberos insantes secum deportant, quod Tertij acerbissimi et calamitosissimi civilis belli initium fuit. Erat tum in aula Carolus Cardinalis Lotharingius, Guysij ducis (quem primo bello intersectum docuimus) frater consanguineus, unus ex omnibus vaferrimus et callidissimus praeter caeteros habitus, sed ingenio diro, immiti, turbulento, ut ne Romae quidem ferendus videretur.
page 7, image: cs007Hunc reformatae religionis adversarium acerbissimum atque infestissimum religiosi praedicabant. Eumque propter ingenij saevitiam prae caeteris horrebant, civiliumque incendiorum omnium facem nominabant. Is tertij belli principio Regi persuadet ut edictum promulget, ne quis ullam religionem praeter Romanam sive Pontificiam profiteretur: qui aliam amplecti vellet, in hostium numero haberetur. In illo edicto, Lutetiae impresso, nominatim haec sententia interjecta est, quae propter rei novitatem, simul quod regio nomini turpissimam perjurij ac perfidiae maculam inurebat, in libellis posterius editis deleta fuit: tametsi Rex compluribus edictis religionis libertatem ante id tempus permisisset, tamen eum semper in animo habuisse unicam illam Romanam et Pontificiam toto suo regno retinere, retinendamque ab omnibus curare. Multis utrinque illatis atque acceptis detrimentis, quum hujus tertij belli exitus propter superiorum annorum perfidiam dissicilior videretur, regni autem status propter ciuitatis exhaustas et infirmae plebis ac rusticorum hominum inopiam postularet ut de compositione ageretur: rex ad Amirallium legatos misit, qui ei suis verbis nunciarent, pacis se et concordiae rationem tandem aliquando certissimam inijsse, ut conjuncti ambarum partium exercitus in Belgarum fines adversus Albanum, qui recentium calamitatum auctor fuerat, ducerentur. Magnas se habere adversus Hispanum regem offensionum causas, sed hanc imprimis quod insulam Orbis novi Floridam, quae a Gallis capta, praesidiarijs omnibus repentino incursu intersectis, occupasset, itemque Marchionatum Finalij, cujus incolae perexiguo ante tempore in regis se fidem ac potestatem commiserant, firmissimum civilis concordiae vinculum bellum illud externum fore, neque meliorem excogitari rationem posse, qua superiorum discordiarum memoria sempiterna oblivione deleretur. Ad eam rem consiciendam opportunissimum esse, quod Ludovicus Comes Nassovius, priecipis Vranij frater, in ipsius castris biennium jam fuisset, cui summam rerum omnium fidem Amirallius haberet, per eum et ipsius clientes Belgas caeterosque,
page 8, image: cs008quos ipsius partibus studere intelligebat, facile perfici posse, ut civitates aliquot occupari, magnaque belli gerendi facultas suppeditari posset. His rebus auditis vehementer Amiralius perturbatur. Nam et si de regis fide non dubitabat, tamen multa simul in mentem veniebant: Cardinalis et caeterorum Guissianorum potentia, quos omni tempore Hispani studiosissimos fuisse constabat. Nam dux Guisius Henricum filium, adolescentem reliquerat, cui regina mater honores omnes quos pater gesserat, praeter aetatem contraque majorum instituta mandarat, tum etiam regiorum consiliariorum perfidia, quos propter Pontificiae religionis studium eidem Hispano regi addictissimos esse, nonnullos etiam magnis ab illo annuis beneficijs affici solere, regnique negotia cum illis communicari compertum habebat. His rebus fieri ut quod apud exteras gentes plane incredibile videbatur, eius Regis legatus in sanctius Galliae consilium admitteretur, atque uti Biragius quidam homo Insuber, et patriae (ut fertur) proditor, caeterum quiliterarum omnium expers, atque imprimis Furis civilis ignarus: tamen propter calliditatem ingenij in tantum honorem poneretur, ut jam Cancellarij munus obiret, remoto ab omni administratione Michaele Hospitalio, quo neminem vel prudentiorem, vel doctiorem, vel patriae amantiorem fuisse, inter omnes omnium ordinum homines constabat. Eo accedebant adversariorum calumniae, quibus praeberi ansa videbatur, quasi turbulentum ingenium Amirallius haberet, neque quietem ferre, aut sine tumultu diutius domi permanere posset. Aduersus ea legati, quae poterant proferebant, simultam repentini in Regem Hispanum odij causam hanc afferebant, quod Albenius quidam nuper ex Hispaniâ reversus Regi et Reginae matri pro certo renunciaverat, Philippum paucis ante mensibus coniugem suam Regis Galli sororem veneno sustulisse, rumoresque passim totâ Hispaniâ disseminasse, quos multorum honoris causâ, silentio praeteriri est melius. Sed nihil aeque Amir allium permovit, at Ludovici Nassovij alacritas, qui simul atque de illo Regis consilio, certior factus est, nihil eorum quae ad Amir allium
page 9, image: cs009cohortandum pertinere arbitrabatur praetermisit. His rebus adductus Amirallius nihil aulicorum perfidiam veritus ad compositionem animum adiecit, ita tertio civili bello finis est impositus, et pax ijsdem conditionibus quibus superiores facta, ut religionis colendae profitendaeque omnibus potestas permitteretur. Paucis post mensibus complures Germaniae Principes religionis reformatae studiosi, in his tres Electores, Talatinus, Saxo et Brandenburgicus, legatos in Galliam ad Regem mittunt, gratulantur de concordiâ civium reconciliatâ, et quoniam stabilem ac diuturnam illam esse permagni sua interesse judicabant, pollicentur si quis Regi ob eam causam vel in suis finibus, vel extra fines negotium ac bellum inferre conaretur, se suosque clientes ad ipsius defensionem paratos fore: huic legationi Rex primum verbis tum libello manu sua subscripto respondit ac fidem dedit, se perpetuo Pacificatorium suum edictum sanctissime fidelissimeque servaturum. Quo libentius Amirallius ad Belgica consilia sese traduci passus est, tametsi reginae matris ingenium crebro in memoriam revocans dicere soleret, cum alijs multis, tum praecipue Thelinio, cui postea filiam suam in matrimonium dedit, sibi mulieris illius ingenium versatile magnopere suspectum esse. Nam ubinos (inquiebat) in illum Belgicum apparatum induxerit, in medio nos cursu deseret Nassovius. Nihilo secius ad fratrem scribit, communicato consilio nuncius ad regem mittitur, si velit animum ad negocium Belgicum adjicere, sese brevi effecturos ut suum erga ipsum studium atque observantiam multis et magnis officijs perspiciat: rescribit rex amantissimis verbis, jucundissimum sibi eum nuncium fuisse, atque utrique corum gratias egit. Per id tempus Maximilianus imperator principis Vranij fortunam (ut ipse loquebatur) miseratus, cum Hispaniae Rege per nuncios agebat, ac jam pro impetrarat, ut Principi bona omnia sua restituerentur, ea tamen lege, ne in Belgarum finibus domicilium haberet, sed alijs in locis, sede ac domicilio constituit, vectigalibus omnibus suis fruer et ur. Qua re
page 10, image: cs010ad Galliae Regem perlata, confestim nuncios ad Principem Vraniae mittit, ne quid ex ea Caesaris actione expectaret, fraudem hanc et fallaciam esse ea mente susceptam, ut illius delectum in Germania in stitutum abrumperet: si suam fidem sequi velit, certissimum se illi subsidium ad suam dignitatem recuperandam praebiturum. His Caroli pollicitationibus Vranius inductus delectus suos sustinere, et quantumvis graves sumptus tantisper tolerare statuit, dum quae ad bellum illud pertinerent, pararentur. Interea Ludovicus ad Regem permutato habitu Lutetiam proficiscitur: quum anni tempus minus jam ad exercitus conducendos idoneum videretur, quod hyems suberat, de communi consilio res in proximam astatem reijcitur. Interea qui maritimis Vrany copijs praeerant, crebro in Hispanos atque in Lusitanos grassabantur, quasque ceperant naves ad Rupellae portum (quae in Condianorum potestate tum eraet) appellabant, ibique praedam expositam oppidanis caeterisque Gallis mercatoribus divendebant: qua de re frequenter legatus Hispanensis in regio sanctiore consilio questus est. Et cum ad id consilium conducere videretur, ut Esisabetha Angliae Regina in faederis societatem adsciscerctur, Rex Amiralio negotium ejus rei administrandae commisit. Nam superioribus mensibus blandissimis literis a Rege in aulam accersitus, honorificentis simeque acceptus fuerat, qui ne de suis adversarijs dissidendi aut secus de regis aut reginae matris animo suspicandi occasionem haberet, primum Guisiani omnes ex aula excesserunt: tum Rex Amirallio potestatem fecit, quem vellet comitatum, et quibus cum armis vellet secum adducendi: et quod praeter caeteros Cossaeo regni Marescalco confidere putabatur, rex illum Amirallio praesto esse, praesidiumque suo nomine si quid opus esset ferre imperavit. Anglici faederis negotium Amirallius ita diligenter industricque confecit, ut non multo tempore interjecto, missis ultro et citro legatis data acceptaque fide et jurejurando utrinque interposito sancitum fue rit. De alijs praeterea societatibus atque amicitijs conciliandis, quae ad Belgicum illud institutum conducere videbantur, idem
