08/2007 Reinhard Gruhl
typed text (margin notes only partially) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

ORIGINVM PALATINARVM Pars Secunda. MARQVARDO FREHERO Consiliario Archi-Palatino Auctore. In quibus non tantum res Palatinae, sed et multa alia recondita ad Rhenum, totamque adeo antiquitatem Germanicam, pertinentia tractantur. ACCEDIT P. PITHOEI IC. de Palatinis tam Germaniae quam Galliae, et aliis, observatio e Gallico translata. [Gap desc: illustration] Cum Privilegio S. R. IMP. VICARII. TYPIS GOTTHARDI VOEGELINI. MDCXII.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

IACOBO MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE ET HIBERNIAE REGI, PIO, FELICI, INCLYTO. B. RP. N.

SI quis mirabitur, Rex inclyte, quod ad Majestatem Tuam de rebus Palatinis recentem librum, per comitatum Serenissimi Principis heri mei, e media Germania trans mare in diversum orbem mittam; idem mirari poterit, quare ipse hoc Princeps meus iter longinquum susceperit. Nesciat enim oportet, quae illi causa viae fuerit, magna et eximia, et se ipso potior. Nesciat idem summum meum desiderium et votum, Regium favorem studiis meis quibus licet rationibus exambiendi. Quando enim per sequiorem


image: as004

valetudinem comitari Principem clementissimum maritimo itinere, hoc quidem tempore, non licet; animo saltem et fortunatas puppes prosequi, et eminus salutare Mtem. [Abbr.: Maiestatem] Tam. [Abbr.: Tuam] dextramque osculo tangere, aliquid putabo. An vero sine munere? Neque mos vetus et Regibus debitus honor sinat, neque mea in colendis minoribus etiam patronis consuetudo. Quid ergo habeo quod offeram? De rebus (uti dixi) Palatinis aliquid: id est, Principis praeter generis summum et a tritavorum atavis notum splendorem, dignitate et potentia inter Teutones (ut modestissime dicam) non postremi, amplissimam ditionem Dei munere acceptam, quantum in Germanicis rebus fieri potest, ex antiquitate repetitam et illustratam. Neque ingratum erit Mti. [Abbr.: Maiestati] Tae. [Abbr.: Tuae] quantum coniicio, e littore vestro prospectare non longe opposita patris Rheni ostia, veterum Palatinorum imperii terminum. Iuvabit superioris huius Palatinae ditionis agros


image: as005

cultissimos, ad utramque Rheni ripam, ad interiora insuper flumina, Nicrum, Navam, Mosellam, non oculis usurpare, sed prope pede pulsare et percurrere. Placebit in iis Romanam, Francam, Germanam antiquitatem altiorem, non sine ingenua quadam voluptate recognoscere. Quid enim in his non insigni, non modo aevi vetustate, sed omnino augustâ quadam majestate spectabile, et reverentiâ dignum? Quum omnibus fere locis suae provinciae calcet Princeps vestigia Caesarum, quos scimus, Antoninorum, Probi, Gratiani, Valentiniani, Valentis. Si modo haec pluris aut majoris facienda, quam ipsorum Germanorum et Alemanorum veterum patriae sedes et habitacula, quibus per omnem Rheni tractum legiones, castra et stativa olim Romana opposita, multum sudoris et sanguinis impenderunt: aut Francorum victricia signa, quibus haec loca magis etiam quam a Romanis nobilitata, Dagoberti inquam, Caroli M.


image: as006

eiusque posterorum: aut Germanorum Impp. monumenta, Otthonum, Fridericorum, Caroli quarti, Adolffi, Ruperti, et aliorum. Quarum rerum summa et infinita fere varietas, non potest non liberalis cognitionis avidum animum mirifice capere et oblectare. quid Regis sapientissimi? cui omnes in divinarum humanarumque rerum noticia, meditatione, communicatione studium, velutique animi pabulum. Qua de causa istaec novae (ut videtur) inventionis et scriptionis, Tibi Rex inclyte non vilia futura minime potui dubitare: qui et alia mea nuper non modo ad oculos admittere, sed et bona ex parte perlegere voce clarâ (ô rarum et unicum Regis magni exemplum!) praesente Clarissimo quodam viro es dignatus, addo et de iis candide benigneque judicare. Equidem ubi comperi, ut subito gaudio elatus felicem me supra modum Regis tanti judicio merito aestimavi; ita statim apud me constitui, brevi deinceps, sed


image: as007

exactius quoddam et politius, summae venerationis testandae monumentum Mti. [Abbr.: Maiestati] Tae. [Abbr.: Tuae] lubenter merito consecrare. Quod utinam istud praesens aliquatenus videri mereatur! Neque enim dissimulabo, aliquid etiam supra solitum me, tam illustri argumento, diligentiae et accurationis impendisse. Verum si nihil aliud, ipsa vel sola certe materia apud Mtem. [Abbr.: Maiestatem] Tam. [Abbr.: Tuam] commendare poterit qualecunque opus; et affectus erga Principem meum tam pronus, et vere paternus, non patietur sordere, quidquid est, quod ad eius decora et ornamenta extollenda pertinere videtur. Huic enim rei non magis stipendio auctoratum, quam proprio animi ductu et sponte impulsum, pro viribus me operam dare palam profiteor. Atque erit tempus, spero, quum et incomparabiles Principis hymenaeos, Regiasque affinitates grandiori calamo exsequemur. In quo omine desino, et supra alia vota nunc quidem hoc potissimum ingemino, et


image: as008

Deum supplex veneros, ut accessus ad Majestatem Tuam, et vere Fortunatas Insulas, iste Principis mei utrique vestrum, et Regno provinciisque vestris, non minus laetabilis quam optatus; reditus autem re perbene gesta ad nos suo tempore sit longe prosperrimus. AN TENOITO. Heidelbergae VIII. Septemb. MDCXII.

S. R. Mti. T.

Servus addictissimus

MARQVARDVS FREHERVS.



image: as009

[Gap desc: conspectus operis]

image: as011

AD Ampliss. et Nobiliss. Dn. MARQVARDVM FREHERVM Consiliarium Archi-Palatinum digniss.

Quam bene priscorum lustras monumenta, FREHERE,
Vt Pallatinae redeat sua gloria genti!
Quae latuere, diu caecis immersa tenebris,
Eruis, indagas, in apricum sedulus effers:
Incola qui pridem bellis habitarit in oris,
Quas Nicer et Rhenus medias secat, atque Mosella
Alluit et Moenus, Latio male flumina nota:
Gloria quanta Ducum, Regum, Comitumque Palat I,
Quamque vetustae arces, urbes, ac oppida quaeque,
Fertilium fuerit quondam quis limes agrorum,
Quis nemora haec, colles, vallesque insederit olim,
Sollers perpetuo contexis singula filo.
Praeclarum moliris opus, vel judice Momo,
Quod praesens laudet, quod postera praedicet aetas,
Ac longum claro scriptori proroget aevum.
Macte animo, reliquamque pari depinge, FREHERE,
Teutoniam calamo: felix sic vertice summum
Sublimi coelum feries, patriamque beabis.

ALIVD.

Tempus edax rerum Patriae consumsit honorem,
Antiquas urbes exitioque dedit.
Tempore sed victo sagax collapsa FREHERVS
Nunc reparat, patriae restituitque decus.
Temporis Ingenio dio violentia cedit:
Vnius et calamo saecula victa jacent.

Quirinus Reuterus S. Th. D. et Professor Heidelb. L. M. F.



image: as012

[Gap desc: carmen gratulatorium in Greek]

page 1, image: s001

ORIGINVM PALATINARVM PARS SECVNDA.

DE COMITIVAE PALATINAE origine et dignitate. Palatia Imperialia. Comites Palatini inter Principes. Palatinatus Rheni justus Ducatus. CAPVT I.

VT ROMANARVM DIGNItatum titulos et pompam, quibus illi tantopere sibi placebant, Germani fastidiebant, quod Anonymus ille auctor Theodosiani temporis testatur, Cum Barbarae nationes, inquit, neque facundia polleant, aut dignitatibus illustrentur: ita veterem illum in sua gente receptum Comitum ordinem, curus Tacitus et Caesar multam mentionem habent, retinebant et amplificabant. Itaque in aula et palatio suo Reges Gothi, Franci, Longobardi officia honoratiora pleraque in Comites davidebant. Vnde natum Comitem Stabuli videmus, qui deinde corrupte Conestablus et [Gap desc: Greek word(s)] : et Comitem Scancziarum sive triclinii et abaci, qui hodieque Gallis Eschanson, a nostro Schencken: et ante omnes Comitem Palatii, qui olim apud Romanos Caesares


page 2, image: s002

Magister et Decurio Palatii, et Custos, et Curpalati; postea Francis Rector et praepositus praefectusve Palatii, Comes Aulae, Major domus: quae omnia sive unius eiusdemque sive affinium certe et junctarum dignitatum nomina, forte frustra fuerit subtilius distinguere. Summam certe eius potestatem et proximam a Rege dignationem fuisse constat: et argumenta esse potest vel illa Desiderii Cadurcorum Episcopi literarum inscriptio ad Grimoaldum Majorem sive praepositum Palatii sub Sigeberto Rege: Domino inlustri, totius aulae imoque regni rectori, Grimoaldo Majori Domus, Desiderius exiguus servus Dei. Et Stephanus Abbas Leodiensis in vita B. Modoaldi: Ea tempestate Dagobertus rerum potiebatur, sub quo idem Dux, dignitate modicum a sublimitate Regia differente praeditus, omnia regni negocia prudentissima dispositione ordinabat. Et quod Sangallensis Monachus in vita Caroli M. scribit de Legatis Regis Graecorum: Quo cum venirent, videntes Comitem Palatii in medio procerum concionantem, Imperatorem ipsum esse subicati, terra tenus sunt prostrati.

Quod autem proprium et potissimum Palatii Comitis munus et officium fuerit, quis nobis melius exponet Adhalardo, quem senem et sapientem Domni Caroli Imp. propinquum, et monasterii Corbeiae Abbatem, inter primos Consiliarios primum se vidisse testatur Hincmarus Rhemensis Episcopus: eumdemque Comitem Palatii sui fuisse ipse Carolus alicubi meminit. Is librum composuit (cuius nonnisi exiguum fragmentum apud me superesse, serio doleo) hoc titulo: ORDO Palatii et Reipublicae dispositio, qui sub Imperatoribus Pipino et Karolo Francorum gerebatur, per Adhalardum venerabilem Abbatem literis


page 3, image: s003

commendatus ad memoriam et instructionem futurorum. Summam tamen eius Hincmarus illo loco conservavit, et in ea, quae huc faciant, ista: Comitis Palatii inter caetera pene innumerabilia in hoc maxime sollicitudo erat, ut omnes contentiones legales, quae alibi ortae propter aequitatis judicium Palatium ingrediebantur, juste ac rationabiliter determinaret, seu perverse judicata ad aequitatis tramitem reduceret; ut et coram Deo propter justitiam, et coram hominibus propter legum observationem cunctis placeret. Si quid vero esset tale, quod leges mundanae hoc in suis definitionibus statutum non haberent, aut secundum gentilium consuetudinem crudelius sancitum esset, quam Christianitatis rectitudo vel sancta authoritas merito non consentiret, hoc ad Regis moderationem perduceretur: ut ipse cum his qui utramque legem nossent, et Dei magis quam humanarum legum statuta metuerent, ita decerneret itaque statueret, ut ubi utrumque servari posset, utrumque servaretur; sin autem, lex saeculi merito, comprimeretur, justitia Dei conservaretur. Ex quo loco inter alia apparet, eum subinde ad ipsum Regem pro causarum gravitate retulisse. Quo pertinet Lex Carolina: Neque ullus Comes Palatii nostri potentiores causas sine nostra jussione finire praesumat.

Porro ut olim Augusti Caesares tam extra Vrbem quam in ea, diversa palatia et praetoria habebant, ut Mediolanense, Aquileiense, Trevirense, alia; omnia summae venerationis et maj estatis, ut leges eorum passim sanciunt; ita et nostri hac quoque parte illos secuti, inter Regalia retulerunt Palatia in civitatibus consuetis. Et Romae quidem Lateranense summae antiquitatis principatum tenuit, auctore Onuphrio Panvinio: quod certum et peculiarem quendam in Vrbe Comitem habuit, cuius inter alia eximius ille honor et munus fuit, Imperatori


page 4, image: s004

consecrando in a ctu inaugurationis assistere et ministrare. Quem Comitatum ab usurpatione Pontificum receptum, et Imperio vindicatum, Castrucio Castracani primo Duci Lucano Ludovicus Bavarus Imp. contulit Romae anno MCCCXXVIII. ut in eius vita apud Aldum Manutium edita insertum diploma fidem facit. Fuit et Ravennate palatium, quod Exarchos nomine Byzantinorum Caesarum; et Papiense, quod Longobardorum Reges; et Agrippinense, quod Pippinum Majorem Domus habitasse legimus, in loco ubi hodie est monasterium S. Mariae in Capitolio. Sed et Trevirense illud quanti nominis fuerit, alibi est a nobis expositum. A quo tamen si originem duxisse nostros Palatinos (ut aliqui vetustiores volunt) quis pertendat; ratio quaerenda fuerit, quandoquidem illud ad Mosellae fluenta situm est, unde hisce Rheni postea agnominatio adcreverit. Quod non mirabitur, qui viderit Palatium quidem in urbe Treverica, et ad secundum inde lapidem Palatiolum in sinistra Mosellae ripa extare; Pallentiam autem utramque (regionem et comitatum ita dictum) a Mosella ad Rhenum usque extendi, et plurimas insuper ad utramque Rheni ripam in ea orâ possessiones Palatini juris jam tum fuisse: ut non abs re Guntherus de Palatino dixerit:

Cuius erat tumido tellus circumstua Rheno.

Illud interea observatu dignam est, Comitivam Palatii ob tantam muneris excellentiam, jura principatus et praerogativam supra communem Comitum sortem continuisse: quod in Palatinis Rheni, Saxoniae, Elsatiae, Burgundiae, Campaniae, Hannoniae, Selandiae, et aliis est manifestum. Atque ideo nonnullos etiam Comites sub PALATINI nomine Principatus [Gap desc: Greek word(s)] gessisse. Vt non abs re


page 5, image: s005

Livius ille Boiorum, Andreas Ratisponensis, quod scripscrat; Arnolfus igitur Rex castrum Scheyrn in terra Bavariae construens, Comitatus Palatinos ibidem instituit; idem in Teutonica versione reddiderit, Gefürstente Graffschafften. Ex quorum genere fuit et Ottho ille Palatinus de Wittelspach, cuius in diplomate quodam mentio, inter alios testes: Otto Comes Palatinus de Wittelinspach, et alii ex Principibus quamplurimis. Lego etiam (quod in honorem illustrissimae eius familiae lubens merito adscribo) Rapotonem Comitem Palatinum, et fratrem eius Henricum, Comites de Ortenberg, inter alios testes rei gestae adhibitos, in diplomate quodam Friderici II. Imp. de Anno MCCXXX. Et eosdem alibi: Ego Rabodo Comes Palatinus, et ego Heinricus, Dei gratia dicti Comites de Orthinburg, universis, etc. Actum solemniter Ratisponae, coram Rege Friderico, et Principibus subscriptis, maxime autem procurante Ludovico Duce Bavariae, anno MCCXVII. Quibus locum addam Cosmae Pragensis, de Palatino quodam, vix dixero cuius gentis aut regionis, tempore Henrici III. Imp. Loquens enim de Wratissao Duce Bohemiae, qui Romam legatos miserat, Vt tutius (ait) iter agere possent, committit eos Romani Imp. Palatino Comiti nomine Rapotae, rogans eum nimio supplicatu, quo sui Legati irent Romam, et redirent sub eius conductu. Nam tantae potestatis hic Comes erat, quod usque Romam per continuata loca proprias villas seu praedia, et per castella milites sibi devotos habebat; qui et ex parte Ducis praedicti CL. marcas argenti annuatim pro beneficio accipiebat.

Quantum autem inter Comites eminebant isti Palatini, tantum inter ipsos Palatinos et Principes aliqui Archiduces Palatini. Ita vocavit Fridericus Imp. illos majorum (ut ita dicam) gentium Principes,


page 6, image: s006

qui Palantias possidebant, et ipsi Illustres subvasallos habebant: de quibus insignis est locus in Speculo Saxonico: Quaelibet provincia Teutonicae terrae suum habebat Palantz gravionatum, Saxonia [Note: Die Pfaltz Sachsen. ], Bavaria, Franconia et Suevia: quae antequam a Romanis superabantur, Regna fuerunt, a quibus ipsa in Ducatus nomina fuerunt permutata. Attamen Illustres in vasallos, et vexillorum feuda obtinuerunt. Quibus exaequavit Fridericus Imp. Duces Austriae, in nobili illo privilegio: Si quibusvis Imperii Curiis publicis Dux Austriae praesens fuerit, unus de PALATINIS Archiducibus est censendus: et nihilominus in consessu et incessu ad latus dextrum Imperii post Electores primum obtineat locum.

Addo, quod si justus ex veteri Francorum lege Principatus adeoque Ducatus fuit, qui duodecim Comitatus contineret, ut est ab eruditis annotatum; optimo jure veterem Palatinatum Rheni vel inter primos eo nomine censeri debuisse: cuius haec originaria et patrimonialia (ut Comitatus saltem enumeremus) ab antiquo erant membra; in superiori quidem hac parte Comitia Stalbuhel, pagus Lobodunensis, Comitatus Erpacensis, Alzeianus et Bretheimensis; in inferioribus vero Comitatus in Treveri urbe, utraque Pallentia, Meinefelde, Kirchberg, Spanheim, Veldentz, Wieda, Seyna, Nevvenar, item Solmes, Virneburg, Moubach, et alii: item Dominatus de Lacu, de Hengbach, Bilstein, de quibus suo loco. Quae tamen pleraque Comitum familiis jure beneficiario conferre, salvo principatu suo potuerunt.



page 7, image: s007

DE RHENI PATRIS NOBILITATE. Virdomarus Princeps, Rheni soboles. Imperii negocia ad ripas Rheni peragi solita. Periegesis ditionis Palatinae. CAPVT II.

RHENVS fluvius veterrimis Graecorum diu incognitus mansit: Romanis bellando cognitus, atque ideo invisus odioque habitus fuit. Vnde pro horrido, aspero, inculto; ipsam regionem pro barbara; gentem pro effera, feroci, perfida traducunt; coelum denique ipsum inclementiae, rigoris et frigoris arguunt. Vt Gallus ad Lycorin suam apud Vergilium:

Alpinas ah dura nives et frigora Rheni

Me sine ferre potes? et Plutonis socrus apud Claudianum:

Non Rheni glacies, non me Riphaea tenebunt
Frigora, non dubio Syrtis cunctabitur astu.

Calumniâ tam frivola et delicata, ut ab homine Italo dissimulati non potuerit: Ad 11. Kal. Iulias, inquit, Colonia discessi tanto sole ac pulvere, ut saepe alpinas nives ac frigora Rheni a Vergilio requirerem. Ille vero Nympharum pater amniumque Rhenus,

Quicunque Othrysias bibunt pruinas,

Germanorum Deus et numen patrium habitus. Tacitus v. Historiarum: Rhenum et Germaniae Deos in aspectu, quorum numine capesserent pugnam. Cuius apud Coloniam Agrippinensem sigillum aeneum repertum ipsi vidimus, ad figuram Tiberini patris, cum litteris, DEVS RHENVS. Et quia Galliam a Germania, Romaniam a Barbaria (ut loquebantur) discriminabat; Latinis authoribus, praesertim


page 8, image: s008

Poetis, subinde pro hac ipsa usurpatur, ut cum apud Petronium Iulius jactat:

Pulsus ab urbe mea, Rhenum dum sanguine vinco.

Martialis in apophoreto, Victoria, Domitiano de Germanici cognomento blandiens:

Haec illi sine sorte datur, cui nomina RHENVS
Vera dedit. decies funde Falerna puer.

Atque en ipsum huius nominis primum.

Sed omittere silentio non debeo antiquissimum eius Principem Virdomarum (qui et Viridomarus, et Britomarus Floro, Orosio, Iornandi, [Gap desc: Greek word(s)] sonat Scaligero) Gallorum gaesatorum ducem, imo ipsius Dei Rheni progeniem et sobolem. Ita enim Propertius meminit

Virdomari. genus hic Rheno jactabat ab ipso:
Nobilis erectis fundere gaesa rotis.

nimirum ut Nileus Nili, Acestes Crinisi fluvii, Ocnus fatidicae Mantûs et Thusci filius amnis, imo et Achilles Thetidos natus habitus: quo exemplo et Meroveus Francus Neptuniam originem affectavit, quod alibi observavimus. Vt non abs re Nicobulus alicubi Rhenum [Gap desc: Greek word(s)] vocet, et Nazianzenus, - [Gap desc: Greek word(s)] . Quod Elogium hodierno etiam scribarum stylo obtinet.

Magna quoque deinceps inter Teutones Rheni patris reverentia ad majores usque nostros mansit: ex quo veteris imperii forma mutata, et - verso Tiberim regit ordine Rhenus. Neque abs re praecipua Imperii negocia ad rem publicam pertinentia in Rheni ripis peragi solita. Principes Electores super casibus Imperii conventus agere olim frequenter


page 9, image: s009

ad Rense oppidum Rheni solitos, Annales notarunt: ubi sedes regni Germanici et thronus imperialis adhuc visitur, cui electus Rex more majorum primo imponitur, et voce praeconis (cuius tuba ibi a quatuor Electoribus Rhenensibus in singulorum propriis castellis exaudiri potest) publice pronunciatur, de quo alibi fusius scripsimus. Palatinum super querelis Caesari movendis cognitorem futurum, ad Rhenum olim (quod postea Bulla Carolina eatenus mutavit) Principes evocabant, ut Chronicon Altachense ad Annum MCCC. annotavit. Et Wenceslai exauctoratio apud Lanstein oppidum, in ripa Rheni tribunali excitato, datâ (ut videtur) operâ ex adverso sedis illius regiae, promulgata fuit. Visuntur et hodie Regalis palatii apud Bodobricam reliquiae, in ipsis ruinis majestatem veterem loci testantes. Iam telonea ad Rhenum, olim praecipuum Imperii nervum, et censum Caesaris Camerae destinatum: foedus et coniunctionem quatuor Electorum Rhenensium, eorumque monetam Rhenensem quis nescit? et memini alibi tetigisse.

Et hinc obscurum jam esse non potest, quare inter alios Palatinos, quos Germania (ut dictum est) plures habuit, Rhenano plurimum honoris et praerogativae fuerit delatum: cum is et ditissimus agri, ditionis, territorii esset, et quidem in optima illa et nobilissima totius Germaniae prouincia circa Rhenum utrinque rerum potiretur, jure bono gaudentem,

Hoc quoniam geminis frueretur judice ripis,

ut Claudiani versiculum levi mutatione accommodemus. Praeter enim bonam Franciae Sueviaeque veteris partem, quaeque olim loca Catti, Tencteri, Bructeri tenebant, prisco patrioque jure possessam, Romanorum insuper in portione Galliae non poenitenda


page 10, image: s010

(Germaniâ nimirum prima et secunda illis dictâ, et quidem ea fere regione quae olim V. S. Ducem Mogontiacensem praefectum habebat) successorem se jactare potuit; et illud quod Chariberto regi Franco Fortunatus poeta accinit, sibi pro parte usurpare:

Hinc mihi Barbaries, illinc Romania plaudit.

Et nos quidem dum tanti Principatus decora repetita ista scriptione, ex veteri quoad licet memoria illustratum imus, divisionis huius et interfluentis alvei memores, hunc certe patriae honorem habebimus, ut quae ad Orientalem istam ripam (ita enim reperio qui vocarent, et Romanae Latinaeque opponerent) sita sunt, ceu nostro judicio nobiliora, priore loco expediamus. Quae cum ipso fluminis rigore persequentes, et Rheno deinde ad Belgii limitem transito, per adversam ripam Romanis cultam remeantes, quandam velut periegesin Palatini tractus, non insuavem menti nostrae (Deo bene juvante) absolvemus.

DE FRANCIA ORIENTALI LAtissime patente. Theodeberti Francorum Regis ditio. Ludovicus Rex Germaniae. Franconia hodierna, et Francicus circulus. CAPVT III.

QVA in regione Francicum nomen primum natum sit, quod ad aemulationem Romanorum, imo excidium, surrexit et excrevit, dubitare non potest qui cum veteribus auctoribus Vopisco, Claudiano, Panegyricis, Tabulam illam veterem Itinerariam (quam


page 11, image: s011

magno rei literariae bono M. Velserus edidit, et illa parte potissimum illustravit) contulerit, quo loco scriptum videbit: Chamaui qui et Franci, et FRANCIA: quod quidem versus Vbios et Bructeros usque extendi animadvertet. Et quidem Francorum res in paludosis et maritimis illis locis exortae, magis magisque in superiorem et interiorem Germaniam se penetrarunt. Cuius rei idoneus inprimis testis Gregorius Turonensis lib 1. cap. 9. Francos primum littora Rheni amnis incoluisse: dehinc transito Rheno Thoringiam transmeasse, ibique juxta pagos vel civitates Reges crinitos super se creavisse. Et: Chlogionem nobilissimum eorum Regem apud Dispargum castrum in termino Thoringorum habitasse. Ita quidquid Taciti tempore Chatti, Tencteri, Bructeri, Vbii, Vsipetes, Chauci illi, sed et Cherusci, Hermunduri, Narisci, Suevi denique ipsi tencbant, Franciae nomen occupavit. Adeo proximum huic locum, quo haec scribimus, ubi olim Gratianum Germana agmina in patentibus campis fudisse, et ultra Nicrum pepulisse certis vestigiis observavimus, Ausonius gratulabundus ita tangit, precatione Consulari:

Hostibus edomitis, qua Francia mixta Suevis.

Et Sidonius ad Nicrum nostrum Francos ponit:

Bructerus, vluosa vel quem Nicer abluit unda

Prorumpit Francus _ ad natationem alludens, qua Germanos excelluisse Tacitus, Mela, Herodianus meminerunt. Claudianus vero ad Albin usque progressos sua aetate vidit,

--- mediumque ingressa per Albin
Gallica Francorum montes armenta pererrent.

Et ad Viadrum tandem progressos, urbs clara domicilio Principis Electoris Brandeburgici, ab illorum vado sive trajectu nomen habens, argumento est. Sed insignis ante omnes est locus D. Hieronymi in vita Hilarionis Monachi, et expendi dignus:


page 12, image: s012

Inter Saxones, inquit, et Alemanos gens extat non tam lata quam valida: apud Historicos Germania, nunc vero FRANCIA vocatur. Quo quid aliud dicit, quam quidquid est gentium inter Oceanum Germanicum (cuius tunc accolas fuisse Saxonas, excursionibus piraticis notos, nemo nescit) et Rhaetiis imminentes Alemannos, et quotquot olim Germanae dictae, in Francicum nomen transiisse. Neque aliud vult Agathias, illorum mentionem faciens: [Gap desc: Greek word(s)] . Nam et Saxones, et Frisii, Thuringique, atque ipsi tandem Alemani Baioariique, huic Franciae tributarii facti. Habeo epistolam Theodeberti Francorum Regis ad Iustinianum Imp. (quam cum aliis id genus [Gap desc: Greek word(s)] , peculiari Tomo Francicarum rerum, Deo juvante edemus) ita inter alia profitentis: Id vero quod dignamini esse solliciti, in quibus provinciis habitemus, aut quae gentes nostrae sint (Deo adjutore) ditioni subjectae; Dei nostri misericordia feliciter subactis Thoringis, et eorum provinciis adquisitis, extinctis ipsorum tunc tempore Regibus, Norsauorum gentis nobis placata Majestas colla subdidit; Deoque propitio Wisigothos, qui incolebant Franciae Septentrionalem plagam Italiaeque, Pannoniam cum Saxonibus, Euciis, qui se nobis voluntate propria tradiderunt, per Danubium et limitem Pannoniae usque in Oceani littoribus (custodiente Domino) Dominatio nostra porrigitur. Eaque Francia omnis diu postea Ludovico illi Germaniae Regi, Pii F. Magni N. paruit, qui et Franciae Orientalis, Franciae transrhenanae, item Germaniae et Baioariae Regis nomen usurpabat: et in monasterio Laurishamensi ad quartum hinc lapidem tumulatus quiescit.

Sed quorsum haec tam multa de Francia? Nimirum utilli hanc etiam regionem nostram ab omni


page 13, image: s013

antiquitatis progressu, non temere circa istam originem ambitiosi, adscribamus: prout et nominatim in antiquis diplomatis hanc ipsam ita exprimi videmus: Item in Francia in pago qui nominatur Lobodengovve etc. Etsi non nesciam, etiam Franciae nomen posterioribus temporibus adhuc restrictius assumptum, de illa sola eius parte quae ad Moenum et Salam Fuldamque amnes sita, modo Franconia, et ab ea signanter Francicus circulus dicitur: de qua in Gallo-Francia nostra fusius agemus.

DE SVEVIA FRANCIAE CONTERmina. Pagus Creichgoviensis. Prurhein regiuncula. Obiter de Palatinatu superiore. CAPVT IIII.

SED antequam Franciam istam propius salutemus, e Suevia primum, in qua degimus, bona cum gratia excedamus. Nam quod olim Ausonius de hac regione dixit, _ qua Francia mixta Suevis, id hodie etiam evidentius agnoscimus; quando Nicer fluvius utramque regionem hoc ipso loco discriminare creditur, et a dextra Franciam, laeva Sueviam relinquere. Antequam igitur ponte transito Franciam ingrediamur, non omittenda nobis quae in hacce Suevia juris Palatini agnoscuntur: in queis praecipuus pagus Creichgoviensis, a fluviolo Craich perlabente nomen sortitus, inter alia oppido Bretheim nobilis, patriâ scilicet Philippi Melanchthonis: in quem virum non minus convenit illud elogium, quam in quem scriptum est:

Scilicet hoc uno meruit Germania, quidquid
Laudis habet Latium, Graecia quidquid habet.



page 14, image: s014

Greichgoviae porro accensetur etiam regiuncula illa ad Rhenum tendens, quae vulgo (nescio qua nominis origine) Prurhein dicitur, Episcopo Spirensi maximam partem subdita, nonnullis Palatinici juris interspersis, quae ad praefecturam Bretheimensem pertinent, cum qua et: Prurhenicus ille tractus passim permixtus. Oppidum in eo praecipuum Bruchsella, satis vetustum: quod olim auctoritate Henrici Imp. commutatione inter Ottonem Sueviae Wormaciaeque Ducem et Burchardum Episcopum Wormatiensem inita, pro domo seu castello ipsius Ottonis intra Wormaciae muros sito ipsi traditum fuit, ut in vita B. Burchardi legitur: Istis similibusque sententiis res ista est finita, et quaedam villa quae dicitur Bruchsella, cum omnibus utilitatibus et appenditiis, pro hac domo in commutationem Duci tradita est. Postea circa annum MV. a Conrado II. Imp. eiusque conjuge Gisela, sub Gualthero praesule, Spirensi Episcopatui cum adjacente ditiuncula donatum, Isengrinius annotat. De hoc pago cum extet elegans oratio Davidis Chytraei, et saepius edita, et aliâs a nobis recusa; nihil addam, praeter Noticiam villarum aliquantulo locupletiorem.

NOTITIA VILLARVM IN PAGO Creichgovve, vel Creickovve, vel Crehegaue, ab inde temporibus Carolinis, et proximis sequentibus.

