PRO multis magnisque beneficiis, a Propatruo Patreque tuo Teque ipso acceptis, quibus aetatem me devinctum habes, Princeps clementissime, multum et satis gratiae me rependere profiteor isto munere, quod jam iterato ad Te affero. Insolens verbum, dicet mihi aliquis, et non tuae modestiae. Tune et illa sic eleves, quae gratâ mente praedicare tantopere solebas? Et rursus tam magnifice sentias de tuis, de quibus alias ita judicare consueveras, ut quae nemini minus quam tibi ipsi satisfacere
viderentur. Ego vero dixi quod sentio, et quod res est: et recte accipi velim. Non sane quod mea ista vel opera vel industria tanti sit, ut in calculum et ratiunculam contra beneficia Vestra veniat: sed quod res ipsae, in quibus opella nostra versatur, decora inquam domus et ditionis Tuae, si in luce manifesta ponantur, talia sint et tanta, ut sive vetustatem et ex ea nobilitatem, sive potentiam et ex ea auctoritatem spectemus, cum nulla jam Germaniae familiâ vestra certare atque adeo superare non possit. Quae ut in se sunt maxima et longe pulcherrima, ita pleraque hactenus densis ignorantiae et oblivionis tenebris operta, et quasi sepulta, quum diutius pati non possem; quantum equidem in illis indagare non perfunctoriâ diligentiâ potui, vel injussus in publicum libenter contuli. Quod autem tunc recens natum Tibi recenti puero, nativitatem solam gratulando, pietate ductus obtuli; idem nunc tribus amplius lustris
post, non tantum intelligenti et capaci, sed etiam (quod felix faustumque sit) facto viro florentissimo, marito felicissimo, Electori illustrissimo, tot tantosque Dei favores serio gratulatus, secundâ vice coram exhibere et dedicare gestio. Neque tamen idem omnino cum veteri illo munus nostrum videbitur, ubi propius adspexeris, quam insigni augmento jam locupletius comptiusque sub oculos veniat, ut veluti cum annis inde tuis quotidie adcrevisse et maturuisse videatur. Vnde illud simul apparebit, quantum ab eo tempore lectione et observatione in rebus Tuis profecerim: quando quidem alias ad summum in Te affectum, inque domum Tuam devotionem, nulla apud animum meum fieri potest accessio. Quemadmodum autem et Tibi deinceps, Domine, et regali Heroinae tuae, ut sequentium usque annorum, ita et omnium optabilium successuum, plura indies et majora incrementa boni omnes animitus optamus, vovemus,
speramus: ita neque despero (si modo Deo vitam nobis prorogare videbitur) et haec ipsa cum tempore adhuc meliora reddi a nobis, et alia non deteriora addi cumularique posse. Et jam Te iubeo ipsâ legitimâ et auspiciali gubernationis Tuae die, laudatissimi tui septimo gradu avi, et familiae Palatinae (quanta in hanc diem per Dei gratiam floret) prosatoris felicissimi, RVPERTI CLEMENTIS Rom. Regis vitam non tralaticie descriptam (Deo bene juvante) a me expectare. Faxit Iehova, ut post feliciter exactum iter Britannicum, et lucem illam candidam prope appetentem, laetis animis aspiciamus, et progeniem Tuam eodem in dignitatis statu, posteritas quaecunque futura est, longum videat et veneretur. Heidelbergae XX. die Martii, Anno Salutis MDCXIII.
DVm optatissimos tuos natales, magne puer, ceu fausti cuiusdam sideris exortum, pius quisque non magis Patri tuo et Provinciae, quam Patriae universae et Reipublicae gratulatur, tuisque incrementis et incolumitati vota facit; impietatis me obstringere veritus sum, si non et ipse, quo possem munere, dulcissimos vagitus tuos salutarem: cum quidem nec a tenuitate nostrâ magnum aliquid exspectari sciam; et aetatula tua tale nihil exigens, levioribus magis capiatur. Itaque meditatum et conceptum magis quam elaboratum opus, de gentis tuae primordiis velutique incunabulis, en ad pueritiam et cunas tuas affero: de loci huius (quem pro altera patria equidem habeo) Genio et ornamentis, ad inclytam, hanc Regiam, maioribus tuis per aliquot saecula possessam, tibique et posteritati tuae (ita vovemus) plura possidendam, supplex defero: reconditos antiquitatis thesauros (nec certe fortuito, sed datâ serio operâ inventos) peculio tuo fideliter infero. Testetur Patri tuo fidem opera per duo lustra Reipublicae navata. Testetur tibi, cum adoleveris, pietatem non vulgarem non vulgaris (ita aio) haec scriptio: qua nihil ingenio
aut coniecturis indulgens, nil [Gap desc: Greek word(s)] neque [Gap desc: Greek word(s)] proferens; sed neque ex vulgi erroribus aut anilibus fabellis, verum certa vetustatis fide et Historiae fonte perenni, gentis vestrae decora, et loci nobilitatem deprompsi. Qui conatus si vel jam Patri tuo, vel tibi deinceps placere poterit; per vos tantum stabit, quo minus jussu vestro ad maiora me accingens, a clarissimis tritavorum vestrorum atavis, Palatinis Electoribus inquam, res cum laude in Imperio gestas, e locuplete Annalium omne genus penu haustas, grandiore calamo exsequar. Quibus illis te ut Natura parem fecit, ita vel clariorem Virtus, et feliciorem ipse reddat Deus. quem supplex veneror, ut Patri et Patriae diu sospes, vere audias illud: BONO REIPVBLICAE NATVS. Salve Princeps. Heidelbergae tuae, Kal. Septemb: anno Gratiae MDXCVIII.
CELS. T.
deditissimus
MARQVARDVS FREHERVS.
SI cultioris gens Alemannidûm
Quondam fuissent aut idiomatis,
Aut disciplinae rectioris,
Aut aliâs melioris aevi:
Si tanta priscis cura atavis stili
Limam subisset, quanta vel Atticis
Vel et Latinis, aucupando
Perpetui titulos honoris:
Quot uteremur postera commodis
Quantisque donis natio! Muneris
Hoc quum sit unâ consepultum,
Atque oculos fugiat nepotum:
Quid restat orbis ac viduis, gravem
Praeter querelam? Credimus extero
Persaepe falsum scriptitanti,
Historiamque secus loquenti
Quam par sit. auctorum usque adeo fides
Incerta nutat. Laudo ego maximê
Tuum institutum, mi FREHERE,
Qui nebulae tenebrosioris
Obscuritates, atraque nubium
Fulgentiori lumine discutis,
Ceu Phoebus exortus per umbras
Teutonicae regionis alter,
Stellis minutis lampada fenerans
Orbe in remoto. Nunquid origines
Mutus Palatinas silerem?
Nunquid et aetherias in auras
NE VEL DE PALATIO, VEL de Comitiva dignitate rem satis notam altius repetam, hoc tantum dicam, Romauos Principes varii generis administros, cum equestris ordinis et militares, tum togatos et jurisperitos a consiliis secum habuisse: omnes initio Comites dictos, et in Comitatu Principis versari. Eosque tanto plerunque numero, ut ipsa Principis aula et residentia Comitatus dici coeperit, et sacer Comitatus, qui in Codice passim occurrit, et apud Lampridium, Marcellinum, aliosque. A quo deinceps Comitiaci, Comitatenses et Pseudocomitatenses dicti.
Et illi quidem Comites fuerunt: de quorum variis generibus consulat, qui volet, Lazium [Note: Lib. 11. de Rep. Roma. cap. 11.]. At Palatinorum nomen latius etiam patebat, quo veniebant
omnes non tantum Comites, sed etiam inferiorum ordinum ministri, quotquot non tantum. Principi in consilio vel aula operam navabant, sed etiam praefectis et Comitibus ipsis apparebant et serviebant; usque ad illos adeo etiam, quos tineas et sorices Palatii Imperator quidam vocare solebat. Coniunctim autem Comites sacri Palatii inter caeteras aulicas dignitates habitos, argumento est titulus XXXIIII. Cod. lib. 1. De officio Comitis sacri Palatii (quem tamen Cujacius legit, De officio Comitis sacri patrimonii) et tit. XIII. lib. XII Cod. De Comitibus et archiatris sacri Palatii. Et Palatii etiam Decurionatum legimus apud Ammianum lib. XX. et Palatii magisterium, in oratione Eumeniipro Scholis.
Porro Germanae gentes Latinis provinciis potitae, Franci, Gothi, Longobardi, aemulatione Romani splendoris, priscam etiam regiminis formam et aulae dignitatumque pompam retinere studuerunt. Vnde factum est, ut non modo aliqua ex parte Romanae leges et instituta (tantum nimirum quantum et illorum idioma) sed etiam officiorum et dignitatum illarum florente imperio florentium umbrae apud illos perduraverint. Germani ipsi adhuc hostes, nonnunquam honorarias quasdam dignitates a Romanis per amicitiam assumere non dubitabant. Ipse olim Arminius, eiusque frater Flavius, Romana stipendia meruerant. Clodoveus Francus consulatum per codicillos, (ut Gregorius, P. Diaconus et Sigebertus scribunt) et Theodoricus Gothus patriciatum ab Anastasio Imp. sibi tributum non respuit, ut ipse meminit: Sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut quibus imperare nequeunt, jura venerationis imponant. Ita Theodato et Vitigi Gothorum regibus, et aliis quibusdam, patriciatum Iustinianus
contulerat. Et Carolus Magnus Francorum Longobardorumque rex, quasi tanto fastigio aliquid accedere posset, insuper Patricius Romanorum diu audiit. Ita ergo victores ipsi tandem provinciis occupatis, Romanas dignitates, Praefectos, Patricios, Praesides, Consules, Canceliarios, Comites denique libenter usurparunt: quasi aut majoribus titulis honestari, aut illam Reipublicae formam in melius producere non possent. Totumque regnum Francorum, ut olim Romanum in Provincias, Praesidatus, Praefecturas, ita ipsum deinceps in Comitatus et Episcopatus divisum fuisse legimus. Et Comitum quidem, nec non Missorum regiorum, proprium fuisse officium jus dicere, sive administrare justitiam, ut Episcoporum res sacras fideique disciplinam curare, Ansegisus subinde inculcat.
Nominatim autem (ut ad rem veniamus) Comitivam Palatii Gothos in Italia rerum potientes retinuisse, testis est apud Cassiodorum formula Curae Palatii (quam persimilem dignitatem Comitivae Palatii fuisse probabile faciemus) ubi eximius illi hic honos tribuitur, ut aurea virga decoratus, inter obsequia numerosa, ante pedes regios primus videatur incedere, ut vel ipso testimonio vicinitatis suae agnoscatur Rex illi palatia commisisse. Eius mentio est in l. 1. C. de comit. et tribun. schola. lib. XII. Inter quos comites etiam sacri stabuli, et Cura Palatii numerantur. Corippus in Iustino II.
Par extans curis, solo diademate dispar,
Ordine pro rerum vocitatus Cura Palatî.
Eadem nempe formâ, qua Cura Praetorii, genus servi apud Trebell. Pollionem; Cura epistolarum inter officia Praefecti urbis, in Noticia Imperii; Cura domus, in legibus Carolinis [Note: Lib. VI. Cap. 127.] Neque haec adeo nove,
cum et Curam harae, pro subulco, dixerit apud Ovidium Penelope Vlyssi:
Hoc faciunt custosque boum, longaevaque nutrix:
Tertius immundae cura fidelis harae.
Ita ViocurusVarroni, curator viarum publicarum. Curopalatem corrupte Aula Graeca dixit, ut apud Liutprandum legimus, et Georgium Codinum in Notitia officiorum Constantinop. Longobardi suum quendam non Comitem, sed Rectorem Palatii habuerunt, cuius meminit Paul. Warnefridus: Hic cum (ut superius diximus) sub Iustino adhuc Caesare palatium regeret. Franci in sua Curia, qui hoc officium gereret, Domesticum primitus dicebant, ut didici ex Venantio Fortunato, ita scribente ad Condam Domesticum:
Instituit cupiens ut deinde Domesticus esses.
Crevisti subito, creuit et aula simul.
Florebant pariter veneranda Palatia tecum:
Plaudebant vigili dispositore domus.
Quem magistratum altera etiam illa et aemula Byzantii Aula habebat, [Gap desc: Greek word(s)] : et omnino pleraque officiorum nomina communia Graecis et Francis, ut et Comitem-stabuli hi suum, cuius mentio in d. l. 1. illi [Gap desc: Greek word(s)] , quem Noticia Graeca officiorum definit, [Gap desc: Greek word(s)] Hic ergo Domesticus idem cum Palatino: et ut hic a Palatio, ita ille a Domo regia, a qua et Maior domus, et Comes domus regiae dictus est. Quin magna varietate, et Maior Palatii, et Comes domus Regis, et Comes Palatii Principis, et Praefectus aut Praepositus aut Rector Talatii regii, et Gubernator Talatii, et Princeps regiminis aut Palatii subinde nominatur apud Aimoinum Monachum, Eginhardum, et alios. Sed et AEdilem Palatii lego apud Wandelbertum: Vbi vero surrexit, ad Abbatem et clarissimum virum Gerungum, olim Palatii aedilem, nunc Monachum conversus.
Huius igitur amplissimam in aula jurisdicuonem, ingentem auctoritatem, summam potestatem, et ab ipso Rege proximam fuisse, idem Aimoinus et alii Franci scriptores indicant: ut Praefecto praetorio apud veteres Romanos propemodum comparari potuerit. Certe non tantum inter officiales et palatinos caeteros cognitionem eius propriam fuisse, sed et subditorum quorumvis desideria audivisse, causasque quasi sacra vice examinasse illum constat. Walafridus Strabo: Quemadmodum sunt in Palatiis Praetores vel Comites Palatii, qui secularium causas ventilant, ita et illi quos summos Capellanos Franci vocant. Eginhardus de Carolo M. ita scribit: Si Comes Palatii litem aliquam esse diceret, quae sine eius iussu definiri non posset, statim litigantes introducere iussit, et veluti pro tribunali sedens lite cognita sententiam dixit. In ipsius Caroli M. capitulari ita legimus: Neque ullus Comes Palatii nostri potentiores causas sine nostra iussione finire praesumat: sed tantum ad pauperum, et minus potentium iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum. Quinimo apud primos Francorum reges, cum ipsi ignaviores essent, et curam regni propemodum totam negligerent; summam imperii universam penes Palatii praefectos (qui Majores domus dicebantur) fuisse; et regni administrationem, omniaque quae vel domi vel foris agenda ac disponenda erant, Praefectum aulae procurasse, Eginhardus et Paul. Warnefridus meminerunt. quod et Cedrenus scriptor Graecus retulit, Majorem Domus [Gap desc: Greek word(s)] Addit Eginhardus: Hunc honorem non aliis a populo dari consuevisse, quam iis qui et claritate generis et opum amplitudine ceteris eminerent. Vt non fallatur, qui apud diversos populos in eodem dignationis gradu, Latinos Praefectum praetorio, Graecos Curopalatem, Longobardos Rectorem
Palatii, Francos Majorem domus (quem et Comitem Palatinum Hunibaldus promoscue vocat) fuisse existimet. Et omnes hi ut a Rege proximi, ita in tam facili et lubrico transitu, ut non semel, instantibus regnorum fatis et vicibus, a Regibus ad hos sceptra translata fuerint: uno pro multis Pipini exemplo.
Hic honoris gradus cum apud Francos esset tantus, per [Gap desc: Greek word(s)] quandam Palatini etiam absolute dicti sunt procerum summi et a Rege proximi: ut Rolandum illum et Rinaldum Oliveriumque expeditionis sacrae in Saracenos apud Carolum Comites, PALADINOS non tantum scriptores vernaculi, et Ariostus poeta Italus, sed etiam Graecus homo Laonicus Chalcocandeles nominat. Cuius verba Graeca, quod vulgo non extent, juvat adscribere: [Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)] Quae ita sonant e nova versione Ioh. Balthasaris Baumbachii: Gens vero ista Gallorum antiqua esse dicitur, et res adversus barbaros e Lybia progressos maximas gessisse, quo scilicet tempore Gallorum Reges, in Romanorum Imperatores eligebantur: Inprimis vero Carolum ex illorum regum numero, bello adversus Lybias suscepto; quisecum in expeditionem duxit sororis suae filium Orlandium, virum et audacia et virtute pariter, in re militari clarum, et Rinaldum et Oliverium, et alios, qui ibidem erant, Duces, Palationos nuncupatos, et conjunctis viribus una cum eo, bellum gerentes: ac passim primum quidem in Gallia, posthaec in Iberia prostigatis hostibus, splendidam victoriam adeptum esse. Cuius viri gloria per Italiam, Iberiam et Galliam quoque magnopere ad hoc usque tempus celebratur et publice decantatur. Nam Lybies transmisso freto ad columnas Herculis, sensim progredientes Iberiam occuparunt: posthaec Navarram quoque sibi subjecerunt, et Portugalliae regionem, usque ad Tarraconam incursione facta; qua itidem in potestatem redacta, Galliam invaserunt. Carolus igitur, et quos secum habuit belli socii, educto exercitu
in expeditionem contra Poenos, maximas res gesserunt, et ut viros fortes decet, multa egregia facinora ediderunt, atque illos ex Celtiberia et Celtica ejectos, ad Granatam (urbem munitissimam, monti in Oceanum excurrenti im positam) fuga se recipere coegerunt. Ab isto freto pau latim progressi, maximamque Iberia partem debellatam obtinentes, eam incoluerunt, ex qua in hostes impressione facta, ipsos oppugnarunt. Ac regionem quidem Iberiam scilicet, et Navarram et Tarraconam, arcto sanguinis vinculo iunctis tradiderunt, suosque consanguineos, quos Barbari obsederant, obsidione liberarunt: et divisa inter se regione, eam inhabitarunt, cum quilibet portionem ad se pertinentem accepisset. Atque ita bello omni ex parte optime confecto, ad hoc usque tempus, quod viri fortes extiterint, semper celebrantur. Orlandium quidem Ducem siti enectum, diem suum obiisse constat: Rinaldum vero, qui ei in belli munere successerat, Regibus Iberiae illud reliquisse: a quibus bello continuato, adhuc Poenorum res hostiliter agi et ferri existimant. Cuius quidem Rolandi etiam apud Colchos memoriam extare legimus. Sed et apud Hincmarum Remensem Episco pum Palatinos pro proceribus dictos invenio: Ostendens quod de ordinando Episcopo non Regis vel Palati norum debet esse commendatio, sed cleri et plebis electio, et Metropolitani in electione diiudicatio, deinde terreni principis consensio.
Francis igitur, potissimis Romanorum successoribus, dignitatis Palatinae origo maxime debetur: post quorum imperium caeterae etiam gentes, Suevi et Saxones id nominis retinuerunt, ut apud Luitprandum, Witichindum, Frisingensem aliosque subinde occurit. Guntherus Poeta in eo exprimendo diversis modis ludit, ut lib. v.
Hermannusque sacrae Comes inclytus aulae.Et postea:
Ille Palatinae custos celeberrimus aulaeNon potuit vitare Comes - Et lib. VIII. alibique saepius: - Comes aulicus ille. Quomodo et in epitaphio Henrici Palatini Schoenaugiae olim scriptum fuit:
Princeps magnificus, Comes aulae, gloria Rheni,
Iunior Henricus -
Et ex his apparet, verum esse quod doctus vir scripsit, Palatinos Comites non modo Comites caeteros dignitate antecelluisse, sed ab iis quorum Palatio praefuerunt, proximum locum obtinuisse: Palatini vero Rheni inter Palatinos supremum gradum fuisse. Quae res quomodo processerit, demceps exponemus.
MIRABILITER surgere, procedere, et variare solent dignitatum et nomina et munera. Comites principio dicebantur apud Germanos veteres et Romanos Principes, qui Principem suum sectarentur, et ad latus eius versarentur: Vel etiam, qui legatos Principis, magistratus, et Iudices provinciales sectarentur, eisque assiderent, ut Papinianus auctor est Ex horum ordine cum plerunque sumerentur ii qui ad provincias regendas mittebantur (unde Missos Franci dicebant) factum est ut rectores illi deinceps Comites nominarentur: et comites, non jam Principis a quo aberant, sed provinciae, quam ipsi cum Comitiva dignitate gubernarent, ut
Comitem Africae, Tingitaniae, Comitem littoris Saxonici per Britanniam, Comitem Britanniae, Italiae, Argentoratensem, in Noticia jam tum sub Honorii et Arcadii imperio legimus. Apud Francos sane, Comites erant judices ordinarii, qui jus per pagos dicebant: qui et Graphiones dicti; quae vox in nostro idiomate permansit. Gregorius Turonicus in vitis Patrum, de S. Nicetio: Nam vidi ego quodam tempore Basilium presbyterum missum ab eo ad Armentarium Comitem, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate iudiciaria gubernabat. Idem de B. Gregorio episcopo: In Comitatu positus regionem illam per XL. annos justitia comitante correxit. Tandem crescente ambitione, Comites etiam honorarii facti, qui neque Principi adessent, neque regionem aut Comitatum haberent; sed tantum meritis suis, aut Principis gratia umbratilem eam dignitatem titulotenus consecuti. Ita etiam cum Comites Palatini initio essent, qui (ut diximus) aulae et palatio praeessent; ex eorum ordine coeperunt in primarias provincias rectores mitti: eadem prorsus ratione, qua Praefecti praetorio ex aula et palatio in provincias mitti coeperunt, et Oriens etiam, Illyricum, Africa, quin et Galliae, ipsaque Italia, suos praefectos praetorio accepere, ut ex Noticia et Codice discimus. Ita enim et a priscis Francorum regibus Clothario, Sigeberto, aliis, aliquando Majorem domus sive Palatii Comitem provinciis regnisque particularibus, Austrasiae, Burgundiae, Neustriae, tanquam proregem quendam, praefectum fuisse legimus. Atque ita diversi Comites Palatini nati, diversarum familiarum et nominis, qui extra aulam diversis provinciis praeessent, et caeteros Comites, id est, judices illa dignitatis Palatinae praerogativa praecederent. Donec tandem eo perventum, ut honorarios etiam quosdam Comites Palatinos Romani Principes, et horum
aemulatione Pontifices sibi alligerent et crearent. [Note: Vid. Lancelot. Temp. Iudic. lib. I. cap. 1. § 4. fol. 76. Chassan. de glor. mundi Par. v. consid. 50.].
Haec origo dignitatis Palatinae superioris saeculi scriptoribus, et nostris etiam hominibus bona ex parte ignota, in miros errores illos impulit, dum Palatinorum nostrorum Rheni principum originem investigant. Fuerunt enim qui putarent, et increbuit error, eos a palatio Treverensi (in qua urbe, dum florebat, et Romani et Franci principes non raro aulam habebant) descendere. Kyriander in Treveri: Palatium civitatis Trevirorum (unde quoque Comitum Palatinorum Rheni nomen et originem scriptores aliqui deducunt, ut hoc obiter in medio saltem relinquam) anno Christi MV III. Adelbero Episcopus LXXXIIII. violenter occupavit. Sed vetustior est error. Nam et Iordanus Padebornensis ita scribit: Hi Archiepiscopi debent Imperatorem eligere, adiuncto sibi Comite Palatino, sic dicto a Palatio quod est in civitate Treverensi: quod olim fuit domus regni, a quo dicebantur Majores Domus, qui modo dicuntur Comites Palatini. Idem tamen alibi Pipinum Majorem domus principale domicilium in Colonia Agrippina loco, ubi nunc est monasterium S. Mariae in Capitolio, habuisse memorat. Petrus de Andlo (auctor non contemnendus, et per nos in lucem merito emissus) et ipse scribit; Pipini Maioris domus regiae palatium fuisse in Treveris: a quo Palatio (inquit) Comites processerunt Palatini, indeque nomen traxerunt. Et alibi: Sunt primo quatuor generosi Principes inclytae prosapiae ab aevo longe producto, et apud Augustos principalissimi, super quibus Romanum fundatur Imperium. Primus princeps est Comes Palatinus Rheni de magno Palatio Treverensi. Quin et Catalogus Archiepiscoporum Treverensium M S. antiquus, Imperatores e regione singulis oppositos habens, in Anastasio
Imp: Pipinus senior, maior domus, id est Palatii Treverici obiit. Successit Karolus filius eius. Et in Clodolpho LVIII. Archiepiscopo: Karolus Martellus Pipini filius, major domus, a Palatio Treverico sic dictus, obiit, relinquens filios tres, Pipinum, Karolum, et Grifonem. Qui Pipinus, Dux Alemanus, Agrippinensis et Trevirensis, regnum Francorum est adeptus isto modo etc. Ita et in veteri historiola legimus, de fun datione aedis Fravvenkirchen in dioecesi Treverensi: Temporibus B. Hildolfi Treverensis Archiepiscopi, qui palatio Oftendinck residebat, factum est passagium contra paganos. Erat autem in Palatio Treverensi nobilissimus Palatinus nomine Sifridus Christianissimus, qui sumpsit sibi uxorem de stirpe regia, filiam Ducis Brabantiae, nomine Genofeva, pulcram nimis. Et sane domus illa olim Augusta, nunc Episcopalis, nomen Palatii adhuc retinet. Quod ita describit F. Iohan. Scheckmanus in Medulla gestor. Trever. cap. 2. Est et alia vetustissima habitatio intra Vrbis moenia, quod Palatium appellatur, altis muris, magnis perspicuis fenestris, ex duris lapidibus quos lateres nominant aedificatum: in quo locus est habitationis et residentiae domini Archiepiscopi Trevirensis. Inibi horribiles lacus et carceres, quibus mancipantur custodiae qui ob facinora sua interimendi veniunt. Coniuncta est et illi antiquissimae fabricae alia nova, digna principe habitatio, praeclaris aulis, perlucidis stubis. Idem Palatium, vt prisca edocent scripta, regalis sedes fuit et habitatio: quod maxime ex epistola quadam D. Ambrosii elicitur, ubi refert se Maximum Imper. inquisivisse in palatio ubi manebat. In isto magno Palatio sub. Francorum Regibus, et diu postea, Palatini Comites sedem habebant: qui et perpetuam Vrbis illius praefecturam sive advocatiam gerebant; a qua regio illa urbis circa Palatium die Grafschafft etiamnum vulgo vocatur. A quo magno Palatio diversum adhuc est Palatium
minus, suburbanum oppidulum et castrum, ad sinistram Mosellae ripam, paullo infra Treverin urbem, quod Palatiolum vocatur, de quo Kyriander, loquens de Adelberone episcopo: Palatiolum Iulii Caesaris, castrum juxta Treverim, tunc temporis situ et vetustate collapsum et inhabitabile, multis sumtibus restruxit. Ec infra in Iohanne III. Palatiolum, quod est Augustae Treverorum Suburbanum oppidum ad Mosellam, cum arce et aula Pontificali magnis operibus munire instituit. De eo loco ita scribunt Ortelius et Vivianus in Itinerario: A Treveris secundo flumine Mosellae navigantibus ad medium fere milliare, oppidulum est et arx, vulgo Pfalz, quasi Palatium dicas, in sinistra ripa: in dextra duobus circiter miliaribus pagus Reol, veteribus Rigodulum erat.
Quinimo praeter dictum illud Palatium, et Palatiolum, est adhuc ditio integra in dioecesi Treverica, continens aliquot castra, oppida, villas, praefecturas, cum clientelis et vasallagiis suis, inter Confluentes et Andernacum juxta Rhenum, et ad Mosellae ripam qua monasterium Meiefeld situm, nec non ex altera Rheni ripa quaedam complectens: quae ditio ab antiquissimis usque temporibus Palatinorum propria fuit, Pallentiae majoris et minoris titulo nuncupata (a qua et ipsa Palatinos dictos non nulli autumant) deinceps circa annum Domini MCCCL. sub Archiepiscopo Balduino Lutzelburgense Henrici VII. Imp. fratre, a Palatinis Ecclesiae Treverensi donata, et ab eadem feudali titulo recepta, postmodumque generosis Comitibus a Virnenburg sub feudi nomine concessa. De qua et infra aliquid dicemus. Sed (ut eleganter Munsterus ait) hic potius esset Palatinatus Mosellae, quam Rheni.
Alii vero a loco quodam et castello sito in ipso Rheni alveo, e regione Cubae, quod hodie speculae
vice est, et etiamnum die Pfaltz vocatur (olim tamen et suo nomine Pfaltz grevenstein dictam reperio) Palatinos nostros dictos autumant: quos quidem olim ea parte, in castro vicino Stalecke supra Bacharacum habitasse non ignoro, ut infra suo loco dicemus. Meminsse loci eius videri possit Guntherus IIII. Ligurini:
--- Hermannusque sacrae Comes inclytus aulae,
Cuius erat tumido tellus circumflua Rheno.
Quem in locum Spiegelius scholiastes ita annotat: Non ignoro Irenicum tradere, Palatinis nomen inditum esse a Palatio, loco Rheno circumdato, quem nos Pfaltz appellamus, eiusque proximo versu poetam meminisse. Ego autem Cubam oppidum intelligo, quod ea tempestate sedes Comitum Palatinorum Rheni fuerit. Nam quorum hodie regia Heidelbergum est, nulla eis prorsus parebat ditio earum regionum, quas nunc possident. Haec ille.
Qui altissime ad antiquitatem ascenderunt, sedem et originem Palatinorum referunt ad veterem locum Capellatium sive Palas Ammiano Marcellino nominatum, in Iuliano: Cum ventum fuisset ad regionem, cui Capellatii, vel Palas nomen est, ubi terminales lapides Alemannorum et Burgundionum confinia distinguebant, castra sunt posita: ea propter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperentur impavidi. Cuius loci in dicinam primo debemus vel Aventino [Note: Lib. VII. fol. 529. Rer. Germ. I. fol. 52. et 60. et 130.], vel Beato Rhenano, qui et hoc suum inventum pluries inculcat: et adstipulatores deinceps invenit Heroldum, et alios magni nominis viros. in quibus etiam Leunclavium nostrum, qui ad Ducem quondam Christophorum Friderici F. Palantinum (ut ipse eum indigetat) scribens; Sic vestra Palas, inquit, unde gloriosum Palantinae familiae nomen, nota jam hac appellatione de Romanis quoque historiis amplius duodecim seculis, nimirum ab Iuliani usque
Augusti imperio: haec igitur aliquando te principem suum florentem insigni sapientia, virtute, potestate, subiectissimo studio colet. Quod et Ortelius, summus Geographorum, qui CAPELLATIVM istud in hoc puncto terrae, quod inhabitamus, collocavit, in Thesauro Geographico secutus est. Non nos, qui et situm Capellatii istius nulli praeterea auctorum nominati, obscurum incognitumque habemus, certe huic regioni minus convenire iudicamus (quae enim hîc loci vicinitas confinitasque cum Burgundionibus fingi potest?) et vetera illa sub Rom. imperio locorum nostratium nomina pleraque dudum exolevisse, nec sub Francorum regno duravisse scimus: nec quemquam sub illis Comitem Capellatii, aut Palantidos terrae vel pagi (quomodo eum appellaturi erant) legimus. Et vero (ut eieganter Munsterus ait) si a Palante regione ortus est Palatinatus Rheni, et veteris nominis fontem retinet; unde ergo nati sunt Palatinatus a Scheirn, Wittelspach, Dachauu; item ab Andechs, Vallay, et a Tubingen: addo et Palatinatus Saxoniae, Burgundiae: et alii? Deinde etiam (ut idem subjicit) compertissimum est, nedum illis temporibus antiquis, sed vel ante quadringentos annos principes Palatinos neque castra neque oppida, aut praesidia ulla, in hac regione ubi hodie habitant tenuisse: sed intra hos annos quidquid locorum juxta Rhenum habent, vel emisse, vel per connubia, vel armis aut aliis rationibus adquisiisse. Nam (ut Spiegelius superiori loco, et Munsterus vere notat) post Rhenum tum aerario Caesaris vectigalem, municipiaque Imperii, locaque Coenobiarcharum et Antistitum, praesertim Moguntinensis, Spirensis, Wormatiensis, in illis partim dominabantur Sueviae principes (ut et in Francia Orientali, et Comitatu Alsatiensi) partim Comites Liningenses, Eberstenianique, tum alii quidam reguli sua tenebant loca, velut Imperatoris
benesiciarii. Vt jam certo certius sit, neque ab illo Capellatio, neque specula Rhenensi, neque Treverensi aut Palatio aut Palatiolo, Palatinos nostros nomen suum sortitos; non denique ab alio Palatio, quam cui serviebant et caeteri Palatini, nimirum regali et imperiali.
Est ergo Palatinatus merum nomen ossicu et dignitatis, quod Imperatores Germani instituerunt, ut alia ei consimilia. Et ut a Burgo sive castro praesidioque sactus est Burggravius, a Marcha vel limite Margravius, a Landa vel provincia Landgravius, a Centena Centgravius, (ne et Gogravios, et Dychgravios, aliosque id genus addam) ita et a Palatio vel curia Psaltzgravius, Psalntzgreve, ut olim scribere solebant. Glossae veteres: Palatinus, Palensgreve. Ita Palatium vertit Otsridus Palinza: et Pilati curiam. atque tribunal Palinzhus. Tales etiam Pfaltzgravii et Palatini diversis in regnis diversi suerunt et sunt, et deinceps demum a speciali ditione nomen et disserentias suas, quibus intern oscerentur, acceperunt. Ita habuit Srancia Occidentalis seu Gallia suum Comte Palatin de Troyes, de Blois, de Champaigne: et Hungariae regnum atque Poloniae habet adhuc suos: et Germania suos Palatinos Habspurgenses, Tubingenses, Wittelspachenses (ex quibus suit ille Ouo caesor Philippi Regis, non e nostris) Schirenses: addo et Palatinos Burgundiae. Imo sola Saxonia habuit quinque Palatinatus, vel (ut illa vocabat) Palantias, de quibus ita auctor Speculi. Quinque civitates quae Palantiae dicuntur, in Saxonia inveniuntur, in quibus Rex legitimis debeat curus praesidere. Prima dicitur Grona: Werliz secunda, quae modo in Goslariam translata est: Walhausen tertia: Alstede quarta: quinta Merseburg nuncupatur. In ea septem feuda vexillorum sunt definita, Ducatus Saxoniae, et Palentiae
etc. Quinimo plus est, quod idem auctor scribit paulo superius: Quaelibet provincia Teutonicae terrae suum habebat Palantzgravionatum, Saxonia, Bavaria, Franconia, et Suevia: quae antequam a Romanis superabantur, regna fuerunt, a quibus ipsa in Ducatus nomina fuerunt permutata. Attamen Illustres in vasallos, et vexillorum feuda obtinuerunt, quae ipsis per Imperium iam sunt subtracta. Nec plura addo dc Palatinis Saxoniae, videnda apud R. Reineccium.
Denique cum tot genera Palarinorum fuerint, familiis et ditionibus distincta (qui tamen omnes praeter nostros exoleverunt, aut nominibus mutatis, aut etiam familiis intermortuis) nostri Palatini inter caeteros eo emicuerunt, quod non ab una aliqua arce aut ditione, sed amplissima voce ab ingenti illo tractu principis fluvii, PALATINI RHENI vel AD RHENVM (ut Germanice verterunt) dicebantur. Vt non tam a Palatio ullo, quam ab ipso Rheno signanter dicti videantur: quorum nec proprium nomen aut eximia dignitas haec fuit, quod Palatini, sed quod ad Rheni utramque ripam Palatini fuerint. Cujus rei quae ratio et origo sit, jam exponemus.
RHENVS fluvius antiquissimis scriptorum incognitus, nec Hesiodo inter Oceani Thetidosque filios nominatus, etiam cum innotescere coepit, tanquam remotissimus, et Solis occasui vicinus apud Graecos
habitus est. Vnde eum Iberum vocat Nonnus, duobus locis:
[Gap desc: Greek word(s)]Et iterum:
[Gap desc: Greek word(s)] ---Quia Iberi remotissimi omnium et extremi. Lucanus:
Cappadoces, Gallique, extremique orbis Iberi.Eadem formâ (ut obiter elegantem locum illustrem, Goropii conieCturâ procul explosâ) qua Ovidius eundem Rhenum Hesperium vocat:
Hesperiosque amnes Rhenum, Rhodanumque, Padumque.Et alibi:
Nunc adit Hesperios Rhenum, Rhodanumque, Padumque.Et Lucanus Baetin:
- - Hesperius post omnia flumina Baetis.Et Vergilius ipsum Tiberin:
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.Sed deinceps Graecis Romanisque fines suos proferentibus, a bellacibus Germaniae populis jam tum Alexandro formidatis nimium notus, Germaniae proprius amnis, et cum fratre suo Danubio limes Romani imperii ad Septentrionem, terminusque fatalis victoriarum Romanis fuit, quem excedere non magis quam Parthicum Persicumve possent. Appianus in praeloquio operis: [Gap desc: Greek word(s)] . Claudianus de bello Getico:
Prominet Herciniae confinis Rhaetia silvae:
Quae se Danubii jactat Rhenique parentem,
Vtraque Romuleo praetendens flumina regno.
Et in nummis veteribus, Germaniae exprimendae pictus Rhenus Danubiusque pater visitur, eadem forma qua Tiberis, Nilus, Euphrates. Ad hunc ergo limitem perpetua Romanorum cum nostris
bella, excursiones quotidianae, variaeque Martis [Gap desc: Greek word(s)] vices, quarum vel Pauli IC. locus testis esse potest: L. Titius praedia in Germania trans Rhenum emit, et partem pretii intulit. Cum in residuam quantitatem heres emtoris conveniretur, quoestionem retulit dicens; Has possessiones ex praecepto principali partim distractas, partim veteranis in praemia adsignatas. Eam ob causam Romani perpetua ad eam ripam legionum praesidia disposita habebant, castella etiam et speculas locis oportunis impositas, et his magistratus praefectros. Lucanus lib. 1.
Et vos crinigeros bellis arcere Caycos
Oppositi petitis Romam, Rhenique feroces
Deseritis ripas, et apertum gentibus orbem.
Hinc Iulium Tutorem Trevirum, ripae Rheni praefectum sub Vespasiano, apud Tacitum et alios alibi legimus. Et posteriore aevo Principum, in Gallica Rheni ripa Dux Mogontiaci residens, latissimam jurisdictionem habuit (ut ex Noticia Imperii apparet) non tantum in ipsa civitate Mogontiaco, sed toto illo tractu, sub quo et haec loca erant: Saletio, Tabernae, Vicus Iulius, Nemetes, Alta ripa, Vangiones, Bingium, Bodobrica, Confluentes, Antonacum. Quin et Comitem quendam Rheni (ita dictum) fuisse, colligunt aliqui ex constitutione Valentiniani ad lovinum magistrum equitum: Tam Duces quam etiam Comites, et quibus Rheni est mandata custodia, sinceritas tua protinus admovebit, ut neque regalibus neque legatis sua milites jumenta suppeditent, etc. Vt et Danubius suum Comitem habuisse videri possit, ex Sidonii Apollinaris panegyrico Anthemiano:
--- Comitis sed jure recepto
Danubii ripas et tractum limitis ampli
Circuit, hortatur, disponit, discutit, armat.
Vix abstineo dicere, talem aliquam dignitatem apud Francos permansisse probabile esse; quippe qui
ex Sicambrorum gente primulum progressi, Rheni indigenae et accolae fuerint, eoque pervaso praesidia Romana profligarint, ripam Gallicam invaserint, et ipsam Galliam Belgicam Celticam que latissime occuparint. Hi enim vel Agathia teste [Gap desc: Greek word(s)] .
Neque hoc de Rheno omisero; ut olim inter Romanos et Germanos limes fuit, ita longo post tempore Imperio ad Germanos translato, iterumque inter Caroli M. posteros diviso, eum ipsum amnem regnum Franciae ab Imperio, sive Franciam Occidentalem et Orientalem disterminasse. Itaque Ludovicum juniorem Pii F. Germaniae Regem, Trans-Rhenensem Hincmarus Rhemensis episcopus in Epistolis vocare semper solet. Et Frodoardus in vita Fulconis: Fulco litteras dirigit Imperatori Carolo, Regis Ludovici Trans-Rhenensis filio, pro tutela et defensione regni Francorum. Ita et Arnulphum Imp. idem Frodoardus vocat: Arnolpho Regi trans-Rhenensi literas mittens pro causa Regis Caroli, quem parvulum adhuc unxerat in Regem.
His cognitis, videre mihi videor, quibus ex partibus velutique elementis haec dignitas Palatinorum ad Rhenum sit eonflata. Nam ut Palatinos ipsos ex veteri et legitima Pipinorum prosapia, qui apud Francorum primos reges Merovingos praefecturam palatii seu praetorii Comitivam gesserunt, perpetua serie descendere constans est opinio, et historicorum fide astruitur: ita eosdem jam tum ad Rheni ripas cultissimas, ab ipsis eius ostiis in infima Germania, qua se in mare Germanicum effundit, ad fontes usque propemodum, longe lateque im perasse, argumento sunt quae Palatinae veteris familiae propria
et patrimonialia (ut sic dicam) haeredia ditionesque fuerunt, et adhuc bona ex parte juris Palatini manent, partim ab ipsis adhuc possessa, et per praefectos administrata, partim aliis Principibus, Comitibus, regulisque beneficiario jure concessa. de quibus a Cl. V. Hub. Thoma Leodio (qui ex illa regione oriundus me melius de his disserere potuit) erudite dicta non repetam. Et hanc illorum ditionem, Rheni maeandris ambitam et irrigatam, forte potius respexit Ligurini auctor illo versu:
- Hermannusque sacrae Comes inclytus aulae,
Cujus erat tumido tellus circumflua Rheno.
In Vbiis quoque et Sicambris illos fuisse, Chronica illorum docent: quin et Sigeburgum monasterium famosum ab illis fundatum. Multa quoque alia Episcopis et Abbatibus ad Rhenum ab illis tributa. Bacharacum oppidum, cum imposito castello Stalecke, jam tum anno Domini MCXC. Conradi Palatini Comitis, fratris Friderici Barbarossae, sedem fuisse, e variis monimentis didici. Et sequentibus temporibus, vt sunt familiarum sua incrementa, altius fines suos protulerunt: adeo ut circa annum Domini MCCXX. (quo tempore per matrimonium Ottonis Ludovici F. Bavariae Ducis, cum Agnete Henrici Palatini F. Ducatus Bavariae cum Palatinatu Rheni coaluit) Palatinos Heidelbergae ad Nicrum resedisse inveniamus.
Illud negare non possum, quod vere est ab Irenico et Munstero notatum, Palatinatus Rheni appellationem (nam de re ipsa, id est, familia pariter et ditione Palatinorum, nihil concessero) non ita esse veterem, nec apud ullum scriptorem de temporibus Carolorum inveniri: sed post Imperium demum ad Germanos translatum et confirmatum (id est, Ottonum tempora, et Electores postea institutos)
Palatinos ad Rhenum, prius fere inauditos, inclaruisse; utpote tum munere Electorio auctos. Quod cum perpendo, in eam sententiam venio, nulli quidem hactenus observatam, sed mihi valde arridentem; Palatinum Rheni ad differentiam quidem caeterorum, sed maxime Palatini Saxoniae dictum fuisse. Cum enim Imperium Romanum in duo regna, Lombardicum et Teutonicum esset divisum; et hoc rursus duplici jure regeretur, Francico et Saxonico, quorum hoc tractum Saxonicum usque ad mare Balthicum, illud tractum Rheni cum Belgio, Sueviam, Franconiam Orientalem, Bavariam et Austriam ad alpes usque Italicas (omnia a veteribus Francis subacta) complectebatur: hinc factum est, ut duo etiam principales Palatini haberentur, Saxonicus et Rhenensis. Ita enim placuit hunc a tractu Rheni, tanquam antiquissima, optima et nobilissima Germaniae parte, potius quam caeteris, denominare. Vnde etiam est, quod hi duo Palatini, velut proximi a Rege Teutoniae, eo absente, divisis inter se ad modum praedictum limitibus, vice sacra Imperium totum gubernant. Quod a majoribus sine dubio ita receptum, Carolus quartus Imp. confirmavit: Quoties sacrum vacare continget Imperium, illustris Comes Palatinus Rheni, sacri Imperii archidapifer, ad manus futuri Regis Romanorum in partibus Rheni, et Sueviae, et in jure Franconico, ratione Principatus seu Comitatus Palatini privilegio, esse debet provisor ipsius Imperii. Et postea mox: Et eodem jure provisionis illustrem Ducem Saxoniae sacri Imperii Archimarschallum frui volumus, in illis locis, ubi Saxonica jura servantur (haec enim passim Sueviae et Rheno opponi, in illorum Speculo observamus) sub omnibus modis et conditionibus, sicut superius est expressum.
