08/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no orthographical standardization - spell check performed


image: s001

GALLIA DEPLORATA.



image: s002

[Gap desc: blank space]

image: s003

GALLIA DEPLORATA, SIVE RELATIO, DE LUCTUOSO BELLO, QUOD REX CHRISTIANISSIMUS CONTRA VICINOS POPULOS MOLITUR Proverb. XXIX. v. IV. ReX IVstVs erIget terraM IVstICIa: aVarVs DeterIt.



image: s004

Cyprian. de 12. abusionibus.

JUSTITIA Regis est Pax populorum, tutamen Patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, foecunditas terrae, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimet ipsi spes futurae beatitudinis.



page 5, image: s005

IDEA RELATIONIS Ad seriem literarum repraesentata.

A. Aggressio: Subditorum officiosa ad Principes monita: lachrymarum vires: Principem debere Populi aerumnas nosse, videre et audire.

B. Diffcultas veritatis apud Principes.

C. Modestâ prudentiâ et circumspectione circa hortamenta ad Superiores opus esse exemplis illustratur.

D. Foedum adulationis crimen, et discrimen comprobatur.

E. Propositio et dispositio tractationis, constans Apostrophe ad Regem Galliarum, et Prosopopoeia, quâ lamenta Galliae, Germaniae, Belgiae, Italiae et Lotharingiae exprimuntur.

F. Gallia Deplorata quaeritur de Cardinalis Richelij Regia potentia.

G. Richelium obsidere aures Regis: arcere omnes Veritatem dicentes, eoque R P. Nic.


page 6, image: s006

Causinum proscriptum: Parlamenta Libertatis et Regij consilij praesidia ipsius artibus succumbere: vocem populi magni momenti esse.

H. De Richelio Card. prophetia Janini. Cardinalitiam dignitatem martyrio quondam purpuratam, nunc innocentum sanguine, per ambitiosa bella etiam Turcorum suppetijs nixa, â Richelio contaminatam.

I. Displicere DEO tributa enormia et oppressiones subditorum; enarrantur exactionum modi varij antiqui et recentiores.

K. Impendia Regiae pecuniae (ita enim vocant, L'argent du Roy ) publica et privata: Card. Richelij blanditiae, quas scriptoribus suis emit et amat.

L. Miseria Galliae, et esuritiones populi ad novissima redacti.

M. Germania gemens aerumnas memorat et hortatur Regem ad bellum Turcicum.

N. Lethargia Regis et remedium ex contemplatione tumuli GUSTAVI MAGNI Svecorum Regis.



page 7, image: s007

O. Italia cruentata, conqueritur de sanguine innocue occisorum habitantium et Gallorum devastantium.

P. Artes Richelij, Card. quibus sub falsis nominibus affectat Dominia.

Q. Flandria suspirans conqueritur novissimam calamitatem et devastationem.

R. Gallorum per Flandriam fortuna, expectationi minime respondens.

S. Lotharingia moribunda veris coloribus expingitur.

T. Sequitur per Sermocinationem Rhetoricam C. Richelij causa coram Rege dicta, de bello perpetuando.

V. Responsio ad rationes praedictas, et assertio pro Pace concertanda, refelluntur laboriosae bellorum spes.

X. Belli injustitia, atrocitas, et periculum ab intestinis hostibus concitatum expenditur.

Y. Vox sanguinis, viduarum et Orphanorum ad DEUM contra Regem Cardinalis Richelij consiliis obsequentem.

Z. Votum pro incolumitate Regni Galliae.



page 8, image: s008

GALLIA DEPLORATA, SIVE RELATIO DE LUCTUOSO BELLO, QUOD REX CHRISTIANISSIMUS CONTRA VICINOS POPULOS MOLITUR.

A.

Submissa et officiosa subditorum ad superiores monita Regius Propheta his complectitur verbis: [Note: Psal. 132. v. 3.] Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Ros, quem serenitatis tenuitas in humili monte Hermon spargit, ascendat, inquit, excelsum culmen montis Sion, intercurrente (ut Geographi docent) fluvio Jordane et maximis utrinque spaciis disjunctis. Nimirum ad regni firmandam felicitatem requirit Propheta, ut dejectae obedientium lachrymae, subeant ad imperantium fastigia, instar matutini et florigeni roris. Nae, miserorum lachrymae aquae naturam

page 9, image: s009

haud tenent, in coelum ascendunt, priusquam ad terram decidant, nisi a Principum bonitate interceptae, in ubertatem regni refundantur. [Note: [Gap desc: greek words] Xenoph.] Regia Majestas Divinae Majestatis imago est; at non talis imago, quae aures habeat, et audire non possit, oculos habeat, et videre nequeat. Sed quem admodum, circa incunabula mundi, [Note: Gen. 1. v.2.] Spiritus DOMINI ferebatur super aquas, ut vegetaret ferre inanimatum mundi chaos et generationis atque corruptionis humidum confoveret: Sic Spiritus Regis, qui Omnipotentiae divinae munus gerit, incumbat miserorum lachrymis, et sui numeris ducat animare et vivificare, tot tantisque aerumnis defunctos.

B.

Enimvero ardua res est, et periculi plena veritatis momenta potentioribus significare. Utcunque rorantia ambitiosis auribus verba instillentur, efferunt tamen superbum pectoris ignem, non secus, ac faber candenti ferro paucas aspergit guttulas, ut acrius irritetur effervescentis flammae ardor. Hinc Moses aulae

page 10, image: s010

innutritus non ignorabat, quam gravis Principibus sit veritas, et Legationem a DEO sibi imperatam his verbis deprecatur: [Note: Exod. 4. v. 10.] Quomodo audiet me Pharao, cum incircumcisis sim labijs, ( [Gap desc: Greek word(s)] , mutus sum, vel, ecce ego gracili voce sum, et septuaginta interpretantur) nimirum surdi sunt Reges, ad claras et acutas veritatis voces: [Note: Psal. 57. v. 5.] Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Murenas et serpentes, compertum est, ad musices harmoniam stupefieri, et ita capi; aspidem vero aures caudâ obvoluere et operire, ne symphoniae dulcedine pellecta, amisso veneno marcescat, et in medicina facienda egregie prodesse possit. Haec est illa voluntaria surditas, [Note: Jer. 8. v. 17.] apud immissos DEO serpentes regulos, quibus non est incantatio, ut fascinum sapientum monitorum non admittant.

C.