page 11, image: cs011Amirallius regis jussu ac nomine agebat, eaque negotia prope jam ad exitum perduxerat. faederum autem illorum prima semper et summa lex erat, ut religionis libertas manerct, utque Rex edictum illud suum pacificatorium diligentissime sanctissimeque conservaret. Etsi haec secreto geri videbantur, tamen Biragij procancellarij literis (de quo supra mentionem fecimus) itemque Moruillerij, quem, propter maciem hypocriticam, pueri vulgo Chimeram aulicam appellant, et Cardinalis Peluei, quo non alius ad proditionem vel excogitandam vel administrandam aptior habetur, ad Pontificem Romanum, perlata sunt: qui de Cardinalium consilio protinus unum ex ipsorum numero, Alexandrinum saevissima hyeme in Galliam cum his mandatis misit, ut regem in faederis Tridentini societatem adduceret. Cujus primum ac summum caput erat, ut junctis faederatorum copijs, bellum Turcis et haereticis inferretur: cum haereticorum nomine principes omnes, qui reformatae religionis cultum in suis finibus permittunt, intelligantur. Alexandrinus honorifice in aula exceptus, re tamen infecta dimissus est: ita enim vulgo ferebatur, ac passim tota Gallia creditum est: quamvis ipse in occulto hilarior alacriorque ad pontificem redire videbatur, dixisseque aliquoties ferebatur, ejusmodi se a Rege respon sum tulisse, quod in vulgus efferri opus non esset: sibi quidem a Rege et Regina matre abunde satisfactum fuisse. Quum ad illud Belgicum negotium peroportunum videretur naves aliquot in mare Britannicum mittere, quib si quid subsidij Albano ex Hisp: in Belgas mitteretur, intercludi posset, ei rei Strossius et Baroguardius praefecti sunt, quib. rex mandavit, ut naves aliquot Burdegalae et Rupellae armatas atque instructas, ex navalibus producerent, et quae ad usum earum navium perti nerent, mature providerent. Eo apparatu legatus Hispaniensis permotus crebr as Regis sui nomine querelas ad consilium Regium deferebat: neque interea responsum ullum aliud auferebat, nisi Verisimile hoc Regi non videri: nuncios eum Burdegalam et Rupellam cum literis ac mandatis missurum, ne qui navalis apparatus fieret: si qui jam factus esset, ejus rei
page 12, image: cs012quaestio haberetur. Quae mandata secreto atque in occulto duobus illis rei maritimae praefectis data sint, nobis non satis constat. Illud nemini dubium esse debet, mandatum illis fuisse, ut quascunque naves offenderent, quibus Hispani milites in Belgas transportarentur, in eas impetum facerent, totumque illum navalem apparatum adversus Hispanum Regem et Albanum institutum fuisse: quin etiam Amirallium per id tempus mandatum a Rege accepisse, ut in insulam novi orbis Perusam auri praeter caetera feracem (quam Hispanus tenet) exploratores mitteret, si quid forte in illa occupanda conari aut efficere posset: quae res nobili cuidam ex Amirallij clientela commissa est, qui cum Lusitano navig ationum illarum peritissimo (quem et Amirallius Regis jussu adjunxerat) eo profectus, neque dumreversus esse. Iam vero dici non potest, quot et quanta eo tempore amicissimi animi signa rex Admirallio itemque comiti Rupifocaldio, et Thellignio reliquisque religiosae nobilitatis praecipuis daret. Primum quae superioribus bellis in Anirallij et Andoleti villis atque arcibus erepta fuerant, rex conquiri eisque restitui jubebat. Si quos praeterea vel Amirallio charos atque acceptos, vel superioribus bellis virtutis latsdem egregiam adeptos intelligebat, hos beneficijs atque praemijs afficiebat. Ipsi Admir allio die quodam ad sarcienda superiorum calamitatum detrimenta centena librarum millia de suo sisco adnumerari jussit Quum ipsius frater Cardinalis Castalionius magnis et opulentis sacerdotijs oneratus e vita excessisset, rex ei unius anni fructus integros attribuit. Quin etiam Philiberto Subaudiae duci literas dedit, gratissimum sibi fore, non modo si mitius cum ijs ageret, qui superioribus bellis subsidio religiosis venerant; Verum etiam si in alios omnes religionis ejus cultores, quos in suis finibus haberet, clementia et mansuetudine uteretur. Iam vero quum Veteres inimicitiae inter Guisianos et Amirallium intercederent, ex quibus contentionis Galliae Regno periculosae nasciturae videbantur, rex utrique suis verbis denunciari jussit, ut illas inimicitias sua et Reipub. caussa deponerent: formulamque illis reconciliationis
page 13, image: cs013et concordiae praescripsit, cujus sex fere ante annos jacta fundamenta fuerunt, in urbe Molinio, ubi Rex summis quibusque regni proceribus adhibitis, re consulta et deliberata, pronunciavit Amirallium Guisianae caedis expertem videri, cujus ab adolescente Guysio ejusque propinquis insimulabatur, eique controversiae rex de consilij sententia finem imposuerat. Praeterea Carolus Cardinalis Lotharingus (quem superiorum omnium bellorum architectum fuisse diximus) ut omnem novorum consiliorum suspitionem tolleret, Romam profectus erat, unaque per familiarem suum Cardinalem recens creatum, vaferrimum et callidissimum imprimis habitum, per causam Pontificis in demortui locum eligendi deduxerat. Sed nullum maius ac certius pacis et tranquillitatis publicae documentum fuit, quam quod Rex Sororem suam Margaretam Principi Henrico reginae Navarrorum filio, qui religionis causam novissimo bello defenderat exercituique praefuerat, nuptum locare instituit: quod arctissimum esse civilis concordiae vinculum et suae erga religiosos benevolentiae certissimum testimonium fore praedicabat. Quin etiam quod Princeps Henricus religione impediri dicebatur, ne Margaretam a sua religione alienam, cat holicam, et Romanis ritibus deditam in matrimonio haberet, rex legibus Pontificijs eam se soluturum dixit, aulicisque omnibus summe reclamantibus, ei permisit, ut ommiscis ceremonijs in vestibulo fani Parisiensis, certa formula religionis refor matae miniflris quibusdam non improbata, matrimonium illud celebraretur: quae res fama et literis per omnem terrarum orbem celebrata, dici non potest, quam securos religiosorum animos reddiderit, quantopere metum suspitionesque omnes ex illorum animis expulerit, quanta de regis erga se benevolentia fiduciam illis attulerit, quanta demque principes exteros et civitates eidem religioni deditas laeticia affecerit. Sed Amirallij animum multo magis confirmabat epistola regis manu subscripta et obsignata, quam per id tempus Thelliginus attulerat: quaecumque Amirallius Belgici instituti causa faceret, easequasi suo mandato facta comprobaturum, rataque habiturum.
page 14, image: cs014Per id tempus Ludovicus Nassovius una cum Foanna Navarrorum Regina religionis studiosissima ad aulam gallicam proficiscitur. Inito inter regem Carolum et Vranium faedere, literis pactiones mandantur. Erant nuptiae in urbem Lutetiae constitutae: qua de causa Navarrorum regina eo se paucis illis diebus contulerat, ut quae ad nuptiarum apparatum pertinerent, provideret. Ob eandem causam rex Cavannium hominem acris ingenij (quem propter Amirallij gratiam in summum honorem extulerat) ad eum misit, uti Lutetiam, cum ejusdem apparatus, tum vero Belgici negotij caussa, praeiret, seseque paucis intermissis diebus subsecuturum confirmaret: nihil esse jam quod Parisiensium minas et insanias metueret.
Nam quod ea civitas superstitionibus prae caeteris dedita est et seditiosis monachorum concionibus quotidie ad saevitiam excitatur, difficile dictu est, quam acerbo odio et Amirallium et religionis cultores prosequeretur. Eo accedebat aegritudo, quam superioribus mensibus acceperat, ex cruce quadam lapidea, inaurata, pyramidis instar facta, et Gastinia vulgo dicta: cujus eversionem Amir allius a rege incredibili contentione efflagitarat. Nam quod in medio belli ardore ad religiosi cujusdam contumeliam posita fuerat, monimentum illud civilium dissidiorum, paci atque concordiae adversarium esse demonstrabat. Hujus Parisiensium capitalis in Amirallium odij rex non ignarus, litsras ad Marcellum mercatorum praefectum (quae Lutetiae summa dignitas habetur) dederat, graviterque interminatus erat, si quid motus aut turbarum propter Amiraellij adventum oriretur. In eandem sententiam Henricus dux Andicus, Regis frater itemque regina mater literas eidem Marcello caeterisque parisiensibus magistratibus dederant ut nulla jam plane Amirallio timoris aut diffidentiae occasio relicta videretur: paucisque item post diebus Rex Briqmaldum magnae virtutis et aestimationis virum, cum ijsdem mandatis ad Amirallium mittit, Belgicum negotium commode administrari sine ipsius praesentia non
page 15, image: cs015posse. His tot rebus adductus Amirallius, plenus spei bonae atque animi Lutetiam proficisci statuit: quo cum venisset, atque a rege et ipsius fratribus, et Regina matre honorifice comiterque exceptus esset, orto inter ipsos de Belgico apparatu sermone multis verbis Regi demonstrat, Ducem Albanum magnas copias cogere, exercitumque comparare: si Rex suum animum dissimulare vellet, fore ut multi tardiores se ac segniores praeberent: magnas jam rerum bene gerendarum facultates dari, quas si de manibus demittat, non facile postea recuperaturum. Ftaque optimum esse factu, ut temporis oportunitate uteretur. Non multis ante diebus Ludovicus Nassovius in Belgarum fines clam profectus comites itineris consiliorumque socios sibi tres gallos summae apud Amirallium autoritatis asciverat, Saucurtium, la Noiim et Genlisium, quibus Rex negotium dederat, ut viderent si qua ratione urbes aliquot regno suo finitimas tentare atque occupare possent. Illi compluribus alijs nobilibus in societatem adscitis, celeriter in Belgas proficiscuntur inscio et imprudente Amirallio: qui ubi subitam illorum perfectionem cognovit, scripsit se vehementer illorum consilium admirari: scire se nullas copias ante dies quadraginta comparari posse: Viderent ne quid festinantius agerent, neve consilia sua, quae nondum matura videbantur praecipitarent. Nassovius patriae conspectu et desiderio inflammatus, mutabilitatemque regis veritus, Valentinianas primum de improviso adoritur: sed ab Hispanis militibus, qui arcem praesidio tenebant, depulsus Montium celeriter profictus est, oppidumque natura munitissimum rebusque omnibus ad bellum necessarijs instructissimum occupat: quae res fama et nuntijs passim in finibus Belgarum pervulgata et in galliam Germaniamque perlata, cum omnes religionis cultores in spem erexit, tum vero Galli Regis animum palam atque aperte jam indicasse ac perfecisse videbatur. Eo accessit quod Genlisius paucis post diebus Lutetiam rever sus, ubi rem omnem Regi, quemadmodum gesta erat, exposuisset, facile ab eo impetravit, ut ipsius voluntate sibi liceret copias aliquot peditum et equitum Gallorum conscribere et Montianis subsidio ducere. Verum in itinere, quum in Belgarum fines
