A quo die mihi de fama cognitus es, DOMINE, iniecta mihi est cupiditas ad te salutandum, et declarandam Tibi, quibus possem modis, observantiam atque affectum meum. Adeo tuum ingenium, tuus candor, tua animi aequitas atque suauitas e longinquo lucebant, vt me quodammodo ad TE contemplandum coram et
colloquendum acriter inuitarent. Cui desiderio cum parerem denique, atque indulgerem, quam acuta omnia, quam apta, quam miranda deprehendi! Vox, gestus, oratio de rebus grauissimis, sapientia in iis, quae ad Rem-publicam pertinent, studiorum non tantum, verum etiam studiosorum amor praeclarus ita me affecerunt, vt TE maxima cum reuerentia coeperim diligere. Et hic autem non tam refrixit iudicio amor, quam mansit, et auctus est, quum frater tuus, cuius mihi acerba nuper et immatura mors visa est, aditum ad TE aperiret commodiorem, et beneuolentiam mihi conciliaret tuam, beneuolentiam omni melle iucundiorem. Ea dulcedine semel atque iterum pellectus nondum potui quiescere: adeo mihi prorsus placuit imago antiquae et vernaculae
virtutis: tam mirifice lepor tuus omnes sensus capiebat, vt cum Halae Saxonum essem, Berolinum cogitarem, cum litteris inuigilarem, Tui memoria recurreret, hoc est, dignitas, celebritas, gloria, et animo et consilio parata prudentia. Proinde existimationem aliquam accipere putabam, si necessitudini insertus tuae nouum fauoris pignus consequerer, et, gremio exceptus tuo, eam in benignitate constantiam nanciscerer, quae finiri, nisi tua morte, quam DEVS auertat longe, nequeat. Ex eo vero tempore, quanta propensio in ore, quantum in facto erga me studium, quam pari libra grauitas comitasque, quot argumenta, quot signa optimae, quaeso, apparuerunt mentis et prolixissimae in me voluntatis? Sane indignus tua
gratia forem, si me ex animo vereque diligi quadantenus ambigerem: quum et nostra fortuna ea videatur ac tua, vt simulandi caussa non sit. De illo autem non possum non publice testari, TE, cum tota aula gratissimus sis, et in procerum REGISQVE potentissimi deliciis habearis, fecisse quoque, vt et mea Musa iisdem innotesceret, meumque in ingenuas litteras studium maximis hominibus commendaretur, a quorum benignitate affectuque sors nostra pendet. Quis enim tot laboribus animum fatigaret, aut corpus adfligeret, nisi forent, qui nobis praeberent adsensum, qui excitarent languentes, excitatos fouerent, et dicta denique nostra auidissimis auribus exciperent? Qui sine eius generis consideratione incredibili labore
in artium, licet honestissimarum, disciplinas incumbant, vti rari sunt; ita nusquam forte, nisi in diuinissimae familiae coetu extra hunc orbem inueniuntur. Quamobrem mecum sane perliberaliter egisti, quando in hac parte me studio satis mea sponte flagrantem acrius inflammasti, et in illorum conspectum produxisti, quorum nomina factis egregiis testata virtus cum aeternitate coniunget. Ea ratione autem TV potissimum in caussa fuisti, quare me ipsum a vulgata venalium magistrorum disciplina liberatum maioribus rebus addixerim, nec operae parcens noua praesidia circumspexerim, quibus ad decus, ad gloriam, ad immortalia contenderem. Quod ob eam caussam scribo, vt intelligas, cum Tibi me gratias agere, tum
gratulari mihi plurimum, de benevolentia singulari tua, quod me dignum putaueris, quem innumeris beneficiis cumulares, et commendatione tua ornatum in luce collocares. Vtinam domus mea, aut ciuitas, vbi spiritum traho, abesset propius ab illa, vbi TV inlaude versaris, et REGI sagacissimo dilectus ambulas, et largo sinu opes sapientiae effundis, et consilii plenus commercia, arte facta, pace belloque necessaria apte disponis. Mihi crede, singulis ego diebus gratias Tibi persoluerem, nomen tuum exquisitis in hanc rem verbis celebrarem, eoque pacto et mihi satisfacerem, et publicae rei, quae vigilias laboresque tuos merito suspicit, ac TE florentem ingenio, honoribus, auctoritate, dexteritate praestantem sine intermissione miratur.
Quod aliqua tamen ratione vt consequerer, feci nunc, quo jus naturae ac gentium, quod in publicum emitto, Tuo inscriptum nomini exiret, ne lateret quemquam, me laudum tuarum admiratione incensum statuisse aliquando, meam in virtutibus tuis praedicandis voluntatem ostendere. Nullum mihi dubium haeret, quin neque TV DOMINE, neque alii sint animum inducturi, ac si ficta tuam gratiam laudatione vellem colligere, Teneo iam illam: fruor benignissimo fauore tuo: id TV te scis, ego sentio, ceteri vident, ad vnum omnes, credo, intelligunt. Quidquid facio, ea fini a me fieri scito, vt mei erga TE studii caussa verissima exponatur, TV que existimes, me nihil maluisse, quam grati hominis ex hoc facto referre elogium.
In hoc quippe genere gloriari iuuat: hoc solo laudem meam illustriorem fieri confido: hac circumdatus in museo meo sedeo, et mortalitatem ante oculos habeo: a quatamen adserere me eius generis monimento spero, quod commemorationem tuorum in me meritorum et pietatis solennem testificationem contineat. Id si obtinuero, satis me felicem existimabo: nihil praeterea praeconii exposco; non alium, ne quidem studiosi ac diligentis hominis titulum adfecto. Quod si enim Tibi comparer, sum desidiosissimus: quid? quod etiam isti, qui tota vita litteris adsident, collati Tibi, quasi somno et inertiae dediti erubescunt. Quis enim maiori animi contentione REGIS potentissimi vtilitates promouet? quis acriori
industria PRINCIPIS demereri amicitiam satagit? quis pluribus occupationibus districtus regni BORVSSICI opes, gloriam ac decora fructuosius amplificat? Verumtamen, si id TIBI propositum est, vt omnibus in rebus aeque amabilis, aeque iucundus sis; permitte mihi, vt TE publicae rei nomine compellem, ne irreuocabili in labore constantia valetudinem adfligas, et supremum diem indefessa industria anteuertas. Hoc verbum mea in TE obseruantia exprimit, tui caritas euocat, vox populi, vox REGIS, vox procerum, suspiria familiae, votum fratris amantissimi, amicorum communia desideria ingeminari iubent. Nondum enim satis vixisti. Quae recitaui ad basin monimenti, quod meditor, pertinent: ipsum marmor,
quod nominis immortale decus, honores, bene merita, ac publica officia capiat, nondum in altum eductum est. Ergo viue, et ita rem augustissimi FRIDERICI WILHELMI cura, ne corporis obliuiscaris tui, quod eo firmius apparebit, quo moderatius laboribus perfungeris, eo diutius, adspirante diuina gratia, durabit, quo magis mediocriter in faciundo opere perges. Quare rogo humiliter, des operam, ne ongius, quam par est, diligentiam extendas tuam, aut bene agendo pecces. Vale et publico bono aeternum perenna.
Halae Magdeburgicae
VIII. Idus Novembris
CIC IC CCXIV.
EMitto ius naturae ac gentium in publicum, noua methodo elaboratum, noua veste circumdatum, repurgatum ab alienis, principiis solidis, ac conclusionibus inde pendentibus connexum exemplisque variis illustratum. Non est difficile coaceruare variarum opinionum farraginem, de illis in vtramque partem disserere, atque hinc inde aliquid delibare. Faciunt idhomines nulla ingenii iudiciique vi pollentes, eaquemethodo admodum
sibi placent, quoniam tum in vulgaribus Iureconsulrorum libellis eundem morem obseruant, tum etiam a teneris talibus lactucis adsuefacti aliam doctrinam non adtingunt, quam quantum illa puerili institutione se percepisse illiberaliter admodum recordantur. Non autem nostrum est, tritas calcare vias, et intersordes, et incerta, atque perplexa trahere spiritum, ac mori denique in tuguriis contemptissimorum hominum, qui nihil esse addendum aliorum inuentis sibi persuadent, aut ob ingenii sterilitatem addi posse aliquid desperant. Quod non ea fini scribo, quasi Grotium, Hobbesium, Puffendorffium, aliosque in contemptissimorum hominum classe reponendos censeam: Constat illis sua laus, consequitur
eos gloria immortalis, veneror amoenos vultus, commendo doctrina praestantes libellos, nihil detraho virorum clarissimorum famae, eorum decora ipsemet praesentis ac postfuturi saeculi ciuibus, non sine grati animi testificatione, ante oculos pono: Sed hos vero flocci facio, qui subsistendum, vbi illi desierunt, clamitant, humanumque ingenium ad extrema peruenisse in hac disciplina suauiter somniant. Quod si vnquam illud PLVS VLTRA ingeminandum, in hac sane arte repeti atque ingeminari potest, vbi ratio primas tenet, quae semper actuosa, semper vigens, nouoque motu animata ad ampliora sugit, nec etiam, nisi cum mundus inueniet finem, atque aliis illa rebus occupabitur, tandem aliquando quiescet. Ex quo satis
puto elucere, non esse mihi vitio vertendum, si post tot hominum labores, ipse etiam ratiocinari pergam, et meditationes, quibus per aliquod temporis spatium sum immoratus, ordine connexas in medium feram, visurus, quid iudicet orbis, quando non amplius ab alienis iudiciis pendeo, sed partes deserens, nulla mihi lege dicta, a Zenonis Chrysippiue placitis descisco. Nam etsi aliud ex alio comprehendimus, et inter turbam vestigiorum aliquid semper discimus, atque, annis inter officia diuisis, multa cum ceteris experimur; tamen non sic me cancellis circumscriptum sentio ac puto, vt me similem ducibus praestare non liceat, qui non, quo miserunt me illi, sed quo duxerunt, eo vadoque. Id fateor, nihil fore ex decretis
mutandum, si iam teneantur omnia, et inoperta ac confessa veritas esset: at cum et nobis curiosum natura ingenium dederit, multaque restent, quae alieno loco haereant, quaeue extrahenda tenebris sint, nunc sane veritatem cum iis, qui docent, quaero, praeclusa rimor, secretiora exquiro, plura euoluo, diffusa ac confusa in meliorem ordinem redigo, petita relinquo, relicta repeto, vt intelligant vniuersi, nos communi bono operam dare, nec desituros opem ferre singulis, adiuuare omnes, dum in actu erit ratio, quae a prima aetate contemplationi veritatis nonnihil temporis consecrauit. Quod quum facio, id certe praestare videor, quod ab homine exigitur, vt nempe prosit hominibus et, vt Seneca loquitur, si fieri potest, multis,
si minus, paucis, si minus proximis, si minus sibi. Qui enim sibi prodest, hoc ipso de aliis benemeretur, quando se meliorem reddit, vt vbicunque occasio ferat, et caligo oculis fugiat, inseruire aliis luculentissime possit.
Atque ne vero non intelligas, beneuole Lector, quo pacto vtilitatibus tuis consulere adlaborauerim, attendas obsecro. Non hic totius practicae philosophiae artificium apparet: iam tibi tradidi ethicam, et quidquid ad verum bonum intelligendum, humanam naturam cognoscendam, affectus compescendos, virtutemque consequendam pertinet, vtpote quae te tranquillum efficiat, et ab inquiete ad otium traducat, atque a miseria ad veram, internam, omnibusque numeris absolutam felicitatem
promoueat. Nunc vero ea tibi offero, quaepaciexternae conseruandae apta sunt itemque necessaria. Nam quum toto vitae nostrae tempore laborandum sit, vt beati efficiamur, et alternae saepe bonorum, malorum, virtutum ac vitiorum vices deprehendantur; de regulis interea cogitandum esse nemo non videt, quae externam stabiliant concordiam, atque ita in vnum componant mortales, vt nemo alterum tantisper laedat, nemo violet pacta, aut, si secus fiat, vnusquisque intelligat, eiuscemodi hominem omnium esse perniciosissimum, et, quantum in se est, eo maxime procliuem, vt summa misceantur imis, quadrata rotundis. Quae consideratio in caussa fuit, quare primi principii loco statuerim, quaerendam esse pacem externam,
vbi haberi potest: eo omnia capita, omnesque conclusiones retuli; istud ad omnes actus accommodaui, et, quod silentio praeteriri non debet, omnibus statibus applicui, in quibus vel libertas regnat, vel imperium viget.
Ea ratione autem id mihi obtinuisse polliceor, vt nunc appareat perspicue, non esse ius gentium a iure naturali distinctum, sed integris duntaxat gentibus, quae in libertatis statu degunt, applicatum, rationi rectae inscriptum, idem ac simile legi, quam natura pandit, sed quam Doctores parce admodum liberorum populorum actibus caussisque adaptasse deprehenduntur. In quo vtrum recte sim versatus ii potissimum iudicent, qui intelligunt, nec inuidia pleni aliorum scripta liuidis fere
oculis adspiciunt. Vidi etenim, non potuisse sibi temperare hominem aliena laude tabescentem, vt ne doloris sui signum daret, antequam in publicum exiret praesens libellus. Scripsitis ad nouellarum litterariarum conditores, qui Hagae Comitum viuunt, et maleuolis quibuscunque id praestant, vt impune apud se obtrectare, et infrunitos, sermones, ipsorum interuentu, spargere in vulgus possint, scripsit inquam, me aliorum cogitata compilare, ac, pace externa principii loco constituta, fecisse, vt non tam re, quam verbis a Puffendorfio dissidere videar. Quod quam sit absonum non solum in ipsa tractatione ostendi, verum etiam nunc ostendam euidenter, vt resciscat orbis, quam fit male docti homuncionis scaeva inuidentia, quam impudens
conatus, quando deligare oculos, aut effodere ceteris satagit, ne videant solem, neue veritatem, antequam legerint nostra, comprehendant. Et verum autem est, nos pacis externae custodiam in hac disciplina inprimis commendasse. In hoc recte rationes subduxit: id solum a mendacii labe remotum est. At cum easdem me cum Puffendorfio tibias inflare contendit, splendide falsus est, et cum eo ceteri, qui, reconcinnato mendacio, iniqua ratione permiserunt, vt alieno eadem in fundo contemptissimum caput deblateraret. Quis enim nescit, Puffendorfium socialitatis specioso nomine virtutem, ius, prudentiam conclusisse, ac confusioni non ferendae fenestram aperuisse? Ea omnia atque singula ego separo,
probe gnarus, non esse semper bonos, qui concordiae externae operam dant, nec prudentissimos continue, qui pacificatum veniunt, aut rigidae virtutis laudem sectantur. Quae omnia cum seorsum queant inipici, ac sigillatim saepe in ipsis hominibus obseruentur, induxi animum, non posse vniuersa sub vno principio collocari, sed singulis dcmum rite perpensis singularem esse duciplinam consecrandam, ne, quod virtutis est, et ex amore profluit, in vita humana tanquam debitum exigatur, eoque imperio, vi, metu, malo, adducantur mortales, quod non coacti, et virtutis impulsu, ac prudentia praelucente suscipere ipsimet videntes volentesque debent. Vix enim fieri potest, vt ii, cum quibus, vel in libertatis statu, vel ciuili societate
vna viuimus, omnium perfectissimi vno momento efficiantur, vt sunt in virtute gradus; ita in felicitate humana primum, medium, ac summum inuenitur. Quod postremum cum pauci adtingant, fas est consistere in tertiis, et ex hypothesi stabilire fundamentum, cui omnes innitantur, quoque, veluti lydio lapide, in actionibus externis vtantur vniuersi, boni, malique, siquidem versari inter aequales, et locum tueri inter ciues, et cum illis ad finem communem, qui est tranquillitas externa, pervenire satagant: virtute interea separatim posita, qua sese ornent, qui volunt, qua se expoliant, qui apparere perfecti, qua se muniant, qui ab animi perturbationibus tuti, a vitiis liberi, plenissimeque quieti ex hac secum vita
absolutissimam asportare pacem felicitatemque contendunt. Tantum id a dissentientibus dari mihi postulo, non posse in hac vita, multo minus in ciuitate homines ac ciues ad vnum omnes ad virtutem traduci: sat est, vti iam monuimus, si pacati vivant, si neminem in sanitate, vita, fortunis laedant, neminem decipiant, fidemque, quam dederunt, sanctissime seruent. Cetera vniuscuiusque industriae et prudentiae relinquuntur, cui DEVS sua gratia succurrat, suis viribus adsistat, eam prouehat, ac fortiorem et inuictam denique robore suo efficiat. Quod sicuti copiose in ethica, seu philosophia morali demonstratum dedi; ita necesse non habemus, vt pluribus verbis id exponamus denuo.
Igitur ad alterum accusationis
caput venio, quando non aliam mihi gloriam nomenque homo inuidus, quam compilatoris decernit. Sed hic vero rogantur: qui intelligunt, omnes, vt, quae scripsi, inspiciant: patebit calumnia: in oculos incurret detrahendi studium: elucebit primo obtutu mentiendi lubido. Quis compilare, nisi sit impudentissimus, appellat, quando veritates nonnullae, quae sparsim apud alios occurrunt, nouo vinculo connectuntur? Eo sensu Grotius, Puffendorsius, Titius aliique compilatores erunt. Sed ego vero in plurimis a celeberrimis Iuris naturalis Doctoribus dissentio: multa improbo, varia in meliorem ordinem redigo, noua addo, non demonstrata demonstro, aliud plane [Gap desc: Greek word(s)] conficio: vtut, quod sinceri hominis est, non dissimulo,
quibus luminibus profecerim, in quo aliis consentiam, in quibus dissentiam. Potuissem sane aliorum reticere nomina, et mea dicere omnia, quia noua prorsus methodo ita singula connexui, vt nouum apparere possit totum corpus, totus habitus, totum [Gap desc: Greek word(s)] . At scio aliorum artes: peruideo, quae tenent, arcana. Aliud illi idioma adhibent, pro suis omnia venditant, gloriantur, ceteros, quorum cogitata ipsimet, veluti simiae, adoptant, spernunt, ac faciunt, vt ipsis quidem applaudant nonnulli, sed rerum imperiti, sed semidocti, sed amici, sed inuidiae et calumniarum socii ac consortes. Quorum applausum vti nihili facio; ita doliturus essem profecto, si talis mihi turba adclamaret, atque incondito sermone famam meam ad sui similes
propagaret. Sufficit, si paucissimi, quos virtus ac sapientia a vulgo separat, mihi haue dicant, et publicis me inseruire commodis fateantur conuicti. Vnum addo, fuisse nonnullos, qui copiosiorem, quam dedi, meditationum mearum expositionem desiderarent. Quorum votum sicuti non damno; ita prius perpendant precor, me in vsum auditorum, quidquid est, conscripsisse. Interea tamen vix ambigo, quin etiam ii, qui me docentem non audiunt, facile intelligere, et, si attendant, detegere ventates singulas ac positionum omnium sensum possint; nisi quidem ignari penitus, aut pueris videantur similes, quibus perarduum apparet, spinosum, scopulosum, quod planum, euidens, nullisque difficultatibus impeditum
peritioribus censetur. Et illius autem aetatulae vtilitatibus, vti mea non destinaui; ita non est, quod me purgem, et noxam, cuius arguor, in eorum inscitiam vertam. Non est artis, repeto, consarcinare permulta, allegare testimonia, distendere periodos, diuagari, hac atque illac currere, decidere nihil, turbare omnia, miscere Prehendant, qui conqueruntur, calamum et diffuse dicta in arctum compingant, sua aut aliorum cogitata in synopsin contrahant, et forte elucebit confusio, forte perfpicient ipsi, quam cogitauerint nihil, etsi nonnihil scrpserunt, etsi copiosissime perorarunt. Adeo difficile est, inuenire veritatem, eam probare, probatam illustrare, ex veritate percepta nouas educere, vt, quam foecunda sit vna veritas, cognoscatur. Illud
toties testor, tali me confusionis genere non delectari: quamuis id mihi sumam, adfirmemque, me ingentem librum confecturum citius faciliusque, quam eiuscemodi libell um, in quo iunctra apparent vniuerfa, et serie connexa, et indubitata collecta, et confessa composita, et dubia illustrata. Aliqua, fateor, quae alii suis inseruere libellis, studio omisi. Non hic apparet doctrina de interpretatione, vtpote quae ad Logicam potius, aut certa ratione ad Grammaticam pertinet. Officia erga se ipsum in Ethicis pertractantur: officia erga bruta iis relinquuntur, quibus volupe est, disquirere, quid sapienti in aunserem liceat, aut gallum gallinaceum, aut cercopithecum: nos solliciti sumus, quid pacis externae vinculum rumpat, quid non. Mortui
autem, vti non sunt; ita nihil cum iis negotii nobis est. Quod si insepulti relinquantur, aut tali loco condantur, vbi aliis foetore suo nocere possunt, non tam iis iniuria fit, quam aliis, qui viuunt, inque eum dolus aut culpa redundabit, qui aut parum prouide, aut malitiose aliis nocet; a quorum capite auertere damna, malaque, quo ad fieri potest obligatur. Plura non moneo. Quod si sint, quibus praestitisse, quod volui, non videor, illi cum Seneca existiment, studiorum salutarium, etiam citra effectum, laudandam tractationem esse. Quaecunque in chartam conieci, scripsi
- - - ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
Si DEVS vitam atque otium largietur, forte maiori studio adornabo commentationes,
quarum haec duxi lineamenta. Sed vix tamen caussam habere puto Lectores, vt bona contemnant verba, hasque bonis cogitationibus plenas pagellas. Ceteris, quibus expedit neminem videri bonum, neminem peritum, neminem philosophum, neminem Iureconsultum, in aurem dico, eos iam in seipsos animaduertisse grauiter, totque distrahi crucibus, quot cupiditatibus. Si quid etenim cerno, sane maleficis isti similes videntur, qui, Seneca auctore, e patibulo suo spectatores et circumstantes quoscunque conspuunt. Scripsi Halae Magdeburgicae ipsis Kalendis Nouembris CIC IC CC XIV.
[Gap desc: conspectus operis]§. I. HOmo appetere potest et velle actuque appetit et vult. Animantium appetendi norma instinctus naturae videtur, hominibus lex alia posita est.
Notentur hic Stoicorum locutiones, quas Iureconsulti veteres imitati sunt quoque.
§. II. Lex a ligando nomen habet. Hinc hominum appetitiones a superiore ligantur quasi, ne vagentur extra oleas et a scopo abludant.
§. III. Auctor primae et vniuersalis
legis, DEVS est, de cuius existentia et perfectionibus in Ethica cap. VII. copiose egimus.
§. IV. Medium, quo nobis ea lex innotescit, recta ratio est, cui propterea dicitur inscripta.
Notentur, qui ius naturae e scriptura sacra, aut Iuris corpore docere conantur.
§. V. Summum Numen vero nec pro lubitu praecipit, quod praecipit, nec pro arbitrio prohibet, quod prohibet. Est id infinite sapiens ac summe bonum.
§. VI. Sapiens rem ipsam intuetur et naturam vniuscuiusque rei contemplatur.
§. VII. Ergo etiam DEVS, qui res omnes suis ponderibus et proportionibus instruxit ac distinxit, etiam naturae humanae suam mensuram dedit, eique, quia constantissime sapiens est, conuenienter praecipit, atque ex consequenti immutabilem legem dicit.
Explicentur tricae, quae de mutabilitate iuris naturalis in medium feruntur.
§. VIII. Unde sua sponte spinosa alias quaestio intelligitur, deturne actio antecedenter
ad voluntatem diuinam bona, an secus? Nunquam enim intellectus et voluntas diuina separari debent. Praecipit DEVS talia, quae proportioni humanae naturae congruere videt: et videt autem, quia sapientissimus, et vult quoque, quia perfecte bonus est.
§. IX. A perfecte bono autem, vt ceterae bonitates omnes emanant; ita idem nihil nisi bonum hominem quoque sectari iubet.
§. X. Itaque et leges mortalibus datae bonae sunt atque vtiles, eorumque naturam conservant et perficiunt.
§. XI. Naturam conseruare et perficere significat felicem reddere.
§. XII. Felicitas quietem et indolentiam continet.
§. XIII. Quies et indolentia velinterna est, vel externa.
§. XIV. Interna in libertate et vacuitate prauorum affectuum consistit, simul atque externam complectitur; non haec vicissim illam.
§. XV. Qui enim intra mentem nulla appetitione inconcinna vrgetur, non etiam
in externos actus quieti et rectae voluntati contrarios erumpet.
§. XVI. Igitur honestum comprehendit quoque iustum, et decens. Honestum iniustum et indecens [Gap desc: Greek word(s)] est.
§. XVII. Sed honestum vero, id est, solida virtus nonvno actu halituque obtinetur: semper aliquid in appetitionibus nostris poliendum et viribus diuinis perficiendum restat: et interea tamen cum aliis vna sumus et esse quoque debemus.
§. XVIII. Itaque haud male agunt, qui legem naturae in absolutam et hypotheticam distingunt.
Laudetur Heumanni dissertatio moralis de distinctione iusti et honestii. A. C. L.
§. XIX. Illa homini praescribit, quae ad honestatem in genere, adeoque felicitatem omnibus numeris absolutam pertinent: eaque in philosophia morali ample sunt exposita.
Posset obiici, nos alias philosophiam moralem, seu ethicam stricte circa actiones honestas versari scripfisse; nunc autem latius eam
extendere, vt iustas quoque comprehendat. Sed reponitur: manere verum fixumque, honestum complecti quoque iustum; sed doctrinae distinctioris et perspicuitatis gratia iustitiae regulas, et, quae inde permanant, conclusiones ad aliam disciplinam merito esse reiectas. Quo intuitu honestas et aequas a iustis secreuimus Vnde patet; diversas relationes facere, vt philosophia moralis modo latius extendatur, modo angustioribus terminis circumscribatur.
§. XX. Haec naturam aberrantem et affectibus obnoxiam ponit, adeoque quae ad externam felicitatem et quietem conseruandam pertinent, praecipit.
§. XXI. Quod si enim homines omnes mutua charitate ac honestate forent praediti, eiusque abundantiam sub pectore gestarent, non aliis fane praeceptis opus esset; nec dubium, quin nemo alterum deliberato animo sit laesurus. At, cum ea vulgo a mortalium vita moribusque, exulet, hinc externa felicitate et quiete obtenta tantisper contenti sumus, eiusque conseruandae rationes maxime vrgemus,
donec honesti amoris suauissimi fructus in vnoquoque sese exserant.
Inspergatur aliquid de bono status ordinarii et extraordinarii.
§. XXII. Externa felicitas relationem continet, nec sine aliis hominibus mente concipi potest: quemadmodum nec infelicitas externa, vbi vel turbamur ab aliis, vel ipsimet alios turbamus, sine eiusmodi respectu intelligitur. Quae ad emendationem vniuscuiusque hominis singularem pertinent, alterius loci sunt ac disciplinae.
§. XXIII. Alii autem homines velimperio communi sunt subiecti, vel in libertate agunt.
§. XXIV. Vtrique socii sunt. Hos natura coniunxit, illos ars, seu pactio.
§. XXV. Cum sociis est viuendum. Vivere autem prorsus non poteris, adeoque nec conservare naturam, nisi vnicuique relinquas libertatem externam et iura vel natura, velfacto humano competentia.
§. XXVI. Tantum inuestigandum est, vtrum tam lex naturae absoluta,
quam hypothetica rationem legis proprie dictae habeat, an contra.
§. XXVIII. Lex enim proprie dicta, secundum dissentientes, iussum imperantis simulatque poenam, ni pareant subiecti, externam adiunctam, aut sequentem inuoluit; vti improprie dicta suasionem moralem solam et poenam naturalem.
§. XXVIII. Iam vero, aiunt, certum est, omnes leges naturales esse etiam veritates morales; has veritates necessariam cum ipsa natura humana connexionem ostendere, nec a voluntate, sed intellectu diuino sapientissimo procedere; ad veritatum autem cognitionem non imperio opus esse, sed attenta consideratione: hinc atheum quoque, quemadmodum iam Grotius vidit, eas, vti alias geometricas veritates, cognoscere, vtut fontem et autorem illarum ignorat. Vbi autem imperium cessat, ibi etiam legis proprie dictae ideam vanescere: hanc enim iussum, vt diximus, imperantis esse suam vtilitatem respicientis, et seuere vindicantis, si quid contra fiat.
§. XXIX. Sed ego vero ob has rationes
non deserendum vadimonium existimo. Est enim exploratum, DEVM non solum ab homine exigere, vt veritatem vtriusque legis, absolutae puta et hypotheticae, intelligat, sed etiam effectui det atque sollicite exequatur.
§. XXX. Priori respectu omnis lex veluti veritas, dogma, consilium, paternumque monitum considerari potest: quod iam Puffendorfius observavit.
§. XXXI. Posteriori legis proprie dictae habitum nomenque induet.
§. XXXII. Quidquid enim Deus serio et seuere vult; illud etiam seuere praecipit, et quidem cum imperio, quia potentissimus, simulatque iustissimus mali cuiuscunque vindex est.
§. XXXIII. Hoc imperium propterea necessarium est, vt timori miseriae naturalis iungatur timor diuinus, qui in Atheo non obseruatur, et homini noua necessitas, hoc est, non obligatio tantum interna, sed etiam externa imponatur exequendi, quod DEVS per rationem homini reuelat ac manifestat.
§. XXXIV. Secus etenim si faxint mortales, poena non solum eos naturalis
manebit, vtpote quae a nemine negatur; verum etiam arbitraria insequetur: quamvis non tam facile arbitraria diuina, quam humana, percipiatur, aut peccantes a tergo insequatur. Sufficit, tarditatem supplicii grauitate saepissime compensari.
§. XXXV. Cui non obest, quod Legis latores humani propriam vtilitatem respiciant. Est enim id non prorsus verum, sed potius character tyrannorum, non iuste ac cum bonitate imperantium: vt taceam, non suffecturum id rationis, quamlibet superiores omnes inter homines suae duntaxat vtilitatis forent studiosi, vt legis proprie dictae idea a diuinis exulet. Merito enim Deo adscribitur mens, intellectus, etsi in cerebro, quemadmodum homines, non cogitat.
§. XXXVI. Ex quo concluditur, nihil obstare, quo minus vtraque lex naturalis legis nomen in significatu recepto retineat.
§. XXXVII. Concluditur quoque, non videri iam necesse, vt lex in proprie et improprie dictam secetur. Neque enim vlla lex humana rationabilis
sine doctrina est: vtut non statim omnibus sine disciplina patescit. Vno verbo: latet in omni lege proprie dicta etiam improprie dicta, hoc est, veritas, seu dogma.
§. XXXVIII. Nec movet, hominem sapientem necessarium semper bonum malumque ante oculos habere. Quid enim impedit, quo minus etiam arbitrarium malum vereatur, et arbitrarium bonum a datore omnis boni vna cum necessario simul exspectet? Homo sapiens non, vt DEVS, constanter sapiens est: abludit interdum a via. Hinc reducendus, et terrendus est, hinc itidem de nouo alliciendus. Vnde recte rationes subducunt, qui iusto non esse positam legem hac addita cautione adfirmant, quamdiu manet iustus. Quid vero si recedata via, si affectibus aliquid indulgeat? Quocirca [Gap desc: Greek word(s)] in eo potissimum latet, quod sapiens in abstracto sine vlla immutatione, non autem, vti nuncinuenitur et in concreto a dissentientibus spectetur.
§. XXXIX. Sed bonum factum! Respicit naturae legem iurisprudentia naturalis.
Ius enim et lex hic coincidunt.
§. XL. Sed complectitur ea legis tantum hypotheticae cognitionem et congruam ad facta applicationem.
Differatur de differentia iuris periti et iureconsulti, seu iurisprudentis.
§. XLI. Dico hypotheticae. Iam enim Iurisprudentiam stricte capimus, et praecepta ad pacis, quietis et felicitatis externae conseruationem pertinentia; itemque conclusiones inde permanantes, quae tam in statu libertatis, quam imperii frequentem vsum praestant, eo duntaxat referimus. Vnde quoties de naturae lege loquimur, hanc intelligimus.
§. XLII. Virtutes eiusdem sunt suadere, hortari, praecipere, vetare, punire: quoniam sapientissima aeque est ac iustissima.
§. XLIII. Permissionem omisimus, quia haec vel sub praeceptione, vel prohibitione latet.
Dicatur, quam hicaerem nonnulli Iureconsultorum verberent, et logomachias sectentur.
§. XLIV. Eaedem legis virtutes efficiunt, vt in homine oriatur obligatio.
§. XLV. Obligatio libertatem nostram circumscribit nosque ad voluntatis diuinae adimpletionem manuducit.
§. XLVI. Diuiditur ea hi internam et externam, in connatam et acquisitam, in perfectam et imperrectam.
§. XLVII. Interna propriam vtilitatem necessario cum hominis natura connexam, itemque timorem damni necessarii pro fundamento habet.
§. XLVIII. Externa vtilitatem et iacturam ab alieno arbitrio dependentem.
§. XLIX. Hic vtraque occurit, et attendenda est. Homines enim non male et damnum necessarium et arbitrarium timent, ac vtilitatem necessariam et arbitrariam affectant et sperant. Vtraque enim nos indolentes praestabit, nec separari vna ab altera commode poterit.
§. L. Obligatio connata a natiuitate est, nec obligati expresso, nec etiam tacito consensu nititur. Ita obstrictus sum, ne quem sine caussa laedam, etsi nullum pactum intercessit, nullum etiam consensus nostri indicium antecessit.
§. LI. Acquisita vicissim obligati consensu fulcitur.
Dicatur de iis, qui aliis vocabulis vtuntur et obligationis verae praesumptaeque mentionem faciunt.
§. LII. Prioris consideratio modestiae; posterioris iustitiae nos admonet.
Confer quae de binis hisce aequitatis ramis in Ethica nostra p. 64. 69. et 70. disseruimus.
§. LIII. Perfecta obligatio, quae plenissime nostram libertatem limitat sola obligationis nomen meretur. Imperfecta obligatio non est; nisi verbis ludas, et quia non semper perfecta charitas vitio hominum vrgeri potest, imperfecte nos obligari contendas.
§. LIV. Vt vero effectus legis naturalis primarius obligatio est; ita eadem certo respectu ius operatur.
§. LV. Qui enim debet aliquid facere, vel non prohibetur, is quoque ius agendi habeat necesse est, vti, qui prohibetur agere, ins habet abstinendi.
§. LVI. Vbi obligatio, ibi ab altera parte ius est: non autem vbiius, ibi semper obligatio.
§. LVII. Ius libertatem, seu facultatem et potentiam activam sign ficat. Grotius adtributum personae dixit.
§. LVIII. Libertas vel remotionem impedimentorum, vel legisauxilium requirit.
§. LIX. Libertas, seu ius in acquisitum et connatum, in perfectum, et imperfectum dispescitur.
§. LX. Connatum a natiuitate et a DEO est. Sic natura liberi sumus: sic primi homines ex communi viuebant, et, quod volebant, vsibus suis applicabant.
§. LXI. Acquisitum ex facto humano venit, vt imperium, itemque dominium.
§. LXII. Ius perfectum solum ius est: ius imperfectum repugnat; nisi rursus vocabulis pugnes, et, quod vltra quietem externam poscitur, ius imperfectum incongrue appellites.
Ostendatur, quid Iureconsulti ius humanius vocent.
LXIII. De iure interno nulla mentio facta est, quia homo non gaudet libertate interna, sed tantum externa.
§. LXIV. Qui ius inuito vel ex parte, velin totum adimit, ei iniuriam facit.
§. LXV. Hinc volenti non fit iniuria.
§. LXVI. Iniuria partim ex immodestia crassa, partim miustitia oritur.
§. LXVII. Iniuriam vero coercet et cauet lex naturalis, vtpote paci externae et conseruationi humanae prorsus contrariam.
§. LXVIII. Ab hac lege non differt lex gentium, seu ius, quatenus pro lege sumitur. Primus hanc veritatem Hobbesius vidit.
§. LXIX. Neque enim hoc aliud est, quam lex naturae integris gentibus applicatum; adeoque vel absolutum quoque, vel hypotheticum.
§. LXX. Ex quo clarum fit, iusgentium non esse mutabile, sed immutabile, non humanum, sed diuinum.
§. LXXI. Posterius inde potissimum probatur, quod gentes inter se sunt pares, nec superiorem et ex consequenti Legislatorem communem, praeter DEVM, agnoscunt.
§. LXXII. Qui secus sentiunt, vel ignorantiam elenchi committunt, vel
in logomachiam incidunt, vel obscurissimae disceptationi locum faciunt: qualis occurrit, quando de consensu et pacto gentium moratarum aliquid in medium affertur, et hae a barbaris distinguuntur.
§. LXXIII. Sed differt tamen lex naturae nostra a positiua diuina et humana.
§. LXXIV. Lex diuina positiua vniuersalis, quam excogitarunt nonnulli, non est dicenda positiua, quia iam in lege naturali absoluta et honestatis, temperantiae ac decoris plenissima continetur; aut saltem ex illa fluit.
Ostendatur, quid impulerit Doctores, vt ad eiusmodi legem positiuam vniuersalem confugerent. Curcellaeus eius aliquando legis primam mentionem fecit, deinde Osiander, post Kulpisius et illustris Thomasius.
§. LXXV. Positiua particularis certam gentem, puta Iudaeos tangit, et insuper peculiari reuelatione innotescit: cum e contrario naturalis omnes homines obstringat, et ex ratione ordinario modo patefiat.
§. LXXVI. Positiua vero humana non vna, sed multiplex est. Quot ciuitatates,
tot iura ciuilia: quae, nisi rationis expertia sint, occasiones peccandi praescindunt, et sic legem naturalem muniunt, vel eam explicant, et sensibus hominum stupidorum propiorem reddunt; vel etiam ex peculiari vtilitate praeceptis naturalibus aliquid adiiciunt, et specialius determinant. Vnde necessitas iuris ciuilis solide euincitur.
§. LXXVII. Vtrum vero ius ciuile Romanum tanta sit sapientia refertum et ipsa, vt Gravina loquitur, recta ratio, alia quaestio est. Saltem naeui plures in eo obseruati sunt et obseruantur etiamnunc. Lex forensis Iudaica sapientissima omnium merito habetur.
§. LXXVIII. At nec inde tamen fluit, a Christianis quoque eam pro norma esse recipiendam. Est enim sapientissima comparate, respectu habito ad Iudaicam gentem.
§. I. NOn opus est semper, vt principium
generalius, atque, vt vocant, primum in fronte totius disciplinae constituatur: habet haec methodus plura incommoda, quam commoda.
II. Praeterquam enim, quod non statim omnes veritates et consequentiae mente comprehendi, nec sub vna generaliori collocari possint; etiam obseruatur, ita incedentes a contemplatione veritatum determinatarum auerti, et aliorsum prouolutos inanibus altercationibus et logomachiis haud raro implicari. De quo iam in Logica non nihil monuimus.
III. Saltem negari nequit, in iurisprudentia naturali ea incommoda fere omnia fuisse animaduersa. Quam enim frequenter auditae sunt voces: tuum principium non est adaequatum, non generaliter verum? Quam negligenter interea veritates et leges singulares sunt expensae? quam haud raro ingeminatum, principium non esse euidens? quam temere denique extra hominem quidam euolarunt, vt, quod apud se non inueniebant, principium venarentur nescio vbi?
§. IV. Ad quod, quum diuersanominis acceptio accessisset, Doctoresque ius naturale modo angustiori, modo latiori ambitu circumscripsissent, factum est, vt nouae de principio primo lites furgerent. Hic enim et internam et externam, seu omnibus numeris absolutam selicitatem in mente habuit; alter de pace externa tantum verba fe ct: vnus theologiam naturalem infarsit; alter eam iam posuit: rursus alii totius politicae praecepta adiicienda crediderunt eoque aliam fere ad vnum omnes propositionem fundamentalem statuerunt.
§. V. Quas vt euitemus difficultates consultum forte foret, omittere tantisper principium primum, donec singulae veritates determinatae in luce sint constitutae. Sed, quia iam in Ethica totius philosophiae moralis ambitum circumspeximus, non erit iam res magni negotii, receptae insistere methodo, et sectari et inuenire axioma, in quo conclusiones omnes contineantur.
Dicatur in transitu, quare methodus constituendi primum principium in scholas irrepserit.
§. VI. Tale axioma vulgo principium cognoscendi vocatur; aquo principium iuris naturalis essendi vtique differt.
§. VII. Itaque peccarunt, qui DEVM eiusque voluntatem vel absolutam, vel sapientissimam pro principio primo venditarunt. In eo enim omnes, praeter Atheos, consentiunt, Deum esse legis naturalis auctorem.
§. VIII. Sed hic vero talis propositio indagatur, qua cognita cognoscuntur reliquae; quaeue itidem sit vera, euidens et adaequata.
§. IX. Veram quaerimus, quia veritates morales quasdam cum ea connectere conamur.
§. X. Adaeqvatam inuestigamus, ne minus, quam par est, contineat nostra disciplina, neue etiam abundans.
§. XI. Euidentem esse volumus, non, quasi nulla probatio adiici possit, aut debeat, sed ne addenda sit nimis longa et difficilis.
§. XII. Falluntur quippe, qui vel talem exposcunt euidentiam, qualis est in principio primo generalissimo, de quo
in Logica verba fecimus; vel etiam ferre non possunt, vt aut verbis similibus eiuscemodi propositio exponatur, aut circumscribatur.
§. XIII. Quibus praemissis, clarum fit, considerandam esse ante omnia humanam naturam; eoque male rationes subducere, qui eam praeternauigantes statum integritatis [Note: Notentur Valentinus Alberti, Meuius, Seckendorfius.] crepant, aut hic decalogum explicant, [Note: Notentur Georgius Calixtus aliique Theologi; simulatque Boecleri argumentum examinetur, qui hanc methodum appellauit diuinam.] aut legem et evangelium, [Note: Notetur Ioannes Ludouicus Praschius.] aut praecepta Noachica [Note: Notetur Ioannes Seldenus.] pro norma generali venditant, aut lumen aliquod fanaticum [Note: Notetur Poiretus.] praestolantur, aut consensum gentium laudant, [Note: Notentur Aristoteles, Cicero.] aut instinctum [Note: Notentur Stoici, Pythagoriei, Lambertus Velthuysen Ioannes Georgius Pritius, Wachterus, Leibnitius.] et ordinem, et finem, et conuenientiam naturae et mundi, aut legem aeternam nimis generaliter vrgent, aut assimilationem DEI [Note: Notentur Io. Ioachimus Zentgrafius, omnesque, qui sanctitatem et iustitiam diuinam in exemplum proponunt.] nominant, aut amorem DEI substituunt. [Note: Fecit id ex parte Benedictus Wincklerus, et inprimis Nitschius.]
§. XIV. Magis hic placent Grotii, Hobbesii, Puffendorfii inuenta.
§. XV. Recte enim ab illustri Cocceio iam animaduersum est, omnium opiniones eodem recidere, et pacem quaere, socialiter viue, tranquille viue vocibus duntaxat, non sensu discrepare: vtut vnusquisque horum doctorum aliam caussam, seu medium terminum in mente habuit.
§. XVI. Prior etenim pacis custodiam commendauit, quia sit conueniens legi Scholasticorum aetenae, alter, quia ad pacem conditus esset homo et natus, tertius, quia alias humanum genus perpetuum funus, aut bellum omnium aduersus omnes sit futurum.
§. XVII. Sed caue tamen existimes,
nobis absolute placere horum virorum asserta. Sat scimus Grotium et Puffendorfium pacem, seu quietem internam et externam non, vti fas erat, distinxisse.
§. XVIII. Nos iure separauimus; eoque nunc cogitate affirmamus, esse hoc disciplinae nostrae principium cognoscendi primum: PACEM EXTERNAM ANTE OMNIA SECTARE, VBI HABERI POTEST, NE PRORSUS AD VITAM CUM ALIIS TRADUCENDAM VIRTUTEMQVE ACQVIRENDAM INUTILIS FIAS.
§. XIX. Qvomodo enim naturam suam conseruabit homo, si perpetuo cum aliis Iuctetur et pugnet, damna det et accipiat, decipiatur et decipiat? quomodo etiam, si externe semper tumultuetur, internas animi perturbationes reprimet, et virtutem sectabitur acquiretque tandem?
§. XX. Igitur haec tranquillitas adsit necesse est, quoniam sine aliis hominibus viuere non possumus.
Recolantur, qvae iu Ethica cap. X. p. 62. seq. hac de re philosophati sumus.
§. XXI. Posita vero externa pace et
quiete, prono nunc alueo sequetur vicissim, non esse alios laedendos, seu turbandos.
§. XXII, Hi alii vel sunt sui iuris, vel alieni, hoc est, vel pares, vel superiores, vel inferiores.
§. XXIII. Qui alios contemnit turbat, qui vulnerat turbat, qui occidit turbat, qui mentitur et nocet turbat, qui rem alienam inuito surripit, qui fidem datam violat turbat.
§. XXIV. Ergo etiam haec omnia itemque singula custodiae pacis ac felicitatis externae repugnant.
§. XXV. Nec male concluditur, eiusmodi perturbatorem pro omnium deterrimo et infelicissimo merito haberi, quia nemo cum eo vna esse, nec ille etiam cum aliis viuere et coniungi, multo minus naturam humanam, quam perpetuis periculis et tumultibus exponit, perficere et polire aptus est; adeoque prima felicitatis stamina rumpit.
§. XXVI. Quin igitur vera sit nostra propositio, dubium non est. Oriuntur
enim inde certissimae veritates. Ex falso autem non oritur verum.
§. XXVII. Quin sit euidens ambigi non potest. Nam et stupidissimi homines illam comprehendunt et palpant; quam primum caussam considerant, et effectus tristissimos sibi ante oculos ponunt.
§. XXVIII. Quin sit adaequata extra disceptationem iam videtur constitutum, quoniam legem naturae absolutam et hypotheticam, ethicam et iurisprudentiam, quietem internam, quam operatur virtus, et externam, quam praecipit modestia et iustitia stricte sic dicta distinximus, et actiones aperte immodestas et iniustas ab inhonestis iniquisque curate discreuimus.
§. XXIX. Igitur propria emendatio, si alios homines seorsum colloces, ad Ethicam merito refertur, in qua de temperantia eique opposita intemperantia copiose fuit actum.
§. XXX. Pertinebit etiam eodem aequitas vtpote virtus abundantiam amoris in sinu continens.
§. XXXI. At inde vero elucet demum, e tribus Triboniani praeceptis primum neminem laede et tertium suum cuique relinque huc esse referenda.
§. XXXII. Elucet quoque, e ternis Ioannis Francisci Buddei vltimum cum ea, quam nos addidimus, restrictione hic locum sortiri: socialiter viue. Cultus divinus ac vita temperans ad Ethicam pertinent.
§. XXXIII. Elucet itidem beneuolentiam Cumberlandi plus continere, quam pacem externam.
§. XXXIV. Elucet, dictamen rectae rationis nimis generaliter nominari. Quaeretur enim semper, quid dictet recta ratio: eoque talis propositio nec euidens est, nec adaequata.
Dicatur de Valentino Velthemio aliisque, qui notitias infitas cum Melanchtone, Guilielmo Grotio, Roberto Scharrockio, aut cum Strimesio amorem intellectualem commendarunt.
§. XXXVI. Nunc solum excutiendum restat, quomodo ab Hobbesii doctrina differat nostra. Is enim pacem quoque externam commendat; is tristes
belli omnium aduersus omnes effectus ante oculos ponit.
Decipiuntur cum Conringio et Hedingero, qui bellum omnium aduersus omnes laudasse Malmesburiensem contendunt.
§. XXXVI. Igitur circa pacem externam cum eo consentimus, consentimus quoque in eo, pactis pacem externam et sub imperio commodius et certius obtineri. Est enim status libertatis vitio mortalium vtique turbulentus.
§. XXXII. Negamus vero, ante pacta neminem ad pacem seruandam obligari; negamus etiam pacta ex obligatione interna, et ob propriam duntaxat vtilitatem esse feruanda: quanquam primum ipse non videtur statuisse Hobbesius. Neque enim is de obligatione; sed obligationis executione dubitauit; quoniam pravorum affectuum tanta est in mortalibus violentia, vt susque deque habeant futura omnia, vbi boni apparentis viuida repraesentatio eosdem mouet atque afficit. Quod capite sequenti clarius demonstrabitur.
§. I. LEx naturae vna est, sed foecunda, vtpote quae plures conclusiones in sinu suo continet. Vnde nonnulli eam catenam pluribus annulis similibus constantem appellarunt.
§: II. Haec lex hominibus data est, vt ea actiones suas rite commensurent.
§. III. Homines autem non conueniunt omnimode, sed secundum status diuersos videntur diuersi.
§. IV. Ergo modus quoque commensurandi variat: quamlibet mensura eadem sit et maneat.
§. V. Status vero non tantum certa qualitas, seu conditio, aut dispositio est, sed spatium morale potius, in quo certum habitum, dispositionem et qualitatem nanciscuntur mortales; quemadmodum res ceterae spatium quoddam physicum occupant, habituque physico circumdantur. In hoc spatio consistunt
quasi diuersamque formam vel natura, vel facto induunt.
§. VI. Vnde status vel naturalis est, vel aduentitius.
§. VII. Naturalis a natiuitate venit.
§. VIII. Aduentitius artificio constat. Vnde naturale et artificiale sibi hic opponuntur.
§. IX. A natura homines habent, quod sint vel mares, vel feminae. Hermaphroditi vix dantur. Sed huius vero distinctionis in nostra disciplina nullus fere vsus est. Eadem iura, eaedem obligationes hic obseruantur.
§. X. Altera vero, quando homines in natos et nascituros dispescuntur, a decisione quaestionis praeiudicialis lucem nanciscitur, sintne nascituri homines, an secus?
Disseratur de Stoicorum dogmate, qvi qvaestionem negarunt: quos antiqviores Iureconsulti improuide in multis sunt secuti.
§. XI. Maioris momenti distinctio videtur, qua homines vel dicuntur aeqvales, vel inaequales.
§. XII. AEqualitas in libertate et rerum communi vsu consistit.
§. XIII. Inaeqvalitas vel ratione imperii sese exserit, vel ratione dominii.
§. XIV. Inaequalitas factum ponit AEqualitas hominibus naturalis est.
§. XV. Omnes enim homines externe liberi nascuntur: possunt facere, quod placet.
§. XVI. Vocabulum placet desiderium inuoluit nulla lege humana limitatum.
§. XVII. Dico humana, ne ex statu libertatis fiat status licentiae.
§. XVIII. Sunt enim homines liberi homines ratione praediti: quam, quia etiam hac parte aequales sunt, sequi omnes fas est.
§. XIX. Ergo status libertatis in se non est status belli; sed per accidens fit, cum homines non amplius ratione, sed affectibus ducuntur. Quod ipse non negat Hobbesius.
§. XX. Igitur in statu libertatis non est imperium, non item dominium.
§. XXI. Non prius, quia possum facere, quod placet.