Et hinc nimirum Palatinorum Rheni origo nobis deducenda est, non a pago illo Rhenensi. Qui blandiens error viro eiudito, et cui certe primam illustrationis suae gratiam familia Palatina debet, Huberto Thomae imposuit: ut cum in antiquis memoriis legeret, Cancorem Rhenensis pagi Comitem coenobium Laurisham fundasse, deque suo dotasse; putaret hunc inter primos auctores Palatinorum Rheni habendum. Atqui longe diversa sunt pagus Rheni, qui vernacule Rinechgovve dicebatur (de quo infra suo loco dicam) et Palatinatus Rheni. Comites pagi Rhenensis, Cancor ille, ejusque successores, nonnisi Comites erant: at nostri illi supra Comitivam simplicem, Palatina insuper dignitate, quae jura Principis continet, superillustres. Et ut ab illis pagi Rhenensis Comitibus forte illi aut illorum majores fuerint, qui Rheingravii nominantur (hodie commixta prosapia cum Sylvestribus Comitibus) nostri certe Palatini celsiorem originem et ampliorem ditionem ab omni antiquitate habuerunt: qui et initio alibi quam in illo pago sederunt et regnarunt, et deinceps praeter pagum Rhenensem, in caeteros plerosque vicinos pagos, atque adeo Comitatus et dynastias, dominationem suam amplissime extenderunt.
Nam quae ad Rheni utramque ripam castra sunt et oppida, etsi partim Romanam originem referant, et opima sint omnia; non tamen sola Palatinorum fuerunt: sed etiam illabentes Rheno minores fluvii, Mosella, Navus, Nicer, bona ex parte eos dominos acceperunt. Sane juxta Mosellam amplissimum tractum, quae pagus Meinefeld olim quoque dicta, obtinuerunt, ibique coenobia fundarunt: et Pallentiae ille ipse locus nomen adhuc retinet. Imo in ipsa T. reverorum Augusta Palatium illud vetus, Romanis
Francisque principibus habitatoribus nobile, diu insederunt, cum potestate Advocati ecclesiae Treverensis, atque etiam Praefecti urbis, ut e fide dignis scriptoribus discimus. Iam ad Navum (Tacito Nava est) qui apud Bingium Rheno miscetur, totum fere illum tractum, qui pagus Nachgovve dictus, cum tempore acceperunt: nonnulla quoque ad Moenum, et ad Nicrum pleraque, de quo jam dicemus.
VT Rhenus limitis instar habens, et quasi intermedius, hostes populos Romanos Germanosque discrevit, per vices pro belli fortuna modo ab his, modo illis possessus: ita Nicer fluvius in silva Martiana non procul a Danubii fontibus exortus, et anfractuoso decursu auctus rivis pluribus (praesertim Enzio, Cochero, et Iaxta) et Septentrionem versus delatus, donec inter Nemetes et Vangiones Rheno absorbetur, penitissimae Barbariae (ita Germaniam Romanis quam provinciam vocatam malumus) proprius amnis, et Romanorum armis diu intactus mansit. Barbarum vocat Panegyristes ad Constantinum Magnum, de ponte eius Agrippinensi loquens: Sed pulchrum tibi videtur, et revera pulcherrimum est, ut Rhenus ille non solum superioribus locis, ubi aut latitudine vadosus, aut vicinia fontis exiguus; sed et ibi novo ponte calcetur, ubi totus est, ubi jam plurimos hausit amnes, quos hic
noster ingens fluvius [Note: Mosellam dicit.], et barbarus Nicer, et Moenus invexit. Primus Romanorum Valerius Probus Imp. (Vopisco auctore) devictis Alemannis in Germania prima, limite priori superato, relliquiis Germanorum ultra Nicrum fluvium et Albim submotis, limitem Romanum novum eo protulit, et quicquid inter Rhenum est et Nicrum, paulatim in provinciae modum redegit; exaedificatis in eius amnis ripa variis munimentis, in quibus praesidia locarentur: aemulatus ea in re Drusum, qui in tutelam novae provinciae per Visurgim et Albim stationibus dispositis, ad Rheni ripam quinquaginta amplius castella erexerat. Proinde in ripa Nicri passim, imo intermediis etiam quibusdam in locis, mira adhuc antiquitatis illius vestigia cerni, ut apud Wim pinam, Rotenburgum, Durlacum, Ettelingen, et alibi observavit Rhenanus. Inter posteriores autem Caesares, Gratianus qui in Occidente imperabat, tum ferro tum incendio Alemannos trans Rhenum persecutus, ultra Nicrum propulit, caesis illorum amplius quam XXX. millibus apud Argentuariam. Quam victoriam, et super ea triumphum in Augusta Treveri ductum, Ausonius in Mosella his versibus celebravit:
Sola sub Augustae veniens quod moenibus urbis
Spectavit junctos natique patrisque triumphos,
Hostibus exactis Nicrum super et Lupodunum,
Et fontem Latiis ignotum annalibus Istri.
Eo igitur tempore, quo limite prolato Germaniae haec pars Romanis paruit, castellum etiam praesidiumque Romanum in monte dextro ad Nicrum (quem media aetate ABRINSBERG dictum, hodie Sanctum vocant) extitisse certum est: quod quidem ad antiquitatem loci cognoscendam inprimis est observandum. Idque vel scriptoribus tacentibus, opportunitas ipsa loci, verticis nimirum angularis, et altissimi
et in summo lati, et duo latera subjectamque planiciem cum fluvio ipso circumquaque latissime despectantis, et vicissim longissime spectandi, et monti Tauno trans Rhenum recta respondentis, satis evidenter ostendit. Nec memoriam omnem ita aut temporis vetustas, aut hominum manus abolere potuerunt, quin vestigia supersint in cisternis et cameris subterraneis (quae etiamnum Gentilium foveas vulgus vocat) lapidibus caesis in vineis vicinis disjectis, numismatis varii generis et materiae in agro circum vicino pullulantibus, et aliis ejusmodi reliquiis: quae quibus in locis reperiuntur, ijsdem olim stationes Romanorum militum fuisse loquuntur. Ante omnia vero digni notatu sunt lapides duo inscripti, ibi patrum memoria reperti: quorum alter olim parieti ecclesiae S. Stephani in monte Abrinsberg insertus (ut Appianus testis est) hodie in Curia villae Hendscuchsheim adhuc visitur. Quem quia et ille perperam descriptum habet, et Heroldus totum interpolavit, miraque somnia inde confinxit, ab ipso saxo sincere tibi dabo:
MERCVRIO ...
BASEM. CVM ...
L. CANDIDV ...
CATO. R. D. C. ...
V. S. L. L. M. ...
Alterum est quadrus integer, et quantivis pretii, artificis manu sculptas quatuor imagines habens. Qui cum olim in eadem Ecclesia, intus paulum excavatus, aquae lustrali servandae fuisset; deinde ut profanus inde exturbatus, et a Principibus nostris in Arcem translatus fuit, inque conspicuo loco omnium oculis expositus: dignus herele qui visendi gratia vel trans mare adeatur.
Antequam autem hunc exhibeam (qui quidem publicatus hactenus a nemine, quem sciam, tanto plus gratiae habere debet) praefandum mihi paucis, plures eiusmodi lapides quadrilateres in Germania reperiri, et mihi ipsi visos, in Nemetibus, Vangionibus, prope Bipontum, et alibi. Romani enim in Germanicis praecipue victoriis ostentandis supra modum ambitiosi, variis et compluribus simul Diis eas dedicare solebant. Ita debellatis inter Rhenum Albimque nationibus, exercitus Tiberii Caes. MARTI et IOVI et AVGVSTO monimenta sacravit, auctore Tacito. In isto autem nostro Victoriam, inscribentem nescio quid scuro stipiti appenso, valde notandam semper censui: ut quae memorabile de Teutonibus partum trophaeum, et annalibus dignum, posteritati insinuare videatur. Quomodo in Vespasiani arcu, et nummis, Victoria Idumaea:
[Gap desc: illustration]Et quis scit an non illud ipsum de
Hostibus exactis Nicrum super et Lupodunum?de quo mox plura. HOSTES enim Romanis [Gap desc: Greek word(s)] Germani et Parthi, vel Vlpiano teste. Themistius Euphrades ad Valentem Imp. [Gap desc: Greek word(s)] . Atque ita in Divorum Fratrum nummis triumphalibus, consimilis figura est Victoriae palmam gerentis, et scutum palmae appendentis, modo inscriptum VIC. GER. modo VIC. PAR. Sed ipsum tandem videamus.
Fratres quidem hos Iulios, Secundum et Ianuarium, aeque cum Candidio illo Catone cognitos habeo: et quia cum Germanis bella gesserunt, in amissis Taciti De bellis Germanicis, aut Asinii Quadrati commentariis requirendi fuerint. Caeterum Aquila et Laurea auspiciis Imperatoris (de quo aeque incerti sumus) rem gestam denotat. Vel potius Iovis ales Deum suum, litteris I. O. M. designatum: Laurea votum illorum fratrum, e veteri formula libenter merito persolutum, quod litterae illae volunt: V. S. L. L. M. Quae omnia rectissime et compendio exponam verbis Ovidii, quae et ipse de triumpho Germanico jactat, ad Caesarem:
Inde petes arcem, et delubra faventia votis:
Et dabitur merito Laurea vota Iovi.
Victoriam porro, pubetenus nudam, alatam, pede globo innixam, quid trophaeo suo inscribere putamus, nisi quod paullo ante dixi, VIC. GER. quod in Traiani Antoninorum et aliorum Impp. nummis crebro videmus, ut et VIC. DAC. et VIC. BRIT. et VIC. SAR. id est Dacicam, Britannicam,
[Gap desc: illustration] Sarmaticam victoriam: veteri instituto iam inde a conditore Romanae gentis repetendo:
AEre cavo clypeum, magni gestamen Abantis,
Postibus adversis figo, et rem carmine signo:
AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA. Mulciber autem, qui instrumenta victoriae ferro armisque partae suppeditavit, enses, galeas, scuta, loricas; quid ni et ipse in partem voti et gratiae veniat? Quem et in nummo quodam Valerianus Imp. eo honore dignatus est, ut in aedicula seu sacello staret, malleum dextra praetendens, sinistra forcipem, incudem (quam hîc pictor noster omisit) juxta habens, cum elogio: DEO VOLKANO. Apud Vangiones geminum huic lapidem vidisse recordor, in quo similis Mulciber cum forcipe et marculo, Hercules pharetratus et clavâ armatus, Mercurius caducifer et crumenam tenens; in quarto latere scripturâ, quae indubie ibi extitit, funditus erasâ. Quartam sane figuram mulieris stolatae, cui similem nec in nummis nec statuis hactenus vidi, cognoscere adhuc laboro. Nec omnia noscimus omnes.
Et haec de castello illo, quod in monte dextro olim sive sub Probo, sive Gratiano, aut Valentiniano, aut alio Principe fuisse certo certius est.
Nec dubito equidem, in adverso etiam monte, supra Iethae collem (quas fabulas non attingam) quem a myrtillorum copia Heidelbergum ab omni memoria dictum, clarissimo vati Melisso non assentiri nequeo, eiusmodi etiam sive castellum, sive speculam aliquam eodem illo aevo fuisse; cuius deinceps fundamentis et reliquiis sequentes arces (ut fieri solet) inhaeserint. Extant certe in apice et cacumine eius montis (qui hodie Caprarius vocatur, et non nemo a Capellatio illo veteri esse putat) ruinae veteris castri, quod ab omni antiquitate ibi extitisse putant, donec superioribus annis igne coelesti tactum deflagravit. Et magnopere placet Leodii conjectura et designatio; duas in illo exitu silvae et angustiarum in duobus juxta Nicrum montibus a Romanis arces positas; tum murum ad flumen usque deductum; in ripa sinistra turrim excelsam; ultra flumen ad pedem dextri montis (pingere cuperem) pontem clausilem fuisse. Quod illum, qui patrum memoria vixit, a majoribus per manus acceptum audisse credibile est, et chartis consignasse valde gaudeo.
Sed excedamus his montium angustiis, et in subiectam patulamque planiciem Nicri anfractibus irriguam descendamus: quo loco memorabile occurrit oppidum Ladenburg hodie dictum: quod quidem Romanis non incognitum fuisse, et eruditi plerique existimant, et loci ipse genius antiquitatem nescio quam referens, situmque oportunissimum habens, loqui videtur. Sed et lapis antiquus Romanorum Principum mentionem habens, qui isthic
olim effosus, in arce ibi Episcopali etiamnum visitur, suffragatur.
IVNONI. Reginae
MINERVAE Dea ..
BVSQVE MI ::: pro
SALVTE. ET. IN Columitate
DD. NOSTROrum Diocletiani et
MAXIMIANI. feliciss.
AVGVSTORum. Constant I
ET. MAXIMIAni. nobb. caess.
CIVITAS. MOC ..
: VRE IN: EAV ..
Opinio non nova, sed jam a majoribus veluti per manus tradita, originem Romanam loco asserit, quem nomen suum a Latinis habere, et Latinoburgum dictum fuisse autumant. Quibus conjecturis si indulgere velimus, fortassis oppidum illud praesidiarium a conditore suo Valentiniano nomen sortitum, quasi Valentiniani burgum (id enim est burgum) et deinceps facili detorsione ex Valentinburg, Vlatinburg in ore barbarorum natum, tandem in Latinburg defecisse (eadem fortuna, qua ex Vratislavia miro syllabarum compendio Preslavv factum, et talia sexcenta) non nimis inepte conjicere possimus. Dummodo et hoc sciamus, quod ex antiquissimis quae hujus loci mentionem habent, monimentis liquido mihi constat, primitus sub Francorum imperio et Carolinis temporibus, non Ladeburg, sed Lobdeburg nomen civitati fuisse: quod et in sigillo suo (quicquid vulgariter scribae peccent) fideliter ipsa retinet, in quo utroque ita legitur: s. PARVVM. OPPIDI. LOBDENBVRG. Et: s. BVRGENSIVM. IN. LOPDEMBVRC. Et ipsa in pago Lobodunense sita est, de quo mox dicturi sumus. Pagus autem ille a metropoli illa sua, Loboduna civitate publica, vel Lobodone castro, aut
castro Lobodonense nomen accepit. Vnde verius existimo, imo necessarium, esse ipsissimum LVPODVNVM, Nicrinum Germanorum oppidum, Ausonii versibus nobilitatum, qui Valentiniani Imp. et Gratiani eius F. victoriam Germanicam insignem eo loco, - qua Francia mixta Suevis, obtentam, bellum plane confectum ec profligatum, triumphum denique eo nomine apud Treverim ductum, ipse [Gap desc: Greek word(s)] non uno loco satis jactare non potuit. Qua de re, quia et ad illud de Mosella Ausonii carmen plura commentati sumus, et de hoc ipso Lupoduno singularem libellum scripsimus, plura jam non addemus.
Est etiam paullo inferius ad confluentes Rheni et Nicri castrum eximium, et natura loci egregie munitum, sed magis improbo militum labore sub Valentiniano Imp. absolutum: postea Manheim dictum, nomine vere Germano. De quo proprie capiendus est locus ille Ammiani Marcellini, antehac non aeque bene mihi intellectus: At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Rhaetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus communiebat, castra extollens altius et castella turresque adsiduas per habiles locos et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo, nonnunquam etiam ultra flumen aedificiis positis subradens barbaros fines. Denique quum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu immani, meatum ipsum aliorsum vertere cogitavit: et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus adgressus. Per multos enim dies compaginatae formae e roboribus, coniectaeque in alveum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis, fluctibus erectis confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interrumpebantur.
Vicit tamen Imperatoris vehementior cura, et morigeri militis labor, mento tenus dum operaretur, saepe demersi. Tandemque non sine quorundam discrimine, castra praesidiaria inquietudine errantis ingentis amnis exempta, nunc valida sunt. Loquitur enim de communita Rheni ripa, et quidem ad utrumque latus: et postquam dixisset, etiam ultra flumen aedificiis positis subrasisse barbaros fines, statim exem plum subiicit munimenti celsi et tuti, quod Valentinianus ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro fluvio: ergo ad confluentes Nicri et Rheni. Et ubi potius? fecerat id antea Traianus ad confluentes Mogani et Rheni, alii alibi: et nota est confluentium oportunitas, semper studiose captata Romanis. Id ergo est Manhemium hodiernum, quocunque tunc nomine fuerit: quod et ad Rheni ripam dextram positum, et Nicro ibidem in Rhenum se exonerante alluitur. Nicro igitur eo loci praeterlabente (et quidem Rhenum illabente, supra ipsum castellum) ipse veritus castellum illud suum paulatim subverti posse undarum pulsu immani (nota enim etiam hodie vehementia Nicri fluvii, praesertim pluviis et glacie exaucti, qui et pontem Heidelbergensem non semel abruperit et avexerit, et villam Seckenheim ex parte subruerit, et aliis insuper vastitatem minetur) meatum ipsum (scilcet Nicri; Rhenum enim quis ab alveo suo divertere praesumat?) aliorsum verterecogitavit: et vertit, improbo militum labore omnes difficultates pervincente, ut jam infra castellum subintrans Rhenum, securum et intactum illud relinquat. Quod et hodie facit, licet non sibi temperet, quin veterem alveum (ut ad pontem arcis videre est) et Rheni viam subinde tentans, noxias paludes et inundationes immittat, quae infixis palis magno opere et sumptu sunt arcendae. Et haec ut in oculos hoc
tempore incurrunt, ita et verba quaedam nostrae observationi suffragantur; cum et locum quendam angularem periculo damnoque inprimis expositum, et insulas duas a Caesare nomen habentes audimus. Sed ante omnia loci antiquitatem Romanam abunde tuetur insigne, quod ibi extat puteo publico prope curiam applicatum, Paganae superstitionis monumentum, Taurobolii (quod vocabant) figuram cum multis parergis habens; quale alicubi et in Italia vel Sicilia inventum, et typis aeneis insculptum, eruditorum ingenia hactenus frustra fatigavit. Nos forte alibi cum nostra explicatione edemus. Iam ad loca prius dicta, quibus praecipua huius regionis antiquitas continetur, Pagos nimirum Rhenensem et Lobodunensem redeamus; et prout quidque vetustius erit, ita primo loco expediamus.
VT Romani suum orbem in Provincias, et has in praefecturas, praesidatus, colonias, municipia distributas habebant: ita Germaniam veterem pro simplicitate gentis in pagos fuisse divisam, Iulius Caesar et Tacitus prodiderunt. longe alio significatu voce usurpata, quam qua Vlpianus scribit, in qua civitate, et in quo pago sit, et quos duos vicinos habeat, et qua hodie pro vico sive villa muris portisque carente accipimus: sed ut vasta ipsa et porrecta (quam
Ausonius vocat) regio in pagos, ita pagi demum in villas, oppida, burgos tributi erant. Et ut pagi plerumque fluviis aut rivis (unde nomen mansit Revier, pro confinio, collimitio) inter se distincti; ita villae limitibus et (ut tum loquebantur) marcis, disterminatae erant. Qua de re placet observationem Henrici Bebelii (docti mehercule quondam viri) adscribere: Pagus, inquit [Note: in Spicileg. pag. 126.], videtur a nobis dici vulgo Pach, id est rivus, vel villae multae iuxta rivos positae. [Gap desc: Greek word(s)] enim latine fons dicitur: et (ut dicit Servius 11. Georg.) Pagi [Gap desc: Greek word(s)] id est a fontibus dicuntur, circa quos villae consueverunt condi. Vnde non est credendum, quod centum tantum fuerint pagi Suevorum, id est villae, qui (ut Caesar et multi alii testes sunt) quotannis centena millia hominum in bellum mittebant: sed Pagum intelligo tractum alicuius totius fontis et fluvii, ex quo illi pagani communiter bibebant, mille homines educebantus. Quis enim crederet Sueviam latissimam Germaniae partem centum tantum pagis, etiamsi pro amplissimis urbibus accipias, contentam fuisse? tametsi urbibus Germania caruit, nec etiam pagos et vilias habuit, quales hodie, sed longe a se invicem distantes juxta aliquem fontem, quales fere pagos dixi. Hoc testatur Cornel. Tacitus de Germania dicens: nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est: nec pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut nemus, ut campus placuit, vicos locant, non in nostrum morem connexis et cohaerentibus adificiis: suam quisque domum spacio circumdat. Non est igitur credibile, mille homines ex uno pago, hoc est villa, potuisse exine quotannis, manentibus aliis; qui ut hoc anno agricultura et aliis laboribus militantes alebant, ita ipsi altero anno in locum jam militantium succedebant. Quare cum omnia quadrent, possumus jure dicere, Pagum dici Graeca significatione pro tractu alicuius fontis et fluminis eius. Quod postea
et aliis eruditis, Althamero, Stumpfio, Tschudo, Guilimano, observatum video.
Atque ita in veteribus instrumentis rerum gestarum, et omnis generis contractuum negotiorumque, tam publicorum quam privatorum, et in Francorum historiis perpetuo observare licet, quoties loci alicuius situm exprimere volebant, describere solitos, in quo Pago, et ad quem fluvium is situs esset, et pagus ipse quo in Comitatu: cum quidem tunc Francorum omne regnum in Comitatus divisum esset, qui Comites regio nomine jus per pagos dicebant; ipsi in Burgo aliquo, id est, oppido arcem impositam habente residentes, in quo Mallus publicus, id est, auditorium et tribunal esset. Vnde Comes et Pagenses [Note: Gall. Paysans.] sui sunt relativa, ut subinde in Francorum legibus Carolinis [Note: Lib. 111. cap. 73. et 1111. c. 9.] videmus: et Pagenses inter se, eiusdem pagi homines. Quod totum si in ulla alia Germaniae parte, in hac nostra animadvertere licet: quam olim Alemanniae accensitam, postea in Francorum jus cessisse, et ab illis totum hunc tractum sub nomine Orientalis Franciae possessum, et per Comites gubernatum, fuisse, quo tempore illi inde ab Aquitania ad Pannoniam usque (ut Frisingensis scribit) regnum suum extendebant, liquido nobis constat. Vnde et Centenae nomen alibi fere incognitum aut exoletum, in hac regione integrum notumque mansit, ab antiquissimo illo Alemanorum instituto, cuius Tacitus in Germania meminit: et in legibus Alemanorum Francorumque et caeterorum, Centenae et Centenariorum, id est Centenae judicum, frequens mentio. Et hoc B. Rhenanus [Note: Germanicar. rer. lib. II. fol. 88.]: observavit Regiones ipsae, inquit, per Centenas distinctae erant, unde Centenarii nomen. Is magistratus Centenae praesidebat, Comiti subiectus. Proxime Heidelbergam adhuc apparet Centenae
vestigium in aliquot pagis, et mansit vocabulum. Nam Franci in gubernanda plebe (hoc minus placet: nam originem rei vernaculam esse credo) Romanorum consuetudinem in Gallis repertam, etiam ad alios populos una cum ipsis vocabulis transtulerunt. Quibus Centenis non absimiles existimo, quae apud Anglo-Britannos ab eadem origine Hundredae dicuntur. Idem observandum est de hodierna distributione regionis in Ambactias, voce et instituto vere veteri Germanico, et Francico [Note: Pith. 1. advers. c. 8.] Vnde pro, In Comitatu Engelberti, aliquando in diplomatis legimus, In Engelbrechtes ambachte, vel ambechte. Harum aliquae etiam Advocatiae [Note: Dogtenen/Fauthenen/ ut illa de Hendelberg/Bretheim u. ] dicuntur.
Horum Germaniae pagorum, qui sub Pipino, Caroloque Magno, et Ludovico regibus noti fuerint, quotquot quidem horum hactenus ipse ex antiquissimis et incorruptis eius aevi litterarum monumentis improbo labore eruere et colligere potuerim, indicem quendam velutique Noticiam si ascriberem, credidi me Lectori rem non ingratam inutilemque, nec ab instituto alienam facturum. Sed tantum indicem dico, eumque per litterarum ordinem: donec forte aliquando (quod [Gap desc: Greek word(s)] paramus) ipsam Pagorum horum, atque etiam longe plurium, per Provincias dispositionem tabulâ chorographicâ exhibeamus. Sed et hoc monitu dignum, horum ipsorum, quamvis omnes peraeque Pagos dictos invenerim, alios tamen latiores et generaliores, alios specialiores et angustiores, quique sub illis contineantur, videri. Nos promiscue eos dabimus, ut obvenerint:
PAGVS Alemannorum, qui et Ducatus Alemannorum aliquando dicitur: Francisce Altgovve, et Algovve. Bebelius d. loco: Algea quasi
Alpiumgea, terra arabilis juxta Alpes, vel ab algore dicta gea. Inde Algeani, qui quondam Vindelici sunt dicti, et Algoios vel Algeanos dicere possemus. Sed rectius Vadianus ab Alemanis dictam initio Almangoiam, postea ita contractam vocem: quod et Tschudus probat in descript. Rhaet. Alp. cap. 24. In hoc situm Tigurum. Diplomate Hludovici: Curtim nostram Turegum, in Ducatu Alamanico.
Pagus Amphinga.
Pagus Angelachgovve, Engelagovve.
Pagus Angerisgovve, quod et Engersgovves.
Pagus Arachgovve, Arahafelt, Arragovve. apud Stumpf. XII. cap. 14.
Pagus Ardingovve.
Pagus Battavve, Batua Aimonio, hod. Die Betau/ id est Batavia. Dion de Batavis: [Gap desc: Greek word(s)] (scribe [Gap desc: Greek word(s)] ) [Gap desc: Greek word(s)] . vide Cornel. Aurel. de Batau. lib. I. cap. 2. et lib. II. cap. 1. et Hadrian. Iun. cap. 1.
Pagus Bochovia, in quo Fulda. Aimon.
Pagus Bretachgovve, hodie Das Brettigau. Agnoscit Austriacos, sed est in foedere Rhaetico. In eo Tabos, domicilium Advocati provincialis; Castels arx. Vide Munster. lib. III. cap. 233.
Pagus Burichinga.
Pagus Cochengovve, tractus Cocheri fluvii in Suevia, qui non procul ab Alen ortus, et per Hallam, Ingelfingen, Forchenberg, Sinderingen, Neustat delatus, apud villam Kochendorf Nicrum subintrat. Iren. lib. VIII. cap. 34.
Pagus Creichgovve, vel Creickgovve: habuit olim Comites inde nominatos, de quibus Crusius in Suevicis, et Chytraeus in orat. De Greichgaea: cui Notici am villarum subiecimus.
Pagus Churvvalacha, id est Rhaetia Curiensis. Eius mentio in litteris Henrici Regis, apud Tschudum cap. 7.
Pagus Darnavv. Cuius mentio in Donatione Ansfridi Palatini, infra in Append. pag. 32.
Pagus Durgovve, Turgovve. Bebelius d. loco: Durgea, quasi terra arabilis juxta Duram fluvium. Ludovicus Rex Pii F. Magni N. Curtim nostram Turegum in Ducatu Alemannico, in pago Durgaugensi, cum omnibus adiacentiis. apud Simlerum in Helvetia lib. I. pag. 4.
Pagus Elisaza, Helisaze; hodie Alsatia, Elsas, ab Ello fluvio. Pagus Alsatiae in diplomate Regis Theoderici, apud Bruschium de Monaster. fol. 93.
Pagus Elsenzgovve, Elisanzgovve, Helinzgovve.
Pagus Erdehe.
Ducatus FRANCORVM, quae hodie Franconia, est Francia Orientalis, de qua videsis Trithemium in originibus Francorum. De hac intellige can. 101. et seq. XI. q. 111. ubi ad illa verba: Principem Francorum, Molyneus recte annotat, scilicet Franciae Orientalis.
Pagus Flandrensis, hod. Flandria.
Pagus Fresia. Willibald. in vita S. Bonifacii.
Pagus Fungavv, Vangiones dictum quasi VVungavv putat Herold. in lib. de station. legion. in veteri German. cap. 21. et Irenic. Lib. ult. in verbo, Wormatia.
Pagus Gardachgovve.
Pagus Glemisgovve.
Pagus Gozfelden.
Pagus Graphelden. de quo plura notavimus in Weteravia.
Pagus Hanigauu, Hannonia quomodo hodie dicta, vide Hubert. Leod. in Eburonib. circa fin. et P. Divaeum cap. ult.
Pagus Hartzgavv, pars silvae Herciniae, des Hartzwaldes. Nariscorum regio, de qua Herold. d. lib. cap. 1.
Pagus Hasbanicus (qui et Moseland) in Annalib. Francor. Pithoeanis sub Anno 881. Haspengouue, apud P. Divaeum cap. ult.
Pagus Hattuaria, voce (ut videtur) superstite a veteri aevo. Marcellinus lib. XX. Rheno deinde transmisso regionem subito pervasit Francorum, quos Atthuarios vocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum. In hoc collocatur villa Geizefurt, de qua litteras Ansfridi Palatini edidimus infra in Appendice pag. 31.
Pagus Hegovve. Bebelius Hegoios et Heganos vocat.
Pagus Hessen. Hassia, Catti olim. Poeta vetus in Carolo Magno: Francorum pagum, qui dicitur Hassi.
Pagus Hundesruch, hodie Hundsruck, Hunnorum praesidium vulgo vertunt: Trithemius populos illos, Hundsrucker, Cynonotos vertit, passim in Epistolis, inepte satis.
Pagus Husgovve.
Pagus Iagesgovve, tractus ad Iaxtam fluvium, vel Iagustam, ut alii vocant, die Iagst. qui non longe a Zebingen exortus, per Lanchen, Elvvangen, Creylsheim, Landenburg, Krauten, Scheuteren, Widern praeterfluens, juxta Iaxfeldium Necharo immergitur. Irenic. d. cap. 34.
Pagus Lare.
Pagus Linzgovve, Liencingen. Hic est Pagus ille Lentiensis Alemanorum, cuius mentio apud Ammian. Marcellinum lib. XV. et XXXI. in quo Linzburg caput pagi, de quo vide plura apud Stumpfium.
Pagus Lobodunensis, Lobodonensis, Lobodenensis, Lobodensis, Lobdinensis: tot modis scriptum invenio. Et Francice: Lobetengovve, Lobotingovve, Lobodengovve, Lobodunovva. de quo mox plura.
Pagus Loganensis, Logengovve, Logonehe, ad Loganam vel Logonum fl. qui vulgo male Lona, et Lanus, die Lohne.
Pagus Meinevelde, Meinfelt. Pagus Meginensis Reginoni. De hoc tetigimus passim in hoc libro.
Pagus Moynecgovve, Monachgovve, tractus ad ripam Moeni fluminis. Meningavv scribit Trithemius.
Pagus Murachgovve.
Pagus Muselengovve, ad Mosellam fl. quem et Musellam et Musalam veteres scribebant, ut apparet in Fortunato, et tabula Peutingeriana. Vide et Scalig. in lect. Auson. I. c. 1. Duces Mosellaniae legimus apud Sangallens. lib. II. c. 21.
Pagus Nachgovve, ad Navum vel Navam fluvium, hodie die Nahe, qui apud Bingium Rheno illabitur. De quo in vita S. Ruperti multa mentio. Vide et Scaliger. d. loco.
Pagus Naglagovve, Nageldacgovve.
Pagus Neccergovve, tractus noster ad Nicrum, cuius ortum, processum, et loca utrique ripae adjacentia, donec apud Manheim Rheno absorbetur, describit Munster. lib. III. Cosmograph. cap. 312. Irenic. lib. VIII. cap. 34. Crusius parte II. Suevic. cap. II. fol. 413.
Pagus Nitensis, Nitachgovve, Nitgovve. Cuius mentio Francor. Annali 875. et 880.
Pagus Nordogovve. Noricum, in quo et Burgum, residentia Comitis: unde Noricus mons, Noricum castrum, et Noriberga dicta, Burggravii olim sedes.
Pagus Osninge.
Pagus Pedensis.
Pagus Pernaffa.
Pagus Plumgovve, vel Phlumgovve, in quo sita est silva Ottonevvaldt. De quo Munsterus lib. III. cap. 359.
Pagus Phunzingovve.
Pagus Rangovve.
Pagus Regomago.
Pagus Rhenensis, Rhinechgovve, Rinicgovve. De quo mox plura.
Pagus Rhingovve, in Rhaetia, diversus a priore. de quo vide Tschud. cap. 12.
Pagus Rinckgovve, diversus ab utroque priore, ex adverso Moguntiaci et Bingii, ad dextram Rheni ripam. Quem pagum Obrincum, quasi Oberinkaw, veteribus dictum fuisse, contra Ptolemaeum ostendere nititur Basil. Herold. in lib. De station. Legion. in veteri German. cap. 25. et novissime Serar. in Moguntiacis lib. I. c. 12.
Pagus Rigorensis.
Pagus Ripuarius, situs in regno Austrasiae, cuius mentio apud Frodoardum in Chronico sub Anno 881. et 923. Ad hunc pertinebant leges illae RIPVARIORVM. Qui et Riparioli dicti, Gall. Ribaroles. Vid. Hermannum Com. Neuenar. uede Gall. Belg. pag. 19.
Pagus Rode.
Pagus Salzgovve.
Pagus Schaflenzgovve.
Pagus Smegovve, Smecgovve.
Pagus Spirensis, Spircgovve, Spirchgovve, Spirgovve.
Habuit suum peculiarem Comitem provincialem, de quo alibi plura.
Pagus Sualefeldun.
Pagus Sulmanachgovve,
Pagus Suntgovve. Bebelius Sungaudos vocat.
Pagus Taxandria, Dechsendron, et Testarbanto. de hoc Leodius inf. Append. pag 13. et in Eburonib. et P. Divaeus in antiquit. Belgic. cap. 15.
Pagus Tornegovve.
Pagus Trichoria, Trichere, Treckere, Tracheri, Trachgovve. Wandelbertus in vita S. Goaris: Veniens ergo in provinciam, quae ripis Rheni fluminis contigua, Trichoria nuncupatur, atque ad dioecesim pertinet Trevirorum, infra terminos Wasalienses, ibi in quodam loco super rivulum qui nunc Wochara dicitur, cum permissu Episcopi etc.
Pagus Tuzicgovve.
Pagus Vfgovve.
Pagus Viorotun.
Pagus Walgovve. De quo Tschud. cap. 24.
Pagus Waltsazi.
Pagus Westergovve, in quo silva Westervvald.
Pagus Wetdereiba, hodie Wetteravv.
Pagus Wingarteiba, olim in ditione Guelforum.
Pagus Wormatiensis, qui et Comitatus Wormatiensis, vel Warmaciensis, VVormazfelden, VVormazfeld, VVormesfeld. Hodie Wormßergaw/ et Altzeyergaw/ atque etiam [Gap desc: Greek word(s)] , das Gaw. In quo pago (quod summe notandum) antiquitus ponitur etiam Megunzer marca, atque adeo Moguntia civitas. Nec ullum pagum ampliorem et villis instructiorem hoc invenio. Et sane fuit olim sub regno Francorum Wormatiensis Archiepiscopatus totius Germaniae maximus et amplissimus; cui XVI. episcopatus subordinati erant: donec circa annum DCCXIX. is ad Moguntinos translatus fuit. Vide Bruschium in Geruilione Episc. et Cratepol. in Catalogo Episcopor. pag. 303.
Pagus Zabernachgovve, hodie Zabergeu. Zabergea terra arabilis juxta Zaberam fluvium, in Ducatu Wirtenbergensi, ait Bebelius. Et hos hactenus Pagos observare licuit: si quos praeterea deinceps, Lectori non invidebimus.
BONVM factum a nobis praestitum, bonamque gratiam almae patriae Germaniae relatam existimo, dum ei pagos suos (quod a nullo ante equidem tentatum scio) quatenus licuit, restituere conati sumus. Nunc lectoris gratiae hoc etiam amplius dabimus, ut Pagorum aliquot Villas, ab eodem illo Francico aevo repetitas, veteribus suis nominibus descriptas, et ordine literario dispositas exhibeamus: sed trium tantum pagorum, qui loco huic in quo scribimus, proximi et contigui sunt, nimirum pagi Rhenensis, Neccarensis, et Lobodunensis. Et Rhenensem quidem primum dabimus, cum ut error supra perstrictus, de Comite huius pagi cum Palatinis Rheni confuso, quanto ocyus animis eximatur; tum ob Rheni patris honorem, ad quem usque, a strata montana hic Pagus extenditur; tum denique ob loci vetustatem et religionem, coenobio praesertim illo tota Germania famosissimo et antiquissimo, quod Laurisham vocabatur, memorabilem. Hoc enim est illud, quod
tempore Pipini Regis, CANCOR illustris Rhenensis pagi Comes, Ruperti F. Adelhelmi N. (ut Annales eius Coenobii testantur) cum matre sua Willisvvinda Ruperti Comitis vidua, in insula Aldenmunster nominata, primus fundavit et magnifice dotavit: posteaque Rutgangus Metensis archiepiscopus Beato Nazario, allatis Roma istuc eius leipsanis, consecravit: Carolus denique Magnus, qui et praesens consecrationi adfuit, multis praediis, privilegiis et donariis exornavit: aliique Principes, Comites, proceres, ingenui, omniumque ordinum homines per totum Rheni tractum ad infimam usque Germaniam habitantes, admirabili studio quasi certatim locupletarunt, ut cum magno Episcopatu vel Principatu conferri potuerit Eo Tassilonem Boiariae Ducem iterato rebellantem, et graviora meritum, Carolus Magnus Imp. detrusit, ut varii Annales [Note: Vita Car. M. edita a P. Pith. Frisingens. v. Chron. capite 25. et alii.] referunt. et ipsius ibi monumentum adhuc visitur, cum hac inscriptione:
CONDITVR. HAC. FOVEA. QVEM. PIE. CHRISTE. BEA.
TESSILO. DVX. PRIMVM. POST. REX. MONACHVS. SED. AB IMVM.
IDIBVS. IN. TERNIS. DECESSERAT. ISTE. DECEMBRIS.
Sed et Ludovicus II. Pii F. Franciae Orientalis et Bojariae Germaniaeque Rex, et huius filius Ludovicus III. Germaniae Rex, in eodem monasterio tumulari voluerunt (tantus fuit olim loci splendor, qui veluti in meditullio regni Francorum positus) ut Chronica ipsius Coenobii fidem faciunt, et praeter Aimoinum, Reginonem, etiam antiqui annales Anonymi sub Anno DCCCLXXXII. Ne de recentioribus, Trithemio, Aventino, subsidium quaeramus. Omnium quidem instar esse potest diploma Caroli Crassi Imp. quod fidei plene faciendae ergo ex Archivis Palatinis hoc loco inserere placuit:
In nomine sanctae et et individuae Trinitatis. Karolus divina favente clementia Imperator Augustus. Si locis Deo dicatis ex nostris rebus pro Dei amore, et remedio animae nostrae et parentum nostrorum aliquid conferimus, et necessitates servorum Dei assidue sibi famulantium nostro sublevamus juvamine, id procul dubio et nobis ad aeternam vitam feliciter obtinendam, et parentum nostrorum animabus ad veniam consequendam profuturum liquido credimus. Qua de causa omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium nostrorumque, praesentium scilicet et futurorum, comperiat mansuetudo, qualiter nos ob amorem Dei, et remissionem peccatorum nostrorum, atque pro remedio animarum piae recordationis genitoris nostri HLudovvici, necnon et karissimi fratris nostri HLudovvici, gloriosissimorum Regum, ad monasterium quod vocatur Lauresham, ubi S. Nazarius corpore requiescit, et praefati Reges humati habentur, exspectantes diem resurrectionis, ubi Gerhardus Abba et rector eiusdem monasterii esse videtur, quasdam res juris nostri, in jus et proprietatem perpetuo possidendum concessimus, videlicet in Comitatu VVormatiensi, ad villam quae dicitur Alesheim, curtem indominicatam, sicut ad Imperatorem pertinet, cum mansis, aedificiis, utriusque sexus mancipiis, terris, pratis, vineis, sylvis, cultis et incultis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, viis et inviis, et adjacentiis, finibus, et omnia ad se jure legitimo pertinentia. Eo scilicet rationis tenore, ut perpetuo monachis ibidem Deo famulantibus in usibus deputentur, atque indeficiens luminaria exinde in Ecclesia ubi praefati viri requiescunt, habeatur; et nulli praefatae res in beneficium tradantur, sed ita auxiliante Deo permaneant, ad usus fratrum et luminariam inextinctam, veluti praelibando statuimus. Vnde et hoc nostrae auctoritatis praeceptum fieri jussimus, per quod decernimus atque jubemus, ut nec nostris, nec successorum nostrorum temporibus ullus habeat potestatem, ex supra scriptis rebus aliquid minuere, subtrahere, vel immutare: sed ita inviolabiliter permaneant, veluti praelibavimus. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem, et per futura tempora verius a cunctis credatur, et diligentius observetur, manu propria subter eam firmavimus, et annulo nostrae impressionis jussimus sigillari. Karolus Imperator Augustus, Segoinus notarius ad vicem Luitvvardi archicancellarii recognovi, et subscripsi. Data III. Id. Iunii, Anno ab incarnatione Domini, DCCCLXXXIV. Indictione II. anno vero regni domini Karoli Augusti VIII. Imperii autem IIII. Actum VVormatiae, in Dei nomine feliciter, Amen.
Et extant omnino ibidem in hanc diem ea Regum monumenta, licet anepigrapha: unum retro altare maius, cui applicatum et contiguum est, habens descensum in cryptam, in qua marmor ingens porphyreticum pulcherrimum, minime vulgare sepulcrum abunde comprobet: alterum in media navi (quae vocatur) templi, columellis suis impositum, nec ineleganti fabricâ antiquitatem
suam referens. Quae quidem duo Ludovicorum illorum Regum esse non dubito. Est ibidem etiam tumulatus Hugo Dux, Ludovici illius III. filius naturalis, a Nortmanis in praelio caesus anno DCCCLXXIX. Reginone teste: sed et aliae illustres personae sine dubio complures: quorum memorias curioso spectatori per se lustrare licet.
Aldenmunster, insula, ubi monasterium Lauresham postea positum est, super fl. Wisgoz. De hoc capiendus est locus veteris scriptoris de vita Caroli Magni: Et interrogavit Tassilonem, quid agere vellet? Ille vero postulavit licentiam sibi tonsurandi, et in monasterium introeundi. Similiter filius eius Theodo judicatus est: et ambo facti sunt monachi in Olto Monasterio [Note: Aldenmünster. ], ubi S. Bonifacius (Legendum credo Nazarius) requiescit.
Altdolfesbach.
Basinesheim, Buosinesheim, super fl. Liutra. [hod. Bensheim.
Betthenheim.
Babestat.
Birstat.
Bibinfloz. super fl. Wisgoz. [hod. Bibles.
Birkenovva.
Bicchunbach, Bikenbach. Fuit aliquando Baronia, hodie in jure Comitum Erpacensium. Camben, villa.
Dornheim.
Eccandorph.
Elimaresbach.
Erifeldon. Ehrfelden.
Eberstat. Heberstat.
Frenkenvelt. vicus. [f. hodie Franckenstein, arx equestris familiae eius nominis.
Frigbodesdorphe.
Gaulago, villa.
Gunnenbach.
Gernesheim, Kerenesheim, Gernichesheim, [hodie Gernsheim.
Geravv, villa prope Triburiam, a qua tota illa regiuncula, pars Comitatus Catzenelenbogensis anterioris, [hodie das Gerawer Ländlin ] nomen habet.
Hemingesbach, villa. [hodie Hemspach.
Hephenheim, villa. [Heppenheim an der Bergstraß. Cuius terminationem ex antiquissimis monumentis apponam:
HAEC EST DESCRIPTIO MARCHAE, SIVE terminus silvae, quae pertinet ad Hephenheim, in pago Rhenensi: sicut semper ex tempore antiquo sub Ducibus et Regibus ad eandem villam tenebatur; usque dum eam Carolus Imperator tradidit ad sanctum Nazarium pro remedio animae suae.
