08/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: s001

GERMANIA DEPLORATA.



image: s002

[Gap desc: blank space]

image: s003

GERMANIA DEPLORATA, SIVE RELATIO, QUA PRAGMATICA MOMENTA BELLI PACISQVE EXPENDVNTVR. Esaiae 39. v. 8. IEHOVA, preCaMVr Vt sIt paX et VerItas In DIebVs nostrIs!



image: s004

August. in Psal. 84

Duae sunt amicae, Justitia et Pax: tu forte unam vis, et alteram non facies. Nemo enim est, qui non velit Pacem, sed non omnes volunt operari Justitiam. Interroga omnes homines, vis pacem? Uno ore respondebit tibi genus humanum: opto, cupio, amo, volo. Ama Justitiam, quia duae amicae sunt, Justitia et Pax, ipsae se osculantur, si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa Pax, nec veniet ad te: Est autem praecipuum Justitiae munus suum cuique tribuere.



page 3, image: s005

RELATIONIS Argumentum in capita sua numero literarum distinctum.

A. Relationis occasio, ex sensu publicae calamitatis. Desideria Pacis. [Gap desc: Greek word(s)] et querimoniae miserorum.

B. Dictionis lineamenta. Belli causae ac remedia expendenda. Recta consilia neglecta calamitatem invitare, Corinthiorum, Atheniensium, Romanorum, exemplo comprobatur.

C. Causas belli semper latere, verisimiles esse Religionem et regionem, utramque ad nobile Libertatis nomen derivari.

D. Religionis momenta in utramque partem militare. Bona Ecclesiastica non infimae bellorum causae.



page 4, image: s006

E. Regionis status expenditur, ex necessitate bellandi contra imminentes hostes. Spes Victoriae: Majestas Imperij inter prima habenda.

F. Difficultas quaestionis de habendo bello. Digressio ad remedia.

G. Discutiuntur causae praedictae. Religionem non esse caussam armorum legitimam demonstratur.

H. Res Ecclesiae non sufficere in pretium belli.

I. Belli [Gap desc: Greek word(s)] . Spes Victoriae: Disciplina deperdita: Suppetiae: Urgentissima Pacis necessitas.

K. Majestatem Imperij constare securitate: Existimationem Principis non pendere ex vulgi imprudentia.

L. Virtus et fortuna hostium consideratur: Gallorum successus et potentia.

M. Svecorum arma et ingenia; illorum per Europam trophaea.

N. Imminere a Turcis periculum: [Gap desc: Greek word(s)] .



page 5, image: s007

O. Imago perpetuati ex voto belli: Conjectatio inde de desolatione Germaniae.

P. Arma quietis caussa esse: in longum durare non posse, nisi ut mala fiant. Exempla Pacificationum.

Q. Posteritaris consideratio per bellorum decursus: Pietatis labes: Belluinum bellum esse, quod nullam rationem aut metam agnoscit.

R. Secura consilia oriri ex praeteritorum temporum, cum nostris collatione. Meditatio de consilijs compositionis.

S. [Gap desc: Greek word(s)] Restitutio in statum antequam arma coepta proponitur. Execratio et desperatio belli.

T. ad Germanos. [Gap desc: Greek word(s)] , qua studium, Pacis et fraternae dilectionis extollitur.

V. ad Gallos. [Gap desc: Greek word(s)] , qua studium, Pacis et fraternae dilectionis extollitur.

X. ad Svecos. [Gap desc: Greek word(s)] , qua studium, Pacis et fraternae dilectionis extollitur.

Y. ad Christianos Principes omnes. [Gap desc: Greek word(s)] , qua studium, Pacis et fraternae dilectionis extollitur.

Z. Votum pro pace.



page 6, image: s008

GERMANIA DEPLORATA, SIVE RELATIO, QVA PRAGMATICA BELLI PACISQUE MOMENTA EXPENDUNTUR.

A.