§. XXII. Non posterius, quia, si aliquis inueniretur, qui me iure in vsu rerum posset impedire, desiderium foret
limitatum: vt taceam idem ius ab omnibus posse vicissim praetendi.
§. XXIII. Itaque cum nullus sit, qui id qveat iure efficere, res censentur nullius, et fiunt illius, cui placet, et qui desiderat vti, hoc est, occupantis.
§. XXIV. Terra enim, et quaecunque in ea reperiuntur, vsibus humanis a DEO sunt destinata.
Disseratur de opinione Senecae, qui terram non propter homines fuisse productam statuit.
§. XXV. Signanter vsus mentio facta est. Neque enim amplius vti posumus, si rationem audiamus, quam necesse est ad nostri conseruationem.
§. XXVI. Conseruatio etiam nonnihil recreationis ac iucunditatis comprehendit; cum sine recreatione homines nequeant conseruari.
§. XXVII. Tantum dolendum est, voluptatem, auaritiam, ambitionem perturbasse hic omnia.
§. XXVIII. Illa enim multa inutiliter profundit, et consequenter extra limites a ratione constitutos saepe prosilit. Auaritia vero omnia corradit, etiam non necessaria sibi, non item vtilia,
§. XXIX. Ambitio propria libertate contenta non est: affectat eaplurium libertatum complexum.
§. XXX. Igitur voluptas, auaritia, ambitio dominiun inuexerunt, et imperium.
§. XXXI. Terra namque coli debet, idqve non fit sine labore. Qvis vero otiosis porriget, qvae labore produximus nostro? Auari laborant quidem, sed quis sui laboris fructus, quos non produxere iidem, anhelantibus et stulte coaceruantibus permittet?
§. XXXII. Pari ratione libertas bonum est. Bono autem non nisi inuiti renuntiamus,
§. XXXIII. Ergo irrumpentibus et dominantibus affectibus bellum necessaria fere conseqventia cooritur: qvamuis non omnes adeo malos fingas.
§. XXXIV. Boni provocati repugnabunt: mali prouocabunt, vt obtineant, quod meditantur et volunt. Quae obseruatio contra eos potissimum commendanda videtur, qvi morosum Malmesburiensem adeo noxios sibi omnes repraesentasse mortales contendunt.
§. XXXV. Sed bellum vero manifeste perniciosum est. Ergo, qvamuis sine ratione appetant homines, appetunt tamen iidem pacem saltem externam.
§. XXXVI. Et hic autem appetitus facit, vt e pluribus malis diuersis eligant minus.
§. XXXVII. Minus malum est, recedere ab aequalitate, quam perire.
§. XXXVIII. Inaequalitas proprietatem post se trahit, trahit quoque imperium.
§. XXXIX Igitur qui rem vt propriam tenenere et servare conatur rationem alleget oportet.
§. XL. Ratio non alia suppetit, quam eum iure optimo id sibi proprium reddere, quod plantauit, seuit, et, vt laboris sui fructum accipiat, certis finibus circumscripsit aut alterius voluntate accepit.
§. XLI. Igitur vnicuique merito relinquitur, quod facto suo alteriusque surum fecit.
§. XLII. Qui secus agit, pacem non quaerit, sed bellum.
§. XLIII. Qui imperare aliis eorumque libertatem constringere conatur, caussam itidem in promptu habeat necesse est.
§. XLIV. Caussa non vis est, ac potentia, non diuitiae, nec ingenii quaedam excellentia; sed consensus, qui nonnunquam potentiam, diuitias et imperii praerogatiuam respicit.
§. XLV. Consensus vel extorquetur ab alio, vel ex consideratione maioris periculi suadetur.
§. XLVI. Vnde imperium ciuile coortum est vel per vim, vel ex libera proprii iuris renunciatione.
§. XLVII. Vi vsi sunt homines extreme mali: meliores iuri suo volentes renuntiarunt ad maiorem calamitatem euitandam.
§. XLVIII. Vnde in statu libertatis ciuitates, et qui eas repraesentant, duntaxat viuunt nonnullique homines singulares per accidens: qui pactis insuper sibi, neactu semper bellum gerant, sibi Consulunt.
§. XLIX. Imperium paternum non est proprie imperium; quia, cum ad maturam aetatem perueniunt liberi, et beneficia cessant, non amplius apparet. Si quid amplius in eo sit hodie, id ex iure ciuili venisse credas.
§. L. Vnde perperam de consensu auctores disputant, vt qui tantum in imperio proprie dicto locum hahet. Lockius imperium paternum naturale appellauit, idemque matri quoque permisit et adsignauit.
§. LI. Imperium in vxorem vel eodem pertinet, quia, si sapit ea, necessitas cogendi et dirigendi vanescit; vel ex pacto ampliores fines nanciscitur.
§. LII. In imperio autem ciuili imperantes soli mens ciuitatis sunt: etsi subiecti non carent mente; sed sapiunt ipsimet.
§. LIII. Ergo herile superest, quod, vti ciuile, vel ex violentia oritur, vel propria voluntate.
§. LIV. Posterius ex locatione et conductione, vel alio pacto emergit: prius ex bello, cui, vt cessaret, accessere pacta.
§. LV. Hinc familia certo sensu ac seruorum respectu absolute parentium, veluti ciuitas parua, merito consideratur.
§. LVI. Ciuitas magna vero nihil
aliud est, quam plurium familiarum complexus.
§. LVII. Quamobrem societas coniugaus, quae paternam habet ordinarie annexam, societas herilis, et ciuitas societates arbitrariae sunt, et ex consequenti status aduentitii.
§. LVIII. Ad Lientitii facto et arte constant. Facta finem certum habent.
§. LIX. Ergo fines et facta modum suppeditant, dimetiendi hos status.
§. LX. Modus autem metiendi variat: vtut lex, seu mensura sit eadem. Quod in posterum clarius patebit.
§. I. IVrisprudentia non tantum legum cognitionem, sed et applicationem legis, seu iuris ad factum continet ac docet.
§. II. Ergo iurisprudens leges mente complectatur, dein facta consideret, iisque normam accommodet.
§. III. Quod si homines omnes sapientia
forent praediti, ipsimet, antequam susciperent factum, iuris normam eidem applicarent: quemadmodum iam in Ethica cap. de conscientia §. XXXIII. monuimus.
§. IV. Sed, quum aberrent plerique a scopo, Iureconsultorum est, qui interea pro sapientibus habentur, applicare ius ad sacta praeterita.
§. V. Sed non procedet applicatio, nisi de facto clarissime constet, et cui istud efficientia morali debeat attribui, intelligatur.
§. VI. Iureconsulti hic imputationis vocabulo vtuntur, quod Scioppius aureo saeculo exterminauit.
§. VII. Germani voces zueignen/ zuschreiben/ zurechnen adhibent: quarum posterior imputandi verbo respondet.
§. VIII. Factum autem vel praeceptum est, vel prohibitum, vel indifferens, seu promissum.
§. IX. Factum facientis effectus est: sed qui tamen nouos effectus progignit et operatur.
§. X. Noui effectus vel meriti nomine veniunt, vel crediti debitique.
§. XI. Qui factum praeceptum diligenter
exequitur impunitatem meretur, qui diligentius laudem, qui diligentissime praemium.
§. XII. Qui factum prohibitum suscipit, meretur poenam.
§. XIII. Poena ingrata est doloremque continet: qui pro varietate malitiae variat quoque.
§. XIV. Laus atque praemium, quae nonnihil iucundi continent, agentes excitant.
§. XV. Qui vero impunitatem decernit, qui laudat, qui praemium adiudicat, qui poenam adtribuit imputat.
§. XVI. Et imputare significat clarare, qualem effectum nanciscar vel sortiri debeat facientis factum.
§. XVII. Ergo debitum restat, et quod huic respondet creditum, ex facto indifferenti resultantia.
§. XVIII. Debitum promittenti tribuitur: creditum ei, qui credit, seu stipulanti.
Declaretur in transcursu, quid vox stipulari sonet.
§. XIX. Quod ab initio voluntatis estex postfacto fit necessitatis.
§. XX. Ergo vti in laude, praemio, poena voluntas inprimis spectatur; ita etiam, si imputari promissum debeat, eadem videtur consideranda. Neque enim contra legem, neque secundum illam egisse censetur, qui noluit.
§. XXI. Et nolle autem, aut rectius obligationem violare non censetur, qui necessitate commotus vel omittit aliquid, vet agit: dummodo medium euitandi necessitatem non suppeditent homines mali Legislatoris contemptum animo intendentes. Dicatur, quam hic sese torserint Jureconsulti, quando varios necessitatis casus explicarunt. Laudetur illustris Thomasius.
§. XXII. Idem existimandum est, si casus interueniat, qui est extra facientem. Tantum probe considerandum, quid sit casus fortuitus, ne, vbi aliquid culpae, vel negligentiae deprehenditur, fatum fingatur.
§. XXIII. Ceterum voluntas vel [Gap desc: Greek word(s)] est, vel [Gap desc: Greek word(s)] hoc est, vel mediata, vel immediata.
§. XXIV. Posterior obseruatur, vbi actio a me sine alterius interuentu procedit.
§. XXV. Prior, vbi mea voluntate aliorum appetitio vel excitatur, vel incitatur, vel, vbi potest et debet fieri, non reprimitur, vel vicissim contra fas atque ius cohibetur.
§. XXVI. Vtraque voluntas in imputatione morali attenditur pro modo et mensura volitionis; de quo aliquando copiosius disseremus.
§. XXVII. Sed voluntas vero non intelligitur, nisi aliqua ratione praeluceat intellectus.
§. XXVIII. Nam vbi duntaxat aliquid claritati deest, ibi quidem voluntas et consensus non videtur lucidissimus, non autem deficit prorsus.
§. XXIX. Inde est, quod pactorum ac conuentionum intuitu, error saepe non attingere dicatur consensum: praecipue cum illa, quae est in errore obscuritas, a paciscentibus possit ac debeat ordinarie deuitari. Quod cum negligant, ipsimet sibi imputent, non alii, qui nullam errori caussam dedit.
§. XXX. Hinc canon enatus est notissimus? Error in dubio debet imputari erranti.
§. XXXI. Signanter adiicitur, in dubio. Nam si ab alio error initium duxit, aliter quoque pronunciandum, eique error adtribuendus est, qui caussam dedit.
§. XXXII. Quas cautiones, cum neglexerint Jureconsulti Romani, factum est, vt decisiones vagae, inconstantes, et interdum futiles, quid? quod distinctiones ineptae sint enatae. Quod exemplis pluribus declarari potest. Inprimis autem caecutiuerunt, quando de accidentalibus ab essentialibus separandis aliquid in medium tulerunt.
§. XXXIII. In poenis idem fere tenendum est, quae sunt aptandae malitiae.
§. XXXIV. Vt enim in contractibus quaeritur, vtrum error attingat consensum eumque tollat; ita hic primario attenditur, an error sit adeo efficax, vt tollat malitiam. Eo quadantenus distinctiones inter errorem
efficacem, seu antecedentem, et concomitantem, vincibilem et inuincibilem respiciunt: quamuis minus apte explicent vulgo.
§. XXXV. Simili pacto absone Scholastici rationes subduxerunt, quando inter inuitum per ignorantiam, et violentiam distinguendum credidere.
§. XXXVI. Tam enim inepte ignorantiae adiicitur vocula inuiti, quam circulo quadratura.
§. XXXVII. Inuitum namque dicitur, vbi voluntas abest.
§. XXXVIII. Ignorantia autem, vel error non in caussa sunt, quare actio dicatur inuita, sed quia reuera nolui. Et possum vero errare et velle tamen saepius.
§. XXXIX. Alia quaestio est, vtrum ex metu suscepta eoque actio coacta ad voluntarias actiones referenda sit, nec ne?
§. XL. Qui coactum et inuitum pro synonimis habent, etiam has dicunt inuitas, seu inuoluntarias: in quo decipiuntur.
§. XLI. Quoddam enim inuitum est quidem
coactum, non autem omne coactum est inuitum.
§. XLII. Potius coactum maxime voluntarium, seu spontaneum est. Spontaneum enim et voluntarium coincidunt. Quod iis videbitur peregrinum, qui spontaneum et liberum vnum existimant idemque.
Vide, quae in Ethica disseruimus cap. XVIII.
§. XLIII. Quod vt clarius patescat, fac, me latroni mortem minanti promittere centum. An dum promitto promittere nolo? an adfirmo sine voluntate? Quis igitur, nisi ipsemet velim cupiamque adfirmet? Nemo me tangit, nemo iniicit manum. Tantum minatur praedo et furit. Ego vero mortem auersor, et malo dare centum, quam mori, hoc est, nolo mori, malo diutius viuere. Qui vero aliquid enixe cupit, is sane magis aliquid censetur velle, quam quod appetit remissius. Itaque qui metuit cogiturque, quod facit, voluntarie efficit.
§. XLIV. Ex quo fit, vt etiam is, qui metu aliorum inductus peccat, et Legislatorem contemnit, pro auctore delicti
habeatur; quamuis nec metum incutiens ab omni imputatione existimetur liber.
§. XLV. In pactis et promissionibus secus est, non quod aliquis nolit, qui coacte promittit, sed quod ab altera parte non sit ius acceptandi; sed duarum obligationum quaedam quasi compensatio: quemadmodum recte Puffendorffius ratiocinatur.
§. XLVI. Est enim haec responsio multo argutior, quam aliorum inter actiones bonas et malas, et indifferentes distinctio.
§. XLVII. Putarunt quippe Domatus, et Titius viri clarissimi, in indifferentibus actionibus, quales sunt contractus, voluntatem plena libertate frui debere: in criminibus non item.
§. XLVIII. Sed vereor, ne nodos non extricent. Ea enim ratione habebimus actus coactos voluntarios, simulatque non voluntarios. Si quis peccet terrore inductus, actio a voluntate tanquam caussa plenissime procedet; si quis contrahat simili metu perculsus voluntas plena in consilium non veniet.
Eccur vero? At hic altum silentium est.
§. XLIX. Quibus obseruatis non erit iam necesse, vt actiones metu initas appellemus mixtas. Meo enim iudicio mixtum repugnat: quoniam fieri non potest, vt sit aliquid voluntarium et non voluntarium simul.
§. L. Error quorundam scholasticorum a praecisione, seu abstractione intempestiua permanuauit. Nam cum mente separari praesentis periculi circumstantias posse vidissent, crediderunt temere, actionem periculi intuitu initam magis esse inuitam, quam spontaneam. Sed non animaduerterunt, tum, si seponatur atque animo abscindatur periculum, aut euanescere actionem, aut, quod notandum, saltem actionem metu initam in fumum abire.
Vide, quae in libro singulari de efficientia metus scripsimus.
§. LI. Verum tamen, vti promittenti imputatur debitum, et creditori creditum; ita quoque, si auferatur obligatio, imputatur liberatio.
§. LII. Liberatio vel proprio facto contingit, vel alieno.
§. LIII. Proprio, quando vel vere soluimus, vel per aequipollens.
§. LIV. Alieno, quando quis vel pro nobis soluit, vel iuri suo renuntiat. Renuntiamus enim iuri, non obligationi.
§. LV. Hinc poenae nemo renuntiare potest: sed remittitur tamen onnunquam ab eo, qui ius habet puniendi.
§. LVI. Atque ita vero tota, quantum in hac disciplina sat est, de imputatione doctrina paucis regulis comprehensa est, eoque nunc ad facta singularia ius sine magno negotio tam in statu libertatis, quam imperii poterit spectalius applicari.
§. I. ERgo, quod feliciter succedat, proximas, quae cum principio nostro connectuntur, veritates, paullo expendamus curatius.
§. II. Sed non poterunt expendi commode, nisi ad obligationem connatam et acquisitam, de quibus in capite primo actum est, oculos dirigamus.
§. III. Illa quippe modestiam commendat, haec iustitiam.
§. IV. Modestiam iam in Ethica definiuimus, quod ea non tantum sese nemini praeferat, sed cuique, quod citra pactum eius est, relinquat.
§. V. Sed habent vero omnes homines a natura et citra pactum ius, ne contemnantur, neue etiam in vita, fortunisque laedantur.
§. VI. Igitur bina sese nunc offerunt praecepta, ne quis 1) contemnat alios, neue 2) speciatim laedat. De primo prius.
§. VII. In residuo libertatis statu, vti nullum imperium est, sed hac parte omnimoda inter gentes, principes, ciuitates et pares aequalitas; ita etiam nihil praerogatiuae et praecellentiae obseruatur.
§. VIII. Cessante vero praerogatiua cessat etiam ius, quod vocant, praecedentiae. Antiquitas, ingenii sollertia, potentia, religio nullam hic considerationem
peculiarem merentur, nec allegantibus aliquid iuris impertiunt.
§. IX. Vnde clarum fit, quam incassum disputauerint Ioannes Iacobus Chiffletius et Dauid Blondellus; ille pro Hispanis, hic pro Gallis.
§. X. Patet, quam sint absona, quae Boeclerus de sanctitate imperii Romano-Germanici in medium tulit.
Dicatur de Crusii et Zweiburgii scriptis ad ius praecedentiae pertinentibus.
§. XI. Quidquid hodie inter principes ac res-pulilicas differentiae obseruatur, id partim e pactis deducendum est, partim superstitione, partim prudentiae regulis.
§. XII. Vnde Leibnitius obseruauit, Principes sagaces eo incubuisse potissimum, vt honores et officiorum nonnulla genera peculiariter sibi a vicinis stipularentur.
Dicatur de libro eiusdem quem sub Fursteneri ficto nomine de suprematu emisit.
§. XIII. Possessio sola vnilaterali facto innixa, et alterius confensu expreso, aut etiam tacito destituta nihil iuris inuoluit.
§. XIV. Ex quo intelligi potest, quid possessio, quam Reges et primarii eorum ministri saepius allegant, in recessu habeat, et in quantum ea sit attendenda.
§. XV. Pontifex Romanus vero, vti in his terris nihil auctoritatis habet; ita eius decisio nihil praerogatiuae, si rationem audiamus, conciliare potest. Sed fecit superstitio, vt communis et fictitii Patris dictatis nonnulli aliquem locum relinquerent.
§. XVI. Potentia vero, sicuti sine iure latrocinii speciem induit; ita simpliciter et absolute parum, immo nihil praecellentiae tribuet.
§. XVII. Sed suadet prudentia, vt ne eum posthabeas, qui prodesse et nocere aptus est.
§. XVIII. Et haec consideratio fecit, vt Romanis Imperatoribus, dein Hispanis, Gallis et Anglis, ac Suecis quoque maior honor haberetur.
§. XIV. Eadem fecit, vt Germamae Principibus quibusdam, et Italiae maior prae ceteris veneratio accesserit.
Disseratur [Gap desc: Greek word(s)] , de scriptis, quae Germamaniae Principes in pacis congressibus ad
auctoritatem suam stabiliendam et commendandam disseminarunt.
§. XX. Quod si vero inter eos, qui libertate vtuntur, nihil cuiquam, vt demonstrauimus, auctoritatis prae reliquis competit, per se sequitur, vt nemo etiam alterum possit contemnere.
§. XXI. Contemnere significat imparem aliquem declarare eiusque existimationi maculam adspergere.
§. XXII. Existimatio in quantitate morali consistit, quae inter eos, qui in statu naturae viuunt, certo sensu aequalis putanda est.
§. XXIII. Et haec tamdiu durat, quamdiu nihil contra modestiam stricte sic dictam et iustitiam admittitur.
§. XXIV. Virtus hic non requiritur, quia in nostra disciplina externa quiete contenti sumus.
§. XXV Paupertas, infirmitas, stupiditas, sordities, pusillanimitas hic non attenduntur.
§. XXVI. Delicta sola eaque aperta existimationem vel minuunt, vel consumunt.
§. XXVII. Haec imminutio, vel consumtio
vituperium operatur et diffidentiam; sed sine conuicio tamen et maledicto, aut vindicta vlteriori: nisi quis erga nos, aut vniuersum genus numanum indistincte immodestus appareat et hostis: vti sunt gentium latrones et piratae.
§. XXVIII. Contemptus vel nobis ipsis infertur, vel personis, quae nos repraesentant, vel nostrae censentur.
§. XXIX. Contemptus signis fit.
§. XXX. Signa vel sunt naturalia, vel artificialia, seu arbitraria.
§. XXXI. Ad naturalia verba et gestus referimus. Verba vel ore proferuntur, vel litteris scribuntur.
§. XXXII. Artificialia hominum opinione pro iniuriosis habentur; ac multiplici ratione variant.
§. XXXIII. Lex nostra omnia et singula eiusmodi signa prohibet, quia contemptum aliorum in genere improbat, eoque modos contemnendi quoscunque; atque existimationem cuique censet relinquendam.
§. XXXIV. Quod meum est, iure defendo et restituendum vrgeo.
§. XXXV. Restitutio vel vera est, vel hominum opinione talis.
§. XXXVI. Quocirca, etsi fieri vix potest, vt, quam habeo, famam mihi sine facto meo eripiat secundus, vel tertius, adeoque restitutio cessare videtur; tamen hominum opinione de illa quantitate morali aliquid subtrahitur, eoque, quod subtractum vulgo iudicatur, reparandum est.
§. XXXVII. Reparatio declarationem exposcit; vt intelligat contemptus poenitere contemptorem.
§. XXXVIII. Declaratio vel verbis, vel factis fit; ad quam, si detrectet, cogi potest contemptor intolerabiliter immodestus.
§. XXXIX. Coactio bello fit. Nam cum inter pares iudicia cessent, aequum est, vt vnicuique liberum relinquatur, iis mediis vtendi, quae sibi ad iura sua defendenda et recuperanda secundum rationis ductum commoda videntur, ac congrua. Imputet enim sibi homo superbus, quod inde sua culpa damnum sentiat. Saltem generositas nec exigi, nec exspectari ab altero iure potest.
§. XL. Sed caue vero, ne pro contemptu habeas, si quis deneget tibi, quodex virtute praestatur.
§. XLI. Hinc ob officia humanitatis, multo minus beneficia denegata nemo bello peti potest, quoniam humanitas et beneficentia iam amoris quandam copiam continet.
Repetatur ex Ethica, qua ratione officium humanitatis et beneficium differat: simulatque exempla de transitu innoxio, de raptu virginum Sabinarum, de accessione ad littus, de receptione exulum ac peregrinorum expendantur.
§. XLII. Caue etiam, ne ob ingratum animum alterius te contemni credas: ingratus animus iterum aliquid virtutis continet.
Notetur Boeclerus, qui in dissertatione de actione ingrati, quae commentario ad Grotium annexa est, absone philosophatur.
§. I. ESt quidem in ciuitate in aequalitas: parent ciues, iubent imperantes; sed
sunt tamen ciues inter se aequales et paris existimationis, ac, quae inde consequitur, famae, donec aliquis leges enormiter violet, vel ii, qui repraesenrant ciuitatem, aliquid nonnullis valoris addiderint.
§. II. Vnde existimatio merito in simplicem et intensiuam dispescitur.
Dicatur, quantis ambiguitatibus hic locum faciant Doctores.
§. III. Illa valor est ex probitate ad communem mortalium modum comparata ortus; atque tamdiu adesse praesumitur, donec improbitas singularis clare eluceat.
§. IV. Dico singularis, ne quoduis vitium communi existimationi obesse existimes.
§. V. Altera, vti intensiua vocatur; ita valorem, quo alios emineamus, intendit, ac ceteros nobis inaequales certo modo reddit.
§. VI. Eius fundamentum, si res moraliter consideretur, virtus et ingenium esse deberet: vtut id negligitur vulgo.
§. VII. Nam saepe imperantes illam
non merentibus conferunt, qui neque ingenii praestantia, neque morum integritate alios antecedunt; quid? quod haud raro vltimo loco collocantur, quibus non tantum nihil improbitatis obiici potest; sed qui etiam rei publicae vtiliores ceteris sunt, eoque praestantiores.
§. VIII. Ex quo fit, vt existimatio intensiua nunc a ciuitatis iudicio et opinione vnice dependeat.
§. IX. Inde honor omnis deriuandus est, quem signis externis et in ciuitate consuetis ciuis exhibere ciui obstringitur: quamuis serius venerationis affectus praecipi nequeat.
Ab hoc quaestionis decisio dependet, an quis ad signa, aut verba honoris cogi queat?
§. X. Inde etiam plebeia conditio descendit: quae pro iudicio ciuitatis et forma eius diuersa, ac imperantium varia inclinatione et superstitione multis modis differt.
§. XI. Inde nobiles, sacerdotes, doctos, milites, mercatores, diuites, pauperes extolli aliquando, nonnunquam minui, interdum deprimi videmus.
Declaretur id variis ex historia exemplis.
§. XII. Inde euenit quoque, vt spurii et alii illegitimi, lictores, excoriatores, carnifices, serui, quique bonis cedunt, nullo saepe loco habeantur: vtut nihil iis improbitatis insit. Leuem maculam imperitia doctorum excogitauit.
Disseratur de veteribus Germanis et Gallis, apud quos sacerdotes verberabant, vinciebant, neci dabant. Romani aliis moribus vsi sunt, inprimis quod ad carnificem. Quare aliquid in Germania mutationis euenerit? Mentio iniiciatur iuris canonici. Quando apud nos coeperint liberi naturales contemni?
§. XIII. Quibus obseruatis, haec inprimis regula externae pacis. intuitu tenenda est: relinquendam esse vnicuique simplicem existimationem, relinquendam etiam intensiuam, nec per contemptum et iniuriam alterius famae et honori esse aliquid detrahendum, quamdiu improbitas et indignitas non innotescat manifeste.
§. XIV. Ea innotescente vel vituperium oritur, vel infamia.
§. XV. Infamia vel famae aliquid decerpit, et ignominiam operatur, vel famam et honorem penitus consumit.
Ostendatur, quid Romani voce ignominiae signauerint.
§. XVI. Illud sine conuicio ac maledicto a priuato quoque emanare potest.
§. XVII. Haec ordinarie a ciuitate merentibus infligitur: idque vel mediate, interueniente e. g. censore, vel intercedente causae cognitione et sententia, vel ex legis antecedente declaratione.
Notentur ICti, qui multum de infamia facti praecipiunt. Nos ob ambiguitatem hac voce abstinemus; infamiaeque verbo iuris infamiam signamus. Disputetur in transcursu, vtrum, censura vtilis, nec iniustitiae faepe copiam faciat?
§. XVIII. Effectus externus inde proueniens satis visibilis est. Talis etenim homo vel pro minus honesto, vel pro aperte inhonesto et iniusto habetur, et aut exiguum, si maneat in ciuitate, locum habet, aut nullum.
De effectu interno infamia notati non loquimur. Vnde determinari facile quaestio poterit, an innocenter condemnatus sit quoque infamis?
§. XIX. Signa ignominiae et infamiae ciuitas determinat.
Adiiciatur aliquid de signis apud Romanos consuetis, et Germanos nostros, inprimis de [Gap desc: Greek word(s)] et gladii fractione.
§. XX. Hos terminos, si non attendant, vel etiam transiliant homines priuati et singulares, iniuriam alteri inferre dicuntur.
§. XXI. Iniuria delictum est, quo alios illicite et immodeste contemnimus eoque inaequales nobis, vel minores, quam sunt, declaramus.
§. XXII. Romani iniuriae vocem latiori ambitu circumdederunt, ac vulnerationem, plagas, verbera, occisionem e peculiaribus rationibus eo retulerunt: quas in iurisprudentia diuina illustris detegere Thomasius sategit.
§. XXIII, Nos merito omittimus, quia famam et honorem per se non
impetunt, adeoque ad sequentia capita remittimus.
§. XXIV. Iniuria signis fit. Signa vel sunt naturalia, vel artificialia, vti iam declarauimus supra cap. V. §. XXIX. seq.
§. XXV. Contemnens vero, vti existimationem aliis illicite aufert; ita eandem oportet restituat, si non vere, saltem secundum opinionem hominum.
§. XXVI. Hinc declarationi honorificae, vel deprecationi locus haud raro relin quitur; quid? quod retorsioni. Est enim retorsio in abstracto species defensionis.
§. XXVII. Quod si quis satisfacere contempto renuat, actio locum habet, vti in statu libertatis bellum: quamuis generosius agant, qui contumelias ab aliis illatas concoquunt, et obliuioni tradunt. Quod vniuscuiusque pudori merito committitur.
§. XXVIII. Vnde iudicium fieri potest, quid de iniuriarum actionibus earumque moralitate sit habendum. Nam nisi omnes actiones in ciuitate
tollamus, non video sane, quare huic soli exilium sit indicendum?
§. XXIX. Poenam ciuitas infligit pro arbitrio et grauitate iniuriae, et circumstantiis hinc inde emergentibus: de qua, nunc nihil monendum.
Dicatur [Gap desc: Greek word(s)] de actione aestimatoria, et recantatoria et quare illam concesserint Romani; quareapud Germanos sit odiosa. Cur illi omiserint recantatoriam?
§. XXX. Sed caue tamen, ne, quod iniuria non est, pro contemptu vendites: quemadmodum praecedenti capite iam monuimus.
§. I. LAedere hic significat damnum in rebus nostris dare: etsi nullum de non laedendo pactum antecessit.
Dicatur nonnihil de ambiguitate vocabuli laesionis.
§. II. Damnum aliquid inuitis demit.
§. III. Qui vero inuitis aliquid reapse adimit, pacem sane non quaerit.
§. IV. Sed cum iam supra cap. III. §. XVII. monitum sit, statum libertatis non esse statum licentiae; idcirco etiam in statu naturae, seu aequalitatis viuentes ab omni laesione abstinere debent, quamdiu pax seruari et obtineri potest: etsi non videtur negandum, facilius inter hos oriri turbas, quam communi imperii vinculo connexos.
§. V. Quin vero ciues eadem lex obstringat, nemo dubitat.
§. VI. Damnum late accipimus. Hinc directum atque id, quod datur per consequentiam, huc pertinet.
VII. Nec distinguimus, dolus concurrat, an culpa, vtrum committendo fiat, an omittendo? mediate, an immediate? solitarie, an in turba et cum sociis? principaliter, minus principaliter, an aeque principaliter? positiue, an priuatiue, hoc est, adimendo quidpiam, an intercipiendo? cum lucro laedentis, an sine lucro?
§. VIII. Et datur vero damnum inrebus, puta in vita et fortunis nostris. De vita primum.
§. IX. Corpus sicut animae sedes, ita inter hanc et illam arctissima consuetudo est: quam deponimus inuiti.
§. X. Corpus autem et animam non ab aliis, sed a DEO accepimus.
§. XI. Quoda DEO accepimus, iure conseruamus, et ad societatis humanae vtilitatem retinemus. Vnde autocheiria remouetur: de qua in Ethica pluribus potest praecipi.
An prudenter disputetur contra autocheires?
§. XII. Ad conseruationem autem membrorum integritas pertinet, et animae cum corpore haud molesta coniunctio.
§. XIII. Igitur, qui corpori meo damnum infert, velaliquid de vita mea adimit, vel eam mihi molestissimam reddit: quod moraliter est adimere.
§. XIV. Inde etiam is qui libertatem adimere et me in seruitutem redigere conatur vitae meae insidias struere videtur. Nescio enim, vti recte Lockius
philosophatut, vitam mihi relicturus sit, nec ne?
§. XV. Eadem ratio militat, si quis pudicitiam alteri eripere satagat. Homini enim honesto nulla grauior contingere molestia, aut seruitus potest, quam si corpus ad petulantiam porrigere hosti cogatur: quae Barbeyracii non spernenda ratiocinatio est.
§. XVI. Datur 2) damnum, vt diximus, in sortunis.
§. XVII. Fortunae vero cetera bona omnia ac res complectuntur, quae sunt in patrimonio, vel sperantur, vt haereditas, fructus.
§. XVIII. Res istae vel sunt corporales, vel incorporales.
§. XIX. Corporales in sensus incurrunt, ac, Stoicorum sermone, qui tactum pro primario sensu venditarunt, tangi possunt.
§. XX. Res corporales vel mobiles sunt, vel se ipsas mouentes, vel immobiles.
§. XXI. Omnes autem vel necessariae, vel vtiles, vel voluptariae, seu ad recreationem nostram pertinentes.
§. XXII. Quare et earum omnium laesio ac violatio prohibita est; adeoque furtum, rapina ac quaeuis bonorum nostrorum imminutio et ademptio hic interdicitur.
§. XXIII. Incorporales in sensus quidem non incurrunt, sed tamen pro patrimonii accessionibus habentur.
Quare lureconsulti veteres res incorporales non entia appellauerint? Notetur Strauchius ICtus.
§. XXIV. Ex quo consequitur, vt incorporales res angustiori a nobis significatu cirdumscribantur, quam a Jureconsultis vulgo.
§. XXV. Hae iterum duplicis generis sunt, quantitatis nimirum, aut qualitatis.
§. XXVI. Res incorporales quantitatis sunt numus, pondus, mensura.
§. XXVII. Numus non est ipsa materia, sed valor eius et potestas: quo ex consequenti aestimatio cuiusque rei inpatrimonio existentis pertinet.
Vnde intelligitur, quare Jureconsultorum nonnulli nomina neque ad res mobiles, neque immobiles retulerint.
§. XXVIII. Res incorporales qualitatis iura signant patrimonium nostrum comitantia, vel consequentia.
§. XXIX. Sed necillae eiusdem generis sunt. Quaedam aliquid facti adiunctum habent, vt possessio, quaedam non, vt dominium.
§. XXX. De quibus vniuersis merito repetas, earum omnium, laesionem ac violationem, vtut nullum pactum interuenit, adeoque furtum, rapinam, vim, ac quamvis bonorum nostrorum imminutionem ademptionem et lucri interceptionen prohiberi.
§. XXXI. Vltima laesio subtilior est, adeoque in applicatione vix attenditur.
§. I. SI homines omnes sunt inuiolabiles, nisi socialitate se ipsos fecerint indignos, si itidem nemo in vitam et
fortunas nostras inuolare iure potest; merito etiam nobis ius in laedentes concessum intelligitur.
§. II. Ergo vbi imperium commune auxiliumque aliud nullum est, ibi laesi sibi ipsis auxilio sunt, et esse possunt.
§. III. Nam etsi quis Deo committere poenam potest; tamen cum poena non statim sequatur, et vita interea reddatur insecura et molesta; non est sane tam mirabilis patientia ab homine, qua homine hic loci exigenda.
§. IV. Illud vero auxilium non poterit displicere Legislatori supremo, quia alias nequissimus quisque, saltem externe, meliori frueretur fato, quam homo innocens, et secundum mortalium communem modum quietus. Quod ita explicant nonnulli, vt non solum permissum, sed etiam praeceptum adfirment.
Conferri hic potest Grotius lib. I. Cap. II.
§. V. Auxilii proprii effectus est bellum.
§. VI. Bellum hoc defensionis quaedam species videtur. Neque enim est
bellum offensiuum iustum, nisi quidem verbis ludas.
Examinentnr quae Auctor observationis Hallensis [Gap desc: Greek word(s)] Tom. IV. O. VIII. in medium tulit.
§. VII. Eo vel damnum dandum auertimus, vel datum reparamus.
§. VIII. Non enim expectandum in hoc statu est, donec actu laedar: sufficit, me laesum iri certo: certum vero non mathematice, sed moraliter capi debet.
§. IX. Quamobrem praeuenire hic praestat, quam praeueniri; idque censeri licitum debet, si leniora remedia non sufficiant, nec pax obtineri alia ratione queat.
§. X. Nam quamuis Puffendorfius existimat, aliquem tantum contra prudentiae regulam esse peccaturum, si pacis remedia negligat, non puto tamen, eum sat habere rationis. Pax est quaerenda, vbi haberi potest. Hinc belli indictiones ortae sunt: hinc arbitri adhibentur, et adhibendi ceteris paribus, sunt; aut etiam per colloquium
amicabilis compositio tentanda, antequam gladius e vagina educatur.
§. XI. At vbi alter me meaque oppugnare pertendat, aut suspicio sit non leuis, eum, altero oppresso, in me quoque conuersurum tela; tum vero etiam cum caede coercere oppugnaturum licebit. Qui enim meditaturac meditari in me malum continuat, iuris sensu iam oppugnat. Et pro tali habetur, qui fortalitium in proximo adme facilius supprimendum exstruit, milites cogit, commeatum comparat, cetera.
§. XII. Inde etiam diiudicari nullo negotio percelebris quaestio potest, an metus crescentis potentiae sit caussa belli legitima? Plerique cum Grotio negant; quia, nescio, quod incertum hic sibi fingunt. Potius exploratum est, nunquam extitisse valde potentem, qui ceteros non depresserit infirmiores.
Egregium in hanc rem locum e Grotii historia Belgica doctissimus Hertius excerpsit in notis ad Puffendorfii I. N. et G. lib. II. cap. V. §. 6. adde quae W. van der Muelem ad Grotii Lib. II. cap. I. §. 17. adnotauit.
§. XIII. Quamobrem difficilis disceptationis res est, quod ad applicationem, quis in statu naturali sit aggressor, quis impetitus, seu defensor.
§. XIV. Id certum est, ad oppugnationem non requiri, vt vitam aliquis auferre mihi aperte conetur: sufficit, si alapam, si verbera intentet, si membra mutilare, si pudicitiae vim inferre, si libertatem adimere, vel minuere audeat; quid? quod si minas exequi solitas spargat, si res meas, saluo corpore, spoliare satagat, aut spoliet. Sat est, non constare, sit ne ab his initiis processurus longius, nec ne? Sat est, alterum hostilem erga me animum ostendere, quemvtrum depositurus sit, ignoro. Sat est, me nullo vinculo constringi, vt immodestiam et ferociam alterius patienti animo tolerem.
§. XV. Hinc perspicuum est, quam hic absone philosophentur, qui laedentis caedem et res inter se comparant ablatas, vel auferendas.
Adde quae Puffendorfius lib. II. cap. V. §. III. collegit.
§. XVI. Idem dicendum, si quis nostros, puta subiectos, aut nostram personam repraesentantes, vti legatos, aut in foedere nobiscum viuentes earumque res temere laedat. Quae de externis, qui nos non attingunt speciatim, vtut innocentibus, adfert Lockius, falsam de bello punitiuo hypothesin sapiunt, ac bellum omnium aduersus omnes generare aptasunt.
§. XVII. Ceterum laedens non tantum est, qui principaliter nos oppugnat; sed etiam qui oppugnantes excitat, non impedit, cum impedire possit, et laedentibus auxilio est, aut cum iis vnum censetur: nulla hic sexus ratione habita.
Dicatur de Aureliano, qui Amazones in triumpho duxit.
§. XVIII. Hinc contra filium patris hostis et alterius potestati subiectos, si hi praescitu ciuitatis damna dent, arma iure sumuntur, nisi contrarium manifesto ostendant, Scire enim et probare hostilia praesumuntur.
§. XIX. Vnde recte Grotius pronunciauit, non teneri ciuitatis rectorem,
si priuati piraticam in hostes exercendi facultatem adepti eadem in foederatos abutantur, si, quas possunt et debent, cautiones adhibuerint. Ita nihil Elisabethae Reginae Angliae adtribui culpaepotuit, quae noxios ementitis signis vtentes vel puniendos, vel dedendos Gallis respondit ac promisit. Ex quo simul innotescit, quid in receptores hostium nostrorum liceat.
Vid. Grot. lib. II. cap. XVII. §. 20. item lib. II. cap. XXI.
§. XX. Sumuntur vero arma contra eos recte, qui scienter instrumenta, quibus mihi noceatur, suppeditant. Commerciorum libertas nihil hic excusationis tribuit: sufficit mihi noceri.
Illustretur id Elisabethae Angliae Reginae responso Hanseaticis ciuitatibus dato.
XXI. Dico scienter, ne quis pro laedente habeatur, qui nesciuit me laedi, nec adeo voluit. Eam ob caussam, inquit Grotius, a bellum gerentibus publicae ad alios populos significationes fiunt
tum, vt de caussa, tum etiam, vt ae spe probabili exequendi juris constet.
§. XXII. Dico, quibus noceatur. Hinc enim distinctio inter merces voluptarias et alteras, quibus hostis potentior et audacior redditur (Marchandises de contrebande) enata est. Quae ad postremum genus pertineant e descriptione intelligitur, ac saepe etiam publice designantur.
Vide quae Hertius ad Puffendorfium I. VIII. cap. VI. n. 7. scripserit.
§. XXIII. Interea caue pro laedentibus habeas, qui officium humanitatis, aut beneficium denegant; aut commercia certis de caussis interdicunt, aut transitum militarem, aut matrimonia sine contemptu et laesione denegant. Potest enim non tantum caussa praegnans occurrere, quare talia petentibus denegentur; verum etiam ratio haud leuis allegari, quare ad humanitatem et virtutem nemo cogi possit.
§. XXIV. Caue quoque laesionem putes, quod ex necessitate ineluctabili suscipitur. Ex quo quaestionis
decisio dependet, liceat ne in solo pacato occupare locum hostibus commodum?
§. XXV. Quibus constitutis in procliui erit determinare, quid laesis in laedentes liceat. Praeponimus enim, eos esse hostes. Hostibus autem nocemus et ab iis hac ratione tutos nos nostrosque praestamus.
§. XXVI. Quocirca bellum suscipientibus facultas nocendi concedi debet Sed quae? an infinita? Id disceptatur.
§. XXVII. Posterius Puffendorfius non contemnendis argumentis adstruit. Etsi enim eius decretum aliquid spirare ferociae et omnem subuertere pacem externam videtur; tamen, si recte exponatur, veritati admodum consentaneum erit. Neque enim id Puffendorfius vult, nunquam esse gladium in vaginam recondendum; sed modum vltionis proprio laesi iudicio merito relinqui. Iudicium autem huius rectae semper rationi conformari debet.
§. XXVIII. Quocirca tam diu bellari, nocerique potest, quamdiu damnum
nondum est reparatum, nec cautio sufficiens exhibita. Vnde poenitentiam profitenti non statim creditur, nec promittenti itidem meliora.
§. XXIX. Cautio vero sufficiens non ea est, quam laedens, vel tertius determinat, sed quam ego ratione in consilium adhibita, necessariam existimo: quamuis non negetur, saepe vltionis cupiditatem bellantes posse decipere.
§. XXX. Sed potest etiam alios vel odium, vel arcana vtilitas in transuersum rapere, vt sufficienter me securum tutumque credant, et pronuncient; etsi reapse periculum, vel damnum aliquando impendeat maius.
§. XXXI. Vnde hic nihil absolute, decidi potest; sed propriae conscientiae laesi totum vtique negotium videtur relinquendum.
§. XXXII. Regula, quam de cautione sufficiente et damni reparatione generaliter struximus, in abstracto vera erit; in applicatione autem semper,
aut saltem plerumque aliquid difficultatis occurret.
§. XXXIII. Nec enim vnquam deerunt rationes, saltem externae, quare arma nondum possint deponi: quia cautio a nemine, nisi ab eo, qui laesus est, in puncto determinari potest. Vt res ad arbitros, desperata iam caussa, deferatur, consilii est, non necessitatis.
§. XXXIV. Facultate nocendi concessa etiam mediis cogendi et nocendi locus erit dandus.
§. XXXV. Haec vel vi expediuntur, vel dolo.
§. XXXVI. Vis et dolus homines requirunt atque arma.
§. XXXVII. Ad homines non tantum laesi ipsimet, verum etiam alii adiutores pertinent.
§. XXXVIII. Hi vel moratiores existimantur, vel barbari, itemque vel liberi sunt, vel serui, vel aliquo numero, vel contempti, vel nobis subiecti, vel hosti.
§. XXXIX. Arma quoque vel licita vulgo creduntur, vel illicita.
§. XL. Sed cum vero hostis sit,
cum quo bellantibus negotium est; idcirco parum sane interest, quocunque modo eum occidere et obruere satagant, si ferociam deponere cunctetur.
§. XLI. Ergo ferro, fame, veneno, dolo atque armis quibuscunque vti fas est.
§. XLII. Etiam nihil refert, siue per barbaros et homines contem os, siue Turcas, siue Christianos, siue tuae, siue inimici potestati subiectos, siue per cussores immissos, carnifices, et lictores; solitaria pugna, an praelio cogatur et tollatur. Est enim hostis, quem terrere, et occidere licite possumus: vnde a quo occidatur et terreatur, vix refert.
Quid aequitatis, prudentiae ac decori leges suadeant, alibi dispiciendum est. Quid Romana, patria, canonica iura disposuerin, tad iuris naturae. disciplinam non pertinet.
§. XLIII. Qui aliter iudicant, secundum ideas philosophicas bella gerunt et cum inimicis veluti amicis agendum suadent.
Disseratur de illnstris Cocceji schediasmate de armis illicitis. Perturbauit hic omnia
commentitium, quod plerique crepant, gentium ius.
§. XLIV. Magicae artes vero non propterea remouentur, quia modus terrendi sit nimium crudelis; sed quia nulli mortalium licitum est, Satanae auxilium implorare: dummodo teneas, vix suppetere exemplum, vbi magica vi sit perterrefactus et occisus hostis: etsi quidam inter se de non adhibendis incantationibus pepigerunt belligerantes. De Suecis et Caesareis res in vulgus nota est.
§. XLV. De rebus idem sentiendum est. Perduntur et abstrahuntur res, etiam sacrae et religiosae. Nihil enim his rebus sanctum et sacrum per se inest.
§. XLVI. Aliud foret, si quis aliquid sacri eiuscemodi bonis inhaerere credat. Tum enim contra conscientiam, licet erroneam, ageret violator. Pomponius ICtus Romanus has res belli tempore qualitatem sanctitatis et divinitatis amittere scripsit.
§. XLVII. Quae hic de temperamento aequitatis e Grotio immiscent doctores, partim ad laesi iudicium, vti diximus
pertinent, partim ad ethica praecepta, partim prudentiae ac decori regulas.
§. XLVIII. Quod si laedens deuitare haec tristia cupiat, tum, vti obstrictus est, satissactionem offerat, damnum refarciat, satisdet.
§. XLIX. Frustra etenim praeceptum foret, ne quis laedatur, nisi etiam obligatio ex parte laedentis oriretur ad damnum restituendum.
§. L. Sed quomodo, ais, reparabitur damnum, quomodo interfectio, membri mutilatio, erepta virginitas, adulterium, cetera?
§. LI. Et puto, quod ad interfectionem, ante omnia esse distinguendum, vtrum quis hominem singularem occiderit, an, vti in bello fit, plures vel per se, vel per alios.
§. LII. Sin prius, reparanda est spes alimentorum coniugi, liberis, propinquis pro aetate defuncti. Ita Hercules Iphiti a se occisi liberis mulctam pependit. Corpusnamque et vita hominis liberi aestimari non potest: non a defuncto: nam non entis nulla sunt accidentia:
non a propinquis; nam hi non tam corpus et vitam mortui, quam id, quod interest, respiciunt. Lucrum futurum, quod est fere incertum, vix in considerationem venit.
§. LIII. Sin posterius, tum vero per auersionem et transactionem damnum ciuitati rependitur, quae deinde suis, quod deest, ex arbitrio et aequitate tribuere potest.
§. LIV. Paria circa mutilationem membrorum tenenda sunt. Nec enim membrum aestimatur; sed damnum, quod quis ob mutilationem et ablationem eiusdem sentit. Vnde dubium non est, quin impensae in curationem vulneris factae, et alimenta mutilato, aut propinquis eius praestanda in reparatione damni sint attendenda. Si quis in bello et inter plures membri et sanitatis suae jacturam fecit, a Rectore ciuitatis, cui nomine omnium satisfit, solatium exspectet.
§. LV. Qui virginem imminuit volentem et vltro consentientem, nihil restituit: damnum, quod quis sua culpa sentit, non est damnum. Ita frustra
Thalestris reparationem damni ab Alexandro M. exegisset; vtpote quae concubitum ipsa expetiuit. Simili modo Phoenices apud Herodotum rationes subduxerunt, quando virginem, quae vocabatur Io, voluntarie corporis usuram praebuisse stupratori suo adfirmarunt: vnde nulla Graecis belli caussa sit, nec restitutio damni peti possit.
§. LVI. Quod si vel fraude pelliciatur, vel violenter ad libidinem rapiatur virgo, tum restitutionem damni merito ea vrget. Quare, si promissum matrimonium, pactum videtur seruandum, sin minus, dotanda est, aut, si velit, ducenda.
§. LVII. Adulter vero cum marito inferat damnum et in alienum hortum serat, ad alimenta pullis suis exhibenda obstringitur. Quod, quamuis inter gentes hodie raro contingat, non desunt tamen exempla. Saltem Chilperici cum Bassina adulterium in Francorum annalibus notum est: vt cetera, quae apud Herodotum occurrunt, praetermittam.
§. LVIII. Tantum quaeritur, ducine possit adultera e domo mariti expulsa, aut vltro secedens, aut etiam soluta? Ego adfirmo. Vt ne enim adulter feminam, quam polluit, ducat, e iure ciuili est, aut Pontificum canonibus: quemadmodum etiam ea, quae de legitima liberorum ceterorum et ex matrimonio genitorum hic disputant doctores, a scopo prorsus aliena sunt. Est enim certum, non dari legitimam viuentis: an vero legitima detur post mortem alio loco disquirendum videtur.
§. LIX. Pensatio rerum olim etiam hominibus in seruitutem redactis fiebat, sed qui hodie inter Christianos certo pretio vel libertatem redimunt, vel ex compacto pacis tempore recuperant. Plerumque autem res rebus pensantur, terris, auro, argento, vel permanente tributo, cetera.
§. LX. Quod si ea interdum omittitur, tum vel ambigua est belli iustitia, vel victor victori legem dicit, vel vterque pacem, malis quibusque obliuioni traditis, enixe desiderat.
§. I. IN ciuitate maior praesumitur quies et securitas, quam in libertate. Viget in ea magistratus auctoritas, cuius implorari auxilium potest ac debet.
§. II. Quare de iure laesi vnica regula attendenda: Quaerendam esse pacem ac damni dati reparationem ciuitatis auxilio, vbi haberi potest; sin minus, vtendum esse, etiam cum internecione alterius, propria manuum ope.
§. III. In hac totum, quod vocant, moderamen inculpatae tutelae fundatur.
§. IV. Nam eo momento, quo me alter impugnat et vitae damnum inferre
satagit, ciuitatis praesidia deficiunt.
§. VI. Non hic consideratur, quaenam persona sit vtilior ac prudentior, quae in maiori salutis aeternae amittendae periculo constituatur, quae non. Est enim id non tantum obscurissimae disceptationis, sed in praesenti disputatione argumentum plane ineptum.
§. VI. Quid Christiana religio praecipiat, alibi indagandum est. Sed puto tamen et quasi in transcursu pronuntio, nec eam violentae defensioni obsistere.
§. VII. Absonum quoque est, disserere multum de armorum paritate, de fuga, cum instat hostis, de membro necessario et non necessario, de animi intentione laedentis, vtrum videlicet dolo faciat, an errore, ebrius, an sobrius, furiosus, an sanus, vulnerarene velit, an occidere, impedirene quis me in defensione vitae contendat, an ipse aggrediatur, cogere ad alium interficiendum me velit, an me ipsum interficere satagat, cetera? Sufficit, me
nulla obligatione obstringi, vt moriar, aut molestissime alliquando viuam: praecipue cum obscurum adhuc sit, superuicturusne sim, nec ne?