Alaholfingen. Alaholfincheim.

Albingheim.

Aschinbrunnen.

Autinesheim. Avvinesheim. Avvinsheim. in Comitatu Sigardi.

Barchusen.



page 15, image: s015

Bretteheim. Brethaheim. [Bretheim. patria Phil. Melanchthonis. Fuit aliquando comitatus, ut infra not. in Odenheim.

Burbach.

Cimbern.

Cuidrincheim.

Dagoluingen.

Ecgerates.

Flancheim. Flanicheim. Flaningheim.

Geltolfelshusen.

Gemmincheim. [hodie, Gemmingen.

Gosbotesheim.

Grunbach.

Hadendesheim. Hadandesheim.

Hadolfesheim. Heidolfesheim. [hod. Heidelsheim.

Helmolfesheim.

Hicbodesheim.

Hubestat.

Lobefeld coenobium conditum a Buggone Episcopo Wormatiense: auctore Trithemio in Chronico Hirsaug. sub Anno MCXXXV.

Mencinga, Menzingun. [Menzingen.

Munigoldesheim.

Mulinhausen.

Muncinesheim.

Mulnen.

Nuzloh. [Nußloch.

Odenheim. Otenheim. Hodeheim. Transiit postea in coenobium. Fridericus Imp. in fundatione eius Anno MCLXI. Coenobium in Episcopatu Spirensi situm, in pago Crehegaue, in comitatu Bretheim, juxta villam Odenheim, quod dicitur Wigoltesberge, etc. Tandem translatum in oppidum Bruchsal vicinum, ubi hodie residet.

Ostringen. Ostrincheim.

Radincheim.



page 16, image: s016

Rinkilinga. Rinchelingen. Rinchinling.

Reockheim.

Sickinheim. [Sickingen.

Turmenzer-marca.

Vckelingen. [Yklingen.

Wezzenloch, villa, in comitatu Megingaudii Cunonis F. Comitis.

Wigoldesberg, vel Weigelsperg. Coenobium postea in Odenheim translatum, hodie in Bruchsal, collegium Canonicorum nobilium.

Ziuternheim, Ziuterna villa. [Soitern.

DE PALATINATV SVPERIORE.

Denique dum in Suevia vagamur, haberemus etiam quae de superioris (qui vocatur) Palatinatus locis quibusdam insignibus, Amberga, Neuburgo, Novoforo, cum praefectura Perngavv, aliisque diceremus: quae quidem in Suevia magis quam Bavaria sita, donatione Conradini Conradi Regis F. ultimi Sueviae Ducis, Palatinorum Ludovici et Henrici e sorore nepotis, ad Palatinatum pervenisse, eamque donationem a Rudolffo Rege et Electoribus confirmatam fuisse didici. Sed de hisce remotiorib. cum meminerim alibi a nobis actum, potius ad Franciam nostram Orientalem transitum faciemus.

OSTRO-FRANCIAE LOCA. LVPOdunum. Veteranorum trans-rhenana praedia. Windoheim, Wisogasti patria. Windecke. Laurissa coenobium. Triburia villa Regia. CAPVT V.



page 17, image: s017

IN Francia igitur ista veteri Teutonica, primus memorabilis locus nobis occurrit civitas Lupoduna, Ausonii LVPODVNVM, pagi sui caput. Vere memorabilis; quia et vetustate nulli sociarum vicinarumque cedit, et sola unaque (adverte mi Lector) in omni Germania ista cis-Rhenana, et barbarico veteri, nomen suum certo adstruere et tueri potest. De qua cum et antehac satis annotaverimus, et nuper etiam peculiarem ei libellum tribuerimus, nihil hoc loco repetemus: sed ab isto angulari monte, ad Nicri dextram liberioremque ripam, oppido nostro imminente (Abrinsbergum Franca antiquitas vocavit. Pyri montem illum apud Marcellinum non absurde coniectant aliqui, neque vox Abrinsberg prorsus abludit) iter nostrum exorsi, per continua montium juga, a quibus totus ille tractus am oenissimus Stratae montanae, aut Viae montium nomen accepit, impigre pergemus: et si quid in eundo, quod observationem mereatur, obvium habebimus, id velut [Gap desc: Greek word(s)] non indiligenter sublegemus.

Generatim quidem et arces castellaque, istis jugis oportunissime imposita, antiquitatem quandam referunt, et Romanorum memoriam (quippe qui sub Probo, sub Gratiano, et Valentiniano, vanâ et fallaci dominandi cupidine Germanis negocium facessere, quam veteribus Imperii terminis contenti esse maluerunt) adhuc conservant. Idque jam tum observatum Germaniae illi Phoenici serio laetor, et cum animi quadam voluptate haecce eius verba relego: Saepe gemens intueor et montes vestros, et arces illas quas primum a Valentiniano Imp. in Nicri ripis montibus vestris impositas esse ratiocinor etc. Et villae quoque seu vici, tam ad radices montium, quam in


page 18, image: s018

ipsa planicie versus Nicrum Rhenumque positae, ipsis nominibus primos possessores, veteranos dico Romanos, qui ex assignatione agros illos ex hostico acceperint, loqui videntur: et exemplum suppeditare ad locum illum Paulli IC. L. Titius praedia in Germania trans Rhenum emit, et partem precii intulit. Hae possessiones ex praecepto Principis partim distractae, partim veteranis in praemia adsignatae fuerunt. Quid enim istae ordine villae, Nevvenheim, Dossenheim, Scriesheim, Weinheim, Heppenheim, Bensheim, Seeheim, Gernichesheim, Bibelsheim; nisi Naevii, Dosseni, Siricii, Vinidii, Heppii, Basini, Seii, Gernicii, Bibuli domos sonant? Id enim est terminatio HAEMVM, quae etiam in veteri illo Bojohaemo apparet, ut et Magus vel Magum, et Dunum, omnia Germanica vel Gallica.

Sed ante omnes illas observari mihi Weinhemium velim: cuius cum verum nomen prius restituero, deinde notabilem vetustatem indicabo. Scribitur enim in diplomatis Carolinis (ut antea notavi) Winenheim:. et in fundatione Coenobii Wisensteig data Anno DCCCLXI. regnante Ludovico Rege super Orientales regiones, claris litteris scriptum lego: Item in Francia in pago qui nominatur Lobetengavve, in loco qui dicitur Windenhaim, unam Ecclesiam ibi trado, cum mancipiis etc. Idque verum et genuinum loci nomen esse, evincit castelli oppido incumbentis nomen hodieque manens, Windecke: eadem prorsus formâ oppido respondens, qua oppido Lanstein ad Rheni et Loganae confluentes, arx Lanecke, ita dicta quod in angulari et prominente monte sita Loganam fluvium despectet, ut hocce fluviolum Wisgoz; qui ibi e faucibus montium in planiciem primum effunditur, et pagum Rhenensem pertransit, donec apud Stein villam Rheno misceatur. Quod genus et alia, Lautereck, Saneck,


page 19, image: s019

Vroneck, habemus. Hoc constituto, cum in prologo Legis Salicae legamus; Extiterunt inter Francos electi de pluribus quatuor viri, Wisogastus, Bodogastus, Salogastus, et Widogastus; in villis quae ultra Rhenum sunt, Salehaim, et Bodohaim, et Windohaim, qui per tres mallos convenientes etc. Salogastum quidem e regione illa vere Francica ad Salam fluvium, Windogastum autem ex hacce Franciae parte Rhenana et Nicrina, et quidem ex ipso nostro Windohaim oriundum, celeberrimae legi condendae adhibitum fuisse tamdiu credere libet, donec aptius et certius aliud edoceamur.

De Laurissa perveteri et nobili coenobio dixi alibi. Cuius vicinia monet aliquid annotare de Triburia, villa regia, in subscriptionibus diplomatum Carolini aevi saepe occurrente, et Conciliis sub illis Regibus non semel ibi celebratis cumprimis nobili. Sita ea in pago illo Rhenensi, inter Rhenum Moenumque fluvios et stratam montanam; non longe a pagis Langen et Geravv. qui quidem, Geravv inquam, hodie ditiunculae eius sive Centenae caput est, et sedes Centgravii. Relliquiae nostro tempore loci olim tam clari et celebris, praeter nomen, vix ullae supersunt: nisi quod pratum vicinum portae etiamnum a Curia nomen habet, et stagnum proximum, Caesarem dominum refert. Templum positum in colle editiore, castellum vel praetorium ibi olim fuisse conjecturam praebet: cuius quidem jus patronatus, eoque nomine decimas loci, ad Ecclesiam Moguntinam pertinere audio. Caeterum ipse pagus juris est Hassiaci, utpote ad Comitatum superiorem Catzenelenbogen pertinens. Rivulus praeterfluens, nullo nomine insignis, lembis scaphisque deducit usque in Rhenum, paullo supra Moguntiam, incolas singulis septimanis mercatum vrbis


page 20, image: s020

frequentantes. Aiunt quidquid ibi fuit saxorum, marmorum, crustarum, jam olim detractum ad Moguntiae et Oppenhemii amplificationem et exornationem cessisse. Quam loci fortunam intuitus, cum aliquando visendi gratia ab itinere meo istuc deflexissem, Rutilii illud animo repetii:

Cur indignemur mortalia corpora solvi?
Cernimus exemplis, oppida posse mori.

DE SYLVA DICTA OTTONICA. Eius incola Eginhardus. Michlenstat. Saligestat coenobium. Comitatus Erpacensis. CAPVT VI.

NOMEN ipsum memoriam ab Ottone aliquo veterem insinuare videtur. Et putavit olim Conradus Celtes Protucius, poeta primus inter Germanos manibus Caesareis coronatus, a donatione Ottonis Imp. coenobio Amerbach facta nomen habere. Willichius et alii Germaniae suo aevo illustratores, ab eiusdem Caesaris venatione in eo nemore frequenti et grata. Quo retulit et Ioh. Franciscus Ripensis, Lotichii nostri coaevus et sodalis, in itinere suo Francico, ad Fridericum II. Daniae Regem:

Lustraque contigimus dumosis horrida sylvis,
Nobile quae magni nomen Othonis habent.
Forte quod indomitos illic consueverit ursos
Arbiter imperii per nemora alta sequi.
Nam prisci studiis Heroes talibus olim
Ad grave firmabant corpora Martis opus.

Bilibaldo Pirkeimero sua et peculiaris opinio fuit,


page 21, image: s021

quam ad B. Rhenanum scripsit in haec verba: Deceptus est optimus ille amicus noster Celtes in quibusdam, quem et tu in Oddonis silva sequeris: cum non ab Oddone, sed ab Oriente Ostervvald, quemadmodum ab Occidente Westervvald, nomen sortita sit. Quae coniectura ut et mihi aliquando ultro in mentem venit, ita nunquam satisfacere potuit. Ipse autem Rhenanus festiva quadam coniectura ductus, quando Deorum maxime Mercurium Germani coluerint (ut Tacitus scribit) isque eorum lingua Woda appellatus, cogitandum scripsit, an non ab eo Odenvvald quasi Wodenvvald nomen habeat, ut a Marte nemus Martianum, illud in Alemania notum. Alii denique quasi vacuam et incultam dictam putarunt. Inter quos Ioach. Camerarius in Hodoeporico:

Et loca desertae peragrans deformia sylvae,
Vnde etiam prisco dicitur Oda sono.

Equidem ut de nominis ratione nihil adhuc liquido affirmare possum, ita hoc saltem notabimus, memoriam eius nemoris antiquiorem esse Ottone illo Caefare: antiquissimam autem, quam sciam, extare apud Eginhardum in aula Caroli M. et Ludovici aetatem versatum, et huius etiam munificentia lacifundiis non aspernabilibus ea in parte donatum. Quod apparet ex ipsis donationibus alio loco a nobis integre exhibitis: et ipsius Eginhardi historia translationis SS. Marcellini et Petri, in qua non longe a principio ita scribit: Cum adhuc in Palatio positus, ac negociis saecularibus occupatus, ocium quo aliquando perfrui cupiebam, multimoda cogitatione meditarer, quendam locum secretum atque a populari frequentia valde remotum nactus, atque illius cui tunc militaveram principis Ludovici liberalitate consecutus sum. Is locus est in saltu Germaniae, qui inter Neccarum et Moenum fluvios medius interjacet, ac moderno


page 22, image: s022

tempore ab incolis et circumjacentibus Odonovvald appellatur. Narrat deinceps, quomodo basilicam ibi aedificaverit, et Sanctorum illorum reliquias Româ arcessiverit. Alpibus enim superatis, ubi locum qui Caputlaci vocatur, praetergressi bivium quo itinera in Franciam ducentia dirimuntur, attingunt; dexteriorem viam ingressi per Alamannorum fines usque ad Salodorum Burgundionum oppidum veniunt. Post Argentoratum urbem, quae nunc Stratburgus appellatur, celeriter veniunt. Inde per Rhenum secunda aqua navigantes, cum ad locum qui Portus vocatur venissent, Orientalem fluminis ripam egressi, quinta mansione ad locum Michilunstat nuncupatum perveniunt. Is est locus in eo saltu Germaniae qui tempore moderno Odonovvald appellatur, et distat a Moeno flumine circa leugas sex. Nec de alio saltu accipiendus est locus Lupi Ferrariensis Abbatis, qui Einhardo nostro coaevus et familiaris fuit, ad Altuinum: Iam vero pene stomachor, quoniam non scripsisti quid Probus noster exerceat, utrum in saltu Germaniae disciplinas liberales ordine currat. cum nimirum idem et monasterii Saligstat alibi meminerit. Eo enim nomine coenobium struxit idem Einhardus, e praediis Mulenheim superiori et inferiori, sitis super ripam fluminis Moyni (ut donatio habet Ludovici praedicta) in pago Moynecgovve: cuius collegii et primum Abbatem illum fuisse, Trithemius scribit.

Haec igitur est antiquitas illius saltus, partis forte Hercynii nemoris non minimae. Hi etiam termini, Moenus nimirum et Nicer fluvii (ut ex Einhardo dictum est) et Alemanus, ut ex fide dignis hodie cognovi. Spacium terrae latissimum, et aliquot veterum illorum Pagorum capax. Nam et Michlenstat cellam sitam in pago Plumgovve super fluvium Mimilingun Einhardus, et Mulenheim


page 23, image: s023

in pago Moynecgovve Ludovvicus Imp. in donationibus suis meminerunt: et tractum quendam in eodem Otenvvald hodieque Bachgovve dici inaudio. Idem in orâsive extremitate sua, quae est Strata (quam modo supra diximus) Montana, attingit pagos Lobodunensem et Rhenensem, et nonnullas eorum villas in collimitio isto continet. In eius medio situs est antiquissimus et amplissimus ille Comitatus Erpachensis, quem a Palatinatu Electrorali in feudum recognoscunt illustres Comites eius nominis, cum dignitate Pincernae hereditarii. De quibus inferius suo loco.

Vasto nemore relicto, flumen non inamoenum, Moenum nimirum, transeundum nobis video, ut ad Palatinas terras redeamus. Et sive secundo alveo labentes, e regione Moguntiae, ubi excitatum olim a Traiano castellum nomen retinet, vitiferum tractum Rhenanum sequamur; seu terrestri potius itinere montosam asperamque plagam, maxima parte Hassiaci Nassoviique juris (quae olim Einrich, hodie vulgo Der Hayrich, eruditis Der Hohemck, aliis Henriciae sylvae comminiscendae occasionem dedit) fatigatis rhedis equisque perrepamus; ad Loganam fluvium (quem Lanum hodie perperam vocant) et deinceps oppositam Confluentibus vallem, acidulo fonte expetendam, sub radices praealti montis fortissimo imposito castro visendi, penetrandum nobis est. Vbi (veterem an novam dicam?) gentem, quae ab antiquo nos dominos sociosque agnoscet, reperiemus.



page 24, image: s024

DE BRVCTERIS VETERIBVS, ubi hodie sylva Hesperia. Frequentes in ea Comitatus et Dynastiae, etiam juris Palatini. Capvt VII.

Qvos Bructeros Tacitus, Claudianus, Sidonius, alii, eos Burcturos scribit tabula vetus Itineraria, sub Imp. Theodosii majoris eiusque filiorum (ut videtur) aevo composita: eorumque sedem, haud satis hactenus liquido notam, ponit e regione Germaniae secundae trans Rhenum, a Colonia Agrippina supra Confluentes ad Mogontiacum fere usque protendens; qua parte flumina Sega, Loganus recepto Nistria, Moganus, e Germania Rheno influunt; et regiones Rinckgavv, Wetteravv, Westervvald late patescunt. Hanc sylvam Hesperiam quidam vocant, quae utique pars est veteris Hercyniae, cuius et illa parte accolae fuerunt Bructeri. Claudianus:

--- Venit accola silvae

Bructerus Herciniae - Et Aggrippinae Vbiisque recta oppositos, etiam insignis locus Nazarii Panegyrico ad Constantinum docet, quem dilaudans: etiam immensam Bructeris vastationem fecisti, statim subiicit: Insuper Agrippinensi ponte faciendo, reliquiis afflicta gentis insultas: ad facultatem, quoties velis, in hostem transeundi. Atque etiam Sulpicii Alexandri vetusti scriptoris, cuius locum nobis conservavit Gregor. Turonensis: Eodem anno Arbogastes Agrippinam rigente maxime hyeme petiit. Et mox: Collecto ergo exercitu transgressus Rhenum, Bructeros ripae proximos, pagum etiam quem Chamaui incolunt, depopulatis est. Vbi tamen Bricteros editiones antiquiores, et MS. Codices habent.



page 25, image: s025

Sed non leviter transmittendum puto, quod in Tabula BVRCTVRI scriptum cernitur. Etsi enim minime rara in eâ menda habeantur, quoad Germana potissimum, ut cum Aplivarios et Elprancos perperam scripsit; fieri tamen potest, ut istud recte habeat: quod credemus, si alibi etiam ita scriptum inveniatur. Id autem inveniemus in loco quodam utut posteriorum temporum, certe minime ficto Vel interpolato, et ad hanc rem unice faciente; nimirum in Epistola quadam Gregorii II. Papae pro Bonifacio scripta Vniversis optimatibus et populo provinciarum Germaniae, Thuringis, et Hessis, Bortharis, Nistresis, Wedreuis, et Lognais, Sudnosis et Grabfeldis, vel omnibus in Orientali plaga constitutis. Nam quin isti Borthari, adque adeo Boructuarii (quos in vita S. Suiberti legimus) cum Burcturis illis, et hi cum Bructeris vel Bricteris illis antiquis iidem sint, dubitare nos non sinit adjunctio caeterorum, qui illorum aut pars sunt, aut vicini: in quibus equidem, qui partes illas Herciniae non semel lustravi et accurate inspexi, facile recognosco Nistresos, fluvioli Nistriae accolas; et Wedreuos, quorum de pago Wettereiba alibi scripsimus; et Lognaios Logani accolas, quorum pagus Loganensis, sive Loganehe dictus fuit; et Grabfeldios denique (nam de Sudnosis nondum liquet) quorum circa Fuldam nomen hodieque notum manet.

Neque vero pars illa Germaniae quam Bructeri illi (quibus etiam Tencteri, Vsipii, Tubantes, ceu minorum gentium gentes, inclusi) tenebant, vel olim, vel hodie parum culta fuit. Et quod olim fortissimos populos habuerit, certo argumento esse potest, quod vix in aliâ tot illustres Comitum generosissimorum familiae reperiantur, atque ea in ipsa. Quin et si conjecturae aliquid nobis, minime alias


page 26, image: s026

in eo genere licentiosis, permittitur tribuerer; certe non adeo alienum fuerit Burcturos a suis Burgis, frequentibus et claris, apud ipsos Romanos nomen accepisse, communi cum Burgundionibus etymologia. Pleraque enim omnia ibi loca eius sunt terminationis, ut Grammatici loquuntur. Et quidem statim e regione Bonnae, et sic in stativorum Romanorum conspectu, juxta Rhenum Septem-Burgi apparent, continuis septem altissimis jugis imposita totidem castella, Levvenberg, Wolckenberg, (omnium altissimus, sic dictus quasi nubila pulsans) Drachenfels, Stromberg, Malberg, ...... Possis SEPTEM FRATRES vocare: quo nomine ad Gades tot numero monumenta totidem montibus pari altitudine imposita, et ob similitudinem Fratres dicta, Strabo, Pomponius, Plinius, Antoninus meminerunt. Et ut caetera ordine nullo, nisi literario, effundam potius quam enumerem, habet Bructeria illa Arenburg, Bensburg, Biggenborg, Berleburg, Cronburg, Dillenburg, Hachenburg, Homburg, Horneborg, Isenburg, Limpurg, Lovenburg, Meraburg, Siburg, Sicamborg, Weilburg, Westerburg, omnia non solum castris fortissimis et oppidis populosis nota, sed etiam illustri Baroniae vel Cometiae titulis clara. Iam vero et montes veniant: quid enim amicius burgis et arcibus? ut taceam quod et sunt quae utramque terminationem recipiant, Berg et Burg. Inter quos primo loco est ipse Montensis sive Montium Ducatus, Iuliacensi hodie junctus, olim separatus. Deinde Blanckenberg, Braunsberg, Bureberg (quod postea Vroneck, tandem claustrum Marienstat factum, ad Nistriam) Camperg, Cronberg, Fridperg, Freusperg, Gliperg, Isenberg, Kirperg, Molsperg, Stauffenberg. Quin et cautes rupesque, quibus [Gap desc: Greek word(s)] imposita, Braunfels, Drachenfels: et lapides denique (tot modis Germani in nominibus fingendis ludebant)


page 27, image: s027

Arenstein, Erenbreitstein, Helfenstein, Konigstein, Greiffenstein, Witgenstein etc.

Sed quid haec ad Origines Palatinas? quaeret forsan aliquis. Non omnino nihil: et tanti erat quacunque occasione nobilissimam Bructerorum nationem, aut gentem potius, non satis vulgo percognitam, quantum in nobis foret, notam et illustrem reddere. Sunt autem in ea juris Palatini, praeter varia vasallagia a Comitibus Nassovicis, Isenburgicis, aliisque, et nobilibus equestris ordinis possessa, aliquot integri Comitatus, Seinensis, Wiedanus, Solmensis, et alii, non minus amplitudine ditionis et copia subditorum hominum insignes, quam antiquitate, tam illustrium familiarum, quarum majores virtute et fide eos a Palatinis emeruerunt, quam ipsorum veterum Palatinorum, quorum potentia eo usque terrarum jam inde ab aliquot saeculis se extendit. Inter quos Comitatus vel primo loco mihi recensendus ille de Seyna: quem extincta veteri et primitiva prosapia Comitum Seynensium (quos falluntur qui a Senis Hetrulcis deducunt) Ludovicus Elector Palatinus inclytus circa Annum MCCLXXIII. Godefrido Comiti, patre Spanheimensi, matre vero Seynensi Comitissa progenito, de novo in feudum concessit: a quo usque hodierni illustres possessores Comites Witgenstenii recta linea geniturae descendunt. In quorum gratiam et honorem, ipsum Investiturae eius primae Palatinae, et Reversalium tenorem hoc loco inserere visum est.

NOS LVDOVICVS, Dei gratia Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariae, tenore presentium notum facimus universis presentibus et futuris; quod dilecto fideli et consanguineo nostro, viro nobili Godfrido Comiti Seynensi, propter suae probitatis merita et servitia, que nobis et heredibus nostris in posterum est facturus, Comitiam Seynensem cum omnibus suis pertinentiis de nostra gratia liberaliter contulimus, titulo feodali: exceptis possessionibus et bonis, quae Eberhardus fidelis et affinis noster, Comes de Seyn,


page 28, image: s028

dominus de Eberstein, recolende memorie patri nostro et nobis soluta et libera dimisit; sicut in privilegiis super hoc confectis plenius continetur. Promisimus insuper eundem ab injuriis quorumlibet, tanquam nostrum vasallum efficaciter protueri. In cuius rei testimonium sibi dari fecimus presentes literas nostri sigilli munimine roboratas. Actum et datum Bacharaci, Anno Domint MCCLXXIII. II. Kal. Septemb.

NOS GODFRIDVS Comes Seynensis, tenore presentium, universorum presentium et futurorum noticiae declaramus, quod cum serenissimus dominus noster, Ludovvicus illustris Comes Palatinus Rheni, Dux Bavarie, nobis Comitiam Seynensem, cum omnibus eiusdem pertinentiis, de sua gratia libere contulisset; promisimus fide data, ad hoc corporali nos juramento nihilominus adstringentes, quod eidem Domino nostro contra omnes, nullo prorsus excpto, adstabimus consilio, auxitio, et favore, qui eidem Domino nostro de actionibus, quas habet contra eosdem, recusaverint facere justitiam et amorem. Ad hec possessiones et bona, que bonae memoriae Eberhardus patruus noster, Comes de Seyna, dominus de Eberstein, memorato domino nostro et patri suo soluta et libera dimisit (sicut in privilegiis super hoc confectis plenius continetur) dicto Domino nostro et suis heredibus, sine nostro deinceps et nostrorum heredum, amicorum et fidelium impedimento, libere remanebunt; omni juri et actioni que nobis in dictas possessiones competebant vel competere videbantur, renuntiantes simpliciter et precise. In cuius rei testimonium ipsi Domino nostro presens scriptum dedimus, nostri sigilli munimine corroboratum, testibus subnotatis, qui sunt: Otto Praepositus S. Widonis, Albertus Prepositus Ilinmunsterii, Fridericus Burggravius de Nurnberg, Emicho Comes Sylvester, Gertholdus Comes de Eschenboch, Fridericus de Erenberg, Hermannus de Hadmar, Philippus et Gerhardus dapiferi de Alzeya, Wernherus dictus Gutend, Kindelmannus de Diepach, Andelmanus Advocatus, et alii quamplures. Actum et datum Bacharaci, Anno Domini MCCLXXIII. XI. Kal. Septemb.

TRANSITVS.

Post Bructeos, in quibua et Montensis ducatus (ut dixi) continetur, sunt Sicambri: nec longe abest divortium Rheni, et insula Batavorum: qui est limes ille Belgicae, ab initio nobis propositus. Etsi autem non est dubium, Palatinos veteres olim longius fines suos protulisse, et (Virgiliano verbo) imperium Oceano terminasse (neque enim ociosa videri possunt verba divisionis fraternae inter Ottonem IIII. Imp. et Henricum Palatinum Anno MCCIII. initae: INDE PER DESCENSVM RHENIVSQVE IN MARE)


page 29, image: s029

et veteres illos Palatinatus Hollandiae, Selandiae, Hannoniae, Zutphaniae, ad Palatinos etiam Rhenenses vel maxime pertinuisse sit verisimile, neque insignia Leonum omnibus his communia reclament: quia tamen ista ob nimiam vetustatem, et tot intercidentes mutationes, nondum satis nobis sunt clara; et provinciae istae inferiores jam peculiares etc accuracos scriptores suos invenerunt; nos illarum tractatione omni hoc loco abstinemus, et ad istum limitem relicta veteri Germania et barbarico, transitum in Romaniam quaerimus. Vbi autem commodius quam apud Coloniam Agrippinam? ubi si laudatum illum Constantini pontem calcare amplius non possumus (sustulit eum certo consilio Magnus itidem Imp. Otho I. unâ cum munimento Divitense) pontones certe ad trajectum non deerunt.

Occurrent trans Rhenum inter Vbios primi, quos Ripuarios et Ripariolos Francorum aetas vocavit: in quibus et Colonia ipsa sita. Epitome Greg. Turonici, de Theuderico Rege: Cumque sacramenta ab ipsis Francorum sublimibus accepisset in Basilica S. Gereonis Martyris, visum fuit ei ut percussus fuisset in latere dolose. At ille ait: observate ostia, nescio quis de istis perjuratis Riboariis me percussit. Et paullo ante: Theudebertus laesum cernens exercitum suum, in fugam dilabitur, Cobnia civitate ingressus. Theudericus autem terram Ripuariensem succendens devastat. Ad hos ergo recta imus.



page 30, image: s030

DE RIPVARIORVM TERRA. In ea Aquisgranum, Tolbiacum, ad Aram fluvium Comitatus: Rigomagus, Brisacum. Feuda Iuliacensia. CAPVT VIII.

RIPVARIOS media aetas vocavit qui inter Rhenum Mosamque et Mosellam amnes habitabant: credo quod ad ripam potissimum, commoditate fluminum utentes, oppida haberent; cum quidem interiora Arduennum nemus minus culta esse permitteret. In his ipsis sitae nobiles civitates Agrippina, Antonacum, Bonna, Rigomagus, Marcodurum, Iuliacum, Novesium, Tolbiacum: et paulo quidem recentior, sed non minus illustris Aquisgranum; quam tertiam Romam, Francicam nimirum dicere libeat, a conditore suo eodem qui et imperii in nostra gente fundator, Carolo in quam Magno. De qua non repetam quae alibi annotavi, tetigisse contentus: cum circa eam, si non in ea, aliquid juris habuerint Palatini. Plus autem in Tolbiaco, vico Gugernorum (ut Itinerarium Antonini habet) jam tum Vespasiani aevo non incognito. Tacitus de Civili: Tolbiaci in finibus Agrippinensium agebat. sed magis postea multis saeculis victoriâ Chlodovaei contra Alamannos nobili, quae ipsi e voto suscipiendi Christianismi causa fuit, et in Francorum gentem inferendi: sed et lamentabili fato Herminefredi Thoringorum Regis. Et praeterea Tulpiaci oppidi e Francis posterioribus meminit Frodoardus Rhemensis annali DCCCCXXV.

Tam illustrem locum Palatinos etiam nostros praefectos agnovisse, mihi gaudeo quod repererim.


page 31, image: s031

Nam ultra quatuor saecula est, quod acceptam sine dubio a Francis Regibus ipsi Praetorio praefecti istam potestatem et dignitatem, Comitibus tunc temporis Iuliacensibus in feudum concesserunt, et Marchionibus ac tandem Ducibus creatis in hanc diem continuarunt: Advocatiam inquam Tulpechensem, cum Ecclesia ibidem S. Mariae; sed et supremo judicio PALLENTIA dicto, intus et extra Zulpeche, cum omnibus pertinentiis; in quibus XXIII. curtes ad Schinelberg et Kempenses attinentes: et banno forestis inter Mosam et Rhenum, alto et basso, supra et infra terram etc. Quae ut omnia diducere et persequi huius non est loci, ita illud interea observatu volupe, summum illud tribunal, jurisdictionis praetorianae sedem et mallum, Francica voce PALLENTIAM dictum: nimirum ut interpres vetustissimus Evangeliorum Otfridus praetorium sive aulam Pilati Ducis reddit Palinzhus, his verbis:

Ther Biscof Kaiphas vvas thar,
Iob ther Herizoho in vvar.
Giang er selbo in gegin vz
Thar zi demo Palinzhus.

Porro Ripuariorum regionem percurrit fluvius Aara, qui apud Sintzig oppidum Rheno illabitur: ad quem aliquot non contemnenda oppida et castra sita sunt, in quibus praecipua Aldenaar, et Nevvenaar Comitatus titulo insigne, et a Palatina domo feudi titulo ex parte recognoscitur. Qui Comitatus ab Aara fluviolo, quo percurritur, (ut dixi) ut et castrum Arburg, et villa Arvvyler, nomen accepit: modernorum ineptiis postmodum in Novam Aquilam transformatus. Qui quidem praeter alios viros illustres, Hermannum illum Comitem Nuenarium tulit, Praepositum Coloniensem et Aquisgranensem, non minus litteris quam dignitate


page 32, image: s032

clarum. Meminit et praedioli siti juxta fluvium Aram vocabulo, Ludolvestropf, a Ludovico Caesare martyribus Marcellino et Petro donati, Eginhardus in historia translationis illorum.

