02/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: s001

[gap: frontispiz]

image: s002

[gap: blank space]

image: s003

CLARISSIMI VIRI, DOMINI MATTHIAE BERNEGGERI, Profess. quond. Argentinensis famigeratissimi, etc. OBSERVATIONES HISTORICO-POLITICAE XXVIII. In Academia Argentoratensi olim publice praelectae; nunc ex Bibliotheca Viri alicujus Amplissimi publico bono secundum editae; Rebus utilissimis pariter et jucundissimis referta. Indicem earum invenies ad calcem hujus libelli. TUBINGAE, Typis et Impensis JOH. HENRICI REISII. Anno Gratiae M D C LXVI.



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

VIRO Nobilissimo et Magnifico, DNO. NICOLAO MYLERO, ab Ehrenbach, magni nominis JCto, Serenissimo WŁrtembergiae Principi a Consiliis Secretioribus, ut et Consistorii Ecclesiastici Directori Gravissimo, Patrono suo devote colendo.

NUllius boni sine socio jucundam esse possessionem, scite a Seneca dictum, scitissime


image: s006

et reipsa a TE, Vir Magne, expressum est. Praeterquam enim, quod ab Amplissimo Munere Tuo, optimi atque opimi indies fructus legantur; haud insuper desinis, successivis quoque horis literariae societati boni alicujus possessionem tradere. Cujusmodi sunt: Aureae Tuae ad Auream Bullam a Martino RŁmelino editam, additiones; Ut et pererudita illa de Principum et Statuum


image: s007

Imperii Romano-Germ. praecipuis jurib. [abbr.: juribus] delineatio, Tum Archologia sive de Origine Principum; item Nomologia, sive de Legalitate Principum; Etologia, sive de Venia Aetatis; Gamologia, sive de Dotalitio personarum Illustrium; deque Jure Asylorum eruditissimus Tractatus. Nunc auctarii cujusdam loco, adoptivum quoque foetum alium invidere noluisti, hasce nimirum


image: s008

Cl. Berneggeri Observationes Historico-politicas, quas cum in authoris honorem, tum in politicae prudentiae augmentum, aliis etiam possidendas, fruendasque ultro indulsisti, eoque fine typis exprimendas mihi tradidisti, ut sic chartaceis quasi alis instructae, e Musaeo Tuo primum, inde ex officina mea in liberum orbem evolare possent. Qu‚ in re, mandato Tuo, obsequioque


image: s009

meo jam satisfactum putarem, nisi unum adhuc superesset, nempe ut hunc Cl. Berneggeri ocellum, dextrae Tuae, quae dedit, grat‚ remittam et consecrem dextr‚, quod et e‚dem fidelia factum nunc volo, satis memor, nullius accepti, sine redditione felicem justamque esse possessionem. Tandem et hoc subnecto, obnixe rogans, ut, quemadmodum prudentiae oculus


image: s010

huic libello: Haud secus Tu benigno favoris oculo mihi praesideas, tanquam non cessanti, submisso obsequii oculo Te suspicere, DEumque obsecrare propitium, ut Teque Tuosque pupillae instar suae sartos, tectos et incolumes sospitet ac protegat! Vale itaque splendidum patriae, prudentiaeque politicae decus! meque, quod submisse expeto, faventissime fove. Dabam


image: s011

Tubingae, die 30. Julii, ANNO CHRISTI 1666.

Nobiliss. Magnificentiae Vestrae

Devotissimus

Cliens et Cultor

Johan. Henricus Reisius, Typographus.



image: s012

PRAEFATIO AUTHORIS.

CUm vere magnus ille Regum Alexander, ut in ejus historia memoratur a Curtio, [note: lib. 8. cap. 7. et 8.] post detectam in se conjurationem, ab Hermolao nobili puero, inter conjuratos deprehenso, vehementi et usque ad mordacitatem acri perstringeretur Oratione, superbi et crudelis in homines ingenuos Imperii, amicorum nefaria caede sublatorum accusaretur; ad refellendam hanc accusationem, amoliendamque a se Tyrannidis opinionem, haec inter alia praenuncians: Regum, inquit, Ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia, ubi vero reverentia excessit animis, et summa imis confundimus, vi opus est, ut vim repellamus.


image: s013

Dictum, aut fallor, egregie sapienterque! Quemadmodum enim jure familiari, juxta Plautinum illud [note: Mustel. actus. 4. Scen. 1.]

Ut servi volunt esse herum, ita solet esse;
Bonis boni sunt, improbi, qui malus fuit.

Ita quoque Regnorum et Rerumpubl. administratores, plerunque prout subditorum ingenia sunt, asperi mitesve deprehenduntur, quorum illos tyrannidis praeter meritum accusaveris, omni durioris Imperii culp‚ fere penes ipsos haerente subditos contumaces, refractarios, plenam meramque libertatem spirantes. Quales uti Johannes Waradiensis Antistes, in oratione [note: Decad. 4. in fin. lib. 9.] gratulatoria ad Uladislaum Regem Vngariae, de Hungaria pronunciavit: non indulgentia, sed severitate metuque, non clementia, et impunitate, sed virga ferrea in officio


image: s014

retineri possunt. Id spectans Theopompus Rex Spartanorum apud Plutarchum [note: in Apophtheg. Laconicis et in praeceptis gerenda Reipubl.] dicenti cuidam: ideo Spartanam florere Rempubl. quod Reges recte imperare scirent, respondit: id magis ideo fieri, quod cives parere nossent, et obsequentes in Imperio se praeberent, necessario enim contumaci‚ inferiorum lenitas imperitantis diminuitur, ut ait apud Tacitum d Macellus Senator Romanus. Et ejus dem de sententia: quomodo pessimis Principibus sine modo Dominatio: ita quamvis egregiis modus libertatis placet; Reges enim ut fulmina sunt, dura frangunt, mollibus plerunque illaesis. [note: lib. 16. Annal. cap. 28.]

Si magna parvis componere fas est, liceat et mihi Alexandri Magni verba, non nihil immutata, ad Academicam


image: s015

docendi discendique rationem accommodare: Juvenum, bonis literis operantium, industria, non in ipsorum modo, sed etiam in illorum qui docent, ingeniis sita est; obsequio et quadam docendi dexteritate juvenilis socordia dedignatioque discendi dirigitur. Et ut Plautina verba mea faciam, ut Professores volunt esse Auditores, ita solent esse: gnavis gnavi sunt, alii, si qui sunt alii. Non enim est illa nova, sed priscis temporibus ingeminata, de discentium infrequenti‚ negligentiaque querela. Quippe notum illud Senecae: [note: Epist. 76. post. princip.] Pudet me generis humani, quoties scholam intravi: Theatrum fartum est, et hoc ingenti studio, quis sit Pithaules bonus, judicatur. Habet tibicen quoque Graecus, et praeco concursum.


image: s016

At in illo loco, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent. Idem alibi, epist. 80. post princ. Cogito mecum, inquit, quam multi corpora exerceant, quam ingenia pauci, quantus ad spectaculum lusorium fiat concursus, quanta sit circa bonas artes solitudo. Et in eandem sententiam alibi, epist. 95. circa med. Cessat omne studium, et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident, in Rhetorum ac Philosophorum Scholis solitudo est! at quam celebres culinae sunt? quanta nepotum focos juventus premit? Hactenus illi. Quod ut Lipsius in Belgica, sic ego in Academiis Germaniae caeterisque oraculum esse dixerim. Quotus enim quisque hodie Theophrastum Eresium aequat, Aristotelis discipulum,


image: s017

qui tant‚ frequenti‚ docuit, ut Auditorum duo millia, Laertio teste, habuerit? Quotus, ut omittam vetera, Joannem Coradium, [note: Geraldus Menarius lib. 4. cap. 12. n 1. notabilium, et singular. quaest.] cujus jus Tholosae docentis a Professoria voce quater mille studiesi simul pependerunt? Quotus Eobanum Hessum, qui cum Erphordiae Poetas interpretaretur, habuit Erphordiae Auditores 1500. [note: Herman. Kirchner. in oratione de fatali Academ. dissipatione.] Cujus ejusdem aevo centum ab hinc annis Johan. Reufflinus, Vir insignis, Ingolstadii (quo Stuttgardia ob motus Suevicos a summis honoribus Aulicis sponte exulatum iverat) Aristophanis Comici Plutum Auditoribus plus 300. se scribit exposuisse? Quis vero hac tempestate, non dicam in ulla Germaniae Academi‚, sed totius Europae vel celeberrimo Gymnasio,


image: s018

ipso licet Reufflino, cui summa omnia tribuimus, eruditione nihil inferior, tanto Auditorum coetu, imo vel decima ejus parte circumfluit, maxime qui sit in parium explicatione Authorum, et Graecae linguae traditione occupatus? Ego vero citius ostendam Antimacho Poetae similes, qui Thebaida Senecae enarrans unum tantum Platonem habuit, qui audire ipsum vellet. Verum enimvero ut perinique faciunt, qui publicam hanc temporum injuriam in privatam Professorum culpam vertunt; quasi genus humanum ita comparatum esset, ut meliora pluribus placerent, [note: Sen. de Beat. V. c. 2.] aut adeo proclive foret, juventutem, bona sua ignorantem, in ordinem cogere: sic nec illi satis aequi fuerint, qui juventutis tantum accusata segnitie, Doctores ipsos omni penitus eximere culp‚ volunt, Nam etsi nemo non sui benignus


image: s019

est judex, ut ait Seneca, [note: l. 2. benef. c. 26.] seu Livii [note: l. 28. c. 25.] verbis, ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus foecunda; Et Velleji Paterculi [note: l. 2. c. 30.] judicio: Familiare est hominibus, omnia sibi ignoscere, nil aliis remittere: tamen, si verum amamus, interdum etiam perverso et praepostero docendi modo raritatis audientium non omnino nulla est impingenda culpa. Non ego cathedrariorum ago censorem, sed illud certe, revocato ad rationem judicio, quivis mihi concedet, ut alia mittam vitia, [gap: Greek word(s)] , id est, prolixitatem quorundam in docendo nimiam, haud paucos indolis optimae, cupidissimosque discendi, a publicis auditoriis arcere. Bartolum tradunt in repetitione cujusdam legis de aetate, quinquennium integrum consumpsisse. Qui in schola


image: s020

Tigurina docendi artes publice profitebatur, Joannes Jacob. Ammianus, in enarrando Quintiliano septem ipsos annos insumpsit, ex quo deinde per ludibrium vulgo Septilianus a literarum studiosis est appellatus. [note: Menand. lib. 1. cap. 51.] Sed in hac cymba non infrequentes Theologi. Et Johannes Taphard. Academiae Lovaniensis Cancellarius, et haereticae pravitatis inquisitor, Evangelium Johannis nono demum anno ad finem explicando perduxit. Et hic tamen festinus fuit prae Thoma Haselbachio Theologo et Professore Jenensi, cui in explicando primo capite Esaiae duos et viginti annos abiisse, ne dicam an periisse memorant. [note: Aeneas Sylv. sub init. Epist. 165. et Cuspintanus, in Frid 3.] Qui si e‚dem methodo historiam, quam meditabatur, scripsisset, Antimachi Thebaida non ex pediverit. In hos tales quadrat scomma Catonis majoris, jactum in scholam


image: s021

Isocratis: senescere apud eum Auditores, tanquam apud inferos Daemon, usuros artibus, quas discerent, et eas licturos. Quod si vel maxime in prolixis istiusmodi commentationibus utilia et magno elaborata studio proponantur, quicquid tamen id est utilitatis, Auditorum taedio corrumpi quis neget? Est in rerum natura ejusmodi sensus humani fastidium, nil ut esse possit tam suave, quod non abeat in nauscam, si ei paulo diutius immorÍre, nil tam egregium, quod idem diu placere possit. Varietas autem tantam in omni re vim habet, ut quodammodo novitates interdum et pessima pro optimis placeant; Quam in sententiam fertur Mimus non illepidus:

Nil jucundum nisi quod commendat varietas, Et cum ab Aristotele, tum aliis passim authoribus, illud jactatur, ex Euripidis


image: s022

Oreste sumptum proverbium: jucunda rerum omnium varietas. Cum igitur in hoc studiorum frigore, et quasi senecta, hoc effoeto et intermorienti bonas ad literas aevo, non desperarem tamen, vel hac ratione in juventute nostra, quae in literis ad spem aliquam Reipub. et Ecclesiae educatur, aliquos pristini ardoris igniculos resuscitari, sive, ut elegantissimo verbo Graecorum utar, [gap: Greek word(s)] posse; statui deinceps, omissis prolixis in prolixos Authores commentariis, eam profitendi rationem inire, quae, si non rerum tractandarum praestanti‚, quam polliceri tenuitas mea non sinit, saltem varietatis jucunditate studium Auditorum qualitercunque retentura videatur: Etiam in coenis grandibus, ait Quintilianus, cum optime satiati sumus, varietas tamen nobis ex


image: s023

vilioribus grata est. Eam ad rem, si quae alia, mea comprimis idonea professio est, eam ex illo latissimo laetissimoque historiae campo, totam complexo rerum universitatem, subinde depromere liceat, quae marcentem satietate stomachum expugnare, novaque vescendi cupiditate, novis ferculis appositis, excitare queant. Itaque cum bono DEO miscellas quasdam Observationes Historico-Politicas, sumpt‚ ex re nata et quotidiana bonorum Authorum lectione ansa, in posterum proponam, forte (quod fas sit dicere) bonas, si alio auditorio licebit uti; mediocres, si alio. adeo Democritus quidem unus mihi pro populo est, inquit Seneca epist. 7. in fin. et populus pro uno; Bene et ille, quisquis fuit, (ambigitur enim de auctore) cum quaereretur ab illo, quo tant‚ diligenti‚ artis


image: s024

spectaret, ad paucissimos perventura? Respondit: Satis sunt mihi pauci, satis est mihi unus, satis nullus. Sed et Epicurus cum uni ex consortibus studiorum Suorum scriberet, Hoc inquit, ego non multis, sed tibi: Satis enim magnum alter alteri Theatrum sumus. Veruntamen haec talia dicuntur facilius, quam praestantur. Excitat enim utique Auditor studium; et est, ut ait Quintilianus, l. 1. c. 2. sub fin. quaedam tacita dedignatio, multis comparata laboribus ad unum Auditorem dimittere. Certe Lactantius Firmianus ille, cum Rhetoricam Nicomediae doceret, infrequenti‚ discipulorum motus, in Graeca civitate, desert‚ cathedra, se contulit ad scribendum; Qua in re tantum valuit, ut post tempore Ciceronis ab eo secundus haberetur.



image: s025

OBSERVATIONUM Historico-Politicarum et a CL. VIRO Dn. MATTHIA BERNEGGERO, Argentinae praelectarum, 1. Dignitates indignis tributas evilescere.

APud quos maxima proponuntur virtutis praemia, in eorum Rep. sunt viri praestantissimi: Pericles ait apud Thucyd. lib. 2. (mihi pag. 81. in fin.) Neque id mirum. Nam ut apud Livium, in pr. lib. 4. Cuicunque rei praemium est in civitate, ea maximis auctibus crescit. Et libr. eod cap. 35. eo impendimus laborem atque periculum, undchonos et emolumentum speretur. Quomodo etiam

Praemio et paena Resp. continetur. Cic. ad Brut. epist. 16. tribuit soloni.



page 2, image: s026

Plinius in Paneg. quem Trajano dixit cap. 70. Erigimus animos, inquit, ad aemulandum, quos laudari videmus. Quamvis autem non desint e Philologis etiam, qui editis de contemnenda gloria scriptis, inanem laudis cupiditatem ess, et ab ea virum bonum distrahi putant oportere: tamen quia verbis Tacit. lib. 4. annal. c. 38. contemptu famae, contem nuntur virtutes: magis probanda est Theophrasti sententia, qui nihil in Repub. majus, aut magis expetendum esse ducit, iis gloriae stimulis, quibus animi acrius ad honesta virtutum studia incitantur. Qua in re nulli praestantiores artifices Romanis fuere, qui coronis, laureis, gramineis, quernis, et aliis levissimi quidem pretii rebus, sed tamen virtutis

Opes eorum, qui praesunt, ipsi honori jus, Majestatem que adliciunt. Lev. 4. c. in fin.

Pecunia sic in quosdam homines, quomodo denarius in cloacam cadit. Sencc ep. 87. p. 561. Idem de dignitatibus pronunciari potest.



page 3, image: s027

insignibus, tanquam gloriae illecebris usi, rerum gestarum magnitudine populos omnes longe superarunt. Interim autem illud quoque curarunt, ne virtutis praemia cederent ignaviae. Nam ut ostenderent, virtutem honores antecedere, non sequi oportere, templum HONORI ac VIR TUTI dicatum pariete medio sic diviserunt, ut nemini pateret ad templum Honoris aditus, nisi prius patefact‚ virtutis port‚. Sane cum dignus et indignus simpliciter Ablativos adsciscunt, non modo virtutem proprio fraudatam praemio jacere necessum est: sed honores etiam ipsos vilescere denique acsordescere. Placet id aliquibus exemplis, in Autorum lectione passim observatis, illustrare.

Cum Flavius Libertinus, teste Liv. l. 9. in fin. nullo suo merito a plebe creatus esset Aedilis Curulis, qui honos patritiis tantum, aut ad summum nobilibus dari consuevit, utrique et patricii et nobiles aureos annulos projecerunt: cum eam dignitatem, cujus insigne erant annuli, crederent inquinatam.



page 4, image: s028

Tiercellinus, antiqui moris in Gallia Eques, mordaci dicterio, indignabundus saepius dicebat: Torquem conchyliatum, postquam indignis promiscue communicari coepisset, non jam amplius esse virorum fortium insigne, sed bestiarum omnium collare, teste Thuano lib. 23. Sic Bodin. scribit lib. 5. de Rep. cap. 4. pag. 855. in med. Equestrem dignitatem, quae olim non nisi paucissimis tribuebatur, exolevisse ex eo tempore, quo Carolus VI. in obsessione Biturigum 500. et amplius equites momento creavit, et patriciam dignitatem, quae initio non nisi Principibus et Imperatoribus foederatis communicari solebat, sordescere et contemni coepisse. Idem in Gallia quondam cautum legibus fuisse, ne cingulum aureum gestaret, quae pudicitiam prostituisset: Cum autem plerisque usu veniret, ut prostrat‚ pudiciti‚ de cingulis aureis gloriarentur, matronas probatae virtutis aureo cingulo abstinuisse; ut postea proverbio jactatum fuerit: integram


page 5, image: s029

existimationem aureo cingulo praestare. Atque hoc adeo verum est, ut non in praemiis modo, sed etiam in iis poenis, quae dignioribus infligatur, valeat. Id quod Hyperboli exemplo demonstrat in Nicia Plutarchus. Solebant enim Athenienses per Ostracismum, salva tamen dignitate ac fortunis relegare eos, qui virtute caeteris praestarent, ne sc. virtutis specie dominatum civitatis arriperent. Cum autem accideret, ut Hyperbolus illa, turpitudine vitae infamis, ostracismi damnaretur, quod alias non nisi summis viris ob dignitatem contigerat, nemo post illum hoc exilii genere mulctatus est.

Caeterum honoribus quoque scholasticis ac literariis, quos gradus appellant, idem accidere videmus, ut nimium vulgati vilescant. Extat apud Valentinum Winther , in parthenio litigioso l. 1. c. 11. n 7. festivus in quosdam Doctorellos lusus, quem citra bonorum injuriam annotare liceat:

In institutis comparo vos cum brutis:


page 6, image: s030

In Digestis, nihil potestis:
In Codice, scitis modice:
In Novellis, comparamini Asellis:
In deŖ Reichs Abscheid,
seydt jhr kommen nicht weit .

Hujusmodi Doctorellos Hippolytus de Marsiliis singillatim ita appellari posse scribit: Domine necessitas: hoc est, non habens legem, Eo modo, quo spiritus ein Eyrkuchen , quia carnem et ossa non habet. Vocantur etiam Silentiarii, legumque Secretarii. Siquidem habent omnia Jura in scrinio pectoris, sed ipsa habent in confessione, quam nefas fuerit aliis revelare.

Idem in aliis quoque facultatibus accidere, testatur experientia, unde mirandum non est, gradus scholasticos hodie non aeque magnifieri, ut olim, cum etiam viri Principes, Illustres, Nobiles, quorum prolixum catalogum in oratione quadam contexit Herm. Kirchner, iis dem ornari gauderent. Quantam etiam dignitati Poeticae maculam aspergant aliqui Comites Palatini, qui laurum Poeticam, aucupandae


page 7, image: s031

pecuniae gratia, nimium vulgant, egregie et festive Taubmann, pluribus exequitur in dissert. ling. Lat. Sane Lipsius etiam lib. 1. misc. [gap: Greek word(s)] pist. 18. Poetas laureatos ut non spernit quidem et ridet, hoc tamen iis instillat: Laurigeri multi, pauci Phoebus: et addit, re plerumque se didicisse, minime re poetas esse, qui titulo illo sunt et nuncupatione. Argute Seneca in Apocolocynthosi de Imper. Claudio, praeter meritum in numerum Deorum relato inquit: Dum tales Deos facitis, qualis est Claudius, nemo vos Deos esse credet: Id huc etiam accommodari dicique possit: Cum tales poetae laurea coronantur, nemo facile laureatos poetas existimabit. Qua causa etiam poeta quidam doctissimus, Taubmanno ibid. teste, si nomen poematis suis subsignaret, non se poetam laureatum, sed poetam non laureatum scripsit: quod putaret, ut laurus olim insigne et nota erat bonorum poetarum, sic hodie malorum esse.



page 8, image: s032

OBSERVATIO II. Longa serie suos posteros vivum conspicere, ut benedictionis divinae, sic rarioris exempli rem esse.

CUm ea lego, quae de Appio Claudio, cognomine Coeco, Livius et authores alii habent, de prudentissimo quondam hujus Reip. Consule, Wolffgango SchŲtterlino, venit in mentem cogitare, quorum vitas Plutarchico quodam Parallelismo inter se conferre quis posset. Nam ut ille non procul a Roma natus in Sabinis, Romae tamen inter Patres lectus, post in Principum dignitatem pervenit: Ita hic Wilstadii, uno hinc milliari distante oppido editus in lucem, etsi per leges hujus Reip. ad Consulatum et primarias dignitates alias non nisi Argentinae natos evehere licet, quia tamen civem patrem habuit, et quartum consul factus, et inter Principes Reip. viros numeratus fuit: Ille laudatur ut prudentissimus in futuris prospiciendis, sententiarumque in Senatu honestissimarum ac utilissimarum autor, et in recte


page 9, image: s033

judicatis constantissimus, nec metu nec gratia dimoveri a proposito facilis. Eadem de hoc nostro quoque praedicantur; inprimis quod tanto rerum usu simul et memoria praestiterit, ut quicquid in Srnatu proponeretur, fere posset exponere, quid in simili casu ante plurimos annos, quorum alii aut nunquam, aut non amplius meminerunt, a Senatu decretum fuerit: qua de causa etiam vivum Diarium, quod protocollum vocant, et habebatur et nominabatur. Ille et senex et coecus, consulere tamen Reipub. nunquam desiit, ac necessariis temporibus in curiam quoque se deduci voluit: Hic itidem, etsi ob grandem aetatem rude donatus, Reip. tamen adeo fidelem navavit operam, ut senatu mane vel vesperi convocato, quantum valetudo permittebat, semper compareret. Illius generosus in adversis animus celebratur; quem neque huic nostro defuisse, licet ex eo colligere, quod cum omnia alia infortunia, tum suorum mortem adeo forti animo tulit, ut neque gestus,


page 10, image: s034

neque voces tristes animadverterentur. Verum enimvero cum in aliis multis hi duo conveniant, quae nimis longum foret hic enumerare: tamen hoc uno discrepant, quod Appius numerosam ex se sobolem prognatam vix vidit, quantum mihi quidem constat, nisi quod Valer. Max. lib. 8. c. 13. exemp. 5. quatuor filiorum, et quinque filiarum ejus meminit. Noster vero SchŲtterlinus, exemplo longe rarissimo, filios filiasque septendecim, nepotes centum et octo, pronepotes centum et undecim, abnepotes duos, atque ita in summa ducentos et triginta octo homines ex suis lumbis progressos, ut scriptura loquitur, adhuc vivus atque superstes ipse conspexit, atque ita particeps factus est illius benedictionis divinae, quae Ps. 127. et seque et alibi proponitur. Huic vero vix simile exemplum reperies nostrorum temporum, (de Patriarchis enim veteris restam enti [gap: Greek word(s)] aliter est) nisi quod Iacobus Capellus Parisiensis scribit in fragmentis, Jolantam Ballivam, cum


page 11, image: s035

centum prope annos vixisset, vidisse filios et nepotes ex se ortos ad trecentos fere, eamque suam aviam fuisse perhibet. Et Ludov. Vives in l. 15. Aug. de civ. Dei. c. 8. patrum memoria fuisse scribit in Hispania vicum, cujus omnes incolae erant a sene quodam, qui adhuc vivebat, progeniti: ita ut propinquitatis nomen jam deesset, quo a minimis natu vocaretur. Lingua enim Hispanica super Abavum non ascendit. Et Basilius Ioannes Heroldus in Solone suo de legitimis heredibus, Matronam fuisse testatur in nobilissima Dalbuchorum familia (ab antiquis Camerariis Vangionum oriunda) quae in sexto gradu descendenti trinepotem vidit, atque hoc modo dicere potuit id, quod vulgato proverbio circumfertur: Tochter, sage deiner Tochter, ihrer Tochter Tochter Kind weint . Quod idem Heroldus hoc tetrasticho complexus est.

Ein Mutter zu jhrer Tochter sprach,
Sag deiner Tochter, jhr Tochter Gmach
Erschalle, daŖ ihr Tochter rein,
Liebs Kindlein in der Wiegen wein.



page 12, image: s036

Quod latine hunc in modum verti posset.

Mater ait Natae, dic Natae, filia Natam
Vt moneat, Natae plangere Filiolum.

His addamus licet exemplum, etsi non tam admirabile, Jacobi Rulini, Basileensis, qui ex quatuor uxoribus pater fuit duodecies: avus quadragies quinquies: proavus vicies septies, ut apparet ex ipsius Epitaphio, quod refert in monumentis Basileensibus Jacobus Grynaeus, pag. 47. Zwing. in Th. pag. 1057.

OBSERVATIO III. Generosos milites accept‚ clade non frangi, sed accendi.

VEre quidem lib. 4. hist. c. 1. Tacit. apud victos, inquit, minor est animus, quanquam atrociter loquantur. Et lib. 14. annal. cap. 36. hostes statim cedent, ubi ferrum virtutemque vincentium tŲties fusi agnoverint. Qua eadem ratione usus milites suos Cerialis animat apud eundem Tac. l. 5. hist. c. 16. Pauciores nuper cum pluribus certasse: attamen


page 13, image: s037

fusos hostes, quod roboris fuerit: Superesse qui fugam animis, qui vulnera tergo fuerant. Itemque Iustinus lib. 11. cap. 13. Alexandrum suos milites cum Persis pugnaturos monuisse scribit, ne multitudine hostium moverentur, tantum meminissent, cum iisdem se tertio pugnare, nec meliores putarent factos fug‚: cum in aciem secum tam tristem memoriam caedium suarum, et tantum sanguinis duobus praeliis fusi ferrent.

Verum enim vere duas haec regula limitationes admittit: Primum enim excipiuntur illi, qui non tam hostium fortitudine, quam circumventi vel astu vel multitudine superantur. Tales enim ob acceptam cladem non modo non deficiunt animis: sed potius ad ultionem accenduntur. Ita Tacit. in Agr. c. 27. et 29. scribit: Britannos adverso pugnae prioris eventu non esse fractos, nec aliquid ex arrogantia remisisse, cum non virtute, sed occasione et arte Ducis superati essent.

Deinde excipiuntur etiam exercitati


page 14, image: s038

ac spiritu generosiore milites: Id quod apud Thucyd. l. 7. p. 336. in fin. pulchre Nicias explicat in oratione ad suos milites, accepta clade fractos: Nolite demittere animos, aut desperatione deficere, ne idem vobis, quod im peritissimis hominibus eveniat, qui primis congressibus dejecti, spem omnem deinceps ob timorem, et acceptae cladis memoriam, abjiciunt. Vos vero multorum exerciti bellorum usu, reputate vices bellorum, et nobis etiam aliquando secundam credite fortunam aspiraturam. Haec ille: quam eandem limitationem Tacit. expressit. lib. 2. hist. c. 46. Fortes et strenui etiam contra fortunam insistunt spe, timidi et ignavi ad deliberationem formidine properant. Et rursus apud Thucyd. lib. 2. Pericles: qui quam minimum animos in adversis dimittunt, factis vero viribusque resistunt, praestantismi merito censentur. (pag. mih. 89.) Id, quod Florus lib. 3. Rom. rer. c. 5. demonstrat exemplo Mithridatis, hostis Romanorum ad extremum usque pertinacis,


page 15, image: s039

cujus animus malis angebatur, et contra audentior ibat, tandemque a Romanis superatus, omnia tamen experiebatur, more anguium, qui obtrito capite, postremum cauda minantur.

OBSERVATIO IV. Suffragio seipsos eligentium exempla.

MOrtalium naturam imperii avidam, Sallust. in bello Iugurth. c. 6. scribit, eamque aviditatem cunctis affectibus flagrantiorem esse, cum Tacit. monet. lib. 15. Ann. c. 53. tum etiam exempla docent eorum, qui cum alios eligendi munus haberent, seipsos elegerunt, cujusmodi dignitatis propriae suffragatores a Graecis una voce, ut sunt nobili compositione felicissimi, vocantur [gap: Greek word(s)] .

Et quia propediem in electione Francofurtana tale quid futurum putatur, placet alia id genus exempla quaedam ex antiquitatis fonte et memoria colligere, ne res insolens novique exempli possit existimari.



page 16, image: s040

1. Rupertus, Comes Palatinus Rheni, (Heidelbergae sepultus ad S. Spiritum) Elector, cum anno 1400. post dejectum Imperatoria Majestate Wenceslaum, Moguntinensis, Trevirensis et Coloniensis suffragiis Caesar designatus esset, eorum quoque sententias sua voce comprobavit et auxit, eaque ratione Caesar factus est, teste praeter alios Marco Frehero in notis ad Petr. de Andlo. lib. 2. cap. 2.

2. Decennio post Sigismundus suo quoque suffragio factus est Imper. de quo libet ipsa verba Dubravii adscribere, ex lib. 23. hist. Bohaem sub. fin. Post Ruperti mortem Moguntinus Comitia Electoribus indixit, ad quae cum Sigismundus, Rex Hungariae, tanquam Marchio Brandenburgicus, qui unus Electorum haberetur, venisset, dignitatisque Regiae gratia primus sententiam esset rogatus, de Caesare nominando, seipsum nominavit; Me, inquiens, ego novi, alios non itidem, an aeque mecum Imperio orbis digni sint? praesertim in


page 17, image: s041

tanto rerum motu, quo Italia quoque schismate ibi durante plurimum laborat. Mirati hanc tam liberam et apertam Sigismundi vocem caeteri Electores, communique assensu illam adprobantes, ipsum Sigismundum Caesarem consalutant. Haec dubravius.

3. Joachimum quoque I. Marchionem Brandenburgicum, in Comitiis Imperatoriis Anno 1519. habitis, quibus Carol. V. ad Imp. Romanorum Germanicum evectus est. secundum seipsum suffragium tulisse, autor est Fr. Quicciard. lib. 13. historicus alioquin prudens et verax: sed quem tamen hÓc falsum non temere quis existimet; tum quod apud historicos alios, et Imperii recessus, nulla ejus rei extet mentio, sed potius consentientibus omnium suffragiis, postquam scil. Fridericus Saxoniae Elector oblatum imperium recusavit, electus Carolus esse dicatur; tum etiam quod non sit verisimile, ut quis suo se suffragio ornet, cum id jam frustra fore deprehendit: quod in Brandenburgico,


page 18, image: s042

sententiam ultimo, aut certe penultimo loco dicente, nec nisi Trevirensis Electoris suffragio (ut ibi Guicciardin.) nominato eveniebat.

Talia exempla habuimus etiam superiori seculo in Maximiliano Il. et Rudolpho II. ut etiam in Imperatore novissime defuncto (Matthia scil.) qui quatenus Bohemiae R. R. de Imperio secundum seipsos suffragia dixerunt. Nam etsi Bohemiae Regi jus suffragii in Electione Imper. Romani videtur adimere jus Saxonicum, quod lib. 3. artic. 57. sic habet: Der Schenck deŖ Reichs, (scil. Bohemiae Rex) hat keine Wahl, darumb daŖ er nicht teutsch ist, referente Georg. SchŰnborn. lib. 5. Polit. cap. 33. quomodo etiam Albert. Cranz. lib. 7. Wandaliae, cap. 46. scribit: Quoniam nostris diebus obedientiam Imperio Romano Bohemia subtraxit, non injuria hac tempestate contemnitur in Roman. Principis electione: tamen eidem jus suffragii in Electione Imper Rom. competere, non secus ac reliquis PP Electoribus,


page 19, image: s043

comprobat non solum Rudolphi I. Roman. Regis ea de re constitutio, facta Erphordiae, anno 1290. ut et Caroli IV. Romani Regis, facta Pragae 1348. nec non Ruperti I. Comitis Palatini Rheni, S. R. I. Vicarii, facta Meti, Anno 1356. quae constitutiones extant apud Goldastum, tom. 3. Recess. Constitut. verum et celebratissima illa sanctio Caroli IV. ejusdem Rom. Imp. promulgata Norimbergae anno 1356. quam Auream Bullam vocamus, in cujus tit. 4. discrte tertium in ordine votum Regi Bohemiae assignatur, scil. post Trevirensem et Coloniensem Archiep. Moguntinus enim, quippe sententiam rogans, demum post Palatinum, Saxonem et Brandenburgicum, ultimo loco suum votum edit. Illa vero, quam dixi, juris Saxonici ratio, nescio quam sit valida. Praeterquam enim quod jam a longo tempore RR. Bohemiae natione Germani fuerunt, etiam Bohemiam sub Germania magna Geographi comprehendunt, utpote Germanis populis undique


page 20, image: s044

circumdatam ac cinctam. Et Pragensis Episcopus olim Praesulem Moguntiacum, seu suffraganeus dioecetem agnovit.

Caeterum uti de facto electionis propriae constat: Sic an jure etiam fieri possit? dubitatur. Et quidem siquis nondum aliorum suffragia consecutus, seipsum primus nominet, sunt, qui existimant, id cum Aureae Bullae sanctione non convenire: Si quis vero ab Electoribus aliis jam nominatus, suae ipsius electioni consentiat, eamque suo suffragio confirmet, (id quod plerique, quos supra commemoravi, fecerunt) id Aureae Bullae non adversatur. Sic enim illa habet in fin. c. 2. In casu, quo tres PP. Electores praesentes, seu absentium nuncii, quendam ex se, seu ipsorum consortio, videlicet Princip. Electorem, praesentem vel absentem, in Regem Romanum elegerint, vocem illius electi, si praesens adfuerit, aut nunciorum ipsius, si eum abesse contingeret, plenum vigorem habere, et eligentium augere numerum,


page 21, image: s045

partemque majorem decernimus constituere, adinstar caeterorum Principum Electorum. Haec ibi. Quandoque his verbis prior ille casus, (cum scil. quis seipsum primus nominat, quod Sigismundus Brandenburgicus fecit) defendi posse videtur. Cautum enim est in iis diserte, ut in casu, quo tres PP. Electores quartum ex suo consortio elegerint, vox illius Electi plenum vigorem habeat, atque numerum Eligentium augeat: nec distinguitur quo ordine illa tria suffragia in Electum collata fuerint? an omnia et singula in ejus sententiam antecesserint? an vero aliqua eandem secuta sint necne? Et sequeretur alioquin absurdum illud, ut quo quisque est prior dignitate, sessione et dicendae sententiae praerogativa, eo ad consequendam Imperatoriam dignitatem conditione sit deteriori.

Porro quamvis in Imperatoria dignitate valet, ut ostendimus, [gap: Greek word(s)] , tamen in Ecclesiasticis non illa modo, sed omnis omnino ambitus prohibetur


page 22, image: s046

l. si quisquam 31. c. de Episcop. ubi tantum ab ambitu sepositus esse jubetur Antistes, ut ingratior cogendus, rogatus decedat, invitatus effugiat: imo indignus sacerdotio pronunciatur, nisi fuerit ordinatus invitus. Veruntamen ut alia pleraque sanctimonia, sic etiam haec morum gravitas, jam diu est, quae exulet ab Aula Romana, inventique sunt non tantum qui omni conatu Papalem dignitatem ambirent, sed etiam qui suis ipsorum vocibus et sententiis Pontifices se renuntiarent. Sic enim de Johanne XXII. (aliis XXIus est, qui Johannem VIIIum Papissam hoc catalogo expungunt) scribit praeter alios Zegedinus in speculo Pontificum, sub titulo Ambitiosi, cum post longam sedis vacationem ei Pontificis electio committeretur, quod ex consilio Neapolitani Cardinalis seipsum elegerit. Insignius autem est, quod idem Autor de Johanne XXIV. tradit, qui interrogatus, quem cuperet esse Papam? Date mihi, inquit, clamydem Petri, et


page 23, image: s047

ego dabo Pontifici futuro. Quod cum factum esset, ipse pallium suis humeris imponens, Papa, inquit, sum ego. Et fuit sane: Sed anno Pontificatus sui fere quinto, in Concilio Constantiensi ob scelera nefanda dejectus, et annos aliquot in castro Palatinatus Electoralis Manheimb captivus detentus fuit. Neque vero hÓc omittendus est, quisquis ille fuit, Magister ordinis Teutonicorum Equitum in Borussi‚, de quo Sabellicus l. 4. Ennead. 10. et Aneas Sylvius cap. 29. Europae. Cum enim post Rudolphum a Polonis in acie caesum, de novo eligendo Magistro agitaretur, et variantibus Eligentium suffragiis, non in unum aliquem plurium studia inclinarent: inde est factum, ut uni alicui concederent facultatem eligendi ex omni numero, quem vellet, modo dignissimum tali honore judicaret. Tum ille, cui potestas eligendi sic delata fuit, sibi ipsi Magisterium arrogavit, publice testatus, neminem alium credere se eo honore digniorem. Nam quo animo


page 24, image: s048

forent alii, parum se exploratum habere: suum sibi animum satis notum esse: quippe qui omni tempore optaverit occasionem sibi dari, qua insigniter totum religionis nomen demereretur. Quo dicto effecisse eum ajunt, ut universa multitudo rem probaret. Ac fuit quidem id olim apud Rom. vetitum ll. duabus tribunitiis, Licini‚ et Aebuti‚, (Cicerone teste in Agr. 2. in Rullum, et in oratione pro domo sua) quae non modo eum, qui tulerit aliqua de curatione ac potestate, sed etiam collegas ejus, cognatos, affines exceperunt, ne eis ea potestas curatiove mandaretur, eo, quod aliter facientes, propriis potius commodis, quam Reipub. consulere viderentur. Sed tamen adversus has ll. P. Servilius Rullus (d. orat. de domo.) Tribunus plebis, se decemvirorum ad agros vendendos creandorum principem renuntiavit. Et PP Clodius curationem sibi ipsi tulit, ut domum Ciceronis everteret, areamque consecraret.



page 25, image: s049

OBSERVATIO V. Apum examina, insolitis locis insidentia, mali ominis esse.

EA superstitionis natura est, ut quemadmodum Liv. ait lib. 27 cap. 27. minimis etiam rebus inserat Deos, et frivola quaeque in religionem prodigiumque trahat. Hujusmodi nimis anxium prodigiorum captatorem elusit egregie Marcus Cato, ut Plutarchus tradit in apophihcgm. Cuidam enim mane caligas suas a muribus arrosas videnti, enmque sollicite, quid mali portenderetur, interroganti respondit: Non esse hoc ostentum, quod muri arroserunt caligas: sed si caligae arrosissent ipsos mures, id demum ostenti loco habendum esse. Idem Plutarch. ibid. de Leotychida Aristonis F. refert, quod cum propioris portae pessulo, (seu vecti) se anguis circumplicuisset, idque ostentum esse vates dicerent, respondit: non sane hoc mihi videtur: verum si pessulus anguem circumplicuisset, id


page 26, image: s050

demum ostentum putarem. Ita M. Crasso conflicturo cum Parthis, cum exta e manibus decidissent, idque coeteris ut inauspicatum interpretantibus, ac praelium dissuadentibus: hujusmodi, inquit, incommoda multa nobis senectus adfert, at arma tamen nunquam e manibus mihi elabentur, teste Plutarcho, in ipsius vita. Reprehendit etiam hoc nomine non semel Dionem Cassium Xiphilinus, quod nimium portentis atque prodigiis tribuat. Verum enim vero, ut non omnia talia curanda sunt, vel attendenda: sic nec spernenda omnia, illa praesertim, quae cum consueto naturae cursu pugnant. Nam ut sapienter Am. Marcellin. admonet rerum gest arum, l. 21. c. 2. Amat benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque rationibus prodere, quae impendent.

In hoc numero reponimus haud etiam inviti, cum examen apum insolenti loco conspicitur: id quod semper inter portenta habitum, illustrium aliquot exemplis


page 27, image: s051

autorum ostendere, pretium est operae. Ac initio quidem apud Liv. tria id genus exempla reperio. I. est l. 21. c. 46. ubi Scipio adversi cum Hannibale praelii prodigia cum alia habuit, tum etiam examen apum in arbore, quae praetorio imminebat, insidens. II. l. 24. c. 10. in fin. Romae in ipsa urbe, apum examen in ipso foro visum, praeter alia prodigia, ob quam rem supplicatio Romae ad omnia pulvinaria decreta fuit. III. l. 27. c. 25. quo loco inter prodigia publicarum calamitatum refertur, quod Cassini (Samnitium id oppidum fuit) examen apum ingens in foro consedit: quo anno duo Coss. improvide contra Hannibalem pugnantes et interfecti, veluti orbam Rempublic. reliquerunt. Tacitus non nisi unum, quod sciam, habet exemplum l. 12. Ann. c. 64 ubi scribit, mutationem rerum in deterius et necem Claudii Imper. cum aliis prodigiis, tum eo quoque praesignificatum fuisse, quod fastigio Capitolii examen apum insedit. Silius Italicus de prodigiis,


page 28, image: s052

quae decantatam illam Cannensem cladem antecesserunt, sub. fin. lib. 8. sic inter alia:

Obseditque frequens castrorum limina bubo
Nec densae trepidis apium se involvere nubes
Cessarunt aquilis, etc.