§. VIII. Nullum in eiusmodi caede peccatum est. Unde nulla satissactio Reipublicae debetur, nulla occisi propinquis et haeredibus, nulla etiam ecclesiae. Quicquid in quibusdam ciuitatibus leges in contrarium determinarunt, partim ex superstitione est, partim providentia, ne licentia occidendi inualescat.
Lege quae Puffendorffius L. II. cap. V. §. 15. collegit.
§. IX. Quod si vero Princeps sit, aut pater, qui innocentem oppugnet et interficere conetur, Auctores quidem distinguunt. Ego de iure stricto nulli distinctioni locum fore puto.
Dicatur, quam hic iterum abstractionibus indulgeant Doctores.
§. X. Eadem in pudicitiae conseruatione tenenda sunt. Etsi enim haec bonum reparabile videtur; tamen cum ignoret vim patiens, quousque
tandem processura sit hostis audacia, etiam huius quaestionis decisio arbaitrio et conscientiae laesi relinquitur.
§. XI. De alapa vt alapa conside rata secus sentiendum est. Quod si tamen periculum est, ne ab alapa ad verbera, a verberibus ad membri mutilationem, et caedem peruenturus sit inimicus, rursus variabit decisio.
§. XII. Tantum quaeritur, an pro meis et propinquis eadem violentia sit permissa? Et non dubitem, idem pro liberis, sorore fratre et vxore eo momento licere, quo magistratus auxilium haberi non potest. Qui secus sentiunt, humanam naturam vix cognoscunt, et praecisionibus mentis nimium tribuunt. Circa externos, eosque qui peculiari vinculo nobis coniuncti non sunt, subsisto. Tentanda tamen sunt omnia vt ciuis et proximus conseruetur.
§. XIII. Quibus constitutis peruideri facile potest, quando moderaminis tempus incipiat, quando desinat. Et credo, non ita laxandum esse, sicut in naturae statu, spatium, vbi praeuentio
locum habet. Hic actualis oppugnatio requiritur. Et actu autem me oppugnare censetur, qui armis in me irruit, vbi commode nequeo fugere, aut ita est constitutus, vt, si diutius exspectem, propriis armis vti non liceat. Minae non sufficiunt
§. XIV. Desinit vero, vbi ad magistratum ire facultas est, et fuga videtur tuta, aut, qui oppugnat, poenitentia ductus, vel timore perculsus recedat ipsemet fugiatque.
§. XV. Similiter de rerum defensione pronunciandum est. Nam et hae saepe auxilio magistratus reparari non possunt. Frustra inter res ad vitam sustentandam necessarias et non necessarias distinguitur. Sufficit mihi ius esse, vt rem meam seruem.
§. XVI. Vnde fur nocturnus merito occiditur, siue cum armis veniat, siue minus, atque reapse intentet eadem.
Notentur, qui in sacris litteris hanc distinctionem inueniri credunt.
§. XVII. In fure diurno haec forte distinctio locum habebit. Proportionem
inter rem et vitam alterius non nisi homines scrupulosissimi et simul ignarissimi vrgent. Clamorem partim prudentia suadet, partim lex ciuilis praecipit.
§. XVIII. Quod licet in furem, idem etiam permissum censetur in ereptorem ac turbam.
§. XIX. Sed caue tamen idem tibi permitti credas, cum ceteris ciuibus aliquid eripitur. Distincta sunt dominia, distincti domini. Defendat se quisque, vtcunque iure potest.
§. XX. Vti vero nemini licitum est, temere aliis inferre damnum; ita qui intulit obstrictus est, vt vel magistratus iudicio, vel proprio motuidem resarciat.
§. XXI. Non autem inferre videtur, qui casu vel necessitate ineluctabili compulsus nocet. Quid aequitas praecipiat, hoc loco decidi nequit: aequitas virtus est. Quid prudentia suadeat, ad politicam pertinet.
§. XXII. Qui culpam admittit, certo modo vult quoque nocere, adeoque
ad reparationem detrimenti merito obstringitur.
§. XXIII. Culpa omissio debitae diligentiae est. Diligentia gradus habet, ergo et negligentia. Sed ad hos hic loci vix respicitur.
§. XXIV. Ex hac regula conclusio deriuatur, quae de pauperie animalium, aut seruis in iure Romano atque patrio extat [reading uncertain: print faded] . Dubium enim non est, quin vel aliquid culpae concurrat, vel, dum seruum atque animal retineo, approbem, quod factum est, vel reparare velim, quia retineo et apud me seruo. Qui secus statuunt vel mentis praecisionibus iterum indulgent, vel ad id, quod cousequitur; aut fit, minus curate attendunt.
Recte rationes Ioannes Schilterus exercit, ad D. XIX. §. II. subduxit.
§. XXV. Idem dicendum, si quid positum, suspensum, aut corruptum in re nostra fuit, cuius casus nocuit, etiam, si quid effusum, incensum, fractum, ad quod culpa concurrit nostra, vel omittendo, vel committendo. Vbi
dolus et culpa cessant, cessat quoque reparatio.
§. XXVI. Legis Aquiliae decreta hic non sufficiunt. Nam praeterquam quod ea nonnihil poenale admiscent, etiam nimis angusta sunt; nisi quidem existimes, plura fuisse, quam nunc legimus, legis Aquiliae capita, quod videtur veri admodum simile.
Dicatur in transcursu de coniecturis Noodtii et Bynkershoeckii. Laudetur dissertatio Thomasiana: Larua Legi Aquiliae detracto.
§. XXVII. Sed neque sic tamen omnis angustia auferetur. Est enim notum, legem illam vindicare duntaxat damnum positiuum, non priuatiuum, eoque solum, quod aestimari ciuiliter potest: quamuis Iureconsulti posteriores non adeo hic rigidi appareant.
§. XXVIII. Nos omnis damni dolo, vel culpa nostra in vita et rebus vere dati restitutionem vrgemus.
§. XXI. Non nemo etiam casum addit. Sed vel in exemplo, quod affert, non est merus casus, vel damnum
dans ad resarcitionem ex iuris naturae stricte sic dicti regulis non obligatur.
§. XXX. Furiosus vero et infans proprie loquendo nihil restituunt, quia pro absentibus habentur. Quicquid eorum nomine fit, aliorum aequitati et liberalitati adtribuendum est.
§. XXXI. In reparatione damni idem fere in ciuitate modus seruatur atque in libertate. Saltem quod ad interfectionem, vulnerationem, stuprum, adulterium parum hoc loco differentiae obseruatur.
Dicatur de Germanorum Werigeldo.
§. XXXII. Quin res eodem paene modo pensantur. Tantum obseruandum est, in libertate interdum pensationem ob belli aleam et victoriam incertam omitti: in ciuitate sine aperta iniustitiae specie omitti vix potest.
§. XXXIII. De poenis non est in hoc capite disserendum, partim quod arbitrariae sint, partim etiam, quod hic de damno reparando agamus.
§. I. VTi homo modestus alteri relinquit, quod citra pactum eius est; ita iustus, quod alteri promisit, fideliter seruat.
§. II. Et vti vero immodestus habetur, qui eripere alteri satagit, ad quod ius habet connatum; ita iniustus merito dicitur, qui ius alicui adimit acquisitum ex pacto et artificio.
§. III. Vtrumque turbat et paci externae aduersatur. De priori id ostendimus: de posteriori ostendemus.
§. IV. Homines plures sunt, nec, quod alias est ostensum, sine aliorum auxilio viuere possunt.
§. V. Quod si omnes virtute forent praediti, mutuum sibi sua sponte auxilium impertire nunquam certe desinerent: amor sui rationalis mensura
amoris erga alios longe aequissima foret. At cum exulet vbique virtus, nec, si adesset, ita semper constituti maneant homines, hinc pactis eorum non tantum vtilitati; sed etiam securitati prospiciendum saepe saepius est.
§. VI. Qui autem pactis sibi prospiciendum censet, et in idem cum alio consentit, sine dubio id, in quod consentit, seruandum iudicat: alias vel deciperet alterum, vel sibimet contradicens pro stulto merito haberetur.
§. VII. Fraus vero paci externae quaqua ratione repugnat eoque is, qui migrat pactum, nec coniungi cum altero cupit, nec quietem, sed bellum et discordias velle merito censetur. Cetera, quae vulgo adferuntur, argumenta omittimus, quoniam ad ethicam partim, partim ad politicam pertinent.
§. VIII. Pacisci autem significat conuenire cum alio, vel aliis in idem placitum, vt ita ius transferatur vel in solidum, vel pro parte definita.
§. IX. Qui ius in aliquem transfert, aliquid de sua libertate demit, et ita
obligatur. Hinc vnus debitor, alter creditor dicitur.
§. X. Ad hoc vero consensus reciprocus requiritur, quoniam vtrique aliquid accedit: huic obligatio, illi ius.
§. X. Consensus reciprocus promissione et acceptatione absoluitur.
§. XII. Hinc vbi nulla acceptatio, ibi nulla pactio.
§. XIII. Ergo ius naturae nescit pollicitationem, nescit votum, quia vtrinque acceptatio non apparet.
§. XIV. Consensus reciprocus vti serius et specialis est; ita rem prorsus eandem praestandam ponit.
§. XV. Itaque qui per verba honoris, vel iocum aliquid promittit, non consentit.
§. XVI. Ergo adsertio generalis, quando videlicet peto, vt mihi credas, me iam hoc cogitare et velle, nondum pactio est.
§. XVII. Ergo, si quid magis, vel minus in promissione est, quam in acceptatione, aut vicissim in hac, consensus et pactio euanescit.
§. XIIX. Ex quo concluditur, Iureconsultos vulgo male adfirmare, plus continere minus, Etsi enim hoc physice et arithmetice verum est; fallit tamen haec in moralibus doctrina tum in promissionibus gratuitis, tum onerosis. Saepe enim vsu venit, vt nec plus nec minus mihi placeat, sed quantitas certa spectetur.
§. XIX. Qui adhuc deliberat, nihil promittit, nihil etiam acceptat.
§. XX. Ergo tractatus, quos vocant, non sunt pactum, ad quod consensus sufficienter declaratus requiritur.
§. XXI. Declaratio vel signis receptis, hoc est, verbis de praesenti, vel in praeteritum fit, vnde oritur expressus, vel ex facto notissimo aliisque circumstantiis colligitur, hinc tacitus existit, vel ex facto quidem non omnibus cognito, per ratiocinationem tamen adseritur, qui praesumtus dicitur. Litterae ad essentiam pacti non requiruntur.
§. XXII. Quicunque potest expresse consentire, ille et tacite potest; et
qui non potest expresse consentire, ille etiam tacite nequit.
§. XXIII. Praesumtus consensus vulgo fictus dicitur, quamuis absone. Lex enim non fingit; sed praecipit, vel suadet.
Laudetur Theophilus Gerhardus Titius Vir clarissimus, qui praesumtam hanc opinionem feliciter detexit.
§. XXIV. Solemnis verborum conceptio, quam stipulationem [Gap desc: Greek word(s)] appellarunt Romani, hic non requiritur. Quidquid illi decreuerunt, ex arcaniori Reipublicae ratione factum censeri debet.
Disseratur [Gap desc: Greek word(s)] de variis, quae circumferuntur, huius rei caussis.
§. XXV. Quare falluntur, qui consensum verum sine solennibus verborum declarari posse negant; aut omnia pacta nuda nil nisi ludum iocumque putant. Quod Franciscus Connanus fecisse dicitur, et certo fecit.
Refellantur eius argumenta e praecedentibus. Dicatur de Kulpisio, qui eum ab hac opinione defendere allaborauit.
§. XXVI. Vtut vero consensus, et, quae exinde descendit, pactio iis, quas
descripsimus, partibus absoluitur; tamen modus promittendi obseruatur saepe diuersus.
§. XXVII. Vel enim pure promittimus vel in diem certum vel sub conditione. Causa finalis, quam vulgo modum appellitant, conuentionem non suspendit, adeoque puram relinquit.
§. XXVIII. Pura promissio perfecta est, nec differtur. Promissio in diem moraliter certam crediti vel debiti spem dat, atque initium obligationis simul indicat. Conditio vero ab euentu futuro, incerto, et speciali promissum suspendit.
Vulgo quidem aiunt, in promissionibus in diem certum subesse iam debitum actu primo, sed exactionem differri. Mihi vero secundum ius naturae nihil subesse debiti videtur, donec dies veniat, Quod et Hertio placuisse deprehendo. Nam qui se petere non posse fatetur, is concedit, nihil quoque ante diem deberi.
§. XXIX. Hinc conditio non est, quae generaliter in omni promisso continetur.
§. XXX. Non est etiam, quae adiicitur in praesens, vel praeteritum, nisi sensus verbis insit de futuro euentu. Ita in hac propositione, si Meuius consul est, dabo tibi centum, haec sane interpretatio locum habere potest, si probaueris.
§. XXXI. Non item, quae vere impossibilis est, quia necessaria, nec ab euentu dependet incerto.
§. XXXII. Possibilis sola vera conditio videtur, quam in potestatiuam, casualem et mixtam perperam distinguunt. Omnis enim conditio aliquid casus in se continet, etiam potestatiua. Quod nisi verum esset, haec sane conditio non foret.
§. XXXIII. Conditio suspensiua et resolutiua inter se reapse non differunt. Vtrobique enim suspensio ab euentu futuro obseruatur, etsi, impleta conditione, actus, ad quem refertur, vel construitur, vel resoluitur.
§. XXXIV. Loci adiectio vel aliquid conditionis, vel saltem diem inuoluit, vsque dum ad locum peruenire liceat.
§. XXXV. Alternatiua vero, etsi non omnem libertatem promittentis et acceptantis tollit; tamen ad eligendum eos obstringit; quod de disiunctiua in logicis iam docuimus: quemadmodum copulatiua promissionem multiplicat.
§. XXXVI. Non autem duplex, sed simplex promissio est, quam alio interueniente facimus. Ego quippe et mandatarius, seu procurator pro vna persona habemur.
§. XXXVII. Hic vero sollicite distinguendus est ab eo, qui promissionem duntaxat significat, vti tabellarius.
§. XXXVIII. Interea qui promittit, vel promittere cum effectu vult, facultatem consentiendi tam physicam, quam moralem habeat necesse est.
§. XXXIX. Facultas physica intellectum et voluntatem, moralis approbationem legis praeponit.
§. XL. Infantes, furiosi, mente capti,
summe ebrii non consentiunt, quia nec intelligunt, nec volunt: Imputet sibi, qui cum his pactionem init.
§. XLI. Furor, insania atque ebrietas in sensus incurrunt. Infantiae momentum ac spatium lege ciuili determinatur, cum in vno infante citius sese exserat ratiocinandi facultas, in altero serius.
§. XLII. Errantes autem, vtut eo momento non intelligunt, quod agunt; non est tamen error eorum adeo semper efficax, vt omnis tollatur consensus, seu voluntas. quemadmodum iam capite IV. monitum fuit.
§. XLIII. Vnde hic inprimis verum deprehenditur: errorem in dubio semper imputari erranti, quippe qui errorem amoliri debet, et ordinarie potest.
§. XLIV. In rebus ipsis vt errorem diiudicandi mensura quaeratur, a ratione abludit: etsi ICti Romani eo sunt dilapsi.
§. XLV. Dolus respectu decepti error efficax est, siue pactioni caussam det, siue in illam incidat. Quae hic vulgo
traduntur, vel ad commenta fori Romani, vel recentiorum Iureconsultorum pertinent.
Laudetur Gerhardi van der Noodt liber singularis de dolo malo.
§. XLVI. Qui, quod fieri non potest, promittit, vel etiam acceptat, pro stulto habetur, atque absente.
§. XLVII. Sed caue tamen, ne difficile confundas cum eo, quod fieri absolute non potest.
§. XLVIII. Caue quoque, ne quod ex post facto impossibile fit, pro absolute impossibili habeas.
§. XLIX. Caue amplius, ne quod lege prohibitum est, impossibile cum Doctorum vulgo incongrue dicas.
§. L. Potest id fieri omnino; sed peccat, nec vtique ad exsequendum obligatur promissor, nec etiamsi praestitit, actus roboratur, quia voluntas nostra voluntati Legislatoris nunquam non debet esse conformis.
§. LI. Quod si aliquando robur adipiscatur, tum vero id nouo consensui
adtribuendum est. Quae enim de propriae turpitudinis allegatione hic immiscent Doctores, partim alieno loco traduntur, partim falsa sunt, quod in sequentibus clarius docebitur.
§. LII. Id singulariter tenendum est, facultatem acceptandi non minus, quam facultatem promittendi restringi.
LIII. Ea de caussa promissiones metu extortae nullae sunt, quia metum inferens non habet ius acceptandi.
§. LIV. Qui totum actum inuoluntarium appellant, falluntur. Nam, vti supra Cap. IV. monuimus, coacta voluntas est etiam voluntas.
§. LV. Quae Vffelmannus Helmstadiensis Professor et post eum alii de iure acceptandi latroni concesso vrgent, maiorem interpretatione sua fauorem erga nocentem, quam innocentem ostendunt: vt taceam, effectum sic meliorem futurum sua caussa. Grotium vero ius Romanum decepit, quod valida eiusmodi promissa creditur pronunciare, et iterum rescindere.
§. LVI. Eodem pertinet rerum alienarum, quas detineo, vel non detineo promissio. Neque enim fas est, vt alterius ius interuertatur, et libertas constringatur.
§. LVII. Similiter de alienis factis pronuntiandum est: nisi quidem sensus sit, te daturum operam, vt faciat alter. Tum enim operam, quoad poteris, nauare debes, vt sequatur alterius factum. Si autem absolute in te recepisti alterius praestationem, tum quidem inuitum non obstringes tertium, tu vero ad praestandum id, quod interest, merito obligaberis.
§. LVIII. Vtrum vero pro tertio acceptatio fieri possit disquiritur. Ego distinguendum puto. Aut enim alter enuntiat tantum, se e. g. Titio daturum centum, aut ego, vt det, vel concedat, enixe peto. Si prius, non possum acceptare, quia verba non videntur promittentia. Sin posterius, mea sine dubio interest. Quod si insuper mandatum ad acceptandum accesserit, res minus evadet ambigua.
§. LIX. Et alienum autem ex parte censetur, in quod alteri, vtut temporarium,
ius est, siue sit res, siue actio. Ita quod alteri ad certum tempus locaui, intra istud spatium nec vendere, nec operas vni addictas alteri locare interea queo, donec tempus locationis sit elapsum, aut ius alterius, ceteris recte se habentibus, extinctum.
§. LX. Quibus constitutis facile est ad intelligendum, pactum serium, verum, acceptatum, cui nihil ex recensitis impedimentis obest, non nisi vtriusque consensu reuocari, aut immutari posse, quia vterque ad illius firmitatem concurrit. Vtrum autem ad haeredes obligatio porrigatur, e modo promittendi elucet.
§. LXI. Eiusmodi pactum ratione obligationis vnum est, nec secundum rationis principia aliquid inter pactum et contractum differentiae deprehenditur: quod infra, vbi de pretio rerum disseremus, clarius fiet. Sed fecerunt tamen variae relationes et commutationum modi diuersi, vt variae diuisiones inualescerent. Hinc enim varii contractus, hinc pacta coorta sunt personalia, realia, promissoria, liberatoria, renunciatiua,
affirmatiua, negatiua, detrahentia, adiicientia, cetera. Quis enim omnes denominationes externas hoc loco censebit inculcandas?
§. I. SEd forte non obstringuntur pactis suis in libertate naturali viuentes, quam quoad videntur ipsis vtilia? Ita Carneades vulgo rationes subduxisse fertur; ita forte nostra aetate nonnulli rationes cum Ioanne Bodino subducunt, adeoque, quidquid de pactis a nobis propositum est, ad priuatae conditionis homines restringunt.
Consideretur elegans locus e Cardinalis Ossatii litteris.
§. II. Enim vero, quemadmodum ii, qui in libertate aetatem agunt, ratione praediti sunt, et ratio autem pacem
quaerendam omni modo dictitat; ita non video, quo obtentu ab vinculo, quo ipsimet sese obligarunt, immunes esse velint, posteaquam se obligarunt, hoc est, de sua libertate aliquid adimentes in alterum transtulerunt.
§. III. Id fateor, non esse in his terris superiorem, qui ad seruandam fidem paciscentes compellere queat. Sed vivit tamen DEus qui, quod per rationem priuatis hominibus reuelauit, reuelat quoque libertate fruentibus et in naturae statu existentibus. Exempla in contrarium allata non probant, quid fieri debeat, sed quid fiat.
Confer, quae disserit Petrus Baelius in Dictionario critico sub voce Agesilaus
§. IV Vt vero vniuersis et singulis DEus censetur irasci, qui, quod sapienter dictat, non exsequuntur; ita DEVM sine dubio iratum habebunt, qui ab hoc dictamine recedunt, etsi nullo humani imperii vinculo constringuntur.
§. V. Ergo et his applicanda erunt,
quae de pactorum natura in genere adfirmauimus.
§. VI. Et adfirmauimus autem, promissa plena, absoluta atque acceptata naturaliter ius transferre, etiam, si quid sine caussa promissum. Qui negant, reges et gentes his teneri, nesciunt sane, quid loquantur. Ipsi Principes, nunquam fere et nusquam omnem adeo pudorem deponunt, vti interdum eruditi.
Confer Grot. lib. II. cap. XIV. §. 4.
§. VII. Duntaxat quaeritur, an sit promissum et acceptatum. Et tum vero non de jure, sed facto disseritur. Ita negauit Ferdinandus Catholicus a se fuisse acceptatam oblationem Caroli VIII. de non iuuando Neapolitano Rege. Negauit quoque Carolus V. se promisisse Francisco I. inuestituram, quam vocant, de Mediolanensi ducatu, vt taceam quae Franci Hispanorum querimoniis reposuerint, ob ruptos Westphalicae pacis tractatus-
Dicatur, quomodo Carolus V. apud Vlloom
distinxerit, inter assertionem generalem et pactum plenum absolutumque.
§. VIII. Ex hoc fundamento sequitur, vt ne etiam pollicitatio obliget in statu naturae viuentes, neque interne neque externe. Dissentit, quod ad prius Hugo Grotius lib. II. cap. XI. §. 3. sed dissentit sine caussa. Quamdiu enim nemo est, qui acceptet, non comprehendo, quomodo obligetur ad eandem semper sententiam retinendam. Constantia, quae vrgetur, aut praecisionem mentis nimiam indicat, aut, nescio, quid sapiat Stoici. Id Franci Hispanis obuertebant, qui eos inconstantiae reos peregerant, quando pacis foedus Monasteriense respuere tandem sunt ausi.
§. IX. Ceterum negligendum non est, quomodo quis acceptandi libertatem alteri detulerit: Vtrum, volo obligari, si acceptauerit, an si acceptatum intellexero. Ea ratione Ferdinandus sese Catholicus excusauit, cum non staret promissis per Philippum generum Ludouico XII. de cedendo regno Neapolitano significatis. In dubio posterior
vocabulorum sensus placet, quia de negotio mutuo sermo est. Vti vero promissio non est, nisi acceptans eam factam esse sciat; ita par videtur ac ceptationis ratio, recte iudicante illustri Thomasio in notis ad Huberum de iure ciuitatis lib. II. Sect. VI. cap. III. §. IX.
§. X. Eadem votorum, vti supra innuimus, ratio est: quod et hic acceptatio deficit. Ita Philippus II. libere templum Laurentio sacrum in Hispania exstruxit, etsi aedem sacram in obsidione fani S. Quintini eidem nuncupauit. Nec Caesar culpari apud Plutarchum posset, ob votum Ioui Capitolino minus sincere solutum, nisi profanam et religioni suae contrariam mentem eo pacto prodidisset. Similiter Casimiro Polono minus recte vitio vertitur, quod, castitatis voto neglecto, sceptra capessiuit, et liberorum procreationi operam dedit. Non est enim in his terris, qui eiusmodi vota, vtut forent licita, Dei nomine acceptet. Quae vero a Deo praecepta sunt, nostris non subiacent votis: vt taceam, ambigi adhuc,
vtrum cum Maiestate diuina possim pacisci.
Disseratur in transcursu, an cum diabolo pactum reuera ineatur.
§. XI. Illud vero hic monere superuacaneum est, nullam pactionibus vim inesse, quae ineuntur ab iis, quos natura pacisci prohibet. Potius dispiciendum, vtrum exceptio minorennitatis inter liberas personas locum habeat? Eam Eduardus IV. Anglorum Rex Philippo Valesio obiecit, cum iuri suo in Galliam renunciasse argueretur. Sed bene a Grotio obseruatum est, iudicii maturitatem hic spectari, talemque statum, vt actum intelligant, non autem annos, quos humana iura definiuerunt. Quod si lege aut more regni, quemadmodum in Gallia, Lusitania et Suecia, certum tempus definitum, illud sane respiciendum a paciscentibus erit. Aliud de Germaniae principibns dicendum, qui legibus priuatorum in hac caussa vtuntur, nisi priuilegium ostendant. Interea ex eodem capite recte statuitur, pacta
cum extraneis a Tutoribus legitime inita sub obtentu minorennitatis reuocari non posse. Ratio in sequenti §. adducitur.
Conf. Hertius de regia tutela Sect. II. n. XII.
§. XII. Magis absurdum est, quod adfirmant nonnulli, pupillorum et minorum beneficia quibuscunque ciuitatibus et Rebuspublicis competere, si principum pactiones in laesionem Reipublicae redundent. Constat enim inter omnes, vnicuique coetui adeoque et ciuili firmiter se obligandi ius esse tum per se, tum per alium.
§. XIII. De errore grauior et intricatior disceptatio est. Etsi enim verum videtur, errorem, quando adtingit consensum, nec nostra intercurrit negligentia, actus reddere ipso iure nullos: tamen cum sit obscurissimum, annon deuitari potuerit error, an vero aliud animo intenderit paciscens, atque hic probationes ferme deficiant, nec iurisiurandi delatio, nec testium productio inter liberas gentes in vsu esse possit, hinc regulae,
quae suppeditantur, generales parum in applicatione vtilitatis praestabunt.
Afferatur exempium recens in caussa Suecorum et Brandenburgenfium. Conf. Grotius Lib. II. c. 12.
§. XIV. Dolus vero, vti manifestius in sensus atque oculos incurrit; ita etiam inter liberos populos dicendum, dolo vtentem non habere ius acceptandi, et deceptum in efficacissimo versari errore. Infinita in historiarum monumentis oceurrunt exempla, vbi ob dolum praecedentem, aut interuenientem et laesionem inde prouenientem abrupta sunt foedera, pactiones, promissa.
§. XV. Idem in pactis illicitis obseruandum. Talis enim etiam liberorum hominum voluntas esse debet, qualem secundum naturae praecepta esse oportet. Ita si absolute foedus sit initum de auxiliis contra quos libet extra ullum discrimen praestandis, et mox ad innocentes opprimendos opem flagiret foederatus, denegari sane auxilium poterit.
§. XVI. Inde illius etiam quaestionis decisio dependet, cuinam e pluribus foederatorum sit adsistendum? Nam dum putant auctores, iustiorem caussam habenti succurrendum esse, recte arguunt: dummodo certum foret, cuius sit rustior. Hinc in dubio neutri auxilium praestandum nonnulli dictitant, nonnulli vtrique. Vbi tamen cavendum, ne sub iniustitiae obtentu quisquam ab obligatione se liberare conetur.
§. XVII. Elucet quoque, non obligari, qui, vti in Republica Germanica, sine ordinum consensu ob leges, quas probarunt, fundamentales licite pacisci non possunt.
Dicatur in transoursu de alienatione rerum fisci, sen domaniorum.
§. XVIII. Nec minus clarum est, ea, quae proceres, aut populus vniuersus iniussu principis, vel contra leges regni, seu Rei-publicae polliciti sunt, irrita esse. Quod nobili ad posteritatem exemplo e Marianae L. XXI. de Rebus Hispanicis Cap. XII. et instrumento pacis Osnabrugensis art. VIII. §. 2. declarari potest.
Addatur aliquid de societate Indiae orientalis Bataua.
§. XIX. Similis definitio de metu iniusto tenenda foret, dummodo appareret metus iniustus, vti in piratis, qui cum nemine conjungi volunt. Alias enim in libro singulari de efficientia metus ostensum est, obscurissimum et maxime ambiguum vider, quis belligerantium iniustum intulerit metum? Quibus perpensis e sanioribus Gallis agnouerunt iam aliqui, perperam Franciscum I. contra Madritianum pactum exceptionem quod metus caussa Carolo obiecisse. Aliud dicendum, si Franciscus Carolum V. per Gallias in Flandriam euntem retinuisset, et conditiones eidem extorsisset iniustissimas. Sed tum vero dolus interuenisset apertissimus.
Adiiciantur de Hunniade, et Matthia Coruino exempla rem magis illustrantia. Dicatur, quare Grotius fauerit Francisco?
§. XX. Ceterum exploratum etiam in hoc statu est, de re aliena, aut actu, quem iam alteri addixi, pactum
iniri non posse. Inde Hispani et Austriaci diuisionem regni sui ab Regibus Angliae, Franciae et Batauis delineatam et factam irritam declararunt. Fuit etiam irrita Hugonis Arelatensis pactio, qui, vt regnum Italiae acciperet, Rudolpho Burgundo Prouinciam concessit, quae Ludouici Bosonidis filio erat subiecta. Idem Elector Brandenburgicus contra imperium et Suecos de Pomerania alteri non permittenda maxime vrsit.
§. XXII. Sed caue tamen, ne renunciationes Principum propterea irritas dicas, quia liberi, quos nondum olim habuere, superuenerunt. Non entis enim nulla accidentia sunt, nulla iura. Vnde facile est ad coniectandum, quid de argumentis Galliarum Regis sentiendum sit. Aliud foret, si iam adessent liberi. Vnde iterum peruideri, potest, quid de Philippi Andegauensis renunciatione in Galliam sperari queat.
§. XXI. Ex eadem caussa pactum antiquius praeferendum nouiori in pari caussa, quia ius antiquius non
admittit nouum, sed quamdiu durat, illud excludit.
§. XXII. Vtrum autem tertio stipulari, aut ius e tertii promisso acquirere alteri liceat, dubitandum non est. Habemus in Britanniae Regina exemplum, quae Sabaudo, quae Lusitanis promitti a Rege Galliae curauit, quod sua maxime interesse prae se ferret.
§. XXIII. Quod dum fecit, noua exemplo ostendit, etiam factum alterius posse promitti, atque interdum praestari.
§. XXIV. Promissa vero plena et legitima licite reuocari, uti supra negatum est; ita nunc negatur.
§. XXV. Sed reuocatio non est, si alter pactionem implere desinat, quam vnus paciscentium violauit primus. Hoc expeditionis sacrae Principes apud Wilhelmum Tyrium opposuerunt Caesari Constantinopolitano Ioanni, qui vrbes omnes imperio Orientis se sub iecturos spoponderunt.
§. XXVI. Non est item reuocatio, si ex post facto sine culpa mea moraliter
impossibile reddatur pactionis implementum, et me fortunisque meis saluis, effectum dari nequeat. Sic nemo ab altero auxilia promissa iure expetet, si ipse rebus et militibus suis ad propriam defensionem indigeat.
Eo pacto Sueci, Franci, Hispani, Austriaci se saepius excusarunt.
§. XXVII. Quin nec perfidiae crimen adtribui illis poterit, qui extrema exspectantes sese tandem dedunt, aut a foedere resiliunt. Inest enim omnibus eiusmodi pactionibus tacita conditio, si id sine malo extremo meo fieri queat. Sed prouidendum est, ne quis extrema se dicat exspectasse, vbi vtiliores conditiones sibi, quam alteri foederato offeruntur. Quod contra Anglos et Batauos, qui a [Gap desc: Greek word(s)] sine caussa recesserunt, tenendum est.
§. XXIIX. Interea caue credas, non licere per leges seruare barbaris promissa, qui fidem aliquando tibi, vel aliis fesellerunt, aut etiam haereti cis et infidelibus, qui vel eandem nobiscum religionem Christianam non habent,
vel in diuersis capitibus diuersas opiniones sectantur.
§. XXIX. Priori casu recte arguit Hobbesius, caussam, quae impedire non poterat, quin paciscereris, non impedire, quin praestes, nisi nouus metus appareat, vt in piratis: quod iterum monemus atque iterum.
§. XXX. Posteriori casu non male Thomae Aquinatis dictum vrgetur: Ius diuinum, quod est ex gratia, non tollere ius humanum, quod est ex naturali ratione. Tale autem ius etiam illud est, quod per pacta conuenta acquiritur. Idcirco peccauit Vladislaus Rex Polonus atque Hungarus, qui initae pacis firmitatem cum Turcis Pontificis Romani instinctu ex hoc capite impugnauit. Peccant quotidie Pontificii: quamuis nonnulli et inprimis Cardinalis Ossatius paralogismum agnouerint.
§. XXXI. Illud adhuc expediendum restat, quomodo restitutio in integrum in statu naturae peragatur?
Et putarunt nonnulli, non dari restitutionem, vbi ipse actus ob deficientem consensum et ius acceptandi non competens, sit nullus Sed luditur restitutionis in integrum vocabulo. Est enim ea hoc in negotio nihil aliud, quam decepti aut inique paciscentis declaratio, se ob euidentem iniquitatem, et nullitatem nolle amplius obstringi, praecipue, si arbitri iniquum agnoscant pactum, aut is, qui decepisse arguitur, et arbitros et omnem iustitiae rationem praefracte respuat. Quamuis tutius atque iustius sit, mouere omnem lapidem, vt ipse, per quem laesio et dolus dicitur euenisse, pactionem agnoscat nullam, vel arbitrorum iudicio declaret irritam. Exempla in historia Ludouici XII. et Ferdinandi, Francisci I. Caroli V. Henrici VIII. Mauritii Saxoniae Electoris, vt et in Danicis, Suecicis, Holsaticis controuersiis perplura prostant.
§. XXXII. Vt vero pactum in genere
ratione obligationis vnum est; ita etiam in statu naturae non apparet diuersum. Quidquid hic differentiae occurrit, e varia relatione est, et ad diuersa nomina reducitur.
§. XXXIII. Ita foedus vocatur conuentio inter diuersas ciuitates non transitoria: vtut in effectu pactum est.
§. XXXIV. Et id autem vel ad ea sese porrigit, quae iure naturae iam debentur, vel aliquid adiicit. Prius cum iis non absurde initur, qui latrocinia gentium non habent pro iniustis: cum aliis non est, quod magnopere desideretur.
§. XXXV. Idem ratione praestationis vel est aequale, vel inaequale.
§. XXXVI. Vtrumque vel pacis est vel societatis. Societas est vel bellica, vel commerciorum. Vtrinque quod legitime promissum et acceptatum est, videtur praestandum.
§. XXXVII. Ratione personarum vel initur cum paribus, vel subditis.
§. XXXVIII. Illa vel ciuitatis nomine, vel proprio conualescunt.
§. XXXIX. Priora ceteris paribus ad successores transeunt, posteria non semper. Tum enim videndum, an quis haeres sit defuncti, nec ne.
§. XL. Haec vel gratuira sunt, vel onerosa, vel mixta. In primis et extremis, quae priuilegia appellare poteris, clausula adiecta considerari debet.
§. XLI. In omnibus modus promittendi: de quo in antecedentibus.
§. I. PRomissa sunt seruanda in statu ciuitatis aeque ac libertatis. Ea consensu constant. Sed quid sit consentire, ciuitas vlterius determinat.
§. II. Saepe enim ea consensum naturalem prorsus tollit, vel pro imperfecto habet, nec exigentem adiuuat, quamuis praestanrem non impediat; eoque aliquid illi vlterius adiiciendum censet: saepe imperfectum et
nullum ex arbitrio roborat.
§. III. Arbitrium autem ciuitatis, cum non sit vniforme; idcirco etiam statuta in hac caussa non apparent vniformia.
§. IV. Saepe litterae, saepe lingua certa, saepe charta peculiaris ac signata, saepe solennia et praescripta verba, saepe praestatio, saepe ciuitatis confirmatio specialis, saepe testes et adsistentes requiruntur.
§. V. Ex hoc arbitrio interdum aliquid prudentiae, interdum astutiae, nonnunquam aliquid vtilitatis, aliquando nonnihil vanitatis, quid? quod superstitionis elucet.
§. VI. Ita inanes censentur Turcae, qui non nisi sua se obligari lingua credunt: quam inanitatem Romani tandem agnouerunt, qui non nisi verba latina in stipulationibus suis olim admittebant.
VII. Astutia Quiritium et Patriciorum inprimis solennes formulas tam in promittendo, quam acceptilando inuenit: quemadmodum in aliis negotiis
praestationem reciprocam, vel ab vna saltem parte praecepit.
§. VIII. Superstitio et papismus pactionibus iuramenta frequentia adiecit.
§. IX. Prudentia litteras ad meliorem probationem exegit, tutorum, curatorum, patris in quibusdam conuentionibus pupillorum, minorum, mulierum, filiorum familias consensum induxit, nonnunquam expressum, euidentissimum, iudicialem flagitauit, partim ne promittentes, partim etiam ne acceptantes deciperentur; sed deliberato omnia animo fierent Quod vti naturalis simplicitas non vrget; ita nescio, an scopum suum semper adtingat ciuitas. Neque enim solennitates lites minuunt, sed augent.
§. X. Vtilitas chartam certam, solennes insinuationes, aliasque praestationes, veluti tributum, inuexit.
§. XI. Eadem argumenta circa promissiones imperfectas et nullas occurrunt, quae ciuitatis iudicio aliquando
supplentur et obligatoriae fiunt, aut minimum non infringuntur.
§. XII. Ita ob vniuersitatis bonum pollicitationi anterior ciuitatis acceptatio robur conciliauit. Quod cum recentiores Iureconsulti non intelligerent, repugnantia Romanis affinxerunt.
§. XIII. Ex eodem fonte infantum, furiosorum, mente captorum, absentium consensus fictus emanauit.
§. XIV. Superstitio votis vim addidit, et matrimonium sub conditione impossibili et ludicra initum, hoc est, nullum ratum habuit.
§. XV. Astutia in foro Romano contractus stricti iuris plerosque inuexit, atque in iis conuentiones dolo atque metu initas aliquandiu stabiles fecit: donec ex aequitate Praetor exceptio nem et actionem permitteret.
§. XVI. Inscitia Iureconsultorum et, qui eos sequebantur, Legislatorum, errorem aliquando in rebus, non autem, vti fas erat, in defectu luminis intellectualis consensum remouente quaesiuit: quod iam monuimus supra.
§. XVII. Et vti vero ciuitas determinat, quid sit consentire, ita eadem declarat, quid sit circumuenire dolose, quid incutere metum iniustum, quid illicitum: vnde innumerae in digestis conclusiones deciduntur.
§. XVIII. Mihi Labeonis definitio doli mali placet: esse eum machinationem ad decipiendum alterum et fallendum in conuentionibus adhibitam.
§. XIX. Ita simulatio et dissimulatio non erit e vita tollenda; nec vt emat, nec vt vendat melius et celerius viro bono prohibitum erit simulare: dummodo ne captiose inducatur, et sic meo facto laedatur promittens, vel acceptans.
§. XX. Sub metu autem non vani hominis timorem intelligimus, sed qui cadat in hominem constantem; quod fieri censetur, si mortis, si verberum, si vinculorum, si seruitudis, si stupri denique, aut alterius mali, quod effici ab altero potest, praesentia paciscenti obiiciatur. Metus verecundiae, seu reuerentiae hic excluditur.
§. XXI. Illicitum videtur, quod contra naturae et ciuitatis legem eoque turpe est. Turpitudo vero tum ratione rerum, tum ratione actionum sese exserit.
§. XXII. Sic frustra rem alienam, rem sacram, rem principis, ciuitatis, vniuersitatis, liberorum, coniugis, cetera promittis.
§. XXIII. Quin perperam etiam actum tibi alteriue prohibitum, aut pro illo mercedem polliceris, quoniam a neutra parte ius promittendi, aut acceptandi est. Quodsi igitur Romani meretrici ius exigendi mercedem ob stuprum concesserunt, indicio est, eos meretriciam vitam et lupanaria non repudiasse absolute, aut pro re prorsus illicita habuisse, vti recte in obseruationibus ad ius Atticum existimauit Salmasius. Multa quippe in ciuitate tolerantur, quae rigidum morum examen non sustinent.
§. XXIV. Iidem Romani in pari turpitudinis caussa ius possidentis melius censuere: quod fidei sublestae principium Cl. Titius appellat; vtut
etiam in nostris foris idem occinunt, aut turpiter acceptum datumque fisco transcribunt. Nam primo casu, inquit, vtique valde iniquum est, quod accipiens ex sua improbitate lucrum consequatur, secundo vero id incongruum est, quod solus dans, non etiam accipiens puniatur, vtroque casu illud parum aequum censeri debet, quod dans saepe grauiori poena coerceatur, quam meritus erat.
Excutiantur hoc loco quae Barbeyracius nove excogitauit, inter consensum deliberatum et minus deliberatum perperam distinguens.
§. XXV. Ceterum quando promisio tertio valide fieri sine stipulantis vtilitate negatur, rum vero nihil noui statuere ciuitas, sed quod fieri non potest, adserere et confirmare videtur. Is autem qui sua interesse ostendit, vt promissum seruetur, simuletiam ostendit, sibi, non tertio esse promissum. Aliud videtur [reading uncertain: print faded] , vtrum tertius, quod curaui promitti [reading uncertain: print faded] , acceptare ex postfacto, aut ratum.
habere possit, an vero noua stipulatione opus sit? Quod postremum recte negat D. Baierus Wittebergensis, Professor: vtut Romani aliter rationes subducunt.
§. XXVI. Quod et de tertii facto tenendum est. Nec enim, cum id promittitur, tertius obstringitur, sed is potius qui praestiturum tertium, vel non facturum adfirmat.
§. XXVII. Circa promissionem facti proprii ac nudi eiusque praestationem minus caute incesserunt quidam Romanorum statuta iactantes doctores. Neque enim verum est, liberum relinqui promittenti, siue reapse praestare, siue ab eo per id, quod interest, liberare sese velit. Posterius neutiquam concedi potest, nisi, quando praestari, quod promissum est, nequit, aut vtilius creditori videtur, quando debitor non vult, accipere, quod interest.
§. XXVIII. Qui promissa implere detrectat, iudicio ciuitatis cogitur, aut, si iusta adest caussa, in integrum restituitur.
§. I. HActenus primariae, quae ex principio primo nostrae disciplinae fluunt, regulae expositae sunt, ne pax externa ante pactum laedatur, ne quis etiam post pactum turbetur.
§. II. Nunc applicationes earum speciales ad varia DEI hominumque instituta atque officia sequuntur: quorum potissima circa sermonem, dominia, coniugia et imperia sese exserunt. De sermone ante omnia, et, quae huic aequiparantur, signis.
§. III. Sed audio iam obloquentes, quare non etiam de ligno atque lapide agatur, utpote quibus et laedi et turbari homines possunt? Quibus merito repono: sermonem esse omnium laesionum commune veluti instrumentum. Eo immodesti sumus, sumus etiam iniusti, cui accedit, quod
ordinarie pacta sermone perficiantur.
§. IV. At fateor, multa a naturalis iuris Doctoribus hic inspergi, quae videntur [Gap desc: Greek word(s)] . Quam enim varia de origine sermonis tradant, quam inaniter de consensu in sermonem disserant, quam temere e natura sermonis difficiles decidere quaestiones satagant, nemo est, qui ignoret.
§. V. Nos breviter sermonem ita dirigendum pronuntiamus, ne eo vel laedantur alii, vel decipiantur; atque sic pax externa rumpatur.
§. VI. Quod axioma per se clarum est, quantumuis ignoretur, quomodo sermo sit ortus, aut ex vna lingua, eaque connata ceterae permanauerint omnes.
5. VII. Vnde, quae Puffendorfius aliique hoc loco disserunt, consulto omittimus: etsi in hoc falsi sunt plerique, quod peculiarem de vocabulis eodem significatu adhibendis conuentionem somniant.
§. VIII. Id verum est, eum, qui sermocinari vult, velle ordinarie, vt
intelligatur: alias enim consultius foret, ut ne loqueretur. Sermonem autem nemo sanae mentis cum sono, boatu, mugitu confundet. Vnde definitionem omittimus.
§. IX. Qui intelligi ab aliis cupit, signa seligit [reading uncertain: print faded] .
§. X. Signa ordinaria verba sunt, quae aliis quoque esse debent nota.
§. XI. Vnde consequitur, ut in familiari vitae usu eadem verbis significatio sit tribuenda, eadem, quam alii sectantur, connexio tenenda, Quid enim doctis, atque artificibus inter se liceat, iam non quaeritur.
§. XII. At inde tamen neutiquam elicitur, vt, quae intra praecordia sedet, sententia semper sit enuntianda. Saepe namque vsu venit, vt vel nobismet ipsis, vel aliis noxium sit, effutire, quae animo seruamus recondita. Qua de re nouum obligationis fundamentum de dicenda veritate circumspiciendum est.
§. XIII. Et nimium vero euagari videntur, qui cum S. Augustino vnicuique indistincte ius esse in
telligendi et diiudicandi veritatem adfirmant. Vtut enim hanc rationem cateruatim sequuntur auctores, non est tamen eius connexio ita clara, ut illam adoptare liceat tuto.
§. XIV. Etsi enim Placaeus Callus tacitum cum eo, cui loquimur, pactum iniri existimat, nos dicturos veritatem; timeo tamen, ne eiusmodi pactum rationabili coniectura elici atque clarum reddi nequeat.
§. XV. Vlricus Huberus equidem ad ordinationem diuinam prouocat, et, quoad intelligi potest, veritatis enuntiationem sanctissimum institutum vocat: in quo vix decipitur; tametsi non probat veritatem, hoc est, quid cogitem cognoscamque, semper esse aperiendum.
§. XVI. Ergo magis est, ut dicamus, DEI institutum esse, ut ne noceamus nobis aliisque sermone nostro, sed potius prosimus.
§. XVII. Ex quo vlterius infertur, nemini veritatem percipiendi ius esse, nisi qui illud clare queat ostendere.
§. XVIII. Sed ius vero illud, quod potest ostendi, vel connatum est, vel acquisitum.
§. XIX. Connatum in eo consistit, ut ne quis in honore vita fortunisque, licet non pepigerit, laedatur.
§. XX. Acquisitum, vti supra monitum, ex pactco venit.
XXI. Prius sermo falsus vel directe interuertit, vel indirecte.
§. XXII. Igitur peccant, qui nil tale merentes calumniantur, ac turpiter produnt, aut laedentes instigant, aut, cum debent, non impediunt, sed intempestiue silent.
§. XXIII. Posterius dolus partim in ipsa promissione, partim in eius executione subruit.
§. XXIV. Necesse enim est, ut, cum quis promittit, aut stipulatur sincere loquatur, idque, quod promisit, fideliter effectui det.
§. XXV. Vtrumque, si negligatur, pacem externam aperte turbat.
§. XXVI. Quare prima regula est: loquere, cum innocenti imminet periculum, verum, aut etiam falsum aut, si sermo noceat, tace.
§. XXVII. Falsiloquium non est mendacium, quippe quod semper cum detrimento proximi insontis coniunctum est.
§. XXVIII. Quis autem aegrotis, infantibus, iratis, garrulis, dolosis verum semper retegendum censebit? Non iis ius est, quia nec laeduntur, nec turbantur: non etiam obligatio in altero, quia vel sibi ipsis, vel aliis nocere videntur.
§. XXIX. Loquere porro verum, quando vel expresse, vel tacite promittis, te dicturum: et sile denique, cum silentium promisisti, aut, nisi liceat silere, finge falsum.
§. XXX. Vnde concluditur, falsiloquium aliquando esse praeceptum, aliquando licitum: silentium interdum prohiberi, interdum praecipi, interdum indifferens esse.
§. XXXI. Quod de verbis dictum est, ad gestus et facta, quibus animi nostri sensa aliquando declarantur, non immerito accommodatur. Hinc simulatio et dissimulatio modo praecepta, modo prohibita, modo licita erit.
§. XXXII. Simulare autem significat facto positiuo, dissimulare facto omissionis aliud prae se ferre, quam cogitatur. Prius fictioni seu falsiloquio, aut etiam mendacio simile est, posterius reticentiae veri licitae, aut silentio prohibito.
§. XXXIII. Ex quo claret, quid de differentia doli boni malique praeceperint veteres.
Dicatur, quomodo e porticu haec distinctio in scholas Jureconsultorum irrepserit.
§. XXXIV. Ceterum parabolae, locutiones tropicae, termini metaphysici, fabulae, ioci neque falsiloquium erunt, neque mendacium, quia non asserunt falsum, aut ordinarie nocent; sed vel figuratis, vel noue atque ingeniosis excogitatis verbis verum saepe tradut.
§. XXXV. AEquiuocationes autem et reseruationes, vt aiunt, mentales, non omnes erunt illicitae, quia datur falsiloquium praeceptum et licitum, et dissimulatio atque simulatio praecepta et licita.
§. XXXVI. Qui contraeunt, mendacium et falsiloquium miscent; ac deinde, quia opinio non cohaeret, verborum et locutionum multarum interpretationes excogitant, vt qui quid affirmat, id ipsum negare, qui negat, affirmare dicatur.
Conf. Grotius de I. B. et P. L. III. cap. I. §. 17. n. 3. seq.
§. XXXVII. Omne mendacium est quidem falsiloquium, non autem contra.
§. XXXVIII. Nam quamquam is, qui mentitur, falsum dicit; tamen aliquid amplius perpetrat, ob quod pacem turbare dicitur externam.
§. XXXIX. Vnde haud temere supra dictum est, mendacii naturam non in disconuenientia sermonis cum cogitatis; sed in eo potius consistere, vt ne sermone nostro laedatur ius proximi connatum et acquisitum.
§. XL. Quo admisso non erit iam necessarium, antiquam et centies coctam apponere Augustini distinctionem, qua mendacium vel iocosum,
vel officiosum, vel perniciosum dicitur.
§. XLI. Neque enim sermo falsus quicunque, inprimis si non sit nociuus, mendacium est: vtut qui sine sufficiente caussa fabulosa, atque a veritate aliena eructat, vanus merito appellatur, et imprudens, aut etiam pro re nata iniustus. Nam qui ludificare alios fictis sermonibus cogitat, eos contemnit, et, quantum in se est, illorum famam ludibrio exponit.
§. XLII. Quae in contrarium adferuntur, perparum, immo nihil rationis continent. Nam, quando Zieglerus multique e Theologis vrgent, DEVM non loqui falsum, quem homines vsque quaque imitari debeant, aerem profecto verberant. Quis enim a supremo Numine ad homines sine distinctione argumentum ducet? DEVS non ambulat per prata, per forum, non emit, non vendit, non locat, non conducit ergo etiam homines neutrum faciant? Commiseratione eius generis argumentationes dignae
sunt, quas per ambages confutat ipse Huberus.