INPRIMIS incipit a loco qui dicitur Steinvortovva, ubi Gernesheim marca adiungitur ad Hephenheim marcam. Inde ad Langvvata. Inde in Ginnesloch. Inde in VVoladam. Inde ad Adolvesbach. Inde in Felisberk. De Felisberk in Reonga. Inde in VVintercasten. Inde in mediam Arezgreste. Inde in VVelinehoue. Deinde in summitatem Hildegeresbrunno. Inde in Burgunthart. De Burgunthart in Eicheshart, ubi Rado domini Regis missus fecit tumulum in confinio silvae quae ad Michlinstat pertinet. De illo tumulo in Vlisbrunnen. Inde in Mosehart, ubi alius tumulus est factus. Deinde in Lintbrunnen, ubi est tertius tumulus. Inde in Albvvinessneida, usque in Moresberck in fluvium Neker, ubi Lutra rivulus intrat in Neker. Deinde tendit per longum Necker, et pervenit ad locum ubi Vlvena fluvius intrat in Necker. Deinde iuxta Vlvenam usque in Franconodal summitatem, ubi Steinhaha rivulus incipit manare. Deinde ad pendentem Rocham. Inde in Gunnesbach summitatem. Et sic per totam silvam in longum usque in medium Katesberk. Inde in stratam publicam quae ducit de pago Lobodonense. Et sic pervenit in VVisgoz: et sic per longum VVisgoz, usque ad Lauresham. Inde iterum in Steinfortovva. Hanc villam cum silva habuerunt in beneficio VVegenlenzo pater VVarini, et post eum VVarinus Comes filius eius in ministerium habuit ad opus Regis, et post eum Bongolfus Comes, quousque eam Carolus Rex sancto Nazario tradidit. Iste VVarinus ex praecepto
Caroli regis anno XXVII. regni eius mediante mense Augusto placitum in eadem silva ad tumulum qui dicitur VValinehoug habuit, et cum illustrium virorum judicio et testimonio terminum et divisionem eius faciens, eam a silva quae pertinet ad Moynecgovve, et ab omnibus circumpositis marchis sub certis et designatis limitibus disterminavit, quorum limitum haec sunt vocabula: Steinfurt, Ginnesloch, VValodam, Adolfesbach, Felisberk, VVinterchasto, Gelicheberga, Aresgreste, VValehinhoug, Burgunthart, Eicheneshart, Heldigeresbrunno, Mosahart, Lintbrunno, Cravvinberk, Albvvinessneita, Mauresberk, Gamenesbach, Igilesbuch, Rennolfessol, usque in Vlvena quae influit in Necchar. Ab Vlvena usque in Franconodal. Ad petram in Kasenovva. Ad petram ad Hirselanden. Loubvvisa, Marlacha, Musa, Aganrod.
Infra hos limites juxta decursum fluvii VVisgoz, qui ex duobus fontibus scatet, secus duos viculos videlicet Manoldescella et Richgisesbura, sitae sunt haec villae: Furte, Rintbach, Morlenbach, Birkenovva, VVinenheim, Hemmingisbach, Lutenbach [Note: Hod. Laudenbach ], Hephenheim, Besinsheim, Vrbach, Lauresham, Bisestat.
Huic determinationi hi testes interfuerunt. DE LOBODENGOVVE, Dietprecht, Erpolt, Engilbrecht, Leitrad, Isenbrecht, Reginbrecht, Hertrinc, Hadebrecht, Bubo, Erkenbreht, Nauthoch, Helmbreht. DE WINGARTEIBA, Adelbodo, Snelhart, VValdrich, Bodolof, Albrich, Dragebodo, Gebehart, Moor. DE MOYNICGOVVE et RINECGOVVE, Rupertus Comes, Gerhart, VVolfhart, Rado, Lambodo, Tieto, Rugger, VVacher, Beinung, Duodo, Hereman Hererat, Regenher, German, VVachmunt, Rudolf, Vgo.
Sed et terminatio Ecclesiae in Heppenheim facta sub Carolo M. et ad perennem memoriam saxo incisa, adhuc ibi extat in aede parochiali praedicti oppidi, ad parietem fixa: digna quae ad testandam loci antiquitatem apponatur. Est autem talis:
HEC. EST. TERMINATIO. ISTIVS. ECCLESIE. GADERO. RVODHARDERSLOCH. ANZEN. HASAL. HAGENBVOCHA. SVPER. MONTEM. EMMINESBERC. VSQ. AD. CILEVVARDESDOR. SVL. KECELBERG. RORENSOLVN. A. HVRNENECGA. VSQ. AD. SCHENBACH. A. SCHENBACH. VSQ. RAZENHAGAN. A. RAZENHAGAN. VSQ. AD. PARVVM. LVDENVVISCOZ. A. LVDENVVISCOZ. VSQ. AD. MITDELECDRVN. RICHMANNESTEN. VSQ. ALBENESBACH. VNA. ALBENESBACH.
HVC. ALTERA. ILLVC. FRONERVT. STENTENROS. VSQ. SCELMENEDAL. MEGENZENRVT. SVIZBACH. VSQ. AD. MEDIVM. FRETVM. VVAGENDENROR. BLVENESBVOHEL. HADELLENBAC. HERDENGESRVNNO. SNELLENGIEZO. VSQ. IN. MEDIVM. VVISGOZ. ET. IN. MEDIETATE. VVISGOZ. VSQ. AD. GADEREN. HEC. TERMINATIO. FACTA. EST. ANNO. DOMINICE. INCARNATIONIS. DCCCV. A. MAGNO. CAROLO. ROMANOR. IMPERATORE.
Herulfesheim.
Husun, villa, in Basinsheimer marcha.
Langungun, villa. Cuius terminationem veterem adiiciam:
Noticia hubarum, quae attinent Langunge. Incipit enim a loco qui dicitur Rodesbach, deinde super medium Stafuleshart, inde ad Lohhensouue, inde Ginnesheimer reine, inde ad Driechlahha, inde ad Bucheivvege, inde ad Spiren Dilinger marca, inde super Rosseshart, inde super Cubereshart, inde super Ovemda, inde iterum in Rodesbach, etc. Haec nomina virorum qui juraverunt presente Ruthardo Comite et misso Regis Ludovici junioris, quod secundum conscriptionem istorum locorum semper eadem silva pertineret ad Langunga, et ita habuit eam in beneficium quidam vir nomine Folirat, et post eum Osther, donec sub ipso Osthero servi Regis de Triburen eandem silvam per vim intraverunt, et sibi eam deinceps vendicare coeperunt. Isti sunt qui juraverunt: Rudoch, Lintumvvare, Gozalach, Ratger, Liubuart, Beinher, Adelhelm, Godehelm, Berchtunc, Drasemunt. Isti sunt qui audierunt: Ruthardus Comes, Cilevvart, Gernant, Rambertus, Herivvic, Hildebalt, Adelhun, Rutart: item Gernant, Adelhelm, Ruotvvic, Altvvin, VVillefrit, et alii multi.
Leheim, villa.
Lieberesbach.
Locheim, superius et inferius.
Liuthershuson.
LAVRESHAM monasterium, ubi S. Nazarius (cuius natalis in Martyrologiis habetur XII. Iunii) in corpore requiescit, in Comitatu Gebehardi, Burcardi advocati. Ita video scriptum in veteribus diplomatis plusquam sexcentis, iam inde
a fundatione prima, et sequenti aevo Carolino. Et apud Liutprandum, et in annalibus a Pithoeo editis [Note: pag. 105.], Lauresheim. Scriptores tamen quidam recentiores Laureacense monasterium nominant, ut Frisingensis: alii etiam Laurissam, ut Trithemius passim. Vide etiam Munster. lib. III. cap. 354.
Oncular.
Pisinheim. Pisinhanno marca.
Phungestat, [Funckstatt.
Raureheim, Rorheim.
Rigimago.
Scarra.
Seheim, villa, hod. in jure Comitum Erpacensium.
Steine, locus juxta fl. Rhenum situs, in Comitatu Cunradi Ducis.
Suainheim, Sueinheim. De qua veterem actum subiicere operae pretium:
Noticia de inquisitione Hurfelder marcha, in qua villa quae dicitur Sueinheim, sita est. In anno XIIII. regni domini nostri gloriosissimi Imperatoris Caroli Magni, publico apud eundem principem habito placito, facta est inquisitio de Sueinheim, si per drictum deberet adtingere ad villam Hurfeldo marcam, quam ipse dominus et semper nominandus Carolus dedit in elemosyna ad partem sancti Nazarii. Haec sunt nomina testium qui in ipso placito fuerunt. Heimiricus Comes filius dominae nostrae VVillisvvindae, VVidrat, Franco, Folcrat, Erbivvart, Benno, Friderich, Erunst, Ireminulf, VValtheri, Heittung. Ibi fuerunt etiam missi domini Regis, Guntrammus et Herirardus cancellarius, et (cabini, et testes quorum ista sunt nomina; Guntramnus Comes, Albraat, Theodo, Zeizo, Frickio, Geslelin, Sigefrit, Adalman, Heriraat, Rado, Rutger, Riphvvin, Stahal filius massae, VVelafrid, Hucbertus, VVillehelm. Isti omnes attestati sunt quod absque ulla ambiguitate per drictum in elemosyna domini regis ad partem sancti Nazarii villa Sueinheim cum omnibus adiacentiis suis attingere deberet, eo quod infra marcum Hurfeldun ipsa villa Sueinheim sita est. Igitur in illo die Lunae (quem nos dicimus secundam feriam) proximo, qui fuit VIII. Id. Iunii, venerunt missi domni Regis, Richardus et Guntramus Comes, in iam dictam villam Sueinheim cum prefatis Scabinis et testibus, et similiter omnes consona voce sicut prius in primo placito dixerunt: ac sic praecepto regali testificatio illorum confirmata est.
Suarzaha, fluvius.
Sulzbach.
Thornheim.
TRIBVRIA, villa Regia et publica, de qua alibi plura.
Virnunheim, Virnheim. Eius Terminationem saltem hîc apponam.
CONSCRIPTIO MARCHAE ET SILVAE, QUAE pertinet ad Virunheim, in pago Rinicgovve, sicut eam Chunradus Rex ad manum suam habuit, et per Liutfridum ipsius Comitem caeterosque suos fideles limitibus, collibus, vallibus, lapidibus, tumulis, viis, interdistinguere iussit, sicut infra habetur:
Ab Oriente incipit a petra quae stat in Aldaha, et sic vadit ad vallum ubi confinium est Liuthereshuson et Hetenesheim. Deinde ad furnum calcis. Deinde per medium Michilinrieth. Deinde per medium Rinccvvison. Deinde ad Sol, quod est in confinio Strazheim et Virnunheim. Deinde ad agrum Regis. Deinde ad Stochvvege. Deinde ad lapidem qui stat in vico qui dicitur Geberti. Deinde ad tumulum. Deinde ad publicam stratam. Deinde ad lapidem qui dividit piceum nemus ab altero. Deinde ad Hohenvvarta. Deinde ad lapidem qui stat in via, quae pergit ad Lorsam. Et sic iterum in Aldaha, ut supra dictum est.
Wadtinheim, Watenheim, in Comitatu Vtonis.
Wisgoz, Wischoz, fluvius [hodie die Weschnitz.
Zullenstein, villa, in ripa et portu Rheni fluminis.
Habes, Lector, huius pagi villas, quas omnes Carolinis temporibus extitisse, vetera instrumenta fidem faciunt. Et hodie omnes fere in praefectura sive Burggraviatu Starckenburgensi continentur, ita ut ea nil aliud quam vetus ille Pagus Rhenensis esse videatur. Nunc dabo et reliquorum duorum. Nec est quod mireris, eadem aliquando villarum nomina sub diversis Pagis reperiri, ut Scarram, Virnheim, alia: sive quod plures eiusdem nominis villae esse potuerint diversis in pagis, sive quod eadem villa forte in confinio posita pluribus pagis annumerari, ut et hodie controversias videmus de finibus, stritt vmb die Gemarckung vnd Empter.
VENIO ad pagum nostrum Lobodunensem, quem nulli mortalium (quem sciam) praeter me hoc tempore cognitum, mea operâ innotuisse posteritas, si qua futura est, candide probabit. Eius mentionem quidem nobis suppeditant cum plurima vetera instrumenta, tum vero optimi illi Francorum Annales Anonymi, a P. Pithoeo primum editi, sub Anno DCCCXXVII. XV. Kal. Februar. vesperi terraemotus apud S. Nazarium (id est, Laurishaimense coenobium, in pago Rhenense) et in Wormacense, et Spirense, et Lobodunense (scilicet pago) factus est. At quis is sit, et ubi gentium positus, nulli homini nato jam constare arbitror: nec quod in eo Heidelberga sit requirenda, ipsius habitatorum quisquam hactenus vel per somnium cogitaverat. Ego princeps ceu virgulâ divina e vetustatis reliquiis et monachorum quisquiliis erui, et Villas quotquot in eo positae fuerunt, improbo labore eruderavi: quarum Noticiam Lectori non invidebo. Vnde discemus, in Lobodunensi districtu non tantum ipsum castrum Lobodonem, aut Lobodunam civitatem, burgumque Lobodunense, tanquam caput Pagi sui, Comitis palatium aulamque et tribunal; sed etiam Heidelbergae nostrae (quae nulla adhuc tum temporis civitas hoc nomine extabat) fundamina extare: nimirum montem Abrinsbergum ad dextram ripam, et villam Bergeheim ad
sinistram: utrumque licet intercurrente Nicro fluvio divisum, in pago eodem Lobodonense situm. Vnde multo post tempore, et vix ante tria quatuorve saecula, ex hisce duobus tanquam elementis natam illam esse ostendemus. Quo quidem de reperto non paullo justius, quam Rhenanus et Heroldus de indagato Capellatio, et nobis ipsi gratulamur, et ab aequis intelligentibusque aestimatoribus plausum speramus.
Aberinesburg, Abrinsberg, Abramesberg, quasi mons Abrahae (scribitur et Ebrensperg, et Ebernisperg) locus iam inde celebris: hodie Heiligenberg : de quo mox plura. Hunc autem in pago Lobodonense situm fuisse, fidem faciunt antiqua documenta suo loco edenda. Et hoc quoque argumento esse potest, quod etiamnum vineae illae ad radices montis huius, ex adverso Heidelbergae, trans pontem sitae, Im Lobenfeld vocantur, et decimas pendunt ad coenobium eiusdem nominis, Lobefeldum.
Aphapalaha villa, in Comitatu Cunradi Ducis.
Bergeheim, Bercheim. locus vicinus Heidelbergae, hodie Alt-Bergen : quo loco molendinum tantum superstes, veteris nominis memoriam tuetur. In hac villa fuit olim Ecclesia parochialis, bene dotata decimis aliisque reditibus; quae postea surgente Heidelberga (ut suo loco dicemus) eo translata est. Vide D. Hartman. Eppingens. lib. II. Observat. practic. Tit. ult. §. XIII.
Monachus in Evangelio illud, Ite in civitatem, Theotisce sive Francisce vertit; Faret in thia Burg. Vocem tandem Romani quoque mutuati sunt. Iustinianus in l. II. C. de offic. praefect. praetor. Africae: Et ubi custodes antiqui servabant, sicut ex clausuris et burgis ostenditur. Vnde titulus de Burgariis Cod. Theod. lib. VII. Quo de genere jam inde a Valentiniani et Gratiani aevo (locupletissimo teste Decio Ausonio Gratiani Imp. praeceptore, et postea Consule) oppidum istud Francorum fuisse, supra exposuimus: et species ipsa loci antiquitatem majestatemque suam satis adhuc tuetur. Quapropter absque dubio et Comes seu Graphio pagi Lobodunensis ibi sedem et) palatium, aulamque, et (quae a Francis tradita vox permansit) Salam suam habuit: tribunalque et auditorium, ubi more maiorum jus diceret (quod Franci Mallum vocabant) ibidem fuit. Quae omnia didici ex aliquammultis diplomatis Carolorum, Ludovicorum, Ottonum, Henricorum, ita subscriptis: Dat. apud Lobodunam civitatem publicam. Item: in mallo publico apud Lobeddenburg. Item: in Lobodone castro, aut castro Lobodonensi. tot et pluribus modis variatur. Additum etiam aliquando: In praesidatu Cunradi Comitis. Et, in Comitatu Henrici Comitis. Sed et ipsa adhuc civitas (quae hodie Palatinum Electorem, et antistitem Wormatiensem, communiter dominos agnoscit) in sigillis suis, quibus pro insigni Burgum seu castellum biturritum ad veteris dignitatis memoriam insculptum habet, nomen etiam illud suum vetus Francicum incorruptum conservat: quidquid vulgo scribae peccent, Ladenburg et Laudenburg facientes, quod aliis deinde occasionem fingendi Latinoburgi dedit.
Pro quo sigilla ita habent: S. PARVVM. OPPIDI. LOBDENBVRG. Et: S. BVRGENSIVM. IN LOBDENBVRG. Quod unum hanc observationem nostram maxime confirmat.
Leimheim, Leinheim. [hod. Leymen, ubi vinum dilutissimum nascitur, sanitati maxime conducere creditum.
Lieberesbach.
Lutenbach. [hodie Laudenbach.
Marcbotesheim.
Mannenheim, Manninheim. [hod. Manheim. de quo alibi plura.
Mercklingen.
Milhusen.
Nivvenheim. [hod. Newenheim. Vbi ante aliquot annos e vinetis complura vetustatis Romanae monumenta, columellae, arae, saxa literata, sed non amplius legenda, et inter haec insignis statua Mercurii effossa sunt.
Nivvenhofen, in confinio Hantscuesheim.
Nuzlohun, Nuzlohen. [hod. Nußloch.
Offtresheim.
Otincheim, villa, in Comitatu Liutherii.
Obfovva. [Oppaw.
Rintbach.
Rorbach, ad medium ab Vrbe nostra lapidem. Extabat ibi Ara saxea integra, quam incolae e ruderibus
veteris arcis, inter Kircheim et Rorbach, nunc funditus eversae, per arantes effossam dicebant, alipedi Divo inscripta: MERCVRIO. TIMONIA. VITTVO. Quam a possessore (prae cuius foribus posita sedilis usum praebebat) redemtam, et in aedes meas Plinianas translatam, postea in Principis arce extare malui, ubi muro inserta, Atlantiadem illum in Nevvenheim repertum sustinens, visitur.
Ruzondun.
Sahssenheim minor, et maior, in Comitatu Megingaudi. [hod. Groß vnd Klein Saßcim.
Scarra, villa super fl. Rhenum sita.
Scriezesheim, Scrizzesheim. [hod. Schriesheim.
Sidtenheim.
Sigenheim, Sikkenheim, Sicchenheim, super fl. Necchar. [Seckenheim. ] locus ut a Victoria nomen et omen habens, quasi Nicaea quaedam aut Nicopolis, ita memorabili illa Friderici I. Palatini contra tres illustres hostes victoriâ aeternum nobilis. Cuius ibi in agro, praelii loco, tale extat in columna lapidea monumentum: Als man zalt nach Gottes geburt MCCCCLXII. jahr/ auf S. Paulus gedächtnis tag/ seind auf dieser wallstat durch Hertzog Friderich Pfaltzgrave bey Rhein vnd Churfürsten/ nidergeworffen worden/ Herr Jörg Bischoff zu Metz/ Marggrave Carl von Baden/ vnd Grave Vlrich von Wirtemberg/ mit einer mercklichen zahl ihrer Diener/ Graven/ Herrn vnd Knecht. Vnd denselben/ die in solchem gescheffte tod blieben seind/ wölle Gott barmhertzig seyn/ r.c. [Abbr.: relinquo cetera]
Sigirichesheim.
Steinaha.
Steinbach.
Strazheim.
Suaboheim, Svvabenheim. a quo prope abest Suabeck/ arx ad ripam Nicri, cuius adhuc ruinae apparent: et Schwaben-wäldlin/ sylvula.
Suezzingen, super fl. Suarzaha.
Sunthove, villa. [hod. Sandhoven.
Thiedunges-vvilre.
Trutolfesheim.
Vffhusen.
Vitenheim, Vittenheim, super fl. Nekere.
Virnheim, Virninheim, Firnheim, in Comitatu Liutfridi. Cuius Comitis supra mentio fuit.
Vlvenesheim, cis fl. Nekker. [hod. Ilvesheim.
Walahastat, Walestat villa, superior et inferior, in Comitatu Wernharii. an non a clade [Note: Ita superius: vf dieser Walstat. ] et internecione aliqua, sive Romanorum sive Germanorum, nomen traxisse putanda? Inter hos enim Divus ille [Gap desc: Greek word(s)] ludum insolentem ludere consueverat. Et solenne fuit, locis ubi praelia atrocia commissa et ingentes strages editae, eiusmodi nomina indere. Quomodo Pollentiam a clade Getica Claudianus vocat
Virtutis fatale solum, memorabile bustumBarbariae -- et loci cuiusdam in Aquitania, cui nomen fuerit, MORS GOTHORVM, meminit Aimoinus.
Waltdorph, Waltorff.
Waltdolpheshuson.
Westheim.
Weziloch, Wezzinloch. [hod. Wissenloch.
Winenheim, quod et Windoheim, et Windenheim scribitur, villa. [Weinheim hodie, cui impositum castellum nomen retinet, Windeck.
Wibilingen.
Zozenbach.
Hisce cumuli loco apponam etiam pagri Nicrini (ut promisi) villas: quas pauciores invenio, et magna ex parte mihi, quantumvis vicino, hactenus incognitas fateor.
Adiningen.
Alachbach.
Alanca marca. [f. Eltz.
Asmaresheim.
Baccherheim.
Bargen.
Bissingen, Byssinga.
Bettingen, Bettingheim.
Benenheim.
Bubsinga.
Diepenbach.
Dunnestet, Tunnestat.
Dudunburc.
Greozheim, Greozisheim.
Gundolfesheim. [hoc Gundelsheim.
Gruonincheim.
Hochhausen: ubi memorabilis, et forte fabulosus ille specus, dictus der Notpurger loch.
Hubaracheim.
Hasmarsheim.
Isinisheim.
Larbach. [hod. Lohrbach.
Nabera.
Nydlinga.
Osinga, Osingen.
Offenheim.
Offenbach.
Sadelerhusen.
Scenibol, Skeninbol.
Slochtra. [hod Schluchtern.
Specka.
Sulzbach.
Turmestat.
Tutheim.
Vssingen.
Wellenberg.
Willenheim, Wilheim, Wylham.
Zazenhusen.
Possem eadem ratione descriptas aliorum Pagorum Villas dare, praesertim pagi Spirensis, Wormatiensis, Navensis, Loganensis, Alemannorum, et plerorumque aliorum, quorum bona pars Palatino paulatim juri concessit: si id esse huius loci, nec alteri forte cuipiam commentationi, atque adeo Celto-Franciae nostrae, melius convenire posse putassem. Nunc tempus est ad Heidelbergam propius accedere.
EXPLICATO pago Lobodunense, cuius olim Loboduna civitas caput erat, hodie Heidelberga; ut illi modo suam dignitatem ex antiquitatis memoria restituimus; ita et huius, post situm et provinciam designatam, origines et primordia investigemus. Et haec quidem ad sinistram Nicri ripam in amoenissima valle inter duos editissimos montes sita, veteri non dicam Romanorum, sed etiam Francorum aevo incognita fuit: montes autem ipsi, praesidia, castella, speculas impositas
habentes (ut supra ostendimus) iam tum, si quis alius in Germania hac Cis-Rhenana locus, longe lateque cogniti et. nobiles fuerunt. Nomina sane quae sub Romanorum Imperio forte habuerint, ut a nullo idoneo auctore prodita, nescimus: sub Francorum autem dominatione dextrum quidem montem Abrinsbergum; sinistrum vero in plures diversos, et diversorum nominum colles protuberantem, ea parte qua arcem sustinet et civitati imminet, a dote sua myrtillis Heidelbergum, ad caeterorum collium differentiam, ab omni memoriâ dictum fuisse, liquido nobis constat. Quod posteritati tradere, et de hospitâ amicaque nobis civitate hanc gratiam inire parantem, quis vetet ex amicis unum coniunctissimum in partem et laboris et meriti vocare? Tu ille es
Lux equitum, Comes Aulai, dignissime lauru: Invidia Ausoniae, Teutoniaeque decus.
Ego igitur Abrinsbergum a me indagatum exponam: tu Heidelbergum, qui tuus est campus. Ego illum luminibus obvium habeo: tu istius radicem incolis. Vterque aereus, et nubila pulsans; uterque Musis amicus; uterque crebro nobis conscensus et perlustratus, nobis etiam illustrationem suam debeat.
In primis mecum ride, si placet, o Melisse ride eos, sive peregrinos, sive indigenas, qui de hoc loco scribentes, verumque (quod modo prodidimus) nomen ignorantes, ac ne vulgatum quidem intactum relinquentes, Omnium Sanctorum montem comminiscuntur. Quod vellem nec Leodio excidisse, quem tamen aliorum verba hac in parte exscripsisse credere malo. Suavis autem Irenicus, ita scribens: Mons illic omnium Sanctorum, olim arcem praese tulit. Referunt templum illic fuisse, quod Graeci vocant [Gap desc: Greek word(s)] : sicut olim Romae fuerat, quod Bonifacius
dono accipiens a Phoca Caesare, in templum Omnium Sanctorum convertit, ut Platinascribit. [Gap desc: Greek word(s)] enim templum, ubi antiquitus omnes Dii colebantur, dicebatur. Quid ergo superest, nisi ut et huic Pantheo conditorem Vipsanium Agrippam assignemus? quando et Heroldus aedem Omnium Sanctorum vocari auctor est. At ego a nullo mortalium Aller Heiligenberg dictum unquam audivi, legi, aut alios audisse audivi, nec Irenicum aut Heroldum ita audivisse vel jurantibus credam: sed simpliciter den Heiligenberg. Montem inquam non Sanctorum, sed sanctum, hodieque dici quotidie audimus, et antiquitus dictum certo scimus; caussamque rei pandemus.
In eo igitur castellum burgumque Romanorum cum invenissent Franci victores, et ditionis huius occupatores, qui more suo, non tantum studio quodam Romani nominis obscurandi, et Romanorum operum abolendorum, sed etiam zelo quodam religionis Christianae exornandae et fundandae, ubique Principum Romanorum habitacula in Ecclesias, legionum stativa in basilicas Martyrum commutare gaudebant (ut multis passim exemplis per Europam cognitum est) idem huic quoque loco contigisse omnino credibile est. Quod et ante aliquot annos Coenobio integro, melius deprehendi et oculis se ingerere potuit (idque ante c. prope annos Irenicus notavit, Montem illic omnium Sanctorum olim arcem praese tulisse, et Heroldus Praetorii seu palatii vestigia amplissima, et aedificia vetustissima visi eo loco, ubi nunc monasticae societatis domus magnificae extant) quam nunc diruto soloque aequato, solius basilicae parietinis reliquis: in qua praeter columnas antiqui operis, certe duae illae erga Occidentem turres sexangulares, intus scalas cochlides ad summum usque faberrime structas habentes,
planissime veterum manum et architectationem referre, meliusque propugnaculo et castello quam templo convenire videntur.
Certe quo tempore e Romanorum manibus in Francorum Principum jus locus ille pervenit, superfuisse in eo vetera aedificia, praeter nomen ipsum Aberinesburgi (quid enim Burgum?) colligitur aperte ex litteris Ludovici III. Regis, quibus locum illum, prius coniugi suae Liutgardi praestitum (ut loquitur) cum domibus, aedificiis, aliisque pertinentiis, Walthero abbati Laurishamensi donavit. Post quem Gerhardus abbas basilicam ibi in honorem S. Michaelis Archangeli construxit. Reginbaldus porro abbas de concessione Henrici II. Imp. monasterium effecit, fratresque sub regula Benedicti victuros, et fratribus Nazarianis conformes, ibi congregavit. Postea Anshelmus abbas in posteriore et excelsiore montis jugo aliam insuper cellam S. Stephano protomartyri sacram, eiusdem Imperatoris concessione, et Alexandri III. Papae confirmatione, fundavit et dotavit. Quam utramque cellam Cunradus I. Rex, et Otto I. Impnec non Henrici II. et III. Impp. donatis variis latifundiis reditibus, et vectigali mercatus Wezzinlochensis; praedicti quoque Abbates collatis de suo donariis, aliique quamplurimi fideles eleemosynis suis, auxerunt et locupletarunt. Fuitque ea inter coenobium Laurishamense, et istud Abrinsbergense, quae inter matrem et filiam necessitudo: et illud quidem Ecclesia maior Sancti NAZARII, hoc autem Ecclesia minor S. STEPHANI vocari solebat, ut ex diplomatis apparet. Cum ergo mons ipse jam ante (nescio a qua re) omnium fidelium patri Abrahae sacer vel esset vel diceretur, et in eo duae essent cellae, prior S. Michaelis archangeli (a
quo montis illa pars etiamnum nomen retinuit) posterior S. Stephani et Laurentii titulo consecrata; utraque monachis; conversis, eremitis inhabitata, et paulatim accursu hominum tam accolarum quam exterorum frequentata, contributionibusque fidelium exculta et locupletata: factum est, ut locus ille, quantum praecelso vertice sublimis et longe conspicuus, tantum etiam religione (quam putabant) clarus et venerabilis esse coeperit. Quem ut Conradus Rex in litteris donationis suae Sanctum locum vocat; ita ab eadem causa tandem, omisso et desueto paulatim proprio suo nomine, Montem Sanctum velut per [Gap desc: Greek word(s)] , aevo illo superstitioso, a populo habitum dictumque, facile nobis assentiet, qui cum hac summariâ narratione antiqua super hoc documenta conferet: quae hisce firmandis alibi publicavimus tot et tam clara, ut et incredulus ad fidem habendam adduci, et rerum antiquarum curiosus animum inde satiare posse videatur.
Accedat tamen his locus diligentis inter Germanos historiographi, Iohannis Trithemii, abbatis Spanheimensis, qui de Friderico XI. abbate Hirsaugiensi invidia fratrum indigne habito et deposito ita scribit: Interea adveniens Abbas monasterii S. Nazarii Laurissensis, cum innocentis viri deiectionem cognovisset, cuius vitam et mores sanctissimos dudum antea noverat, ingemuit: quem inter lupos velut agnum diutius manere non sustinens, ex magna eum pietate secum abduxit, et in monte S. archangeli Michaelis, qui Abrinsberg [Note: vulg. Ebrensberg. M S. Eberinsperg.] dicitur, collocavit, ac de necessariis quamdiu vixit, copiosa miseratione providit. In eodem vero monte usque ad mortem permansit, orationibus caeterisque piae conversationis studiis intentus, tantoque liberius contemplationi et quieti mentis dedit operam, quanto ab omni cura et tumultu secularium occupationum fuerat
remotus. Denique non multis postea annis evolutis Domino vocante infirmari incoepit, et sancto in pace fine quievit. Quo mortuo catena ferrea ad nudam carnem eius inventa est, quam multis annis creditur non sine dolore (quod cicatrices carnibus infixae monstrare poterant) in occulto portasse. Sepultus est in eodem loco, non sine opinione sanctitatis: super cuius tumulum nocturnis horis lumina emissa (ut multi testabantur) visa sunt, et signa divinitus ostensa. Ecce sanctitatem loci super Abrahamum, Michaelem, Stephanum, et Laurentium, etiam per hunc indigetem auctam. Sed bene habet, reformata divino beneficio religione sub Principibus nostris, superstitionem illam et dementationem hominum primo remisisse; tum et mendicabulum ipsum, mali fomitem, pulvere pyrio totum disiectum et confusum, in id tantum superesse, ut fidem historiae dictisque nostris cadavere ruinisque suis facere possit.
Et haec de Abrinisbergo, sive Heiligebergo isto sufficiant. A quo (ut hoc tantum addam) noris diversum esse eiusdem nominis coenobium Vestalium in Boiaria, Hailigenbergum. Quod Albertum Monacensem Boiariae Ducem construxisse, et Benedicti consecraneis (multum dissuadente Nicolao Cusano Cardinali, et Episcopo Frisingensi, atque jam ante otiosis Monachorum gregibus Bojariae plebem satis superque velut escam exedi devorarique caussante) tradidisse, et paulo post in eodem sepultum, Aventinus scribit. Idemque alio loco [Note: Eod. lib. fol. 665.] Heliobergam nominat. Nunc tibi, MELISSE, lampada trado,
--- quem pulcher ApolloOmnes per montes, atque antra per omnia duxit, ut Heidelbergi antiquitatem, verumque nomen Heidelbergae, ipsis Heidelbergensibus nostris expedias.
QVAM proclives sint hominum animi, partim aliquid praeter rationem temere innovandi, partim absurdissima quaeque nonnunquam defendendi, partim etiam in errorem alios quasi velis equisque secum rapiendi; cum in aliis rebus quamplurimis quotidie experimur, tum vero in hoc ipso, de quo tecum, FREHERE consultissime, tecum, inquam, non rectius modo ceteris sentiente, verum etiam multo accuratissime de rebus ipsis judicante, in praesenti agere; ac sententiam meam, non quo tanti esse momenti, sed quia nonnihil ad scopum, quo aciem dirigis, facere videatur; conferre instituo: idque eâ ratione, ne quivis unus, modo sit veritati addictus, ipsam non possit facile intelligere. Dic ergo libere, inquis, quicquid sentias. Hoc mehercule volebam. Audi igitur, si vacat; de Orthographiâ et Etymologiâ vocis Haidelbergae breviter disserentem. Enimvero sane haud arbitror, esse aliubi quemquam mortalium vel in urbibus et oppidis, vel etiam municipiis et pagis, nisi fortassis omnino sit aut stultus aut mu tus; qui nomen illius loci, quem inhabitet, aut nescire aut non eloqui recte queat. nam perinde ut civibus, ut rusticis, sua cuique urbs, suus cuique pagus domi nominatur; ita foris et hunc et illam quoque nominari
debere certum est. Quod si Roma, ubi sedes Pontificum summorum, non aliter quam Roma; si Praga, ubi regia hodie Rudolphi secundi, Imperatoris Romani, Praga; si Spira, ubi supremum tribunal Imperii, Spira; aliae item civitates on nisi suis quaeque nominibus propriis appellari solent: cur non et Haidelberga, ubi aula Archipalatini Comitis ad Rhenum, Haidelberga appelletur? siquidem multis ante retro saeculis locus iste amoenissimus, quem sub Friderico III. Electore Palatino libenter antea inhabitavi, atque etiamnum sub Friderico IV. illius nepote rerum potiente, non minus jucunde quam feliciter, Dei Opt. Max. beneficio, ad radicem montis in hortis subuibanis incolo; ita indigitatus fuit, etiam ante constructum in montis supercilio propugnaculum, ipsumque oppidum tam superum quam inferum. Multo enim manifestissimum apertissimumque est, inter pronuntiandum H adspirationem praecedere, quae quidem ab omnibus tum incolis tum advenis liquide expresseque profertur. Deinde sequitur primaria Germanicae seu Teutonicae linguae in communi usitatâque loquendi consuetudine diphthongus Ai, quae Graece eodem modo scribitur; Latine vero si vetustiores spectemus, itidem per ai; si posteriores, per ae. nam inter e et i finale quaedam participatio est soni resultantis. Qui per ei scribunt aut pronuntiant, falso et scribunt et pronuntiant; uti et illi, qui perperam ey comminiscuntur. nam hae duae vocales ey judicio aurium dignoscuntur offendere in diphthongum Graecam [Gap desc: Greek word(s)] , et in Latinam eu: quas utrinque longe diversissimam pronuntiationem introducere sentias. Si recurramus ad libros veteres, in illis ai et ei reperiemus. Constat autem primam syllabam per Hai pronuntiari indigenis, ut et antiquitus, non per Hei. Quod cum dico, nolim
quisquam intelligat, diphthongum ai efferendam adeo crasse et incondite, ut rudiores nonnulli Boii et Norici eamdem in oai vel oae nimio plus ore diducto transformare solent: sed quemadmodum indigenae ipsi, et Rheni accolae propinquiores, adeoque et Franci et Suevi subtiliores enuntiant, id est, rotunde et molliter; ut Pathah Hebraicum, quod clarum et apertum vocant, sonet, non Kamets illud pingue et crassum. Maximum certe discrimen est inter ai et ei diphthongos, perinde ut inter au et eu: adeo quidem, ut in fine rhythmorum Teutonicorum ambae nullo invicem coalescere modo aut colligari possint. quod vitium etiam ab opificibus et mechanicis in publicis scholis notatum, ex ineptissimis nonnullorum versiculis, qui vulgo, tanquam deliciae aut oracula forent, vel in ipsis templis sollemniter decantantur, passim animadvertere licet. Videsis enim, mi FREHERE, quantum referat, dictiones tam inter scribendum, quam inter loquendum in linguâ communi recte distinguere: siquidem dialecti fere singulae suis sibi scatent vitiis. Differentias nonnullas in medium adferrem, in quibus genuinus utriusque diphthongi sonus lectoribus evidentissime observari posset; nisi brevitatis causâ omittendas censerem. Ne quis autem paullo curiosior has ipsas desideret, exterorum gratiâ linguam nostratem addiscentium apponam.
Ai, ovum. Ei, eia, euge.
Aiche, quercus. Eiche, doliorum capacitatis experimentum.
Ain, unus. Ein, idem quod in Latinorum in compos.
Ais, pus, ulcus. Eis, glacies.
Bai, panni lanei genus. Bei, apud, penes.
Baissen, macerare. Beissen, mordere.
Daien, cibum coquere in ventriculo. Deien, emolumento cedere, proficere.
Faige, timidus, meticulosus. Feige, ficus, pro fructu.
Faile, venalis. Feile, lima.
Fraien, laetari, gaudere. Freien, liberum reddero, item matrimonio jungere.
Gailen, luxuriari. Geilen, petendo instare, sollicitare.
Hai, fenum. Hei, hei.
Klaiben, unde compos. Beklaiben, oblinere, obturare. Kleiben, unde compos. Bekleiben, de herbis arboribusve transplantatis, quae vigescere occipiunt.
Laib, panis forma orbiculata. Leib, corpus.
Laien, idiotae, laici. Leien, commodare, mutuo dare.
Laime, argilla. Leime, gluten.
Laiste, mustricola. Leiste, limbus, pagmentum.
Laiten, comitari, deducere. Leiten, pati, sufferre.
Main, aliquid praeter opinionem. et Main, Maenus fl. Mein, meus.
Nain, non, respondentis. Nein, intro, adverb.
Raichen, pertingere. Reichen, ditare, ditescere.
Raie. chorea. Reie, series.
Raif, circulus doliaris. Reif, pruina. et Reif, maturus.
Rain, purus. Rein, huc intus. et Rhein, Rhenus fl.
Raisig, equester. Reisig. sarmentum.
Raiten, facere, ut sit ratum vel paratum. rationem inire. Reiten, equitare. Hinc compos.
Beraiten, apparare. Den vveg beraiten, viam praeparare. Bereiten, equitando experiri, lustrare. Den vveg bereiten, viam obequitare.
Saite, chorda, nervia. Seite, latus, eris. Seide, Sericum.
Schaite, vagina. Scheite, schidia, sudes.
Schaiten, discernere, discedere. Scheiten, findere.
Schlaiffen, trahere per plateam. Schleiffen, acuere (cultrum, forficem.)
Schmaissen, inquinare, foedare. Schmeissen, percutere, verberare.
Schvvaigen, imponere silentium. Schvveigen, tacere, silere.
Spaien, scommatibus incessere. Speien, spuere, vomere.
Taig, et Taich, massa farinae subacta. item fracidus. Teig et Teich, stagnum et lacus.
VVaichen, mollire. VVeichen, cedere.
VVaide, pastio, pascuum; et VVaide Isatis herba. VVeide, salix.
VVaisen, orbi, pupilli. VVeisen, sapientes. Item VVeisen ostendere, monstrare.
VVainen, flere, lacrimare. VVeinen, vini saporem referre. Vnde compos.
Bevvainen, deflere, deplorare. Bevveinen, vino ingurgitare.
Certus est utique earum vocum numerus, quae per ai; certus etiam earum, quae per ei scribendae veniunt. Atque hactenus de Orthographia.
Etymologiam vocabuli si consideres, ea planissima est, ex duobus integris composita. Berg montem sonat, Haidel myrtillos. Haidelberga igitur est myrtillorum-mons. Myrtillos autem vocant medici Itali, Hispani, Galli, Germani, omnes denique alii, qui rei herbariae incumbunt, bacculas illas sive uvulas nigellas; quarum maxima hoc in monte nascitur copia, et sunt esui. Maturescunt mense Iunio; durant per Iulium, et quotam partem
Augusti. Tritae et expressae hae uvulae coloris sunt ex caeruleo et puniceo mixti. Tinguere eo consuevere compactores librorum membranas et chartas. At vero nomenclatura non est nata nostro aevo, sed superioribus saeculis, ut ex scriptis auctorum manifeste apparet. ac mihi quidem valde probatur: nihil enim potuisset (reor) fingi convenientius, nihil concinnius. Opinantur aliqui fruticem istum esse vitem Idaeam. de quâ consulendus foret, si metempsychosi Pythagoricâ in aliud corpus rediret Paris ille, sive Alexander,
Pastor, qui rapuit per freta navibus
Idaetis Helenen callidus hospitam.
In silvâ Norimbergensium, territorio Imperii, qua iter est Altorphium versus, praeter hunc persimilis est frutex, ferens uvulas rubellas, quas mense Septembri maturas vidi et comedi. Stainbere nominantur. Verum et de illis et de his nostris disputationem tum stirpium tum plantarum indagatoribus discutiendara in medio relinquamus.
Porro autem plura sunt in Germaniâ loca, quae inter peregrinandum ipsemet deprehendi, eodem, prorsus nomine Haidelbergae vocitata; non quidem oppida, sed juga, in quibus istiusmodi uvulae sive bacculae crescunt; ut in Franciâ orientali, in Thuringiae saltibus, in finibus citerioris Bohemiae: item ad Alpes. Prope Melrichstatum, patriam meam, (quod oppidum in vetustissimo meo codice membranaceo, quem nuper vidisti, ubi mentio fit proelii inter Heinricum IV. Imp. et Rodolphum Suevum ibidem commissi, Methelrichestad nominatur) in parte occidentali silva jugosa eius dem cum Haidelberga nominis est, in quam me puer cum meis condiscipulis lectum myrtillos aliquoties contuli. Igitur coniecturâ non modo certissimâ, sed et re
ipsâ verissime adserere ausim, locum istum, de quo agimus, ita indigitatum, antequam (ut supra attigi) vel arcis veteris vestigia ulla, aut oppidi superi inferique aedificia exstiterint. Mansit postea appellatio vetus et antiqua, quam hodieque oppidum retinet. Confirmat sententiam meam Michael Bohemus Winspergensis in carminibus suis Teutonicis de rebus gestis FRIDERICI victoriosi, Electoris Palatini, adserens nomen habere ab illis myrtilris: quamquam addit, aliquos putare (quod et Munsterus per sese lib. III. innuit) ob ethnicos sive gentiles forte Heidenbergam vocatam fuisse. Codex manu exaratus exstat in bibliothecâ Principum Palatinorum, scriptus anno Christi M CCCC LXIX. Versûs ipsos apposui ex libro I.
Dyse hyeig statt ist nach aim
Perlin eines gevvechst vil claim
Heydelberg nach hyeiger sprach
Von uns Tütschen geheissen. ach
Etlich sagen und jehen,
Es sy also beschehen,
Si vverd von invvonern etvvo
Der heydenischen diet also
Vngleubig Heydenberg genand.
Wie dem sey, in demselben stand
Lass ich es also bliben:
Ich vvil fürbasser schriben.
Mecum certe facit Irenicus lib. XI. qui a nigrorum vacciniorum vel prunorum (Teutonice Haidelber) multitudine esse appellatam adserit.
Confirmat item monumentum in marmore publicum, ad limpidissimum fontem, in sublimi plateâ salientem, quâ itur equis et vehiculis ad arcem, in parte meridionali. Scuta ibi duo conspiciuntur, quae a Leone coronato tenentur. Indextro
sunt sculpta insignia Principum Palatinorum et Ducum Boiariae: in sinistri autem scuti fundo mons, myrtillis in frutice pendentibus refertus, et super eo stans virgo ornatissima, dextera manu gerens fasciculum myrtillorum.
Huc facit quod et in vexillo civitatis antiquo effigies Nymphae stantis in monte myrtillorum, depicta enituerit. Id vexillum diu in curiâ oppidanâ conservatum fuisse, narravit mihi CL. V. Caspar Agricola Iurisc. septuagenarius, qui se porro adolescentem a quodam sene decrepito fideque digno audivisse dicebat.
ADDITIO. Et fortasse his omnibus non infirmius argumentum ducetur a perveteri sigillo civitatis, nuper demum reperto, in quo Leo Palatinus galeatus, et pro galeae ornamento fruticetum horum myrtillorum gerens. Cuius ectypon hoc loco representare non abs re visum.