NUNQVAM Verba desunt dolori: suo ille sensu semper declamator venit, ejusque lachrymae sincerae Eloquentiae partes tenent. Eo calamitas publica in omnium ore est, quia omnibus incumbit, et dum suo quisque damno miseriam intelligit, exin pericula interpretatur votaque ad publica nuncupat commoda. Post tot annorum dira et novissima fata, humano, imo Christiano sanguine cruenta


page 7, image: s009

perpetuantur bella! nullis terminis stant arma; nullis limitibus arctantur mala, Igitur inclamare PRINCIPES, penes quos rerum summa est, communis aerumna urget. Omnes omnes succurrant Imperantes, quia omnes queruntur obedientes. Si summi numinis vices in terris gerunt, afflictorum lamenta negligere, aut superbis excipere auribus non possunt. Enimvero habet nonnihil solatij querimonia: habet miseram voluptatem, ipsa flendi libertas, sive quod in doloris communionem attentos vocare, sive quod ipsius mali relatione, subsidia circumspicere videamur. Quae autem ad omnium salutem spectant, omnium sermonibus, disputationibus, opinionib. aequum est pateant: quin animis exacerbatis, de DEO et Rege licentius veritatem dicere, aut intimius mussitare nemo veretur. Qui vero experientia rerum, vel literarum usu valent, dissertare ex linteis scriptorum monumentis solent, et ad praeteriti temporis


page 8, image: s010

imaginem conferre, quae nos fata manent: compertum quippe vices rerum assidua exemplorum similitudine alternare.

B.

Itaque memorare malorum causas, recta remedia sectari, viri boni et Christiani est. Cadant licet in irritum sincera consilia, et frustra jactentur apud pronos in spes ambitiosas; acrem tamen et poenitentem memoriam relinquunt, quoties pericula et damna autoribus suis arrogantiam post res exprobrant. Sic Corinthij conditiones aspernantes a Corcyrensibus strati; sic Athenienses virium fiduciâ Lacedaemoniorum amicitiam superbe negligentes Graeciae calamitatem invexêre: Sic Pompejus Magnus toto fultus Senatu, ad Concordiam a J. Caesare frustra invitatus, nomen simul cum Pop. Rom. libertate memoranda strage amisit.Cuivis autem potest accidere, quod cuiquam potest. ut P. Syriversus habet.



page 9, image: s011

C.

Caeterum quo miseros rapit unda belli? quae tantae calamitatis scatebra, ex qua Germania rupto veluti aggere rationis, squalore universim inundata fatiscit? Ut flumina varijs ambagibus serpentia cernimus, natales illorum ignoramus: sic abolitam bellorum causam, solis conjectationibus sequimur, prima capita vix assequimur. Si tamen ex armorum et tot annorum decursu arbitrari fas est, verae aut verisimiles bellorum causae sunt: Religio et Regio, quae inter se ex temporum ratione saepius commutatae, utrinque Libertatis praetextâ adornantur. Haec argumenta, ut amnes, profundis se voraginibus insinuant, in eundem Oceani alveum festinant, et ex ijsdem fontibus perpetuum meant. [Note: Eccles. 1. v 7.]

D.

Religio gordius ille nodus est, ex quo terra coelo impendet; nexus inter DEVM et homines; sanctissimi humani pectoris bonum; coagulum omnis Societatis et fundamentum Legislationis ( [Gap desc: Greek word(s)] ) ut est apud Plutarchum.


page 10, image: s012

Cum vero sua cuique Religio optima videatur, ut quae plerique non ratione, sed affectu dijudicata venit; eo quisque a suis sacris alienos pertrahere vel tacite optat, vel palam adnititur. Haec autem non est Ratio Status, sed DEI, quae neglecta non politica, sed Diabolica dicenda est. Haec animos acrius percellit, odia concitat flagrantissima, et dum quisque summi Numinis causam pijs armis propugnare arbitratur, hostes non hominum, sed DEI, pro adversarijs praesumit. At causae (sive verae sive fictitiae) momenta animos ad pugnam obfirmant, robur addunt et vel invitos ad arma solicitant. Nihil dissimulandum: Religio communis norma est, ad quam rerum instituta exiguntur. Eadem vero consideratio utrinque militat, ita magna vis est inolitae opinionis, quae saepe adversis convellitur, spe tamen melioris fortunae, aut rectae patientiae solatio renitente, nunquam


page 11, image: s013

divellitur. Ex complexu porro Pietatis, quae svavis cum DEO consociatio est, succedit quoque (ut jactant plurimi) temporalis felicitas: Adeo Ecclesiastica bona, post Passaviensem transactionem ab Evangelicis possessa, rebus utplurimum pacatis, novam bellorum facem intulêre, quod illis accessionibus strata ad Catholicum propositum videbatur via, si fas est gra ve negotium mitissimo notare verbo.