page 16, image: cs016ingressus esset, numerumque peditum ad quatuor millium, equitum circiter quadring entorum haberet, ab Albano per insidias circumventi et magna ex parte profligati sunt: id quod Guisianorum opera factum const abat, qui quotidianis nuncijs ac literis Albanum de illorum consilijs et apparatu certiorem faciebant. Quam illorum perfidiam complures etiam Romanae religionis studiosissimi indig nissime tulerunt, propterea quod in eum se numerum quam plurimi eidem religioni addicti aggregaverant. Hoc incommodo et Valentinianae urbis liberatione regis animus vehementius conturbatus videbatur. Metuebat enim ne sua consilia Hispaniae Regi enunciata, tandem inimicitiarum et bellorum causam aliquam afferrent: quanquam ubirecordari caeperat magnam suorum consiliorum partem ad Albanum perlatam esse, saepenumero de suo animo aperiendo et bello aperte inferendo cogitabat. Sed illum ab hoc consilio certi homines abduxerunt, quos Amirallius multo ante id facturos opinione praeceperat. Huic tamen potestatem facit, quaecunque ad Principis Vranij institutum adjuvandum pertinerent, quantumque posset seu peditum seu equitum subsidium, ad exercitum, quem Vranius in Germania comparaverat, mittendi. Quum Amirallius ea de causa petijsset, ut sibi liceret triginta cataphractorum equitum turmas totidem cohortes cogere, nullo negotio impetrault. Ad illorum peditum stipendium pecunia opus erat: rogatu Amirallij Rex Thesaurarium ad se suum accersit: ei mandat, ut Amirallio pecuniae quantum satis esse videretur, curet, Vetat ne numerationis causae, Thesaurariorum instituto, subscribantur: tantum hac formula utatur: Summa haec pecuniae Amirallio numerat a est, illo die, Regis mandato, certis de causis, quas Rex ascribi vetuit: eique libello Rex sua manu subscribebat. Simul Rex suo apud Belgas legato Monduceto literas dedit, ut operam omnem in ijs, qui Genlisiano praelio capti fuerant, liberandis navaret: quod mandatum Monducetus summa fide ac diligentia confeeisse dicebatur. Non multis ante diebus Joanna Nauarrorum Regina (de qua superius mentionem fecimus) Lutetiae
page 17, image: cs017in aula repetino morbo oppressa interijt, annum agens aetatis xliij. Cumque permagna suspitio esset, eam veneno extinctam, corpusque a medicis ob eam causam incisum esset, nulla tum veneni signa reperta sunt. Verum aliquanto post A.P. indicio compertum est, eam venenatis odoribus affectam, quibus delibutae chirothecae fuerant a Renato unguentario Regio, Italo: qui Lu etiae tabernam habet in ponte sancti Michaelis propter Palatium: quod a modicis, qui caput non inciderunt, neque cerebrum inspexerunt, animadverti non potuit. Hunc eundem const at superioribus annis Pomum odoriferum venenatum Ludovico Principi Condaeo eadem de causa obtulisse, quod cum Princeps chirurgo suo, cui Crasso nomen est, reliquisset, Crassus odore delectatus, ita sensim affectus intumuit, ut parum ab interitu abfuerit. Eius morte regnum ad Principem Henricum ipsius filium, cui Regis sororem pactam ac desponsam diximus, redibat. Rebus, uti videbatur, tota gallia pacatissimis, concordiaque ordinum omnium constituta, dies illis Navarricis nuptijs dicta est: quam diem omnes qui religioni studebant, eo sibi optabiliorem ducebant, quo Regis animum mirifice in illas propensum animadverterent: bonique omnes cortissimum illud civilis concordiae pignus ac firmamentum esse stabuebant: quum ex contrario Guysiani, caeterique publicae tranquillitatis hostes, magnopore illas horrerent. Vbi ea dies venit, nuptiae regio apparatu ante sanum Parisiense celebratae sunt, certaque verborum formula ita composita, ut a neutrius religione abhorreret, Regis imperio per Cardinalem Borbonium Navarri Regis patruum pronunciata est, matrimoniumque summa Regis et bonorum omnium gratulatione contractum. Sponsa in templum missificationis audiendae causa magno comitatu pompaque introducta est. Sponspus interea, qui ab illis ceremonijs abhorreret, una cum principe Condaeo Henrico Ludovici filio et Amirallio caeterisque nobilibus eidem religioni deditis inambulans extra templum, sponsae reditum expectabant. Dum haec Lutetiae geruntur, Strossius, quem maritimis copijs praefectum docuimus,
page 18, image: cs018Rupellae oram legens crebro centuriones ac milites e suo numero per speciem coemendires necessarias in oppidum submittebat: ipse interdum eodem accedebat. Idem in altera Galliae parte, per eos ipsos dies equites cataphracti Gonzagae ducis Nivernensis faciebant proxime oppidum charitum, quae charitas vulgo nominatur, in flumine Ligeri pontem habet, atque in relig iosorum potestate, propter magnum eorum numerum ad id tempus permanserat. Haec turma ex eorum equitum numero est, quos rex in singulis provincijs alere consuevit: quorum plerique sunt Itali ducis sui Ludovici Gonzagae populares, cui regina mater ducis Nivernensis filiam et haeredem in matrimonio collocarat. Petebant ab oppidanis ut Transvectionem (quam Monstram appellant) obire in eo oppido liceat: Ejus rei se potestatem a rege accepisse, literasque regias proferebant. Lugduni autem praefectus urbi omnium eorum qui religionem profitebantur, censum haberi, eorumque nomina in libello perscripta sibi afferri jussit, qui libellus aliquanto post, ex eventu, Sanguineus appellatus est. Confectis Lutetiae nuptijs quod tempus sibi Amirallius domum suam redeundi constituerat, de suo disccssu cum Rege colloquitur. Tantus autem erat ludorum apparatus, tanta conviviorum ac spectaculorum magnificentia, tantumque Regis in res illas ludicras studium, ut non modo ad graviora negotia, sed ne ad somnum quidem capiendum satis temporis haberet. Nam in aula gallica choreae, saltationes, theatrales ludi, quibus Rex impensius delectatur, plerunque noctu fiunt: quodque diei tempus ad consilium habendum et res administrandas opportunum est, id propter nocturnas bacchationes necessario in somnis consumitur. Tanta porro virorum ac mulierum, quae in reginae matris Gynaecaeo sunt, familiaritas, tantaque jocandi et colloquendi licentia est, ut nationibus caeteris, incredibilis, omnibus bonis, parum ad tuendam nobilium virginum pudicitiam opportuna videatur: Quinetiam si quis ex Italia leno, si qua lena, si quis faedae ac spurcae libidinis magister eo accedat, mirificos sibi perexiguo tempore favores conciliat:
page 19, image: cs019tanta autem Italorum passim tota Gallia, praesertim in aula post regni procurationem reginae matri commissam, multitudo esse caepit, ut nonnulli eam Italogalliam, alij Coloniam, alij colluviem Italicam appellent. His aulicis insanijs fiebat, ut Amirallius a Regis colloquio et gravioribus negotijs tractandis prohiberetur. Verum ubi qui ab Ecclesijs reformatis missi ad aulam fuerant questum de injurijs, quibus plerique religiosi passim afficiebantur, Amirallium de discessu cogitare intellexerunt, celeriter suos ad illum libellos postulataque deferunt, orant ne prius ex aula decedat, quam Ecclesiarum causam egerit, earumque postulata Regi ejusque consiliarijs detulerit. Hac de causa statuit Amirallius tantisper suam discessionem differre, dum sibi de illis postulatis in senatu Regis agere liceret. Nam Rex operam se illis rebus propediem daturum, atque in consilio affuturum promiserat. Ad eam moram negotium aliud accedebat. Debebantur Germanis equitibus, qui novissimo bello pro religionis partibus pugnarant, stipendij nomine magnae pecuniae: quam rem Amirallius incredibili studio et sollicitudine animi procurabat. Omnibus his de rebus Amirallius, data facultate (uti deliberaverat) ad sanctius Regium consilium retulit, augusti mensis die xxij. qui fuit quintus a nuptijs Navarricis dies, multumque temporis in actione illa consumpsit. Sub meridiem cum e Senatu domum, magno nobilium comitatu reverteretur, Ecce tibi sclopetarius quidam e proximarum aedium fenestra utrumque Amirallij brachium glandibus plumbeis transfigit. Vbi se Amirallius vulneratum sentit, nihil perturbatus, sed eodem quo solebat vultu, per illam, inquit, fenestram hoc factum est. Videte quinam in illis aedibus sint: quod tandem istud flagitium est? Tum nobilem quendam e suo comitatu ad Regem mittit, qui hoc ei nunciet. Rex per id tempus parva pila cum Guysio exercebatur: qui simulatque de Amirallij vulnere audivit, admodum, ut videbatur commotus, reticulum quo ludebat in terram abjicit, Deumque suo more detestans, Nunquamne inquit, mihi pace frui licebit? simulque ludum abjecit.