Postremo tuentur hanc sententiam, quotquot judicio vero praediti, et antiquitatis verae studiosi non minus esse quam haberi volunt: inter quos non aetas modo nostra, verum etiam posteritas omnis FREHERVM tanquam vindicem acerrimum quin collocatura sit, nullus dubito.
Videant jam nunc illi, qui oppido Palatino alia temere adfingunt nomina, quo jure id facere audeant.
nam profecto certe ut palam peccant, qui Eitelbergam, id est merum-montem nominant; atque (ut Graeci sermonis nonnihil intelligere videantur) Panorim et Panoream crepant: ita non minus imprudenter impingunt, quibus Edelberga nuncupatur, id est, nobilismons. Apud Volaterranum lib. VII. in Germaniâ, legitur Etelburgium, voce depravatâ, ut apud Iovium Rochandulphus pro Rogendorfio, bellatore. Niisi forte Volaterranus ibi Ingolstadium debuit nominare pro Etelburgio. paullo enim ante loquens de Noricis et Bavaris, ponit Salezaburgum et Ratisponam: deinde ab Etelburgio (quod ibi nullum est) manifestissimo errore in Pannoniam superiorem, quae nunc Austria, descendit.
Non desunt, qui nomen ab Ethnicis deducant: et hi falluntur adaeque. nam editus ille trans Nicrum fl. e regione oppidi mons (Abrinsberg olim dictus, ut tu FREHERE doces; hodie vero Hailig berg) ob antrum illud subterraneum (cisternam verius diceres) cui Haidenloch nomen, sibi forte idipsum olim attribuere potuerit. de quo nihil certi adfirmari posse existimo. Noster autem hic mons descendentibus secundo flumine ad sinistram est, alter ad dexteram, ambo invicem disjuncti alveo fluminis quam latissimo. Ac liquet aliam quoque significationem esse vocabuli, eamque notissimam. nam Haite est planities quaedam inculta, sive in campis sive in montibus: qualis est illa ipsa, ubi antrum illud. Sunt et alii insuper montes in hac vicinia. uni nomen Friseberg, id est, Frisiorum vel rigoris-mons; non procul ab arce, quae sita est in Iettae jugo. alteri Künigstul, hoc est, Regis-solium, ubi antiqua illa ingens quercus latissimis ramis, in quibus sedilia.
Caeterum ridiculos admodum se praebent, qui ab haedis vel capellis nomen effingunt: quorum certe nisi me misereat ac pudeat, nae ego sim omnis commiserationis, omnis pudoris expers. Contiguus quidem mons, valle amoenissimâ ad sinistram distinctus, vulgo Gaisberg vocatur, id est caprarum-mons, quod ibi pascitent. Nulli autem magis ridiculi, quam vulgus Gallicum, quibus Ilteber vel Heldebert corruptissime nominatur. Germanis contra mascule integreque effertur Haidelberga. ac certum est medius fidius atque indubitatum, nulli unquam vocabulo Germanos praeponere H adspirationem, nisi eam dilucide planeque inter proferendum exprimant; quemadmodum Galli suum Haine, odium. hair, odio prosequi. hanter, frequentare. hardi, audax. Non heic possum nonmeminisse cuiusdam, quem tu forte suavem leporum ac facetiarum patrem (si Diis placet) dixeris. Is enim cum nescio quid incomposito pede (ut solebat) in genere Alcaico effunderet, ob oculos habens oden Horatianam, cuius initium;
Vides, ut altâ stet nive candidumSoracte: e vestigio, tanquam fabam in placenta repertam nactus, Haidelbergam misere contorsit in Hailbracte, statimque typis mandavit. Minus opinor absurdum foret, si quis novus auctor voce Teutonicâ Haidel integre relictâ, terminationem duntaxat in fine et Graecis et Latinis congruentem adderet, montem significaturus. Haidelus esset, ut Maenalus, efficeretque dactylum in carmine. Sic Fichtelum nominare possemus illum montem Germaniae, a piceis vel taedis nomen habentem, quem Piniferum aliâs indigitant: vulgo Fichtelberg. nam et Hercynios lucos ab Harze, id est, resina dictos esse, nemini ignotum est.
Priusquam concludam, de me ipso quoque nonnihil dicam oportet. Ego equidem Etymologiam veram, quae indubitatissima est, sequutus, locum hunc in carminibus meis et neutro genere nomino Myrtilletum, ut Frutetum, rubetum, castanetum: et civitatem feminino genere, ut sit Myrtilletus, quemadmodum Miletus, Tartessus. Interdum pro ratione metri demo alterum L. ut secunda syllaba fiat brevis, quomodo fit in Cybele, Omphale, quae et Cybelle, Omphalle. sicut et Corallia et Coralia utroque modo ponimus, diversâ tamen quantitate syllabarum, etiam ab initio. Atque in hoc mihi adstipulantur non modo eruditissimi quique in Germaniâ viri, verum etiam nobilissimi Poetae laureati. Victrix tandem sit Veritas necesse est.
Ad extremum audias velim, mi FREHERE, ipsammet Haidelbergam de sese loquentem.
HAIDELBERGA vocor. Myrtilli, vescula dona,
Monte sub herboso mi tribuere notam.
Virgo manu baccas gestans, insigne decorum,
Testis ad excelsos stat veneranda tubos.
Vindicat id vates FRIDERICI, victor in hostes
Strenua pugnaci qui tulit arma manu.
Vindicat id praetor. vexilli curia custos,
In quo Nympha jugi myrtea tesca premit.
Civis id evincit. quin crebra in colle propinquo
Crescit myrteolis herba virens foliis.
Ecquis me Panorim, quis nominet Eitelbergam
Vanus? Edelbergam qui vocet, errat item.
Sunt, quibus ex haedis hoc nomen adepta vel Ethnei
Differar. at falsum est nomen et illud et hoc.
Montem ego myrtileum sacrabo perenne. Facessat
Nominis ignarus quae sit origo mei.
Multi multa novant. Vera est, antiqua Penatum
Quam loca sunt proprie testificata, fides.
Haec ego in chartam coniicere volui, amicissime FREHERE, ut inde quidpiam, si forte non alienum videretur, excerptum in tuos quos parturis Palatinarum originum commentarios referres; sin autem, spongiâ unâ prorsus deleres, ne scilicet hinc reprehensores male feriati ansam arripiant calumniandi: quibus tu susque deque habitis ac spretis, eo confidentius quae prae manibus habes plurima lectu dignissima, in lucem tandem emittes, quo certius diligentiusque singula et indagasti et congnovisti. Scriptum die XX. Augusti veteris, anno Christi M D II C.
SAEPE mirari mihi contigit, atque adeo dolere, locum tota Europâ tam clarum, et sede Principum aulaque famosissima, et Musarum luco doctorumque hominum frequentiâ, et ante omnia, sincerae defaecataeque Religionis bono, interim origine tam obscurâ esse, ut de eius conditore, auspiciis, incrementis tam parum in antiquis monumentis historiisque sit invenire. Nam BVDORIN Ptolomaei (ut quibusdam visum est, et interpres eius Bil. Pirckeimerus exposuit, ex quo deinceps Budorium montem, et Budorium jugum Poetastri fecerunt) hanc nostram esse tam credo, quam Athenas Atticas. Et sub Romanorum Imperio ut castella speculasque in utroque monte fuisse docuimus;
ita civitatem ullam vel hoc vel alio nomine fuisse doceri non potest. Quin sub Francorum etiam dominatu, ut montem Abrinsbergum cum quibusdam ibi veterum aedificiorum reliquiis, burgumque Lobodonense floruisse liquido monstravimus; et montem etiam e regione Heidelbergum (ad differentiam reliquorum, Frisenbergi, Gaisbergi, Govvinbergi, Abrinsbergi sic dictum) non ignotum fuisse Melissus exposuit: ita non dicam civitatem ullam, sed vel burgum, vel villam vicumve, aut rusculum vel molendinum, Heidelbergae titulo, eo aevo non fuisse ullum evidentissime comprobat; quod cum nullius non vicinae villae, Neuenheimi, Bergeheimi, Hentschuchsheimi, Edingeni, Rorbachi memoriam, eamque centenis propemodum eius aevi instrumentis iteratam, invenire sit; Heidelbergae tamen nec unicam. Quod fieri non potuisset, si illa tum saltem in rerum natura, nedum villa aliqua, aut plus quam villa fuisset. Et merum figmentum est habendum, quod Henricus Ofterdingus in libro monstrosae fabulositatis, De veteribus illis Heroibus, memorat, Brabantum nescio quem a Crimhilde Gybiconis Regis F. legatum ad Theodericum Veronensem, Wormatiâ abnavigantem, primâ nocte Heidelbergae divertisse:
Er schifft mit seim Gesinde
Zu Wormbs wol über Rhein/
Die erste nacht geschwinde
Mußt er zu Heidelberg sein.
Recentiorem itaque civitatis huius originem, quam quidam putarunt, esse necesse est. Et omnino mihi verisimile est, sicut montes illi insigni quadam oportunitate, castellis et propugnaculis collocandis occasionem Romanis dederunt; quae deinceps illis profligatis sub Francico regno quicunque Comites aut Reguli occuparunt, suoque arbitrio
reformarunt, et quadrata rotundis (ut fieri solet) commutarunt, et paulatim amplificarunt: ita in pede montis adhaerescentibus paulatim domunculis, castro superiori servientibus, et pastoralibus casis molendinisque positis, observatum fluminis ea parte traiectum facillimum et commodissimum (qua unâ re nulla alia pluribus oppidis originem dedit) et hîc oppido tandem condendo occasionem causamque apud illos Regulos suppeditasse.
Horum autem quis primus illud (auspiciis certe optimis) fecerit, et an Palatinus ille aliquis fuerit, vel qua ratione deinceps oppidi illud quicquid fuit, in jus Palatinum pervenerit, non invenio. Illud invenio, Conradum Palatinum Friderici Imp. fratrem [Gap desc: Greek word(s)] , et ab eo Palatinatu Rheni donatum, Advocatum monasterii Laurishamensis fuisse, Heidelbergam aliquando inhabitasse et excoluisse, et mortuum circa annum MCXCII. sepultum ad unum ab Heidelberga lapidem, in coenobio Schônavv, quod anno MCXLII. Bugo Wormatiae praesul extruxerat. Cuius tale ibi monumentum (quod nunc sublatum ex oculis frustra requiri, non sine bile scribo) extitisse comperi: ANNO. DOMINICE. INCARNATIONIS. MCXCII. VI. IDVS. NOVEMBR. OBIIT. ILLVSTRIS. PRINCEPS. DOMINVS. CONRADVS. COMES. PALATINVS. RHENI. DVX. SVEVIAE. COMES. IN. GEMINO. PONTE. GERMANVS. FRIDERICI. BARBAROSSAE. IMPERATORIS. Hic idem est (nisi fallor) de quo et haec notat Trithemius: Eodem anno Conradus Comes Palatinus Rheni, qui Heidelbergae morabatur, praeposituram coenobii ordinis nostri prope oppidum ipsum Heidelberg, quae Nuenburg [Note: De qua d. Chronica Lauriss. fol. 89, 20. et 94, 46. ] appellatur, in dioecesi Wormatiensi, in monasterium sanctimonialium eiusdem ordinis nostri commutavit,
de consensu Sighardi abbatis Laurissensis, ad quem praepositura ipsa pleno jure et sine medio pertinebat. Vbi prima Abbatissa per eum fuit instituta Cunegundis, virgo multum devota et religiosa. Huius Conradi filia unica Agnes nupta erat Heinrico Palatino, Duci Brunsuicensi, Leonis F. qui mortuus anno MCCXIII. et ipse Schoenauiae sepultus est, hoc olim inscriptione loquente: ANNO. :::::: KAL. MAII. OBIIT. ILLVSTRIS. PRINCEPS. DOMINVS. HENRICVS. COMES. PALATINVS. RHENI. DVX. SAXONIAE. SVPRADICTI. CONRADI. EX. FILIA. NEPOS.[Note: Erroneum: nisi generum vult dicere] Cuius et aliud dicitur ibi extitisse elogium, e quo haec modo supersint:
PRINCEPS. MAGNIFICVS. COMES. AVLAE. GLORIA. RHENI. IVNIOR. HENRICVS ::::::::::::::::
Ex quibus omnibus apparet, eo saeculo ab antiquis et originariis (ut sic dicam) Palatinis Rheni (quos et in Bacharaco vel in arce Stalecka sedem habuisse diximus, et dicemus) Heidelbergam quoque cum vicino tractu habitatam et possessam fuisse. Nam quo tempore praedicti Henrici ultimi Palatini filiam Agnen Otto Ludovici F. Bavarus uxorem duxit, Heidelbergam ei dotalem factam Annales testantur. Andreas presbyter Ratisponensis (cuius fidem Aventinus comprobat) sub anno MCCXLI. Otto praedicti Ludovici filiam Heinrici Palatini Rheni uxorem duxit, et principatum eius obtinens, Haydelberck et omnia ipsius hereditarie possedit. Et Trithemius in Genealogia Bavarica: Otto Ludovici Bavariae Ducis filius, patri succedens uxorem habuit Gertruden (Agnetem verius) filiam Heinrici Comitis Palatini Rheni: quae peperit ei duos filios, Henricum et Ludovicum. Iste Otto ducatum Bavariae post patrem ut legitimus heres obtinuit, et Comitatum Palatinum Rheni, Heidelberg, cumque ad eam pertinentibus, cum uxore in possessionem suscepit: quae Brubach in feudum
dedit Comiti de Catzenelenbogen, etc. Sed cum jam tum (nec sat scio a qua origine) haec ditio ab Ecclesia Wormatiense feudali titulo recognosceretur, operae pretium fuerit videre investituram super ea in praedictum Ludovicum Ottonis patrem ab Episcopo et Capitulo tum temporis collatam: quam bona fortunâ inventam Lectori communicabo:
HEINRICVS Dei gratia VVormatiensis Episcopus, Domino Ludovico illustri Duci Bavariae et Comiti Palatino Rheni salutem et dilectionem sinceram. Quia vobis commisit Dominus potestatem, et dominae [Note: Agneti. ita nominat Aventin. lib. VII. fol. 529.] A. uxori filii [Note: Ottonis.] vestri, per quam VVormatiensem Ecclesiam juvare potestit, et ei assistere in suis necessitatibus, ut ad auxilium et consilium tam nostrum quam eiusdem Ecclesiae tam vos quam successores vestri, et Dominae A. qui per masculinum sexum descendunt, sitis perpetuo obligati, et vobis et successoribus dictis in feodum concessimus et assignamus, de communi consensu capituli nostri, Castrum in Heidelberg cum burgo ipsius Castri, et Comeciam Stalbohel, cum omnibus attinentiis suis. Vt igitur haec nostra concessio rata permaneat et illaesa, praesentem cedulam appensione nostri sigilli fecimus communiri. Acta sunt haec VVormatiae anno Domini MCCXXV. IX. Kal. April. Indict. XIIII.
HEINRICVS Praepositus, et Decanus, totumque Capitulum maioris Ecclesiae VVorm. omnibus praesens scriptum inspecturis salutem. Infeodationem quam Dominus Henricus Episcopus noster VVormatiensis fecit de castro Heidelberg, cum burgo, et comitia Stalbuhel, concedendo praedictam infeodationem Duci Bavariae et dominae A. uxori filii sui, et successoribus ab ea descendentibus per masculinum sexum, consentimus, et eam ratam habemus, et super hoc praesentes literas sigillo nostri Capituli fecimus communiri. Acta sunt haec VVormatiae. Anno Domini MCCXXV. IX. Kal. April. Indict. XIIII.
Hinc constat, arcem eo tempore ibi extitisse HEIDELBERG nomine (nimirum a monte cui imposita, et superficiem solo cedere ratio exigit) eamque Burgum subiectum habuisse, id est, oppidulum muro cinctum, portisque clausum. Id enim est Burgum, voce Francica: unde Otfridus Monachus (quo nullum scriptorem nostri idiomatis antiquiorem habemus) illum Evangelii locum; Ite in civitatem, ita vertit: Faret in thia burg. Quomodo et Notgerus in Psalmorum paraphrasi passim. Vnde vetera Germanorum oppida, Asciburgium, Teutoburgium.
Vnde Burgundiones dicti, Isidoro et Diacono auctoribus. Vnde Burgenses pro civibus, et Burgensatica feuda pro Vrbanis et Civitatensibus dicimus. Et haec augustiore titulo Comitatus insignita decorataque fuisse, cui STALBVHEL nomen fuerit; ab ignota quadam origine, et nescio an non forte communi cum Comecia Bacharacensi, eodem tempore ab iisdem Palatinis possessa, cui Stalecka et Stalberg nomen fuisse infra cognoscemus. Neque etiam dissimulabo, quod nuper comperi, tractum esse inter Schriesheim et Ladenburgum, hoc nomine adhuc provincialibus notum: ut et Stehelberg prope Eppelheim villam.
Huic Comitatui (ut maioribus feudis minora subesse, et maiorum gentium vasalli, regalia feuda habentes, valuasinos suos habere solent) diversos vasallos et beneficiarios, atque etiam ministeriales, distinctorum ordinum subesse solitos consequens est; Comites inquam, Barones, milites sive equites, et burgenses. In quo genere vasallorum invenio Popponem Comitem de Durn castrale beneficium (Burglehen hodie vocamus) a castro Heidelbergense, quasi eius clientem stationariumque et praesidiarium militem, eodem tempore tenuisse. Eadem ratione, qua et vicini Milites de Hirzhorn hereditarii dapiferi (quod ante hos Comites de Alzeia erant) et Comites de Erpach hereditarii pincernae, et Rheingravii hereditatii mareschalli apud Palatinos erant, et sunt in hanc diem. Quae functiones eisque similes Ministeriales vocantur. Sed tanti est documentum quod ascribatur:
NOS POPPO de Durn, Comes de Dilnsperg, tenore praesentium protestamur et patere volumus universis, quod nos receptis centum marcis argenti Colon. ponderis a domino nostro Ludovico illustri Comite Palatino Rheni, Duce Bavarie, pro castrali beneficio tenemur, tam nos quam heredes nostri, in Castro suo Heydelberg idem castrale beneficium, praestito super hoc
corporali sacramento, fideliter perpetue deservire. Habebimus siquidem in eodem castro loco nostri unum militem continue residentem, et cum per dictum dominum nostrum vel per capitalem suum procuratorem moniti fuerimus pro defensione terrae et honoris sui, residebimus ibidem praesentia personali. Protestamur etiam eidem domino nostro proprietatem nostram in Schoenprunne dedisse libere et solute, ad decem marcas argenti in certis redditibus aestimatam, et eandem postmodo in feodo recipientes ipsam cum heredibus nostrit debemus pro castrali beneficio possidere. Non debet etiam idem dominus noster nos et heredes nostros ab eodem beneficio removere, nisi contra ipsum taliter excedamus, quod eodem nostro castrali beneficio ex meritis nostris privandi simus, quod nostram deformaret penitus honestatem. Si vero antefatus Dominus noster defectum decem marcarum in certis reditibus in dictis bonis Schoenbrunne habuerit, tenemur eundem defectum de alia proprietate nostra per arbitrium domini Petri de Steina, et Conradi de VVinheim advocati in Heydilberg supplere, donec ad numerum supradictum. Demum dictus Dominus noster dabit nobis accipitrem annuatim. In cuius rei testimonium praesens scriptum subnotatis testibus sigillo nostro fecimus communiri. Testes autem sunt viri nobiles et domini, Hermannus de Hurnheim, Albertus Luzmannus, Hadmar de Labou, Petrus Rumpoldus, et Conradus de Steina, Vlricus de Camerberg, Hilprandus de Vochsburgk, Ditherus et Cunradus de Murn, Otto de Heimstad, Cunradus de Huchtinheim, Conradus de Actinspach, Cunradus de Helmstat, et alii quamplures. Actum et datum Heydilberg anno Domini MCCLXII. pridie nonas Novembris.
Ex quo hoc quoque simul discimus, Advocatum tunc in Heidelberga fuisse, quasi urbis praefectum et judicem. Quod officium adhuc manet, nomenque ipsum retinet.
Et haec omnia ita habebant sub Ludovico illo Ottonis patre, qui fuit sub imperio Friderici II. Imp. Cuius etiam filium Henricum Regem patri rebellem et contumacem, Otto ille Palatinus in custodia Heidelbergae tenuit. Quod ita prodidit Trithemius: Interea Henricus Rex qui propter metum patris morabatur in Trifels munitissimo castro, persuasione Hermanni magistri hospitalis Teutonicorum, venit ad patrem VI. non. Iulii, in Wormatia cum certis Principibus existentem. Qui statim posuit eum in custodiam, primo Wormatiae in domo quadam firmissima circa Ecclesiam S. Andreae Apostoli; deinde in castro Heidelbergensi sub custodia Ottonis (omitis Palatini
Rheni ac Bavariae Ducis. Postea de Heidelberga ductus fuit ad Altzeiam, et postremo in Siciliam missus, in arcta custodia, usque ad mortem, per annos quinque detentus est. Vidi litteras, quibus Henricus hic Rex Ottoni Palatino Comiti donat villam Waldtorff, Heidelbergae vicinam, cum attinentiis suis, datas apud Egram anno Domini MCCXXX.
Postea clade incendii Vrbem nostram aliquando fuisse deletam, cognovi ex Chronico veteri ms. ab incerto auctore (nisi quod Monachum, et Saxonem fuisse colligere licet) diligentia tamen mediocri scripto, et ab O. C. usque ad annum Christi MCCCCXXIII. deducto. In quo sub anno MCC LXXVIII. in Rodulpho Lantgravio Alsatiae Imp. ita scriptum est: Iste Rodolfus Spirae sepultus est: cuius tempore facta est maxima aquarum inundatio, qua maior non fuerat visa a viventibus. Heidelbergiae multi sunt submersi, et eodem anno civitas succensa est. In Traiecto superiori in processione solemni fractus est pons, et plus quam trecenti homines sunt submersi. Simile contigit Francofurdiae in ponte Mogoni. Ratisponae etiam cathedralis ecclesia totaliter combusta est: et Lubekae similiter die sancti Barnabae.
A quocunque postea refecta et instaurata fuerit, hoc quidem constat, civitatem ipsam Heidelbergam sive burgum, angusto admodum corpore eo aevo fuisse, nec pomoeria aut suburbia magna habuisse: donec anno Domini MCCCXCII. Ruperto seniori Palatino visum est, praedictum Burgum ita amplificare, ut proxime adiacentem villam Bergeheim, quae paullo inferius ad sinistram Nicri ripam iam inde a Carolinis temporibus extabat, cum suburbio (hodie Spirense vocamus, quod ea exeatur Spiram) coniungeret, et Novam civitatem eam appellaret. Quo tempore jussis immigrare colonis
Bergeheimensibus, casasque suas in nova illa pomoeria, non sine privilegiis et suppeditatione materiae transferentibus, aequum jus civitatis concessum, et veteri limite sublato marca utraque in unam contracta, omnia denique in unum corpus coaluerunt. Ex eo nomen etiam villae illius veteris Bergeheim in oblivionem abitt, nisi quod molendinum ibi superstes illud retinet; et via vetus publica, inde Spiram tendens, etiamnum a vulgo agnoscitur. Sed et Parochialis ecclesia, quae in Altbergen extitit, bene dotata decimis et proventibus, ad civitatem Heidelbergam translata fuit, ut auctor est D. Hartman. Eppingensis in Practic. observat. Lib. II. Tit. ult. §. 13. quo lectorem remitto.
Coenobia, quae in una Heidelberga tria extiterunt, olim dioecesi Wormatiensi subdita, a quibus condita fuerint, Leodius bona ex parte exposuit. Cuius nil repetere animus est nobis: sed errorem tantum perstringere Irenici, dum ita scribit: Non desant, qui Rudolphum Palatinum, Ludovici Regis fratrem, penes Wissenlochenses moram traxisse ferant, et huius temporibus Heidelbergam nil nisi priscam Ecclesiam retulisse, ad divam Virginem Heremiticam nuncupatam. Vidi ipse, demonstratore Augustino Lupffviro gravissimo, litteras, in quibus Augustinense coenobium eiusdem civitatis in solitudinibus (decepit hîc eum nomen Virginis in Eremo) fuisse repositum ante D. annos continebatur. Nec desunt, qui Rupertum regem Romanorum primum, constructa Heidelbergensi ecclesia, primas sides illic tenuisse referant. Quae quam sibi constent, ex superioribus nemo non videt.
Ab eodem Ruperto Seniore (quem civitatis amplificatorem, et coloniae Bergeheimensis inductorem fuisse, certa Archivorum fide diximus) Academiam etiam istam, totâ Germania principem,
nunquam satis laudando instituto conditam, erectam, dotatam esse notius est quam ut pluribus exponamus. Tantum intento digito auctores de ea scribentes demonstrabo. Quorum antiquissimus est Trithemius in Chronico Hirsaugiensi fol. 286. et in Genealog. Bavar. pag. 26. b. Idem in Catalog. scriptor. Ecclesiastic. primum eius Rectorem Marsilium de Ingen (quem quidam de Cracovia vocant, quidam peius Marsilium Patavinum cum illo confundunt) eiusque opera describit: quae quidem bonam partem etiamnum in bibliotheca Academica, archetypa et autographa conservantur. Videsis etiam Iacob. Wimphelingum in Epito. rer. Germanicar. cap. 52. et cap. 56. Irenicum lib. XI. Exeges. in Heidelberga. Munsterum lib. III. Cosmograph. cap. 352. lac. Mittendorp. lib. III. De Academ. pag. 527.
Caetera urbis opera quando et a quibus condita, singula exequi non est nostri propositi. Melius et justius hoc aliquis in ea natus praestiterit. Templum illud regale S. Spiritui dedicatum, cum collegio Canonicorum, Rupertum Caesarem habere auctorem, quis nescit? eius etiam elegantissimo et spectando sepulcro nobile. Speculam illam in latere montis Gaysbergi, tempore intestini motus, per simultates Friderici III. Imp. et Friderici I. Electoris Palatini, militari opere in usum bellicum excitatam vulgo cognitum est. Turrim illam praegrandem, rotundam, montis opus (qua post Bituricensem illam grandiorem nullam esse puto) a Ludovico Palatino Philippi F. conditam notum est. Elegans illud et vere regificum aedificium, singulari artificio et symmetria spectandum, et pulcerrimis plurimisque statuis insigne, Ottonem Henricum Electorem habere auctorem, ipsum loquitur.
VETERES illos Palatinos Rheni in inferioribus Rheni partibus longe lateque imperasse, supra diximus. Girca Vbios sane et Sicambros, ubi hodie Ducatus Iuliacensis et Montensis, multa eos habuisse, argumento est investitura Ottonis Comitis Palatini in Wilhelmum Comitem de Guliche collata, anno Domini MCCXXX. feuda haec continens: Advocatias in Brichse, Viletge, Wesle, Bercheim, Pfaupfendorff, Holvvilre, Munstere, Greznich, Grochem; bona in Zulpeche, item advocatiam Ecclesiae in Dornich, Comitatum et jus nemoris. etc. Iam alii quoque complures reguli et dynastae in illis ditionibus, integros et praeclaros Comitatus suos a Palatinis feudi titulo recognoscebant, et adhuc tenent; ut de Comitatu Neuenar, Wied, Seyn, et aliis, vulgo cognitum est. Coenobium illud famosum Sigeburgense a Palatinis fundatum, annales Vbiorum testantur. Nec de Lacensi repetam, quae Leodius, et Irenicus [Note: Lib. III. Exeges. c. 53. Leod. Appendice pag. 15. et 16.] prodiderunt.
Iam ut in ascensu Rheni ad Mosellam paullum deflectamus, Pallentiam utramque maiorem et minorem juris Palatini fuisse expeditum est. quam sub Balduino Lutzelburgense archiepiscopo, ecclesiae Treverensi donatam, feudique titulo receptam, Palatini (ut et supra attigimus) in subfeudum generosis Comitibus a Virnenburg olim concedere
solebant: donec anno Domini MDXLV. Cuno ultimus Comes de Virneburg et Neuenar sine heredibus decessit. Circa quod tempus Iohannes Ludovicus archiepiscopus Treverensis a Friderico II. Electore Palatino jus eius et utile (ut vocant) dominium pretio ad se transferre, et sibi consolidare conatus est. Quem tamen contractum, ipso Friderico sine liberis mortuo, secuti Electcores et Principes Palatini ratum non habuerunt, sed tanquam feudum avitum et gentilitium ipsi proximi successorio ordine agnati, per viam juris modo serio revocant. In his Pallentiis haec potissimum loca continentur: castrum Erenberg, et Schonenberg, advocatia in Ludensdorff, castrum Broyl prope Andernacum, et pagus Meinfelde maxima ex parte. Caesarius Heisterbacensis, eius aevi scriptor, refert, Ottonem regem cum Romam proficisceretur coronari in Imperatorem, imperium supra Mosellam fratri suo Henrico Palatino regendum commisisse. Sed et annales Treverici habent illum Henricum Comitem Palatinum Rheni, seu (ut in aliis Codicibus scribitur) Palentinum, qui ad inferiora Mosellae tractum quendam ditione tenebat: ubi Turunum castrum Otto rex contra Philippum electus, uti Philippus in Agrippinensi diocoesi Landescrone tunc condidit.
Pergo ad caput Mosellani tractus, Augustam Treverorum, quae ut antiquis temporibus Praesides suos et praefectos urbis, Comitesque seu Imperatoris vicarios habuit; ita deinceps etiam Palatinos advocatiam ecclesiae simul et civitatis Treverensis gessisse proditum est. Adscribam historiam Hermanni Palatini ex Kyriandro, qui vulgo in manibus non est, in Adalberone episcopo: Anno Christi MCXLVIII. cum Palatinus Comes Hermannus castrum Trisse occupasset, operibusque munivisset, id
cum attinente terra Comes Otto de Reinecka cessit Adalberoni et ecclesiae Trevirensi recuperandum: quamobrem mox ab Adalberone obsideri coepit. Adducente autem cohortes suas Palatino, Episcopus triduo pugnandi copia facta talem ad milites orationem habuit: O vos amici beati Petri, ô sanctae defensores Ecclesiae, qui hodie pro Deo atque pro justitia mortalia corpora vestra hostili gladio opposuistis; respicite hoc signum Crucis, hoc inquam signum terribile adversariis Iesu Christi. Haec est crux, in qua Hermannus Comes Palatinus mihi juravit fidelitatem die illa, qua Advocatum Ecclesiae nostrae ipsum constitui; die qua illas vires illamque potentiam ei contuli, per quam me modo infestat. Tunc praedixi ei in hac cruce esse de ligno Domini, in quo ille cuius haec sacrosancta refulget imago, de hoste humani generis triumphavit. Tunc cum accepisset omnium communem confessionem, indulgentia facta et absolutione, benedictionem super eos faciens ita omnes animavit, ut in nemine timiditatis signum appareret. Comiti Namurensi vexillum commisit: ipse suis manibus crucem gestabat. Haec cum nunciata essent Palatino, legatos de pace misit, et uti praesidium suum castro abire permitteretur, obtinuit: Episcopus castro potitur.
Sed et quis Palatinotum, et quomodo eam Advocatiam resignaverit, ex eodem cognoscere non injucundum fuerit: Notum sit tam praesentibus quam futuris, quod Henricus Palentinus Comes Rheni, qui filiam praedecessoris sui Conradi Palatini Comitis legitime duxerat, resignavit beato Petro, et venerabili Treverorum archiepiscopo Iohanni, die Paschae in curia episcopali apud Treverim, Advocatiam eiusdem civitatis, cum omnibus appendiciis tam feodatis quam non feodatis, nec non omnia annualia servitia, quae praedecessor suus supradictus habuit in villis archiepiscopi sitis in pago qui Trehere, aliâs Recherge dicitur, et in omnibus villis
archiepiscopi sitis supra Mosellam, sub tali forma: Quod idem Palentinus juravit super clavum Domini, et super omnes relliquias in eadem capside contentas, quod nec ipse nec aliquis heredum suorum eandem Advocatiam et praedicta feoda unquam repeteret. Archiepiscopus quoque sub poena excommunicationis inhibuit, quod nec ipse nec aliquis successorum suorum, praedictam Advocatiam et eadem feoda in posterum alicui hominum infeodaret, nisi indignationem Dei omnipotentis et sententiam excommunicationis incurreret. Huius rei testes sunt, qui etiam eodem tempore praesentes aderant, Gerhardus Abbas Prumiensis, Rudolfus maior praepositus, Wilhelmus maior decanus, et omnes archidiaconi, nec non quatuor Abbates, etc, Acta anno Dominicae incarnationis MCXCVIII.
Sed a Mosella redeo ad Rhenum, quem infra Bingium loco opportunissimo ex utraque ripa Palatini tenebant, ad sinistram ripam habentes castrum Staleken oppido Bacharach impositum, cum vicinis velutique contiguis villis Mannebach, Diepach, Stege (quae quatuor villae unum quasi corpus et vniversitatem constituentes, Quatuor Valles hodie dicuntur) ad dexteram Cubas oppidum; in medio Rheni alveo speculam longe prospectantem, atque ad tutelam loci simul, et teloneorum aptissimam, Pfaltzgrevenstein antiquitus, hodie Pfaltz simpliciter dictam. Quo loci ob amoenitatem, et fertilitatem vini generosissimi, teloneaque pecuniosissima, Palatinos ipsos sedem et domicilium jam olim elegisse, et plerumque tenuisse, subscriptiones litterarum complurium testantur: et nomen speculae (cuius descriptionem superioris saeculi Poetae [Note: Bartolin. VII. Austriad. et Moller. lib. III. Rheni pag. 146.] non omiserunt) adhuc superstes manifeste evincit. Apponam unum diploma Conradi, cum paucissima eius aevi et familiae extent, ut ipsius
et coniugis eius Irmentrudis memoriam; simulque loci antiquitatem conservem:
NOS CONRADVS, Dei gratia Comes Palatinus Rheni, omnibus et singulis, ad quos praesentes literae pervenerunt, cupimus esse notum. Quod cum curtis et bona monasterii sancti Christofferi in Revengyrspurk, apud villas nostras Diepach et Mannenbach sita, de manu illustris Comitis Bertholdi fundatoris dicti Monasterii, ad ipsum Monasterium dinoscantur jure liberrimo devoluta, imo etiam jure pleno sibi salvo, tam in aquis et pascuis, quam in viis et inviis, sylvis et nemoribus villarum nostrarum praedictarum, quo ad omnes usus curtis et bonorum eorundem, Religiosi viri Praepositus et Conventus monasterii praefati curtem ipsam et bona contributioni annuae precariae, universitati dictarum villarum nostrarum ab antiquo impositae, ad alleviandum eis onus huiusmodi, per hoc non solum dictae universitati, sed nobis et nostris heredibus complacere sperantes, sub certa summa quatuor marcarum denariorum, voluntate spontanea submiserunt tali conditione, quod si quid de curte et bonis his alienari contigerit in futurum, si fuerit in valore unius marcae, duos denarios portabit dictae precariae, ab huiusmodi alienati possessore, quocunque in antea existente, sive nobilis, sive alterius conditionis extiterit a modo persolvendos; Curti vero et bonis praedictis de summa quatuor marcarum praefatarum in perpetuum defalcandis. Eodem modo de reliquis, quae alienari contigerit observando proportionaliter: nec non duobus denariis Treverensib. vel altera moneta aequivalente, pro tempore computandis pro denario quolibet de praedictis. Nos autem Comes Palatinus praefatus considerantes in praemissis dictorum Religiosorum affectuosam circa nostra et nostrorum beneplacita voluntatem, et praecipue favorem Monasteriis impensum Deo fore acceptabilem intuentes; ipsum Monasterium cum omnibus suis in nostram et haeredum nostrorum protectionem perpetuam assumpsimus bona fide. Veruntamen quamvis itaque nostri heredes, nostrique et eorum officiati, ac tota universitas terrae nostrae, dictum Monasterium in personis et rebus debeamus de caetero fideliter defensare; Vniversitas tamen villarum Diepach et Manninbach praedictarum, ratione contributionis praenotatae dabit ad hoc, et maxime ad conservationem juris et libertatis curtis et bonorum praefatorum operam prae aliis ampliorem, etiam contra omnem hominem dicto juri et libertati contrarium facientem. Ad quod se dicta Vniversitas sponte astringit, pro se et suis successoribus omnibus, fide corporali dictis Religiosis loco juramenti praestita, coram nobis. Dicta enim curtis et bona in omnibus aliis, praeter contributionem memoratam, libera sunt penitus et exempta: ita quod etiam nobis, et nostris heredibus, nec non dictarum villarum Diepach et Manninbach Vniversitati, excepta duntaxat contributione eadem, nihil juris seu potestatis cuiuscunque competit in eisdem, ac in eorum incrementis, emolumentis et proventibus universis, nec non in dictae curtis incolinis, familia, iumentis, vecturis, hospitationibus, ac rebus aliis quibuscunque. Ne igitur juri et libertati hujusmodi per aliquem mortalium in posterum aliqualiter derogetur, dictam curtem et bona, in nostrae et haeredum nostrorum protectionis et pacis gratiam recepimus specialem, dantes eisdem Religiosis praesentes literas super jure et libertate praedicta, ac super omnibus praemissis, nostri sigilli appensione; firmiter roboratas. Acta sunt haec praesentibus, una cum spectabili Comitissa
Palatina Irmendrude nostra coniuge legitima, testibus subnotatis: Henrico dapifero nostro, Henrico de Dickke, Dudone de Lorch, Friderico de Kerebergk, Ecclesiastico de Bacharaco, Ecclesiastico de Diepach, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum anno Domini MCXC. Kalendis Aprilis, in castro nostro Stalekun.
Hunc Conradum mascula prole orbum, feudum suum ab Ecclesia Coloniensi (cuius se hominem, id est vasallum, ipse coram fratre suo Friderico Imp. aliquando professus est) habitum, quod prius forte masculinum et rectum erat, invenio resignasse Archiepiscopo Philippo, ut ab eo mutata conditione feudi, uxori filiaeque Agneti de novo concederetur. Diploma tale est:
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. PHILIPPVS divina dispensatione sanctae Coloniensis ecclesiae Archiepiscopus, universis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum. Scire volumus omnes in Christo renatos, quod castrum Staheleke et advocatiam in Bacherache, a manu Domini Palatini Comitis Cunradi, cum aliis quae illic a nobis in beneficio tenuit, ipso rogante et haec nobis resignante suscepimus, et in eodem momento ipsi et eius jugali dominae Irmengardi eiusque filiae Agneti jure feodali concessimus, accepto ab ipsis Dominabus hominio statuentes, ut dum vixerint haec pariter possideant: et si unus aut duo decesserint, quicunque illorum superstes fuerit, sine omni contradictione idem beneficium habeat. Quod quia piis eorum precibus annuentes sic instituimus, nec ab aliquo interitura revocari potuerit, in praesenti carta conscribi, et hanc inpressione sigilli nostri muniri fecimus. Facta sunt haec anno Dominice incarnationis M C LXXXIX. Indictione VII. Clemente III. sancte Romane sedis antistite, regnante Frederico Romano Imperatore, eiusque filio Rege Heinrico, sub testibus his: Iohanne Trevirorum archiepiscopo, Brunone praeposito S. Marie in Colonia, eiusque fratre Everhardo Comite de Seine, Diodorico Comite de VVidun, et filio Tiderico clerico, Reginhero Comite de Froisbrecht [Note: Hodie Freysperg. ], Vlrico Comite de Nurberg, et eius filio; Gerhardo Comite de Are, Gerhardo Comite de Dietha, Bertholdo Comite de Kazenelnbogen, Ludovico Comite de Spanheim, Symundo Comite de Sarebrugken, Heinrico Comite de Kessele, Reginboldo de Isenburg, Gerlaco de Couern, Friderico de Erenberg, et eius filio Friderico, Heinrico de Milevvalt, VVernhero de Brunneshorn, Heinrico de Dicke, eiusque filio Alexandro, Hermanno de VValebach, et eius fratre Friderico, Vymando, Hemethono, Hereberto confratribus de Sigenheim, Frederico de Kirberg, Humberto de Sconenburg, Cunrado de Boparde, Richardo de Duna, Gerhardo pincerna Episcopi Coloniens. qui dicitur Suar, Hermanno advocato Pinguensi, Tidorico de Clotceve, Iohanne de Daleheim, et aliis quampluribus.
Et hanc Agnetem Conradi Palatini unicam filiam, nuptam fuisse Henrico Duci, Henrici Leonis
Bavariae et Saxoniae Ducis filio, Ottonis IIII. Regis fratri juniori, et hac ratione Palatinatum ei adquisitum, Irenicus et alii recte scribunt [Note: Lib. III. cap. 50. Naucler. genera. 34. fol. 683.]. Quod satis erit duorum vetustorum scriptorum testimoniis confirmari. Albertus Abbas Stadensis: Henricus filius Ducis Henrici, duxit Agnetem filiam Palatini Conradi de Rheno. Helmoldus in historia Slavorum: Ducis Henrici filius aequivocus, quia erat praeclarus genere, nobilis virtute, speciosus forma, validus corpore, notus opinione, filiam Palatini de Rheno (qui erat patruus Imperatoris) sortitus est uxorem. Addit mox: Non tantum Imperatoris gratiam, sed et omnem dignitatem soceri sui de manu Imperatoris suscepit jure beneficiario. Exclamat tandem, et vota non irrita fundit: Benedictae hae nuptiae, et eadem foemina benedicta inter mulieres, et benedictus fructus ventris eius: quia in ipsius copulâ terris sociata est Pax et Laeticia, etc.
Addit Irenicus, illum Heinricum Palatinorum de vera linea ultimum, dum nescit an Terram Sanctam, an aliud orbis iter tentare voluerit, naufragio obiisse. Et Reineccius alicubi notat, hunc Henricum, per matrimonium factum Palatinum Rheni, inter belli sacri duces, quod Heinrici VI. Imp. auspiciis susceptum fuit, enituisse, circa annum Domini MCXCVII. deinde mortuo Henrico Caes. domum cum sociis proceribus reversum, Ottonis fratris electionem suffragio suo adiuvisse. De qua peregrinatione undecunque inaudiverint, fidem certe facit haec ipsius Syngrapha, quam solam de illius memoria superesse puto, et luce dignissimam in publicum dabo.
HEINRICVS Dei gratia Dux, et Palatinus Comes Rheni. Omnia facta temporalium temporalem sequuntur motum, et pereuntibus hominibus ipsorum facta simul intereunt. Vnde necesse est, ut quae sua natura tendunt ad interitum, literarum adminiculo fulciantur, et ab oblivionis interitu defendantur. Noticiae igitur tam praesentium quam futurorum praesentis scripti
testimonio transmittimus, quod cum ad implendum peregrinationis nostrae propositum pecunia nobis deesset, nos a Comitibus de Spanheim, Heinrico scilicet et Alberto, et Godfrido, sexcentas quinquaginta marcas mutuo accepimus: et pro hac pecunia Comitiam in Meinevelde ex illa parte Mosellae, super petitione annonae et denariorum, et aliorum quaestuum eis in pignore dedimus, sub hac forma, ut quandocunque nos jam dicta bona redimere voluerimus, libera nobis vel uxori nostrae, vel pueris nostris, vel aliis heredibus nostris redimendi detur facultas. Impignoravimus nihiilominus eisdem Comitibus pro eadem pecunia sub eodem tenore villas quasdam, Engelstad et Hedeneshem, has duas villas cum Comitia pro D L. marcis, et villam Sikenbach pro c. marcis. Huius rei testes sunt praepositus Geneno de Revengeresburne, Emicho Irsutus Comes, VVernherus de Bruneshorn, Heinricus de Dicka, Algrandus filius Heinrici, Fridericus de VValbach, Gerlacus de Siebeneich, Diethmarus de Vlngelinge, Henricus de Vttesheim, Godefridus de Sumerschenberg, Ebirhardus Berre, VValpertus de Binge, Berteramus de Bickenbach, Fridericus de Erenberg, Godfridus de Enkerich, VVilhelmus de Glane, Enericus de Dille, Gerlacus de Bommenkirchen, et alii quamplures liberi et ministeriales nostri. Facta sunt haec anno Domini MCXCVII. Indict. XV. Ne autem in posterum aliqua super hac inpignoratione oriatur dubietas, hoc breve recordationis inde conscribi et sigillo nostro insigniri jussimus. Datum in Stalecka, VI. Kal. Iunii.