E.

Amplius, urgens necessitatis telum nobis impendet. Haeret ad Germaniae penetralia peregrinus hostis, Gallus et Svecus, illisque sociati nonnulli Principes Imperij. Ultimis viribus itaque enitendum, ut hostes excedant Germaniam, post de pace si voluerint, agant. Orbis est rerum humanarum, brev belli alea mutabit, et insigni clade (ut ante aliquot annos illa Nördlingensis accidit) omne debellabimus periculum. Quis quaeso Patriae amans, cum armis, Imperij Majestatem projiciendam arbitrabitur? Non potest


page 12, image: s014

Augustissimus IMPERATOR noster, rebus afflictis, ad ignominiosam pactionem condescendere et gloriam Nominis sui signate in discrimen dare. Respiciet mitius fatum, modo ardua, virtutis incitamenta interpretemur, et Germanae pristinaeque fortitudinis memores, periculi magnitudinem pro gloriae mensura habeamus et Concordiâ propulsare velimus. Sic disputant, qui de fallacibus casuum interventibus superbas spes fovent.

F.

At de plurimorum nece, capitalis quaestio est, ubi probationes requiruntur plenae et evidentes, ne DEVM summum ad similitudinem Moloch adoremus.[Note: Levit. 18. v. 21.] Sed ad imaginem redeo. Amnes inter ripas suas procedunt, et nativos fontium sequuntur ductus, nî per vias obices intercedant, aut a montium nivali fluxu robur trahant; tunc alveis suis elati, per insolita grassantur itinera, segetes, prata, pascua, squaloribus, arenis, sterilitate obducunt: haud secus removenda impedimenta,


page 13, image: s015

ut luculentis superioris aevi vestigijs Germana securitas procedat.

G.

Crudelis est pietas, quae ad unam Religionem omnes adigere satagit, imo impietas est, si conscientias ferro aggreditur, supplicijs grassatur, et sacrorum rationes, inter munia civilis obedientiae cogit. Nos Christiani sumus, inquit S. Tertullianus, quorum lex non se vindicat ultore gladio, quorum characterismus est mutua Dilectio, peculium Patientia, ut ipsis etiam hostibus nostris benefaciendi praecepta habeamus. Nae, si qui piae opinionis affectu deerrant, illorum poena esto doceri, non torqueri, frustra est, qui hastis et gladijs Numinis metum in hominum animis defigere laborat, doctore opus est, non carnifice. Nil arma in conscientias possunt, aeque ut irrito conatu scientias flamma et ferrum inculcaverit. Pietas, inquit S. Augustinus monendo non minando induci debet. Quid vero? nostra arma non commi nando attolluntur, sed caedibus cruenta, latrocinijs


page 14, image: s016

temerata, Atheismo stipata, absque publica injuria sustineri haud possunt. Profecto, verbum DEI nostris non nititur subsidijs, neque robur ejus est in brachio hominis. Oza qui Arcam foederis inclinantem retinere voluit, irâ indignationis DOMINI illico percussus cecidit.[Note: 2. Reg. 6. v. 7.] Judaei licet legem haberent, quae supplicijs animadverteret in transgressores, nunquam tamen poenis subdiderunt Saducaeos, qui rejiciebant dogma relurrectionis, verissimum quidem, sed in ea lege non nisi obscure traditum. In N.T. Imperatores barbari, exitiales, humani generis lanistae Christianos mugire fecerunt in tauris aeneis, valentissimo igne succensis, qui ad symphoniam beatarum Mentium evocabantur. Objiciebant vespis melle delibutos, sole flagrantissimo, purissimis apibus ipsi castiores. Premebant torcularibus, quorum beatissimus cruor vinum erat Angelorum. Verbo dicam, sanguis Martyrum purpura fuit Ecclesiae. Insuper, quos haeretici