Ubi PoŽta nubes apium vocat examina, quae insederunt signa: Quale quid etiam Cneo Pompejo contigisse ante Pharsalicam in felicem pugnam, ut seil. examinibus apum signa ejus obscurarentur, autor est Valerius Maximus lib. 1. dict. et fact. mem. cap 6. exempl. 12. Plutarchus item, pugnam Bruti et Cassii cum Augusto et Antonio ad Philippos describens, enumeratis pluribus ostentis, examina, inquit, apum ad locum quendam intra castra convenerunt, suspicionem amolientes, quae militum animos plane occupaverat, et ipsum jam Cassium ab Epicuri decretis ad se paulatim subducebat: Itaque in praesentia praelio decernere non admodum cogitabat, trahendumque bellum


page 29, image: s053

suadebat. Et rursus de postrema Bruti cum Antonio pugna: Voluminius, inquit, homo Philosophia imbutus, et qui castra Bruti est secutus, primam aquilam ait plenam extitisse. Quin etiam idem Plutarchus in Dione notat, calamitosos casus praenotasse apes, et cladem pernitiosam, quando in navibus per aequora late conspicerentur. Memorabilis quoque Ciceronis est locus, in orat. de Haruspic. respons. circa med. ex quo colligitur id, quod quidem etiam aliunde constat, quoties in urbe comparuerunt apes, eam ex Sibyllinis institutis lustratam fuisse. Si examen apum (inquit Cicero) ludis in scenam venisset, haruspices acciendos ex Hetruria putaremus, videamus universi, repente examina tanta servorum immissa in populum Rom. septum et inclusum, et non commovemur? Atque in apum fortassis examine, nos ex Hetruscorum scriptis haruspices, ut a servitio caveremus, monerent. Quod igitur ex aliquo disjuncto, diversoque monstro significatum


page 30, image: s054

caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est, ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? Haec ille. Caeterum contrarius hactenus allatis Plin. est lib. 11. nat. hist. c. 17. his verbis: Apes sederunt in castris Drusi Imp. cum prosperrime pugnatum apud Arbalonem est, haudquaquam perpetu‚ aruspicum conjectur‚, qui dirum id existimant semper. Sed nos Plinio duos autores opponimus, diversum scribentes: Primus Dio CaŖius est, qui Drusum, ait, imprudentibus hostibus regionem peragrasse, Wisurgim etiam transiturum, nisi alimentorum inopia, hyemis propinquitas, et visum in castris apum examen deterruisset. Alter, Julius Obsequens, qui capit. 131. de hoc ipso loquens exemplo: in Germania, inquit, in castris Drusi examen apum in tabernaculo Hostilii Rutilii praefecti castrorum consedit, ita ut funem praetendentem, praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Quo


page 31, image: s055

tempore multitudo Romanor. per insidias subacta est. Haec ille. Ex quibus apparet, ostenta talia sinistri esse semper ominis. Cujus rei causam crediderim eandem, quam Artemidorus lib. 2. de somniorum interpretatione, cap. 22. adducit, cur visae in somnis apes, turbas praedicant? propter bombum scil. et sonum, quem edunt, et aculeum, quo feriunt, et volatum ante alvearia sua turbulentum. Ubi tamen observanda distinctio, qua Plin. etiam in supra alleg. loco. (lib. 11. cap. 17.) utitur, inter apium ostenta publica et privata; Ac de publicis quidem vera sunt, quae diximus, ita quidem, ut praesignificatae talibus ostentis calamitates, humanis consiliis averti non possint. Nam, ut ait Tacit. lib. 1. hist. cap. 18. quae fato manent, quamvis significata, non vitantur. Qua causa Silius Ital. l. 5. v. 74. exclamat:

Heu vani monitus, frustraque morantiae Parcas
Prodigia!

Notatu digna Val. Maxim. verba sunt in loco, quem supra citavimus, l. 1. c. 6.


page 32, image: s056

exem. 12. quod, etsi Deus Pompejum, ne cum Caesare ultimam belli fortunam in feliciter experiri contenderet, abunde monuerit, examinibus apum signa occultando, et aliis prodigiis: tamen invectae leges necessitatis pectus alioquin ab amentia remotum prodigia ista justa aestimatione perpendere passae non sint.

Veruntamen apum privata prodigia boni fuisse ominis, exempla plura testantur, quorum aliqua non piget annotare, Platonis dormientis in cunis labellis apes mel inseruerunt. Qua re audlta prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem, ore ejus emanaturam dixerunt. Val. Maxim. l. 1. c. 6. in fin. Plin. lib. 11. c. 17. Cicer. l. 1. de divinatione. Simile plane augurium Pindaro, celeberrimo ac suavissimo Poetae contigisse narrant, dicentes, cum adolescentulus etiamnum esset, aestivoque tempore Thebis ad Thespias iret, aestu meridiano fatigatum, prae somno ac lassitudine paulum e via declinasse, prostratusque


page 33, image: s057

cum dormiret, advolantes ad ejus os apes, in labris ipsius mellificasse. Aelianus tamen lib. 12. variae historiae c. 45. hoc aliter refert, nimirum Pindarum, cum e parva domo fuisset expositus, aluisse apes, pro lacte mella ferentes. Idem de Virgilio adhuc infante canit. Ioann. Iovian. Pontanus lib. 2. de stellis, his versibus:

Haec (Melissa) natum gremio eripiens, flaventia mella.
Instillat puero, et dulci rore illi nit ora.
Ille favi ducens tenerum de nectare succum,
Paulatim somno capitur, circumque srequentes
Ora vagantur apes, lectumque e flore liquorem
Intingunt labris, et rora madentia fingunt.

Sed quia praeter Pontanum nemo, quod sciam, alius hoc de Virgilio tradidit, verisimile est id poetica quadam hyperbole ab eo confictum, ut miram Poetae eloquentiam naturaliter inditam fuisse indicaret.



page 34, image: s058

Hiero quoque Syracusarum Princeps, futurae dignitatis apes praenuncias habuit, teste Iustino lib. 23. cap. 4. Cum in infantia a patre exponeretur Hieroclyto, veluti dehonestamentum generis, eo quod ex ancilla natus esset, parvulum et humanae opis egentem apes, congesto circum jacentem melle, multis diebus aluÍre. Ob quam rem responso aruspicum monitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit, omnique studio ad spem Majestatis, quae promittebatur, instituit. Sed non soli Platoni apes melle in os instillato dicantur eloquentiam portendisse, idem D. Ambrosio, Mediolanensi Episcopo infanti contigisse, narrat in ejus vita Paulinus, ut ex eo vera praemonstraretur eloquii ejus futura suavitas et magnitudo. Cujus augurii meminit etiam his verbis Baptista Mantuanus in carmine, quo vitam Ambrosii descripsit:

Cum puer in cunis olim dormiret apertis
Forte labris examen apum super illius


page 35, image: s059

Sedit et ingrediens buccas, tenerumque balatum
Invenisse favis tectum se credidit: at mox
In sublime volans altos discessit in Austros.
Hoc pater augurio laetus: si vixeris, inquit,
Chare puer, tua te mittet facundia ad astra.

OBSERVATIO VI. De Regum Bohemiae successione, memorabilis narratio, cum similibus aliis exemplis.

JOann. Crato a Crafftheim, Consiliarius et Medicus Caesareus, ab amico quodam sibi relatum esse testatur, in Annalibus urbis Pragensis, tale quid reperiri: Carolum IV. antequam in Regem Romanum eligeretur, prope Norimbergam coecum quendam adiisse, natione Sarmatam sive Scytham, vaticiniis clarum, qui quolibet die non nisi ad unam rem respondebat. Eum personatus salutavit Carolus: Salve, si ex Deo


page 36, image: s060

es; sin non es, nulla sit tibi salus. Illum vero respondisse: ex Deo sum, Tu vicissim salve Carole, Marchio Moraviae, mox futurus Rex Roman Commutatis ultro citroque verbis interrogavit eum de successione Regum Bohemiae? Ille accepta charta hasce in ea descripsit literas, sive, ut alii volunt, duabus vocibus barbaris expressit: ICUS ALGULFMA, eandemque interpretatus est: Joannem, Carolum, Wonceslaum, Sigismundum, Albertum, Ladislaum, Georgium, Uladislaum, Ludovicum, Ferdinandum, Maximilianum, Albertum; (sed ultima litera historiae non respondet, Rudolpho II. Imp. Augusto Maximilianum patrem secuto.) Tum Carolus: quid fiet postea? et coecus: quod fuit antea. Ludovicus Castelnetrus in summo templo Pragae marmori hanc historiam incisam, jussu Imp. obductam fuisse, in suis habet adversariis. Quicquid sit,

Stet penes Autores fama fidesque suos, Suumque sit cuique liberum judicium Nec


page 37, image: s061

animus etiam est, multis hic exquirere, an ille Sarmata divina revelatione, quod quidem ipse praetendit, an vero spiritus impuri monitu hanc successorum Bohemicorum seriem didicerit? Illud quidem certum est, plures ejusmodi praedictiones ex initialibus successorum literis desumptas, eventu ipso fuisse comprobatas. Qualium exempla, in historicorum lectione passim observata, proponere juvat. Quanquam vix alibi quam apud historiae Byzantinae scriptores, occurrant. E quibus est primo Nicetas Choniates, qui lib. 5. Michaelem Comnenum Imper. nato sibi filio, ut natalem illius celebriorem redderet, cives honoratiores pro more ramos gestantes conviviis excepisse, et puerum Alexium nominasse, scribit, non tam ut eum proavi sui iomine honoraret, quam propter oraculum, quo ei per ambages responsum fuerat, seriem Comnenicae familiae duraturam tantum, quot literas nomen [gap: Greek word(s)] complecteretur, nempe, Alexius, Joannes, Manuel, et filius ejus


page 38, image: s062

Alexius. Eodem modo Mauritius Imp. cum fama teneret, successurum ei, cujus nomen a litera [gap: Greek word(s)] inciperet, Philippum generum suum esse credens, hominem suspectum habere caepit, ac ne illi dejeranti quidem, nihil tale sibi unquam in mentem venisse, fidem habuit prius, quam somnio cognovisset, Phocam sibi successurum, teste Zonara, in ipsius vita. Quin imo aliqui ultra suspiciones et carceres progressi longius, tali oraculo ad Imperium destinatos occidere etiam sunt conati: quod quam frustra stolideque fiat, Imp. M. Antonius apud Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio sapienter monet. Cum enim Verus eum per literas hortaretur, ut sibi caveat ab Avidio Cassio insidiatore, et affectati Imperii suspecto, Antonius ei respondit in haec verba: Epistolam tuam legi, et sollicitam potius, quam imperatoriam. Nam si Cassio divinitus debetur imperium, eum non poterimus interficere, etiamsi velimus. Scis enim Trajani proavi tui dictum: Successorem suum nullus occidit.


page 39, image: s063

Sin minus: ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit. Hoc ergo non observans Imperator Valens, teste Zonara, in ipsius vita, cum sibi successurum didicisset, cujus initium nominis essent hae literae: [gap: Greek word(s)] . cumque ambiguum esset, an Theodorus, vel Theodotus, vel Theodosius significaretur, multos iis nominibus praeditos, suspectos sibi, interfici jussit, ipsis etiam divinatoribus ad supplicium quaesitis, in quibus etiam fuit Jamblicus, celebris Philologus (Procli Magister) et Libanius Rhetor, qui per alectoromantiam de successione ista sunt vaticinati, ita scil. ut alphabeti literas viginti quatuor pulveri inscriberent, et cuique granum tritici imponerent: deinde gallus gallinaceus recitatis quibusdam carminibus, dimittebatur, ut ex quibus literis grana sumeret, eae literae inter se junctae rem quaesitam declararent. Legebat autem grana gallus ex literis, quas diximus [gap: Greek word(s)] . De qua per gallos vaticinandi ratione vivendus est Casparus Peucerus


page 40, image: s064

in Comment. de praecipuis generibus divinationum. Superiorum autem exemplorum vaticinia desumpta fuisse videntur ex visionum libris, apud Graecos pariter et Saracenos usitatis, quos pluribus describit Joannes Meursius in glossario Graeco barbaro, dictione [gap: Greek word(s)] . Dignum etiam est memoratu, quod Georg. Bachymerus l. 1. hist. Byz. c. 11. scribit: Thessalonicensem Episcopum, sacris operantem, ter audivisse hanc vocem, [gap: Greek word(s)] , per quam Imperium Palaeologo decernetur; Nam illae literae singulares dictionum indices hoc sibi volebant [gap: Greek word(s)] , Michael, Palaelogus Imper. Romanorum cito celebrabitur. Quanquam hÓc fraudem sacrificuli illius intervenisse, non injuri‚ suspicor, qua de re suo loco.

Atque hactenus allata ex Byzantinis scriptoribus sunt: ex aliis non nisi unum occurrit hoc tempore, apud Polydorum Virgilium lib. 24. hist. Anglicae, nisi forte huic Autori fidem detrahit lepidum


page 41, image: s065

illud Epigramma Ioannis Oweni, poÍtae Britanni:

Virgilii duo sunt: alter Maro, tu Polydore
Alter: tu mendax, ille Poeta fuit.

Hoc ergo teste, Edoardus IV. Angliae Rex oraculum acceperat, post se regnaturum unum, cujus nominis prima litera esset G. nec vaticinatio successu caruit, cum post Eduardum Glocestrensis Dux Richardus, ejus frater et filiorum tutor, regnum occuparit. Nec vero minus admirandum est, ipsa adeo nomina successorum integra, longo ordine praedicta fuisse; Cujusmodi sive fabulam sive historiam longiorem, quam ut hŻc referri oporteat, proponit Alb. Cranz. lib. 6. Sueciae, c. 1. Sed et sacri ordinis hominum unum id genus exemplum esto. Asservabatur in Metensi Ecclesia Catalogus quidam Episcoporum Metensium, quorum nomina initialibus tantum literis, vel auro vel argento, vel alio viliori metallo notata erant: qui Clementi, primo ejus sedis antistiti ab angelo traditus


page 42, image: s066

fuisse, vulgi sermone ferebatur. In eum cum Theodericus, Ottoni Magno affinitate junctus, Adelberoni suffectus in Episcopatu, incidisset, suique nominis literam argenteam offendisset, dixisse fertur: Ea fide Ecclesiae suae commodis se prospecturum, ut aequo omnium judicio liter ‚ aure ‚ dignus censeatur. Zwing. in th. vitae humanae, lib. 4. volum. 5.

OBSER VATIO VII. Patriae conspectu magnum addi ad fortitudinem momentum.

AN bellum in hostico potius gerendum, quam nostris finibus? militarium rerum Magistri disquirunt. In utramque partem rationes minime imbelles militant. Pro priore, et, ut existimo, breviore sententia, facit apud Liv. lib. 31. c. 7. Sulpicii Consulis ad populum oratio, de bello Macedonico, in qua legiones Romanas potius in Macedoniam esse transportandas, quam hostem in Italiam accipiendum docet, et exemplis demonstrat, feliciora potentioraque foris


page 43, image: s067

quam domi Romanis semper arma fuisse. Causam hujus rei sapienter Agathocles Siciliae rex exprimit apud Iust in. lib. 22. c. 5. Aliter domi, inquit, aliter foris bella tractantur. Domi ea sola auxilia sunt quae patriae vires subministrant: foris hostis etiam suis viribus vincitur, deficientibus sociis, et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus. Ad quam accedit haec quoque ratio, quod accept‚ domi clade, ipsa quoque patria periclitatur: at foris etsi vincamur, fere ad amissum solummodo exercitum clades pertineat. Avorum sane memori‚, cum Franciscus I. Galliae Rex, amisso ad Papiam exercitu, in potestatem Caroli V. venisset, si tantam cladem in Galliae visceribus accepisset, regnum Galliae in extremum sui discrimen venturum nemo dubitat: quae cum in Italia contigissent, detrimenta multo leviora fuere, quia civibus interim tempus ad animos


page 44, image: s068

colligendos, et ad vires reparandas datum est, ut de salute desperandum non esset. Sed neque tamen illis etiam, qui vel ab hoste praeventi, vel gravibus de causis aliis, in patriae suae viscera hostilem exercitum admittere necesse habent, sua [gap: Greek word(s)] , et melior ex parte pro illis conditio deest, quam ex Liv. l. 22. c. 39. lubet explicare verbis Q. Fabii Maximi, qui Romanos Annibale superiores ostensurus: In Italia, inquit, bellum gerimus, in sede ac solo nostro. Omnia circa plena sociorum ac cipium sunt, armis, viris, equis, commeatibus juvant juvabuntque, id jam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt: meliores, prudentiores, constantiores nos dies facit: Annibal contra in aliena, in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque; procul a domo, procul a patria: neque illi terr‚, neque mari est pax: nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia: nihil usquam sui videt, in diem rapto vivit. etc. Neque id modo, verum etiam multo pugnaciores fortioresque sunt,


page 45, image: s069

qui in patria pro patria servanda, quam in alienis pro alienis praeliantur. Nam, ut ait Sallust. in bello Iugurih. cap. 83. Stultitiae videtur, alienam rem periculo suo curare. Et ut Galgacus, Britannorum Dux, loquitur apud Tacit. in Agr. vita c 32. non fide, non affectu tenentur, qui denominationi alienae sanguinem commodant. At vero cum ex sententia Ciceronis, nihil dulcius in vita, nihil carius sit patria, ut quae omnes omnium charitates una complectitur, ideoque incredibiles ad se in periculo defendendam stimulos addere solet, nec ullus vir bonus est, qui pro ea mortem oppetere dubitet, si sit ei profuturus. Hac nimirum de causa apud Tac. l. 3. c. 5. Vespasiani copiae, contra Vitellium in Italiam tendentes, cum Vincentiam etsi modicam urbem occupassent, tamen magnum ad victoriam momentum accessisse putarunt, reputantes, Caecinam illic genitum, et patriam hostium duci


page 46, image: s070

ereptam. Et Germanorum vererum hanc consuetudinem fuisse, idem Autor in lib. de moribus eorum cap. 7. tradit, ut propinquitate affinitateque invicem devinctos in iisdem aciei partibus conjungerent, et in propinquo matres, conjuges, infantes collocarent, idque praecipuum fortitudinis incitamentum haberent, quo scil majore fide et alacritate pro suorum libertate, pro aris et focis pugnarent. Sane quem modo dixi Galgacus Britannorum Dux fortissimus in Agre Tacit. c. 32. hoc vel praecipuo argumento utitur, quo suos ad fortiter obsistendum Romanis, patriamque defendendam hortatur, cum inquit: Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt. Nullae Romanos conjuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt, aut nulla plerisque patria aut alia est: paucos numero circum trepidos, ignor anti‚ coelum ipsum ac mare et sylvas, ignota omnia circumspectantes, clausos quodammodo ac vinctos Dii nobis tradiderunt. Inpr imis autem quid possit ad excitandum


page 47, image: s071

animi robur in conspectu locata patria, illustre exemplum Lacedaemonii praebent, quorum non amplius quam centum, jam effoetae aetatis viri, quindecim millibus Thebanorum hostium, in ipsis portis suae patriae occurrunt armati, et paucis sustinent aciem, hostemque a patria fortiter repellunt, ut tradit Justin. lib. 6. cap. 7. quo loco subjicit hoc pulchrum Epiphonema, nostram infirmans sententiam. Tantum scil, animorum viriumque patriae et penatum conspectus subministrat; tantoque praesenti‚, quam recordatione sui, majores spiritus largiuntur.

OBSER VATIO VIII Hostis contemptum, et victoriae praesumptionem, ut plurimum infelicem esse.

DE Lucio Lucullo, eo qui Mithridatem in Ponto superavit, Academic. quaest. lib. 4. Cic. commemorat, eum Roma profectum, rei militaris


page 48, image: s072

ignarum, ac pene rudem, cum totum iter et navigationem in legendis historiis et doctorum hominum disputationibus consumpsisset, tamen evasisse Imperatorem, ut Mithridates, Rex post Alexandrum maximus, eum majorem ducem, quam quenquam corum, quos legisset, aut vidisset, a se cognitum confiteatur Neque vero id mirum videri cuiquam potest, consideranti, quod historici ab omni pene aevo, bella continuat‚ serie et intemerat‚ fide descripta, sub unum aspectum, et exiguo tempore et sine periculo contemplanda collocant: nec id modo, sed saepe in ipsa narratione, aut extra eam in concionibus, veluti dat‚ oper‚ saluberrima monita et consilia ad rem militarem intexunt, ad quae per propriam experientiam usumque discenda, nec longissima quidem hominis aetas suffecerit. Qua causa seculi nostri Martialis, Ioan. Owenus, lib. 2. epigram. 165.

Historias (inquit) versando peritus id absque periclo,


page 49, image: s073

Quod docti damnis experiuntur, habes.
Nec tam multa gravis rerum experientia longo
Tempore quam parvo te docet historia.

Inter alia vero praecepta militaria, quae historiarum lectio suppeditat, crebro videas illud occurrere de contemptu hostium, et arroganti victoriae praesumptione vitand‚. Sic enim, ut e multis adducam pauca, Thucydides lib. 2. pag. 67. in media monet oratione Archidami: haud raro parva manus magnam multitudinem hostium, qui contemptim et imparati certamen inierant, profligavit. Sic Liv. lib. 21. cap. 43. in Annalib. orat. saepe et contemptus hostium cruentum certamen edidit, et inclyti populi regesque perlevi momento victi sunt. Et apud eundem authorem, lib. 6. cap. 6. Camillus ut nihil timendi, sic nihil contemnendi autorem sese esse profitetur. Sice Aemilius Probus in Thrasybulo: praeceptum illud in omnium animis esse dicit, nihil in bello oportere contemni; nec sine causa dici, matrem timidi flere


page 50, image: s074

non solere. Sic Curtius lib. 6. de reb. [abbr.: rebus] gest. Alex. c. 3. in oratione Alexandri: Nihil tuto in hoste despicitur, quem spreveris, valentiorem negligenti‚ facies. Sic Vell. Patercul. lib. 2. c. 117. Nemo celerius opprimitur, quam qui nihil timet, et frequentissimum calamitatis initium est securitas. Atque hujus praecepti rationem proponit Archidamus in citat. loc. Thucydidis, quia contemnentes hostem imparati sunt, et proinde periculo obnoxii: hoc est, verbis Livii, lib. 25. cap. 38. infin. Ad id, quod ne timeatur, fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas; seu verbis D Gregorii, Securitas mater est negligentiae. Notandum hÓc Imp. Maximiliani symbolum prudentissimum: Semper cum cautione: Allezeit mit Hut . pro quo extremo verbo pileum attingere solitus fuit Imperator. Subjiciamus jam exempla aliquot eorum, qui hoc monitum observarunt: et etiam eorum, qui ejusdem contemptum exitio suo luerunt.



page 51, image: s075

Ex primo genere Romani sunt, quibus Ennius Poeta memorabile istud tribuit elogium:

At Romanus homo, tamen etsi res bene gesta est.
Corde suo trepidat.

Et nominatim e Romanis Metellus apud Sallust. in Iugurth. cap. 55 quanto praeclariore rerum gestarum fam‚ floreret, tanto intentior ad victoriam nitebatur, omnibusque modis festinabat, cavebat tamen necubi hosti oportunus fieret; ita quo clarior, eo magis anxius erat. Quin etiam Tac. Agricolam, socerum suum veluti perfecti Ducis exemplar describens, eum cap. 5. commendat etiam hoc nomine: quod simul anxius et intentus in bello omnia egerit.

In altero vero genere plura sunt exempla, e quibus aliqua selectiora dabo. Cumprimis dignum memoratu est, quod praeter alios habet Rudolph. Stumphius Chron. Helvet. lib. 7. cap. 35. Cum enim anno 1386. proceres Ducis Austriae Leopoldi hostes Helvetios extreme contemnerent, et Leopoldo


page 52, image: s076

ambigenti autores essent, iret in rusticos, nec insequens agmen operiretur; se enim solos inermibus illis agricolis mactandis nimis quam sufficere, moniti fuÍre a Barone quodam Hasenburgico, ut parcius loquerentur, laboribus exercitos ac duros agricolas esse, et omnia consilio, expectato reliquo exercitu, gerenda esse. Huic Ochsensteinius quidam Dynasta sarcastice admodum respondit: O Hasenburg du Hasenhertz, hoc est, ut Cornificius suos milites appellavit, Ű Galeate lepus, itane despondisti animum, inque pedes nunc mens tibi decidit imos? nihil tua ad inermes istos trucidandos opus est oper‚: nos rem conficiemus. Et ad Leopoldum conversus: tuum, inquit, nunc est, Domine, statuere, assosne tibi an elixos hos rusticos in mens‚ statuamus? (diese Handvoll Leut wollen wir dir noch vor Nacht gesotten oder gebraten geben/nach deinem Willen ) Et cum dicto in hostem castra movet, errorisque cito edoctus, cum Principe et duobus


page 53, image: s077

millibus e primaria nobilitate ad Sembacem concisus ab hostibus, temeritatis et arrogantiae suae poenas dedit. Hujus cruenti proelii memoriam Archiduces Austriae in suis insignibus praeferre creduntur, quum candidum clypei campum sanguineo colore in transversum fusa planities fuscet: vindictamque meditati tantae cladis, quam necdum peregerunt, ut scribit Albert. Cranz. lib. 9. Wandal. cap. 19. (quanquam alias horum insignium causas ex autoribus adducit Lipsius epist. 36. ad German. et Gall. sub. fin) Simile praesumptionis infelicis exemplum recitat. Ioan. Dubravius hist. Bohem. l. 3. a pr. Cum enim defuncto Crevornyslio filius ipsius Neclan, (Bohemis idem quod vir imbellis) principatu Bohemiae potiretur, Uladislaus propinquus, ejus imbelli‚ d spect‚, principatum ei armis extorquendum putavit. Itaque comparatis eam ad rem necessariis, ex improviso fines patruelis populabundus invasit, repertoque idoneo inter duos montes loco, oppidum


page 54, image: s078

condere coepit, idque ex suo nomine Uratislaviam nominat. Neclan pavore perculsus, pacem et amicitiam per alios aliosque legatos orat, quibus ille superbissime repudiatis, strictum ensem per Lucensem regionem cum ejusmodi edicto circumferri jubet, ut mares omnes, qui ensis longitudinem corporis proceritate exaequarent, militatum venirent, alioquin ense illo perituri, quicunque militiam detrectassent. Ad hoc tam durum edictum, cum ingens multitudo confluxisset, tum quasi de futura victoria certus, multa vana gloriabundus jactat, et inprimis pedites ad barbaram crudelitatem acuit, injungens, ut nemini prorsus tam in via quam in acie parcerent, quin etiam lactentes infantes ab uberibus matrum abreptos confoderent, matribus in hoc solummodo servatis, ut pro infantibus suis catellos Lucensium post hanc victoriam nutrirent. Tum ad equites conversus, Abjicite, inquit, scuta, quibus in fuga et caede hostium nihil opus est:


page 55, image: s079

ac vice illorum accipitres, falcones, caeterasque aves rapaces in manus sumite, ut illarum ingluviem carne hostili saturetis. Haec ferox Uladislaus. Quid fit autem? cum ad praelium esset perventum, Syderii a Chainova, equitis strenui manu confoditur, et exercitus ejus omnis profligatur. Sed nescio quomodo exempla vetustioris memoriae plus habeant et autoritatis et gratiae. Tale est illud Imper. Nicephori apud Zonar. tom. 3. lib. 5. cum Bulgariam felici successu invaderet, Crumo Bulgarorum Principe fractis animis supplicante, ut genti parceret, et quibus ille vellet conditionibus pacem daret, successu elatus, deque tot‚ Bulgari‚ triumphum sibi minime dubium spondens, nullas conditiones admisit. Itaque Bulgari desperatis rebus jam de ipsa vita dimicandum rati, ex improviso castra Imper. adorti, et ipsum occidunt, et stragem militum ingentem edunt. Crumus eorum Dux caput Imperatoris amputatum, per aliquot dies hasta suffixum, spectandum


page 56, image: s080

praebuit: deinde resecto verticis osse seu calva, et argento inducta, pro calice usus est, infusoque vino suis ex eo propinavit. Quam quidem consuetudinem, calva pro poculo utendi, (ut hoc transitu moneam) antiquissimam esse patet ex Herodoto. lib. 4. c. 64. ubi scribit, Scythas coria hostium circumferre, et ex eorundem capitibus bibere, eoque veluti signo fortitudinis superbire. Et Liv. lib. 32. cap. 24. testatur Bojos, caput Romani ducis praecisum templo intulisse, eoque purgato, calvam auro coelasse, idque sacrum vas iisfuisse, qui solennibus libarent, poculumque idem sacerdoti esse ac templi antistitibus. Quin etiam ne apud posteriores Germanos in desuetudinem id abiisse putetur, Aventinus lib. 1. Annal. vidisse se testatur, Germanos e cranio hominis bibere, divorumque capitibus pro pateris uti. Certe genus illud poculi, quod vulgo Germani ein Kopff , et Galli corrupta et depravata voce, une coupe appellant, antiqui moris vestigium


page 57, image: s081

quoddam nobis insinuare videtur. Sed ut ad exempla nostra redeamus, tradit in Atticis Pausanias, quod Persae, cum in Marathonem irrumperent, Atheniensium contemptu, parium marmor, ac si hostem jam vicissent, trophaei constituendi et erigendi gratia, Ramnuntem usque deportare curarint. Caeterum tunc Nemesews ir‚ afflictis et concussis Persis, ad Attici agri civitatem Marathone, Phidias ex eo marmore Nemesis signum fecit. Ita de Marco Antonio scribit Florus lib. 3. rer. Romanor. cap. 7. eum invasisse Cretam, cum ingenti victoriae spe et fiducia, adeo, ut plures catenas in navibus quam arma portaret: dedisse vero poenas vecordiae suae. Nam plerasque naves intercepÍre hostes, captiva corpora religata velis ac funibus perpendÍre, ac si velificantes triumphantium in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. Similem insaniam majores quoque nostros insaniisse, duos Autores habeo: primo eundem Florum, lib. 4. c. 12. ß. 2. ubi validissimas, inquit, nationes,


page 58, image: s082

Cheruseos, Suevosque et Sicambros Drusus pariter aggressus est, qui viginti centurionibus incrematis, hoc veluti Sacramento sumserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in antecessum pactione diviserint: Cherusci equos, Suevi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant, omnia retrorsum; Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum, ipsosque ceu praedam divisit et vendidit. Deinde Tac. lib. 12. Annal. cap. 18. ubi de clade Harminii Cheruscorum Ducis: quinra ab hora diei, inquit, ad noctem caesi hostes, 10000. passuum cadaveribus et armis opplevÍre: repertis inter spolia eorum catenis, quas in Romanos ut non dubio eventu, portaverant. Ita nimirum solet Magnus ille Deus dejicere, quicquid vane se attollit: adeo securitas plerunque magnos viros in acerbas calamitates praecipitat, et in miserias detrudit, juxta illud Senecae: sequitur superbos ultor a tergo Deus.



page 59, image: s083

OBSERVATIO IX. Ostentatae falsae victoriae exempla.

POlybius apud Suidam, cum ecclipsin quandam solarem pariter et Romanis animum addidisse, et Macedones consternasse scribit, deinde subnectens, adeo verum est, inquit, quae vulgo circumfertur: Multa esse inania belli. Quo respexit etiam Seneca epist. 13. inquiens: fama bellum conficit. Et Curt. lib. 8. de reb. [abbr.: rebus] gest. Alexand. Fam‚ bella constant, et saepe quod falso creditum, veri vicem obtinuit. Clariusque in fin. lib 7. Ea res, sicut pleraque belli vana et inania, barbaros ad deditionem traxit. Cui consonum illud Livii, lib. 34. c. 12. Saepe vana pro veris maxime in bello valuerunt.

Inter alia vero belli vana et inania, vel praecipuum tenet locum victoriae atque triumphi dissimulatio: quae si suo loco et prudenter ad animum nostris injiciendum adhibetur, instar stratagematis est: sin vero minus, inanis et ridicula, non tantum inutilis est. Nam, ut inquit in captivis Plautus:

Doli non doli sunt, nisi astu colas.


page 60, image: s084

Talium ineptarum victoriae dissimulationum exempla, e magno, qui apud veteres occurrit, numero, duo tantum adducam. Prius est Caligulae, cujus dignum ridicul‚ in Germanos expeditione triumphum fuse describens Suetonius cap. 34. et seqq. ait inter alia: conversus ad curam triumphi Caligula, praeter captivos et transfugas barbaros. Galliarum quoque procerissimum quemque, et ut ipse dicebat, [gap: Greek word(s)] , ac nonnullos ex principibus legit atque seposuit ad pompam, coegitque non tantum mutilare et submittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere, et nomina barbarica ferre, etc. Atque hoc exemplo suo ridiculo Caligula ad similem insaniam Imp. Domitiano praeivit: de quo Tacit. scribit in Agr. c. 39. Derisui fuit nuper falsus e Germania triumphus, emtis per commercia, quorum habitus et crines in captivorum species formarentur. Hujus triumphi vanitatem etiam Plinius junior fuggillat in Panegyrico, quem Trajano dixit. Nimirum


page 61, image: s085

hoc illud est, quod inquit in lib. de situ moribusque Germanorum, Tac. cap. 37. Germania a Romanis triumphati magis quam victi sunt.

OBSERVATIO X. Optime meritos de Principibus pessimam plerunque gratiam reportare.

QUod ait lib. 22. cap. 39. Liv. Eadem ratio, quae fuit, futura, donec eaedem res manebunt, immutabilis est. Id, ut alia plura, mutuo sumsisse videtur ex illis verbis Thucydi dis lib. 3. Civitates in multa et gravia mala delapsae sunt, quae et jam sunt, et semper erunt, dum haec hominum natura manebit: vehementius quidem alias, alias levius, diversisque modis, prout mutationes rerum instabiles tulerint. Quod utrumque dictum confirmat etiam Ecclesiastes c. 1. v. 9. inquiens: quid est, quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est, quod factum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum est, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est.


page 62, image: s086

Jam enim praecessit in seculis, quae fuerunt ante nos. Non alia nimirum de causa Thucydid. initio lib. 1. Historiam sapienter scriptam vere appellat thesaurum perpetuum exemplorum, et picturam ac theatrum vitae humanae, ad omnia mundi tempora congruens; in quo ut natura hominum eadem maneat: sic ingenia, mores, negotia, occasiones, consilia, eventus, errata etiam ac flagitia et scelera eadem perpetuo durant, personae tantum et actores fabulae singulis aetatibus novi succedunt, et mutato nomine de te fabula narratur, dicit Horat. Quae cum ita sint, non habent, quod mirentur tanquam rem novam aut insolitam ii, qui vel nullam, vel pessimam optime meritorum gratiam, a Magnatibus reportant, cum haec illa ipsa fabula sit, ab omni antiquitatis memoria in Principum aulis acta.

Cujus rei causam prius investigare juvat, quam exempla proponere. Causa quadruplex est: una supra hominem: altera in principibus: tertia in ipsis bene merentibus: Quarta in Collegis.



page 63, image: s087

Primam causam, quae supra hominem est, nec humanis consiliis averti potest, sive illam in fatum, sive in nuncia fati sydera, sive sortem denique aut fortunam referre placet, sapienter, ut omnia Tacit. exprimit lib. 4. Annal. c. 20. Cum enim praemisisset de optimis quibusque viris, indignissime a Tiberio Imp tractatis, venit etiam ad Magistrum Lepidum, qui etsi gravis vir, sapiensque, aequabili tamen auctoritate et gratia apud Tiberium viguit. Ex quo colligit Tacitus, fato et sorte nascendi, ut coetera, ita principum inclinationem in hos, offensionem in illos esse. Quomodo etiam Euphormio (Joannes Barclajus hoc nominis involucro tegitur,) autor recens ille quidem, sed cum antiquis comparandus, part. 2. Satyrici, p. 48. Fortuna, inquit, cum regibus amat eos extollere, qui suam felicitatem sorti imputent. Quo loco videtur Euphormio respexisse ad illum locum Homeri Odyss. 4. v. 691. Jus hoc est divinis Regibus alium virorum (sine merito) odisse,


page 64, image: s088

alium amare. Nec est majus meritum, quam gratiam invenisse regnantium, ut argute alibi Cassiodorus inquit. Multis fortuna pro virtutibus est, ait Tacit. l. 2. hist. c. 82. Id quod Nicephor. Gregor. lib. 8. hist. Byzant. cap. 20. suo ipsius exemplo docet, ubi de beneficiis ab Imp. praeter meritum in se collatis: quocunque, inquit, me vertero: non habeo, quo consilio adductus, quave ratione, Imperator, talem te mihi praebeas, nisi quod apparet, te cum omnium Dominio ingeniose contendentem non ullas expectare beneficii causas: sed illud tantum spectare, qu‚ ratione bene mereri possis. Quod sane omnibus imperiis dignissimum est, et maxime proprium. Nam beneficentiae caus‚ suppeditat‚ benefacere, non tam beneficii fuerit, quam ejus, qui id meruerit. Haec ille de beneficiis: sed quae tamen etiam ad injurias recte accommodari possunt. Nam et hae praeter meritum, imo contra meritum non raro solent a Magistratibus inferri. Et sane quanti sit in


page 65, image: s089

utramque partem fortuna, hoc est, ut ego interpretor, divina providentia, sine manifestis causis omnia disponens, Imper. Sigismundus sapienter habuit perspectum. Is enim, cum iter aliquando faciens, torrentem equo trajiceret, et equus consistens vesicam exoneraret: tum quidam Aulicorum Caesaris, illum equum habere naturam domini sui, palam asseruit. Causam rogatus, ut enim inquit, equus addit aquam torrenti, sic Caesar jam ante opulentos opibus cumulat. Animadvertit Imperat. perstringise modeste, quod in aulicum veteranum nihil beneficii collocasset, et subjecit: nunquam quidem sibi bene merendi voluntatem defuisse, sed Principum dona non illorum esse proprie, qui ea merentur, sed quibus sint destinata fato. Et id re comprobaturum se dixit, quamprimum otii et quietis occasio tantisper daretur. Postea otium nactus Caesar, pixides duas parari jussit, magnitudinis et formae ejusdem, inunam aurum, in alteram plumbum ponit


page 66, image: s090

eodem pondere: et ministro advocato praecipit, ut alteram pixidem deligeret, sibique retineret. Consternatur minister, librando modo hanc, modo illam tollit, nesciens utram potissimum eligere debeat? Tandem eam pixidem aufert, quae plumbum continebat. Quod ubi conspexit ille, reclus‚ jam pixide, ajebat Imperator: videri palam, non suam voluntatem, sed ipsius infortunium obstitisse, quo minus hactenus beneficium sit consecutus. Atque tales infortunati proverbio dicuntur Quart‚ lun‚ nati, ut autor est Eustach. in l. 2. Iliad propterea, quod Hercules in hac luna in lucem editus, juvandis aliis sudavit, sibi inutilis. Etsi Levinus Lemnius lib. 1. de occult. naturae mirac. c. 8. originem melius ac doctius explicat. Iidem dicuntur domi habere equum Sejanum, quod adagium copiose exponit A. Gell. lib. 3. noct. Attic. c. 9.

Pyrrhus apud L. Florum dicebat, se sibi videri Herculis sydere natum: qui quo pluribus victoriis Romanos concideret, eo acriores in ipsum coorirentur.



page 67, image: s091

Alteram causam, quam in ipsis Magnatibus esse diximus, explicat in Panegyr. cap. 60. Plin. his verbis: In Principe rarum, ac prope insolitum est, ut se putet obligatum: aut, si putet, amet. Nam de his praecipue verum, quod in universum Seneca epist. 19. in fin. Quidam quo plus debent, magis oderunt: leve aes alienum, debitorem facit: grave, inimicum. Causam causae hujus, quare nimirum principes odio habeant bene meritos? Tac. lib. 4. Ann. c. 18. innuit, cum ostendit, C. Silium, ingentis exercitus septem per annos moderatorem, Imperii conservatorem, ideo Tiberio Imper. invisum fuisse, quia destrui per haec fortunam suam Caesar, imparemque se tanto merito rebatur. Nam (subjicit) beneficia eousque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse, ubi

Tutius est quosdam offendere, quam demeruisse: argumentum nihil debentium quaerunt: Senec. 2. de benefic. cap. 52. fit hoc praecipue in magnis beneficiis, et quae gravant capienrem. Et vitam et haec summa nemo libens alteri debet. De iisdem Curtius, quaedam imo beneficia odimus.



page 68, image: s092

multum antevenÍre, pro gratia odium redditur. Atque hunc affectum notat etiam in Alexandro M. Curt. lib. 6. de ejus reb. [abbr.: rebus] gest. cap. 1. Antipater, quia res a se gestae majores erant, quam quas praefecti modus caperet, invidiam metuebat. Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse, ne tacitus quidem indignabatur, suae ademptum gloriae existimans, quicquid cessisset alienae. Et in fin. lib. 8. Alexander simplicius famam aestimabat in hoste, quam in cive: quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui, eandem clariorem fore, qno majores fuissent, quos vicisset. Eodem illo lurido veneno fuit perfusus Alexandri pater Philippus, de quo Demosthenes in oratione ad ejus epistolam: Eum ita gloriae cupiditate inflammatum esse dicunt hi, quibus familiariter notus est, ut omnia praeclara facinora sua esse videri velit: et magis indignetur Ducibus atque praefectis, prospere et laudabiliter qui aliquid gesserint, quam iis, qui infeliciter


page 69, image: s093

et ignave. Hujus animorum principalium habitus non ignarus erat Thoas Aetolus, cum apud Liv. l. 35. cap. 42. Antiocho Regi sic insusurrat: ipsam eam gloriam belli, qu‚ velut dote conciliatur Hannibal, nimiam in praefecto regio esse. Regem conspicis, Regem unum Ducem, unum Imperatorem videri debere. Si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur: si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore. Sed et in sacris literis videmus, quantum illa mulierum et virginum cantio Saulem Regem momorderit: Saul mille hostium occidit: David decem millia interfecit.