In eadem regione occurrit praeterea Rigomagum, quod cum vicinis oppidis Preysig et Sintzig hodieque Iuliacensibus paret: oppidum a Romana adhuc memoria nobile. Est enim ipsum, quod in Ammiani loco illo controverso editio Accursiana, et manu exarati codices retinuerunt: Apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum [Note: Al. Rigodulum.] oppidum est. Idemque clare conspicitur in Tabula Itineraria a M. Velsero edita, in ripa Romana Burcturis sive Bructeris opposita:

Confluentes VIII.

Antunnaco VIIII.

Rigomagus VIIII.

Bonnae VIII.

Agrippina XI.

Posteriores corrupte Regiomagum fecerunt, in quis Godefridus noster Pantaleonis monachus tribus locis: alii Regiomagium. Et suavis inprimis Belgici Chronici compilator, ita scribens: Ex relatu intellexi, Iulium I. Caes. secundam ad terras istas fecisse expeditionem: et in prima expeditione fundasse oppidulum diocoesis Coloniensis dictum Reymagen, id est Homagium Regis. Et post ad ulteriora processisse, et civitatem cum castro fundasse, dictam Noviomagum, id est Novum Homagium. Et sic consequenter ad Flandriam processisse. Quod verisimile (addit) nobis videtur. Id oppidum cum Bonna et vicinis aliis, exustum bello civili inter Ottonem et Philippum Reges Anno MCXCVIII. notat Godefridus: et coaevus ei Caesarius Heisterbacensis, a Walramo filio Ducis de


page 33, image: s033

Limburg, Philippi Regis confoederato, Andernache, Remage, Bonnam, aliasque villas plurimas eius regionis exustas, annotavit. Equidem cum aliquando Rheno secundo descendens, exscensa navi, locum visendi gratia ascenderem (est enim in colle positum oppidum) non dubiae antiquitatis fragmenta domorum, portarum, columnarum, Romano ritu fabricata et figuris variis exornata, passim observabam; numismata etiam aurea et aerea ibidem reperta, ab incolis exhibita inspexi.

Neque omittendus hoc loco Palatini juris inter caetera feuda Iuliacensia, vicus Brisacensis, etsi scriptoribus vetustis, qui extent, non laudatus, tamen Romanorum stationibus haud dubie cognitus, vel oportunitate situs et fertilitate amoenitateque loci suadente. Multum ibi ruderum de vetustis aedificiis jam dudum apparet, indiesque detegitur: plurimum marmorum lapidumque inscriptorum, scalptorum, Romanam antiquitatem testantium eruitur: quorum magnam partem Illustris Comes Hermannus Manderscheidius in arcem suam Blanckenheimum transtulit. Vt plane statuam, nihilo ignobiliorem olim locum fuisse altero eiusdem nominis in superiori parte Rheni circa Rauracos, qui in solo Antonini Itinerario legitur, MONS BRISIACVS, olim in laeva sive Gallica ripa positus, ut bene B. Rhenanus conjectavit: a quo postea Pagus Brisacensis, Brisgaudia sive Brisgovve nomen accepit.

Et cum toties hoc capite illustrissimae Domus Ducatusque Iuliacensis mentio inciderit, quid vetat investiturae veteris Palatinae exemplum, in utriusque inclytae domus honorem, hoc loco apponere?



page 34, image: s034

WILHELMVS Comes de Guliche profitemur, quod nos ab illustri domino nostro Ottone Comite Palatino Reni, Duce Bavariae, feudum quod a patre eiusdem Ludovico egregio Duce Bavariae tenebamus, sub hac ferma recepimus et pacto, quod nos de proprietate nostra in redditibus XX. marcarum eidem resignavimus, et cum priore feodo recepimus ab eodem, ita tamen, quod datis CC. marcis dicti redditus XX. marcarum ad nos redeant absolute. Super horum autem effectu et robore fidejussores sunt Praepositus Wilhelmus advocatus Aquisgranensis, Christianus pincerna de Nidecke, Heinricus Buuf, Carsilius milites de Guliche. Haec utique infra spacium unius anni effectu debent compleri. Bona autem prioris feodi specialiter et nominatim et localiter sunt subscripta; advocatia in Brichse, advocatia in Viletge, advocatia in Wesle, advocatia in Bercheim, advocatia in Pfaupfindorf, advocatia in Holvvilre, advocatia in Munstere, advocatia in Greznich, advocatia in Vrochem, bona in Zulpeche, quibus attinet ecclesia S. Mariae, advocatia in Dornich, Comitatus et jus nemoris. Bona vero pignoris sunt allodium totum quod dictus Comes Bauuariae habet, apud Flouercke [Note: Al. Lonenicke.]. Huius facti sunt testes praedictus praepositus Aquisgranensis, Hartmannus Comes de Dilingen, Lodevicus pincerna de Ouua, Wilhelmus dapifer junior de Alzeia, Hertvvicus de Hirzberg, Bruno de Alzeia milites, cum toto consilio domini nostri Comitis Palatini. Wilhelmus advocatus Aquisgranensis. C. pincerna de Nidecke, cum toto consilio nostro. Ad huius facti robur, huic litterae nostrurn fecimus appendi sigillum. Datum apud Frankenfurt, anno gratiae MCCXXX. XVI. Kal. Martii.

ILLVSTRI principi et domino, Domino Ruperto seniori, Comiti Palatino Rheni, S. Imperii Archidapifero et Duci Bavariae, Wilhelmus Dei gratia Iuliacensis Dux, et Falkenburgensis Comes, obsequiosam et paratam in beneplacitis voluntatem. Magnifice Princeps et domine. Licet Serenissimus princeps et dominus noster, Dominus Karolus Romanorum Imperator semper Augustus et Bohemiae Rex, nos tunc Marchionem Iuliacensem ad altioris principatus gradum, videlicet in Ducem et principem Iuliacensem provexerit gratiose, ac Dominatum in Falckenberg in verum Comitatum de novo ex speciali innatae Caesareae benignitatis clementia converterit, et eundem Comitatum nobis contulerit, prout haec et alia in litteris Imperialibus super eo nobis traditis plenius sunt expressa: intentionis tamen nostrae non fuit, nec est, quod per huiusmodi nostram sublimationem vestris et heredum vestrorum juribus, et specialiter in feudis et bonis feudalibus quae a vobis tenemus, praejudicium aliquod debeat generari. Nam universa feuda et bona feudalia, quae prius ante dictam nostram sublimationem a vobis in feudum tenuimus, eadem feuda et bona feudalia a vobis et heredibus vestris etiam in antea affuturis temporibus per omnia sicut prius, et prout ex debito tenemur, nos et heredes nostri tenere recognoscere et suscipere volumus et debemus, sublimatione nostra praedicta non obstante quomodolibet in hac parte. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum Traiecti super Mosa, Anno Domini MCCCLVII. die XXVI. Ianuarii.



page 35, image: s035

RIPVARIAE COMITATVS. PALlentiae. Meynefelde. Lacus castrum in coenobium versum. Fravvenkirchen. Talliatium regiuncula, alia. CAPVT IX.

QVIA Ripuaria justus Ducatus fuit (legimus enim Gotzelonem Ducem Ripuariorum jam tum inter primos procerum Germaniae, qui electioni Conradi Salici Imp. interfuerunt, apud Wiponem) more Francorum certos suos Comitatus habuisse necesse est. Quos inter post Pallentias (de quibus jam alibi scripsimus) primo loco occurrit Comitia in Meinevelde; quam et cum aliis habuisse Henricum Palatinum Ottonis Regis fratrem, constat ex diplomate ibidem a nobis edito. Pagum Meginensem vocat Regino Prumiensis Annali DCCCLXXXVI. Magniacensem a Magniaco oppido eius principali deducit, et Meyenland vulgo dictum, unde MEDIOLANVM fecerit Fortunatus Pictaviensis, putat eius Commentator, qui et rerum Trevericarum scriptor diligentissimus, quas optem favente Perfica in lucem tandem prodire.

Fuit ibidem et antiquus dominatus seu dynastia (Baroniam hodie vocamus) DELACV, cuius titulum usurpavit HENRICVS quidam antiquior Palatinus Comes Rheni et Dominus de Lacu: qui cum filiis careret, sponte sua ductus, annuente conjuge sua Adelheyda, sedem illam suam pulcherrimam et amoenissimam in Coenobium convertit circa Annum MXCIII. regnante Imp. Henrico III. Quod cum mihi aliquando ex animi sententia spectare et perlustrare licuerit, humanitate Abbatis Iohannis de


page 36, image: s036

Kettich; nihil alienum ab officio grati hospitis me facturum puto, si de eius loci situ et qualitate non vulgari, quae recordor, paucis hoc loco annotavero. Est enim Lacus ille sive stagnum, a quo nomen habet, longe amplissimus, vix duarum horarum spacio circumeundus et emetiendus, cinctus undique monte perpetuo, nullo hiatu patente (nisi qua per angustiam quandam ab Andernaco aditus et introitus est) et quasi naturali cuidam lebeti sive aheno infusus, et solo suo fonte contentus, nullis torrentibus rivulisque pervius. Aqua clarissima, pisculenta maxime, semperlimpida; et cum sit gelidissima, nullo hiberno frigore, nisi gravissimo inlolitoque et toti regioni noxio, congelatur. Vno loco per petram excisum est foramen, unde aqua effluat ad Nidermenig vicum, alias crescente in infinitum stagno ipsam Ecclesiam in edito positam inundatura et obrutura. In ripis passim etiam lapillos elegantiores, et sapphiros reperire est. Castrum olim in monte positum, et lacum circumquaque despectans, Comes ipse demolitus, Ecclesiam monasteriumque esse jussit. AEdificium vetustum, et nihilominus elegans, columnis fusilibus undulatis, partim nigris ornatum. Ecclesiae chorus et absis pulcherrima. Bibliotheca loco perspicuo et Musis digno, fenestris perpictis a quodam loci Monacho, postea Abbate. Fundatoris Henrici tumulo imposita statua lignea, coloribus et auro inducta, manu praefert templum, pedes supra leonem et basiliscum tenet. Tabula pariete fixa Fundatorum imagines, et fundationum tenorem habet: quas tanti fuerit hoc loco apponere.

IN NOMINE sancte et individue Trinitatis, ego Henrieus Dei gratia Comes Palatinus Reni et Dominus de Lacu ad muniendam quietem humilium spiritu, Notum facimus cunctis Christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus, Quod cum absque liberis essem, annuente et cooperante


page 37, image: s037

uxore mea Adleyde pro remedio animae meae, et aeternae vitae consecutione, de patrimonio meo scilicet Lacho, in honorem beate Dei genetricis Marie, sanctique Nicolai, monasterium regulae monastice cultoribus incolendum fundavi, propriisque bonis dotavi, sub presentia et cognitione domini Hilberti [Note: Al. Herberti.] venerabilis Trevirorum Archiepiscopi. Advocatum vero non alium quam me ipsum, quamdiu vixero, huic Cenobio constituo: post mortem vero meam, quem fratres prefati Monasterii sive ex privignis meis, sive in provincia, viribus et benignitate, sed et subveniendi opportunitate idoneum praeviderint eiusdem monasterii familiis et possessionibus, praesiciatur advocatus, quod dicitur Dingvogt: si tamen hoc decretum et subscriptum se observaturum esse promiserit, videlicet si bona Ecclesiae viriliter tueri, et familiam eius clementer et humane tractare voluerit. Noverit itaque omnino sibi observandum, ne Advocatiam vel conjugi in dotem, vel alicui in beneficium dare praesumat, nec alium pro se substituat, cum sciat hunc honorem se hereditario jure non contingere, sed hanc provisionem pro remedio anime sue ad tutelam monasterii de manu Abbatis se suscipere. Preterea nec aliquando in bonis Ecclesiae hospitando Ecclesiam vel familiam eius gravet, nec injusta servitia ab ea neque violentas exactiones, quas precarias vocant, aliquando exigat. In cuius Advocati negocio non alius minister, neque Vicarius, neque subadvocatus praerit, nisi qui villicus Abbati fuerit. Nunquam ad publicum placitum considebit, nisi a fratribus si res ita poposcerit, invitatus fuerit. Cum invitatus venerit, serviatur ei, quod et honori eius sit congruum, et pati possit Ecclesia, ne vel sumptuum eius vel comitatus nimietate contristetur, Ita vero agat, et tam pium, tam modestum, tamque benignum fratribus et familiis eorum se exhibeat, ut dignus honore sui nominis existat, et pro officio fideliter administrato remunerationem a Christo beata Maria interveniente suscipiat, Quod si timoris Dei oblitus, quos fovere debuerat, violenter oppresserit, et admonitus infra sex hebdomadas non satisfecerit, tandem ecclesiastico anathemate percussus Advocatiam amittat, et alium fratres potentia, modestia et defendendi possibilitate utilem et efficacem sibi eligant, qui sub praedicta conditione ipsam Advocatiam administraturus suscipiat. De caetero desidero, et quantum de mortuo vivens possum firmiter statuo, ut ubicunque in provincia vita excessero, nusquam nisi in praefato monasterio sepeliar. Idem de Advocatis omnibus, et de uxore mea, fieri volo et constituo. Ne autem quisquam heredum meorum vel successorum aliquam injuriam Domino Deo et beate Marie quandoque inferre intendat, de bonis a me huic Monasterio collatis ea nominatim supponi placuit, que et episcopali banno confirmari fecimus, scilicet Crufft cum Ecclesia, Bedendorff, et Heimbach, et eorum adjacentia Belle, Feide, Alkane, Willenburg: hec inquam beate Marie tradidi, cum omnibus appenditiis, id est cum utriusque sexus mancipiis, edificiis, areis, exitibus et reditibus, agris, quesitis et conqui rendis, pratis, pascuis, viis et inviis, aquis aquarumque discursibus, molis molendinis, piscationibus, vineis, vinetis, sylvis atque cum omni utilitate, que ullo modo inde provenire poterit. Acta sunt haec anno incarnationis Domini millesimo nonagesimo tertio indictione prima, regnante Serenissimo Imperatore Henrico tertio, anno autem regni eius tricesimo octavo, pontificatus vero domini Hilberti Trevirorum Archiepiscopi quarto decimo. Vt autem hec nostra traditio firma et inviolabilis in perpetuum permaneat, cartam hinc inde conscriptam sigilli nostri impressione insigniri fecimus. Huius


page 38, image: s038

constitutionis testes sunt Dominus meus Hilbertus Trevirorum Archiepiscopus, Sigefridus privignus meus, Henricus dux de Limberg, Wilhelmus Comes de Lutzenburg, cognati mei: Walravius et frater eius Volcko Comites de Arlo, Dudo Comes de Lucenburg, Hermannus Comes de Vierenburg, Meffridus Comes de Wiede, et frater eius, Richvvinus de Kempenich, Burckhardus de Vibruck et frater eius Henricus, Reinboldus de Issenburg, Wolkoldus de Broel.

Cum autem operi coepto Henricus immortuus esset, privignus eius Sigefridus itidem Palatinus Rheni id absolvit: ut in eadem tabula, sed truncatim, scriptum habetur, et forte alias supplebitur:

IN NOMINE sancte et individue Trinitatis, Ego Sifridus gratia Dei Comes Palatinus etc. notum esse volo fidelibus, qualiter et a quibus Ecclesia quae vocatur Lacus constructa sit, et libertati tradita. Predecessor et dominus meus Henricus Comes Palatinus exhortante uxore sua, Adleida videlicet matre mea, praedictam Ecclesiam aedificare cupiens fundamentum eius tantummodo posuit, et jam morte imminente sicut bonorum suorum, ita quoque huius laboris Ecclesie scilicet persiciende heredem me instituit. Quod primum quidem utpote juvenis neglexi, postmodum vero poenitentia ductus, quod neglexeram, devotissime corrigere studui, etc.

Hanc fundationem Henricus IIII. Imp. suis quoque privilegiis ornavit, in quibus inter alia haec verba continentur: Post mortem vero praedicti Comitis Henrici, Sigefridus qui ei in Comitatu Palatii successit, de patrimonio suo Mylen in Brabantia, Overhoven et Geneheiden monasterio ad Lacum dedit.

Huius Sigefridi, cuius coniunx Gertrudis fuit, facienda est distinctio ab alio quodam antiquiore, Sifrido Palatino, qui fuit temporibus Hildolffi LIX. Archiepiscopi Trevirensis, qui mortuus scribitur Anno DCCLIIII. In eadem enim regione quodam sacello Divae Virgini dedicato scriptum invenitur, illum Sigefridum nobilissimum Palatinum in palatio Treverensi, arcem nunc dirutam, non procul ab oppido Meyen et monasterio Lacensi, quam Hohen-Simmeren appellant, inhabitasse, habuisseque in uxorem Ducissam Brabantiae, nomine Genofevam; quam consilio et calumnia cuiusdam equitis, cui


page 39, image: s039

nomen erat Golo, voluerit igni tradere. Eam cum puerulo in ingentem sylvam expositam, et post aliquot menses, sine omni humana ope, salvam et incolumem repertam, et a Deo in signum innocentiae conservatam, causam struendae illi aedi dedisse. Historiolam eo aevo conscriptam, integram forte alibi edemus.

Denique non omittendi nobis hoc loco Talliates, veteres provinciales, et huius regionis (quae Eyflia hodie vocatur) incolae, qui etiam Romanis monumentis antiquitatem suam probare possunt. Nominis vestigium superest in arce et vico Dollendorff, prope quem in pago Ripstorff repertus lapis candidus, ec ab erudito antiquitatisque amante viro Chrysantho Boys in aedibus suis asservatus, ita inscriptus:

MARTI. ET GENIO

TALLIATIVM

CLAVDIVS. VERINVS

AD. PERPETVAM. TVTELAM. AEDIS

TALLIATIBVS. DEDIT. XCCL

QVAM. AEDEM. L. MARCIVS

SIMILIS. DE. SVO. POSVIT.

Item fragmentum hoc:

.. PRO ....

.. IMP. DIVINAE ....

... ANCAM. MARTI ....

... TALLIATIVM ....

De aliis Comitatibus in hac Ripuaria, Manderscheid, Rifferscheid, nihil hoc loco dicere habemus. De Comitatu Virneburg, et Neuenar, sufficiant quae antea attigimus. Auctarii loco apponam aliquot villas, quas in antiquis diplomatis pago Meinefelde adscriptas inveni. Sunt autem hae


page 40, image: s040

sequentes: Alisinza. Berge. Chiracha, quod et Cheri. Chella. Eichin. Frachsena. Husenrode. Inicha. Kardana. Mertilacha. Moresdorff. Poleche. Scissin. Triss. Vanckele ad Mosellam. Wilere. Nunc et Mosellam gratissimum nobis amnem, et alibi ex professo exornandum, relinquimus, ut Cynicorum sedes inspiciamus.

HVNNORVM COLONIAE AB IMP. Gratiano ductae, unde Hundesruck pagus. Eius sylvae, flumina, villae. CAPVT X.

HANC regionem quae jam inde a Carolinis temporibus Pagus Hunesruch vel etiam Hundesruch dicebatur, ineptum vulgus nescio quam Cynicam nominis rationem habere adeo habuit persuasum, ut doctis etiam viris hac parte imposuerit: non tantum Trithemio Mosellae alumno, qui CYNONOTOS a se nove reperto vocabulo insignire solebat, sed etiam eruditissimo Ausonii poetae illustratori, qui ad Mosellam eius ita annotat; Quidquid inter Navam, Rhenum et Mosellam interiacet, joculari nomine a Germanis Hundsruck vocari, id est quasi dicas Dorsum canis, propter ingenium loci tum montosum, tum asperum, ut etiam aliquot oppida et vici a saxis nomen sortita sint, ut Herstein, Eberstein, et si qua sunt alia eiusmodi. Neque felicius B. Rhenano conatus cessit, qui mira litterarum contorsione, velutique fidiculis adhibitis, Obrincae fluvio apud Ptolomeum nominato extorquere voluit, Hundsrucken ab eo natum. Sebast. tamen Munsterus [Note: Lib. III. Cosmogra. cap. 181. et tabula Rheni 4. in Piolom.] aequo Iove coniecit, Hunnorum praesidium vocabulo deno tari:


page 41, image: s041

ex historiis vero quidquam de hac re certum haberi posse desperavit. Neque etiam Pirckeymerus satisfacit, qui in quadam ad B. Rhenanum epistola, ab Attila victore nobiliores Hunnorum in eo secessu positos scribit. Ego vero etiam antiquiores regionis colonos reperio: et omnino nostro judicio res ita habet.

Cum gentibus illis Sarmatarum feris, Thraciam aliasque Romanas provincias infestantibus, bella gessisse Gratianum Imp. Sext. Aurelius Victor, Orosius et Zosimus testes sunt: devictos captosque traduxisse, et arva eis in Galliae parte assignasse, Ausonius [Gap desc: Greek word(s)] in Panegyrico ei Principi dicto dilaudat: Voca Germanicum deditione gentilium, Alamanicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum. Ita (quod alius Panegyrista de Francis a nescio quo Imp. traductis ait) hi ab ultimis Sarmatiae oris avulsi fuerunt, ut in desertis Galliae regionibus collocati, pacem Romani imperii cultu juvarent, et arma delectu. Et alibi: Non contentus vicisse, in Romanas transtulit nationes, ut non solum arma, sed et feritatem ponere cogerentur. Iam vero quo locorum immanem et barbaram illam gentem Gratianus traduxerit, idem Ausonius in Mosellae initio exponit, loco singulari et summopere notando:

Transieram celerem nebuloso flumine Navam:
Vnde iter ingrediens nemorosa per avia solum,
Et nulla humani spectans vestigia cultus,
Praetereo arentem sitientibus undique terris
Dumnissum, riguasque perenni fonte Tabernas,

Arvaque SAVROMATVM nuper metata colonis. id est, colonis e Sarmatia adductis. Qui illi? qui nisi Hunni? gens tum ferocissima, atque omni pernicie atrociores, ut idem Victor loquitur. Hi tum vagis sedibus assueti, ut Sauromatis se miscebant,


page 42, image: s042

ita ab eodem Ausonio illis subinde junguntur, ut illorum propago. Precatione consulari:

Qua vaga Sauromates sibi junxerat agmina Chunni,
Quaque Getes sociis Histrum assultabat Alanis.

Et Epigram. 1.

Arma inter Chunnosque truces, furtoque nocentes

Sauromatas - Et Sidonio Narbone:

Pacem te medio darent feroces,
Chunnus, Sauromates, Getes, Gelonus.

Iidem et alibi locorum Gothis permixti, a Romanis victoribus terras acceperunt, mixto nomine Goti-Huni dicti. Claudianus 11. in Eutrop.

--- Legio pridem Romana Gothunni,
Iura quibus victis dedimus, quib. arma domosque
Praebuimus ---

Hisce igitur populis, in propriis sedibus perculsis, et Romano instituto inde eductis, partem illam seu Galliae seu Germaniae, vere (quod Tacitus de universa scribit) informem terris, asperam coelo, tristem cultu aspectuque, et omnino illis habitatoribus dignam, tunc adhuc vacuam, arbitrio victoris minime inconsiderato tunc adscriptam et metatam hîc Ausonius clarissime probat; ipse eam tunc perambulans, cum a Bingio Treveros peteret. Quae hodieque ab illis nomen quod primum sortita, quodque Francorum sub imperio habebat, Pagus Hunesruch (ut dixi) retinet, inobliteratamque conditorum memoriam exhibet in arce Hunoltstein, quae vulgo Hundstein, et arce oppidoque Castelhun, quod castellum Hunnorum sonat; nec non vico Huntheim, et Hontshausen, et fonte Hunenboren, prope Simeram. Adeoque villarum quaedam universitas circa Ravengeresburg (ubi fere pagi huius meditullium et centrum) septennales conventus quos habere antiquitus consuevit, Hundsgeding indigitare solet. quid


page 43, image: s043

quod et vinum Hunicum legimus, in documento quod alibi afferemus?

Dorsi vero metaphoram quis nescit locis editis, montanis et alpestribus optime convenire? Vt enim riparum celsarum frontes Supercilia Latinis auctoribus dicuntur, et radices imae ad ripam vel vallem, Pedes montis [Note: Pied de la montaigne. Gall.]; ita quae a summo cacumine montium continuantur planicies, Dorsum jugi. Cuius rei cum in Poetis et oratoribus nusquam non exempla sint obvia, juvat illustriora quaedam saltem hic annotare. Q. Curtius lib. V. Ipse cum expedito agmine jugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. Et lib. VII. Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo jugo dividit. Et mox: Taurus Armeniae montibus jungitur: sic inter se tot juga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina decidunt. De eodem Caucaso Iornandes: Inde Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens, ad Pontum usque descendit. Lucanus de Apennino:

--- nullo quo vertice tellus
Altius intumuit, propiusque accessit Olympo.
Longior educto qua surgit in aera dorso,

Gallica rura videt - De eodem Suetonius in Iulio: Viam munire, a mari supero per Apennini dorsum ad Tiberim usque perfodere Isthmum. Statius 1. Sylvar. - alpini qui juxta culmina dorsi. De Pyrenaeo Festus Avienus Periegesi:

Inde Pyrenaei turgescunt dorsa nivalis.

De Alpibus Sidonius, panegyrico Maioriani:

--- quem ninguida cernis

Calcantem jam dorsa jugi - Pacatus panegyrico Theodosii: Cum te vel alpium dorsa superantem, vel flumina obiecta tranantem. Et ante hos omnes Iulius Caesar: Iam ipse Caesar per exploratores cognoverat,


page 44, image: s044

dorsum esse eius jugi prope aequum, sed silvestre et angustum. Quomodo et Graeci [Gap desc: Greek word(s)] regionibus tribuunt. Strabo de Norico loquens: [Gap desc: Greek word(s)] . Tertullianus et scapulas montibus tribuit, loco illo difficillimo De Pallio: Non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae ebullando, et fluminum viae obambulando? Sed quid ago? quasi e Graecis Latinisve nobis sit petenda dorsi ratio, quam suopte ingenio etiam vernacula nobis suppeditat. Ita enim in veteri Glossario Latino-teutonico observo: Iugum, Roeken. Iugosus, Rokegteg, vel Bergeg. eademque forma Germanorum fratribus Gallis, Croupes des montaignes. Atque ita ex altera etiam Rheni parte, Hunis nostris opposita, editissimorum montium dorsum, qua ad Moenum Loganamque fluvios extenditur, Hassiaci Nassoviique hodie juris, der Hoheruck nomen habet (ut Bil. Pirckeymerus in Germania notavit) vulgo populari ore der Hayrich, quod Henriciae sylvae comminiscendae aliis occasionem dedit. Habet denique passim Germania eiusmodi tumidas montibus regiones, et (quod consequens est) depressos fluminum alveos: id quod Tacitus alicubi tangit: Omne dehinc coelum et mare omne in Austrum cessit: qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus, et rigore vicini Septentrionis horridior, rapuit disiecitque naves.

Talis igitur fuit etiam illa seu Galliae seu Germaniae regio interamnica, quaecunque Rhenum, Mosellam, Navam Sarramque amnes interjacet: inter quos depressis alveis profundum fluentes, illa velut dorsum atque adeo gibbus quidam protuberans, editius se extollit et eminet: aspera quidem tum (uti


page 45, image: s045

dicebam) montibus regio, horrida sylvis, quaque nulla totius Galliae a Romanis subactae pars serius exculta et inhabitata fuerit, ut Ausonio tum transeunti vix ulla humani cultus vestigia exhiberet: et hodie quoque [Gap desc: Greek word(s)] adhuc et [Gap desc: Greek word(s)] . Paulatim tamen ab illis exculta, frugesque omne genus ferre edocta: quin et arcibus praesidiisque insigniter munita. Neque magnopere (meo judicio) errabit, qui praecipuos eius regulos, Comites Sylvestres dictos, eorumque et aliorum castra, a regionis qualitate nomina sortitos putabit.

Sylvae in ea potissimae duae, IDER et SANE. Illius mentio extat in diplomate Dagoberti Regis, dato Abbati S. Maximini Trevirorum, quod extat apud Casp. Bruschium: Quidquid praedii visus sum habere a fluvio qui nuncupatur Rubera, usque ad sylvam quae dicitur Ider: hodie, der Idervvald, quam perfluit rivulus Iderbach, apud arcem Oberstein a Nava receptus. Huius in vita S. Ruperti, quem locum in Pago Nachgovve integrum adscripsimus: Et abhinc ad Simeram amnem dirigebatur, et inde per silvam Sane, ubi amnis qui Heienbach vocatur, Rheno se infundit. eo (ut puto) loco, ubi castrum Saneck Rheno imminet. Sed et bannus venationis in eadem sylva hodie notus, feudi titulo a Palatinis inter alia Badensibus Marchionibus concessus.

Fluviorum praecipuus SIMERA, cuius ibidem mentio fuit: ad quem deinde arx et oppidum excitatum, Principatus hodie titulo honestatum, et sede natalibusque nostrorum Principum clarum. Ignobiliores, qui eodem loco nominatus Heienbach, et Guldenbach; Birckenfeldum etiam acidos fontes habet, late circum celebres. Sed neque metallifodinis haec regio caret, de quibus Munsterus.



page 46, image: s046

Villas et oppida, etiamsi non dubito pleraque etiam hodierna suam quandam altiorem antiquitatem habere, in diplomatis hactenus reperi istas:

Botenesheim.

Buppach.

Encriche. hod. Enckerich, ad Mosellam.

Rabengeresburch, quo deinde loco Anno MLXXIII. a Bertholdo Comite de Spanheim et Hedevviga conjuge coenobium eiusdem nominis structum fuit: In cuius dotatione ita habetur: Igitur praedia sua, quae in tribus pagis habuerunt, id est in Nachgovve, in Trachari, et in Hundesruch, nimirum Tonnesse cum suis pertinentiis, Cheri, Rabengeresburch, Botenesheim cum suis pertinentiis, ad altare S. Christoferi martyris legaverunt.

Symera.

Tonnesse. hod. Denssen, infra Kirchbergum. Et hoc quidem postremum pago etiam Nachgoviensi adscribi video, qui quidem huic nostro est conterminus, permixtus, et quasi individuus.

PAGVS NAVENSIS. NAVA FLVvius. Dumnissum Ausonii. Ravengeresburg Coenobium. Comitatus Kirchberg. Caput Montium. Ingelheimum. S. Ruperti mons apud Bingium. CAPVT XI.

PAGVS igitur Hunnico proximus est Navensis, circa Navam fluvium, cuius apud Tacitum mentio est, et Ausonium in Mosella:

Transieram celerem nebuloso flumine Navam.