page 15, image: s017

verbis inducere non potuêre, vi, plagis, carceribus ad se pertrahere laborarunt, atque ita, inquit S. Athanasius, haeresis, quam non sit pia atque DEI cultrix manifestat. Quid in Gallia Bartholomaea laniena, quid in Belgio Albana tyrannis, quid in Germania tot annorum flagrantissima patrârunt bella? fidem profecto nemini imperare potuerunt, sed fictiones alicubi, et purpurae non DEI fecêre cultores. DEVS quippe miseretur cui vult, et indur at quem vult.[Note: Exod. 33. v. 19.] Respiciamus superioris aevi documenta: a FERDINANDO I. usque ad FERDINANDUM II. sicque per integrum fere saeculum, diversae religiones per quietem et pacem stet?. Quid ni et in posterum fiat? DEVS diversas religiones patitur, nos unam audemus imponere, inquit Cassiodorus.

H.

Arduum est populis, sed magis arduum animo imperare suo. Qui Patriae, qui Posteritati consultum cogitat, publicis emolumentis privata omnia posthabeat oportet.


page 16, image: s018

Consilia callida et audacia, expectatione laeta, tractatu dura, eventu tristia sunt, inquit Tacitus. Quid quaeso in pretium tantae calamitatis sufficere potest? Quidquid voto petimus minus est. Quid sunt provinciae, quam solitudines tristes? Quid pagi, urbes, oppida, Coenobia, quam busta, informes ruinae et receptacula ruinarum. Quae periere perijsse putemus, ne omnes pereamus: dum enim servare volumus quod impensum est, male impendimus quod addendum est.

I.

Quo hactenus molimine, quanto impendio bellatum est? nihil profecimus, sed defecimus. quae singuli passi sumus, publica utilitas minime pensavit. Quot provinciarum damnis superioribus annis militem habuimus? Quantos exercitus duximus? Nihil profectum ad rerum summam. Pulsantur passim exhausta aeraria, rarus ad legiones veteranus, miles investis, sqvalidus,


page 17, image: s019

lassa liberalitate et stipendijs impeditis, nullâ disciplinâ coercitus, impie crudeliterque quidvis et impune patrandi licentiae svetus, omnis humani juxta et divini juris contemtor et conculcator, DEVM scelerum ultorem et vindicem metuit, adjutorem et servatorem sibi, per flagitiorum conscientiam sperare non potest. Et talibus defensoribus vtriusque partis spes committuntur! Si Victoria prius consilio quam manu elaboranda est, et bellum ratione, non fortunâ ferendum, unde ardua armorum praesidia expectemus, non liquet pensitanti. Ab aegro Imperij corpore, quae munia exigenda erunt? quae quaeso vires ex publica impotentia cogendae? Innexa est finitimis bellis Italia: Polonia et Ungaria domi quod metuant habent: Danus foedus cum Svecis colit: Hispanus in Belgio, in Italia, in ipsa Hispania Indijsque (unde hactenus nervi et impendia armorum successêre, in posterum vero interclusae


page 18, image: s020

creduntur, auriferae rates) maximis bellis distentus, dominationis suae magnitudine laborat. Vtcunque autem fortuna arriserit, ijsdem artibus conservandum erit Imperium, quibus vindicabitur: Malus enim diuturnitatis custos metus est, et nihil tam firmum, cui periculum non sit etiam ab invalido. Lex naturae svadet brutis animantibus, ut se, ut conjugia, ut sobolem contra vim tueantur, ut vinculis sese qua possunt eximant: Quid non eodem jure homines praetendant? Libertas cum successu gaudet et robur consequitur, alijs imperio coercitis valida enitendi documenta praebet. Hinc palam est, Germanis non belli, sed Pacis necessitatem incumbere.

K.