Denique illud quoque constat, illum pariter priscae familiae Palatinae Principem ultimum, Henricum, non nisi unam filiam, sive Gertruden (ut Irenicus, Nauclerus et Trithemius [Note: Trith. in genealog. Bavavar. pag. 21.] nominant) sive Agnetem (ut rectius Aventinus, et diplomata) habuisse, qua Ottoni Ludovici Bavariae Ducis F. Ottonis Palatini Wittelsp. N. desponsata, Palatinatus Rheni et Ducatus Bavariae in unum coaluerit, ut mox dicturi sumus. Neque enim quidquam praeterea (hoc quidem tempore) habemus de prisca illa et inclyta Palatinorum gente, quorum tota prosapia et progenies nobis incerta et incognita est: eoque magis, quod nec in unâ eorum familia haec dignitas haereditaria et successoria erat; sed Caesarum arbitrio et beneficio, Palatina praerogativa modo huic modo illi ob eximia merita, aliquando etiam illorum fratribus, fruenda conferebatur. Extiterunt olim Gesta Comitum Palatinorum, per quendam monachum Laurishensis coenobii descripta: quae cum aliis id genus habuit et excerpsit
Ioh. Trithemius abbas Spanheimensis, ut testatur in praefatione Chronici Hirsaugiensis. Sed et ipse Trithemius scripserat De origine, Regibus ac Ducibus Bavarorum, simul et Comitum Palatinorum, et Spanhemensium libros IIII. ad Ducem Iohannem Comitem Palatinum et Spanheimensem, apud Simmeren residentem: si verus est catalogus operum eius Polygraphiae praefixus. Sed haec omnia interierunt, nec de eis recuperandis spes ulla: nisi quod de Trithemio utcunque resarciendo (Deus vitam modo proroget) aliquid ausim promittere.
VENIO ad familiam Boiaricam, cuius origines altius repetere, aut decora illustrare non est nostri instituti. Et vero quid de illa aut post Aventini fusissimos annales dicere habeam, aut Marci Velseri nobilissimi senatoris pariter et scriptoris (qui Boias res illustratum it, ut Vindelicis quod invideant, habiturae non sint) coepto praeripere debeam? Bavaria regnum olim florentissimum et amplissimum, una parte ad fines Hungariae, altera ad mare Hadriaticum, tertia ad alpes Franconiae terminatum, Reges antiquitus habuit: sub Francorum autem Imperio Duces accepit. Ad Christianam fidem ante plerasque Germaniae partes conversa, status Imperii primarius semper fuit. Duces eius caeteris post Electores Principibus, quantum potentia et nobilitate
maiores, tantum etiam honore et loci praerogativa antelati. Ducatus Bavariae in quaternaria illa divisione ordinum Imperii (si qua ei fides) principe loco collocatus. Ex hac denique familia non tantum aliae complures illustres Principum familiae, quasi surculi annosissimae arboris, enatae: sed multi etiam iique laudatissimi Caesares et Augusti orbi Christiano dati. Et (quod rarum et prope unicum Dei beneficium,) a multis jam saeculis, primaque adeo origine sua, inclytum genus hoc continua serie, absque ulla interruptione, feliciter ad nostram usque aetatem propagatum est.
Hoc olim ut insigni foecundia in multos ramos diffusum, ita Fortuna favente finibus late prolatis, multas alias ditiones sinu suo recepit: ut veteres illos Margraviatus, Krayburg ad Oenum, Vohburg, Chambiam, Neomarchiam; et Landgraviatus atque Palatinatus, Wittelspach, Scheyrn, Dachavv, Andechs, Vallay, Stefling, Stauff ad Regenum, Lengefeld, Kalmunz; ne et Comitatus enumerem, Grayspach, Hirschberg, Ambergthal, Sulzbach, et alios.
Inter quos Principes etiam Otto ille invenitur Palatinus de Wittelspach, eiusque ex Agnete, Comitissa sive Schyrensi sive Wasserburgensi, filius Ludovicus, ducatu Bavariae aliisque feudis a Friderico Imp. investitus, auctore Frisingensi: qui circa annum adhuc Domini MCCXX. vixit regnante Friderico II. Imp. cui etiam percharum et familiarem illum fuisse, apparet ex ipsius Augusti quadam super eius obitu epistola [Note: Apud Pet. de Vineis lib. IIII. cap. 3.], ad filium eius Ottonem (ut recte observavit Aventinus) scripta. Quos quidem de vera et legitima stirpe Bavariae Ducum descendere, liquido probant Andreas presbyter Ratisponensis (auctor non indignus, qui
luce per nos [Gap desc: Greek word(s)] brevi potiatur) Nauclerus, Trithemius, Aventinus, et recentiores Genealogiarum concinnatores. Cuius Ludovici filius Otto anno Christi MCCXV. (ut notat Aventinus) felix illud et auspicatum connubium iniit cum Henrici ultimi Palatini Rheni filia unica, non Gertrude (ut Trithemius, Irenicus, et Nauclerus vocant) sed Agnete (ut rectius Aventinus, et mihi fide Archivorum constat) et Palatinatum dotalem atque adeo successivum, ducatui Bavariae patrimoniali, insigni accessione coniunxit. Hoc foedere in unum coierunt illustrissimae illae duae domus, et amplissimi nobilissimique totius Germaniae principatus, Bavaria et Palatinatus Rheni: vel potius Palatinatus et Bavaria. Nam (quod notandum) Palatinum nomen praeponere et ipse et successores eius solebant Ducatui, et solent in hodiernum usque diem: quod Palatinatui sui naturâ Electoria dignitas, euisque sequelae, Vicariatus et Archidapiferia annexa sit: qua unâ praerogativâ caeteros omnes Principes, sive de domo Bavarica, sive alia, Palatinatus hic Rhenensis longe antecellit.
Eo igitur tempore Otto Boiaricus ducta filia Heinrici Palatini, principatum eius obtinuit (ut loquuntur Annales) id est, non tantum inferiora illa, Comitatum Stalecke, Bacharacum, Cubam, pagumque Meinefeld, et quidquid in Ripuariis, Bructeris, Vbiis et Sicambris ad jus Palatinum pertinuit: sed etiam superiora haec, Heidelbergam et vicina ipsius, hereditarie possedit. De qua, quia (nescio qua origine) ab ecclesia Wormatiense in feudum tenebatur, ab Henrico Episcopo de novo investituram accepit, anno MCCXXV. quam paulo supra exhibuimus. Aventinus tamen scribit, jam antea Ludovicum praedictum Bavariae Ducem
beneficio Caesaris Friderici II. Rhenanum ducatum accepisse: et postea demum Agnen filiam Heinrici Palatini, dudum absque liberis maribus defuncti, filio suo Ottoni desponsasse. Quod undecunque habuerit, invenio certe illum ipsum Ludovicum, totis sex ante praedictam de Heidelberga investituram annis, a Friderico II. Caesare Palatinum Rheni vocari. Quod diploma alibi edemus.
Hoc itaque sive connubio, sive Caesaris beneficio, cum Palatinatu Rhenano simul Electoria dignitas ad familiam Bavaricam pervenit. De quo extant veteres versiculi, ad imaginem eius Ottonis Ludovici F. in aulae Heidelbergensis coenaculo majori adscripti, quos etiam Nauclerus dignos inseri commentariis suis judicavit:
Otho der erst Pfaltzgraff bey Rheyn /
Hett Pfaltzgraff Heinrichs töchterlein /
Mit mannheit ers also erfecht /
Des Reichs Thur blieb seinem geschlecht.
Sed et tunc insignia illa gentilitia et arma picta utriusque domus, Palatinae et Bavaricae, ad hunc quem videmus modum, uno in scuto sive umbone
coaluerunt: quae prius distincta erant, ut Leo coronatus in campo nigro Palatinae; textum illud decussatim albo caeruleoque colore variegatum, Bavaricae familiae deigma sive decorum esset. De quorum utroque dicam quas coniecturas habeo.
PALATINOS veteres a Pipinis Palatinis Francoque sanguine descendere, extra dubitationem fere habetur. Francis porro Regibus Leonem pro insigni fuisse, Hunibaldus tradit. Singulae enim gentes varia in signis suis et clypeis decora sibi sumpsere, et quasi proprie sibi vindicata expressere: ut Cimbri taurum pro insigni habuerunt, Gothi ursum, Alani canem, Troiani scropham, Persae sagittarium, Thraces Martem, Scythae fulmen. Ita et Saxones veteres equum usurpasse opinio est: quod signum Westphaliae et Brunovvici Duces retinent. Et a Francis propagatae gentes et familiae, origini suae denotandae Leones ferre studuerunt, ut de Hollandiae Comitibus Hadrianus Iunius, et de aliis alii scribunt. Heroicum prae omnibus signum: siquidem Leo [Gap desc: Greek word(s)] Aristoteli. Palatini Principes nescio quo naturae ductu leonibus gaudent, leones alere, mansuefactos in delitiis habere solent, picti sculptique juxta se leones, vel sub pedibus habent: ita in monimentis illos exprimi pictoribus et statuariis solenne est. Palatini Leones propemodum in proverbium abierunt: ut in illos competat,
quod de Legione Romana eius nominis ait Claudianus: --- clypeoque animosi teste LEONES. Vidi sigilla Rupertorum Palatinorum, cum literis. S. SECRETVM DVCIS. RVPERTI. habentia solum Leonem absque illis (quae vocantur) rutis, appensa literis ita ordientibus: Wir Ruprach Pallintzgreve [reading uncertain: print faded] byme Ryne / Hertzouge zu Beygern. Invenio Rupertum seniorem Palatinum, Adolpho et Iohanni Comitibus de Nassavv, Gerlaci filiis, Adolphi Regis nepotibus, insigne hoc in feudum rectum dedisse, Leonem aureum inter duo cornua galeae impositum; quem ipsi et eorum primogeniti, ad honorem et recognitionem praedicti Principis gestarent. Et plerique alii vasalli illustres Palatini, Leones in armis gerunt, ut Seynenses, Solmenses, Witgensteinenses, Leosteinenses, alii: non dubium argumentum clientelae Palatinae.
At rursus de Bavarico insigni, quod habet ter septem rutas caeruleo candidoque colore alternatas, et paululum inclinatas (Gallice, Lozenges d'argent et d'azur de 21. pieces, mises en bande) ut originem eius ipse quidem hactenus indagare nequeo, ita hoc saltem suave fuit reperisse; Ludovicum Bavarum Imp. Iacobo et Fencio de Prato, Lunicianae et Palatii Lateranensis Comitibus, hanc gratiam fecisse, ut Leoni, quem prius in armis suis gerebant, coronam (ut loquitur) de armis sui Ducatus Bavariae imponerent. Ea adpicta est, binis illis coloribus variegata. Sed diplomate ipso, ut mirabili fortunâ ad me pervenit, posteritatem non defraudabo:
NOS LVDOVICVS Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, universis sacri Romani Imperii fidelibus, ad quos praesentes pervenerint, salutem suam et omne bonum. Decet benevolentiam Augustalem illis ostendere officia pietatis, qui fidelitatis et sinceritatis laboribus obsequiisque iteratis nostrae Excellentiae oboediunt, nostraque vestigia incessanter respiciunt
et sequuntur: ut alii nostri et Imperii fideles eorum gratioso suffulti exemplo, ad obsequendum promptiores reddantur. Proinde cum nobiles viri, venerabilis Iacobus princeps et legatus noster, et Fencius miles, fratres, nati quondam nobilis viri Alberti de Prato, Lunicianae et sacri Lateranensis pallatii Comites, fideles nostri dilecti, nostris voluntatibus se multipliciter conformarint, ipsos universosque eorum posteros et heredes dono gratiae infrascriptae duximus honorare. Videlicet quod ipsi in aciebus bellorum, torneamentorum, et ubique locorum, quando et quotiescunque voluerint, aut alias fuerit oportunum, tam in banderiis, clipeis, quam vestibus caeterisque ornatibus, super caput armorum Leonem crocei coloris, quem ipsi (ut asserunt) deferunt et prius detulerunt ex successione paterna, coronam de armis nostri Ducatus Bavariae, (prout est inserta praesentibus et depicta) valeant ducere et portare libere et quiete; de nostrae plenitudine potestatis, contradictione cuiuslibet non obstante: sic quod nullus dicta eorum arma, ipsis per nos tradita et donata, quovis modo secum deferat, sive portet, nisi ad id accesserit eorundem consensus pariter et voluntas, sicut nostrae Maiestatis ultionem cupiunt evitare. In cuius rei testimonium praesentes conscribi et nostrae majestatis sigillo jussimus communiri. Datum in oppido nostro Franchenfurt, in die Ascensionis Domini, anno eiusdem millesimo trecentesimo tricesimo octavo, Regni nostri anno vicesimo quarto, Imperii vero undecimo.
Habeo etiam nummum argenteum satis antiquum, didrachmalem, in quo adversa parte caput Principis galeati antiquo modo, cum litteris vetusti admodum characteris: ALBERTI. C. P. id est, Comitis Palatini: aversa parte femina alata, Victoriae prope similis, tenens scutum illud tessellatum, absque leonibus, cum inscriptione, BAIOARIA, voce non huius nec superioris saeculi.
At originem huius quoque rei, ex ipso antiquitatis fundo veluti virgulâ divinâ erutam, ut alia decora sua, Boiaria illustratori suo Marco Velsero, viro amplissimo et omni laude maiori, debitura est. Qui ut pro amicitia nostra, quam in magna felicitatis parte pono, hanc velut praecidaneam operis Boiici partem mihi communicavit: ita (quod cum bona eius gratia liceat) Lectori invidere eam, non possum; et hanc velut purpuram burro meo inserere, ambitiosius fortassis, gestio. Ita autem, ille: Scriptor belli Punici medii poeta Silius Chrixum Boiorum Ducem memorat, Brenno atavo tumidum,
Capitolia capta trahentem in titulos, clypeo Celtas aurum pensantes praetulisse. Quae si ad historiae fidem scripta, ut pleraque Silii, Boios Romae capiendae non interfuisse tantum, sed praefuisse quoque oportet, qui ducem dederint. Caeterum Virgilius (cui nullum temere verbum excidit) Gallos Capitolii obsessores, caesarie et vestibus aureis, sagulis descripsit virgatis: sive gentis morem sequutus, sive picturam antiquam aliquam, utrumque potuit. At Virgata quae sint, laeve explicavit grammaticus interpres. Ex Diodoro pâtet, fuisse in tessellatam prope speciem, interstincta et coloribus variegata: ut si quem retium plagas et maculas pictis tabellis explere et solidare delectet, funiculi decussati virgarum vicem sint. Sic suturarum viae in segmentatis vestimentis istis, quas si etiam auratae lineae ad ornatum clauderent (omne enim Gallicum nomen auro apprime delectabatur) vestes auro virgatae dictae, quod de Chrixo Silius scripsit. Ab areolarum autem hoc modo, vetustissima Boicorum insignium pars, caeruleo et candido alternata, perparum abit, quadris modice in rhombos nimirum compressis: cuius generis virgato sagulo miles Thoracomachus, in prisco De rebus bellicis libro (qui Noticiae utriusque Imperii subiunctus) ornatus visitur. Atque ego compertum habeo, pleraque insignia, quorum meri colores, ex militari primo habitu manasse, seu (quod hactenus eodem recidit) in militum saga migrasse ex clypeis. Eant si qui fabulam de Psammetichi panibus probare adhuc possunt, commento vix poetis decore usurpando. Rhombos plerique ter septenos observavêre; alii aliter constituêre. In caussas eius numeri, uti colorum itidem naturam et praestantiam, atque inde significatum, subtilius inquirere, vereor frustra fieri: etiamsi antiqua est numerorum superstitio, et benigna otiosis haec omnis ad disserendum materia. Tenuit apud Germanos mos iste deinde perpetuo. Tacitus genti universim tribuit, scuta lectissimis coloribus distincta, praecipuum cultum
credere. In quem etiam sensum scribit, Germanorum scuta viminum textus esse, vel tenues et fucatas colore tabulas. Haec ille, exquisite et eleganter, ut omnia.
Et sane habent et aliae illustres familiae non absimile textum coloribus lectissimis variegatum, ut Badensis rubro cum flavo alternatum, Wirtenbergensis flavo cum nigro, idque in rhombos pariter depressum. Quos Graeci veteres [Gap desc: Greek word(s)] scutulata vocabant, Scaligero notante: recentiores [Gap desc: Greek word(s)] , quartaria, Codini scholiaste doctissimo: Lombardi Rutas, Gallo-Franci Lozenges, nos Germani Weckhen, vel etiam Rauten.
POSSET etiam de admirabili fortunae prosperitate, qua favente Palatina domus, post illam cum Bavarica coniunctionem, in hoc tractu Rhenensi dominationis suae fines protulit, longa texi commemoratio. Nam non in solo pago Lobodunense Heidelbergensem Cometiam, et Bacharacum cum adjacentiis insedit: sed vicinos plerosque pagos, hinc Nicrinum sive Neckergovve, usque ad Cochengovve, atque adeo ultra; inde vero Rhenensem, ipsamque stratam montanam, et nemus Ottonicum, Creichgovve, pagumque Spirensem, et Wormatiensem fere totum, usque ad Navensem, quin et Wasagi silvae, Ripuariique Ducatus magnam partem, perpetuis successibus occupavit. Multos
praeterea Comitatus integros, ut Simmerensem, Veldensem, Geminipontis, Spanheimensem anteriorem et posteriorem, et Lutzelsteinensem, aliosque, diversis titulis modisque legitimis adquisivit, et Palatinatui incorporavit. Complures Reguli, Comites, Barones, Milites, ingenui, defensionis et patrocinii ergo, se suaque in Palatinorum fidem ultro propria sponte dediderunt. Quae omnia sigillatim exsequi esset infinitum, nec huius loci. Sufficiat relegare curiosum Lectorem ad Irenicum lib. 111. Exeges. cap. 51. Munsterum lib. 111. Cosmogr. cap. 250. et seqq. De teloneis Rheni notavit Spiegelius ad locum Guntheri saepe citatum, laudans auctorem Crantzium, in Saxoniae (ut puto) lib. x. cap. 3.
Sed hisce successibus maius longe et potius ad huc Dei beneficium aestimandum est, quod Ecclesiae hospitium, Iustitiae officinam, Scholarum nutriciam Palatinatum esse, eoque merito celebre per Orbem nomen habere voluit. Quod beneficium faciat nobis esse solidum et perpetuum, ille solus perpetuus, et unicus Imperiorum principatuumque stator et auctor Deus. Amen.
IMPERIVM Romanum, quod olim a Senatu populoque, saepius a militibus dabatur, postquam in stirpe Carolina aliquandiu hereditarium fuit, ea deficiente
rursum ad electionem rediit. Eligebant autem Principes, quos Germania multos variosque habebat, et in his etiam Antistites, et fine discrimine, quotquot Comitiis adesse volebant. Primae tamen partes esse solebant potentiorum, et qui officia in aula gessissent. Quomodo fere et apud Graecos in Imperio Orientall electionem Imperatoris modo consensu Senatus, et Patriarchae, modo voluntate Thematum sive legionum hisque praefectorum, modo suffragiis procerum et patriciorum, modo etiam extra ordinem factionibus theatricis, aliisque peioribus modis factam, in eorum Historiis legimus. Apud nostros etiam non raro, cum contrariis Principum studiis et factionibus duo eligerentur, et utroque Imperium arripiente suosque asseclas inveniente, civilibus discordiis Respublica varie jactaretur; tandem optimo planeque divino consilio, ad schismata et turbas evitandas, visum est facultatem electionis ad paucos eosque primarios revocare et restringere. Qua in parte cum Ecclesiastico ordini primae deferrentur, inter quos trium antiquissimarum et nobilissimarum Ecclesiarum antistites non tantum honore et potentia caeteros vincerent, juxta versiculos;
Treveris aetate, sed rerum proprietateverum etiam Imperii Cancellariatu per provincias diviso jam inde fungerentur (eam siquidem institutionem circa Ottonis M. tempora ortam, ex ipsorum Principum diplomatis se observasse scribit Onuphrius) commodum et decorum visum est, hisce totidem collegas et consortes ex ordine Principum politicorum, et quidem eos qui officia aulica primaria gererent, adiungere. In officiis prima habebantur Dapifer et Pocillator, qui Domestici et Architriclini; Mareschallus qui Praefecti praetorio;
Camerarius, qui Quaestoris antiqui speciem gerebat. Quorum primis duobus corpus atque adeo salus Principis, secundo aula et satellitium eius, tertio fiscus, thesauri et sacrae largitiones creditae essent. Haec autem officia antiquitus non erant certis familiis assignata, non certe his quibus modo sunt propria: ut vel ex uno loco apparet. Luitprandus sub Conrado Rege ait potentissimos principes fuisse, Arnoldum in Baioaria, Burcardum in Suevia, Everhardum Comitem in Francia, Gisilbertum Ducem in Lotharingia. De iisdem Witichindus ita scribit, narrans inaugurationem Ottonis primi: Divina deinde laude dicta, sacrificioque solenniter celebrato, descendebat Rex ad palatium, Duces vero ministrabant. Lothariae Dux Gisilbertus, ad cuius potestatem locus ille pertinebat, omnia procurabat. Eberhardus mensae praerat. Sifridus vero Saxonum optimus et a Rege secundus, eo tempore procurabat Saxoniam. Vides hîc Franciae Orientalis Comitem mensae ministerium et dapiferatum gessisse. quod genus exempla et alia plura in Historiis occurrunt. Eandem dignitatem etiam Byzantini Caesares in sua aula non postremo loco habuerunt, ut apud Georgium Codinum sive Curopolatem legimus. Et his [Gap desc: Greek word(s)] est, qui Witichindo Mensae ministrator, Dapifer nobis. Quod ipsum iam tum sub Constantino Magno ita distributis officiis institutum, et Rossico principi dapiferatum assignatum, ut alia aliis legimus: [Gap desc: Greek word(s)] (ecce hunc Dapiferum primo adeo loco posuit) [Gap desc: Greek word(s)] . Vnde apparet quam et vetusta et nobilis in utroque
Imperio illa functio semper fuerit, et quanta maiestas Imperatorum Germanicorum etiam hac in re eluxerit, qui non homines vulgares et plebeios suis ministeriis, non pueros delicatos suis tricliniis et abacis, sed Principes viros adhibebant. Neque Principes ipsi suae dignitati indecora illa ministeria, summo Principi Rom. Imperatori exhibenda, censebant et detrectabant, neque vero etiam ideo servorum instar a Caesaribus habebantur: ut scurriliter Iohannes Bodinus nugatur: Les Princes Electeurs, inquit, portent les qualites de varlets domestiques, comme bouteilliers, escuiers, eschansons de l'Empereur. Neque enim quotidie et ordinarie in illorum aula et convictu talibus ministeriis fungebantur, quibus destinati alii inferioris ordinis homines non deerant: sed tantum in celebrioribus Curiis (quas vocabant) panegyricis conventibus, et actibus Augustioribus, ubi majestas Imperatoria, illa super omnes alios Orbis Principes et. Reges, splendidius sese ostendebat.
Haec dignitas deinceps, quo tempore septem Electores, sive ab Ottone III. Imp. (ut communis est sententia, quam hoc loco non labefactabo) sive alio longe posteriore fuerunt instituti, Palatino Principi ita assignata est, ut Marschalci officium Duci Saxonico, Camerarii Marchioni Brandeburgico, Pincernae tum Duci post Regi Bohemiae: nimirum ut non amplius personis dignitates essent concessae, et cum personis mutabiles; sed familias ipsas, et in his primogenitos jure perpetuo sequerentur. Andreas Witichindus scribit Ottonem III. anno Domini DCCCCLXXXV. Quedlinburgae Comitia celebrasse, et inter caeteros interfuisse Henricum Ducem Boiariae Imperii dapiferum, Conradum Sueviae Ducem camerarium, Enzelinum Comitem Palatinum Rheni pincernam, Bernonem
Ducem Saxoniae et Lunaeburgi mareschallum. Cum ergo praedicta officia Imperii tum adhuc variarent et essent temporaria, Otto ille vel quiscunque rei auctor illa (ut diximus) distribuit et perpetua fecit, et ut penes eosdem et solos illos, et semper esset jus et potestas eligendi Romanum Imperatorem, ita ut officia illa et suffragii jus adamantino nexu jungerentur, constituit. Quo quidem anno id sancitum, certi nihil afferri potest: hoc tamen asseveratur, defuncto Ottone illo III. Henricum secundum (qui et Claudus dictus, et in Sanctorum numerum relatus) secundum Ottonicam illam sanctionem designatum. Qui etiam Comitatu Bambergense ad se devoluto, postquam eum in Episcopatum erexisset, eximiisque privilegiis et reditibus ornasset et dotasset, pro summo affectu quo locum prosequebatur, grandius ei tribuere nil potuit, quam ut quatuor principes illos Imperii officiales, eisdem officiis et ministeriis Episcopatui illi suo praeficeret et adscriberet. Qui et in hunc usque diem ea in feudum inde recognoscere solent: ita tamen ut vicarios et substitutos suos ex ordine equestri Franconico habeant, per quos muniis illis suis, quando res exigit, honoris ergo defungi possint: Palatinus nimirum in feudo dapiferiae Dapiferum de Pommersfelden, Bohemus in Pincernatu suo illum de Aussaes, Saxo Mareschallum de Ebnet, Brandeburgicus illum de Rotenhan. Eadem omnino ratione, qua in Dapiferia quoque Imperii vicarios suos habent Electores, et (ut ita dicam) subofficiatos, eosque ex ordine illustrium: Rex Bohemus Pincernam de Limpurg, Palatinus Truchsessium de Walpurg, Saxo Mareschalcum de Pappenheim, Brandeburgicus Comitem de Hohezolleren. Id quod annotatu hoc loco non indignum visum.
Itaque qui multo recentiorem illam institutionem faciunt, ut etiam ad Rodulphum Habspurgensem [Note: Aventin Onuphrius.], vel Carolum adeo quartum detrahant, audiendi non sunt. Cum jam tum Albertus abbas Stadensis, qui sub Friderico II. Imp. scripsit Annales suos, Electores illos eodem ordine enumeret. Sed et veteres extant versiculi, iam tum apud Marsilium Patavinum (qui sub Ludovico Bavaro scripsit) Martinum Polonum, Lupoldum Bebenpurgium, et alios antiquiores legendi:
Moguntinensis, Treverensis, Coloniensis,
Quilibet Imperii sit cancellarius horum.
Esto Palatinus dapifer, Dux portitor ensis,
Marchio praepositus Camerae, pincerna Bohemus.
Hi statuunt Dominum cunctis per saecula summum.
Ab eo igitur tempore Palatinus, qui in familia sua primogenitus fuit, vel a primogenito primo loco descendit, officium hoc proprie gessit: et in titulis suis olim Supremum Sacri Romani Imperii Dapiferum, (ad differentiam nimirum aliorum minoris ordinis in Aula dapiferorum ordinariorum, qui Imperatoris magis et Imperialis palatii, quam Imperii dapiferi) hodie vero Archidapiferum se inscripsit. Quo defungendo quae eius sint partes, tam in inauguratione Imperatoris, quam in Comitiis Imperii, aut Curiae Imperialis celebratione, late Bulla Caroli IIII. praescribit. Nec possum hoc loco inderisum praeterire errorem Italorum quorundam scriptorum, ut M. Antonii Coccii Sabellici [Note: Enneade lib. II. fol. 216.] atque adeo Alciati, qui ordinem Imperii describentes aiunt, Palatinum Imperatori praeferre clypeum, Saxonem ensem. Quos etiam alii exotici scriptores secuti sunt: decepti (ut puto) figurâ insignium Palatinorum veteri, in quibus duobus clypeis, uni Palatino, alteri Bavarico, Elector Palatinus tertium in medio addebat, rubrum totum et vacuum, hac forma:
Donec Fridericus II. Palatinus Elector illi pomum illud aureum crucigerum, de singulari et novâ concessione Imp. Caroli V. inseruit; ut imitatione collegarum suorum Saxonis et Brandeburgici, et ipse illud quod Imperatori de solemnitate in publico praefert, (dicitur enim Palatinus servire Imperatori procedenti, in pomo sive Mundo, ut Saxo in gladio etc.) ipsum palam in insignibus suis ostenderet. Id autem est non scutum (quod nusquam legimus, nec audivimus factitatum) sed globus ille Imperii aureus, cum Cruce imposita: qualem et Graeci olim Imperatores manu ferre solebant, ut apud Godinum et Procopium, nec non et in epigrammate quodam de statua Iustiniani, et apud Byzantinos scriptores [Note: Cedren. f. 307. Glycas pag. 380. Gregoras fol. 126.] legimus, et numismatis [Note: Not. Lips. de Cruce. et. Ant. Augustin. tab. 7.] eorum videmus: quem [Gap desc: Greek word(s)] illi vocabant, et qui Imperatori illud praeferret, [Gap desc: Greek word(s)] : cuius Themistius in oratione quadam meminit. Hic globus inter insignia et ornamenta Imperii Romani, quae Regalia vocantur, [Gap desc: Greek word(s)] , quibus Imperator inauguratus investiebatur, ab omni antiquitate vel primo loco habitus est. Quem ita describit Glaber Rodulphus: Venerabili Papae Benedicto sedis Apostolicae visum est insigne Imperiale,
quod prius diversis speciebus figuratum fuerat, fieri admodum intellectuali specie: idque praecepit fabricari quasi aureum pomum, atque circumdari per quadrum pretiosissimis quibusque gemmis, ac desuper auream crucem inseri. Erat autem instar huius mundanae molis, quae videlicet in quadam rotunditate circumsistere perhibetur: ut siquidem illud respiceret Princeps terreni imperii, foret ei documentum, non aliter debere imperare vel militare in mundo, quam ut dignus haberetur vivificae crucis tueri vexillo. In ipso etiam diversarum gemmarum decoramine, videlicet Imperii culmen plurimarum virtutum speciebus exornari oportere. Et Godefridus Viterbiensis parte XIX. ubi de Regalib. ornamentis:
Aureus ille globus, Pomum vel Palla vocatur,
Vnde figuratum mundum gestare putatur.
Quando coronatur, palla ferenda datur, etc. Vnde legimus in coronatione Wilhelmi Hollandi Aquisgrani facta MCCXLIX. Ludovicum Palatinum in manu novi Regis globum aureum ponentem dixisse: Accipe globum sphaericum, ut omnes terrae nationes Romano Imperio subiicias, et Augustus gloriosus appellari valeas. Et addit Godefridus:
Crux superest pomo, caeli super insita dono.
Suscipe corde bono Rex, quae tibi mystica promo.
Teque sedente throno, prospice quid sit homo.
Si mundana cupis pugno concludere regna,
Significata Crucis tibi sint reverenter habenda.
Servulus esto Dei, qui tua sceptra regit.
Vt autem jure familiae Palatinae eius primogenitus Imperii est ordinarius et hereditarius Dapifer: ita vi etc jure huius officii, quo Imperatori viventi mensam ministrat, illo etiam mortuo successorem suffragio suo ei circumspicit et eligit. Nec jam mirari quisquam debet, quod aut Comes in Electorum numerum relatus, atque adeo caeteris
collegis, iisque Principibus maiorum gentium praelatus ut, quod Onuphrius facit: aut quod minus potentibus in Imperio electura commissa fuerit, omissis potentioribus, ut Bavariae, Sueviae, Lotharingiae, Franconiae, Brunsuici Ducibus, ut Munsterus putat. Nam et supra demonstravimus, quanto Comitiva Palatii caeteros non Comites, sed etiam Principes honore antecelluerit: quanta etiam Palatinorum ad principes Germaniae fluvios Rhenum, Mosellam, Navam, Nicrum, potentia fuerit, ut quae magnam magnorum Ducatuum (Sueviae inquam, Wormatiae, Ripuariae) partem absorbuerit; quamque praeclaris insuper clientum et vasallorum illustrium subsidiis fulta et stipata. Cui accedit, quod cum primae tribuerentur Archiepiscopis illis ad Rhenum residentibus; non abs re Palatinus, qui et vicinam intermixtamque illis ditionem habebat, et vicariatum Imperii ad Rhenum et in confinibus partibus gerebat, illis adiunctus est: quod et ad concordiam inter illos fovendam (quam adhuc fraternitate quadam tuentur) et Imperii quietem, atque etiam vites (quibus in Rheni teloneis, aliisque oportunitatibus multum momenti positum) conservandas id plurimum facere videretur.
Quin nec illud aliquis miretur, cur post Electores Archiepiscopos, quibus religionis et Ecclesiae reverentiâ Principes politici priorem locum libenter cesserunt, postque Regem Bohemiae (cuius dignitatem et sublimationem recentiorem esse constat) Palatinus primus ordine, et ad dextram Imperatoris collocatus, caeterisque etc ipsis maiorum gentium principibus antepositus fuerit. Qui cogitet, saltem ob generis praerogativam Palatinos, utpote solos e Franco sanguine et Carolina prosapia reliquos, aliquid prae caeteris meruisse. Observavi ipse
e veteribus diplomatis Lotharii, Conradi, Ottonum, Henricorum, Fridericorumque; in enumeratione Principum qui rei gestae interfuerint, post Episcopos, Palatinos primo loco ante alios vel Austriae vel quoscunque Duces collocari solitos. Eum ordinem qui inter Principes habitus, in Electoribus etiam servari consentaneum fuit. Iam et Palatina praefectura seu Comitiva praetorii, proxima a Rege ipso (ut supra explicavimus) dignitas fuit. Dapiferia quoque, qua una cum Rege Bohemiae epulas Augustas curat, tanto et Mareschalli et Gamerarii munere maior; quanto maioris apud Regem meriti et fiduciae, corpus et salutem eius, quam satellitium equitatumque, aut fiscum sibi creditum habere. Vicariatus quoque ad Rhenum, nobilissimam Germaniae partem et Romanis principibus libenter habitatam, longe honestissimus; et amplior quoque latiusque patens, quam Saxonicus. Quantum denique illud, quod ipsius Imperatoris summique Principis non alius quam hic ipse Iudex esse potuit? De quo utroque etiam aliquid dicendum est.
ET de Vicariatu primo Imperii, quem hic irt tractu Rhenensi, et Francia Orientali Sueviaque universa, Imperatore absente vel sub interregno gerebat, dicam quod mihi semper visurn est; illud vi et jure Palatinae praefecturae et Maioratus
Domus, quae mandatam a Rege cognitionem habebat, vel eo cessante usurpabat, descendere: eaque etiam ratione factum, quod nonnisi hi duo Palatini, Rhenensis et Saxoniae (qui et ipse olim Palatini titulo gaudebat, ut ex Witichindo aliisque discimus, et in investitura Imperiali hodieque Palatinatum Saxoniae cum Ducatibus accipit) totius Imperii vicariam gubernationem divisis inter se limitibus meruerint. Cum enim Imperium Romanum, quale tunc erat, in duo regna esset divisum, Lombardicum et Teutonicum, in Italia quidem quos vicarios complures Imperator habuerit, et quomodo sub interregno vicariatum Pontifices sibi usurparint, non est huius loci commemorare. Teutonicum autem cum duplici jure regeretur, Francico et Saxonico, quorum hoc tractum Saxonicum ad mare Balthicum et Sarmatiam, illud tractum Rheni, Franciam Orientalem, et Sueviam, (sub quo nomine etiam Bavariam Austriamque) complectebatur; factum est, ut duo illi Palatini, veteri instituto et peculiari muneris sui conditione, absente vel mortuo Imperatore, vice sacra regnum, totum Teutoniae (quod [Gap desc: Greek word(s)] Imperium vocari solet) gubernarent. Quod a maioribus proculdubio jam dudum ita institutum Carolus IIII. Imp. in Comitiis Imperii Anno MCCCLVI. confirmavitö et alii etiam Caesares tam ante quam post illum peculiaribus diplomatis, ut et alia regalia, Palatinis Principibus renovare soliti sunt. Eum vicariatum (ut unum atque alterum de multis exemplum afferam) cum laude et patriae magno bono gessit primo Rudolfus II. Palatinus, socer Caroli IIII. Imp. deinde Ludovicus Barbatus, qui et Pius dictus, cum Rupertus Caesar, pater eius, exercitum in rebellem Insubriam duceret, anno Domini MCCCCI. Tunc enim filio suo gubernationem in terris Teutoniae,
cum certo modo, quid et quatenus ipsi liceire debeat, proficiscens commendavit; ordinibusque Imperii id denunciavit, eique interea parêre et inter se pacem tenere jussit. Qui etiam absente patre, inter alia negotia rite gesta, diversis Imperii Principibus, Comitibus, Civitatibus et ingenuis feuda Imperii concessit, fidem pro Rege ab eis accepit, privilegiaque eis confirmavit. De quibus extat in archivis Palatinis liber inscriptus: Gestorum sub Rege Ruperto et Ludovico Vicario.
Sed ipsam formulam concessi illius Vicariatus, nihilo quidem minus notabilem quam sit ulla Cassiodori, aut Marculphi, aut Vineae, in Lectoris studiosi gratiam adscribam:
RVPERTVS Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, universis nostris et Sacri Imperii fidelibus, ad quos presentes pervenerint, gratiam nostram et omne bonum. Regiam decet Majestatem illis praecipue exquisitis intendere laboribus, illis etiam jugibus pervigilis mentis vacare considerationibus, per quae et sacrum Romanum Imperium nostris praecipue temporibus optata suscipiat incrementa, res ipsa publica debitis foveatur subsidiis, et divorum nostrorum more praedecessorum Regiae Majestatis gladius cunctos vibrantibus terreat aciebus persecutores, et per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellat, atque resectis vepribus sub sacro militantes Imperio desiderata pace fruantur. Sane cum disponente Altissimo, pro corona Imperialis diadematis suscipienda ad praesens partes Italiae simus ingressuri, et ut sacri Romani Imperii status, salubris tranquillitas et res publica interim in Germania, Gallia et regno Arelatensi, in absentia nostri copiosius atque fructuosius procuretur, de Illustris et magnifici Principis LVDOVICI Comitis Palatini Rheni et Bavariae Ducis, filii nostri carissimi, legalitatis et gratae circumspectionis industria praesumptionem et fiduciam utique habentes indubiam, praecipue etiam advertentes a divis Romanis Imperatoribus et Regibus praedecessoribus nostris hactenus extitisse observatum, ac etiam de jure Comitatus Palatinatus Rheni fuisse et esse, quod cum Romanus Imperator vel Rex ultra montes Italiam ingressus fuerit, in ipsius absentia Vicariatum Imperii in Germania, Gallia et Regno Arelatensi, ad Comitem Palatinum Rheni pertinuisse et pertinere: eundem dilectum filium nostrum Ludovicum, animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed sano et maturo Electorum et aliorum Principum, Comitum et nobilium, nostrorum et Imperii Sacri fidelium freti consilio et consensu, de certa nostra scientia et Regiae plenitudine potestatis, per Sacri Romani Imperii in Germania, Gallia et Regno Arelatensi provincias, principatus, dominia, districtus, civitates, oppida, castra, villas, et eorundem pertinentias, qualitercunque
nominatis omnibus, jure via et modo quibus melius et efficacius possumus et debemus, facimus, constituimus et ordinamus, nostrum et sacri Romani Imperii in Germania, Gallia et Regno Arelatensi Vicarium generalem. Dantes ex nunc, et tenore praesentium concedentes eidem plenam liberam et omnimodam auctoritatem, temporalem et generalem jurisdictionem, et gladii nutu et providentia Altissimi nobis contraditi potestatem, merum et mixtum imperium, ac etiam administrationem et jurisdictionem omnimodam, contentiosam et voluntariam, vice et auctoritate atque nomine nostri, in praefati Sacri Romani Imperii provinciis, principatibus, dominiis, districtibus, civitatibus, oppidis, castris, villis et eorundem pertinentiis, qualitercunque etiam nominatis, per se vel per alium seu alios exercendi, animadvertendi, exequendi in facinorosos et delinquentes et reos homines, eosque et rebelles quoscunque puniendi, relegandi, deportandi, ultimo supplicio addicendi et deputandi, et alias cohercendi, ratione praevia et mediante justitia, prout criminis qualitas exegerit, et delicti ac culpae rebellium et excessus. Et ut etiam apud et per eum, per se ac suum seu suos commissarios, et ad hoc per eum deputandos, merum et mixtum imperium, administratio et jurisdictio huiusmodi, contentiosa sive voluntaria, in loca et homines, cuiuscunque status praeeminentiae vel conditionis existant, infra terminos et limites supradictos consistentes vel consistentia (salva tamen semper sacrosancta Ecclesiastica libertate) libere exerceantur, secundum quod jus seu ratio persuadent. Concedentes nibilominus eidem et illi seu illis, quibus hoc commiserit, et in ipsum illum vel illos jure plenario transferentes auctoritatem, potestatem et licentiam generalem, ne suis quis militet stipendiis, collectas et datias, consueta onera realia et personalia et mixta, quocunque nomine censeantur, nobis et nostro Imperio debitas seu debita, debendas seu debenda, nec non omnes census, reditus, jura, proventus, emolumenta, oblationes, conductus, telonea et pedagia principatuum et dominiorum, monasteriorum, civitatum, terrarum, territoriorum, districtuum, oppidorum, castrorum, villarum et locorum, ad nos ratione Imperii, et ipsum sacrum Romanum Imperium in Germania, Gallia et Regno Arelatensi, de jure consuetudine aut alias pertinentes et pertinentia, exigendi, levandi et recipiendi, et ad usus suos pro defensione sacri Imperii, et pro ipso Imperio ac evidenti expensarum necessitate, supportandi et applicandi: poenas et mulctas ratione praevia imponendi, levandi, et ex causis rationabilibus augmentandi, minuendi, remittendi in judicio et extra: Iudaeos Camerae nostrae servos acceptandi et defendendi: bona damnatorum, rebellium et reorum justitia exigente confiscandi et publicandi: Officiales quoscunque et praesertim nostri Imperialis judicii Iudices (sine eorum juris praejudicio, ipsis in suis officiis competentis, et usque ad praesens in eisdem habiti et quaesiti) instituendi et destituendi: nec non de omnibus criminibus ordinariis et extraordinariis, enormibus, levibus, publicis et privatis cognoscendi, puniendi, et executionem faciendi tam secundum jura municipalia quam communia, seu legis cognitionem: et decisionem huiusmodi committendi, in integrum restituendi, bannum imperiale pronuntiandi, absolutionem concedendi; infamia tam juris quam facti notatos publicandi, eamque juris infamiam tollendi et super ea dispensandi; de causis principalibus et appellationum ad nos et sacrum Imperium interpositarum seu interponendarum, quibuslibet tanquam noster et Imperii sacri Vicarius generalis cognoscendi, examinandi, decidendi, et diffiniendi; et alia quae
causarum merita requirunt, exercendi et exequendi: ferias et nundinas instituendi, imponendi, collocandi et concedendi: rebelles sacri Romani Imperii persequendi et puniendi, privandi et exuendi feodis, gratiis, libertatibus, emunitatibus, indultis, juribus quibuscunque temporalibus; infames et inhabiles reddendi, pronuntiandi, declarandi; atque destitutos, privatos vel exutos, pers se vel per alium seu alios, etiam per juditium dictum Stillgericht/ aut alia quaecunque juditia damnatos, et extrajus (ut moris est) sententialiter constitutos et depositos, ad honores, status, officia, jura pristina in integrum libere restituendi: Decreta, statuta ac provisiones in praedictis omnibus et quolibet faciendi de novo, corrigendi facta, et in totum tollendi, semel, pluries, et totiens quotiens oportunum fuerit et ordo dictaverit rationis: Omnia et singula feoda sacri Imperii vacantia, vel cum vacaverint, committendi et conferendi, ac de aliis infeodandi et investiendi (exceptis duntaxat feodis insignibus Archiepiscoporum, Ducum et Marchionum, et quae cum vexiliis seu gladiis recipi consueverunt, et de quibus officialibus Imperialis curiae de more servitur) et ab illis sic recipientibus feoda, dum et quoties se casus obtulerit, homagii, fidelitatis, oboedientiae et devotionis debita juramenta nostro et sacri Imperii nomine et vice postulandi et recipiendi: ad Canonicatus et praebendas ac dignitates, etiamsi curatae ac electivae et maiores post Pontificales in Metropolitanis et Cathedralibus ac principales in Collegiis existant, personatus, Ecclesias parochiales et beneficia et officia Ecclesiastica seu temporalia, dum et quotiens vacaverint, personas aptas et idoneas praesentandi, et eas et ea conferendi: Dotes, dotalicia, sponsaliorum largitates ac donationes propter nuptias, admittendi et confirmandi: mentecaptis, furiosis, et aliis personis quae sui juris non existunt, curatores, orphanis pupillis et viduis tutores et defensores praeficiendi, ac tutores et defensores minus legitime datos confirmandi, devolutiones fiscales quorumcunque dominiorum, praediorum et agrorum aut hereditatum, seu etiam rerum mobilium, dummodo jus et ratio illud exegerit, nostri et Imperii nomine exigendi, tenutam et possessionem talium accipiendi. Dantes etiam et Regia concedentes auctoritate et de certa scientia, nostro ac sacri Imperii Romani Vicario generali supradicto potestatem plenissimam, Notarios publicos et tabelliones cum auctoritate et potestate plenariis creandi, faciendi, et de tabellionatus officio instituendi seu investiendi (ut moris est) per pennam et calamarium: recepto ab ipsis prius et eorum quolibet pro nobis ac sacro Imperio debitae fidelitatis solito juramento: hoc ipsum etiam eadem auctoritate aliis concedendi et committendi, eosque eorum exigentibus demeritis privandi et destituendi: ac etiam naturales, manseres, spurios, bastardos, et quoslibet de damnato sive illicito coitu procreatos, viventibus seu mortuis eorum parentibus, rite legitimandi; etiamsi forent filii Illustrium Principum, Ducum, Comitum et Baronum, et eos natalibus et omnibus legitimis juribus restituendi, omnemque geniturae maculam et natalium defectum abolendi: ad omnia et singula jura successionum etiam ab intestato cognatorum et agnatorum, honores, dignitates, officia, et ad singulos actus legitimos admittendi et admitti mandandi (sine tamen legitimorum haeredum praejudicio) ac si essent de legitimo matrimonio procreati. Et generaliter omnia et singula libere faciendi et exercendi, quae ad verum sacri Imperii Vicarium generalem pertinent: etiamsi qua ex eis jure et consuetudine specialius exegerint mandatum, etiamsi maiora fuerint supra et infra expressis, et quae ad nos et sacrum
Imperium faciendi et agendi pertinere dinoscuntur de jure, consuetudine, seu plenitudine Regiae potestatis: non obstantibus quibuscunque literis datis vel dandis, legibus, constitutionibus, consuetudinibus, statutis et juribus municipalibus et localibus, generalibus et specialibus contrariis, quacunque firmitate roboratis. Quibus omnibus et singulis, in quantum presentibus obviare seu eis derogare possunt, ac si talia specifice in suis capitulis et punctis de verbo ad verbum hîc forent inserta et nominatim expressa, de nostra certa scientia et de plenitudine Regiae potestatis specialiter derogamus, ac viribus carere decernimus et declaramus. Mandantes nihilominus firmiter, et districte praecipientes universis et singulis Ecclesiasticis et secularibus Principibus, etiamsi Pontificali praefulgeant dignitate, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, nobitibus, ministerialibus, militibus, clientibus, vasallis, civitatibus, oppidis et eorum universitatibus, locorum rectoribus et eorum communitatibus, castris, villis, subditis, terrigenis, incolis, habitatoribus, castellanis, custodibus, officialibus, et hominibus quibuscunque, cuiuscunque etiam praeeminentiae, dignitatis, status, gradus seu conditionis existant, presentibus et futuris; quatenus praedictum Ducem Ludovicum, filium nostrum carissimum, nostrum et Imperii Vicarium generatem taliter (ut praedicitur) a nobis constitutum, et personam nostram figurantem, benigne et absque difficultate qualibet recipiant, et sibi ac officialibus suis, quos constituet loco sui, omnibus et singulis nostro et Imperii nomine fideliter et effectualiter, tanquam nobis, in omnibus oboediant, pareant et intendant realiter et cum effectu, ut exinde eorum sincera devotio per operum efficaciam elucescat. Sub poenis per praefatum nostrum et Imperii Vicarium constituendis, infligendis; nec non sub poenis nostrae indignationis gravissimae, et mille marcharum auri purissimi: quas ab ipsis, qui secus attentare praesumserint ausu temerario, totiens quotiens contra factum fuerit, irrevocabiliter per ipsum seu substituendos ab eodem exigi volumus, suisque usibus prout sibi videbitur applicari. Harum sub nostrae Regiae Maiestatis sigilli appensione testimonio literarum. Datum Augspurg, tertia feria post festum Nativitatis beatae Mariae Virginis gloriosae, anno Domini MCCCCI. Regni vero nostri anno secundo.