page 20, image: cs020et Navarreno affine suo ad se accersito in arcem se suam recepit. Nobiles qui cum Amirallio una erant, impetum in aedes, unde vulneratus fuerat, faciunt: ibi mulierculam unicam reperiunt aedium illarum custodem, ac paulo post puerum, ejus qui vulnus inflixerat, servulum: simul fistulam serream in mensa ejus conclavis, unde auditus ictus fuerat, deprehendunt: Sclopetarium non reperiunt: celeriter enim per posticum diffugerat, atque ascenso equo, quem prae foribus frenatum habuerat, magno cursu ad portam Antonianam contenderat, ubi recentem equum, si forte opus esset, dispositum habebat: alterum etiam ad portam Marcellinam. Tum jussu Regis complures urbem egressi admissis equis in omnes partes illius persequendi causa contenderunt: neque tamen illum in devia loca delatum, et jam in arcem quandam receptum assequi potuerunt. Postulatu Navarreni et Condaei, raeterorumque rogatu, Rex continuo facinoris illius quaestionem decrevit: cujus rei negotium tribus e parlamento parisiensi delectis mandavit, Thuano et Morsantio praetoribus, et Violaeo senatori. Primum intelligitur aedes illas esse sacerdotis cujusdam Canonici Sangermani, cui nomen est Villemuro, qui ducem Guysium primis literis ab ineunte aetate imbuerat, perpetuoque in ipsius clientela permanserat. Tum mulier, quam in ijs repertam docuimus comprehensa atque ad illos perducta dixit, superioribus proximis diebus venisse ad se Challeium quondam Guysianae, nunc Regiae aulae, magistrum, eique praecepisse, ut hominem illum, qui vulnus inflixerat, liberaliter acciperet, eique cubiculum et lectum, quo uti Villemurus soleret, at tribueret: ejus enim amicum ac perfamiliarem esse, gratissimumque illi hoc suturum: nomen Sclopetarij diligenter caelatum est. Nonnulli Manrevet ium nommabant, qui Movium, fortissimum et summae virtutis virum, praepositum suum tertio civili bello perfidiose interficerat, simulque in hostium castra perfugerat. Sed plerique Bondotum quendam ex corum numero, qui Regij Sagittarij vulgo appellantur, proferebant. Mulieris confessione ad Regem perlata, continuo
page 21, image: cs021Rex Nasseium custodiae suae magistrum ad se aceersit. Mandat ut Challeium comprehendat, ad seque addneat. Challeius simulatque scorpionis ictum audierat, in Luparam arcem regiam confugerat, seseque in Guysij cubiculum receperat, unde mandati regij certior factus, continuo se subduxerat. Quum de ipsius discessu Nasseius esset admonitus, respondit illum esse hominem spectatae nobilitatis: non esse dubitandum, quin ubi opus esset, sese regi et magistratibus sisteret. Dum haec geruntur et Amirallio vulnera obligantur, Thellignius jussu ipsius ad regem proficissitur, demississime illum soceri verbis orat ne gravetur ad ipsum accedere: dubiam ipsius salutem videri: habere quaedam quae ad illius salutem magnopere pertinerent, quae certo sciat neminem ex ijs qui in ipsius regno vivunt, illi renunciare audere. Respondit Rex liberaliter, se non gravate ad illum iturum, brevique spacio interjecto iter ingreditur: regina mater ei se comitem adjunxit, unaque dux Andicus, dux Monpenserius Ecclesiae Romanae devotissimus cliens, Comes Rhetius Reginae matris familiarissimus, Chavignius et Entragnius, qui postea signiferi in carnificina Parisiensi fuerunt. Vbirex Amirallium benigne, ut solebat, salutasset, deque vulnere et valetudine comiter interrogasset, respondissetque Amirallius ita placido et sedato vultu, ut omnibus qui aderant, admirabilis ejus moderatio et patientia videretur, tum Rex permoto, ut videbatur, animo, Tibi (inquit) mi Amiralli, plaga, mihi contumelia imposita est: at ego (Dei mortem contestans) juro me et plagam et contumeliam ita severe vindicaturum, ut nunquam ex animis hominum ea memoria deleatur. Simul quaesivit satisne ipsi probarentur delecti Judices, quib. habendae quaestionis negotium commiserat? respondit Amirallius, non posse sibi non magnopere probari, qui Majest ati ipsius probati essent: rogare tamen, ut Cavanntius in illorum consilium admitteretur, quanquam non esse difficilem ejus facinoris investigationem: neque enim dubium esse quin a duce Guysio beneficium illud sibi obvenisset: cujus ultionem quidem Deo permittebat: tantum ab ipsius
page 22, image: cs022Majestate Regia suppliciter ac demisse rogabat, ut ea de re quaestio haberetur. respondit Rex, magnae id sibi curae futurum, ae nihilo lentius injuriam illam vindicaturum, quam si sibi metipsi facta esset. Tum semotis paulisper Regijs fratribus, eorumque matre, Amirallius, ut ex eo postea cognitum est, monere Regem caepit, ut eorum quae saepenumero ab se audisset, de nefarijs quorundam consilijs, meminisse vellet, gravem se plagam accepisse, sed nihilo minorem illum manere: jampridem paratas vitae ipsius insidias, quas, si saperet, mature devitaret. Caeterum ubi ex hac vita Deus illum ad se recepisset, sibi non esse dubium, quin a plerisque invidis et malevolis aestimatio sua in varias calumnias propter superiora bella vocetur: sed dissidiorum auctores saepe Regi demonstratos, eorumque causas explicatas: Deum se testem habere animi erga Remp. et Regem fidelissimi: neque quicquam sibi unquam charius patria et communi salute fuisse. Vbi Rex ad eaquae visum est respondit, tum sublata voce magnopere illum hortatus est, ut se in arcem Luparam deportari pateretur: periculum esse, ne qua per plebem concitatam seditio, neve quis motus in civitate insana et turbulenta nasceretur. Haec Regis oratio quorsum pertineret nondum intelligi poterat. Nam etsi stolidissima et insanissima plebs Parisiensis semper praeter caeteras habita est, tamen non modo Regis adventu et praesentia, verum etiam sola nominis pronunciatione facillime celeriterque sedatur. Itaque Amirallius Regimultis verbis gratias egit, causamque attulit, medicorum consilium, qui veriti ne succussu augeretur dolor, negabant cum loco movendum esse. Tum comes Rhetius ad nobiles quosdam Amirallij familiares conversus, vellem (inquit) Amirallius consilio Regis obtemperaret. Nam periculum est ne quis in urbe motus ejusmodi oriatur ut eum Rex comprimere facile non possit. Quare cognita, etsi quorsum illud consilium pertineret, nondum quisquam suspicabatur: visism est tamen Amirallio atque ipsius amicis postulandum a Rege ut praesidiarios aliquot milites e suorum numero sibi attribueret. Respondit Rex, sibi consilium illud magnopere
page 23, image: cs023probari, ac plane in animo habere Amirallij salutem non secus ac suam tueri: denique Amirallium se tanquam oculi sui pupillam conservaturum: sibi admirandam illius viri constantiam et fortitudinem esse visam, neque unquam ante id tempus credidisse tantam animi magnitudinem in mortalem quemquam posse cadere. Simul dux Andicus regis frater Cossinio legationis Regiae tribuno mandat, ut manipulares aliquot in statione pro foribus aedium Amirallij disponat. Hoc Cossinio non facile quisquam vel Amirallij partibus infestior vel Guisianorum studiosior inveniri poterat: quod etiam eventus, ut paulo post intelligetur, demonstravit. Addidit praeterea dux Andicus videri sibi e re Amirallij futurum, si plures ipsius amici et familiares, qui in suburbijs diversabantur, propius ad ipsum accederent: statimque mercatoribus regijs imperavit, ut quibus in eo vico hospitia superioribus diebus assignarant, cos illinc migrare juberent, atque in ipsorum locu amicos Amirallij substituerent: quo consilio nullum ad ea, quae post acciderunt, oportunius excogitari potuit. Nam qui ex suburbijs diffugere potuissent, non modo intra urbis maenia, verum etiam intra unum eundemque angustum vicum circumclusi tenebantur. Postridie vicorum Magistri, qui vulgo Quaternarij dicuntur, cauponas diversoriaque omnia obeunt, eorumque qui religionem profitebantur nomina, notatis singulorum diversorijs, in libellis perscribunt, quos mature ad eos, a quibus mandatum illud acceperant, deferunt. Post meridiem Regina mater regem, ducemque Andicum, Gonzagam, Tavannium, Comitem Rhetium nomine Gondinum, in hortos suos qui vulgo Tegularij dicuntur, educit. Hunc locum, quod esset a turba remotior, ad extremum consilium capiendum maxime idoneum judicabat. Demonstrat captos jam teneri eos, quibus jam diu insidiati fuerant: Amirallium utroque brachio captum lecto teneri, neque movere se posse: Navarrum et Condaeum hospitio in arce exceptos: noctu portas claudi, excubias locari, fugere illinc comprehensos non posse: ita ducibus captis non esse metuendum ne
page 24, image: cs024qui deinceps ex religiosis tumultuentur: praeclaram rei gerendae facultatem dari, nam signiferos omnes intra Lutetiam circumclusos esse, reliquos in alijs oppidis, omnes inermes atque imparatos: vix denos hostes inter millenos catholicos reperiri: Parisienses esse in armis: hos posse conficere armatorum delecta sexaginta millia: unius horulae spacio hostes omnes e medio tolli, stirpemque ac nomen impiorum hominum deleri posse: nisi rex oportunitate temporis utatur, non esse dubitandum, quin si Amirallius valetudinem recuperet, tota Gallia quarto civili bello propediem exardescat. Probata Reginae sententia: consultius tamen videtur, ut Navarri vitae partim propter aetatem partim propter affinitatem parcatur. De Condaeo deliberatur, placeret ne propter aetatem relinqui, an propter paternum nomen interfici: sed Gonzagae sententia valuit, ut terrore mortis et cruciatus a religione abduceretur. Ita ex consilio disceditur, ut proxima insequente nocte sub lucem res geratur, totiusque negotij administratio duci Guysio deferatur. Amirallius certior factus armorum motum fremitumque et minas tota urbe exaudiri, multaque ad tumultum pertinentia comparari, mittit, qui hoc suis verbis Regi nunciet. Respondit Rex, nihil esse quod Amirallius metuat, mandatu id suo fieri, non passim sed certis tantum locis, delectosque abs sese fuisse, qui arma caperent, ne quis in urbe motus a plebe concitatâ nasceretur. Vbi Guysius satis parata omnia judicavit, Marcellum (de quo superius mentionem fecimus) ad se vocat, eique praecipit, ut Magistros vicorum (quos decuriones vocant) in curiam Vrbanam (quae domus civitatis vulgo dicitur) aliquanto post mediam noctem accersat: habere se a Rege mandata quaedam nova et singularia, quae ad illos perferri velit. Mature omnes conveniunt: facit verba novus mercatorum praefectus Carronius, Guysianis aliquot stipatus, in his Entragnio et Pnygallartius. Dicit Regi esse in animo seditiosos omnes, qui superioribus annis adversus Majestatem suam arma tulerant,
page 25, image: cs025de medio tollere et stirpem sceleratorum hominum extinguere: peropportune accidisse ut principes et signiferi intra urbis maenia quasi carceribus inclusi tenerentur, ab ijs initium eadem illa nocte factum iri: de reliquis ut idem primo quoque tempore per singulas provincias fieret, regem curaturum: irruptionis signum non tuba, sed sonitu Palatini horologij lucem datum iri, quod esse magnis rebus solenne non ignorarent: insigne autem, quo ab reliquis internossi possent, futurum linteolum candidum laevo brachio alligatum, et crucem albam pileis praefixam: viderent ut mature animis armisque parati essent. Guysius interea Centuriones qui custodiae Regiae praecrant Vascones, Gallos Helvetios, eadem de re certiores facit, eosque ut parati animi sint, hortatur. Aliquanto post dux Guysius, unaque regis Henrici nothus (Eques vulgo dictus) quos agmen armatorum sequebatur, ad aedes Amirallij proficiscuntur.