Caeterum, utinam rerum nostrarum ratio in eum constaret modum, ut non tuta tantum, sed ingentia etiam et gloriosa consilia capessere liceat! At non anteponendum saluti decus. Prima curarum est, servare Imperium: Sequitur ea, quae gloriam


page 19, image: s021

et Majestatem tuetur. Haec pervertenda haud sunt, et satius est remedia cogitare, quam novissima subire discrimina. Urbanitas aegrotum non decet; dum aegritudinem dissimulat, fallit Medicum seque frustrat, salutis expectatione: Malum vero cum invaluit, et si curare jucundiore viâ haud potest Medicus, contrarium eligit, et saepa nec illis abstinet, quae sine honoris praefatione nominari non debent. Enimvero Regum Principumque existimatio, a plebeis suffragijs, et sequioris famae susurro non pendet, neque gloriae dehonestamenta existimanda sunt, quae vulgi imprudentia sugillat. DEVS qui adorandâ sapientiâ totum hoc Universum adgubernat, omnibus et singulis placere non potest. Quid ejus in terris simulachra Principes praesumant? Christiana charitate consilia nitantur, et felix contumelia reputanda, cujus finis erit gloria et tranquillitas publica.

L.

Gallus nobis hostis est, qui virtutis et


page 20, image: s022

fortunae parallela argumenta hactenus commonstravit: Rex potens et felix: Potens qui VIII exercitus, et sub signis illorum CXM militum terrâ marique connumerat; Felix, qui Brisacum Rheni praesidium, Augustam Taurinorum, Italiae propugnaculum, Lotharingiam, Germaniae liminium, armata occupavit manu. Potens et Felix, qui Consoederatis suis amicum se praebuit usque ad aras, ad Arras inquam Arrensis comitatus Metropolin victrices offerens copias. Sic indirecte, bellum directum a se amolitur, ita tamen ut de Pace convenire nunquam aversetur, quam primum Serenissimus Trevirorum Elector dignitati suae restitutus fuerit. "Regna enim etiam inter Victorias satis misera sunt, et Laurea Principis non potest non amarescere in ore subditi."

M.

Illustris est Gothorum gens ex side Annalium; eoque ut Hispani, Itali, Galli familiarum origines ad Gothici Nominis gloriam


page 21, image: s023

extollere gestiant. Ex Gothis Sveci sunt; profecto non ridendi mormillones, (ut quondam temere jactabantur,) sed quos Princeps Populus Romanus, post devictum terrarum orbem cavere non potuit. Quales hodie vicina Sarmatia, Dania Moschus et ipsa veritas loquitur. Nequaquam a Majorum glori?egener?nt: tot victorijs animo si, quasi nihil ad pugnam faceret numerus, si praelio vincuntur, bello insuperabiles videntur. Nisi enim testis temporum Historia fallit, raro pactionibus, nunquam vero occupatas provincias victi et fugati deseruêre. Quid vero? communes belli casus recordantur, solidam pacem sub clypeo parare adlaborant, misera servitutis pacta adversantur.

N.

Dura et infanda passi sumus, sed atrociora (si futura cogitatione praecipere licet,) imminent a Turcorum tyrannide. Dudum jam opportunitates temporis, quae rebus nostris attritis affulgent aucupantur, nec vires, nec animus illis deest, quin


page 22, image: s024

nostris intercursare insidijs, (quod ne succedat DEVM Ter. Max. veneramur,) velint et possint, et hoc facto, quae ratio, quae nos opes humanae servare posse videntur. Secus qui sentiunt et tempestatum Politicarum prognostica transmittunt, deinceps eventura, non cura, non provisu complectuntur, poterunt forte atroces incuriae et socordiae dependere poenas, atque solemne illud, Non putaram, cum pudore ingeminare. Sequitur res secundas Securitas, adversas praecedit, dubias obruit: quin saepe evenit, ut qui famae vera nuntianti fidem negarunt, credidêre mentienti.

O.