Ad mandatum domini Regis Iohannes Weinheim.
Praeterea ab hoc Vicariatu natum est et inter alia eximium illud privilegium, quod Palatini a longo tempore quaesitum etc a Caesaribus confirmatum habent, ut loca et dominia Imperii a Caesaribus alienata et oppignerata, ipsis eodem pretio eisdemque conditionibus reluere et redimere liceat.
Denique a Palatina Comitiva veteri hoc etiam singulare et eximium privilegium descendere videtur, quod ut in Aula regia et praetorio amplissimâ in omnes cognitione, nulloque penitus exempto
Praefectus Palatii judicabat; ita ipse Rex vel Caesar, si ab aliquo conveniri se pateretur (neque enim bonus Princeps se supra leges et Iustitiam omnem extulerit, nobili exemplo Optimi illius Traiani, qui Praefecto suo Praetorii gladium tradens, dixerat: Hoc pro me utere, si iuste imperavero: sin minus, contra me) coram hoc solo se sistere dignaretur. Quod et ipsum summi honoris argumentum penes Palatinum Rheni (sed solum, excluso hac parte Saxonico) in Germanico Imperio remansit, confirmatum a Carolo IIII. Imp. his verbis: Et quamvis Imperator sive Rex Romanorum super causis, pro quibus impetitus fuerit, habeat (sicut ex consuetudine introductum dicitur) coram Comite Palatino Rheni, sacri Romani Imperii archidapifero, Electore principe respondere: illud tamen judicium Comes ipse Palatinus non alibi praeterquam in Imperiali curia, ubi Imperator seu, Romanorum Rex praesens extiterit, poterit exercere. Consuetudine ait ante se introductum, id est usu antiquo. Et sane vetus hoc institutum esse, etiam indicat Ius Saxonicum. ubi tamen largiter Glossator eius ineptit, dum scribit; ob causas ibi expressas Imperatorem judicari, et aurea securi percuti, super marginem scuti; idque manu Palatini Rheni. Quo uno quid delirius febriens ullus somniaverit? quo etiam nomine auctor idem N. Frischlino, aliisque emunctae naris viris eruditis, ludibrium debuit.
Et ne quis exemplo rem carere putet, praeter quod consuetudine introductum (quae quidem tractum temporis, et actuum frequentiam requirit) Carolus ait, antiquius ipsâ Bulla exemplum in promtu est, de Anno MCCC. Ex quo etiam notari potest, ante Legem illam Carolinam, cognitionem eiusmodi Palatinam ad Rheni fluminis ripam peragi solitam: quo potissimum loco antiquitus
negocia Imperii publica expediri consuevisse, alibi scripsimus. Verba auctoris haec sunt: Eodem anno circa festum beati Michaelis, Dux Rudolfus et Comes Palatinus Rheni praefatus, ab Electoribus Imperii Maguntinensi, Coloniensi, et Treverensi Archiepiscopis vocatus fuit ad Rhenum, contra praefatum Regem Albertum. Vnde iidem Principes contra ipsum Albertum conspiraverant, eligentes ipsum Rudolfum pro judice: et asserentes ad Comitem Palatinum pertinere, quod sit officium Palatinae dignitatis ex quadam consuetudine, de causis cognoscere quae ipsi Regi moverentur. Quare contra Regem proposuerunt, quod Dominum suum proprium, scilicet Regem Adolfum occidisset: ideo Rex esse non posset: Et ad depositionem ipsius cogitabant. Quod audiens Rex Albertus, iratus et commotus fortiter fuit, et maxime contra prefatum Ducem Rudolfum, cuius avunculus extitit, quia sororis suae filius erat; jurans quod omnia quae ab Imperio obtineret, alienaret ab eo, videlicet Suevicum Werd, Novum Forum, et caetera. quod et fecit post haec vadens contra prefatos Electores. Archiepiscopus Moguntinus manu potenti obsedit Pinguiam: et sic deinde Electores concordati sunt tandem cum eodem Alberto.
Neque ignoravit hoc, qui omnia jura in scrinio pectoris habere solet recondita. Nam in quadam epistola ad Fridericum III. Imp. Innocentii VIII. Papae haec verba lego: Et quoniam causa haec etiam est propria, et ad commodum modeste non poterat per Electores Imperii, aut saltem per Comitem Palatinum Rheni (ad quem in vim Bullae aureae clarae memoriae Caroli Rom. Imp. IIII. huiusmodi causarum cognitio spectare deberet) cognosci: Nos etsi pastoralis officii etc.
VLTIMO loco non alienum visum est, subiungere Catalogum nostrorum Principum, qui post illam Palatinae et Bavaricae familiae coniunctionem, rerum in Electoratu potiti sunt. Ita enim obtinuit, ut primogenitus semper (secundum eum quem Aurea Bulla praescripsit, aut potius confirmavit, modum) cum potissima ditionis parte Electoratum etiam Imperii obtineret. Sed Catalogum tantum dico. nec enim vitas eorum describere jam aut otium est, aut animus: quamvis et praeter ea quae vel Aventinus vel alii habent, ad id conferre aliquid possemus. Sed nec eorum monumenta jam adscribemus, quae pleraque in Delitiis Itinerum a N. Chytraeo, et recentius a Mel. Adamo, diligenter descripta et edita, qui volet, requiret. Sunt ergo hi:
I. OTTHO Ludovici F. Otthonis N. Comes Palatinus Rheni, primus Elector ex hac familia. Vxor eius Agnes, filia Heinrici ultimi Comitis Palatini Rheni. Mortuus anno MCCXLV. Sepultus in coenobio Scheyrn. Ab hoc descenderunt omnes Electores sequentes.
II. Ludovvicus Comes Palatinus Elector, habuit uxores tres, Mariam Ducis Brabantiae, alteram Annam Regis Poloniae filiam, tertiam Rudolfi Rom. Regis, Comitis in Habsburg filiam Mechtilden. Mortuus anno MCCXCIIII. aliis MCCIXXXV. Sepultus in Fürstenfeld, ut scribit Andreas Ratisponens. pag. 68. Vxor MCCXCIIII.
III. Rudolphus Ludovici filius, frater Ludovici Romanorurn Imp. uxorem habuit Mechtilden, filiam Adolphi Rom. Regis, Comitis Nassavii. Mortuus exul in Anglia (Moravia, ait idem Andreas pag. 77.) anno MCCCXIX.
IIII. Adolphus Simplex, Electoratum propter simplicitatem (ut vulgo ferunt) neglexit: cui frater Rudolphus secundogenitus successit. Habuit Irmengardam, filiam Ludovici Comitis Oetingensis. Mortuus anno MCCCXXVII. sepultus in Schoenau. Vxor anno MCCCXXXIX. sepulta in Liebenau.
V. Rudolphus II. Rudolphi I. filius. Vxor Anna, Ottonis Ducis Carinthiae filia: cuius filiam unicam Annam Carolus IIII. Imp. in uxorem habuit; quem Carolum hic cum aliis Electoribus elegit. Mortuus anno MCCCLIII. Vxor, MCCCXXXI. sepulta Schoenauiae.
VI. Rupertus I. cognomento Ruffus, et Ferhegut, habuit uxores duas, Elisabetham a Namur, et Beatricem Bergensem. Mortuus anno MCCCXC. sepultus Neostadii. Elizabetha, MCCCLXXXII. Beatrix, MCCCXCV. sepulta ibidem.
VII. Rupertus II. Durus et Branditz dictus. Vxor eius Beatrix, Federici Siciliae Regis filia. Mortuus anno MCCCXCVIII. sepultus Schoenauiae. Vxor Beatrix, MCCCLXV.
VIII. Rupertus III. Romanorum Rex, Clementis cognomento nobilis, in uxorem habuit Friderici Burggravii Noribergensis filiam Elisabetham. Mortuus anno MCCCCX. Elisabetha, MCCCCXI. sepulti una Haidelbergae ad S. Spiritum.
VIIII. Ludovicus IIII. Barbatus, cognomento Pius, uxores duas habuit: quarum prior Blanca Heinrici Regis Angliae filia, altera Mechtildis Ludovici principis Sabaudiae filia. Mortuus anno MCCCCXXXVI. sepultus ibidem.
X. Ludovicus V. junior, dictus Virtuosus. Eius uxor Margaretha, Amedaei principis Sabaudiae filia. Mortuus anno MCCCCXXXXVIIII. Vxor MCCCCLXXVIIII. Sepulti ibidem.
XI. Fridericus primus, cognomento Victor, felicibus bellis rebusque bene gestis inclytus: quae a nobis separatim sunt edita. Tutor primo Philippi, dein illo adoptato Elector factus. Vxorem non habuit. Mortuus anno MCCCCLXXVI. Sepultus Haidelbergae ad Praedicatores.
XII. Philippus Ludovici junioris filius, uxorem habuit Margaretham, Ludovici Divitis, Bavariae Ducis filiam, ex qua multos liberos procreavit. Mortuus anno MDVIII. Vxor MDI. Sepulti ad S. Spiritum.
XIII. Ludovicus VI. Philippi filius, pacis amantissimus. Vxor Sibilla, Alberti Bavariae Ducis filia. Mortuus anno MDXLIIII. Vxos MDXIIII. Sepulti ibidem, ut et sequentes omnes.
XIIII. Fridericus II. Ludovici frater. Vxor eius Dorothea, Christierni Daniae Regis filia. Cuius vitam et gesta peculiari commentario exacte et diligenter descripsit eius consiliarius, V. C. Hubertus Thomas Leodius. Mortuus anno MDLVI. Vxor obiit Neagorae MDLXXX.
XV. Otto Henricus, Philippi ex filio Ruperto nepos. Eius uxor Susanna, Alberti Bavariae Ducis filia, Casimiri Marchionis Brandeburgensis vidua. Mortuus MDLVIIII. Vxor MDXLIII.
XVI. Fridericus III. Iohannis Comitis Palatini, et Principis Simmerensis filius. Vxor Maria, Casimiri Marchionis Brandeburgensis filia. Mortuus XXVI. Octob. MDLXXVI. Vxor ult. d. Octob. MDLXVII. Secunda uxor, Amelia, Comitissa Neuenarensis.
XVII. Ludovicus VII. Friderici III. filius. Vxot Elisabetha, Philippi Landtgravii filia. Mortuus anno MDLXXXIII. Vxor MDLXXXII. Secunda uxor, Anna, Comitissa Ostfrisiae, adhuc superstes.
XVIII. FRIDERICVS IIII. Ludovici F. Friderici Pii N. cum patre mortuo IX. annis per patruum, laudatissimum Ducem, Iohan. Casimirum, tutorio nomine Palatinatus feliciter administratus esset; eo sub initium Anni MDXCII. defuncto, plenam gubernationem majorennis ex lege accepit: (paulo post ducta uxore Loysa Iuliana, Wilhelmi Auraici Principis F. a Caes. Rudolpho in Comitiis Ratisponae MDXCIIII. investitus) Quam ut ad Dei omnipotentis honorem, Reipublicae salutem, suumque decus in multos annos feliciter gerat, faxit ille Rex regum et Princeps principantium. Amen.
Pag. 2. Lin. 12. sacri Palatii. Et in vetustis etiam inscriptionibus non semel legimus, COMITI. ORDINIS. PRIMI. INTRA. PALATIVM. Erant enim in classe Illustrium, et Comitiva eorum Primi Ordinis dicebatur, [Gap desc: Greek word(s)] , summi gradus ait Rutilius, de Victorino Tolosate loquens:
Illustris nuper sacrae Comes additus Aulae,
Contempsit summos ruris amore gradus.
Pag. 28. 4. amissis Plinii Secundi De -
Pag. 37. 8. dicuntur. Apud eosdem genus hoc Pagorum sua lingua Schyre dictum eruditissimus Cambdenus annotavit, et G. Lambardus in Lexico legum veterum. Quod et in antiquissimis Glossis lego: Provincia vel Pagus, Scyr.
Ibid. lin. 30. videri. Nimirum quia et aliquibus horum pagorum Comites, aliis Duces, aliis etiam Patricii, pro eorum qualitate praeficiebantur, ut apparet ex veteri formula apud Marculphum. Ergo dum fidem et utilitatem tuam videmur habere compertam, ideo tibi actionem Comitatus, Ducatus, Patriciatus in Pago illo, quem antecessor tuus ille usque nunc visus est egisse, tibi ad agendum regendumque commisimus. etc. Imo et Regibus aliqui horum olim parebant. ut Suomarii Regis, Vadomarii Regis Pagus occurrit apud Am. Marcellinum. Sed qui Reges (vix Reguli) sub Francis non supra Comites fuissent. Nos pro - -
Pag. 47. 29. corrige, in jure Landgravii Hassiae residenris Darmestadii.
Pag. 59. 26. hod. Wißeloch: oppidum magis quam villa: in quo etiam habitare aliquando veteres principes Palatini non dedignabantur. Partem castri ante quatuor saecula eos reperio emisse a Dominis de Weinsperg: cuius rei documentum non sine causa hoc loco apponere visum.
Nos Engelhardus senior, et Conradus junior de Winsberg, tenore praesentium profitemur, et notum facimus universis intuentibus seriem huius scripti, quod nos Serenissimo domino nostro Ludvvico, inclito Comiti Palatino Rheni, Duci Bavvariae, accedente consensu et voluntate uxorum nostrarum karissimarum, videlicet Agnetis de Levvenstein, et Lukardis de Nisen, nec non Conradi junioris de Weinsberg, et Elssbethae consortis suae dictae de Katzenelnbogen, partem nostram castri in Wissenloch cum omnibus suis appendiciis, videlicet jure capellae ibidem, hominibus et bonis, cultis et incultis, quaesitis et inquirendis, quae nobis competebant vel competere videbantur, vendidimus et donavimus jure proprietatis perpetuo possidenda, facientes sibi de hoc gvvarandiam, quod vulgo Gewerschafft vocatur, secundum consuetudinem terrae debitam et perfectam. In cuius rei testimonium praesentem cedulam dedimus nostrorum sigillorum munimine roboratam. Actum et datum Schurberch anno Domini MCCLXXVII. tertio Kal. Maii.
Pag. 93. 7. post, de Rheno, inseratur: Godefridus monachus S. Pantaleonis Coloniae, sub Anno MCXCV. Conradus Palatinus Comes de Rheno obiit: cuius dignitates et beneficia Henrico, filio Henrici quondam Ducis Saxoniae, cesserunt. Is enim filiam eius unicam duxerat.
Pag. 100. 80. Neque interea tamen dissimulabo, quod saepe mihi in mentem venit, posse ipsum Henricum Palarinum Leonis F. leonem illum (colore tantum, differentiae ergo, immutato) in arma Palatina domo suâ attulisse videri, id est e domo Saxonica Brunovicensi, cui eo aevo leones quatuor pro
insignibus gestati. Ipse eiau genitor ut a virtute LEONIS cognomen accepit, ita feram illam ingenti mole, e metallo conslatam, in medio foro vrbis Brunoniae collocatam et in altum erectam habebat, ubi hodie adhuc illam stare audio, et in moneta quoque civitatis repraesentari videmus. De qua est elegans locus apud continuatorem Helmoldi: Cum igitur apud Brunsvvich, ubi Rex festum Pentecostes solenniter celebravit, omnium laeticia abundaret, Bernardus Dux intuitus leonem fusilem, qui a Duce Heinrico ibi sublimatus est, ait: Quousque hiatum vertis ad Orientem? Desine. jam habes, quod valuisti. Convertere nunc ai Aquilonem. His verbis omnes in risum convertit, non sine admiratione tamen multorum, qui hoc dictum altius intelligebant.
Pag. 103. 7. alternatam, Spanheimensis flavo cum coeruleo, Marchensis albo cum rubro, Teccensis flavo --
Ibid. 13. Weckhen (quae vocula per [Gap desc: Greek word(s)] suam, occasionem dedit fabulae illi de panibus)
Pag. 106. 21. Post, occurrunt. Enimvero notandum est, non minimae dignationis offidum in aulis Regum quondam fuisse illud ipsum Dapiferi, sive (ut alii vocabant) Infertoris [Note: Teutonice, Stolesaz Vide III. Parerg. c 15.]: quod e pio Abbate Bernardo didici, quo loco in quendam acerbe invehitur, qui cum honores non paucos, sed quantos nec Canones nisi inviti patiuntur, teneat in Ecclesia; unius tamen quem in Palatio assecutus est, magis gloriatur ex nomine, quam caeterorum quolibet appellari. Cumque sit Archidiaconus, Decanus, Praepositusque in diversis Ecclesiis, nihil horum tam eum, quam REGIS delectat vocitari DAPIFERVM. Et mox: Ergo pulchrius est vocari Dapiferum, quam Decanum, quam Archidiaconum? Et quidem, sed Laico, non clerico: Militi, non Diacono. Dixerat autem paullo antea: Sic quippe sublimatum honoribus Ecclesiasticis, ut nec Episcopis inferior videatur: sic implicatum militaribus officiis, ut praeferatur Ducibus. Par satis utrobique abusio, sive quod Diaconus mensae Regiae deputetur ministerio, sive quod Regis Dapifer ministerio altaris inserviat. Ergo Dapifer ille praeferebatur Ducibus. Sed et ipse ducem agebat militiae, ut ibidem apparet. Quis non miretur, unius esse personae et armamtam ducere militiam, et alba stolaque indutum, in medio Ecclesiae pronunciare Evangelium? Tubâ indicere bellum militibus, et jussa Episcopi populis intimare? Eandem-
Pag. 107. 9. servorum domesticorum et vernularum instar-
Ibid. 16. tantum in inauguratione illa solemni, vel etiam aliquando (neque ipsum tamen nisi semel, veluti ornatus cuiusdam, et veteri verbo Dicis fere causa) in celebr.
Ibid. 20. - debat. Ita de celeberrima illa Curia a Friderico Imp. habita Moguntiae Anno MCLXXXII. inter alia magnificentiae argumenca, hoc etiam refert Helmoldus: Officium Dapiferi seu Pincernae, Camerarii seu Marschalci, non nisi Reges vel Duces aut Marchiones administrabant.
Pag. 118. post lin. 39. Ad hunc locum etiam pertinet, quod legimus in Chronico Casinensis Ecclesiae, de audientia Lotharii Imp. in controversia quadam inter Romanam et Casinensem Ecclesiam, ibique inter auditores praesentes recensetur etiam quidam Gulfridus (GVTFRIDVS potius legerim) PALADINVS, ROMANI IMPERII IVDEX. Qui proculdubio fuit Godefridus ille Palatinus Rheni: quem circa id tempus in aula Caesarea floruisse, Laurishamense Chronicon meminit, sub Bennone Abbate XXXII. Ad Imp. Henricum IIII. tunc in Italia ferme decennio turbata Republica demorantem contendit, ac per Godefridum Palatinum Rheni Comitem (cuius sententia momentum Curiae per id temporis fuit) restitutionem obtinuit. Quid quod et leges Imperii publicas, quas Regias dicere possis, quibus Imperator et in Principes judicabat, et ipse vicissim utebatur, PALATINAS idem saeculum vocabat? Quarum tria capita observare licet apud Lambertum Schaffnaburgensem, sub
Anno MLXXV. ubi Henrico Imp. e Goslaria, quo legatos miserat ad Saxones, illi inter alia respondent: Nec ante publicam Principum caeterorum audientiam, et legitimam discussionem, aliquid in nostros, quod se non deceat, decernat. Diem potius statuat, locum designet, copiam det tuto coram veniendi, et tuto causam dicendi, ut secundum Palatinas leges justa examinatione habita, vel puniat convictos, vel absolvat innocentes. Idem alio loco ad Saxonum Principes ita fatur: Se cum juxta Palatinas leges extremo in eos supplicio animadvertere possit, et hoc jure faciat, gravibus saepe ab eis contumeliis lacessitus, tamen memorem generis eorum et virtutis, tam atrocis facti veniam dare. Alio loco Regis Legati ad Pontificem: Sed e vicino jam urgere diem anniversarium, quo excommunicatus Rex fuisset: et Principes regni hac exspectatione suspensos, anxie rei eventum praestolari: ut si ante hanc diem excommunicatione non absolvatur, deinceps juxta Palatinas leges indignus regio honore habeatur, nec ultra pro asserenda innocentia sua audientiam mereatur.
Pag. 119. post lin. 28. Quid quod et apud alias gentes cultiores, extra Imperium, idem Palatinae dignitati jus fuit? ut apud Anglos, qui Germaniae nostrae et origine linguaque, et crebris illustrium conjugiorum foederibus, prae caeteris coniunctissimi. Ita enim scribit gravissimus eorum historicus Matheus Paris, ubi apparatum nuptiarum Regis Henrici III. exponit, et Aulae officia distincte enumerat: Comite Cestriae gladium S. Eduardi, qui Cartein dicitur, ante Regem bajulante, in signum quod Comes est Palatii, et Regem (si eberret) habeat de jure potestatem cohibendi: suo sibi, scilicet Cestrensi Constabulario ministrante, et virgâ populum, cum se inordinate ingereret, submovente. In regno autem Pannoniae sive Hungariae exrat insignis constirutio, Matthiae Regis et Ordinum auctoritate publicata, De officio Comitis Palatini, in qua summae dignitatis munia, tutela regiae prolis, summus Capitaneatus regni, Locumtenentia Regis absentis, suprema post Regem jurisdictio ei defertur, et hoc nominatim: Quod si aliquam differentiam sive discordiam aliquando inter Regem et Regnum oriri contingeret, Palatinus ex officio debeat esse mediator, et se interponere. atque illos adhibita omni diligentia et cura fideliter componere.
HVB. THOMAE LEODII, quondam Friderico II. Palatino Electori a Consiliis et Sectetis, de Palatinorum origine, et Heidelbergae antiquitatibus, Commentatio ante L. plus minus annos elucubrata: ex eius integrâ historiâ, de vitâ eiusdem Friderici, desumta; et nunc demum ad autographum per Cl. V. Ianum Iulium Thomam Leodium, auctoris filium adhuc superstitem, recensita et emendata: nonnullis ad marginem additis, et passim restitutis per M. F.
Monumenta litterarum antiqua, quibus Leodius adiutus fuerat; De Cancore Comite pagi Rhenensis, Ansfrido Palatino; item de monte Abrinsberg, et sylva Otenvvalt, e veteribus membranis summa curâ et fide exscripta, et toti operi illustrando edita per M. F.
De Heidelberga, et Manheimio, et vicino agro, Observatio Ioh. Basilii Heroldi, e Libro De stationib. legion. in veteri Germania, cap. XII.
EXornandi res gentis vestrae primos conatus, et ab eius primordiis deductos, sub Serenissimi Principis nostri Septemviri auspiciis edere parans; graviter mihi peccare visus sum, Princeps illustrissime, si non te simul in aliquam eius patrocinii partem vocarem. Quem cum omni liberalis doctrinae genere, in tam negocioso principatus munere, animum pascere vulgus suspicit, docti gaudent, Principes principem hoc nomine locum cedunt: tum praesertim totam inclyti generis Palatini Historiam, a multis jam annis tanto studio atque adeo successu indagasse accepimus, ut si quo humana sagacitas pervenire potest, tua penetraverit; nec quidquam in amplissimo illo campo tam sit abstrusum, reconditum, inexplicabile, quod non dudum repertum et evolutum animo complectaris, non digitis tuis cognitius promptiusque habeas. Macte hoc animo! quem generosissimo cuique (Alexandrum enim et Iulium quid replicem?) natura insevit. quem, si cum sapientibus vere rem aestimemus, maioris faciamus ipsâ Fortunâ, cuius tu beneficio tanti
--- generis ramum millesime ducis.Haec vero (nostra fere dixissem, quae nos quidem sepulta eruimus, invisa in lucem protulimus, accessione non nullâ auximus) ut aequi bonique consulas, Princeps clarissime, si pluribus rogem; non illud tantum, quod
praedicabam, tuum studium, cui haec visa prius necne, grata utique fore, et forte vsui etiam alicui persuademur; sed illam simul profecto humanitatem vel exteris notam ignorare, aut mihi antehac coram compertae oblitus videri possim. Cuius laudis tuae praeconem, meaeque observantiae testem saltem esse, si hoc quidquid est libelli benigne patieris; animum addes, ut alia huius generis tanto plura, partim nostra, partim nostrâ manu expolita et locupletata, illustrissimae domui vestrae, et per hanc Reipublicae, tantoque ocyus conferamus. Vale Illustrissime Princeps, et fave. Heidelbergae. Kal. Septemb. anno Gratiae MDXCVIII.
CELST. T
deditissimus
MARQUARDVS FREHERVS.
PALATINORVM COMITVM nomen ab iis sumpsisse initium, qui ex praeclara aliqua familia orti, Palatiumque Principis Romani, id est, eius regiam, et (ut nunc vocant) Aulam comitati sunt, originemque habere, nemo qui paulo vetustiores libros perlegerit, dubitare debet: vehementerque eos errare puto, qui ab uno Palatio vel Treverensi, vel illo quod est in medio Rheni apud Cubas, aut alio quopiam, nomenclaturam hanc Comites Palatinos adsecutos, persuadere conantur. Verum Principes Romani quum animadverterent Imperii inclinationem; et veteres illustrium virorum in provinciis familiae, vel paupertate pressae, vel quod conspicerent honores et virtutis praemia ad se raro, sed ad solos Romanos deferri, domi se continerent, neque Principem sequi, nisi coacti et inviti vellent: quapropter et Palatium desolabatur hominum frequentia, et periculum erat, ne spreti et derelicti domi praeclarorum virorum filii in nomen Romanum aliquando conspirarent: quod saepe factum facile doceri exemplis possemus. Hinc ergo prudentes Imperatores, ut huic malo mederentur, credibile est excogitasse et aperuisse provincialibus hanc viam, qua
sibi iter ad honores, ad praemia et provincias regendas pateret, si se palatiumque comitarentur. Quod qui paullo diutius fecisset, Principique in expeditionibus comes fuisset, merebatur Comes Palatii appellari, hocque nomine honorari: cui et Princeps negotia sui Palatii, hoc est, (ut nunc aiunt) aulae, et quaecunque per negotia non poterat ipse, expedienda et tractanda committebat: quibus si strenue praefuisset, etiam provinciae regendae adsignabatur, ut in multis Codicis Iustiniani constitutionibus patet, veluti De Palat. sacr. largit. L. prisco nunc ordine. lib. 12. C.
Vnde autem dicatur Palatium, etsi non magnopere desiderandum existimo, quia tamen de Friderico Principe Comite Palatino et eius origine scribere mens est, apud veteres celebratam Palatii etymologiam non gravabor adscribere. Varro, Quartae inquit regionis Palatium, quod Pallantes, qui cum Euandro venere, qui etiam Palatini et Aborigines, ex agro Rheatino qui appellatur Palatium, ibi consederunt. Aliqui vero a Pallante proavo Euandri Palatio nomen mansisse referunt, secundum quos Virgilius ait:
Arcades has oras, genus a Pallante profectum,
Qui Regem Euandrum comites, qui signa secuti,
Delegere locum, et posuere in montibus urbem
Pallantis proavi de nomine Palantaeum.
Vnde et tum temporis procul dubio Comites Palatini coepti appellari, ut ex Virgilio audis. Livius montem hunc a Palanteo urbe Arcadiae Palantium, deinde Palatium appellatum tradit. Alii a Palatia Latini uxore. Alii quod Palante Hyperborei filia, quae ex Hercule Latinum suscepit, hunc incoluerit. Alii a Palantia Euandri filia, ab Hercule vitiata, et ibi sepulta. Alii a Pallante, qui et ipse inibi
sepultus. Eundem hunc locum a pecore multi dictum putant, quod pascens ibi balare consueverit. Tibullus:
Sed tunc pascebant herbosa Palatia vaccae,
Et stabant humiles in Iovis arce casae.
Propertius:
Amphytrioniades qua tempestate juvencos
Abstulit a stabulis ô Erythrea tuis,
Venit ad invictae pecorosa Palatia Romae,
Et posuit fessos fessus et ipse boves.
Vnde Naevius Balantium nominavit, vel quod palare, id est errare solerent armenta. Cephalon autem Gergitius memoriae prodidit, hominem quendam comitem AEneae, occupato monte qui nunc Palatinus dicitur, urbem condidisse, Romamque denominasse. Tremelius vero Palatinum Romuleum montem vocat, cum inquit: Fuit eius statua in pede montis Romulei ante sacram viam inter templum Faustinae ad arcum Fabianum. Is mons hodie Palatium maius vocatur. In Palatini montis vertice (ut scribit Dionys.) Arcades qui cum Euandro venerant, Victoriae templum erexerunt. Magna mater Idea ex Pessinunte oppido Phrygiae advecta, in Palatio tam diu collocata fuit, donec aedes columnis pretiosis cum pavimentis diversorum colorum illi construeretur. Fuit et in Palatio fanum Febris. AEneas cum Ascanio templum Fidei, in Palatio a Graecis constituisse dicuntur. Quinetiam templum Iovis Victoris in Palatino monte fuisse volunt. Antoninus Heliogabalus Deum suum Heliogabalum in Palatino monte consecravit. Templum Apollinis in Palatino monte Augustus excitavit, in quo iam senior saepe senatum habuit, et decurias judicumre cognovit. Et in eo poetae sua scripta reponebant. Vnde Horatius:
Scripta Palatinus quaecunque reponit Apollo.Livia quoque divo Augusto templum in Palatio erexit. Ciceronis domus in celeberrima parte Palatini montis propeque Palatium sita erat. Praeterea aedes Deorum penatium, Romuli et Remi casa ex lignis et arundinibus structa, Catilinae domus, item Marci Scauri, Marci Flacci, Viturbii et multorum aliorum in Palatino monte fuerunt. Qualis autem et quanta fuerit Palatii moles et pulchritudo, indicant statuae praeclarissimae, pretiosissimaeque columnae in eo repertae. Hodie autem tam praeclarus mons seu collis, praeter unam atque alteram domunculam, et aedem S. Andreae, nullum habet aedificium. totus enim vinetis plenus, aut pascuus ager, non ovibus magis, quam capellis et capris est relictus, ut vere Balantium nunc possit nominari, ut scribit Bartolomaeus Marlianus in antiquae Romae topographia.
Quae quidem libenter recensuimus, non ut ex Romano Palatio nostrorum Palatinorum nomen eruere conaremur, quemadmodum non incelebris vir quidam Austriacorum Principum ex Arca Noe et monte Aventino: sed tantum ut ostenderemus, unde Principum magnorum aedes Palatii nomen consecutae sint, et Palatini nostri non ab aliquo particulari Palatio, (ut supra dixi) sed a Principis Romani Palatio, quocunque locorum foret, vere appellari. Vnde Imperator Constantinus lib. XI. C. tit. de Palatiis et domibus domin. ita scribit: Consecratas nobis aedes, id est, inclyta Palatia, ab omni privatorum usu et communi habitatione excipimus. Est et lex Imperatorum Honorii et Arcadii de Comitibus et archiatris sacri Palatii, C. lib. XII. Item Zenonis, de Com. qui provinc. reg. eod. lib. appellantur Comites prioris ordinis et vicarii. Item de his intelligitur Titulus, de officio comitis rerum
privatar. sacri palatii. ubi dicitur, ad Palatinos curam omnium rerum Principis pertinere. Magnam autem fuisse Palatinorum auctoritatem, dignitatem, et privilegia, ex legibus aliis colligitur, quas tulit Constantinus Imp. et Gratianus, et Valentinianus et Theodosius, Tit. de privilegiis eorum qui in sacro palatio militant. Et, de Castrensi omnium Palatinorum peculio, lib. XII. C. Et (ut hoc quidem addam) pro certo habent historiographi, Palatinum montem multis annis ante urbem conditam aedificiis convestitum, ab Roma Itali filia Valentia; ab Euandro deinde arce constituta, urbeque orta Reges et Imperatores inibi sedem habuisse.
Longa deinde serie translato in personam Caroli Magni Imperio, Comitum Palatinorum dignitas et auctoritas non solum remansit, sed etiam aucta est. Vnde apud Blaviam in Xantonibus super Rolandi sepulchrum scriptum est, illum fuisse primum Comitem Palatinum, quod forsitan plures essent in aula Imperatoris. Fuit autem is Rolandus Caroli Magni ex sorore nepos. Dux quidem magnanimus, qui cum socio Oliverio aliisque quam plurimis egregiis viris contra Hispanos, tum infideles, fortiter pugnando in jugis montis Pyrenaei, qua parte Ronciuallis appellatur, siti et vulneribus confectus occubuit: ubi etiamnum hodie cornu illius eburneum et ensis ostenditur. Quia vero nostri Comites Palatini, verâ lineâ Carolum Magnum, et hunc Rolandum attingere putantur, haud taediosum erit paucula de hoc adscribere. Fabulantur Francorum annales eundem Carolum, eiusque duodecim proceres, quos Franciae Pares appellant, inaudita corporis magnitudine fuisse. Quod rescire cupiens antiquitatis amantissimus Franciscus Rex Francorum, ex Hispanica captivitate
in suum regnum rediens, postquam Blaviam pervenit, in subterraneum illud specus descendit, ubi dictus Rolandus et Oliverus, et medius Divus Romanus in marmoreis sepulchris non admodum magnis tumulati sunt. Iussit autem de Rolandi tumulo frustum marmoris abrumpi, et illico postquam inspexisset, calce seu caemento reliniri, de communi fama nihil detrahens, ne videretur frustra (ut credo) id tentasse. Post paucos vero dies salutato de itinere Rege in opido Cognaco, Fridericus Palatinus qui tum Imperatorem Carolum in Hispaniam adibat, Blaviam etiam divertit, et eadem monumenta videre voluit. Aderamus ego, et Doctor Iohannes Langius, Principis insignis medicus, qui de singulis diligentius scire volentes perscrutati sumus a Monacho, qui Principi omnia indicabat, de ossibus Rolandi, an adhuc integra, et ea qua fama diceret, longitudine in marmore concluderentur. Respondit ille, Famam nihil esse mentitam, neque nos movere debere marmoris brevitatem. Fuisse enim post multos annos a strage ex Roncivalle translata, putrefactis iam iuncturis non cohaerentia, sed simul veluti in fascem colligata ibi esse reposita, et marmor pro longitudine tibiarum, quae adhuc integrae forent, excavatum fuisse. Admirati sumus vehementer, si Monachus verum diceret, Rolandi magnitudinem, cuius pro marmoris dimensione tibia tres pedes ad minus longitudinis habuisset. Dum haec nobiscum ratiocinaremur, abiit Princeps cum Monacho. nos duo remansimus soli inter nos dicentes: Quid si fragmentum marmoris revelleremus, quum nondum caementum coaluisse videamus? Placuit consilium, et admovemus manus, quibus libenter cessit lapis, totumque sepulchrum intus inspeximus. Vbi prorsus nihil erat, nisi ossiculorum cumulus, vix duorum pugnorum crassitudine: quo disperso, os vix
ullum digiti longitudine invenimus. Quare reposito, ut antea fuerat, fragmento, risimus inter nos Monachi vel inscitiam vel impudentem mentiendi audaciam.
Fuerunt autem et ante Rolandum multi Comites Palatii apud Franciae Reges, quos sua lingua Magistros Curiae et Praefectos Palatii vocabant; veluti Pipinus maior, pater Caroli Martelli, qui genuit Pipinum, ex quo genitus est Carolus Magnus Imperator, a quo descenderunt Comites Palatini ad Rhenum. Quod ut liquido appareat, necessarium est scire, Pipinos et omnes Caroli Magni maiores ex Francis Germanis ortos, et ad Rhenum ac Mosam tum sedes posuisse, quum primum Franci in Galliam transmisso Rheno venerunt. Ex primoribus illorum autem fuisse certum est indicium, quod apud Reges Francorum supremas semper dignitates adepti sunt, atque curiae praefecti, primarii gubernatores, vicarii, majoresque domus, hoc est Palatii Comites fuerunt, ad regaleque postmodum fastigium pervenere. Sedes autem (ut dixi) ad Mosam habuisse testis est Pipinorum regia Iopilla, e regione Heristalli, dimidio milliari ab urbe Leodio: ubi toties nunc Pascha, nunc Natalem Domini celebrasse perhibentur. Accepit ex Antio pago vicino Leodio concubinam Alpaidem, ex qua Carolus Martellus avus Caroli Magni ortus, et cuius causa divus Lampertus occisus est. Postmodum vero Carolus Magnus Aquisgranum, Duriam, Tulbiacum, aliaque vicina loca, utpote patrimonialia, libenter incoluit. Sed non solum eum tractum totum ad Mosam et circa Leodium Pipini Comites Palatini possederunt; verum et totum Iuliacensem, Clivensem, et Bergensem; totamque insuper Brabantiam, Marchionatum Antuerpiensem,
et deinde ripam utramque Rheni ab exitu illius in Oceanum, usque ad Argentoratum ferme tenuerunt. Quod ita evidenter me probaturum spero, ut non habeat in posterum de quo dubitet probus lector.