Et hic quidem pagus paullo cultior illo, quippe qui


page 47, image: s047

et vinum non contemnendum, frugumque abunde ferat, et villas non incelebres ab antiquo habuerit, antequam Hunni in viciniam inducerentur. Nam quo loco Ausonius nuper metata arva Sauromatum colonis dicit, eodem cuiusdam loci meminit qui jam cognitus fuerit; Dumnissi inquam, cuius ante omnia hoc loco antiquitatem illustrare propero. Vidi enim inter alia instrumenta litteraria vicini monasterii Ravengerspurg, authenticum diploma Ottonis III. quo proprietatis suae praedium DOMNISSAM in comitatu Emichonis situm, Becilino cuidam donat. Cuius hic est tenor: In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina favente clementia Rex, Omnium fidelium nostrorum tum presentium tum et futurorum noverit sollers industria, quomodo nos ob petitionem et interventum dilecte sororis nostre Sophie sanctimonialis, dedimus nostre proprietatis predium DOMNISSA dictum Becilino fideli nostro, atque idipsum predium in pago NACHGOVVE dicto, et in comitatu EMICHONIS Comitis situm, cum omnibus utensilibus suis, hoc est mancipiis utriusque sexus, areis, edificiis, terris, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, venationibus, aquis, aquarumve decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, cunctisque aliis que adhuc dici aut nominari possunt, ei in proprium tradidimus. Ea videlicet ratione, ut idem jam dictus Becilinus de prefata proprietate sibi a nobis tradita liberam dehinc faciendi, quod velit, potestatem habeat, sive eam tradere vel commutare, aut vendere, seu magis sibi retinere voluerit. Et ut hec nostra regalis tradicio nunc et in futuro tempore firma consistat, hoc preceptum inde conscriptum sigilli nostri impressione signare jussimus, manuque propria, ut infra videtur, corroboravimus. Signum domni Ottonis gloriosissimi Regis. Hildibaldus Episcopus et Cancellarius vice Willigisi Archiepiscopi


page 48, image: s048

recognovimus. Data XIII. Kal. Decembris, anno Dominice incarnacionis DCCCCXCV. Indictione VIII. anno autem tertii Ottonis regnantis XII. actum Aquisgrani palatio, feliciter. Amen. Exterius vero inscriptum: Scriptum super Dunnesa. in alio itidem: De Densen littera Ottonis Regis. Vt dubium nullum sit, esse illam ipsam Ausonii versibus nobilitatam DVMNISSVM arentem sitientibus undique terris. Nam et in eo unicus isque modicus fons est, et circumquaque magna aquae etiam pecori potabilis penuria. Et subinde reperta ibi rudera veterum aedificiorum, effossa numismata, fragmina crustarum et columnarum, antiquitatem loci priscum utcunque nomen retinentis [Note: Hodie Denssen. ], satis asserunt. Quamvis fama eius deinceps obscurata fuerit Kirchbergae nomine, posito in colle imminenti oppido insigni et arce, et Comitatus quoque deinceps titulo nobili, quique inter alia jura advocatiam Coenobii Ravengeresburgensis habuerit. Quam invenio circa annum MCCCCVIII. defuncto Gerhardo Comite de Kirperg, eius familiae ultimo, caducitatis lege ad Palatinatum recidisse, et a Ruperto Rom. Rege receptam, deinceps in jure Palatino mansisse.

Et quia semel successit conatus, alium quoque huius regionis locum restituta ei vetusta origine Romana, ex ignoto cognitum, ex obscuro illustrem celebremque reddam. Quis ille? Gemundium oppidum, a nobilibus de Schmidperg hodie possessum. Quod quis credat Latino et eleganti vocabulo antiquitus CAPVT MONTIVM audiisse? Id vero nos docebunt optimi illi Francorum annales Fuldenses, a nobis primum integre editi, sub Anno DCCCLVIII. ita habentes: Villa quaedam haud procul ab urbe Pinguia sita est, CAPVT MONTIVM


page 49, image: s049

vocata, eo quod ibi montes per alveum fluminis Rheni tendentes initium habent, quam vulgus corrupte CAMVNTI nominare solet. ita MS. codex habet, ubi a Pithoeo editum erat, Cammunzi: et ne dubitatio ulla supersit, ad marginem manu minime recente adscriptum video, Gaemunde. Montibus autem superscriptum: Mons Lurlaberch, qua de re alibi annotasse memini. Atque ita indigetationis Romanae honorem hoc quoque sive oppidum sive villa nobis debebit. Extant vero et alia eiusdem appellationis, Necker-Gemund, Schvvaebisch-Gemund, Sahr-Gemünde: cuius originem esse Teutonicam, a mundio (quod tutelam et defensionem sonat, ut alibi exposuimus) deductam hactenus putavi; cum et in Carolini aevi diplomatis GEMVNDA scriptum viderem.

In eodem pago Navensi reperio etiam antiquitus collocatam villam Ingelnheim, palatio regali, residentia ipsius Magni, multisque ibi habitis Synodis et conventibus nobilem, praesertim vero illa quae ad petitionem Ludovici Galliae Regis ab Hugone Capeto infestati, ab Ottone M. Imp. anno DCCCCXLVIII. ibi celebrata fuit, a Frodoardo accurate descripta. Ex eius actis nuper in lucem editis, lubet principium adscribere, ut situm loci quem dixi, ante omnia probem: Anno serenissimi Regis Ottonis XIII. ipso quoque cum illustrissimo Rege Ludovico manente, sancta ac generalis Synodus apud Engilenheim in ecclesia S. Remigii confessoris Christi, in pago Nagauui dicto collecta est, praesidente domni Agapiti Papae apocrisiario Marino etc.

Sunt qui autument, Angliorum Saxonum partem nonnullam in interiores Germaniae tractus profectam, Longobardis et Suevis permixtam, in Italiam


page 50, image: s050

penetrasse, et sui nominis vestigia in villis Ingelheim, Ingolstat, Engelburg, et Engelrute Germaniae, et Angleria Italiae reliquisse. Quam conjecturam adjuvat, quod in eodem tractu plures villae extent eiusdem terminationis, a diversis populis nomen habentes, qui forte in exercitu Caroli fuerunt: ut Suabenheim, Thuringheim, Sachsenheim, Hessheim etc.

Dudum adeo popularis invaluit opinio, Magno illi Carolo vitalem auram hoc loci primum haustam ut nullo veteri aut specioso (quod sciam) indicio, ita tam praejudicato et pertinaci progressu, ut post tot saecula ad successorem illius cognominem, Carolum inquam Quartum, ea fama pervenerit. Qui quidem in rei memoriam, et cognominis sui praedecessoris honorem, fundationem insignis collegii Bohemorum sacerdotum ibi condiderit, in qua ita scribit: Sane considerato, quod Imperator ille magnificus in villa Ingilnheym Magontinensis diocoesis, in imperiali palatio commemorandae suae nativitatis sumpsit originem, et dum gratis successibus habitaret ibidem tractu dierum felicium, disponente gratia consilii coelestis, sibi ab Angelo in quadam camera Aulae suae praedictae fuit oblatus consolatorius ille Orthodoxae fidei gladius triumphalis, quo propiciante sibi virtute divina de inimicis fidei victoriam potenter obtinuit etc. Quin et incolis loci hodiernis id adeo persuasissimum habeatur, malam ut etiam apud eos gratiam initurus sit, qui vel leviter in dubitationem id vocare conetur: quorum et vix ullus non uni ex filiis suis, CAROLI nomen in sacro fonte indere pro reverentia illius Semonis conditoris sui solet.

Nos ut nihil certo comperti de hac re habemus, quam nec adstruere temere, neque vero operose refellere paramus; ita vetustatem loci Palatio Regali


page 51, image: s051

(quod Saalam hodieque vocant, amplissimo ambitu muris fossaque cincto adhuc visendum) jam tum claram, et in eius aevi annalibus omnique sequentium temporum historia frequentem, habitisque ibi Regum et Caesarum curiis, comitiis, conciliis, torneamentis, aliisque festivitatibus cumprimis nobilem, insigni saltem loco veteris eius saeculi scriptoris hactenus inediti illustrabimus. Is est Ermoldus Nigellus, miles primum, deinde clericus sub Ludovico Pio Imp. in cuius honorem quatuor libros scripsit versu elegiaco, quorum quarto adventum Heroldi Denorum Regis ad illum memorans, ita hunc locum praedicat:

Engilin ipse Pius placido tunc tramite - Heim [Note: Ita est in M. S.]
Advolat induperans, conjuge cum, sobole.
Est locus ille situs rapidi prope flumina Rheni,
Ornatus variis cultibus et dapibus.
Quo domus alta patet centum perfixa columnis,
Quo reditus varii, tectaque multimoda;
Mille aditus, reditus, millenaque claustra domorum,
Acta magistrorum artificumque manu.
Templa Dei summo constant operata metallo,
AErati postes, aurea hostiola.
Inclita gesta Dei series memoranda virorum
Pictura insigni quo relegenda patent.

Sequuntur centeni plus minus versus eas picturas exhibentes: postea isti:

Illic ergo Pius Caesar dat jura subactis,

More suo regni rite revolvit opus. Ex quibus apparet, Caesarem quoque Ludovicum ibi sedem tum suam habuisse. Quod autem de Columnis meminit, leviter transmittere non possum, qui illarum (saltem numero aliquarum) quotidianus fere spectator, rerum humanarum mutabilitatem vel ab isto exemplo considerare soleo. Quis enim Ravennatibus unquam persuasisset, post octo saecula


page 52, image: s052

eorum columnas modo Ingelheimio, post Heidelbergae spectaculo futuras? Id quod Munsterus annotavit, ita scribens: Fuerunt eo aevo cum adhuc puer essem, ante L. videlicet annos, quinque aut sex columnae lapideae fusiles in monasterio, quas olim Carolus Magnus ex Ravenna Italiae una cum aliis columnis, quae hodie Aquisgrani videntur, exportari fecit. Sed princeps Palatinus Philippus transtulit illas Heidelbergam, ibique in arce eas in perpetuam artis fusoriae memoriam erexit. Vbi quod de Ravennatibus columnis affert, non parum confirmatur ex breviario Epistolarum Hadriani Papae ad Carolum M. (quae numero XLIIII. manuscriptae in Bibliothecis adhuc latitant) a Flac. Illyrico prodito, quarum XII. ita habet: Karolo Regi Musivum ac marmor palatii Ravennatensis, tam in templis quam in parietibus et stratis sita, sicut petierat, donat. Pro equo misso gratias agit etc.

Et haec quidem praecipua sunt pagi Navensis: caeterae villae obscuriores nominari satis habent.

Alagastesheim.

Bildichingen, Bildechingen.

Binger marca.

Dissenheim.

Gantsingen.

Giselstetin.

Gimminsheim.

Graolfesheim. [hod. Groelsheim.

Kircheim.

Laubersheim.

Longistheim.

Lefritesheim.

Munzah.

Naarheim. Narheim.

Nerstat. [hod. Nierstatt.

Seufersheim.



page 53, image: s053

Denique ad exitum Navae, quem Rhenus pater apud Bingium (Pinguiam proxima saecula scripserunt) excipit, est quod pro Palatinis nostris observemus. RVPERTVS enim ille, inter Sanctos postea relatus, cuius pater eo loco principatum habuit, et castrum oppidumque in monte inhabitavit, gente et domo Palatinus fuit, ec quidem Rheni, si credimus Martyrologio Vsuardi [Note: Ad XV. Maii.]: Apud Bingam Sancti Roperti, Ducis Palatini Rheni, et Confessoris. Quod illi fere credere malo, quam quae multo post vitam eius scripsit, Hildegardi, quae eum e Ducibus Lotharingiae deducit, et hosce terminos ei attribuit: Possessio autem praediorum eius, quam hereditario jure tam a patre quam a matre, et a caeteris progenitoribus suis possederat, a loco illo, ubi reliquiae ipsius conditae sunt, videlicet, ubi Naha fluvius Rheno influit, sursum per ripam Rheni usque ad Selsam fluvium se extendebat, et deinde ad alia duo flumina, quorum primum Wiza, secundum Apffla dicitur, transibat, et illic ultra Naham fluviolum Elram dictum, qui ibidem medius trium fluviorum eiusdem vocabuli est, ascendebat, et ab hinc ad Simeram amnem dirigebatur, et inde per sylvam Sane, ubi amnis, qui Heienbach vocatur, Rheno se infundit, recurvabatur. Habitatio autem, tam B. Roberti, quam matris ipsius, eodem tempore propter suarvitatem defluentium aquarum in ipso loco erat, ubi reliquiae eorum nunc conditae sunt. Civitas vero ipsorum ibidem sita, et fortissimis aedificiis munita, per totam adjacentem planitiem usque ad radicem vicini montis, et usque ad ripam Rheni tendebatur. Certe ea caussa videtur, quod Ruperti ceu gentilitii cuiusdam Divi praenomen multis Palatinorum (decem enim Ruperti in hac familia numerantur) prae aliis complacuerit.



page 54, image: s054

DE WOSAGO SILVA. WASGOvia hodierna. Venatio Vosagi. Rumerici mons. Mauri monasterium. Luthra Caesarea. Lucius Friderici II. Imp. Comitatus Bipontis. CAPVT XII.

MINIME assentior illis qui Vogesum et Vosagum pro eodem accipiunt, quae sunt diversissima. Vogesus mons est in finibus Lingonum, ex quo Mosa profluit, Iulio Caesare auctore: qui forte idem est cum Vocetio Taciti, de quo nunc non tangam. Vosagus silva vastissima in Germania trans Rhenum, Francorum regum venatione inprimis nobilis, Romanis scriptoribus (quod sciam) haud perinde celebrata: nisi quod in vetusta illa cabula itineraria (Peutingerianam an Welserianam dicam?) expressa cernitur, SILVA VOSAGVS. Quo ex loco situs etiam eius et spacium cognoscitur, quandoquidem toti itineri a Treveris, imo et Mediomatrico, Argentoratum usque praetexitur. Quod ut clarius fiat, designabo loca quaedam a mediae aetatis auctoribus ei regioni adscripta. E quibus antiquissimam reperio memoriam in testamento B. Remigii episcopi: Quibus etiam Berna ex episcopio, cum duabus villis, quas Ludovicus a me sacro baptismatis fonte susceptus, amore nominis mei PISCOFESHEIM sua lingua vocatas, mihi tradidit, sive cum Coslo et Gleni, vel omnibus silvis, pratis, pascuis, quaecunque in Vosago infra, circum, et extra, tam ultra quam citra Rhenum, precio dato comparavi, picem annuatim ministret; cunctisque locis Regularibus pro necessitate locorum ad vascula vinaria annuatim distribuat. Vita Ludovici Pii a coaevo auctore, sub anno DCCCXXI. Inde


page 55, image: s055

digrediens Aquasgrani repetiit, et inde per Arduennam usque ad Rumerici montis altitudinem, Vosagique latissimam vastitatem, totum quod superfuit aestivi et autumni temporis transegit. Et postea sub anno DCCCXXXI. Dehinc in partes Rumerici montis per Vosagum transiit, ibique piscationi atque venationi indulsit. Et biennio post: Lotharius Merlegium villam devenit, et Vosagum per Mauri monasterium transiit, et Mediomatricum (quae altero nomine Metis vocatur) pervenit. Theodericus Rex Francorum, qui regnum iniit anno DCCXX. in privilegio dato XII. Iulii. anno regni sui III. Venerabilis vir Perminius gratia Dei Episcopus, nostris temporibus cum Monachis suis Deo inspirante pro Evangelio Christi peregrinatione suscepta, monasterium virorum in eremo vasta quae Vosagus appellatur, in pago Alsacensi, in loco qui vocatur Viuarius peregrinorum (qui ante appellatus est Murbach) in allodio fidelis nostri Ebrohardi Comitis, cum ipsius adjutorio, Deo donante conatus est construere. Huc pertinet et vetustissimum, Dagoberti Regis fundatio, coenobium Weissenburg. Nithardus libro III. postquam memorabile illud Ludovici et Caroli contra Lotharium foedus apud Argentinam ictum, recensuit, discessum addit: Quibus peractis, Ludvvicus Rheno tenus per Spiram, et Karolus juxta Wasagum per Wizzunburg, Warmaciam iter direxit. Idem paullo post non obscure notat, vias id locorum (ut in nemorosis plagis solet) impeditas fuisse: Et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus etc. Vt jam dubium nullum sit eam regionem esse, quae compluribus dominis hodie parens, a Wasago apud Germanos nomen retinuit, Das Wasgavv; a Vosago apud Lotharingos, le pais de Vosgues: Francis olim Latine pagus non quidem Vosagensis (eum enim in territorio Biturico ponit Gregorius [Note: Turonensis lib. IX. cap. 19.]) sed Vozensis (quod ad pronunciationem


page 56, image: s056

Gallicam sive Lotharingicam proxime accedit) vel Vonzensis nominatus. Frodoard. Annali DCCCCXXVI. Hungari quoque Rheno transmeato usque in pagum Vozinsem [Note: Al. Von-Zinsem.] praedis incendiisque desaeviunt. Apud posteriores etiam WASAGACIA scribitur. Et de Wasgavia illa extat singularis libellus vernaculo sermone scriptus ab Heliseo Roeslin archiatro Haganoensium, viro nobis ob eruditionem et candorem amico. Nota etiam illustris Baronia Geroltzeck im Wassigeu signanter dicta.

Nemorosa olim (ut dixi) regio; ideoque lignis omne genus caedendis, tignis parandis, pici excoquendae inprimis idonea, maxime vero venationi exercendae; cui Francorum Reges et proceres solenniter statis temporibus modo in Arduenna, modo in hac Vosago operatos, Annales subinde meminerunt. Venantius Fortunatus ad Gogonem:

Aut aestiva magis nemorum saltusque pererrans
Cuspide, rete feras, hinc ligat, inde necat?
Ardennae an Vosagi, cervae, caprae, Helicis ursi
Caede sagittifera silva fragore tonat?
Seu validi bufali ferit inter cornua campum.
Nec mortem differt ursus, onager, aper.

De bubalo, propria fere Germaniae fera, tangit et Gregor. Dum ipse Gunthramnus Rex per Vosacum silvam venationem exerceret, vestigia occisi bubali deprehendit. De cervis et apris alii. Theganus de Ludovico Pio: In mense autem Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advenerat. Alius de eodem: Quibus dispositis juxta morem Francorum Regum, autumnale tempus venationibus insumsit. Idem: Ipse autem Vosagi lustra sectaturus venatum petit. Interea venatione ibidem juxta morem Francorum expleta, cum hyemem exacturus


page 57, image: s057

Aquasgrani reverteretur. Idem: Dimissis ergo legatis, Imperator exercitio venandi se commisit Vosagi secretis, iterum id agendum credens. Itaque raras admodum, vel nullas adeo, toto eo spacio civitates collocatas in Tabula illa Romana videmus: quae tamen postea sub Francorum imperio, nec infrequentes neque ignobiles surrexerunt, cum arcibus, monasteriis, oppidis, villis prope infinitis. De quorum numero jam quatuor supra attigimus, e quibus cum aliqua hodierni juris Palatini sint, occasionem scribendi huius capitis nobis dederunt.

Et his accensere non dubito (quod veluti caput huius capitis dixero) eximium super omnes Vosagi decus, civitatem Lutram, Caesaream olim dictam, a Friderico (uti coniicio) Barbarossa praestantissimo Imperatore, conditore regalis ibi castri, de quo Radevicus: Apud LVTRA domum regalem ex rubris lapidibus fabricatam, non minori munificentia accuravit. Etenim ex una parte muro fortissimo eam amplexus est, aliam partem piscina ad instar lacus circumfluit, piscium et altilium in se continens omne delectamentum, ad pascendum tam visum quam gustum. Hortum quoque habet contiguum, cervorum et capreolorum copiam nutrientem. Quorum omnium regalis magnificentia, et major dictu copia, operaeprecium spectantibus exhibet. Et Guntherus VI. Ligurini:

Rursus Vangionum campos Luthramque revisit:
Regalesque, sibi quos struxerat ipse, penates
Incoluit paucis sedata [reading uncertain: page damaged] mente diebus.

Quanquam origo oppidi possit esse antiquior, quod amoenitas et oportunitas loci facile credibile reddunt. Invenimus quidem jam tum in divisione filiorum Ludovvici Pii Imp. in portione Ludovici Regis inter alia etiam Luteram: quae mentio non video cui alteri loco melius conveniat, cum Luthera


page 58, image: s058

Saxonica eo aevo nondum extiterit. Vt autem Lutera sine dubio a fluvio eam perluente dicta est, qui vere pro nomine suo est limpidissimus, et optimorum piscium nutritor, neque abs re Civitatis insignia ornat, a quo et castrum non longe inde situm nomen traxit: ita Caesarea (ut dictum) ab auctore et structore imperialis ibi palatii, quod adhuc ibi fere integrum extat, ut a Romana architectandi ratione aliquo modo diversum, ita suo quodam decore et majestate minime carens, Principibus Palatinis gratum saepe dignumque receptaculum, et venationi piscationique peramicum. Et hoc ad differentiam alterius Luthrae, quae Regia appellatur, coenobio Monachorum, a Lothario III. Imp. fundato, eiusque sepulcro imperiali insignis, tribus lapidibus Brunesvico distans.

Neque vero minus Friderico etiam II. Imp. gratum huius loci aspectum et usum fuisse, argumento certo est insignis et miraculosus ille piscis, ante CXV. annos ibi captus in stagno vicino, quod etiam num a Caesare nomen tenet: per quod ipse fluvius Lutra transcurrens, molamque impellens, maximos et sapidissimos pisces nutrit, et in his lucium, quem cultorem stagnorum Ausonius vocat. De huius autem longitudine et captura testimonium perhibet vetus pictura in arce ibi visenda, piscem ipsum ingentem torquatum exhibens, et lineae nigrae XIX. pedes longae adscriptum habens: Diß ist die grösse des Hechts/ so Kayser Friderich dieses Namens der ander / mit seiner hand zum ersten in den Wag zu Lauttern gesetzt/ vnd mit solchem Ring bezeichnet hat a°. 1230. Wurd gen Heibelberg gebracht den 6. Novembris a°. 1497. als er darin gewesen war 267. Jahr. Torques quoque, sive mavis annulus collaris, aeneus et deauratus, cum minusculis annulis circumquaque insertis, (qui etiam hodie in cimeliarcheis Palatinis, et merito asservatur) adpictus


page 59, image: s059

est, et adscriptum: Haec est forma annuli quem Lucius gessit in collo ad CCLXII. annos; qui captus anno MCCCCXCVII. Lutrae ex stagno, et Heidelbergam perlatus IX. Novemb. hora post meridem secunda. Praeterea et haec: In foraminibus istis nigris fortasse fuerunt signa imperialia vel similia. nihil tamen reperimus: sed solum foramina sic posita, ut patet. Torques autem ille, vere visu dignus et auro contra non carus, incisam habet memoriam Caesaris [Gap desc: Greek word(s)] , qui felice manu tam vivacem piscem, posteris pascendum simul et stupendum, stagno immisit; quae ita habet: [Gap desc: greek word(s)] . Hoc est: Sum ille piscis stagnum omnium primum ingressus per Imperatoris Federici II. manus, quinta die Octobris Anno MCCXXX. Quem licet Augustâ manu stagno impositum, velutique praefectum, - depastumque diu vivaria Caesaris, tandem aetate fessum et jam declinantem, crudelis coci machaera confecit, et sub Philippo optimo principe epulis Palatinis intulit. Dicas e Martiali didicisse:

Ad Pallatinas acipensem mittito mensas.
Ambrosias ornent munera rara dapes.

Et haec de memorabili illo et fere plus quam lucio, ut rem raritate non minus quam antiquitate commendabilem, hoc loco eo magis annotare operae precium visum est, quod eiusdem vir doctus et probus, minus bene de tota re informatus, erroneam in suis commentariis mentionem fecerit: quam, si fata sivissent, ex his hostris sine dubio fuisset correcturus.

In hac denique regione Vosagica situs est etiam


page 60, image: s060

pervetus et amplissimus ille Comitatus Bipontinus, vel (ut alii malunt) Dipontinus, jamdudum per connubium Palatinae familiae insertus; et sede Principum illustrissimorum, Wolffgangi, Iohannis senioris, et nunc junioris, Electoralis Palatinatus pro tempore Administratoris dignissimi meritissimique inprimis clarus. De quo forte erit ut aliâs plura scribamus. Nunc ad lineam Rheni redimus.

DE PAGO WORMACIENSI, EIVSque villis. Wormatiae palatium et Ducatus. Sigefridi herois et Gybiconis Regis fabella. De Moguntia aliquid. CAPVT XIII.

INTER Germaniae pagos nullum invenio ampliorem, celebriorem, villis oppidisque instructiorem, pago Wormatiensi. Nam et metropolis eius Wormatia, Borbetomagum sub Romanis dicta, Vangionum olim caput; declinante postea imperio, Francisque rerum potientibus maxime ab illis culta, adeoque eorum regia ad Orientem fuit, propemodum ut ad occidentem Lutetia sive Parisius. Eiusque regiae adeo nominatim meminerunt optimi illi annales Karolini, a P. Pithoeo primum editi, sub Anno DCCXCI. Palatium Wormatiense incendio consumtum est. Cum illo Parisino et hoc commune habuit, quod B. Dionysio Areopagitae vicinum fanum utrobique Dagobertus Rex constituit: quod juxta Lutetiam mansit, juxta Wormaciam postea sub Ludovico II. Imp. Cyriaco martyri consecratum fuit. Francorum Reges postea more suo, ut aliis in locis, ita hac quoque urbe Comites Ducesque


page 61, image: s061

beneficiarios constituerunt: unde Comitatus Wormatiensis non semel legitur. Nominatim vero clara fuit memoria Eberhaidi Ducis Wormaciae Franconiaeque, cuius filiam Gertruden in conjugio habuit Rigimirus Dux Lotharingiae Mosellanicae, circa annum DCCCCXLVI. cuius diplomata habet Roserius [Note: Stem. Lotharing. num. 35. et seq. Chron. VI. cap. 20.] Item Conradus Dux Wormatiensis, gener Othonis Imp. qui in durissimo praelio contra Hungaros ad Augustam Vindel. cecidit, Othone Frisingense teste. Cuius insigne Palatium Burchardus Episcopus, Heinrici II. Claudi Imp. subsidiis, convertit in collegium Canonicorum S. Pauli, ut Bruschius annotavit. Talis igitur Wormatia fuit. Annales Germanorum evolvito: nulla in civitate frequentiora Principum comitia, Regum Gaesarumque nuptias, aliosque solemnes conventus, et curias (quas vocabant) habitas reperies. Nimirum antiquitas celebritasque civitatis, oportunitas fluvii, fertilitas opimae regionis Bacho Cerereque affluentis, id meruerat: De qua non illepidi sunt versus Guntheri, de Natali a Friderico Imp. ibi celebrato:

Hunc celebrare diem digno meditatus honore
Caesar, ubi illustrem legerat sibi Curia sedem,
Quo posset pleno tot millia pascere cornu,
Wormatiam petiit, medio quae gurgite Rheni
Gallica Germanis opponit rura colonis.
Vtraque frugiferis tellus uberrima campis,
Vtraque vinetis exuberat, utraque pomis,
Piscibus atque feris, et cunctis rebus edendis.

Hinc antiquissimae fabulae rythmis vernaculis consignatae, nescio quem Gybiconem Regem Wormatiae imperantem, nescio quod rosetum virgineâ Crimhildis manu excultum, in victorumque heroum armis contra invasores defensatum, crebrisque duellis et concertationibus sanguinolentum nobis decantant.


page 62, image: s062

Praesertim vero Sigefridi cuius dam gigantis, quem ab immani robore et duritie celis impervia, non ut Pelops ille humero fuit eburneo, sed totum Corneum dixere, fama ad miraculum increbuit: qui ludis Olympicis a Crimhilde illa regali puella indictis, et Theodorico Veronense cum veteranis suis provocaco, consertis manibus multoque utrinque sanguine fuso, Cadmeâ prope victoriâ inter alios depugnârit; ibidemque tandem sepultus, ceu alter quidam Hector, famosum monumento suo locum fecerit. Cuius etiam pro hasta ingens pinus ibidem ostentatur, ceu illa olim Pelias hasta, et

nulli extra dominum vibrabilis ornus Achillei.

Quas naenias non tantum Henricus Osterdingus quidam, auctor monstrosae fabulositatis libri Heroici superiori saeculo confecti, lingua vernacula descripsit; sed et antiquissimo quodam Anonymi carmine Latino non absimile nugamentum de Gybicone Francorum Rege Wormatiae residente, eiusque filio Gunthario, tum Walthario Aquitano, et Haganone, descriptum in veteribus membranis habeo: quod cum aliis eius farinae in Tomo Francicorum [Gap desc: Greek word(s)] propediem ( [Gap desc: Greek word(s)] ) edere meditor. Sic ergo illud, de Walthario e Pannonia:

Venerat ad fluvium jam vespere tum mediante,
Scilicet ad Rhenum, qua cursum tendit ad urbem
Nomine Wormatiam, regali sede nitentem.

Et alibi ita Regem Gybiconem, jactantem inducit:

Dedecus at tantum superabit Francia nunquam.
Antea quîs fuimus suspecti sibila dantes,
Francorum, dicent, exercitus omnis ab uno,
(Proh pudor) ignotum vel quo, est impune necatus.

Et in fine:

- - et sic disiecti redierunt:
Franci Wormatiam, patriam Aquitanus adivit.

Tam plebeiis et puerilibus fabulis vera priscorum


page 63, image: s063

Francorum historia involuta intercidit: quos a corporum pariter animorumque robore (Romanis etiam calamis celebrato) Gigantes posteritas credidit. Vnde etiam domum quandam in Vangionum urbe, non dubiae vetustatis, vasta altitudine et amplitudine, vaegrandi porta, ingentibus fenestris (quam Praetorium Regum aut Ducum Comitumve Francorum fuisse certo certius est) Gigantum domicilium etiamnum vulgo vocant. Cumque ab immanissimis hostibus, modo a Croco Vandalo, modo ab Attila Hunnorum Rege (quem hostem Rheni Sidonius vocat) urbs expugnata et vastata fuisset; quae propugnatoribus et restauratoribus suis non carebat, eos in heroum numerum posteritas retulit: quomodo et Siffridi fabulam ad Sigibertum virum clarissimum, quem circa annum DXXXVIII. sub Theodorico Rege Maiorem Domus fuisse, et Wormaciae cum uxore Crimhilde habitasse, et multa fortiter gessisse invenitur, non incommode referri posse eruditis videtur. In annalibus certe urbis hoc annotatum, indicio viri docti nobis constat, Fridericum III. Imperatorem difficillimis in Belgio Maximiliani Caes. filii sui nomine confectis expeditionibus fessum, Wormatiam quietis et recreationis gratia se contulisse: ubi cum aliquandiu et propter Imperii negotia, et vero litis eius quae tunc civibus cum Clero intercedebat, componendae caussâ commoraretur, de immani isto Gigante per totam prope Germaniam decantato, cuius in D. Caeciliae fano sepulchrum vulgo ostenditur, mira ad ipsum quoque perlata. Cuius rei cognoscendae caussa mandasse, eruta terra tumulum ipsum perscrutari, num aliquorum ossium reliquiae, ex quibus de tam vasto corpore conjectura fieri posset, superessent. Eodem nimirum eventu, quo in Rolandi illius apud Aquitanos tumulum a Francisco


page 64, image: s064

Rege inquisitum Leodius [Note: Append. Palat. Orig. 1 pag. 6.] narrat. Illos enim etsi in viscera terrae tam profunde descendissent, ut aqua copiose egereretur, ne minimum tamen indicium ullius cadaveris, nedum Gigantei, reperisse. Vt jam liquido constet, paria narrationibus veris Lucianicis esse, quaecunque de illo Sigefrido ineptorum rumoribus jactata, ab ineptioribus unquam credita fuerunt.