Sed convertat se fortuna belli: insigni clade multetur hostis: Depellatur ex visceribus Imperij, eijciatur ex Bohemia, Silesia, Misnia etc. Quid Pomeraniae iterum tempestatis incumbet? et hâc ut excedat maxima impendia, copiae, apparatus, labores, requiruntur. At extorqueamus omnia invito, nihil ex suo amittet, quia nostra sunt


page 23, image: s025

quae tenet. Nostra tuncvindicabimus, eaque vastata, exhausta, bellisque sqvalida. Haec merces armorum, hoc tot annorum, tot laborum, tot curarum pretium, si eo res nostrae devectae fuerint, quod (in blandas utcunque spes proni simus,) praestolari vix possumus. At confecto cum Svecis bello, sanguis hostium Cadmaeam sementem spirabit. Recrudescet ex avecta praeda et manubijs nostris quod coaluit malum, et nova mox armorum moles rebus depressis incumbet. Hinc contra sempiternum hostem, perpetuo milite opus erit, qui exhaustis et expilatis provincijs sustineri vix poterit. Interim hostis restabit Gallus, et semel dicam post tot non vulnera, sed funera restabit bellum, simul malae artes et publica calamitas. Ut in aere, sic in terra bellorum tempestates bacchantur, sed per intervalla et ad tempus: quod si vero

aeterna semper odia mort ales agant,
altus sepultas obruet gentes cinis,


page 24, image: s026

nihil relinquent bella!

P.

Detestanda arma, quae sempiternum saevire intendunt, et novarum partium semina in progressu spargunt. Nullae lites tam justae sunt, quin injustae, si aeternae siant. Aliter quam ferro, quam flamma transigendum, et quomodocunque conventum, armis praestabit, quia humani sangvinis fontes obstruentur. Tandem furori temporum et necessitatibus saeculi nostri cedendum arbitrabitur, qui exempli documenta in illustri posita monumento aestimat. Ebraeorum nomen et DEO firmata virtus, vicinis gentibus formidini extitit, pacem tamen, ab illis quos prius vicerantin extremis coemere casibus haud indecorum existimavêre.[Note: 3. Reg. 15. 4. Reg. 12. 3. Reg. 20.] Roma terrarum Domina fastis damnata nomina, Cannas et Alliam inter potentiae incrementa notavit, post Honorij Imperatoris tempore his conditionibus pacatum fuit Jmperium, ut peregrini Gothi et Vandali insiderent Italiae, occuparent


page 25, image: s027

Hispaniam, Africamque invaderent, atque sic regna ex Romanorum republ. conderent, nil infra gloriam ducentes, quod Status necessitudo commendabat. "Patrum nostrorum memoria afflixêre Turcorum arma Ponnoniam, trepidabat Austria, metuebat Moravia, imminebat Germaniae desolatio: redimenda fuit quies publica muneribus, (quae barbari tributa interpretantur) et opimiore Ungariae parte, quam adhuc possidet, (neque enim tantae aerumnae vestigia tempus extrivit:) licet tunc in metu Germania versabatur. ut nunc in damno." Quod accidit Patribus, signum esto filijs: ex ijs quae olim recte consulta, recte suscepta sunt, decernendi et consulendi regula et methodus enascitur, tenues ruinarum nostrarum reliquiae bellorum incendio subtrahendae erunt, ne ultimum fortunae nostrae codicillum (ut a Sibylla oblatos Tarquinio libros,) duplicato pretio redimere cogamur.

Q.

Quod si nobis ipsi adeo infensi sumus, ut


page 26, image: s028

post tot funesta et fervida consilia, mitiora allubescere non possint, filios nostros, amantissima matrimonij pignora et inclytae Posteritatis spes cogitabimus. Gliscentibus armorum dissidijs, honesti et recti disciplina penitus exolevit; explosa virtute, vitia increbuêre, nec in veniam modo, sed in laudem venerunt. Ex castris male castigati mores in oppida et civitates horrendas colonias deduxere, et inter haec mala adolescens juventus, non potest non statim, tacitâ quadam vi et viâ imbui: dum enim recti rationem ignorat, pravis exemplis insuescat necesse est. Quae solitudo ac vastitas Ecclesijs, Scholis et Academijs invecta est? Quod si inde ad virtutem non subnascitur animorum cultura, in uberem vitiorum segetem luxuriabit. Constat disciplinâ virtus, Pietas moribus: per armorum rabiem utriusque praesidia expugnantur´, indeque Nepotes nostri irreparabile damnum adeant, oportet. Igitur non