Tertiam causam ipsis bene meritis non immerito tribuimus. Nam ut Cornel. Nepos in Attici vita scribit: Sui cuique mores fortunam fingunt. Et Salust. orat. 1. ad Caes. Faber est quisque suae fortunae. Tum ergo su‚ culp‚ malam gratiam bene meriti reportant, cum nimis insolenter sua merita


page 70, image: s094

jactant, et quasi exprobrando commemorant, immemores illius saluberrimi praecepti, quod apud Dionem lib. 49. Agrippa gener Augusti suppeditat, duorum meminisse oportere virum incolumem, in aula versaturum: unius, ut difficultatem rerum ipse amoliretur: alterius, ut gloriam rei bene gestae Principi relinqueret. Id sane Germani veteres observarunt, quibus fortia sua facta gloriae Principis assignare, praecipuum sacramentum habebatur, ut scribit Tac. cap. 14. qui idem Agricolam socerum suum cap. 8. ex eo quoque commendat, quod nunquam in suam famam gestis exultarit, ad autorem et ducem, ut minister, fortunam retulerit. Et apud Dionem lib. 54. Agrippa idcirco Augusti benevolentiam sibi comparavit, quia, cum rei militaris esset scientissimus, omnium laborum suorum fructum gloriamque principi deferebat. Tales nimirum administri principibus accommodi sunt et chari, qualis Sejanus apud Velli Paterc. l. 2. cap. 127. actu otiosis simillimus,


page 71, image: s095

sibi nihil vindicans, eoque assequens omnia: semper infra aliorum aestimationes se metiens, vultu, vitaque tranquillus, animo exsomnis. Vel qualis apud Tacitum lib. 6. cap. 39. Poppaeus Sabinus, qui maximis provinciis per quatuor et viginti annos a Tiberio impositus, nullam ob eximiam artem, sed qui par negotiis, neque supra erat. Vel quales denique Tiberius habere voluit, media scilicet et nec ad invidiam usque virtute excellentes, nec item malos. Sic enim de eo Tacitus Annal. cap. ult. nec eminentes virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat, ex optimis periculum sibi, a pessimis de decus publicum metuebat. Non possum, quin huc referam Cominaei prudentissimam sententiam, qu‚ et hanc tertiam, et superiorem etiam secundam, et primam confirmat Sic autem ille lib. 5. de rebus gestis Ludovici XI. Galliae Regis. Memini Ludovicum Regem mecum sic loqui, ut diceret, fieri aliquando, ut operae navatae laudabiliter minus pretium sit,


page 72, image: s096

idque culpa eorum, qui navassent: dum elati qu‚dam confidenti‚ insolenter et proterve se gererent. Atque addebat, felicem esse, ejus sententia, cui Rex nullo suo magno merito beneficium conferret: atque id praestare, ut obstringatur aliquis Principi, quam ut illum habeat obstrictum, se quoque hoc ingenio esse, ut plus amaret, qui ob beneficentiam sibi deberent, quam alios, quibus se debere putaret.

Quarta denique causa Collegarum est, quibus aliena virtus ac dignitas sudes in oculis est, ideoque obtrectando, calumniandoque eam destruere, et ex aliorum ruinis suam exaedificare domum conantur.

Quorum omnium exempla in autoribus plurima occurrunt, e quibus aliqua dabimus, quae obvia sunt, nec anxie conquisita.

I. Parmenio, senex optimus, de Alexandro M. ejusque patre Philippo domi militiaeque praeclare meritus, denique cum filio Philota miserabiliter interimitur,


page 73, image: s097

ut tradit Curt. lib. 7. Quanquam ex parte sibi ipsis imputent id necesse est, cum nimia jactatione suae virtutis ac operae praestitae. Alexandri auribus graves fuerint.

II. Qua eadem causa Antonius Dux Roman. Vespasiani grati‚ excidit, quia verbis Tac. lib. 3. hist. cap. 53. nec sermonibus temperabat, immodicus linguae, et obsequii insolens: et lib. 4. hist. cap. 80. non deerat arroganti‚ vocare offensas, nimius commemorandis quae meruisset.

III. Silius, ingentis exercitus per septem annos moderator, partisque apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, amiss‚ tandem Imp. Tiberii grati‚, imminentem damnationem voluntaria morte praevenit, autore Tac. lib. 4. histor. cap. 18. et seq. Quo loco haec adduntur: credebant plerique auctam offensionem, ipsius intemperanti‚, immodice jactantis, suum militem in obsequio duravisse, cum alii ad seditiones prolaberentur: neque mansurum


page 74, image: s098

Tiberio imperium, si suis quoque legionibus cupido novandi fuisset.

IV. Valens, legatus ltalicae legionis, quanquam bene de Vitellio meritus, nullo tamen apud eum honore fuit: quia secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum, et quo incautius deciperetur, palam laudatum, teste Tacit. lib. 1. hist. cap. 64. Nam, ut inquit Polybius lib. 4. sub fin. novus calumniandi modus hic est inventus, cum non obtrectando, sed laudando alicui nocetur. Quae malignitas, infidia et fraus ab illis primo fuit excogitata, qui in aulis Principum vitam degunt: Ea est illorum honorum aemulatio, ac avaritia. De hoc honorum genere iterum Tacit. in vita Agr. cap. 41. Pessimum inimicorum genus sunt laudantes.

V. Hic ipse Agricola fortunam hanc aulicam est expertus; cum enim in bello Britannico egregiam pro Republic. Romana navasset operam, Romam tamen veniens, imperante Tito Vespasiano, vitam in summa paupertate et ignominia


page 75, image: s099

transegit, eo quod majora, quam Praetori par esset, effecerat: quam eandem ob causam a Domitiano postea fuit interfectus, ut Xiphilinus. Dionis abbreviator, nec obscure Tacitus in ejus vita tradunt.

VI. Valentinianus Imperator Aetium, praestantissimum Ducem, cuius oper‚ ingentes Attilae copias in campis Catalaunicis [note: Catalauni Galliae populi Catalaunum urbs, quam hodie Chalons cognomine in Champania appellant.] profligarat, interimi curavit, aulicis calumniis suspectum redditum, quasi novis rebus studeret, et Imperatori omnem rerum gestarum gloriam su‚ laude eriperet, teste Marcellino et Procopio in Vandalicis.

VII. Hujus loci est etiam iniquissima Belisarii fortuna, quia ab Imp. Justiniano in Italiam missus, ut Gothos Vandalosque inde pelleret, eum se Ducem gessit, ut, quem illi conferre possis, habeas neminem. Nam et urbem Romam recepit, et Gothos Italiae finibus expulit, et Vitigem Gothorum Regem


page 76, image: s100

captum, Constantinopolim duxit, ut nulla par oratio ejus laudi excogitari possit. Quo nomine tam charum Justinianus habuit Belisarium, ut in nummorum una parte seipsum, in altera Belisarium armatum exprimendum curarit, cum hoc elogio: Belisarius Romanorum spes et gloria. Hunc tamen redeuntem Constantinopolim, ingratissimus Princeps eo redegit, ut ejus jussu luminibus orbatus, mendicare coactus sit, id subinde repetens: Date stipem Belisario, quem virtus extulit, invidia excaecavit. Si modo vera sunt, quae tradit Egnatius lib. 5. cap. 3. et Petrus Crinitus, lib. 9. de honesta diseiplina. c. 6. Non desunt enim, ex Jurisconsultis praecipue, qui Justiniani sui honori consultum cupientes, id pernegant. Alciat. lib. 9. parerg. cap. 24. Giphan in comment. de Imper. Justiniano. Et sane Procopius, qui rerum a Belisario gestarum scriptor accuratissimus est, nullam hujus rei mentionem facit. Nec idem Suidas, nec lib. 7. Paulus Diaconus, nec


page 77, image: s101

Zonaras denique in vita Justiniani, qui hoc solum referunt, Belisarium contract‚, ob rerum gestarum splendorem, invidi‚, et affectati Imperii suspicione conflat‚, ex Italia domum fuisse revocatum, ac tandem anno Imperii Justiniani trigesimo quinto, detecta quadam conjuratione, ut ejus participem, ademptis illi satellitibus, domo exire prohibitum: subsequenti vero anno cognita ejus innocentia dignitatem recepisse. Fabulam ergo de Belisario jam sene stipem petente, Crinitus aut Ignatius primum confinxisse videntur, ex eo forsan inducti, quod Constantinus Manasses in Annalib. [abbr.: Annalibus] aliique Graeci authores, et scriptores, nec [gap: Greek word(s)] nec [gap: Greek word(s)] , Belisarii periculum et calamitatem mire exaggerarunt.

VIII. Ut autem ad recentiora veniamus, insignem ingratitudinis historiam de Ioanne lacobo Trivultio, praefecto ac Duce militum forti, magnanimo ac felici, Camerar. in hoc succis. cent. 30 cap. 57. ex Italico Laurentii Capelloni


page 78, image: s102

libro refert. Is cum Carolo VIII. et Ludovico XII. Regibus Galliae in bellis saepenumero utilem operam navasset, et ab eorum successore Francisco I. compensationem aliquam in extrema senectute sua expectaret, ex delationibus et calumniis inimicorum in tam atrox odium Regis incurrit, ut eum neque in suum conspectum admittere, nec excusationes ipsius audire voluerit. Hanc indignationem et ingratitudinem Regis cum Trivultius, veteranus ille miles, et praefectus de regno Galliae tam praeclare meritus, aegerrime ferret, nihilque magis cuperet, quam ut Regem alloqui, et de calumniis se purgare posset, ob senectutem autem amplius incedere nequiret, jussit se bella portari in cubiculo regio propinquum, quem Rex audit‚ Miss‚ transire solebat. Rex licet illum bene meritum senem, eminentem in sella conspiceret, quasi illo non conspecto, vel contempto, indignabundi instar praeteriit, quamvis Trivultius alta voce exclamaret, Sire Sire, et desiderium


page 79, image: s103

suum alloquendi Regem vehementiore gestu exprimeret. Repulsam adeo contumeliosam a Rege passus, ex aegritudine periculose decumbere coepit. Quod cum Regi indicatum esset, misit nonnullos suos aulicos familiares, ut eum nomine suo visitarent, et consolarentur: quibus conspectis et auditis, sapiens ille senex, nihil aliud respondit, nisi sero nimis eos venire, et paulo post e vita discessit, verum expertus id, quod vulgato versu dicitur:

[gap: Greek word(s)] , qui senuere, canunt, [gap: Greek word(s)] , in aula.

Ut non immerito Pater Themistoclis filium a gerenda Repub. ab ducturus, in littore triremes ei veteres ostenderit, abjectas jam et contemptas: tales dictitans administratores Reipubl. esse, cum ob senium nullus ex iis fructus amplius est, ut habet Plutarchus in vita Themistoclis, non secus ac senescens equus, ut est apud Horatium lib. 1. op. 1. (vers. 1.)



page 80, image: s104

Peccat ad extremum ridendus, et ilia ducit;

Res sane indignissima, cum Athenienses mulis etiam, ad extructionem delubri saxa convehentibus, aetatis causa vocationem et alimenta decreverint, autore Plutarch. de comparatione animantium. In duobus, inquit sapientissimus Syrach. cap. 26. vers. 20. contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: Vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur a Justitia ad peccatum Quanquam interdum, si magna alicujus gloria et fortitudo excellens Principi formidolosa est, et subdito ad defectionem sollicitare, aut statum publicum immutare posse metuitur, in tali casu, nullo meritorum veterum habito respectu, durius agi posse, Politici statuunt. Cum eadem hic sit quae in Ostracismo ratio, quem eadem causa Aristoteles et alii probant. Nam ut sapientissime Tacitus ait, lib. 14. Annal. cap. 44. Habet aliquid ex iniquo


page 81, image: s105

omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur. Et Plutarchus in praeceptis politicis: Necessarium est in parvis a justitia deflectere, qui salvam eam volunt in magnis. Melius est (verbis D. Augustini) ut pereat unus, quam ut pereat unitas, aut periclitetur.

OBSERVATIO XI. Imperii amittendi, aut infeliciter administrandi omina.

PRaeclare Q. Fabius Maximus augur apud Cicer. in libro de senectute, dicere ausus est: Optimis auspiciis ea geri, quae pro Reipub. salute fierent: quae vero contra Remp. ferrentur, ea contra auspicia fieri; Quo dicto haud dubie fuit imitatus Homeri, versum illum, lib. 12. Iliad. Hectori tributum: vers. 243. Una avis optima, pro patria pugnare tuend‚. Quod si ergo constiterit Principi, cuicunque sub ditorum suorum non servitutem, sed tutelam esse propositam, id quod Senec. l. 1. de Clement.


page 82, image: s106

c. 18. jubet facere: quodque Cicero, lib. 5. de Repub. praecipit, eum nihil aliud spectare, quam ut Respublica opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit: tunc equidem nulla vel auguria vel ostenta et omina tanti habenda crediderim, ut infelicitatem Imperii metuere cogant. Quod si vero vel natura vel educatione malus aut ipse est, aut certe a malis consiliariis (quemadmodum ait Hor. 2. ser. sat. 7.) ducitur aut nervis alienis mobile lignum: si specimina saevae crudelisque naturae jam ante plura dedit, sicque postea etiam quasi divinitus accedunt aliqua monita, minime ea spernenda videntur. Cum ergo superiori observatione quinta, de certa praenunciantis infelix imperium prodigii specie, abunde dictum fuerit; placet nunc etiam de omnibus aliqua adducere.

Differunt autem inter se prodigia et omina, quod illa praeter consuetum morem eveniunt: haec vero contingunt homini naturaliter et more solito: neque


page 83, image: s107

per se novitatis aliquid habere videntur: sed per accidens tantum, ratione temporis, loci, personarum: ut, quamvis casu accidant, paulo post tamen vel eorum autoribus, vel iis qui ea notarunt, praesagii loco fuisse intelligantur: Ita quidem, ut fere in praesens non animadversa, demum ex eventu fidem inveniant, autore Tacit. lib. 15. Annal. cap. 74. Haec ominum exempla, ut prima quaeque sese apud autores obtulerint, investiganti, quasi per satyram annotabo, etsi meliori ordine, vel juxta temporis rationem, vel specierum varietatem, ea posse disponiscio, id quod volenti facere licet, et pauca haec aggestis pluribus exemplis accumulare, quae passim apud autores obvia sunt.

Primum exemplum extat in Annal. Nicetae Choniatis, pag. 226. Imp. Alexius Angelus

Salust. in Iugurth. Deinde per satyram sententiis exquisitis, Lex Satyrae, quae uno rogatu multa simul complectitur. L. Satyra a satur dicta, ob carminis varietatem et eopiam rerum. Varro putat eam sic dictam a quodam farciminis genere, quod multis rebus refarciebatur.



page 84, image: s108

Angelus (mutato deinde nomine Comnenus dictus) excoecato fratre Isaacio, cum Sophiae templum ingressus esset, ut de more inauguraretur, et insignia Imperatoria sumeret, duo imminentis Imperii ruinae, et noxae hostilis omina dedit. Primum enim fidei symbolum (quod ante coronationem Patriarchis exhibendum erat) Imperatorio colore, hoc est, rubrica, tardius perscripsit. Deinde templo egressus, cum sublimem equum Arabicum, a protostratore adductum, conscensurus esset, equus eum sessorem non admittit: sed oculis sanguine suffusis, auribus arrectis, crebro terram pulsans, et anterioribus ungulis cum fremitu sublatis ipsum ferocissime aversatur, quasi herum recipere dedignaretur: atque ita saepius in posteriores pedes arrectus, et aversis oculis Alexium repellit. Ut autem post multos popysmos et cervicis palpitationes placatus, crebros illos gyros et calcitrationes omissurus videbatur, Imp. in eum insilit, et habenas praehendit.


page 85, image: s109

Is vero ut deceptus, sessore, quem nollet, recepto, aeque ac prius ferocit, cum claro hinnitu pedes attollit, nec prius importune saltare desistit, quam gemmat‚ coron‚ capiti ejus excussa, et ex parte comminuta, ipsum quoque dejecisset. Alio equo adducto, fracta corona inauspicatum omen visa est imperii cladium non expertis: id quod eventus quoque postea comprobavit.

II. Andronicus senior nepotem Andronicum in eodem Sophiae templo coronaturus, lapso equo in coenum provolutus est, qui casus ei, prudentiorum judicio, videbatur ominosus esse, nec multo post a nepote Imperio exutus, et in monasterium detrusus est. Nicephor‚ Gregor‚ teste, lib. 8. cap. 31.

III. Similis casus etiam Johanni XXIII. Papae dejectionem a sua dignitate portendisse creditum est. Nam ut in diario Constantiensis Concilii refertur, cum is Imper. Sigismundi studio ex Italia ad Constantiense Concilium proficisceretur, prope Vallecuriam eversa


page 86, image: s110

ab equo lectica in nivem cecidit, et stipatoribus: an ex eo casu afflictus esset? rogantibus, hic jaceo, inquit, in nomine Diaboli. Omen jam tum sinistrum illud interpretabatur. Ast ubi Lacum Acronium et Constantiam oculis subjectam habuit: Sic capiuntur vulpes, exclamavit: tacite subinnuens, eum se in locum calliditate Imper. deductum, unde salva dignitate nunquam egressurus esset: montibus hinc, lacu illinc, undique Germanorum diligenti custodi‚ fugam impedientibus. Pontificatu dejectus, Austriaci Principis astu elapsus, in vincula demum conjectus est.

IV. Mali ominis ex equo sumpti Tacitus etiam habet exemplum, 15. Ann. cap. 7. et 8. ubi Caronium Paetum contra Volegesem Parthorum Regem bellaturum, Armeniam ingressum esse scribit, tristi omine. Nam in transgressu Euphratis, quem ponte transmittebat, null‚ palam causa turbatus equus, qui consularia insignia gestabat, retro evasit, ostiaque fug‚ perrupit, seque vallo


page 87, image: s111

extulit: quae etsi Poetus spreverit, eventu tamen, haud vana fuisse, edoctus est.

V. Simile fere omen evenit Crasso, in eosdem Parthos ducenti, ut notum est ex Plutarcho, Equus enim ex Imperatoriis, egregie adornatus, tracto per vim rectore in flumen submersus disparuit.

VI. Julius item Obsequens cap. 128. inter ea, quae Pansae Consuli haud laeta obvenere. Equus Phaleratus in ipsius conspectu concidit.

VII. Flaminius consul, indigne ferens per mediam Italiam vagari Hannibalem, atque obsistente nullo, caedibus et incendiis omnia vastantem, ad ipsa Romana maenia proficisci; quam primum in equum insiliit, hosti cum exercitu obviam iturus, equus repente corruit, consulemque lapsum super caput effudit: inauspicati nimirum incoepti signum, quo paulo post ipse cum exercitu cecidit, foedissima ad Thrasymenum clade superatus, teste Livio, lib. 22. et Cicer. l. 1. de Divin.

VIII. Ut autem equorum lapsus,


page 88, image: s112

ita quoque pedum offensiones infausti semper ominis fuisse, ac portenti ac prodigii mali, vulgo proditum est. Quod neque Tibullus ignorat, 1. Eleg. 3. O quoties ingressus iter mihi tristia dixi, Offensum in porta signa dedisse pedem. Sic Ovid. in Epist. Taomediae ad Protesilaum:

Hunc fateor, volui revocare, animusque ferebat,
Substitit auspicii, lingua timore mali
Cum foribus velles ad Trojam exire paternis,
Pex tuus offenso limina signa dedit.
Vt vidi, ingemui - -

Sed haec privatorum sunt, nobis autem eorum exempla proposita sunt, qui publicam personam gerunt. Talis ergo fuit Crassi filius, qui contra Parthos proditurus in aciem, ita pedem offendit, ut humi prostratus concideret, teste Plutarch. in vita Crassi. Talis Tiberius Crassus, qui postea in civili seditione fuit oppressus, domo egressus, ita pedem


page 89, image: s113

ad limen offendit, ut non parva vis sanguinis efflueret, eod. Plutarch teste.

IX. Ominum ex coronis regiis exemplum supra fuit. Ejus generis et haec sunt: I. Cum Nicephorus, Patriarcha Constantinopolitanus, Imp. Leonis Armenii capiti coronam auream de more imponeret, manum suam spinis compungi sensit, quod omen ad impios Imp. mores, et infaustam imperii administrationem pertinuisse, eventus declaravit, quod Bonfinius lib. 9. dec. 2. rerum Vngaric. refert.

X. Otto, Bavariae Dux, coronam regni Ungariae a Wenceslao, (qui competitori Carolo Siciliae Regi ultro cesserat) acceptam precario, ut eo facilius ab Ungaris admitteretur, lagenae tornatae inclusit, fidelissimoque ministro ferendam commisit. Is ignarus thesauri, lagenam, ex ephippio suspensam, inter eundum amisit, et vix tandem viginti passuum confectis millibus damnum sensit. Citato cursu revectus, in semita lagenam, a nemine visam, neque tactam reperit.


page 90, image: s114

Id omen fuit, Ottonem exiguo tempore regno potiturum, eundemque inglorium coronam repertam alteri concessurum. Nam non multo post quam ostensa coron‚ ab Ungaris receptus est, Ladislai Transylvaniae praefecti insidiis captus, domum fuit relegatus.

XI. Ita, si Polydoro Virgilio, lib. 23. histor. Anglic. affirmanti id credimus, Henricus II. Anglorum Rex, paulo antequam ab Edoardo Eboracensi regno dejectus est, cum in Senatu ornatus habitu regio consedisset, subito corona e capite in terram cecidit.

XII. Plutarchus in Pluto refert, pugnam Bruti et Cassii cum Augusto et Antonio ad Philippos describens, pro omine infausto habitum esse, cum in lustratione Cassio inversa corona a lictore porrigeretur, cumque in quodam spectaculo is, qui Cassii trophaeum aureum ferret, corruisset.

XIII. Nec coronae modo, sed et alia Imperii signa, mutationis omen habent. Sic Johannes Baptista Fulgosus


page 91, image: s115

qui Genuae rerum potitus est, lib. 1. dict. factorumque memor. cap. 4. sub fin. de seipso scribit. Primis temporibus quibus rerum potitus sum, fulgur in turri Pharea, ubi de more gentis nostrae insignia picta erant, illaesa manente turri, tria in eis foramina effecit, per ea imperii mei numerum annorum ostendens. Nocte quoque, diem eam insecut‚, qu‚ in excidium meum conspiratum est, procella malum defregit, quo in Palatio tolli signa nostra consueverant, isque supra cubiculi mei tectum concidit, et familiae nostrae ruinam haud obscure innuit.

XIV. Quin et quaevis res aliae fortuitae in omen veniunt. Ita cum Persarum regnum Ochus, Artaxerxe patre vit‚ functo, capesseret, Magi Persici, quorum divinandi peritia multorum monumentis celebratur, cuidam ex Eunuchis praeceperunt, ut posit‚ mens‚ animadverteret, quibus rebus ex objectis Rex primo manum injiceret? Qui cum oculos in hoc attentos haberent, Ochus utraque manu protens‚, dextr‚


page 92, image: s116

unum ex adjacentibus cultris arripuit: altera maximum panem accepit, quem canibus impositum scidit, et alacriter comedit. Quibus auditis, Magi haec duo vaticinati sunt, frugum tempestivam fertilitatem, annonaeque copiam illo regnante et coedium frequentiam; neque falsi fuerunt, ut refert AElianus lib. 2. de var. hist. cap. 17. et Diod. Sicul lib. 17. Bibliothecae et ex iis Caelius Rhodiginus, lib. 13. A. L. cap. 39.

XV. Augustus Imp. laevum sibi calceum praepostere inductum animadvertit, qu‚ die seditione militari prope afflictus est, Plin. lib. 2. cap. 7.

XVI. Imper. Vitellius, cum adeptus Pontificatum maximum, de ceremoniis publicis 15. Kal. Augusti edixisset, antiquitus infausto die, Cremerensi Aliensique cladibus apud civitatem cuncta interpretantem, funesti ominis loco acceptum fuit, ut scribit Tac. l. 2 hist. c. 90.

XVII. Ludovico Pio Imper. post auditam concionem templo egresso, ingens ostiorum templi ruina facta est,


page 93, image: s117

quae Imp. et alios quosdam gravissime ledit. Nec multo post a filiis carceri inclusus est, ut est annotat. in Chron. German. ad Ann. Christi. 817.

XVIII. Inter omina sinistra, quae Constantinopoleos [note of the transcriber: in the print with a Greek omega] captivitatem antecesserunt, Niceph. Gregor as infin. lib. 8. refert etiam, quod cum apud columnam porphyreticam sacri hymni ab Imper. et clero canerentur, porcus aliunde elapsus, subito in medium psallentium coetum insiliit, multo coeno inquinatus: et varie huc atque illuc vagatus, vix tandem excessit.

XIX. Neque vero tantum in ipso Imperii vel primordio vel cursu, sed et longe ante, ac in ipsa adeo infantia id genus omina capiuntur. Quo pertinent ii praecipue, qui, quia baptismum suum excrementis inquinarunt, a Graecis Copronymi nomen meruerunt. Qualium tria apud autores exempla reperio. 1. apud Zonaram in vita Leonis III. Imp. cujus filius Constantinus, cum Sacro lavacro ablueretur, aquam stercore forte


page 94, image: s118

infecit. Qu‚ re animadvers‚, Patriarcha Germanus id signum esse praedixit, quod is puer sacra contaminaturus, et pietatis studiosis magno malo futurus esset.

Alterum apud Ranulphum. lib. 6. cap. 13. et ex eo Polyd. Virg. lib. 6. hist. Angl. his verbis: Cum Estelredus, Edgari Anglorum regis ex stupro filius, a Dunstano Londinensi Episcopo baptizaretur, alvi excrementa in sacram immisit aquam. Dunstanus praedixit, eum magni mali causam Angliae futurum. Respondit eventus. Estelredus enim caeso Edoardo legiti mo Edgari F. regnum occupavit, et Dacis Angliam populantibus per ignaviam resistere non potuit.

Tertium denique apud Dubrav. rer. Bohem. lib. 23. ubi simul alia concurrunt omina, sic autem ibi: Wenceslaus VI. inquit, Imp. et Rex Bohemiae, Carolo IV. Norimbergae natus, (anno 1561. 28. Septembris) dum aqua lustrali tingitur, eandem aquam infans lotio suo respersit, alvi autem foecibus


page 95, image: s119

aram, in qua nondum bimulus coronabatur, coinquinavit. Quin etiam ejus mater in puerperio periit, et aedes Parochialis ad S. Sebaldum, cum aqua calefieret pro baptismate, conflagravit. Quae omnia peritiores inter prodigia retulere, portendi per haec dicentes futuram sub hoc Rege sacrorum fontium altariumque contaminationem et violationem.

XX. Hactenus allata ad res ominosas pertinent, quae sequuntur, in ipsis verbis, fortuito pronunciatis, omen habent. Pompejus, in acie Pharsalica victus a Caesare, fug‚ quaerens salutem, cursu in Cyprum, ut aliquid in ea virium contraheret, classem direxit: appellensque ad oppidum Paphum, conspexit in littore speciosum aedificium, gubernatoremque interrogavit, quod ei nomen esset, qui respondit, [gap: Greek word(s)] vocari: quae vox spem ejus, quantulacunque restabat, comminuit; neque id dissimulanter tulit: Avertit enim oculos ab illis tectis, ac dolorem, quem ex diro


page 96, image: s120

omine perceperat, gemitu patefecit, teste Valer. Max. lib. 1. cap. 5. in quo plurium ominum exempla sunt, sed plerunque felicium, ac proinde alienorum ab instituto nostro.

XXI. Infelicis eventus, ignominiae mortisque crudelis omen fuisse, notum est, quendam poma vendentem, dum Brundusii M. Crassus exercitum ad Parthicum bellum trajicere vellet. Cum enim ille (ut mos ejusmodi hominum ex Sen. ep. [note: Senec. verba: Cogita libarii varias exclam ationes, et botularium et crustularium et omnes popina rum institores, mercem suam quadam insignita modulatione vendentes.] 56. patet) in portu clara voce Cauneas (hoc est, ficus cauno advectas) venales proclamaret, visus putabatur eo verbo latine significare velle, cave, ne eas, ut notat Cic. lib. 2. de Divinat.

XXII. Non minus aperte Nero Imp. scriptore Sueton. in ejus vit. cap. 46. mala sua mortemque ominatus est. Cum enim in Senatu de vindice, qui desciverat,


page 97, image: s121

verba faciens, diceret: Daturos poenas sceleratos, ac brevi dignum exitium facturos; conclamatum est ab universo Senatu: Tu facies Auguste. Quod verbum et Nero et Senatus in eam partem accipiebant, ut ipse puniendorum ejusmodi hominum autor esset: sed exitus contrarium indicavit, quia ambiguum verbum ad id traxit, ut intelligeretur, Neronem illud esse facturum, in quem senatus animadverteret.

XXIII. Ut autem Neroni alieno verbo adversa fortuna praedicta fuit: ita Imper. Alexander Severus sua ipse voce sui interitus omen accepit. Nam in Galliam in bellum iturus, cum exercitum alloqueretur, cupiens a fausto verbo sermonem ordiri, fortuna contrarium obtulit, quod ut malum omen fuit acceptum, eventu non refragante: Sic enim incepit: Occiso Imp. Heliogabalo, etc. non multo post a suis militib. [abbr.: militibus] est occisus. adde alia ex Fulgosio, l. 1. c. 13.

Sed ex infinitis haec adduxisse, abunde fuerit. Quae si quis vel ut anilia, vel


page 98, image: s122

ut gentilia spernenda existimet, is cogitet velim, non solum inter Romanos, aliosque gentiles, superstitione tactos, omina observata inveniri: Verum ejusmodi quoque rerum in sacra scriptura, (cui fidem abrogare piaculum est) mentionem fieri. Caipham enim Judaeorum Principem in Evangelio legimus, cum in concilio de Servatore nostro Christo cruci affigendo loqueretur, dixisse, necesse esse, pro populo unum mori, ne tota gens periret. Quod a Caipha in aliam partem acceptum, postea res ostendit, omen verissimum fuisse, de Christo in ara crucis pro salute universi humani generis offerendo.

Tale illud quoque est, quod a Pontio Pilato manavit, etsi, cum id diceret, parum rem visus est intelligere, cum enim tradito militibus ad crucifigendum Christo, supplicii causam inscripsisset, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum, peterentque Judaei, ut titulum mutaret, nunquam ut id faceret adduci potuit Deo rem ita dirigente, ut etiam ex ore


page 99, image: s123

hostili, gloriae Christianae magnitudo testata inveniretur.

OBSERVATIO XII. Non esse vastandam, quam nobis vindicamus, hostilem terram; ubi quaedam de agricolarum securitate.

CUm, ut est apud Cicer. l. 2. de orat. ejectus Carthagine Hannibal, ad Antiochum venisset exul, et invitatus esset ab hospitibus suis, ut Phormionem Peripateticum audiret, si vellet, cumque se non nolle dixisset: locutus etiam dicitur homo copiosus aliquot horas de Imperatoris officio, et de omni re militari. Tum exteri, qui illum audierant, cum vehementer essent delectati, quaerebant ab Annibale, quidnam ipse de illo Philosopho judicaret? HÓc Poenus non optime Graece, sed tamen libere, respondisse fertur: Multos se deliros senes vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret, vidisse neminem. Nec id fortassis injuri‚. Quid enim aut arrogantius


page 100, image: s124

aut loquatius fieri potuit, quam Hannibali, qui tot annos de Imperio cum Pompejo Romano, omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui nunquam hostem, nunquam castra vidisset, nunquam denique minimam partem publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare? Sic Cleomenes Rex, Sophist‚ quodam de fortitudine disserente, effusus est in cachinnos; Qui cum diceret, quid cachinnaris Cleomene, dum de fortitudine disserentem audis, idque qui Rex es? Quia inquit, hospes de ea, si etiam hirundo diceret, idem facerem: Si agla, plane quiescerem. Plutarchus in Apophth.) Ac posset etiam nobis, in umbra vitae Academicae degentibus, si de re militari judicium ac veluti censuram nobis sumimus, hujusmodi quoddam objectari. Verumenimv. quia non tam ingenii nostri fiduciš talia proponimus, quam ab iis mutuamur, qui partim ipsi vel bellis interfuerunt, vel et praefuerunt: partim in Senatu et populo illo versati sunt, ubi


page 101, image: s125

bellicarum rerum assidua materies et agitatio: arrogantiae profecto plus quam thrasonicae fuerit, haec talia, veluti quisquilias volantes, et venti spolia, ut Caecilius in fragmentis loquitur, aspernari. Inter alia vero militaria praecepta vagantibus per laetos latosque campos historiarum, occurrit etiam apud Thucydidem. l. 1. p. 55. sapiens Archidami Spartanorum Regis consilium: Terrae quantum quidem fieri potest, parcendum, nec eam ferro flammaque vastandam esse: idque duas ob causas. I. Quia hostilis terra, praesertim si cultior fuerit, nobis est veluti obses, et quoddam quasi pignus ( [gap: Greek word(s)] ) cujus aspectu, et metu, ne illa vastetur, hostis erit in nobis oppugnandis remissior ac timidior. Ad hanc primam causam pertinent illa Livii, lib. 5. cap. 42. ubi, aut forte fallor, ipsum hunc Thucydidis locum Livius est imitatus: Gallis Romam oppugnantibus placuit ostentari quaedam incen dia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedium suarum


page 102, image: s126

obsessi possent, et non omnia concremari tecta: ut quaecunque superessent urbis, id pignus ( [gap: Greek word(s)] sic Thucy didi est) ad flectendos hostium animos haberent. Agricola certe, perfecti Ducis exemplar, hoc diligenter observavit, quem Tacitus in ejus vita, c. 20. eo quoque nomine commendat, quod quidem subitis excursionibus et populatione terruerit hostes, attamen rursus parcendo irritamenta (seu ut alii legunt, invitamenta) pacis ostentaverit, ut scil. eos adspectu pignorum suorum molliret, ut ejusd. libelli cap. 38. Tacitus loquitur. Altera apud Thucy didem causa, quia omnia vastando hostis ad desperationem redigitur, proindeque redditur expugnatu difficilior. Sunt enim, verbis Portii Latronis in declamatione, gravissimi morsus irritatae necessitatis. Et Curtii lib. 5. ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Quomodo Tacitus etiam lib. 2. histor. cap. 42. Hostis extrem‚ desperatione ad aram saepius, quam ad formidinem


page 103, image: s127

stimulatur. His addere possumus tertiam causam, quod talis ab hostibus agris abstinentia prae se fert speciosam quandam fiduciam, quasi illos non amplius hostiles, sed jam nostros existimemus, eaque causa illis parcamus. Nam ut in Thebaide Senecae dictum fuit Polynici, regnum repetenti et vastanti:

- - nemo vastat sua,
Quae corripi igne, quae meti gladio jubes. Aliena credis.

Id nimirum spectavit Alexander M. dum Asiam ingressus cum exercitu, eam velut jam suam a militibus vastari noluit. Sic apud Pausaniam l. 4. Lacedaemonii neque villas Messeniorum demoliebantur aut incendebant, nec arbores succidebant, nec prosternebant segetes, sed tantum agebant praedas, quoniam jam suum illum agrum censebant. Addamus his quartam causam, quod ut ait Vegetius l. 3 cap. 26. qui frumentum necessariumque commeatum non praeparat,


page 104, image: s128

vincitur sine ferro. At vero qui populantur agros, urunt villas, ipsis sibi non hosti tantum incommodant. Ex quo perspicitur, ut in aliis veteris laudatissimae disciplinae vix formam et extrema tanquam lineamenta servamus (verbis Cicer. lib. 2. de Rep.) ita quoque hac in parte ab ea valde discedi, cum minime ea, quae olim, sit agricolarum securitas et incolumitas. Sane de Xerxe Persarum Rege scribit Herodotus, quod in expeditione contra Graecos agricolis et pastoribus ubique parci voluerit: Nec nisi armatis viris bellum inferre se pronunciarit. Apud Indos quoque nefas fuisse, agricolas in bello capere, aut agros eorum vastare, in libro rerum Indicarum scribit: Arrianus, et confirmat lib. 15. Geographiae Strabo. Stultum enim esse dicebant, eos laedere, qui ut frugifera humus esset, labore suo curabant: siquidem et in bello, parti utrique fruges necessariae essent,


page 105, image: s129

et inclinante ad alterutrum victoria, qui superessent fructus, cum caeteris rebus, in ejus potestate futuri essent, qui victori‚ potiretur. De Belisario, Imp. Justin. Duce Suidas haec habet: Agricolis ita pepercisse, ita consultum voluisse, ut nunquam eo exercitum ducente, vis ulla ipsis illata fuerit. Nam res venales ex animi sententia distrahebant, et adulto frumento ne ullus equus noceret, diligentissime cavebat; Fructus porro arborum attingere licebat nemini. Atque haec prisca securitas data etiam fuit Agricolis (sicuti ex oculatis testibus est Camerarius cent. 1. hor. subcis. c. 5. scribit) in bello illo diuturno, quod superiore seculo inter Imper. Carolum V. et Franciscum I. Galliarum Regem gestum est: cum uterque in Pedemontio numerosum exercitum annum unum atque alterum continuo inter se belligerantes alerent. Alioqui milites mature commeatibus obsessis et impeditis itineribus defecissent.



page 106, image: s130

OBSERVATIO XIII. Consiliorum Jesuiticorum oeconomia.

PErquam est memorabile, quod in Bibliotheca historica post initium lib. 3. scribit Diodor. Sicul. (pag. 146.) eos sacerdotes, qui in MerŲe, Nili Insula, Deum cultus et honores administrant, authoritate polluisse tanta, ut quandocunque ipsis in mentem venerit, misso ad Aethiopem Regem nuntio, vit‚ se illum abdicare juberent. Oraculis enim Deorum hoc edici, nec fas esse ab ullo mortalium, quod Dii immortales jusserint contemni; adjectis quoque rationibus aliis, quas ingenium simplex, veterique et perpetuo errori adsuefactum, nec jussis non necessariis refragandi argumenta habens, facili credulitate admiserit Et per superiores quidem aetates, non armis aut vi coacti, sed merae superstitionis capti fascino, morem ita gesserunt, et a sacrificulis illis jussi, sua sponte regno atque adeo vit‚ abierunt; donec Ergamenes, Aethiopum Rex, Graecorum disciplinis instructus,


page 107, image: s131

mandata illa primus ausus fuerit aspernari. Nam hic sumpto, qui Regem deceret animo, cum militum manu, in locum inaccessum, ubi aureum fuit templum Aethiopum, profectus, omnes illos sacrificulos jugulavit, abolito more pristino, sacra pro suo arbitratu instauravit. Qui quidem jure merito de se praedicare potuisset id, quod Neronem professum esse, Suetonius in ejus vita cap. 37. refert, neminem Principum, qui ante se fuissent, scivisse, quid sibi liceret. Ac fuit sane quidem etiam in superiorum seculorum Papatu non valde melior virorum Principum conditio. [note: Alit Zis laus 1. et Vladislaus 1. Reges Poloniae, regio titulo se abdicarunt, ad Papam pertinere rati, ut Regium Diadema conferret: ad quem etiam miserunt, licentiam corona utendi petitum, Cromer. lib. 3. Michovi. lib. 2. cap. 1. Fridericus II, Barbarossa, ut filii captivi libertatem redimeret, Alexandri IV. pedibus advolutus et humi projectus, veniam petiit, caputque Imperatorium Pontificis pedibus conculcari passus est.] Nam etiam hos Papa Romanus e‚dem,


page 108, image: s132

qu‚ Reges suos illi Aethiopiae sacrificuli ratione, scil. inanissimis superstitionum terriculamentis, ita sibi reddidit obnoxios, ut inter Papam et Numen distinguere nescirent, ut genibus ejus advoluti supplices quasi in deditionem arbitratumque venirent, et precariam animam ducerent: ut suas cervices pede superbo premendas atque calcandas exhiberent: ut excommunicationum Papalium fulgetra fulminaque terrifica mirifice reformidarent, non secus ac aves inanis etiam fundae sonitu terrentur. Nam ut ait lib. 39. cap. 16. Livius, nihil in speciem fallacius est quam prava religio; (seu superstitio) Ubi Deorum nomen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini juris aliquid fraudis admistum violemus. [note: Cosingas, Thracum Sacerdos, simul ac Dux, seditionem suorum compescuit, cum multis confectis scalis ingentibus, alias aliis imponens, minitaretur, se in coelum ad Iunonem ascensurum, eosque de inobedientia accusaturum, Policerus stratag. lib. 7.] Qu‚ caus‚ Numa


page 109, image: s133

Pompilius, ut est apud Tacitum. ann. c. 26. religionibus et superstitionibus populum Rom. sibi devinxit; Et Midas teste Justino l. 9. Phrygiam regnum suum religionibus implevit; qui scirent, quicunque superstitionis arbitri sunt, eosdem hominum, e‚ peste afflatorum, mentibus dominari, et eos veluti capistro trahere, quo lubet. Ex infinitis hujusmodi servilis erga Papam officii et obsequii exemplum unum atque alterum in transcursu libet adducere. Primum verbis Antonii Sabellici, lib. 1. rer. Venet. decad. 2. (pag. 322. et seq.) cum aliquando Veneta Civitas interdicto Pontificis esset obnoxia, pientissima Francisci Danduli opera, hoc nomine ad Pontificem missi, soluta est. Ferunt eum ad Clementis V. Papae conspectum serius admissum, miro privatae pietatis in patriam, publicae in religionem exemplo, cathen‚ ferre‚ collo inject‚, ad Pontificis mensam, tam diu in morem canis prostratum jacuisse, donec expugnat‚ illius ir‚ ignominiosam notam


page 110, image: s134

patriae ademisset, atque ex eo illi postea canis cognomen fuisse. Quam appellationem jam inde, ex quo ad Pontificis mensam caten‚ vinctus, conspectus est, primo foris, deinde inter suos obtinuit. Haec Sabellicus, et subjicit Epicrisin suam, non tam pie tunc Dandalum egisse videri, quam Clementem duriter ac superbe, quem hominis libero loco nati, a clarissimo Italiae populo, ac eodem charissimo, ad publicam ignominiam deprecandam missi, in speciem canis ad pedes prostrati, miserabilis tamdiu non moverit aspectus. Bodinus lib. 1. de Rep. cap. 9. pag. 138. hoc exemplum adducit, et hunc Dandalum ait fuisse Ducem Venetorum. Falso id quidem; fuit enim Ducis populique Veneti Legatus. Etsi id quidem certum est, ignominiam Legati ad ipsum Ducem redundare. Sic de Henrico ejus nominis II. Angliae Rege Wilhelmus Neubrigensis, in rerum Anglicarum historia commemorat, eum post occisum Thomam quendam Beckerum, praeterquam quod nudis pedibus


page 111, image: s135

religionis ergo peregrinatus est, virgis etiam in sacrario poenas, tanquam in schola puerum dedisse, laetum quod nihil gravius pateretur. Verumenimvero, mutat‚ nunc per Dei gratiam ratione temporum, non modo major meliorque pars Europae sese laqueis Papisticae servilisque superstitionis illius exsolvit, ut bruta illa belluae Vaticanae fulgetra tam iis ludi sint, quam Vulcanus suam illam terens incudem.

Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon.

Verum etiam ipsi saniores Pontificii [gap: Greek word(s)] ista sacrificorum palam aspernari occipiunt, nec pluris facere, quam aut cassam nucem, aut ciccum: vel certe non aeque ut olim infatuari sese patiuntur ineptissimis ineptiis, et nugacissimis nugis eorum hominum, quibus ut cum Livio loquamur, lib. 4. c. 39. quaestui sunt capti superstitione animi. Quapropter callidissimum hominum novorum genus JESUITAE, quos ab auctore suo Lojolitas rectius


page 112, image: s136

appellaveris, temporum rationi sua aptantes consilia, ut inclinatum, et ad lapsum jam pronam rem Romanam qualitercunque fulciant, et nutantem peneque fufam superstitiosi Papatus aciem ipsi ceu Trojani supervenientes integri restituant: non tam antiquis illis aptis, ad antiquam simplicitatem circumscribendam, artibus pugnant, quam novis machinis, mirabili, adeoque incredibili solertia fabricatis, ad Babylonicam turrim instaurandam utuntur, et consiliis pugnant adeo callidis, ut etiam sagacissimo cuique possint imponere. Horum Lojoliticorum consiliorum oeconomiam, vix alibi luculentius veriusque, addo et brevius descriptam, legereme memini, atque in dissert. quadam Italica hominis Pontificii, quam nuper ab amico quodam, vertendi causa mihi traditam, visum est etiam Dominis Auditoribus liberali manu communicare. NostrŻm enim omnium, qui patriae bene cupimus, interest, ut hujusmodi lupos, crudeliter in viscera Germaniae saevientes,


page 113, image: s137

non solum in cute, verum etiam intus noscere, notos cavere discamus. Sic enim illa habet dissertatio:

Instructio ad Principes, De Praxi et institutis patrum Jesuitarum, a quodam Religioso, nullis prorsus affectibus obnoxio, conscripta.

ORdinem patrum Societatis Jesu, velut arborem quandam, oper‚ S. Spiritus in vinea Christi fuisse plantatam, quae produceret antidotum adversus pravitatis haereticae venenum, et ejusmodi flores daret operum Christianae pietatis, qui suavitatem odoris peccatorem naribus adspirantes, peccati foetorem eos abominari cogerent, et odorem sequi poenitentiae: id vero liquidissime demonstrant leges et constitutiones, quibus haec plantata a primo Agricola suo patre Ignatio b. m. stabilita fuit. Et profecto quoad primi patres illi, quibus vitam debet, eam liquore charitatis irrigarunt, et ex consilio primi autoris excoluerunt, duos produxit


page 114, image: s138

ramos, unum amoris adversus Deum, alterum amoris quidem etiam, sed erga proximum; qui rami admirandos in optima liberorum educatione, in animabus Christo lucrifaciendis, in amplificanda vera fide Catholica, fructus ediderunt.

Verumenimvero, Diabolus, cujus non major est in operibus consiliisque DEI destruendis solertia, quam in iisdem promovendis Ignatii industria, ex hac ipsa hujus ordinis amplissimi magnitudine, ad quam celeritate mirabili progressus est, occasionem arripuit, institutum praeclarum adeo pervertendi, dum fictis laudibus et technis, artificio subtilissimo, in locum duorum primorum, quos dixi ramorum charitatis, fere prorsus exiccatorum ac aridorum, inseruit alios duos, unum Philautiae, vel amoris proprii, alterum commodi privati. Unde tantum ad Remp. christianam incommodi damnique redundavit, quantum potest esse maximum; idque in sequenti dissertatione demonstraturus,


page 115, image: s139

Deum testem invoco, hanc scriptionem non partium studio, verum sola boni publici, cui me natum agnosco, promovendi cupiditate, fuisse susceptam, ut viri Principes, artibus Jesuitarum inde perspectis, opportuna remedia iis opponere queant.

Ac initio sciendum est, ordinem Societatis Jesu in primis suis velut incunabulis potissimum educationis liberorum causa, qua nullum regnum, nulla Respub. carere potest, undique expetitum, multorum Principum favore promotum, et paucis annis ad eam amplitudinem fuisse provectum, quantam ordines alii, ne multis quidem seculis attingere potuerunt. Quae quidem amplitudo, non raro mentes hominum ac mores immutare solita, tantum in posteris Ignatii patris excitavit amores erga suam societatem, ut cum eam et Ecclesiae Dei utilissimam, et reformando mundo omnibus aliis ordinibus accommodatiorem existimarent, omnibus eam artibus omnique industria promovendam


page 116, image: s140

augendamque judicarint: in hoc sese veram Christi militiam, et Ecclesiae utilitatem, imo unicum (ut eorum verbis utar) Christi matrimonium promovere rati. Hoc loco mihi foret opus acumine quodam Aristotelico, ad penitus investigandum; et facundia Ciceronis, ad explicandum modum illum admirabilem, qui multis ob rei novitatem incredibilis videri queat, quo patres isti suam Societatem amplificare student. Verum sat habeo, relicto aliorum judiciis amplissimo campo, ad nonnulla solummodo digitum intendere, et summa quaedam attingere capita, quae lectori meo, haec amplius investigare, fusiusque proponere volenti, fundamentorum instar esse possint.

Primo, non est visum Patribus Jesuitis, societatem suam, illum posse magnitudinis, ad quem adspirat, apicem attingere, si in juventute solum erudienda, in concionibus ad populum habendis, in sanctissimis Sacramentis administrandis, et aliis pietatis exercitiis eorum industria


page 117, image: s141

subsistat. Etsi namque principio, uti supra dixi, a multis in delitiis habiti fuerint, tamen progressu temporis animadverterunt, se vel quod minus hominum expectationi satisfacerent, vel quibuscunque de causis aliis, minus minusque charos esse. Unde veriti, ne suus ordo, inter initia sua, cum magno impetu cepisset, deficeret, duos alios eundem amplificandi modos excogitarunt. Primus est, quod apud Principes, et quotquot licuit alios, in odium adduxÍre coeteros Religiosos Ordines omnes, imperfectiones eorum detegendo, et quadam dexteritate ex aliorum ruinis suam exaedificando domum. Quo pacto multa monasteria, Abbatias, pinguesque reditus alios, in potestatem suam redegerunt delationibus, subtractos religiosis aliis, qui initio possederant. Alter modus, quod Rerumpub. sese negotiis immiscent, et majorem Principum Christianorum partem in suam nassam, tanta calliditate, quanta potest esse maxima, concludunt. Quod artificium, ut penetratu


page 118, image: s142

difficile, sic explicatu propemodum est impossibile.

Fixam Romae sedem tenet eorum Pater Generalis, cui coeteri omnes exactissimam praebent obedientiam. Hic ex omni patrum numero quosdam eligit, qui ex eo, quod ipsi perpetuo adsint, Assistentium nomen obtinuerunt: quorum unus est ad minimum ex unaquaque natione, a qua etiam nomen et titulum sortitur: ita ut eorum unus dicatur Assistens Galliae, alter Assistens Hispaniae, tertius Italiae, quartus Angliae, quintus Austriae, et sic de coeteris provinciis aut Regnis. Uniuscujusque horum officium est, quicquid in illa Provincia vel regno, cujus ipse assistens est, accidit, ad Patrem Generalem referre: qua quidem in re utitur oper‚ suorum Correspondentium, qui in Metropoli cujusque Provinciae vel regni domicilium habeant, et in statum, qualitatem, ingenium, inclinationem, consiliaque Principum, et si quid vel noviter detectum sit, vel recens acciderit? exactissime


page 119, image: s143

inquirunt: inquisita per veredarios ad Assistentes illos perscribunt: hi postea omnia istaec referunt ad Patrem generalem, qui vocatis ad consilium omnibus Assistentibus suis, totius mundi velut anatomiam instituit, proponendo Christianorum Principum omnium consilia, et quicquid status eorum interest: postea in deliberationem vocant omnia illa, quae de novo Correspondentium suorum literis acceperunt, eaque diligenter examinando et inter se comparando, tandem concludunt, hujus Principis res esse promovendas, alterius impediendas, prout privati sui commodi res poscit. Quemadmodum autem spectatores ludi facilius ipsis collusoribus observant jactus: Sic isti Patres, cum habent in conspectu posita secreta Principum omnium, optime possunt observare locorum temporumque conditionem, et exinde applicare mediaad promovendas res illorum Principum, quos suis rationibus commodaturos esse norunt.



page 120, image: s144

Atqui id quidem probari minime potest, homines Religiosos tanto studio Reipublic. negotiis sese ingerere: Cum id sit eorum muneris ac officii, curam gerere salutis animarum, et suarum et aliorum: cum ea ipsa de causa mundo valedixerint, hac vero ratione rebus mundanis magis, quam ulli seculares implicantur. Id quod ob incommoda suborientia maxima, maximopere vituperandum, ac dignum efficaci remedio est.

Primum ex his incommodis est, quod Patres Jesuitae multo maximam Nobilitatis omnium statuum Catholicorum partem, ad sacras confessiones admittunt, exclusis, quantum quidem animadverti potest, tenuioris conditionis viris foeminisque, saepeque numero Principes ipsos confitentes audiunt; quae quidem est expeditissima ratio perscrutandi omnia consilia, statuta, resolutiones, inclinationesque tum Principum, tum subditorum: quae omnia statim ad Patrem Generalem vel Assistentes


page 121, image: s145

ejus Romam praescribuntur. Jam quivis mediocriter prudens animadvertere facile potest, quantopere queant hi tales incommodare Principibus, si quando propriae utilitatis aspectu, quem velut ultimum omnium actionum suarum finem sibi propositum habent, ad id extimulantur.

Secundum incommodum, velut accidens quoddam propono, ac inseparabile Rerumpubl. secretum est, a quo adeo dependet illarum incolumitas, ut hoc sublato, ipsas quoque pessum ire necesse sit. Qu‚ caus‚ severissimi Principes in illos esse solent, a quibus eorum secreta deteguntur, eosque tanquam hostes suos ac patriae puniunt. Uti contra in aliorum Principum arcana consilia penetrare, supra modum cautos efficit, et in suo gubernando statu prudentiores; Ob id enim et in Legatos et in exploratores non exiguam pecuniae summam Principes impendere solent, et nihilominus interim istae rationes eos saepenumero fallunt. Jesuitae vero, hoc


page 122, image: s146

est, Pater Generalis et Assistentes, tam interventu confessionum auricularium, et consultationum institutarum a Correspondentibus suis, qui in Principibus orbis Christiani civitatibus habitant, quam auxilio coeterorum adhaerentium suorum, de quibus infra dicemus, secretissimorum consiliorum minutissima quoque, quam exactissime cognoscunt, et melius, ut ita dicam, norunt potentiam, reditus, expensas, consiliaque Principum, quam ipsi Principes, idque sine ullis aliis sumptibus, praeterquam iis, quos in ferendas literas oportet impendere, qui ipsi tamen, ut e cursorum Magistris est cognitum, solummodo Romae ad sexagenos, septingenos et octogenos, saepeque centenos scutatos aureos, in singulos veredarios excurrunt. Hoc modo secretis Principum cognitis, eorum, quos depressos cupiunt, fidem imminuunt, autoritatem illis apud subditos detrahunt, et quorumlibet odia conciliant: adeoque statum seu principatum eorum concitant ac turbant,


page 123, image: s147

idque tanto facilius, quod per eandem illam confessionuni audiendarum consultationumque viam, intimos quoque vasallorum animos penetrant ac norunt, quis eorum suo Principi bene cupiat vel male? unde quemadmodum per illas, quas habent, de singulorum statuum conditione relationes, facile ipsis est inter Principes ipsos spargere zizaniam, et sexcentas excitare suspiciones: ita quoque subditorum animis ad istum modum exploratis, haud quoque difficulter turbas dare, et Principem apud eos in odium atque contemptum adducere possunt. Ex quo illud sequi necesse est, minime prodesse Reip. ut Princeps confiteatur, multoque minus, ut consiliarios suos ac primarios, et interioris, ut ita dicam, admissionis ministros alios confiteri patiatur hujusmodi hominibus, qui tanto studio negotia status explorant, et confessionum vi‚, tanquam ad conciliandam Principum gratiam, expeditissim‚ utuntur. Nec enim hodie desunt alii Religiosi; et vit‚


page 124, image: s148

et eruditione Jesuitis non inferiores, quorum oper‚ rectius utentur: Cum hi nil aliud spectent, quam animarum suorumque ministeriorum curam.

Tertium incommodum. Sed ut hactenus dicta, et deinceps dicenda, rectius intelligantur, observandum est, quatuor esse genera Jesuitarum. Primum quorundam saecularium est, utriusque sexus, qui ad ipsorum societatem aggregatim veniunt, sub certa quadam obedientia, quam illi coecam obedientiam appellant, omnesque suas actiones ex consilio Patrum Jesuitarum instituunt, quorum jussa omnia strenue et alacriter exequuntur. Hi sunt ut plurimum viri foeminaeque Nobiles, maxime viduae, cives item aut mercatores opulentissimi, e quibus veluti plantis frugiferis Jesuitae quotannis uberrimos auri et argenti fructus colligunt. Ad hanc classem referuntur etiam illae foeminae,


page 125, image: s149

quas vulgo [note: Chiettinae a Petro Caraffa institutae, cujus erat urbs Chietto, seu Theatea, a qua et Iesuitae in Hispania Teatini dicuntur.] Chietinas appellant. His Jesuitae mundanarum rerum contemptum persuadent.

Alteram genus est virorum tantum, tam ex Sacerdotibus, quam ex Laicis constans, qui tamen saecularem vitam agunt, saepeque Jesuitarum intercessione pensiones, clericatus, abbatias, aliosque reditus acquirunt. Sed hi tantum sese voto obstrinxerunt, habitum societatis induendi, ut primum Patri Generali sic visum fuerit, eaque de causa Jesuitae in VOTO appellantur. Horum oper‚ Jesuitis in extructione Monarchiae suae mire utilis est, cum in omnibus regnis atque provinciis, per omnes Principum atque Magnatum aulas sparsi sint. Qu‚ vero ratione Jesuitarum rebus commodent, infra, cum de septimo incommodo dicetur, ostendam.

Tertium Jesuitarum genus est eorum, qui in ipsorum collegiis degunt, sive sint sacerdotes aut clerici, vel conversi, quibus etsi pro suo arbitrio collegiis emigrandi, ordinem deserendi facultas


page 126, image: s150

non est, ex arbitrio tamen Patris Generalis inde dimitti possunt: Cum nondum supremam illam ordinis professionem amplexi fuerint. Hi cum nullum gerant magni momenti munus, fere tamen simplici quadam obedientia mandata superiorum exequuntur. [note: Das seynd die Choresel. ]

Quartum genus Jesuitarum politicum est, penes quos omnis residet Societatis gubernandae potestas. Hi nimirum illi sunt, qui ista Christi in deserto tentati: Haec omnia tibi dabo, ea conditione accepta, ex Societate sua conantur efficere perfectam Monarchiam, cujus principium sit Roma, in qua urbe, veluti centro, praecipua totius Orbis Christiani negotia concurrunt. Ubi sedem fixam tenet eorum caput seu Pater Generalis, cum aliis magno numero ejusdem Societatis hominibus, qui jam ante per suos exploratores, de quibusque gravissimis, et magni momenti negotiis, cum alias tum in aula Romana agitatis edocti, postquam


page 127, image: s151

eum, quem utilitatis suae propriae causa maxime desiderant, exitum prius ipsi concluserunt, postea per speciem officii quotidie Cardinalium Legatorum et Praelatorum aulas frequentant, in eorum sese colloquia de negotiis aut praesentibus aut brevi tractandis, dexteritate quadam mirabili insinuant: quae negotia ad eam formam, quam suis rationibus maxime commodaturam arbitrantur, eorum oculis subjiciunt; scopum rerum saepenumero pervertendo, et quod in proverbio, albi specie nigrum ostendendo, glaucoma ipsorum oculis objiciendo. Cumque primae relationes factae, praesertim a religiosis hominibus, notabilem impressionem in animis audientium efficere solent: inde fit, ut non raro maximi momenti negotia, a Legatis Principum, et aliis gravibus in aula Romana viris tractata, non sint eum sortita finem, quem Principes ipsi desiderarunt: eo quod Jesuitae relationibus suis, ad propriam accommodatis utilitatem, animos praeoccupassent, et


page 128, image: s152

Legatis caeterisque Agentibus fidem detraxissent. Atque hoc ipsum artificium, quo Romae utuntur in praelatos, alibi erga Principes etiam adhibent, vel ipsi, vel interventu Jesuitarum secundi ordinis, qui contra urbem sunt. Ex quo facile potest animadverti, pleraque orbis Christiani negotia transire per manus Jesuitarum: et ea solum ad optatum perduci finem, quibus ipsi sese non opponunt. Ut autem haec ars ad stuporem usque mirabilis, et prope impenetrabilis est: Sic nec a me perfecte describi potest, penetrabit autem ad ejus prima cubilia Principum unusquisque, qui, quae hic innuo potius, quam ostendendo, perlegere dignatus fuerit. Statim enim oculos ad res anteactas reflectet, ex quibus, ut veritatem hujus meae dissertationis perspiciet: sic arte, qu‚ tractata illa fuerant, in memoriam revocat‚, eam plus quam dici queat, ingentem stupendamque deprehendet. Imo cum hoc occultum artificium immiscendi sese mundanis negotiis, Jesuitae tam expeditum


page 129, image: s153

animadvertant, sibique persuadeant, unicum id esse medium, islam, ad quam adspirant, monarchicam jurisdictionem adipiscendi. Superioribus temporibus orarunt sanctissimum Pontificem Gregorium XIII. ut huic eorum instituto, ad Ecclesiae sanctae bonum publicum, ut ajebant, pertinenti, publice faveat, mandando Legatis ac Nunciis Apostolicis omnibus, ut eorum quisque familiarem ac secretorum conscium sibi adsciseat Jesuitam, cujus consilio moderatuque suas actiones omnes instituat.

Quartum incommodum. Per hujusmodi tractationem, cognitionemque status, praecipui Jesuitae sibi multorum Principum amicitias pararunt, tam saecularium, quam Ecclesiasticorum, quibus persuaserunt, et dictis et factis eorum sese commoda provexisse; ex quo duo maxima sunt secuta mala.

Primo, quod principum amiciti‚ et facilitate abusi, non dubitarunt, insuper habit‚ plurium Nobilium praedivitumque


page 130, image: s154

familiarum offensione, viduarum opes invadere, cognatis eorum in summam paupertatem adductis, et in ordinem suum nobilissimos quosque adolescentes, scholam eorum frequentantes, illiciendo pertrahere, eosdemque saepenumero postea, si forte vel inepti redderentur, vel morbo praepedirentur, sub honesta specie dimittere, retentis interim illorum facultatibus, quarum in possessionem eos immittere, primo ordinis ingressu coacti fuerunt: denique fortunae tenuioris homines omnino scholis suis arcere; contra primam institutionem Ignatii patris sui, quam diximus, contra Magnatum illorum intentionem, qui ea de causa Jesuitis amplos reditus assignarunt. Nam etsi fovendo pauperes, Christianae Reipubl. servirent Jesuitae, minus tamen id suis rationibus conducturum sciunt.

Alterum malum est, quod hi patres amicitiam et familiaritatem, quae ipsis cum Principibus intercedit, callide Mundo ostendunt, et majorem etiam quam


page 131, image: s155

revera est, fingunt, idque in eum finem, ut omnes Principum administros amicos sibi reddant, et ad suum favorem ambiendum pelliciant. Unde publice jactitarunt, penes se esse creare Cardinales, Nuncios, Locum tenentes, Gubernatores et Officiales alios; imo aliqui diserte professi sunt, ampliorem sui Generalis quam S. Pontificis esse potestatem; Subjunxerunt aliqui praestare, esse illi adscriptum ordini, qui Gardinales facere potest, quam esse Cardinalem. Atque haec omnia publice dicta fuÍre, nec est fere quisquam, qui familiarius cum Jesuitis conversatus, ex iis haec aut similia dicta non audierit.

Quintum incommodum. Hac arte Reip. tractandae nixi prae se ferunt, in sua manu esse, promovere cuicunque faveant, itemque deprimere, quem velint, usique ad conciliandam fidem Religionis mantelo, saepenumero finem suum consequuntur. Veruntamen, si quando Principi aliquem promovendum


page 132, image: s156

commendant, non eligunt aptissimum quemque, vel promotione dignum, imo talem saepiuscule impediunt etiam, ac submovent, si suis eum partibus minus studere sciant: sed semper sui tantum ordinis studiosos amicosque provehunt, minime considerantes, an talis bene sit affectus erga Principem? an bene meritus? an illi muneri par, ad quod eum promotum cupiunt? Ex quo saepe res Principum turbari, seditionibus molestiisque subditos agitari, necesse est.

Sextum incommodum. Quemadmodum, si Celeustes [note: Celeustes, qui remiges hortatur, quasi navigationis hortator, moderator, qui a Plauto latine hortator appellatur, quod ea hortamenta faciat, quae verbo Graeco [gap: Greek word(s)] dicuntur etiam a Latinis.] ventum navigationi secundum spirare sentit, ut primum Celeusma canit, omnes nautae remigare occipiunt, et navigium impellunt: Sic etiam cum in horum Patrum quotidianis congressibus et comitiis, a Patre Generali, et ejus Assistentibus


page 133, image: s157

Romae concluditur, ex ipsorum re esse, ut hic vel ille ad certum aliquem dignitatis gradum promoveatur, id Pater generalis caeteris Jesuitis alibi degentibus verbo solum significat; et omnes unanimi consensu, eodemque temporis articulo, omnem operam ac studium conferunt, ut hic talis, eum, quem ipsi decreverunt, honorem adipiscatur. Jam admodum ingratum oporteat hunc esse, si non et ipse vicissim, occasione data, Patribus Jesuitis e‚dem promptitudine gratificetur, qua ab ipsis evectus est. Et quemadmodum hic talis, imo hi tales (plures enim sunt, qui ad hunc modum a Jesuitis dependeant) se magis obstrictos agnoscunt Jesuitis, quam ipsi Principi, cui honorem et magnitudinem suam acceptam referunt? ita quoque majori fide Jesuitarum commoda provehunt, quam proprii sui Principis. Unde fit, ut ludificati Principes, fidelem se ministrum nactos existiment, cum interim nil nisi Jesuiticum exploratorem in sinu foveant: cujus opera Jesuitae


page 134, image: s158

postea in perniciem ac damnum ipsius saepe Principis utuntur, qui talem evexit.

Quae disserui hactenus, etsi experientia et publica famae voce exploratissima, possem exemplis ad oculum demonstrare: verum praetervectus hunc odiosum scopulum, ad ulteriora progredior, et e dictis concludo, hanc forte causam esse, ob quam Jesuitae societatem suam, magnam quandam Monarchiam appellare solent: utpote qui suo modo Principes juxta ac ministros eorum dirigunt et moderantur. Nec diu est, cum e primariis Jesuitis aliquis, cum serenissimo quodam suae societatis nomine publice collocuturus, exorsus est in haec verba, arrogantiae plena, planeque ab illa Monarchiae suae imaginatione profecta: Societas serenitatis tuae fautrix semper extitit. etc.

Septimum incommodum. Conantur isti Patres persuasum reddere Mundo, quemcunque dignitatis quis locum teneat apud Principem, suo eum favore ac beneficio promotum fuisse.


page 135, image: s159

Qu‚ ratione fit, ut plusquam ipsi Principes animos subditorum sibi devinciant, idque Principi non potest esse non damnosissimum, non modo, quia nulli Reipublicae conducit, religiosos tam ambitiosos atque gnaros politicarum rerum, eo modo dominari voluntati ministrorum, ut quamcunque velint proditionem ac seditionem instituere queant, verum etiam quod hoc modo, scil. opera ministrorum sibi adhaerentium, obtrudunt Principibus Consiliarios ac Secretarios tales, qui sint Jesuitae in Voto, de quibus supra diximus. Hi postea junct‚ simul omnes oper‚ perficiunt apud Principem, ut Jesuitam aliquem suum confessionarium aut praedicatorem constituat; Hi cuncti denique nil nisi Patris generalis proditores sunt, cui de omnibus illis, quae in secretis Principum consiliis tractantur, exactissimam rationem reddunt. Unde saepenumero fit, ut antevertantur Principum consilia magnique momenti secreta detegantur, nec sciatur tamen, per quem


page 136, image: s160

ista emanaverint? imo nonnunquam in suspicionem vocetur is, qui minime in culpa est.

Octavum incommodum. Quemadmodum naturae ductu subditi fere conformantur ad inclinationem sui Principis: Sic etiam omnes, qui se Patri Generali ad obedientiam devinxere, cum illum videant summo studio negotia statŻs explorare, eaque ratione ad potentiam ac opes societatem evehere, hoc institutum ipsi quoque secuti, cognatorum amicorumque suorum oper‚ Principum cor penetrare, et occultissima quaeque consilia ejus explorare conantur, ea detecturi postmodum Assistentibus Romanis, atque Patri Generali, eoque modo gratiam ejus aucupaturi, et consecuturi dignitatem aliquam, quam alia ratione nunquam obtinerent; eo quod inter ipsos non committuntur alicujus momenti officia et munera, nisi illis, quos aptos norunt, societatem suam ad desideratum potentiae fastigium evehendi, quique adeo specimina


page 137, image: s161

dederunt, se status negotiis tractandis deinceps pares esse futuros.

Nonum incommodum, Ut e diversis floribus ac herbis alembici opera unguentum extrahitur, aptum ad curanda vulnera mortifera; et apes e variis floribus mel colligunt: Sic Patres Jesuitae ex relationibus certissimis, quas de omnium Principum consiliis omniumque statuum accidentibus ac conditione, a suis accipiunt, mediante discursu, propriam suam utilitatem, ad curandam incurabilem fere cupiditatis emergendi plagam eliciunt, indeque certam commodi sui privati scientiam excerpunt: qu‚ freti, tum ex aliorum felicitate rem faciunt, et quod volunt, obtinent. Hic saepe in praecipitia solent agere Principes eos, quorum jam animum explorarunt, dum illis persuadent, habere se optima media, quibus eos in obtinendo scopo, ac deducendis in effectum consiliis adjuvent. Si vero hac ratione propriae non consuluerint utilitati, veriti postea, ne nimia potentia talis


page 138, image: s162

Principis aliquando sibi noxia sit, pedem retrahunt, et quantum possunt, suas artes ab illo negotio sejungunt, ad modum Advocatorum, susceptas lites protelantium, ac denique dexteritate quadam et artificio stupendo mutant propositum, et chartas lusorias, ut est in proverbio, invertunt, istaque consilia, quorum ipsi tamen a principio fuerant authores, omnia evertunt. Haec esse verissima, fidem faciunt, cum Liga Galliae, ab ipsis tractata atque conclusa, et postea cum inde Galli potentiam augeri cernerent, ab iisdem deserta: tum etiam Anglia, saepe ab iis Hispano promissa: aliaque his similia exempla sexcenta, nec ulteriore probatione quicquam est opus.

Decimum incommodum. Ex his, quae diximus, illud consequitur, Jesuitas erga nullum Principem, sive saecularis ille sit sive Ecclesiasticus, bene animatos esse: sed eatenus tantum, quoad propria eorum patitur utilitas, ipsi studere; imo nulli Principi, multoque


page 139, image: s163

minus Praelatis, eorum operam utilem esse posse. Cum enim uno eodemque tempore erga omnes aeque bene se demonstrent affectos, et cum Gallis partes Gallicas, cum Hispanis, Hispanicas, et sic de coeteris nationibus, se sequi simulent, prout occasio requirit, modo rem suam inde faciant, nihil unum prae altero curant. Qu‚ de causa illa Principum negotia, quae Jesuitarum interventu tractantur, raro exoptatum sunt nacta finem. Nec enim ultra, quam propria illorum patitur utilitas, cuique inservire solent. Utuntur autem hac in re mirabili quodam artificio, dum alii se fingunt addictissimos Regno Galliae, alii Hispaniae, alii Imperatori, alii aliis Ptincipibus, quorum favorem et promotionem expetunt. Quod si ergo Principum istorum aliquis in re quapiam alicujus Jesuitae sibi familiaris oper‚ cupit uti, hic Jesuita de toto negotio sibi commisso, sine mora perscribit ad Patrem generalem, quid facto sit opus exquirens? Neque vero a Generalis mandatis,


page 140, image: s164

praescriptaque negotii tractandi serie, latum unguem discedit, nec quicquam spectat, an ista faciant ad intentionem Principis, a quo commissum negotium gerit? dummodo consulat societatis suae commodis, exigua de Principis utilitate suscepta cura.

Praeterea cum norint Jesuitae conditionem status Principum omnium, quippe scientissimi cunctorum negotiorum, quae fere quotidie in secretissimis quibusque consiliis tractantur; illi qui se Gallicarum partium esse simulant, proponunt Regi, vel primariis ejus ministris, certas statuum aliorum conditiones, magni momenti consultationes, Rom‚ sibi missas a Politicis societatis Patribus; Idem cum Hispania faciunt ii, qui partes Hispanicas prae se ferunt, et sic de caeteris. Ex quo tanta diffidentia oritur in animis Christianorum Principum, ut nemo cuiquam credat amplius: idque quietem publicam, et publicum orbis Christiani bonum vehementer impedit; cum ob hujusmodi diffidentiam


page 141, image: s165

foedus adversus communem Christianorum hostem Turcam iniri, vel pax inter Principes sanciri minime possit.

Adde, quod Jesuitae suis istis artibus Mundo sic aperuerunt oculos; sicque circumspectum ac subtilem eum in politicis negotiis effecerunt, ut hodie magno cum Ecclesiae sanctae damno, vix quicquam aliud attendatur, et actiones omnes hac politicae scientiae veluti stater‚ trutinentur. Imo, quod adhuc pejus est, etiam Haeretici, Jesuiticis hisce tandem artibus expergefacti, iisdem et ipsi nunc utuntur, una cum Principibus, qui eos protegunt, ita ut cum essent initio Lutherani, et spem relinquerent, fore ut aliquando depositis erroribus converterentur, jam facti sint Athei, atque Politici: quod hominum genus difficillime reduci potest ad fidem Catholicam, eo quod DEUS in ipsis per miracula non operatur.

Ut autem artificium hocce Jesuiticum, et modus, quo Principes suarum partium facere conantur, rectius intelligatur,


page 142, image: s166

non possum facere, quin commemorem, ut ante non multos annos ex ipsorum numero Pater Assistens Angliae, nomine Robertus Personius, librum scripserit, contra Scotiae Regis in Angliae Regno successionem: quem alius ejusmodi societatis Pater, Wilhelmus Crittonius, edito contrario pro Scotiae Rege libro oppugnavit, rationes Personii refutando, mutuamque dissensionem prae se ferendo: etsi simulate omnia fiebant, fabul‚ de Patris eorum Generalis consensu sic instruct‚, ut nimirum, quicunque tandem in Angliae Regno succederet, ipsi occasionem optimam haberent, societatem suam in Anglia ad opes et potentiam evehendi. Ex quo animadvertitur, Principes velum esse omnium consultationum, actionumque Jesuiticarum; et proinde a vero non abhorrere jactationem illam, qua suam societatem magnam quandam esse Monarchiam dictitant.

Undecimum incommodum. Porro vero, a me dictum esse, Jesuitas,


page 143, image: s167

cum de ipsorum commodis agitur, ullius Principis vel gratiam vel offensionem minime curare, multiplici rerum experientia tam certum est, quam solem lucere in ipsa, quod dicitur, meridie, et vero sequenti mea commemoratione reddetur evidentissimum. Non est quisquam, cui majorem Jesuitae debeant obedientiam et subjectionem, quam S. Pontifici, cum aliis pluribus de causis, tum praecipue ob speciale votum, quo se ad observantiam illius obstringunt; Et tamen, cum PIUS V. sanctissimus Pontifex, nec unquam satis laudandus, instinctu Spiritus Sancti eos constituisset in ordinem redigere, et ad sacra officia facienda, caeteraque Monasticae professionis, more Religiosorum aliorum omnium, exequenda munia vellet adigere: tantum abest, ut morem ei gessissent, ut etiam insigni se contumeli‚ putarent affectos, et pauculos illos, qui S. Pontificis sese voluntati submiserunt, quasi per contemptum QUINTINOS appellarunt, nec ad ullum suae societatis honestiorem gradum admitterent.



page 144, image: s168

E‚dem ratione opposuerunt sese glorioso et sancto Carolo Borromaeo, Archiepiscopo Mediolanensi, [note: Mejer. part. 1. pag. 88.] qui tanquam suae sanctitatis Legatus a latere, ad religiosam quandam eos disciplinam redigere desiderabat. Quid, quod ne sacris quidem canonibus obedientiam praestant. Contra decretorum enim [note: In lure Canonico can. 14. quaest 4. c. 2. et 3. Clerici aut ab indignis quaestibus noverint abstinendum, aut a simili cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum: aut in quocunque gradu sint positi, si cessare noluerint, mox a clericalibus offi ciis abstinere cogantur. Canonum statutis firmatum est, ut quicunque in clero esse voluerint, emendi vilius, vel vendendi charius, studio non utatur: quod certe si voluerit exercere, cohibeatur a clero: Prius est Gelasii Papae, alterum Concilii Tarraconensis.] sanctionem, margaritarum et gemmarum, allatarum ex India, mercaturam faciunt: crediturque major gemmarum pars, quae Venetiis veneunt, ad Jesuitas pertinere; quae opinio ab iis est disseminata, quibus in ea negotiatione proxenetis usi sunt, atque etiamnum utuntur.



page 145, image: s169

Quam non fideliter sancto Pontifici, quem diximus, inserviant, id norunt illi ipsi Patres, qui ea de causa Romam ad processus judiciarios, causamque dicendam evocati fuerunt. Hos nominare nec licet nec libet, neque adeo diutius his immorari lubet, ne poscente prolixioris Orationis serie, de Principum quopiam nominatim dicere necesse habeam, cui gravis et molesta esse possit mea Oratio. Mihi enim propositum est, inservire iis omnibus, offendere neminem. Ut nec in ipsos Jesuitas hÓc satyram scribere animus est, quos caeteroquin sincero cultu veneror et observo, sed mores eorum institutaque brevi solum delineatione perstringere.

Duodecimum incommodum. Ut nonnunquam gravi correptum morbo, et aegritudinem suam voce lachrymabili deplorantem conspicati, causam tamen et originem morbi dignoscere non possumus: ita quoque cum totus mundus ex Jesuitarum, partim persecutione, partim infideli opera male habeat,


page 146, image: s170

mali tamen causam non ita facile perspicimus, quod ego tribuo vasto et immenso Jesuitarum desiderio, quo flagrant augendae potentiae suae, prae quo nullius odium et offensionem curant: nec religioni sibi ducunt, circumvenire Principes, opprimere pauperes, bonis emungere viduas, evertere familias alioqui nobilissimas, sapientissimeque suspiciones ac mutuum inter Principes Christianos contemptum excitare, dum sese gravissimis quibuscunque negotiis ingerunt Jam vero, quemadmodum perabsurdum fuerit, si membrum humani corporis ultimo loco a natura formatum, ut instrumenti loco principalioribus membris aliis serviret, ad se vellet attrahere purissimum sanguinem, et vitales spiritus: e‚ quippe ratione compositum destrui necesse esset: Ita quoque minime ferendum est, ut Jesuiticus ordo, post omnes alios Ecclesiae sanctae corpori insertus, ut esset instrumentum convertendi Haereticos, et reducendi peccatores ad poenitentiam, ad se pertrahat


page 147, image: s171

gravissima quaeque negotia, Principum et Praelatorum, indeque spiritus quasi vitales extrahat, ac suis usibus omnes accommodet. Inde namque quies privata simul et publicata turbatur, multi promotione dignissimi deprimuntur: indigni contra promoventur, et absurda sexcenta committuntur alia.

Ad vastam Jesuitarum potentiae cupiditatem demonstrandam, plurimas rationes, ab experientia suppeditatas, adducere possem: verum in praesens ipsis Patris Personii verbis, eam ostendere sat fuerit, quae habentur in quodam ejus Anglico libro, qui refutatio Angliae inscribitur. In eo libro, post reprehensum Cardinalem Polum, aetern‚ memori‚ dignum, ob virtutem, vitae sanctimoniam, et merita in Ecclesiam; post notatos item defectus et imperfectiones aliquas concilii Tridentini, tandem concludit, si quando Anglia ad veram fidem Catholicam sese recipiet, eam se reducturum ad formam atque statum Ecclesiae primitivae, omnia bona Ecclesiastica in


page 148, image: s172

commune conferendo, eorumque curam septem sapientibus viris, quales sunt Jesuitae, committendo, qui pro ut commodum videbitur, illa distribuant. Nec permittit, imo gravissim‚ proposit‚ poen‚ vetat, ullum religiosum, cujus tandem cunque Ordinis sit, absque Jesuitarum permissu redire in Angliam, cum non nisi illos, qui Eleemosynis victitant, admittere constituerint.

Sed ut proprius amor fere coecos reddit, et ex prudentissimo quoque stultissimum efficit, perquam est ridiculum, quod subjungit ille Pater. Ut primum Anglia (inquit) ad fidem veram reducta fuerit, non est consultum, ut Papa, per quinquennium ad minimum, ecclesiasticorum beneficiorum fructum ex illo regno colligat: sed omnia septem illorum sapientium manibus tractari permittat, eorum arbitratu in usum Ecclesiae dispensanda. Post illud quinquennium aliis technis, quarum solertissimi sunt inventores, idipsum privilegium per aliud aliudque quinquennium


page 149, image: s173

insuper confirmari curassent, donec S. Pontificem omnibus prorsus Angliae reditibus exclusissent. Quis vero hic non velut in tabula vivis expressum coloribus animadvertit, aviditatem, ambitionemque Jesuiticam, cum acquirendae Monarchiae desiderio junctam? quis non videt, quant‚ calliditate res rationesque suas promoveant? parum curantes alienam utilitatem vel damnum.

Quid vero Gregorii XIII. Papae temporibus factum? annon Romae omnium Parochialium Ecclesiarum possessionem sibi concedi postularunt? ut nimirum eo praecipue loco Monarchiae suae facerent initium? Cumque id non possent obtinere Romae, tandem obtinuerunt in Anglia, ubi Archipresbyterum, qui esset Iesuita in VOTO, eligi curarunt: qui tantum abest, ut pro eo ac debet, Clerum protegat, ut etiam instar rapacis lupi prosequatur omnes eos sacerdotes, qui non dependent a Jesuitis, eosque ad desperationem adigat, atque adeo propositis poenis gravibus


page 150, image: s174

mutuo colloquio prohibeat. Ac jam quidem totus pene clerus Angliae a Jesuitis in VOTO constat, nec quisquam amplius in colloquia recipitur, nisi se talem esse, fidem fecerit. Unde si quando ad fidem antiquam reverteretur Angliae regnum, principium datura esset perfectae Monarchiae Jesuiticae, in qua omnes reditus ecclesiastici, omnes Abbatiae, beneficia, Episcopatus, Archipresbyteratus, et aliae dignitates, a Jesuitis solummodo conferrentur. Verum quidem est, quod et flens dico, Haereticos hodie converti paucissimos, in Anglia maxime. Nam, uti dixi, clerus antiquus pene totus est extinctus, qui fructus ibi creabat amplissimos, etsi id omne sibi Jesuitae tribuant, qui potius tamen ad suam rem, quam ad salutem animarum intenti sunt. Cumque odiosissimis, quas ipsi etiam Haeretici advertunt, artibus usi Jesuitae, sacerdotes Catholicos opprimunt, fit, ut multi ea quoque causa non convertant se, netam duro Jesuiticae tyrannidis jugo premi necesse habeant.



page 151, image: s175

Hoc loco, cum alia multa praetereo, tum inprimis illas Jesuitarum praetensiones, quibus se de alienis statibus eorumque incremento valde sollicitos simulant: atque ita in Principum gratiam irrepunt, dum iis persuadent, se eos esse, qui subditos, quippe a suo nutu suspensos, optime erga Principem affectos, obedientesque reddere possint. Quibus rebus, ut evidentissimis, uniuscujusque considerationi relictis, hanc meam dissertationem, quatuor brevibus monitis concludam.

I. Monitum est, quod tam alta spirantes, tamque ardua molientes, homines semper studiosi sient rerum novarum, quas neque quaerere curant, et causis undecunque arreptis struunt facilime, artibus illis, in quibus eos tam exercitatos ostendimus, sibi viam sternentes: quod item ob eam causam Principi, pacis et conservationis sui status amanti, Jesuitae non modo non prosint, sed etiam multas excitare turbas, et nisi perhumaniter tractentur, omniaque de


page 152, image: s176

ipsorum consilio gerantur, statim arbitrii sui facere possint.

II. Monitum. Quod si destituti temporali jurisdictione, tantas nihilominus in Mundo turbas excitant: quid facerent, quaeso, si quis forte ex ipsorum numero Papa crearetur? Talis enim omnium primo Jesuitas plures in Consistorium Cardinalium ascisceret, eaque via Papatum Ordini Jesuitico faceret haereditarium, quem Jesuitae pro utilitatis suae ratione secundario gubernantes, et Pontificis brachio nixi, multorum Principum, praecipue v. vicinorum status in periculum adducere possent.

III. Talis Papa Jesuiticus ordini suo modis omnibus attribuere conaretur aliquam Remp. aut jurisdictionem temporalem, qua freti Jesuitae viam sternere possent ad alia sexcenta consilia, sine damno Principum aliorum haud exequenda.