Et quidem a Cancore illustri Rhenensis pagi Comite sumam initium, qui sub Pipino primo circa Wormatiam et Heidelbergam longe lateque regnasse legitur. Cuius mater Willisvvinda, vidua Roberti Comitis, filia Adelhelmi Comitis, uxor vero Angila nominabatur. Fundavit autem hic anno Domini DCCLXIV. regni Pipini anno XII. Monasterium Laureshamense, quatuor ab Heidelberga distans miliaribus, super fluvium tunc temporis Wisgoz, nunc vero Weschniz nuncupatum: qui ortus in Ottonica silva, iuxta oppidum Weinheim e montibus erumpit, et apud Stenum infra Wormatiam Rheno miscetur. Habuit vero Cancor filium Heimericum, et fratrem nomine Turincbertum. Turincbertus vero filium Rutbertum, qui omnes dictum monasterium vehementer locupletarunt. Donaverunt enim Cancor et Angila monasterio Ecclesiam in Scarra cum suis appenditiis: item praedium admodum dives circa Maguntiam, et villam Hagenheim cum omni integritate in pago Wormatiensi super fluvium Salusiam: item Birstat pagum e regione Wormatiae. ne quis putet eos non fuisse potentes et divites. Habuit etiam Cancor consanguineum Rutgangum Metensis ecclesiae archiepiscopum, cui monasterium instituendum commendarunt, nullius Episcopii vel Ecclesiae juri aut dominio subiicientes: qui quidem ecclesiasticis et regalibus occupatus negotiis, fratri suo Gundelando Laureshaim commisit. et ita secundus Abbas factus est. Et (ut hoc quoque addam) idem Rutgangus Gorziense Monasterium tribus a
Metensi urbe miliaribus fundasse, et corpus beati Gorgonii ibidem recondisse dicitur, et in Ecclesia Hylariacensi sanctum Naborem [Note: hod Xanterfor.], in Laureshaimensi vero divum Nazarium. Quae tria Monasteria Pipinus postmodum sumtuosis auxit aedificiis. Quapropter et Fundator aliquando nuncupatur. Haec ex antiquissimo libro ante sexcentos (ut putatur) annos scribi coepto erui, in quo et literae Caroli Magni continentur memorantes Heppenheim oppidulum esse situm in pago et Comitatu Rhenensi. Et hinc facilis conjectura, Comites Palatinos ad Rhenum eo tempore nuncupatos, et ex Pipinorum prosapia ortos esse. Quandoquidem Cancori successisse postmodum Carolum Magnum facile colligitur, ut qui filiam suam Immam de bonis in eodem pago Rhenensi jacentibus, postquam secretario suo Eginhardo nupsit, dotavit. Quod ne quis miretur, aut existimet me fabulam recensere, adponam eam [Note: Videsis eandem stylo Lipsii descriptam, in Monit. Polit. lib. 1. cap. 12.] ad verbum ex eo quem supra dixi veteri libro, ut etiam sit lectori taedii levamen, si quod ex his concepisset: Qualiter vero Cella Michelenstat sub hoc piissimo Principe Carolo Magno, per venerabilem Einhardum Laureshaimensi monasterio accesserit, prout a maioribus nostris memoriae traditum est, perstringamus. Est enim res tum cognitu et admiratione digna, tum quanta vel qualis olim Imperialis excellentiae et erga subditos pietas, et erga devotos liberalitas, et erga suorum excessus clementia fuerit, evidens exemplum. Hic igitur Einhardus Archicapellanus notariusque Imperatoris Caroli, cum in aula regia laudabiliter serviens, diligeretur ab omnibus, a filia quoque ipsius Imperatoris Imma nomine, Regi Graecorum desponsata, amabatur ardentius. Aliquantum temporis fluxerat, et amor alternus cotidie inter ambos per augmenta crescebat. Vtrosque enim timor retardavit et offensio Regia, ne tam gravia conveniendi inirent conamina. Sed amor
improbus omnia vincit. Denique cum idem viregregius inremediabiliter amando aestuaret, auresque virginis per internuncium appellare non praesumeret, novissime sumpta de simetipso fiducia, nocturno tempore latenter ad puellae tendebat habitaculum. Ibidemque pulsans clanculum et intrare permissus, tanquam allocuturus iuvenculam de Regali mandato, statim versa vice solus cum sola, secretis usus alloquiis et datis amplexibus, cupito satisfecit amori. Interea cum iam appropinquante luce diei, per silentia noctis unde venerat regredi vellet, de improviso nivem haud modicam decidisse cognovit; et ne per vestigia pedum virilium agnitus proderetur, foras exire timuit: ambosque pro conscientia facti, anxietas simul et formido intus remanere compulit. Cumque nimia sollicitudine fluctuantes, quid facto opus esset deliberarent; tandem elegantissima iuvencula, quam audacem faciebat amor, consilium dedit, ut ipsa quidem super se insidentem inclinata exciperet, eumque usque ad locum illius hospitio contiguum ante lucanum deportaret, ibique eo deposito rursum per eadem vestigia cautius observata rediret. Eam noctem Imperator divino (ut creditur) nutu insomnem duxit, diluculoque consurgens, eminusque de aula prospiciens, intuitus est filiam suam sub praefato onere nutanti gressu vix incedere, et ad condictum locum deposita, quam gestabat sarcina, celeri repedare recursu. Quibus multo intuitu perspectis, Imperator partim admiratione, partim dolore permotus, non tamen absque divina dispositione id fieri reputans, sese continuit, et visa interim silentio suppressit. Interea Einhardus sibi conscius, certusque rem nullo modo Dominum suum Regem diu latere posse, tandem inter angustias reperto consilio Imperatorem aggreditur, flexis genibus missionem postulans, asserens tot et tantis servitiis suis condigna non rependi praemia. His auditis Rex dissimulato rei et eventu et exitu diu conticuit: dehinc eum certificans se postulationi
eius quantocius responsurum, diem constituit; statimque Consiliarios primosque sui regni et caeteros quosque sibi familiares passim evocatos convenire jussit. Congregata itaque magnifica diversarum dignitatum frequentia, ita exorsus est: Imperatoriam, inquiens, majestatem nimis injuriatam esse et despectatam, in indigna filiae suae Notariique sui copulatione, et exinde non mediocri sese agitari perturbatione. Quibus nimio stupore perculsis, et de rei novitate et magnitudine quibusdam adhuc ambigentibus, Rex innotuit eis evidentius, referens eis a primordio quid per semetipsum oculata fide cognoverit, consiliumque eorum atque sententiam expostulans super hoc. At illi inter se diversi diversa sentientes, in praesumptorem huius rei duras et varias dedere sententias; aliis sine exemplo puniendum, aliis exilio damnandum, aliis alio modo disperdendum, ut cuique impetus erat, adjudicantibus. Porro quidam ex eis tanto mitiores, quanto sapientiores, habita secum deliberatione quam intime Regem exoravêre, quatenus ipse rem per semetipsum examinare, et secundum divinitus ei collatam sapientiam diffinire dignaretur. Verum ubi Rex singulorum circa se affectum ponderavit, et inter diversorum sententias, quid potissimum consilii sequeretur expendit, sic eos alloquutus est: Non ignoratis, inquit, humanum genus variis subiectum esse casibus, et frequenter evenire, ut res nonnullae quae contrariis initiis inchoantur, meliorem aliquando sortiantur exitum. Proinde non est desperandum, sed potius super hac re, quae et gravitate et novitate sui nostrum exuperat ingenium, divinae providentiae quae nunquam in sui dispositione fallitur, quaeque etiam malis bene uti novit, pietas est exspectanda et expetenda. Quapropter tam tristis facti a Notario meo non exigam poenas, per quas infamia filiae meae magis videbitur augeri quam minui. Vnde dignius et laudabilius imperii nostri gloriae arbitramur congruere, ut data adolescentiae venia, legitimo eos matrimonio coniungam,
et rei probrosae honestatis colorem superinducam. Regis igitur audita sententia, fit incomparabile gaudium, magnitudoque animi eius ac mansuetudo summis effertur laudibus. Interim Einhardus iussus adesse, ingreditur: quem Rex exopinato salutans, ita eum placido vultu alloquitur: Iam dudum auribus nostris a vobis delata est querimonia, quod servitiis vestris regali munificentia hactenus digne non responderimus. Sed (ut verum fatear) maxime super hoc culpanda est vestra negligentia: quandoquidem licet sustineam tot et tanta negotia solus, tamen si quid voluntatis vestrae conceptum haberem, servitia vestra digno fuissem prosecutus honore. Verum ne vos diuturno sermone protraham, querimoniis vestris amplissima donatione satisfaciam: et ut vos etiam fidelem mihi ut prius et benevolum posthac sentiam, juri vestro nuptui tradam meam filiam, vestram scilicet portatricem, quae quandoque alte succincta vestrae subvectioni satis se morigeram exhibuit. Protinus ad Regis edictum cum multo comitatu adducta est eius filia, quae roseo vultu perfusa rubore, tradita est per manus patris in manus praedicti Einhardi, cum dote plurima, praediorum quoque nonnullorum, cum innumeris aureis argenteisque donariis, aliisque pretiosis supellectilibus. Quibus etiam piissimus Imperator Ludovicus post obitum patris, praedia sua videlicet Michelenstat et Mulenheim, quae nunc appellatur Seligenstat, tradidit. Vbi monasterium postea Einhardus construxit, Mülnheimque donavit: Monasterio autem Lauresheimensi Michlenstat testamento reliquit, reservata tamen sibi donec viveret et suis haeredibus possessione, qua adhuc fruuntur Comites de Erpach: qui se ab illo originem ducere arbitrantur, et sepulchrum illius nuper aperiri in Seligenstat fecerunt, veramque hanc historiam tabella plumbea testante paucis voculis deprehenderunt. In literis autem huiusmodi donationis Ludouici Pii Michelnstat dicitur sita in
Odonevvalt in Pago Plumgouue, super fluvium Mimigun: Mulenheim autem ad Moenum fluvium.
In quibusdam literis Lotharius primus filius Ludovici Pii Ansfridum fidelem sui Palatii Comitem appellat, et ob egregia in se merita praedium in Geizefurt in pago Hattuarensi, super fluvium Nerse, in Odenheimer marca donavit. In literis vero Ludovici Pii Mulnheim fuisse possessionem Drogonis Comitis, nempe Palatini, memoratur: et Wissenloch in Comitatu Conradi Comitis. Fuit autem Drogo ex Pipinorum maioribus. Haec ego scribo, ut sciatur Comites Palatinos multa ad Rhenum et ad Moenum iuxta Wormatiam circa eiusdem Caroli Magni tempora possedisse. Item Brisach legitur ad eos pertinuisse. Supradictus Ansfridus Comes Palatinus multa possedit in pago Taxandria, nempe villam Empele, quam donavit eidem monasterio, Hunsete, Hatalle, Orcinon, Rosmala, Herpina, Angrisa, Osterol, Maruilde, Palete, Hamaritta, Driella, qui sunt adhuc vici non procul a confluente Rheni et Mosae, juxta oppidum Graben, Meghen, et Ravenstein. Hîc nescio an debeam confiteri errorem, qui secutus Leodiorum annales Visetum oppidum inter Leodium et Mastricum Taxandriam esse volui, in Eburonibus meis [Note: pag. 120. Bois le Duc.], quum sit Taxandria pagus circa Buscum ducis. et opinor oppidum ipsum, quod est antiquissimum (ut veteres muri indicant) esse Taxandriam, eo quod anno DCCCLXIX, tricesimo quarto Ottonis primi, quum requireret Abbas Lauresheimensis ab Episcopo Leodiensi Erkaro sive Eberhardo, ubinam. Taxandria et vicus Empele foret, cuius Ecclesia ad se pertineret, nec haberet Episcopus certi quicquam quod responderet, congregari fecit totius suae dioecesis synodum, in quo septem viri Illustres
juramento attestati sunt, Taxandriam pagum esse circa Buscum ducis, et vicum Empele in illo, in ripa fluvii Mosae, cuius alluvio Ecclesiam totam pene avulsisset: quam ita inventam ipse Episcopus et Abbas reaedificarunt, et in honorem sanctorum, Lamberti et Nazarii dedicarunt. Non tamen ignoro, pagum fuisse amplissimum Taxandriam, et forsan extensum Visetum usque. Donavit etiam Ansfridus monasterio, quicquid habebat propietatis in pago Durnau, in villa Sodoia, super fluvium Geldiun, in Comitatu Geiselberti (qui etiam ex maioribus Caroli Magni fuit). ad Austrum fluit Sambra, ad Occidentem res sancti Lamperti, ubi villa Baldanis. Annales autem Antuerpiensium, septem nominant ante Carolum Magnum ex Pipinorum familia Marchiones.
Praeterea certum est Pipinos totam Brabantiam (ut nunc dicimus) possedisse, atque ipsam Arduennam silvam, praesertim ubi Rhenum attingit, et vetus Palatinatus etiamnum hodie appellatur. Qui fuit amplissimus, etiam si ea quae sunt adhuc juris Palatini duntaxat adnumerentur, hoc est quae in feudum a Palatinis hodie accipiuntur: videlicet quidquid fere est inter Confluentes et Andernacum, totus Comitatus de Virnenberg, de Nuenar, de Wida, de Seinis, de Manderschid, potissima fere pars Ducatus Iuliacensis: in quo Palatinus (cuius nomen non occurrit) Monasterium postmodum aedificavit, cui nomen Bruvveiler, uno a Colonia Agrippina distans miliari. Et Ezelinus Comes Palatinus Rheni, frater sanctae Kunigundis, Ecclesiam in Keysersvverd infra eandem Coloniam construxit: quae omnia cum tota Lotharingia Ebernardus et Geiselbertus, qui ex posteritate Caroli Magni et Comites Palatini fuerunt, sub Ottone primo
possidebant, sub quibus Leodium, Caprimons, Traiectum, Iupilla, Harstallum, Marsna, Litta, pleraque alia continebantur. Godefridus Comes Palatinus Rheni septem principalia beneficia, quae vulgo appellantur Vahnlehen, morte septem nobilissimorum Ecclesiae Laureshamensis fidelium, obtinuit a Bennone Abbate: et ad generum illius Welephonem pervenerunt sub Henrico quarto. Fuerunt Fridericus et Sigefridus Comites Palatini ad Rhenum, sub Henrico tertio Imperatore. Et ut clariora haec omnia fiant, adponam quae antiquitati faventissimus Princeps, Iohannes Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariae et Comes in Spanheim, sua diligentia, in veteri Palatinatu requisita mihi tradidit: Henricus, inquit, Comes Palatinus Rheni, et dominus de Lacu, quod sine liberis esset annuente uxore sua Adelheida, aedificavit Monasterium ad Lacum patrimonium suum, Anno salutis MXCIII. regnante Imperatore Henrico tertio: deditque eidem Rheidam, Bellam, Bedendorff, Kruft, Alke, et Lacum. Et in literis fundationis ad finem habetur: Adfuerunt Sifridus privignus meus, Henricus Dux de Limpurg, et Wilhelmus Comes de Lutzelburg cognati mei, etc. In literis vero privilegii, Henrici IIII. Romanorum Imperatoris haec verba continentur: Post mortem vero praedicti Palatini Comitis Henrici, Sigefridus qui ei in comitatu Palatii successit, de patrimonio suo Mylen in Brabantia, Ouerhouen et Geneheiden Monasterio ad Lacum dedit. Neque propterea (quod aliqui hic facere nituntur) quisquam putet, extra lineam Palatinorum Comitatum devenisse: sed potius credendum, ipsam Adelheidam, et priorem eius maritum patrem Sigefridi, Palatinos quoque fuisse; qui multi tum supererant, exulantes hinc et inde, propter novissimum bellum per Eberhardum et Geiselbertum Palatinos cum Ottone primo gestum.
Sigiberti autem coniunx Gertrudis vocabatur, et est in monasterio Lacensi depicta, gestans in capite coronam. In veteri quoque Palatinatu, in quodam sacello divae Virgini dedicato scriptum invenitur: Sigefridum Comitem Palatinum arcem nunc dirutam, non procul ab oppido Meyen et monasterio Lacensi, quam Hohensimeren appellant, inhabitasse, habuisseque in uxorem Ducissam Brabantiae Genovefam, quam consilio et suasu cuiusdam equitis, cui nomen erat Golo, voluit igni tradere. Causae non referuntur, sed sunt qui adserant, cum puerulo in ingentem silvam expositam, et post aliquot menses sine omni humana ope, sanam et incolumem repertam, et a Deo in signum innocentiae conservatam. Idem Sigefridus monasterium in Brabantia fundavit nomine Haffligenium. de quo quidam Cardinalis singulis annis novendecim millia florenorum accipit, et adhuc triginta monachi cotidie ibidem aluntur. Est autem non procul ab oppido Alosto, Comitatus titulo nobili. Supradicta Adelheidis in eodem monasterio coronata etiam iuxta maritum suum cernitur depicta. Et est notatu dignum, quod licet praedictus Princeps Henricus se duntaxat Comitem Palatinum et dominum ad Lacum scribat; nihilominus tamen insignia Bavariae in dextro suae chlamidis latere, et in sinistro flavum leonem sine corona in nigra planicie cum duplici cauda, depicta cernantur: ut credibile sit, eum ex Bavarorum et Palatinorum progenie descendisse, ex stemmate Comitis Wernheri de Scheyren. Veteres enim sua insignia non curiose, ut hodie, observabant. Siquidem Rupertus cognomento Senior, Comes Palatinus et Princeps Elector invenitur depictus equo insidens, et insignia Bavariae pro scuto tenens, et ad equi antilenam leonem Palatinum sine rubeo scuto, quod
est insigne Electoralis dignitatis. Scilicet pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas, neque ab illis petendum judicium. Fuit et in hoc veteri Palatinatu Princeps Guilhelmus, Comes quoque Palatinus, qui sepultus est in Sprenckershach: quorum omnium epitaphia adscripsissem, nisi reveritus essem illa non placitura palato nostri temporis hominum, eo quod media aetate scripta illis dura, rancida, et rustica plane viderentur. Qui volet ea legere, poterit Lacense Monasterium adire, quod ab Andernaco uno, a Confluente tribus distat miliaribus.
Etsi iam satis superque probatum existimem, Arduennam silvam ad Pipinos et per consequens ad Praefectos Palatii seu Comites Palatinos pertinuisse, et veterem Palatinatum ad Rhenum partem Arduennae esse: nihilominus tamen ut haec liquidiora fiant, adponam quae hac de re doctissimus et antiquitatis amantissimus, vetus congerro meus, Chrysantus Boyss ad me scripsit. De Arduenna silva, inquit, haec habeto. Et primo ex Caii Iulii Caes. descriptione, Arduenna silva, inquit, quae est totius Galliae maxima, atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet, amplius quingentis millibus passuum patet. Regino monachus Prumiensis Anno DCCCLXXXVI. scribit, Ludovicum Regem transmisso inter Confluentes et Arduennam silvam Rheno, in pago Meginense (hot est Meyenfelt) non longe ab Andernaco castello (id est in veteri Palatinatu) cum Carolo fratre conflixisse et vicisse, licet Carolus plus quam quinquaginta millia hominum in suo exercitu haberet. Eodem auctore, regio quae hodie Eiflia dicitur, castrum Sleiden, oppidum Duren in Arduenna est; imo totus Ducatus Lutzelburgensis, Limpurgensis, Iuliacensis; item bona pars Archiepiscopatuum
Coloniensis et Treverensis: in hac Pipinus Caroli Magni pater Monasterium Prumiam construxit. Et quia non dubitem quam plurimos fore, qui antiquitatibus Arduennae et praesertim veteris Palatinatus, ubi Eyflia appellatur, oblect abuntur; libenter adponam quae idem Chrysantus mihi dedit, et primum a se repertum lapidem candidum in vico Ripstorf, et in aedibus suis adservatum huiusmodi:
MARTI. ET. GENIO
TALLIATIVM
CLAVDIVS. VERINVS
AD. PERPETVAM. TVTELAM. AEDIS
TALLIATIBVS. DEDIT. XCCL
QVAM. AEDEM. L. MARCIVS
SIMILIS. DE. SVO. POSVIT.
Item fragmentum hoc:
PRO.
IMP. DIVINAE
ANCAM. MARTI
TALLIATIVM.
Porro hi lapides non longe inventi sunt ab area Dollendorff. Ibidem sunt adhuc mirabiles subterraneae testudines. Paulum supra Monasterium Eyffliae est hic lapis:
CORNICEN. AN. XXXVI
STIP. XVIII.
COLLEGAE. HAEREDES
POSVERVNT.
Paulum infra oppidum Idan in vico Iuernesheim lapis fuit pulcherrimus literis Latinis insculptus, ut ex fide dignis comperi, sed hic mihi praereptus est. Non longe inde in vico Antvveiler inventus est lapis, in quo sunt supra tres virgines sedentes cum sportulis, in quibus rosae, sub virginibus verba sunt haec:
MATRONIS. VACALLI
NE. HIS. TIB. CLAVDI
MATER. NVR. IMP. IPSA
Post verba haec, imo sub ipsis, primum stat virgo longa veste decenti, habens in manu (ut apparet) virgam florentem: ad cuius caput est adscripta litera L. Livia scilicet, quae fuit mater Tiberii, et nurus Imperatoris Iulii, utpote quae filio illius adoptivo Augusto nupserat. Iuxta Liviam ara stat, in qua ignis cum flammis; juxta aram stat juvenis habens acerram in manibus; post juvenem stat longior vir habens quippiam in manu, idque imponens in ignem super aram. Ego crediderim esse sacrificium Liviae a matronis factum, idque secutus C. Tacitum, qui in initio primi ait, Liviam non contentam honoribus humanis, se per sacerdotes et flamines effigie deorum et numinum coli voluisse. Eiusdem formae lapis est et alius, habeoque ego in aedibus meis cum superioribus. Haec ille.
Non solum autem suprema Comitum Palatinorum dignitas apud Pipinos et Caroli Magni posteritatem permansit: verumetiam Vicariatus sublimitas etiamnum hodie perdurat, quam pene eandem dixerim. Vt enim praesens Imperator Comiti Palatino negotia disponenda permittebat, ita absens omnia committebat, vicesque suas prorsum commendabat. Quapropter inde effectum est, si contingat Imperatorem trans Alpes aut Pyraeneos montes commigrare, ut illico quicquid est rerum Imperialium citra montes, ad Comitis Palatini curam pertineat, et Vicarius Imperii appelletur: mortuo vero Imperatore, et alio nondum electo aut suffecto, Comes Palatinus ad Rhenum, et ea quae sunt juris Suevici et Franconici, causa et ratione Palatinatus, singula quaeque administrat et
disponit. Et quod magis est, tanta etiam est, et semper fuit Comitum Palatinorum excellentia, ut Imperialis Maiestas si qua controversia illi cum quopiam existat, sub Comite Palatino judicium subeat, ut aperte Bulla Aurea Caroli quarti Imperatoris declarat et continet. Et hinc factum nemo dubitet, quum de constituendis Principibus Electoribus ageretur, primas partes Comiti Palatino attributas, ut excellentissimo ex Caroli Magni progenie Principi: quas postmodum idem Carolus quartus Bohemiae Regi adscripsit, et assignavit volens consulere posteritati suae. Tanta autem semper apud veteres Comitum Palatinorum ratio, honor et reverentia habita est, ut mortuo Henrico Comite Palatino Henrici Superbi filio, unica relicta filia, quam Otto Dux Bavariae et Comes a Scheyren in uxorem duxit, Comitis Palatini titulo is Elector habitus sit, licet utrunque Principatum possideret. Cuius ex filio nepos Ludovicus, quum duos haberet filios, Rudolphum et Ludovicum, huic Bavariam, illi vero Palatinatum cum Electoria dignitate et parte Ducatus Bavariae donare voluit, hac adiecta conditione, Vt vicissitudinario jure eandem Electoriam dignitatem possiderent. quod obtinere non potuit. Neque enim Imperii Principes et subsequentes Imperatores ferre voluerunt, tantam auctoritatem et dignitatem, quae solis Comitibus Palatinis debebatur, et ad eos pertinebat, a quopiam quam qui Comes Palatinus, Palatinatumque possideret, usurpari aut vindicari. Quod ipsum Carolus quartus Imperator postmodum Nurimbergae publico judicio, assidentibus omnibus Electoribus, declaravit, et edicto cavit: Ne quis ad Electoriam et Archidapiferi dignitatem jus sibi vindicare praesumeret, nisi qui prius Palatinatum ipsum jure obtinuisset. Et hinc factum ut Comites Palatini continua
serie novem Reges Romanorum sive Imperatores, sine Ducum Bavariae aut quorumcunque aliorum contradictione, elegerint, et suis suffragiis ad Imperiale culmen promoverint. Licet enim ipse Rudolphus per fratrem Ludovicum Imperatorem et Ducem Bavariae, e Palatinatu pulsus, omnibusque bonis et dignitate spoliatus fuerit, eo quod ei suffragium suum in electione denegaverit, et Friderico Austriaco dare maluerit, et in exilio in Anglia mortuus sit; filii tamen eius spoliati non remanserunt, sed in omne jus paternum et dignitatem successerunt: videlicet Rudolphus, Adolphus et Rupertus. Hic Rudolphus in Nova Civitate Ecclesiam collegiatam construere incoepit, sed morte praeventus fratri Ruperto perficiendam, et Palatinatum Electoriamque dignitatem regendam reliquit. Adolphus enim ad ea non satis aptus judicatus est. Habuit autem Rupertus duas uxores, primam Elisabetam Comitis Namurcensis filiam, alteram Beatricem de Bergis. Et universale (ut vocant) Studium in oppido Heidelbergensi instituit Anno MCCCXLVI. cui sine herede mortuo Anno MCCCXC. et in Nova Civitate cum suis uxoribus sepulto, filius Adolphi fratris Rupertus Brandits successit et Princeps Elector factus est. Qui ex Beatrice Siciliae Regina genuit Rupertum Romanorum Regem, Ecclesiae regalis S. Spiritus Heidelbergensis fundatorem. Et ille ex filia Burgravii Nurenbergensis plurimos filios, Ottonem, Fridericum, Rupertum, Ludovicum, Iohannem, et Stephanum procreavit. Ludovicus factus est Elector, qui quoque tres filios reliquit, Ludovicum, Fridericum, et Rupertum. Ludovicus Elector moriebatur Wormatiae Anno MCCCCXLIX. relinquens unicum filium Principem Electorem Philippum, qui multos reliquit liberos filios et filias: inter quos
Ludovicus Elector, et Fridericus, cuius vitam et res gestas scribere nunc aggredimur. Hoc saltem praefati, nobilissiman hanc familiam a Pipinorum et Caroli Magni temporibus semper floruisse, multa possedisse, et numquam defecisse. Quod male opinatus est MVNSTERVS [Note: Lib. III. Cosmogra. cap. 350.]. Nisi dicere volumus, agnatos et cognatos de familia non esse, et jura sanguinis per filiam non conservari. Quod ipsum etsi Romana jura contineant, non tulissent tamen Romulus et Remus Rheae Silviae filii, et ab iis originem ducens IVLIVS, Romani Imperii primus fundator et auctor.
QVIDAM Heidelbergam vel describere vel laudare conati, et antiquitatem eius requirentes, nihil vero de ea scriptum obviam habentes; e Ptolomaei qui tempore Traiani et Antonini Pii vixisse perhibetur, viri Alexandrini, docti sane, sed qui coactus quae ab aliis audiebat scriptis tradere, satis infeliciter de Germania retulisse deprehenditur (si non depravata, quae de illius civitatibus reliquit, existunt infinita nomina) inter quae Budorim oppidum memorat, quod Heidelbergam fuisse autumatur: non satis perpendentes, Ptolomaei aetate Heidelbergam in rerum natura non fuisse, nedum nomen habuisse. Quare huiusmodi naenias relinquens, quae de Heidelbergae antiquitatibus habeo, describere adgrediar, et a quibus ea sumpserim, liberius forsan depromam. Fuit ea tempestate, qua
primum Heidelbergam veni, vir non admodum doctus, sed investigandae antiquitatis inprimis diligens perscrutator, et circa repertam prudens annotator. Huic nomen erat Iohanni Bergero. Is a me interrogatus, quae de Heidelbergae nomenclatura et antiquitatibus sciret, depromsit libellum vetustissimis characteribus descriptum, quem diligentissime perlegi, et memoriae quantum potui commendavi. In eo inquam libello scripta fuere quae sequuntur. Heidelberga seu potius Heidenberga nomen accepit a Romanis, qui hunc locum incoluerunt; quos Germani, ut omnes qui non sunt suae religionis; Heiden solent appellare, id est Paganos. Deinde more Graecorum N in L mutantes, Heidelbergam dixerunt, id est Paganorum mons, quod nomen usque in hodiernum diem retinet. Incoluisse autem hunc locum Romanos multa sunt indicia, atque adeo mons de cunctis coelitibus (inquit Hermannus Buschius insignis Poeta, in Hypantico) nomen habens: ubi multa insunt argumenta, et inter caetera fonticulus, quem ad Bachi aras nuncupant, et item cisternae quae adhuc apparent: item inscriptiones Romanis literis: et in vicino pago Hentschuchsheim, talis inscriptio:
MERCVRIO ..
BASEM. CVM ..
L. CANDIDIV ..
CATO. R. D. C
V. S. L. L. M
Item in proximo pago, quem vocant Burgum Latinorum, Ladenburg Germanice, talis inscriptio:
IVNONI. Reginae
MINERVAe Dea
BVSQVE ::: pro
SALVTE. ET. INcolumitate
D D. NOSTRorum Diocletiani et
MAXIMIANI. feliciss.
AVGVSTORum. ConstantI
ET. MAXIMIAni nobb. Caess.
CIVITAS. MOC ...
: VRE IN: EAV ..
... IAL .....
Non procul inde est satis magnus pagus Heidelsbeim, sic quoque appellatus, quod ibi habitarint Romani, qui Germanis Heiden appellantur. Quo tempore Velleda virgo in Bruchteris imperitabat, vetula quaedam, cui nomen Iettha, collem eum ubi nunc est arx Heidelbergensis, et Ietthae collis etiam nunc nomen habet, inhabitabat, vetustissimumque phanum incolebat, cuius fragmenta adhuc nuper vidimus, dum Comes Palatinus Fridericus factus Elector egregiam domum construxit, quam Novam-Aulam appellant. Haec mulier vaticiniis inclita, et quo venerabilior foret; raro e phano in conspectum hominum prodiens, volentibus consilium ab ea petere, de fenestra non prodiens vultu respondebat, et inter caetera praedixit (ut inconditis versibus canebat) suo colli a fatis esse datum, ut futuris temporibus regiis viris, quos nominatim recensebat, inhabitaretur, coleretur, et ornaretur, vallisque sub ipsa multo populo inhabitaretur, et templis celeberrimis ornaretur. Erat eo tempore Heidelberga sine nomine silva, et feris duntaxat inhabitata. Quo autem tempore Iulianus Imperator apud Tabernas tres, Alemannos ad internecionem gentis propemodum vicit et delevit, curavit ubique fieri et construi munimenta, ne rursum convenire, rursumque provincias Romanas vexare possent. Postquam autem Romani inter Rauracos, id est Basileam, et Coloniam Agrippinam ad Imperii protectionem infinitas arces et propugnacula
ad Rheni supercilia aedificarunt, praesertim in ripa Galliae, et sequentibus temporibus Rhenum transgressi bonam partem Germaniae occuparunt; visum est illis opus inprimis esse, ut loca per quae e Germania ingressus in provincias Romanorum esset, munirent. Qua autem unicum erat iter juxca Nicrum flumen, ubi se ex Hercinia silva extra montes exonerat, duas extruxerunt arces; unam supra Ietthae collem, alteram e regione, in excelso monte et undique abrupto, quem Abrinsberg eo tempore nominabant, nunc autem Omnium Sanctorum vocatur: et ut nusquam pateret iter, murum ab phano letthae ad flumen usque construxerunt, qui modo pro moenibus servit; juxta vero aquam turrim excelsam, ne per flumen esset descensus, ubi domus nobilium est, qui hodie nomine Euleri gaudent: e regione autem ultra flumen ad pedem Abrinsbergi montis, ubi nuper phanum Divae Virgini constructum est, pons fuerat, qui sublevabatur et recludebatur, ne illac transitus insciis Romanis pateret.
Sed ut tandem fabulosae antiquitati valedicamus, lubet adscribere, quae is liber de infelici morte ipsius Ietthae continebat. Egressa quondam amoenissimo tempore phanum, ut deambulatione recrearetur, progrediebatur juxta montes, donec pervenit in locum densis silvis consitum, quo montes intra convallem declinant, et qua multis locis scaturiebant pulcherrimi fontes, quibus vehementer coepit illa oblectari, et assidens ex illis bibebat. Cum ecce lupa famelica cum catulis e silva prorupit, quae conspectam mulierem, necquicquam divos invocantem dilaniat et frustulatim discerpit. quae casu suo fonti nomen dedit. Vocatur quippe in hodiernum diem, Fons luporum, ob amoenitatem loci omnibus notus: quem Princeps Fridericus
salientibus fontibus exornavit, et vivariis salaribus refertis jucundum reddidit, quem tempore aestatis inviseret, et plerique scholastici voluptatis causa saepe adeunt.
Quis postmodum Heidelbergam moenibus cinxerit, non facile invenitur. Episcopum Wormatiensem nullo modo recipiunt. Ecquis enim unquam audivit Episcopos eam curam suscepisse, ut moenia et urbes munitas esse velint? non facile probatur. nempe magis crapulae et luxui dediti, quam de Republica cogitarunt. Nisi dicamus Romanos, quo tutiores et parvis copiis locum hunc ad egressum Nicri continerent, eam munitionem perfecisse, et postea phanis convestivisse.
INprimis Augustinorum coenobium juxta moenia construxisse quosdam ante quingentos et triginta annos, ut se vidisse in literis quibusdam Irenicus testatum reliquit, et beatam Virginem in solitudine appellatam dicit. Ibique Rex Rupertus nondum constructis aedificiis in Ietthae colle habitasse commemoratur. Plura de eius conditoribus reperire non potui. Incoluisse autem multos praeclaros viros in Theologia praelatos memoratur. Inter quos revocator verae religionis, quae jam diu neglecta jacuerat et obsurduerat, D. Martinus Lutherus prima fundamenta jecerat: et alii complures, ut Carolostadius, Munsterus, Melanchthon, ex hac schola velut ex equo Troiano emerserunt. Nunc vero a Monachis desertum Fridericus Comes Palatinus, in scholam Sapientiae erexit: Dii faxint melioribus avibus.
Postea Minorum coenobium infra Heidelbergam ad Nicrum constructum est, quo anno scire non potui. Invenio tamen literas Rudolphi Comitis Palatini et Ducis Bavariae anno millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, quibus scribit eo tempore Heidelbergae fuisse, et viam sive transitum a Monasterio ad Neccarum concessisse. Deinde literas Ludovici Regis Romanorum, quibus scribit ea tempestate extra muros Heidelbergenses adhuc fuisse, Anno millesimo trecentesimo tertio, regni sui anno tertio. Item literas Ludovici Comitis Palatini et Ducis Bavariae, datas in Leyenfeld anno millesimo ducentesimo octuagesimo sexto. Item literas Iohannis vicesimi secundi Papae de anno millesimo centesimo octuagesimo quarto. Item literas Sifridi Episcopi Curiensis super translatione Monasterii Anno MCCCXXII.
Transferebatur autem tunc temporis coenobium in suburbium civitatis, sed non diu ibi mansit. quia Mechtildis Ducissa Sabaudiae transtulit, ubi nunc sunt, et ordinem Francisci assumere consuluit: quae fuit mater Friderici Comitis Palatini, qui in eodem monasterio cum filio notho requiescit in singulari capella. Et inter caeteros non procul inde Germanorum decus Rodolphus Agricola, cum huiusmodi inscriptione. Primum Hermolai Barbari Patriarchae Aquilegiensis:
Invida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum
Agricolam, Frisii spemque decusque soli.
Scilicet hoc uno meruit Germania, laudis
Quicquid habet Latium, Graecia quidquid habet.
Super nomenclatura huius oppidi, egregio vino nobilis, cui Bacharaco nomen, multa sciscitanti, oblata est caeteris (meo judicio) verior sententia, quâ affirmatur olim Romanos, admiratos vini quod apud hocce oppidum crescit praestantiam, erectâ arâ in eâ parte montis, ubi Divus Wernherus requiescit, ad Bachi aram nuncuparunt, quae et subjectum vicum eiusdem nominis esse fecit, Bacharacumque, id est, a Bachi ara nuncupatum arbitrantur.
ANNO Dominice Incarnationis DCCLXXIV. Pipini vero Regis Francorum XII. Cancor illustris Rhenensis pagi Comes, cum matre sua religiosa et Deo acceptabili Williswinda, vidua Ruperti Comitis, Monasterium Lauresham in insula, quae nunc appellatur Aldenmunster, initiantes venerabili Rutgango Metensis ecclesiae archiepiscopo ad instituendam inibi monastice professionis militiam tradiderunt: nullius quidem episcopii seu cuiuslibet ecclesiae juri aut dominio subiicientes: sed quia minus id per se poterant, tanquam consanguineo, et tum in Dei rebus viro spectatissimo perficiendum gubernandumque sub traditionis titulo commendantes. Qui ut desiderii sui promtiorem sortirentur effectum, famulorum Dei qui illic adunandi erant, providentes commodis, ecclesiam in Scarra cum suis appendiciis, praedium suum in Mogontia, villam quoque in Hagenheim cum omni integritate in possessionem eiusdem monasterii contulerunt. Cuius donationis forma fuit talis:
Donatio domnae Willisvvindae, et filii eius Cancronis Comitis, de Hagenheim.
ANno duodecimo regnante domno nostro Pippino rege, sub die IIII. Id. Iulii, ego VVillisvvinda Deo sacrata, et filius meus Cancor Comes, pro Dei intuitu vel pro animae nostrae remedio seu et pro aeterna retributione, ut non inveniat in nobis ultrix flamma quod devoret, sed Domini pietas
quod coronet, ideoque nos in Dei nomine donamus ad sacrosanctam ecclesiam sancti Petri seu ceterorum sanctorum, quae est constructa in loco nuncupato Lauresham, in pago Rhenense, super fluvium VVisgoz, quam nos propter nomen Domini a novo aedificavimus, ubi preest vir venerabilis Ruodgangus archiepiscopus et abbas, donatumque in perpetuum esse volumus et promtissima voluntate confirmamus: hoc est villam nostram in pago VVormatiense, in loco qui dicitur Hagenheim, super fluvium Salusiam, quae mihi de parte genitoris mei nomine Adelhemi legibus obvenit, vel undecunque tam de alode quam de comparato, seu de quolibet adtractu ad nos noscitur pervenisse, cum integritate sua, terris, domibus, aedificiis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, litis, libertis, conlibertis, mancipiis, mobilibus et immobilibus, peculio utriusque sexus tam maiore quam minore genere vel aetate, quicquid dici aut nominari potest, re inexquisita, cum omni suppellectile, sicut a nobis moderno tempore possideri dignoscitur, donamus, tradimus atque transfundimus: ita ut ab hac die iam dictus domnus Ruodgangus, vel sui monachi qui ibidem in ipso monasterio habitare videntur, vel successores eorum habeant, teneant, atque possideant, et quicquid exinde facere pro oportunitate loci ipsius voluerint, liberaem et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, vel aliquis de heredibus vel proheredibus nostris, seu quelibet ulla extranea persona, vel quicunque contra hoc testamentum, quod nos spontanea voluntate fieri decrevimus, venire temptaverit, aut id infringere voluerit; ante tribunal Christi in die judicii rationem cum ipso sancto Petro deducat, et insuper inferat partibus ipsorum monachorum una cum partibus fisci auri libras V. argenti pondera decem, et quod repetit, hoc omnino evindicare non valeat; sed presens donatio testamenti huius omni tempore firma et inviolata permaneat stipulatione subnixa. Actum Lauresham publice sub die et tempore dicto supra. Signum + VVillisvvindae Deo sacratae, et signum + Cancronis Comitis filii eius; qui hoc testamentum fieri et firmari rogaverunt. Signum Heimerici filii Cancronis. Ego Automadus Treverorum episcopus subscripsi. Ego Albericus episcopus. Ego Iohannes episcopus. Ego in Dei nomine Helmericus notarius ex jussu domini Ruodgangi archiepiscopi cartam hanc scripsi, diemque et tempus ut supra designavi.
EGo in Dei nomine Cancor, et Angila coniux mea, cogitantes casum humanae fragilitatis, qualiter peccata nostra possimus minuere (donante Domino) et ad aeterna gaudia pervenire, idcirco pro animae nostrae remedio, ut dominus Iesus Christus veniam de peccatis nostris tribuere dignetur, donamus, tradimus, vel firmamus ad monasterium Sancti Petri quod appellatur Lauresham, seu et sanctum Nazarium martyrem, qui ibidem in corpore requiescit, vel ad illam congregationem monachorum quae ibidem conversari videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abbas, praeesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus et promtissima voluntate confirmamus; hoc est terram et silvam quae est in illa marcha de Birstat, seu in ipso fine: de illo rubero qui est de ecclesia sancti Nazarii ad partem meridianam inter
partem sancti Petri, per Agilofum et suos consortes pro signo incisa: et inde ad partem orientalem usque in fluvium certum VVisgoz, ubi marcha de Basinsheim coniungit: et de ipso rubero adpartem Aquilonis, sicut ipsa incisio arborum in ipsa die facta fuit, quae vulgo Lachus appellatur sive divisio: et sic ad illam ligneam crucem quae est posita juxta illam viam quae venit de Birstat, et inde ad partem Aquilonis: sicut illa incisio arborum seu lachus in ipsa die facta fuit, usque ad illum monticulum qui quasi terminus apparet: et inde per ipsam incisionem arborum sive lachum usque in certum VVisgoz, ubi marcha de Basinsheim coniungit: quicqui infra illam incisionem arborum seu lachum sive divisionem usque ad marcham de Basinsheim, de dote Angilae, vel de qualibet parte nostra ibidem videtur esse portio, sive possessio vel dominatio, tam terris, quam silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus totum et ad integrum ad iam dictum monasterium sive ad sanctum Nazarium a die praesente donamus, tradimus atque transfundimus in Dei nomine perpetualiter possidendum: ita ut ab hac die ipsi monachi vel successores eorum habeant, teneant atque possideant, et neque nos neque ullus de heredibus nostris, neque ulla obposita extranea persona, de ipsa terra vel de ipsa silva ullo unquam tempore ipsos monachos vel successores eorum eiicere nec contradicere possit, nec ullam inquietudinem vel calumniam generare praesumat; sed ad iam dictum monasterium omni tempore proficiat in augmentis. Si quis vero (quod futurum esse minime credimus) si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris seu quelibet ulla extranea obposita persona contra hanc donationem a nobis factam venire tentaverit, aut eam infringere vel immutare voluerit, caveat ne iram Dei omnipotentis acquirat, et insuper inferat una cum socio fisco auri libras III. argenti pondo V. multam sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et inviolabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham publice, sub die Kal. Iunii, anno secundo regnantibus gloriosissimis regibus Karoto et Karlomanno. Signum Cancronis Comitis et Angilae coniugis eius, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Signum Thurincberti fratris ipsius Cancronis, et Heimerici filii sui, et aliorum. Ego Guario lector hanc donationem scripsi.
LOTHARIVS Ludo vici Pii Imp. filius natu maximus, qui in divisione cum fratribus suis Ludovico et Carolo sortitus est regnum quod ab eo traxit nomen, et provinciam, et cum Italia tota Romanum Imperium; hic Lotharius Ansfrido tunc Palatino Comiti, illustri et spectabili viro, ob egregia merita praedium suum in Geizefurt jure proprietatis contradidit, quod postea idem Ansfridus Laureshamensi monasterio sub Abbate Dietrocho contulit. quae regia donatio Ansfrido conlata talis est.
IN nomine omnipotentis Dei salvatoris nostri Iesu Christi, Lotharius divina preveniente clementia rex. Dignum est ut regalis celsitudo procerum suorum petitionibus tanto libentius annuat, et annuendo ad effectum perdiscat, quando eos vidirit ac noverit in suis obsequiis perstare efficaces. Idcirco
noverit omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae ac nostrorum praesentium videlicet ac futurorum industria, quia Hucbertus abba nostram deprecatus est magnitudinem, ut cuidam fideli Comiti palatii nostri Ansfrido nomine aliquantum ex rebus juris nostri, quas ipse jure beneficiario detinet, ad proprium concederemus, ac per praeceptum nostrum largiremur. Cuius precibus libenter ob utrorumque sincerissimam devotionem et famulatum adquiescentes, hos eminentiae nostrae apices fieri decrevimus, per quos memorato Ansfrido in pago Hattuariensi, [Note: Hunc locum allegat Lindebrog. ad Am. Marcellinum pag. 93.] et in villa quae vocatur Geizefurt, super fluvium Nerse, mansos quatuor cum omnibus suis appenditiis, terris scilicet cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, necnon et mancipiis utriusque sexus ibidem aspicientibus: seu etiam et in pago Laumensi in villa Sodeia super fluvium Geldione, mansum unum cum omnibus ad se pertinentibus, terris scilicet cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, necnon ab mancipiis utriusque sexus ibidem pertinentibus, ei ad proprium tribuimus, et de jure nostro in jus et dominationem ipsius perenniter mansurum transfundimus: quatenus per hanc nostram authoritatem potissimam habeat ex eisdem rebus vel mancipiis faciendi licentiam quicquid elegerit vel voluerit, sicut et de reliquis proprietatis suae rebus, remota cuiuslibet inquietudine vel contrarietate: ita tamen ut nusquam a nostra discedat fidelitate. Et ut haec nostrae largitatis auctoritas firmior habeatur, et per futura umpora melius conservetur, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus. Signum Lotharii gloriosi regis. Hrothmundus notarius recognovi. Data V. Id. Novembris, anno Christo propitio Imperii domni Lotharii piissimi regis primo, indictione IIII. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter, Amen.