Sed missa haec faciamus, cum jam non sit nostri instituti, Vangionum origines investigare (quod ab aliis coeptum, utinam in publico extaret) sed veteres Carolini aevi villas (quae hodie Palatini juris pleraeq;) in agro et pago Wormatiensi positas enumerare: quod genus reperio sequentes.

NOTICIA VILLARVM PAGI vel Comitatus Wormatiensis, Francice Wormesveld, Wormazfeld, Wormazfeldun; hodie Wormssergawe/ et prae aliis [Gap desc: Greek word(s)] simpliciter das Gawe.

Abenheim.

Aburinesheim.

Affloheim.

Agmarsheim.

Agridesheim. [hodie Ogersheim/ oppidum satis munitum et elegans. In eo vetus extat statua MERCVRII, foribus diversorii inserta.

Alagastisheim, Alagastesheim.

Alahesheim, Alaisheim, Alesheim, in Comitatu Wahalonis. [hodie Wesheim, vicus non exiguus, situs am alten Rhein, qui illum olim alluebat, nunc alveo mutato discessit. habet duas Ecclesias, ut appareat non parvum fuisse. Ab hoc ALZEIA forte diversa, et recentior. Nam et ita semper


page 65, image: s065

scripta invenitur, Alceia, non Alesheim. Eius mentio habetur in vita Landoaldi, ex qua Alsatiam male fecit Surius. Fuit et scriptor Conradus de Altzeya circa annum MCCCLXX. apud Gesnerum. Et plura de hac alibi.

Albucha, Albucher marca.

Aothmaresheim, Autmaresheim, Autersheim.

Appinstein. [hod. Affenstein.

Arasheim, Harasheim.

Aribimesheim.

Arilbach.

Aslah marca.

Ascmundesheim.

Aschininbrunn. Aschibrunn.

Azulenheim, Azalunheim.

Babenheim, Baabenheim.

Baldolfisfelde.

Batenheim.

Bercheim.

Berenbrunn.

Bermotesheim, Bermittesheim.

Bertolfesheim.

Bingen.

Biscofesheim.

Bisestat.

Birgelen, super fluvium Rhenum.

Blatmaresheim.

Blithersheim.

Botinesheim, Botensheim, Butinesheim, Butinsheim, Butinheim, Buncinesheim.

Brizzenheim. [hod. Brezenheim, Domus Comitum a Falkenstein.

Brunheim.

Buxlare, villa.

Caisbotesheim, Cheisbotesheim, Keisbotesheim. hodie Gaispitzheim, sic dictum, quasi Gavvspitzheim, ut


page 66, image: s066

ut Gavv-beckelnheim.

Carlobach, villa.

Chnolingen.

Dagastisheim.

Dagolfesheim.

Dalaheim. [hod. Dalheim.

Devenheim.

Dienenheim, [hod. Dienheim. a quo equestris familia nomen habet.

Ditelsheim, Titelsheim.

Dulgahesheim, Dulgesheim, Dulgensheim.

Duncinesheim, Dunzinesheim.

Durincheim, super fl. Rheno. [hod. Türckeim, ut a Thuringis, non a Turcis dictum appareat.

Ebblisheim, Ebbelesheim.

Ebenstein, villa.

Eberulvesheim, Eborolfesheim.

Eichinen, Eichinum.

Enseltheim, Ensiltheim.

Erpholfesheim.

Escilebrunn, Aschibrunn [hod. Eschelbrunn.

Flaanheim, Flannenheim.

Flaridesheim, Fletersheim. [hod. Flersheim.

Folkesheim, Folchesheim.

Frankondal, Frankendale. Vbi deinde A. MCCXXXV. Buggo episcopus Wormatiensis monasterium Augustinianorum [transcriber, in the print: Augistinianorum] condidit, auctore Trithemio in Chronico Hirsaug. Hodie oppidum elegans, a Gallis et Belgis mirisice excultum, sub Duce Ioh. Casimiro Palatino, et Friderico IIII. Electore.

Frecanstaten.

Frecmarsheim.

Fridolfesheim, [hod. Fridelsheim.

Frigmersheim, Frimersheim. [hod. Freimersheim.

Frisenheim.



page 67, image: s067

Frittenheim. [hod. Frettenheim.

Gautzoldesheim, Gozolvesheim, Gozolfesheim.

Gautzvvinesheim.

Gemminisheim. [hod. Gimbsheim.

Gillenheim, Gellenheim, [hod. vulgo Gellheim, clade Adolphi Caes. locus nobilis, qui ibi in patentibus. campis ab Alberto Austrio caesus, et mox in vicino monasterio Rosendal tumultuarie sepultus, in loco commissae pugnae monumentum habet, murum quadratum cum imagine Grucifixi, et inscriptione: ADOLFVS A NASSAV ROM, REX. INTERFICITVR APVD GELLINHEIM. non longe ad radices montis TAVNI, quem prope Vangiones collocat Tacitus: qui hodie Dohrsperg, quasi Tonnersperg, ut vulgo volunt, quasi Tonantis montem dicas.

Gimminheim.

Gozinsesheim.

Gozmesheim.

Graulfesheim.

Gumersheim, hodie monasterium prope Odenheim.

Gunsenheim, Gunzinheim, juxta Mogontiam civitatem.

Gunteim, Guntheim, villa.

Guntmaresheim, Guntramesheim, forte a Gunthrammo Rege, a quo est et monasterium Godramstein, utrumque quasi Guntramni sedes et praesidium.

Hagenheim, super fluvium Salusiam.

Hamme, villa.

Harauuesheim.

Harlesheim.

Hasmachgovve.

Heichinloch, Heichino.

Heimradesheim.

Heppenheim apud Wormaciam, hodie Heppenheim auf


page 68, image: s068

der Wiesen: ad differentiam alterius Heppenheim in strata montana, quod in pago Rhenensi supra apparuit.

Hesinloch. [hod. Haßloch.

Hessinheim, Hessenheim, Heisinisheim. [hod. Heßheim.

Hildebaldeshus.

Hildebotesheim.

Hoffouua, villa.

Hughilheim, Huchilheim. [hod. Heüchelheim.

Ibernesheim, Ibensheim, Ibersheim.

Imminesheim.

Isanburc.

Kreicesheim.

Kyrcheim.

Lammundisheim. [hodie Lambsheim.

Landrisheim, Lendrichesheim.

Laonisheim.

Leiberesheim, super fluvium Cherminbitzia.

LINVNGA marca [hodie Leiningen, Comitatus insignis et perantiquus, et duplex, Altt vnd Rew Leiningen.

Linkanheim.

Liutmarsheim, Liumarsheim. [hod. Laumersheim.

Liutresheim.

Longistisheim.

Ludolfesfelde.

Mauuenheim.

Meltridesheim.

Meresche, Merische, super fl. Rhenum sita.

Mettenheim.

MOGVNTIA civitas, Megunzer marca. Quam valde notandum est, tantam civitatem, pago Wormatiensi subditamet annumeratam fuisse. Quippe et archiepiscopatus Wormatiensis longe antiquissimus et amplissimus, et ob praerogativam metropoleos suae, quae Regum eo tempore


page 69, image: s069

sedes, aliis sublimior, et Moguntinus sub illo fuit, ad annum usque Domini DCCXXIX. quo sub Pipino Rege et Gregorio III. Pontifice vice inversâ Moguntia sublimata, et Wormacia praesulis sui Gervilionis culpa depressa. Vide Brusch. et Cratepol. in Catalogo Episcoporum.

Mulinheim.

Mumenheim, Momenheim.

Mundinheim.

Munnesheim, Muntisheim, Muntinheim.

Munulphesheim.

Munzinheim, Muncenheim, Munzanheim, Monzenheim. [hod. Monzingen.

Mutaha, marca.

Nacheim.

Naraheim.

NAVVAS fluvius. Nava et Navus Tacito, et Ausonio, die Nahe. Hic peculiarem pagum habet, de quo antea.

Niuuora, marcha.

Niuuarcheim, Neouarcheim.

Nubenheim, Nuvvenheim.

Odenheim, Otinsheim.

Ominsheim, Ominesheim.

Obbenheim, Oppenheim. villa super Rhenum fluvium in Gomitatu Zeizolffi Comitis. Hanc a Carolo M. Rege quondam coenobio Laurissamensi donatam, Conradus II. Rex. Rom. certa permutatione ad dominium Imperii retraxit: postmodum in jus Palatinum sub Ludovico Imp. pervenit.

Offenheim.

Offenstein.

Ostouva. [hod. Osthofen.

Otmaresheim, Aotmaresheim, Otersheim.

Oternheim. Martyrologio VII. Novembr. [hodie Obernheim.



page 70, image: s070

Patennicheim, villa juxta Wormatiam, apud Reginonem sub Anno DCCCXXIII.

Quirnheim. [hod. Quernheim.

Regingisesfelde.

Riom, villa.

Rocchesheim. [hod. Rorheim.

Rodenbach.

Rossinga, Rossungen.

Rudolfesheim.

Sagenvvert, vel Sigenvvert, insula quae jacet in ripa Rheni.

Salsen, marca.

Sauuenheim, Savvilenheim, Sovvelenheim. [hodie Saulheim.

Scarra, ubi basilica.

Spizisheim. [hod. Spieszheim.

Sprendilingen.

Suaboheim, ubi coenobium hodie.

Sultzheim.

Sunnincheimere-stete, ultra Rhenum.

Susenheim.

Tethanheim.

Tornung, marca.

Tradinesheim.

Tribunisheim.

Truchmaresheim.

Vininesheim.

Vlfridesheim, Vlfritesheim.

Vodenheim.

Vndenheim.

Vluuerusheim.

Waccanheim, Wackenheim. [hod. Wachenheim.

Walahastat. [hod. Wallstatt.

Walahesheim, Walaheim.

Wanandorph.

Wasistat, Wesestat.



page 71, image: s071

Wellingesheim.

Wendilsheim, in Binger-marca.

Widergisa.

Wigenheim. Wizenberc, mons in illa marca.

Wilenheim.

Winolvesheim.

Winteresheim.

Wihsa marca: Wisore, Wisere marca.

Witersheim.

Wizzinheim. [hod. Weißheim auff dem Sand.

WORMACIA civitas Vangionum. Ita jam tum vocabatur. Nam et portae eius, quae Pauonia dicitur, inscriptus titulus cubitum fere longis litteris: SPECVLA VANGIONVM. Antiquitus apud Antoninum, Ptolemaeum, et in tabula Itineraria BORBETOMAGVS, inde paulatim detorta Vorvetomagus, Vorvemagus, Vormagia, Wormacia. Homines clerici scripserunt etiam Guarmacia. et Concilia allegant apud Guarmaciam habita, et Episcopum Guarmaciensem. Benjamin Tudelensis Hebraeus in Itinerario suo scribit corrupte (ut caetera pleraque) Germetza. Alii elegantuli urbem Wangiam commenti sunt, ut in epitaphio Gregorii V. legitur:

Lingua Teutonicus, Wangia doctus in urbe.

De qua videsis, qui plura cupis, Munsterum, Irenicum, Rhenanum, Heroldum [Note: De stat. legion. in vet. Germ. cap. 20. et 21.]. Sed et peculiarem de ea commentarium parabat Guliel. Isengrinius, ut in Spira sua meminit, quo nescio quid factum. Hodie id argumentum in manibus esse intelligo M. Friderico Zornio, scholae Wormatiensis rectori, viro eruditissimo, cui faventem Perficam opto.



page 72, image: s072

DE STATIONE MARTENSIVM apud Altam-ripam. Neostadiensis Ecclesiae inde facta dotatio per Rupertum Palatinum. Neapolis Nemetum. CAPVT XIIII.

INTER Vangiones et Nemetes medius est locus quidam, ob opportunitatem non tantum traiectus, sed etiam altioris ripae, velut in aggerem quendam erectae, Romanis olim minime ignotus neque neglectus, cui et nomen inde fecerunt ALTAERIPAE, quod in hanc usque diem manet. In eo stationem militum ordinariam, a Gradivo patre nomen habentem, ad Rheni limitisque tutelam habuisse, fidem facit Notitia Imperii [Note: Cap. sub dispositione Ducis Moguntiac.], loco etiam alibi allato:

Praefectus militum Vindicum, Nemetes.
Praefectus militum Martensium, Alta ripa.
Praefectus militum secundae Flaviae, Vangiones.

Quem locum nimis perfunctorie inspexit et allegavit Ortelius in Thesauro: Alta ripa circa Moguntiam in Germania urbs, in lib. Notitiae. Huius meminit quoque (ait, et fallitur) Codex Theodosianus. Nam et a Moguntia longius abest, neque civitas est, aut fuit: sed hodie vilis pagus, sola traiectus (de quo dixi) oportunitate noscendus; olim statio legionum et praesidiariae manus, ob editiorem situm in tumenti loco (unde et ad speculandum, et tela mittenda trans alveum Rheni, promtior facultas) prae aliis oportuna, et castello utique seu praetorio aliquo munita. Cuius adeo ante duo adhuc saecula vestigia supersuisse, didici ex diplomate Ruperti senioris Palatini Electoris, dato Heidelbergae MCCCLXXX. in quo Ecclesiae collegiatae S. AEgidii, in oppido Novae


page 73, image: s073

Civitatis sitae, donavit curtes sive curias in Nuvvenhoffe, prope villam Altripf Spirensis Dioecesis, cum area ibidem, super quam ab olim fortalitium sive castellum fuerat aedificatum, cum quatuor praediis etc. Sed cur non totum adscriberem, in memoriam laudatissimi Principis? cui etiam Academia Heidelbergensis originem suam debet, quique in Neapoli illa Nemetum tumulum suum habet.

RVPERTVS Senior Dei gracia Comes Palatinus Reni, sacri Romani imperii princeps elector archidapifer, et Bavariae Dux. Magnum quidem premii meritum apud conditorem omnium Deum omnipotentem proculdubio promereri speramus, si venerabilia et sacra loca praediis rebusque possessionis nostre aliis, ob divine laudis honorem, genitricisque gloriose virginis Marie Sanctorumque comemorationem concesso nobis ab altissimo nostro tempore ampliamus. Proinde nos Rupertus Dux senior predictus omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, quod nos pro remedio anime nostre, parentum et fratrum omnium animarum, atque pro nostra salute perpetua, Ecclesie collegiate site in opido nostro Nove civitatis Diocoesis Spirensis in honore S. Egidii consecrate, sponte libere et ex certa, scientia matura prehabita deliberatione dedimus et donamus donatione perfecta irrevocabiliter inter vivos perpetue valitura, ac nos ut sic pro nobis et nostris heredibus ac successoribus universis dedisse et donasse presentibus publice profitemur, discretis viris devotis nostris Decano et Capitulo prefate Ecclesie collegiate S. Egidii in dicto opido site, et eorum successoribus in eadem Ecclesia universis, curtes sive curias in Nuwenhoffe prope villam ALTRIPF Spirensis Diocoesis, cum area ibidem, super quas ab olim fortalicium sive castellum fuerat aedificatum; cum quatuor praediis sive bonis nostris ibidem liberis allodialibus, quae vulgariter nominantur Vier eygen plitzgevvichte, cum agris, pratis, pascuis, censibus, et cum omnibus suis attinentiis, juribus coherentibus, dependentiis et connexis, quemadmodum ad nos Ducem Rupertum predictum pleno jure seu quasi pertinebant et pertinuerunt, et in ipsorum possesione pacifica et quieta seu quasi, hactenus fuimus atque sumus: excepto tamen jure advocatie super dicta villa Nuvvenhoffen, et quibusdam aliis curiis et bonis ibidem et in terminis ipsius sitis, quam et quae nobis et heredibus nostris duntaxat refervamus: praefatas tamen curias, predia et bona per nos (ut premittitur) donatas et donata, ac cultores sive colonos pro tempore earundem ab omni servitute et advocatia, stura, precaria, et qualibet exactione, nec non quocunque alio onere absolvimus, et in perpetuum liberos et libera esse volumus, et presentis scripti nostri patracinio liberamus: transferentes pro nobis et universis heredibus et successoribus nostris in prefatum Decanum et Capitulum et eorum successores, nec non Ecclesiam collegiatam predictam omne jus proprietatem et possessionem prefatorum liberorum bonorum, omni modo jure et forma, quibus melius de jure vel consuetudine subsistere poterit et valere: promitientes insuper pro nobis


page 74, image: s074

nostrisque heredibus et successoribus universis, predictam donationem in omnem modum et formam (ut premittitur) per nos factam, ratam et gratam cum omnibus suis articulis irrefragabiliter observare, nec contra eandem donationem vel aliquam eius formam ventre, vel contraveniendi consentire, verbis neque factis, directe vel indirecte quovis modo: nec praedictos Decanum et Capitulum ac successores eorundem in predictis liberis bonis ac juribus et pertinentiis eorundem inquietabimus seu molestabimus, sed potius eosdem et eorum successores contra omnes et singulos ipsos in premissis inquietantes perturbantes et molestantes, in quantum possimus, manutenebimus fideliter et defendemus. Constituentes quoque et promittentes pro nobis et heredibus et successoribus nostris universis, pretactorum liberorum bonorum et omnium pertinentiarum ipsarum debitam et veram vvarendiam, per annum et diem et ultra, juxta jus et consuetudinem huius patrie generalem, vere nos facturos. In quorum omnium testimonium et perpetui roboris firmitatem, sigillum nostrum his scriptis duximus appendendum. Et nos Rupertus prejunior Dei gratia Comes Palatinus Reni et Bavarie Dux, recognoscimus tanquam heres et successor universalis prafati nepotis [Note: pro, propatrui.] nostri domini Ducis Ruperti senioris, prefatam donationem prescriptorum bonorum, et liberationem eorundem, omni modo et forma ut premittitur, ex nostro libero consensu et assensu bona voluntate factas esse et fuisse, easque pro nobis et nostris heredibus et successoribus universis ratas et gratas in omnibus modo et forma premissis habentes promittimus bona fide easdem in violabiliter observare absque dolo et fraude, nec ullo unquam tempore contra easdem venire directe vel indirecte quovis modo. Et in evidentiam omnium et singulorum premissorum sigillum nostrum etiam presentibus est appensum. Datum Heidelberg anno Domini MCCCLXXX. die VII. Iunii.

DE PAGO SPIRENSI. NEMEtes. Noviomagum vetus. Nemidona, Spirea. Terpsipolis, alia. CAPVT XV.

NVLLI populorum Germanorum vetustate et potentia concessere Nemetes, [Gap desc: Greek word(s)] Ptolemaeo. Cuius rei argumentum esse potest, quod ab eis sumtum nomen omnibus in universum Germaniae nationibus ab exteris tributum fuerit, a Sclavis nimirum, eorumque progenie Polonis et Bohemis, quibus Niemechi sunt Teutones: a quibus et Graeci idipsum acceperunt. Neque enim aliud sunt Nemitzi,


page 75, image: s075

quos Celticam nationem esse, et Constantinopoli sub Nicephoro Botaniate militasse, Zonaras et Glycas meminerunt: [Gap desc: Greek word(s)] . Et statim: [Gap desc: Greek word(s)] . atque iterum: [Gap desc: Greek word(s)] . Quo loco ad oram Glycae recte hoc Leonclavius noster annotavit: Nemitzis, hoc est, Teutonibus, quos Slavorum lingua Nemitzos vocat.

Nemetum autem caput et metropolis quae fuerit potius, quam quae hodie Rheno adjacet urbs amplissima, ambigi non potest: de nomine forte res controversia non careat. Sunt enim qui Augustam Nemetum apud AEthicum non recte accipiant: quod nec Ortelio condonare possum, qui sciam civitatem eam esse Hispaniae, una voce Augustanemetum dictam, quae ad Nemetes nostros Rhenanos nihilo magis pertineat quam Nemetacum Belgicum, vel Nemetocerna, aut Nemetobriga Hispanica. Certius, fecerimus, si NOVIOMAGVM teneamus, quod Ptolemaeus Nemetibus tribuit, [Gap desc: Greek word(s)] . Cuius si fides vacillaret, abunde firmaretur Antonini Imp. auctoritate, cuius in Itinerario omnino hoc ordine Rhenanae civitates Germaniae primae enumerantur: Saletionem, Tabernas, Noviomagum, Borbetomagum, Bonconicam, Maguntiacum. quas et easdem eodem filo collocatas in tabula illa celebri Peutingeriana videre est: ut jam oculis pariter auribusque huius rei fides facta videatur. Sed et absolute NEMETES pro principe eorum civitate, [Gap desc: Greek word(s)] quandam, veteribus dictos invenio, et gravissimis quidem auctoribus, ut Marcellino, quo loco Gallias tam graphice describit: Dein prima Germania,


page 76, image: s076

ubi praeter alia municipia Maguntiacus est, et Vangiones, et Nemetes, et Argentoratus barbaricis cladibus nota. Et D. Hieronymo ad Gerontiam: Vangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrebates, Tornacum, Nemetes, Argentoratum translatae in Germaniam. Et in ipfo prae omnibus authentico rei Romanae instrumento, Noticia inquam Imperii, Sub Dispositione V. S. Ducis Moguntiacensis, enumerantur Rheni praesidiariae legiones: Praefectus militum Vindicum, Nemetes. Martensium, Alta Ripa. Secundae Flaviae, Vangiones. Et sane id nominis ceu praecipuum civitati adhaesit, ut posterioris aevi scriptoribus non jam Nemetes in plurali (ut Grammatici loquuntur) numero, sed inde sumto formatoque vocabulo NEMETIS ipsa nuncuparetur: eadem plane forma, qua Namnetum civitas NAMNETIS, eius saeculi consuetudine, Fortunato indigitatur et Gregorio Turonico, et Mediomatricum urbs METIS eisdem. Et ab ista Nemeti, eius praesul in vetustis Synodalibus actis, aliisque monumentis, Nemetensis Ecclesiae Episcopus dictus. Neque hoc contenti, aliam insuper terminationem, illam Germanicis Gallicisque oppidis familiarem, DVNVM inquam, exornandae voci paulatim addiderunt, ut NEMIDONA fieret, ad exemplum Campidonae, et Lubodunae, et similium. Ita enim Walafridus Strabo abbas Augiensis, qui Carolino aevo vixit, in vita B. Galli cap. XXIIII. Nemidonae etiam, quae a modernis SPIRA vocatur, venire fecit Episcopos, nec non totius Alamaniae presbyteros apud Constantiam convenire praecepit. Innuit nomen urbis eo saeculo mansisse, et Spirae nomen primulum irrepsisse apud vulgus. In libro quidem Provinciarum, quem Tancredo aliqui tribuunt, ita legimus:

Provincia Germania prima, civitates IIII.



page 77, image: s077

Metr. civ. Magontiacensis.

Civ. Argentoratensium.

Civ. Nemetum. i. Spira.

Civ. Vangionen. i. Wormes.

Aliis SPIREA scribitur, quod passim apud medii aevi scriptores occurrit, et signanter Godfridum Viterbiensem, ubi Henrici IIII. Mausoleum ibi institutum memorat:

Sacra sepultura tunc Caesaris est valitura.
Sanctaque Spirea, membra recondit ea.

Eius originem eruditi altius repetentes, ad Graecos fontes revocant, alii aliter conjectantes. Neque pigrabor adscribere elegantem locum doctissimi hominis Adolphi Mekerchi Brugensis, ita suaviter raciocinantis: Ennius Spiram hominum multitudinem vocavit, auctore Festo; et Graecis [Gap desc: Greek word(s)] catervam, manipulum, exercitum et cohortem praetoriam significat. Inde SPIRA urbs Nemetum, Germanice Speyr/ sic dicta quod in eam urbem Constantius, a quo vel condita vel ornata est, cohortem praetoriam collocavit velut in speculam, ad custodiam ac defensionem totius viciniae. Cum enim in locis Spirae vicinis diu commoratum esse cum exercitibus Constantium constet; neque absurdum est, neque alienum a veritate historica, Spiram nomen adeptum esse a Graecis cohortibus, quemadmodum Latiburgum a castris Latinis, Heidelshemium ab Helena Constantii conjuge, Brettam [Gap desc: Greek word(s)] sive Britannis, qui cum Helena Constantium secuti sunt. Sunt et aliae ad Rhenum urbes quae Latina nomina conservarunt, ut a Bacchi ara Bacharacum, ab ara Lunae Arlunum, Colonia etc. Haec ille, argute et lepide, ut omnia. Vere magis illi, qui a fluviolo eius nominis, qui non longe inde ortus ipsam perluit, civitatem dictam sentiunt: a quo et vicus Hohe-Speir, et Nider-Speir nomen habent. Ita et civitas non


page 78, image: s078

contemnenda Lautern a rivo cognomine perfluente, (ut supra annotavimus) et Siegen oppidum Nassovici juris a Sega fluvio, et arx comitatusque Wied a fluviolo praeterlabente, et alia ab aliis vocabula sua sortita.

Haec saltem super inclitae civitatis nomine, ab aliis minus observata, in eius honorem annotare hoc loco visum est. Caetera enim eius decora, quibus inter omnes Imperii urbes caput altius effert, neque nostro praeconio egent, in omnium oculis posita, neque vero sunt huius loci. Et proprios quidem illa dignosque se scriptores inveniet, viros non minus recondita eruditione instructos, quam huius argumenti peculiariter peritos et conscios: quos ut meditata sua in publicam conferre maturent, publico etiam nomine hoc loco obtestor. Nos quod nostrum est, agemus: et quia circa civitatem in agro Spirensi aliquammulta Palatini juris sunt, indiculum villarum in eo Pago positarum, a Karolino aevo repetitum subjungemus.

NOTICIA VILLARVM PAGI Spirensis, sive Spirgovv, Spircgouue, Spirchgouue.

Affalterloch.

Alaridestat, Arilatestat. [forte hodie Alttestat. ubi Praefectura electori Palatino cum Episcopo Spirensi communis.

Alassheim.

Ansilheim.

Assenheim.

Bellinheim. [hod. Belheim.

Bettenberg.

Blatmarsheim.



page 79, image: s079

Bochincheim. Buchinegheim. [hod. Bockenheim.

Carlabach.

Dantistat.

Didinesheim. [hod. Dendesheim, optimi vini ferax.

Fischilingen.

Flamaringen.

Forcheim.

Fridolfesheim. [hod. Fridelsheim, venatoria domo et cultissimis hortis Principis insignis.

Frimarsheim.

Ginheim, Ginninheim.

Godmarsteine.

Grazolfeshuson.

Gunzinheim, Gunzingen.

Hagenheim.

Hemmingesheim.

Hergisesheim. [hod. Herrheim.

Hochtorph, Hochstat.

Hubenstat, Hubestat.

Huglincheim, Huchilincheim. [hod. Heüchelheim.

Huisingen.

Liutmarsheim.

Lustheim, Lustat, Lustatheim. Pagus hodie duplex, Ober vnd Nider-Lustat. Vterque pinguissimâ glebâ notus, quae praeter fruges omne genus etiam copiam caepae et allii, crocique silvestris uberrime producat. Quem TERPSIPOLIN meam appellare soleo, quod in utroque rusculi aliquid partim beneficio Palatino (nam ab equestri familia de Zeiskeim extinctâ recepto feudo, Sereniss. princeps Fridericus IIII. Elector me meosque filios munifice donavit, hominesque suos esse voluit) partim proprio jure possideam. Fuit autem et olim ibi nobilis familia illorum von Lustat, dudum emortua. Vt haec obiter.

Macchenheim, Makhenheim.



page 80, image: s080

Mudach, Mudahen.

Mundeger marca.

Muterstat, Muderstat.

Olinsheim.

Richinesheim.

Rotlehesheim.

Scurheim.

Sigulfingheim.

Snoringen.

Stratvelt.

Thurnesheim.

Vdomarsheim, Vdemarsheim.

Wackenheim. [hod. Wachenheim, oppidum elegans, generoso vino nobile.

Walahesheim.

Wenzingen. [hodie Wintzingen, pagus et castrum insigne, prope Neostadium.

Wipgarda, Wingartheim. [hod. Wingarten.

Wilere villa.

Wisere marca.

Zezzincheim.

Zothingovv.

RELIQVA TRACTVS RHENI. VIcus Iulius. Tabernae Rhenanae. Neuburgum. Saletio, ubi patrimonium Adelheidis Aug. Fundatio coenobii eiusdem. CAPVT XVI.

SVPRA Nemetes in ascensu Rheni occurrunt Vicus Iulius, Tabernae, Salecio, et in hac finitur dispositio V. S. Ducis Mogontiacensis, incipit sub Duce itidem tractus Argentoratensis. Ita enim habet Noticia Imperii:



page 81, image: s081

Praefectus militum Anderecianorum, Vico Iulio.

Praefectus militum Menapiorum, Tabernae.

Praefectus militum Pacensium, Salectio.

Vidi autem illius Iulii nulla apud alios est mentio, quod sciam, non Ptolemeum, non Antoninum, non tabulam Itinerariam: neque mirum, quia vici, et forte eo aevo recentis. Minus enim quid vicus (quod genus complures in Antonini Itinerario occurrunt) quam oppidum, urbs, civitas; et forte muro portis que carens, quod colligo ex illo loco Ausonii, de Bingio:

Addita miratus veteri nova moenia vico.

Vtut sit, non aliud vestigium Vici illius Iuliani a Romanis hodie comparet: quem postea sub Francorum imperio in Germerii aut Germerici alicuius jus venisse, et paulatim e vico in oppidum crevisse, nomen et res ipsa loquitur. Hodie Palatini juris, et ob venationes vicinas, et divitem non tantum piscationem in restagnantis Rheni paludibus, sed et auri e Rheni ipsius fundo extractionem, non inamoenus.

Tabernarum autem reliquiae, cum nomine, (Zabrena est Frodoardo, et hodiernae loquelae) in ditione Episcopi Spirensis supersunt, Rhenenses dictae, ad differentiam Tabernarum Montensium, et Alsaticarum, et Mosellanicarum, quarum Ausonius meminit: -riguasque perenni fonte Tabernas. Ne de Tabernis-tribus Apostolo Paulo nominatis quidquam addam.

Post has conspicitur hodie in eadem ripa sinistra arx et pagus quidam Palatinici dominii, Neuburgum dictus, quemque putes aliquid antiquitatis Romanae redolere. Putavit quidem Ortelius: Item aliud Noviomagum inter Borbitomagum et Argentoratum, quod Neuvvenburg putarim. Frustra. Quia


page 82, image: s082

mere Germanicum opus, ante pauca lustra adhuc in adversa ripa resedit, donec Rheno patri visum, (qui censitorem agrorum et dominiorum veteri et optimo maximo jure agit) primum undis suis utrinque amplecti et insulam facere, postea in alterum latus incumbendo, paulatim mutato alveo, e Teutonia in Galliam transponere. Quo vel ipso notabilem cumprimis locum censeo.