IV. Quod si jam Consistorium e solis Jesuitis constaret, totum Christi patrimonium haereret inter eorum manus.


page 153, image: s177

Et quemadmodum hydropicus quanto plus bibit, tanto sitit vehementius: Sic illi post auctam potentiae magnitudine cupiditatem, turbas infinitas excitarent: quarum turbarum occasione, ad mutationem status opportunissima, hi patres in suum usi commodum, omnibus artibus viribusque conturbarent omnia, ut tandem aliquando sui dominii formam introducere, atque itase revera Monarchas constituere possent. Quin etiam per cuniculos quosdam occultos, ac tacito pede, jam diu est, quod moliuntur, in suum ordinem pertrahere Principis aliquem filium, qui suum eis principatum donet: idque jam obtinuissent, nisi alii eorum consilia subodorati obstitissent. Sitamen, uti dixi, ad Papatum eveherentur, statum ecclesiasticum facile potestatis suae facerent, et pro sagaci calliditate sua, illius amplificandi sexcentas praetensiones excogitarent, nec media defutura essent obtinendi quae concupiscunt. Quod si nihil aliud succederet, vel suspiciones, quas in Principum,


page 154, image: s178

maxime vicinorum, animis serere solent, quantam vim habeant, facile perspicitur.

Interest igitur et ad quietem publicam, et statuum conservationem, et augmentum Ecclesiae, et ad orbis universi denique salutem, ut Papa sanctissimus dominus noster PAULUS V. junct‚ cum Principibus aliis oper‚, societatem hanc in ordinem cogat, ne omnem cupiditatis praetergressa modum, aliquando, experiatur id, quod Druidis, [note: Sueton. in Claud. cap. 25 Druidum religionem apud Gallos dirae immanitatis, et tantum viribus sub Augusto interdictam, penitus abolevit Claudius, ibi (Casaubonus) Abolevit, id est. edicto jussit aboleri, exercerique vetuit. Sed non obtinuit Claudius, Nam multo post, scribit Tertullianus in apologet. Major aetas apud Gallos Merturio consccratur.] sub tempora Imperatoris Claudii penitus abolitis, accidit. Horum autem instituta ad imitandum Jesuitae sibi proposuisse videntur. Quod si meam praeterea mentem exquisieris, quo pacto hi Patres absque offensione, imo maxima cum


page 155, image: s179

eorum utilitate reformandi sint? ut non tam hujus mundi rerumque mundanarum, quae vilissimi coeni instar habendae, quam animarum, quae Christi thesaurus sunt, Monarchae fiant: exhibebo me cum charitate, pro virium divinitus concessarum modulo, promptum.

OBSERVATIO XIV. Apostatas Ordinis sui persecutores esse.

VEre Quintilianus, lib. 3. Inst. orat. cap. 8. Neminem, inquit, adeo malum esse, ut malus videri velit: et qui de re nefaria deliberant, id solum quaerere, quomodo, quod minimum peccare videantur, et sceleri suo colorem honestatis induere possint. [note: Odium promptius exercet adversus Armenios Pharasmanes, quo testaretur fidem in Romanos, Tac. lib. 13. Annal. cap. 87.] Cui gemina illa Senecae gemma ex Epla. [abbr.: Epistola.] 97. (p. 609. b.) Subest animis, etiam in pessima abductis, boni sensus, nec ignoratur turpe, sed negligitur: omnes peccata dissimulant, et quamvis feliciter cesserint,


page 156, image: s180

fructu illorum utuntur, ipsa subducunt. Qui idem author. lib. 4. de benef. cap. 17. pag. 316. Adeo gratiosa, (inquit) virtus est, ut insitum sit etiam malis, probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit? qui non inter scelera et injurias opinionem bonitatis affectet? quinon ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti? velit quoque iis beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi [note: Exemplum est in Taciti Agricola. cap. 42. quem cum Domitianus Proconsulatu privasset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidi‚.] ab his, quos afflixere patiuntur, bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti, ac per se expetendi amor cogeret, moribus suis opinionem contrariam quaerere, et nequitiam abdere, cujus fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est, nec quisquam tam a naturali lege descivit, et hominem exuit, ut animi causa [note: i. e. Per jocum, per voluptatem animi recreandi causa. Non enim audiendus Pincianus, qui hic legit inani causae.] malus sit. Haec


page 157, image: s181

cum Quintiliano Seneca, ex quibus facile causam perspicere licet, ob quam Apostatae plerunque deserti a se ordinis acerrimi persecutores, vel summi osores, et obtrectatores esse consueverint: nimirum, quia turpis acfoeda est, cum omnis alia vacillatio hominum, certumque signum non certae mentis; tum vero praecipue desultoria illa in mutanda religione levitas, ne tales Apostatae levitatis argui possint, (non enim levitas est, a cognito et damnato errore discedere, ut ait Seneca, 4. de benef. cap. 38.) ideo quam maxime contra desertam pro suscepta religione pugnant, seriae suae defectionis fidem apud suos facturi. Ad quos illa Taciti sententia 6. Ann. cap. 44. accommodari queat: In amore falsi odia mox fingunt; Cujus odii atrocitas increscit insuper, ubi ad mutatam religionem patriae quoque mutatio accesserit. Germanici certe Apostatae, qui aerem Italicum imbiberunt, Incarnati Diaboli, [note: Todesco Italianoto e diabolo incarnato.] vulgari, nec falso


page 158, image: s182

proverbio dicuntur. Nam ut mel, si vitium contrahit, amarissimum redditur, et optimum quodque vinum in acetum transit acerrimum: et adamas si frangi contingit malleis, in minutissimas dissilit crustas, adeo ut vix oculis cerni queant, teste Plinio lib. 37. cap. 4. Sic dulcis patriae amor, arctissimaque necessitudo, si quando mutat‚ regione simul ac religione dirimitur, in summum odium converti consuevit.

Exemplorum etsi plena veteris ac nostrae memoriae tempora sunt: instar omnium tamen hoc loco adduxisse sat fuerit, famosi seu potius infamis illius Caspari Scoppii, qui se nunc Scioppium appellat, regiumque Consiliarium jactat. Is homo Germanus, in quodam Palatinatus Electoralis pago, Vespillone patre natus, inque reformata religione fuit educatus; Et Ambergae primo, mox Heidelbergae, ac deinde Altdorfii studiorum causa vixit, denique nidorem Papalis culinae secutus Romae, Cardinalibus, Madrucio, Baronio, et Diedrichsteinio,


page 159, image: s183

ac potentissimo Pontificis, ut vocant, Datario, se applicuit; Huic, ut partes (sunt [gap: Greek word(s)] , inter clientes a Datario factae) quas vocant, caperet: illi, ut patinas lingeret, et in culinam penetraret. Cum quo cum fidem Germanicam reformatamque religionem exuisset, ut se serio id fecisse demonstraret, partes Pontificias studio minime vulgari, sed ardore pene furioso defendendas suscepit. Ac initio quidem Germanos indagare coepit, quotquot Romam se conferrent, ita ut vix quisque paulo nobilior in urbem venisset, quem non statim e latibulis canis ille protraheret, et ad eos, quibus hoc commissum esset, deferret. Neque tum primum, cum in urbem venisset, verum multo ante, qui? quando? cujus gratia adventuri essent? praesciverat. Hac popularium suorum proditione non contentus, calamum deinde strinxit in optimos quosque, e quibus primum fecit impetum in Illustrissimum Joseph. Scaligerum, vitae innocentissimae virum, et


page 160, image: s184

de Republ. literaria optime meritum, tanto Patre prognatum, tam illustribus majoribus, ut etiam privatas simultates, si quae intercessissent, tantis in literas, ac universum genus humanum meritis, fuerint condonandae. Hujus immanitatis suae poenas nebulo dedit justissimas, doctissimorum hominum satyris propterea impetitus, et notis infamiae inustus, quas nulla unquam delebit aetas. Post Scaligerum canis impurus rabiosis suis latratibus invadendum sibi delegit Philippum Mornaeum Plessiacum, itemque Isaacum Casaubonum, [gap: Greek word(s)] ; Et ut privatos alios omittam, ipsum quoque Serenissimi Magnae Britanniae Regis JACOBI nomen usurpare Vespillonis filius, bipedum postremissimus, perditorum perditissimus, haud dubitavit: quod ille cum cognovisset, beluae istius insaniam vesaniamque demiratus, et seculi licentiam detestatus, qua abutens ille scelestus, germen viperarum, foetor orbis, spurcitia seculi, tantum est ausus, infamibus illis libellis abjectis,


page 161, image: s185

conspectu suo se posthac quicquam unquam fore dignaturum negavit, quod ab illa strige, et mendaciorum cloaca esset profectum. Et recte quidem sapienterque.

Namque ut ait Seneca, 2. de Ira. cap. 32. Contumeliosissimum ultionis genus est, non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Valetque hoc loco Demetrii dictum apud eundem Senecam, Ep. 91. in fin. eodem loco habendas esse voces talium nebulonum, quo redditos ventris crepitus: quid enim nostra refert, sursum isti an deorsum sonent? quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quamvis autem veritati magnisque virtutibus plerique hominum parum sunt aequi, non tamen ita male cum humano genere agitur, ut metuere tantus Rex debeat, ne aliquid gloriae Majestati suae, vilis adeo homuncio detrahat. Scribat Vespillonis filius, dicat, agat, quicquid furor suaserit, Regis maximi sapientissimique fama in tuto est, nullis viperarum morsibus obnoxia:


page 162, image: s186

et ut canum latratus ad lunam nihil pertinent: ita sublime tanti Principis fastigium, et Vespillonis filii, tot praesertim infamati criminibus, projectissima vilitas, majore distinguuntur intervallo, quam ut jacta ab isto tela Regis Majestatem ferire queant. Neque tamen hic subsistit Alastoris insani vecordia, sed in suscepto scelere progressa, magnis auctibus procrevit, juxta illud Apocal. 22. vers. 11. qui nocet, noceat adhuc, qui in sordibus est, sordescat adhuc. Non ita pridem in vulgato libro quodam, qui ad legum Draconis instar, non tam atramenti, quam sanguine scriptus videri queat, horribile sacri belli classicum intonuit, et ad omnes, quos ita vocat, Germanos, populares suos, ense, rot‚, ponto, funibus, igne, necandos, non modo Regem Hispaniarum, (qui cum tamen nihil nobis negotii, quique domi suae sat habet, quod agat) verum etiam Imperatorem, ac caeteros Ecclesiae Romanae Principes inflammare conatus est, tanto cum furore,


page 163, image: s187

ut ne quidem infantibus haereticorum parcendum esse moneat, ne, inquit, adultiores facti, patrum scelere implicentur, et in aeternum pereant. Inhorrui, cum haec legerem, steteruntque comae, nec amplius dubitavi, Germanum hunc Apostatam, ad ultimam imprudentiae vesaniaeque lineam esse progressum, qui contra scientiam suam, contra conscientiam (Si tamen restat illi jam aliquid verae conscientiae) et veritatem, et nos, nostrosque furore quodam cerbereo conatur opprimere. Quod etsi ali‚ fortassis impulsus mercede facit, et ab iis conductus, qui religionis specie regionibus nostris inhiant, diuque cogitatam orbis rapinam, his quoque cuniculis moliuntur: nullus tamen dubito, praecipuam illi mercedem esse sceleris, scelus ipsum. Erravi enim, cum initio duxissem, ideo pro Papismo furore cerbereo pugnare, ne praeter justam rationem eum amplexus, aut infamis esse videatur. Nam ita est: nunc more hominum perditorum, et ad extrema


page 164, image: s188

flagitia projectorum, ipsa ei infamia voluptati est. Quod genus exempli tribus sequentibus, Scioppii quartum posthac adjiciendum erit.

Primum apud Tacit. lib. 2. Annal. 28. ubi Trionis ingenium scribit avidum fuisse famae malae.

Alterum apud eundem 11. Annal. 26. ubi tradit, Messalinam impudentissimam foeminarum, Cajo Silio palam nupsisse, adhuc vivo marito Claudio Imperat. idque fecisse ob magnitudinem infamiae, cujus apud prodigos novissima voluptas est, hoc est, interprete Senec. Epist. 122. nolunt solita peccare, quibus peccandi praemium infamia est.

Tertium apud Valerium Maximum, lib. 6. dict. factorumque memorab. cap. 9. perditae luxuriae Athenis Adolescens Polemo, neque illecebris ejus tantum, sed infamia gaudens. etc.

OBSERVATIO XV. Religionis curam ad Principes pertinere.



page 165, image: s189

VEre sapienterque contra Colotem Plutarch. religionem appellat [gap: Greek word(s)] id est, vinculum sive coagulum omnis societatis, et justitiae firmamentum: ita quidem ut urbs citius absque solo, quam Respubl. sine opinione de Diis, aut constitui, aut constituta servari queat. Quod idem a Lactantio, lib. de Ira Dei, cap. 12. assertum, ubi timor Dei, inquit, solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quam vita ipsa sustinetur ac gubernatur. Et rationem affert Cic. 1. de Natur. DEOR. Sublata enim adversus Deum pietate, fides etiam, et societas humani generis, et una excellentissima virtus, justitia tollitur. Et ut Lactant. ejusd. lib. cap. 8. ait: Sublato hoc vinculo, vita hominum stultiti‚, scelere, et immanitate complebitur. Ex quo colligitur id, quod quidem aliqui, quorum interest, negatum eunt, Religionis curam ad Principem vel imprimis spectare, quod et Arist. 7. Polit. 8. tradere non omisit. Etsinamque largiamur


page 166, image: s190

ultro, non esse Principum aut civilium Magistratuum, leges novas de cultu Dei conscientiis obtrudere, aut propterea sacerdotum obire munia, qualia sunt: Scripturas interpretari, sacramenta administrare, in nomine Christi ligare et solvere, etc. tamen illud inficias iri non potest, Principi quandam rerum sacrarum inspectionem curamque divinitus esse mandatam. Sic enim Esai. cap. 49. v. 23. Ecclesiam adfatur: Erunt Reges nutritii tui, et Reginae nutrices tuae. Inde Leo I. Episcopus Roman. ad Leonem Imp. debes Imperator incunctanter advertere, regiam potestatem tibi non solum ad Mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam. Has ergo partes in Ecclesia Dei jam inde a principio pii Principes sibi semper vindic‚runt. Sic enim Spiritus S. testimonio Rex Joas laudatur, quod sacras oblationes in usus non legitimos absumi cum videret, quaestorem suum sacerdotibus imposuerit, cui rationem reddere tenerentur illi, qui ordinariam


page 167, image: s191

administrationem a Deo acceperant. Alibique saepius religionis aut neglectae, aut restitutae decus dedecusque divina eloquia regibus ascribunt, quod non facerent, si ad illorum officium ejus rei cura non pertineret Quis etiam ignorat, quam diligenter Constantinus M. Theodosius, Justinianus, Carolus M. et omnes pii Imperatores, sese religionis negotiis immiscuerint? Hispanorum historiae Regem commemorant Reccaredum Wisigothum, qui miseratione divina de Arriano factus orthodoxus, veram fidem in regno suo circa annum Christi 589. curavit recipiendam. Ipse igitur synodum cogere, ipse interesse, ipse tridui jejunium Episcopis indicere, ipse confessionem scribere, et firmatam synodo exhibere voluit. Ita celebrant Anglicanae Historiae Regem adgarum, qui circa annum Christi 959. habenas regni suscepit, non solum ut Principem pium, sed etiam de conservanda pietate sollicitum. Is enim Rex in oratione quadam ad Ecclesiarum


page 168, image: s192

et Monasteriorum Patres haec verba inter caetera habuit: Sed et meae solicitudinis est, Ecclesiarum ministris, gregibus Monachorum, choris virginum, et necessaria procurare, et paci eorum quietique consulere: de quorum omnium moribus spectat ad Nos examen. Quo loco tamen Personius lesuita NOS mutavit in VOS, magna perfidia, et conscelerati in suos Principes odii argumento certissimo. Nam etsi Jesuitae caeterique Pontificii concedant, externam tuitionem atque defensionem religionis ad Principes pertinere, quomodo Scioppius Hispanum suum, caeterosque Principes, quos ita vocat catholicos, non in caminificum loco habet, eosque ad synagogam verius quam Ecclesiam Romanam, caede et sanguine propagandam excitat: Doctrinae tamen et morum inspectionem, reformationemque religionis, ad eorum curam nihil quicquam pertinere, persuasum volunt omnibus. Atque ita veluti sorices, suo seipsos indicio produnt, se non vero


page 169, image: s193

zelo domŻs DEI, sed utilitatis propriae ratione duci. Quantum enim civilium omnium potestatum interest, Ecclesiam DEI in meliorem formam restitui: tantum Papae, et omnium, quorum fortuna a Papa pendet, interest, nihil moveri aut mutari. Atqui vero a sacris istis hominibus rerum sacrarum emendationem petere vel sperare, tam absurdum est, quam stultum et ridiculum fuisset, a Julio Caesare pristinae libertatis restitutionem petere, aut expectare, postquam ille semel Rempubl. evertit et occupavit.

OBSERVATIO XVI. Bellum non esse legitimum tollendae ex Ecclesia scissurae modum.

SChoppius in classico belli sacri, quod in seqq. aliquot observ. per occasionem refellere est animus, quicquid dicit, aut ut proprio magis utamur verbo, deblaterat, ad hoc principale refert argumentum.



page 170, image: s194

Novatores ac haeretici a Principibus Catholicis igne ferroque sunt extirpandi,

Protestantes sunt tales:

Ergo sunt extirpandi.

In hujus argumenti Minore concedimus utique, Protestantes haereticos esse, si novatores esse probatum fuerit, Omnis enim haeresis novatio est circa fidem. Sed qua fronte haec criminatio in reformationis authores aut assertores hodie confertur? qui a plusquam centum jam annis hoc unum clamant: reddite populis Christianis primam fidem: reddite primitivae Ecclesiae ritus, desinite nuper inventa, aut certe post semel traditam fidei regulam excogitata humanitus, pro credendis obtrudere: qui in reformatione instituenda hanc sibi legem dixerunt, ne ulla in re scientes prudentes a vera antiquitate aberrent, hoc est, ne extra scripturas, quibus Ecclesia DEI nihil habet antiquius, fidei regulam quaererent: qui totis ingenii viribus eo collim‚runt, ut fides, quam


page 171, image: s195

instaurabant, illa ipsa esset fides, cujus auctor solus CHRISTUS, Apostoli Praecones, vetus Ecclesia propagatrix, prisci illi Doctores defensores. Contra vero quantum doctrina Papistica a pura salubritate primi fontis abierit, et paucis abhinc saeculis foedissimo Ethnicorum imitamentorum coeno, et quae Epiphanii vox, [gap: Greek word(s)] , id est, proprio cerebro confictis supervacaneis cultibus ac superstitionibus infecta fuerit, in quam putidissimam haeresium omnium sentinam degenerarit? id etsi sit notius quam ut hoc loco demonstrari debeat, eaque causa, quam nobis Scioppius affricare conatur, infamem haereticae notae scabiem, in ipsum et gregales ejus remittere possimus jure optimo: tamen ei faciemus hujus verbi gratiam, ac erimus interim haeretici, dum falsam esse majorem propositionem, et si vel maxime essemus, non tamen ab hoc carnifice, ad crucem, ad gladium, ad ignem propterea vocandos esse, demonstrabimus.



page 172, image: s196

Prima ratio ab impossibili ducitur, scilicet a natura religionis, quae coactionem hujusmodi penitus aversatur. Nam, ut inquit divus Bernhardus in cant. serm. 66. Fides suadenda est, non imperanda. Eodemque sensu D. Augustinus, epist. 65. docendo magis, quam jubendo, monendo, quam minando propagandam esse religionem ait. Et Lactant. lib. 5. div. Institut. cap. 14. quis imponat mihi necessitatem vel credendi, quod nolim, vel non credendi, quod velim? Quid jam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque virtutis est. Sic Tertull. in Apolog. Hoc ad irreligiositatis elogium concurrit, adimere libertatem religionis, et interdicere operationem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Idem ad Scap. in fin. Non est religionis, cogere religionem, quae sponte accipi


page 173, image: s197

debet, non vi. Sapienter ergo Theodatus Rex apud Cassiodor. 2. epist. 27. Judaeis Genuensibus synagogam reficiendi licentiam concedens: Religionem, inquit, imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus. Et lib. 10 epist. 27. idem Rex, cum divinitus patiatur, multas religiones esse, nos unam non audemus imponere; Retinemus enim legisse, voluntarie sacrificandum esse DEO, non cujusque cogentis imperio. Inde Constantinus M. Imp. ut est apud Zonar. Tom. 3. pag. 535. se vim quidem facturum esse nemini, qui vero ultro ad Christum se contulissent, eos se laudare profitebatur. Et ut recentius sit exemplum, tria sibi reservasse Deum, Stephanus Bathoreus, Poloniae Rex laudatissimus, dicere solitus est, ex nihilo aliquid facere, scire futura, et dominari velle conscientiis. Quod postremum D. etiam Augustinus in Johann. confismans: Mentium, inquit, Rex Deus est, Cui par sententia a Calano, vetusto Indorum Philosophio, in epistola ad Alexandrum


page 174, image: s198

M. exprimitur his verbis: Amici suadent, uti manum et vim adferas Indorum Philosophis, qui nec per somnium nostras res viderunt: Corpora enim de loco in locum transferes, animos non coges, quae nolint, facere, aut citius lapides et ligna vocem emittere: non est Rex aut Imperator, qui adigat nos facere ea, quae non decrevimus.

Altera ratio ab inutili. Quia si vel maxime blanditiis aut terrore profeceris, ut aliqui tuam religionem amplectantur: tamen non alios quam hypocritas, simulatores, et assentatores eos effeceris; quod genus hominum admodum facete perstringens Themistius consiliarius apud Socrat. lib. 3. Eccl. hist. c. 21. dixit, nemini obscurum esse, tales, (scil qui in gratiam et honorem suorum Principum ad religionem aliam demigrant) non Deum sed purpuram colere: [note: ( [gap: Greek word(s)] )] Euripoque persimiles esse, qui modo in hanc, modo in illam partem


page 175, image: s199

praecipitatur, ut ait Socrat. hist. Eccles. l. 3. cap. 21. in fin Sane Principes sapientes Apostatas ac vertumnos hujusmodi tam non habent gratos, ut Theodoricus Affricae Dux, qui Arrianus erat, Diaconum quendam sibi perfamiliarem, et in sui gratiam Arianum factum, occidi jusserit, hac adjecta memorabili ratione: Nec enim sibi servaturum fidem, qui DEO non servasset, [note: [gap: Greek word(s)] ] ut testatur Zonar. Tom. 3. pag. 45.

Referunt etiam de Henrico M. Rege, quod cum ei placendi studio quidam aulicorum procerum Romanae religionis professionem esset amplexus, id minime probaverit, inquiens: Tum tibi demum deficiendum fuisset, si meo exemplo regnum integrum Apostasia lucrari potuisses.

Tertio, Bellum religionis obtentu praeter jus inferri, patet etiam ex eo, quia hominibus cum hominibus religionis jus proprie non est, cum religio


page 176, image: s200

sit jus quoddam divinum, id est, inter Deum et hominem: itaque nec jus humanum laeditur ob diversam religionem, proindeque nec bellum religionis causa suscipi potest. Non nescio quidem Imp. dictum l. 4. de haeret. In hominum fieri injuriam, quod in religionem divinam committatur. Quo modo Cic. lib. 1. de Natura Deor. etiam supra allegato loco: Pietate adversus Deos sublaz‚, societatem humanam una tolli scribit. At neque nos loquimur jam de his, qui ferarum potius, quam hominum ritu viventes, sine ull‚ omnino religione sunt. Tales enim quasi piratas, et communes omnium hostes bello prosequi, et in mores hominum cogere, nihil vetat, eo quod humana specie brutissimorum brutorum vitam agentes, vere videantur injurii omnibus hominibus. Nam et brutis aliquam religionem esse, traditum et creditum est. Atqui vero gentem eam, quae sit expers omnis religionis, vix uspiam reperire licebit. Nam gentes Idololatricae, etsi non veram


page 177, image: s201

aliquam, tamen religionem habent. Itaque docendae sunt et ferendae potius, quam cogendae et extirpandae. Ex quo patet, quod inique novi orbis incolas Hispani religionis quaesito praetextu subjug‚rint. Quod ne quidem Pontificii scriptores ipsi dissimulant. Sic enim Guicciard. lib. 12. Ferdinandum Hispaniae Regem, primo dictum Catholicum, ait, omnes fere suas cupiditates obtexisse honesto religionis velamento. Et nepotem ejus Carolum V. Jovius lib. 30. non alio colore suas regnandi cupiditates adumbrasse scribit. De hoc genus hominibus ore liberrimo Natalis Comes, lib. 1. hist. cap. 1. ego facinorosi et injurii hominis semper existimavi, per simulationem contemtae aut violatae religionis alterius bona praedari: cum nulla sit tam nefaria religio, tamque impia, quae jubeat, in homines diversae religionis latrocinia exercere. Sed haec sunt avarissimorum tyrannorum instituta, et improbitatis integumenta. Haec Natalis Comes. Neque dubitandum est,


page 178, image: s202

quod Schoppius per illud consceleratum sacri belli ab Hispano suscipiendi consilium non tam verae religionis promovendae cura, quae ipsi nulla est, sed praetextu tantum religionis, regionem nostram hodie (pudet dicere) Germanus Germaniam suam Hispano prodere velit.

Quarta ratio ab experientia temporum omnium, quae confirmat, ferrum, flammas, exilia, proscriptiones, bella sacra, potius irritasse et obfirmasse diversum in religione sentientes, quam fregisse. Sic enim, ne vetustiora repetamus, cum in Gallia contra Waldenses exquisita supplicia parum proficerent, et remedio, quod intempestive adhibitum ferunt, malum exacerbaretur, numerusque eorum indies cresceret, justi tandem exercitus conscripti sunt, magnaeque molis bellum susceptum: cujus is exitus fuit, ut potius caesi, fugati, bonis dignitatibusque spoliati, atque huc illuc dissipati sint, quam crroris convicti resipuerint. Itaque qui


page 179, image: s203

armis initio se tutati fuerant, postremo armis victi, latebras vitae ac doctrinae suae variis in locis invenerunt. Pars in Galliae ditionis Alpes fugit: pars in Calabriam concessit, pars in Germaniam transiit, atque apud Bohemos in Polonia perfugium habuerunt. Ex quorum reliquiis ortus Johannes Wiclefus putatur, qui diu Oxoniae docuit, et ante triginta annos post varias de religione concertationes morte fatali concessit. In mortuum enim demum a Magistratu animadversum fuit, ossibus ejus diu post obitum crematis. Et quamvis superioribus temporibus Emanuel Philibertus Sabaudiae Dux, sive ad excitandam sui in Italia famam, sive ut aliis vel cum periculo suo gratificaretur, damnoso se bello contra eosdem Waldenses temere implicuerat: matur‚ tamen poenitenti‚ errorem emendavit, permissa innocentibus alioqui populis religionis libertate, pacemque cum iis factam deinceps religiose servavit. Hinc alii atque alii secuti sunt usque ad avorum


page 180, image: s204

nostrorum aetatem, qu‚ post infeliciter tentatam suppliciorum severitatem, res a disputationibus ad aperta bella, et totas populorum defectiones in Germania, Anglia ac Gallia devenit, non minore ipsius religionis Pontificiae, quam tranquillitatis publicae detrimento. Qu‚ caus‚ Ferdinandus I. sapientissimus Princeps, bellis longe maximis ac periculosissimis cum Imp. Carolo V. fratre in Germania exercitatus, cum experienti‚ didicisset, coepta armis adversus Protestantes hactenus male cessisse, adeoque satius esse, bella ob religionem exorta, potius vel iniquis conditionibus amice componere, quam armorum vi conficere, postquam felicibus auspiciis imperium inivit, religionis pacem solenni decreto sanxit, quod repetitis vicibus semper postea confirmavit, Besold. Polit. f. 129. et 130. Hanc pacem, qui hodie sanguinariis consiliis (quale hoc Schoppii est) et nefario molimine convellere satagunt, nihil profecto agunt aliud, quam ut expugnata nimis


page 181, image: s205

diuturn‚que nostra patientia, justo dolore zeloque domus DEI justa nos arma coactos induere, ad evertendas Papatus reliquias eliciant. Falleris enim Ű Schoppi Vespillo,

Falleris, aeternam Papae qui suspicis arcens.
Subruta succensis mox corruet ima tigillis.

Ubi vero, dum in eo sum, ut plura contra Scioppianum, aut Scorpianum potius istud sacri belli classicum scribam, ab alio jam hanc operam occupatam esse cognosco. Quare, ne vel actum agere, vel cornicum oculos configere velle videar, calamum ab hoc labore revocatum, ad susceptum Miscellanearum observationum cursum transfero.

OBSERVATIO XVII. Non esse crebriores nostro tempore, quam olim Eclipses.

PRaeter alia prodigia atque portenta, quae bellum Peloponnesiacum partim antecesserunt, partim comitata fuerunt, ut terrae motus ingentes, immensam


page 182, image: s206

siccitatem, indeque ortam famem' et morbum pestilentem, Thucydi des l. 1. pag. 16. numerat quoque solis defectiones, et addit, eas tum crebriores fuisse, quam nunquam superiore tempore sint memoratae. Et quidem Thucydidi falsam de Eclipsibus opinionem illam fuisse creditam, nihil est mirum; siquidem eo tempore Astronomia, et cum ea Eclipsium observatio, minus in usu, nec in vulgus cognita fuit. Nam non ita multo ante Thucy didem, Thales Milesius primus Eclipses et aequinoctia deprehendit, si LaÍrtio credimus et Suidae. Floruit autem Thales Olympiade quadragesima quarta (ante Christum annis sexcentis) Bellum vero Peloponnesiacum, a Thucydide descriptum, incidit in Olympiadem octogesimam septimam, (ante Christum quadraginta viginti novem annis) ita ut non multo plus, quam sesqui saeculum intercesserit. Quod vero aetate nostra, in tanta etiam doctrinarum, et inprimis Astronomiae luce, non desint, qui frequentiores


page 183, image: s207

nunc Eclipses esse perhibent, quam fuerint majorum nostrorum temporibus. Id vero maxime mirandum est. Nisi forte licitum quis arbitretur, pi‚ quadam fraude talia ad imperitum vulgus, religioso metu constringendum proponi?

Ad populum phaleras.

Cujusmodi astu prudenter etiam usos quandoque Duces Romanos demonstrat exemplo Tac. 1. An. 28. Cum enim in castris orta seditione, luna repente deficeret, milites qua ratione id fieret ignari, perculsis superstitione mentibus, isto tanquam sibi ominoso casu terrebantur: qua inclinatione Caesar utendum esse, et quae casus obtulerat, in sapientiam vertenda ratus, seditionem compescuit Et simili plane ratione usus Alexander M. apud Curt. lib. 4. cap. 10. Cum enim luna deficeret, ingens religio atque formido militibus ejus incussa fuit. Quare Alexander vates Aegyptios, ut peritos Astronomos, expromere jubet, quid sentirent. Illi rationem


page 184, image: s208

Eclipseos, ipsis quidem perceptam, non edocent vulgus, caeterum affirmant, Solem Graecorum, Lunam esse Persarum, quotiesque illa deficeret, stragem illis gentibus portendi. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa, rursus ad spem et fiduciam erexÍre torpentes, et Rex impetu animorum utendum ratus, castra feliciter movit in Darium. Quanquam haud scio, annon in rebus sacris et assertione divinae veritatis, satius sit amplecti Chrysostomi sententiam illam in Matth. Absit a me, ut veritatem per mendacium velim ire confirmatum. Est enim profecto hoc (si quod res est dicere licet) mendacium, quod de hodierna Eclipsium crebritate jactatur, idque Clarissimus Mathematicus, David Origanus, in Ephemeridum praefatione doctissime demonstrat. Nam ubi in causis nulla mutatio deprehenditur, ibi necessario etiam effectum prioribus respondere, nec vel majore vel minore copia sese exhibere necesse est. Atqui neque hoc nostro tempore


page 185, image: s209

ulla causarum deprehensa est mutatio; ergo. etc. Minor probatur ex eo, quod cum Eclipsium causae vel opticae sint, vel astronomicae, in utraque nihil mutationis ostendi potest. Nam primo in Opticis eandem nunc umbrarum ac lucis rationem esse, nec luminarium, vel terrae quantitatem imminutam fuisse, in confesso est. Deinde, quod ad Astronomicas causas, non sunt imminuti maximarum latitudinum viae lunaris termini, quibus luna a via regia solis seu Ecliptica in Septentrionem et Austrum abit, atque ita facit, ne, quod alias fieri necesse foret, singulis mensibus duae Eclipses accidant. Quod si autem nunc essent crebriores, quam olim Eclipses, necessario via illa Lunae ad eclipticam, propius accessisset, et anguli, quibus illi circuli sese mutuo secant, acutiores essent facti. Quemadmodum contra, si iidem anguli ampliores essentredditi, necessario rariores nunc essent Eclipses, quam priscis temporib. [abbr.: temporibus] observatae fuerunt. Atqui omnes omnium temporum


page 186, image: s210

observationes astronomicae testantur, eandem maximam viae lunaris ab Ecliptica nunc esse distantiam, quae multis abhinc seculis ab artificibus est prodita. Ac licet Tycho, accuratissimis suis observationibus edoctus, multa in Luna limit‚rit, angulumque obliquitatis viae ad Eclipticam dissimilem subinde fieri docuerit, in quadraturis maxime: tamen in conjunctionibus et oppositionibus Luminarium, in quibus Eclipses accidere solent, eundem Ptolemaicae observationi quam proxime respondere, et summam tantummodo 130. minorem esse ostendit. Neque vero ex Eclipticae maxima obliquitate mutata (ea enim hoc tempore minutis aliquot est minor quam aetate Ptolomei) major Eclipsium frequentia confirmari potest. Non enim ab Eclipticae declinationibus, sed viae lunaris ab orbita solis digressionibus, Eclipsium dependet ratio. Imo si Ecliptica vel cum ipso Aequatore uniretur, nullam tamen Eclipsium diversitatem illud affert,


page 187, image: s211

nisi via Lunae ad Eclipticam propius accederet. Denique ex coeli corrugatione, quam vocant, tantum abest, ut major Eclipsium frequentia inferatur, ut potius major earundem raritas inde appareat. Si enim sol, tam aestivus quam brumalis, terrae nunc vicinior esset, atque ita a luna facilius evitari posset, et proinde lunares Eclipses multo nunc rarius accidere, necessum foret. Quanquam haec coeli corrugatio, apud plebem vulgo jactata, revera figmentum et inane deliramentum est. Etsi namque solis eccentricitas nunc decrevit, ita ut sol circa Perigaeum sui circuli terrae propior, et circa Apogeum ab eadem sit remotior, quam olim Hyparchi et Ptolomaei seculo: non tamen propterea ipse orbis solis corrugatus, aut ulla parte minor factus est, sed quantum ex una parte terrae accessit, tantundem ex altera ab eadem recessit.

Caeterum, si quis causam requirat, qu‚ decepti multi, crebriores nunc Eclipses existimant, hanc duplicem esse crediderim.



page 188, image: s212

Prima est horum temporum calamitas, quae nos adhuc talia diligentius attendere cogit, et facit, ut res etiam fortuitas et naturales in prodigium trahamus, quas felicioribus temporibus aliis insuper haberemus. Hunc vulgi affectum Tacit. eleganter exprimit, 4. hist. 26. ubi Romanis infeliciter agentibus, et ob Rhenum insolit‚ siccitate vix navium patientem attonitis: Apud imperitos, inquit, prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tanquam nos amnes quoque et vetera Imperii munimenta desererent, quod in pace sors et natura, tum fatum et ira Dei vocabatur. [note: Adde Annal. 1. cap. 28. Liv. lib. 3. caep. 5. l. 21. cap. 62. l. 24. c. 18. l. 27. c. 25. Versis in religionem animis, multa visa creditaque prodigia, quae non erant.]

Secunda causa: quia Ephemerides, nostro tempore usitatae, omnes totius anni Eclipses sub unum aspectum ponunt, quae ante Joh. MŻlleri Regiomontani tempora, cum Ephemeridum usus adhuc nullus esset, non aeque ab omnibus sciri potuerunt, Nam ut Erasmus


page 189, image: s213

Reinholdus, tabularum Prutenicarum autor, in ipsius vita demonstrat, primus ille Ephemerides annorum triginta [note: Ab anno Christi 1475. in ann. 1505.] condidit, fuitque tam gratus labor eo tempore, ut singula exemplaria duodecim, aureis Hungaricis venderentur, et ab omnium gentium hominibus, qui simile calendarium antea non viderant, appeterentur. Quae cum ita sint, hoc de Eclipsium hodiernarum crebritate terriculamentum iis relinquamus, qui de quovis quidvis a quovis persuaderi sibi sinunt, qualis (ut hoc in transcursu moneamus) patrum nostrorum memori‚ fuit ille populus, qui teste Ludov. Vive ad Augustin lib. 10. Civ. D. c. 16. Lunam ab asino epotam credidit, cum is asinus de fluvio biberet, qui Lunae speciem reddebat, Lunaque objectu nubis subito se condidisset, asinusque in carcerem conjectus, et post legitimam quaestionem sectus est, ut Lunam Mundo redderet.



page 190, image: s214

OBSER VATIO XVIII. Quodnam genus militum sint die Kosacken?

CUm in hoc tempore Kosaccorum crebra fiat mentio, quinam ii sint, ex variis scriptoribus [note: Ex Reinholdo Heidensteinio et aliis.] referre operae pretium est.

Regni Poloniae et magni Ducatus Lituaniae limes, magna ex parte Borysthenes flumen est, hodie Nieper et Nester, vel cum adjectione literae D. Dineper et Dnester dictus, qui in Moschovia ex terr‚ plana et palustri ortus, modico in occi dentem flexu Smolensko oppidum, et Kioviam praeterlapsus, in meridiem deinde fertur, denique in Pontum Euxinum, magnam aquarum vim trahens exoneratur; de quo multa tradit Herodotus, lib. 4. [note: Fons autem Herodoto ignotus fuit, Longitudo ejus est plus quam 300. milliar. German.] Habet etiam perpulchra quaedam Marcellinus lib. 22. cap. 18. Superior hujus fluminis pars ad Lituaniam pertinet, ad inferiorem vero partem


page 191, image: s215

diversarum gentium confinia concurrunt: praeter Moschovitas et Polonicae ditionis Russos, nonnullae Turcicae praefecturae attingunt: non longo etiam intervallo Walachi ei imminent.

In hac nationum, nec satis pacatarum colluvie et velus panspermi‚, non potest adhuc, quamvis tot a seculis, pax consistere. Itaque immensa isthic camporum spatia, multi agri jacent inculti, ob latrocinia et metum. [note: Adde Lindenbrogium in Ammian, pag. 7. de lsauris et p. 181. de Maralo cuprenis.] Confluere huc ad praedas ex hostico agendas solent omnis generis homines, cum ex aliis gentibus, tum Polonis quoque et Lituanis, quidam egentes, quidam quos vel fortuna eorum, vel leges in patria esse non sinunt, quidam etiam quasi ad latrocinia deprae dationesque nati, qui otio torpent, virtutem oderunt, vitiorum sunt studiosiores; hostem habent ex quo plurimum praedae sperant.

Hi Nisovii, Velites, et communi nomine


page 192, image: s216

Kosacci nominantur: homines ad solem indurati, perpetuo in armis versantes, tam pedites, quam equites, ad vicina quaequae loca incursionibus divexanda, privato instituto, voluntariaque malitia coeunt, numero et viribus plurimum ferre valentes; servos alunt plurimos, qui gloriae et praedae, tam sibi, quam heris acquirendae causa, in vastissimos illos campos excurrunt, ut aliquo Scytharum aut Turcarum (quibus fere infensiores sunt, ut qui Christiani esse volunt) numero comprehenso, quid in solo eorum agatur, scire possint. Est autem nomen hoc Tartaricum, Nam Cazaz Tartaris praedo est, quod genus hominum appellantur in Hungaricis, Croatinis, et Dalmatinis finibus, Martolossi, (nam Martelos Turcice explorator est, qui latitat in insidiis) Item Vseochi et Marlachi. In Pyrenaeis montibus Bandoleri, qui Italicis Banditi, id est, proscripti. Tales etiam olim erant Bagaudae, de quibus plura erudite monet Rittershus. illustre Germaniae nostrae decus, in Comment. ad Salv. pag. 165. et seqq.



page 193, image: s217

OBSERVATIO XIX. Frigoris immensi selectiora quaedam Exempla.

JN enumeratione id genus exemplorum, hunc habebimus honorem Tacito, Historicorum omnium Principi, ut principem ex eo florem legamus. Sic igitur ille 13. Annal. 35. Domitius Corbulo, Dux Romanus, retinuit omnem exercitum sub pellibus, quamvis hyeme saeva adeo, ut obduct‚ glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet, ambusti multorum artus vi frigoris, et quidam inter excubias exanimati sunt, annotatusque miles, cui fascem lignorum gestanti, ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes, truncis brachiis deciderent. Haec Tacitus, significat nimirum, ipsas manus frigore praemortuas, una cum fasce abjectas vel devolutas. Quod etsi MichaŽl Montanus, autor Gallicus, in libro quem Gustuum titulo inscripsit, ut absurdum negat ac ridet, tamen cum alii, qui in Septentrione fuerunt, similia aut majora asserunt,


page 194, image: s218

tum etiam Annales Turcici notant, supra Trepizium Solimanni milites, cum Parthos insequerentur, tanto frigore oppressos fuisse, ut plurimi manus pedesque amitterent. Quin etiam Cominaeus lib. 3. de reb gest. Ludov XII. Galliarum Regis, in fine scribit: Tam gravis autem erat hyems, tantumque frigus, ut exmius vir quidam nobilis pedem, alius vero manuum digitos amitteret.

Aliquanto minus admirabile est, quod refert Curtius de reb. [abbr.: rebus] gest. Alexan. M. lib 8. cap. 4. Exercitum ejus, Gabazam aditurum, tanta vi frigoris oppressum fuisse, ut mille militum atque lixarum calonumque illa postis consumpserit: quosdam etiam applicatos arborum truncis, et non solum viventibus, sed etiam inter se colloquentibus similes esse conspectos, durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprehenderat. Tale quid etiam Poogius Florent. lib. 1. de miseria humana referens, Constantiae nuper, inquit, ubi generale concilium erat, hominem intemperie frigoris


page 195, image: s219

mortuum, equo insidentem, in publicum hospitium delatum conspeximus, ita stantem, ut vivus videretur: obriguerant membra singula, adeo ut corpus equo in hospitium deveheretur, Sed mortis frigore conciliatae plura exempla non animus est ad ducere, cum talia passim obvia, quae ut miserationis multum: ita sequentia voluptatis aliquid habent.