Sic cum [Note: Eccle. 12. v. 4.] obsurdescunt filiae carminis, et adulatio

page 11, image: s011

in exitium usque dulcis obmutuit, Principes hortamenta virtutum, interpretantur contumeliae indignitatem, nisi prudens interveniat circumspectio, et recta prudentia, quâ ingrata Magnatibus blando modo insinuentur. Sic Micha,[Note: 3. Reg. 21. et 22.] ob veritatem Regi Achabo semel relatam, dicitur infensus regno, et de obsidione Ramoth, iterum, iterumque rogatus, ironiâ primum complacere, demum vere eventura nunciare ratum habuit. Daniel, [Note: Dan. 4.] Nabuchodonosori somnium expositurus, multis ambagibus et artificiosis circumstantijs, sibi praestruit tutum adveritatem iter: et Propheta Nathan Regi Davidi adulterij crimen exprobrans, facili similitudine mitem etiam alias Regis mentem aggreditur, pulchreque contra se ipsum expeditam Sententiam, post gravius retorquet. Sed quid multis? ipse Deus [Note: Dan. 7.] Balthasari Regi acerba de Regni interitu, non alta Angeli, aut Prophetae voce significavit, sed extremis digitis manus, absque strepitu, ad obscurum parietis angulum per tenebras, paucis

page 12, image: s012

adumbravit verbis, ut Regem delitijs mersum, admiratione prodigij, de praesentissima flagitiorum poena commonefaceret.

D.

Romanus Sapiens doctus aulicorum mores, Ostendam tibi, inquit, [Note: Senec. l. 6. de benef.] quare laborent magna fastigia, quod omnia possidentibus desit, qui dicat veritatem. Perpetuum Regum malum est adulatio, et veri adfectus venenum, quod, veluti laethale mulsum, ipsi Juventutis principes combibunt, et inter obsequia, ut sic loquar, nati, inter assentantium et colentium ministeria adulti, voluptatibus et vitiis affluentes, nuntiantibus quae extra ipsorum Palatia, vel etiam intra conclavia fiunt, cum Assuero regerunt: [Note: Esther. 7. v. 5. Jon. 3. v. 6.] Quis est iste, et cujus potentiae est, ut haec audeat facere? Nimirum cum Rege Ninive, ultimi sunt, ad quos veritas pervenit, et primi sunt apud quos vel dissimulatur, vel prorsus reticetur ab aulicis, ut ita [Note: Ose. 7. v. 3.] in malitia laetificent Regem et in mendacijs suis Principes. Duo sunt genera persecutorum, inquit August.[Note: tom. 8. in Psal. 69.] Vituperantium


page 13, image: s013

et adulantium: plus persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris; Utrunque genus hostis fuge! Et Salvianus egregie monet: [Note: de Prov. l. 3.] Non te moveant blandimenta eorum, venena tibi sunt; non attendas adulationes, gladij sunt, ferreis pejores; illos cuncti vident, hos incauti non vident: illi, quia aperte saeviunt, evitantur; isti quia occulte insidiantur, occidunt, videlicet; [Note: Psal. 55. v. 22.] melliti sunt sermones eorum, super oleum, et ipsi sunt jacula.

E.

CHRISTIANISSIME REX!

[Note: Job. 21. v. 2.] Audi quaeso sermones meos, sustine me ut ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ride. Respice, et demitte te ad populum,[Note: Esa. 9. v. 6.] cujus principatus factus est super humerum tuum, nae, cum Augusto exclamabis: Sedeo inter suspiria et lachrymas! Gallia tua, deplorata Gallia, gemens Germania, cruentata Italia, suspirans Flandria, moribunda Lotharingia, insontes victimae, tuis advolutae pedibus, novissimas lachrymas, ultimos gemitus, postremas


page 14, image: s014

sanguinis voces, oculis tuis propinare, auribus tuis infundere satagunt.

F.

Recte quaeris cum Rege Israelitarum: [Note: 1. Reg. 11. v. 5.] Quid habet populus, quod plorat? Eheu! reclamet Gallia: Ecce Adonias, (Ecce Cardinalis Rischelius) [Note: 3. Reg. 1. v. 18.] regnat ignorante te Domine mi Rex! Philippo IV. ob repudiatam Edelbergam Celestinus III. Regno interdixit, et durante interdicto actis publicis praefixum: Regnante CHRISTO; loco solitae formulae: Regnante PHILIPPO IV. etc. At rectius nunc scribitur: Regnante Cardinale, quam Regnante LUDOVICO. Ignosce quaeso, ignosce Veritati, [Note: Sen. de Clem. 2. c. 2.] satius duco verbis offendere, quam placere adulando. Omnia Regis munia Cardinalis usurpat, nomen ad praesens abnuit, in futurum sibi promittit, sic regnat te ignorante, mi Domine Rex! te ignorante inquam, dicturos enim hanc veritatem, ab aula, â gratia T. Majest. arcet, ut solus tuis consiliis praeesse, adeoque et Regno et Regi imperare possit. Eo Principes obsequiosos speciosis nominibus


page 15, image: s015

pellexit, et Duces Exercituum in Hispaniam, Belgiam, Italiam ablegavit; adversantes Majestatis postulat. Fratrem Maj. T. in exilium misit. Ducem Soissonium cum plurimis Regni proceribus ad pactiones libertatis, contrase usurpatorem Regiae potentiae coegit, imo Reginam Matrem, â qua vitam accepisti, vitae adeo alimenta subtrahere omnibusque exuere bonis, nihil est veritus. Ecce Richelius regnat, te, mi Domine Rex, ignorante! Sub his ruinis ignominiae et miseriae insurgere et fortunam sibi substruere pergit incomparabilem. Prima ut dixi totius Regni munia in se trahere novit, et addictissimis sibi solus impertitur. Ipsi Thalassiarcha audit, Archidiaconus Ecclesiae Gallicanae, Par Franciae, Dux et Eques Ordinis Spiritus Sancti, Archiepiscopus et Episcopus vigilantissimus, omnium fere redituum Ecclesiasticorum Praesul primarius Regni Minister, et ut verbo dicam ipse regnat te ignorante, mi Domine Rex!

G.