Has utraque vici parte Cossinius dispositis sclopetarijs obsessas tenebat. Amirallius de strepitu fremituque armorum certior factus, etsi vix decem domi haberet, qui arma ferre possent: in cubiculo vero duos chirurgos, concionatorem unum et cubicularium unum aut alterum: terreri tamen nondum potuit, fretus, ut saepe dictitabat, regis erga se benevolentia multis magnisque rebus testata: confisus praeterea plebem parisiensem, si suae insaniae adversari regem sentiret, quantumvis concitatam, tamen ut primum Cossinium cum excubijs pro foribus animadverteret, quieturam. Simul commemorabat jusiurandum de pace conservanda toties a rege et ipsius fratribus eorumque matre publice interpositum, atque in acta publica relatum: foedus praeterea cum Angliae Regina nuper eandem ob causam factum: pactaque cum Vraniae principe conventa: fidem principibus germanis datam: Vrbes aliquot in Belgarum finibus tentatas, alias regis mandatu captas: nuptias sororis sexto ante die celebratas, quas cruore funestari
page 26, image: cs026non pateretur: denique nationum exterarum et posteritatis judicium: pudorem, gravitatem, constantiamque regiam, fidem publicam et Iurisgentium sanctimoniam, quae omnia nefario scelere velle pollui, portenti ac prodigij simile videretur: Cossinius ubi principes adventantes vidit, fores pulsat, quarum custodiae illum ab Andico duce praefectum diximus: qua de causa vetus proverbium usurpabant, praeclarum ovium custodem, ut dicitur, lupum. Ingressus nulla fere difficultate, armatorum turbam introducit: hos proceres subsequuntur. Quos in primo aditu ac vestibulo Cossinius offendit, hos spiculo, quo armatus venerat, interficit. Quod ubi Amirallius cognovit, confestim e lectulo a suis sublevatus, injecta nocturnatoga in pedes surrexit, suosque hortatur ut saluti suae fuga consulant, neve amplius de ipso sint solliciti: spiritum se, quem fruendum accepcrat, reposcenti Deo libentissimo animo in ipsius manus commendaturum: vim hanc non tam in suam pernitiem quam in christi contumeliam, et tot ecclesiarum cruciatum paratam esse, quarum ecclesiarum defensionem, piorum omnium rogatu multis suis periculis et aerumnis sustinuerat. Conscendit interea in superiorem domus partem Germanus quidam Benuesius, in familia Guysij educatus, cui Cardinalis Lotharingus unam e suis nothis filiabus nuptum collocasse dicitur, unaque cum illo Cossinius Vasco, Attinius Picardus Amirallij cliens et familiaris, qui superioribus annis Andeloti vitae insidiatus fuerat, itemque Hanfortius Arvernus, omnes scutis gladijsque armati et loricis tecti. Quum in Amirallij cubiculum irrupissent, tum Benuesius eum adortus, strictumque gladium intentans, Non tu inquit Amirallius es? Ita vocor, respondit ille sedato et constanti vultu, quemadmodum ex illis postea cognitum est: tum intentum in se gladium intuens, Adolescens, inquit, respice senectutem et infirmitatem hanc meam at. ille (Deum detestans) primo gladium in Amirallij pectus defigit, tum continuo in caput adegit. Attinius autem ictu bombardulae pectus tranfixit. Cum ne hoc quidem vulnere Amirallius occumberet,
page 27, image: cs027tertiam ei plagam Benuesius in crus inflixit: ita semi animis concidit. Quod ubi Guysius audivit, qui in area cum caeteris proceribus restiterat, magna voce conclamat, Absoluistine Benuesi? At ille, Absolui inquit. Tum Guysius, Eques noster (hunc regis Henrici nothum esse diximus) nisi oculis viderit, non credit: deijce per fenestram. Tunc a suis Comitibus Benuesius adjutus, sublatum Amirallij corpus per fenestram abijcit. Cum ob vulnus in capite acceptum et os cruore delibutum minus agnosceretur, Guysius procumbens et linteolo sanguinem abstergens, Agnosco, inquit, ille ipse est. Simul janua cum alijs proceribus egressus, ad multitudinem armatorum exclamat, Commilitones fortunatum principium habuimus: deinceps ad reliquos pergamus, nam ita Rex jubet. quae verba identidem magna voce inculcabat: Ita Rex jubet: haec regia voluntas: hoc illius imperium est. Simul Campanae palatinae pulsu signum dari atque ad arma conclamari jussit, pronunciarique conjuratos esse in armis, qui Regem interficere conentur. Ac tum Italus quidam e Gonzagae satellitio caput Amirallij abscidit et medicaminibus conditum Romam ad Papam et Cardinalem Lotharingum misit: alij manus amputant: nonnulli pudenda. Tum Baiuli et calones cadaver ita mutilatum et sanie cruentum per urbis vias triduo traxerunt, post extra urbem ad patibulum deportarunt, resteque ex pedibus suspenderunt. Interea procerum satellites in omnia aedium Amirallij caenacula ruentes, quos vel in lectulis vel latitantes offendebant, multis illatis vulneribus contrucidabant. In eo numero fuerunt pueri ingenui Circumpedes amplissimo loco nati: fuit etiam Comes Rupisocaldius, qui propter elegantiam ingenij et virtutem Henrico regi charissimus ficerat, et huic Regi propter eandem causam acceptissimus esse videbatur. Hunc Nanceius, de quo superius diximus, interficere jussus erat: sed cum propter cognationem et familiaritatem id recusasset, Labergius Arvernus Regi se obtulit: ea tamen lege, ut praefecturam equitum, cui Rupifoealdius praeerat, Rex ei mandaret. In eodem
page 28, image: cs028numero fuit Thellignius Amirallij gener, adolescens summa spe et animi et ingenij praeditus: cui Rex multos jam annos tantam benevolentiam et vultu et verbis ostenderat, ut nemo gratiosior apud eum haberetur. Hic quum acerbam sibi esse vitam exclamasset, quod Regis fidem tantopere semper apud socerum commendasset, oblatam nocem recusare noluit: multique alij florentissimi juvenes passim toto illo vico interfecti sunt. Tum procerum satellites Cossinijque milites ostiatim grassari caeperunt: simul aedes Amirallij, caeteraeque omnes direptae ac depopulatae sunt, nihilo secius, quam urbe capta fieri ab incensis spe praedae militibus consuevit: multique illo latrocinio e mendicis repente divites facti sunt. Nam Guysius, Monpenserius, Eques Henrici nothus, Gonzaga, Tavannius, proceresque alij praedationis et rapinarum praemio multitudinem ad caedem et trucidationem excitabant, regisque hanc esse voluntatem magna et clara voce praedicabant. Ita quantum diei tem pus fuit a prima luce ad vesperam, excitata rapinis et latrocinijs multitudo, cruentos gladios intentans, tota urbe grassata est: ac ne aetate quidem confectis et mulieribus, infantibusve abstinuit: caesorumque cadavera per fenestras gratulandi causa deijciebant, ut nullus fere vicus, nulla platea non cadaveribus occisorum constrata videretur. Dum haec in urbe geruntur, Rex Navarrenus et Princeps Condaeus (quos Rex in arce suae Lupara hospitio exceperat) mandatu ipsius evocati atque ad ipsum deducti sunt. At comites eorum, cubicularij, clientes, paedagogi et nutricij fidem Regis magna voce implorantes e caenaculis deturbati atque ab Helvetijs satellitibus regijs in ipsius Regis conspectu multis vulneribus concisi ac trucidati sunt. Sed ex illorum occisorum numero, nullius aeque ut Pillesij casus a multis deploratus est: cujus utrum major in colenda religione pietas, an in re militari virtus fuerit, dici non potest. Itaque cum maximam superioribus annis, praesertim ex oppidi Sanjandangelici defensione (quod rex obsidione et oppugnatione premebat) rei bellicae gloriam adeptus esset, Regi imprimis charus et acceptus
page 29, image: cs029videbatur. Hunc et Lerannium Odovij filium Navarrenus regis voluntate (quae quorsum pertinerent nondum intelligi poterat) in conclavi, quod ipsius cubiculum tangebat, retinuerat, ibique pernoctari jusserat. Quum aliquanto ante lucem concursum hominum, armorumque strepitum, clamoresque et trucidationes audivissent, celeriter surrexerunt, statimque Nanceyus (de quo superius mentionem fecimus) ad eos venit, ijsque regis verbis denunciat, ut in aream descendant, tum ut gladios deponant, postremo ut arce exeant. Pillesius ubi se in milttum trucidantium turbam depulsum videt, et occisorum corpora conspicatur, maxima voce (ut Rex exaudire posset) fidem regiam contestans, simulque nefariam perfidiam detestans, pallium pretiosum, quo tectus erat, prehendit et cuidam noto suo porrigens, En tibi inquit a Pilesio munus: posthac Pilesij indignissimo casu perempti memineris. Mi Pilesi (inquit alter) non sum ex istorum numero: de pallio gratiam habeo: isto nomine non recipiam: oblatumque pallium recusavit: simulque Pillesius, ab uno ex praesidiarijs militibus spiculo transfixus occubuit: atque hunc vitae exitum vir florentissimus et fortissimus habuit. Tum ipsius corpus in acervum aliorum impositum est: quem cum praetereuntes aspicerent, milites conclamabant: Ibi sunt qui impetu in nos facto regem interficere conati sunt. Laerannius autem gladio tranfixus, cum in Reginae Navarricae cubiculum fuga se recepisset, ab illa tectus, atque ab insectantium impetu conservatus est. Hujus vitam paulo post a fratre deprecata est: quinetiam medicis suis commendato valetudinem simul et vitam restituit. Cum haec Lutetiae geruntur Strossius (quem ad Rupellam copijs omnibus accessisse docuimus) magnum militum suorum numerum in oppidum introducit, per causam convivij in Castello) quod Catenarium appellant) cum amicis celebrandi: sed propter oppidanorum suspitiones atque excubias, a quibus suas insidias caveri anim advertit, re infecta discessit. At Caritiani (quos ab equitib. Italis circumventos demonstravimus) minus ad oppidi custodiam attenti, sub noctem oppressi, paucisque post dieb. trucidati sunt. Postridie
page 30, image: cs030illius diei, quibus in locis Lutetiae latitantes investigari poterant, carnificina renovabatur. Simul bajuli, reliquique infimi de plebe ac perditi homines vestimentorum diripiendorum causa, occisorum corpora nudabant, eaque in flumen Sequanam deijciebant. Rapinarum autem ac depopulationum praemia fere ad bajulos et milites omnia redierunt, ad regis aerarium pars nulla aut perexigua. Nam quaestus illi solus obvenit is, qui ex vacantibus (ut loquuntur) officijs, magistratibus ac praefecturis percipi potuit: quorum tamen partem nonnullis aulicis largitus est. Nam Amirallij praefectur am ad Marchionem Villastium detulit: Cancellariam Navarricam interfecto Francurtio repente ad Henricum Memmium Mallassisium, qui novissimae pacis interpres atque internuncius fuerat: Quaesturam thesaurariam interfecto Prunesio ad Villequierium: praeturam, quae subsidiaria vocatur, interfecto Plateano ad Nullium: reliquas praefecturas consuetudine sua ijs qui praesentem pecuniam afferebant, vendidit. Nam aliquot jam Galliae Regum institutum apud exteras gentes inauditum hoc fuit, ut omnia commoda, jura, beneficia regni sui venalia habeant, magistratuumque omnium et quaesturarum mercatum palam precio in singulos constituto inst ituant: neque ullus tota fere gallia reperitur, qui non aperte praedicet, se munus illud suum impenso precio mercatum esse: non esse mirandum si replere rei familiaris lacunam velit. Itaque tota gallia jus praesenti pecunia emi solet, neque quantumvis multis factis caedibus quaestio ulla decernitur, nisi praesens pecunia rabulis et scripturarijs ostentetur. Confecta jam parisiensi carnificina et quadringentis, ut dictum est, aedibus expilatis, confestim nuncij celeres in omnes regni provincias, mutatis ad festinationem jumentis, dimittuntur, qui regis nomine denuncient, ut parisiense exemplum reliquae civitates omnes imitentur, quosque apud se reformatae religionis cultores habuerint: eos jugulandos curent. His mandatis incredibile dictu est, quanta cum alacritate multo maxima civitatum Galliae pars. obtemperarit.