Hector BoŽthius hist. Scoticae lib. 17. scribit, ante caedem Jacobi I. Scotorum Regis, anno 1436. tantum gelu fuisse, ut vinum multis in locis concresceret, cerevisiam vero adeo ubique congelatam fuisse, ut fractis vasis, conjectaque glacie in cupas, per pondera in tabernis venderetur, nec nisi liquefacta ad carbones biberetur. ita Cominaeus citato loco scribit, vinum sic adstrictum fuisse gelu in ipsis vasis, ut securi fractum distribueretur militibus, qui ascito aliunde calore illud circumferebant, donec liquesceret.

Simile huic, vel potius geminum est,


page 196, image: s220

quod Montanus, quem supra dixi lib. 1. Gustuum sub finem cap. 35. refert, Martinum Bellajum Ducem, in itinere LŁcemburgico vidisse vinum eo modo sectum, et militibus ad pondus distributum, ab iisdemque in arculis ac cistis asservatum fuisse. Quanquam hoc non nostris demum seculis est auditum. Nam et Ovid. lib. 8. Trist. sic canit inter alia de Sarmatia:

Nudaque consistunt, formam servantia testae,
Vina: nec hausta meri, sed data crusta bibunt.

Exulavit autem Ovidius Tomi seu Tomis Moesiae inferioris (quae hodie Bulgaria) oppido maritimo ad Pontum Euxinum, prope ostia Danubii. Tale etiam est, quod de Danubii congelatione per hiemem scribit Herodianus, lib. 6. adeo ejus a Jove solidam esse glaciem, ut non equorum ungulis tantum, pedibusque virorum subsistat: sed qui hausturi inde sunt, non tam urnas aut vasa alia secum adferant, quam secures, dolabras,


page 197, image: s221

ut caesam inde aquam sine vase ullo veluti lapidem asportent.

Ponti Euxini facta mentio nobis in memoriam reducit, quae de palude Moeotide in illum sese effundente, quam Maris Matrem accolae vocant, Strabo lib. 17. scribit: Neoptolemum scil. Mithridatis Ducem ibidem in aestate navali pugna: hyeme vero, cum glacie concretum esset mare, pugna equestri iisdem in locis cum hoste congressum, victoriam tulisse. Quanquam haec navalis simul atque terrestris, seu potius glacialis pugna, eodem in loco commissa, minus est admirabilis, quam quae de Carniolae quo dam lacu, Zirckintzersee appellato, ab oppido assito Zirekintz Geographi commemorant, qui lacus ne an locus uno eodemque anno messem, piscationem et venationem, magno ludentis naturae miraculo, exhibet [note: Vide Atlantem Majorem, pag. 291.] Georgius Wernherus talem ejus descriptionem habet: Clauditur is locus circumquaque montibus, patet


page 198, image: s222

ad sesqui milliarium minus laxa latitudine. Ex montibus circumpositis rivi quidam ignobiles procurrunt, suo quisque alveolo: Ab orientali quidem plaga tres, ab Australi quatuor. Singuli quo longius fluunt, hoc minus scatent aquis, terra nimirum ipsos combibente, donec postremo absorbeantur scrobibus saxeis ita natis, ut humano opere excisae videri possent. Itaque quocunque patet locus, diffunduntur aquae, et lacum efficiunt. Hae aquae non minus fere celeriter recedunt, quam accesserunt, sed non per scrobes illas tantum, sed universa pene terra eas non aliter recipiente, quam si per cribrum diffunderentur. Quod cum fieri sentiunt accolae, continuo grandioribus ejus meatibus, quoad fieri potest, obstructis, agminatim advolant ad piscationem, quae ipsis non modo jucunda, sed etiam fructuosa est. Nam hi pisces sale conditi magna copia ad vicinos exportantur. Porro siccato lacu fit messis, qua parte solum consitum, et id


page 199, image: s223

rursus conseritur, antequam inundet. Graminis ita est ferax, ut post vigesimum diem secari soleat.

Sed eo tamen exemplo refutatur quorundam Physicorum opinio, qui mare, vel ob aquae salsae naturam, vel continui motus agitationem, vel quia teste Plinio lib. 2. cap. 103. nives in alto non cadunt, nunquam in glaciem cogi statuunt. Nam de Septentrionis maribus id quidem falsissimum experientia demonstrat. Sic Albertus Cranzius lib. 11. Saxoniae, cap. 10. scribit, circa annum salutis 1425. tantum fuisse gelu, ut equites a Gedano seu Dantisco Prussiae urbe Lubecam usque per mare irent incolumes: Itemque e Megalopoli in Daniam glacie tum stratum stetisse mare, post illudque tempus Prignissae milites, latrociniis nobiles, poenituisse, quod non ad aeterni nominis memoriam equis mare transeuntes pecora inde abegerint. Cum autem verbis Taciti in Agricola cap. 11. positio coeli corporibus det habitum, et ut ait Curtius lib. 7. locorum


page 200, image: s224

asperitas hominum quoque ingenia, ac multo magis corpora durat, et ad patientiam firmet. Inde fit, ut septentrionalis prae aliis omnibus gentibus frigoris sint patientissimi. Sic de Lappis et Finnis septentrionalibus scribit Zieglerus in Scondia, eos aŽris frigidissimi libertate non delectari tantum, sed et juvari, ut quandocunque in Sueciam negotiorum causa veniunt, nunquam domos intrent, sed sub dio tantum versentur atque cubent, pellibus obvoluti. Habent autem iidem Septentrionales (nam et hoc in transcursu notatu dignum est) adversus glaciem remedium quoddam, quod tradit Olaus magnus, l. 11. c. 28. Cum enim hyeme flumina et lacus congelari soleant, sic ut hostibus liberum dent ad arces et oppida, alioquin invicta, accessum, instar fossae glaciem exscindunt, et in aggerem coacervant, mox copiosum adipem, phocarum vel balaenarum, infundunt aquae, cujus lubricitate glacies impeditur, aut fluxu infirma redditur. Dum haec meditamur, offerebant


page 201, image: s225

sese alia tria exempla, quibus ea, quae initio ex Tacito sunt allata, fitmantur, et a Montani risu vindicantur. Primum apud Reinhold. Heidenstenum. l. 5. belli Moscho. pag. 147. Cum Polonicus exercitus ad Pleskoviae obsidionem hyeme moraretur, tanta vis frigoris erat, ut ubi quis contra tabernaculum vix pedem protulisset, omnibus fere membris, iis potissimum quae maxime aŽri patebant, naribus atque facie gelu adstrictis emoreretur. Quodque de Moscovitici coeli natura cum miraculo nonnulli prodiderunt, ejusmodi iis in locis frigora esse, ut aquae casu ipso cum funduntur, congelentur, id experiendo multi cognoverunt, maxime vero aquae debebant egredi, excubiae, saeviti‚ h‚c frigoris vexabantur, raraeque ideo obibantur, ex quibus plures plerunque aliqua corporis parte mutilat‚ referrentur. Addit ibidem autor, hujusmodi maxima frigora vulgari Moscovitarum sermone, Nicolai et Christi appellari: quod genus proverbium est, quod in phocione Atheniensium Duce


page 202, image: s226

notat Plutarchus, Cumn ille ruri aut militiae nudus semper et absque calceis incederet, intereaque frigus intolerabile incidisset; inolevit adagium inter milites, ut cum immensum frigus significare vellent, dicerent: Phocion calceatus est.

Alterum exemplum apud Xenoph. l. 7. de exped. Cyri p. 318. ubi tradit, nonnullos Graecorum, in Thracia militantium, nares et aures frigore adustas amisisse.

Tertium apud Coel. Rhodig. l. 25. antiq. lect. cap. 5. ubi ex Alexandro Medico refertur, illud in frigoribus peracutis contingere, ut digiti et extrema corporis nigrescant prius, mox et decidant. Mirus profecto eventus, sed verus; auditum enim mihi saepe (inquit idem Alexander) a Provincialibus, quibus profitebamur, ut qui frigidioris mundi plagas incolerent, solitum apud illos fieri, ut si in gelicidiis acrioribus, et Boreae flatibus frigidissimis, ut assolet, quis inter eundum, vel quacunque sub dio mor‚ diuturniore, nares forte emungat, apex narium simul decidat. Physicam


page 203, image: s227

hujus accidentis causam eo loco Coelius hanc adducit, quod frigus atrox insitum calorem introrsum prosequitur, et occludit in corpore, reliqua vero extrema, caliditatem vitali potestate minus agitante, primo quidem livescunt, inde nigrescunt, ac denique emoriuntur. Ideo autem excidunt, quod natura, reliquo sano corpori providens, id circumplectitur, et adstringit, mortuum destituendo, et decidere permittendo: Extrema vero vel imprimis afflictantur, quod minus corpulenta sint, et proinde etiam minus calida.

OBSERVATIO XX. Natandi artem militibus, et praecipue Germanis, olim fuisse frequentiorem.

QUod lib. 5. de Repub. Cicero scribit, militarem veterum Romanorum disciplinam adeo defecisse, ut nec forma nec ratio ejus supersit, extrema tantum lineamenta servarentur: id forte non minus de militia Germanorum dici queat. Ut enim alia latere patiar, vel natandi scientiam, ut militi pernecessariam,


page 204, image: s228

sic veteribus Germanis usitatissimam, hodie tam desideramus, ut Cosacci nuper patentem Danubium nando transmittentes, miraculo habiti fuerint. Placet autem obvia quae dam autorum loca, quibus hanc artem olim frequentem fuisse probetur, adducere. Tacit. hist. 14. haec habet: miles Romanus armis gravis et natandi pavidus: Germanos fluminibus suetos, levitas armorum et proceritas corporum attollit; Ubi notetur, proceritatem corporis adjuvantem natationis causam esse, cujus rationem reddit Arist. lib. 4. de coelo, cap. 6. t. 45. Idem Tacit. 2. hist. 35. Erat insula amne medio, in quam Romanos gladiatores navibus molientes, Germani nando praelabebantur, eosque repellebant. Sic apud Dion. lib. 60. Plautius Germanos misit, solitos etiam rapidissima flumina facile in armis tranare. Ac praeter alios Mela lib. 3. Geograph. cap. 3. Germanis nandi non solum patientiam, sed etiam studium tribuit. Ex Germanis autem praecipue Batavos excellentissime


page 205, image: s229

natando claros, clarum aliquot autorum locis est. Sic Tac. 4. hist. 12. Batavorum gens praecipuo natandi studio arma equosque retinens, integris turmis Rhenum perrumpere solebat. In quo tamen loco ambiguum est, Batavorum ne haec ars et opera fuerit, ita ut ipsi nantes equos armaque tenuerint? an vero equi ipsi sic docti et facti, ut una cum sessoribus transmitterent? In alio tamen autoris loco viris ipsis hoc tribui videtur. Sic enim in Agric. vita, c. 18. de Batavis: Lectissimos auxiliarium, quibus nota vada, et patrius nandi usus, quo simul totque et arma et equos regunt, ita repente immisit in Monam Insulam, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Item 2. Ann. cap. 11. Cariovalda, Dux Batavorum, cum sua cohorte contra Romanos erupit, qua parte Visurgis amnis celeberrimus erat. Et apud Dion. l. 6. c. 9. Equitatus Batavorum armatus, Danubium natatu transmisit.


page 206, image: s230

Nec minor virtus fuit Sorani Batavi, de quo haec vetus inscriptio extat:

Hadriano potui qui judice vasta profundi
Aequora Danubii cunctis tranare sub armis.

Aequora Danubii ait, ut scias, non qua angustior fluvius, sed qua maris instar patebat, transnatasse. Sunt tamen qui alii Germanorum genti hanc gloriam transcribant, illo versu, qui apud Sidonium Apoll. extat,

Cursu Hercles, jaculis Hunnus, Francusque natatu.

Quin etiam Lud. Avila. lib. 2. de bello Germanico scribit, pag. 113. Cum Imperator Carolus V. Albim ad MŁlburgum transmittere vellet, ibi ex Hispanico pedatu decem rem incredibilem ausos, vestibus celeriter depositis, gladiisque mordicus per os transversis flumen nando trajecisse, et quamvis innumeris ex omni parte telis petitos, navigiis tamen ad citeriorem ripam detractis, nudos et incolumes ad suos revertisse.


page 207, image: s231

Observo Romanis quoque non incognitum fuisse olim usum in armis natandi. Sic enim de Scipione illo, Carthaginis domitore, Silius Italicus scribit, quod solitus fuerit,

- - - undosum frangere nando
Indutus lorica amnem.

OBSERVATIO XXI. Fulmina quaedam ominosa esse.

MAjorem fulminibus quam ferat natura, divinioremque potentiam inesse, Seneca lib. 2. quaestion. natural. cap. 31. ex miris ejus effectibus probat. Per illud enim loculis integris ac illaesis conflatur argentum: manente vagin‚ gladius liquescit: inviolato ligno circa pila, ferrum omne destillat: stat fracto dolio vinum, ejus vigore ad triduum usque durante. Hujus generis alia quaedam producit Plutarchus lib. 2. Sympost. quaest 2. Nec omittendum quod Plinius lib. 2. cap. 51. scribit, Martiam Principem Romanam, cum esset fulmine icta gravida, partu exanimato, citra


page 208, image: s232

ullum aliud incommodum vixisse. Hinc factum, ut Lituani, olim superstitiosissimi, idolum, quod Sclavonic‚ lingu‚ Perumum appellabant, pro DEO colerent, teste Gaugonio in descript. Lituan. et Cromero lib. 15. futuraque portendere a plerisque gentibus existimaretur, tam bona quam mala. Inveniuntur enim apud autores utriusque generis exempla, fulminis scil. tam pro bono quam malo omine accepti.

Pro laeto felicique fulmen acceptum auspicio, indicat illud Ennianum, apud Cic. lib. 2. de Divinat.

Cum tonuit laevum bene tempestate seren‚.

In quo versu Ennius per laevum seu sinistrum intelligit prosperum. Nam, ut ait Servius, quae sinistra nobis videntur, intuentibus coelum illis dextra sunt. Sic inter omina Imperii Antonini Pii scribit Iulius Capitolinus, in vita illius, fulmen coelo sereno in ejus domum venisse. Tradit item Plutarch. Synops. lib. 1. quaest. 6. Mithridatis Ponti et Asiae Regis,


page 209, image: s233

adhuc tamen infantis, cunas fulmen incendisse, corpore intacto, vestigio duntaxat ignis in fronte, qua parte capillata est, relicto. Cumque jam virilem attigisset aetatem, rursum eo dormiente in domum venisse fulmen, ac prope eum suspensam pharetram pertransivisse, sagittis incensis: ex quo fulguratores seu vates pronunciarunt, maximam ei fore potentiam in re sagittaria, et levis armaturae exercitu. Xenoph. hist. Graec. lib. 7. pag. 475. Archidamo ante victoriam coelo sereno fulgura tonitruaque dextra contigisse scribit. Pertinet huc etiam quod Plutarch. in vita Lycurgi scribit, Lycurgi et Euripidis sepulchra a propitio Numine honoris et benevolentiae ergo fulmine tacta fuisse. Et ut e recentiori etiam aliquid apponam, tradit Fulgosius lib. 1. fact. et dict. mem. cap. 4. cum Genuenses, Philippi, Mediolanensium Ducis, jugum essent excussuri, seseque in libertatem vindicaturi, antecessisse hoc felix prodigium, ut fulgur ex apice Campanariae turris templi S. Ambrosii,


page 210, image: s234

Mediolanensium Patroni, null‚ in alia parte laesa turri, pietatis marmoreum signum decuteret. Et quod de seipso subjicit, v. supra obser. 11. expl. 13.

Caeterum in contrariam partem exempla longe plura reperire est. Videamus initio ea, quae Tacit. habet lib. 14. Annal. cap. 12. Inter prodigia calamitosorum Neronis temporum, ponit etiam tactas de coelo 14. regiones urbis, et mulierem in concubitu viri exanimatam. Ejusdem lib. cap. 22. tradit, discumbentis Neronis ictas fulmine dapes, mensamque disjectam sermonibus vulgi occasionem praebuisse, tanquam mutatio Imperatoris portenderetur. lib. 15. Annal. cap. 22. Gymnasium Romae ictu fulminis conflagravit, effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta. Et c. 47. inter prodigia imminentium malorum nuncia refertur quoque vis fulgurum non alias crebrior. Lib. 5. hist. cap. 7. conflagrationem Sodomiticam jactu fulminum ab irato Numine factam describit, quae ab historia sacra


page 211, image: s235

Genes. 19. cap. Josepho lib. 1. Judaic. antiquit. cap. 12. et Justino, lib. 36. cap. 3. non abhorrent. Hactenus Taciti exempla.

Dio Cassius ipse quoque plura habet, e quibus hoc unum referam ex lib. 42. pag. 221. Inter prodigia, quae mutationem Reipub. Rom. a Julio Caesare factam, antecesserunt, refert non solum apes, quae in Capitolio juxta Herculis statuam sedem occupavere, cum Isidi sacra fierent, quod exemplum referatur ad Observ. V.) itemque terrae motum ingentem verum etiam fulmine tactum Capitolium et fanum fortunae.

Apud Livium, lib. 24. cap. 10. inter prodigia sinistra refertur atrium publicum in Capitolio, aedes in campo Uulcani, murus ac portus Gabiis de Coelo tacta. Et lib. 25. c. 7. tacta de coelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris, murus turresque quidem non ictae modo fulminibus, sed etiam decussae. Idem lib. 27. Minturnis aedes Jovis tacta, etc. Plura referre piget, sunt enim


page 212, image: s236

plura, et similitudine taediosa. Mirabile est, quod Sueton. in vita Tiberii Caes. c. 97. inter ostenta mortis ejus refert, ictu fulminis ex inscriptione statuae ipsius primam nominis literam effluxisse, responsumque fuisse a vatibus, centum solos dies posthac victurum, quem numerum C. literanotaret, [note: Obiit etiam post 100. dies.] futurumque ut inter Deos referretur, eo quod Aesar, id est, reliqua e Caesaris nomine, lingua Hetrusca Deus vocaretur. Idem in Domit. c. 15. continuis, inquit, octo mensibus tot fulgura facta nunciataque sunt, ut exclamaverit: Feriat nunc, quem volet, tactum de coelo Capitolium, templumque Flaviae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius. Plura exempla tum ex aliis, tum Julii Obsequentis prodigior. libro, cap. 26. 55. 56. 60. 71. petantur, e quibus locis omnibus apparet, praecipue sacras aedes, de coelo tactas, tristis eventus et auspicii mali fuisse. Etsi vero nimis superstitiosam talium observationem nemo Sanus probaverit, tamen


page 213, image: s237

in defectu ii quoque peccare videntur, qui omnem portendendi vim fulminibus abrogant.

Quorum e numero Conimb. Iesuitae sunt, qui in tract. 2. de Meteor. cap. 5. Plinii divisionem improbant, qu‚ fulmina alia dicit esse bruta et vana, quibus percutiuntur montes et maria, irrito jactu: alia vero fatidica, quod statis de causis, et ex suis veniunt sideribus. Hanc enim partitionem ajunt superstitionem magis quam scholam olere, cum omnia fulmina causam habeant physicam, et tam ea, quae montes, quam quae caetera loca hominesque percutiant, ad influxum syderum, exhalationes evocantium, et ad causam referri debeant, ac nullum ex iis fatidicum sit. Quae certe ratio satis frivola est, cum ut omnia alia miraculosa: sic et res significantes, ratione materiae tantum sit naturales, caeteroquin ratione particularis causae efficientis et finalis a nostra diversae. Et sunt in his talibus praecipue circumstrictio locorum, temporum, et alia ponderanda,


page 214, image: s238

quae iis miraculum addunt, vel demunt: ut fulmen teste Plinio, lib. 2. c. 50. hyeme rarum est, quoniam hyeme aer densatus nubium crassiore corio spissatur, omnisque terrae exhalatio rigens ac gelida, quicquid accipit ignei vaporis, extinguit. Quae ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casupraestat.

Quod si ergo fulmen (quod nobis hujus observationis occasionem praebuit) ut nuper, et hyeme, et in taliloco, tali accidat tempore, praesertim accedente terrae motu, nunquam non publicae calamitatis indice, et aliis prodigiis, certe valde securum Numinis eum oportet esse, qui id ut vanum aspernatur. [note: Sic fulmen quod hyeme anno 1609. turris Argentoratensis apicem tetigit, secutum bellum Alsaticum anno 1610.] Cujusmodi barbaricum fulminis contemtum in Imper. Caligula notat Dio Cassius, lib. 59. et Seneca sub. fin. lib. 1. de Ira Is enim machinam quandam habebat, qua tonitribus obstreperet, ac contra fulgura fulguraret, ac quoties fulmen decideret, lapidem ejaculabatur,


page 215, image: s239

Jovemque ad pugnam vocabat, et quidem sine missione, hoc est, ut alteruter eorum caderet Homericum illum versum ex Iliad. 22. exclamans; Tollito me aut ego te.

Caeterum neque isti tamen fulmini tantam ominis mali vim inesse putarem, nisi praeter caetera, quae in idem fere tempus incidunt portenta, moveret adhuc aliud quoddam augurium, aliis quibuscunque certum. Ego ita comperi (inquit Salust. orat. 2. de Ordin. reip.) omnia iregna, civitates, nationes, usque eo prosperum Imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt. Contra vero ineluctabilis fatorum vis cujuscunque mutare fortunam constituit, ejus consilia corrumpit, ut inquit Vell. Patercul. l. 2. c. 57. Quam altae sapientiae gnomen iterum repetit cap. 118. his verbis: Plerumque fortunam mutaturus DEUS consilia corrumpit, efficitque quod miserrimum est, ut quod accidit, etiam merito accidisse videatur, et casus in culpam transeat. Sic Ammian. Marcellin.


page 216, image: s240

lib. 14. cap. 36. Solent manum injectantibus fatis hebetari sensus hominum et obtundi. Et Liv. lib. 5. cap. 37. Occoecat animos fortuna, quum vult perdere. Quo fortasse respexere veteres gentiles, qui senserunt, Jovis fulmine mox tangendos hebetari adeo, ut nec tonitru, nec majores fragores audire possint. Praesagium nimirum manifestae ruinae, regnorum et familiarum regnatricium, quando DEUS. mentem Principibus ita imminuit, ut monitis sapientum et fidelium patriotarum repudiatis, anteferant consilia novorum quorundam hominum pravis affectibus, eorumque externorum, aut externis devinctorum: quales hodie sunt Ignatiani, quorum vereignea, calida et audacia consilia, (verba Livii, lib. 35. cap. 82.) ut prima specie laeta, sic tractu dura, eventu vero ipsis autoribus tristissima esse, hactenus experientia docuit. Hujus generis exempla multa Camerar. Cent. 1. cap. 56. congessit, ex quibus apparet, plerunque venire, ut homines appropinquantibus


page 217, image: s241

suis malis, prudentiam et salubriora consilia, quorum ope imminentes calamitates evitare potuissent, amittere soleant. Quem ad locum praecipue pertinet etiam exemplum Roboami filii Regis Salomonis, cui nihil magis nocuit, quam quod mortuo Patre sapientissimo, obstinatione et persuasione qu‚dam impi‚, salutares monitiones seniorum consiliariorum Patris in sublevandis oneribus populi repudiaret, et suggestiones audaculorum et imperitorum, maturioribus, sanioribus, moderatioribus et mitioribus consiliis anteponeret. Dum enim, postposit‚ in subditos clementi‚, magis propriis affectibus depravatis indulget, major populi pars ab eo defecit, et sese Jeroboamo adjecit, 3. Reg. 12. Certe Lazarus Schwendius in illis sapientissimis ad opt. Imp. Maximilianum II. de Imperio gubernando monitis, hoc quoque vaticinatus fuisse videtur: Si posteri ejus intolerabili minimeque ferendo jugo subditorum conscientias


page 218, image: s242

innectere volent, eorum defectionem ab ipsis esse metuendam.

OBSERVATIO XXII. Hugonotorum nominis ratio, et quomodo a Pontificiis in Gallia discriminentur?

OMnium aures cottidie nomen Hugonotorum circumsonat, pauci ejus etymologiam, seu, ut Quintilianus appellat, originationem sive notationem sciunt. Eam varii variam tradunt: sed omissa supervacua falsorum enumeratione, placet ante omnia, quod Thuanus scribit hist. l. 24. annotare, cujus haec sunt verba. Anno 1560. ab eo loco (sc. Caesaroduno seu Turonibus, quam urbem Tours hodie vocant) tunc primum Hugonoti, ridiculum simul et odiosum nomen innotuit, quod qui antea Lutherani dicebantur, passim postea in Gallia coepere nominari. Hujus autem haec origo fuit, quo tum singulae urbes apud nos (in Gallia) peculiaria nomina habebant, quibus lemures,


page 219, image: s243

mormones et manducos, Kinderfresser, Polderer, Poylmann, Mummel, et caetera hujusmodi monstra inania, anilibus fabulis, ad incutiendum infantibus ac simplicibus foeminis terrorem, vulgo indigitant. Caesaroduni Rex Hugo celebratur, qui noctu pomoeria civitatis obequitare, et obvios homines pulsare ac rapere dicitur. Ab eo Hugone Hugonoti appellati, qui ad ea loca ad conciones audiendas, et ad preces faciendas ibidem noctu, quia interdiu non licebat, agminatim in occulto conveniebant. Hactenus Thuanus.

Ex quo loco patet, Reformatos (sic enim se in Gallia indigitari amant (eandem fortunam apud Papistas experiri, quam olim apud Ethnicos Ecclesiae primitivae Christiani: nam et his instituti pietatis exercendi causa nocturni congressus vitio versi, et odiosis nominibus apud plebeculam calumniose traductum fuit, quod inprimis laudandum erat. Ex qua perversi judicii sinisteritate proficiscitur illud quoque, quod in Gallia ab


page 220, image: s244

iisdem Pontificiis vitae sanctimonia pro certo Hugonotismi charactere, et quasi probro habetur. Quomodo Scipio Gentilis de Hugone Donello Jurisconsulto in oratione funebri Altorsii habita refert, ex eo se audivisse, cum in Gallia a Papisticis sicariis in itinere captus, atque in arcem quandam ab ductus fuislet, ibique cum ignoraretur quisnam esset, habitum tamen et objurgatum fuisse tanquam Hugonotum, eo quod in sermonibus suis nunquam auditus fuisset dejerare, hac enim nota solebant (inquit Gentil. in vita ejus.) in Gallia nostros a suis Papistae saepe discernere. [note: Factum est hoc tempore nuptiarum Parisiensium, anno 72.]

Confirmatur idem ab Henrico Stephano, in cap. 20. pag 275. introduct. ad tr. de conformit. veter. miraculor. cum hodiernis, qui liber ob insignem rerum veritatem, ac proinde pudendarum Antichristianismi fraudum detectionem, e Gallica lingua in alias traduci dudum meruisset. Locum eum (ubi agit Stephanus


page 221, image: s245

hac dere) utcunque potero, vertam. Nolo, inquit, hic omittere rem cunctis hodie perspectissimam, quae tamen posteritati forsitan incredibilis et conficta videbitur, quod haud ita pridem inter praecipua argumenta, quibus aliquis convinci queat a Romana religione descivisse, ac proinde vivicomburium meruisse, ista quoque numerari coeperunt, si quis non scortaretur, si comessationibus et ebritati deditus non fuisset, si non pejeraret, si sacram scripturam allegaret, adeo ut quidam religiosus, N. coram Episcopo suo Lutheranae haereseos accusatus, absolutionem obtinuerit, et ab haeresi purus pronunciatus fuerit, eo quod in ipso nullum istorum (quae dixi) argumentorum deprehensum esset, qua de re factum est epigramma hoc, perquam ingeniosum ac lepidum:

Esse Lutheranum rumor te, Gaurice clamat,
Sed tuus Antistes te tamen esse negat.


page 222, image: s246

Tam scortaris (ait) quam si vel Episcopus esses,
Et potas dubiam pervigil usque diem
Nec memor es Christi, nisi cum jurare licebit,
Nec scis scripturae vel leve jota sacrae.
Nempe per haec suevit nunquam fallentia signa,
Ille vigil sanas noscere pastor oves.

OBSERVATIO XXIII. Exempla sanguineorum Prodigiorum, vel quasi Prodigiorum.

QUae non ita pridem sive prodigia sanguinea, seu talium speciem habentia, partim ipsi vidimus, partim fama et auditione accepimus, ea non esse novi rem exempli, pluribus quae quidem apud bonos authores non operose inquirenti ad manum occurrent, exemplis planum facere, et quid de eis sentiendum videatur, exponere animus est. Classem Livius ducat, qui cum in hoc tum aliis prodigiorum generibus enumerandis inprimis est multus, etsi suum


page 223, image: s247

de iis judicium omnino dissimulans, aliquot locis agnoscit, turbido aliquo tempore versis in religionem animis, multa visa creditaque prodigia, quae non erant. lib. cap 2. l. 21. eod. 2. l 24. c. 10. et l. 77. c. 25. Hic ergo principio lib. 22. narrat, cum ob Hannibalis impressionem Romani essent in angustiis, varia quoque nuntiata prodigia metum adauxisse, inter quae erant et haec, scuta duo sanguinem sudasse, et aquas Carethae sanguine mistas fluxisse, fontemque ipsum Herculis cruentis manasse sparsum maculis, et in Antii agro metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, quod ipsum refert etiam Valer. Max. l. l. dict. factorumve memor. c. 6. exemplo. 5. Item lib. 24. cap. 10. scribit, Mantuae, stagnum effusum nimio amnis cruentum visum, et Ranum in foro Boario sanguine pluisse. Item lib. 2. cap. 13. cruentam fluxisse aquam Albanam, et l. 34. cap. 44. in foro et comitio et Capitolio, sanguinis guttas visas. lib. 39. c. 46. sanguine per biduum pluisse in area


page 224, image: s248

Vulcani. lib. 47. cap. 20. Saturniae sanguine per triduum pluisse, lib. 45. c. 16. Calatiae de foro sanguinem per triduum et duas noctes manasse, lib. 43. cap. 13. Romae sanguine interdiu pluisse, quo ipso loco Livius excusans se, quod talia in historiam referat: Non sum nescius, inquit, ab eadem negligentia, qua nihil Deos portendere vulgo nunc credunt, neque nunciari ulla prodigia in publicum, neque in Annales referri; Caeterum et mihi vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus sit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro dignis habere, quae in meos Annales referam. Tacit. eximius historicorum, id genus plura forsan habet, sed in hoc tempore tantum occurrit, l. 14. Annal. cap. 38. inter prodigia cladis Romanae in Britannia acceptae, relatus oceanus cruento aspectu. Memorat et Dio Cassius, lib. 47. pag. 40. Praelium Philippense praegressum plura omnia (quanquam res maxime omnium admirandas


page 225, image: s249

ii praedicere fere soleant) inter quae fuerit et hoc, quod simulachrum Jovis, quod Albae fuit, ipsis feriis ex dextero humero et dextera manu sanguinem stillavit. Item lib. 48. refert, sub Imperio Augusti apud Clupeam, Africae urbem, sanguinem de coelo defluxisse, eumque aves in varia loca distulisse. Lib. 50. scribit: Anthonio civili bello ante fugam ejus et eversionem ex cera lac et sanguinem profluxisse. L. 51. cum Aegyptus in servitutem esset ab Augusto redigenda, divinitus id praesignificatum fuisse per pluviam sanguineam, ubi non sanguis modo prodigium erat, sed et ipsa pluvia, nam Aegyptum alias [gap: Greek word(s)] esse constat. Dionis Epitomator Sibyllinus in Nerone scribit, Isthmum eo frustra conante perfodere, sanguinem e terra prodiisse. Caeterum qui ex professo de prodigiis librum confecit, Julius Obsequens, hoc genus exemplis pluribus apparet, et abundat. Memorat enim sanguinem e terra profluentem, cap. 27. 70. 71. 109. 111. sanguinis rivos


page 226, image: s250

fluentes, c. 37. 40. 79. 80. 112. 113. sanguinea flumina. c. 30. 31. 83. 84. sanguinis guttas de coelo lapsas cap. 1. aut certis locis inventas cap. 51. 106. sanguine mixtas aquas, cap. 21. sanguine manantes lacus. cap 39. sanguineas pluvias. c. 32. 34. 59. 60. 68. 69. 71. usque ad 104. Quae loca omnia vel ideo profuerit inspicere, (nam sigillatim ea hic referre, nimis longum foret.) cum plerunque subjungatur eventus, qui prodigia illa subsecutus fuerit.

Porro aevi inferioris, etiam ex historia Christianorum, (hactenus enim prisca tantum et gentilia produximus) exempla quaedam exponenda veniunt, Anno Christi 786. in Anglia coelo sanguinem profluxisse, et cruces apparuisse in vestibus hominum, tradit ex Petro Monstratensi Joan. Wolffius, tom. 1. lect. pag. 621. qui idem author ejusdem thomi pag. 311. sanguinem de panibus effluxisse, visum refert. Anno 1264. post terrae motum, quo multa aedificia corruerunt, sanguine in Wallia pluisse, scribit Polyd.


page 227, image: s251

Virgil. sub initium lib. 17. Anglicae historiae, et adit, id prodigium illi genti quasi exitiale, cujus sanguine brevi tempore post ea regio passim maduerit. Cornelius Gemma in opere suo de naeturae divinis characterismis, aliquot item, sed aetati nostrae viciniora producit exempla, lib. 2. cap. 2. scribit pag. 61. Anno 1567. festo Pentecostes die atri sanguinis guttas innumeris locis, praesertim Lovanio non procul, ingenti copia fuisse repertas, esseque testes infinitos, qui ad memoriam rei ramos ingentes ulmorum et quercuum succo purpureo gravidas retulerunt, ipsas et similes herbas et gramina cum celsis arboribus passim per sylvas diu illius cruenti seculi notas, ac stigmata tenuisse. Item Anno 1571. pro festo Sanctorum omnium, in ditione Embdensi, noctu sanguinem fluxisse tant‚ copi‚, ut ad quinque vel sex miliarium spacium herbae et vestes, expositae in apricum, ex albo colore penitus in purpureum sint immutatae, a multis in rei memoriam plenos


page 228, image: s252

cyathos asservatos esse, frustra quibusdam illud ad caedem boum, et alias causas physicas referre volentibus.

Anni 1597. mense Junio, (quod refert ex Andrea Angelo Joannes Wolsius, lect. memor. tom. 2.) Stralesuntae Pomeraniae nobili emporio, in aliquibus hortis pro porta Dantzica, mane ex arboribus, herbis, floribus, graminibus, et alibi pendebant guttae sanguineae, ex quo quilibet conclusit, praeterit‚ nocte sanguine pluisse, praesertim, cum et piscatores, qui eadem nocte suo labori incubuerunt, idem in suis navigiis et retibus animadverterint; praecipuum vero indicium erat quoddam cervicale operimentum lineum, ex quo cum sanguinolentas vellent eluere maculas, eae protinus in cruces se disperserunt, quae quo magis lavarentur, eo magis multiplicabantur, donec tredecim cruciculae sint factae, quarum quaelibet de nocte unum exaequabat digitum longitudine, et tam nitidae erant, ac vetustae, ac si quis summa industria et artificio eas pinxisset.



page 229, image: s253

Hoc genus exempla plura alia possent ex historiis undecunque colligi, sed quia mutatis circumstantiis in idem fere recidunt, hac festinata et congesta potius quam digesta rhapsodia exemplorum contenti, ad partem dissertationis alteram nos conferemus, quam pertractare etsi Physicorum proprium est, licitum tamen opinor est, ut nonnunquam in illorum castra transeamus, non quidem, ut ille ait, tanquam transfugae, sed tanquam exploratores.

Ac illud quidem initio verum est, Phantasiam et Imaginationem eam vim habere, ut sibi quidvis ex quovis effingere possit. Sic in secta Philicis stirpe imaginamur aquilam, in lupi piscis capite passionis Christi instrumenta prope omnia monstramus; singulas regiones cum certis animalium rerumve formis comparamus. In nubibus pueri vident dracones ignem spirantes, montes igni candentes, armatos concurrentes, imo nonnunquam eo usque progreditur imaginatio, ut, quod scribitur


page 230, image: s254

a Livio, lib. 24. cap. 40 ludibria oculorum auriumque credantur pro veris. Ita Tacitus ait, in Germ. cap. 26. Siviones Germaniae populos persuasum habere, orientis solis se audire strepitum, et aspicere formas Deorum in sole habitantium, et radios ipsius capiti circumfusos contemplari. Quomodo Scaliger testatur, se puerum olim, Rhodienses audivisse praedicantes, in anniversariis natalibus Joannis Baptistae solem exultando, et quasi cum tripudio exoriri solere; quale quid in festo Paschatos mane fieri, nostrates fingunt. Habent autem ejusmodi persuasiones, prodigiorum imprimis, locum temporibus tristibus, et calamitosis, quale hoc nostrum est, ubi anxio rerum futurarum suspensi metu, quaelibet etiam naturalia et fortuita in miraculum trahimus. Unde Tacitus lib. 1. hist. cap. 86. prodigia, inquit, rudibus seculis etiam in pace observata, nunc tantum in metu observantur et audiuntur, quippe hoc ingenium vulgi, monstra tum observare et fingere. Res


page 231, image: s255

adversae religionem admonent, ait Livius, lib. 5. cap. 51. Et Claudianus apposite de bello Getico,

Vtque est ingenioque loquax et plurima fingi
Permittens, credique timor, nunc somnia vulgo
Narrari, nunc monstra DeŻm monitusque sinistri,
Et si quod fortasse quies neglexerat omen
Addit cura novis.

Certe Tacitus, l. 2. Annal. cap. 43. 4. hist. cap. 26. et annonae et aquarum penuriam, rem maxime naturalem, apud imperitos prodigii loco habitam scribit. Calamitosi quippe tristes. Tristes suspicaces quarumvis rerum imaginatores esse solent, et callide nonnunquam foventur imaginationes tales ab iis hominibus, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, ut Livius lib. 4. cap. 30. de Romanis sacrificulis loquitur. Cujus rei extat insigne, nec ab instituto nostro alienum exemplum, post Aventinum


page 232, image: s256

in Annal. Bojorum lib. 7. pag. 791. edit. Ingolst. Anno 1348. rivi cruenti, inquit, man‚runt, sacra ibi condita esse, vulgus credidit, sacrificuli spe quaestus affirmarunt. Decem millia passuum a patria mea (Abusina) juxta ostia Alimanni Fluvii, apud Kelheim, in ripa Danubii, torrens sanguinolentus (qui juxta conscios naturae secretorum nihil aliud est quam vapor ufidus, qui confusus halitu terreno igneque rubescit) erupit, cives signum lecti a DEO loci credentes, confestim aediculam ligneam ibi condunt, nunc ibi extat templum lapideum, cui est a sacro sanguine cognomen, zum heiligen Blut bey Kehlheim . Veteres religionis nostrae assertores, efficaciae desertorum spirituum illa quoque ut hominibus stolidis imponunt, et attribuunt, hactenus Aventinus, sed ille tantum de rivis cruentis; ubi facile sibi persuaderi patientur sanae mentis homines aut istam, quam ipse dicit, subesse causam, aut a subjecto limo lapidibusque, aut etiam solis ad occasum properantis


page 233, image: s257

obliquis radiis colorem aquis sanguineum conciliari. Verum quia pleraque superius adducta pluviarum sunt, de iis est aliquanto diligentius agendum, quanquam facilius, unde eae non sint, quam unde sint, explicari queat, cum referendae videantur ad ea, de quibus Lucretius mentis humanae caliginem accusans:

Multa tegit sacro involucro natura, nec ullis
Fas est scire quidem mortalibus omnia, multa
Admirare modo, nec non venerare; Nec illa
Inquires quae sunt arcanis proxima, Namque
In manibus quae sunt haec nos vix scire putandum,
Est procul a nobis adeo praesentia veri.

Certe si merito Philosophum Possidonium rideat Seneca l. 4. nat. quaest. c. 3. quod ortum grandinis ex nube aquosa in humorem versa, sic affirmaret, tanquam interfuerit; Et si Princeps philosophorum


page 234, image: s258

Aristoteles, ipsorum Meteorum non apodicticam, sed probabilem tantum et qualemcunque cognitionem pollicetur, quanto timidius de abstrusis hisce, minimeque ut illis quotidianis, erit loquendum?

Porro plerosque rimatores et venatores naturae sic sentire videas, vehementem solis ardorem, tum ex rivis, tum caesis hominum brutorumve corporibus, locisque cruentis, ut iis, in quibus commissa pugna, humorem sanguineum attrahere, qui una cum pluvia decidat eamque impingat, atque ita pluviam sanguineam apparere. Verum haec sententia ob istas rationes falsi suspecta est, quia si vel maxime concedamus, calore solari sanguinem evocatum, in superiora commeare, tamen non ipsa sanguinis substantia, et, ut sic loquar, ipsum corpus, vel ut clarius dicam, ipsum crassamentum sanguinis, ab externo calore elicitur, sed solummodo vapor, qui colore vacat, condensatus autem, et in guttas resolutus, non sanguinis


page 235, image: s259

colorem refert. Quid, quod vapores sanguinei, per reclusa corporis spiracula evolantes, neque autem, nec indusia nec caeteras vestes inficiant? inficerent autem, si colorem una secum ferrent. Hominum et brutorum cadavera, quod attinet, videmus sanguinem in illis tandem concrescere, livescere, nativumque colorem, ob exhaustum calorem amittere, et quicquid inde exhalat, tenues in auras sine colore vanescere; quomodo ergo sanguineae pluviae materia inde peti potest, imo si posset, cur non potius in Belgio, Westphalia, Ungaria, Bohemia, cum annexis provinciis, quae proximo triennio tantum sanguinis hauserunt, ejusmodi sunt visae pluviae, quam in caeteris Germaniae partibus, hostili caede nulla cruentatis? Opponunt authoritatem Eusthatii, qui refert, in Armenia cadere nives rubeas, eo quod in illis partibus magna sit copia minii, ex quo expirans vapor, eundem secum colorem trahat, et nivi communicet. Eadem ergo ratione tractas


page 236, image: s260

in sublime sanguinolentis e locis exhalationes, indeque natas pluvias effici sanguineas. Verum crediderim, Eustatium hoc non dicere, cadere nives rubeas, sed potius cum jam ceciderint, rubeas fieri, quippe terrae miniatae injectas; Nam vapores colorati et rationi et experientiae repugnant, ipse quin et cum Aristotele lib. 1. hist. anim. Plinius l. 11. cap. 35. nivem, ait, vetustate rubescere, quod scilicet aereae partes ut subtiles evanescant, terrestribus, quae in rubedinem declinant, remanentibus.