Job exantlatis gravissimis aerumnis, donaria


page 16, image: s016

a singulis amicis suis accepit, [Note: Job. 48. v. 21.] ovem unam et inaurem auream unam. Hoc videlicet volebant Reges Idumaei, quod Salomon eloquitur: [Note: Prov. 25. v. 12.] Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem, cum patientia, quae per ovem hieroglyphice denotatur. Pulchra profecto oblatio! quemadmodum enim inauris decori esse non potest, nisi prius auris sit perforata: (unde illud: [Note: Psal. 39. v. 7.] Sacrificium noluisti, aures autem perforasti mihi) Sic hortamina recta praecedit dolor, sequitur gloria et decus. Reconciliati autem amici Jobo his donariis et singuli idem obtulêre ut innuerent, singulos esse audiendos, et amandos redarguentes. Vtinam Rex â populo suo dona velit accipere similia, et audiret servos suos, nunciantes veritatem! sed idolum quod aures ejus occupat, (sculptos enim deos Ethnici in auribus suis circumferebant) [Note: Genes. 25. Jud. 8.] procul arcet pia monentes, pulsat in exilium et omnibus fortunis exuit, qui absolutum ejus in Regem imperium coercere possunt, vel etiam contra quos


page 17, image: s017

levis saltem invaluit suspicio.[Note: Plut. de auditu.] Solam auditus viam sibi virtus reliquit, multae partes corporis, multaque loca aditum spatiumque ad animam penetrandam praebent, unica virtutis ansa aures sunt. Hinc de Petro auriculam Malcho amputante S. Bernhardus, ita ratiocinatur: cum praescitus ille populus in damnationem rueret in nocte passionis, Petrus fidei parens auriculam amputavit, ut viam faceret veritati. S. Hieron. ita interpretatur: Ut Petrus ex illa nocte signum damnationis praeferret aurem obturatam. Regius Propheta, cujus mentio superius facta, cum â privato homine corriperetur, quod graviter deliquisset, non indignatus infremuit (sunt verba Ambros.) [Note: Apol. 1. de David.] sed confessus ingemuit, et filium ejus Salomonem, quem super omnia adamaverat, grati animi adfectu misit in manu Nathan Prophetae. At Rex noster â R. P. Nicolao Caussino admitior a consilia inductus, ingenerata bonitate, dictis audiens, et de armis ponendis et Pacis conditionibus, cum


page 18, image: s018

Achitophele deliberans, ferre coactus est, ut praefatus P. Confessionarius aulâ prohiberetur, et ad ultimum Galliae angulum sub capitis poena proscriberetur. Parlamenta insuper erecta Libertatis praesidia Card. Richelius demolitur, ut nihil reliquum habeant, quam umbram nominis, inania rerum, tanquam regiarum cupiditatum spectabiles larvae, sicque liberrimae dominationis instrumenta ipse sensim capessere adlaborat. HENRICUS IV. proposita Parlamentorum consilia et officiosa monita benevolo agnovit animo, saepius probavit, nonnunquam etiam contrarijs rationibus nixus, singulari benevolentiâ mentem suam aperuit, sicque assensum et consensum mutati consilij cum nomine Magni, bellica succedente fortunâ feliciter obtinuit. Nunc Richelius oppressione legum et ordinum, quibus Regnum hoc per tot saecula firmatum, nomen JUSTI LUDOVICO asserere cogitat! Haec cum ita sint, (utpote nemo in Patria sua adeo peregrinus, ut omnia hactenus relata possit ignorare) mirum


page 19, image: s019

non est, si vox populi, quae secundum proverbium, vox DEI vocatur, Regis benevolentiâ fraudatur. Cum enim rarissime eveniat, ut opiniones tot hominum myriadibus, [Note: Exemplum 2. Reg. 19. v. 14.] uno ore ad unum coeant suffragium, credibile est, DEUM ejusmodi consensum intimis animorum viribus tacite infundere, vel ut Democritus voluit, formari in aere veritatis imagines, et per invisibilem transpirationem vel inspirationem, illam homophoniam ad occultas hominum mentes demigrare. Falli potest autem haec vox populi, defuturis et contingentibus, de praesentibus autem et propriâ experientiâ (vah, quam misera veritatis schola!) edocta, falli nequit. Ad Regem assurgere non potest: ad DEUM extollitur: [Note: Exod. 2. v. 25. 1. v. 14.] Respice DOMINE et libera nos, ad amaritudinem perducta est vita nostra, quia premimur oneribus valde!

H.

Venti Cardinales dicti sunt, qui â quatuor mundi cardinibus flare solent, et veluti anni praesides et quasi Oeconomi sunt: Richelius Cardinalis belli incendia in quatuor mundi


page 20, image: s020

cardines defert, quemadmodum pius et summus hujus Parlamenti Praeses Janinus, morti proximus, plurimis magnis Regni Proceribus praesentibus ipsum facturum praedixerat, nisi a Regiis consiliis prohiberetur. [Note: Videatur Petrus Füzon in Gallia purpurata in princ.] Ornamentum Ecclesiae fulcris, Innocentius IV.P.M. publico decreto addixit, ut equo in publicum vecti, rubro galero uterentur, in memoriam, ut semper parati essent, in discrimen sepro religione offerre, sanguinem fundere, et martyrio rubere. At Richelius Cardinalis, ambitione (nulla enim Religionis species ipsius molitionibus praetexi potest,) Orbem universum longo tumultu dissecuit, impia arma circumfert, sanguinem passim per emissarios suos fundit, et ut martyrio locus veniat, a Turcarum barbarie suppetias contra Christianos flagitat. Ambitio infinita stipata est omnibus vitiis, et hâc modum miseriarum nostrarum metiri, desperare est. Bellose Cardinalis Richelius unice necessarium reddidit, et ijsdem artibus eminentiam dignitatis suae conservare cogitat, quibus callide obtinuit.


page 21, image: s021

Hoc temerario proposito insistens nil pensi habet, si Gallia, si Germania, si totus terrarum orbis, ipso vivente, misceatur ignibus!

I.