page 31, image: cs031
At rex perfidiae infamiam (quod credi par est) veritus, litëras ad provinciarum suarum rectores dat, celeresque nuncios in Angliam, Germaniam, Helvetiam dimittit, qui suis verbis nuncient, magnum Lutetiae motum seditionemque accidisse, quam ipse iniquissimo animo tulerit: Guysium plebem concitasse, impetumque armatis hominibus in cohortem, quae Amirallio praesidij causa attributae fuerat, fecisse, tum aedes ingressum, ipsum unaque comites et domesticos ipsius omnes interfecisse: regem aegre arcem suam Luparam, in quae se una cum matre et fratribus continebat, ab illis periculis incolumem servasse: quarum literarum exemplum posterius subjectum est. At idem Rex potentissimus et gentium omnium consensu christianissimus vulgo dictus, biduo post in senatum (quod parlamentum vocant) proficiscitur, magno comitatu fratrum et principum omnium stipatus. Coactis senatoribus verba pro tribunali facere incipit: demonstrat se certiorem factum fuisse, Amirallium cum aliquot suis gregalibus, de ipso interficiendo conjurasse, idem consilium adversus fratres suos, Reginam matrem, regemque Navarrum inijsse: ob hanc causam amicis suis imperasse, ut ipsum conjuratosque omnes de medio tollerent, et adversariorum insidias anteverterent. Hanc suam testificationem rex in acta senatus referri perscribique imperavit, simulque et per praecones pronunciari et per typographos promulgari, edique libellum hoc argumento iussit, caedem Amirallij gregaliumque ipsius regis imperio factam esse: sic enim maiestati suae placuisse, propterea quod de ipso necando, fratribus ipsius et Regina matre, et rege Navarrorum interficiendis coniurarant: vetare ne deinceps caetus aut conciones de religioue habeantur. Audita regis oratione, Christophorus Thuanus, primus illius Parlamenti praetor, homo levitate simul et crudelitate insignis, amplissimis verbis regi gratulatus est, quod inimicos suos, quos bello atque armis vincere non potuerat, dolo atque fallacijs superasset: verissimumque vetus illud Ludovici Galliarum regis atavi sui verbum esse docuisset, qui hanc unam
page 32, image: cs032se latinam sententiam scire dictitabat: Qui nescit dissimulare, nescit regnare. At sisci advocatus Pibracius pauca elocutus summam hanc orationis habuit: etsi rex caussam irarum justam gravemque haburt, tamen clementiae et mansuetudini suae magis consentaneum videri, finem caedibus et rapinis imponere, neque pati diutius sine causae cognitione talia facinora committi: orare ut deinceps jure uti vellet, quod unicum regnorum atque imperiorum firmamentum esse constaret: periculosum plebi exemplum ad imitandum esse datum. Quum in hanc sententiam Senatusconsultum rege auctore factum esset, repente precones et buccinatores tota urbe dimissi sunt, edictumque regis nomine promulgatum, ut deinceps caedium ae trucidationum finis fieret, atque ab expilationibus et rapinis abstineretur. Quo cognito varij passim tota urbe sermones hominum, ac praesertim eruditorum, audiebantur. Nam plerique multos se historicos legisse aiebant, sed nihil ex omnium seculorum memoria ejusmodi cognovisse: simul facinus hoc regis eum illo Mithridatis comparabant: qui quondam in Asia uno nuncio atque una literarum significatione centum quinquaginta civium R. millia necari jusserat. Alij cum Petri Arragonij qui octo Gallorum millia in Sicilia, quam ipso absente occuparant, trucidarat. Verum hoc inter illa videri interesse, quod Reges illi in peregrinos et alienigenas saevierunt, Rex in suos cives, non tam potestati quam fidei suae commissos: illi nulla fide nisi peregrinis illis ipsis data obligati erant, hic recenti foedere cum regibus principibusque vicinis ad servandam quam jurarat pacem astrictus erat: illi nullas ad fallaciam artes Majestate regia indignas adhibuerant, hic pro illecebra, sororis consanguineae nuptijs abusus fuerat, ejusque nuptialem stolam sanguine pene resperserat: cujus indignitatis ne posteritatem quidem omnium saeculorum immemorem futuram Alij rursus disputabant, etsi truculentum istud consilium, nonnullis aulicis utile visum esset, tamen non modo dignitatem regiam, verum etiam universae gentis existimationem honestatemque cum illa utilitatis specie pugnare. Aristidem
page 33, image: cs033Themistoclis consilium de classe Lacedaemoniorum clam incendenda publice pro concione repudiasse, quantumvis eo facto frangi Lacedaemoniorum opus necesse esset. Furium Camillum proditos sibi a Ludimagistro Faliscorum principum liberos non recepisse, sed eum nudatum, virgisque caedendum pueris reddidisse. Pausaniam memoriae tradidisse Philippi Macedonis posteros idcirco in tantas calamitates incidisse, quod ille jusiurandi Religionem et fidem in faederibus datam negligere soleret. Alij Veterem duodecim Tabularum legem profercbant, Patronus si clienti fraudem faxit, sacer esto. Disputabant praeterea, quam fidem Vassallus domino debeat, eandem hunc illi debere: quibus de causis et quas ob felonias Vassallus feudum amittit, ijsdem de causis dominum jus suum Vassalitium amittere. Dexteram ab antiquis fidei regiae pignus dictam: hanc si rex negligeret, nullam cum eo juris communionem esse, neque a suis civibus, neque ab exteris Regem existimandum. Regias praedicari virtutes has solere, justitiam, mansuet udinem, clementiam: crudelitatem vero et saevitiam cum in alijs omnibus tum praecipue in regibus vituperari. Laudatum seculis omnibus Scipionem, qui dicere solebat, malle se civem unum servare, quam mille hostes occidere: quam vocem Antonius Imperator pius cognomento dictus, crebris sermonibus usurpabat. Turpissimum de adolescente Tyberio elogium illud fuisse, quum lutum sanguine maceratum appellaretur. Reges quidem jus Vitae et necis in suos cives habere sed non nisi causa cognita et quaestione constituta. Majus imperium fingi non posse, quam fuerit Romae dictatorum, penes quos pacis ac belli, vitae ac necis summa potestas erat, et sine provocatione: sed ijs jus non fuisse sine causa cognita in civem quenquam animadvertere. Solos denique latrones sine judicio et causae cognitione vitam hominibus eripere. Cui dubium videretur, quin ista tanta immanitas, tanta christiani sanguinis profusio, fructus sit execratae aulicorum vitae? Passim nunc tota Gallia scortationes et vagas libidines ita liberas atque usitatas esse, ut j. m pleraeque
page 34, image: cs034Gallicae mulieres communes prope videantur. Non posse Deum diutius tam nefandas blasphemius, tam assiduas sanctissimi sui numinis execrationes et contumelias tolerare.
Esse apud exteras gentes incredibile, Gallos catholicos hanc sibi notam, qua ab alijs internoscantur, praescripsisse, ut tertio quoque verbo Dei caput, mortem, sanguinem, ventrem detestentur. Mirandum videri, Regem ipsum ista dejerandi et blasphemandi consuetudine tantopere delectari. Hanc contagionem etiam ad rusticos et paganos manasse, quorum nemo jam tria verba sine faedissima Numinis contumelia et horrenda execratione pronunciare soleat. Quis nefarias libidines, quis tribades aulicas, quis Cynaedos faedissimos diutius ferre possit? Denique naturam rerum jam quodammodo cum Deo de tam diuturna patientia et mansuetudine expostulare: neque terram gallicam diutius ist a portenta ferre posse. Iam vero cui probari possit Amirallium conjurationem illam intra Lutetiae maenia fecisse? Nam in aula Legio regia perpetuo in statione et excubijs esse solet: arcis vestibulo, Vasconum, Scotorum et Helvetiorum cohortes dies noctesque praesident: Rex ipse cum antea semper tum vero eo tempore vel maxime propter sororis nuptias, magnas principum, procerum ac nobilium copias habebat Lutetiae porro constabat sexaginta armatorum delecta millia trium horarum spacio vocari cogique ad arma posse, praesertim adversus Amirallium, cui infestissimos fuisse parisiensium animos nemo ignorat: praeterea nobiles adolescentes, qui eo cum Navarro et Condeo nuptiarum causa venerant, suasque conjuges. sorores et consanguineas adduxerant, nihil tum nisi de pompa et ludicris certaminibus et vestium atque ornamentorum apparatis cogitabant. Denique utro tempore factam ab Amir allio conjurationem probari possit? priusne quam vulnus acciperet? at tum regem sibi amicissimum habebat, liberalissimum quidem certe et beneficentissimum senticbat, neque alium in gallia benigniorem sperare facile poterat. An igitur post vulnus acceptum? quaesi vero duobus tantis vulneribus acceptis aeger, aetate affectus,
page 35, image: cs035utroque brachio captus, quorum de altero amputando medici deliberabant, trecentis adolescentibus comitatus, sexaginta armorum millia adoriri potuisset: aut tam exiguo tempore de tanto ac tam immani facinore consilium capere. Vix enim ad horas quadraginta, post vulnus acceptum vitam perduxit, quo spacio interdictum illi a medicis fuerat, ut ab omni colloquio abstineret. Tum si cujus criminis insimulabatur, an non Cossinio, ejusque custodiae commen datus, atque obsessis vijs interclusus, in potestate regis erat, ut si videretur, momento temporis in carcerem ab duci posset? Quid ita quaestio et judicium more et legibus et gentium jure non constituebatur, testes judiciorum more comparabantur? Praeterea, ut Amirallius cum aliquot ambactis et clientibus suis conjurarit: tamen cur in reliquos innocentes, cur in matresfa. virginesque generosas ac nobiles, quae illo nuptiarum causa venerant, saevitum est? Cur tot praegnantes mulieres contra gentium omnium instituta ante partum editum, in flumen abjectae? Cur tam multi aerate grandes, multi qui morbo affecti lecto tenebantur, multi togati, senatores, advocati, procuratores, medici, multi eruditissimi bonarum artium doctores ac magistri (in his Petrus Ramus roto terrarum orbe celebratus) multi denique studiosi adolescentes, inauditi, indicta causa, indemnati supplicio affecti sunt? Praeterea si Amirallius tres fratres sustulisset, cui dubium est, quin omnes provinciae, civitates, parlamenta, omnes denique omnium generum atque ordinum homines celeriter ad arma ituri fuerint, et nullo negotio religiosos omnes oppidis inclusos oppressuri, justissimamque caedium ac trucidationum illarum causam apud exteras nationes habituri? Nam quantum ad Navarrum, quid absur dius fingi potest? An non Amirallius eum in sua potestate per quadriennium habuerat? Nunquid ipse eandem cum Amirallio Religionem colebat? Cui tandem (ut Cassius ille disputare solebat) cui inquam, ex religiosis ea caedes bono atque utilitati fuisset? Nonne catholicis odio erat? Denique Amirallius neminem sibi amiciorem sperare neque ab ullo alio injuriae
page 36, image: cs036acceptae ultionem sperare poterat? Postremo, in eorum aedibus qui interfecti sunt, quaenam arma, quae tela reperta sunt? quibus conjecturis judices ad facinus investigandum duci consueverunt. Atque haec quidem homines cordati passim in urbe Lutetia submurmurabant. Verum ut ad institutum revertamur, quo tempore regium illud inter dictum Lutetiae promulgatur, non modo alijs in oppidis similes lanienae et carnificinae exercebantur, Aureliae, Andibus, Avarici, Trecis, Atissioduri: Verum etiam in ipsa urbe Lutetia, in ipsis carceribus quos ad reorum custodiam institutos constat, si qui superioris diei saevitiam effugerant, a furente, ruente, turbante populo mactabantur: quo in numerotres praestantes dignitate viri fuerunt, Moninius ex militari laudem adeptus, Lomenius regis secretarius, tota Gallia, propter diuiurnum in aula ministerium, celebratus, et Chappesius jurisconsultus 80. prope annes natus et magnum in foro Parisiensi nomen consecutus. Et quoniam Andij (quae civitas Andegavensis vulgo dicitur) facta mentio est, non praetermittendus, Massonij Riverij casiss videtur. Hic Ecclesiae pastor non modo vitae sanctimonia, verum etiam ingenij et doctrinae laude insignis habebatur, primusque Parisiensis ecclesiae fundamenta jccerat.