Verisimilius alii dicunt, causam esse sanguinolentae et cruentae pluviae vaporem crassiorem, magisque terrenum, qui multum fumi, siccaeque et sulphureae admixtum habeat exhalationis, qui calore solis percoctus, colorem acquirat rubicundum, et sanguineum. Ita rubet ignis: ita febricitantium urinae pro ardore febris rubrae conspiciuntur: ita rufa sunt lixivia per cineres colata. quoniam cineribus ignea vis ex praegressa combustione lignorum insit, quae


page 237, image: s261

ea etiam vehementer siccant, atque calefaciunt; Veruntamen ita probabilia haec sunt, ut dubios nos valdeque suspensos relinquant. Illud quidem certum est, aliquam harum pluviarum materiam, in elementari mundi regione latentem subesse, (cum nil de novo creet DEUS, sed creata tantum conservet) ejusque materiae ratione pluvias hasce naturales dici posse, tametsi sint superphysicae, tam respectu primae causae, quae talis est absolute, cum respectu finis, qui communis non est, sed prodigiosus et inusitatus: tum etiam respectu modi et generationis, qui sane non videtur consuetus et ordinarius, sed insolitus, quo primus motor, intervenientibus tamen causis secundis, aliquando utitur, ut res magnas per effectus inde productos portendat. Caeterum qualis illa sit materia, et ubi praecise constat, quibusve ex corporibus eliciatur, et quomodo transformetur in sanguinem? apodictice demonstrari nequit, cumque omnia fecerimus, tandem erit utendum


page 238, image: s262

ill‚ veteris judicii formul‚; Non liquet, nisi quod valde me pronum esse non dissimulo; in illam sententiam, quam video probari acerrimi judicii Politico Nicolao Machiavello, disput. de Repub. lib. 1. cap. 56. nec improbari Theophrasto Paracelso, lib. 4. philos. sagacis, c. 8. pag. 3. aŽrem plenum spiritibus et intelligentiis esse, quae res futuras praeimminentes, et casibus humanis condolentes, eas hominibus per ejusmodi signa praenuncient, ut se adversus eas tempestivius praeparare et communire queant. Amat enim ut inquit Ammianus Marcellinus, lib. 21. cap. 1. benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque rationibus prodere, quae impendent, et licet ea, quae fato manent, quamvis significata, vitari non possunt, asserente Tacito, hist. cap. 18. tamen, ut inquit Seneca consol. ad Mart. quae multo ante praevisa sunt, languidius incurrunt, et omnia leviora accident expectantibus. Item, dc constant. sapientis, in


page 239, image: s263

fin. epl. 76. praecogitati mali mollis venit ictus.

Illos porro genios, DEI naturaeque ministros, non sanguinis modo, sed et carnium, piscium, vermium, cinerum, lapidum, ferri, cretae, frumenti, pluvias (qualium item exempla passim in historiis obvia sunt) efficere, verisimilimum est; Nam quitalia vel sublimi aŽre demum generari, vel eo ventorum abripi violenti‚ putant, cum ratione videntur insanire. Haec de pluviis, sed in caeteris exemplis superius enumeratis, aliisque similibus, Genios interdum intervenire, quiverum quoque sanguinem certis ex rebus prodigiose manare faciunt, haud praefracte negaverim. Etsi certum est, multa ex iis esse mere naturalia, cujusmodi, ut ne hoc quidem omittam, erat illud, quod nuper in lacte, lacteisque cibis, alicubi guttae, sanguinis speciem habentes, fuerunt animadversae; nam quia propter aestum insolitum alimenta pecorum aliquid vitii contraxerunt, id vitii per imperfectam


page 240, image: s264

concoctionem in sanguinem quoque, et proinde etiam in lac, quod est, ex Medicorum scito, sanguis bis coctus) transire fuit necesse, idque saepius aliis quoque similibus temporibus factum, vulgo constat; quae item in fluviis et stagnis et mari conspiciuntur, pleraque naturalia sunt, nisi quod per fallaciam opticam, imaginatione confirmatam, aut etiam fallaci hominum fama, portentosa, ut Plinius appellat, mendacia de longinquis et incompertis nulla ratione asserentium, nimium credulos nos decipiunt. Est autem non prudentiae modo, ut ait, [gap: Greek word(s)] pichalmus, sed et sapientiae nervus, [gap: Greek word(s)] , non nimium credere. Estque vel imperitis condonanda, sed hominibus eruditis pudenda illa [gap: Greek word(s)] , seu potius propositionum nequaquam [gap: Greek word(s)] conversio: Omnis sanguis rubet, E. Quicquid rubet, est sanguis.

Caeterum quia prodigiosa quaedam inter haec talia esse videntur, prodigia autem, ut ait Tacitus, lib. 15. Annal. c. 47.


page 241, image: s265

lib. 12. imminentium malorum nuntia sunt; et ejusdem verbis Annal. cap. 64. mutationem rerum in deterius portendi crebris prodigiis cognoscitur Quod ipsum suae gentis exemplis probat, eo quem supra citavi loco, Machiavellus l. 1. discurs de Repub. 56. (nec enim probare Galbam Imp. oportet, contemtorem talium et fortuitorum, teste Tacito, l. 1 hist. c. 18.) Id spectant forsan et expectant curiosi, ut ex his ostentis, aliquid de futuris rerum eventibus praesagiant. Sumus enim, ut semper alias, ita imprimis hisce saevis temporibus, ad res novas attentissimi. Etsivero vates non sim, nec vatidicam artem profitear, tamen cum Seneca cpist. 88. dicere ausim, ego quid futurum sit, nescio, quid fieri possit, scio. Et vero cuivis promptum est, miseram horum temporum faciem, et hanc [gap: Greek word(s)] Imperii contemplanti diligentius. Quid enim post exhibitam in Germaniae theatro tam immanem [gap: Greek word(s)] , expectas aliud quam cruentam [gap: Greek word(s)] ? Et certe sanguinea ista


page 242, image: s266

prodigia crudelitatis, immanitatis et tyrannidis significationem praebere, non solum [gap: Greek word(s)] , atque [gap: Greek word(s)] , inter hos praecipue Cornelius Gemma, in Cosmocritica arte passim asseverant, verum exempla cum aliis ex historiis, tum Julio comprimis Obsequente, producta, confirmant. At vero verbis Claudiani,**

- - - - praemissa futuris
Dant exempla fidem.

Quo aspectu Gregorius sub initium libri 1. scribit, Historiam lectores suos quodammodo Prophetas efficere, quae futura sint, ex iis, quae praeteriere, conjicientes.

** In panegyrico de quarto Consultat. Honorii, f. 180.

OBSERVATIO XXIV. Pactorum tabulae, pro vexillo suspensae.

SI vera sunt, quae nupera nova annunciarunt, is qui progressus ex Dacia, Germaniam (haud scio quo jure, quave injuria, nec enim nostrum est, tantas


page 243, image: s267

componere lites) infestis nunc armis premit, ut ne null‚ just‚ caus‚ suscepisse videatur expeditionem illam, tabulas pactorum, sibi, ut ipse quidem ait, non servatorum, pro vexillo suspendit. Quae res ne novi possit exempli videri, libuit simillimum, et geminum explicare factum Arabum, apud Zonaram Tom. 6. pag. 65. in vita Justiniani Imperatoris, cui a praeciso post naso Chrinopleti nomen inditum est, Imperator in plagas occidentales expeditione suscepta multas Sclavicas gentes partim bello domuit, partim in deditionem accepit. Ex his postea novas legiones conscripsit, delectis juvenum fortissimorum circiter 30000. quos [gap: Greek word(s)] appellavit; Doctissimus Hieron. Wolfius (quod in transcursu monere liceat) populum acquisitum vertit: male, nisi fallor; crediderim enim, allusum isthic esse ad illum Pauli locum, qui est ad Tit. 2. v. 14. ubi [gap: Greek word(s)] interpretes reddunt, peculiarem populum, [gap: Greek word(s)] enim Graeci vocant


page 244, image: s268

ea, quae cum supersint, a nobis reconduntur, et pro maxime propriis, ac maxime gratis facultatibus habent, nostrates Mehrschatz appellant. Itaque Justinianus Sclavicos illos milites [gap: Greek word(s)] suum appellando, voluit ostendere, se illos pro selectioribus habere, ac tantum in usum praeliorum sepositis, quos veluti tela atque arma bello reservaret, ut de Batavis loquitur Tacitus in Germ. cap. 19. Sed, ut ad rem redeamus, Sclavicis militibus fretus Imperator, etiam Arabicum foedus rupit, eo quaesito praetextu, quod annui tributi moneta non Romanum signum, sed novum Arabicum haberet, neque vero aureo nummo aliam imaginem, nisi Romani Imperatoris insculpi fas erat. Quamvis autam Arabes orarent, ne inducias rumperet, neve pactorum tabulas violaret, verum obtestati cujus interposito numine illae confirmatae essent, eumque vindicem invocarent contra eos, qui pugnae causam praeberent, Imperator tamen obturatis auribus ad


page 245, image: s269

pugnam ferebatur. Arabes igitur fiduciarum tabulis hastae suspensis, ac vexilli instar ante suum exercitum elatis, cum Romanis (id est Byzantinis) congrediuntur. Statim autem 20000 millia Sclavorum peculiaris illius populi ad hostes defecerunt, quae res animos Romanis minuit, eademque et cladem attulit, illis auxilii ac victoriae causa fuit, Romanos igitur persecuti, quoscunque adipisci potuÍre, sustulerunt, ac propemodum innumeri ex Imperatoriis legionibus ceciderunt. hactenus Zonaras. Ac de priore quidem exemplo nostrum judicium interponere temerarium fuerit. Non solum enim grave est, in eos scribere, qui possunt proscribere, verum etiam privati nos homines, extra Politicae vitae Theatrum positi, non nisi ab Alno, juxta proverbium, in istas Magnatum actiones prospectamus, minimeque in illa virorum principum [gap: Greek word(s)] , et ut Tacitus noster lib. 3. Annal. c. 30. appellat, arcana domus dominationis et imperii, penetrare possumus, cum


page 246, image: s270

ipsis etiam aularum sectatoribus, et quibus cum Crispo apud Tacitum secreta Imperatorum immittuntur, abditos principum sensus, et siquid occultius parant inquirere in licitum anceps, nec ideo adsequantur, ut idem ille gravissimus historicus alibi scribit, lib. 6. annal. cap. 8. meritoque visum fuit Senecae, de tranquill. cap. 12. deterrimum vitium, inquisitio secretorum, earumque rerum, quae nec tuto narrantur, nec tuto audiuntur. Veruntamen alterum illud exemplum ex Zonara, quippe et vetustum et publicis monumentis historiarum jam commissum, aliquanto diligentius excutere nil vetat, ac ex eo, quam sit non dedecorosa modo, sed et perniciosa principi perfidia, cognoscere: quorum alterum ex ostentato cum acerba exprobratione vexillo, alterum ex secuta clade perspicuum est. Etenim, ut bene Livius in vestibulo monet historiae suae, hoc est illud praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis exempli documenta in illustri posita


page 247, image: s271

monumento intueri: Unde tibi, tuaeque Reipublicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Et quidem acuti illius ab Hetruria Doctoris Machiavelli pernitiosum dogma, Principem quidvis et simulare et dissimulare, adeoque etiam juratam fidem fallere debere, quoties ipsi utile videbitur, hoc non heri nuperve natum, sed multorum jam olim animis insitum fuit. Talem enim [gap: Greek word(s)] Plutarchus describit, Lysandrti Spartanorum Regem, hominem versutum et pleraque fraudibus miscentem, qui jus in sola ponens utilitate, veritatem nihilo majorem esse mendacio, ajebat, sed utriusque dignitatem ac pretium usu definiri. Idemque ob violatum quoddam jusjurandum reprehensus, pueros astragalis, viros Sacramentis decipi debere, respondit, qualis etiam Euphemi illius in Thuc. l. 6. p. 467. sermo est minime Euphemus: viro aut urbi, Principique nil injustum quod fructuosum. Eo certe animo fuit Regens


page 248, image: s272

Scotiae Maria Guisia, Jacobi V. Stuardi Scotorum Regis vidua, ad quam cum anno salutis 1559. a congregationis foederatis (ita dicti, qui a Romanensium sacris secessionem fecerant) legati mitterentur, qui supplices non ita diu ante promissa in memoriam revocarent, neve ea irrita redderentur orarent, multis elabendi ac tergiversandi causa dictis, tandem aperuit se, et palam edixit, Promissorum fidem a Principibus exigendam, quatenus praestari eam ipsis expediat. Attamen longe alia sacrae Principem literae docent, Proverb. 17. vers. 7. Non decet Principem mentiens labium, quod dictum eleganter a GŁnthero l. 3. vers. 513. in Lygurino hoc carmine redditum est:

Non decet in labiis versari lubrica Regis.
Non decet ore sacro mendacia cudere Regem.
Sancta et plena suo sint Regia pondere verba.


page 249, image: s273

Dicta semel nullum patiuntur jure recursum.

Quo spectavit apud Zonaram, tom. 3. in vita Leonis Magni. Aspar Patricius, Imperatorem Leonem Magnum in praestandis quae promiserit cunctabundum, ejus praehensa purpura ita compellans: Imperator, hac veste mentiri nefas est. Talis nimirum Princeps esto, qualis Juppiter Homeritus l. 1. Iliad. v. 528. cujusmodi ista:

Nil fallax nostro aut revocabile prodit ab ore,
Nec linquo infectum quicquid caput annuet istud:

Nec inepte Baldus huc accommodavit istud Davidicum, semel locutus est DEUS. Psalm. 62. v. 12. Est item nobile hujus loci Philippi Hassiae Landgravii magnanimi Principis Apophthegma, Tres esse notas atque characterismos laudati Principis: Monetae scil. bonitatem, itinerum securitatem, et in servando


page 250, image: s274

promisso fidem. Et alterum illud quod Imperatori Carolo V. Zonaras in ejus vita, et Francisco primo Galliarum Regi Bodinus lib. 3. de Repub. tribuit. Etiamsi fides toto exularet terrarum orbe, tamen Imperatori (Regi) tenendam esse, ut qui hac sola, et nullo metu cogi astringique possit, Lipsius in monit. polit. l. 2. cap. 13. Quibus addo tertium Imperatoris Sigismundi, Potius rerum, maximarum etiam, quam fidei et famae, jacturam Principi subeundam, Aeneas Sylvius in Apoph. l. 2. cap. 71. Siquidem, ut ait Livius, famae ac fidei damna majora sunt, quam quae aestimari possunt. Damnum unum ipsa turpitudo est, quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas animi turpicati debet videri? Et quemadmodum recte factorum verus est fructus, fecisse recte,


page 251, image: s275

nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas est, ut ait Seneca lib. 1. de Clement. cap. 1. Sic perfidiae aliorumque scelerum poena gravior nulla est, quam ipsa sceleris deformitas, etsi nulla inde incommoda consequerentur, quae consequuntur tamen. Nam secundum damnum est, quod abrogata fide omnis humana societas tollitur, ut ait Liv. l. 6. cap. 41. fin. vel ut Aristoteles lib. 1. Rethor. cap. 18. loquitur: Infirmatis violatisque pactis, tollitur inter homines commerciorum usus: sublata namque fide, justitia, quae fidei tanquam fundamento innititur, esse nulla potest, Raptus, caedes, bella erunt, neque haec ullo foedere terminanda, cum nil sit, quod adstringat. Tertium damnum, ad ipsos obnoxios huic sceleri praecipue redundans est, quod nemo suspectae fidei Principi fidem praestiturus est amplius, nam verbis Ciceronis pro Cajo: ubi semel quis pejeraverit, ei


page 252, image: s276

credi postea, etiamsi per plures Deos juraverit, non oportet. Cujus rei luculentum extat exemplum, in Dionis abbreviatore Sibyllino, de Antonino Caracalla Imperatore, ad quem cum Angarus Rex Osrenorum, tanquam ad amicum venisset, fidem ei fregit, comprehensumque conjecit in vincula, et Osrenam Rege destitutam cepit, itemque Regem Armeniorum, cum filiis dissentientem, ad se vocavit amice per literas, ut eos in concordiam reduceret, iisque eodem modo, ut Osrenorum Rege usus est; quanquam Armenii arma capere, quam ad ipsum deficere maluerunt, quod cum esset factum, ei nemo fidebat amplius, ut re ipsa cognosceret, quam grave damnum esset Imperatori, fidem violare, huc usque Sabellinus. Quartum damnum, quod ut fidei reverentes coelesti favore prosequente et attollente crescunt, florentque: sic illi callidi et impostores, quantumvis subtilibus consiliis raro aut nunquam ad potentiam perveniant, aut si in ea,


page 253, image: s277

non sunt firmi: Livius, lib. 30. cap. 42. id monens, Dii infesti sunt, inquit, foedera violantibus. Causam Gregorius lib. 10. cap. 19 histor. Byzant: reddit, quia perjurium ad DEI conventum refertur; Quam ipsam causam attingens alibi Livius, lib. 9. cap 11. perjurio, inquit, iratus est DEUS, cujus deluditur Numen, et apud eundem autorem, lib. 44. cap. 1. Quintus Martius ad Persem Regem, qui foederum parum constans, spem in astu et fallaciis ponebat, ait, Favere pietati fideique Deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii pervenerit, sed et alicubi Tibull. El. 10.

Et si quis primo perjuria celat,
Sera tamen tacitis poena venit pedibus.

Id quod, ut alia, mutuatus esse videtur ab Homero Iliad. 4. v. 160.

Nam quanquam Deus haud poenas in tempore sumit,
Et post sumet, et hi magno, mihi crede, rependent


page 254, image: s278

Ipsi atque uxores et dulcia pignora nati.

Adde Herodotum cap. 86. sub finem. Et aliquanto post Agamemnona facit ita suos milites alloquentem, Iliad. 4. v. 334.

- - - - Nunc sumite vires,
Non erit auxilio perjuris hostibus olim
Jupiter, ad primi frangentes foedera TroŽs
Vulturibus lanianda dabunt sua corpora saevis.

Apud Thucydidem lib. 7. pag. 995. certe Lacedaemonii, ex eo potissimum sibi victoriam pollicentur, quod Athenienses priores foedera violassent. Eademque fiducia Vocula Romanorum Dux, in historia Taciti, l. 4. hist. c. 57. foederum, inquit, raptoribus eadem numina, eadem fata, (adversa sc.) expectanda sunt, quae expertus esset Sacrovir et Vindex. Quorum exemplis tum alia infinita possent addi, tum vix ullum illustrius est eo, quo Bonfinius, rerum Hungaricarum scriptor, Decad. 3. lib. 6. Et Chalcondilas. lib. 7. et


page 255, image: s279

Jovius lib. 2. commemorant, Pax decennalis inter Uladislaum Hungariae, et Amuratam Turcarum Reges erat sancita, ac juramento, nostris in Evangelio, illis in Alcorano firmata, verum haud multo post rupta turpiter, instinctu Juliani Cardinalis, legati Pontificii, negantis vadere foedus, inconsulto Pap‚ cum hostibus religionis percussum; Amurates itaque, cum suos in pugna Varnensi ab Uladislao Rege, qui violato foedere prior bellum fecerat, non sine magna caede fugari conspicaretur, depromptum e sinu codicem initi foederis explicuit, intentisque in coelum oculis ingeminans: haec sunt, inquit, Christe crucifixe, foedera, quae Christiani tui mecum percussere, per nomen tuum sancte jurarunt, datamque sub nomine tuo perfide violarunt fidem. Nunc Christe, si tu es DEUS, ut ajunt, tuas measque injurias hÓc ulciscere, et his qui nomen tuum nondum agnovÍre, violatae fidei poenas ostende; vix his dictis pugna, quae primum anceps inclinare coepit, ac primum


page 256, image: s280

proceres Episcopi Varadinensis et Adriensis, mox Julianus legatus, foederis violati suasor authorque, cecidere, postremo Rex Uladislaus ipse telorum imbre confertissimos inter hostes prostratus est, cujus caput abscissum, hastaque affixum, Amurathes pro palma statuit, cum acerba hac exprobratione, tales justus Deus poenas, exauditis Turcarum imprecationibus, a perfidis Christianis exegit.

OBSERVATIO XXV. Fidei perfidae exempla.

NOn est quisquam tam malus, ut malus videri velit, et qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccari videatur. Haec Quintilianus lib. 3. Inst. Orator. cap. 8. Eandemque in sententiam alicubi divinus ille Seneca, epistola 97. de Benef. cap. 17. Omnes, inquit, peccata dissimulant, et quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt.


page 257, image: s281

Quis enim est, qui non beneficus videri velit? qui non inter scelera et injurias opinionem bonitatis affectet? Qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti, velit quoque videri, et iis beneficium dedisse, quos laesit? Ita divus Augustinus. lib. 14. cap. 18. de civitat. DEI, ipsi turpes, licet turpitudinis sint amatores, Ostentatores non esse audent. Atque hoc argumento Cicero probat, voluptates non esse bonas, quia bonum omne praedicandum est, et gloriari de eo potest, qui habet: at nemo gloriari audeat, se corporis voluptatibus perfrui. Haec adeo vera sunt, ut in omni historia vix ultra tria exempla reperiri queant, eorum hominum, qui sint ita profligati pudoris, ut iis peccandi praemium sit ipsa infamia, quemadmodum Seneca epist. 122. infin. loquitur. Horum exemplorum duo priora sunt apud Tacitum; unum Prionis, cujus ingenium avidum fuisse, ait, famae malae. Alterum, est Messalinae, foeminarum impudicissimae,


page 258, image: s282

quae C. Silio palam nupsit, adhuc vivo marito, Imperatore Claudio, idque fecit ob magnitudinem infamiae, cujus apud prodigos (inquit acutus historicus) novissima voluptas est. Tertium exemplum Valerius Maximus habet, in cap. de mutatione morum lib. 6. cap. 9. Perditae luxuriae, inquit, Athenis erat, adolescens Polemon, neque illecebris ejus tantum, sed ipsa infami‚ gaudebat. Admirandam porro Dei providentiam licet hinc perspicere, quod ut aliarum virtutum, sine quibus vita et societas stare aegre possit, ita fidei quoque, quae secundum Senecam, lib. 5. de Benef. cap. 10. inter maxima humani generis est bona, reverentiam animo nostro sic inseruit, ut eam natura ducente colamus amplectamurque, damnemus contrarium; pueros mihi vide, mendacium inter prima opprobria objiciunt, et quanquam levitate quadam assumant, tamen in sola judicii rectitudine damnant: sed et natu grandiores, si quid contra fidem committunt, ita committunt, ut semper


page 259, image: s283

verbis Ciceronis lib. 3. offic. cap. 39. latebram perjurio quaerant, ut nihil minus, quam perfidi videri velint.

Perfidos, inquit Livius, nunquam causa deficit, cur pacto non stent, sed semper aliquam fraudi speciem juris imponunt, cavillationibus utuntur, verborumque ambagibus et involucris promissa, vel prorsus eludunt, vel certe aliter interpretari amant. Improbe id quidem, quia, ut ait Cicoro, lib. 1. offic. cap. 13. totius injustitiae nulla capitalior est, quam eorum, quitunc, cum maxime fallunt, id tamen agunt, ut viri boni esse videantur. Et judicio magnanimi illius apud Thucydid. lib. 4. Prasfidae: turpius est, fraude honest‚ circumvenire aut laedere, quam viaperta. Veruntamen illi ipsi praetextus honesti demonstrant, id quod ex Quintiliano dicere occupavi, neminem


page 260, image: s284

esse tam malum, ut malus videri velit, naturamque, ut ait Tertullianus, Apolog. cap. 1. omne malum aut pudore aut timore suffudisse.

Caeterum hujuscemodi perfidae fidei ac sceleratae integritatis, honestaeque fraudis, (liceat enim [gap: Greek word(s)] , non jungenda conjungere) seu ut magis proprie dicam, perfidiae, fidei mantelo velatae, quae dam exempla bonis in Authoribus observata, [gap: Greek word(s)] hic proponere fert animus. Inter ea primum sacris e literis depromptum est, Senacheribi, Regis Assyriorum, qui ingens auri et argenti pondus tributi nomine Ezechiae Judaeorum Regi extorsit, interposito jurejurando, fore ut auro appenso confestim Hyerosolyma obsidione solveretur, sed impius Rex, ceu sibi, non hosti juratus esset, ex sua sententia religionem interpretatus, ipse cum parte una copiarum digressus, in alias porro gentes convertit bellum, parte tamen exercitus multo maxima ad obsidionem relicta, tanquam sc. multum


page 261, image: s285

referret, perse an per alium hostis premeretur, estque scelus id expiatum memorabili Assyriorum caede, centum octoginta millibus hominum una nocte ab angelo interfectis Sabellic. lib. 10. exempl. cap. 5. et lib. 4. Regum. cap. 18. et 19.

Secundum, cum octo menses Persae (Herod. lib. 9. cap. 101. Polienus. lib. 7. stratag.) Barcen urbem obsedissent, et multi utrinque caderent, nec pauciores ex Persis, Amasis Dux peditatus talem rem commentus est, animadvertens Barcaeos vi non posse superari, sed dolo, latam fossam per noctem depressit, eique fragilia superstravit ligna, et super ea limum induxit, reddens solum caetero aequabile; simul atque illuxit, Barcaeos in colloquium evocat, illi libenter obtemperavere, quod eis cordi esset, ad pactionem devenire, pactionem autem in hanc formulam inierunt, ferientes foedus super illam occultam fossam, ut quoad humus ea ita se haberet, tamdiu foedus in ea regione ratum foret, Barcaeis,


page 262, image: s286

quod aequum foret, se pensuros Regi, et Persis, se nihil rerum novarum esse molituros adversus Barcaeos, promittentibus. Barcaei foederibus freti, et ipsi ex urbe prodibant, et ex hostibus cuicunque libebat, urbem intrandi potestatem faciebant. At Persae rescisso ponte occulto in urbem prorumpunt, ideo autem pontem resciderunt, ut foedus solverent, quod cum Barcaeis percusserant, tam diu scil. ratum illud fore, quam diu maneret terra ut tum erat, haec Herodotus, eademque Polienus, nisi quod hic Aryandem esse dicit, quem ille Amasin.

Tertium. Cleomenes Lacaedemoniorum Rex, cum septem dierum inducias cum Archivis pactus esset, tertia nocte cum Archivi securi omnino agerent, incautos adortus, magnum eorum numerum cecÓdit, atque cepit, cum autem perfidiae eum Archivi arguerent, septem dierum inducias se pepigisse dixit, noctium nullam prorsus fecisse mentionem, ?Plutarch. in apopht. quo eodem


page 263, image: s287

actu Chalcedonios usos adversus Byzantinos, et Thraces adversus Thessalos (quae res proverbii locum fecit Thraciae sutela) ex Polieno, lib. 6. et 7. discimus.

Quartum. Pericles Atheniensis proclamavit incolumes futuros hostes, si ferrum deponeret, iisque conditionibus obsecutos, universos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici jussit. Frontin. lib. 4. cap. 7.

Quintum. Tybron in Asia castellum oppugnans, praefecto custodiae persuasit, ut ad faciendum foedus prodiret, jurans, etiam non icto foedere sese illum in castellum restituturum. Ergo processit, et in colloquium venit, custodes autem castelli spe pacis dissolutius agebant, interea Tybronii impressionem facientes vi munitionem ceperant, Tybron vero praefectum castelli reductum in Castellum, quemadmodum jusjurandum habebat, jussit eum intus morte affici. Polien. lib. 2. stratag.

Sextum. Non absimili perfidia Taches,


page 264, image: s288

Natium oppugnans, vocato ad colloquium praefecto Arcadum, qui in illa munitione erant, dataque fide, ut, si non conveniret, salvum et incolumem intra muros restitueret, postquam exivit, extemplo in custodiam eum sine vinculis tamen tradidit, inde munitionem repente nec opinato adortus capit, Arcades qui intus erant, interimit, ipsumque postremo Hippium ut spoponderat introduxit, introductum comprehendit, sagittisque confixit, Thucyd. lib. 3. pag. 197. Polienus, lib. 3. stratag.

Septimum. Secundo bello Punico post pugnam Cannensem, viros decem Hannibal Romam misit, adstrictos jure jurando, se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent, eos omnes, qui pejerassent, quod quisque eorum dixit, censores in aerariis reliquerunt, nec hos modo, verum etiam illum minime Romani ingenii hominem, qui jurisjurandi violatam religionem hac speciosa fraude contexerat; Cum enim Hannibalis permissu


page 265, image: s289

exiisset e castris, rediit paulo post, quod se oblitum, nescio quid, diceret, iterum deinde egressus e castris ante noctem Comites assequitur, hac ratione jurejurando se solutum putans; Et erat, inquit Cicero lib. 1. Officior. verbis, re non erat; cum semper in fide, quid senseris, non quid dixeris, sit cogitandum, Liv. lib. 22. cap. 50. Quacunque verborum arte (verba sunt Isidori, Lib. 2. de summo bono) quis juret, DEus tamen, qui conscientiae testis est, sic illud accipit, sicutille, cui juratur, intelligit.

Octavum exemplum. Ex quo simul exemplo cognoscitur, quanto sanctius olim Romani fidem coluerint, quam vel Christianae professionis antistes ille Moguntinus, de quo apud Albertum Cranzium, lib. 2. Metropolis. cap. 25. Albertus Bambergensis Comes, cum militari itinere occurrisset armatus armato Cunrado Francorum Duci, germano fratri Ludovici Tertii, Imperatoris,


page 266, image: s290

stravit Albertus Cunradum et oppressit eum; ea res animum Imperatoris exasperavit in Albertum, cui ex eo die justam vindictam constituit, per omnem occasionem; id cum non ignoraret Otto Moguntinus Episcopus, suasit Alberto, ut descenderet ad placandum Imperatorem, se mediatorem pollicitus, ad reconciliationem ineundam, interpositoque juramento, se incolumem reducturum Albertum in arcem illius firmavit, et credidit Albertus: jam iter ingressi sunt, cum Otto versus in Albertum, non satis, inquit, nobis prudenter consulimus, qui impransi descendimus in castra, diu jejuni tractaturi, quin redimus in arcem ad jentacula. Albertus nihil fraudis veritus, redibat cum illo, gustato ita cibo, juramento sibi jam ille defunctus videbatur, ubi veniunt in castra, abreptum jussit Imperator gladio feriri, nihil illi profuit, quod fidem Archiepiscopi proditoris imploraret, nam ille se retraxit ex oculis morituri. Impia tergiversatio


page 267, image: s291

(subjicit Cranzius) et indigna Pontifice, hoc est enim fidem fallere, hoc est perfidia remunerari fiduciam, Et sane crediderim, ex hoc ipso scelerato facto vel natum vel certe confirmatum illud vetustum proverbium: Moguntia ab antiquo nequam.

Nonum. Quanquam, ut ad antiqua revertamur exempla, ne Romani quidem, utut magnifice passim de sua fide praedicati, ab hac fraudulenta calliditate prorsus alieni fuerint. Nam [note: Appian. in Lybico, sive in lib. de bellis Punicis.] cum in Senatu Romanorum de Carthagine exscindenda decerneretur, pervulgat‚ fam‚, Carthaginenses [correction of the transcriber; in the print Chartaginenses] legatos Romam miserunt, ne urbem rerum antea gestarum gloria clarissimam, ad ipsius urbis Romae decus monumentumque victoriarum illustrium delerent; nihilominus re diu multumque in Senatu agitata, decretum est, excidium Carthaginis ad Imperii Romani salutem pertinere, cum propter loci opportunitatem quin etiam


page 268, image: s292

propter insitam Poenis perfidiam, qui jam Romanorum socios bello lacessiverant, et finitimos populos latenter ad defectionem sollicitabant; posteaquam ita decretum esset, Legati Carthaginensium [correction of the transcriber; in the print Chartaginensium] in Senatum redire jubentur, quibus responsum est a Consule, ut in fide Senatus populique Romani permanerent, obsidibus 300 ac navibus populo Romano datis: CIVITATEM Carthaginensium [correction of the transcriber; in the print Chartaginensium] salvam fore, jura, privilegia, immunitates easdem habituram quibus antea semper usi fuissent, Legati accepto responso laeti domum redeunt, interea Scipio Africanus Junior accepta classe Carthaginem [correction of the transcriber; in the print Chartaginem] mature proficisci jubetur, et urbem ferro flammaque delere, salvis tamen civibus ac rebus omnibus, quas ex urbe exportare possent Scipio Censorinum legatum mittit, qui posteaquam obsides una cum navibus Carthaginensium [correction of the transcriber; in the print Chartaginensium] recepisset, jussit populum Carthaginensem universum ex urbe excedere, sic tamen ut quaecunque vellet, exportare, urbemque


page 269, image: s293

a portu remotiorem condere liceret; Carthaginenses inopinato Scipionis mandato perterriti, fidem senatus populique Romani appellant, quibus responsum est, populum Romanum semper fidem coluisse, et quaecunque legatis corum promisissent praestitisse, civitatem vero moenibus ac aedificiis urbis minime contineri. Ita Carthaginenses ambiguitate decepti verborum, urbem totius Africae pulcherrimam ardere, et solo aequari viderunt; factum hoc perfide, quicquid illi dicant, ac fraudulenter; Etsi enim ea sit differentia urbis et civitatis, quod urbs aedificia: Civitas vero incolae sint, quomodo Thucydides, lib. 7. cap. 567. [gap: Greek word(s)] , viri civitas sunt, non muri; Similiterque Imper. Augustus in Dione, lib. 56. in or. ad popul. homines civitas sunt, non domus, aut porticus, aut fora, hominum vacua: Tacitus item lib. 1. hist. cap. 84. urbem Romam non domibus et tectis et congestu lapidum stare pronunciat. Quo argumento Themistocles apud


page 270, image: s294

Just. lib. 7. sub. fin. et Plutarch. in Them. persuasit Atheniensibus, ut urbem penitus desererent bello Persico, navibusque salutem sibi quaererent, sic interpretatus oraculum, Civitatem non aliter quam ligneis moenibus servari posse, id est, civium caetum ac multitudinem legibus sociatam adversus hostium copias non aliter quam navibus tutam fore. Tamen omnis interpretatio sinistra est, et extranea, quae non consentiat auribus vulgi, nec civitas libera relinquitur, quae jubetur alio migrare. Imo de sententia Cedrini, nihil abest a captivitate jussio demigrandi suis sedibus. Adde, quod civitas, utut sit ab urbe diversa, non tamen est sine urbe, sine aedificiis moenibusque, ut in quibus multa ratio civitatis est.

Decimum. Minus pernitiose, sed non minus perfide Q Fabius Labeo, cum a Rege Antiocho, quem bello superaverat, ex foedere icto, dimidiam partem navium accipere deberet, medias omnes secuit, ut eum tota classe privaret, Val.


page 271, image: s295

Max. lib. 7. cap. 3. exempl. 4. Improbus revera praestigiator; erat enim haec non divisio, sed omnium corruptio, Quare Cassellius apud Macrobium, lib. Satur. 7 cap. 6.

Navem si dividis, nec tu nec socius habebitis.

Ita Labeo quoque et Sabinus existimant, si vestimentum seissum reddatur, vel res corrupta reddita sit, rem ipsam adesse videri. Quod et interpretes juris censent l. 13. l. 14. ff. de verb. sign. in facto ridiculo ejus, qui sic emerat quandam dimidiam ficuum partem, atque medias scindere volebat. Sed multo tamen apud Graecos crebriora id genus exempla reperies, cum Punica fides et Graeca fuerint ejusdem prope ponderis, utraque levissima. Tale Graecae fidei exemplum Lateenses sunt apud Thucydidem, lib. 2. pag. 1. qui cum essent pacti, se captives Thebanis esse reddituros, reddiderunt quidem, sed prius interfectos; quasi vero cadavera essent captivi, aut mortuus homo esset homo, cui perquam


page 272, image: s296

simile quiddam in historia Caroli, Burgundiae Ducis, memoratur de quodam praefecto, qui amatae mulieri, quam facta spe reddendi mariti captivi compresserat, reddidit ei, sed prius occisum; cujus perfidiae praemium justum a justissimo Principe tulit; rem prolixe, et, ut omnia, facunde narrat Lipsius, lib. 2. monitor politicor. cap. 9. exemplo 7.

Duodecimum. Hoc infamiae genere Imperatoris Caroli V. majestatem Atrebatensem ejus consiliarium collutulasse legitur; cum enim Carolus Mauritio Saxoni et Brandeburgico Electori, per Christophorum Ebellegum promisisset fore, ut Philippus Hassiae Landgravius, si se sisteret, supplexque veniam peteret, in integrum restitueretur, nec in ullam captivitatem (in einige GefšngnuŖ ) conjiceretur, Hassusque generi suo, Saxonis et Septemviri fidem secutus, paruisset, nihiloque minus captivus retineretur, fidem illorum obtestatur; Illi porro magna contentione apud Caesarem docent, quantum ad suam existimationem


page 273, image: s297

pertineret, Caesarem promissis stare; Caesar, ab Atrebatensi inductus, quid ipsi prom iserint Hesso, se ignorare respondit, se quidem cavisse illi, non quod omnino non esset detinendus, sed quod perpetuo carcere attinendus non esset; Nam Atrebatensis, cum scriptum esset Einige Gefšnanus duabus literis I. et N. contractis fecerat, ut esset: Ewige Gefšngnus . Itaque Prosodia Aulica unius literulae inversa per cavillationem, form‚ et Ebellebum et fidejussores et ipsum Hessum deceperat, multorumque annorum carceri mancip‚rat. Ex qua re Ebellebus, quem internuncium fuisse diximus, tantum dolorem cepit, ut paulo post ex moerore decesserit. Neque audiendus hoc loco vanissimus Hispanus Ludov. Avila lib. 2. belli Germanici, sub fin. pag. 290. qui mentiri nihil veretur, Hessum propria manu formulam illam perscripsisse, ut de scriptura vel scriptoris errore conqueri non potuerit. Nam contrarium ex illis omnibus actionibus


page 274, image: s298

constat, quae vaframentum hujus insidiosae cavillationis consequutae fuere. Sed neque solus tamen in hac navi Carolus. Nam et Ludovicum XII. Galliarum Regem ferunt, non viro Principi, sed Leguleio alicui, convenientes verborum ac pactorum interpretationes solitum adferre. Res indigna valde, quod si enim astutae et malitiosae interpretationes et calumniosae versuti juris praestigiae, etiam de rebus privatorum tollendae, quanto magis de publicis, et quidem Principum, eae tolli debent, quos tantum abest, ut exercere verborum sophismata et subtilitates futiles consectari debeant, ut ne quidem de juris apicibus seu subtilitatibus contentiones inferre debeant. Quippe scientia militaris imperanti maxime propria est, quam proinde et Tacit. in Agric. c. 29. et Quintilian. 7. inst. c. 10. Imperatoriam virtutem appellant. Atqui vero syllabas et apices aucupari, Legulejorum calliditatis, non militaris simplicitatis est. Credunt plerique (inquit alicubi Tacit.


page 275, image: s299

in Agr. c. 9) militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura et obtusior, ac plura manu agens, calliditatem fori non exercet; arma etenim magis quam jura scire sacratissimus legislator existimavit.

OBSERVATIO XXVI Obsequio grassandum imperitanti.