Prohibuit DEUS, Vineas mixto semine serere, et plus exigere â terrae foecunditate, [Note: Devt. 22. v. 9.] quam par est, dum enim avaritiae seritur, damno metitur, et ager effoetus sterilescet, fructusque ad maturitatem haud promovet. Rex Oeconomus DEI est, et hoc imprimis praeceptum habet, [Note: Prov. 13. v. 5.] Justitiâ ustodire viam innocentis, non depascere bene dictionem pauperum. Unde Theodoricus Rex in haec verba exclamasse fertur: [Note: Cassiod. l. 2. var. hist.] Detestamur miseros premi, commovemur etiam non querentium malis: et Rex David, sitiens aquam de cisterna Bethlehemi, noluit [Note: 2. Reg. 23. v. 16. et 17.] bibere sanguinem hominum istorum (qui attulerant) et periculum animarum fortium. Diffluere divitiis et omnia pro libidine administrare, gementibus et lamentantibus subditis, non est regni, sed carceris esse custodem, et qui aufert [Note: Eccles. 34. v. 26.] panem proximi sui sudore partum, est quasi, qui occidit


page 22, image: s022

animam suam. [Note: Bodin. 6. d. Rep. c. 2. n. 656.] Quondam Galliae Reges, non nisi suffragante Generalium ordinum scitu, jaminde ab aetate Caroli Magni tributa nova imperârunt, sed, succedentibus temporibus, Carolus VII. et Henricus III. subventiones extraordinarias obtinuerunt, [Note: Cominae. l. 6. cap. 7. f. 543.] vulnerantes Imperium, ut loquitur Historicus. At quid hodie? dura satis et dir a nulla adinveniri lingua potest, quae exactiones, concussiones, extorsiones et immensa tributa, quae quotidie coguntur, exprimere valeat. Jam olim Justitiae munia, tanquam sub hasta venalia, prostabant, et nunc venduntur plurimum offerenti, emit autem qui quaestum facere, et majus inde pretium foenerari noverit: unde oppressiones pauperum, et exercitus Harpyarum curialium, qui ex injuria populi saginantur. Supersedeo memorare Taleas, [Note: taille aides. ottroy. creües. emprunt. Equivalent. levées de chevaux et chariots. traite et imposition foraine. Gabelle. Pet. Matth. l. 2. nar. 3.] subsidia, Concessiones superindicta, mutuationes, Aequipollens, Angarias et parangarias, portoria salinarum et infinita alia, quibus jam olim nomina deesse videbantur (ut Historicus refert) et quae


page 23, image: s023

tractu temporum pati didicimm; sed deprecamur monetalia tributa, quae publicis rescriptis Richelius crudelissime exercet. Adeo quintapars redituum Ecclesiae Clericus extorquetur! ipsa connubij Sacra et peccatorum remissiones ab Archidiacono pretio summo redimenda sunt, et haec omnia infidae ministrorum manus summâ cum violentiâ coercere tenentur, ut veluti sanguisugae ipsam etiam medullam et cruorem exugere non desistant;

Nec missura cutem, nisi plena cruoris hirudo,

ut ait Poeta.

Mahometes Turcarum Imperator, ille, qui Constantinopolin occupavit; [Note: Nic. Bethius de pact. famil. cap. ult. f. 742.] testamento condito, plurimum sibi dolere testatum reliquit, quod extra ordinem suis provincijs pecuniam imperâsset; quae pietas si in Principe infideli est admiranda, quanto magis tale facinus inter Christianos execrandum veniet. Sordidum omne aurum, quod miserorum lachrymis et sanguine distillatur! Sed eheu! lachrymae


page 24, image: s024

nostrae antequam ad Regis conclave defluant, vafrities et efferatus Cardinalis animus intercipit, [Note: Judith. 7.] non secus ac Holofernes aquarum ductus urbis Bethuliae interrupisse legitur.

K.

His divitiis subinde congestis, instruitur Galliae bustum, parantur et restaurantur exercitus, Svecorum et Confoederatorum servantur arma, Belgarum molitiones fulciuntur, Turcorum Imperator solicitatur ad bellum, occupantur Provinciae, ut insolentiâ militis nostri lassi, etiam aliena habeamus, quae perdamus. Sed obtineant haec aliqualem servandi et servati regni speciem. Quibus modis autem eminentissimam Cardinalis Richelij superbiam et infinitam avaritiam explebimus? Richelieu hujus nominis quondam pagus, nunc nova (ivitas et Universitas cum Palatio plus quam Regio, miris sumptibus in caput et metropolim Ducatus extruxit: Sacella condidit, quorum unum impendio VICM scutorum, alterum XXM scutorum constat, argentariam supellectilem paravit LXM scutorum, abacum


page 25, image: s025

[Note: un buffet. ] solvit IICM librarum pretio, VCM scutos annulis comparandis dependit, satellitia habet magnifica et repijs numerosiora, immensum the saurum in arcem praesidiariam portus quem Gratiae [Note: dans la citadelle du Havre de Grace et Brouage. ] vocant congessit. Professores et Scriptores suos amplissimis premijs alit, ut ejus laudes effingere pergant. Sic regni aerarium scelere exhaustum, vitiis adimplet et (ut conducti illius Panegyristae depraedicant) [Note: Balsal en son Prince. ] omnis fortuna Galliae Eminentissimi Cardinalis Richelij prudentia moderatur, non secus ac mundus astrorum influentijs subest: Oraculum mundi, et totius Europae unicum objectum admirationis. Si Zelotypia non exularet a regno coelorum, ipsi angeli et beati Spiritus aemularentur ejus actiones plane divinas. Nunquam pergit adulator, Propheta clarius infutur a intueri potuit, nemo felicius consulere, nemo fortius consilia perficere potest, quam suprema Regis Intelligentia, Genius Galliae, et Angelus tutelaris florentissimi hujus regni, qui, veluti ille quondam qui Sennaherib exercitum profligavit,


page 26, image: s026

aliquot hostium millia, uno quasi momento potest conterere. scilicet cum Antesignanum militantis Ecclesiae agit. [Note: P. Guiron in epinic. videatur Maledicentia Scriptorum Galliae] Sic non carent blasphemiâ immensae ejus laudes, vocatur enim restaurator coelitus demissus, qui nos demortuos ex sepulchris resuscitare potens est, qui novum procreavit mundum, postquam hunc in primum chaos redegerit. Aut fallor, aut hoc ipsum molitur intimis rerum omnium subversionibus. Statuam Regi suo in area Regia [Note: a la place royale. ] Lutetiae Parisiorum, cum hac inscriptione posuit Elogium.

Ita quisquis es,

Reverere hunc Regem si subditus, mirare si externus,

metue si injustus.

Hic est

LUDOVICUS XIII.

Quem natura Regem Francorum, Justitia Regem animorum,

fortitudo terrorem hostium fecit.

Hic

Ut naturâ Justus esset, natus est, dum Sol extaret in libra,

Sed Solsaepe libram, nun quam aequitatem LUDOVICUS deseruit.

Haec aequitas eum Europae judicem fecit, vel Vindicem.

Hoc vindice Rhaetia in hostium casses non incidit.

Sabaudia, Verua, non una perijt,

Casale ter oppugnatum non cecidit,

Hunc arbitrum si Germania elegisset, et Libertatem retineret et Religionem.



page 27, image: s027

Fortitudinem ex Virtute collige,

Intra Galliam alterum Regnum superavit,

dum rebellibus trecentas arces eripuit.