§. XLIII. Quibus fere similis Danielis Whitby Britanni in Ethica Christiana exceptio videtur, non licere propter vtilitatem tum nostram, tum alienam peccare. Probet enim prius, falsum loqui semper esse peccare. quod nunquam fiet; nisi quidem petitionem principii pro probatione accipias, quando omne falsiloquium appellitat mendacium.
§. XLIV. EX quo conficitur, totam hac de re litem in [Gap desc: Greek word(s)] tandem desinere, quod Buddeus, Hochstetterus, Wehrenfelsius aliique tandem Theologi clarissimi agnoscunt, agnoscentque.
§. I. VTi in libertate viuentibus non licet laedere et turbare alios; ita iisdem
non est permissum, vt mentiantur, et sic laedant turbentque non merentes.
§. II. Sed licet vero iisdem saepius fingere et disseminare falsum, simulare, dissimulare, quia in hoc statu maior diffidentia subest, maius periculum. Vnde certo modo verum apparet, nescire eum regnare, qui nescit dissimulare.
§. III. Nam quae inter Principes regnat amicitia, aut amicitia non est, aut debilis valde laxeque cohaerens.
§. IV. Ex quo fit, vt difficilius rebuspublicis ac principibus credatur, quam hominibus singularibus et priuatis sub imperio viuentibus; difficilius item potentibus, quam infirmis.
Dicatur de Gallorum atque Hispanorum mutuis querelis.
§. V. At nec tamen licet in statu naturae degentibus calumnias disseminare de sui aequalibus propter decreta cap. V. occurrentia.
§. VI. Non licet fictis sermonibus incitare ad bellum externos, non
etiam alienae potestati subiectos. Quod crimen postremum Maria Scotica Elisabetha Angliae Reginae et Henricus IV. Galliae Rex Philippo II. Hispano obuertit: quemadmodum Carolus Burgundus Ludouico XI. primum.
§. VII. Sed licet vero arcana, quae vocant, imperii celare, vbi talia sunt: licet libros ac monumenta antiqua petentibus denegare. Hinc in multis ciuitatibus ac regnis nefas est, docere ius publicum: hinc Britanni in Carolum II. Regem hodienum inuehuntur, quod artis nauticae peritiam Gallis vulgauerit: hinc Turcis vitio verti nequit, quod magno Hetruriae Duci integrum Liuii codicem petenti abnuerint, quod inueniri in eo sibi admodum noxia arbitrarentur: vt Venetos taceam, apud quos nulli Legatorum permissum est, cum patricio sine testibus colloqui.
§. VIII. Licet porro hostem strategemate decipere, ei fictis sermonibus imponere, turbas, falso disseminato rumore, immittere, inimicos intra Reipublicae, cui praeest, viscera suscitare,
quia vitam et opes et honorem ei eripere fas est. Quo argumento Mazarinus inprimis se defendebat, quum Hispani mendacem et impostorem appellarent, quod Cronwelli legatum Philippi IV. jussu Madriti occisum publicasset.
Dicatur, quam misere se Abrahamus Calouius sanis philosophiae moralis principiis destitutus sese circa Dauidis aliorumque facta et actus torqueat.
§. IX. Licet itidem Rectori ciuitatis propter commune, vel singulare bonum falsum dicere, aut aliud Salomonis exemplo simulare; licet languenti populo fictis gaudiis stimulos addere; licet etiam subiectis nouarum rerum immodice cupidis fabulas narrare.
Examinetur iuuenis Papirii factum.
§. X. E contrario prohibitum est, hosti ad pacem redire volenti verba dare. Grotius inter sermonem asserentem, qui publico hosti noceat, et promittentem haud male distinguit.
Nam ex promissione ius speciale ac nouum ei, cui fit promissio confertur: idque inter hostes quoque, nulla hostilitatis exceptione valente, locum habet. Quod non tantum ad promissa expressa; verum etiam tacita, vt in colloquii postulatione, extenditur. Vnde excusari non poterit Mazarinus, qui in litteris ad Mazarinum et Tellierum scriptis aperte fassus est, se Ludovicum Haraeum Hispaniae administrum nil tale suspicantem decepturum ingeniosissime.
§. I. MEntiri ciui non minus, immo multo magis prohibitum est, quam homini in libertate viuenti.
§. II. Tantum etiam hoc capite obseruandum est, Reipublicae rectores amplius et copiosius declarare, quid sit mentiri, et quis itidem ius habeat
percipiendi veritatem, atque exigendi, quod est verbis enuntiatum promissumque.
§. III. Ita non habetur pro mendaci, qui, quod promisit, non seruat ei, cuius ius iudicio ciuitatis est sublatum. Verba priuatorum, et eorum asseuerationes ac promissiones voluntati imperantium sunt subiectae.
§. IV, Ex eadem ratione non mentitur mulier, quae fideiubet, et postea senatusconsulti Velleiani exceptionem obiicit, aut curatoris absentis. Quae enim plene consentire et intellectu perfecto gaudere negatur, mendacii ita absolute argui non potest, perinde ac minor.
§. V. Potius is fraudem intendere animo praesumitur, qui cum eiusmodi personis modo legibus praescripto non contrahit.
§. VI. Vnde non penetrant Iureconsulti, qui Senatusconsulta actionem iure competentem ipso iure tollere non potuisse tradunt. Potuissent vtique, si placuisset.
§. VII. Aliud merito statuitur, si quis priuilegio suo ad infirmiores circumueniendos
abutatur, aut homines etiam prudentes, qui statum loquentis bona fide ignorant, captiose fallat. Inde recte filiofamilias, minori, pupillo, pubertati proximo, socio, qui se maiores, patres familias, minores, non socios simulant, aut etiam feminis, quae de re ac statu suo bene fuerunt informatae, iuris beneficia scimus negata: quippe malitia non solum aetatem, verum etiam mentis quemcunque defectum supplere censetur.
§. VIII. Non autem mentiri videtur, qui, cum sine addito fideiussisset, exceptionem excussionis et diuisionis lege permissam opponit.
§. IX. Quemadmodum nec mendacii reus est, qui merces suas generaliter laudat, vt vendat carius, aut etiam deprimit, quo emat vilius, aut denique sine fraude, diuersum ab eo, quod sentit, simulat dissimulatque. Neque enim, vti infra disseremus, rebus pretia insunt. Ab opinione et voluntate contrahentium hic omnia dependent, vt recte arguit illustris Thomasius in dissertatione pererudita
de aequitate cerebrina l. 2. Cod. de rescind. vendit. cap. II. §. XV. seq.
§. X. At falsus omnino et mendax habetur, qui, quod debet indicare, laesi damno reticet et inficiatur, aut cum de re ejusque qualitatibus speciatim quaeritur, iactanter respondet, aut ambigue ex proposito loquitur.
Illustretur de reticentia egregius Ciceronis locus lib. III. de officiis cap. 17.
§. X. Dico ex proposito. Nam qui in ambiguitatem, quae saepe devitari non potest, incidit, nec doli, nec perfidiae accusari potest.
Disseratur in transcursu de ambiguitate vocabulorum in omnibus, quae notae sunt, linguis.
§. XII. Quemadmodum vero Magistratui subditis sibi interdum licet falsum dicere, idque extra dubitationem positum est; ita etiam clarum est, posse eundem sine mendacii labesi velit, fingere. Vnde admodum insulsi sunt, qui in legitimatione, adoptione, publiciana, aliisque negotiis mendacia subesse somniant. Possunt
omnia sine fictionibus quoque praecipi.
Commendetur dissertatio Cl. Titii de iuris fictionibus.
§. XIII. Pari argumento alieno arbitrio subiectis censeri debet permissum, reticere verum, aut fingere falsum idque Imperantibus dicere, aut dissimulare et simulare, si legi diuinae, contraria praecipiant, aut generis humani vtilitatem peruertere contendant. Voluntas enim diuina omnem voluntatem et imperium humanum antecedit. Ex quo capite obstetrices. AEgyptiacas defendimus.
§. XIV. In ceteris ciues, cum vrgentur, et ab iis postulatur, testimonium veritati perhibeant necesse est, partim ex obligatione generali, partim speciali. Quin nec silere possunt, vbi rei-publicae salus id exposcit.
§. XV. Illud adhuc ambiguum est, vtrum ob malum grauissimum veritatem dicturo imminens eadem reticeri, aut falsum enuntiari queat? Adfirmant id Hobbesius et Puffendorfius, adfirmat iam quoque D. Thomasius, negant ceteri ad vnum fere omnes.
§. XVI. Mea sic est sententia, dubitandum non esse, quin, si mente praescindatur timor dolorum, vulnerum, mortis, nemo non sit dicturus, vt magistratui quaerendi ius; ita in respondentes vera enuntiandi obligationem incumbere. At si illum timiditatis gradum summum, qui est in omnibus, et per quem malum, quod infertur, vt maximum auersamur, considerent aequi lectores ac iudices; tum forte naturalem etiam necessitatem animaduertent iidem, nec aliter facere posse homines iudicabunt. Vnde eo tota quaestio redit, an ad id possim obligari, quod natura mihi est impossibile, non autem quod quibusdam videtur possibile, et illis forte, qui vitae taedio aegrotant? Id fateor, posse ciuitatem ob publicum bonum procurare delinquenti hoc taedium, aut maius neganti ostendere malum, hoc est, cogere eum, vt patescat veritas.
§. XVII. Similiter nec obstringitur quisquam enuntiare, quodscit, ad seipsum accusandum, vel alium, cuius damnatione vita sibi acerba est sutura.
Quod prudenter animaduerterunt Legislatores, qui neque patri in filium, neque coniugi in coniugem, neque filio in patrem, neque cuiquam alii in eum, sine quo ali non potest, testimonium dicendi vinculum iniecerunt: optime iudicantes, frustra esse testimonium, quod a natura praesumatur corrumpi.
vid. Hobbes. de Ciue cap. II. n. 28. seq.
§. I. ACcedit pactis hominumque sermoni saepe iusiurandum: quo sane opus non esset, si fides alma inter mortales inueniretur, neque horum malitia summa immortalis auctoritate visa fuisset coercenda. Haec iurisiurandi origo, haec pudenda cunabula.
§. II. Et est igitur illud nihil aliud, quam asseueratio religiosa, siue sit affirmatiua, siue negatiua. Nam et negatiue
aliquando iurari infinitis exemplis probari potest.
§. III. Dum dicimus asseuerationem religiosam, significamus accedere asseuerationi auctoritatem religionis, cui renunciare se adfirmat promissor, eoque auxilio diuino, nisi praestiterit.
§. IV. Vtrum liceat iurare disceptari videas. Negantes hic temere scrupulos excitant; cum tamen iurandi natura nihil quidquam inuoluat, quod legi diuinae repugnet: vt exempla sanctissimorum virorum omittam, quae alio loco examinantur.
§. V. Formula consueta: ita me DEVS adiuuet ex natura iurisiurandi fluit.
§. VI. Inuocatur enim DEVS tanquam testis et vindex, ni, quod promittitur, praestetur.
§. VII. Quocirca requiritur, vt is, qui inuocatur, omniscius sit et omnipotens, saltem opinione iurantium.
§. VIII. Nam etsi solus verus Deus his praedicatis eminet; tamen non ignotum est, homines sibi finxisse Deos,
quibus etiam hanc diuinitatis notam adtribuerunt.
Vnde per genium Principis olim iurare noluerunt Christiani.
§. IX. Quemadmodum vero optandum est, vt omnes homines verum Deum agnoscant, ac per eum, si opus sit, iurent; ita necessitas saepe suadet, vt iis etiam deferamus iusiurandum, qui falso Deo seruiunt. Error horum hominum non iis, qui deferunt, adtribui potest, sed ipsis, qui iurant. Sufficit, illos hac ratione terreri, vt veritatem, quam debent enunciare, enuncient.
§. X. Qui vero per id, quod Deum non credunt, iurant, tum impii sunt, tum etiam vani, etsi iurandum vel ioculare est, vel nullum.
§. XI. Sed caue tamen dicas, eos, qui per animam suam, aut id, quod sibi charissimum est, iurant, non iurare. Est enim iusiurandum implicitum, seu tacitum non minus iusiurandum, quam expressum et solenne.
Aliud de obtestationibus tenendum.
§. XII. Exinde vero sequitur, vt, qui iurat, veritatem iurare debeat, quia promittit.
§. XIII. Qui secus facit, peccat et partim aperte et intolerabiliter immodestus est, partim iniustus.
§. XIV. Peccat quoque in DEVM, quamuis DEO nihil promittat: quod contra eos obseruandum est, qui DEO peculiariter obligari iurantes contendunt. Aliud quippe est, impium esse, aliud DEO ad promissum seruandum seorsum obligari. Nisi enim ipsum promissum sit validum, validum id sane iusiurandum non efficiet.
§. XIV. Vnde metu extorta promissio a personis non habilibus facta, illicita, et quae per rerum naturam effectum habere nequeunt, etsi iurata, infirma manebunt; nec relaxatione vlla indigent.
§. XV. Inprimis in coacto iurando nominis diuini inuocatio vana exigenti potius, quam praestanti imputabitur: vti recte D. Titius arguit.
§. XVI. Non negamus autem, falso
iurantem peccare grauius, quam falso itemque nude promittentem.
§. XVII. Reseruationes, vt vocant, mentales, et cauillationes, et falsa interpretamenta ex eo prohibita sunt, quia alteri ius est, expiscari hoc modo veritatem, atque in promittente obligatio, eam enuntiandi.
§. XVIII. Qui aliter rationes subducunt, vti lesuitae, finem iurisiurandi impie eludunt.
§. XIX. Ceterum iusiurandum vnum est, puta promissorium. Distinctiones omnes a diuersis relationibus originem trahunt.
§. XX. Qui asserit, confirmat, renunciat, sese, purgat, quod probationi deest, supplet, promittit.
§. XXI. Vnde indicium fit, quid de quaestione sentiendum, an iusiurandum suppletorium detur? Latet hic [Gap desc: Greek word(s)] notatu digna.
Conferantur, quae Nodtius disserit in probabilibus iuris.
§. XXII. Iusiurandum iudiciale, extraiudiciale, iudicis auctoritate vel a partibus delatum, relatum, acceptatum,
cetera, diuersae duntaxat, vti diximus, denominationes videntur. Quam veritatem primus Hobbesius vidit: reliqui fere non obseruarunt.
§. I. VTi iusiurandum absolute necessarium non est; ita illud in statu libertatis omitti potest.
§. II. Vnde etiam viri principes, quia bonae fidei esse, et vitam potius, quam fidem deponere censebantur, olim non iurabant, sed vel dexteras iungebant, vel clypeum, sceptrum erectum, aliudque fidelitatis signum dabant.
§. III. Sed fecit tandem Pontificis Romani aitutia partim, partim error, vt nouum robur producere iusiurandum, aut pacta violare tantum crimen non existimaretur, quam peierare: vnde et ipsi haud raro iurant, et DEVM
inuocant tanquam testem et vindicem.
§. IV. Ex quo non tantum perfidi; sed etiam periuri dicuntur.
§. V. Prouenit inde quoque, vt ciuitates, earumque rectores relaxationem Papae flagitent eique interpretationem iurisiurandi committant, ex erroneo iterum fundamento.
§. VI. Aut enim validum est promissum, aut inualidum. Si prius, Pontifex homo et cui nullum in liberas personas imperium competit, liberare promittentes, aut iurantes non potest: sin posterius, cessabit liberatio, quia iam inualidum est, nec Deo aliquid promittitur. Quod quidam Iure-Consulti et Theologi Galli, quid? quod electores Germaniae in capitulationibus animaduerterunt.
§. VII. Liberant illi potius semet ipsos, vbi infirmitas claret. D. Hertius distinguit inter iusiurandum ad Deum directum et ad homines. Ego non distinguo. DEO enim non iuro, sed voueo. Quid autem de votis sit habendum, supra significauimus. Vnde
facile deciditur quaestio an lex iurata a ciuitatibus mutari queat? quam perperam multi absolute negant.
§. I. SIcut ciuitas terret ciues per visibile; ita etiam terret per inuisibile, si malitia et leuitas subiectorum id suadeat.
§. II. Romani iuriiurando extraiudiciali diu non maiorem, quam nudis pactis effectum adscripserunt. De caussa disceptant Iureconsulti. Id certum, sanam quam proposuimus, philosophiam neutiquam fuisse in caussa. Potius animum cum Hubero induco, ipsam religionem fuisse impedimento, ne promiscua iurandi consuetudine, quae sine dubio inoleuisset, si iuramenta pactis adiecta forent, idque cum effectu forensi, res sanctissima profanaretur.
§. III. Quod autem Praetor iurisiurandi actionem induxit, inde est, quod
speciem conuentionis, seu transactionis illud habere crederet.
§. IV. In iudicio iam Numae Pompilii tempore iusiurandum ad dubias lites tollendas inualuisse videtur.
§. V. Germani antiquissimi vti pactis nudis maximam vim tribuebant; ita etiam raro, aut plane non iurabant.
§. VI. Posteaquam vero Christianae religioni nomen dederunt, tam inter nobiles, quam ignobiles iuranda inualuerunt: inter hos tamen frequentius; quum Pontificis decreta in forum irrepserunt, et iurisdictio sacerdotum magis ac magis extendi coepta.
§. VII. Posito autem iurisiurandi usu, liberum nunc est ciuitatis rectoribus, determinare specialius, quid sit iurare.
§. VIII. Hinc formulam proponunt ac pro re nata terrorem augent.
Dicatur de eiusmodi nouis terroris signis.
§. IX. Ex eo vero est, quod varie disputent, sitne asseueratio loco
iuramenti facta iusiurandum? Germani nostri non dubitarunt, vti etiam secundum principia rationis nullum occurrit dubium.
§. X. Non dubitarunt iidem, vtrum formula: bey Fürstlichen/ Gräflichen/ Adelichen Ehren iurando aequiparetur. Quod exemplis declarari potest, et iam declarauit Antonius Matthaei in manuductione ad Ius Canonicum.
§. XI. Determinant itidem ciuitatis praesides, quomodo et quando iuramentum seruari, exigi, deferri, rererri, item purgatorium, vel suppletorium imponi, aut etiam exigi et declinari possit? Dependent reguae partim ab ipsius rei natura, partim conuentione, prudentia, astutia, errore et superstitione.
§. XII. Error et superstitio canonem inuexit, omne iurandum, quod salua salute aeterna seruari potest, seruandum est.
§. XIII. Ex hoc nouus propullulauit: actus quosdam lege diuina et humana infirmos roborari iureiurando.
§. XIV. Ex prudentia est, iureiurando in dubio decidendas esse permultas lites. Quorsum etiam ex parte iuramenta in litem referas.
§. XV. Ex astutia frequentiam iurisiurandi eiusque naturam spiritualem deriues; vt et decantatum brocardicum: testi iniurato non creditur.
§. XVI. E conuentione extraiudicialium effectus originem traxit.
§. XVII. E rei natura autem permanauit: conscientiam licere probationibus exonerare, quia iusiurandum ob probationum indigentiam institutum est.
§. XVIII. Ex eodem fonte profluxit, iuramentum extraiudiciale necessario non esse acceptandum; item iuramentum necessarium referri non posse, extraiudiciale et voluntarium iudiciale posse, nisi ob factum parti aduersae soli notum deferatur.
§. XIX. Diuisiones iuramentorum tolerari possunt, dummodo ne
credas, differre illas essentia; sed e diuersis relationibus ortas existimes.
§. I. MEum et tuum parit omne bellum ante pacta, et post pacta.
§. II. Ergo de dominio agendum, quod sine meo vix intelligitur atque tuo.
§. III. Sed non fuit ab initio statim meum tuumque particulare.
§. IV. Nam etsi res omnes DEus in medio quasi constituit, vt homines, quoad necessarium foret atque vtile, iisdem vterentur; non tamen in particularia dominia statim vniuersae itemque singulae sunt descriptae.
Obseruetur, nos ob [Gap desc: Greek word(s)] fere ineuitabiles communionis tam positiuae, quam negatiuae vocabulis abstinere.
§. V. Quamobrem origo dominii particularis facto hominum adtribuenda est.
§. VI. Factum legis concessione munitum modum acquirendi dominium gignit.
§. VII. Hic vel originarius est, vel deriuatiuus.
§. VIII. Originarii nomen occupatio tuetur.
§. IX. Occupatio vero propterea necessaria fuit, quod homines non omnes rebus eorum arbitrio atque vsui permissis, vtuntur cum ratione, quem admodum cap. III. §. 26. seq. et 38. est ostensum.
§. X. Occupare vero eosdem successu temporis potuisse res sibi donatas, partim DEI donantis concessio clarum reddit, partim ratio, quam cap. III. §. 40. suppeditavimus.
§. XI. Dico successu temporis. Neque enim credibile fit, statim vniversa fuisse occupata. Ipsa experientia ostendit, occupari hodienum plura nondum acquisita.
§. XII. Qui aliquid occupat animum habendi apprehendendique declarat.
§. XIII. Hinc mea sententia ad occupationem
non requiritur, vt manu, quod habere volo, comprehendam atque hasta, vt ita loquar, perpetuo premam: sufficit, me animum habendi clare ostendisse, nec abiicere.
§. XIV. Ex quo Trebatio subueniri potest, qui vulnerationem et persecutionem ferae ad acquisitionem dominii. credidit sufficientem.
§. XV. Ex eodem fonte quadantenus manat, quod ferae, quae in syluis circumseptis sunt, aut pisces, qui in stagnis natant, naturaliter nostri sint; vtut vno in loco non consistunt.
§. XVI. Eidem rationi acceptum ferendum est, quod plures concurrentes, hoc est, videns, iaculum emittens, actu occupans rem communem habeant, nec vlli hic aliquid praerogativae competat. Conf. D. Titius, I. P. R. G. L. III. c. V. §. 14. seq.
§. XVII. Etsi enim varia hic disserunt iuris auctores et de rebus mobilibus atque immobilibus nonnulla interspergentes fere videntem atque eiaculantem excludunt, non puto tamen aliquid differentiae occurrere:
dummodo animum occupandi habendique ostendant et continuent omnes.
§. XVIII. Id potius tenendum, occupationem vel videri principalem, vel accessoriam.
§. XIX. Illa res per se subsistens, modo sit nullius, hac alii accedens acquiritur.
§. XX. Posterior in foetura animalium locum habet, si vtrumque animal nostrum est, aut alterius domini consensus eluceat.
§. XXI. Occurrit quoque in alluvione, in qua dominus ignoratur: occurrit in adiectione terrae cum coalitione coniuncta, quam prior dominus dereliquisse post tantum temporis spatium rationabiliter censetur.
§. XXII. Occurrit item in thesauro, in missilibus, in gemmis, in nativitate insulae, in derelicto alveo, si dominus non appareat.
§. XXIII. Quamobrem nouus alueus, quem flumen per alterius agrum ruens efficit atque iterum relinquit, ad priorem, qui cognoscitur, rei principalis dominum pertinet.
§. XXIV. Quoniam autem saepe fit,
vt, quam rem occupaui, aut teneo retinere nolim, sed eam pro lubitu in alium transferre cupiam, sequitur etiam, vt modus acquirendi dominium deriuatiuus sit admittendus.
§. XXV. Hic vel voluntate domini prioris expressa, vel tacita absoluitur.
§. XXVI. Expressa vel solis verbis indicatur, vt si quis testetur, se alterius graria iure suo cedere, vel translatione possessionis, hoc est traditione accedente.
§. XXVII. Est enim traditio rei corporalis et possessionis translatio ad dominium alteri impertiendum.
§. XXVIII. Vnde per se fluit, adesse debere titulum ad trans ferendum dominium habilem.
§. XXIX. Titulus caussa dominii remota est, quo ipso a modo acquirendi differt, qui est caussa dominii translati, seu transferendi proxima.
§. XXX. Fluit etiam exinde, rem requiri in traditione a possessione alterius vacuam.
§. XXXI. Habilitas autem personarum e capite de pactis praeponitur.
§. XXXII. Quibus obseruatis facile colligitur, traditionem de iure naturae non esse absolute necessariam, quamuis per eam longe euidentior reddatur dominii translatio.
Examinentur, quae in contrarium affert Kulpisius in Colleg. Grot. disp. V.
§. XXXIII. Quae de accessione artificiali et fortuita iisque, qui sub his verbis latent, acquirendi modis, specificatione, intextura, vel adiunctione, confusione, commixtione, inaedificatione, plantatione, satione, scriptura, pictura aliisque vulgo afferuntur, non tam noui acquirendi modi sunt, quam aequisitionum occasiones, vnde dominium aut partium confensu, aut, vti in, fra clarebit, ex legis positiuae auctoritate saepe oritur.
Laudetur Theophilus Gerhardus Titius vir clarissimus, cui haec obseruatio potissimum debetur.
§. XXXIV. Quod si enim curate eius generis accessiones circumspiciamus, elucebit sane, non tam transferri dominium, quia consensus de eo transferendo deficit, quam communionem
oriri naturaliter, a qua deinde in societatem incidentes aut suo, aut alieno arbitrio resiliunt, et, si fieri potest, suum vn cuique restituunt, vel vbi separatio locum habere nequit, alteri totum transcribunt.
§. XXXV. Per communionem intelligitur duorum pluriumue dominium coniunctum: quamlibet vnusquisque rei suae dominium retineat; adeoque communio improprie dicitur. Quod vt intelligatur rectius, faciamus de singulis periculum.
§. XXXVI. Specificatio ex materia in torum, aut pro parte aliena nouam speciem efficit, sine domini materiae consensu. Nam qui consentiunt, in ccmmunionem propriam consulto veniunt.
§. XXXVII. Qui rem fuam immutat dominium iam habet, qui materiam fabricandam suscipit alterique operas locat suas, de dominio acquirendo non cogitat.
§. XXXVIII. Ergo quaeritur, quis primo casu acquirat nouae speciei dominium? ICti Romani varia excogitarunt. Notae enim sunt Sabinianorum
et Proculianorum lites, nota est decisio Triboniani. Omnium simplicissime fecissent, si statuissent communem, et ni placuisset coniunctio in fungibili materia, dominium specificanti adtribuissent indistincte, refuso materiae domino pretio.
§. XXIX. Eadem decisio in adiunctione, seu intextura, pictura, scriptura, aedificatione sequenda est, si separari commode nequeant intexta, adiuncta, aedificata. Canon vulgaris: accessorium sequitur suum principale [Gap desc: Greek word(s)] vtentibus aliquando suggessit.
§. XL. Non alia circa implantationem et sationem sententia excogitari debet.
§. XLI. Adest hic, separatione non obtinente, eadem communio: a qua, si recedunt, omnium optime res fungibilis in eadem quantitate et qualitate plantantibus et serentibus restituitur, aut, quod fundi domino deest, puta, si vili frumento contemptisque plantis consitus sit ager.
§. XLII. In confusione aut mixtione rerum liquidarum et aridarum eadem, quam laudauimus, communio
obtinebit. In diuisione proportio inter res confusas et mixtas obseruabitur.
§. XLIII. Ex quo dilucide apparet, accessiones has omnes acquisitioni deriuatiuae demum occasionem praebere, quae partim aequitate sociorum, partim arbitrorum definienda.
§. XLIV. Magis controuersiosum est, possitne dominium per testamentum valide de iure naturae in alium transferri? Quae vt decidi quaestio possit, ante omnia definitio testamenti in tuto erit collocanda.
§. XLV. Et est vero id declaratio voluntatis nostrae circa successionem in bona nostra post mortem nostram, reuocabilis tamen, ex qua aliis demum ab obitu nostro ius validum enascitur.
§. XLVI. Vnde decipitur Grotius, qui testamentum alienationem dixit in mortis euentum, retento interea iure possidendi et fruendi. Quem recte propterea illustris Cocceius castigauit.
§. XLVII. Neque enim alienatio esse potest, vbi nihil trans fertur viuo testatore in haeredem, sed is omnia
plenissimo dominii iure retinet, donat, in alium pro lubitu transfert, haeredi declarato adimit: vt taceam, in huius esse arbitrio, repudiare post mortem testatoris sibi destinatam haereditatem.
§. XLVIII. Sed facit haec obseruatio, vt nunc proposita quaestio de testamentorum firmitate ex iure naturae merito negetur: quamlibet nemo sit dicturus, testamenta prohiberi.
§. XLIX. Quod si enim testamentum alienatio non est inter viuos, non erit quoque illud alienatio inter mortuos. Incomprehensibile est, quomodo post mortem testatoris, qui dominium amplius et voluntatem non habet, alienatio et traditio capere initium queat.
§. L. Donatio mortis caussa nobis non obest, vtpote quae reuera est donatio inter viuos.
Obferuarunt hoc illustres Viri Cocceius et Thomasius.
§. LI. Non obest quoque, quod aiunt, donationem saepe conditionaliter fieri. Haud negamus hoc, vtut negamus,
testamentum esse donationem conditionalem: quia reuocari quocunque tempore potest.
§. LII. Potestas alienandi in vltimo mortis articulo frustra vrgetur. Non enim hic quaeritur de potestate morientis, qui adhuc viuit, sed mortui, cuius vt omnia iura, ita dominium exspirauit.
§. LIII. Vnde etiam diuisiones et parentum dispositiones secus sentientes non iuuant, vtpote quae actibus inter viuos merito accensentur.
§. LIV. Ergo relinquitur, vt omnis de testamentis, quibus vniuersa bona, et codicillis, quibus pars eorum in alium post mortem transfertur, dispositio e iure ciuili oriatur: quod etiam praestantissimus ICtus Bynkershoeckius agnouit.
§. LV. Vti vero ex his satis elucet, quomodo translatio dominii expressis verbis fiat; ita iam declarandum est, quomodo tacite contingat.
§. LVI. Et talis modus vsucapio est, quae non tantum iuri naturae non repugnat; verum etiam eo firmatur.
§. LVII. Neque enim dubium est, quin sicut expressa conuentione exstinguuntur et transferuntur iura nostra; ita tacita.
§. LVIII. Et tacita autem conuentio rationabiliter subintelligitur, vbi longo, quod memoriam hominum excedit, tempore rem meam in manibus aliorum relinquo, siue intelligam, vbi sit, siue nesciam. Si enim prius, cur non repeto? Sin posterius, multo magis colligitur, me propterea accuratam inquisitionem non instituisse, quia pro derelicta habui.
§. LIX. Cui non aduersatur, me timuisse forte alterius potentiam. Neque enim verisimile fit, intra tantum temporis spatium, timorem nunquam cessasse, meque nullum habendi indicium prodere quiuisse.
§. LX. Voluntas, quae post tantum aetatis interuallum ostenditur, non magis efficax est, quam voluntas retinendi, posteaquam ius meum expressis verbis transtuli. Quod contra nonnullos obseruandum, qui eius farinae argumento vtuntur.
§. LXI. Vt taceam, in re immobili exemplum vix dari, vt resciscere longissimo tempore non potuerit dominus, vbi res sua sit; in re mobili autem, etsi forte contingere potest; tamen a vero alienum est, me dominium post aeuum rite posse probare. Non esse autem et non apparere in moralibus habentur perinde.
§. LXII. Inde per se concidunt, quae de bona fide et titulo iusto in medium feruntur. Cum enim non extet memoria, nec mala fides, nec titulus iniustus poterit demonstrari.
§. LXIII. Litterarum monumenta non sufficiunt, quia ex illis, illustri Thomasio adstipulante, tantum probatur dominium praeteritum, non praesens.
§. LXIV. Vtrum autem in praescriptione debiti litterarum et instrumentorum possessio praesumtionem derelictionis elidat, res altioris indaginis est: etsi idem erudite affirmatur. Saltem id dubii et quaestionis remanet, quare tanta temporis intercapedine
non produxerim instrumenta? et an nunc post tot saecula elapsa praesumi possit, me meosque non dereliquisse creditum. Minimum actus et negotia humana, atque hominum natura etiam in hoc exemplo, vbi repetendi voluntas non apparet clarius, derelictionis verisimillimam coniecturam suppeditare videntur: sed cogitandum tamen vlterius.
§. LXV. Interea successiones ab intestato examinabimus, quas ad vnum fere omnes pro modo acquirendi deriuatiuo ex tacita, vel praesumta voluntate orto venditant.
§. LXVI. Sed cum mortui, quemadmodum supra ostendimus, nulla amplius voluntas sit, nullum ius, nullum dominium, cadet etiam successionum ab intestato firmitas: atque ita bona defunctorum cederent occupantibus. Vt autem successio ab intestato vocetur testamentum praesumtum, absonum prorsus videtur.
§. LXVII. Quod vero circa liberos omnes fere consentiant gentes ex aequitate, et prudentia ciuitatis est, non iure connato, aut acquisito. In ceteris
aequitatis rationes firmiter concludentes quoque deficient; recteque ab illustri Thomasio obseruatum est, iurium ciuilium variantia decreta in vtramque disputari partem posse: nullumque forte supererit, quod defendi verisimilibus rationibus nequeat.
§. LXVIII. Vnde relinquitur, non dari de iure naturali hypothetico legitimam: licet praeterire quoscunque, licet donare extraneis. Quae inde exoriuntur turbae, oriuntur per accidens. Non laeditur contradicentium ius connatum, non etiam acquisitum.
§. LXIX. Relinquitur quoque, vt duo tantum acquirendi dominium modi sint, originarius occupatio, deriuatiuus pactum, quaeque hoc interdum a tergo sequitur, traditio.
§. LXX. Dominium autem, quod nunc plenius definiam, ius reale est, ob quod res corporalis nostra est, eoque modo non pertinet ad alium, quo pertinet ad nos. Nostrum vero aptitudinem, seu potius habilitatem rei ponit, vt possit esse nostra.
§. LXXI. Haec in eo consistit, vt custodiri moralirer possit, atque vt ne
sit inexhausti vsus. De cetero nihil interest, siue mobilis fit, siue immobilis, fungibilis, vel non fungibilis, sacra, an profana, sancta, an religiosa, publica, an priuata, singularis, an vniuersalis: sunt enim hae voces vnius tantum rei variae denominationes.
§. LXXII. Quae tali habilitate destituuntur, non etiam sunt in dominio, sed negatiue communes, aut potius nullius in particulari.
§. LXXIII. Vnde mare magnum, siue Oceanus, aer, lumen, calorque solis in genere in dominio non sunt.
§. LXXIV. De oceano clarissimus Bynkershoekius aliam rationem suppeditat, eumque dominio exemptum credit, non, quia occupari non potest, sed quia non est retentus, aut retineri potest. Quod profecto vel eodem recidit, vel inane ius est, quod cum facto oritur et perit, recte arguente acutissimo Titio: vt silentio inuoluam, possessionis haudquaquam eam videri vim, vt ab eius duratione dominium sit suspendendum, quid? quod cum conditio perpetuae possessionis
naturae hominum repugnet, hinc perperam in iuribus humanis ad eorum durationem possessio requiritur.
Dicatur, qua via illustris Thomasius contra Bynkershoekium incedat.
§. LXXV. Caussa, quae doctissimum Belgam impulit, vt ita rationes subduceret, ea fuit, quod ex Romana iurisprudentia obseruasset, amissa possessione amitti ferarum dominium: quod est petere id, quod est in principio. Quaeritur enim primo, sitne haec ratio naturalis, deinde etiam, sitne iuris Romani ciuilis? posterius infra negabimus.
Laudetur dissertatio Titii de dominio in rebus occupatis vltra possessionem durante.
§. LXXVI. Quod autem maris, aeris, luminis calorisque solis particula, quatenus videlicet rebus nostris coniuncta, in publico priuatoque dominio sit, aut esse possit, nemo forte dubitat.
§. LXXVII. Sed cum id, quod nostrum
est, ad nos cum plenissimo effectu pertineat, consequitur, vt dominium complectatur cum proprietate vtilitatem.
§. LXXVIII. Consequitur, vt aliosa re nostra excludere eaque abuti possimus.
§. LXXIX. Consequitur, vt rem amissam a quocunque possidente vindicare queamus.
§. LXXX. Consequitur, vt de illa et circa illam quam liberrime disponere queamus.
§. LXXXI. Etsi enim D. Titius existimat, alienationem, aut imminutionem rerum nostrarum non tam ex dominio, quam ex libertate non restricta oeconomica dependere; puto tamen litem non esse magni momenti. Ea propter enim libertas ordinarie non restringitur, quia domini sumus, ac res nostro subjecta arbitrio est.
§. LXXXII. Posita autem hac libertate, dominium vel retinemus plenum, vel minus plenum.
§. LXXXIII. Minus plenum est,
cum alios in partem dominii admittimus. Inde in directum et vtile distinguitur.
§. LXXXIV. Vtrumque variis saepe conuentionibus circumscribitur: quod in feudo, emphyteusi et superficie cernitur.
§. LXXXV. Aliquando vero fit, vt non tam pars dominii transcribatur, quam facultas emolumentum inde percipiendi. Ex quo seruitutes oriuntur.
§. LXXXVI. Seruitus inuoluit ius in re aliena vel personae, vel rei possessoribus ad aliquam vtilitatem concessum. Vnde seruitus personalis et realis.
§. LXXXVII. Personalis species vsusfructus, vsus, habitatio vulgo habentur: quamuis plures addi possint.
§. LXXXVIII. Vsusfructus, vsus et habitatio gradu differunt. Ille vsum et fruitionem rei fere liberam salua substantia continet. Hic ad necessitatem restringitur. Habitatio minus vsufructu ius est, ac maius vsu. Quod pactis et lege ciuitatis copiosius determinatur.
Nam cum haec omnia ab arbitrio dependeant, non est putandum, vsumfructum iuris Romani aliaque ita esse rationi consentanea, vt ninil addi, nihil etiam demi possit.
§. LXXXIX. Vti vero vsusfructus verus potest constitui; ita dubium non est, quin ab paciscentium arbitrio dependeat, velintne etiam in re fungibili inducere quasi vsumfructum. Lex et pacta entia noua iuridica efficiunt.
§. XC. In seruitutibus realibus, etsi Romani considerationem personae, cui ius erat concessum, non excluserunt; inprimis tamen rem et rem, praedium et praedium inter se contenderunt.
§. XCI. Quod non adeo videtur absonum, vti nonnulli existimant. Neque enim aliter fieri pacta possunt, quam res seruiens, et, cui seruitur, secundum intentionem paciscentium patiuntur.
§. XCII. Hinc, meo iudicio, factum est, vt seruitutem faciendi non admitterent, quoniam praedium nihil facere potest: quamlibet homo possit. At, vti iam monuimus, non ad personam
solum, sed et praedia cum maxime oculos conuerterunt.
§. XCIII. Ex eadem ratione profluxit, vt naturalem causam desiderarent, quia artificiale personae industriam desiderat: quam in hac causa exulare voluerunt, ne perpetua vtilitas deficeret.
§. XCIV. Parca vero et seuera viuendi ratio fecit, vt de seruitutibus voluptatis gratia initio non cogitarent: vtut postea inualescente luxu non adeo primis institerint institutis, nec necesse sit, vt alii insistant.
§. XCV. Ceterum seruitus realis vna est. Relationes vero diuersae et nouam distinctionem in rusticas atque vrbanas, et varia itidem nomina pepererunt: quae in lectionibus iuris priuati explicatius tradentur.
§. XCVI. Quemadmodum vero ob vtilitatem positiuam alteri in re mea permitti facultas potest; ita ob securitatem crediti simile quadantenus ius alteri concedere licet. Quod in pignoribus videre est.
§. XCVII. Iura reliqua personalia
et obligationes res nostras respicientes, et in commutationibus obuias in tractatione de pretio lustrabimus.
§. XCVIII. Saltem quid de possessione in nostra disciplina tenendum, adhuc indicandum restat.
§. XCIX. Et haec vero, quomodocunque consideretur, factum est, sed vnde saepe ius resultat, vti ex pacto.
§. C. Respectu enim occupationis in re nullius, vel etiam traditionis iusto titulo innitentis, ius verum, dominium puta, aut huic simile quidpiam producit: quid? quod si iam ante possessionem ius in re, vel in personam adsit, illud firmat, nonnunquam etiam pro eo coniecturam efficit, idque probat. Est enim, verba clarissimi Titii sector, maxime naturale, vt ei, qui hactenus sibi ius asseruit atque actus possessorios exercuit, tamdiu illud tribuamus, donec alius contrarium probauerit.
§. CI. Probante contrarium altero videndum est, vtrum possessor sciuerit verum rei dominum ius suum vrgentem, an ignorauerit.
§. CII. Priori casu malae fidei, posteriori bonae fidei possessor emergit.
§. CIII. Vterque ad restitutionem, sine vllo veri domini detrimento, tam rei, quae extat, quam quae est consumta, obstringitur. Bonae fidei, quoad factus est locupletior: malae fidei vero, quia in dolo est, ab omnimoda refusione liberare sese vix poterit. Id non est diffitendum, difficile esse probatu, quantum quis factus sit locupletior.
§. CIV. Barbeyracii philosophia nullius hic momenti videtur, vtpote qui existimauit, etiam legitimum dominum vindicantem ad soluendum bonae fidei possessori pretium, quod pro re possessa dedit, indistincte obligari, quia hic domini personam gessisset.
§. CV. Repugnat quippe, rem non alienam emi, aut denuo parari, vt alienam. Videat bonae fidei possessor, vnde, quod sibi abest recipiat. Aliud foret, si rem perituram mihi seruaret quisquam: tum enim et iustitia et
aequitas praecipiunt diuersum. Quod iam Grotius obseruauit.
§. CVI. Qui non restituit, aut restituere non vult, pro re nata vel laedit alios, et intolerabiliter immodestus est, vel pacta violat, et manifeste euadit iniustus.
§. CVII. Vt vero pactum vniuersale respectu huius obligationis cum Grotio et Puffendorfio statuamus, nec videtur necesse, nec fieri potest. Fluunt omnia ex ipsius dominii natura, quam copiose considerauimus.
§. CVIII. Exinde tamen vix fluit, dominum non obligari ad impensas vtiles et necessarias reparandas. Vti enim nemo cum damno alterius locupletior fieri debet; ita illud cum possessoris siue sit bonae fidei, siue malae, iniuria fieri non potest. Neque enim etiam postremus sua videtur donasse, si rationem naturalem audiamus, et a ciuitatis dispositione poenali praescindamus. Voluptarias vt tollat vterque, si commode fieri queat, aequum est.
§. I
ETiam in libertate viuentes domini rerum sunt, si iustam allegare caussam possint.
§. II. Acquirunt illi dominium per occupationem principalem et accessoriam, acquirunt quoque ab alio, tum propter expressam eiusdem voluntatem verbis, tum traditione distinctius declaratam.
§. III. Occupant res nullius ac vacuas. Vnde quid de Hispanorum occupationibus in America sit habendum, facile diiudicatur. Nihil hic religio diuersitatis generat, siue veram profiteantur occupantes, siue falsam sectentur iure domini possidentes. Multo minus Papae concessio, seu donatio in considerationem venit.
§. IV. Quemadmodum vero supra monuimus, non requiri, vt quis manu, quod semel occupauit perpetuo
premat; ita in statu naturae eadem tenenda decisio est. Vnde non puto Anglos sat rationis habuisse quando ab Hispanis apud Thuanum lib. LXXII. quaesiuerunt, quo iure acceperint, an quia casulas posuerint, aut signum ibidem collocauerint? Sufficit, fuisse eas partes occupatas, nec dimissas. Eadem controuersia cum Scotis, qui insulam, Darien dictam, occupare conati sunt, nostra aetate recruduit.
§. V. Idem forte de feris bestiis dicendum est, si appensa [Gap desc: Greek word(s)] ostendant, ad quem pertineant. Hinc Regem Galliae accipitrem, de quo Stiernhoeckius, in Finnlandia captum vindicare a Suecorum Domino potuisse existimo, quia dominii retinendi signum ac testimonium secum adtulit. Quae Puffendorfius contra Grotium mouet, eo pertinent, vt existimet, feras bestias arctius debuisse custodiri. Verumtamen non quaeritur, quid fieri debeat, sed, num dominium, nî fiat, altero inuito, in animali, quod dignosci potest, statim amittatur.
§. VI. In occupatione accessoria parum
noui occurrit. Eadem in foetura, thesauro, gemmis, ambra, succino obtinent.
§. VII. Circa alluuiones vero paullo diligentius distinguendum est. Aut enim fluuius communis, aut vni soli proprius territorium vtriusoue, aut certi limites ab vna parte finiunt. Si prius, alluuiones agro eius, cui accedunt, adcrescunt. Sin posterius, nihil adiicietur, quoniam id, quod apponitur, are nostra certis limitibus discernitur:
Dicatur, quam inconcinne Grotius agroseiusmodi arcifinios dixerit limitatosque. Romani aliud prorsus, quam, quod volebat Vir magnus, hisce vocabulis designarunt. Quod iam Gronouius animaduertit.
§. VIII. Difficilior inspectio videtur, an si alueum derelinquat fluuius finitor, mutetur quoque imperii terminus? Grotius existimat, manere hoc casu alueum imperii terminum, quia flumen non sit amplius vetus flumen. Quae ratio minus apparet folida. Flumen etenim magis consistit
in aquis, quam in alueo. Igitur dicerem: ab alueo gentium paciscentium intentione determinari fines, non a flumine, quod est aquarum collectio, cuius intuitu alueus est accidens. Sed quid? Si quis vectigal exegisset, si ius piscandi solus exercuisset? Quid fiet mutato alueo? Et putem, fuisse ea jura ad flumen in hoc alueo adstricta. Nec alter lucrabitur quidquam. Nouum enim fluminis cubile infignem de territorio portionem detrahet. Vbi tamen merito excipitur casus, si quis flumen suo facto auerteret. Neque enim hoc licitum censeri debet.
§. IX. Eaedem fere distinctiones, quas §. VII. adtulimus, circa insulas in flumine natas et natantes obseruandae sunt.
§. X. Neutiquam vero nouis praeceptis, aut distinctionibus circa modum acquirendi deriuatiuum, accessionesque tam industriales, quam fortuitas indigemus: quamuis exempla occurrant hic rariora.
§. XI. Id quaesitu dignum est,
ad quem pertineat ager, seu pagus terrae motu, qualis in Insubribus aliquando contigit, in alienum territorium translatus? Vlricus Huberus domino territorii, cui accessit, transcribit. Nos meliori iure communem facimus. Aequius quippe est, vt ne damnum sentiat vnus solus.
Confer Huberi digressiones part. I. tit. IV. cap. XXII. p. m. 352. qui ex recentiori Britanniae historia probat, nequaquam fabulis exemplum propositum esse accensendum.
§. XII. Detestamentis nihil hic mutamus. Cum enim summi Principes solo iure naturae regantur, quo nullum est testamentorum vestigium, ex dispositione, quae iure non subsistit, nullum ius, nec vlla obligatio oriri potest.
§. XIII. Vnde, si quis successione alioque iure sibi debito exclusus per testamentum sit, eo non obstante, ius suum licite persequetur. Quod ex historia Ludovici Pii illustrari potest: vt exempla testamentorum a Principibus perperam conditorum a Grotio allata sileamus.
§. XIV. Ex eo est, quod multi Principes alia praesidia circumspexerint testamentis suis diffisi. Vel enim viui regnum successori destinarunt, vel populi consensum petierunt, vel potentiores executores delegerunt. Exempla ab illustri Cocceio in dissert. de testamentis principum suppeditantur. Quibus adde, quod in historia Ludovici XIII. scriptores aequales de dispositione circa filiorum regiorum tutelam in medium tulerunt. Parlamentum enim defuncti Regis testamentum a se nondum firmatum pro inani habuit, ac tutelam Reginae, cui ea de regni consuetudine competebat, integram reliquit.
§. XV. Exempla, quae in contrarium prostant, aduersus ius certum nihil operantur.
§. XVI. Vnde perse sequitur, Principem ne quidem filium ob gravem iniuriam exhaeredare, aut a principatu excludere posse. Nam exhaeredatio iuris positiui est. Quod non animaduertit Grotius.
§. XVII. Similis decisio seruanda,
si princeps de bonis suis per vltimam voluntatem, excluso proximiore, aliquid statuat. Quicquid successor facit, benignitati eius adtribuas licet: quod a nobis dissentiens Cocceius ipse tandem non diffitetur.
§. XVIII. Aliud erit, si princeps a priuato haeres scribatur. Tum enim ei merito conceditur, quod aliis priuatis et peregrinis.
§. XIX. Aliud quoque, si testandi facultas a populo concessa, vt in Sueciae regno. Tum enim testamentum non valebit vt testamentum, sed vt ius ex voluntate populi concessum.
§. XX. Vsucapio vt tacita Domini prioris voluntate et derelictione nititur; ita inter gentes negari non debet. Quae Petrus Puteanus contra Grotium disputat, vsucapionis peruersam ideam produnt: quod peculiari dissertatione Werlhofius ostendit.
§. XXI. Tantum considerari fas est, vtrum derelictio reuera sit praesumenda. Saepe enim ius nostrum conseruamus, etsi possessio deficit.
§. XXII. Solius autem tituli retentio,
si alia argumenta obsistant, nihil aut parum operatur. Quod in controuersiis cum Pontifice maximo itemque Anglorum cum Rege Galliae aliisque tenendum est.
§. XXIII. In successionibus vero ab intestato eiusmodi voluntas praesumta, aut tacita inter gentes nihil efficiet: quoniam mortui nec tacite volunt, neque expresse. Omnia haec ex pactis populique antecedente voluntate, aut, si haec deficiat, armis et transactione decidentur.
§. XXIV. Noua populi voluntas nihil efficiet, quamdiu familia regnatrix non est exftincta.
Examinetur successio Hispanica.
§. XXV. De maris dominio nihil addimus. Sufficiunt, quae capite praecedenti diximus. Licet in magno Oceano vacuas occupare insulas, licet piscari, vniones extrahere, cetera, cuicunque libet. In mari vero quod littora iam occupata alluit, eoque in dominio est, talis occupandi piscandique facultas cessat. Quod ob halecum capturam
Batauis aliquando obiectum ab Anglis recordamur.
§. XXVI. Solum de bonis naufragorum aliquid adiiciamus. Trahitur enim a plerisque ius vindicandi talia ad ius maritimum. Sed perperam id puto fieri, si appareat dominus, nec derelictio, nec pacta adsint. Difficultas probandi dominium aliquid hic laxitatis induxit. Vnde, quid Princeps circabona subditorum suorum possit determinare, capite sequenti videbimus.
§. XXVII. De effectibus dominii non est, quod denuo simus solliciti. Possunt Respublicae, vel qui eos repraesentant, nonnihil de suo demere idque pro arbitrio. Vnde dispositiones feudales arbitrariae sunt; iique non leuiter decipiuntur, qui ius feudale vniuersale et naturale somniant.
§. XXVIII. Potest etiam Princeps alteri in territorio ac principatu suo seruitutem tam personalem, quam realem permittere. Saltem in Germaniae terris eiusmodi occurrunt obligationes et iura. Nec dubitandum,
quin in aliis quoque regnis et principatibus perplura obseruentur, e. g. vt quis in territorio vicini fortalitium habeat.
§. XXIX. Quae hic nonnulli de iurisdictione Regi in alieno territorio concessa immiscent, aliorsum pertinent.