page 27, image: s029

REIPUBLICAE modo interest, bellum quibuscunque etiam posthabere conditionibus, verum etiam PIETATIS, quae instar centri esse debet, quo omnes actionum nostramm lineae decurrant. "Salus aeterna summa Christianorum Lex esto, hâc subversâ in beluas mutabuntur homines, et omnis humanitatis sensu vacui, ferarum modo inter sese decertare et furere nunquam desistent."

R.

Qui hominem pingere cogitat, non ab effigie affectat similitudinem, sed a viro vel femina: sic qui consilia Reipub. adaptare laborat, non ex Graecorum, vel Romanorum prisca historia consultet, sed veritatis lucem ex Germanorum rebus gestis intueatur. Hinc dispiciendum, an non improba et dediscenda affectuum nostrorum nomenclatura fallat, ut hostes, perduelles, et (complemento omnitum accusationum, ut vocat Historicus,) Majestatis reos extirpandos credamus, qui nec tales fuêre, nec tales ut sint


page 28, image: s030

cogitârunt unqvam, et an propiora exempla sub CAROLO V. et FERDIN ANDO I. Romanorum Imperat. aeternum gloriosissimis, eaedem quae nunc aguntur causae satis justae fuerint existimatae, vel eluendi per bella intestina et Christianum sanguinem, quae tunc praetexebantur et nunc praeferuntur delicta. Quae DEVS immisit, non insaevitiae, sed in pietatis et clementiae occasiones trahebantur, ne cum malis boni, cum sontibus innocentes plecterentur. Interim malitiosi Justitiae divini Numinis permittebantur, ut etiam injustitiae suspicione vacarent magnanimi Heroes, affirmantes: nullum Imperium esse tutum, nisi benevolentiâ munitum.

S.

His et similibus meditamentis poterit Princeps DEVM metuens parsimoniam humani sangvinis sibi facile persvadere, generosâ clementiâ omnem injuriarum abolere memoriam, odia beneficijs sepelire, veniam et oblivionem sancire, sicque salubre Amnestiae


page 29, image: s031

remedium capessere. "Concussurn et labentem Imperij statum, ad priorem temporum habitum revocare, gloriosum perquam decorum et Christianum erit. Ad priorum temporum habitum inqvam, eo scil. cum nondum coepta arma, Majestas Imperij tuta, fida Pax et Concordia illibata vigebat: Si secus, reconciliationis simula chra praebentur, et teterrimi belli scintillae relin quuntur; metus est, ne in abdito vires colligant, atque datâ rumpendi viâ in vastum incendiorum turbinem denuo evolent, sicque in furorem abeat simplicis fidei laesa sinceritas." Quia tandem reddere non possumus, quae belli injuria periêre; servemus quae Pacis beneficio, si non ampliora, magis quieta et magis secura esse possunt. Miseri sumus, et omnium miserrimi, si propter Pacem bellum non gerimus! Recedant ad littora prisca inimica terris flumina, vigeant commercia latrocinijs distracta, colantur rura cruore ad fertilitatem


page 30, image: s032

imbuta, navigentur maria classibus interturbata. Pestis contagiosa quaedam lues est, quae mox ubi funestam, quâ maxime pollet, putredinem cordis ipsius adytis insinuârit, e vestigio urbes civibus, aerarium pecuniâ, populos commercio privat, ita tumulos cadaveribus, Rempub. luctu obruit. Bellum pestis est, contagio nocet, et solâ evitari fugâ potest. Quid igitur non destruimus militiae et malitiae castra, proterimus erecta levitatis vexilla, et profligamus pestilentem vitiorum exercitum? Quid, exitium salute, mors vita, et spes desperatione posthabenda videtur?

T.

Serenissimi PRINCIPES, Pedibus jam vestris GERMANIA DEPLORATA tanquam insons victima advoluta, Mosis verba quae Israelitis certantibus (quamvis utrique causa haud justa contigerit) succlamavit, supplici prece ingeminat:

Fratres estis, Germani estis, cur certatis?