Facto parisiensis caedis initio celeriter Monsorellus quidam, hostis religionis teterrimus, in Andium civitatem missus est, ut illius caedis nuncios omnes anteverteret. Is ut primum in urbem delatus est, in Massonij domum se deduci jussit. Ibi uxorem eius in aedium vestibulo reperit. Hanc blande salutat, atque ut Gallorum et praesertim aulicorum consuetudo fert, osculatur: quaerit ubi vir ipsius sit: respondet, illum in hortulo inambulare: statimque Monsorellum ad illum perducit: qui ubi Massenium comiter complexus est, Scin'tu, inquit, qua gratia hunc venerim? ut te regis jussu interficiam, idque in hoc ipso temporis vestigio. Nam ita mihi rex mandavit, ut ex istis literis cognosces: simulque intentam bombardulam estendit. Massonius nullius se criminis conscium esse respondit: unum deprecatus
page 37, image: cs037est, ut sibi Dei misericordiam implorandi et spiritum ipsius in manus commendandi spacium daretur: quam precationem ubi paucis verbis absoluit, oblatam ab altero necem aequo animo recipens glande plumbea trajectus occubuit. Vt ad Lutetiam revertamur, cum Amirallij corpus, pedibus, ut diximus, e patibulo parisiensi suspensum certatim a parisiensibus viscretur, Regina mater, ut eo spectaculo suos oculos expleret, eo quoque proficisci voluit, unaque regem et caeteros filios suos deduxit: sed nocte insequenti corpus a quibusdam sublatum, et ut creditur, terra conditum fuit. Per id tempus quum aulici complures admurmurarent, Regem non modo apud exteras gentes, verum etiam apud omnium seculorum posteritatem, infamiam subiturum, Morvillerius (de quo supra mentionem fecimus) qui inter pragmaticos et rabularios facile totius galliae princeps numeratur, et Iesuitarum in Galliam introducendorum auctor et princeps fuit, ad reginam matrem accedit: docet optimum factu videri, ut nonnulli ex ijs qui paucis illis diebus ex fuga et latebris comprehensi fuerant, Dicis causa, in judicium adducantur et more majorum quaestio de ijs exerceatur, ut delectorum aliquot judicum sententia damnati, palam, populo inspectante supplicio afficiantur. Adhibentur in consilium, Birageus, Limogius, Thuanus et Belleurius. Non modo Morvillerij sententiam comprobant, verum etiam suadent, ut homo faeneus in Amirallij formam habitumque fictus (nam corpus ut jam dictum est, reperiri non potuit) per urbis vias a carnifice traheretur, arma vexillaque ipsius confringerentur: eius memoria damnaretur: arx villaeque omnes everterentur: liberi infames, ignobiles atque intestabiles pronunciarentur: arbores omnes, quae in saltu essent, ad sex pedum altitudinem caederentur. Erant in comprehensorum numero Cavannius libellorum in regia supplicum magister, et Briqmaldus, de quibus supra commemoravimus. Hic aetatem in bellis veteribus sub Francisco et Henrico regibus transegerat, atque usu rei militaris, in primis eorum hominum qui nunc sunt, exercitatus habebatur, jamque ad annum
page 38, image: cs038prope lxx. accesserat. Iis omnibus in carcerem abductis repente tortor et carnifex ostenduntur, cruciatusque et laceratio corporis denunciantur, nisi confestim sua manu scribant se consilium de Rege et ipsius fratribus et regina matre et Navarreno rege interficiendo una cum Amirallio inijsse: exclamant omnes, mortem se animo aequissimo, quando ita Regis voluntas ferret, obituros: tantam carnificinam ferre non posse: supplieiterque a regia mansuetudine et clementia cruciatum illum deprecari: fretos tamen misericordia Dei, sperare se quantumvis magnos dolores potius quam tantam in se infamiam admittant, et impudentissimum illud mendacium et falsum crimen agnoscant, toleraturos. Qui primi dati judices fuerunt, auditis illorum clamoribus ac defensionibus, existimationem hominum veriti, negarunt se in illis damnandis certissimam infamiam subituros. Itaque repente alij in eorum locum substituuntur. His tortor et scriba qui maxime idonei visi sunt, aepponuntur, celeriterque Briqmaldus et Cavannius adumbrato judicio damnati, ad patibulum, quod est in platea urbis celeberrima, multis hominum millibus inspectantibus deducuntur. Ad hoc spectaculum reginamater regem caeterosque filios et generum Navarrenum deducit. Quum ad hunc extremum actum aptissimum videretur, Briqmaldum audiente universo populo veniam a Rege petere, submittuntur qui eum moneant, si vellet, vitam nullo negotio redempturum: Regem natura clementem et misericordem esse, si veniam ab illo peteret, et crimen fateretus, facile impetraturum. respondet ille forti et magno animo non suas sed Regis ipsius partes esse, veniam istius culpae a Deo deprecari, se criminis istius veniam nunquam petituturum, cujus se expertem atque innocentem esse sciat, Deumque testem habeat: Deum tamen nihilominus supplicare, ut hanc Regiculpam condonet. Ita duo summi et clari viri laqueis a carnifice in collum insertis, de scalis dejecti, et reste suspensi sunt. Simul homo faeneus Amirallij figura funibus alligatus ac suspensus est, praepostero judiciorum more, cum Amirallius prius occisus,
page 39, image: cs039post damnatus esset. Sed cum in omnibus prope oppidis magnae caedes factae sunt, tum vero nulla lugdunensi trucidatione horribilior atque immanior memoratur. Literis ad Mandelotum urbis gubernatorem ex aula perlatis, primum per tubicinem ac praeconem edicijubet, ut omnes religionis cultores domum ad se conveniant. Nulla mora interposita omnes ad illum adeunt, ijs imperat, ut in carceres, qui ab apparitoribus demonstrabuntur, duci se patiantur. Dicto parent: ducentesque apparitores sequuntur. Hi propter multitudinem, varios in carceres illos dispertiunt. Tum Mandelottus carnifici publico suis verbis nunciari jubet, ut adscitis aliquot socijs atque administris, eos qui in carceribus inclusi erant, jugulatum eat. Respondet Carnifex, se lege agere nisi in damnatos et publicis ac patentibus locis non solere: alium si vellet, trucidatorem quaereret. Mandelottus a carnifice repudiatus, militibus, qui in arcis praesidio erant, ut id facerent mandat. Respondent milites, dignitatis suae non esse, in vinctos ac supplices arma eapere: si quam illi seditionem excitassent, si ab ijs laesi aut lacessiti suissent, paratissimis animis dimicaturos. Ab his quoque rejectus, ad extremum nautis et lanionibus negotium illud defert. Hi paulo post in carcerem intromissi, machaeris et securibus rem gerunt: quos ad pedes prostratos, sublatis in caelum manibus supplices, Dei atque hominum misericordiam implorantes videbant, his ludibundi digitos et summas manus amputabant: tantusque tum urbe tota clamor ejulatusque mulierum et puerorum exauditus est, ut innumeri pontificiae religioni deditissimi saevitiam illam detestarentur, neque jam homines, sed plane immanes feras, formam hominum indut as in carcerem ingressas putarent. Satis constat complures matresfam. uterum gerentes horrore tanto perfusas faetum eiecisse: quin etiam ex area carceris, qui Archiepiscopalis appellatur, in proximas urbis vias calidus fumansque sanguis manare visus est, atque flumen Ararim luce palam, cohorrescentibus multis, influere. Fuit in illo Archiepiscopali carcere vir natu grandis Franciscus Colutius,
page 40, image: cs040mercator Pilearius, unaque duo ipsius filij adolescentes, quos studiose semper religione imbuendos, instituendosque curarat. Is ubi laniones strictis machaeris ad se venientes conspicatus est, filios cohortari caepit, ne oblatam a Deo mortem recusarent: satum illud religionis Christianae esse perpetuum, crebraque hujusmodi sacrificia in Ecclesijs Christianis accidere: Christianos seculis omnibus inter homines tanquam oves inter lupos, columbas inter accipitres, victimas inter sacrisicos fuisse, semperque in posterum usque ad mundi occasum suturos esse. Tum senex adolescentes ambos amplexus, unaque cum ijs procumbens, Deique misericordiam magna voce implorans, multis vulneribus ab illis lanionibus una cum filijs trucidatus est: longoque post tempore, tria illorum corpora arcte inter se circumplexa, miserandum multis spectuculum praebuerunt. At Mandelottus interea jocandi (ut videbatur) causa, per praeconem edici jussit, ne quis caedem in urbe faceret: si quis trucidationum auctores indicare vellet, se centum illi scutatos aureos pro indicij praemio daturum: neque ex eo tempore jugulandi, praedandi et expilandi modus factus est. Postridie, qui dies erat calendarum Septembris, maxima cadaverum pars in Ararim abjecta est: reliquam partem Mandelottus, ut oculos pasceret atque animum cruore imbutum satiaret, in alter am fluminis ripam navigio transportari, atque in viridi gramine deponi imperavit, proxime Abbatiam, cui nomen est Esnea. Ibi Lugdunenses, atque imprimis Itali, quorum in illo oppido propter mercatum magna copiae est, aliquandiu suos oculos explerunt, atque illos corporum acervos, quibus potuerunt contumelijs affecerunt, suamque crudelitatem non solum in vivos, sed etiam in mortuos exercuerunt. Ac tum accidit quiddam, quod propter nefariam crudelitatem praetermittendum non videtur. Venerunt ad illud spectaculum pharmacopolae quidam: inter illos corporum acervos opima quidam animadvertunt: confestim ad lanios accedunt: demonstrant ex adipe humana confici medicamenta solere: posse illos aliquantulum quaestus ex ea re facere: quo cognito, lanij
page 41, image: cs041ad illos acervos advolant, opimiora deligunt, haec gladijs incidunt, adipemque detractum pharmacopolis acceptoprecio divendunt. Dum haec Lugduni geruntur, rex certior factus, complures ex caeteris oppidis, relictis conjugibus ac liberis diffugisse, et partim in sylvis partim apud amicos et misericordes latitare, blandis illos verbis eliciendos et revocandos curat. Missis quoquoversus nuncijs ac literis, confirmat se trucidationes ist as et immanes carnificinas, indignissime tulisse: daturum operam ut severe atrocitas tanta vindicetur: si quid Amirallius cum paucis conscijs conspirasset: si quid clandestini consilij caepisset, non aequum esse, tam multos innocentes supplicio paucis debito circumveniri. Hac Regis oratione permulsi complures, praefectorumque literis deliniti, rursus se in sedes ac domicilia sua recipiunt: quo in genere Rothomagenses, Dispenses et Tholesani praecipue numerantur. Vix biduum intercessit, quum illis imperatur, ut in carceres abeant, ubi omnes inclusi sunt: tum sicarij apponuntur infimi de plebe ac perditi homines, qui eos omni cruciatu affectos necarent. Neque per dies amplius 30. toto Galliarum regno jugulandi, trucidandi, diripiendi modus factus est. Itaque parvulorum infantium, viduarum ac puerorum, qui honestissimo loco nati, nunc parentibus orbati vitam vagam atque inopem persequuntur, fire jam ad centum millia numerantur. Sub id tempus edici rex jubet, ut qui magistratus aut praefecturas gererent, nisi celeriter ad catholicam, apostolicam et Romanam ecclesiam redire vellent, suis se illis muneribus civilibus abdicarent. Neque ullum fuit oppidum, ullus vicus aut pagus ita tenuis, in quo non omnes religionis cultores vel missificationi interesse, vel ferrum evestigio recipere cogerentur: quin etiam multis locis acciait, ut qui tam insperato ac repentino malo perculsi religionem abjurarant, tamen aliquanto post interficerentur. Quae dum passim omnibus in oppidis gerebantur, Rex interea literas et nuncios in omnes partes dimittebat, simulque per tibicines pronunciari jubebat, placere sibi ut edicta sua pacifieatoria observarentur: etsi minus colendae
page 42, image: cs042atque in publico exercendae religionis potestas fieret, at certe intra domesticos parietes retinendae profitendaeque libertas permitteretur, simulque bonis ac fortunis religiosorum abstineretur. Tum qui paucis ante diebus, missis ad omnes provinciarum rectores literis, nunciarat Amirallium Cognatum suum magno cum animi sui dolore a Guysio intefectum, seque maximo in discrimine versatum esse: idem nunc pronunciari per tubicines jubebat, sceleratum atque impium Amirallium mandatu atque imperio suo interfectum fuisse. Qui superioribus diebus religionis libertatem pacificatorijs edictis permissam nova auctoritate confirmarat, idem ejusdem cultoribus non modo praefecturas atque honores abrogabat, verumetiam abjurandae detestandaeque religionis formulam conceptis verbis praescribebat. Quarum rerum ne cui fides in dubium veniat, exemplum literarum et edictorum et abjurationis inferius subscribemus.