Ad Rupellam omnia mundi Elementa vicit:

Ignem aquis, Terram vallis, Oceanum aggere.

Stetit ad Rupellam Anglus;

Sed Ter victus et fugatus est.

Pinorolum Domitorem Alpium et trophaeum toti Europae testabitur,

Quid ultra alpes agere potuisset LUDOVICUS!

Nisi

Propugnator Libertatis Italicae, quam expugnator esse maluisset.

Nancejum Gallicum voluit, ne Gothicum fieret;

Et ne unquam esset inimicum,

Elegit esse subditum.

Motta solo nomine immobilem se jactabat,

expugnata est:

Ne quid armis LUDOVICI immobile esset.

Haec miracula videntur hoc saeculo perpetrata:

sed meditatur majora.

Interea LUDOVICO JUSTO, et Victori hanc armatam

statuam

humilis et gratus

Armandus Richelius

ponit.

Huic elogio nescio quis hoc Antilogium apposuit et opposuit.

Tu, quisquis es,

Verere hunc Cardinalem si amicus, mirare si stolidus, metue si justus:

Hic est

Armandus Richelius,

Quem natura servum Francorum, injustitia tyrannum Dominorum

Crudelitas terrorem bonorum fecit.

Hic

Vt naturâ injustus esset, natus est, cum Sol erraret in libra,

Sed Sol saepe libram, aequit atem semper Richelius deseruit.



page 28, image: s028

Haec iniquitas eum Principum Proditorem, vel perditorem fecit,

Hoc proditore, Rhaetia in Francorum casses incidit.

Sabaudia et Verua ferro periere,

Casale non oppugnatum dolo cecidit.

Hunc arbitrum si Germania elegisset, nec Libertatem retineret,

nec Religionem.

Impietatem ex scelere collige.

Intra Galliam CHRISTI fidem pervertit,

dum Sacra, quibus praeesse debet, evertit.

Omnia in mundo Elementa contaminavit:

Ignem incendijs, terram caedibus, Oceanum Piratis.

Stetit ad Rupellam Anglus;

Sed abijt adverso Neptuno cedens.

Pinorolum proditi Sabaudi ludibrium, toti Europae testabitur

Quid ultra alpes agere potuisset Richelius

Nisi

Oppugnator Libertatis Gallicae,

Quam propugnator esse maluisset:

Nancejum Gallicum voluit, quia Gothicus erat,

Et ne unquam esset amicum,

elegit esse servum.

Motta quae senomine immobilem jactabat

rapta est

Ne quid Richelicae rapacitati immobile esset.

Haec scelera videntur in Gallia patrata:

sed meditatur majora,

Qui LUDOVICO JUSTO, sed decepto

statuam

erga Regem superbus, erga reginam ingratus

Armandus Richelius

posuit.

L.

Ecce miserrimum miserrimi Regni statum, sub administratione injusta, et usurpatione


page 29, image: s029

injustissimâ praefati Cardinalis Richelij. Regnum ille adulterinis amoribus prosequitur, gaudet ipsius nuditate, et dum abutitur suis libidinibus, sterilem reddit et inane. Fuêre quondam Tyranni, miris in innocentum corpora tormentis ingeniosi, sed superat omnes Richelius, dum populum passim aegra prosternit fame. Felix est pestilentia, inquit Quintil. felix praeliorum strages, denique omnis mors facilis, fames aspera, durissima necessitatum, deformissima malorum.[Note: Exod. 17. v. 6. 1. Cor. 10. v. 4.] Moses et Aaron petram percutientes aquas produxerunt, consequente ejus petra: Rex et Cardinalis iterum, iterumque populum virgâ percutientes, lachrymas provocarunt, quae illos comitantur et sub sequuntur. Utinam, utinam tandem retrospicerent, resipiscerentque.

M.

BENIGNISSIME REX!

Prostrata porro ad pedes T. Maj. Germania gemens modum rogat miseriarum. [Note: Thren. 1. v. 4. et 11.] Sacerdotes ejus gementes sedent, omnis populus


page 30, image: s030

ejus gemens et quaerens panem deerrat, et ipsa oppressa jacet amaritudine Praedomiles, vere Arabs, Germaniam, tanquam Arabiam desertam, depopulatur, quae quondam messis felicissimae spicis adimpleta, nunc horridis sterilibusque spinis effoeta decumbit. Loca quoe inibi Galli maximis impendijs, divitijs et sanguine coemerunt, pretijs suis haud respondent, et majorem jacturae locum faciunt, interim maximis servanda veniunt sumptibus, et quia dissita, parato semper milite stipantur. Quanto major laurea foret, quanto justior belli occasio, si Christianissimi Regis inquieta semper arma et immensailla bellorum molimina in Christianorum infensissimos hostes contorquerentur, et Gallorum sanguine illa vindicarentur loca, in quibus Salvator mundum sanguine suo redemit; nae, triumphales Palestinae palmae sub LUDOVICI sepulchro reflorerent.

N.

Eheu! Frustra jactantur gemitus apud surdas Principum aures: frustra mitiora consilia


page 31, image: s031

contra superbiam insurgunt. Ut corporis, sic et animi lethargia plena periculi est, et illi qui hoc malo consopitus jacet, Job tale remedium praescribit: Ipse, inquit, [Note: Job. 21. v. 32.] ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum evigilabit. Non deducam autem Regem per orbis universi memoriam ad Alexandrorum, Caesarum et heroum tumulos, qui omnia quondam quae Sol videt Victoriis lustrârunt; sed digitum intendam, quod praesentius gemens Germania commonstrat, in Gustavi Magni Suecorum Regis exiguum Sepulchrum. Sidus hoc Arcticum, Germanorum animos viquadam magnetica pellexer at, contra Moschos, Danos, Polonos et quidquid unquam hostium habuit, semper victor, semper triumphator, tanta fortunae indulgentia usus est, ac si ab ejus virtute divortium nunquam facere potuisset. Sed ultimum trophaeum ipse Victor cadendo statuit. Ecce nunc Totilas ille flagellum DEI, sed divulsum! ecce Achillem, qui famâ et spe, minas et arma per universum circumtulit orbem! sed occisum


page 32, image: s032

Ecce Epaminondam, qui gladio victor, mortis autem falce victus occubuit! Ecce, qua vota rerum humanarum volubilitate ducuntur! Ecce [Note: Psal. 49. v. 12.] Regum domus sepulchra illorum in aeternum! Fingamus igitur Regem Christianissimum Mundi Candidatum, et Monarcham esse; Summum tantae potentiae fastigium mors occupabit, et cum neminem agnoscet superiorem, Deum inveniet judicem, sepulchrum autem putridi corporis depositarium. Haec est illa generalis clausula vitae humanae: [Note: Hebr. 9. v. [transcriber, in the print: n.] 27.] mori et judicari.