Tendimus ad metam, quae nobis pariter cum veteri illo Duce Mogontiacensi apud Saletionem posita, fessos excipiet, ec vellere aureo recreabit. SALECIO est Noticiae et Antonino, postea Francis Saloissa castrum, apud continuatorem Gregorii: in donatione Ottonis M. facta Adelheidae Augustae, Salise curtis sita in Elisatiun, neque hodie nomen penitus mutavit. Donatio quam dixi, ita habet:

IN NOMINE sancte et individue Trinitatis, Otto divina favente clementia Imperator Augustus, Notum facimus omnibus fidelibus nostris, presentibus scilicet et futuris, qualiter nos, per interventum ac petitionem amantissimi filii nostri Ottonis Imperatoris, dilecte conjugi nostre Adelheide Imperatrici, regnorumque nostrorum consorti, in proprium donavimus juris regni nostri quasdam curtes, ita nuncupatas, Hohfeldon, et Sarameresheim, Suehhusum, et Marinzanvviler, atque Salise, sitas in Elisazium, in comitatu Hugonis Comitis, cum Ecclesiis, curtibus, aedificiis, mancipiis, terris, cultis et incultis, agris, campis, pratis, pascuis, sylvis, vineis, venationibus, aquis, aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, molendinorumque locis, exitibus, reditibus, quesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus rebus, omnibusque pertinentiis, que dici vel nominari possunt, ad praefatas curtes, Hohfeldon, Sarameresheim, Suehhusum, et Morinzanvviler atque Salise pertinentibus (ut jam prediximus) nostre dilecte conjugi


page 83, image: s083

Adelheidae Imperatrici, regnorumque nostrorum consorti, in integrum donavimus, ut jure hereditario habeat, teneat firmiterque possideat, habeatque potestatem tenendi, donandi, vendendi, commutandi, quidquid ei exinde placuerit faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et ut hec nostre authoritatis donatio omni tempore firma stabilisque permaneat, jussimus inde hoc presens preceptum conscribi. Quod ut verius credatur, et diligentius ab omnibus observetur, hoc praeceptum manu propria subtus firmavimus, annulique nostri impressione sigillari fecimus.

Signum Domini Ottonis Magni et invictissimi Imperatoris nostri. [Gap desc: illustration]

Rutgerus Cancellarius ad vicem Hattonis Archipraesulis et summi Cappellani, recognovi et subscripsi.

Data XVI. Kal. Decemb. Anno Dominice incarnationis DCCCCLXVIII. Indictione .... Anno regni serenissimi Ottonis Regis XXXIII. Imperii scilicet sui VII. Actum Aterno civitate, que sita est super fluvium qui sic dicitur, in Christi nomine feliciter. Amen.

Adelheidis donum in usum sacrum convertit, coenobium ibidem struendo, de qua re auctor vitae ipsius, quem putant Odilonem Cluniacensem: Ante duodecimum circiter annum obitus sui in loco qui dicitur SALSA, urbem decrevit fieri sub libertate Romana, quem affectum postea ad perfectum perduxit effectum. In ipso etiam loco monasterium a fundamentis miro opere condidit, et ad honorem Dei et Apostolorum principis, tertio imperante Ottone, videlicet nepote suo, in praesentiarum


page 84, image: s084

secum astante, XIIII. Kal. Decembris augustissime et devotissime a Wideraldo [Note: Al. Wilderolfo. Wideroldo. vide Brusch.] Argentinae civitatis Episcopo consecrari jussit. Ipsum vero locum adeo ditavit et nobilitavit praediis, aedificiis, auro et gemmis, vestibus preciosissimis, aliisque variis ornatum suppellectilibus etc. Cuius advocatia postea in jus Palatinum pervenit.

RHENVS AVRIFER. AVREI Rhenenses. Metalla Palatina. Varia. CAPVT XVII.

AVRVM propitii an irati Dii Germaniae negaverint, dubitavit ollim Tacitus. Ego magis, propitii an irati dederint. Dedisse enim jam constat: sed non sine sudore parandum, vel potius algore et frigore. Neque cnim terrae venas scrutari necesse est (quamvis et has non deesse nemo dubitet) sed e Rheni patris alveo everrere et expiscari: ne soli Tago Iberi, Pactolo Indi superbiant. Non quod in eo aurum generetur, quod rerum naturalium scriptoribus non videtur [Note: Georg. Agric. lib. 5. de subterran. ortu et caus. Et lib. 3. de re metall. in fine.]: sed quod e montium auriferorum fibris radicibusque abrasum ille arenis suis involvat, et in certos vortices atque caveas (quibus inde nomen natum) congerat; unde improbo urinantium labore non sine vitae discrimine, una cum ipso sabulo (cui et ipsi nomen inde adhaesit) e profundo haustum et extractum, multaque lotione tandem purgatum, in tenuissimis quibusdam grumulis veluti [Gap desc: Greek word(s)] instar compareat: quae deinceps adhibito hydrargyro in globulos aut lamellas coalita, monetae aut monilium usibus serviant, nihilo quidem quovis alio auro vel Pannonico deteriora. Idque adeo jus auri fluvialis (ut ita dicam) legendi,


page 85, image: s085

non minus quam fodinarum subterranearum, Palatinus Princeps inter potiora fastigii sui emolumenta, quae Regalia vocamus, usurpat: quod a Manhemio et Rheni Nicrique confluentibus, Saletionem usque, diversis locis per redemptores illos aurilegulos etiamnum cxercetur. Quorum locorum nomina praecipua ante aliquot annos haec comperi. Rochesheim/ bey Peters-aw/ der Grübelstein/ Germersheim/ Mittelgrund/ Pfeiffersgrund/ Vnder vnd Ober Scherffer/ Gensgrund/ Wörder/ Michelfeld/ Rinderhecken/ Jostenwerth/ Hagenbach/ der Lemmerhock/ Kragenwerd/ Munchhausen/ Kindelsgrund/ Danhausen/ Danhausergrün/ Seltz. Neque ita nova res est, quin jam superiori aevo nota fuerit. AEneas certe Sylvius alicubi notavit: Rhenus aureas evolvit arenas. In Bohemia fluvii sunt, in queis ad magnitudinem ciceris aurea grana Thaboritae reperiunt. Quinimo jam tum ante aliquot saecula Otfridus Weissenburgensis Monachus, Evangelii interpres rythmicus, qui sub Hludovico Germaniae Rege Pii F. Magni N. circa illa loca aetatem egit, testis rei cumprimis idoneus comparet: qui in Pro oemio operis inter Francorum laudes, et regionis dotes, hoc de metallis non omisit:

Zi nuzze grebit man ouh thar
Er inti Kuphar.
Ioh bi thia Meina
Isine steina.
Ouh thara zua fuagi
Silabar ginuagi.
Ioh lesent thar in lante
Gold in iro sante.

Vt jam non Poetica fide dictum accipiam a Nonno Panopolitano in Dionysiacis lib. XLIII.

[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]


page 86, image: s086

[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)] .

Neque aliunde repetenda mihi videtur aureae illius monetae origo, cui a Rheno nomen inditum, a quatuor Principibus Electoribus ad Rheni fluenta sedes habentibus, Moguntino, Treverensi, Coloniensi, Palatino, primitus ea forma et temperatura procusae, et caeterorum deinde ordinum imitatione frequentatae. Non quod ex solo auro Rhenano fieri soleant (quî enim iliud suffecerit?) aut quod aurum illud sui natura tale sit, quale in Florenis illis conspicitur; in quibus jam accessione quadam argenti (Ligam et alligamentum monetarii vocant) plus satis dilutum, plurimum nativae suae praestantiae amisit: sed quod in Rheni partibus rutilante illo metallo prius quam alibi terrarum invento, aurei ibi primum inter Germanos percussi fuerint, multo illi tunc aevi integriores quam progressu temporis: donec certam et ponderis et temperamenti legem quatuor illorum primariorum Imperii Principum constitutione acceperunt.[Note: Georg. Agricola lib. II. de pond. et temper. monet. fol. 298. Budel. de re monetar. lib. 1. c. 22.]

Sed et praeter hanc auri (ut ita dicam) piscaturam, metallifodinas suas non contemnendas Palatinatus jam olim habuisse probari potest: etsi hoc tempore minus exerceantur, sive quod idonei redemptores desunt, sive quod jam exhaustae negliguntur. Ita in vetustissima locatione Anshelmi Abbatis Laurishamensis circa annum MXCIIII. legitur: De Wetztenloch de curtib. etc. De monte autemubi argentum foditur 1. marca, et de mercato XX. marcae. Annales Dominicanorum Colmariens. sub anno MCCXCII. annotarunt, Mineram auri apud Heidelberg inventam. In Ottonica Silva apud Reichenbach, sub Comitatu Erpacensi, ditissimae venae plumbi aparuerunt: et ferrariae pluribus locis officinae fertilissimae, in


page 87, image: s087

quibus ferrum tam fusile (fornacibus pyralium sive stubarum magnis et minoribus effingendis aptissimum) quam ductile sive cusile laboratur, perpetuo opere, nunquam refrigescentibus caminis, ingenti colentium fructu desudant. In Strombergensi territorio abunde reperiri fodinas aeris, ferri, plumbi, argenti, nec non marmoris nigri, et chrystalli, compertum est. Et de metallis in Hundsrucke auctor est Munsterus. Vt non otiosa fuerit concessio metallorum, res alias regalis (ut vocatur) sive fiscalis, a Friderico II. Imp. data Ludovico Palatino-Bavaro anno MCCXXIX. quam hoc loco subiicere lubet.

FRIDERICUS secundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, et Rex Siciliae. Dignum est et consentaneum rationi, ut hii qui ad exaltationem nostram votis fidelibus et servitiis preclaris aspirant, a munificentia nostra ampliora beneficia consequantur. Hac itaque consideratione inducti universis Imperii fidelibus tam presentibus quam futuris notum facimus, quod nos attendentes sinceram fidem et devotienem, nec non et obsequia, que dilectus consangvineus noster Ludvvicus Dux Bavarie Palatinus Comes Reni, maiestati nostre frequenter exhibuit, et in antea poterit exbibere, ex vera scientia et de mera liberalitate nostra donavimus sibi et heredibus suis et in rectum feudum concessimus, omne genus metalli tam in auro et argento quam in aliis, quod in terris patrimonii et feudi sui fuerit repertum, cum omni jure et utilitate exinde perveniente, et quam nos et Imperium percipere deberemus. Statuimus igitur et auctoritate regia districte precipimus, ut nulla unquam persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, contra hanc nostram concessionem venire presumat; quod qui presumserit, offensam nostram et gravem indignationem incurret, et pro pena temeritatis suae Centum libras auri componat, quarum medietas Camere nostre, altera vero passis injuriam persolvatur. Ad hanc autem nostre donationis et concessionis memoriam presens privilegium inde scribi et sigillo magnificentie nostre iussimus communiri. Hujus rei testes sunt Cunradus Ratisponensis Episcopus, Otto Frisingensis Episcopus, Otto Dux Moravie, Palatinus Comes Burgundie, Comes Cunradus de Sosburch, Genehardus Landgravius de Luikenberg, Diepoldus frater eius, Anshelmus Marescalus de Finstingen, Ramungus de Svvabach, Albertus Lupus, Albertus Rindesmul, et alii quamplures. Ego Cunradus Metensis Episcopus et Spirensis, Imperialis aule Cancellarius, vice domini Sifridi Moguntinensis sedis Archiepiscopi et totius Germanie Archicancellarii recognovi. Acta sunt hec anno Dominice Incarnationis MCCXCIX. Indict. VIII. regnante domino nostro Friderico Dei gratia illustrissimo Romanorum rege semper Augusto et rege Sicilie, anno regni eius in Germania septimo, et in Sicilia vicesimo secundo, feliciter.



page 88, image: s088

ALIA RHENI DECORA. VINVM Rhenanum. Mons Lurlaberg. Ara Bacchi. Salmonis captura. Ancorago piscis. Alia. CAPVT XVIII.

ETSI confecta periegesi nostra Palatina, aegre a Rheno avellor: neque sane avelli me volens patiar, nisi insignia adhuc quaedam Rheni munera, dotes, decora, quae Naturae dono habet, calamo meo gratus accola exornem. Vinum primo, illud tot gentium gulis expetitum: Sed quia

Bacchus amat colles - - - et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis:

colles et montes illi vitiferi primo nobis visendi sunt, neque hoc sine aliqua (ut spero) voluptate.

Annales Francorum Fuldenses, sub Anno DCCCLVIII. ita habent: Villa quaedam haud procul ab urbe Pinguia sita est, CAPVT MONTIVM vocata, eo quod ibi montes per alveum Rheni fluminis tendentes initium habeant; quam vulgus corrupte CAMVNTI nominare solet. Quo loco manu minime recente, neque unius saeculi, ad marginem quidem nomen eius villae annotatum video, Gaemunde; Montibus vero illis Rhenum includentibus interlinealiter superscriptum, Mons Lurlaberch. quod vel unum indicii testimoniique satis superque esse poterat: nisi accederet ab eodem (quantum colligo) aevo, Poetae etiam Germani nomine MARNER locus, in cantilenis Teutonicis circa aetatem Friderici Imp. II. conditis, versiculo XXXVII. ubi Rhenenses populos perstringit, inter alia ita cantillantis:

Stad vf stad abe in vvechset vvin,


page 89, image: s089

In dienet ouch des Rines grunt.

Et mox:

Der Ymelunge hort lit in dem Lurlenberge in bi.

Ait, ingentes Ditis thesauros in monte illo Lurleio latere, unde etiam in fundo Rheni aliqua utilitas percipiatur: qua de re paullo ante dictum est. Id vero nomen neque unde ductum sit, neque an adhuc hodie in usu sit, satis scio: hoc scio, inter medios illos montes ad dextram paullo infra Wesaliam aliquos esse, in quibus sine exemplo mirifice resonabilis Echo eo nomine (Panas, Sylvanos, Oreades ibi habitare olim putarunt) nautarum vel praetereuntium lasciviâ lacessi et inclamari solita, voces sonosque omne genus non tantum clarissime replicet, sed varie multiplicatos reddat et remittat. De quo Conradus Celtes alicubi ita meminit:

Sed cum perventum est obliquae ad cornua vallis
Quam rapidus vortex saevaque Syrtis habet:
Voxque repercussis specubus reboabit ab altis,
Fertur Sylvicolas quos habitasse Deos:
Quaque sibi caecos memorant quaesisse meatus
Rhenum, et sub terras fertur habere vias;
Atque aliis dicunt tandem regionibus ortum
Largifluos fontes amne creare suo:
Ceu Graii memorant subter labentia terris
Flumina apud Siculos fontibus orta novis:
Hîc pater alme tuo, posco, sis numine praesens,
Ne navem refluo sorbeat unda freto.

Et Bernardus Mollerus in descriptione Rheni:

Mons subit ad dextram Rheni: despectat in undas
Sub latebris Echo quem resonare facit. etc.

Quod et utrumque, tam Rheni ibi deliquium velutique absorpti interitus, quam admirabilis ille Echo, inter Rheni rariora ornamenta adeoque miracula referri poterit.



page 90, image: s090

Etsi autem toto omnino Rheni tractu, a fonte primo ad Vbios usque, optimi et generosissimi vini ingens Dei beneficio sit proventus, quantus usquam in orbe exculto reperitur; et praesertim qua montibus illis Lurleianis angustatus includitur Rhenus, vere continua quaedam et perpetua vinea dici possit: tamen flos Liberi patris omnium judicio laudatissimus, eâ et unicâ parte ditionis Palatinae in montibus illis nascitur, quae a Baccho nomen habere, adeoque Bacchi aram sonare, non abs re omnibus creditur. C. Celtes eodem loco, amicam a vino arcens:

Praesertim quae collis habet, qui nominis auctor
Vibi est, de Baccho nomina clara gerens.

Et Mollerus ibidem:

Mille quater passus, simul ac Trajana recedunt
Culmina, Bachracum gurgite laeva ferit.
Dicitur haec Bacchi sedes: fert montibus arcent,
Insidet oppiduli moenibus ipsa sui.

Quod enim apud idoneos auctores veteres nulla loci huius mentio neque vestigium hactenus apparet, eius rei caussam esse puto, quod licet neque soli vitio neque aeris intemperie terra Gallia aut Germania vitibus careret, Romanorum libidine oppressis provinciis vites conserere diu non liceret, ut vel Domitiani apud Tranquillum edicta probant: Ne quis in Italia novellaret, utque in Provinciis vineta succiderentur; relictâ, ubi plurimum, dimidia parte. Quod Philostratus nimis universe retulit: [Gap desc: Greek word(s)] . Provincialibus enim hoc interdixerat, ut Ibi Ionibus [Gap desc: Greek word(s)] . Quod et apud sequentes Principes obtinuisse credibile est. Vnde velut pro re nova et insueta, Eutropius de Probo: Vineas Gallos et Pannones habere permisit. Et Vopiscus: Vnum sane sciendum est, quod Germani omnes cum ad auxilium essent rogati a Proculo,


page 91, image: s091

Probo potius perservire maluerunt, quam cum Proculo aut Bonoso esse. Germanis omnibus et Gallis hinc permisit, ut vites haberent, vinumque conficerent. Tardius igitur, post Ptolemaei et Antonini aevum, Bacheia istic munera et altaria innotuerunt, et condendo oppido arcique causam dederunt: de quibus tamen fama tam vetusta apud accolas, et opinio a patribus ceu per manus accepta, non plane de nihilo habenda videtur. Quis enim alias durum rusticumque hominum genus, quos vere petrones rupicesque dixeris, subornasset, ut nobis persuaderent (quod ipsi quidem firmiter credunt) extare prope ripam suam in Rheni alveo faxum ingens quadratum, et fere in arae modum a Natura efformatum? quod etsi undâ fere semper tegitur, tamen per intentiorem Solis aestum aliquando deficiente flumine retegatur: quae res ut certum signum praebet optatioris vindemiae, vinique maturioris solito et meracioris; ita solitos veteres, pagana superstitione imbutos, quando id eveniebat, conscenso illo saxo Libero patri ibi sacra facere: inde BACCHI ARAM dictam (ipsi Altaris saxum hodieque vulgariter vocant) quavis sponsione contenderint. Quid si scissent, eiusmodi crepidines, eminentias, [Gap desc: Greek word(s)] , saxa in mari protuberantia, antique Aras dictas? Virgilius ipse docet:

Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, ARAS.

Et pluribus probat divinus ille Scaliger, ad Ausonii illud: Desertus vacuis, solisque exerceor aris. Vt sic esset illa in Rheno ara Baccho sacra: non quou alii putarunt, aliqua in monte, qui fanum S. Wernheri (fuit is puer ab improbis Iudaeis clanculum nefarie interfectus et excarnificatus) sustinet, ara vel delubrum Baccho positum.

Sed quidquid sit de loco, ipse quidem vitium


page 92, image: s092

fructus succusque racemorum nectareus, nec nisi fatuo palato displicere sustinens, praesertim ubi igne in cameris (novâ arte) paululum domitus fuerit, ut cum patre suo [Gap desc: Greek word(s)] vere dici possit, dignissimam Lyaeo sobolem vel sine notoribus se abunde probat. Calluit, quid illa posset, magnus Princeps; si vera scribit AEneas Sylvius, tunc Episcopus Senensis, de Wenceslao Rege: Norinbergenses cum hinc jurisjurandi religionem vererentur, inde vim Palatini timerent, legatos ad Wenceslaum mittunt, qui se juramento solvi petunt, ac si necesse sit, auri viginti millia nummûm in eam rem offerunt. Rex auditis legatis, liberos Norinbergenses dicit, si currus quatuor tradant onustos vino, quod Bacharacense vocant, hoc est inter Rhenensia vina (ut putant) optimum. Nec plura addo, ne vini laudibus arguar quod olim Homerus.

Neque etiam praetereundus nobis, inter Rheni munera, insignis ille laudati saporis piscis, et (ut Ausonii de illo verbis utar) dubiae facturus fercula coenae, quem Rheni advenam civem Fortunatus signanter vocat: civem quidem, quod plurimus in eo habitet, et capiatur; advenam vero, quod alibi natus, et ab Oceano illuc advenerit. Marinus enim origine piscis est, et limpidis dulcibusque fluviorum aquis, in quos adversis nisibus primo vere amat ascendere, demum mitescit, et palato arridet (ut cum Martiale dicam)

AEquoreo dulces cum sale pastus aquas.

Sed neque in omni mari, sed in solo Oceano reperiri salmonem experientia testatur. In Mediterraneo siquidem mari nullibi visum aut captum constat. Qua de causa neque omnibus in fluminibus degit, sed iis tantum quae in Oceanum illum defluunt: ut in Aquitania Garumnae et Dordonae, in Gallia Sequanae et Ligeris, in Anglia Tamesis [Note: Vide Girald. in Hibernia cap. 40. et seq.], in


page 93, image: s093

Polonia Vistulae, alumnus est; sed ante omnes in Germania Rheno familiaris. Idem Fortunatus de Gogone Domestico:

Si prope fluctivagi remoratur littora Rheni,
Vt salmonis adeps rete trahatur aquis.

Idemque in Idyllio de Navigio suo, Regum Childeberti et Sigeberti recreationem e piscatione illa apud Antonnacense castellum describit:

Denique dum praesunt Reges in sedibus aulae,
Ac mensae officio prandia festa colunt;
Retibus adspiciunt quo salmo fasce levatur:
Et numerat pisces, cum sit in arce sedens.
Rex favet in mensa, resilit dum piscis ab unda,
Atque animos reficit, quod sua praeda venit.
Illic fausta videns, hic laeta palatic reddens:
Pascens ante oculos, post fovet ora cibis.
Praesentatur item mensae Rheni advena civis,
Turbaque quo residens gratificatur edens.

Et his duobus fere solis, quod sciam, Ausonio inquam et Fortunato, piscis ille nominatur. Posteriores alii Esocem dixerunt, et postremi Exotum, et Isicium. Denique in Glossario veteri Anglo-Saxonico lego: Ysicius vel Salmo, Lex. Quo nomine nos eum appellamus tum demum, quando sub Autumni tempus relictis fluviis iter suum ad Oceanum relegit, quo quidem captura eius uberrima esse solet. In Palatinatu sane utroque tempore ea non deest; cum salmones non solum in Rheno certis gurgitibus collecti deprehendantur, sed etiam in Nicrum, adeoque dulces rivos Nicro illabentes, aquae dulcedine allecti, frequentes penetrare soleant.

Sed quid dicemus de alio Rheni sive cive sive hospite? quem Ancoraginem nominat apud Cassiodorum Senator: Privati est habere quod locus continet: in principali convivio hoc decet exquiri, quod visum


page 94, image: s094

debeat admirari. Destinet carpam Danubius, a Rheno veniat ancorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur, Brutiorum mare dulces mittat acernias, sapori pisces de diversis finibus afferantur. Si coniicere licet, nomen apud Latinos ei datum putem a moribus, quod anchorae ritu rostrum solo arenisque infigat: quod est [Gap desc: Greek word(s)] , a cuius contrario [Gap desc: Greek word(s)] illa dicta. Vnde Hispanis Porcus Marinus olim dictus, ut hodie Italis Porceletto, quod os habeat porcino non absimile. Quo pertinet locus Isidori: Porci marini, qui vulgo Suilli; qui dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium: et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt. Quibus verbis praeterquam quod Sturionis naturam et morem apertissime describit, et Marinum porcum in Hispania vulgo Suillo dictum ipse Hispalensis testatur; confectum est eum ipsum esse, qui hodieque in Hispania Solleo aut Sulio (is autem est Sturio noster) appellatur. Rondeletius rei piscariae scitissimus, hunc quoque origine aequoreum, vere ineunte dulces fluvios consectari; et prius exiguum, in illis demum saginatum, in suam illam molem excrescere; et ipsissimum Acipenserem esse docet, illum Romanorum mensis tantopere expetitum et aestimatum, Plinio teste: Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser. Sed neque is Rheno aut Nicro noster insolens, et hoc privilegio notabilis, quod - res fisci est, ubicunque natat, et extra commercium positum, ad aulam mensamque Principis continuo deferre piscatores tenentur. Adeo veluti fatidice a Martiale dictum, et lex illis data:

Ad Pallatinas acipensem mittite mensas:
Ambrosias ornent munera rara dapes.

Verum haec gulae iritamenta relinquo, ubi hoc


page 95, image: s095

tantum addidero, praeter ista a Natura munera, quiddam etiam diae rationis et judicii veterum opinione Rheno tributum, dum prolem recens natam Germani ad eum ferebant, clypeoque impositam undis committebant: si ab his abriperetur, pro adulterina habendam; si innataret, vere suam. Qua caussâ Nonnus [Gap desc: Greek word(s)] agnominat, quasi judicem vindicemque coniugii: et Nazianzenus, -- [Gap desc: Greek word(s)] . quod Claudianus: Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus. Sed et hunc desero, et ad Nicrum tandem revertor.

NOVAE CIVITATIS ET ARCIS apud Manhemium vetus per Fridericum IIII. Electorem Palatinum fundatae auspicia. CAPVT XIX.

SERENISSIMVS Princeps Fridericus Elector Palatinus, inter caetera laudati Principis munia, quibus jam inde a primis gubernationis suae auspiciis per omnem ditionem suam res divinas humanasque rite et ordine diligenter procuravit, temporum horum iniquitatem et creperum rerum publicarum statum considerans, ad praesidiarium castrum excitandum, novumque oppidum confluae undiquaque hominum piorum multitudini recipiendae, animum adiecit. Eique rei idoneum cumprimis et prope incomparabilem locum conspicatus ad Rheni Nicrique confluvium, qua vetus et nobile castellum, cum pago Manheimii nomine inde a Carolinis temporib. noto, teloneo duplici fructuosum, piscatione et venationibus amoenum, hactenus in deliciis fuit; re diu multumque deliberata, et accersitis


page 96, image: s096

artificibus tam aquariae quam aedificatoriae rei peritis, materieque omni necessaria dudum provisa, quod felix faustumque sit, XVII. die Martii anno salutis MICCVI. bonis avibus arduum et laudabile opus est adgressus. Pridie enim cum coniuge veneranda, filioque natu maiore sibi cognomine nuper e Galliis revocato, et lecta procerum caterva eo profectus, summo mane in locum operi destinatum, jamque in futurae molis formam sulcis actis descriptum et urbatum, se conferens, inque ipso ripae extremo, qua virides Nicri undas coeruleo sinu Rhenus pater excipit, sub papilione erecto suos congregatos tenens, a superni Numinis invocatione (sine cuius ope nil recte incipi, nedum confieri didicit) auspicium fieri voluit. Cum per Evangelii ministrum e Psalmo XLVI. copioso et apposito sermone explicatum fuit, an et quatenus Christiani, quibus omnis spes et solida fiducia in Deo, ceu rupe firmissima et arce inexpugnabili reposita esse debet, aedificatis munimentis et substructionibus terrâ factis, et operibus manuum suarum, securitatem suam committere debeant: quid item in novis oppidis condendis fundatoribus potissimum curae consiliique esse debeat. Tum calidae preces ad Deum fusae, qui surgenti oppidulo pro Ecclesiae et posteritatis commodo, successum et prosperitatem coelitus largiri, locumque sibi proprie votum et dicatum benigne accipere et sacrare dignaretur. Eo peracto Princeps papilione egressus, quamvis imbre largo et ventorum vi procellosa insolitum strepente, manus ipse primus operi admovit; arreptoque sarculo, circumfusa et spectante prope innumerabili hominum turbâ, scrobem quadratam cespite abraso infodit, in quo saxum quadrum superne incisum et excavatum deposuit, eique imaginem sui vultus in auro fabre expressam, cum die et anno rei quae gerebatur


page 97, image: s097

inscriptis, dulcissimi sui nati, ceu amabilis cuiusdam Iuli, manu imponi moxque operculo ad id aptato contegi voluit. Quo facto omnis comitum manus certatim, ceu signo dato, ita ut erant palliati gladiisque accincti, et his ipse Princeps permixtus, ad instrumenta fossoria provolare, et vehiculis manuariis (genus est unâ rotâ volubile, duabus ansis ductile, amplius quam humeris recipi et gestari possit, materiae facile quovis provolvens) tantum cespitis et terrae arenaeque, miro quodam animi ardore et pulcra contentione tam impigre congerere, nihil aut pluvium rorem solique lubricum aut ventorum intemperiem morata, ut dicto citius non tantum scrobem illam cum saxo operiret, sed vero aggerem et tumulum non exiguum extolleret et accumularet. Atque ita opere cum bono Deo inchoato, illud deinceps urgendum et perficiendum mercenariis fessorum turmis magno numero collectis traditum et demandatum fuit. Princeps autem cum suis in arcem regressus, prandio liberaliter instructo commilitones suos comiter excepit, nec minus sermonum ingenua suavitate quam flore Liberi, quem producit ea ora inprimis generosum, benigne recreavit: omnibus ad honestam hilaritatem frontem explicantibus, deque coepto tam laudabili, quod ex veteri formulâ BONVM FACTVM, si qua futura est, posteritas grato ore praedicabit, huicce nostro aevo gratulantibus, nec non nomina sua ad rei memoriam in charta confignantibus. Ita vasa conclamata, et Sole declinante Heidelbergam est reditum: nihil interea et ventorum pertinacibus flabris, et alternantibus nimbis remittentibus. Quod utrumque non nesciis, quantum et hi olim legioni Christianorum Keraunobolae a Deo precibus impetrati, et illi Constantino Magno in praelio cum Tyrannis ancipiti commodaverint, non nisi pro argumento Divini


page 98, image: s098

favoris certo, et omine dextro libuit interpretari.

Et ne quidquam vetustatis ignoremus, hic est ille locus veteris Germaniae, in barbarico trans Rhenano qua (Ausonii verbis) Francia mixta Suevis, tam nobilis: in quo (nescio an non ante hunc et alii) Valentinianus certe, cum eius filius Gratianus Alemanos Suevosque non procul inde ad Nicrum et Lupodunum indigna strage afflixisset, quo arctiori ceu compede illos contineret, improbo militum labore munimentum collocavit: quod constat oculato teste et fide digno scriptore Ammiano Marcellino, tunc in castris Romanis stipendia faciente: ut alibi est a nobis pluribus expositum. Verum Augusti illius operis, postquam exturbatis Romanis ille locus non diu postea in Francorum jus rediit, Theodeberto et Sigiberto potissimum Australis Franciae potientibus, nullum fere hodie vestigium superest, nisi quod eo ipso nonnunquam vetustatis tenues reliquiae, et numismata vilia hodieque reperiuntur, et lapis vetus fabre sculptus ibidem erutus, nunc puteo ante Curiam aptatus cernitur, reconditam paganici sacrificii (TAVROBOLIVM illi vocabant) mem oriam repraesentans. Quae utut habeant, nos quidem ista non paullo melioribus (ut credimus) auspiciis orsa posteritatis memoriae hisce commendamus. Ille enim ut per iniuriam vexaret quietos et innoxios, regendi cupiditate alieno solo jugum imponere tentavit. Nos ut avitam libertatem tueamur, et religionem sinceram posteris illibatam conservemus, ut ameditullio Germaniae vim omnem exteram avertamus, vereque pro aris (ut dicitur) et focis necessariae defensionis et securitatis ergo nidulos nobis in nostro coagmentamus. Ille ut antiquis dominis et indigenis profligatis, impium militem et avidos colonos induceret. Nos ut exules pios, aliunde immerito ceu tempestate quadam


page 99, image: s099

eiectos, comiter recipiamus, ex pomoeriis nostris hospitia nova paramus, sedesque petitas afflictis et extorribus offerimus et concedimus; Vt commercia omnis generis publico bono juvemus, pascua et agros vineasque nostras in plateas et domos, saepes et ovilia nostra in muros et portas commutamus. Vnde ceu in re maxime pia et humanitatis plena, optimeque in publicum consulta, certum favorem et perpetuum praesidium Dei opt. max. nobis indubitanter audemus polliceri.

Et haec, quae confestim post ipsum actum, cui non tantum [Gap desc: Greek word(s)] sed et [Gap desc: Greek word(s)] interfui, consignavi, memoriae posterorum invidere nolui. Erit enim (Deo fortunante) etiam Manhemii istius novi, sive quo alio nomine futurum est, olim aliquando origo antiqua: de qua repertâ; si qui tum mea haec legent, non minus gaudebunt, quam nos de aliis huiusmodi vetustis, hactenus indagatis et inventis, soliti sumus. Et jam videre est non tantum ingentem ambitum civitatis vallo fossaque cinctum, sed et intus minas operum diversorum, tam publicorum quam privatorum, praecipue vero portam perelegantem ad Nicrum spectantem, cum hac inscriptione:

QVOD FELIX FAXIT IEHOVA.