§. XXX. De possessione nihil peculiare monemus. Fundant se Reges ac civitates in illa, quemadmodum priuati. Sunt bonae fidei, sunt malae fidei possessores. Restituunt saepe, quod tenent, sed restituunt fere, quod extat. Quod regulam in praecedenti capite stabilitam non tollit, vtpote quae de iure, non de iuris legitimi remissione loquitur.
§. I
PLures plerumque acquirendi dominium modi, quam capite XIX. proposuimus, recensentur; non autem
sunt plures. Accessiones omnes, etiam naturales, non sunt modi acquirendi, sed acquisitionum occasiones.
§. II. Sed potest tamen civitas determinare amplius, quid sit occupare, et clarius habendi apprehendendique signum constituere.
§. III. Ex ea ratione Justinianus Trebatii opinionem de vulneratione animalis repudiauit, et in occupatione plenissimam capionem introduxit.
§. IV. Hinc nec videnti et animum habendi verbis signisque declaranti aliquid iuris adtribuit.
§. V. Ex eodem fonte Neruae opinio est, feras in siluis vagantes et pisces in stagnis existentes non possideri.
§. VI. Est quoque in ciuitatis arbitrio res determinare mobiles ac immobiles, et modum occupandi diuersum designare.
§. VII. Nec illicitum videtur, iniungere ciuibus, vt feras bestias arctius custodiant, non, quia possessione
amissa desinunt esse nostrae, sed quia haud facile dignosci aut denuo vindicari possunt. Quam rationem sane ius Romanum habuisse constat.
§. VIII. Licet etiam in mansuetarum bestiarum numerum recipere, quae sua natura videntur ferae. Ita pauones, columbae, simiae, quid? quod interdum apes apud nos mansuetam habere naturam haud temere creduntur.
§. IX. Nec repugnat easdem feras, aliaque, vt res nullius primis occupantibus relinqui.
§. X. Id tantum obseruatu dignum videtur, nonnulla, quae Romani ob statum democraticum eiusque simulacra populo transscripserunt occupanda, ea, ac plura alia Germanos ac populos Europae fere vniuersos principibus et rectoribus ciuitatium transcripsisse.
§. XI. Quod vtut simplicitati naturali non est prorsus conforme; non est tamen id ob varios respectus et caussas iniquum. Potest enim Magistratus citra iniuriam priuatis auferre, vel inhibere,
jus occupandi ob publicam, quae sibi commissa est, salutem.
§. XII. Interea peccant Jureconsulti et errarunt quoque veteres, qui Romanae ciuitatis instituta iuri naturali puro puto adtribuerunt.
§. XIII. Saltem parum solida ratiocinatio est, antiquus dominus, vel qui speciatim apprehendat, non apparet, ergo vnusquisque thesaurum, res in terra reconditas, aut in littore inueniendas, feras bestias in nostro existentes, vt res nullius, potest occupare. Quaeritur enim an res nullius debeat censeri, quae in re principali inuenitur, et annon huius domini ius, secundum rationis dictata, appareat melius, id, quod accessit, retinendi, quia accessit, et cum fundo coniunctim possidetur.
§. XIV. Nec cautius incedunt, qui Germanorum de alluuionibus, alueo derelicto, insulis, thesauris, metallifodinis, aliisque, quae vulgo [Gap desc: Greek word(s)] vocantur, leges mere naturales credunt. Sunt illae, vt diximus in fauorem
imperantium non inique scriptae, non autem naturae insertae.
§. XV. Idem de Romanorum et, qui eos sequuntur, doctrina circa, specificationem, sationem, aedificationem ceterasque accessiones industriales, et fortuitas dicendum est. Hallucinati sunt Jureconsulti veteres, et cum iis Tribonianus, vti cap. XIX. indicauimus. Neque enim Legislatores semper cordatissimi sunt, aut saltem ii, quorum opera legislatores vtuntur.
§. XVI. Vti vero ciuitas occupandi; ita etiam clarius deriuandi dominii signum, praeter pactum, statuere potest.
§. XVII. Hinc traditionem saepe exigit, eandem determinat, ac varia solennia, iudicis auctoritate haud raro interueniente, addit.
Dicatur de mancipatione veterum Romanorum itemque resignatione iudiciali Germanorum.
§. XVIII. Res testamentaria, etsi non est iuris gentium, vti vulgo placet; tamen potest summus Imperans eam admittere ac modum testandi certis legibus circumscribere.
§. XIX. Tantum caue, ne eos, qui nullis testamentis vtuntur, pro infulsis habeas; aut tot, quot Romani, solennitates necessarias existimes. Fluunt istae e Romanae Reipublicae oeconomia, quae apud reliquas Europaeas gentes fere cessat Apte et breuiter id ostendit Bynker shoeckius in obseruationibus Iuris Romani Lib. II. cap. II.
§. XX. Quare vero Germani testamentis locum reliquerint, cum olim, Tacito teste, ea nescirent, sacerdotes potissimum fecerunt, homines Italicis moribus et bonis aliorum sub publicae salutis, atque ecclesiae inprimis obtentu inhiantes, vt alias caussas arcanas, de quibus illustris Thomasius in fundamentis iuris naturae, silentio inuoluamus.
Laudetur B. Stryckius, qui, ne forent testamenta, in cautelis testamentariis optauit.
§. XXI. Successiones ab intestato vt sint, non tam necessitatis est, quam prudentiae atque ordinis Nam vtut ex praesumta, vel tacita voluntate defuncti nihil debetur propinquis, quia
nec expresse, nec tacite amplius volunt; interest tamen, ne occupatio vaga turbas excitet, aut illi, qui quasi pars Sunt defuncti, haereditate priuentur.
Disseratur de fundamento Romanorum in successionibus ab intestato, quod omnium optime Cl. Bynker shoeckius detexit.
§. XXII. Hinc factum est, vt im perantes ad vnum fere omnes in eiuscemodi successionibus liberorum, parentum, fratrum, propinquorumque rationem haberent: quamuis non eundem omnes ordinem seruent.
§. XXIII. In vsucapione tempus pro arbitrio determinat ciuitas, ex quo tacita dominii translatio, seu derelictio praesumatur ad ciuium negligentiam puniendam. Vnde facile est ad coniiciendum, quare hic iustus titulus, ac bona fides requirantur. Neque enim sine dominii titulo dominium transfertur, neque tempus ordinarie memoriam hominum excedens statuitur; multo minus dolose agentibus Legislatores suppetias ferunt.
§. XXIV. Quod autem ius Canonicum etiam in longissimi temporis praescriptione, vbi memoria non extat, eadem requisita et bonam fidem perpetuo exigat, vbi iam res est derelicta, arcanis Pontificiis acceptum ferri debet, non probitati atque aequitati insigni.
§. XXV. Arbitrium ciuitatis vero, cum debeat esse prudens, hinc aliud rerum mobilium, aliud immobilium vsucapioni, ob vtilitatem commerciorum, tempus est praefixum.
§. XXVI. Ex eodem fonte est, quod ciuitas effectus dominii ex iusta caussa saepe restringat, quibufdam personis, vtpote pupillis, minoribus, prodigis administratione interdicat, alienationi rerum certas conditiones ac limites ponat, res sacras, religiosas, sanctas, inalienabiles, superstitione haud raro intercurrente, efficiat.
§. XXVII. Non minus ab eius arbitrio dependet, definire vsumfructum, vsum, legem dominio vtili,
feudis, seruitutibus realibus dicere, ne tot litibus aperiatur fenestra.
§. XXVIII. Quae postrema ratio etiam facit, vt possidentes contra turbantes interdictis aliisque remediis defendantur, expulsi restituantur, malae fidei possessores puniantur, cetera, nisi publica vtilitas et commerciorum ratio interdum obstent. Hinc enim multae leges, inprimis Batavorum, Hamburgensium, Lubecensium a naturali simplicitate videntur declinare.
§. XXIX. Eo forte septentrionalium populorum fere omnium vetus consuetudo pertinet, quando naufragorum bona occupantibus fiscoque addixerunt, ne subditi sui ob difficultatem persecutionis probandique dominii variis inuoluerentur litibus. Quae decisio cum in aliis adoptetur, mirandum est, in praesenti negotio tantas tragoedias excitari.
§. I. RVbrica capitis connexionem indicat. Proprietatem enim inter homines, vti nunc sunt, commercium sequitur, commercium pretium
§. II. Nam etsi commercium indicium luxuriae est; non possumus tamen homines vno halitu immutare ad vnum omnes. Vnde ex hypothesi status corrupti non tantum vtile; sed etiam necessarium est.
§. III. Commercium commutationem rerum ponit ac requirit. Commutatio sine comparatione rerum concipi vix potest.
§. IV. Ergo pretium, quod ex comparatione rei et rei, veluti certa quantitas moralis, exsurgit, relationem inuoluit.
§. V. Relatio non est in re ipsa, sed
extrarem. Vnde pretium non a re ipsa, sed comparatione ac ratiocinatione nostra dependet. Quod contra eos obseruandum, qui pretium virtuale, quod rebus ex suo habitu, vti clarissimus Titius loquitur, inest, admittunt: idque ad non existentia merito refertur.
Notetur hic [Gap desc: Greek word(s)] viri doctissimi.
§. VI. Sed habent tamen homines, cum rem suam et alienam comparant, certas rationes et comparandi caussas, quas detegamus necesse est.
§. VII. Eae, quocunque etiam oculos conuertas, 1) vtilitas sunt atque 2) raritas.
§. VIII. Vtilitas caussa generalis videtur, estque vel vera, vel imaginaria.
§. IX. Nam, quod nullius vsus vnquam et vsquam est, nullum quidem pretium habet; sed vix tamen consequitur, vt, quod maximam vtilitatem praestat, pretium nanciscatur. Quem enim valorem habet aqua apud nos? Ergo imaginaria saepe vtilitas primas tenet.
§. X. Raritas caussa specialis, seu proxima
est eodemque modo in veram et imaginariam dispescenda videtur.
§. XI. Vtraque pretium generat, vtraque intendit; quemadmodum abundantiae opinio vel tollit, vel minuit.
§. XII. Caussae et circumstantiae ceterae, quas adiicit Puffendorfius cum D. Titio, in raritatem tandem, vtut saepe stultam, resoluuntur. Solus hic Thomasius vir illustris veritatem manibus tenet, quam in binis dissertationibus de pretio affectionis in res fungibiles non cadente, et de cerebrina aequitate l. 2. Cod. de rescindenda venditione exposuit.
§. XIII. Cui non obest, saepe locum rei sitae periculosum efficere, vt pretium fere nullum eidem constituatur, eoque abundantiae, aut varitati nihil videri aliquando ad tribuendum. Regero enim, illam circumstantiam, quod res periculoso agro locoque sit sita, non tam valori aliquid detrahere; quam quod sit nullius, aut exiguae vtilitatis.
Inutilium autem rerum magna semper inuenitur copia.
§. XIV. De cetero pretium vel vulgare est, vel eminens.
§. XV. Vulgare appellamus non, quod ceteris rebus, excepta pecunia, inest, sed quod ex comparatione rei et rei, sub qua operas quoque comprehendimus, oritur.
§. XVI. Eminens dicimus, quod ex comparatione nummi et rei exsurgit, ac super omnia eminet, quia vniuersa atque singula numus fere dimetitur.
§. XVII. Nam quia non semper, nec facile concurrebat, vt cum tu haberes, quod ego desiderarem, inuicem haberem, quod tu accipere velles: electa materia est cuius publica et perpetua aestimatio aequalitate quantitatis subueniret.
§. XVIII. Qua cum res exaequare omnes velimus, necesse sane fuit, ut eligeretur materia rara, substantiae valde compactae, et divisioni, tractationi, custodiaeque apta, qualis aurum est, argentum.
§. XIX. Si quae alia materia a nonnullis gentibus fuit adoptata; tum vero id necessitati adtribuas, aut stupiditati vtentium.
Confer Hertii elementa Prudent. ciuilis Part. I. p. 113. itemque Perizonium de aera graui p. 4. seq.
§. XX. Quemadmodum vero nummis valorem imponunt, qui in libertate viuentes aliis imperant; ita cetera pretia conuentione contrahentium determinantur, siue res et res, siue nummus et res inuicem conferantur et permutentur.
§. XXI. Vnde non aliud circa pretii impositionem occurrit officium, quam quod occurrit in conuentionibus.
§. XXII. In his vero ordinarie liberum est, vt quisque rem suam pro lubitu aestimet, et alter eiusdem aestimationem vel approbet et acceptet, vel repudiet; quia pretia, vt demonstrauimus, non insunt rebus.
§. XXIII. Vtrobique tamen prudentia
non excluditur. Imprudens vero est, qui rem suam adeo magni facit, vt nullum inueniat emptorem, aut qui rem alterius tanti velit comparare: quemadmodum vicissim a stultitia proxime abest, qui ita inepte rerum est cupidus, vt, quod alter vult, exsoluat.
§. XXIV. Neuter tamen iniustus est, neuter inhumanus ac durus: quia in conuentionibus onerosis humanitas et beneficentia exulant.
§. XXV. Ex his decantata quaestio dependet, an in res fungibiles cadat affectio? Vtut enim facile respondetur, non cadere; tamen noua semper quaestio orietur, sitne res fungibilis opinione paciscentium, nec ne?
§. XXVI. Saepe enim vel comparans, vel permutans inepte ratiocinantur. Ita perdite amans Pamphilus sericum Glycerii filum maioris aestimabit, quam diuitias ceteras Croesi.
§. XXVII. In genere omnes concordant, pretium affectionis tum demum locum inuenire, vbi singulare
quid occurrit. Sed singulare non alieno arbitrio ordinarie determinatur, sed proprio, etsi saepius stulto. Quid in ciuitate obtineat videbimus
§. XXVIII. Vti vero pretium pretio potest exaequari et commutari; ita commutatio rerum in commercium venientium reapse, vt diximus, per pactum fit, quod contractum Puffendorfius aliique appellant.
§. XXIX. Sed jam supra monitum est, inter contractum et pactum nihil obseruari differentiae.
§. XXX. Est autem certum, pacta aliquid mutare in jure nostro. Jus est vel connatum, vel acquisitum.
§. XXXI. Mutatio inuoluit vel adiectionem, vel detractionem.
§. XXXII. Ergo, cum paciscimur, vel juri connato nostro, vel acquisito aliquid aut adiicitur, aut detrahitur.
§. XXXIII. Vtrinque obligatio eadem est: etsi diuersi respectus et considerationes diuersae diuersas saepe denominationes efficiunt.
§. XXXIV. Hoc sensu non repugnabo,
si quis conventiones de rebus et operis in commercium venientibus contractus seu [Gap desc: Greek word(s)] velit appellare, ceteras pacta: dummodo ne quis revera distinctum animo proponat, vbi tantum objectum conventionis variat.
§. XXXV. Id maioris vsus est, vt ad finem agentium et commutantium respiciatur, quo tanto curatius obligationum termini intelligantur.
Confer, quae supra cap. III. §. 58. seq. generaliter diximus, et specialiter perdoctus Hertius in notis ad Puffendorffium lib. V. cap. II. §. 5. adnotauit.
§. XXXVI. Saepe etenim id agitur, vt dominium transferatur, quemadmodum in donatione, venditione, contractu do vt des, permutatione, do vt facias, mutuo, promutuo, dotis datione, contractibus, quibus vtile dominium transfertur, iisque qui aleam, seu nonnihil casus et conditionis continent.
§. XXXVII. Saepe res communicantur, vt in communione et societate.
§. XXXVIII. Saepe possessio tantum et vsus conceditur, ut in commodato, locatione.
§. XXXIX. Saepe rerum cura, vel administratio suscipitur, vt in deposito, mandato, contractu facio, vt facias, facio vt des.
§. XL. Saepe contractibus iam factis firmitas conciliatur, vt in fideiussione, contractu pignoratitio.
§. XLI. Quibus obseruatis facile nunc erit, secare memoriae caussa contractus omnes in principales et accessorios, illos in beneficos, et onerosos, omnes in vnilaterales et bilaterales, in simplices et compositos, qualis est cambium, aliique in quibus plura et varia pacta concurrunt.
§. XLII. Ex his autem claret, quam a naturali simplicitate recesserint Romanarum legum conditores.
§. XLIII. Sola enim stipulatio, seu verborum nuncupatorum solennis conceptio initio commune negotiorum, tam obligatoriorum, quam liberatoriorum expediendorum instrumentum
fuisse videtur: ceterae promissiones pactorum nudorum nomine celebrabantur.
§. XLIV. Quod cum in communi vitae vsu non procederet, factum est, vt ab hoc rigore recederent, et propter caussam seu praestationem contractus reales et innominatos admitterent, itemque propter frequentiam, necessitatem et commerciorum vtilitatem contractus consensuales introducerent, quin propter vnitatem actus, vel etiam singularem rationem, pactis adiectis et lege confirmatis vim atque stabilitatem tribuerent.
§. XLV. Hae caussae arcanae, de quibus ex parte in capite de pactis dictum est, cum apud alias gentes cessent, concidet nunc stipulationis praerogativa, concidet pactorum nudorum et non nudorum, quae barbare appellarunt vestita, distinctio.
§. XLVI. Nec opus erit, vt contractus nominatos et innominatos separemus: neque enim hi aliud sunt, quam pacta nuda, quae praestatio ab vna parte comitatur.
§. XLVII. Nominatos autem, vt in consensuales, reales, verbales, litterales dispescamus itidem necesse non habemus, quia omnia pacta serio inita valide obligant: vtut vulgo pactum de mutuo et commodato ab ipso mutuo et commodato distinguant. Sufficit, eandem hic obligationem inueniri.
§. XLVIII. Interuentus rei jus et obligationem alterius clarius duntaxat ostendit. Litterales vt litterales ne quidem iure civili obtinuisse, multi sunt qui adfirmant.
§. XLIX. Contractus bonae fidei et stricti iuris a diuersa interpretandi ratione, iudiciorum apud Romanos ordine, et iudicum pedaneorum officio, forique corruptelis profluxerunt. Quod in lectionibus iuris privati docebitur curatius.
§. L. Quasi contractus vero Romanorum esse commentum inde elucet, quod ne vnus inueniatur, qui vel non ex vero consensu, vel collata aliqua utilitate resultet. Vnde res omnis partim ex praecepto de non
laedendis aliis, partim ex altero de non violandis promissis siue expressis, siue tacitis videtur diiudicanda.
§. LI. Quocirca relinquitur vt omnia pacta, siue contractus absolute considerati sint sensu iuris naturae consensuales, hoc est, a consensu serio ac sufficienter declarato permanantes.
§. LII. Quod sane demonstrari copiosius posset, nisi vberrimam tractationem iuris priuati disciplinae reseruandam iudicaremus.
Vide interea, quae doctissimus Brenneysen de inutilibus pactorum et stipulationum diuisionibus contra JCtos celeberrimos disputauit.
§. LIII. Id hic monemus, obseruandum esse iuris studiosis, quid in actibus rerum eueniat, qui finis, quae intentio contrahentium, vt sic totam contractus cuiusque [Gap desc: Greek word(s)] et perfectionem ante oculos habeant.
§. LIV. Eam ob rem de praecipuis exempla adiiciam, atque a permutatione stricte sic dicta, vtpote antiquissimo
contractu, initium ducam. Est hic contrahentium finis, vt dominium, vel ius reale vnius rei transferatur in alterum pro dominio rei aequalis, vel iure simili, quo indiget vterque. Ergo res in commercio existentes requiruntur, siue corporales, siue incorporales, siue mobiles, siue immobiles, siue species eiusdem, vel diuersi generis. AEqualitas ex opinione paciscentium aestimatur. Ad translationem dominii consensus mutuus necessarius est, a quo, inuito altero, recedi nequit, non item traditio, quae ad executionem contractus pertinet. Qui prior transtulit, sub conditione dedisse suum censendus est, vt alter suum praestet vicissim. Periculum casuale rerum nondum praestitarum penes mutuo contrahentes est, quia hic ex vtraque parte certa species debetur. Hinc, qui rem suam casu amisit, sibi promissam recte exigit.
§. LV. Permutationi emtio iungitur, in qua de re, cum dominio similiue iure, pro certa pecunia habenda paciscimur. Traditio non ad perfectionem,
sed executionem contractus pertinet. Vnde eadem officia venditoris et emptoris sunt, quae permutantium. Re nondum tradita, casum emptor sentit: sed periculum pretii non vicissim venditor sustinet. Cur? quia hic quantitas nunquam interitura debetur. Quod in permutatione certarum specierum secus est. Circa pacta emtioni venditioni adiecta vix subsistimus. Generalis regula est, vt fides seruetur. Et possunt vero omnibus contractibus adiici nonnullae pauctiones. Quis vero eas figuras omnes in hac disciplina iudicabit expendendas? Quod et de emendi modis conditionibusque adiectis tenendum est: quae in lectionibus iuris priuati curatius excutiuntur. Euictionis praestatio, vti ex natura contractuum, vbi res accipientis fieri debet, profluit; ita in praesenti contractu ex eodem principio merito deducitur.
§. LVI. Pergimus potius ad mutuum. Qui mutuum accipit, indiget re fungibili: hac vult non tantum vti,
sed saepe abuti, eamque consumere. Abusio et consumtio translationem dominii exigunt. Haec autem non tam ad perfectionem, quam executionem contractus pertinet. Neuter vero rem donare vult, neuter donari credit. Vbi nulla donatio, ibi restitutio est necessaria. Restitutio in specie fieri ordinarie nequit. Ergo sufficit, in eadem quantitate ac qualitate determinato die restitui. Non hic praestatur culpa, quia res mea est. Rem meam pro lubitu perdo. Vbi dominium penes me est, ibi quoque casum sentio, cetera. Vt autem vsura exigatur, nec iustitiae repugnat, nec charitati, nisi etiam lucra omnia atque vtilitates ex re nostra percipiendas eidem repugnare existimes.
Commendetur tractatus egregius Gerhardi van der Noodt de foenore et vsuris.
§. LVII. Solutio indebiti promutuum est. Eadem enim ratio postulat, vt, quod vnus accepit, nec alter donauit, reddatur. Non hic praesumtione, non etiam fictione, aut quasi contractu opus est.
§. LVIII. Donationem Puffendorffius forte ex ea caussa omisit, quia terminos pacti vix cgreditur. Duntaxat finis considerari meretur, cuius fundamentum liberalitas est, quae etiam in illa specie, quam remuneratoriam vocant, conspicitur. Nec interest, siue dominium, siue ius simile transferatur, vel remittatur.
§. LIX. Inter contractus communicatorios societas eminent et communio.
§. LX. Prioris finis est, vt res vel operae conferantur, et lucrum damnumque fortuitum inter conferentes diuidatur. Etsi vero aequalitas hic iterum ab opinione paciscentium dependet; tamen repugnat, vt vnus damnum ferat, alter solus lucrum, quia cum societatem inimus non donamus. In ceteris conuentione videtur standum, si qua lex diuidendo damno, et communicando lucro sit dicta; si non, tum vero, vt pro rata, tam ratione rerum, quam ratione operarum distributio fiat, ius naturae praecipit.
§. LXI. Communio aliquando sine speciali societatis contractu accidit. In hac iuris est, vt, quod nobis donatum non est, communicetur et diuidatur tam in re, quam in fructibus; et, si quid impensum, pro rata rependatur. Non hic indigemus quasi contractu, quia, qui in communionem, seu in commune dominium incidunt, aliter velle, salua iustitia, nequeunt.
§. LXII. In pactionibus, vbi non tam dominium, quam possessio, vel vsus conceditur, commodatum et locationem considerabimus.
§. LXIII. Illud, sicuti mutuum, indigentiam rei respectu nostri praeponit, sed qua tantum vti, non abuti, gratis cupimus. Hinc res eadem in specie restituenda. In executione huius contractus non transfertur dominium, sed possessio. Hinc exacta diligentia requiritur, quia, vt accepimus, restituere rem commodatam debemus. Tempus restituendi adiectum, secundum ius naturae merum, nihil hic mutationis inducit. Vnde
precarium et commodatum non distinguimus.
Laudetur dissertatio excellentissimi Thomasii de precibus iuridicis.
§. LXIV. Locatio vero et conductio eo fine initur, vt alicui vsus rei, aut opera pro mercede addicatur. Traditio rei promissae ad executionem pertinet. In commodato indigentia vnius obseruatur, hic fere reciproca. Ergo, qui vsum rei vult concedere, rem habilem debet praestare, impensas necessarias tolerare, damnum, quod dolo, vel sua culpa datum est, resarcire. Conductor vero, quia tantum vsum rei accepit, ea debita ratione vtitur, finito tempore reddit, damna data resarcit. Operarum locator, vt operas suas addicit conductori; ita fideliter exhibeat: alias id persoluat, quod interest. Conductor vicissim mercedem, vt placuit, pendat, siue vsus sit opera alterius, siue, suo interueniente facto, vsus non sit. De conductore et locatore operis peculiares obseruationes necessariae
non sunt. Optandum potius foret, ne voces istae vnquam essent a Jureconsultis adhibitae. Qui enim locator est operarum, vocatur conductor operis, et, qui conductor est operarum, appellatur locator operis. Sed harum vocum promiscuus vsus facile turbare discentes potest.
§. LXV. In contractibus, quibus rerum cura, vel administratio suscipitur, depositum, mandatum, negotiorum gestio inprimis inueniuntur.
§. LXVI. Depositi finis est, vt res apud alium collocata et gratis custodita ad libitum deponentis restituatur. Non hic postulatur custodia, aut diligentia specialis, non transfertur dominium, sed cum talis collocatio ob commoditatem, vel necessitatem fiat, caussa cessante res reposcitur. Vnde deponens merito omnem diligentiam adhibet, ne occasione rei meae damnum quis sentiat. A depositario vero, vti generalis custodiae officium flagitatur; ita diligentia exacta, quam nemo initio exigit, ex postfacto sane exigi non potest.
§. LXVII. Mandatum vero non tantum amicitiam et fiduciam peculiarem; verum etiam specialis operae petitionem et promissionem, vtut ad mensuram, includit. Neque enim mandatarius, cui negotia mea commemdo, veluti lignum, aut piscis considerandus est. Dum enim recipit, id sane, quod ab ipso peto, aut verbis, aut facto promittit. Vnde est, quod morte credatur mandatum exstinctum, quia personae industria electa est. Hinc culpae leuissimae praestatio exigitur, quia culpa exactae et specialis operae absentiam indicat. Ex quo consequitur, vt fines mandati transiliri nequeant, sed excedens ad id, quod interest, obligetur. Tantum quaeritur, quis mandati fines excedat? Qui per aequipollens implet, terminos mandati vix migrat Et cum regulariter mandatum mandantis gratia suscipiatur, inutilis Triboniani diuisio in principio et §. 1. inst. hoc tit. videtur.
§. LXVIII. Quod in mandato operatur consensus saepe expressus, id in negotiorum gestione efficit quadantenus
tacitus. Non hic quasi contractus, aut fictio necessaria est, non a parte gestoris, quia iure naturae omnes obligati sunt, ne alterius rebus damnum inferatur, non a parte domini, quia cum detrimento alterius suam nemo promouere vtilitatem debet. Et praeponitur autem collata vtilitas.
§. LXIX. In contractibus accessoriis et qui securitatis caussa ineuntur, pignoratitius elucent et fideiusio.
§. LXX. In illo non soli credimus personae, sed fundis, agris arboribus, colliculis, aedificiis, cetera, quousque creditum sit exsolutum. Inde ordinarie pignora tanti, aut maioris esse solent, ac ipsum debiturn. Neque hic attenditur, sit ne res mobilis, nec ne, frugifera, an sterilis. Quando rem pugno quasi seruo et teneo, pignoris, quando vero ea duntaxat adsignatur, et per conuentionem obligatur, hypothecae nomen adhibetur. Pignus in mobilibus maioris securitatis est, quid? quod etiam interdum in immobilibus. Vnde Germani dominium temporarium in pignore transtulerunt:
alii legem commissoriam adiiciendam crediderunt, quae naturaliter iniqua non est.
§. LXXI. In fideiussione alterius hominis fides attenditur, eaque alienae obligationi accedit. Accedit vel debitore sciente vel ignorante. Quod respectu eius, qui fecuritatem intendit, eodem recidit. Vti igitur obligatio principalis; ita sese habet accessoria: vtut propter securitatem a creditore intentam arctior esse possit. Expromissio ad modos tollendi obligationem pertinet.
§. LXXII. Contractus aleam continentes, peculiarem classem vix constituunt: continent illi vel conditionem expressam, vel tacitam. Ea impleta ius oritur ab vna, obligatio ab altera parte.
§. LXXIII. Vnde fit, vt eiusmodi pactiones interdum donationi sub conditione similes fiant, veluti alea, itemque assecurationes, sponsiones; interdum emptioni, quam cum addito emtionem spei appellant, vti est olla fortunae, ac certo modo lotaria, interdum
venditioni conditionali, vt auctio. In hisce negotiis omnibus bona fide agendum est: quae tamen in sponsionibus non labascit, etsi rem certo scio, clareque me, quando spondeo, scire dico. Imputet alter sibi, quod mecum sponsione contendat, eoque aut temeritatis suae poenas luat, aut proprio motu emungatur pecunia. Quae hic Doctores de temeritate in assecurationibus et iniustitia inspergunt, parum solida sunt. Dependent naturaliter omnia ab arbitrio paciscentium.
§. LXXIV. Contractus nomine speciali carentes propterea omittimus, quia vel ex doctrina generali de pactis diiudicantur, vel permutationes sunt, vel denique in alios contractus certis pactis vallatos transeunt, vti contractus aestimatorius, qui pro diuersa consideratione et paciscentium conuentione vel emtio est, et venditio, vel locatio et conductio, vel mandatum. Quae de peculiari eiusdem natura in medium feruntur, rigidum
examen vix sustinent, ne quidem secundum ius Romanum.
§. LXXV. Ex quo perspicuum fit, posse nos de contractibus et pactis ideas maxime claras et adaequatas acquirere, quia vel ipsi ea inimus atque efficimus, vel, quomodo fiant ac generentur, accurate tenemus.
§. LXXVI. Ab hac obseruatione difficilis de culparum praestatione tractatio dependet.
§. LXXVII. Neque enim, vti recte arguit illustris Thomasius in dissertatione pereleganti, quam de culparum praestatione emisit, generalis hic suppeditari regula potest, quia finis contrahentium diversimodis variat.
§. LXXVIII. Culpa quippe omissio diligentiae est. Diligentia gradus habet suos. Itaque videndum ante omnia, ad quem diligentiae gradum alterum voluerim obligare: quod ex intentione paciscentium sane elucet.
§. LXXIX. Vnde regulae, quae de praestatione culparum vulgo circumferuntur, nullius ferme usus sunt;
quia vnicuique tot vulgo exceptiones adiiciuntur, vt regula pene destruatur.
§. LXXX. Sed existimat tamen celeberrimus Barbeyratius, vna hac regula comprehendi posse exempla omnia: Semper ita esse curandam rem alienam, vti curamus nostram.
§. LXXXI. Ego vero, etsi eam normam non existimo iniquam, si civitas ratam habeat, tamen, cum sine hac relatione consideratur, repugnat sane, plus a nobis exigi, quam initio exegit contrahens. Verum equidem est, in depofito v. g. factum obseruari recipientis, qui, nisi bene curare rem depositam voluisset, eius custodiam repudiare potuisset: at quis interea ex receptione statim inferet, promitti custodiam specialem? Repugnat vitae vsus. Patior deponi, aut in domo mea collocari res Titii; ergo ad peculiarem diligentiam me obligaui. Satis humanus sum, si deponi atque in tuto collocari res alterius permittam. Vt hic sine noua promissione peculiarem diligentiam adhibeam,
non est necese: ipsemet curet deponens. Si nequeat facere, alii id oneris imponat; imponat mihi, sed exquirat consensum clariorem.
§. LXXXIII. Quamobrem relinquitur, vt intentio contrahentium spectari inprimis debeat: quod Iure consulti veteres obseruarunt aliquando.
§. LXXXIV. Vti vero doctrina de contrahendis obligationibus, si actus et negotia hominum curate considerentur, tacile intelliguntur; ita modi tollendarum obligationum sine magno labore cognoscuntur.
§. LXXXV. Ergo teneas, omnes illos modos liberationem ab obligatione et debito inuoluere.
§. LXXXVI. Liberatio est vel plena, vel minus plena.
§. LXXXVII. Illa est, vbi tota perimitur obligatio, vt nec vetus supersit, nec noua oriatur: estque vel vera, vel quasi.
§. LXXXVIII. Vera realem satisfactionem praeponit.
§. LXXXIX. Satisfactio vel facto proprio contingit, vel alieno, vel vtroque.
§. XC. Proprio, cum ipse solvo. Alieno, cum tertius, quod debeo, suscipit, aut praestat, vel interueniente mandato meo, vel sine eo, me sciente, aut ignorante, sponte, vel coacte. Vtroque, cum vel debitor et creditor mutuo consensu a pactione gratis recedunt, vel dato aliquo, aut retento transigunt. Vnde transactio nunquam fieri dicitur gratis.
§. XCI. Soluere significat reapse praestare id, quod est conuentum
§. XCII. Hinc aliud pro alio non soluitur, hinc integra quantitas praestanda, hinc moneta, aut res eadem, aut aequipollens, aut species aliquando promissa requiritur.
§. XCIII. Sed aequum vero est, vt pro reali praestatione habeatur, si, quod debeo, offero, obsigno, depono, quando acceptare detrectat creditor.
§. XCIV. Praestatione debita peracta tollitur obligatio tum principalis, tum accessoria.
§. XCV. Quasi liberatio est, vbi nulla praestatio naturalis obseruatur, sed per ratiocinationem intelligitur, vel ex verbis signisque colligitur, vel propter conuentionis naturam exigi amplius nequit.
§. XCVI. Ad priorem modum compensatio et comfusio pertinent, ad secundum coudonatio, ad postremum, cum species debita fato interit, aut obligatio alterius perfidia abrumpitur, aut tempus exspirauit, aut status, in quo obligatio fundabatur, mutatus apparet, aut debitor non amplius existit, sed excessit.
§. XCVII. Compensare significat debitum et creditum aequale inter se vltro citroque contribuere.
§. XCVIII. Hinc, vbi corpora debentur, compensatio non admittitur, hinc liquidum cum illiquido non contribuitur, cetera.
§. XCIX. Confundi obligatio dicitur, quoties debitor creditori, vel creditor debitori haeres existit, vel vnus vtrique. In eandem enim personam, vtriusque iure concurrente,
in eum locum res redit, vt manere obligatio nequeat, quoniam repugnat, aliquem sibi ipsi debere.
§. C. Condonari significat verbis solutionem, vel signo factoque remittere.
§. CI. Verba autem naturaliter non requiruntur solennia, sed clara, signa non longe quaesita, sed euidentia, quale est, cum chirographum reddo. Vnde disceptatur, an vno chirographo reddito et altero retento debitum censeatur remissum? Mihi in dubio fere affirmata sententia placet, ne redditio plane otiosa sit, et superuacua.
§. CII. Minus plena liberatio mihi appellatur, vbi ita obligatio tollitur, vt eam sublatam excipiat et subsequatur alia, idque creditore, vel debitore eodem manente, vel vtroque, vel alterutro mutato.
§. CII. Prior species nouatio stricte sic dicta dicitur, posterior delegatio, vel expromissio certo sensu. Nam ratione debitoris primi delegantis adhibetur vocabulum delegationis, ratione
secundi delegati expromissionis
§. CIV. Cessio vero secundum iuris naturalis dictata a delegatione vix differt. Vnde perperam D. Hertius, Pusfendorfium, aliique vellicant, quasi notissimos delegationis ac cessionis terminos confuderit. Etsi enim vulgo aiunt, in cessione debitorem cessum adhuc obligatum manere cedenti, non id tamen ex ratione necessario fluit, sed ex arte fori Romani et arbitrio Legislatorum saepe non prudenti. Naturaliter quippe verum est, debitorem, quem alii integre cessi, non videri amplius mihi obstrictum. Ratio, quae impulit Romanos, vt aliter statuerent, ea est, quod cessus cessionem nesciat, delegatus delegationem intelligat; isque non amplius exceptionibus aduersus delegantem competentibus vti possit, quia innouum creditorem consensit, neque exceptiones sibi reseruauit suas. Ergo ad eorum mentem delegatio cessio est magis deliberata et completa, in qua ternus inuenitur consensus, delegantis,
delegati, et noui creditoris. In cessione vero consensus duntaxat cedentis et cessionarii, non autem debitoris cessi obseruatur expressus. Sed nihil puto impedire, quo minus etiam in debitore cesso, ceteris recte se habentibus, consensus nouus praesumatur. Saltem parum interest, cui soluat debitor, dummodo ei exceptiones maneant saluae. Quod rationi non tantum in debitore cesso, sed etiam delegato conforme est, nisi hic renunciauerit iisdem. In foro autem, ob legem ciuilem, delegatus, quia delegationi non contradixit, habetur pro renunciante.
§. CV. Assignatio e contrario non tam modus tollendi obligationem videtur, quam solutionis, vel satis factionis prodromus, seu mandatum de soluendo et accipiendo. Vnde in mora exigendi existens, de periculo nonnunquam respondet.
§. CVI. Quod vero haeredes defuncti obstringantur, e consensu nouo est: vtut saepe tacito. Qui enim res defuncti accipit, is in eius sese locum
succedere facto demonstrat suo. Intercessio facto contraria nihil operatur.
§. I. ETiam personae liberae mercantur, et res operasque suas commutant.
§. II. Commutatio vero in hoc quoque statu pretium tam vulgare, quam eminens praeponit atque admittit.
§. III. Pretium in aestimatione consistit. Aestimatio extra rem est, cum, vti demonstrauimus, in rebus ipsis non inueniatur pretium.
§. IV. Ergo vnusquisque naturaliter rem suam nummumque comparare ad alteram pro lubitu poterit. Non est iniustum, maioris rem locare, minoris emere, maioris vendere, ac desiderio suo innocenti ratione, sermone, factis et sine dolo velificare: quoniam ante conuentionem non est pretium, multo
minus iustum pretium, non est merces, multo minus iusta merces.
§. V. Hinc non datur in hoc statu querela de laesione vltra dimidium; dummodo error efficax, dolus, metus abfuerint: de quibus impedimentis in capite de pactis copiose actum est.
§. VI. Caussa, quare nonnulli hanc sententiam iniquam dicant, illa decantata in contractibus onerosis aequalitas est. Sed a falso proxime abest, eam in rebus ipsis debere quaeri. Vti enim pretium ex relatione et comparatione arbitraria oritur; ita etiam aequiualens, quod quisque contrahentium animo sibi figurat.
Conf. Grot. lib. II. cap. XII. §. 26.
§. VII. Vnde relinquitur, vt in eiusmodi casu princeps, seu Respublica in integrum se ipsam restituere nequeat, tametsi stulte aestimauit; quod exemplo Glauci et Diomedis arma permutantium declarari potest.
§. VIII. Circa reliquos contractus nihil hic fere noui occurrit. Est hic, vti dictum alias, animi intentio contrahentium
circumspicienda. Vnde sine dubio hallucinatus est Vasquius, quando emptionem et venditionem sine certo pretio, locationem et conductionem non expressa mercede, si a Regibus fiant, valitura docuit. Neque enim principes ipsam naturam et finem contractuum variare possunt, vt, quod emptio non est, fiat emptio.
Conf. Grot. lib. II. cap. XIV. §. V.
§. IX. Quin ambigua est Grotii adsertio opinantis, in statu libertatis periculum non esse emptoris: pertinere hoc axioma ad commenta iuris ciuilis. Quanquam enim verum est, vendito genere nihil perire emptori; vereor tamen ne falsus sit, si vendita sit species. Potius id arbitrio legislatorum, aut paciscentium tribuendum est, si ad traditionem vsque res venditas commodo et periculo venditoris esse velint: vt taceam de mero iure naturali dominium sine traditione posse transferri.
§. X. Vti vero monopolia cum ratione neutiquam pugnant; ita Respublicae sibi inuicem eiusmodi mercium [Gap desc: Greek word(s)] iure permittunt. Talia pacta Bataui itemque Angli cum Indiae populis permulta et Hispanis iniuerunt: nec penes promittentes est, rescindere eius generis concessiones, parte altera inuita: nisi precarii clausula sit adiecta.
§. XI. Vnde nec iniustum est, si gens varii generis merces coemat, et dein magno pretio distrahat. Quod iterum Bataui faciunt atque Angli.
Addatur aliquid de Pythoclae inuento, quod commendat Grotius in not. ad lib. II. cap. XII. §. 16.
§. XII. Vsuras vt soluant liberae gentes et sibi stipulentur, itidem iniquum non videtur e generali, quam capite praecedenti allegauimus, ratione. Neque enim, quod faciunt aliqui, necesse est, vt misera vtamur argumentatione ex lege Mosis petita quae a peregrinis accipi foenus concessit. Ex dictis aestimari factum
Philippi II. apud Cabreram potest, qui sub obtentu iniquitatis Ianuensibus vsuras negabat, nec sortem tamen exsoluit.
Dicatur, quam hic caecutiuerit Grotius.
§. XIII. Id quaeri dignum, an etiam externis Reges donare possint, sintque eorum donationes firmae. Disceptatum inter Galliae Regem et Sabaudum meminimus, qui Pignarolum sibi donatum ab Henrico III. contendebat. Et puto, totam eo redigi litem, an eiusmodi Principes donent de rebus plene suis, an regno propriis. Circa priorum donationum stabilitatem nihil dubii remanet. Circa posteriorum videndum, quam populus regi libertatem reliquerit. In dubio cum Grotio facerem, Regi libertatem donandi videri relictam, si probabilem, cur ita faciat, rationem habeat. Quod si vero expresse omnis alienandi potestas ei sine populi consensu sit adempta, non valebit donatio, vtpote de re aliena. Quod tamen olim non adeo fuit exacte a populis Europaeis obseruatum.
§. XIV. Similiter pronunciandum, si sibi subditis donauerit Princeps. Neque enim has ceteris paribus reuocare donationes poterit, nisi ob poenam, aut ob vtilitatem publicam cum compensatione, aut etiam, ni adsit precarii clausula.
§. XV. Societates mercatoriae et nauales pacatae, vt praebeant litigandi occasionem, tamen inter liberas gentes iniri possunt, et secundum contractus legem expediri omnia debent, aut, si non sint singula clare expressa, secundum aequum et bonum. Talem societatem contraxit Salomo cum Hiramo et Tyriis huius subditis, rei maritimae et nauigationis peritis, vt coniuncta classe aurum peterent ex Ophira. Vt hic vnus damnum, alter solus lucrum ferat terminis societatis repugnat itidem. Quomodo vero aestimatio institui possit et diuisio respectu impensarum et damnorum Loccenius de Iure maritimo lib. II. cap. II. §. 7. ostendit, quid? quod Grotius lib. II. cap. XII. §. 25.
§. XVI. In societate bellica tam
terrestri, quam nauali, quae saepe ob hostes communes et piratas coercendos atque expellendos initur, pro fine vtilitas communis est, ac defensio: interdum et praeda, captiui. Et standum hic est lege foederis, aut si nihil dictum, pro rata res ac personae censeantur communes, aut mos obseruetur, vt capti fiant capientium: idem in reparatione damni communis tenendum. Ex his controuersia de captiuis inter Henricum Leonem et Adolphum Holsatum, de qua Arnoldus Lubecensis l. II. Chron. Slav. cap. XXV. nonnihil prodit, decidi potest.
Conf. dissert. Hertii de Lytro sect. II. cap. III. §. 3.
§. XVII. In condominio vti omnium aequale ius est, ita omnium aequalis obligatio: neque hic aliquid differentiae occurrit. Id addo, non hic valere maiorem suffragiorum partem. Cui consequens, potiorem esse conditionem prohibentis, hincque, vno repugnante, rem in statu suo manere ac nihil fieri.
§. XVIII. Quod si vero nemo sit, qui contradicat, communicanda sunt et lucra et damna, et impensae. Vsum haec habent in dyarchiis et triarchiis, quae valde frequentes sunt in imperio nostro.
Conferatur paroemia ab Hertio expofita Zwey Herren ein Herr Opusc. Tom. III. p. 600.
§. XIX. Potest etiam contingere, vt Principes et gentes, praecipue in bello, vel naues, vel tormenta, aliaque sibi inuicem commodent. Et est obseruandum, non posse a commodante vrgeri, vt sibi res nullo modo imminuta reddatur, quoniam ad vsum concessit, qui sane res qualescunque imminuit. Aliud est, si culpa nostra pereant, et praeter vsum imminuantur. Casum fortuitum, vbi vel hostium insidiis, vel naufragio commodatum interit, commodatarius non praestat. Id Princeps Badensis Ludovicus ciuitati cuidam imperiali regessit, quae tormenta castro Kelensi tuendo commodata et a Gallis abducta
repetiit. Sed aliud foret, si quis res suas, imminente periculo, sartas seruasset et tectas, commodatas neglexisset.
§. XX. De locatione et conductione inter gentes nihil adiicimus, nisi quod moris apud Germanos fere semper fuerit, locare militum operas, aut etiam proprias pro certa mercede. Vt gens genti rem locetrarius euenit. Minimum ciuitati Lubecensi ac ceteris Hanseaticis peregrinum visum est Wallensteinii petitum, naues eorum conducere volentis. Sed est tamen e Gallorum monumentis notum, conduxisse illorum Reges, cum terram adirent sanctam, aere satis magno ab Anglis et Italis naues eaque de caussa in graues discordias incidisse. Vnde, quae in genere capite praecedente de locatione diximus, hic quoque prudenter sunt applicanda. Ceterum merito explosi sunt Hispani, promissam mercedem pro praestitis auxiliis Friderico Wilhelmo Electori denegantes. Per peram illi Principem mercatorem appellarunt, cui solenniter stipendia sunt polliciti.
Conf. Puffendorfii Res gestae F. W. lib. XVIII. §. 16 seq.
§. XXI. De deposito inter gentes dicendum, id reddendum esse deponenti indistincte. Quaestio, quis justiorem habeat petitionem in statu libertatis, decidi vix potest. Nec audiendus videtur deponentis hostis, nisi tales res depositae sint, quibus ei noceri magnopere queat, si repetat deponens. Et tum enim aequum est, ut penes se retineat bello medius, nec deponenti reddat, donec finitum sit bellum. Exemplum hujus rei nuper in bello Sueo-Polonico evenit. Adde, si placet, saepe facti quaestionem incidere, sit, ne depositum, nec ne. Exemplum apud Puffendorfium de Rebus gestis Friderici Wilhelmi lib. XVII. §. 83. observatur, qui bellica tormenta in Vesaliensi castro relicta a Galliae Rege sibi donata contendebat, hic deposita affirmabat, idque ex Spanii praefecti consignatione atque tabulis probatum ibat.
§. XXII. Mandatorum major in liberis gentibus copia occurrit. Neque
enim gentes, aut Principes ipsi agunt, sed aliorum vtplurimum ministerio vtuntur. Quocirca videndum, sitne mandatum sub specialiore forma, an sub consideratione generaliore datum. Si posterius, impleri illud poterit per aliud aeque vtile, aut vtilius, quam quod mandato praescriptum erat. Sin prius, frustra quaeritur, an aequipollens habeat locum, vbi aequipollens non invenitur, sed prohibetur. Pertinent eo exempla a Grotio lib. II. cap. XVI. §. 21. a nobis allata.
§. XXIII. Vnde dubium non est obligari supremam potestatem ex ministrorum suorum facto, dum egerunt, quod aut probabiliter ipsorum officio continetur, aut etiam ex praepositione innotescit.
§. XXIV. Primam speciem mandatum tacitum appellare licet, posteriorem expressum.
§. XXV. Ita Ducum officio continetur, dare inducias, non autem bello quaesita concedere, imperia, homines, jura, agros, non itidem de bello
transigere. Eam ob rem recte Tigrani Syria adempta est, quamquam Lucullus dederat. Potestas Wallensteinio a Ferdinando II. data extraordinaria fuit.
§. XXVI. Quodsi vero arcana Reipublicae mandata neglexerit minister, vtut obseruauit mandatum, quod produxit, et produci jussus est, tum quidem obligabit principalem, sed obligatus manebit eidem: quemadmodum, si sine mandato promisit, obligabitur stipulanti.
§. XXVII. Posterius negotium sponsio ab auctoribus appellatur.
§. XXVIII. Haec non obligare Rempublicam dicitur, quia iniussu populi, aut Regis fit, aut facta est. Silentium autem non est iussus. Ita Romani Luctatii Consulis foedere se teneri negarunt, quia neque auctoritate patrum, neque populi iussu ictum erat.
§. XXIX. Sed quid, si vtilis sit eiusmodi sponsio? Et puto, naturalem aequitatem praecipere, vt confirmetur, quemadmodum vtilis negotiorum
gestio; aut, ni placeat, in eum locum restituantur omnia, quo fuerunt, antequam sponsio fieret. Quo officio Romani deditione Ducis sui neutiquam videntur defuncti.
Dicatur de sponsione Numantina et Caudina.
§. XXX. Saepe enim euenire potest, vt necessitas et publicae rei vtilitas non adeo angustis summae potestatis ministros terminis includendas suadeat. Quod contra D. Titium observandum, quippe qui rariora eiusmodi sponsionum exempla futura statuit, ob maiorem bellandi peritiam, qua pollent nostrates homines. Habuimus tale sponsionis exemplum apud Guicciardinum Ludovici XII. tempore, ubi Tremullius Dux Heluetiis certam pecuniae summam spopondit, vt agrum Heduorum, seu Burgundicum relinquerent, et obsidionem Diuioduni soluerent. Quid in Batauis a. 1668. ac denique Holsatia et Pomerania nuperrime fuerit actum, scimus.
§. XXXI. Ceterum, quum gentes haud facile nudis promissionibus confidant,
hinc pignora saepe obsides fideiussores poscuntet dant.
§. XXXII. Sed pignus vero ordinarie non solvitur, nisi debitum prius exsoluatur. Vnde Galli merito a Ferdinando Arragonio Ruscinonis et Ceritaniae pagos apud Belcarium repetitum iuere, quia Carolo VIII. pecuniae, pro qua obligati erant, summam non restituit.
§. XXXIII. Altioris indaginis quaestio est, an luitioni pignoris vnquam praescribatur? Plerique negant, quia res sit mere facultatis. At cum pacis externae intersit, ne post tot saecula excitentur lites, ac debitis quoque personalibus praescribi queat, hanc solam rationem impedire vix existimo, quo minus etiam luitionis ius post longam temporis intercapedinem censeatur exstinctum. Debeo enim et hoc iure perinde ac aliis ita vti, vt ne derelictionis coniecturae relinquatur locus. Quamobrem magis placet Ziegleri argumentum, qui, quod pro aliena possideatur, lui semper rem posse pignoratam existimat: cui possessioni diuturnum
debitoris silentium nihil sane adiicit.
§. XXXIV. Et vti vero per pignora fidem non habentibus; ita etiam per obsides cauetur ac fideiussores.
§. XXXV. De obsidibus primum, qui aut sua, aut eius, cui imperium est, voluntate, fidei publicae seruandae caussa, dantur. Belli Duces non nisi vi potestatis a ciuitate acceptae id faciunt.