O.

SERENISSIME REX!

Excussit Majest. Tua, ut video, soporem caecae ambitionis et torporem surdae adulationis. Respicis Deploratam Galliam, respicis Gementem Germaniam. Sed oculis porro tuis oggerit se cruentata Italia, ad quam superioribus annis per Sabaudiam iter parasti. Si eo usque Majest. Tuae iterum demigrare placuerit, occurrent, opinor, novus Spirituum et Spectrorum exercitus CM occisorum Gallorum circa sepulchra vagantium, si modo animae illorum,


page 33, image: s033

qui decedunt ante terminum constitutum, (nempe morte violentâ peremptorum,) [Note: N. Taillepied. de l'apparition des esprits c. 21.] ad id tempus, usque quo alias victuri fuissent, deerrare solent. Auribus vero Majest. Tuae insinuabit se rogatio illa ex innocue occisorum inibi habitantium ore, quae in revelationibus S. Joh. ad Deum facta legitur: [Note: Apoc. 6. v. 10.] Usque quo DOMINE, sanctus et verus, non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum, de ijs qui habitant in terra?

P.

Sanguinolenta Italiae facies, â purpura Cardin. Richelij reflexionem habet, qui neque victus, neque Victor potest quiescere, sed gaudet alienas lites, armorum interventu ita componere, ut quibus suppetias ferre simulat, servitutem inducat: Loca enim quae occupantur, et immensis sumptibus servantur, intra Regni limites tenet, usque impensae â veris Dominis refusae fuerint, id quod per rerum angustias, neque ad praesens, neque in futurum, (accrescentibus indies impendijs) ut fiat, vix sperandum est.

Q.

POTENTISSIME REX!

Subit praeterea oculos Majest. Tuae Flandria,


page 34, image: s034

intima suspiria spirans. Ad aures tuas interclangentes tubas, strepentes lituos, et resonantia tympana, tacitis ut perveniat singultibus, sperare non audet. Quemadmodum Israelitae filios Idolo Moloch sacrificantes, propter resultantes strepitus buccinarum, inter flammas flebiles infantum voces exaudire haud potuerunt: Sic Rex Pater est; subjectorum mala et ululatus tanquam filiorum suorum, ad animum revocaret, nisi per stridentes tubas, tormentorum tonitrua, sclopetorum fulgura, et armorum ferales et furiales fremitus, artibus Cardinalis Richelij impediretur. Omnium interim oculis, sese insinuat extrema Gallorum miseria, qui conterminas Flandriae Regiones, Artesiam quondam Hannoniamque habitantes, ad eleemosynam redacti passim exulant. Limites regni, quos promovere consilium fuit, incendia detrivere, et ipsa Flandria rogus est, cujus scintillae suspirijs oppressorum denuo excitantur, et in nova quotannis incendia exurgunt.



page 35, image: s035

R.

Quam numerosissimi exercitus in Flandriam expediti? quam ingentia consilia cum Belgis inita, frustra fuêre? nimirum, miles eodem numero hybernis semper mansionibus redditur, quanto tributa in Regis deportantur aerarium, velim dicere, pravo rerum ministerio admodum pauci revertuntur, de illis autem apposite poeta, nescio quis, ita loquitur:

Ad praecoces vindemias iverant turdi, pars exigua
Domum revertit, crassi, et obesi: quos conspicati alij,
Se, et suam sortem coepere conqueri.
Quibus, unus, qui reversus fuerat, ait:
O inscientes, atque rerum improvidi!
Annon videtis ex quot ante millibus,
Ad quam redacti paucitatem nunc sumus?
Quod si miserias, si pericla, si metus,
Si cuncta, quae nos, qui supersumus, mala
Abunde pensitetis, et curas graves,
Nae, haec stulta vobis jam libido fugerit,
Hesterna conquisitum ivisse crapulâ.

Sed singultiens Flandria, cum sororibus,


page 36, image: s036

Artesia et Hannonia dolorem verbis majorem acerbo silentio premit.

S.

CLEMENTISSIME REX!

Denique ad Majest. Tuae pedes moribunda se abjecit Lotharingia. Nihil magis animum hominis percellit, quam labiis morientis animam inhaerentem contemplari. Deficit misera perfidis Richelij molitionibus, omnibus viribus destituta penitus decumbit, et tantis desuncta ruinis succumbit. Vltima verba, quibus Majest. Tuae Clementiam inclamare destinaverat, cum novissimis quasi singultibus in ipsius ore emoriuntur. sed loquitur in facie pallor, orant languidae membrorum vires, movent humentes oculi, et in hoc felices, quod non vident, morte duriora. Tragica rebus adinvenire vocabula arduum est, vitam haud vivendam amittere, quaestus est: at insolentiam militum in uxore, in filijs, in Parentibus, propriis inspicere oculis, Ecclesiarum direptiones, et post Numinis contemptum nihil non patrare verentium, infanda in innocentes


page 37, image: s037

scelera obstupescere, imo experiri suo sensu tormenta divitias extorquentia, nil est aliud, quam frustra anhelare mortem, flagitatam omnium malorum clausulam, ut inter homines nihil unquam viderit Sol indignius, quam extinctos extinguere.

T.

Si in oculis, tanquam in accuratissimis naturae speculis mentis simulachra delibamus, video Regi Christianissimo, gravissimis populi Christiani querimoniis, miserationem et condolentiam suboriri, et ignarum dissimulare ingenuam bonitatem suam, meditari mitiora consilia. Sed respicientem Richelius Cardinalis his fere verbis (ita persuadeor,) obtundit:

INVICTISSIME REX!