SI aliquid ex facultatibus nostris ad loca sanctorum condonamus, hoc nobis proculdubio in aeterna retributione profuturum esse confidimus. Idcirco ego in Dei nomine Ansfrid Dei gratia Comes, cogitans de timore Dei vel futura retributione pro remedio animae meae; seu dominorum meorum, per quos ad me res pervenisse dinoscitur, dono per hoc testamentum ad sanctum Dei martyrem Nazarium, qui requiescit in corpore in pago Renense, in monasterio cognomento Lauresham, sito super fluvium VVugoz, ubi moderno tempore vir venerabilis Theotrohus abba regulariter praeesse videtur, et veneranda congregatio monachorum die noctuque domino Deo deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo. hoc est quod trado res proprietatis meae in pago Hattuaria; in Odenheimero marca, in villa quae dicitur Geizefurt, quae sita est super fluvium Nersa, hoc est mansum indominicatum cum aedificiis atque omnibus utensilibus habentem hobas tres, hobas serviles XVIIII. et silvam in quam mittere possumus mille porcos perfecte saginari. et eandem silvam determinat ab oriente fluvius Lusgochesbach usque in Nerschinam, et a Nerschina usque in Nersam, et a Nersa usque ad silvam campumque qui dividit Odeheimero marcam, et quicquid in eadem marca villave habeo proprietatis, exceptis tribus hobis, unam quam habet VVolfbraht, et in eandem silvam debet mittere porcos X. alteram habet Thadolf, tertiam Sigebinus, et etiam debet mittere
in silvam uterque porcos X. et nullam aliam utilitatem, sive ad exstirpandum, sive in cesura ligni. unusquisque autem de servis ipsis de sua huba debet mittere in silvam porcos V. Haec omnia superius comprehensa in ea ratione ad sanctum Dei martyrem N. trado, quatenus has easdem res ad dies vitae meae habeam, et quicquid ad praefatum monasterium pertinet in loco vel villa quae dicitur Gannida, tam de quaesitis quam de inquesitis, seu in quibuscunque ibidem locis aut terris consistant res praefati martyris Christi, quae hactenus servierunt praefato monasterio. de vineis quoque ad carradas quatuor. Spondeo quoque memetipsum in censum annis singulis in festivitate sancti Martini coria bovina ad opus fratrum quadraginta persolvere. Haec omnia ut diximus sub integritate cum omnibus appenditiis et terminis suu et cum omnibus ad se pertinentibus, id est basilica, domibus, caeterisque aedificiis, terris, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus, ac se ipsas moventibus, vel quicquid denominari potest aut non potest, mancipiis diversi sexus et aetatis numero LXIV. Haec vero omnia superius denominata a die praesente de jure meo in jus et dominium sancti N. rectorumque ipsius monasterii dono, trado, atque transfundo in Dei nomine perpetualiter possidendum: ea videlicet ratione donationem memoratam atque traditionem faciens, ut quamdiu in hac mortalitate divina jussione vixero, habeam praedictas res in mea potestate et sub mea ordinatione, absque ullius personae aut potestatis contradictione vel impedimento, tam ipsam hereditatem a me traditam, quam illam quam ab eodem monasterio precariam accepi. Post obitum vero meum utreque memoratae res cum omni integritate ad praenominatum venerabile monasterium absque ullius contradictione recipiantur, et in eius potestate atque dominio permaneant, fratribus specialiter ad sustentaculum, et nulli unquam in beneficium detur. Quod si factum fuerit, heredes mei illud inde abstrahere licentiam habeant atque inter dispertiri: excepto si maior utilitas eidem monasterio per praestariam acquiri possit. Et si aliquis contra hoc nostrae devotionis testamentum resultare voluerit, atque illud convellere aut evacuare tentaverit, primitus Christum et sanctum eius martyrem Nazarium nefandis ausibus suis contrarium sentiat, et insuper fisco distringente multam de rebus propriis parti praedicti monasterii coactus exsolvat, auri videlicet libram unam, argenti pondo XII. et nec sic quod conatus repetere, evindicare possit; sed haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Lauresham, anno incarnationis Dominicae MCCCLXII, regni Ludovici regis XXVI. sub die III. Non. Octobr. Signum Ansfridi Comitis Palatii. Signum Fridolohi. Signum Ruodleichi, et aliorum. Ego VValthere indignus presbyter et monachus hoc testamentum scripsi, diemque et tempus ut supra notavi.
EGo in Dei nomine Ansfridus gratia Dei Comes, dono per hoc testamentum ad sanctum Dei martyrem Nazarium, ut supra, quicquid haheo proprietatis in pago Darnau, in marca vel villa Sodoia, quae sita est super fluvium Geldiun, in comitatu Giselberti, hoc est hubam indominicatam unam, serviles VIIII. et silvam in qua saginari possunt porci C. quam determinat ab oriente res Liutberti, ad austrum fluit Sambra, ad occidentem
res sancti Lamperti, ad aquilonem item res Liutberti, cum mancipiis XXXIX. Haec omnia in ea ratione ad sanctum Dei martyrem N. trado, quatenus has easdem res ego et Hildivvardus filius meus ad dies vitae nostrae habeamus: et insuper quicquid ad praefatum monasterium pertinet in villa vel marca quae dicitur Baldanis, et in censum annis singulis in festo sancti Martini solidos tres fratrum usui persolvamus. Post obitum vero nostrum utraeque memorate res... ut supra omnia. Actum loco tempore, et die. quo supra.
DIligendo in Christo filio sanctae Dei ecclesiae, Ansfrido venerando Comiti Palatii, Thiotrochus gratia Dei humilis abbas. Honorabilis tua fuit petitio, et fratrum nostrorum decrevit benivolentia, ut res proprietatis tuae in Geizefurt, pro elemosyna tua et domnorum regum Lotharii et Ludovici a te sancto Nazario traditas, simulque res nostras ad Gannita pertinentes, rem quoque proprietatis tuae in villa Sodoia similiter traditam, cum rebus sancti Nazarii in villa Baldanis, quae in utroque testamento tuo plenius continentur inscripta, tibi et filio tuo Heldiuuardo ad dies vitae vestrae beneficiaremus. Quod quia rationabile fuit perfecimus, et hanc praestariam vobis conscribi jussimus: ut quandiu vixeritis, utrasque res absque omni inquietudine teneatis et excolatis, et nihil exinde minuere aut deteriorare, sed potius augmentare et meliorare in omnibus studeatis; et singulis annis ob recordationem in festo S. Martini de primo beneficio XL. coria bovina, de secundo tres solidos solvere non neglegatis. Post obitum vero vestrum utraeque res melioratae et auctae ad sanctum Nazarium revertantur. Data praestaria die et tempore, quo supra.
IN nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludovvicus divina favente gratia Rex. Notum esse volumus omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos ob amorem Domini nostri Iesu Christi, et pro anima pii genitoris nostri, et pro mercedis nostrae augmento, quasdam res proprietatis nostrae concedimus ad monasterium dictum Lauresham, quod est constructum in honore sancti Nazarii venerabilis martyris Christi, cui nunc venerabilis abba VValtherus praeest; hoe est in pago nuncupato Lobodengouue locum quendam qui nominatur Aberinesburg, sicuti ipsum carissimae conjugi nostrae Liutgardi huc usque praestitum [Note: geliehen. ] habebamus, et quicquid ad ipsum locum jure ac legitime pertinere videtur, cum domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis. accessibus et adiacentiis, sinibus, exitibus et regressibus, Haec ergo omnia iam
dicto Abbati ad praefatum monasterium et fratribus ibidem Domino famülantibus in proprietatem et dominationem perpetuam condonavimus, et jussimus eis fieri hoc nostrae auctoritatis praeceptum, per quod volumus firmiterque praecipimus, ut de his omnibus nunc et deinceps omni tempore liberam habeant potestatem faciendi quicquid eis placuerit: quatenus eos pro nobis, coniuge, proleque nostra, misericordiam Domini melius exorare delectet. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus. Arnolfus cancellarius ad vicem Luitberti archicapellani recognovi et subscripsi. Data XV. Kal. Febr. anno Dominicae incarnationis DCCCLXXXII. Indictione X. anno VI. Hludovvici serenissimi regis. Actum Franconofurt palatio regio, in Dei nomine feliciter, Amen.
EGo in Dei nomine Heriger, pro remedio animae Grimoldi, et Gernivvae, trado ad sanctum Nazarium martyrem, qui requiescit in corpore in pago Renense in monasterio quod nuncupatur Lauresham, vel ad illam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Gerharto abbate deservire videtur, donatumque in perpetuum fore volo et promtissima voluntate confirmo, hoc est rem quam habuerunt in pago Lobodonense in villa vel marca nuncupata Hantscuesheim; id est aream unam et molendinum et vineam; et quicquid legitime et jure ad illam videtur pertinere: ea vero ratione, ut ad basilice, quae structa est in monte nominato Abrahae mons, in honore sancti Michaelis Archangeli, servitium constet. Haec omnia superius comprehensa a die praesente de jure meo in jus et dominium (ancti N. dono, trado, atque transfundo in Dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die jure habeatis habendi, donandi, commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Et haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die VI. Id. Ian. anno IIII. regnante Arnolfo rege. Signum Gerhardi abbatis, et Herigeri, qui hanc traditionem fieri et firmari rogavit. Signum Husi pr. et mo. Signum Engilberti et aliorum. Ego itaque Chazo indignus subdiaconus et mo. hanc traditionem depinxi, diemque et tempus ut supra notavi.
EGo in Christi nomine Ruotsvvind, pro remedio animae meae trado ad aulam sancti archangeli Michaelis, quae constructa est in pago Lobodunense in monte qui vocatur mons Abrahae, super quem venerabilis Gerhardus abbas potestatem habet, donatosque in perpetuum esse volo, in Ebbelenheimero marca jurnales X. et dimidium, et IIII. ad monasterium sancti Nazarii martyris Christi tradidi in Dei nomine perenniter possidendos, stipulatione subnixa. Actum publice in cacumine montis Abrahae XV. Kal. Ian. Signum Gerhardi abbatis, et Ruotsvvinda, qui hanc traditionem
fieri et firmari rogaverunt. Signum Husi presbyteri, Geraldi, VValamari. regnante Arnolfo rege, anno IIII. regni eius.
IN nomine sanctae et individuae trinitatis. Cunradus divina ordinante providentia Rex. Quicquid Dei servorum exhortatione locis divinis cultibus aptatis devota mente conferimus, in extremo examinis die centuplicatum a summo judice nobis repraesentari absque dubio confidimus. Idcirco omnibus sanctae Dei ecclesiae nostrisque fidelibus praesentibus et futuris notum esse volumus, qualiter nostrae pro mercedis augmento, ac parentum in elemosina meorum, atque pro quorundam fidelium nostrorum, Thiedelachi episcopi, nec non et Erkangeri Comitis ac caeterorum, Erdolfi et Folnandi rogatu, quasdam res proprietatis nostrae concedimus ad sanctum locum Aberinesburg dictum, qui est constructus in honore sancti Michaelis archangeli omnipotentis. hoc est quicquid Folcmar proprietatis visus fuit habere in marcha et in villa Hanscuhesheim nuncupata. VI. hubas serviles; et hoc totum Sigolfo nostro quoque monacho abbatis sui licentia ad dies vitae suae sibi in proprium habere nostra concedo potestate. hoc est in pago Lobotungouue, in comitatu Luitsfridi Comitis, et quicquid ad ipsum locum jure ac legitime pertinere videtur; cum domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, aquis, aquarumve decursibus, viis et inviis, accessibus et adjacentiis, finibus, exitibus ac regressibus. Haec ergo omnia jam dicto monacho ad praefatum locum, acpost ipsius de hac vita discessum fratribus in monasterio Lauresham domino sanctoque Nazario famulantibus, in proprietatem et dominationem perpetuam condonamus, et jussimus eis fieri hoc nostrae auctoritatis praeceptum, per quod volumus, firmiterque praecipimus, ut de his omnibus nunc et deinceps omni tempore liberam habeant potestatem faciendi quicquid eis placuerit: quatenus eos pro nobis misericordiam Domini melius exorare delectet. Et ut haec nostre concessionis auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur, et diligentius observetur, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus. Signum Chunradi serenissimi regis. VVodelfridus cancellarius ad vicem Pilegrini archicapellani recognovi. Data X. Kal. Septemb. in monte Abirinesburg. Anno Dominicae incarnat. DCCCCXII. Indictione XIII. anno I. regni Chunradi gloriosissimi regis. Actum ad Triburiam palatio regio, feliciter, Amen.
IN nomine sanctae et individuae Trinitatis. Otto divina auxiliante clementia Imperator Augustus. Noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum industria, qualiter nos ob mercedem retributionis divinae, interventu dilectae coniugis nostrae Adelheidae, venerabili abbati Gerbodoni fideli nostro, qui coenobio sancti Nazarii in Lauresham praeesse videtur, in quadam eiusdem coenobii villa VVezinloch nominata, in comitatu Cunradi Comitis, mercatum publicum fieri concessimus; et quicquid
in thelonei lucris, vel alia aliqua utilitate exinde proventurum esse videtur; ad servitium sancti Michaelis in Abramesberg, seu sancti Nazarii in Lauresham, Imperatoriae nostrae largitatis munificentia donavimus. Et ut hoc auctoritatis nostrae donum sive praeceptum stabile ac inconcussum permaneat, hanc cartam conscribi et annuli nostri impressione signari jussimus. Signum domni Ottonis magni et invictissimi Imperatoris Augusti. Luidolfus cancellarius ad vicem Brunonis archicapellani recognovi. Dat. II. Non. Maii, anno incarnationis Dominicae DCCCCLXV. Indictione VIII. anno regni domni Ottonis XXX. Imperii vero IIII. Actum Herestein palatio, in Dei nomine feliciter, Amen.
IN nomine sanctae et individuae Trinitatis. Henricus secundus divina favente clementia Romanorum Imperator Augustus. Si venerabilia ecclesiarum Dei loca alicuius commodi utilitate ad laudem Dei stabilire, confirmare ac sublimare sluduerimus; nobis id ad animae remedium, regnique nostri statum profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas, qualiter Reginbaldus Laureshamensis ecclesiae venerabilis abbas nostram adiens serenitatem omni a nobis studio postulavit, quatenus sub nostrae confirmationis atque immunitatis auctoritate liceret sibi sub sancti Michaelis archangeli et omnium supernorum civium honore monasterium ordinare in monte jancti Abrahae pretitulato nomine, sito in pago Lobotengouue, in comitatu vero Heinrici Comitis. Rogavit etiam nos eidem monasterio confirmare, ad usum fratrum Deo ibidem sub regula sancti Benedicti servientium, loca cum pertinentiis suis his nominibus designata: Furde, Eressam, VVezzenloch, in VVibelinga IIII. mansos, Scrizesheim, in Paphenhoven unam ecclesiam cum IIII. mansis, in Pergeheim VIII. mansos, in Nivvenheim VIII. mansos, in Hanscuesheim VII. mansos, in Cilulfesheim III. mansos. Cuius petitioni quia rationabilis atque religioni dedita videbatur, aurem libentissime accommodavimus, atque eidem ecclesiae ab ipso concessa per hanc nostram Imperialem paginam concedimus atque confirmavimus. Interdicendo itaque interdicimus, ut nullus posthinc abbas eidem monasterio de praenominatis locis aliquid aufferre et ad suos usus conferre, sive alicui militi in beneficium dare praesumat. Si autem hoc (quod absit) fecerit, Dei omnipotentis offensam, et sancti Michaelis archangeli omniumque supernorum civium inprimis incurrat, et ut banni nostri transgressor auri optimi libras centum ad Cameram nostram persolvat. Et ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis et inconvulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria confirmantes sigilli nostri impressione jussimus insignari. Signum domni Heinrici Romanorum invictissimi Imperatoris Augusti. Gualterus cancellarius vice Aribonis archicancellarii recognovi. Data Idus Decemb. Indict. VI. anno Dominicae incarnationis MXXIII. anno vero domni Heinrici secundi regnantis XXIII. Imperii autem X. Actum in Triburia regia villa.
VGo Dei gratia abbas Laureshamensis. Sanctae Dei ecclesiae profectui tanto diligentius procurare debemus, quanto in coelesti curia exelsius sublimari cupimus. Ecce in Hanscuesheim ob aeternae retributionis mercedem jura constitutionum quae ad nostrum servitium pertinent, sine ulla interdictione, fratrum nostrorum petitione, in praesentia primatum nostrorum ad servitium sancti Michaelis archangeli constituimus; quatenus inibi regularem disciplinam juxta fratrum sancti Nazarii consuetudines eiusdemque loci constitutiones ad plenum firmaremus. Et ne hanc constitutionem successorum nostrorum iniustitia vel inclementia subvertat, hanc cartam fecimus scribi et legaliter confirmari. Anno autem incarnationis Dominicae MXXVI. Indict. VII. regnante Imp. Heinrico II. acta sunt haec feliciter, Amen.
NOtum esse volumus omnibus in Christo fidelibus tam praesentibus quamfuturis, qualiter ego Anshelmus Dei gratia Laureshamensis ecclesiae abbas, cum communi fratrum et ministerialium caeterorumque amicorum nostrorum consilio et auxilio cellam novam in monte Abrinsberg, scilicet in ecclesia sancti Stephani protomartyris ab Arnoldo praeposito prius fundata construximus; et quomodo fratribus ibidem Deo famulantibus stipendia circumquaque accumulavimus, et quam partem montis et eius silvae eidem monasterio deputavimus. In praesentia etenim Bertolfi advocati senioris et totius familiae in Hantscuhesheim nos consedebamus, et confirmatione banni et incessione populi terminum eiusdem loci hoc modo praetitulavimus. Ab origine fontis qui dicitur Heiminisbach, per callem ad utriusque montis medietatem pene dirigentem summum: a summo usque deorsum in amnem qui vocatur Dagrisbach [Note: Hod Darspach. ], et exinde qua via publica circumflectitur usque ad collem qui dicitur Hohenbuhel, et sic in ascensum eiusdem collis per illum locum qui cognominatur Lar, per latera montis usque ad vineam quae vocatur Busendal, et ita in ascensum per summitatem eiusdem vineae usque ad originem prioris fontis, id est Heiminisbach tendit. In hac vero determinatione disposuimus cum Tietperto monacho, et Gerlacho converso, ceterisque fratribus, tunc tempore ibidem degentibus, ut in radice montis vinearum jugera metiremur, ea videlicet ratione, ut quot jugera tot solidi prelato ecclesiae in festo sancti Remigii persolverentur. Sed quoniam ad cameram nostram mons totus et silva pertinuit, decimationem vinearum sive frugum aliarum absque omni contradictione elericorum vel laicorum ad eandem ecclesiam praesentari constituimus. Interdiximus etiam quod nullus hominum, five maioris sit natu; sive minoris, audeat in determinatione illa quicquam sibi usurpare, neque in terra, neque in vinetis, neque in arboribus, neque in lapidibus, neque in ulla utilitatis causa, praeter hoc quod a magistro loci vel a fratribus hereditario jure possit appetere. Ad confirmandam autem hanc institutionem et ecclesiae nostrae honorem fecimus hanc cartam conscribi, et sigilli nostri impressione insigniri. Et ut posteris nostris fidelibus firmius et stabilius videatur, domni
nostri Heinrici Imperatoris clementiam imploravimus, ut in defensionem potentiae suae eandem cellam susciperet, et omnia quae vel a nobis concessa vel adepta, sive ab aliis fidelibus adquirenda, singulas donationes in suis locis praenotatas, propria manu, regnique banno et sigilli eius munitione coram principibus confirmaret. Si quis autem haec annihilare, vel sibimet quicquam sibi usurpare, vel minuere studuerit, iram Dei et omnium sanctorum se habere sciat. pro praesumptione autem delicti imperando diiudicamus, ut si liber est, X. talenta; si ministerialis, V. talenta; si ex familia, totam substantiam ad cameram nostram persolvat. Nomina testium haec sunt; de monachis, Geroldus, Berengerus, Hartmannus, Godebertus, Libelinus, Zundeboldus, Trutvvinus, Tictbertus. De militibus, Bertholfus Comes, Gerhardus, Rifridus, Gerlacus, Ernost. de servientibus, Heribertus, Salemannus, Tietericus, Hildebertus, Arnoldus. de familia, VVillo, Haimo, Razecho, et alii quamplurimi. Anno Dominicae incarnationis MXCIIII. Indictione II. regnante Heinrico III. Imp. sunt haec acta, et in monte Abrinsberg conscripta feliciter, Amen.
NOtum sit omnibus in Christo fidelibus, qualiter ego Anshelmus sanctae Laeureshamensi ecclesiae licet indignus abbas, cum Zundeboldo praeposito Abirinesbergensi, manu advocati Bertholfi aream et vineas in Scriezesheim hobariis atque curtariis, praeter ea quae jam in servitio habuerunt, sub annua et determinata pensione jure hereditario contradidi, cisque concessi; ut cum aliquis hobariorum obierit, heres eius tantum quinque solidos VVormatiensis monetae supradicti loci praeposito, et unciam eius villico tribuat, ac hereditatem suam possideat. Persolvere autem debent hobarii unam carradam vini, et XXX. malier siliginis; curtarii vero IIII. amas vini, et XX. malter siliginis. nostrae autem constitutionis novi heredes XXV. urnas vini; XVIII. malter siliginis et unum tritici. quae simul sunt duae carradae vini et dimidia, malder LXXI. Praeterea hobarii solvunt villico praepositi in festo sancti Martini VI. uncias, et de molendinis solvuntur VI. unciae. Porro in Hetenesheim et in Cilolvesheim persolvuntur LXV. malder tritici: sed VIII. malder tritici in Cilolvesheim dedimus in concambium pro molendino in Scrizesheim, quod pertinebat ad Aldenmunster. In VVibelingen de area et de vineis in festo sancti Lucae persolvuntur LIII. malder tritici: De tribus mansis XXX. malder tritici, ex aliis autem bonis XXIV. malder tritici. quae simul sunt CVI. malder triciti in VVibelingen.. In Nivvenheim solvuntur XV. malter tritici, XVIII. siliginis. De Rorbach solvuntur XXXVI. malder siliginis, II. malder leguminum, et X. unciae. De Etingen in festo sancti Remigii I. libra argenti. De VVezenloch in festo sancti Remigii persolvuntur duo talenta et dimidium de curtibus: in festo autem sancti Martini et in Pascha de hubaris tria talenta persolvenda sunt. De monte autem ubi argentum foditur I. marca, et de mercato XX. marcae. De molendino vero XXVI. malder tritici. In festo sancti Martini de Blankestat persolvitur census VI. unciae et dimidia. In festo sancti Remigii persolvitur census de Bergeheim XXXIIII. unciae, in Pascha ibidem XXXI. unciae. De Hanscuesheim in festo sancti Remigii hic census persolvitur: de XII. hobariis pro
servitio et reditu solvuntur VIII. librae: de dimidiis vero hobariis et molendinariis et aliis curtariis VIII. talenta et XIII. solidi, carrada quoque vini et duae urnae. item in festo sancti Martini persolvuntur VIII. unciae praeter IIII. denarios. Ipso die de Etingen VIII. unciae. Summa igitur totius census est LIIII. talenta, V. uncia et VI. denarii: siliginis LXXXVIII. malder; vini IIII. carradae et dimidia et duaeurnae.
Item descriptio hubarum et pensionum ad curiam Furde pertinentium. In vico Columbachsunt XI. hubae, quarum X. quaelibet annuatim persolvit in festo sancti Michaelis XV. nummos, in festo vero sancti Martini de singulis solvuntur XX. denarii. itemque X. ova et unus pullus in pascha: undecima vero huba villicationi adtinet, quatenus inde VIII. parapsides, VIII. staupi [Note: i. scyphi.], unum mortarium in natali Domini, XL. quoque scutellae in Pascha fratribus a villico ministrentur. In Crumbenbach X. hubae singula solventes XV. denarios in festo sancti Michaelis, X. ova et unum pullum in Pascha. Item mansus unus persolvens XII. denarios in die sancti Martini. In Branbach superiori III. hubae singulae den. XV. in die S. Michaelis, in Pascha X. ova et pullum. In inferiori Branbach IIII. mansi persolvunt villico II. uncias. In vico VVisgoz VII. hubae singulae solventes XV. denarios in festo S. Michaelis, in Pascha X. ova et unum pullum. In Krechlenbach VIII. hubae solvunt singulae XII. denarios in festo S. Michaelis, in Pascha X. oua et pullum. Ad Varenbach VI. hubae singulae XX. denarios in festo S. Michaelis, in Pascha X. ova et pullum. Ad Furden XI. hubae singulae folventes XXX. nummos in festo S. Michaelis, in Pascha X. ova et pullum, insuper XII. camisilia, quorum unum villico assignatur. In vico Aldenlehter IIII. hubae singulae V. den. in festo S. Mithaelis, in Pascha X. ova et pullum. Redemtio vero operum quae ex his hubis principali curiae in Furden tribus in anno mensibus, videlicet Februario, Maio et Septembri jure exhibentur, talis est: In Varenbach VI. hubae solvunt his singulis mensibus singulae VI. den. in Furde XI. hubae singulae III. den. in Crumbenbach X. hubae duae simul III. denarios: in Branbach III. hubae similiter. in VVisgoz VII. hubae similiter. in inferiori Branbach IIII. hubae IIII. denarios. in Creklenbach VIII. hubae singula I. den. in Aldenlehter IIII. hubae similiter. Duae vero partes omnium decimarum ad ecclesiam Furde aspicientium sunt in manu praepositi, praeter salicas decimas, quae respiciunt Laurensem portarium, et praeter decimas in Erlebach, quae ad villicationem in Furde pertinent: ex quibus idem villicus fratribus in Abrinsberg uno anno caldariam, altero patellam in festo omnium Sanctorum exhibeat. Haec quoque ad villicationem pertinent, videlicet anno decimale foenum in Colunbach, VVisgoz, Branbach, Steinbach, Aldenlether. item molendinum in VVisgoz solvens duos solidos, cum huba sua quae solvit XV. den. et tota ipsius huba decima. Item in Branbach II. unciae, in Aldenlehter II. solidi cum huba. Item capitales census familiae ad Furdon pertinentis, et si quid in suppellectili morientium solidum aut minus valet: nam quae maioris pretii sunt, Praeposito deputantur. In hereditatum quoque susceptione de V. solidis villicus accipit unciam, de XXX. denariis X. denarios. Item molendinum in Varenbachsolvens XXXIII. denarios, et IIII. mansi qui coniunguntur, solvunt IIII. solidos, et areola una III. den. Item in Furde II. solidos, item ibidem XVIII. denarios. Bubo ex duobus
mansis et prato quod dicitur Rutbrehtesbruel, et de una Biunda XXX. denarios, et de molendino in Furden V. uncias solvere debet.
Aliae quoque possessiones et villulae, videlicet Ezzilsbach, Ersam, Ramesonna ad idem monasterium pertinent, VVezzenloch quoque, cum aliis quae memoriae non occurrunt.
IN nomine. sanctae et individuae Trinitatis. Henricus divina favente clementia Romanorum Imperator Augustus. Notum sit omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam praesentibus, qualiter quidam abbas Laurissensis nomine Anshelmus quandam cellam in monte Ebrensberg in honore Dei et S. Stephani construxit, et quibus potuit bonis ditavit, donans videlicet in villa quae dicitur Leimheim novem jugera vinearum, in villa quae dicitur Rorbach quinque jugera vinearum, in villa quae dicitur Bergeheim tria jugera vincarum, in villa quae dicitur. Nivvenheim VI. jugera vinearum, in villa quae vocatur Hanscuhesheim XX. jugera vinearum, in villa quae dicitur Dossenheim VI. jugera vinearum, in villa, quae dicitur Liuihereshusen duo jugera vinearum, in villa quae vocatur Sahssenheim duo jugera vinearum, in villa quae vocatur VVininheim novem jugera vinearum, in villa quae vocatur Bertholdesheim XX. hubae, in villa quae vocatur Vlvensheim IIII. hobae, in villa qua vocatur Etingun IIII. hubae, in villa quae vocatur Henscuhesheim v. hobae, in villa quae vocatur Hetenesheim IIII. hobae, in villa VVibelingen una hoba, in Strazheim una, in Leimheim una, in Gnessa una, in Cunigga una, in Butinga una, in VVinenheim una, in Sahssenheim VI. hobae. Quam nos cellam ut in defensionem susciperemus, rogavit; sed antequam hoc fieret, viam universae carnis intravit. Quo defuncto successor illius abbas Geroldus similiter nostram clementiam adiit, et pro eadem cella in nostram iutelam suscipienda rogavit. Cuius petitioni adquiescentes, pro amore Dei, et remedio animae nostrae, et avi nostri Cunradi, et patris nostri Heinrici Imperatoris, et avia nostrae Gisilae, et coniugis nostra Berihae Imperatricis, pro stabilitate regni et imperii nostri, ac silii nostri regis Heinrici, ac petitione regni Principum, videlicet Brunonis Treverensis, Frederici Coloniensis archiepiscoporum, Iohannis Spirensis, Burchardi Monasteriensis, Adelberonis Metensis, Albuini Merseburgensis, Cunonis Argentinensis episcoporum, Stephani VVizeburgensis abbatis, Friderici, Sigefridi Palatinorum Comitum, et aliorum fidelium nostrorum, praedictam cellam cum universis bonis quae jam acquisita sunt vel acquirenda sunt, cum omnibus appenditiis, areis, aedificiis, pratis, pascuis, agris, vineis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quaesitis et inquirendis, ac cum omni utilitate quae vel dici vel nominari poterit, in nostrae defensionis mundiburdium suscepimus, ea ratione ut nullus successorum nostrorum Imperator vel Rex, Episcopus vel abbas, Dux vel Marchio, vel Comes, vel aliqua persona magna vel parva, hanc candem cellam in aliquo molestare vel inquietare, vel inde aliquid aufferre praesumat: sed monachi ibidem Deo servientes bonis praefatis quaesitis vel inquirendis libere utantur. Et ut haec nostrae defensionis munitio firma et inconvulsa omni avo permaneat, hanc cartam inde
conscriptam, et (ut infra videtur) propria manu nostra corroboratam, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Signum Domni Heinrici tertii Romanorum Imperatoris invictissimi. Actum IIII. Non. Martii. Anno ab incarnatione Domini MCIII. Indictione XI. regnante Heinrico tertio Romanorum Imp. Augusto anno XLIX. imperante autem XVIII. Actum Spirae in Christi nomine ad salutiferam memoriam Heinrici tertii Romanorum Imp. Augusti, feliciter, Amen.
SCiat universitas Christi fidelium tam praesentium quam futurorum, qualiter ego Diemo Laureshamensis Dei gratia abbas, quorundam consilio et generali fratrum nostrorum consensu, quandam rerum nostrarum commutationem fecimus, quae utilior videbatur et nobis et ecclesiae nostrae et frairibus. Maioris igitur ecclesiae fratres, scilicet Lauresham, vineam dederunt quam in villa Hanscuesheim habebant, illam scilicet quae vulgo vocatur Dalvvingart, quae etiam per manus eiusdem villa villici colebatur, et in servitium eorundem fratrum impendebatur E contrario fratres minoris Ecclesiae, quae vocatur Abrinsberg, ad sanctum Stephanum, v. hubas in villa Sahssenheim maiore reddiderunt, XVI. videlicet uncias persolventes, quas domnus Anshelmus piae memoriae abbas ex proprio suo exemit, et eidem ecclesiae pro anima sua contradidit. Hoc autem coram Domino testificamur, quod pradicta vinea quando tradebatur, in tantum fuerat annihilata et devastata, ut nec dimidia ama vini posset inde extorqueri. Ad hoc etiam nefratres nostri defectum praebendae sentiant, et ne villici quiddam querimoniae amplius inferant, decimationis partem ex justitia nostra in monie qui cognominatus est Mulenberg, addidimus: quae singulis annis quando minus est, plusquam carradam, quando autem maius, plusquam duas vel etiam tres persolvit. Quoniam vero decimatio eiusdem vineae ab antecessore nostro Geroldo abbate fratribus, qui etiam sunt in Abrinsberg in superiori monasterio prius beneficiata fuerat, ex alia quae ad mensam nostram adhuc pertinet vinea, scilicet Butenstal, decimationem simili modo concambitam cum eisdent fratribus assensu eorum benigno extorquebamus, et ita omnia in unum contracta praenominatis fratribus (ut dictum est) dono donavimus. Vt haec autem commutatio firma sit et inconvulsa, primum confirmata est coram fratribus in Capitulo, deinde apud praefatam villam Hantscuhesheim coram Advocato et universa familia in placito. Et quia commune fratrum fuerat consilium, et ex utraque parte utilitas, placuit eandem confirmationem litteris per ordinem conscribi, et sigillo sancti Nazarii insigniri. Huius vero rei testes sunt Diemo abbas, et de monachis Diemo camerarius, VVezel praepositus, Burkardus decanus, Erinbertus portarius, Marquardus, Gerlach, Diemarus, Ludevvicus, ceterique per ordinem. De laicis autem Cunradus advocatus. De servientibus Arnoldus, Rumhardus, Gernod, Hartbertus. De familia Hildebertus, Marcolfus, Anshelmus, Ebbo, Reginbodo, item Marcolfus, Hildibertus, Bobbo, Diepoldus, et alii plures. Acta sunt autem anno Dominicae incarnat. MCXXX. regnante Lothario Romanorum Imperatore Augusto: Marquardus solo nomine monachus scripsit haec feliciter, Amen.
ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Sigehardo abbati monasterii sancti Nazarii Lauxishamensi, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Ea propter dilecti in Domino filii nostri justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripii privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum domini et beati Benedicti regulam in vestro monasterio institutus esse dimoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur, Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo praescriptum monasterium constructum est cum omnibus pertinentiis suis, vetus monasterium cum pertinentiis suis, Abrinesberg cum pertinentiis suis, Michelstat cum pertinentiis suis, Capellam cum pertinentiis suis, Nuhenburg cum pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumtibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas vel primitias exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos e seculo fugientes, liberos et absolutos recipere ad conversionem, et in vestro monasterio absque contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit de eodem loco absque licentia abbatis sui nisi obtentu artioris religionis discedere: discedentem vero sine communi litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fucrit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis interdictis et excommunicatis, subpressa voce divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati, vel interdicti sunt, nullus obsistat: salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumunt. Adhaec vobis ex benignitate sedis Apostolicae indulgemus, ut sine damno vicinarum Ecclesiarum cellas in locis vestris, vel oratoria construendi cum assensu diocesani Episcopi licentiam habeatis. Prohibemus insuper, ne tu fili Abbas, vel alius, possessiones, decimas, oblationes, seu alia bona ipsius monasterii ad mensam abbatis sive ad victualia fratrum, justitias eboedientiarum, aut ad praeposituras pertinentia inbeneficiare, vendere, locare, vel alio modo quolibet sine communi fratrum consensu vel majoris et sanioris partis alienare praesumat: quod si factum fuerit, juribus carere sancimus. Praeposituras cellarum vestrarum et oboedientias monasterii tantum monachis capituli vestri sapientibus viris, salvis earum rebus, statuimus committendas. Advocatis etiam ipsius monasterii sub interminatione anathematis prohibemus, ne cuiquam liceat in possessionibus ipsius monasterii castella vel munitiones alias
construere, familiamque sive colonos ecclesia novis et indebitis exactionibus fatigare, vel Abbati in justitiis ecclesiae requirendis seu obtinendis ausu temerario contraire. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensa vel fratrum sars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum monasterium temere perturbare, aut eius possesiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata serventur eorum quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis Apostolicae auctoritate, sub cuius jure et patrocinio consistunt. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularis ve persona hanc nostrae constitutions paginamsciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satis factione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, es a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemtoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem premia aternae pacis inveniant, Amen. Ego Alexander Catholicae ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Hubaldus Hostiensis episcopus. Ego Cunradus Salzburgensis ecclesiae humilis minister et Sabinensis episcopus, etc. Data Lateranis per manum Alberti S. Romanae ecclesiae presbyteri Cardinalis et Cancellarii. VII. Idus April. Indictione XII. Incarnationis. Dominica anno MCLXXIX. Pontificatus vero domni Alexandri Papae III. anno eius XX.
IN nomine sancta et individuae Trinitatis. Heinricus divina favente elementia Rex. Si nostrae pietatis aurem maxime in ecclesiasticis rebus augendis praebemus petitionibus nostrorum fidelium, divinae pietatis super nos respectum magis inde credimus affuturum, eosque circa nos sagaciores serviendo efficimus ac devotiores. Quapropter omnium tam praesentium quam futurorum noscat industria, quod Bobbo [reading uncertain: print faded] sancti Laureshamensis coenobii venerabilis abbas nostra celsitudinis adiit culmen, sibi suaeque ecclesiae in honore sanctorum martyrum consecrata Naboris et Nazarii, exorans forestem bannamque silvarum concedi. Cui pium praebentes assensum, forestem cum banno concessimus, ab Aquilone in Cunthichun tendentem, et inde sursum in longitudine in Orientalem scilicet plagam per medium saltum Nobbenhuson dictum, et inde se habentem ad rivum qui dicitur Branbach, usque ad arborem Lachbuocha dictam, inde vero in meridianam plagam ad Lutram, atque inde deorsum usque in fluvium Nekar dictum. inde autem usque ad
villam Nivvenheim, hinc vero deorsum ad villam Bikinbach dictam, istinc autem ad aliam villam Richinbach vocatam. et sic quidem per deorsum usque ad locum Cunthithun primitus dictum: eo rationis. tenore, ut ipse praedictus abbas sibique succedentes in perpetuum habeant atque possideant, nullusque in ea sine ipsius licentia venandi aut capiendi aliquid potestatem habeat. Haec ergo quo firmius atque inconvulsius per futura tempora possint persistere, propria manu firmantes insigniri jussimus sigilli nostri impressione. Signum domnisecundi Heinrici Regis invictissimi. Guntherius cancellarius vice Erchambaldi archicapellani recognovi. Data IIII. Id. Maii. Indict. X. anno Dominicae incarnationis MXII. anno vero domni secundi Heinrici regnantis X. Actum Bauenberg feliciter, Amen.
SI quis vero scire desiderat evidentius, quorsum tendat forestis bannus in silva Otenevvalt, Laureshamensi ecclesiae regia auctoritate concessus; subdeterminata loca vallium, montium, saltuum, rivulorum, fluminum, arborum diligenter consideret. Tenet namque bannum in loco qui dicitur Getvvinc. inde ad montem Malscum. inde extenditur ad Velisberg. deinde ad Betenkiricha, postea ad Luddera. Deinde ad VVintercasto. dehinc in Lutenhaha. inde in Eberbach. post in Gaspenza. inde in Abbatisbach. Deinde ultra Cuningesbach. post in Birkunhart. tunc in Kincicha. Deinde ultra fluvium Mininingaha: post in VVidelabach. Deinde in Branbach, tunc in Aranbach, inde in VVallendenbrunno. Deinde ad magnam quercum, deinde per descensum Bremaha, per VVllonobach ascensum, et per destructam VVllonoburg. Inde in fluvium Enteraha, tunc per eius descensum in flumen Nekar. inde per descensum Nekar usque Nuinheim. Inde in plateam montium, et per hanc usque ad supradictum locum Getvvinc. Quisquis igitur in his locis vel infra hos terminos quippiam venationis seu piscationis absque licentia Laureshamensis abbatis exercere praesumerit, sciat se ipsi Abbati compositurum imperialem bannum.
MErcurium inter deos, Germanos praecipue coluisse novimus, eique nomen illud quo divinam bonitatem effamur, indiderunt, Güt sive Gote illum appellantes: sylvae quoque Martianae eam partem eidem dedicaru nt, quam hodie Gudenwald sive Odenwald dicimus. Ipsum vero Deum absque ulla
specie earum rerum quae videntur, in secteto colebant, persuasi reverentia quadam loci, et mentis oculis ipsum videri: quod quidem apud primos Germanos, veri Dei verum cultum repraesentabat. Ob id quoque religio locum illum adeo nobilitarat, ut mons in quo illi a Druyde operabatur, der Henligeberg (quod nomen adhuc retinet) diceretur. Extat autem locus ille sacer, specu horrendo tremendus, Heydelbergae oppositus. At maiores nostri, qui armis Romanorumque potentiae cesserant, sive Imperatorum quorundam benevolentia devincti, et ritus et sacra externa quoque nonnullis in locis recipiebant. Erat, de quo supra disseruimus, Antoninorum temporibus Iulianus Didius, vir Consularis, qui quidem sub Pio Evocatorum ordines ducebat. Bello vero quod cum Marcomannis a Pio susceptum erat, exercitus Rom. in acie iam procinctus et paratus, morbo, vulneribus, ardore Solis et siti divexabatur, adeo ut ipse Imperator magna sollicitudine distraheretur: cum Legio XII. (quae ex eventu Fulminatrix postea dicta fuit) Christianis sacris imbuta, precibus suis magnum Dei Opt. Max. beneficium impetraret, tempestatem scilicet ac aeris horrendam perturbationem, in qua ad sitim extinguendam imbres vehementissimi Romanis effundebantur, fulmina vero horrenda et tonitrua deferebantur in hostem. His parta victoria. Qui persuasioni Christianae adversabantur, ii rem tantam Mercurio tribuebant, ac exoratum ab Arnulpho quodam AEgyptio pluviam demisisse. Quapropter in periculo constituti, cum permulti (ut fieri solet) superûm auxilia votis interpellarent; Didius huic Mercurio, quem a vicinioribus Germanis colere didicisset, quod tum voverat, eo in loco signum, posuit, quo reverentia maxima et plurimum colebatur Deus. Signi vero positi monimentum adhuc extat, insertum parieti spectanti ad occidentem, in aede quam nunc avocant Omnium Sanctorum, in ipso monte de quo antea diximus. Quaeque adhuc legi ex eo possunt, ita se habent:
MERCVRIO.
BASEM CVM SIGNO
IVLIAN. DIDIVS
EVOCATORVM DVX
V. S. L. L. M.
Evocati autem, ut de iis nonnihil dicam, a Dione lib. LV. ita describuntur: Batavorum equitum exprimere nequeo numerum, neque evocatorum: hi enim ingruente vi maiori, tumultu deligi solent. Horum opera uti coepit Augustus, secundo contra Antonium bello. Erant autem milites qui sub patre eius C. Iul. Caes. meruerant. hos etiam deinde alere coepit. ordines habebant a caeteris distinctos. omnes quoque more Centurionum, cum vitibus incedebant. Haec ille. In sequentibus annis in ordinum Evocatorum recipiebantur Equestris ordinis juvenes, qui circa Principem excubias agebant, loco militum, aut qui ex nobilioribus in Provinciis urgente hoste, tumultuario conscribebantur, sive qui beneficio Principis in militiam legebantur; quibus homines sago et toga clariores, item fortitudine aut gtatia apud Principes valentissimi praeficiebantur. Talis erat Iulianus hic noster, qui deinde Principis jussu, et sancte et diu hanc regionem rexit, praefectus scilicet Legioni XXII. Antoninianae. Quo tempore et aediculam illam quae superest, extruxisse eum puto: quam cum Romani Sacellum vocarent, nostri ut in hisce vocabulis fieri assolet, Zum Capelle dixerunt, deinde Romani iterum in Capellatium detorserunt. Antoninus interim Philosophus in Sarmatas exercitum parabat. Iulianus juris studio clarus, et sacrorum avitorum observantior, sub monte Mercurio sacro, Praetorium aedificat (solebant autem Romanis Palatia dici, ubicunque mansio sive domus Imperatoris aut Praefecti erat) cuius vestigia amplissima, et aedificia vetustissima visuntur eo in loco, ubi nunc nescio cuius sodalitatis, domus magnificae extant. Ab incolis Igitur, quod in plano extructum erat, aedificium Die Palatz dicebatur, quod
deinde in Pfaltz commutatum fuit. Id quidem Ammianum minime fugit. eius enim verba sunt: Ad regionem, cui Capellatii vel Palas nomen est. Per eos etenim c c. annos, quae Iuliani huius I. et Iuliani II. Imperatoris tempora intercesserant, legionum Germaniam custodientium Praetorium Palatinum, hoc inloco perdurasse, consentaneum est. Vnde foelici sydere Palatinatus jacta fundamenta fuisse prima, circa annum Christi CLXXVII. temporum certa ratione comprehendi est. Nomen quoque accessisse tractui illi, atque praerogativam, qua divina benignitate Principes nostri in hunc diem usque ornantur, ut sacrosancta potestate, a Principe, Praefecto Palatii nemo alius habeatur proximior.
Hunc totum Heroldi locum carmine expressit Bernhardus Molerus in Descriptione Rheni lib. II.
SOlebant equidem Romani, praecipue iis in locis ubi fluviorum erant confluentes, ad tutandas res, propugnacula et munimenta erigere, eaque ad exornanda templa cultu et sacris religiosissima extruere. Hoc ipsum confirmant Iuliani et Annii Veri, in Cantstat ubi Rems Neccaro, in Manheym ubi Neccarus Rheno se infundunt, elogia reperta. qui quidem viri Consulares, ad Imperium ambo evecti sunt. At audiantur inscriptiones:
IN. H. DD. IOVI ET IVNONI. REG. ET. GENIO. LOCI. ET. GRIONIS. S. R. AN. VERVS. MIL. LEG. XXII. ANTONINIANAE. BF. COS. PRO. SVA ET. SVOR. DIV. ANTON.
IN. H. DD. IOVI ET IVNONI. REG. ET GENIO. LOCI. ET. DD.
OMNIB. P. S. F.
DIDIVS. IVLIANVS. LEG. VIII. AVG. ANTONINIANAE. BF. COS. PRO. SAL. SVA. ET. SVOR. STAT. ITERATO. POSVIT. IMP. D. ANTON. AVG. PII. ET. VERI.
Legiones VIII. et XXII. caeteris in Germania praelatas fuisse, qui huiusmodi inscriptiones judicio aliquo considerant, Germaniam quoque Antoninorum praesentia et majestate exornatam, intelligunt. Pius siquidem, Philosophus, et nobis Germanis super omnes commodus hanc unam provinciam, dignam existimarunt, in qua et multum viverent, et exercitum nobis coniunctissimum splendidissimumque alerent.