§. XXXVI. Inter subditos autem vix distinguitur. Dantur sine discrimine sexus, aetatis, dignitatis: dantur etiam Regum liberi, vti ex historia Francisci I. notum est. Qui subiecti non sunt non etiam cogi ad obsidium possunt, vti vasalli.
§. XXXVII. Qui obsidem dat obstringitur facto et conuentione sua, ne ab accipiente obsidem recipiat, quam soluta sit fides. Nec ambigitur, quin obsidi, si quod sine sua, culpa sensit, resarciendum sit damnum. Quae Hennigesius in contrarium in notis ad Grotium affert, vix stringunt. Non enim fas est, vni, aut paucisimponere,
quod in ciuitatem totam incumbit onus.
§. XXXVIII. Qui securitatis caussa datur, etiam cuftodiri arctius potest, sed tamen liberaliter. Ob aliam caussam non retinetur ex pacto, sed e iure, quo subiecti ex facto imperantium obstringuntur, ac saepe numero detinentur.
§. XXXIX. Quod si fides frangatur obsidis culpa, occidi potest, vt hostis; sin minus, humanius cum eo agendum Grotius censet, quoniam nihil ei perfidiae attribui potest. Sed posset tamen adfirmari; et tum eum iure occidi, tanquam hostem. Hostis enim videtur, qui perfidae et hostilis Reipublicae ciuis est.
§. XL. Ipse autem obligatur, vt ne fugiat, sed potius obnixe omnia faciat, vt is, qui eum tradidit, creditori satisfaciat.
§. XLI. Mortuo obside ciuitas obstringitur, vt alium substituat, non haeres.
§. XLII. Mortuo autem eo, pro quo obses datus est, ius etiam pignoris
exstinguitur; sed Principe e vivis abeunte populus deuinctus censetur adhuc amplius, quia, quod ille egit, hic sane merito creditur egisse.
Laudetur Schilteri dissertatio, de Obsidibus.
§. XLIII. Fideiussores, qui ciuitatum actibus accedunt, non vnius, sed varii generis sunt.
§. XLIV. Liberi populi, qui inter alios paciscentes fidem suam interponunt, seque effecturos promittunt, vt pax atque amicitia contracta seruetur, et laesio reparetur, peregrino vocabulo Guarandi dicuntur: etsi proprie loquendo fideiussores sunt.
§. XLV. Sed recte animaduersum a Puffendorffio est, tacitum huic fideiussioni inesse foedus de ferendo auxilio illi, qui contra pactiones oppugnatur, aduersus iniuriae auctorem. Eiusmodi sponsiones in pacificationibus plerisque adiiciuntur.
Dicatur de Pace Olivensi inter Suecos et Polonos itemque de Nouiomagensi.
§. XLVI. Interdum vero ipsi paciscentes,
sed aliorum tamen compaciscentium respectu, pacem spondent, quos vice mutua fideiussores non inutiliter accipi ex Westphalicae pacis art. 115. seq. patet.
§. XLII. Priori casu vt plurimum mediatores adhibentur, qui conciliandae paci intervenerunt: iique obligati sunt, vt pacem inter alios vel per se, vel requisiti tueantur. Exemplum in pace Brandenburgico Polonica a. 1657. occurrit.
§. XLVIII. Eo intuitu vsu nonnunquam venit, vt ipsi fideiussores pacis instrumenta subscribant: quod a. 1659. in pace Rothschildensi, et a. 1660. in pace Hafniensi a Gallis et Anglis factum est.
§. XLIX. Tertium fideiussorum genus vt vulgarius, ita etiam certius atque expeditius est, quando seliguntur, qui se ad certam pecuniae summam soluendam eo casu obstringunt, si vel id, quod in pace promissum est, non praestetur, vel pax ipsa non seruetur. Sic in formula pacis Cameracensis inter Elisabetham Angliae Reginam
et Regem Franciae disponitur, vt octo mercatores externi, non Gallis subditi, fidem interponerent suam de solutione D M. coronatorum, ni intra tempus statutum redderetur Caletum.
Commendetur Obrechti dissertatio: Sponsor pacis.
§. L. Transactiones, vti in statu naturae omnium fere frequentissimae sunt; ita ob finem, qui intenditur, exactissime sunt seruandae. Non hic laesio vltra dimidium, non noua instrumenta attenduntur; nisi talia sint, e quibus noua caussa petendi exsurgat. Sed tum vero non tam transactio rescinditur, quam noua actio cooritur.
§. LI. Contractus et pactiones aleam continentes inter gentes non minus, ac homines singulares occurrunt. Praeterquam enim quod in diuisione regnorum saepe sorti locus est; etiam bella nonnihil casus habent atque fortuiti.
§. LI. Saltem in his ea subesse conditio videtur, vt victor victo imponere
leges possit, et pacis praescribere conditiones, quae sibi videntur iustae. Hinc perperam Franciscus I. apud Belcarium conquestus est, se indignis modis carceri mancipari, et ad pacem iniustissimam cogi.
§. LIII. Quod vero bello, id decretoriae pugnae vnius, aut plurium, aut etiam propriae licite committitur, quia in statu naturae non alia saepe expediendae salutis ratio inuenitur.
§. LIV. Est et notum sponsionis ex Monacho Paduano exemplum, vbi Philippus Augustus Galliae Rex Ottoni IV. per regnum eunti promisit, se ei meliores Galliae, quas signauit, ciuitates daturum, si dignitate Caesarea ornaretur. Addit Monachus, inde postea accensum esse bellum inter spondentes, cum Philippus Augustus detrectaret stare promissis. At vix ambigendum, quin tota Galli rem ex parte alienam promittentis sponsio nullius fuerit momenti.
§. LV. De aleae ludo memorabilis Augusti apud Suetonium epistola, cap. 71. Obseruatur, qui soluit, quod perdidit,
et remisit benigne, quod lucrifecit. Sed quid? si alea perderet Princeps bonam regni partem? Et tum sere simile, quod §. XIII. de donationibus principum tulimus, iudicium ferendum foret. Continet enim lusio tacitam et mutuam donationem, vtut conditionalem.
§. LVI. Id minus dubii habet, integram ciuitatem de auertendo periculo posse cauere. Est sane apud Liuium L. XXIII. cap. 49. exemplum, vbi tota ciuitas sese ad pensationem damni obligauit, si qua periret nauis annonam in Hispaniam portans.
§. LVII. Ad emptionem spei, praeter ollas fortunae publico saepe nomine cautas, Ioniorum iuuenum controuersiam, in quam cum Milesiis piscatoribus inciderunt, referimus, de aureo tripode extracto, cum capturam piscium emissent. Tota quaestio eo redit, vtrum iactus in genere, an speciatim captura piscium fuerit vendita? Oraculum Delphicum inepte litem decidit: quamuis Diogenes Laertius, Plutarchus, Valerius Maximus factum recenseant diuersimodis.
§. LVIII. Vti vero solutione naturali; ita Principes ac gentes interdum subsidiaria vtuntur. Refert Comineus Sigismundum Austrium Carolo Audaci obtulisse debitam pecuniae summam, eaque Basileae solenniter deposita copias Burgundi e Pfiretano Comitatu ac Suntgouiensi tractu eiecisse: nemine dubitante, quin iuste fecisset.
§. LIX. Compensationum themata haud rariora sunt. Neque enim prudentia tantum in hoc imprimis statu requirit, non soluere, antequam ab altero tibi vicissim sit satisfactum; verum etiam iustitiae congruit, contribuere vltro citroque, quod liquido debetur. Vnde mirandum non est, nexuisse moram Iudices a Geldriae Principe et Florentio V. Hollandiae Comite electos, cum vterque sibi deberi contenderent. Nondum enim ad liquidum perductum fuit, quid Batauus deberet Geldro.
Conf. Boxhornii disquisitiones politicas p. m. 71.
§. LX. Confusionis noua species inter gentes euenire videtur, si vna alteram
vincat, sibique subiiciat, aut princeps eius Reipublicae Dominus hereditarius efficiatur, quae aut sibi debuit, aut is illi. Ita Ludouicus XII. deuictis Ianuensibus pactiones omnes cum iis initas irritas declarauit.
§. LXI. Condonationis expressae et tacitae perplura in historiis exempla prostant. Inde merito dubitatum est, an Bragantinus in Lusitaniae regnum aliquid iuris retinere potuerit, datis Philippo II. cessionis litteris. At scio, posteros eiusdem Hispanis partim exceptionem metus, partim neglectae acceptationis obuertisse.
Conf. Passarelli bellum Lusitanum p. 5.
§. LII. Idem efficit inter Reges chirographi redditio, quod inter priuatos; dummodo certum sit, chirographum a sciente, nec per errorem fuisse redditum. Eiusmodi controuersia inter Cliuiae Ducem et Moersensem Comitem olim versabatur ob litteras feudales, Moersensi Comiti redditas, quarum fauore ab omni vassallagio hic sese pronunciabat liberum.
Conf. Grot. l. II. cap. IV. n. 4.
§. LXIII. Id magis intricatum videbatur, an, chirographo ab Alexandro M. Thessalis reddito, hi liberati suerint centum talentorum obligatione, quae non debebant Alexandro, sed Thebanis ab illo victis. Quintilianus a Thebanorum partibus stetit, iisque ius agendi transcripsit, quia Alexander non esset haeres, sed victor. At, qui dominus personarum, ille et rerum est, et iuris omnis, quod personis competit, merito sic arguente Hugone Grotio l. III. cap. VIII. §. IV.
§. LXIV. Nouationem pro iuris ciuilis inuento habuit Puffendorfius: vtut perperam. Est enim liberum omnibus, variare pactionum figuras. Vnde in foedere Romanorum cum Antiocho apud Livium lib. XXXVIII. cap. 30. speciatim addebatur, si quid postea addi, demi, mutariue placuisset, vt id saluo foedere fieret.
§. LXV. Et quemadmodum vero eiusmodi novatio euenit, si expresse nova pactio, veteri sublata, substituatur; ita tacite et facto fieri potest.
Vnde Daniae Rex Fridericus III. foedus renouare cum Polonis apud Pufendorfium abnuit, ne, abruptis tractatibus, iidem arguerent, ius quaesitum ex veteri foedere fuisse amissum.
§. LXVI. Sed amplius tamen circumspiciendum, an fiat nouatio, cum quis foedus antiquum, cuius tenor aliquid dubitationis continet, explicandum urget, ne vnquam de eiusdem obscuritate oriatur disputatio? Quod non existimabant Brandenburgici.
Vid. Puffend. R. G. Friderici Wilhelmi. L. IX. §. 6.
§. LXVII. Ceterum et nominum et aliorum jurium cessiones vti inter gentes sunt frequentes; ita, tametsi fiunt in potentiorem, licitae omnino sunt. Non est necesse, vt in cessionis instrumento indicetur caussa. Nobile eius rei exemplum in historia Conradini occurrit, qui iura in Apuliae regna ad Petrum Aragonium transtulit. Et patet nunc e Mazarini litteris nuper editis, laborasse Gallos, vt in se transferrent Hispani sua in Belgas iura.
§. LXVIII. De successorum obligatione
confuse, vti iam monuit Grotius, a plerisque tractatum est. Nos videndum ante omnia existimamus, sitne successor omnium bonorum heres, an regni et bonorum, an regni tantum. Si prius, dubitandum non est, quin ex contractibus eorum, in quorum locum succedunt, teneantur; sin secundum, idem dicendum est; sin tertium, considerari fas est, ciuitas consenserit, nec ne. Et id vero partim e regiminis forma patescit, partim contractus formula, partim vtilitate, quam intendit. Dico intendit. Est enim admodum durum, quid? quod ipsis Rebuspublicis minus commodum, si tum demum obligata ciuitas censeatur, si actus in vtilitatem eiusdem redundauerit. Ex eo themata a Bodino lib. I. cap. VIII. allata definienda videntur. De foederibus supra cap. XIX. mentem nostram aperuimus.
§. LXIX. De scriptura addimus, eam non videri substantiae contractus partem, nisi expressum sit, scripturam confici debere et tradi. Quod postremum
hodie moris est in pacificationibus Rerumpublicarum. Ex his principiis iudicandum de Muraenae exceptione, qui Sullae et Mithridatis pactiones irritas pronunciauit, quod nondum fuerint conditiones scriptae.
Recentiora exempla Wicquefortius suppeditat.
§. I. VTut vero naturaliter vnusquisque rem suam tanti, quanti placet, aestimare potest; saepe tamen interest, ne imperium ciuitatis stultis hominum aestimationibus et affectibus nimium indulgeat.
§. II. Hinc pretii legalis noua species surgit, quod nec maius recipit nec minus. Attenditur hic minima laesio, ac multo magis laesio vltra alterum tantum.
§. III. Et durat istud, quam diu ciuitas vult, aut velle censetur. Saepe enim euenit, vt ob certam caussam pretium determinetur, qua euanescente, ipsa quoque lex euanescere videtur.
§. IV. Hoc pretium legale secernunt vulgo a pretio communi, quod communi aliorum aestimatione definitur.
§. V. Sed cum communis aestimatio me nequaquam stringat, perperam sane argumentantur, qui laesionem vltra dimidium ex communi pretio diiudicandam censent, nisi lex imperantium accedat.
§. VI. Et haec autem, quanquam potest accedere, et saepius etiam accedit; vereor tamen, ne nihil agant magistratus, aut variis litibus sibi subjectos inuoluant. Semper enim quaeretur, an haec res commune pretium recipiat. Occurrunt saepe circumstantiae, ob quas alterius eludi petitio queat.
§. VII. Cui non obest, propterea laesionem enormem vltra dimidium, seu alterum tantum designari, et designatam
quoque Imperatorum constitutionibus fuisse. Eadem enim difficultas remanet, quid sit laedi vltra alterum tantum. Quocirca vereor iterum atque iterum, vt in concreto, quemadmodum loquimur, aut in applicatione ad factum clare ostendi possit, in hac, vel ista locatione et conductione alterum tantum excedi
§. VIII. Ex quo consequitur, oriri quidem et ortas saepe fuisse ob laesionem enormem lites; decisas vero, nisi pro arbitrio, fuisse fortassis nunquam.
§. IX. Inde recte ab illustri Thomasio dictum est, aequitatem legis ciuilis Romanae, ac ciuitatum, quae eam imitantur, videri cerebrinam.
§. X. Nam in statu naturae aequitas illa non apparet, cum pretium a nostra conuentione dependeat: in statu ciuitatis autem aequitas propterea in auras vanescit, quia conuinci vix potest contrahens, partim quod saepe circa pretium commune dubitatio oritur, partim, quod inter res ipsas nonnihil differentiae observatur, et in personis
etiam occurunt, quae illis elabendi viam commonstrent. Fac enim, me equum, qui alias L. uncialibus venit, vendidisse centum et tribus, sed vendidisse, cum ipse indigerem, eoque sine magno meo incommodo carere non posse. Quod si regeras, non adesse tum enormem laesionem, regero vicissim: inde igitur patere, quam difficile sit, definire in specie, quid sit enormiter laedi. Non esse autem et non apparere in moralibus coincidunt. Deficit hic fere probatio clara. Sed finge tamen, posse forte bis, aut semel per saeculum laesionem ad liquidum perduci, an est prudentiae, aperire tot litibus fenestram, cum id raro fiat, quamuis caussidici, et laesi initio fieri posse credant?
§. XI. Id magis exploratum, liberum esse regnantibus, signare facie, aut alio indicio numum, quo res ceteras dimetiantur ciues, ne partim in materia, partim in valore fraudi relinquatur locus.
§. XII. Qui contra faciunt, laedunt alios, et quantum in se est, pacem ciuitatis
suique aequalium non quaerunt.
§. XIII. Etsi vero licitum est, determinare pro lubitu materiae pondus, quod signetur; prudentiae tamen videtur, vt tum ad civium commune iudicium, tum raritatem, tum etiam aliarum, quae nobiscum mercantur, gentium mores respiciatur. De quo in politicis lectionibus copiosius.
§. XIV. Quibus obseruatis, facile nunc erit iudicatu, quid circa contractus, in quibus ponitur pretium, et certus occurrit paciscentum finis, ciuitas possit. Nam cum sine pactis et contractibus viuere vix liceat, aequum est, praescindere fraudi et litibus occasiones, ac facere omnia, quo finem, quem intendunt, contrahentes obtineant, et commercia floreant, et ciuibus singulis vita reddatur haud iniucunda.
§. XV. Inde prouenit, quod quaedam non liceat emere, aut vendere, quaedam non nisi certo modo, vt fructus, actiones, quaedam etiam non nisi publice et sub hasta.
§. XVI. Ex eo est, quod usuras interdum prohibeat ciuitas, interdum permittat, sed pro raritate, aut abundantia pecuniae certos limites ponat.
Dicatur de montibus pietatis.
§. XVII. Ex eo itidem, quod filiifamilias mutuum accipere prohibeantur, ne parentibus oneri sint, ipsique pecunia temere emungantur.
§. XVIII. Indebiti solutionem, vti promutuum diximus; ita eandem in hoc statu appellamus. Nam qui ignorans soluit, non sane videtur donare. Tantum quaeritur, quid sit indebitum? quid sit ignorare? an in iure errans similis sit scienti? Atque id vero partim ratio, partim lex ciuilis determinat.
§. XIX. Donationes, vt insinuentur, si certam summam excedant, e lege Romana est, ne ciues facile inutilibus largitionibus ad paupertatem redigantur, qui deinde Reipublicae graues sint. Vt reuocentur ob animum ingratum itidem ab arbitrio Legislatorum venit, et aliquid poenae
continet. Donationis autem inter virum et vxorem prohibitae rationes, Bachouio iudice, futiles sunt. Ego e Stoicorum philosophia manasse plerasque existimo, quippe qui, vt vnum inter coniuges corpus; ita vnam animam volebant. Mihi nihil dono. Ex errore pragmaticorum autem manat, ob superuenientes liberos donationem bonorum omnium, aut plurium posse reuocari.
§. XX. Vt societati quocunque tempore renunciari possit, nec pactum obsistat, prouide statutum videtur. Neque enim lucrum, quod in hoc contractu imprimis respicitur, facile obtinebitur, nisi lubentes volentesque eo collaborent socii.
§. XXI. In locatione et conductione, vti vsus conductoris, qui certo tempore ex fine contrahentium circum scriptus est, attenditur; ita, eo finito, locatio quoque finienda ac conductio. Si conductor re abutatur, obligatio locantis perit, quoniam res non ad abusum, sed vsum data intelligitur. Quid sit abuti, partim ratio, partim
lex et consuetudo definiunt. Ita is etiam abuti re locata creditur, gui meretricibus sciens domum conductam sublocat.
§. XXII. Vt vero conductor rem relinquat, si dominus re sua ipsemet indigere occipiat, ex lege ciuili est, nec necessaria consequentia ex ipsa contractus natura fluit. Etsi enim dici potest, me rem conducendam alteri tum demum tradere, quando non indigeo; fallit tamen haec saepe argumentatio. Multi domum alienam incolunt, cum possideant propriam. Occurrit hic nonnunquam et locatoris et conductoris incommodum. Vt praeferatur dominus, necesse non est, quippe qui facto suo alteri vsum concessit. Conditio in mente retenta nihil operatur.
§. XXIII. Quod si ad annum, vel plures praedium rusticum, aut vrbanum conducatur, videndum, quo loco viuamus, et quando ex consuetudine annus incipiat, itemque finiatur. Ita Romae locatio in rusticis mense Martio, et, si
mensis intercalaris inter Martium et Februarium intercidisset, mercedonio, in vrbanis Kalendis Iuliis incipiebat.
Disseratur in transcursu de hoc more.
§. XXIV. Vt vltra tempus teneatur conductor inuitus rationi vix congruit. Quicquid circa vectigalia publica constitutum est, fauore Principum ac rei-publicae constitutum censeri debet.
§. XXV. Nec magis videtur naturale, veterem conductorem nouo in fundis publicis esse praeferendum: vt vt forte prudentia et aequitas id suadet.
§. XXVI. Circa tacitam relocationem, aut reconductionem, cum variae occurant coniecturae; idcirco ciuitas prudenter agit, si ad praescindendas lites legem condat, quae sequenda.
§. XXVII. Vt aliquis ad locationem operarum cogatur, e pacto venit, aut decreto ciuitatis.
§. XXVIII. Qui operas locauit et
adversa valetudine, aut fortuito casu est impeditus, ne praestaret, integram mercedem petere stricto iure non potest. Leges Romanae hic nonnihil charitati et misericordiae dederunt.
§. XXIX. Vt quidam prohibeantur conducere, ratio muneris, quod gerunt, suadet, exemplo militum, decurionum, clericorum, tutorum, curatorum.
§. XXX. Vt autem fabri, vietores, et qui artem suam cum strepitu exercent, arceantur a conductione circa litteratorum domus, fauor liberalium artium ac sacerdotum fecit.
§. XXXI. In deposito restituendum. videtur, quod est datum. Dupli praestatio, vbi quis negat, rem fuisse depositam, poenalis est, e peculiari Romanorum ac Graecorum opinione fluens, quam ex Ouidio et Theocrito illustrabimus.
§. XXXII. Res immobilis an queat deponi, disputatur. Tu obserua, vocabulum latinum non pati, vt rei immobilis depositum statuatur. Si rem consideres, nihil obstabit.
§. XXXIII. Circa mandatum ipsum nihil hic differentiae obseruatur: vtut iure ciuili quaedam personae a mandato suscipiendo, praesertim in iudiciis, e peculiaribus causis remoueantur.
§. XXXIV. Procuratores in rem suam ad commenta iuris Romani referendi sunt, quod infra de cessione clarum fiet.
§. XXXV. In pignoribus lex commissoria adiecta a Constantino M. prohibita est, ne fraudibus et auaritiae diuitum locus relinqueretur.
§. XXXVI. Ne feminae cum effectu possint fideiubere, itidem naturale non est. Habuerunt Romani peculiares praeter eas, quas vulgo allegant, rationes. Idem de decurionibus, militibus, clericis tenendum.
§. XXXVII. Eidem iuri Romano tribuendum, quod verba requirantur solennia. Id quoque fideiussionis nomen significat.
§. XXXVIII. Interea vti naturale ius stipulationem in cauente, seu sponsore non vrget; ita idem constitutum nescit.
§. XXXIX. Maiorem difficultatem habet, an quis ad cruciatum corporis et mortem fideiussione sua obstringi possit. Huberus id fieri posse credit, sententiamque negantem Romanae ciuitatis institutis adscribit, quae corpus et vitam non esse in commercio putabat. At hoc etiam naturali iure verum est, atque experientia confirmat. Vnde etiam obsides non licet ob eorum stipulationem occidere.
§. XL. Beneficium excussionis ac diuisionis pro arbitrio ciuitatis aut concedi fideiussoribus, aut adimi potest. Id certum, antiquum ius Romanum aequius et prudentius videri. Neque enim subsidiaria obligatio hoc continet, vt prius excutiatur ad peram et saccum debitor principalis. Sufficit, eum nolle soluere. Vnde etiam Noribergae aliisque in locis hoc beneficium cessat. Idem de beneficio diuisionis iudicium ferendum. Nisi enim ipse sibi fideiussor prospexerit, habet, quod sibi imputet. Lex Romana in hac caussa commerciis minus, litibus autem serendis apprime videtur
apta. Beneficium cedendarum actionum subtilius est, quam vt simplicitati naturae conueniat.
§. XLI. Contractus aleam continentes hominum fraudulenta auaritia, otii cupiditas, litium abundantia prohibendos saepe suadent. Hinc in aleatores apud Romanos odium: quanquam nimium rigidi videntur, qui vrnas fortunae, quod auaritiae hominum excitandae inseruiant, absolute illicitas pronunciant. Obstruxit os ea ratione philosophantibus Iohannes Clericus peculiari in hanc rem scripto libello.
§. XLII. De culparum praestatione nihil mutamus: quamquam est, qui nuperrime contendit, Romanorum ICtorum in hac caussa sapientiam nec praedicari satis, nec perfectius tradi potuisse quidquam.
§. XLIII. De futuris alimentis ne transigatur, Romani prohibuerunt, ne alimentarius aliquid remittens Reipublicae oneri sit.
§. XLIV. Ne quis testamenti tabulis non inspectis transigat, iidem
nunquam praeceperunt. Incuria Triboniani et pragmaticorum error huic opinioni locum fecit.
§. XLV. Est et similiter falsum, valuisse transactionem de criminibus sanguinis poenam inferentibus. Aliud plane Diocletianus et Maximianus rescripserunt, quod Noodtius vir clarissimus singulari Commentatione ostendit.
§. XLVI. De solutionibus nihil est quod moneamus amplius: nisi quod interdum Respublica aliquid circa monetam, et formam solutionis solennem adiiciat: quemadmodum eadem circa oblationem, obsignationem, depositionem ordinis gratia nonnulla addit.
§. XLVII. Compensare sicut idem, est, ac soluere, ita res merae facultatis videtur. Sed habent saepe imperantes, quare compensationem prohibeant, aliquid argument. Ita, ne fraudi locus sit, depositi, ne confusio in publicis rationibus ac calendario oriatur, pecuniae a ciuitate mutuo datae compensationem prohibuerunt, cetera.
§. XLVIII. De acceptilationibus notae sunt Romanorum tricae, nota Aquiliana stipulatio, notus etiam canon, eodem modo tolli obligationem, quo incepit. Sed haec tamen omnia rationis dictata non vrgent.
§. XLIX. De cessione id adhuc adnoto, finxisse hic Romanos procurationem in rem suam, vt cessionarius quadantenus mandatario similis esset: vtut alias mandatarius non retinet, quod ex mandato consequitur, sedredit.
§. I. VTut coniugium non est contractus Romanus, quoniam non adest res veniens in commercium; tamen, cum homines non more pecorum genus suum propagare debeant, pactis sane opus est.
§. II. Et velle autem Deum, vt genus humanum immortale efficiatur, nihil ambiguitatis habet.
§. III. Idcirco ante omnia quaeritur, quomodo eiusmodi societas coagmentari debeat? Et puto, modum et finem iam in idea propagationis generis humani latitare. Neque enim is genus humanum multiplicare videtur, qui brutis sese iungit, aut sui sexus personas eligit, aut cum femina coeundo eam praegnantem efficit, sed qui foetum ad observantiam legum per sollicitam educationem ita disponit, aut saltem disponere adlaborat, vt ne brutescat, et homini rationali dissimilis euadat.
§. IV. Igitur societate opus est, in qua coniunctis viribus eo connitantur paciscentes, vt sobolem generent, eamque rite educent.
§. V. Ad hanc ineundam obligantur qui commode possunt, nec continere se sciunt: quode natura omnium praeceptorum affirmantium fluit.
§. VI. Omnis societas arbitraria consensu perficitur. Hunc saepe tractatus praecedunt, promissio inchoat, conuentio de nuptiis perficit, quae nomen sponsaliorum gerit, ac repetita
solenniter promissio et cohabitatio absoluit, quod negotium nuptiarum nomen nanciscitur.
§. VII. Omnes hi actus, vti non semper obseruantur; ita de iure naturae, vt seorsum occurrant et existant, necesse non est: quamuis mos populorum ferat, dicente Hubero, vt solum consensum sponsalia vocent, eosque sponsos, qui tantum consensu matrimonium inierunt.
§. VIII. Educatio vero non momentaneam vitae societatem requirit, sed durantem, quae eo perfectior est, quo amor est perfectior, et diuturnior.
§. IX. Unde falluntur, qui ad coniugium non nisi voluntatem procreandi sobolem necessariam dicunt.
§. X. Est id [Gap desc: Greek word(s)] eorum [Gap desc: Greek word(s)] , qui coniugia transitoria admittunt, et secedere viris feminisque, cum lubet vtrinque, permittunt.
§. XI. Etsi enim id omne e conuentione talem societatem ineuntium dependere videtur; tamen, ne ita paciscantur mortales, ratio iubet, et externae
pacis conservatio exigit, vt ne bruti naturam adsumat partus in lucem editus.
§. XII. Quod si dicas, saepe euenire, ut vel mater parturiens, vel pater post nuptias diem obeant, aut mali mores societatem initam soluant, repono, non esse videndum, quid fatum, perfidia, et necessitas efficiant, sed quae animi intentio hominum talem societatem ineuntium et ratione vtentium esse initio debeat. Nec mouet, inde tamen non constare de necessitate perpetuae vitae consuetudinis, quamlibet ad propagationem rationabilem requiratur societas satis diuturna. Neque enim hoc e iuris naturalis stricte sic dicti principiis infero, etsi certum est, magis rationabiles videri, maioremque tranquillitatem prae se ferre, qui, nisi iustae sint caussae, perpetuam vitae consuetudinem sectantur et seruant.
Dicatur, quam sint inepti, qui ex definitione nuptiarum Romana vocabulum indiuiduum huc trahunt.
§. XIII. Ex quo elucet quare scriptura
sacra, quae perfectionem et honestatem in omnibus hominum actibus, quoad fieri potest, commendat, eam praecipiat.
§. XIV. Patet etiam exinde, diuortia, quae clarissimam caussam non habent, non quidem penitus improbari regulis de pace externa seruanda, ni pactum obsistat: improbari tamen in disciplina, quae pacem internam, et felicitatem possibilem hominibus sequendam suadet.
§. XV. Vnde, quid de concubinatu sit dicendum, facile est ad coniiciendum. Nam si concubina dicatur, quae libidinis gratia adsumitur, non affectione maritali, aut ad tempus, claret, eiusmodi societatem aduersari et temperantiae, et amicitiae, quae, nisi sit continua, videtur imperfecta.
§. XVI. Quod si vero concubina dicitur, quae Romanis appellatur pellex, et, vxore viuente, in domum inducitur, tum videndum, sit ne id contra pactum antecedens, nec ne. Si prius fidei violatio et adulterium adest; sin posterius tum quidem nihil pacto contrarium
admittitur; sed occurrit aut non nihil libidinis, aut inconstantiae, aut diffidentiae, vnde mentis perturbatae indicium fit.
§. XVII. Quae consideratio eo nos deducit, vt simul, quae de Polygamia disceptantur, intelligamus. Polygamia muliebris seu [Gap desc: Greek word(s)] scopo coniugii duplici argumento repugnat. Experimentis enim constat, mulierem, quae cum multis consuescit, vix parere, et, si pareret educatio: haud dubie male procederet. Quae rationes tam sunt, perspicuae, vt nulla gens vnquam sit inuenta, quae ab illis recesserit, et plures feminae maritos permiserit.
Dicatur de Matre Papinii, aliisque feminis Romanis, qui plurium Maritorum consuetudinem vrgebant.
§. XVIII. Polygamia virilis autem, seu [Gap desc: Greek word(s)] vtut procreationem sobolis non impedit; vix tamen promouet, adeoque libidinem et intemperantiam arguit, educationis onus difficilius reddit: vt de imprudentia nihil addam.
Disseratur de populis orientalibus polygamis numerosa prole carentibus.
§. XIX. Factis Patriarcharum aliorumque hominum sanctorum opponimus: non esse existimandum, omnes eorum actus fuisse sanctos, incorruptos et honestatis plenissimos. Qui eos imitari gestiunt, in iis imitentur, quae rationi videntur exacte congruere.
§. XX. Secundae nuptiae autem, etsi apud veteres minus honoratae; tamen iure naturae legitimae sunt, cum in iis requisita coniugii inueniantur.
§. XXI. Coniugii fine constituto, et quaestionibus eo pertinentibus definitis, sine negotio nunc intelligitur, ad essentiam matrimonii pertinere, vt contrahentes matrimonium apti sint ad concumbendum, et educandum, et cum aliis viuendum.
§. XXII. Vnde impotentia, eunuchismus, sterilitas, insania desperata istud partim impediunt, partim soluunt.
§. XXIII. Virginitas eo non pertinet, nisi, quae ducitur, pro tali sese
venditet. Et tum matrimonium nullum est ob dolum a persona contrahente commissum, et deficientem partis alterius consensum.
§. XXIV. Coniugium autem virgineum repugnat, estque, si vsu venit, amicitia potius solenniter contracta, quam coniugium.
Dicatur de Henrici II. et Kunegundae connubio.
§. XXV. Nec dubitandum, quin quaeuis malitia coniunctionem impediens, eaque moraliter immutabilis, dissolutioni matrimonii iure naturae occasionem praebere possit. Vti enim de adulterio nemo ambigit; ita eadem ratio in ceteris caussis militat. Quis enim cum tali persona vna viuet, aut viuere poterit, quae vitae meae insidias struit, quae perpetuo ebria est et sordida, quae me deserit, cetera.
§. XXVI. Male vero rationes subduxerunt quidam Judaei, et cum iis Miltonus, qui ob quamcunque displicentiam matrimonii vinculum censuere rumpendum.
§. XXVII. Vti vero facultas ad sobolem procreandam physica; ita etiam moralis requiritur. Nefas enim habetur ducere vxorem, quae tibi vel nimia consanguinitate, vel affinitate est coniuncta.
§. XXVIII. Consanguinitatis natura, ipso nomine submonente, communionem sanguinis earum personarum inuoluit, quarum vna vel generauit, vel generata est, eoque ex vna stirpe descendunt.
§. XXIX. Affinitas est extensa ad personas concumbentes consanguinitas.
§. XXX. At quodnam notissimae huius prohibitionis sit fundamentum disceptatur?
§. XXXI. Doctores hic varia comminiscuntur. Mea sic est sententia, non quidem eiusmodi coniunctiones externae paci repugnare; sed repugnare tamen castitati, eoque etiam a Romanis appellatas esse incestas, et libidinosas, repugnare pudori, quatenus hic indecentiam sonat. Quod autem virtuti aduersatur, licitum sane
censeri non debet. Et DEus vero non solum vult, vt simus iusti et externe tranquilli; verum etiam, vt ab affectibus immoderatis viuamus liberi.
§. XXXII. Ceterum facile est ostensu, neminem cum parentibus, aut liberis appetiturum coitum, nisi sit extreme libidinosus, et impudens, neminem cum fratre sororeque, aut persona per concubitum familiae inserta, nisi eodem oestro irritetur.
§. XXXIII. At cum haec tamen philosophia non omnibus, qui alio vagari cogitationes patiuntur, satis clara sit; hinc DEus eam Iudaeis, qui ipsi non erant castissimi, et inter voluptarias gentes educati, distinctius ante oculos posuit, et scriptis in hanc rem legibus explicatius tradidit.
§. XXXIV. Vtrum vero istae alios quoque homines, praeter Iudaeos, stringant, ad quaestionem facti pertinet, de qua in vtramque partem perplura dicuntur. Mihi ita videtur: esse exploratum, DEum nolle, vt homines libidinibus inquietentur, sed eas, quoad licet, eiiciant, et sibi ipsis limites ponant. Quod cum plerique negligant,
voluisse itidem, vt Christiani, qui e Iudaeis primum prodiere, eanem temperantiae legem obseruarent, vtpote quae rectae rationi congruit, nec e figura Iudaicae Rei-publicae, nec Leuitico cultudescendit. Neque enim adeo absona, quam Campegius Vitringa defendit, sententia est, Christianos esse Iudaeos reformatos. Inde est, quod Ioannes, qui Christi erat antecursor, Herodi istud celebre non licet occinerit.
§. XXXV. Altera quaestio, vtrum tantum ad personas in legibus Iudae, orum nominatas, an ad rationis paritatem sit respiciendum, e doctrina hermeneutica decidi debet. Iam vero cum in omnibus Legibus interpretandis regula valeat: vbi eadem est ratio, ibi eadem est legis dispositio, consequitur, vt etiam ad has leges exponendas eadem sit applicanda. Exempla et opiniones recentiorum Iudaeorum nihil in contrarium probant. Sat enim scimus, eos a morum integritate, et religionis etiam simplicitate mirum in modum descivisse.
Caussae, quas Grotius e recentioribus Rabbinis in medium tulit, peculiares, satis sunt a viris doctissimis explosae.
§. XXXVI. Quid autem gradus, quae computatio sequenda, partim in iurisprudentia particulari, partim Theologia copiosius docetur.
XXXVII. Imperium, quod alias marito competere in vxorem dicitur, omisimus, partim quod istud ex natura societatis et amicitiae, quam colunt vir et vxor, non consequitur, partim quod in sacris litteris non proditur diversum.
§. XXXVIII. Ius vero dirigendi, quod marito tanquam prudentiori tribuitur, non est imperium proprie dictum.
Conf. quae cap. III. §. LI. dicta sunt.
§. XXXIX. Indefit, vt nec in foro hodie imperium maritale ad facultatem infligendi verbera extendatur.
§. XL. Quin facit potius arcta, quam descripsimus societas, vt secundum
ius naturae mutuum aliquod ius coniugibus in bona competat.
§. XLI. Dos ex lege humana et pacto venit, communio naturae conmgii fere conformior videtur.
§. XLII. Hinc et cura bonorum mulieris, quae Viro apud nos vt plurimum tribuitur, legi ciuili accepta ferenda.
§. I. ET qui in libertate viuunt homines sunt, et genus suum propagant: hinc nihil iis amplius in plerisque ratio indulget, quam hominibus singularibus, et sub imperio viuentibus.
§. II. Quocirca si vxorem ducere, vel nubere cupiant, ad coniunctionem rationabilem obligantur.
§. III. Idem vitium, quod polygamiae, concubinatui, divortiis sine caussa, incestis nuptiis adhaeret in
genere, eorum quoque coniunctionibus, si aberrent a scopo, adhaerere merito censetur: vtut plus sibi permittunt vulgo in excelso aetatem agentes.
§. IV. A concubinatu vero differt, quod vulgo vocant, ad Morganaticam conjugium, quando et amori et conscientiae et dignitati obsequi cupientes feminas ignobiles sibi adsciscunt, sine praeiudicio liberorum prioris matrimonii vel agnatorum. Tales enim, verba Huberi sequor, quo minus sint verae coniuges et matres familiarum, quando nullum matrimonii requisitum deficit, nihil obstat.
Disseratur de origine vocis morganatica. Expendatur illustris Cocceii hac de re sententia.
§. V. Imperium in vxorem etiam m hoc statu aliud non est, quam praecedenti capite signauimus, nisi pactum peculiare interueniat. Eo cessante femina libera libertatem retinet, nec marito, praeter ius dirigendi, novum ob imperium ciuile, quod illa non
agnoscit, ius competit: vtut hic dissentiunt Doctores.
§. VI. Quae principes sibi in coniuges aliquando permittunt, non tam e iure, quam sacto descendunt.
§. VII. Sed possunt tamen iidem proprio iudicio, quamlibet sapienti, discedere ab vxoribus, et vxores vicissim a maritis, si caussae appareant sat graues. Non est necesse, vt id sacerdotum, aut aliorum auctoritate faciant. Sufficuint caussae praegnantes.
§. VIII. Quod et in Germaniae Principibus obtinet, quoniam ad imperii tribunalia eius rei cognitio non pertinet: Principes vero Euangelici Pontificis imperium iure faciunt flocci.
§. IX. Est et iis permissum, vt sine hierologia, vtpote quae e lege ciuili est, coniungantur.
§. X. Quin possunt illi interueniente procuratore non tantum inire sponsalia, sed etiam consummare per procuratorem matrimonium, praesertim cum ad consummationem, et executionem
pacti non tam carnalis copula, quam lecti genialis conscensio requiratur, idque et ratione et gentium more.
Disseratur de matrimonio Maximiliani cum Anna Britannica. An haec fuerit adultera?
§. XI. Communio inter Coniuges principes, etsi ad priuata bona sese extendit, et extendere potest, tamen ad imperii communionem non pertinet, quippe quod voluntati populi acceptum fertur.
Dicatur de Imperatricibus Romanis, de Theodor a Iustiniani Coniuge, de apologia Paganini Gaudentii.
§. XII. Sed inualuit tamen, nec rationi contrarium est, vt dotalitium Principes coniugibus statuant: quod voluntate paciscentium et more determinatur.
§. XII. Vt vero dos afferatur, aut dotalitium in compensationem dotis constituatur, absolutam necessitatem non habet.
§. I. QUod si sine vxore possent esse mortales, multis sane molestiis carerent iidem. Sed quoniam ita natura et experientia tradidit, vt nec cum illis interdum satis commode, nec sine illis vllo modo viui possit, hinc saluti perpetuae nubentium etiam ciuitas consulit.
§. II. Consulit nonnunquam prudenter, nonnunquam vero superstitioni et papisticis priucipiis innixa prospicit.
§. III. Prudentiae est, non permittere, vt sine solenni consensu in eiusmodi societatem, quae indiuidua et perpetua esse debet, ruant spondentes.
§. III. Hinc parentum consensus, hinc testes saepe requiruntur, quorum numerus pro arbitrio definitur, hinc etiam, facilioris probationis gratia, arrhae dantur.
§. IV. At perquam absurdum est, e sponsalibus clandestinis, concubitu accedente, fieri publica, quantumuis vulgo affirment.
§. V. Valida sponsalia, licet seruanda sint, et is quoque peccet, qui parte altera inuita recedere a pacto vult; non video tamen, quare mutuo dissensu, vt cetera pacta dissolui nequeant.
§. VI. Sed obtinuit in praxi alia sententia, postea quam spirituale continere eiuscemodi conuentionem firmiter coepimus credere.
§. VII. Ex eo etiam est, quod, etsi alias ad factum nemo facile cogitur, per executorem in templum ducatur repugnans, vt ibi inuitus vxorem ducat. Quod quam sit absonum, ii facile vident, qui ad amicitiam et societatem arctissimam cogi posse neminem intelligunt.
§. VIII. Ceterum non est improbandus mos, vt pnblica nuptiarum ineundarum proclamatio fiat, ne aliquod impedimentum lateat. Modus proclamandi vt arbitrarius, ita variat.
§. IX. Adhibetus quoque non male apud Christianos hierologia, et sacerdotalis benedictio: vtut non est absolutae necessitatis, et abrogari potest, nisi aliae considerationes obstent. Omnia enim, quae sunt arbitraria et adiaphora ex arbitrio rnutantur.
Dicatur, quomodo benedictio sacerdotalis sit introducta.
§. X. Imperium in vxorem latius, quam dictat naturae ius, partim pactis, partim lege protenditur. Romani olim ius vitae ac necis in vxores maritis concesserant.
§. XI. Ea concessio, vtut forte dura; non tamen prorsus videtur iniqua, aut iuri naturae repugnans. Quicqiud enim tum maritus facit, nomine ciuitatis facit: quae, vt delinquentes ipsa punit; ita per alios punire potest, si adsit delictum morte dignum.
§. XII. At caueant interea ICti, ne, vbi talis duritia recepta non est, nimium indulgeant in coniuges maritis, eoque immodestiae stigmate notentur.
§. XIII. Et quemadmodum vero imperantes
affectibus et libidini subiectorum quascunque occasiones praescindunt; ita liberum iis est, signare gradus consanguinitatis, ac definire affinitatis genera, ne limites honestatis facile migrentur.
§. XIV. Sed dubium non est, quin in hac quoque caussa auaritia prohibentium, aut ambitio saepe obseruetur.
§. XV. Circa diuortia vera sunt, quae cap XXV. monuimus. At inualuit error, e perversa verborum Christi interpretatione resultans, non nisi ob adulterium, aut, quae huic similis videtur, malitiosam desertionem vinculum matrimonii posse solvi. Ad oculum [Gap desc: Greek word(s)] Seldenus ostendit: quidquid incontrarium moueant Viri celeberrimi.
Disseratur de occasione praecepti Christi: de sectis Iudaeorum de diuortiis litigantium. Considerentur, quae vir clarissimus Joannes Franciscus Buddeus obiiciat.
§. XVI. Separatio quod ad mensam et torum sensu iuris diuortium est: sed fingitur tamen, durare vinculum spiritale, quod, nescio quibus rationibus
stabiliatur: nisi dicas, propterea durationem vinculi fingi, vt concilientur sibi altercantes, et ad frugem bonam redeant.
§. XVII. Interea, cum non statim ciuibus sit credendum, si mores intolerabiles, aut perfidiam coniugis accusent, caussae cognitio praecedat oportet, nec priuato cuiuis eius rei iudicium permittendum.
§. XVIII. Id quaeri dignum, vtrum concubinam exercens et polygamus in ciuitate queant bona conscientia tolerari. Et putem. Nam etsi, qui ita affectibus indulgent, videntur imperfecti; non est tamen receptum, vt propter quascunque imperfectiones ciues eiiciantur e ciuitate. Toleramus ebriosos, auaros, iracundos, et aliis saepe petulanter insultantes. Tolerare autem non est approbare.
§. XIX. Iam vero cum ex hypothesi Romanorum dotes invaluerint, [reading uncertain: print faded] hinc non solum de communicandis corporibus, sed bonis quoque pactiones fiunt, vt personae coniunctae ad earum tenorem vitam transigant.
§. XX. Dos autem rem ponit vel incorporalem, vel corporalem, eamque vel mobilem, vel immobilem, qua maritus fruatur ad onera matrimonii ferenda.
§. XXI. Ea vt pactis et conuentione definitur; ita vel vere numeratur, vel cauetur.
§. XXII. Cauta exigitur, numerata dominium dat, aut ius dominio simile, quamuis temporarium.
§. XXIII. Dotem constituit vel sponsa, vel pater, vel etiam mater, vel extraneus.
§. XXIV. Eius retentionem, aut redditionem pacta finiunt. Vnde in priuato iure de pactis dotalibus sermo multus.
§. XXV. Vi dominii, seu iuris, quod habet maritus, lucratur fructus: quod ad fructus non pertinet, auget dotem. Sed idem tamen impensas fructuum et publica onera sustinet.
§. XXVI. Res mobiles maritus pro Iubitu alienat; immobiles non item, nisi venditionis gratia sint datae.
§. XXVII. Quae postrema constitutio,
vtut cum principiis iuris constituti non cohaeret, sed dominium mariti fere extinguit; tamen cum lege Romana recepta est, ita vt ne muliere quidem nude consentiente fundus dotalis alienetur.
§. XXVIII. Recepta etiam fere sunt priuilegia dotis, quamuis nonnulla naturali aequitati multismodis repugnant.
§. XXIX. Data et admissa dote, admissa quoque est antipherna, seu [Gap desc: Greek word(s)] in securitatem dotis, admissum quoque est dotalitium in eius compensationem, vt confusio fieret maior. Vix enim juris materia tot litibus est exposita, quam quae agit de dotalitio, vtpote quod non nihil e more Germanorum retinuit, in quibusdam vero dotem praeponit eamque consumere et compensare creditur. Qua commixtione semel approbata necesse fuit, vt in conclusionibus infinitae controuersiae surgerent.
§. I. QUi coniugium intrant, de liberis
generandis aut cogitant, aut cogitare saltem debent.
§. II. Liberi educandi sunt. Ad educationem imperio opus est. Vnde recte Lockius illud naturale appellauit.
§. III. Quo obseruato vanescunt sane lites omnes, quas idea imperii proprie dicti excitauit, vtpote quod consensum praeponit. Vnde Puffendorfius aliique varia de consensu tacito et praesumto sunt commenti.
§. IV. Ea ratione nec opus erit, conuellere cum Hobbesio argumentum Grotii: generarunt Parentes, ergo imperant. Non enim Parentes tantum, cum coit inter eos societas, ad generandum sese obligant, verum etiam educandum et formandum partus sui mores, ne homini fiat dissimilis.
§. V. Formare mores significat dirigere et excitare intellectum eorum, qui eo vti nondum possunt, vt faciant, quod hominibus est praescriptum.
§. VI. Vsus intellectus sese vix exserit, nisi remoueantur impedimenta. Impedimenta in hominibus sensus consulentibus
nonnunquam vi resecanda sunt, quae cessat, si ipsimet, praelucente intellectu, faciant, quod sui est officii, aut aliorum dicta audiant.
§. VII. Quocirca non videtur necesse, vt factum, praeter consensum parentum, exigatur, aut belli, aut captiuitatis quoddam ius cum Malmesburiensi effingatur, quo foetus in potestatem matris, et deinde, interueniente pacto, sub patris imperium redigatur.
§. VIII. Ergo patria potestas non patri propria est, sed matri communis, quia educandi onus est commune: vtut Pater ob intellectus praerogativam partes gerit potiores.
§. IX. Ergo etiam expofitio partus, aut eius caedes iuri naturae contrarius est, quoniam homo est, quem nemo licite laedit et occidit: vt pactum de educatione initum silentio inuoluam.
Inquiratur, quare Romani expositionem partus permiserint alliquando. Laudetur Noodtii Julius Paulus.
§. X. Potestate Parentum vero ad educandum restricta, liquet, non esse
illam maiestatem appellandam, aut regiae assimilandam, aut cum heri auctoritate in pari collocandam, utpote cui vulgo dominium serui tribuitur.
Notetur Filmerus rite Anglus, quem Lockius in tractatu de gubernatione ciuili confutandum sumsit.
§. XI. Liquet itidem, non esse ius vitae et necis, aut vendendi liberos ad hunc scopum necessarium, nisi necessitas summa et paupertas vrgeat, aut hostem induat filius. Sed tum vero Pater eum occidit vt hostem, quod aliis etiam, praeter patrem, non est prohibitum. Ceteroquin castigandi potestas sufficit.
§. XII. Ex educationis, necessitate fluit obligatio ad alendum pro facultatibus parentum.
§. XIII. Sub alimentis etiam sumtus comprehenduntur ad animum rectius perficiendum.
§. XIV. Juri parentum ex parte liberorum respondet obligatio, qua imperium et directionem eorum admittere, et eos venerari ac commoda illorum
promouere omni modo obstringuntur.
§. XV. Hinc nullum illi actum intentioni Parentum honestae contrarium suscipere possunt.
§. XVI. Jus in bona liberorum non quidem [Gap desc: Greek word(s)] e patria potestate fluit; sed aequum tamen est, ut, quamdiu pars sunt familiae, fructus et reditus bonorum maneant penes parentes, quo illis onus educandi reddatur tolerabilius. Alias coniugium et generatio non videntur esse modi acquirendi dominium.
§. XVII. Lucra, quae e patris substantia ad liberos profecta sunt, non vt plene habeant, sed administrent, secundum finem praefixum, manent eiusdem.
§. XVIII. Vt vero bona, quae aliunde obuenerunt, patris sint propria, quod Romanis olim placuit, aut is emancipationis praemium consequatur, ad ciuilia commenta pertinet.
§. XIX. In liberorum numero habentur non tantum, qui ex iustis nuptiis sunt procreati, sed et ex incredinato
concubitu concepti, incestuosi, naturales. Vtut enim peccant parentes, qui affectibus indulgentes generant; tamen legitimae liberorum conditioni et patriae potestati nihil inde decedit.
§. XX. Adoptiui liberi, vti non sunt naturales, sed facto nostro pro liberis suscipiuntur; ita secundum pactum sunt tractandi, alendi, atque interdum educandi. Quod vt arbitrarium est; ita forma et finis adoptionis pro more gentium, et contrahentium animi intentione variare solent.
§. XXI. Vti vero liberi ex ephebis excedunt, et vestimenta infantibus propria mutant, ita etiam libertatem accipiunt, quando se ipsos regere sciunt, eoque patriae potestati subducuntur, quando libertatis, quae ratione sustentatur, sunt capaces.