ESt quidem, quod in Paedia Cyri Xenophon inquit, [gap: Greek word(s)] , ingens opus, bene praeesse. Et omnibus animalibus melius imperatur, quam hominibus, eo quod homines natur‚ refractarii, nec in ullos magis insurgunt, quam in eos, quos Imperium in eos affectare sentiscunt. Unde Livianum lib. 2. cap. 43. illud effatum: Excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qu‚ civem regant, quam qu‚ hostem superent. Et illud Nazianzeni, in apologetica. Revera mihi videtur ars artium, et disciplina disciplinarum, hominem regere, qui certe est


page 276, image: s300

inter omnes homines maxime et moribus varius, et voluntate diversus. Veruntamen hoc quicquid est difficultatis, non ali‚ re melius superari certum est, quam acerrimo illo imperandi telo auctoritatis. Auctoritatem porro, praeter alia, severa gubernatio creat, uti contra perpes et assidua lenitas contemtum inducit, principatus ipsam pestem: In hac enim colluvie morum et hominum habendus est metus, autfaciendus, ut ait ap. Salustium, l. 1. hist. in oratione lepidus. Quis vero metuat eum, apud quem conditum imo constrictum ferrum est? quique per segnitiem potius quam clementiam hebescere patitur aciem suae auctoritatis? Seneca lib. de clem. c. 1. Non ita natum est vulgus, (quod monet sapienter Aristoteles) ut pudori obsequatur, sed ut metui, nec ut abstineat a pravis ob turpitudinem, sed ob supplicia et poenam Sed neque tamen ita severitati studendum, ut oporteat omnia in


page 277, image: s301

Rep. ad amussim exigere, nec interdum, Virgilii verbis, obliquare sinus in ventum. AEneid. 5. Et secundum Horatii, praeceptum, l. 2. Sat. 5. obscquio grassari; quicquid tandem dicant importuni illi nescio cujus reputationis jactatores, qui speciosa dictu potius (Curt. lib. 5. cap. 1.) quam usu necessaria suis Principibus inculcantes, in pernitiem eos saepenumero suis consiliis praecipites agunt; dum ad scopulos et ad vada navim appellere malunt, quam submittere velum, et paulum flectere cursum eo quo ferunt venti, Lipsius praefat. in sua Electa ad Matthiam Belgiae proregem, de Albano, et aliis authoribus belli Belgici. Audirent illi potius Livium, lib. 4. cap. 48. monentem: temporum interdum potius, quam Majestatis memorem virum Principem esse debere: Audirent Claudianum:

- - - peragit tranquilla potestas
Quod violenta nequit, mandataque fortius urget
Imperiosa quies.



page 278, image: s302

Audirent Imperatorem, si religionem excipias, optimum laudatissimumque Julianum: Non equis, inquit, non bobus, non mulis, nedum hominibus feliciter imperaveris, ni eorum libidini aliquantulum indulgeas, quemadmodum interdum aegrotantibus Medici quaedam concedunt leviuscula, ut majori in re obtemperare sibi non recusent. Hanc Juliani duplicem similitudinem terti‚ e‚que pulcherrima cumulat alicubi Plutarchus his verbis: Quemadmodum solem Mathematici perhibent neque eodem quo coelum motu ferri, neque prorsus tamen contrario, sed obliquo et reflexo cursu, leviter in curvis circuitionibus converti, quibus temperat omnia quam rectissime et conservat: ita in Republ. etiam administranda rectus nimis, et ubique subditorum sententiae repugnans timor durus est et inhumanus, rursusque ad pernitiem proclive est obsequi per


page 279, image: s303

omnia. Quae vero et morem gerit aliquando petentibus, et gratificatur aliquid, gratiamque rursus commodi publici causa reposcere novit, gubernatio hominum, multis rebus placide atque utiliter, si non pro Imperio omnia exequi cogantur, subservientium, ea demum salutaris est, majestatem habens cum mansuetudine conjunctam, quae duo, si inter se commisceantur, nulla profecto modorum aut sonorum concinnior dici potest suaviorque harmonia. Quomodo etiam Deus opt max. temperare Mundum dicitur, non cogendo, sed necessitatem obtemperandi persuadendo deliniens, hactenus Plut. Qui idem gravissimus author prudens illud obsequium, quo Magistratus sese subditorum ingeniis accommodat, eosque leni quodam freno voluntarios redigit in obedientiae gyrum, alio quoque loco commendans Rempublicam gubernantibus, inquit, in praeceptis gerend. Reipub. sub init. conferendus est animus ad contemplandum civium ingenium,


page 280, image: s304

quale ex tota multitudine maxime contemperatum apparet et praecellit, quin. ipsi statim conantur fingere mores populi, ejusque indolem mutare, rem ii tentant neque facilem neque tutam, ad quam praeterea et temporis multum, et magna requiritur potentia; sed quemadmodum vinum initio bibentis ingenio obsequitur, tunc sensim calorem diffundens, ac corporis temperiem occupans, bibentem jam mutat, moresque ejus fingit: ita qui ad Rempub. se contulit, is donec grati‚ su‚ fideque rem sibi ad ducendos populi animos sufficientem conciliet, interim se eorum, quos subjectos habet, moribus accommodare, eosque sibi ad sequendum propositos habere debet, gnarus eorum, quibus illi gaudent, quibusque duci assolent. Talis, ne desit exemplum, Tiberius fuit, Imperii sui principio moderatissimus Princeps, eo quod populum, per tot annos molliter habitum, nondum auderet ad duriora vertere, ut scribit Tacitus, l. 1. Annal. c. 54. Consultius ergo duxit,


page 281, image: s305

omittere potius adulta et praevalida vitia, quam hoc assequi, ut palam fieret, quibus flagitiis impar esset. Et alibi, lib. 3. Annal. c. 53 in coercitionem publici luxus a Frontone in senatu propositam, consentire noluit, non id tempus censurae esse dicens, 2. Annal. c. 33. Talis apud eundem authorem Agricola, qui cum in milites suos rarissim‚ usos moderatione, videri maluit eos invenisse bonos quam fecisse. in vita Agricolae, cap. 7. et 8. Cum in regenda quoque Britannia, feroci provincia, temperavit vim suam, ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi, eruditusque utilia honestis miscere. Talis apud Livium, lib. 34. cap. 48. Titus Quintius Consul, a quo factam cum Nabide tyranno pacem cum improbarent multi, fatebatur ille, si sine excidio Spartae fieri potuisset, aequis cum Tyranno conventionem admittendam auribus non fuisse: nunc cum aliter quam ruina gravissima Spartanae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, Tyrannum


page 282, image: s306

debilitatum, ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ei ademptis relinqui, quam mori vehementioribus remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. Liv. lib. 22. c. 18. Scilicet ut Medici plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficiunt, atque in morbis nihil est magis periculosum, quam in immatura medicina, Senec. consol. ad Helv. c. 1. Sic in medenda quoque Rep. cujus tanquam Medicus Magistratus est, optimum est, interdum omittere alioqui salutaria remedia. Certe de Felice, Judaeae praefecto, Tacitus lib. 12. Annal. cap. 54. ait, eum intempestivis remediis delicta accendisse; et Catonem scribit Cicero lib. 2. ad Attic. epistol. 1. quamvis optimo animo utentem, et summa fide, nocere tamen interdum Reip. dum dicat, tanquam in Platonis Politia, non tanquam in Romuli fece sententiam, In tali re potius Demadem imitari debuisset, qui teste Plutarcho in Phocion. in princ. et in praeceptis ger. Reip. sic in Rep. se versari


page 283, image: s307

dixit non ut vellet, sed quia mutare non posset, accommodare se consilia ad praesens tempus et [gap: Greek word(s)] id est, quasi naufragia civitatis gubernare. Sapientum civitatem docti fingunt magis quam norunt, ait vere Livius, lib. 26. cap 22.

OBSERVATIO XXVII. Pessimum inimicorum genus laudantium.

PRincipis historicorum Taciti, in vita Agric. cap. 41. hoc pronunciatum est, ut primo intuitu paradoxum, ita compluribus exemplis probatissimum, quorum aliqua referre, et in certas species, multiplex enim hoc malum est, illa digerere placet.

1. Laudantium genus, quos pessimorum inimicorum optimos dicere queas, eorum est, qui non nocendi quidem, aut evertendi animo laudant, veruntamen ipsorum laudes laudato perquam insidiosae, onerosae, et contra eorum intentionem noxiae sunt. Ita


page 284, image: s308

David, cum ob Goliathum forti manu prostratum triumphali cantantium foeminarum carmine, nec falso praeconio, supra Saulem Regem extolleretur, ipsius odium gravissimum incurrit, 1. Sam. cap. 18. Ita cum populus Constantinopolitanus, apud Zonaram Tom. 3. in vita Theod. Iun. pag. 36. Cyrum ur bis praefectum seriis verisque laudibus efferret, is ea de causa invisus et suspectus Imperat. Theodosio juniori, vel invitus tondetur, ut facto Clerico omnis invadendi Imperii spes adimeretur. ita eum ob periculosum Imperii statum non ore modo vulgi Dux Agricola nosceret, sed et ex Imperatoris Domitiani Libertis aliqui sincero affectu, quod et Agricolam amarent, et patroni sui ex usu id fore crederent, hunc ipsum Ducem deligendum suaderent, satis constabat, iis sermonibus aures Domitiani verberatas, et Agricolam infido Principi, et ab excellenti aliorum virtute sibi metuenti, tanto invisiorem suspectioremque redditum fuisse, Tac. in v. Ag. c. 41.



page 285, image: s309

Ab hoc primo genere non alieni, veruntamen istis aliquanto deteriores sunt adulatores aulici, qui quamvis et ipsi non id agant, ut Principi noceant, nocent tamen, nec raro in praesentissimam eum cladem conjiciunt, Regum opes saepius assentatio quam hostis evertit, inquit Curtius, lib. 8. cap. 5. de reb. [abbr.: rebus] gest. Alex. Et inter praeclara Dyonisii Syracusanorum tyranni dicta, Plutarchus in Temoleonte, pag. 245. numerat etiam hoc: Etsi multis sit malis refertum regnum, nullum tamen esse gravius, quam quod nemo eorum, qui dicuntur amici, libere sineque adulatione sententiam suam aperiat. Miser autem est Imperator, apud quem vera reticentur, ut inquit Gorgianus ad Misiteum, socerum suum, Capitol. in Gorg. 3. cap. 25. Quanquam ipsi vere Principes in culpa, quippe quorum aures ita formatae sunt, ut non nisi [gap: Greek word(s)] verba coquinaria admittant. Erasm. in adag. Ac, ut inquit Tacitus, lib. 3. hist. c. 56. aspera quae utilia, et nihil nisi jucundum


page 286, image: s310

et nil laesurum accipiunt, Plutar. in apoph Reg. 114. Quomodo Parysatis Cyri et Artaxerxis mater, eum qui cum Rege colloqui velit [gap: Greek word(s)] Byssinis verbis uti jussit. Notum exemplum Persis Regis, qui ab amicis duobus liberius admonitus, utrumque pugione interfecit; Curtius lib. 3. cap. 2. Notum Darii Regis, Charidemum vera et salutaria monentem interimentis. Nota aliorum, paucique adeo sunt Imperatori Juliano similes, qui errantem admoneri se aequissimo ferebat animo: Zonar. in vita Juliani. Atque vere Cicero, in Dial. de senectute vel de amicitia. Cujus aures occlusae sunt veritati, ut verum audire non possit, ejus salus desperanda est: quem locum, credo, voluit exprimere nostri seculi Martialis:

Desperanda salus qui verum audire recusat,
Inque suum praeceps is ruit exitium.

Causam porro, cur adulatio tam noxia, et ut eam Diogenes appellabat, Laqueus


page 287, image: s311

melleus sit, exprimit Dio Cassius; lib. 44. pag. 2. cum de nimiis laudibus Caesari tributis, ait: Immoderati honores laudesque levitatem animi etiam modestissimo cuique afferunt, ut se jam tales esse, quales praedicantur, existiment. Hoc modo Constantium Imperatorem Aulici omni placendi studio in adulationem ex more collato extollebant. Quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus, cum coelo contiguum se, casibusque imperaturum humanis, et immunem deinde futurum ab omni mortalitatis incommodo, fidenter existimabat, ut ait Ammianus Marcellinus, lib. 15. cap. 1. Et quidem hanc adulationi falsa persuadendi nobis vim inesse, Johannes Gailer a patre Kaiserspergius cognominatus, quondam apud nos, festivissimi vir ingenii, festiva similitudine declarans, tres, inquit, dedita opera subornati persuaserunt rustico portanti ovem, esse canem. Ita Domicelli Argentinenses primum


page 288, image: s312

ab uxore, deinde a familia, denique a vicinis aut opificibus calceariis, sutoribus persuadentur, se esse Junkeros. Quanquam hoc quidem falsae persuasionis incommodum minutulum est, potiusque ridiculum; Id vero multo maximum, si viri Principes, adulatorum voce persuasi, se multo quam sint potentiores rati, bella saepe non necessaria suscipiunt, aliave consilia sinistra agitant, atque ita se suosque in ruinam praecipitant. Juvat hoc loco hÓc Senecae, lib. 6. de benef. c. 30. verba ruminari, et eorum quae sunt dicta firmandorum causa apponere: Monstrabo tibi, cujus rei inopia laborent magna fastigia? quid omnia possidentib. desit? sc. ille qui verum dicat, et hominem inter mentientes stupentem, ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum, vindicet a consensu concentuque falsorum. Non vides quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas, et fides in obsequium servile submissa, dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque,


page 289, image: s313

sed adulandi certamen est, et primum omnium amicorum officium una contentio, quis blandissime fallat? Et alibi noxiam hanc atque pestiferam adulationis in falsorum persuasione vim non inscita similitudine declarans: Quemadmodum, inquit Epist. 123. qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantus, quae cogitationes impedit, nec ad seria patitur intendi: Sic adulatorum et parva laudantium sermo diutius haeret, quam auditur, nec facile est, animo dulcem sonum excutere: prosequitur et durat, et ex intervallo recurrit, A Kaiserspergii vero dicto non est alienus ille locus Sulpitii Severi, Dial. l. c. 14. Quis nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutaverit, aut fatuis atque adulantibus verbis foemina una laudaverit, non continuo elatus sit superbi‚, non statim inflatus sit vanitate, ut etiam si non habeat conscientiam sanctitatis, tamen quia vel stultorum adulatione, vel fortassis errore


page 290, image: s314

sanctus esse dicatur, sanctissimum se putaverit?

Tertium genus inimicorum laudantium eorum est, qui metu laudant. Nam coactum praeconium interpretantur homines cordati pro maledicto. Latinus Pacatus in panegyrico, quem Imperatori Theodosio dixit, suorum temporum felicitatem cum prioribus conferens: Non jam coacta, inquit, Imperatorum laudatio, et expressae metu voces, periculum silentii redimunt, fuerit, abieritque tristis illa facundiae ancillantis necessitas, cum trucem Dominum auras omnes laudum publicarum ventosa popularitate captantem mendax assentatio titillabat, cum gratias agebant dolentes, et tyrannum non praedicasse, Tyrannidis accusatio vocabatur. Ita cum Nero apud Tacitum. 14. Annal. cap. 12. matrem interemisset, miro certamine procerum, tanquam in re laetissima, decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque dies quibus apertae essent insidiae,


page 291, image: s315

ludis annuis celebrarentur. Cujus imitatione forsan Parisiense quoque Parlamentum diem B. Bartholomaeo in fastis sacrum, utpote quo famigeratissima sceleratissimarum Eoarum Parisiensium laniena patrata fuit, Amburbiis supplicationibus quotannis celebrandum Senatus consulto jusserunt, ut scribit Thuanus hist. lib. 53. Idemque Nero, cum in scenam progressus, cythara publice cantaret, adstitit praefectus praetorio Burbus, moerens et laudans, ut infit Tacitus, lib. 14. annal. cap. 15. Quem locum vir summus Janus Gruterus, parte. 2. discur suum ad Tacitum, discursu 8. pluribus id genus nec hÓc repetendis exemplis illustrat. Ex quibus apparet, vere dixisse Plutarchum in Demetrio. [gap: Greek word(s)] , hoc est: Eadem et timentes decernunt et amantes. Nec occultum est, ait alibi Tacitus, 4. annal. cap. 21. quando ex veritate, quando adumbrata laetitia, facta Principum celebrentur. Siquidem verbis Plinii in panegyr. cap. 72. Multa excogitat


page 292, image: s316

metus, sed quae appareant quaesita ab invitis; aliud sollicitudinis, aliud securitatis ingenium est.

Quartum genus inimicae vel quasi laudationis est, si quis tenuia, minutulaque laudet; Id enim in opprobrium laudato cedit potius, eique veram ac solidam rerum majorum laudem tacite quasi detrahere videtur, haud secus ac Agrippina Neronis mater, cum a filio vestes et gemmas dono acciperet, non his instrui cultus suos, sed caeteris arceri proclamat, ac diffidere filium, qui cuncta ex ipsa haberet. Sic Nero apud Tacitum, lib. 12. cap. 13. et lib. 16. Annal. laudavit ipse apud rostra Poppeae uxoris suae defunctae formam, et quod divinae infantis parens fuisset, aliaque fortunae munera pro virtutibus; Quippe cui cuncta alia adfuerant, praeter honestum animum, ut ait alibi Tacitus, l. 13. Ann. c. 45. Sic Homerus Paridem Priami Trajanorum Regis filium, ab uxore commendans, eum vocat [gap: Greek word(s)] . Helenae formosae sive pulchricomae


page 293, image: s317

maritum; quod scil. ut prudenter observavit Plutarchus, nulla re alia commendabilis esset. Eadem ratione parum laudaveris, si quem adeo probum dixeris, ut etiam furto, ut adulterio, ut flagitiis aliis abstineat. Etenim vere Chilostratus in vita Apollonii, lib. 6. c. 11. Neque prudentiae opus est, stulte aliquid non cogitare, neque fortitu dinis, aciem non relinquere, neque temperantiae, in moechorum turpitudines non incidere: Nec omnino laude dignum est, quod non malus esse videaris, omne enim quod aeque ab honore atque poena distat, virtus non est. Quomodo et Claudianus, in laudationem Mallii.

Nam spretas quis opes intactaque pectora lucro
Commemoret, fuerint aliis haec forte decora,
Nulla potest laus esse tibi quae crimina purget.

Plane ad hanc sententiam est illud Velleji


page 294, image: s318

Paterculi lib. 2. cap. 45. bistor. Rom. Catonis integritatem, (id est, a pecunia abstinentiam) laudari nefas est; quia scil. aliae sunt ejus magis eximiae, magis rarae virtutes, integritas in alium aliquem etiam de vulgo cadat, in Catone laudetur, quicquid in alio haud temere extet. Similimeque Tacitus in vita Agric. c. 9. de Agricola socero suo integritatem et abstinentiam (sc. a rapinis et expilatione provincialium) in tanto viro referre, injuria virtutum fuerit, in vita Agric. cap. 9. Hinc et apud Livium lib. 27. c. 53. Eumenes: non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim. Hinc Plinius in Panegyr. c. 42. de Trajano, quod non subornet servos in capita dominorum: non vis interea laudari, nec fortasse laudanda sint, grata sunt tamen, etc. Ex quib. simul perspici potest, non omnibus intellectum acumen illius dicti apud Tacitum de uxore Agricolae, quam a concordia et observantia mariti commendans, ista subjicit: Nisi quod in bona uxore tanto minor laus,


page 295, image: s319

quanto in mala plus culpae est, cap. 6. in vita Agric. Scil. hoc dicit, laudem quidem mereri uxorem mariti observantem, sed non magnam, cum faciat, quod natura exigit, contra vero si idem intermittat, tanto magis culpandam esse, cum pugnet in ipsam naturam, maritis uxores subjicientem. Eadem plane ratione D. Hieronymus de vitand. suspect. contub. tom. 1. pag. 224. Non est laus, si vos (mater et filia) invicem diligitis: scelus est, quod odistis. Et Capitolinus, cum scribit in Pii vita post princ. Imperatorem Antoninum, a Senatu cognominatum esse Pium, quod socerum fessa jam aetate manu, praesente Senatu levaverit, ista subjicit: Id quidem non satis magnae pietatis esse argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius, qui debitum reddat. Huc praeterea pertinet, si quis divitem a solis divitiis laudet, videbitur enim eum caeteris virtutibus privare, et quasi [gap: Greek word(s)] , h. e. auream oviculam facere, ut a Cajo Caesare Silanum appellatum


page 296, image: s320

referunt, Tacitus l. 13. Annal. c. 1. et Dio, lib. 59 pag. 741. Quomodo etiam Diogenes Cynicus divitem indoctum vocavit [gap: Greek word(s)] , id est, Ovem aureo vellere, ut refert in ejus vita Laertius.

Quintum genus. Si viri magni laudentur a vilibus, infamibusque. Nam, ut argumentum recti est, malis displicere, ut ait Seneca de vita B. cap. 20. Sic placere laudarique malis, non potest non ignominiosum videri. Et est profecto (verba Ciceronis refero 15. Famil. epist. 6.) jucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude vixerunt; at judicio Plauti in Epyrico act. 3. scen. 4.

Strenuiori deterior si praedicat
Suas pugnas, de illius ore fiunt sordidae.

Hoc nimirum spectans Aristoteles, Arae, quam Platoni posuit, inscripsit: Eam illi se ponere, quem ab illaudatis laudari nefas sit. Et recte Alexander Magnus non nisi ab Apelle pingi, a Lysippo fingi, a Pyrgotele gemma


page 297, image: s321

sculpi voluit, Cicerone 5. familiar. epist. 10. Plinioque l. 7. c. 37. testantibus.

Sextum genus. Nec illi multum absunt ab inimicorum classe, qui laudant, et nihil interim dant, de quibus proverbium: Laudant ut pueri pavonem. Sumptum ex illo Juvenalis: Satyr. 7.

- - - Didicit laudator avarus
Tantum admirari, taentum laudaere disertos,
Vt pueri Junonis avem.

Et alibi Satyr. l.

- - - Probitas laudatur et alget.

Caeterum ut ab hactenus enumeratis aut omnibus aut plerisque abest dolus malus, et effectu potius quam animo et intentione sunt inimici, sic:

Septimum laudantium Inimicorum genus, idque maxime proprium est eorum, qui evertendi studio laudant. Talis apud Tacitum, lib. 4. hist. cap. 39. Mucianus, qui, quia palam opprimere nequibat


page 298, image: s322

Anthonium, multis eum in Senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, atque ita callide exarmatum opprimit. lib. 4 hist. cap. 39. Et apud eundem autorem Manlius Valens, etsi bene meritus, nullo tamen apud Vitellium honore fuit, quia secretis eum criminationibus infamaverat Fabius, ignarum, et quo incautior deciperetur, palam laudatum. lib. 1. hist. cap. 64. His adde quendam Appellem subdolum calumniatorem apud Polybium, lib. 4. sub fin. Hic enim Taurionem Peloponneso praefectum, ab illa praefectura dimovere cupiens, et alium in ipsius locum substituere, eum apud Philippum Macedonum Regem non accusavit, sed laudavit, asserens dignissimum esse, qui cum Rege ipso in castris atque acie ageret. Novus enim (addit Polybius) calumniandi modus hic est inventus, cum non obtrectando, sed laudando alicui nocetur, quae malignitas, invidia et fraus ab illis primo fuit excogitata, qui in aulis Principum vitam degunt. Ea est illorum hominum


page 299, image: s323

aemulatio inter ipsos, ea avaritia. Nocentissimum certe genus inimicitiae, nam aperta odia et arma palam depelluntur, fraus et dolus obscura, eoque inevitabilia, infit Tacitus, l. 4. hist. c. 24. Quam in sententiam et Cicero in Verrem. tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt, quam indictae et apertae, Et Salustius, hist. Iugurt. cap. 61. inter maximam amicitiam maxima copia fallendi est. Caeterum hocce de septimo genere dissertationes extant egregiae magnorum virorum, Iani Gruteri part. 2. discurs. in Tacit. p. 95. et seqq. et Scipionis Amirati, lib. 11. discurs. 1. Nec lumen soli inferre, aut aliena expilare scrinia placet.

OBSERVATIO XXVIII. Sortes Homericae, Virgilianae, Sacrae.

CAsparus Beucerus, quo nemo doctius, certe copiosius, pleraque divinationum genera fuit executus, [gap: Greek word(s)] illius, quae per sortes divinat, quaeque ex eo [gap: Greek word(s)] , hoc est, sortilegium,


page 300, image: s324

appellatur, cum alias species enumerat, tum attingit etiam sortes Virgilianas, sed attingit tantum, paucisque perstringit. Cum autem res sit cognitione digna, scituque jucunda, placuit eam ali quanto fusius explicare, et congestis ex optimorum authorum campo nonnullis exemplis tractare.

Itaque [gap: Greek word(s)] seu sortilegii illius ea species, ad quam Virgilianae sortes pertinent, conficto a Beucero vocabulo [gap: Greek word(s)] , sed convenientius a Graecis veteribus [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] dicitur, quique eam callent, [gap: Greek word(s)] appellantur. Erant autem et hujus varii modi: interdum nobilis alicujus Poetae (Virgilii potissimum apud Latinos, apud Graecos Homeri, sed et aliorum) versus in pytaceis, [gap: Greek word(s)] describebant, quibus in situlam conjectis idem ordo servabatur, qui in aliis sortitionibus, queis urn‚ inveniebat. De hoc genere proprie dicirur [gap: Greek word(s)] , hoc est, sors excidit vel extitit, Germ. LoŖ herauŖ kommen )


page 301, image: s325

Interdum versus fatidicos in tabella describebant, et talorum arbitrante ale‚ divinationem peragebant, Sie est [gap: Greek word(s)] , tabella Agyrtica, cujus saepe gravis in authoribus fit mentio. Fuit et modus alius [gap: Greek word(s)] , cum temere arrepto et aperto alicujus Poetae libro, ut quidque primum oculis se objecerat, pro sorte id et oraculi loco habebatur. Nam cum Poetas divino numine afflatos versus canere crederet antiquitas, ex iisdem versibus sortito multa vaticinia erui posse existimabat.

Atque hoc divinationis genus a paganis acceptum, non modo Rabbinorum curiositas frequentavit, sed Christiani veteres etiam interdum usurparunt, substituto in Poetarum locum sacri foederis utroque Testamento, qua de re Isidor. l. 4. Etym. Sunt autem, inquit, sortilegi, qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum seu Apostolorum vocant sortes, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque


page 302, image: s326

scripturarum inspectione futura promittunt. Caeterum quid de hoc utroque tam sacro, quam poetico (quanquam et Poetae sunt sacri) divinationis genere sentiendum videatur, aperiemus; ubi prius exempla quaedam utriusque produxerimus. Eum autem divinis scripturis honorem habebimus, ut id genus exempla priore loco collocemus.

I. Exemplum. Cito primum ex Gregorio Episcopo Thuronensi, Chrannus Clotarii Francorum Regis filius, cum innumeris malis DEI Ecclesiam ejusque ministros afficeret, et parentem fratresque intestino bello persequeretur, die Dominico in Divionense Gallia Custrum religionis ergo venit, Episcopus autem et alii sacerdotes sacra ibi peragentes, precibus a DEO futuram Chranni fortunam sibi revelari petierunt, praemissis igitur jejuniis et orationibus, tribus deinde libris arae impositis, Prophetarum nim. Apostolorum et Evangeliorum, quod cuique libro aperto prim‚ statim vice obviam veniret, id vaticinii


page 303, image: s327

et praesagii loco recitare jusserunt; aperto itaque primo omnium Prophetarum libro, reperiunt eam Prophetae sententiam; Auferam materiam sive sepem ejus, et erit in desolationem. Esai. 5. vers. 5. Apostolorum libri aperti responderunt, Domini diem ceu furem noctu irruentem adventurum, cum dixerint pax et securitas. 1. Thess. 5. v. 5. Evangeliorum vero oracula docuerunt, virum istum, qui Christi verba non audit, similem esse stulto viro, qui aedificat domum super arenam, quae mox pluviis et tempestatibus exortis, ruina gravissima collabatur, Matth. 7. v. 26. Nec fides sortilegio sacro defuit, siquidem Chrannus haud multo post cum uxore et filiabus a patris exercitu comprehensus, rustico tuguriolo includitur, incens‚que casul‚ igne exuritur. Haec Gregorius, apud quem videatur aliud id genus exemplum. l. 5. cap. 49.



page 304, image: s328

II. Similem Imperatoris Andronici senioris consultationem, aperto Psalmorum volumine institutam, habet Nicephorus Gregoras, lib. 8. hist. Byz. c. 26. Cum enim ille omnia adversus Andronicum Juniorem nepotem suum caepta mirabiliter in seipsum converti cerneret, dubitationum suarum explicationem quaerenti statim oblatus est iste Psalmi versus: Dum coelestis dissociat Reges, nive conspergentur in Selmon. Psal. 68. v. 15. Unde cum intellexisset, omnia quae in illa perturbatione fierent, a DEO decreta esse, licet homines arcanas providentiae rationes ignorarent, statim ad reconciliationem et pacta priora nepotem Andronicum revocavit, pacemque spectavit.

III. Heraclius Imperator, rebus in Persia feliciter confectis, apertis sacrosanctis DEI Evangeliis invenit sibi mandari, ut in Albania hyemaret, Haec Cedrenus, nec addit tamen illum Evangeliorum locum.



page 305, image: s329

IV. Langfranci in Cadonensi coenobio auditor Gandulphus, cum condiscipuli ludendo dicerent, experiamur revolutione foliorum (librum forte Evangeliorum in manibus habebant) quis nostrum sit futurus Episcopus? quis Abbas? Gandulphus invenit locum, fidelis servus, et prudens, quem DEUS constituet super familiam suam. Luc. 12. vers. 46. Walterus vero Serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Matth. 25. vers. 21. Tertio autem in minus gratum locum incidente, exortus est cachinnus, cujus causam, ubi Langfrancus, Cantuareinsis postea factus Episcopus cognovit, Gandulphum. Episcopum, Walterum Abbatem, tertium vero sordidae artis hominem futurum praedixit, cui praedictioni paulo post respondit eventus.

V. Addam etiam propinquioris memoriae unum et alterum exemplum. Gallus Monachus Franciscanus sub initia


page 306, image: s330

Lutheri, cum gustum religionis verae haberet, nec id dissimulare in concionibus suis, in odium fratrum venit, aperienti autem forte Cyprianum occurrit dictum Apostoli: Denunciamus vobis, fratres, in nomine Jesu Christi, ut vos subtrahatis ab omni fratre ambulante inordinate. 2. Thess. 3 v. 6. Perculsus hoc effato, cum sensum illius ex Ambrosio didicisset, monasterium deseruit. Scult. decis. 1. Annal. Evangelic.

VI. Hieronymus Cardanus Mediolanensis de se ipso hoc memorat, l. 14. de variet. rer. c. 68. Nuper cum quidam ex his, qui nomini meo parum amici sunt, polliceretur, si quid secreti haberem ad urinam retentam (habebam autem insigne) facturum ut advocarer, modo secretum vellem communicare; ut mos est hominum, gloriae et lucri cupiditate stipulante, hominis natura retrahente, anxius quid agerem, DEO me commendavi, et aperto sacro libro haec verborum


page 307, image: s331

series ex Jeremia occurrit: Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum, Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc, et tu quaeris tibi grandia? Noliquaerere, quia ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem omnibus locis, ad quaecunque perrexeris. cap. 45. vers. 4. et 5. Multa talia occurrerunt ad amussim quaerenti; ob id igitur exterrefactus, cum calamum sumpsissem, ut ad illum scriberem, desii, at tertio die mortuus est, ad quem si accessissem, maxim‚ infami‚ secretum palam aemulis meis, et in derisionem meam, facturus eram.

VII. Sed ut ad antiqua revertamur, ne sanctos quidem patres ab hoc genere sortium abstinuisse, divi Augustini commonstrat exemplum, lib. 8. Contr. c. ult. Qui dubius admodum, uxoriam


page 308, image: s332

vitam, ad quam natur‚ ducebatur, an sacrum coelibatum, ad quem ei mater et Alipius unice suadebant, hac eadem ratione divinum auxilium exquisivit. Ego, inquit, sub quadam fici arbore stravi me, et habenas dimisi lachrymis, et jactabam voces miserabiles, et ecce audio pueri vel puellae vocem, de vicina domo, cum cantu dicentis et crebro repetentis: TOLLE, LEGE, TOLLE, LEGE; statimque mutato vultu intentissimus cogitare caepi, an solerent pueri in aliquo genere ludendi cantare tale aliquid, nec occurrebat omnino audivisse me uspiam, repressoque impetu lachrymarum surrexi, nihil aliud interpretans divinitus mihi praecipi, nisi ut aperirem sacrum Codicem et legerem quod primum caput invenissem. Itaque arripui, aperui et legi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et munditiis, non in contentione et aemulatione, sed induite


page 309, image: s333

Dominum JEsum Christum, et carnis curam ne agatis in concupiscentiis. Rom. 13. v. 13. et 14. Necultra volui legere, necopus erat, statim quippe cum fine hujusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt; Tum interjecto digito, aut nescio quo alio signo codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alipio; et ille quid in se ageretur, quod ego nescicbam, sic indicavit; Petit videre, quid legissem? ostendi, et attendit, etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur, sequebatur vero: infirmum autem in fide assumite. Quod ille adse retulit, ac tali admonitione firmatus, mihi cujus a moribus in melius longe distabat, conjunctus est. Haec D. August.

VIII. Et addit ibidem exemplum Antonii, qui ex Evangelica lectione, cui forte supervenerat, admonitus fuit, tanquam sibi diceretur, quod legebatur:


page 310, image: s334

Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni sequereme. Talique oraculo confestim ad DEUM conversus, vitamque monasticam fuit amplexatus. Quanquam ut inspectio et auditio differunt, modo licet subjecto conveniant: ita quoque praesens exemplum a prioribus discrepat, hocinsuper accedente discrimine, quod priora illa sortem de industria certoque consilio quaesitam habent, hoc vero forte fortuna oblatam, proindeque ad ominis naturam propius accedit.

IX. Ad quod genus pertinet et insigne illud officii cognomento sancti, Galliae Regis exemplum (ex Annal. Galliae refert Camer. in hor. sub. cent. 1. cap. ult. Item Antimach. l. 3. theor. 7. et 35.) Is enim cum forte aliquando ex Psalmis Davidis preces ad DEUM conciperet, et aliquis, qui pro reo quodam capitalis criminis gratiam peteret, intervenisset, et Rex quasi aliud agens, annuisset, mox vero incidisset in versiculum, Psal.


page 311, image: s335

106. v. 3. ubi dicitur, Beati qui faciunt justitiam omni tempore, protinus revocari jussit eum, cui gratiam concesserat, eamque irritam faciebat, memorabili edita sententia: Principem, qui punire potest crimen, nec punit, non minus coram DEO reum esse, quam si id ipse perpetrasset; pietatis esse opus, non saevitiae, justitiam facere.

X. Subjungimus ejusdem Regni Regem, sed antiquiorem, Clodoveum, qui contra Alaricum West-Gotthorum Regem Arrianum movens, cum per agrum Thuronensium iter faceret, missos aliquot suorum, ad D. Martini fanum attendere jussit, num auspicium aliquod victoriae cernerent? ac datis muneribusquae afferrent, dixit, si tibi, Domine, cordi est, ut ego hanc gentem impiam, et nomini tuo inimicam ulciscar, fac signum aliquod tuae voluntatis eluceat: nuncii vero, qui missi erant, templum ingressi, primicerium incinentem


page 312, image: s336

hanc Antiphonam audierunt. (ex Ps. 18. vers. 40. et 41.) Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum, et supplantasti insur gentes in me subtus me, et inimicorum meorum mihi dedisti dorsum, et odientes me disperdidisti. Et haec persolutis donis ipsi regi renunciarunt, qui propterea laetus strenue cum hoste concurrit, et post dubiam aliquot horarum pugnam Gothos in fugam convertit, ipso Alarico Rege, praeter alios, quos praelii impetus percutit, occumbente, Carol. Sigonius, lib. 16. de Imp. occid.

XI. Hoc eodem sortis genere Romano Diogeni Imperatori clades praedicta fuit; is adversus Azanem Sultanum expeditionem susceperat, Priennius Dux, hostium multitudine pressus, ab Imperatore subsidium petebat; Imperator hostium potentiam ignorans, Priennii formidinem reprehendit. Accidit autem, ut sacerdos eo tempore Evangelium recitans, haec verba casu legeret,


page 313, image: s337

(Johan. 15. vers. 20. Sime persecuti fuerint, persequentur et vos. Necmulto post cum Nizephorus Basilacius, (quum Priennio cum parte copiarum missus subsidio esset) tum Imperator ipse infelici pugna vivi in potestatem hostium venerunt. Zonaras, tom. 2, Annal in vit. Rom.

XII. Ad hanc sacri sortilegii dodecadem explendam, addam adhuc exemplum Petri Benchii, Patricii Veneti, qui post prima studia animum ad Rempublicam suasu amicorum adjecerat, sed cum invit‚ Minerv‚ id conaretur, DEUM rogavit, ut sibi vitae genus conveniens ostenderet, itaque cum eo die sacris interesset, et in Evangelio, quod extra ordinem tunc legebatur, haec verba audivisset: Petre, sequere me, tanquam Oraculo accepto, Christum imitari volens, curiam Romanam, relict‚ Republic‚ sequi caepit, donec ad Cardinalatum ascendit. Garimbertus in vitis Pontificum.



page 314, image: s338

Verum ut ad Poeticas sortes tandem aliquando veniamus, tempus monet, ac licet Homericas sortes olim in magno pretio fuisse constet, praeter tamen haec tria nunc memoriae sese plura non offerunt. 1. Socrates audiens in carcere forte recitari illud Achillis apud Homerum: Iliad. 9. v. 363.

Tertia lux vectos patriis nos sistet in oris.

praedicebat Aeschini, se post triduum moriturum. 2. Brutus, Pharsalici praelii successum exquirens in hunc Patrochi versum incidit: Sed me fatum pernitiosum et Latonae interfecit filius, prout tradunt Plutarchus in ejus ortu, et Valerius M. lib. 1. cap. 5. exempl. 7. 3. Opilius Macrinus, num ad Imperium perventurus esset, scire desiderans, in hos incidit Homeri versus, Il. lib. 17. vers. 849.

O senex, certe valde jam te juvenes premunt bellatores,
Tua autem vis soluta est, gravis autem te senectus insequitur.



page 315, image: s339

Et sane senex ad Imperium venit, nec diutius 14. mensibus id retinuit, occisus ab Heliogabalo.

Praeter Homerum autem ex aliis quoque Poetis, Musaeo praecipue, rerum futurarum Oracula petebantur a sortilegis. Apud Graecos talis fuit Onomacritus Atheniensis, qui cum sortes Musaei adulterasse deprehensus esset, ab Hipparcho Pisistrati filio in exilium ejectus, ad Xerxem transfugit, et iisdem eum sortibus ad bellum Graeciae inferendum compulit, ut est apud Herodot. lib. 6. cap. 7.

De Virgilianis vero sortibus plura exempla producere haberem, sed haec pauca sufficiant. Imperatori Alexandro Severo, cum Parentis hortatu animum a studiis ad alias artes traduceret, sortes consulenti obvenerunt hi versus Virgilii (ex lib. 6. Aeneid. sub fin.)

Orabunt alii causas, coelique meatus
Describent radio, et surgentia syderae dicent:
Tu regere Imperio populos Romane memento
Hae tibi erunt artes.



page 316, image: s340

Nec eventus non respondit. Nam post aliquot annos Imperii Romani gubernacula suscepit. Lampri. c. 14. in ejus vita.

II. Eidem Imperatori cum Heliogabalus insidiatur, sortem in templo fortunae Praenestinae talem accepit ex Aeneid. 6. circa fin.

- - Si qua fata aspera rumpas. Tu Marcellus eris.

III. Claudio Imperatori obvenit illud ex 1. Aeneid.

Tertia dum Latio regnantem viderit astas.

nec ultra triennium imperavit.

IV. Eidem inquirenti de fratre Quintillo, quem Imperii consortem habere volebat, occurrebat versus, qui et Gordiano Juniori post obvenerat, ex Aeneid. 6. circa fin.

Ostendunt terris hunc tantum fata nec ultra
Esse sinent.

Decem et septem diebus a suscepto Imperio interfectus fuit. Hos eosdem versus cuidam ex summis suis amicis puerulo nato, sortes Virgilianas animi


page 317, image: s341

gratia consulenti oblatos fuisse, scribit in theatro vitae Zwingerus, nec fefellisse eventum. Nam quinto post mense infantem uno eodemque tempore cum matre lethali spasmo correptum obiisse.

V. Adriano, de Trajani Imperatoris erga se benevolenti‚ dubitanti, sortes ita responderunt, ex Aeneid. 6. circ. fin.

Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens? nosco crines incanaque menta
Regis Romani, primus qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terr‚
Missus in imperium magnum, cui deinde subibit.

Quae quidem ad amussim ad Hadrianum quadrarunt, nam post adoptatus a Trajano eidem in Imperio jam senex successit. Spartianus in Hadr. cap. 6.

VI. Claudius secundus, Aurelii Imperatoris praedecessor, inquirens de posteritate sua, incidit in illud primi Aeneid. libri:



page 318, image: s342

His ego nec metas rerum nec temporae pono.

Et sane genus ipsius per longam posteritatem stetit. Caeterum haud omittendum est, non esse hujus loci sortes illas quas alius quaerit in alios. Etvero paucis ab hincannis, cum Marchio Ancoranus muliebri impotentia ad potentiae usum abusus, rerum in Gallia potiretur, in illius regni statum luserunt festiva ingenia. Quomodo et non ita pridem scurra quidam, conquisitis ex Ovidii Tristium opere sortibus, ejusmodi fortunae Palatini exulis proterve admodum insultavit; cui nebuloni non immerito possis ex Ovidii Tristibus illud occinere, lib 5. Trist. Eleg. 8.

Exigit ad dignas ultrix Rhamnusia poenas.
Imposito calcas quae mea fata pede.

Non, inquam, hujus loci sunt. Nam proprie dictae sortes, de quibus hÓc agitur, eae sunt, cum aperto forte libro lectu aut in transitu ab aliis audita in oraculi omen assumuntur. At impropriae istae


page 319, image: s343

sortes, potius centones quidam sunt, de industria conquisitis sacris, aut poematum dictis, ad statum prae sentem ingenii lusu quodam accommodatis, nec ad divinandum comparatis.

Quaeri denique potest 1. An ejusmodi sortibus aliqua, seu divina, seu qualiscunque vis ac virtus insit? Et 2. an iis uti viro bono pioque licitum sit?

Ad primam quaestionem respondentem D. Augustin. Confess. lib 4. cap. 3. audire lubet, vel potius Medicum quendam nobilissimum, a quo cum conquisivisset Augustinus, qua ex causa hoc fieret, ut multa ab Astrologis vera pronunciarentur? respondit ille, vim sortis hoc facere, in rerum natura usque quaque diffusam. Si enim de Paganis Poetae cujuspiam aliud canentis atque intendentis, cum sortem quis consuluit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogandis


page 320, image: s344

rebus factisque concineret. Haec ille.

Ad secundam quaestionem, et quidem in specie de sacris sortibus respondet idem Augustinus, epist. 119. cap. 20. Hi qui de Paganis Evangelicas sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant, quam ut ad Daemonia consulenda concurrant: tamen etiam ista mihi displicet consuetudo ad negotia secularia, et ad hujus vitae vanitatem, propter aliam vitam loquentia Oracula divina velle convertere. Alii tum demum licitas eas esse existimant, si gravi necessitate compulsi, ad terminandam gravem vitam, vel anceps consilium, sique debita cum reverentia, precibus ad DEUM fusis adhibeantur, praesertim ubi divina quaedam revelatio accesserit. Qua de re plura Martinus Delrio disquisitionum Magicarum lib. 4. cap. 2. Quod ad Poeticas sortes, eas non modo non improbandas, sed et juventuti magno commendandas opere putarim, si eum in finem instituantur, de quo


page 321, image: s345

Peucerus in eo, quem initio laudavi libro: nospueri, inquit, per jocum olim ludumque chartis quibus praecipuos eosque fere fatidicos Virgilii versus ex integro volumine decerptos inscripseramus, sortiebamur, de quibuscunque rebus nobis venisset in mentem, de Principum fatis, de iis quae nobis essent eventura, ut citius faciliusque et altius memoriae eos infigeremus, nec tam quid adferrent, praenunciarentve arreptae fortuito chartae spectabamus, quam profectus nostros. Nam et citius et altius inhaerebant animis versus hoc quasi ludo frequenter repetiti. Haec ' [sic] Peucerus. Quod si vero eum in finem instituuntur, ut explorentur futura, et si quandoque vere deprehendantur, (Daemonem enim in iis artes suas, suasque praestigias, non semper omittere certum est) quia tamen cum superstitione, et quadam diffidentia de DEI voluntate, deque cura et protectione nostri, conjunctae sunt, quin damnabiles sint, non est homini pio religiosoque dubitandum.



image: s346

[gap: Index capitum]