Novit Virtus Tua Fortunam ridentem, quam manu adduco excipere; otiosos vulgi sermones aspernari. Armorum tuorum felicitatem praedicant vicini, hostes verentur, Europa universa stupet, extollit, admiratur. Cum enim inter subornata divinae potentiae Regna summas partes habeant, Gallia et Hispania,


page 38, image: s038

nunquam efficacius et fortius, contra aemulam nobis Nationem assurgere contigit, quam Te, Regum fortissime, imperante. Ipsa Hispania nunc bello intestino acriter fatigatur, nobis accedit, quicquid populis libertate pellectis vindicatur, quorum alij nostram amicitiam, alij nostram implorant opem. Quaquavor sum bellum egessimus, Victoria ad Regem, accessiones ad Regnum, immortalit as gestorum ad Posteros relata perennat. Sic incolumitas tuis auspiciis parta et decus eodem loco sita sunt; illud Status cogit necessit asshoc gloria et existimatio suadet, adeoque de rectis consiliis tempus et occasio satis monent. Ignorat populus quae usus belli postulat, ejusque suffragium infirmissimum adversus viros fortes, telum est, neque ad illos pertinet nosse rerum gerendarum rationes, sed subjectis obsequij gloria relicta est. Ad amplitudinem hujus Monarchiae strata undequaque via patet: In Germania Brisacum aliaque loca vicina, gallico praesidio munivimus et ad fluenta Rheni lilia reflorescunt; in Italia Sabaudiam


page 39, image: s039

et Pedemontium occupavimus, inde victricia ulterius promovebimus arma. Nostra est Lotharingia pretiosa hujus coronae gemma: et, ne de fortunae erga Majest. T. inconstantia dubites, ecce fidei Arrhas (Arras inquam) benigna voluit largiri dexterâ? Quis igitur imprudens felicitatis cursum intempestivis querimoniis sistere, calumnijs lacessere et fabulis cohibere audebit? frustra hoc inglorium vulgus pertentat. Turpe est subditis, deesse Patriae, Regi, nefas est; quippe qui praesentem incolumitatem, spem Posteritatis, et inaestimabilem securitatem in sua perinde fert dextera. Satius erit duriuscula quaedam ad tempus pati, quam hostem; quae singuli perferunt, ceugrande lucrum, publica Regni salus ubertim refundet. Majest. Tua ad salutem hujus populi coelitus terris illapsa venit, Tu major Majoribus exiguo annorum curriculo Galliae magnitudinem, Victorijs felicissime demetiri potuisti, de quibus nemo Regum unquam cogitare ausus est. Macte hac virtute tua Regum invictissime,


page 40, image: s040

nec patere Nominis Tui aeternitatem, sceleratorum hominum susurris, et sinistrâ (quam et ego pro Patria lubens fero) famâ deteri. Sensit Victorias LUDOVICI Anglia, horret Hispania, timet Germania, et reveretur Italia. Sic, sic fortunam belli, undique armatus, pressis tenebis manibus!

V.

Ah! miserae bellorum causae, quas calamitati nostrae obtendit Regiae Voluntatis Minister et Dominus! [Note: Exod. 5. v. 17.] Sic Israelitae onera deprecantes, otiosi vocabantur Pharaone, eandem status rationem allegante: [Note: Exod. 1 . v. 9. et 10.] Ecce, inquit, populus (Hispanus vel Hisp anicae potentiae addictus) multus et fortior nobis est, venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur, et si ingruerit bellum contra nos, addatur inimicis nostris. En alienae potentiae metus, infelix et debilis armorum causa, dum bellum Galli expavescunt, experiri coguntur. Per sanguinem ad alienas possessiones descendere, et diadema injustitiâ cruentare neque magnificum, neque successu diuturnum esse potest:


page 41, image: s041

fortunam quippe citius reperimus, quam retinere posumus. Ambitionis hoc consilium est, omnium opes, atque inopiam pari affectu concupiscere. Quid autem divitiis opus, quae esurire cogunt, et quarum satietate paratur fames? Si vicina semper potentia suspecta et formidolosa veniet, ex singulis victoriis novum subnascetur bellum, quo enim latius regni limites protenduntur, eo ampliora et contermina ad circuitum erunt regna. Sed liceat Victori altera manu Orientem, altera Occidentem contingere, et plus assequi, quam Sol intuetur, subnascentia ambitionis irritamenta erunt, et plus cupere ab his superbia docebit. Qui autem non pollet fortitudine Samsonis, cum Leonibus ne luctetur! Barbarorum haec, non Christianorum ratio est, subigere infirmiores, et instrumenta liberrimae dominationis vibrare: Vnde vere Salomon: [Note: Prov. 29. v. 2.] Cum impij sumpserint principatum, gemet populus.

X.

Omitto interiora discrimina Regni, quae â Generosis serviliter haberi nescientibus, in


page 42, image: s042

Richelij caput coaluêre, et ex colluvie oppressorum adaucta, mox in cladem et pernitiem status eruptura, nisi Rex prudentiâ praeverterit. In hoc doceri volo; si Justitiae munus est suum cuique tribuere, neminem laedere, honeste vivere, utique constans et perpetua belligerandi voluntas, Justitia non erit, et LUDOVICUS arma positurus JUSTI nomen rectius tuebitur. [Note: Ludwig vel Luitwig juxta Aventinum dicitur quasi populi via vel asylum zu dem die Leut auß dem Vnglück weichen ] LUDOVICUS tunc et refugium populi, vel asylum afflictorum (ut Germanica infert originatio) per aeviternam Posteritatis memoriam praedicabitur. [Note: 1. Sam. 23. v. 2. 30. v. 7. 8. 2. Sam.5. v. 19.] In V.T. antequam Reges populi Israelitici bella DOMINI capesserent, voluntatem DEI per Vrim et Thumim requirere solebant, et neglecto Numine impietatis poenas saepius luebat totus exercitus. Nunc vero non DOMINI, sed Sathanae res agere videntur, qui non propter DEI gloriam, contra Ethnicos, sed contra Christianos, contra fratres, contra consanguineos et necessitate sanguinis qui matrimonia junctos arma arripiunt. Relogio certe praetendi


page 43, image: s043

nequaquam potest. Catholici enim contra Catholicos arma movent, imo Religio et pietas in maximo versantur discrimine, dum in castris ubi quisque vitiorum vexilla sequitur, dum in civitatibus ubi tributa horrendis coguntur concussionibus, et abolitis Christianae Charitatis sanctissimis legibus, non de pietate, sed de lucro misera contentio est: imo etiam de lucro deperdito, quod enim majus pietate lucrum? Grave dictum est: [Note: Gen. 9. v. 6.] Quicunque effuderit sanguinem hominis, (unius) fundetur sanguis illius, id quod Salvator hoc modo interpretatur: [Note: Matth. 26. v. 52. Apoc. 13. v. 10.] Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Vnde SS. Patres bellum (excepta solâ defensionis necessitate,) improbârunt, quod absque publica injuria geri minime possit. At, sedet Regum animo, id esse aequius, quod validius. porrigere Regni limites, invitante successu, digna Imperantium videtur cura. Heus! solent quandoque suscepta ambitionis consilia ad tempus prospere evenire, denique in pejus ruere et sublapsa interitum accelerare, ut fragilitatis