§. XXII. Quod si darentur, qui nunquam ad illum rationis gradum peruenirent, quales sunt lunatici, dubium non est, quin semper a voluntate parentum dependeant.
§. XXIII. Vt cum Grotio sollicite
tempora distinguamus, necesse non est. Incurrit liberorum virtus in oculos, et rationis debitus vsus: qui certe praesumitur, vbi ipsi seorsum agere, et rationes suas separatas habere occipiunt.
§. XXIV. Vnde ipsi matrimonium inire possunt, nec ad parentum consensum expetendum obstringuntur iure stricto. Quicquid hic sit obseruandum, virtus ostendet, et gratus animus, qui virtutis index est.
§. XXV. Sed fac vero, liberos manere in familia, et frui alimentis, tum sane, vtut rationis vsu non destituuntur, actus accommodare suos ad arbitrium parentum debebunt, quamdiu fruuntur, et eorum carere auxilio nequeunt.
§. XXVI Sapiens autem pater non aliam obedientiam flagitabit, quam quae liberorum, et verae familiae vtilitati est accommoda: reuerentia et gratia [reading uncertain: print faded] animus durabit, credo, perpetuo.
§. XXVII. Sed caue vero obedientiam, aut reuerentiam exigas in iis, quae dependent ab intellectu. Potest filius, cum ipse ad maturam aetatem peruenit,
modeste dissentire a patre: potest in sacris et opinionibus deligendis ipsemet ratiocinari, et sequi doctrinas, quae sibi videntur verae.
§. XXVIII. Patre moriente consentaneum rationi est, vt mater iam totum educationis onus suscipiat. Non est naturale vt mater vocetur tutrix.
§. XXIX. Si mater non sit, aliis tutoribus opus est.
§. XXX. Tutores non constituit pater, multo minus mater. Deficit eorum voluntas cum moriuntur.
§. XXXI. Quicunque educationis onus in familia suscipit, eandem in impuberes et puberes nondum satis rationabiles potestatem iure poscit, quam feres parentes.
§. XXXII. Sed possunt tamen parentes viui, si ipsi impediantur, aliis liberorum curam committere, possunt etiam, si suis rebus sufficiant, eos a potestate dimittere, ac separare, quid? quod, cum obedire detrectant, expellere, quoniam alendi officium cessat, quando vel ingenio vel manibus parare victum ipsimet possunt, vel is, qui educari
debet, omnia ad educationem necessaria media proterue respuit.
§. I. ETiam ab imperio liberi generant homines et ad legum tenorem educare eosdem obstringuntur; igitur et iis imperium competit.
§. II. Idque non maius, quam ceteris, qui sunt et vocantur parentes.
§. III. Nam etsi inueniantur, qui, extra ciuitatem, patriam potestatem ius vitae et necis continere docent; puto tamen, eos miscere potestatem, quae patri competit, qua tali, cum illa, quae ei propria est, tanquam capiti familiae, aut Principi, qua in rebelles et minus obsequiosos nonnunquam vtitur et vti potest.
§. IV. Hinc si Philippus II. rationis et argumenti sat habuisset, nec alio affectu
impulsus, Carolum filium iussisset occidi, culpari sane non posset.
Dicatur de arcanis Philippi rationibus, quas Wilhelmus Arausionensis partim detexit, partim etiam alii summa libertate detegere sunt conati
§. V. Hoc autem imperium non naturale est, sed ex alio facto, quemadmodum ciuile, descendit.
§. VI. Quod si ipse filius in solium eueheretur, ambigi non debet, quin parentes in Re-publica manentes filii imperio ciuili, tam ratione vitae quam fortunarum forent subiecti: quod profecto indicio est, ius vitae ac necis in liberos imperiumque proprie dictum non tam e patria potestate, quam aliunde permanare. Et vt vero, imperio ciuili saluo, durat liberorum reuerentia; ita eodem concurrente, potestas patria est ac manet ab iure vitae ac necis imperioque proprie dicto distincta.
§. VII. Ex quo iterum consequitur, vt filius in rebus ad imperium pertinentibus non debeat respicere ad matris,
aut patris voluntatem. Potest is dextrum patris latus occupare, eiusque ausis, si et ipse Rex [reading uncertain: print faded] sit, contraire, cetera: quemadmodum Philippus Andegavensis auum reapse antecessit, eique, si necessitas postulet, isque huius sese desideriis poterit obiicere.
§. VIII. Hinc prouerbium inualuit, viros Principes Melchisedeco videri similes, vtpote qui nec patrem habeant, nec matrem, nec fratres.
§. IX. Addo amplius, non videri rationi ac iuri naturali stricte sic dicto contrarium, si patrem filius in carcerem compingat, et tandern occidat, vbi is ius eripere quaesitum ex se nato pertentaverit, aut turbas det, et rempublicam subuertere conetur. Quid virtus, prudentia, decorum suadeat, iam non disquiritur.
§. X. Vt aliquis sibi adoptet filium in start libertatis prohibitum censeri non debet. Vt vero adoptet ad successionem in regno, a populi voluntate dependet, nisi regnum in patrimonio sit. Ita Sigismundus Imperator Albertum II. Austriacum Hungarorum consensu
adoptauit, hicque socero successit.
Conferatur Bonfinius curo aliis scriptoribus Hungaris.
§. XI. De principum ac Regum tutela pauci cogitarunt. Solus Hertius peculiarem ea de re dissertationem conscripsit.
§. XII. Et esse vero eos in tutela experientia docet. Tantum quaeritur, quis iure ambiat, quis non? Quod antequam decidatur, observandum est, ad regiam tutelam non tantum tuitionem personae, verum etiam regni referri. Si posterius omitteretur, dubium non est, quin post mortem Patris matri potestas educandi filium competat. Et haec autem perperam tutela appellatur. Quod si vero regni administratio educationi addatur, subsisto.
§. XIII. Nam etsi foeminae non sunt prorsus incapaces, vt praesint territoriis, populisque; tamen non statim ab educatione personali argumentum duci ad regni administrationem debet: praesertim, si regnum non sit in patrimonio.
§. XIV. Postremum si foret, quod tantisper
ponimus, donec in sequentibus haec controuersia de regnis patrimonialibus finiatur et componatur, ambigendum non est, etiam matri in gubernando populo aliquid potestatis competere. Sin secus, tota res ad populi arbitrium ac dispositionem redit, qua maternae saepe rectioni locus relinquitur. Sed quae arbitraria sunt, nullam regulam faciunt.
Disseratur de tutela materna in Galliae regno aliisque obseruata.
§. XV. Si mater non sit, laudatus Hertius ad testamentum respicit. At huius rei decisio tam a praeiudiciali quaestione pendet, an testamenta in statu naturali aliquid firmitudinis contineant, quam ab altera, qua ratione sub imperium defuncti concesserint subiecti.
§. XVI. Ergo de propinquis in regno patrimoniali quaestio remanet. His, vti successionis iura competunt competet quoque tutela, competet regni administratio. Duntaxat disceptatur, vtrum omnibus, an propinquiori. In propinquiore metus
est, ne pupilli morte ac neglectu ad successinonem illicitis modis grassetur. Idcirco Hertius cum Grotio omnes admittit. Quod, fateor, tutius est. Sed quis propinquiorem absterrebit, si administrare solus contendat? Forte pro iniuria is eiusmodi suspicionem accipiet. Et populo vero nihil iuris adsignari poterit, quoniam seruit, ac nullo iure vtitur.
§. XVII. In non patrimonialibus optimum erit, si tutelae ius certis legibus definiatur antea. Testamentaria partim ob rationes generales, partim speciales non obtinebit, nisi expresse testamenti factio antecessori concessa.
§. XVIII. Legitima vero locum non habebit, non tantum, quod periculum a successore immineat, sed etiam, quod populus non sit omni iure exclusus. Ergo penes populum erit, aut eum, cui populus commiserit. Huius quippe maxime interest, infantis personam conseruari, et rite educari, et regnum quoque sine detrimento suo administrari.
§. XIX. In regnis imperfectis et feudalibus
ius penes dominum supremum erit, nisi aliud dispositum, vti in Bohemia et Electoratibus.
§. XX. In tutela extraordinaria furiosorum, mente captorum, idem fere tenendum. Dico fere. Nam si nulla reconualescentiae spes, tutor erit, cui ius succedendi a populo datum, vel ex antecedenti causa permissum.
§. XXI. Sed quid vero si Rex captus? Et tum in patrimoniali regno libertas non statim redibit ad populum, sed administratio potius penes propinquiorem erit. In non patrimonialibus curabit is, quem volunt proceres, aut plures ciuitatem repraesentantes.
§. XXII. Et cessabit autem tutela, quando Rex ratione vti et regnare potest Virtus ac rationis vsus sensibus patent.
§. XXIII. Sed cum vero de facto lis saepe exoriatur, interest vt pragmatica sanctione aetas definiatur. Quod in multis regnis ac principatibus factum est.
§. XXIV. De actibus tutorum eoxumque pactis cap. XI. §. II. fuit actum.
§. I. REi-publicae vtilitas poscit, vt ad hanc quoque respiciant imperantes societatem, ne ciuitas scelestis et male moratis ciuibus aliquando impleatur.
II. Ergo addere illa aliquid potestati parentum potest, non autem demere, nisi iustissima caussa subsit.
§. III. Ita Romulus, Dionysio Halicarnasseo teste, Patribus non ab uno populo, sed diuersis terrarum partibus ortis, illimitatum ius, et vitae ac necis potestatem in liberos permisit, quod deinde a decemuiris probatum est: vt Gallos, Persas aliosque sileamus.
§. IV. Quod vtut ad finem educationis necessarium non est; non repugnat id tamen rationi, multo minus naturae iuri stricte sic dicto. Quicquid tum pater facit, nomine ciuitatis facit,
quae plectit nocentes. De innocentibus nulla quaestio est, quia nemo eosdem puniet, vel, si fiat, contra Reipublicae scopum id contingeret.
§. V. Atque hinc vsu venit, vt certis iterum cancellis Romae includeretur patria potestas, cum abuterentur Parentes iure suo, idque in atrocitatem degeneraret: manentibus ceteroquin e prima ruditate quibusdam vestigiis.
§. VI. Est enim notum, tractasse patres liberos suos, vti seruos. Caedebant loris, carcere coercebant, in agros ad opera rustica amandabant, Magistratibus poenam, qua liberos affici volebant, praescribebant, omnia per filios acquirebant, se eosque pro vna persona habebant, filios in potestate, licet adultos, retinebant, impuberibus substituebant, nepotibus eodem modo imperabant, ac non nisi solenniter publiceque, etsi diuersimodis, emancipabant.
Dicatur de modis emancipandi variis.
§. VII. Vnde mirum non est, non potuisse liberos matrimonium inire ad
lubitum; quantumuis separatim agere, et res sibi habere suas cuperent.
§. VIII. Qui mores cum in Germaniam irrepsissent, euenit, vt nec hodie liberi sine consilio et iussu Parentum coniugium intrare iure queant. Nec ambigo, quin hac parte durior sit eorum conditio. Nam et matres impedire nuptias possunt; quid? quod aliquando curatores.
§. IX. Sed cur vero apud Romanos matribus nullum sit potestatis vestigium relictum, exinde est, quod et ipsae vxores sub manu essent, et seruili quadam ratione maritorum potestati subiectae: vt de mulierum perpetua tutela nihil addam.
§. X. Dignum quoque admiratione est, non frequentari in Germania solennes emancipationes, quamuis peculia, et plura alia, quae patriam Romanorum potestatem sapiunt, principia in forum sint introducta [reading uncertain: print faded] . Emancipatio enim Germanorum tacita inane doctorum commentum est.
§. XI. De adoptionibus tenendum, multo satius esse, liberis operam dare,
quam, quos non generauimus, optare. Sed inualuit apud Graecos mos adoptandi, et ab illis transiuit ad Romanos. Nostrates adoptionibus parum tribuunt. Nam, quas apud Francos inuenimus et nobiles quasdam familias, toto coelo a Romanis adoptionibus distant. Idem de vnione prolium obseruandum, quae liberos e diuersis matrimoniis susceptos in successione parentum exaequat.
§. XII. Tutelarum ius, vti apud Romanos in vsu erat, ab eorum commentis defluxit.
§. XIII. Testamentaria quippe tutela e patria potestate et iure suitatis videtur coorta, quod ne morte quidem extingui credebant. Hinc sibi ipsi tutorem dare dicebatur Pater.
vid. Noodt observat. Jur. Rom. lib. II. c. XIX.
§. XIV. Legitima iis deferebatur, quibus lex deferebat successionem.
§. XV. Dativa subsidiaria fuit, vbi neque haec, neque illa obtinuit.
§. XVI. Distinguebant iidem subtiliter aetatem impuberem ac minorem.
§. XVII. Germani vero interueniente magistratu minoribus prospiciebant, et pupillis, eodemque fere modulo vtramque aetatem dimetiebantur. Quod simplicius multo ac tutius est, quam quod excogitarunt Romani.
§. XVIII. Hac enim ratione perplura incommoda deuitant. Non est ab agnatis periculum, non nocet pupillis falsa patris coniectura, quia onus tutelae nemini defertur, aut saltem deferri debet, quam de cuius moribus bonis impraesentiarum constet. Quo fit, vt tota de excusationibus doctrina nullius pene vsus sit, quia inuitis canibus nostrates non venantur; nec multum differentiae inter tutorem et curatorem occurrat, quia prudentia a minoribus haud secus atque ab impuberibus creditur abesse.
Dicatur de Atheniensium ac Solonis argumentis contra agnatorum tutelam.
§. XIX. Sed cum vero nec patres semper, nec tutores ipsimet perducere in infirmiori aetate constitutos ad veritatem possint; factum est, vt
scholae aperirentur publicae, de quibus nunc dicendi locus non est, quanquam euidentibus signis doceri facile posset, nihil iis in omnibus fere Rebuspublicis inueniri corruptius.
§. I. SOcietas herilis non est a natura, sed facto humano. Sienim omnes homines essent fapientes ac virtute praediti, ad laborem apti, paucis contenti, modesti itidem, ac pacifici, fortassean seruorum nomen non exaudiretur. Sed fecit inscitia partim, partim paupertas, fecit etiam luxuria, ignauia, ambitio et auaritia, vt feruitus innotesceret.
Notetur J. F. Hornius, qui Dominorum potestatem a DEO immediate deduxit: notetur quoque Aristoteles, qui seruos esse natura statuit.
§. II. Male enim rationes subducunt,
qui e sola captiuitate, vti fere vulgo fit, seruitutis primordia deducunt.
§. III. Jam vero cum e facto descendat haec societas, sollicite ad illud respiciendum est, vt finis eius euidentius patescat.
§. IV. Et animaduertemus haud dubie, seruum non minus, quam despotam suam quaerere vtilitatem.
§. V. Hic vt per seruum aliquid acquirat, ille, vt e domini alimentis viuat.
§. VI. Ex quo concluditur, ad scopum huius societatis obtinendum vitae ac necis ius neutiquam necessarium videri. Est hic locatio et conductio operarum perpetuarum pro perpetuis alimentis, cum annexa ad obsequendum obligatione: nec, si vellet seruus, ius dare in vitam domino posset. Quod quis enim non habet ipse, id sane alteri permittere non potest.
§. VII. Tota ex vtraque parte obligatio eo redit, vt seruus, quemadmodum pactus est, ministeria exhibeat sua, et dominus praestet vicissim, quod promisit. Quis enim adeo erit ineptus, ac
sui oblitus, vt suam ab alterius arbitrio vitam vellet suspendere?
§. VIII. Ergo victoriae ius remanet, vnde vulgo ista immanis in vitam serui potestas deducitur. Occidere, inquiunt, hostem possumus: quod ni subire fatum velit, consentiat victori, et iugum eligat triste: sin minus, pereat, mortemque praeferat.
§. IX. Et fateor, non habere victum, de quo conqueratur. Qui enim hostilem animum induit, et extrema omnia alteri minatus est, extrema exspectet. Potest occidi hostis, potest etiam occisio differri. Sed tum, quando differtur, belli status durat.
§. X. At cum cessat hic status, et pacta ineuntur, vanescit quoque occisionis ius, quamuis mancipium in illud consensisset. Nec enim potest id in vitam suam facultatem permittere alteri, cuius facultatem non habet.
§. XI. Cui non obest, posse ciues ab imperante occidi, atque hinc etiam seruum a domino. Largior quippe, posse eos occidi, qua hostes, non autem qua ciues, aut seruos, quoniam belli
statu sublato pace vtique frui debent, quamdiu viuunt tanquam ciues et serui pacati.
§. XII. Ex quo colligas, etiam hominem belli iure in seruitutem redactum, arctiori obligatione vix stringi, quam vt ad arbitrium domini, licet saepe durum, vitae actus perpetuo componat.
§. XIII. Quod autem quidam adferunt, non etiam occidi posse victum a victore, aut in seruitutem redigi, nisi hic sapientior sit deuicto, parum roboris habet. Quis enim determinabit ex asse, quis sit maiori sapientia praeditus? Nemo de se male sentit, nemo imprudentiorem se aliis existimat. Non esse autem et non apparere in moralibus coincidunt.
Vid. Proelei notata ad Puffendorsium L. II. cap. IV. §. 2.
§. XIV. Ceterum altioris indaginis quaestio est, possitne dominus eandem sibi in liberos serui potestatem asserere. Et negat id vir clarissimus J. F. Buddeus, negat itidem Emanuel Proeleus.
Sed puto, eos sibi atrociorem, quam par est, seruitutis finxisse ideam. Quae enim immanitas, exigere ab eo, quem alsimus atque eduximus, mercenarias operas easque perpetuas? An pater potest generare meliorem ac liberiorem quam ipse est? an vitio verti domino poterit, si ei, cui vitam seruauit, leges viuendi praescribat? Ponimus enim, non habere dominum ius vitae ac necis in seruos, nec iis etiam, si ratione vtatur, vllo posse modo abuti, quia non res, sed homines sunt.
Vid. Grot. de J. B. et P. lib. II. cap. V.
§. XV. Vnde dubium non est, quin et seruis fieri iniuria possit. Quod Seneca quadantenus, durante adhuc seruitutis durissimo iugo, agnouit.
§. XVI. Eandem ob caussam, si immanis sit domini saeuitia, fugere seruus potest.
conf. Grotius lib. II. cap. V. §. 29.
§. XVII. Id autem quaesitu non non indignum, an venditio seruorum non sit iuri naturae contraria. Vendimus enim
res, non personas. Sed cum iura nostra permutare et vendere queamus, nihil obstat, quo minus etiam ius regendi seruum, eique imperandi et operis eius vtendi in alium transferri fas sit. Iura enim nostra pretium recipiunt.
§. XVIII. Quibus constitutis consequitur quoque, vt seruus in vsumfructum dari, aut locari queat, quo operis seruorum fruatur is, cui ius fruendi dedimus, aut qui conduxit.
§. XIX. Ex eo est, quod antiquissimis temporibus venditiones, alienationes atque permutationes seruorum inualuerint, certo in seruorum capita pretio constituto. Saltem ipsi Hebraei tali iure vsi sunt.
§. XX. Interea tamen non nego, posse pactionibus ius alienandi restringi. Si nihil dictum, per se intelligitur, posse alienari: vtut non est sine caussa vendendus domino acerbiori ac truculento. Secus si faxit dominus, seruus sibimet consulat decenter.
§. I. QUemadmodum quisque priuatus seruitutem potest subire; ita populus homini alicui, heredibus, aut pluribus hominibus, aut etiam populo alteri in ditionem sese dare potest. Exempla Grotius lib. II. cap. XV. §. XXXI. de J. B. et P. suppeditauit.
Iungatur Puffendorfius Lib. VIII. cap. V.
§. II. Et hic, si Rex dominium sibi illibatum seruauerit, subiecti non alio iure tenebunt sua, quam serui Romani peculia: unde et illi ad vitam necessaria decerpunt. Ita in regno Siamensi aliisque proprietas rerum immobilium semper pertinet ad Regem, atque ab arbitrio eius pendet, quid unicuique velitrelinquere: vt Turcicum imperium taceamus.
§. III. Sed quid? si dominium, si libertatem personalem reliquerit, an saltem ius alienandi censetur retinuisse?
Et putem. Nam cum dedititii nihil reseruauerint sibi, ex facto Victoris determinandum est, quid recuperauerint. At ius regendi absolutissimum is retinuit. Hoc autem absolutissimum non foret, nisi et alienandi potestatem complectatur. Saltem praesumitur, non habere populum subiectum aliquid caussae, quare refragetur.
§. IV. De tyrannide, aut atrocitate facti conqueri eiuscemodi gens non potest, vtpote quae sibi tribuat merito, quod patitur volens.
§. V. Aliud est, an ius vitae ac necis arbitrarium competat, quod e supra dictis decidi potest ac debet.
§. VI. Unum, quod obiicitur, speciosum est. Ponitur, inquiunt, non expresse sibi ius alienandi reservasse victorem, forte, quod non sit ausus, petere difficillimum obtentu. Quibus repono: non esse praesumendum, victorem adeo fuisse meticulosum. Potius coniectura suppetit, non existimasse eum, victos repugnaturos, vt quorum vita in manu vincentis fuit. Addo argumentum rem valde illustrans. Quod
si enim non est absurdum, hominem seruum vendi posse ac alienari cum toto territorio, in quo viuit, etsi nihil sibi reseruauit dominus; quare quaeso repugnaret, vendi ac alienari populos victos cum toto, vbi sunt, regno, aut principatu? Vt de Victoris liberalitate tam ample praesumamus, ratio vix suadet.
§. VII. At vti vero populus nondum noster seruituti subiici, ita multo magis is, qui in nostra ditione iam sub tolerabilibus conditionibus exstitit, in poenam eandem subire sortem potest. Sic olim Romani, Liuio teste, Brutios quia primi Italiae ad Hannibalem desciuerant, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, non amplius pro sociis habuere, sed magistratibus, in prouinciam euntibus, parere, et praeministrare seruorum vice iusserunt. Quae in Catalanos meditetur Philippus, nota sunt. Sed puto tamen, non meruisse eos poenam, multo minus adeo trucem.
§. VIII. In quo istud adhuc peculiare, quod populi seruitus sit perpetua,
quia successio partium non impedit, quo minus sit ac maneat vnus populus. At singulorum seruitus poenalis personas vix egreditur. Quod si mitius agatur cum quibusdam, id Domini benignitati acceptum ferendum.
§. I. VTi ciuitas prospicit, ne quis rebus suis vtatur male; ita multo magis prouidet, ne seruis abutantur domini, aut ab illis aliquid periculi immineat rei publicae.
§. II. Etsi enim rationi contrarium non est, vt in seruos dominis concedat ciuitas vitae ac necis ius; tamen id necesse non est. Sed vbi eo abuti coeperint domini, iure abutentibus adimitur.
§. III Ita Principes Romani variis atroces dominos legibus circumscripserunt, cum Stoicorum principiis seducti peccata existimarent paria, et ob leve
saepius delictum mancipia in furcam agerent, aut modis indignis lacerarent.
Explicetur locus Galeni ad rem maxime faciens.
§. IV. Sed caue tamen, atrocitatem voces, Romanos seruos iumentis accensuisse et rebus, non iis connubia permisisse, sed contubernia, non caput, non nomen, non Quiritium ius reliquisse, sed habuisse pro mortuis. Duntaxat verba inhumana sunt: res ipsa nihil crudelitatis continet.
§. V. Sat scio, Germanos duriores adhuc leges seruis suis praescripsisse: vtut plerique existimant, servile nomen non amplius in Germania exaudiri. Falluntur, qui ita sentiunt, vti iam dudum demonstrauit illustris Thomasius.
§. VI. Caussa vero, quare ita rationes subduxerint Doctores, ea est, quod ad decempedam moris Romani omnes exegerint seruos: cum tamen id ab arbitrio paciscentium, aut etiam imperantium prorsus dependeat. Iam vero
quum obseruassent, homines proprios aliis obligari et acquirere, et contrahere, et coniugia inire, statim induxerunt animum, eos non habere seruos: quod perinde est, ac si quis diceret, Graecos caruisse mancipiis, quod tolerabiliores iis conditiones, in quibusdam causis, permiserint.
§. VII. Vnde etiam prorsus absonum est, quod refert Huberus, seruos ex India adlatos ad libertatem in Europa proclamare posse. Quis hoc vnquam credet? vbi vsus huic respondet adserto?
§. VIII. Id verum est, inualuisse fere inter Christianas gentes morem, vt ne amplius mancipiorum loco habeantur captiui, sed pretio dato vel euadant liberi, vel pace facta redeant post limen. Causam ei consuetudini aut Pontifex dedit Romanus, aut aliae circumstantiae, vti ostendit Hertius dissertatione de Lytro.
§. IX. Turcas vero simili, quo nos tractant, modo tractamus. Sed inde tamen non nisi stupidissimus concludet, vigere apud nos seruitutem Romanam.
§. X Vti vero diuersa apud Romanos seruitutis ratio, atque apud alios populos inualuit; ita necesse non est, vt eosdem manumittendi modos vbiuis gentium admittamus. Dependet id iterum ab arbitrio dominorum, et ciuitatis.
§. XI. Vnde in hac disciplina necessum non est, vt de libertis eorumque conditione, vtpote re arbitraria, nimium simus solliciti.
§. XII. Id addimus, non habuisse Justinianum sat rationis, vt promiscuam manumittendi facultatem contra maiorum instituta permitteret. Quod et de sacerdotibus in Germania meretur obseruari.
§. I. CIuitas coetus familiarum perfectus est, vt sub eodem imperio coniunctus securitate et sufficienta fruatur.
§. II. Ergo finis civitatis securitas est, atque sufficientia.
§. III. Securitas obtinetur, quando plures sese ad defensionem communis vtilitatis sociant.
§. IV. Numerus plurium definiri absolute non potest. Vnde, quae ab Apuleio et Bodino de quindecim hominibus sunt adlata, inania videntur.
§. V. Est et inanis Huberi, aliorumque disputatio, an sine familiis coalescere civitas possit? Recte enim ab illustri Thomasio observatum est, miseram futuram Rempublicam ecclesiasticam, si sacerdotes soli forent, qui regnarentur.
§. VI. Qui vero securitatem quaerunt, primo metuunt. Ergo civitates ob metum sunt ortae.
§. VII. Metus violentiam praeponit, quae vel a feris animalibus venit, vel hominibus malis.
§. VIII. Fera animalia in terra Sinear multas strages fecisse, adeoque Semitis ansam dedisse, vt vna vivere decreuerint erudite nuper in originibus Babylonicis ostendit Iacobus Perizonius.
§. IX. Sed puto tamen malos hunc metum auxisse, dum aliis saepe insultarunt [reading uncertain: print blotted] .
§. X. Insultantes non statim imperio ciuili ad regulam composito copulabantur; sed veluti manus latronum vagabantur.
§. XI. Vagantes paullatim, cum et ceteri ad defensionem sese accinxissent, accreuerunt, hincque ciuitates vtrinque videntur exortae.
§. XII. Quae obseruatio facit, vt magis perspicue nunc intelligatur, quomodo imperium ciuile partim per vim, partim ex libera proprii iuris renunciatione sit coortum.
Conf. quae supra Cap. III. §. 45. seq. sunt dicta.
§. XIII. Vtrique tam boni, quam mali securitatem ac deinde sufficientiam quaesiuere. Illi veram et ex ratione: hi imaginariam et sine caussa.
§. XVI. Nam quae Vir clarissimus Theophilus Gerhardus Titius congessit, vt probaret, non opus fuisse imperio ciuili, et potuisse homines segreges eundem obtinere finem, nimis theoretica sunt.
§. XV. Id fateor, non vbivis gentium ac locorum tales consociationes semper videri necessarias.
§. XVI. Quin permitto, non vno temporis momento in ciuitates coiuisse vniuersos; sed hos istis, alios aliis caussis commotos, nonnullos imitatione ad similes coetus instituendos fuisse pellectos.
§. XVII. Nunc sufficit, tales ciuitates et Respublicas, in quibus inuenitur summa potestas, omnibus fere terrararum partibus occurrere.
Dicatur, quare alii Rempublicam et civitatem distinguant.
§. XVIII. Itaque natura summi imperii eiusque efficientia, vtpote sine quo civitas non existit, circumspicienda est.
§. XIX. Imperium propterea necessarium videtur, vt vnum fiant, et in vnum conspirent plures, qui appellantur ciues.
§. XX. Talis harmonia artificium desiderat. Ergo ciuitas imperio constans res artificialis est.
§. XXI. Artificium pacta ponit, sive violentia ortum dederit consociationi, sive voluntas omnium propria.
§. XXII. Ad pacta consensu opus est. Consensus est vel expressus vel tacitus.
§. XXIII. Consensus vero eo tendat oportet, vt primum vna vivant, postea vt imperium agnoscant, et demum, vt in personam, quae imperet, conspirent.
§. XXIV. Imperium libertatem a parte imperantis requirit, et libertatis imminutionem a parte eorum, qui iunguntur.
§. XXV. Hae regulae non in cerebro Philosophorum nascuntur, sed ex ipsa natura rei fluunt.
§. XXVI. Libertatis imminutio vix rectius concipitur, quam si consideretur, quaenam sit libertas singulorum, antequam coeant.
§. XXVII. Sed haec vero in iure faciendi consistit, quod lubet, ad conseruationem sui procurandam, itemque in iure auertendi malum, aut impedimentum, quod contra fas nostrae voluntati obiicitur.
§. XXVIII. Vtrumque deponendum est. Quo facto is consequitur facultatem conseruandi coetum, qui in mente et dispositione libertatem retinentis acquiescit quique et puniendi contraeuntes et tollendi impedimenta arbitrium, vno verbo ius eligendi media ad conseruationem apta pro bono publico excubias agenti relinquit.
§. XXIX. Et hic vocatur imperans, aut Magistratus, ceteri subiecti, aut ciues,
§. XXX. Ex quo concluditur, Magistratum esse mentem totius ciuitatis, eius voluntatem esse voluntatem vniuersorum et singulorum.
§. XXXI. Talis ordo DEO displicere ex hypothesi non potest quando homines aliter secure ac beate agere vix possunt. Quae sententia, vti Grotii, ita omnium est verisimillima.
§. XXXII. Eo sensu imperium ciuile est, a DEO; non autem altero, cum maiestas [Gap desc: Greek word(s)] infundi imperantibus non sine miraculo creditur.
Dicatur de controuersiis eam ob caussam inter eruditos obortis.
§. XXXIII. Quin nec cum Puffendorfio affirmandum, DEum antecedenter iussisse, vt homines talem societatem intrarent; cum saepe a malitia aliorum ea originem sumserit.
§. XXXIV. Maiestas autem subiectum, in quo resideat exposcit. Id vel vna vera persona est, vel mystica. Mystica vel e pluribus, vel paucioribus constat.
§. XXXV. Ingenii praestantia, nobilitas, virtutis, aut diuitiarum abundantia nihil ad rem pertinent: pactum, seu conuentio vtramque hic paginam conficit.
§. XXXVI. Vnde Monarchomachorum dogma per se corruit, qui summam rerum ex naturae instituto penes populum esse adfirmant.
§. XXXVII. Corruit quoque. I. F. Hornii opinio ad paucos eam transferri posse negantis.
§. XXXVIII. Nec maioris firmitudinis I. Bodini commentum est, feminis ius imperii abiudicantis.
§. XXXIX. Nec denique repugnat, istud haeretico, seu infideli tradi.
§. I. MAiestas vti summa potestas est; ita libera ab externis et omni seruitute est.
§. II. Est etiam inuiolabilis, ita vt summus a nemine vel iudicari, vel puniri queat.
§. III. Est soluta legibus, non quidem naturae, aut diuinis, sed ciuilibus.
§. IV. Est denique, secundum quorundam opinionem, ita indiuisa, seu indiuisibilis, vt intellectu magis partes habeat, quam corpore. Sed non videntur recte, qui ita sentiunt, subducere rationes Concipiunt illi maiestatem, tanquam rem physicam, cum tamen sit res moralis, nec melius definiri queat, quam plurium iurium imperii complexus.
§. V. Regalium voce non vtor, quia multiplici ac varia interpretatione sequioris aeui Iureconsulti eam adeo contorserunt, vt vix tolli omnis ambiguitas
possit. Qua de causa etiam Boeclerus parce ea censuit vtendum.
§. VI. At quaenam sint imperii iura, quaue methodo debeant tradi, disceptatur.
§. VII. Nonnulli vel ad DEI potestatem oculos intendunt, atque inde humanae potestatis imaginem capiunt. Verum hi, iudicante doctissimo Hertio, ea nituntur hypothesi, quasi a solo Deo summa potestas [Gap desc: Greek word(s)] proficiscatur, cum ea potius sit hominum in ciuitatem coeuntium productio.
§. VIII. Ergo videndum, quem illi finem habeant, quando summo sese imperio subiiciunt.
§. IX. Et volunt, credo, vt 1) regantur prudenter ac 2) contra vim iniustam defendantur.
§. X. Primum obtinetur, si leges ferantur genio subditorum accommodatae, et reprimendis vitiis aptae.
§. XI. Vnde claret, quam sit ineptum introducere leges peregrinas, vti fecerunt et Romani, et Germani.
§. XII. Per leges hic non intelliguntur leges naturales, sed ciuiles. Quod
si magistratus aliquid ex naturae legibus inculcent, tum istud non tam ius ciuile, quam ius naturale sanctione poenali inunitum censetur.
§. XIII. Sed cur vero ciuitas naturalibus ciuiles et suas addat, et addere saepe debeat, cap. I. §. LXXVI. est ostensum.
§. XIV. Sufficit iam, non habere subiectos, quare legibus obedire renuant. Militat enim pro imperante praesumtio, nihil eum propositurum populo quod non sit vtilitatibus ciuitatis conueniens: etsi non semper caussae in oculos incurrunt.
§. XV. Ex quo infertur, non esse Magistratum obstrictum, vt legem cum prologo emittat.
§. XVI. Id vero certum est, vix aliquid effecturam legem, nisi sanctio adiiciatur poenalis pro necessitate et vtilitate Reipublicae.
§. XVII. Neque enim cum Cumberlando sentio, qui non tam poenis, quam praemiis excitandos homines ad obseruationem legum credidit. Quid enim si praemiis iidem renuncient?
§. XVIII. Vti vero imperantium expressa voluntate nititur lex scripta; ita ab eorum tacita voluntate prouenit consuetudo, quippe quae imitationem subditorum, et repetitos eorundem actus consequitur. Ex quo demum infertur, velle eos, vt in futurum ab omnibus obseruetur idem, aut minimum ita agentes non impediantur. Quae voluntas sicuti seria est; ita vix ambigitur, quin sanctionem contineat poenalem, vtut rursus tacitam.
§. XIX. Quod si autem sanctione poenali muniri possunt leges, per se sequitur, etiam magistratui competere ius puniendi-
§. XX. Poena est malum passionis inflictum propter malum actionis, aut, si mauis, est malum molestum, quod a superiore infligitur peccanti, vt tum ipse, tum alii a iucunditate peccandi, publicae vtilitatis caussa, abstrahantur.
§. XXI. Ergo a pari non infligitur poena: nisi quidem vocabulo ludas.
Notetur Grotii, Lockii et Barheyracii philosophia.
§. XXII. Ergo, vbi nullum delictum, ibi nulla poena.
§. XXIII. Ergo, vbi plures ex vniuersitate peccant, non omnes, sed illi, qui reuera deliquerunt, vere puniri possunt.
§. XXIV. Ergo nec filius pro patre, nec pater pro filio puniendi, etiam, vbi maiestatis crimen committitur.
§. XXV. Sed possunt tamen patris bona fisco addici, ita vt liberi caussam conquerendi non habeant: quamlibet iis bonum speratum intercipiatur.
§. XXVI. Quemadmodum qui pro delinquente fideiussit, et ad solutionem cogitur, non tam punitur, quam secundum obligationem, cuius ipse auctor est, excutitur.
§. XXVII. Malum hic late capitur, ninilque refert, siue illud vitam, siue corpus, siue libertatem, siue existimationem, siue bona nobis charissima afficiat.
§. XXVIII. Tantum magistratus peruideat, quomodo prudenter determinet istud malum, et delicto accommodet, et publicae rei, vt finis poenarum obtineatur.
§. XXIX. Itaque non eo fine imponat, vt delinquenti duntaxat aegre fiat, et molestia creetur. Est haec crudelitatis quaedam species.
§. XXX. Potius bonum futurum, quod mediis humanis obtineri potest, spectandum.
§. XXXI. Illud bonum futurum publica securitas est, cui deinde emendatio peccantis, eiusque imminutio, aut etiam sublatio, aliorumque territio sub ordinanda.
§. XXXII. Ergo, vbi aliter securitas societatis ciuilis obtineri non potest, etiam capitalis poena merito imponitur. Etsi enim eo non emendatur delinquens; tamen absterrentur alii, et sic publica securitas tum sublatione scelesti, tum terrore et abstractione ad paria grassantium obtinetur.
§. XXXIII. Sed fatendum tamen, saepe vltimum supplicium imponi, vbi alia mitior poena sufficeret. Quod exemplis ostendi posset.
§. XXXIV. Qui omnia capitalia iudicia respuunt, partim vmbraticam vitam sectantur, partim intempestiue
mites sunt et artes regnandi ignorant.
§. XXXV. De expiatione, cuius vtplurimum inter fines poenarum mentio iniicitur, silemus: cum illa satisfactio, quae iustitiae fieri dicitur, aut nimiam mentis praecisionem sapiat, aut ad classem finium, quos DEus in poenis sibi suis praefigit, pertineat.
§. XXXVI. Interea caue, ob quoduis delictum infligendam poenam existimes.
§. XXXVII. Caue, ne delictum facias, quod non est, vti delictum religionis, quae tamen imperio humano non subiacet.
§. XXXVIII. Caue, ne, quae in solo animo consistunt, nec societatem humanam laedunt, ad poenam trahas, aut affectus exstirpare humanos, aut vitia omnia inolita vno concidere ictu affectes.
§. XXXIX. Caue, ne poenam cum reparatione damni commisceas.
§. XL. Caue denique, ne nunquam delinquentibus veniam concedendam censeas. Suadent saepe circumstantiae,
vt vel poenae durities propter malitiam minorem mitigetur, vel delictum paucis cognitum, aut obliuione abolitum impunitum relinquatur, vel denique bene merita peccantis clementiam experiantnr.
Dicatur [Gap desc: Greek word(s)] de praescriptione criminum.
§. XLI. Malitia autem censetur esse minor, vbi contemtus legum in peccante obseruatur minor: hinc persona delinquentis, delinquendi consuetuda ac facilitas, et caussae, ob quas ad peccandum commouentur homines, et modus, quo peccarunt, caute sunt dispicienda.
§. XLII. Illud certum, legem Mosaicam particularem, vel talionem non esse normam poenarum. Si quae hodie e iure Mosaico sunt receptae, ex eo est, quod vel existimantur omnium hominum intuitu latae, vel iustitiae specie sese commendant, vti homicidii poena.
§. XLIII. Id quaeri hoc loco dignum, an delinquens ad poenam obligetur?
Et credam, vocabulum obligandi exponendum esse omnium primo, ne praeter necessitatem nodos fingamus, vbi nulli sunt. Nam si ita explicentur verba, ad poenam obligari, peccantem mereri poenam, consentio. Si vero ea ratione, quasi pecans sit obstrictus, vt ipse sese reum profiteatur, nec trahentibus ad poenam repugnet, subsisto: cum nemo sit obligatus ad id, quod fieri per naturae humanae conditionem non potest: quod argumentum nondum respondit Barbeyracius contrariam opinionem amplectens.
Confer, quae supra cap. XV. §. XVI. disputauimus.
§. XLIV. Nam quod ille ait, sic militem non fore violatae fidei reum, si stationem ob hostium vim ingruentem relinquat et fugiat, nihil est. Habet miles spem euadendi, si fortiter resistat. In hac caussa, vbi reus ad supplicium trahitur, nulla spes reliqua est. Ergo cogat Magistratus, cogat ad veritatem dicendam per torturam, conuincat per testes, seruis publicis, vel
militibus, vel ciuibus vtatur, vt ne resistere queat amplius. Primum falsum Barbeyracii aliorumque in eo cubat, quod iuri Magistratus obligationem delinquentis respondere contendant: cum tamen supra a nobis sit ostensum, fallere canonem: vbi ius, ibi ex altera parte obligatio. Finge enim tres quatuorue in tabula salutem e naufragio quaerere. Habet vnusquisque, si tabula tot sessores non ferat, ius propellendi alterum: sed neuter vero, vt se patiatur propelli, obligatus erit.
§. XLV. Quod si tandem modus loquendi ad poenam obligari respectu punientis eo sensu circumscribatur, vt imperans semper ad poenam infligendam iudicetur obstrictus, dicendum est: male quidem facere eundem, si sine caussa delictum, quod turbat humanam societatem, impunitum dimittat; non autem peccare, si sat rationis habeat: de quo §. XL. dictum.
§. XLVI. Iam vero cum summi imperantes non semper ipsimet punire ac leges interpretari omni loco queant, consequitur, vt facultas iis
sit relinquenda, constituendi iudicem.
§. XLVII. Et hic autem inter partes ante omnia amicabilem compositionem tentet, et, hac deficiente, secundum leges litem dirimat, aut poenam infligat.
§. XLVIII. Ex quo elucet, iuris dicendi potestatem vel ad ciuilia sese porrigere, vel ad criminalia.
§. XLIX. Vtraque duabus partibus absoluitur cognitione et executione.
Notentur Romani, qui eas separarunt.
§. L. Quid ad vnamquamque iurisdictionem pertineat, ratione vtentibus obscurum non est.
§. LI. Difficultas omnis e morum nostrorum ac Romani iuris confusione merito repetitur.
§. LII. Interea ad cognitionem merito refero ius interpretandi leges, easque applicandi ad factum. Gratiam vero delinquentibus facere, eosque a legum rigore eximere, non est interpretari.
§. LIII. Nec dubium, quin etiam
Praetores Romani hac parte modum excesserint, et, sub obtentu interpretationis, nouas leges condiderint.
§. LIV. Quod si leges nullam commodam interpretationem recipiant, imperantis voluntas de nouo exquirenda est.
§. LV. Sed tota legum interpretatio inutilis foret, nisi factum prius patescat.
§. LVI. Circa illud duae quaestiones oriuntur, an sit, et quale.
§. LVII. Prior ad substantiam eius pertinet, posterior ad adiuncta.
§. LVIII. Vtraque lucem accipit vel ex rei ipsius, vt ita loquar, notorietate, vel probationibus, quae fidem iudici faciunt.
§. LIX. Probatio est vel inartificialis, vel artificialis.
§. LX. Inartificialis vel a parte litigantium oritur, vel ab alio.
§. LXI. Illa dicitur confessio. Confessio est vel spontanea, vel extorta. Prima certior videtur secunda.
§. LXII. Secunda in ciuilibus rarius adhibetur, bene autem in criminalibus: vtut hic prouidentia iudicis insignis requiritur.
§. LXIII. Probatio, quae ab alio est, quam litigante, in testimonium resoluitur atque instrumentum: hinc in ciuili iure de testibus ac instrumentis tractatur.
§. LXIV. Artificialis probatio praesumtionibus et coniecturis, quid? quod argumentis certis constat.
§. LXV. Praesumtio coniectura probabilis est.
§. LXVI. Hinc, quia probabilis, lex ei adsistit, ita, vt vel onus probandi reiiciatur in affirmantem contrarium, vel vlterior probatio impediatur.
§. LXVII. Prius fit, cum minor adest verisimilitudo. Posterius cum maxima.
§. LXVIII. Omnis verisimilitudo, vti in logica ostendimus, experientia nititur.
§. LXIX. In criminalibus praesumtiones indicia dicuntur. Indicia quaestioni locum faciunt, pro modo et qualitate probabilitatis.
§. LXX. Vti vero iudex ipse iudicare, ita etiam hanc facultatem, si necesse sit, et vtilitas publica flagitet,
aliis committere potest: qui propterea Commissarii vulgo dicuntur, quorum officium e mandato, quod acceperunt, diiudicandum.
§. LXXI. Ab his arbitri differunt, qui libera voluntate a priuatis ad componendas controuersias eliguntur.
§. LXXII. Electi vel ex aequo et bono, vel obseruato iudicii ordine procedunt: de quibus iterum in priuato iure fusius.
§. LXXIII. Idem summum imperium, quod iudices constituit, etiam ceteros magistratus subordinatos creat, quibus tanquam oculis, et auribus vtatur.
§. LXXIV. Vnde consequitur, vt eorum partes et singula officia a summa potestate semper dependeant, eiusque sit, eligere capaces, determinare aetatem, abrogare, reuocare, limitare, circumscribere potestatem, cuius est constituere ac creare.
§. LXXV. Iidem vel ciuiles, vel militares, vel perpetui, vel temporarii sunt, de quibus in hac disciplina generali non agemus.
§. LXXVI. Magis est, vt ad ius circa sacra pedem moueamus. Et hoc vero intelligi vix potest, nisi, quomodo se habeat religio ad ciuitatem, indagemus.
§. LXXVII. At certum est, homines non religionis gratia coiuisse in coetus ciuiles, sed securitatis et sufficientiae.
§. LXXVIII. Ergo, de quo non cogitarunt coeuntes, de eo etiam disponere non poterunt imperantes. Vnde Houtyni inepta ratiocinatio sub absoluta populi submissione etiam ius in conscientias latere somniantis, prorsus concidit.
§. LXXIX. Quin fingamus quoque, populum fuisse initio adeo improuidum, vt ea ratione sese subdiderit arbitrio imperantis; sat tamen scio, illud pactum nullius fore stabilitatis. Quis enim de veritate poterit pacisci?
§. LXXX. Igitur ante omnia religio, quatenus in notitia de Deo et cultu eius consistit, arbitrio ciuitatis eximenda est.
§. LXXXI. Sed cum tamen illa debeat esse sociabilis, ne finis ciuitatum
eludatur; hinc inuestigandum, quid possit in illa turbare publicam quietem?
§. LXXXII. Et omnes consentient, posse imperantes impedire, ne, sub obtentu religionis, scelera, fraudes, coniurationes aliaque nefaria patrentur. Sed probe circumspiciendum, ne pro consociatione nefaria, aut scelere habeatur, quod tale elogium non meretur.
§. LXXXIII. Quamobrem id manet fixum, non esse tolerandos in societate, qui imperium ciuile respuunt et contemnunt: quoniam fini ciuitatis repugnant.
§. LXXXIV. Nec ferendi in principatu, qui Monarchas de solio posse deiici, et interfici existimant: quoniam talis opinio, quae facile in externos actus erumpere potest, huic, vel isti ciuitatis figurae repugnat. In pari reatu sunt, qui Principi sacris diris deuoto vel non parendum, vel alii homini externo magis, quam domino ciuitatis, obediendum edicunt.
§. LXXXV. Sed caue tamen Quackeros iis adnumeres, qui omne ciuile
imperium contemnant. Putant hi, vti bene obseruauit reuerendus D. Buddeus, se tantum non subesse imperio cogenti, quia sponte facerent, quod ciuitas iubet: aliter, si sentiant, expellendos concedo.
§. LXXXVI. Multo minus Atheis iniuria fiet, si non tolerentur. Quamuis enim secundum principia, quae profitentur, non semper viuant; sed affectus et inclinationes aliis hominibus communes sequantur; tamen periculum est, ne, vbi metus decrescit, aliquid monstri alant. Quod si tamen et hos tolerare ciuitas suo periculo velit, facere id sine probro impietatis poterit: cum exploratum sit, non approbare magistratus eorum opiniones, quos tolerant. Et hoc est, quod Joanes Braunius Theologus reformatae religioni addictus Stouppio Heluetio respondit, cum hic Batauos nullam colere religionem adfirmasset, quod Spinozam e suis non expulissent finibus.
§. LXXXVII. Addo, nec eos esse in ciuitate ferendos, qui sine conuicio dissentientes statuunt persequendos. Hoc
si obseruaretur, forte dilapsuri essent persecutores, horumque mancipia et instrumenta disparitura.
§. LXXXVIII. Iam vero cum non vnus, aut alter priuatim religioni quisque suae vacet, sed in ecclesiam, seu coetum coeant plures, videndum, quid imperanti in hunc, secundum rationis dictata, iuris sit. Et putant plerique, ecclesiam talem iurisdictioni ciuitatis fere subesse, vt aliud quoddam collegium externum, seu vniuersitas.
§. LXXXIX. In quo quidem non adeo male iudicant. Nam vt personae physicae rectioni ciuitatis sunt subiectae, ita morales atque mysticae.
§. XC. Nec repugno, vt dicatur, ecclesiam esse in republica, non autem rempublicam in ecclesia.
§. XCI. Sed inde tamen vix puto consequi, vt magistratus maiorem debeat habere in eiusmodi coetu auctoritatem, quam in collegio alio.
§. XCII. Tota vero auctoritas imperii ciuilis eo pertinet, vt ne vlla vniversitas securitatem externam conuellat, et sedibus suis moueat.
§. XCIII. Cui non obest, ecclesiam non tam collegium priuatum, quam publicum referre, adeoque maiorem imperantium in illa requiri potestatem Facile enim repono, ecclesiam societatem esse liberam, quam intrant plures sponte sua, vt publice seruiant Deo, secundum eiuscemodi modum, quem illi ad salutem aeternam consequendam censent necessarium. Hac autem definitione praeposita, per se elucet, non vllam humanam potestatem iure aliquid in ea moliri, aut mutare. Quod si enim mutaret quidquam, non amplius esset societas libera aut libere ratiocinans; sed ratiocinia sua ad voluntatem principis, vel alterius imperantis accommodans.
§. XCIV. Vnde iterum concluditur, non posse aliquid imperium ciuile circa dogmata nouare, cum iam veluti postulatum a nobis sit constitutum: nihil seditiosum ab eiusmodi coetu doceri.
§. XCV. Quod si dicas, imperantem considerari nunc, vt membrum talis coetus [reading uncertain: print faded] , regero: accedere imperantem
ecclesiae non qua imperantem, sed Christianum, aut similia dogmata probantem. Ex quo nullo negotio intelligitur, neque hoc respectu eum velut ecclesiae caput, aut episcopum posse Considerari.
§. XCVI. Quidquid imperanti concedi debet, eo spectat, vt ei generalis inspectio in ecclesiam permittatur, quo prouideat, ne sub obtentu vitae aeternae consequendae turbae excitentur.
§. XCVII. Sed vti vero Princeps, vel alii, qui regnant, non affectabunt ius peculiare circa theatra, forum, hortos, mercatorias domos, vbi insignis saepe hominum multitudo in vnum conuenit; ita nondum cerno, quare maior in ecclesiam sit affectanda auctoritas, in qua hominum insignis multitudo coit, vt seruiant DEo.
§. XCVIII. Inquis: ibi de ciuilibus tractari, hic de spiritualibus. Tum et ego inquam, nondum esse probatum, a spiritualibus maiorem ciuitati metum impendere. An qui religionis caussa sociantur, maiorum scelerum sunt suspecti,
quam mercatores, aut cateruatim in publicis locis conuenientes?