page 43, image: cs043
Formula abjurationis haereseos: item confessio fidei, quam edere debent, qui a fide aberrarunt, et in sinum Ecclesiae recipi cupiunt, typis excusa Lutetiae apud Nicolaum Roffetum, in novo Virginis Mariae vico habitantem sub Saturni insigne, cum Regis privilegio.
Haec est abjuratio cui subscribere debent, omnes qui in Gallia adhuc sunt, ut sibi vitam redimant.
Imprimis ij qui a fide aberrarunt, si in sinum matris Ecclesiae recipi cupiant, Parochos eorumque vicarios adire debent, ut ex illis quid facto opus sit intelligant. deinde ad Reverendum Episcopum et diocaesanum aut ejus vicarium officialem remittentur, ut eam abjurationis et confessionis formulam pronuncient, quae sequitur.
EGo N. oriundus etc. diocaesis etc. habitans urbem etc. agnoscens Dei gratia, veram fidem Catholicam et Apostolicam, a qua vitio et culpa mea defeci ab anno, etc. cupiensque in gregem et ouile Christianum redire, id est, in ecclesiam Catholicam Apostolicam et Romanam, fateor me abjurasse et anathema fecisse, quin etiam nunc coram te Domine et Antistes, abjuro detestor et anathema facio omnem errorem et haeresin Lutheranam Calvinianam et Huguenoticam, aliasque omnes haereses qualescunque sint, quibus hactenus inquinatus et contaminatus fui, assentior verae fidei ecclesiae matris nostrae: teque oro per nomen Dei et ejus filij Iesu Christi et gloriosae Virginis Mariae matris ipsius, omniumque sanctorum et sanctarum Paradisi, ut me in gregem et ovile populi Deirecipias, qui sub imperio Papae vivit, quem Dominus noster Jesus Christus Vicarium in eadem
page 44, image: cs044ecclesia constituit, promittoque me paratum esse libenter ad subeundum et patienter ferendum paenitentiam quam mihi imponere volueris, in absolutionem peccatorum quae commisi eo tempore, quo haereses illas sequebar. quorum peccatorum veniam deprecor a Deo et ab eadem ecclesia, et a te, quem Deus creator pastorem constituit, petoque absolutionem cum ejusmodi paenitentia quam fore salutatem judicabis et satisfacere pro meis peccatis et delictis posse. Porro ut ex animo me ist am abjurationem fecisse et facere cognoscas, confiteor insuper coram Deo et coram te, me credere quae continentur in Symbolo Apostolorum et in Symbolo Sancti Athanasij, alijsque fidei confessionibus, quae quondam editae receptae et approbatae fuerunt in Concilijs Ecclesiae Catholicae Apostolicae et Romanae, quibus Sancta Ecclesia Romana in missa utitur, nimirum Credo in unum Deum patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum Dom. I. C. filium D. Vnige. ex patre natum ante omnia saecula, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et nostram salut. descen. de caelis, et conceptus est de S. S. qui carnem humanam a Maria virgine assumpsit, et homo factus est, crucifixusque pro nobis sub Pon. Pila. passus et sepul. est, et III. die juxta scripturam resurrexit et ascen. ad caelos et sedet a dextris patris, et iter ventu. est judicare viu. et mort. cujus regnum finem non adipiscetur. Et in S. S. vivificantem, qui ex patre et filio procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur, qui per prophetas locutus est. In unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Consiteor unum Baptisma in remiss. peccat. expecto resurrectionem mortuorum et vitam aeternam. Credo praeterea, agnosco et confiteor quicquid continetur in libris tum veteris tum novi testamenti, quos eadem sancta Catholica ecclesia, Apostolica et Romana comprobavit secundum interpretationem et intellectum sanctorum doctorum ab eadem approbatorum: repudioque aliam omnem interpretationem
page 45, image: cs045tanquam falsam et erroneam. Agnosco VII. sacramenta ejusdem ecclesiae Catholicae Apostolicae et Romanae instituta fuisse a Do. n. I. C. eaque esse necessaria ad salutem humani generis, quamvis non omnia necessario singulis tribuenda et conferenda sint, agnosco scilicet haec esse 7. Sacramenta, Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam hoc est sanctum altaris sacramentum, Paenitentiam, Extremam unctionem, Ordinem et Matrimonium: agnosco eadem sacramenta conferre gratiam, Baptismum autem et confirmationem et ordinem non posse sine sacrilegio iterari. Agnosco eadem sacramenta vim habere, quam eadem eeclesia docet, formamque et usum quo Christianis administrari solent esse sanctum et necessarium. Agnosco praeterea sanctam Missam esse sacrificium et oblationem veri corporis et sanguinis Jesu Christi sub speciebus panis et vini aqua diluti: easque materias panis et vini sub praedictis speciebus in Missa per vim verborum consecrationis, quae a sacerdote pronunciantur, transsubstantiari et in substantiam praedicti corporis et sanguinis Jesu Christi licet qualitates et accidentia maneant in dictis speciebus consecratione facta. Agnosco praeterea et confiteor Concomitantiam hoc est quod recipientes corpus Jesu Christi sub sola specie panis, una etiam resipiunt sanguinem I. C. Confiteor intercessionem sanctorum pro vivis et mortuis esse sanctam, piam et salutarem Christianis, neque illam ullo modo honori Dei esse contrariam. Item preces quae fiunt in eeclesia pro fidelibus defunctis, ijs ad remissionem peccatorum prodesse, et ad imminuendum paenas quas propter illa patiuntur. Agnosco esse Purgatorium, in quo animae quae detinentur, adjuvantur orationibus fidelium. Confiteor honorandos et invocandos esse sanctos regnantes cum Jesu Christo, eosque pro nobis apud Deum intercedere, eorumque reliquias esse honore prosequendas. Praecepta et traditiones ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, quae tum ad formam et ceremoniam divini cultus, tum ad ejus celebrationem attinent, prodesse ad populum Christianum, ad pietatem excitandam, et ad Deum suum reducendum:
page 46, image: cs046utpote jeiunia, a cibis abstinentiam, festorum observationes, et quae ad ecclesiasticam politiam pertinent, juxta Apostolorum et Sanctorum patrum traditionem, quae a primitivae ecclesiae tempore hucusque retenta et continuata est, et in ecclesiam introducta per conciliorum statuta, quam agnosco esse sanctam et piam et cui volo et debeo parere tanquam praescriptae et dictatae a S. S. auctore et gubernatore eorum quae ad conservationem religionis Christianae et ecclesiae Catholicae Apostolicae et Romanae pertinent. Item credo et agnosco omnes et singulos articulos peccati originalis et justificationis. Affirmo atque asseuero retinendas esse nobis imagines Jesu Christi et ejus sanctae matris et sanctorum, ijsque honorem et reverentiam tribui oportere. Confiteor potestatem Indulgentiarum in ecclesia a Christo esse relictam, earumque usum esse valde salutacem. Agnosco et fateor Ecclesiam Romanam esse matrem et caput omnium ecclesiarum, eamque a S. S. regi et gubernari: omnesque particulares inspirationes quas nonnulli praetendunt, quae ecclesiae illi Romanae adversantur, esse Diaboli suggestiones, dissensionum Principis, et qui unionem corporis mystici mundi salvatoris dissoluere conatur. Denique promitto me diligenter observaturum quaecunque constituta sunt a sancto concilio nuper Tridenti habito. Deoque et tibi polliceor me nunquam ab ecclesia Catholica Apostolica et Romana defecturum, quod si secus fecerim, avertat hoc Deus, me paenis Canonum ecclesiae et constitutionum in eos qui in apostasian labuntur subijcio. Atque hanc abjurationem et fidei confessionem signavi. N.