Nulla natura in semetipsam vertit cornua,


page 31, image: s033

sibi amica quaelibet, et studiosa sui. Atho mo homini lupus, Germanus, Germano Quantum nefas! mortales immortalia exercere odia! Fratres in arena, tan quam in mutuam perniciem auctorati essent, digladiari!

RespiciatIMPERATOR Augustum Germanae potentiae fastigium, et velit jubeat, egregios bellorum fines parcendo et ignoscendo stare, eadem omnes aequitate indulgentius complecti, temporis injurias abolere et excelsum FERDINANDI Nomen, inFRIDENANDI appellationem, absque magnitudinis diminutione, simulque DEPLORATAM GERMANIAM in LIBERATAM demutare. Satius erit vnum servare civem, quam mille hostes neci permittere.

V.

Vos Galli fratres estis, Germani estis, Francorum origine sati, hodieque Normannorum gente feroces,Cur certatis?Quot Galli autem sub vestris militant signis? ductu atque imperio Germani Germanos oppugnant. Non credite ridenti fortunae, fallit dum blanditur;


page 32, image: s034

vitrea audit, frangitur, dum splendet. Optimum est quod tutissimum, tutissimum autem non pugnare.

Respiciat REX GALLIARUM Christianissimus,qui novam hanc laudibus suis laure am addet, si populis Christianis contra armorum injurias, et fat alem temporum difficultatemJustam Pacemimpertiri non dedign abitur.

X.

Vos autemSveones Germani estis, si natales vestros, si omnis historiae veritatem agnoscitis; Germani estis, cur certatis? tandem fessi bellorum laboribus, et satiati virtute vestra, mitiora intendite consilia lubentes. Quidquid concedetur, id dabitur communi origini, et Germanorum Majoribus, ex quib. n?rtum duxissetis sangvinem, tantum arma vestra per Germaniam haud potuissent. De inani pompa, titulis, et formulis, moras et rixas serere ambitiosum, imo intem pestivum et damnosum est, pium vero et generosum bellorum faces, et odium extinguere ex ambigua causa prognatum.



page 33, image: s035

Respiciat Serenissima SVECORUM REGINA, et reddat nobis serenitatem,quam genus et aetas ejus promittere videtur. Cohibeat gentis suae ingener atam fortitudinem, et tot heroes fortuitis eripiat casibus.

Y.

DeniqueGermani, Galli, Sveci, fratres estis, CHRISTIANI estis, vnum DEVM Patrem colitis, qui hoc dedit vobis praeceptum, vt diligatis vos invicem: Qui beatos dixit facientes Pacem, et detestatur discordias inter fratres, cur certatis? Nae, testatissima Salvatoris est regula: omne Regnum in se divisum desolabitur, et domus super domum cadet. Delectamini igitur in multitudine Pacis et salutate vos invicem verbis pacificis, et fiet pax in virtute vestra; semitae vestrae erunt pacificae et abundantia in turribus vestris.[Note: Iudic. 15. v. 13. Matth. 5. v. 9. Prov. 6. v. 19. Luc. 11. v. 17. Psal. 36. v. 11. Ps. 121. v. 7.]

Tu DEVS Pacis et dilectionis da consentire, da conspirare ad commune bonum, et post tot Davidis praeliata praelia, tranquilla

Salomonis tempora retribue propitius!


page 34, image: s036

Z. [transcriber, in the print: ---] ACCLAMATIO.

Pax humanae maxima vitae
Spes, Pax trepidis anchora rebus.
Quo Diva moves, miserosque fugis?
Quae, Dea, quae nam tanta, attonitos
In sua vecors viscera cives
Vertit Erinnys? Non hoc Pietas
Coelumque jubet: Non relligio [Reg: religio]
Prognata polo: non ipse DEVS.
Nec certa deest, prodita binis
Lex in tabulis, nec testantis
Firmata DEI morte voluntas,
Quam mens humilis non alta capit.
Quid solliciti quaerimus ultra?
Frustra miseri nitimur orbem!