§. XCIX. Nec movet, saepe sub religionis obtentu excitari seditiones. Fac factum. Saepe sub specie libertatis commercandi concordia rupta est. Ergo puniendi corruptores, puniendi vt publicae pacis turbatores.
§. C. Sed perpende tamen, turbas in ecclesia maximam partem propterea oriri, quod sentiendi et credendi libertas intempestiue constringatur. Quod in Galliis aliisque Rebus-publicis vsu venisse scimus.
§. CI. Ceterum ne adfirmes, me imperantibus subtrahere, quod vno fere ore omnes permittunt, age notes: me iis generalem in ecclesiam inspectionem, vti §. XCV. diximus, quemadmodum in alia collegia fere concedere, nec repugnare, vt Doctores, contra pactum societatis, auctoritate sua ad ciuium perniciem et infamiam abutentes coerceantur, vt moribus deperditi remoueantur, seditiosa docentes puniantur, quid? quod inspectores peculiares constituantur, qui vitam sacerdotum
obseruent, ne extra oleas vagentur, leges, quae ecclesiasticos et iudices stringant, praescribantur, locus itidem ac tempus publicorum sacrorum determinetur, nec impedire, quin ipse suam religionem doceri curet, cetera.
§. CII. Interea cum §. IX. dictum sit, velle ciues, vt contra vim iniustam defendantur, per se patet, non posse imperanti ius belli denegari, et quae ad illud pertinent.
§. CIII. Quae de moralitate belli gerendi disputantur supra cap. VIII. §. I. seq. excussimus.
§. CIV. Bellum dicitur vel offensiuum, vel defensiuum: sed et de hac diuisione cap. VIII. nostrum iudicium interposuimus.
§. CV. Quodnam vero sit iustum, quod iniustum in theoria et generatim facile ex praeceptis de pactis seruandis et non laedendis aliis, in applicatione autem difficulter, vel plane non potest decidi. Quis enim hoc sibi sumat, vt hunc iuste, illum iniuste corripuisse arma sit dicturus? an hostis? at tum alteri
quoque eadem iudicandi facultas competet. An aliae gentes? at hae pares non tantum sunt, verum etiam vel ab illo, qui bellum gerit, longe distant, vel proxime eum contingunt. Si hoc, aut hostes erunt aperti, aut odio arcano prosequentur vicinum. Est enim finitimis semper litigandi materia. Sin illud, circumstantias totius discordiae nec cognoscent exacte, nec, si cognoscerent, cum auctoritate de illa, quia sunt aequales ac clarissimae probationes deficiunt, iudicium ferent. An totus orbis. Sed hoc vel nimis oratorium est, vel totus nunquam in vnum conspirabit orbis.
Confer, quae in dissertatione de efficientia metus cap. II. §. 12. et inprimis §. 14. et 15. diximus: quin addas licet, quae cap. XI. §. XIX. supra disseruimus hoc loco vix repetenda.
§. CVI. Id inquiri praestat, an ad solas Res-publicas, personasque illas repraesentantes ius belli gerendi pertineat? Et obseruandum, in statu libertatis vnicuique ius belli gerendi competere,
quod singulis fere capitibus obseruauimus. Constitutis vero ciuitatibus ad eos illa facultas pertinebit, quibus imperium delatum est.
§. CVII. Quo respectu bellum solenne dicitur, quod Res-publicae gerunt.
§. CVIII. Sed vtrum vero ad istud indictio solennis de iure requiratur, disputatur. Id permitto, indicendum esse bellum ab iis, qui se laesos existimant. Potest enim adhuc dubii aliquid circa ius et factum occurrere; nisi laesio continuetur et ita perduret, vt defensio sine mora sit suscipienda. Sed vt vero per faeciales solenniter fiat, non consequitur. Quae duo vulgo confunduntur. Exigit enim externae pacis custodia, vt pax quaeratur: isque minime iustus foret dicendus, qui, parte altera non audita, sine vlla iuris ac facti inquisitione, praecipiti consilio ad arma sit prolapsurus. Ceterae folennitates iniustitiae saepe commenta sunt et fuerunt, aut saltem superfluae videntur.
Confer. Cap. VIII. §. IX. et. X.
§. CIX. Qui vero sint, qui nos laedant,
hostilemque animum induant, ex superioribus, credo, satis patescit.
§. CX. Belli praeludium repressaliae dicuntur, quae a talione itidemque ab arrestis, vt loquuntur, difterunt. Talio par pari refert: haec debitorem eiusque res afficiunt: in Repressaliis autem nihil distinctionis occurrit, hoc est, par saepe pari refertur, nonnunquam personae, nonnunquam res apprehenduntur, ac perduntur. Iustitiae ratio inde videtur petenda, quod, quae agit ciuitas, omnes agere et probare censeantur, per ea quae cap. XXXIV. §. XXX. adstruximus.
§. CXI. Quae de armis illicitis, itemque licentia in bello disseruntur, cap. VIII. satis copiose discussimus.
§. CXII. Illud nondum disputauimus, quid de occupatione bellica sit tenendum. Et certum esse puto, pacis vinculo abrupto, liberum vnicuique belligerantium relinqui, quomodo cogere repugnantem hostem velit. Ergo etiam liberum est, prehendere res hostis mobiles, eas auferre, et occupare immobiles, quae tertii intuitu statim
videntur acquisitae, quamprimum apprehensae. Sed hosti vero tamdiu recuperare eas licitum est, quam durat bellum. Quocirca occupanti tum demum plena securitas obtingit, si inter eum et aduersarium pax coalescat, occupatumque in manibus victoris maneat.
§. CXIII. Ex quo intelligitur, parum operari distinctionem receptam, in castra ne sua et praesidium occupantes retulerint res abreptas mobiles, nec ne? Nam tertius non poterit iis eripere praedam, quamlibet non retulissent. Hostis quandocunque potest.
§. CXIV. Ratione subiectorum vero iniquum erit, denegare damnum facientibus sua, aut quae sua fuisse docere possunt, ex ea ratione, quia hostis cum spoliis ad sua peruenit, aut res ereptas 24. horarum spatio possedit.
§. CXV. Quemadmodum autem omnis occupatio in bello solenni publico nomine fieri debet; ita sine permissu facta occupatio in latrocinium incidere videtur.
§. CXVI. Dico sine permissu facta.
Nam saepe fit, vt ciues priuato ausu, sed non tamen sine ciuitatis permissione oppugnent hostem, aut se contra illum defendant. Et tum vero retinent isti, quod acquisiuerunt, secundum legem a ciuitate praescriptam, aut pactorum conditiones publica auctoritate munitas. Vnde, quid de Carauanis et admiralitatibus sentiendum, patet.
§. CXVII. Quidquid vero publico decreto et apparatu in manus belligerantium peruenit, fisco publico merito infertur; nisi hic iuri suo ratione mobilium renuntiauerit, aut ratione immobilium in fauorem militarium virorum et praefectorum aliter disposuerit. Quod indicio est, quam praepostere occupatio bellica inter modos acquirendi dominium iuris gentium, intuitu priuatorum, referatur.
§. CXVIII. Vt vero in hostem ire, cum bellum feruet, publico decreto et permissu licet; ita neutrarum partium, qui vel amici, vel saltem hostium loco haberi non possunt, laedi non debent, quamdiu in eo statu manent, et neutri fauent.
§. CXIX. Hic status nonnunquam
neutralitatis generalis, nonnunquam parricularis nomine insignitur.
§. CXX. In particulari neutralitate pacta interueniunt vel expressa, vel tacita, quibus standum tum a parte eorum, qui neutrarum sunt partium, tum etiam illorum, qui actu bellum gerunt, ne videlicet hi exigant conuentioni contraria, nec isti faciant.
§. CXXI. Belli furore cessante ad pacem omnibus optabilem deuenit ciuitas, aut summum imperium, cuius est, conciliare et pangere illam.
§. CXXII. Pacem saepe praecedunt induciae, vt bellum repressaliae.
§. CXXIII. Ergo de illis videndum primo. Et nituntur vero induciae verae conuentione belligerantium, vt ad tempus ab armis desistant.
§. CXXIV. Conuentiones eiusmodi fancte feruandas esse supra cap. XIV. §. X. defendimus.
§. CXXV. Apparentes induciae, vbi hostes vtrinque fessi sine conuentione fibi otium indulgent, huc non pertinent: manet enim hostilitas et ius nocendi. Tale exemplum in historia
Seculi XV. inter Maximilianum I. et Venetos obseruabatur.
§. CXXVI. Vbi perpetua quies deest, ibi tempus in considerationem venit.
§. CXXVII. Ergo induciae nonnunquam temporis longioris, nonnunquam breuioris, quid? quod breuissimi obseruantur.
§. CXXVIII. Posteriores etiam ministri Rei-publicae dant, et seruandae sunt vel a toto exercitu, vel, si dux sit inferior, saltem ab huius copiis.
Confer cap. XXIII. §. XXIII. seq.
§. CXXIX. Quae ad longissimum tempus e. g. in centum annos ineuntur in effectu quidem induciae sunt: vtut ridiculae. Quis enim post tantum temporis spatium elapsum iniuriarum meminisse potest, aut meminit? Sed habemus tamen eius generis exemplum apud Conestaggium de coniunctione Portugalliae cum Regno Castellae, a commentatoribus Grotii non obseruatum, vbi Alphonsus Rex Lusitaniae cum Ferdinando et Isabella Castellae
Regibus pacem pepigit in centum annos atque unum.
§. CXXX. Vbi tempus ponitur, ibi terminus a quo et ad quem occurrit. Itaque disputant, vnde sit computatio ducenda, quaue hora, quoue mense finienda. Grotius primum diem ab initio, quemadmodum postremum a fine induciarum excludit: Puffendorffius contra includit. Vterque non nihil argumenti pro se allegat. Puffendorffii opinio probabilior doctis videtur, quippe qui magis quieti producendae, quam contrahendae fauere solent. Rectius faciunt, qui ambiguae disceptationi per verba clarissima legem dicunt.
§. CXXXI. Et per se autem intelligitur, tum demum obligari subiectos, cum resciscunt inducias, quanquam effectus belli cessant et restituenda sunt post tempus perfectae conuentionis erepta, nisi aliud placuerit.
§. CXXXII. Durantibus induciis, vti arma cessant; ita quaeritur, an reficere moenia, conscribere milites, itemque munitiones nouas erigere liceat? Et circumspiciendum existimem,
sint ne induciae illimitatae, et bene longae aut ad certos actus restrictae. Priori casu omnia, quae enumerauimus, et ad defensionem pertinent, licent. Vnde eo omnis controuersia redit, quid pertineat ad defensionem? Et cum inter eos, qui in libertate viuunt, vix adeo exacte termini defensionis et aggressionis definiri queant, hinc ancipiti disputationi saepe locus relinquitur. Quid inter Gallos et Germanos de munitionibus induciarum tempore extructis a 1687. sit disceptatum Puffendorfius de R. F. W. lib. XIX. §. 56. seq. in vtramque partem retulit. Posteriori casu vero a Puffendorfii decisione I. N. et G. lib. VIII. §. IX. allata merito recedimus. Nam quamuis is existimet, in omnibus induciis, etiam vbi obsessi et obsidentes duntaxat de mortuis sepeliendis conueniunt, ius defendendi non excludi; opinor tamen, vltra cogitata non fore extendendam verborum interpretationem. Ergo quid cogitauerint paciscentes quaeritur? Sed omnes puto fatebuntur, vbi tantum ius sepeliendi petitur, et permittitur,
excludi caetera omnia. Ius defendendi vero ita videtur circumscribendum, vt circumscribitur oppugnandi. Quamobrem vti ius oppugnandi post finitas demum inducias, ita defendendi incipit.
§. CXXXIII. Idmagis certum, belli indictionem nouam elapso induciarum tempore, non requiri. Reuiuiscit bellum ipso iure, si interea controuersia non fuerit extincta, aut actus, cuius intuitu concessa, finitus. Quidquid nonnulli pacis reducendae amore faciunt, prudentiae et honestati facientium adtribui debet. Stricto iure occidi, aut in vincula coniici potest, qui post finem induciarum in hostico deprehenditur.
§. CXXXIV. Quin nec illud prorsus absonum, aut prodigio fimile, vti apud Grotium in Historia Belgica loquebantur Hispani, continuare bellum in Indiis, et in Europa quiescere. Etiam nostro tempore tales in Hispania et Italia innotuerunt induciae. Cur enim non liceret designare agrum, in quo belli maneat materia, et excipere
alterum, vbi tranquille peragantur omnia?
§. CXXXV. Ab induciarum iure omnino differt ius commeandi. Conceditur hoc certis personis et rebus, vt sine offensione et damno eant redeant que. Quidquid litium occurrit ad [Gap desc: Greek word(s)] dictorum, aut litterarum pertinet, quae secundum intentionem paciscentium optima ratione instituitur. Eum laborem, cum iam in dissertatione de litteris commeatus per varia exempla occupaverit Hertius, Grotiique doctrinas maiori luce donauerit, nos eidem supersedemus.
§. CXXXVI. Itaque de pace potius, qua penitus exstinguitur bellum, et bellandi caussa obliuioni traditur, breuibus agemus.
§. CXXXVII. Et ineunt eam ordinarie hodie summi imperantes. Vnde probe considerandum, quis sit summus imperans, quae rerum-publicarum conditio.
§. CXXXVIII. Ineunt cum Rebuspublicis iisque, qui eas repraesentant, ineunt etiam cum subiectis interdum,
qui ab obsequio resiliuere, et peculiaris corporis speciem induere.
§. CXXXIX. Ineunt bona fide, aut saltem inire sic debent. Vnde exceptio quod metus caussa locum non habet, cum ad pacem sine metu vix peruenire queant belligerantes.
§. CXL. Ineunt vel pure, vel sub conditione, vt videlicet tota pactio ab euentu alicuius pugnae, aut decisione arbitrorum suspendatur. An prudenter faciant tali modo paciscentes, iam non quaeritur. De iure nemo ambiget, si ciuitas, vel is, qui ciuitatis loco est, consentiat. Ergo quidquid hic disputatur, ad quaestionem facti pertinet, qualem videlicet potestatem contrahentes habeant.
§. CXLI. Paci pangendae mediatores, seu conciliatores aliquando interueniunt, quorum obligatio est, vt sine fraude, procul ab odio et fauore munere suscepto fungantur. De cuius praecepti neglectu nunquam non querimoniae audiuntur. Vnde multi principes sine interuentu conciliatorum ad pacem procedere maluerunt.
§. CXLII. Pace facta securitatis gratia pignora, obsides, fideiussores, seu Guarandi, quid? quod iusiurandum accedit, de quibus omnibus cap. XXIII. §. XXXI. et cap. XVI. XVII. suis locis egimus.
§. CXLIII. Sed bello vero et paci vti inseruiunt foedera; ita dubitandum non est, quin ius pangendifoedera pars sit summae potestatis.
§. CXLIV. De foederibus ipsis eorumque divisionibus cap. XI. §. 33. seq. satis disseruimus.
§. CXLV. In his autem occurrunt legati. Legati mandatarii sunt: vnde et de his silere possemus, quia eorum officium cap. XXI. et XXII. copiose satis delineauimus.
§. CXVI. At cum tamen peculiare ius legatorum permulti animo depingant, videndum hac de re amplius.
§. CXLVII. Et dicuntur illi, cum liberam negotia tractandi potestatem habent, plenipotentiarii.
§. CXLVIII. Vnde valde errant, qui hoc nomen aut honoris esse existimant,
aut etiam plenipotentiarium legato characterem habenti opponunt.
Conf. Furstenerius de Suprematu Principum German. Cap. 6.
§. CXLIX. Deinde quidam sunt primi ordinis legati, qui Ambassadores hodie appellantur.
Dicatur de origine hujus vocis Germanica, an Hispanica.
§. CL. A quibus distinguuntur secundi ordinis legati, missi, nuncii, ablegati, envoyes.
§. CLI. Illi, dicente Hertio V. C. faciem Reipublicae secum afferunt, ac proinde eo, quo mittens, honore sunt colendi, qua mos et ratio non refragatur.
§. CLII. Hi repraesentatio charactere atque circumposito splendore destituuntur, missi propterea, vt sumtibus parcatur et negotia facilius ad exitum deducantur nullis caerimoniarum tricis obstantibus.
Conf. Hert. prudent. Civil. part. I. Sect. IX. §. VII.
§. CLIII. Vtrique sunt velordinarii, seu assidui, perpetua legatione fungentes
vel extraordinarii. Hinc primi et secundi ordinis legati temporarii, seu extraordinarii dantur.
§. CLV. Ex quo patet, falli nonnullos qui temporariis legatis maiorem auctoritatem ac nonnihil praerogativae prae ceteris tribuunt.
§. CLVI. Tales legatos mittunt summa potestate, seu maiestate pollentes. Nam etsi quisque priuatorum mandatarium delegare ad alterum potest; tamen is nequit praestare, vt maior legato, quam leganti competat auctoritas. Subiecti vero, seu priuati parent, et leges accipiunt ipsimet.
§. CLVII. Sed cave existimes, statim, cum mittitur legatus, eum iure gentium quocunque tempore fore inviolabilem. Requiritur primum, vt admittatur.
§. CLVIII. Admissio autem voluntatis est, non necessitatis, tametsi nihil caussae repudianti suppetat: quidquid in contrarium Grotius moliatur.
§. CLIX. Sicuti enim nemo cogi potest, vt legatum alterimittat, ita etiam
nemo per se obstringitur, vt legatum accipiat.
§. CLX. Ergo iniuriae loco haberi nequit, Legatum, non esse admissum, nisi quidem cum conuicio reiiciatur. Quod Gustavus Adolphus Sueciae Rex Ferdinando II. Caesari obiecit, cum ipsi aditus ad conuentum pacis Lubecensem praecluderetur.
§. CLXI. Multo minus vitio dari gentibus potest, si legatum assiduum recipere nolint, uti Poloni olim ac Turcae. Sed cum mos inualuerit, vt et hi in omnibus fere aulis degant, minus forte decorum foret, eos non recipere hodie.
§. CLXII. Admisso legato, securitas ei saltem tacite, si non expresse, permittitur.
§. CLXIII. Sed probe circumspiciendum, an quis sit admissus: vnde et peculiari conuentione et litteris commeatus opus est.
§. CLXIV. Et tum vero securitas summatim consistet in defensione ab iniuriis, in libertate sermonis, in immunitate a foro.
§. CLXV. Defensio ab iniuriis, vtut
omnibus in territorio aliorum pacifice degentibus iure naturae; ita legatis eorumque comitibus speciatim, quia sub publica fide venerunt, debetur.
§. CLXVI. Hinc laudatur Ferdinandus III. qui Sparrium Ducem copiarum, alias sibi charissimum, custodiae mandari iussit, quod litteras paullo petulantiores ad Venetum Legatum dedisset.
Conf. Presbeuta de Iure Legat. p. 141. ubi plura collegit exempla; adde Vicquefortium, Kulpisium, aliosque qui de Legatis eorumque iuribus scripserunt.
§. CLXVII. Sed cave tamen, ne pro iniuria habeas, quod vera iniuria non est.
§. CLXVIII. Minae autem speciem iniuriae continent. Vnde et ab his tutus praestandus.
§. CLXIX. Nec committendum, vt litterae, quas mittit, et quae ad legatum mittuntur, aperiantur, vt cursores violentur, qui mittuntur ac remittuntur.
§. CLXX. Eiusmodi securitas durat, etsi bellum inter Legati Dominum, ac ciuitatem, vbi degit, cooriatur, propter securitatem generatim et sine restrictione
etiam in hunc casum promissam.
§. CLXXI. Quod si vero restrictio quaedam libertatis addatur, vel nota iam ante receptionem sit, tum et legatus legi sese accommodet, quia vel expresse consensisse, vel tacite videtur. Ita non poterit asylum concedere delinquentibus, etsi haec libertas legatis olim, et alias fuisset relicta.
§. CLXXII. Eodem modo repugnat dignitati legatorum, si eis praescribatur, vt pacem cum aliis, vtut hostium legatis servent. Secus si faciant, sibi adtribuant, si pro legatis amplius non habeantur.
§. CLXXIII. Quid? quod, etsi pactum non adesset expressum; puto tamen, non esse obstrictam cruitatem, vt hostilia molientes intra pomoeria sua toleret.
§. CLXXIV. Id magis dubium, an iure talionis Respublica occidere legatum queat, propter suum legatum ab alio principe, aut imperante occisum. Et iure stricto fieri id posse putem.
Quidquid in contrarium disputatur ad magnanimitatis regulas pertinet.
§. CLXXV. Aliud est, si concursu populi, aut in seditione laesus sit legatus. Tum enim videndum, an summa potestas huius sese facti participem reddat, aut istud approbet.
§. CLXXVI. Libertas sermonis propterea concedenda est, aut post admisionem concessa videtur, quoniam mandata exponere sua legati obligantur: quod sine eiuscemodi facultate fieri non posset. Unde hi recte ad libertatem provocant.
Exempla Presbeuta, et Kulpisius suppeditant.
§. CLXXVII. Sed caue, ne libertatem loquendi cum licentia permutes: quamuis licentia non sit, si Legatus feruentius Domini sui causam tueatur.
Dicatur de Pontifice Romano, cuius aures omnium semper impatientissimae fuerunt deprehensae.
§. CLXXVIII. Immunitas a foro loci eam ob caussam permissa videtur, quod tanquam alieni domini administer
sit receptus, in quem recipienti nihil potestatis competit.
§. CLXXIX. Forum est vel criminale, vel ciuile. Hinc ad vtrumque respiciamus oportet.
§. CLXXX. Quod ad primum, elucet sane legatum e contractu non posse in ius trahi, aut detineri, aut pignora capi, aut obsides ab eo posci. Etsi enim legatus peccat, qui aes alienum non soluit, aut id, quod dare vel facere debet, non praestat; tamen iudicari ab alio, quam a Domino, non potest. Vnde recte faciunt, qui sibi subiectos certiores hac de reddunt, ne posthac importune conquerantur, aut turbas excitent. Quod in Anglia nuper factum meminimus.
§. CLXXXI. Quocirca Presbeutae vix consentio, qui legatos pinguiori, ac priuatos hac in caussa frui negat. Quidquid in medium affert, eo duntaxat pertinet, legatum non soluentem non habere iustas conquerendi caussas, si ut soluat, adigatur. Quod permitto. Solum quaeritur, per quem sit cogendus?
§. CLXXXII. Igitur restat, vt de foro criminali videamus. Et adfirmant plures, legatum, qui recipientis iurisdictioni subiectus non est, domino mittentis, vt puniatur, esse remittendum, si crimen in priuatos fuerit commissum: a quo nec homicidium excipiendum.
§. CLXXXIII. Nam quamuis nonnulli existiment, sub ea recipi legatum conditione, vt tranquille viuat, nec crimine sese commaculet, non habent tamen sat rationis, vt eum propterea alieni domini poenis subiiciant. Puni endus est, sed a domino proprio.
§. CLXXXIV. At vero, si in ipsam Rempublicam, aut Dominum, ad quem missus est, aliquid moliatur, aliud sine dubio videtur dicendum. Nam quod nec ipsi, si adesset, Domino liceret, id multo minus eius administer et procurator impune ferat. Vnde omnino a scopo Furstenerius abludit, qui dominos inuiolabiles pronunciat, quamlibet insidiatorum aut hostium personam induant.
§. CLXXXV. Aliud est, annon ex
regulis prudentiae etiam tale legati facinus sit dissimulandum, isque extra fines reipublicae potius deportandus, quam occidendus. Quod in Polonia nuper Gallico legato factum scimus.
§. CLXXXVI. Eodem consilio Cronwellus vsus est, cum Bellievrius turbas in Britannia excitasset.
§. CLXXXVII. Interea caute prouidendum, ne criminis insimuletur legatus, qui forte ministros alterius ciuitatis largitione commoda ad partes heri sui pertraxit. Est hoc cuiusque ministri apud extraneos agentis finis.
§. CLXXXVIII. Vti vero legati persona, ceteris paribus, in tuto collocanda est; ita aedes legati, et currus, aut nauis, eadem securitate frui debent.
§. CLXXXIX. Nam etsi dignitati legatorum repugnat, versuram facere, aut defraudare telonium; non efficient tamen haec omnia, vt propterea vestigatoribus ciuitatis facultas sit permittenda scrutandi res, currum, nauemque ministri. Quid Venetiis Manchestrio Britanniae Legato contigerit, memoria
tenemus: sed scimus etiam, eum fortiter fuisse a Britannis defensum.
§. CXC. Ceterum de signis honoris quae petunt legati, ambigua disceptatio est, partim quod a consuetudine et moribus cuiusque ciuitatis id dependet, partim pactis. Sed putem tamen, eum, qui liberae ciuitatis ministrum recipit vt faciem Reipublicae secum ferentem, consentire quoque, vt legatus iisdem, quibus respublica, honoribus fruatur, aliisque priuilegiis vbique gentium receptis. Cetera a beneuolentia rognantium ac liberrima dispositione dependent.
§. CXCI. Vnde eo saepe disputatio reait, an quis sit minister liberae ciuitatis, quae tales honores exigere queat?
§. CXCII. Disceptatur quoque, quousque repraesentatitius extendi character debeat? Nam et supra affirmauimus, repraesentare administrum Principem, quoad mos et ratio permittunt. Ita eundem non affectabit titulum, quem herus, nec praecedere Regem praesentem conabitur, vel, si faciat, aegre non ferat, si repulsam accipiat.
§. CXCIII. In ablegatis eius generis
lites vix occurrunt. Nam etsi hi quoque Dominos suos repraesentant in agendo, non repraefentant tamen in honoribus, adeoque vix affectabunt.
§. CXCIV. Sed caue tamen, securitatem et sanctitatem eorum ad honores referas.
§. CXCV. Fruuntur isti eadem, qua legati cum charactere, immunitate. Illud [Gap desc: Greek word(s)] eximium huc nequicquam facit.
§. CXCVI. Vnde, quae de securitate in genere diximus, etiam ablegatis erunt accommodanda.
§. CXCVII. Nec dubium, quin et residentes eodem pertineant. Nam residens, seu legatus assiduus ablegatus ordinarius est.
§. CXCVIII. Agentes autem et tubicines non alia iura, ac ceteri procuratores, et mandatarii habent.
§. CXCIX. Illud adhuc quaerendum, vtrum Legati iurisdictionem in suos habeant? Et nihil forte difficultatis occurret, si de domesticorum litibus inter se controuersiae status ponatur. Habebunt tum omnino. Sed
quid si cum ciuibus aliquid negotii intercedat? quid si legatus iustitiam deneget? Et existimem, forum delicti, et forum legati concurrentem iurisdictionem nacturum. Quod si vero hic iustitiam deneget, non recte culpari magistratum, aut alios legatos, si ipsi vindictam a peccantibus sumant. Quid nuper Vltraiecti contigerit, recordamur.
§. CC. De cetero cauendum est, ne quis domesticorum numero comprehendere praesumat, qui vt magistratus sui iram effugiant, in aedes legati se recipiunt. Quidquid in contrarium affertur, moribus et permissioni illius, ad quem mittitur minister, Reipublicae acceptum ferri debet.
§. CCI. Plura de legatis non addimus, ne nimium excrescat Synopsis nostra.
§. CCII. Igitur ad vectigalia procedamus, et bona, quae partim imperantium conditio, partim iurium maiestatis exercitium requirit.
§. CCIII. Et praeponimus vero, necessaria esse imperantibus ad imperii dignitatem conseruandam bona. Vt
autem quaedam adscribantur fisco, quaedam aerario necesse non est. Ita ostendit Schilterus, in Germania olim aerarium et fiscum non fuisse distincta.
§. CCIV. Quod si tamen principi suo, et imperantibus quaedam adsignauerit ciuitas, quorum prouentu magnos et regios sumtus toleret, videndum est, quo pacto adsignauerit, an pro se et successoribus, vti fieri fere in rebus immobilibus consueuit?
§. CCV. Hoc enim si sit, nulla, sine consensu concedentium, alienatio locum habebit, nulla itidem praescriptio aut vsucapio. Hinc bona coronae et domania alienari ferenon posse existimantur.
§. CCVI. Tantum peruidendum, an reuera sint domanialia, de quibus quaestio mouetur? saepe feudalia, saepe patrimonialia Principum hic commiscentur.
§. CCVII. Quin haud raro de facto potius, quam iure disputatur: sitne consensum a oopulo nec ne? sit ne accepta pecunia in vtilitatem Reipublicae versa, an secus?
§. CCVIII. Illud adhuc ambiguum est, vtrum omnia adespota ipso iure pertineant ad imperantes? Et opiner, eiuscemodi res e sola ciuitatis constitutione dominio publico non subiici.
§. CCIX. Quanquam enim bona consequentia videtur, haec res particulari priuatorum dominio exempta est, ergo ad publicum dominium pertinet; tamen adhuc dubium manet, annon potius res sit dicenda nullius, antequam ea alicuius denuo efficiatur propria.
§. CCX. Ergo vel factum populi, vel factum imperantis requiritur, vt res dominio particulari vacua publica fiat.
§. CCXI. Populus enim in fauorem imperantis iuri renunciare suo poterit: Regnantes autem ex imperio sibi concesso occupandi libertatem adimere subiectis poterunt, ex ea inprimis ratione, quod non tam ius quaesitum, quam acquirendum intercipiatur.
§. CCXII. Nec dubium, quin, si neque haec, neque illa ad reipublicae molem sustinendam sufficiant, etiam ius summae
potestati competat aliquid e subditorum bonis, aliorumque, qui nonnihil vtilitatis de ciuitate nostra reportant, tributi aut vectigalis nomine, decerpendi, vt sic fiscus, vel aerarium augeatur.
§. CCXIII. Hinc liberum est, in flumine, in freto, in via publica aliquid exigere.
§. CCXIV. Nam etsi quidam de vectigali, quod, occasione freti, poscitur, dubitationem mouerunt; tamen id ex inuidia potius, et proprii commodi studio vel factum est, vel etiam nunc fit. Neque enim absolute necessarium videtur, vt tum demum, eoque loco vectigal requirat ciuitas, vbi aliquid expendit. Sat est, praeternauigantes non sine lucro, aut commoditate illo freto vti, cuius firmare aditum facile liceret.
Commendentur, quae Barbeyracius pro Danorum iure ad Puffendorf. lib. III. cap. III. §. 7. itemque Auctor defensionis contra Molesworthi calumnias in medium tulere.
§. CCXV. Quomodo vero tributa sint imponenda, an pro modo fortunarum cuiusque, an ratione immobilium tantum, an eorum denique intuitu, quae victus amictusque gratia consumuntur, cetera, prudentiae regentium relinquitur.
§. CCXVI. Hoc autem concesso, novum summae potestatis ius exoritur, vt et vsum bonorum priuatorum moderari, ciuibus leges sumtuarias praescribere, abusum rerum prohibere, rationem acquirendi et conseruandi bona determinare, noxia commercia interdicere, ineptas donationes impedire, rerum pretia determinare, abusus inueteratos tollere, ac nouas lucrandi occasiones suppeditare possit.
§. CCXVII. Quid? quod si necessitas vrgeat, idem imperium ciuile omnia bona, vel eximiam eorum partem vni, vel alteri iure aufert; sed ita tamen, vt, quod adimitur quibusdam, vel de publico, vel collatione ceterorum ciuium damnum facientibus rependatur. Quod imperium eminens potius, quam dominium dici debet.
Dicatur de hac [Gap desc: Greek word(s)] et obortis litibus.
§. CCXVII. Atque ita quidem praecipua imperii iura proposuimus, nulla adhibita distinctione inter iura maiestatis maiora et minora, vtpote quae aut nullum in actibus rerum usum habet, aut in hac disciplina plane inanis est. Neque enim vnum ius magis est maiestaticum, quam alterum.
Laudetur illustris Thomasii observatio ad Huberi ius ciuitatis p. 91.
§. I. IVra maiestatica simul sumta ipsissima maiestas sunt, seu summa potestas.
§. II. Et haec vero, vbi in vna persona ita coalescunt, vt vnam voluntatem totius ciuitatis, vnamque quasi vitam atque animam efficiant, Rempublicam regularem dicuntur constituere.
§. III. Ex quo consequitur eius generis connexionem non solum in Monarchia, verum etiam Aristocratia, et Democratia deprehendi, quoniam et heic occurrit persona: quamuis energia et vis potestatis in Monarchia sese exserat celerius.
§. IV. Sed cave tamen monarchiam pro optima Reipublicae specie vendites, aut Aristocratiam, Democratiam pro pessima, vel contra. Neutra absolute optima est. Inueniuntur in vnaquaque commoda, inueniuntur etiam incommoda. De comparatis autem multa in vtramque disseri partem possunt.
§. V. Sufficit in omnibus vnam voluntatem inveniri, siue ea deinde ab vna persona physica, siue mystica, hoc est, collegio, certisque curiis exerceatur.
§. VI. Falsum enim est, quod existimant nonnulli, in democratia imperare omnes, aut tum statim adesse democratiam, vbi plures coeunt.
§. VII. Falsum quoque est, antiquitatem aliquid huic, vel illi formae praerogatiuae
conciliare. Nam etsi regnum omnium memoretur primo, non sequitur tamen, vt, quod primum est, sit absolute optimum.
Dicatur, quare nonnulli Democratiae speciem statuerint omnium primam.
§. VIII. Id quaeri dignum, vtrum perduret vita et anima ciuitatis vna, etiamsi vel electio obtineat, vel successio? Et putem id accidentale omnino esse.
§. IX. Quare nihil mutationis eueniet, siue successio primum genito, (vtpote quem sors nascendi commendat) relinquatur, siue ei, qui patre natus est Rege, siue legitime natis, siue naturalibus quoque, maribus, an feminis: quamuis naturales liberi hodie vbiuis fere excludantur.
§. X. Nec diuersum efficiet ordo successionis, aut agnaticus, aut linealis. Nam quamuis hic magis sit certus, tamen a regula nondum aberrat ciuitas, vbi placet alter.
§. XI. Quin nec electio aliquid vitae reipublicae detrahet, siue sit pura, siue restricta.
§. XII. Puram appello, vbi liberam populus, aut qui eam repraesentant, facultatem habent, eligendi, quem volunt idoneumque iudicant.
§. XIII. Restrictam, vbi a certa familia non disceditur: qualis olim in Regno Danorum fuit, aliisque, de quibus Hertius in elementis prudentiae ciuilis part. 1. Sect. X. n. 9.
§. XIV. Tantum cave, ne in sola monarchia successionis et electionis nomina audiri credas. Habemus et Aristocratias successiuas, et Democratias, habemus etiam electitias, vt idem Hertius l. cit. ostendit.
§. XV. Quod cum praeponamus, amplius videndum est, quidnam formam efficiat a regula declinantem? Et prouidendum est, ne quoduis pactum vnitatem voluntatum impedire cum Hobhesio existimes. Potest pater liberis et familiae nonnihil promittere suae, et tamen is caput manebit familiae.
§. XVI. Est enim absonum prorsus, ciues tantum pacisci inter se, non autem cum imperante. Etiam in illis ciuitatibus, quibus violentia ortum dedit,
pactum adest, quamuis accedat ex post facto.
§. XVII. Quid? quod in ea opinione versamur, duplex pactum, vel etiam triplex inueniri, quamuis sub iugum mittatur hominum multitudo. Consentiunt namque 1) vt maneant coniuncti 2) vt hunc agnoscant pro imperante vt denique 3) haec, vel ista maneat ciuitatis forma.
§. XVIII. Quidquid differentiae obseruatur, eo redit, vt quidam libere ita paciscantur, aut pacti fingantur, ceteri coacte.
§. XIX. Ex quo recte concluserunt Doctores, nullam sine his pactis concipi posse Rempublicam, quamuis in vna distinctius, in aliis autem intellectu magis percipiantur.
§. XX. Sat est, in eo conuenire omnes, vt subiecti pareant, et imperantes iubeant.
§. XXI. Jubeant vel vt heri, vel vt rectores.
§. XXII. Tantum caue, ne vsu rerum heros distingui posse a rectoribus existimes. Dependet id ab intentione
animi, quam habent vel imperantes, vel subiecti. Sed quod vero in mente paciscentium, vel imperantium latet, et variis obtentibus eludi potest, non apparet perspicue, eoque in controuersiis gentium nihil fere vtilitatis praestat. Vnde in praxi concidit distinctio herilium, et rectoriarum rerumpublicarum: vtut primas in irregularibus ponunt quidam.
Debetur haec obseruatio Illustri Thomasio in not. ad Huberum l. I. Sect. VII. cap. III. n. 20.
§. XXIII. Nec dissimile obtinebit in patrimonialibus, vbi simul alienandi ius vel inter viuos, vel inter mortuos concessum imperantibus videtur.
§. XXIV. Nam quamuis hominum capita, ceu priuatum seruitium in censu ac commercio esse non videntur; supra tamen cap. XXXIII. obseruatum est, non repugnare, si, quod habui, ius regendi, alteri cedam. Liquet id Imperatorum Sinensium exemplo, qui alioqui tyrannico, vt aiunt, imperio
non vtuntur; et tamen iidem non tantum e domo regnatrice, quem volunt, futuro imperio destinant, verum etiam, si dignus in ea non reperiatur, alium e suis successorem pro lubitu nominant: vt de Sueciae Regno nihil dicam.
§. XXV. Si qui patrimonialis reipublicae/ vel vsufructuariae voculas tolerare nequeunt, aliam, per me licet, phrasin substituant, alium loquendi modum eligant, dummodo in re conueniamus.
§. XXVI. Vnum restat de potestate summa temporaria. Negat enim Bodinus, eam posse certo tempori includi. Quod non habet satis argumenti: dummodo cetera recte sint constituta. Ad naturam potestatis duratio nihil facit: vtut maiorem is incutit terrorem, qui perpetuo maiestatis splendore micat, quam, qui temporario iure est ornatus. Quidquid disceptatur ad exempla pertinet. Grotius Dictatori Romano summam potestatem adscripsit. Puffendorffius, et Boeclerus negarunt. Idem de Tutoribus
dubium ei obiectum fuit. Sed ipse Dionysius Halycarnasseus Dictatorem vt summa. potestate fulgentem describit. Hertius vero, quod ad tutores, ita exposuit Grotii doctrinam, vt de iis potissimum ea sit intelligenda, qui summam simul auctoritatem a populo acceperunt, vti Odo Franciae Rex.
Confer. Hertius Element. prudent. Ciuil. part. I. Sect. VII. n. 8. p. 129.
§. XXVII. Et ita tandem eo penetrauimus, vt in confiniis regularis et irregularis reipublicae subsistamus.
§. XXVIII. Sed hic vero interponunt nonnulli respublicas temperatas; vbi summum quidem imperium manet penes personam vnam, siue physicam, sive mysticam, sed exercitium quorundam iurium aut committitur certo collegio, aut collegium committit vni: qualia temperamenta et in polyarchicis et monarchicis inueniri formis sibi persuadent.
§. XXIX. Verum, vt quod res est fatear, ego distinguendum puto, an,
qui ita committunt, cogi possint, vt committant, et exercitium iurium in manibus, quibus semel commissum est, relinquant, nec ne. Sin posterius, manet pristina forma. Sin prius, aut convertitur monarchia in aristocratiam, vel democratiam, aut hae iterum in aliam figuram abeunt, aut irregularis prorsus respublica surget: quod ipse Hertius tandem de Polonia fatetur, quae in irregularem degenerauit, cum Reges negotia Regni ad populum in comitiis retulissent.
§. XXX. Ergo irregularem definio Rempublicam, vbi maiestas pluribus simplici solum obligatione coniunctis vel diuisim comperit, vel indiuisim.
§. XXXI. Regula enim est a natura Reipublicae petita, vt ita sit connexus status, quo vna illa voluntas euitare omnem scissionem, et tollere controuersias possit omnes. Talis vnitas est anima Reipublicae: in ea totum artificium consistit.
§. XXXII. Ex quo prorsus confutantur, qui in rebuspublicis quibuscunque,
etiam in Germania, regulam offendi clamitant.
§. XXXIII. At iam vero facile deprehendemus, non posse seruari vnitatem, vbi aut plures indivisim, quemadmodum in dyarchiis, aut tryarchiis imperant, aut ita iura sunt diuisa vt penes principem sit ius belli, penes senartum pacis, penes populum tributorrum. Ea ratione neuter habebit maiestatem, quia cuique nonnihil deest, neuter conspirabit, nisi cum metus externus vrgeat, aut potentia infirmiorem cogat. Potius quisque alterum, si vult, in sui iuris impedire exercitio poterit.
§. XXXIV. Talem Reipublicae speciem si quis appellet mixtam, ego quidem non repugnabo, si mixtum idem sonet atque irregulare.
§. XXXV. Et tum vero concidet fortassis decantata mixtae reipublicae formositas: quam acutissimus. Sidneius aliique mente depinxerunt.
§. XXXVI. Dico mente. Extra mentem enim nihil suauitatis deprehenditur, nihil concordiae, nisi ex accidenti.
Vnde etiam Hertius emendandus, qui sub irregulari Republica, felicem saepius vitam viui scripsit. Felicitas quippe pro diuersa relatione atque comparatione varias species induit. Polonia seruatur in turbis.
Adde Baelii meditationem dansles pensees diuerses sur la comete de felicitate Germanici regni.
§. XXXVII. Vnde nunc iudicium facile de quaestione ferri potest, an leges fundamentales irregularem efficiant ciuitatem? Et credam, quidquid Grotius distinguat inter obligationem, quae cadit in exercitium actus, et quae directe in ipsam facultatem. Sat est, potestatem sic fieri deuinctam, et cogi posse. At supra demonstrauimus, summum imperium solutum esse a coactione.
§. XXXVIII. Interea a ciuitate simplici differt composita, quam [Gap desc: Greek word(s)] ciuitatum dixeris.
§. XXXIX. Multi vero systemata ciuitatum ad irregulares respublicas
referunt: tametsi non habent rationem.
§. XL. Quod vt eluceat, videndum primo, quomodo coalescant diuersae ciuitates.
§. XLI. Et fit illud ea ratione, vt vel vna fiat textura, vnum os, vti Sabini coaluere cum Romanis, vel, vt maneant ciuitates dissimilares, suasque leges retineant, etiamsi in publicis regni conuentibus admittuntur, vti nunc Scotia iungitur Angliae; vel denique, vt instar appendicis primariae ciuitatis habeantur accedentia regna et prouinciae vt in vetere imperio Romano.
§. XLII. De iis non loquimur, quoniam non manent prorsus diuersae ciuitares.
§. XLIII. Et hae vero vel ita coniunguntur, vt eadem persona imperet diuersis corporibus, vti Carolus VI. imperat Hungariae, Bohemiae, Neapolitanis, vel vt accedat peculiare foedus, cuius vi quaedam summi imperii partes coniunctim sunt exercendae, e. gr. vt eosdem habeant hostes, eosdem amicos,
vt foederatum Belgium, Heluetii.
§. XLIV. Prioris generis Respublicae non sunt systematicae: tametsi a multis ita vocantur, quoniam non adest coniunctio.
§. XLV. Ergo de posterioribus sermo est. Et hae vel sunt regulares, vel irregulares.
§. XLVI. Irregularis esse videtur, cum latenter et quasi fortuito ita ciuitas aliqua magna in eum statum delabitur, vt plures nouae quasi ciuitates surgant, quae cum vno quodam capite vtcunque connexae, sed locis, iuribus, administratione disgregatae, laxo imperii vinculo sub antiquis schematibus subsistunt: qualis est imperium Romano Germanicum, in quo Caesar aliqua iura praecipua seruat, alia electores, principes, comites, ciuitates sub antiquis nominibus exercent, cumque extra imperii conuentus considerantur, seorsum quasi agere et imperare videntur.
§. XLVII. Et eiuscemodi Respublicae, cum non vno momento, sed variis
casibus, bellis, suspicionibus, religionis diuersitate in talem formam abierint, non quidem conuiciis proscindi debent; sed nemo tamen eas pulcerrimas et suauissima harmonia conspirantes appellare cogitur.
§. I. VIta ciuitatis in vnitate virium et voluntatum consistis ad verum finem securitatem puta, et sufficientiam efflorescens.
§. II. Quoties aliquid ex illa vnitate vel imminuitur, vel tollitur, vel fini ciuitatium contrarium infertur, morbus incipit, aut mors subsequitur.
§. III. Morbus est vel hominum, vel status. Homines vel sunt imperantes, vel ciues.
§. IV. Morbus status vel e communione maiestatis, vel diuisione venit, vel denique e defectu virium.
§. V. De prioribus capite praecedenti diximus.
§. VI. Ex quo claret, omnes irregulares respublicas posse dici morbidas, non autem omnes morbidas irregulares. Quod in notis ad Puffendorffium non videtur obseruasse Hertius.
§. VII. Ita monarchia manet monarchia, aristocratia aristocratia, democratia democratia; vtut imperantes summam virtutem in potentia et vi bellica ponunt, aut diuitiis, aut voluptatibus, aut, quod raro accidit, in paupertate, aut etiam ciues non faciunt, quod sui est officii. Languent hae ciuitates et ad interitum vitio regentium ciuiumque inclinant: etsi interea de numero regularium non sunt euellendae.
§. VIII. Idem dicendum est, vbi defectus virium tantum deprehenditur Inde enim Respublicae quidem clientelares, feudales, vectigales oriri possunt, sed quae ceteroquin manent regulares.
§. IX. In clientelaribus foedus inaequale
invenitur: quod sine imminutione maiestatis potest fieri.
§. X. Feudales fidem et operam debent: vectigales pacem, aut tutelam annua pensitatione redimunt: in reliquis manet illibata summa potestas.
§. XI. At mors vero vel penitus extinguit ciuitatem, vel in aliam speciem quasi per [Gap desc: Greek word(s)] mutat.
§. XII. Etsi enim non interit populus mutata forma; tamen, hac conuersa, substantia huius, vel illius ciuitatis videtur interire. Monarchia enim, aristocratia, et democratia essentia inter se differunt.
§. XIII. Mutatio vel volentibus contingit ciuibus, vel inuitis.
§. XIV. Volentibus, quando manente republica vel nouam formam inducunt, vel plures ciuitates in vnam coalescunt, vel vna in plures diuiditur.
Conf. Puffendorf. Lib. VIII. cap. XII. §. 1. seq.
§. XV. Inuitis, quando inuasores superueniunt vel externi, vel interni, hoc est, in sinu ciuitatis degentes.
§. XVI. Invasor externus hostis est, quamdiu populus in ejus imperium quod animo intendit, nondum consensit.
§. XVII. Igitur depelli potest, et, si depellatur, acta ejus rescindi possunt. Vt rata habeantur, forte publicae utilitatis caussa fit ac fieri potest, non autem debet. Ita Constantinus Magnus quaedam a Licinio instituta probauit, vt Carolus II. quaedam Cronwelli.
§. XVIII. Sed num vero invasorem agnoscentes auxilium iis ferre queant, qui sunt depulsi, spinosa quaestio est. Sed placet negativa. Nam cum tamdiu civis imperanti suo credatur obstrictus, quamdiu eum defendere, ac se ipsum potest, per se sequitur, posse ciues quacunque ratione consulere sibi, si spes illa decollet. Tantum abest, vt perfidi possint appellari in hunc statum redacti.
Conf. quae supra cap. XI. §. XXVII. disseruimus; add. Hobbesius corp. Polit. Part. II. cap. II. n. 25.
§. XIX. Inuasor internus vel ipse est populus, vel vnus ex populo, vel pauciores.
§. XX. Populi inuasionem factiones
pracedunt, saepe etiam seditiones.
§. XXI. Vnde quaeritur, an populus vnquam contra principem, vel optimates gladium educere e vagina iuste possint.
§. XXII. Multi preces suadent, lacrymas, et patientiam humana saepe maiorem iis inculcant, si imperans absoluta potestate polleat. In quo recte faciunt. Nam quamuis querimonias sat videantur habere iustas, et de tyrannide grauiter expostulent; tamen res difficilis est disceptationis, an reuera sit tyrannus, qui sic reus peragitur. Populus non habet iudicium: maiora suffragia in tumultu non concludunt: maiestas realis et personalis inuenta ingenii otiosi sunt; adeoque non deerit semper principibus, vel optimatibus, quod reponant. In abstracto facile decidi tota quaestio poterit, quando ea ratione formatur status controuersiae, an, si quis perniciem subditorum quaerat, illi possit resisti? At quis quaerit perniciem subditorum, nisi futiosus? Cum furiosis non est bellum. Ceteris obtentus non desunt.
§. XXIII. Ergo de eo inuasore circumspiciendum, qui vi atque dolis ad
summam potestatem, veluti Caesar, grassatur. Et hic pro hoste habendus, quemadmodum inuasor externus, quamdiu nondum eius probatum est imperium. Eo approbato vix est, vt caedes inuasoris, in quo vitium est purgatum, extra crimen collocari queat, vti recte arguit ad Velleium Boeclerus
§. XXIV. Sed penitus vero interit ciuitas, si vel omnes ciues deleantur, vt in terrae motu, vel multitudo morali vinculo cohaerens dissipetur, vti Troiani, et Scoti a Maximo leguntur dispersi, vel denique in prouinciae formam respublica redigatur: qualia exempla prostant infinita.
§. XXV. At caue existimes mutationem loci, oppidorum, aut detractionem munimentorum, ablationem armorum ejus generis mortem inferre.
Dicatur de Atheniensium Republica, quae in naues conscendit.
§. XXVI. Caue extingui censeas ciuitatem monarchicam, cum per interregnum, quod lege, arbitrio, casu contingit, certi imperantis potestas aliquamdiu suspenditur.
§. XXVII. Caue, idem euenire putes, si ciues vel sine ciuitatis, vel cum eius consensu
aliorsum discedant. Manet enim tum eadem ciuitas: etsi ciues eximuntur imperii vinculo, vbi territorio antiquo excedunt. Vnde dubium non est, quin etiam eorum extinguatur officium.
Dicatur de amore in patriam.
§. XXVIII. Id magis ambiguum, an ciues singulatim, vel gregatim discessuros impedire summa potestas possit? Et dissentiunt hic auctores. Ego existimo, fieri id propter pactum posse: quamuis vbiuis fere receptum sit, vt census emigrationis solvatur. Quod quam non sit iniquum, ratio iam allegata peruincit. Necessitatis casus semper excipimus.
§. XXIX. Ceterum ex eadem aequitate manat, ciuem sine caussa non posse expelli aut derelinqui.
§. XXX. Caussa vero vel antecedens delictum est, vel itidem necessitas, vel pactum.
§. XXXI. Vnde indicium fit, quid reponere Aquitanis apud Froissardum potuissent Galli, cum eos necessitate coacti cederent Anglis, quid Burgundis, cum Franciscus eos cessisset Carolo V.
§. XXXII. Exilium vel solitarium est, vel cum ademtione bonorum coniunctum. Prius non tollit omne ciuitatis ius: posterius extinguit.
§. XXXIII. Quid vero pactum efficiat, aut seruitus gentium, supra fuit edoctum.
[Gap desc: indizes; errata list; advertising section]