FRIDERICVS IIII. ELECTOR PAL. RHENI. DVX. BOIARIAE. ETC. E. VETERI. PAGO. MANHEIMO AD. RHENI. NICRIQ. CONFLVVIV IVSTA. SPACIOR. DIMENSIONE NOBILEM. VRBEM. MOLITVS VALLO. FOSSA. MVRO. CLVSIT. PORTAM. BONIS. CIVIB. APERVIT. ANNO DOMINI MDCX.

Sequitur inscriptio tabellae in fundamentis positae.



page 100, image: s100

QVOD FELIX FAVSTVMQVE SIT.

FRIDERICVS IIII. Palatinus Rheni, S. Rom. Imp. Archidapifer et Princeps Elector, Dux Boiariae etc. In notiss. isto pugnacis Franco-Sueviae veteris solo, ad Rheni Nicrique confluentes, quo VALENTINIANVS Imp. Aug. vexandis olim Germanis munimentum sibi celsum et tutum a primis fundarat auspiciis: quod tamen in Romana potestate non perennavit, sed Francorum justioribus armis non diu post cessit. MANNINHE MI nomine notum, et in jus Palatinum tandem venit: Ipse haud paullo melioribus auspiciis, ad suam suique populi et patriae tutelam, arcem firmiss. cum propugnaculis et oppido, de novo â fundamentis extruere coepit: quibus ipse sua manu hancce tabellam una cum primo imoque saxo et cespite imposuit. XVII. die Martii MDCVI.



page 101, image: s101

CHRONICON BREVE CIVItatis Heidelbergae. CAPVT XX.

NIHIL est quod libentius facerem, quam ut hanc Palatinatus Rhenani metropolin, in qua tota jam quinque lustra satis commode degens, aetatis meae [Gap desc: Greek word(s)] omnem Palatinis ministeriis impendi, plura interim (per Dei gratiam) secunda quam adversa expertus, scriptis etiam meis quam ornatissimam et celeberrimam reddere possem. Quaecunque igitur gesta memorabilia eius expressam mentionem habentia, extra res Palatinas ordinarias, apud idoneos scriptores hactenus velut aliud agens reperi, ea licet non adeo multa hoc capite collecta in medium conferam; ab eo potissimum tempore, quo Bavari Duces adquisitam per connubium Palatinam istam ditionem tenuerunt.

MCCXXV.

Ludovicus Dux Bavariae Ottonis Palatini Witelspacensis F. a Friderico Imp. Palatinatum Rheni consequutus, castrum et burgum Heidelberg, et comitatum Stalbuhel, ab Episcopo et Capitulo Wormatiensi, pro se filioque suo Ottone, et Agnete Palatina eius uxore, de novo in feudum accepit. Vide Origin. parte 1. cap. 10.

MCCXXXV.

Henricus Rex Friderici II. Imp. F. contra patrem cristas erigens, ab illo in ordinem redigitur, et captus Wormatiae primum, dein Heidelbergae custodiendus traditur Ottoni Ludovici F. Palatino,


page 102, image: s102

credo ut Caesaris judici. Idque est annotatum a Mathaeo Pari in Henrico III. fol. 401. Trithemio in Chronico Hirsaug. Brusch. de Episc. Worm. p. 118. b.

MCCLXXXVIII.

Rudolffi Regis tempore facta est maxima aquarum inundatio, qua maior non fuerat visa a viventibus. Heidelbergiae multi sunt submersi, et eodem anno civitas succensa est. In Trajecto supeiori in processione solemni fractus est pons, et plus quam trecenti homines sunt submersi. Simile contigit Francofordiae in ponte Mogoni. Ratisponae etiam cathedralis ecclesia totaliter combusta est: et Lubekae similiter die sancti Barnabae. Ita habet Chronicon M. S. Monachi cuiusdam Saxonis, deductum ab O. C. usque ad annum MCCCCXXIII. in Biblioth. Palat.

MCCLXXXVIIII.

Sequuta est transactio inter Ludovicum Palatinum et civitatem Heidelberg super petitione (quam vocant) ad CCCC. libras Hallenses. Cuius tenor fuit talis: Nos Scultetus, Scabini, ac universi Cives in Haidelberch, tenore presentium profitemur, quod cum serenissimus dominus noster Ludovicus illustris Comes Palatinus Reni Dux Bavvarie, inspectis nostris defectibus, quos sustinuimus, hanc nobis gratiam fecerit, quod in proximo festo Beati Martini et in subsequenti termino pro peticione [Note: Die Beed vulgo. ] quolibet anno de quadringentis libris Hallensibus stare vult contentus: nos e converso promisimus et promittimus per presentes, quod ei eandem summam quadringentarum librarum annis singulis in dicto termino persolvamus, dantes ei in testimonium presens scriptum. Dat. Haidelberch anno Dom. MCCLXXXIX. XVI. Kal. Martii. Appensum est sigillum in cera


page 103, image: s103

flava, habens aquilam uno capite, cum litteris: SIGILLVM CIVITATIS HAIDELBERCH.

MCCLXXXXII.

Minera auri apud Heidelberg invenitur. Annales Dominicanorum Colmar. editore Vrstisio.

MCCCXXX.

Paullo ante Wiclevi tempora Eckardus Dominicanus Heidelbergae damnatur haereseos. De quo Trithem. in d. Chron. Hirsaug. Foxus in Histor. Ecclesiast. pag. 59.

MCCCLXXVI.

Sub Vrbano PP. et Wenceslao Imp. fundata est Academia Heidelbergensis, Germanicarum antiquissima, a Ruperto seniore. Vide Trithem. d. loco. Iac. Wimpheling. in epit. German. cap. 52. et 56. Irenicum lib. XI. Munster. lib. III. cap. 352. Denique orationem elegantem de ea peculiarem D. Georgii Sohnii.

MCCCCXIIII.

Imp. Sigismundus fuit Heidelbergae apud Ludovicum Electorem, de qua re ita habent acta Vniversitatis: ANNO Domini MCCCCXIIII. in profesto Nativitatis B. Mariae Virginis, in meridie vel quasi, Dominus Sigismundus Rom. Rex semper Augustus, et Vngariae etc. Rex, per modum infra scriptum receptus est a Clero, Vniversitate et populo. Primo populus Heidelbergensis exivit portam S. Petri cum candelis, viris et feminis eum suscipiens. Decanus, Custos, Capitulum et Clerus opidi cum religiosis ante portam praedictam ab intra eum susceperunt, Decano portante crucem auream, Custode certam monstrantiam, et seniore Canonico,


page 104, image: s104

eodem modo sub porta dato osculo. Regi cum cruce de equo descendenti cantores collegii coeperunt alta voce, Advenisti desiderabilis etc. Quo finito inceperunt Responsum: Iustum deduxit Dominus per vias rectas, continuando usque ad Ecclesiam S. Spiritus. Qui Rex Ecclesiam pro tunc non intravit, sed castrum ascendit cum domino Duce Ludovico: qui hora vesperarum descendentes vesperis interfuerunt apud S. Spiritum. Vesperis finitis pro tunc Decanus Theologiae Doctor in conspectu Regis, Vniversitatis et totius cleri fecit collationem solemnem, pro themate subsumens; Regem honorificate: in fine Vniversitatem et Collegium Regiae Majestati recommendans.

MCCCCXV.

Balthasar Cossa, in schismate Iohannes PP. XXIII. dictus, a Concilio Constantiensi depositus, Heidelbergam primo, deinde Manhemium in carcerem ducitur. Ita in eius vita notarunt Platina, Massonus: et Chronicarii alii, Trithem. in Hirsaug. Chron. Belgicum fol. 353. Aventin. fol. 650. Fulgosius lib. VI. Exemplor. cap. ult. Vide et Philipp. Camerar. lib. 1. subsecivar. cap. 67.

MCCCCLXII.

Fridericus I. Pal. Elector victis captisque apud Seckenheim tribus Principibus, sibi inique adversantibus, triumphans eos Heidelbergam duxit, et pro merito tractavit. Vide Trithemium in eius gestis, et quae ibi plura annotavimus, ad pag. 26.

MCCCCLXXXI.

Philippo regnante solennitas panegyrica Torneamenti (quod vocabant) sive hastiludiorum et decursionum equestrium, Heidelbergae celebrata


page 105, image: s105

fuit. Quae descripta extat suo loco, in libro vocato Turnierbuch.

MCCCCLXXXVIIII.

Maximilianus Rex Heidelbergam transivit, Philippum invisens. Exceptus ibi oratione Pallantis Spangel Theologi, nomine Vniversitatis: quam recudendam curavi Tomo II. Rer. Germanic. fol. 221.

MDII.

Convocatio fit Principum, mandante Maximiliano Rege, apud Heidelbergam sub eodem Philippo, contra Ligam Sotulariam (ut dicebatur) rusticorum, quibus est justis armis occursum. Trithem. in Chron. Hirsaug. secundae compositionis Tom II.

MDX.

D. Martinus Lutherus a Conventu Augustinianorum monachorum Witebergâ missus est Romam, ad negotia quaedam Ordinis expedienda; et in transitu apud Augustinianos Heidelbergae aliquamdiu commoratus, homilias aliquas et disputationes habuit. Octennio post iterum huc divertit Anno MDXVIII. cum ex Comitiis Augustanis, a colloquio cum Caietano Cardinali habito, discessisset. Theses ex Theologia et Philosophia tum VI. Cal. Maii disputavit: quae extant Tomo 1. Operum Witebergae editorum. Ioh. Matthesius scribit, ipsum Anno MDXXI. Wormatiâ, quo a Carolo V. citatus fuit, iterum huc venisse, et cum doctis contulisse. De quo aeque nobis non constat.

MDXLVI.

Repurgatio Ecclesiae Heidelbergensis, et Academiae, rejectis Papisticis-dogmatibus, suscepta est a


page 106, image: s106

Friderico II. Elect. Palatino: cui propterea gratulati sunt Principes Protestantes. Auctor est Sleidanus, ex quo Thuanus annotavit. Sed interrupta est reformatio plena, bello Smalcaldico et victoria Caroli V.

MDXLVIII.

Carolus V. hîc fuit cum eodem Friderico.

MDLVI.

Otto Henricus statim initio gubernationis, mense Martio, Missam et Papisticos ritus omnes abolevit, Ecclesiam et Academiam e fundamentis reformavit, Ordinationem Ecclesiasticam patrio sermone publicavit, idola et statuas e templis exturbavit. Quod pium opus Fridericus III. postea continuavit et et Divinâ ope absolvit.

MDLXII.

Maximilianus II. Imp. hac transiit mense Decembri, postquam Francfurti coronatus fuit Rex Romanorum, et quidem cum patre Ferdinando, exceptus a Friderico honorifice: erga quem vicissim humanissimum se praebuit. Secundo Anno MDLXX. e Comitiis Spirensibus huc venit, una cum tribus Electoribus Ecclesiasticis, mense Septembri.

MDLXXII.

Henricus Valesius Dux Andegavensis, Caroli IX. Regis Galliarum frater, a Polonis ad regnum vocatus, in itinere hac transiit, et Fridericum III. Electorem invisit: inde in Poloniam brevis Rex futurus contendit.



image: s107

OMISSA QVAEDAM, SVIS LOCIS INSERENDA.

Pag. Lin.

6, 24. Bretheimensis et Levvensteinensis,

28. Bilstein, Scharffeneck -

11, 33. Brandeburgici, et florente Academia,

16, 28. Legend. Windogasti patria.

17. Ad marg. 1560.

18. Ad marg. cap 7. Chronico Laurisham fol. 88 tribus locis, et 89. 90.

19, 15. villa olim regia et publica,

26, 12. Malberg, Dadunberg, Planckeberg.

30, 19. Magno. Wipo in vita Cunradi Salici Imp. Collecto regali comitatu Rex primum per regionem Ribuariorum, usque ad locum qui dicitur Aquisgrani palatium pervenit: ubi publicus thronus regalis ab antiquis Regibus, et a Carolo praecipue locatus, totius regni archisolium habetur.

40, 2. Eichi, Flameresheim apud Aimoinum,

46, 17. Tonnesse, Dunnesa.

59. dele versiculos Martialis, qui commodius stant inf. p. 94.

60, 8. in fine Cap. redimus: quam dudum reliquimus apud Confluentes, dum interiora regionum, Ripuariorum comitatus, Hunnorum colonias, Wosagi saltus lustramus. A Confluentibus autem ad Wormatiam (quo nos iste excursus iam deduxit) in tractu Rheni habemus ista; idque auctoribus Antonino, Noticia, Tabula:

Bontobrice, Bodobriga, Baudobrica, hod. Boppart.

Vosavia, hod. Wesel/ et Oberwesel/ ad differentiam inferioris Wesaliae in Cliviis.

Bacchi ara, Bacharach, juris Palatini. de qua infra cap. XVIII. Traiana castra (ut aliquibus videtur) quae Germanice Trechtingshausen/ vulgo Drecthshausen.

Bingium, Pinguia recentioribus, Bingen. de quo aliquid supra cap. XI.

Magontiacum, Moguntia, ad Mogoni et Rheni confluentes, ubi castellum olim Traianus posuit, quod et hodie Castel.

Bonconica, quae forte Ruffiana Ptolemaei, hod. Oppenheim/ iuris Palatini.

Borbetomagus Vangionum, ad quem imus.

73, 8. illa Nemetum, una cum coniuge tumulum suum habet, ita inscriptum: ANNO. DOMINI. MCCCLXXXX. IPSA. DIE. BEATE. IVLIANE. VIRGINIS. OBIIT. ILLVSTRIS. PRINCEPS. RVPERTVS. DVX. SENIOR. FVNDATOR. HVIVS. ECCLESIE.

ANNO. DOMINI. MCCCXCV. XVI. DIE. MAII. OBIIT. GENEROSA. DOMINA. BEATRIX. FILIA. DVCIS. DE. MONTE VXOR. ILLVSTRIS. PRINCIPIS. RVPERTI. SENIORIS. ELECTORIS. IMPERII. COMITIS. PALATINI. RENI. ET. BAVARIE. DVCIS.

77, 33. ita legendum: nominis, qui ad quintum inde lapidem ortus apud vicum quendam Hohe-Spener dictum, ispam urbem Spiram perluit. Ita et

79. 27. meam ludibundus appellare

80, 31. rescribe, incipit sub Comite tractus

82, 12. Noticiae, SALISSO Antonino,

84, 28. grumulis et ramentis veluri

87, 39. Anno Dom. Incarn. MCCXIX.

91, 32. puer Christianus ab



page 1, image: s109

PETRI PITHOEI IC. Observatio DE COMITIBVS PALATINIS, TAM GERMANIAE QVAM GALLIAE. EXCERPTA E LIBRO EIVS SINGVlari, cui titulus: Memoires des Comtes de Champagne et Brie etc. Paris. 1581. et in Latinum conversa per M. F.

IN VETERI HISTORIA FRANcorum primorum Regum quoties mentio fit Ducum et Comitum, nunquam equidem titulum illum Ducis accepi pro dignitate perpetua, qualem habemus hodie; sed tantum pro genere quodam officii et administrationis, pro quo ipsi Duces sacramentum fidelitatis praestabant suo Principi, qui illos destituere et revocare poterat pro arbitrio. Ita intelligo quod Ado, Sigebertus, et alii scribunt, Pipinum Regem Austrasiae habentem duos filios, nimirum Drogonem et Grimoaldum, maiorem fecisse Ducem Campaniae, minorem vero Majorem Palatii. Quamvis tunc quidem verisimile sit in eiusmodi personis, conditionem Ducis grandiorem quandam auctoritatem continuisse: neque etiam praecise negate velim, illo aevo aliquem Ducem observari posse haereditarium; quod dicere possumus de Comitibus Britanniae jam dudum antea, sub posteris adeo ipsius Chlodouei. Dux igitur tunc erat, qui sub se habebat provinciam aliquam, aut plures Comitatus. Ita enim annales Pippini (qui postea adglutinati


page 2, image: s110

sunt Aimoino monacho S. Benedicti ad Ligerim) narrant, ipsum fratri Griffoni in praelio capto, donasse duodecim Comitatus, ad morem Ducum. Et postea de Ludovico Pio, illum Balderico ademisse ducatum Forojuliensem, atque ita eius potestatem dissectam in ter quatuor Comitatus. Quod ipsum memini me alibi annotasse fusius.

Ducibus igitur sub se habentibus aliquam provinciam aut complures Comitatus, sive quatuor, sive duodecim, aut quotcunque numero; Comites ipsi saepe territorium nonnisi unius civitatis sua gubernatione tenebant, quae vocabatur Comitatus, et ipsi Comites eius loci: habebantque locumtenentes suos speciales, quos appellabant Vicarios, Viguiers Gallice; Leges Lombardae et usus Feudorum hosce Praepositos appellare videntur: et Centenarios pro consiliariis vel assessoribus (quorum nomen a numero illo apud Tacitum relato descendere videtur) nec non Denarios, Collectores, et Quartarios, ad convocandum populum cum res exigeret. Aliqui ipsorum habuerunt etiam locumtenentes generales, qui dicebantur Missi Comitum, ad differentiam Regiorum, ut discere est ex libello Walafridi Strabonis Abbatis Angiensis, ubi comparationem facit dignitatum secularium cum Ecclesiasticis sui temporis. Erant enim etiam Missi Dominici sive Regales: quorum munus erat, visitando provincias sibi attributas, inquirere diligentissime in statum totius Reipublicae; quomodo agerent Episcopi, Abbates, Abbatissae, aliaeque personae Ecclesiasticae, itemque Comites et Iudices locorum: curare ut Ecclesiae et monasteria commendata Vicedominis et Advocatis idoneis; et ut jurisdictiones tam Regales quam Ecclesiasticae bono et debito modo administrentur; satisfacere desideriis et querelis singulorum provincialium,


page 3, image: s111

praesertim vero viduarum et pupillorum: denique procurare et expedire omnia quae possent: et reliqua, quae ipsi componere non possent, remittere ad ipsum Regem, et coram de singulis ex fide referre. Conventus et juridicina eorum in principalibus locis suae provinciae, dicebantur Missatica, quae etiamnum Germanica voce eiusdem significationis vulgo vocamus Eschiquiers. Et huic quidem muneri plerunque adhibebantur clerici, veluti Abbates, cum quibusdam primoribus Aulae; ut sub Carolo M. Wulfarius, qui postea successit Turpino in Archiepiscopatu Remensi: sub Ludovico Pio Hknothadius, et Hknotfridus, etc.

Comitis certe nomen, si quis per se consideret, inveniet potius titulum quendam honoris esse quam officii aut muneris certi. Ideoque sub Imperatoribus Romanis mediae aetatis, communis fere fuit omnibus dignitatibus et militiis: quod hae plerunque darentur illis qui Principem sectarentur (unde sine dubio primam originem Comitum nomen accepit: quamvis Otho Frisingensis de Comitibus Burgundiae loquens, Comitatuum aliud etymon prodat satis absurdum, dicens apud Ligures singulos singula territoria ex comminandi potestate Comitatus suos appellare: non absimile tamen ei quod Iurisconsulti nostri de Territorio notarunt) sed magis tamen ordinis civilis quam militaris hominibus. Quae causa est quod apud Suidam [Note: et Hesych. [Gap desc: Greek word(s)] .] vox [Gap desc: Greek word(s)] exposita legitur, [Gap desc: Greek word(s)] , pro usu illius temporis. Postea sub posterioribus Orientis Imperatoribus, ea vox ita propria facta est officiis militiae bellicae, ut Comitis nomine simpliciter veniat Tribunus sive Capitaneus imperans turmae equitum sive peditum, ut clare videmus in Rei bellicae praeceptis Leonis V. Imp. Quo etiam modo interpretari convenit vocem [Gap desc: Greek word(s)] in historia


page 4, image: s112

Graeca Nicetae, de gestis Andronici Comneni. E contrario inter veteres nostros Germanos et Gallos, id nominis aut simile in ipsorum lingua olim proprium his qui Principem in expeditione et castris sectarentur et comitarentur (ut Tacitus auctor est, mores illorum gentium describens) tandem ita ad civilem ordinem redactum est, ut Comes diceretur et acciperetur pro Iudice aut Praefecto alicuius territorii aut regionis, a Principe isthuc constituto: quemadmodum in antiquis legibus omnium istorum populorum Septentrionalium nomen Grafio nil significat aliud. In quo ut omnis dubitandi occasio amoveatur, visum est inserere hoc loco formulam concessionis ejusmodi Comitivae, ex libro formularum Marculfi, qui eandem communem facit Ducibus et Patriciis: prout cerre (si verum amamus) excepta diversitate territoriorum, parum videtur fuisse differentiae inter has dignitates, quantum ad potestatem ordinariam, etiam sub posteris Chlodovei Magni, sub quo vixisse Monachum ilum existimo in regno Burgundiae non procul Turono, et forte circa Gregorii Episcopi saeculum, aut paullo ante. Igitur tenor Regiarum litterarum, pro eius aevi Latinitate est talis: PRAECIPVE regalis in hoe perfecta conlaudatur clementia, ut inter cunctum populum bonitas et vigilantia requiratur personarum: nec facile cuilibet judiciariam convenit committere dignitatem, nisi prius fides seu strenuitas videatur esse probata. Ergo dum et fidem et utilitatem tuam videmur habere compertam, ideo tibi actionem Comitatus, Ducatus, Patriciatus, in pago illo quem antecessor tuus ille .. usque nunc visus est egisse, tibi in agendum regendumque commisimus: ita ut semper erga regimen nostrum fidem inlibatam custodias, et omnes populi ibidem commanentes, tam Franci, Romani, Burgundiones, quam reliquae nationes, sub tuo regimine et gubernatione degant et moderentur:


page 5, image: s113

et eos recto tramite secundum legem et consuetudines eorum regas: viduis et pupillis maximus defensor appareas: latronum et malefactorum scelera a te severissime puniantur, ut populi bene viventes sub tuo regimine gaudentes debeant consistere quieti: et quidquid de ipsa actione in fisci dicationibus speratur, per temetipsum annis singulis nostris aerariis inferatur.

Hinc colligi potest, quae eo tempore fuerit Comitivae dignitatis conditio: quae quidem in iisdem terminis, aut saltem citra mutationem aliquam insigniorem, permansisse videtur ad regnum usque Caroli Simplicis, et proximorum eius successorum. Quo tempore regno Francorum in tantam confusionem et perturbationem prolapso, quanta praesumi mente facilius quam cognosci ex Historiis potest, quilibet aliqua potestate subnixus (nimirum in turpido piscandi oportunitate data) usurpare et retinere sibi coepit, quod potuit. Cui licentiae magno adjumento fuit illa honorum a patribus in filios continuatio: res nunquam temere admittenda in sublimibus potestacibus. Tunc igitur Duces et Comites illi, qui in pluribus civitatibus soli erant, tam Ecclesiastici quam saeculares, sibi non defuerunt, quin munera suae fidei et personae commissa, sibi propria et haereditaria suis facerent, imo et nova occuparent et invaderent. Quod eadem audacia continuarunt sub Hugone Capeto, qui non ausus est neque etiam valuit eos inde exturbare, alibi occupatus in retinenda et firmanda sibi nova potentia; et abunde contentus, si ab eis saltem ut Princeps et supremus suorum Parium et Baronum recognosceretur. In quam rem valde notandus est locus Reginonis, qui circa hoc tempus Abhas fuit in monasterio Prumiae in regno Lotharingiae: ad quod quamvis ipsius sermo proprie pertineat, referri tamen


page 6, image: s114

aeque poterit ad Westrasiam: ANNO DCCCLXXXVIII. Carolus Imp. III. obiit pridie Idus Ianuarij, sepultusque est in Augea monasterio, etc. Post cujus mortem regna quae eius ditioni paruerant, veluti legitimo destituta herede, in partes a sua compage resolvuntur, et jam non naturalem dominum praestolantur, sed unumquodque de suis visceribus Regem sibi creari disponit. Quae causa magnos bellorum motus excitavit: non quia principes Francorum deessent, qui nobilitate, fortitudine, et sapientia regnis imperare possent; sed quia inter ipsos aequalitas generositatis, dignitatis ac potentiae, discordiam augebat, nemine tantum caeteros praecellente, ut eius dominio reliqui se submittere dignarentur. etc.

Nunc dicamus de titulo Palatini, quem aliqui nostrorum Comitum Campaniae etiam usurparunt. In quo ut ii qui exteriori specie rerum ducuntur, facile capiuntur levi specie aut colore verisimilitudinis: ita qui rem exquirunt penitius, non possunt adquiescere nisi rationes videant vulgatis firmiores. Primo quisquis eos deducere volet a Palatinis illis aut Comitibus Palatii in Iure Romano, magnopere aberrabit: non tantum quod altius eorum originem repetere videatur quam conveniat, sed etiam quod voces illas aliter interpretari quam sint intelligendae. Palatini enim appellatio generalis est, et communis omnib. qui officium aut munus aliquod gerunt in palatio Imperatoris: et specialiter aliquando attribuitur ministris et apparitoribus eorum qui dicebantur Comites rerum privatarum, Comites sacrarum largitionum, et Comites sacri patrimonii. Imo apud Suidam Palatini dicuntur etiam genus panum ab Imperatoribus in Consulatu publicitus distributum, ita dictum quod ex Palatio praeberetur. Et Comes Palatinus aut Comes Palatii non est officium


page 7, image: s115

aliquod singulare, sed titulus modo honoris et dignitatis, qui adquirebatur servitio Principi in alio aliquo officio Palatino aut domestico multis annis cum fide praestito, per quod perveniebant ad gradum illum Comitis primi aut secundi ordinis: quod contingebat vel Medicis Principis ordinariis, hac dignitate ab illo insignitis. Ille vero qui etiam gerebat titulum Palatini, cuius functio multum accedit ad nostrum Magnum Magistrum, non dicebatur Comes Palatii sim pliciter, sed Castrensis, aut Comes et Castrensis Sacri Palatii: et qui sub eius dispositione erant, veluti paedagogiani et alii quidam, dicebantur Castrenses et Castrensiani. Quod nihil attinet pluribus hoc loco probare, quamvis novum forte videri possit iis qui non bene cognitum habent statum declinantis Imperii Romani. Tum vero ab ipsis Comitibus nostris satis apparet, eam dignitatem Magni Magistri diversam esse a Palatina. Videmus enim eodem tempore Theobaldum Comitem Blesensem, Seneschalcum Franciae (quem antiquissimi historicorum nostrorum Francorum interpretantur Grand-maistre) et Henricum fratrem eius maiorem, Comitem Palatinum; qui tamen nullam eiusmodi functionem habuisse reperitur in aula Regis. Praeterea invenimus in Historiis nostris, idemque Robertus Abbas de rnonte S. Michaelis in continuatione Chronicae Sigeberti testatur, Seneschalciam sive Majoratum domus Franciae quodammodo unitum fuisse cum Ducatu Andegavensi, beneficio Roberti Regis collato Galfredo Grisogonnellae, propter adjutorium quod ei impendisset contra Imp. Ottonem: quod postea translatum ad alios, senovatum et confirmatum fuit per Regem Ludovicum juniorem circa Annum MCLXX. in favorem Henrici filii Regis Angliae, qui facto homagio deAndegavensi Comitatu et de Cenomanensi,


page 8, image: s116

quodammodo in possessionem missus fuit eius dignitatis, serviendo Regi ad mensam publice. Interea tamen nusquam legimus Comitem Andegavensem eo tempore gessisse titulum Palatini. Ne tamen hoc loco quidquam dissimulemus, quamvis plerique Historicorum Francorum nomen Magni Seneschalli accipiant pro Magno Magistro, Gulielmus certe Episcopus Tyrius in historia Belli Sacri vltramarini, id refert ad Graecorum Megadomesticon: quem Liutprandus Diaconus Papiensis militibus prae esse dicit, Vincentius Beluacensis Principem equitatus interpretatur. Et quidem in veteri Constitutione De consecratione et coronatione Regis, is cui Rex spatham e manibus Archiepiscopi Rhemensis acceptam tradit, sibi praeferendam, vocatur Seneschalcus Franciae: a quo id officii translatum postea videtur ad magnum Connestabilem, nomen vere Francicum, utut aliunde id deducere conati sint, sed multas vices et mutationes expertum, si quod aliud e sublimioribus officiis Franciae. Non abs re igitur est, quod Magni Magistri partes longe diversas a Palatino esse statuo. Neque paullo verisimilius fuerit, huius dignitatem ad Maiorem illum Palatii accommodare: quem tamen vix credere possum nomen Pfaltzgrafii unquam gessisse, cuius officium mihi plane aliud ab illo videtur, ut cognosci etiam potest ex distinctione Electorum Imperii. Accedit quod titulus ille Majoris (quem tamen Robertus Abbas accommodasse etiam Seneschalco videtur, confundens tres illas voces, Maioris Domus, Seneschalci, et Connestabilis Franciae, et pro uno accipiens) non in usu amplius erat inter Francos tempore nostrorum Comitum, neque dudum antea: tempore Caroli M. alio vocabulo interpolatus quam Palatini, aut potius (ut mihi quidem videtur) plane abolitus. Neque etiam ostendi potest, hosce


page 9, image: s117

Comites eiusmodi dignitatem apud Principes nostros habuisse, adeo que nec Comites Palatii Regii dictos, quemadmodum alii omnes eius gradus, sed cum hac adiectione, Palatinos Troiae, aut Meldenses, Campaniae aut Briae, aut utrumque. Praeterea nunquam reperitur plures uno Maiores Domus aut Palatii una vice in singulis Regnis (nam et Burgundiae regnum quandoque suum habuit) extitisse: cum e contrario facile sit plures et diversos Palatinos simplices uno tempore numerase, qui suae tantum regionis et territorii gubernationem tractabant, non statum Regni universalem, quod antiquitus pertinebat ad Maiorem Palatii. Quod farile cognitu est ex historia Eginhardi, in Carolo M. qui illum appellat Palatii et Aulae Praefectum: ut appendix Aimoini Gubernatorem et Ducem non Comitem Palatii. Sed totum hoc expediri potest unico loco Gregorii Episcopi Turonensis: ubi dicit sub Childeberto Florentianum fuisse Maiorem Domus Regiae, Romulfum Comitem Palatii, eosque simul missos descriptores in Pictavos ad censum a populo exigendum. Interea non dissimulabo, ab Aimoino subinde has dignitates confundi, tam ante quam post Caroli M. tempora: quae res jampridem nonnullis errandi occasionem praebuit. Verum huiusmodi in rebus solius Gregorii auctoritas (quem dicere possum solum et verum atchetypum nobis superstitem e prisca nostrosum Regum historia) nimio apud me me praevalet Aimoino; cui aliunde didici non adeo tuto niti nos posse etiam in talibus rebus formulariis, in quibus probare possem incontinenti plus aequo sibi permisisse, accommodantem suo aevo (quod non tam est remotum quam multis videtur) verba maxime genuina et simplicia veterum scriptorum, quibus ipse abusus est dum Latinitatem suam ostentare studuit. Qua in parte, qui illum


page 10, image: s118

continuarunt, magis religiosos se probarunt, ut alibi forte fusius demonstrandi locus dabitur.