page 44, image: s044

humanae, nimia in prosperis rebus oblivio est. [Note: Matth. 16. v. 26.] Quid autem prodest homini (Regi) si (non Brisacum, Alexiam vel Regiacum, [Note: Arras.] Augustam Taurinorum, Cataloniam Ariam, sed) mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, omnium imperiorum insignia, solâ pietatis virtute superantur! Patrata strage, cum aliquot Christianorum millia fratrum suorum gladiis ceciderunt, Viri sanguinis gratantes in Ecclesiis, TE DEUM LAVDAMVS, etc. personant, quasi JEHOVA possit habere beneplacitum in illis, [Note: Joel. 3. v. 19. Eccles. 29. v. 17.] qui effundunt sanguinem innocentem (pauperum derelictorum penes hostem) in terra sua. Ecce resurget DOMINUS et retribuet illis, unicuique in caput illorum.

Y.

Egelido in venis sanguine totus horreo tremendam Omnipotentis vocem, sic fratricidam Cainum compellantem: Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra! Ad Regem profecto haec quoque verba pertinent:

Vox sanguinis fratris Tui GVSTAVI


page 45, image: s045

Svecorum Regis, qui tuis consiliis et subsidiis bellum suscepit, per tot ora, quot tulit vulnera, clamat ad Deum!

Vox sanguinis plurimorum Magnatum hinc inde per Galliam, Germaniam, Italiam, etc. occumbentium, et pro Tua potentiâ pugnantium clamat ad Deum!

Vox sanguinis duorum exercituum per Germaniam hinc inde succumbentium, clamat ad Deum!

Vox sanguinis CM Gallorum in Italia cadentium clamat ad Deum!

Vox sanguinis XXM Gallorum ad obsidium fani Odomari [Note: S. Omer.] caesorum clamat ad Deum!

Vox sanguinis VIIM Gallorum demortuorum qui cinxerant Theonis villam, [Note: Thion ville.] clamat ad Deum!

Vox sanguinis VIM Gallorum, Hesdinum [Note: Hesdin.] (alias Helenam) obsidentium, clamat ad Deum!

Vox sanguinis numerosi exercitus ad fontem


page 46, image: s046

Arabiae et per Hispaniam hinc inde deperditi, clamat ad Deum!

Vox IICMViduarum quae potens est in auribus Dei, super caedes maritorum clamat ad Deum!

Vox VCM Orphanorum anhelis lachrymis diffluens balbutiendo de orbitate clamat ad Deum!

Galli omnes sincerâ in Patriam pietate, Richelio Cardinali bonam mentem apprecantur, Regi vero [Note: 1. Reg. 3. v. 26. et seqq.] assistricem Sapientiam. Justitiae Tuae gladius, O Rex, coortam litem Salomonis Sapientiâ dirimat: Hispania enim veluti Mulier illa est, quae dormiens nocte filium oppressit in ulnis suis; Gallia vero deplorata et amantissima Parens; ante Majest. Tuae solium prostrata, quasi adhuc spirantem exosculatur progeniem, ejusque Vitam intimis exorat precibus, (commota sunt quippe viscera Matris super filio suo.) Videat ergo omnis Israelin TE esse Sapientiam DEI ad faciendum tale judicium: Huic permittite infantem


page 47, image: s047

vivum, et non occidatur, est enim Mater ejus! Si secus, veritatem illius prophetiae experiaris, metus est: [Note: Psal. 11. v. 6.] Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit DOMINUS!



page 48, image: s048

AD LUDOVICUM XIII. CHRISTIANISSIMUM GALLIARUM REGEM. Ode.

Felix qui dubio forte caput supposuit Jovi,
Nutantique polo: nec trepidâ sceptra tenet manu,
Nec sperat cupidus, sed fruitur; nec pavidus tenet,
Sed securus habet. Tu modici lenior imperI [Reg: imperii]
Rex plausum humilis plebis emas, nec miserabileis [Reg: miserabiles]
Divendas lachrymas nobilium caede Quiritium;
Te justus populi claret amor. caetera diffluent:
Nec uno veniet dives opum copia flumine!



page 49, image: s049

Cordate et Benevole Lector.

Nihil in his paginis fictum, nihil ex ingenio compositum, nihil in speciem adornatum; sed rerum relatarum integerrima fides, gallicâ Dissertatione nititur, cujus titulus: La voix gemissante du peuple Chrestien et Catholique, accable sous le faix des desastres et miseres de ce temps: Addreßée au Roy Tres-Chrestien par un François desintereßè. Epistola vero dedicatoria has literas subscriptas habet, F D.D.I.T. Cum autem Autor argumentum satis diffuse, [est enim liber pag. 250.] et satis confuse, ut ipse ad calcem operis fatetur pertractârit, insuperque affectibus effervescens calumnias quasdam, aut calumnijs


page 50, image: s050

proxima admiscuerit: Ratum, normam et formam scripti, Ebraeorum more, [Note: vid. Psal. 25. et Thren. Jerem.] ad literarum seriem exigere, omittere nonnulla, substituere quaedam, et prolixitatem tractatus ad compendium redigere; Sicque ingenuum calamum humili et servili interpretis officio audenter subducere. Rationem hujus instituti nemo, opinor, gravius interpretari poterit, quicunque nullarum partium studijs obnoxius, ex utriusque scripti absoluta collatione candide voluerit arbitrari. Res ipsa belli negotium est, arduum, luctuosum, horridum; verbis generosis, validis, igneis insinuandum, inter quae Lectoris animus videatur assurgere, incalescere, exaestuare: iterumque Christiani sanguinis pietate respicere, tenerescere, misereri. Ferreas, et quasi cruentâ aerugine obturatas hominum mentes, aurea sacrae Scripturae spicula acrius pertentabunt, et, [quod voveo,] conficient: apud discipulos CHRISTI, mutuae dilectionis characterem urgere


page 51, image: s051

superfluum erit. Denique consilium fuit, demereri potissimum hoc scripto illorum gratiam, qui gallicae linguae ignari, non sterili forte venustate peregrinae Musae capiuntur, et tacitâ successuum assimilatione, piam et Christianis decoram meditantur Prudentiam. Vale, et ut Patria valeat, DEUM Pacis venerare.