Vt igitur ad rem propius accedamus, et de Palatinis dicamus, quae vero maxime proxima discere licuit; certum est sub antiquis nostris Regibus et Imperatoribus Francis et Alemanis Comitem Palatinum (quem negare equidem nolim nomen suum a Palatio duxisse) eum fuisse, qui constitutus et delegatus erat a Principe vel Imperatore ad dijudicandas controversias in aliqua regione aut provincia. Ita Abbas Walafridus, auctor propter vetustatem octo prope saeculorum inprimis fide dignus, libro supra allegato, post comparationem Ducum cum Metropolitanis, et Comitum cum Episcopis; addit eos quos Franci Magnos Capellanos vocant, idem esse inter Ecclesiasticos, quod sunt Comites Palatini (quos et Praetores vocat) inter dignitates saeculares: Quemadmodum, inquit, sunt in Palatiis Praetores vel Comites Palatii, qui saecularium causas ventilant, ita et illi, quos summos Capellanos Franci vocant, clericorum causas Praelati. Postea subjicit, Capellanos minores ita esse, ut hos quos Vassos Dominicos Gallica consuetudine nominamus: dictosque esse primitus Capellanos a cappa B. Martini, quam Reges Francorum ob adjutorium victoriae in praeliis solebant secum habere: Quemadmodum postea armare se soliti sunt Oriflammeo (quod vocabatur) qui erat gladius deauratus aut framea, habens in apice vexillum purpureum, quem solebant accipere ab altari S. Dionysii per manus Abbatis ibidem magna cum solemnitate, eumque tradere viro equestri spectatae virtutis, juranti ipsum custodire ad honorem Regis et Regni: ut didici ex Oratione quadam antiqua habita ad Regem in susceptione istius Oriflammei, et Annalib. Rigordi. Et huic loco Walafridi convenit,


page 11, image: s119

quod Eginhardus de Carolo M. scribit: Cum calciaretur aut amiciretur, non tantum amicos admittebat, verum etiam si Comes Palatinus litem aliquam esse diceret, quae sine eius jussu definiri non posset, statim litigantes introducere jussit, et veluti pro tribunali sedens lite cognita sententiam dixit. Vnde apparet eo tempore, quamvis auctoritas Majorum Palatii veluti sepulta esset, fuisse tamen non minus quam sub Regibus praecedentibus Comitem quendam titulum habentem a Palatio Regis, non Palatini simpliciter: qualis erat sub Childeberto Romulsus, et sub illo ipso Carolo Imp. Anselmus, qui occubuit in strage illa ad Roncivallem, cui postea successit Woradus: sub Ludovico Pio Reginarius, Adhalardus, Bertricus, Morhardus, et alii. Item legimus sub Carolo Calvo, aut paulo post, Fulconem quendam Comitem Palatii, ad quem extat Hincmari Archiepiscopi Rhemensis epistola [Note: inter editas Moguntiae 7. et 8.], rogantis ut supersedeat cognitioni super accusatione quadam coram ipso instituta contra presbyterum quendam Dioeceseos Suessionensis, quod hoc judicium ad Synodum Episcoporum non judicem Laicum pertineret.

Et haec quae de Palatino diximus, adhuc melius declarantur tam ex antiquo jure Suevorum quam Saxonum, quod Speculum Saxonicum vocant: in quo Articulo LII. libri tertii dicitur, quod Palantzgravius judex existat Imperatovis, sicut Burggravius Marchionis. Et titulo LXIIII. dicitur, Palantzgravium sub banno judicare Imperiali, et ideo ei sexaginta solidos pro mulcta dari: cum aliorum judicum inferiorum, qui non sunt Imperiales, mulcta sit minor, puta triginta aut decem solidorum, secundum gradum suae Iuris dictionis. Deinde adjicitur Artic. LIII. Quaelibet provincia Teutonicae terrae suum habebat Palantzgravionatum, Saxonia, Bavaria, Franconia, et Suevia:


page 12, image: s120

quae antequam a Romanis superabantur, Regna fuerunt, a quibus ipsa in Ducatus nomina fuerunt permutata. Imo Articulo LXII. enumerat in Saxonia septem feuda vexillorum (quemadmodum enim Regna conferebantur per spatham sive gladium, ita nobiliora feuda secularia ut provinciae per vexillum, Ecclesiastica feuda per sceptrum, caetera feuda per baculum sive scipionem) nimirum unum Ducem, unum Comitem Palatinum, qui in Palatinatu suo habebat quinque civitates, quae Palantiae dicuntur, in quibus Rex legitimis debeat curiis praesidere, unum Landgravium, tres Marchiones, et unum Comitem. Ita invenimus in Bavaria antiquitus fuisse Palatinos de Scheyrn, et Witelspach, qui aliquando dicti sunt Palatini Bavariae, a quibus dicuntur descendisse Principes illi qui hodie sunt Palatini Rheni: qui et ipsi mihi videntur initio ex hoc genere Pfaltzgraviorum fuisse: cum ipsa Bulla Caroli IIII. Imper. illos dicat ex consuetudine antiqua Iudices esse in causis quae Imperatori moventur; id quod Ius Saxonicum (ut modo audivimus) attribuit Palatinis omnibus sine distinctione. Interea non dubito, deinceps Palatinum Rheni magna incrementa fecisse potentiae et auctoritatis, maxime ab eo tempore quo Ludovicus Bavarus Palatinatum illum Rheni impetrasset a Friderico Imp. in Comitiis Ratisponae circa Annum MCCXV. et jam ante factus esset primarius Eleclor Imperii, et in hac qualitate, Palatini Electoris multas praerogativas supra reliquos haberet, ut esset provisor et superintendens Imperii vacantis, cum potestate inter alia judicandi vice Imperatoris non tantum in Palatinatu suo Rhenensi, sed etiam in Suevia et Franconia; in quo tamen Glossa Speculi Saxonici ait Archiepiscopos Treverensem et Moguntinum esse Palatinos respective. Et similiter per eandem Bullam permittitur


page 13, image: s121

Duci Saxoniae, par officium exercere in terris, quae reguntur Iure Saxonico: ratione (ut verisimile videtur) veteris illius Palatinatus, postea redacti et uniti ad dignitatem illam suam Ducis eminentiorem, una cum caeteris officiis inferioribus, de quibus supra diximus. Neque vel hoc negavero, bonam partem hodierni Palatinatus Rheni, antiquitus habuisse nomen PALLAS: sed persuaderi serio non possum, Palatinum Rheni ab ea regione nomen suum accepisse et retinuisse. Ne enim disputationem illam ingrediamur, an quo tempore primo dignitatem illam Palatini ad Rhenum nactus est, dominus fuerit in solidum aut pro parte illius regionis quae Capellatium sive Pallas apud Ammianum Marcellinum legitur, et an ea regio nomen illud priscum inter Germanos retinuerit (quod profecto probatu difficillimum fuerit, cum maxima verisimilitudo sic in contrarium) sane si inde a Pallante illa nomen duceret, non nisi ineptissime diceretur et scriberetur Comes Palatinus (ut ab omni antiquitate obtinuit, et hodieque usurpatur) sed necessario dici deberet Pallantinus: et praeterea nihil opus esset adiectione Rheni, quae nil aliud vult quam ut distinguatur ab aliis Palatinis, cum quibus alias (ut est supra expositum) videtur illam appellationem habere communem, quippe titulum officii pluribus competentem, et per nomen provinciae propriae demum distinguendum. Scio ad hoc replicari posse, quamvis Germani dicunt Pfaltzgraff, et Latine Palatinus, tamen vicinos eorum, scilicet Lotharingos et Burgundiones (quorum maiores aliquando collimitia sua habuerunt ad eam regionem cui nomen erat Pallas) efferre idiomate suo solent Palantinos. Sed vicissim dico, veterem interpretem legum Saxonicarum semper vertere solere Palantzgravium: unde cognoscere licet, vetus et populare


page 14, image: s122

idioma pronunciationemque eam fuisse, nullo respectu ad regionem illam Pallanciam: quandoquidem indifferenter illo utitur, etiam ubi agitur de aliis Palatini titulum habentibus, non solum illo Rhenano. Posset etiam obiici, Germanos non dicere Palatinum Rheni, sed Palatinum ad Rhenum, juxta Rhenum, significantes situm regionis. Vt Guntherus lib. VI. Ligurini tali descriptione utatur:

_ Hermannus sacrae Comes additus aulae,
Cuius erat tumido tellus circumflua Rheno.

Verum is ipse utique auctor eos deducit (non hoc tantum loco sed et aliis) a Palatio Imperatoris; non a regione aliqua; quam nec credibile est per tot saecula nomen illud vetustum Pallas retinuisse. Interea tamen de tota hac re judicium illibatum relinquam illis, quibus facultas erit haec talia penitius ex veteribus literarum monumentis investigandi: quibus equidem manus potius dabo, quam argumentis a me hactenus adductis, utut in utramque partem satis ponderis habere videantur, et plus forte habeant in illam, in quam ego nunc quidem minus inclinem. Quidquid sit, Otho Frisingensis Episcopus loquens de Conrado Palatino Rheni appellat simpliciter Comitem Palatii: idemque mentionem facit alterius Palatini Italiae, sedem habentis in Lunello castello Imperiali, de quo loquens Guntherus lib. III. Friderici ita scribit:

Et nunc ille Comes consors et Regius aulae,
Ille potens princeps, sub quo Romana securis
Italiae punire reos de more vetusto
Debuit; iniuste victrici cogitur urbi
Vt modicus servire cliens, nulloque relicto
Iure sibi, Dominae metuit mandata superbae.

Et de hoc Palatino Italiae intelligo locum Liutprandi lib. II. ubi dicit, Odalricum Comitem Palatii et plures alios proceres Italiae conjurasse contra Berengarium


page 15, image: s123

Regem. Quantum ad Palatinos Poloniae, cum ex gravissimis scriptoribus didicerim, eam provinciam quondam ex pertinentiis Imperii fuisse, idque munus apud illos non aliud quam Ballinatum aut praefecturam aliquam contineat, quamvis sit haereditarium [Note: imo minime], non dubitabo eos ad eandem classem Palatinorum referre, de quibus supra egimus: judicium tamen salvum relinquens super illorum origine, atque etiam aliorum Palatinorum qui supersunt in Anglia et alibi, his quibus illarum regionum rationes melius sunt cognitae: cum nostri instituti minime sit de istis amplius disquirere hoc loco.

Vnum addam, Imperatorem hodieque retinere jus illud creandi Comites Palatinos: in quo nec Papa illi concedere quidquam voluit. Vterque igitur concedit Bullas, quibus Comitum illorum factitiorum potestas plerunque restricta est ad tria principalia, quorum ultimum retinere videtur primae institutionis partem potissimam; nimirum creandi Notarios et Tabelliones, legitimandi spurios, constituendi Iudices ordinarios. Quemadmodum expressa ista leguntur inter alia in privilegio Forestariorum de Bergamo concesso per Ludovicum Bavarum Imp. Anno MCCCCXXX. in quo creantur Comites Palatini cum exemptione et immunitate omnium onerum. Sed haec potestas nunquam recepca fuit in nostra Gallia, imo a majoribus nostris palam rejecta pro erronea, tam in creatis ab Imperatore, etiam in provinciis quae adhuc inter nos retinent Imperii nomen, quam in creatis a Papa, quos ipsi Canonistae tenent non esse proprie Comites. Et nusquam equidem existimo reperiri aliquem Comitem Palatinum factum a nostris Regibus jam inde a Carolo Calvo. Nam quod ad Comites Burgundiae et Duces Lotharingiae, qui se etiam dixerunt Palatinos,


page 16, image: s124

non possum aliter in animum inducere, quam ex creatione Impetatoris tales factos: quod quidem ex, antiquioribus historiis Germanorum melius quam ex nostris cognosci potest. Idemque adducor ut statuam de Comitibus nostris Campaniae, non habere illos eam dignitatem a Rege Franciae: qui quidem quo tempore primum id tituli usurparunt, Palatini vel Palazini (ita enim frequentius scriptum in antiquis chartis reperitur) Rege minime favente utebantur, seque hostes eius et inimicos declaraverant. Primus enim quem eo titulo palam nomen suum proscripsisse inveniam, est Theobaldus Magnus, qui continuis bellis infestavit Ludovicum Crassum eiusque patrem: quem Sugerius Abbas S. Dionysii hoc titulo nominat antequam esset Comes Trojae aut Campaniae, quos Comitatus demum senex nactus est per adquisitionem Hugonis avunculi sui, cum prius Comitatus tantum Chartres, Blesensem et Meldensem haberet, separatos utique a Comitatu Trojae, ut infra dicetur. Neque vero usquam memini eis a Regibus nostris in veteribus instrumentis id tituli tribui. Vnde igitur eum adeptos dicemus? Quod si in ejusmodi dubiis uti fas est conjecturis, donec tempus rei veritatem forte aperiat, ausim dicere; Quemadmodum legimus Philippum Flandriae Comitem irritatum transactione quadam, ad quam velut invitus pertractus erat, excussa oboedientia Regis Philippi Augusti homagium fecisse Henrico Imper. Friderici Barbarossae F. eodem modo Comites illos nostros habentes infensum sibi Regem Franciae, firmandis rebus suis ab Imperatore Germaniae accepisse Palatini titulum pro terris suis, vel saltem propria sponte usurpatum connivente illo retinuisse. Quod ut pro certo affirmare nolim, non habens unde ad liquidum probari possit: ita maxima specie veri subnixum puto,


page 17, image: s125

etiam apud illos qui statum regni huius sub posteris Capeti usque ad Ludo vicum Crassum eiusque successorem probe perspectum habuerint. Maxime vero ad hanc opinionem me perduxit locus Chronicae Hermanni Comitis Veringensis loquentis de Theobaldo Ottonis II. F. sub Anno MLIIII. Henricus Imp. Maguntiae Paschale festum celebravit, ubi Theobaldus Ottonis ad eum de Galliis veniens, et miles eius effectus, auxilium suum illi pollicitus est. etc. Porro inter juta Palatinatus quae supra exposuimus, Theobaldus ille eiusque succeslores hoc eximus gavisi videntut, quod habuerunt Parlamenta sua et magnas (quas vocamus) diaetas, quas tenebant in suis Palatiis, stipati Comitibus et Vasallis veluti Paribus suis. Vnde auctor quidam juris Gallici satis vetustus etymologiam Palatini deducere conatur; quem titulum tribuit non solum Duci Burgundiae, sed etiam Normanniae et Britanniae, et Comiti Flandriae, quos solos dicit habere Palatia. Idemque hoc jus continuarunt Reges Franciae longo tempore, ex quo Comitatus illi lege feudi ad ipsos redierunt, conservantes (ut verisimile est) jus illud Palatinatus in pari propemodum auctoritate cum suis Parlamentis, ut cerni potest; ex Constitutionibus Philippi Pulchri, qui Iours de Troyes illa vocat, et bis jubet teneri annis singulis. In quo ipso tamen ausim dicere vix satis superioritati Regiae fuisse consultum: quam ob caussam deinceps omnes tituli Palatinatus et alii tales, quos Comites simplices sibi usurpaverant, evanuerunt.



page 18, image: s126

HISTORIOLA DE EXORDIO CAPELLAE FRAWENKIRCHEN

TEMPORIBVS beati Hyldolfi Archiepiscopi Treverensis, qui Pallatio Offiendinck residebat, factum est passagtum contra paganos. Erat autem in pallatio Treverensi nobilissimus Palatinus nomine Syffridus Christianissimus, qui sumpsit sibi uxorem de stirpe regia filiam Ducis Brabantiae, nomine Genofeva, pulchram nimis, quae die noctuque quando tempus sibi arrisit et vacare potuit, Beatae Mariae Dei genitrici fideliter servivit, et in tantum eam dilexit ut quidquid de rebus temporalibus habere potuit, pro eius amore pauperibus erogavit. Propter nimiam eius pulchritudinem precepit Palatinus tempore quo eum abesse contingeret, ipsam in pago Meifeldensi in castro Symern morari propter illicita evitanda, quia timebat propter nimiam eius pulchritudinem ipsam transgredi, nullamque habens prolem adhuc cum ea. Vt decuit, Palatinus eundi cum aliis se disposuit quanto citius potuit: convocans Barones militesque omnes quos habere potuit ad dictum passagium perpetrandum, inter quos erat Golo miles, Princeps militiae, Palatino propter eius strenuitatem multum charus. Convenientes omnes in castro predicto et in locis vicinis, Palatinus vero consilium postulans dixit: Date nobis consilium, cui nostra committere et nostrum facere officiatum generalem possimus. Omnes quotquot erant concordarunt in Golonem. quo audito addito iuramento factus est officiatus generalis. Nocte vero sequenti Palatinus condormivit cum uxore sua; ex ordinatione divina (ut pie creditur) uxor concepit. Mane autem facto Palatinus Golonem militem ad se vocari precepit dicens: Golo, Ecce uxorem nostram dilectissimam et totam terram nostram tibi ad custoaiendum fideliter committimus. Interim Palatinissa trinies in terram cadens semiviva jacens. Quod Palatinus videns, territus eam elevat dicens: O domina Maria, tibi et nemini alteri coniugem meam dilectissimam ad custodiendam, flendo, amplexando, osculando, caeteraque amicabilia signa ostendendo, nam se invicem mirabiliter diligebant, et sic finaliter recedendo, valedicens sibi abivit. Quid plura? non post multum tempore Golo miles perfidus exarsit in amore Palatinisse, cupiens cum ea adulterare. Blandissimis et luxuriosis verbis saepius eam impetendo, sic ait: O domina, novit Deus quod prae nimio amore quem ad vos habeo, longoque tempore habui, nescio quicquam facere: rogo igitur ut vobis condormire valeam. At bona domina ac christianissima mulier respuens, dicens se potius velle mori quam transgredi thorum dilectissimi viri ac domini sui. Interim venter eius tumescebat, de quo multum perfidus miles gavisus. Quadam autem die idem Golo accessit ad dominam suam Palatinissam, habens literas propriis manibus conscriptas, dicens eam decipere cupiens: O domina dilectissima, ecce literae istae mihi destinatae sunt, si placet enodabo. Quae ait, legatis. Quibus auditis, Ingemiscens domina Palatinissa, percipiens dominum suum et maritum dilectissimum periisse in mari cum omni exercitu suo, flevit amare, et Beatam Mariam Virginem deprecabatur dicens: O domina mea Virgo Maria,


page 19, image: s127

unicum refugium meum, respice, respice in me totaliter desolatam. Et sic prae nimio dolore obdormivit paululum. Interim virgo Maria ei apparens cum magna claritate, dixit: Constans esto, filia mi: Palatinus vivit, sed aliqui ex suis mortui sunt in pace. Evigilans itaque domina Palatinissae, a virgine gloriosa confortata, cibum petiit. Golo persidissimus cibaria aptissima asportare fecit ad comedendum. Tum prius ad Palatinissam accedens, volensque eam cohortare ad transgrediendum, dicens: O domina, ut audisti ex literis, dominus noster mortuus est, et uxor mea similiter: et cum totum palatium sub ditione mea sit, potestis me recipere in virum vestrum. incipiensque amplexare eam, et cum osculum ei dare vellet, ipsa Palatinissa consisa de adiutorio virginis Mariae, pugno eum quantum potuit in faciem percussit. Et ut vidit Golo se fraudatum ab intentione sua, desperans statimque omnes camerarios abstraxit ei, similiter et pedissequas. Venit tempus pariendi, peperitque filium decorum nimis et dilectum; ad quam nulla mulier accedere aut consolari eam audebat, praeter sola nutrix vetula, lotrix, omniaque mala quae facere poterat attemptavit. Et cum sic miserrime viveret, venit nunctius domini sui ad Palatinissam, dicens: Dominus noster Palatinus vivit, sed aliqui ex suis mortui sunt; et interrogavit eum Palatinissa dicens: Vbi est dominus meus Palatinus? edicito mihi statim. Qui respondit, in civitate Argentinensi. Gavisa est gaudio magno, plusquam enarrari potest, credens liberari a nequissimo milite. Tunc venit perfidissimus Golo. Ea quae Palatinissa percepit, ei retulit. Quo audito obstupuit persidus miles, expavescens timuit, flens cum eiulatu magno dicens: Heu me miserum! quid faciam ignoro. Statimque hoc percipiens quaedam antiqua vetula, commorans sub monte castri antedicti, venit ad Golonem dicens; O domine, quid est aut quid obest tibi? dicito mihi: Et si acquieveris consilio meo, cito liberaberis, a moerore et periculo. Et respondit miles: Scis ne tu, quomodo vel qualiter egerim cum domina nostra Palatinissa et male? Scio cum dominus venerit, mortis supplicium non evadam: si vero tu dederis mihi sanum consilium evadendi, tu et tota domus tua bene habebit. Et dixit vetula: Est consilii mei: domina nostra peperit, et quis scit an coquus vel alius eam cognoverit? Et sedens computans recessum et diem qua enixa est puerpera, et comperit quod ultimo die in recessu domini concepit. Et dixit, quis potest haec veraciter scire, cum nullus interfuit? Ite igitur ad dominum Palatinum, dicatis ei quod uxor Palatinissa de coco concepit et peperit. Scio quod morte tradet eam, et sic liberaberis. Respondit miles: sanum est consilium tuum, et acquievit. Veniensque ad dominum suum Palatinum, ei retulit, sicut edoctus fuerat a vetula. Cum vero Palatinus a perfido milite haec audivit, moerore concussus, magnis suspiriis et querimoniis dixit: O domina virgo Maria, tibi dilectissimam conjugem meam commendavi: et quare eam cadere permisisti? quid faciam, ignoro: O Deus conditor coeli et terrae, dimitte ut terra se apperiat meque degluciet. melius enim est mihi ut moriar quam cum transgressoribus habitem. Et accedens perfidus miles secundum consilium vetulae, ait: O domine, per juramentum non licet nec decet habere dignitatem vestram talem mulierem. Et Palatinus; quid ergo facturus sum? Golo perfidus dixit: Vadam, et eam cum infantulo ad lacum ducere faciam, et utrimque in aqua demergantur. Palentinus dixit: placet. Statimque habita licentia properavit ad partes diabolo instigante perfidus miles, puerperium accedens: manum mittens in dominam suam Palentinissam et filium eius. Circumstantibus clientibus


page 20, image: s128

ait ad eos: Arripite hanc et prolem eius, et implete jussionem domini nostri. Qui responderunt: quid praecepit dominus noster? At ille: Vt morti tradantur isti. Qui dixerunt: Quid enim mali fecerunt? Perfidus ille dixit: Ite et facite praeceptum domini, aut moriemini. Servi vero tristes acceperunt dominam et infantem de puerperio ad dammnandum eos, abduxerunt eos in silvam, unus servorum dixit: quid enim malefecerunt isti innocentes? Et altercatio oriebatur inter eos. Tunc unus eorum dixit: ô fratres et amici mei dilectissimi, nescimus quomodo et qualiter actum sit cum domina nostra et filio eius, qui nobis ad damnandum commissi sunt. Et responderunt unanimiter, scimus: Et dixit unus servorum fidelis, quid enim mali fecit? Addito juramento responderunt omnes, nihil, innocens est ab omni crimine. Et dixit fidelis servus: Quare ergo damnabimus eam cum filio? Inter quos unus: Poteritne quis nobis vias dare dimittendi? Et dixit fidelis; Assignabimus eis manendi. Melius est enim ubi bestiae eos devorent quam quod manus nostrae coinquinentur. Et dixerunt alii. quid si recesserint hint? Et dixit: Domina nostra dabit fidem manendi, et absque dubio manebit. quod et factum est. Inierunt consilio pro intersigno habendo. Fidelis dixit: Canis sequebatur nos: credo nobis a Deo missum. Abscindamus linguam eius, ut demus pro intersignio quod mortui sint. Quod itaque factum est, et recesserunt. Statim ut vidit perfidus Golo eos venientes, dixit: ubi relinquistis eos? Et dixerunt: Interfecti sunt. Et haec damus pro intersignio, monstrantes linguam dominae. Dixit quoque perfidus miles: Vos eritis domino nostro et nobis chari, quod implevistis jussum domini, credens sic esse. Palentinissa itaque relicta cum puero in horribili loco, flendo dixit: Heu me miseram, quae in abundantia nimia enutrita et educata, modo poenitus nihil habens desolata. Puer vero nondum erat triginta dierum. Dum autem lac non haberet ut puero praestaret, flevit bona mater, omni solacio privata humano, confisa de adjutorio virginis Mariae, sicque eam allocuta est: Domina virgo Maria exaudi me peccatricem damnatam, cum innocens sim ut nosti a crimine huius, ne derelinquas me. Scio quod nemo nisi tu et filius tuus unigenitus me liberare et nutrire potest. Erue me domina et Virgo inclita Maria a feris crudelissimis. Statim audivit vocem dulcissimam dicentem sibi; amica mea dulcissima te nunquam derelinquam. Postmodum non est audita vox illa, sed per dispositionen: omnipotentis Dei cerva veniens, et se ad pedes infantuli prostravit. Mater ut vidit factum, statim mammas cervae infantulo apposuit, et suxit puer. Mansit Palentinissa cum puero in eodem loco annis sex et mensibus tribus. Ipsa vero enutriebatur herbis quae inveniebantur in nemore: habitaculum eius erat strues lignorum extensum et circumligatio rubetarum quantum bona mater potuit. Evolutis vero sex annis est tribus mensibus praedictus Palentinus omnes milites est fasallos suos convocari jussit, volensque facere convivium magnum die Epiphaniae domini. Cumque aliqui ex eis quasi maior pars in vigilia vel citra advenissent: Palentinus pro solacio advenientium precepit ut omnes venatum cum eo non distulerent ire. Cumque Venatores canes incitarent, subito cerva quae puerum nutrierat, apparuit. Canes vero latrando venatoresque clamando prosequebantur. Palentinus cum suis prout poterant sequebantur. Golo vero perfidus miles dereliquit sonum canium, sequebatur tamen a longe. Cumque cerva evadere non posset, currit ad stratum ubi solebat alere puerum: Et dum venerat ad locum, prosternebat se ad pedes infantuli, ut solebat. Canes latrando


page 21, image: s129

prosequebantur, cupientes cervam capere. Et dum vidit bona mater animal sibi coelitus missum a canibus privari, per baculum quem tenebat manu quantum potuit canes fugabat. Interim Palentinus cum suis veniebat, et cum vidit hoc miraculum, dixit: Fugate canes. Quod fecerunt, placuitque Palentino loqui cum ea, et non cognovit eam.: Et ait, es ne homo Christianus? Et dixit mulier; Christiana sum, omni tegmine corporis nudata, ut ipse cernis nam et corporis turpitudinem habeo intectam praebe mihi pallium quo circundatus es, ut corporis turpitudinem valeam cooperire. At Palentinus: praesto sum. Cumque esset circundata pallio, dixit Palentinus: ô mulier, non exhibuisti tibi cibum aut vestimentum? At illa: Panem quidem non habeo, sed nutriebar herbis quae inveniebantur in hoc nemore: indumentum vero prae nimia vetustate scissa sunt et consumpta. Indica obsecro quot anni sunt quod huc venisti? At illa; Sex annos et menses tres hîc habitavi. Palentinus dixit; cuius est filius ille? Quae respondit, meus est filius iste. Delectabatur vero multum in aspectu pueri, et dixit. Quis est pater pueri? At illa: Deus hoc novit. Palentinus dixit: quomodo huc venisti et quomodo appellaris? edicito mihi. At illa, nomen meum Genofeva est. Statimque ut audivit nomen Genofeva, cogitavit an ipsa esset uxor sua. Et accedens unus camerarius quondam Palentinissae dixit: Per Deum mihi videtur quod domina nostra longo tempore mortua, ista sit. nam et cicatricem in facie habuit. Videamus an ne ipsa habeat. Intuentes omnes in eam, invenerunt, sicut camerarius dixit. Ait quoque Palentinus, annulum subarrationis habuit. Et accedentes duo milites ad perscrutandum, invenerunt annulum subarrationis. Statimque amplexabatur eam Palentinus osculanao. Tum puero dixit flendo: vere tu uxor mea es; ad filium vero; vere tu filius meus es. Quid plura? Bona mulier, qualiter sibi acciderit, totum de verbo ad verbum coram omnibus qui aderant enarravit. Flevit quoque Palentinus cum omnibus suis. Et cum omnes prae gaudio flerent, venit et ipse perfidus miles: statimque, omnes irruerunt in eum, vo'entes eum occidere. Dixit autem Palentinus: tenete eum, donec cogitemus, qua poena sit plectendus. Et factum est. Post haec decrevit Palentinus recipi quatuor boves nondum ad aratrum applicatos, et quemlibet bovem ad quatuor partes corporis ligari, videlicet duos ad pedes et duos ad manus, et eorum voluntati committere: Et cum sic alligati essent, quilibet cum parte sua recessit, et sic in quatuor partes corpus ipsius perfidi Golonis divisum est. Post haec Palentinus voluit dilectissimam cum filio suo secum abducere. Ipsa quoque negante dixit: Beata Maria Virgo me et filium meum custodivit in hoc exilio a feris crudelissimis et a feris puerum meum nutrivit; Non recedam nisi locus iste in eius honore sit dedicatus et consecratus. Statim Palentinus ambasiassum misit ad Hyldulfum Episcopum Treverensem pro consecratione illius loci. Et cum omnia narrata fuissent sancto Hyldolpho Archiepiscopo, gavisus est gaudio magno, et venit die Epiphaniae, consecravit locum illum, In honore sanctae et individuae Trinitatis et Beatae Mariae Virginis. Post consecrationem loci adduxit Palentinus Palentinissam uxorem suam, cum filio suo. Grande quoque convivium fecit cunctis advenientibus. Palentinissa vero rogabat dominum suum dicens: ô domine rogo te ut ecclesiam in loco consecrato erigi facias, et redditibus bonis dotare velis. quod Palentinus consensit. Palentinus itaque cuncta cibaria uxori suae Palentinissae et eius naturae convenientia procurare ut commederet, disposuit: Ipsa vero Palentinissa cibaria ferre


page 22, image: s130

non potuit, sed tamen herbis crudis, quibus consueta erat in sex annis et tribus mensibus, utebatur et colligi fecit. Vixit quoque Palentinissa a die quo erat inventa, videlicet a Vigilia Epiphaniae usque ad quarto Nonas Aprilis qua die migravit ad dominum. Palentinus autem ut promisit, Capellam in eodem loco in honorem Mariae virginis erexit, et ibidem suam dilectan sepelire fecit magnis clamoribus fletibusque. quam Capellam Sanctus Hyldulphus consecravit, et indulgentias videlicet quadraginta dierum eidem contulit. Ipsa die consecrationis duo miracula contigerunt, et etiam postea multa fiebant quae non sunt scripta in hoc libro. Affuerunt eodem tempore duo ibidem, videlicet unus coecus et alter mutus: coecus lumen recepit et mutus loquelam. qui gratias Deo agentes Virginique Mariae, quae talia dignati sunt facere miracula seu operari. Palentinus talia videns et audiens, ad Apostolicam destinavit sedem pro indulgentiis impetrandis. Sanctissimus vero Papa tunc temporis annum poenitentialem omnibus in honore Beatae Mariae Virginis Capellam erectam a Palentino visitantibus omnibus festis Beatae Mariae Virginis, Nativitatis domini, Resurrectionis, Penthecostes, Epiphaniae, et dedicationis eiusdem, ac per octavas eorundem festorum, Misericordiam de iniunctis poenitentiis relaxavit.